December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 529, image: s553

PHLOGOSIS, idem quod phlegmone, a flogo/w incendo.

PHLOGMOS, ut et PHLOMOS, vocatur verbascum, quia flammae seu facis in modum assurgit, flo\c enim est flamma. G. Wulikrauk, Kertzenkraut, Königskertze.

PHLYCTAENA, PAPULA, pustula vel vesicula in cute excitata, alba, oriunda a stagnatione lymphae in vasis lymphaticis, vel a ruptione et effusione lymphae ex suis vasculis. G. Wasserblasen. Item sub cornea tunica, ab ulcusculo puris collectio, vocantur et flukti/dhs2, fluza/kia, et flu/zeis2. Arab. Saphati ab aliis Ignis silvestris appellatur, a fluktainou=mai in pustulas erumpo, vel a)po\ tou= flu/ein vel flu/zein quod bullire et fervere est, pustulae et vesiculae quasi a ferventibus et acerrimis humoribus excitatae, iis, quae ab igne vel fervente aqua excitantur, similes. G. Hitzpocken, hitzige Blattern.

PHLCYTAENODES, sunt pustulae phlyctaenis similes.

PHOENICIVS MORBVS, idem quod elephantiasis, sic vocatus forte, quia in Phoenicia aliisque orientalibus plagis grassatur, vel a colore rutilante: est et nomen alicuius emplastri.

PHOENIGMVS, est medicamentum, quod in cute per aliquod tempus applicatum, sua valida actione rubedinem excitat, uti et dropax et sinapismus, a foini/ssw rubefacio. G. Ziehende Mittel.

PHOENIX, est palma seu dactyli arbor, quasi fo/enec, a sanguineo cruentoque quarundam palmarum dicitur colore, a foini/ssw rubefacio. G. Dattelbaum.

PHOSPHORVS, est quicquid in tenebris lucem de se spargit; ut lapis Bononiensis, qui certo modo calcinatus, in tenebris lucem de se mittit. Sic quoque vocatur eleum urinae, quod summam ignis torturam passum; ignem in se intricat, et destillatione ex terrea retorta transcendens, in aqua exceptum, formulis adaptatis infundi et figurari potest, et in tenebris se verum esse ignem ostendit, ex fw=s2 lumen, et fe/rw fero. G. Phosphorus [correction of the transcriber; in the print phosphorus].

PHRAGMITES ARVNDO, sic dicitur, quod inde sepes fiant, e fra/ssw sepio: fragmo\s2 enim est septum.

PHRENES, sunt praecordia, idem quoque quod diaphragma.