PHIMOSIS , est quando praeputio arcte adeo obtegitur glans, ur denudari nequeat, a
fimo\s2
, obturamentum.
PHLEBORRHAGIA , est venarum ruptio, a
fle\y
vena, et
dh/gnumi
rumpo. G. Ader Bruch
.
PHLEBOTOMIA , est venarum sectio per lancettam. Vide [venae sectio], ex
fle/y
vena, et
te/mnw
seco. G. Das Aderlassen
.
PHLEBOTOMVS , est is, qui venas secat: item instrumentum quo venae secantur, ex
fle/y
vena, et
te/mnw
, seco. G. Ein Lancet, Fliete, Laßeisen
.
PHLEGMA , sive PITUITA, est materia subalbida, limpida, tenax, sero sanguinis crassior, ex sanguine crudo viscidoque, vel stagnatione diuturna lymphae tenuioris in cavis suis collectae, et tenuissimis particulis spoliatae, oriunda; et imprimis in cavis narium, ventriculi, intestinorum etc. haerens. G. Rotz, Schleim
. Phlegma item est destillatus aquosus, spirituoso liquori contra distinctus liquor: item nubeculae quae in aquis destillatis aliquando apparent phlegma vocantur. Apud Hippocratem inflammatio sic saepe sonat. Sumitur interdum pro excretione viscida.
PHLEGMAGOGA , sunt medicamenta pituitam educentia, ex
fle/gma
pituita, et
a)/gw
duco. G. Schleim austreibende Mittel
.
PHLEGMASIA inflammatio, aestus, ardor, a
fle/gw
uro. Vide [phegmone].
PHLEGMATICI , sunt qui nimia pituita abundant.
PHLEGMONE , sive INFLAMMATIO, Gr.
*flegmonh\
et
*flegmasi/a
, est stagnatio sanguinis rubicundi in valis arteriosis, angustioribus quam ut pariculae sanguinis transire possint, cum attritu sanguinis a tergo prementis, hinc coniungitur cum tumore, calore, rubedine, pulsatione et dolore loci, etiam contingit quia vasa naturaliter lympham vehentia admiserunt in initio suo globulos rubros, ob liquidi velocitatem et pressionem, vel quod ipsa vasa sanguinea fuerint angustata, vel quod liquidum transmittendum sit nimis crassum, a
fle/gw
inflammo, uro. G. Entzündung
.
PHLEGMONODES , est inflammatio levis, tumens, phlegmonae similis, ex
flegmonh\
inflammatio, et
ei)=dos2
, forma.
PHLOGIVM , est violae species, nomen videtur impositum
apo\ th=s2 flogo\s2
a flamma, quod florem, in quo flammei quid emicet, habeat.