PHLOGOSIS , idem quod phlegmone, a
flogo/w
incendo.
PHLOGMOS , ut et PHLOMOS, vocatur verbascum, quia flammae seu facis in modum assurgit,
flo\c
enim est flamma. G. Wulikrauk, Kertzenkraut, Königskertze
.
PHLYCTAENA , PAPULA, pustula vel vesicula in cute excitata, alba, oriunda a stagnatione lymphae in vasis lymphaticis, vel a ruptione et effusione lymphae ex suis vasculis. G. Wasserblasen
. Item sub cornea tunica, ab ulcusculo puris collectio, vocantur et
flukti/dhs2, fluza/kia
, et
flu/zeis2
. Arab. Saphati ab aliis Ignis silvestris appellatur, a
fluktainou=mai
in pustulas erumpo, vel
a)po\ tou= flu/ein
vel
flu/zein
quod bullire et fervere est, pustulae et vesiculae quasi a ferventibus et acerrimis humoribus excitatae, iis, quae ab igne vel fervente aqua excitantur, similes. G. Hitzpocken, hitzige Blattern
.
PHLCYTAENODES , sunt pustulae phlyctaenis similes.
PHOENICIVS MORBVS , idem quod [elephantiasis] , sic vocatus forte, quia in Phoenicia aliisque orientalibus plagis grassatur, vel a colore rutilante: est et nomen alicuius emplastri.
PHOENIGMVS , est medicamentum, quod in cute per aliquod tempus applicatum, sua valida actione rubedinem excitat, uti et dropax et sinapismus, a
foini/ssw
rubefacio. G. Ziehende Mittel
.
PHOENIX , est palma seu dactyli arbor, quasi
fo/enec
, a sanguineo cruentoque quarundam palmarum dicitur colore, a
foini/ssw
rubefacio. G. Dattelbaum
.
PHOSPHORVS , est quicquid in tenebris lucem de se spargit; ut lapis Bononiensis, qui certo modo calcinatus, in tenebris lucem de se mittit. Sic quoque vocatur eleum urinae, quod summam ignis torturam passum; ignem in se intricat, et destillatione ex terrea retorta transcendens, in aqua exceptum, formulis adaptatis infundi et figurari potest, et in tenebris se verum esse ignem ostendit, ex
fw=s2
lumen, et
fe/rw
fero. G. Phosphorus
.
PHRAGMITES ARVNDO , sic dicitur, quod inde sepes fiant, e
fra/ssw
sepio:
fragmo\s2
enim est septum.
PHRENES , sunt praecordia, idem quoque quod [diaphragma].