POLYANTHEMVM , est planta multos flores proferens, ex
polu\s2
multus, et
a)/nqos2
flos.
POLYCHRESTON , est medicamentum multis morbis accommodatum: hinc hoc nomine nitrum sulpure accenso et ignitione praeparatum donari solet.
POLYCHRONIVS , est morbus diuturnus, qui ad menses et annos plurimos saepe extenditur, ex
polu\s2
multus, et
xro/nios2
diuturnus. G. Langwierige Kranckheit
.
POLYGALACTOS , est femina, quae multo lacte abundat, ex
polu\
multum, et
ga/la
lac.
POLYGALA , est herba lac generans, vel multum succi lactei habens, ex
polu\
multum, et
ga/la
lac: habet caulem tenuem, folia exigua, graminea, oblonga, et obrotunda: flores sunt monopetali, perlonati, perforati, exigui, in spicas congesti: labio superiori erecto, et inferiori bifido, quod magis prominet: post florem sequitur fructus compressus, in duo loculamenta, semina oblonga continentia, divisus; floris calix quinquifidus hunc florem involvit: crescit haec planta in locis incultis: oves prae omnibus graminum speciebus hanc eligunt: nullas vires praeter eas, quae gramini communes sunt, habere videtur.
POLYGONATVM Dioscoridi lib. 4. c. 6.
polugo/naton
, penult. corr. quia a
go/nu, go/natos2
, vel
gou/natos2
genu.
*)/hlase, tou= d' au)tou= lu/to gou/nata, kai\ fi/lon h)=tor
. Hom. Il.
f
.
Polygonatum est sigillum Salomonis, planta haec habet caules rotundos, politos, nullos ramos dantes, in summitate aliquantulum incurvatos: folia ad caulem alternatim disposita, oblonga, coloris subfusci: flores sunt monopetali, campaniformes, tubulati, nudi, multifidi, uni cauli adhaerentes pedunculis brevibus, in sex segmenta fissi, sex staminibus e latere interne floris enatis praediti: ovarium ex floris centro natum tubam emittit longam, apiculo fimbriato instructam, et fit bacca mollis, fere rotunda, continens semina ovalia, dura, alba; radix est longa, digiti crassitiei, per intervalla articulata, et nodosa, alba, saporis subdulcis: crescit in silvis, sic dicitur a radice geniculorum frequentibus nodis ex intervallis tumente, ex
polu/
multum, et
go/nu
genu, seu nodus. G. Weißwurtz
.
POLYGONVM , penult. corr. quia Dioscoridi l. 4. c. 4. et 5.
golu/gonon
a
go/nu, atos2
. Nicander quidem in Theriacis penult. prod sed necessitate metri, ut in hexametro locum inveniret. Polygonum, seu CENTUMNODIA, est planta, quae habet caules longes, tenues, tenaces, plerumque
repentes, creberrime geniculatos: folia oblonga, angusta, acuta, caulibus brevibus adhaerentia, et alternatim disposita; calix est quinquifidus, infundibuliformis, qui per maturitatem fit capsula seminalis: flores apetali, plurimis staminibus constantes, parvi, qui ad foliorum alas oriuntur: semen perfecte triangulare est, sat crassum, coloris castaneae; radix longa, satis crassa, fibrosa, valde repens, saporis adstringentis: haec herba in viis frequens, ex
polu\
multum, et
gonh/
genitura. Vocatur etiam seminalis, a seminis multitudine: et sanguinalis, a sanguine cohibendo: ut et corrigiola. G. Weggras, Wegtritt
.
POLYPHORA , sunt potus seu vina plurimis spiritibus pollentia, ex
polu\
multum, et
fore/w
fero. G. Starck Gekränck
.
POLYMORPHVM OS , idem quod [sphenoides os] , et cuboides.
POLYNEVRON , vide [arnoglossum].
POLYPHAGIA , est multi alimenti assumptio, ex
polu\
multum, et
fa/gw
edo.
POLYPHARMACON , idem quod [polychreston] , ex
polu\
multum, et
fa/rmakon
, medicamentum.
POLYPODES dicti aselli et millepedes: est insectum diureticum. G. ein Kellerwurm
.
POLYPODIVM , est plantae genus, cuius folia ad nernum pene in partes angustas et oblongas secari solent: fructus foliis innascuntur; capsulae scilicet membranaceae sphaericae, in acervulos congestae annulo carentes, quae fibrarum contractione rumpuntur et semina fundunt minutissima: radix est oblonga, minimi digiti crassitie, foris rufescens, intus herbacea, ex viridi pallescens, multis nodis et tophis quasi acetabulis geniculata, saporis subacris dulcis, quodammodo adstringentis et nauseosi: est species filicis in opacis silvis et montibus ad petras muscidas, imprimis ad radices caudicesque vetustos arborum fagi, coryli, quercus nascitur, ex
polu\
, multum et
pou=s2
pes: repit enim quasi plurimis pedibus: vel nomen accepisse ferunt, a radice scil. quae scirrhos et acetabula polyporum modo habet: filicula etiam vocatur a similitudine foliorum cum filice. G. Engelsüß, Baumfarn
.
POLYPVS , est tumor in cavitate narium excrescens, estque duplex, vel turundae formam refert, et sarcoma generali nomine vocatur: vel ramulis aut pedibus variis ad oris interiora aut nasi exteriora se extendit; color est albus; saepe ad rubedinem vergit; aliqando lividus, et niger, huiusmodi
excrescentiae in naribus, et finibus crassae meningis aliquando contingunt; in corde quoque et arteriis maioribus sanguis, pro tempore stagnans, ob animi deliquia etc. concrescit in massam solidam tenacem, postea non dissolvendam, quae vel libere in vasis illis aliquamdiu fluctuat, donec impellatur trunco uni alterive, vel accrescit lateri vasis quod summe extendit, et vocatur polypus, ex
polu\s2
multus, et
pou=s2
pes. G. ein Nasengeschwär, Hertzgewächs
.
POLYSARCIA , est nimia corpulentia corporis, ex
polu\
multum, et
sa/rc
caro. G. Ungemeine Dicke, Fettigkeit des Leibes
.
POLYSPASTON , est machinamentum articulis reponendis accommodatum: ita dictum, quod multis orbiculorum circuitionibus facilitatem praestat, ex
polu\
multum, et
spa/w
traho. G. ein Flaschenzug
.
POLYSPERMOS qui semine dive est, ex
polu\
multum, et
pse/rma
semen.
POLYTRICHVM , est capillus veneris, sic dicitur ob capillarem faciem, ex
polu\
multum, et
qri\c
capillus, dicitur quasi multicomum, quod capillos densos ac multos faciat, eiusque defluvia expleat. Est et aliud polytrichum, quod musci species est, aurei coloris, sic dicta a ramulis, qui capillorum instar tenues sunt. G. Frauenhaar
.
POLYTROPHIA , est nutritio multa.
POMAMBRA dicitur, quasi pomum ex ambra aliisque odoramentis compositum. Ingredientia sunt plerumque ambra grysea, moschus, zibethum, ladanum, benzoin, styrax calamita, olcum cinamomi, oleum caryophyllorum etc. ex hisce cum mucagine alicuius gummi, globuli maiores seu poma odoris graria componuntur.
POMATVM , est unguentum grati odoris, pinguedinem porcinam et poma recipiens, unde nomen. G. Apfelsalbe, Pomade
.
POMPHOLYGODES urina est, cui in superficie plurimae bullae innatant, quae plerumque in flatibus et doloribus corporis observantur, a
pomfolugo/w
bullas excito.
POMPHOLYX , penult. corr. quia Dioscor. l. 5. c. 85.
pomfo/luc
.
Andrachnen, aceronque, apopanaca, pompholygemque. Vindician. v. 58.
Pompholyx, nihil album, est favilla tenuissima et volatilis, quae, dum aes in fornacibus perficitur, supernae earum parti
adhaerescit. Coit ibidem in glomusculos vellerum lanae similes, contactaque farinae modo dispergitur. Eodem modo et cadmia, vi ignis violent in favillam seu tutiam redigi potest. Arab. Tutia. Lat. Bulla. G. Weiß Nichts
.
POMVM , et POMUS latius patet quam malum, comprehendit enim fere omnes fructus molliorem corticem habentes. Gr.
mh=lon, o)pw/ra
. Nonnulli a
po/ma
potus derivant, quod sitim sedant.
POMVM ADAMI , est protuberantia illa in collo anterius conspicua. Nihil aliud est, quam capitis laryngis protuberantia. G. Adamsapffel
. Est etiam mali aurantii species: nomen accepisse ferunt, quod cortex rimis quibusdam exasperatur, ac si dentibus demorsus esset.
POMVM ODORIFERVM , idem quod [pomambra].
PONDO , idem quod libra, quae medicis est XII. unciarum. De ponderibus videndi sunt auctores, qui hoc argumentum ex instituto tractant. G. Pfund
.
PONS VAROLII , sunt processus quidam cerebelli globosi, prope vermiformes, sic a Varolio inventore dicti.
PONTICVM ABSINTHIVM , nomen habet a Ponto regione, in qua nascitur.
POPLES , est articuli istius, quo os femoris articulatur ossi tibiae, pars interior, sive posterior, qua crus flectitur. Gr.
i)gnu\s2
et
i)gnu/a
. G. Die Kniebüge
.
POPLITEVS MVSCVLVS , est unus ex iis, quibus tibia movetur. Externo infernoque femoris osseo tuberi adnatus, oblique, itidem tibiae superiori posteriorique eminentiae quadrata ex parte figura inseritur. G. Der Kniebügenmuscul
.
POPLITEA VENA ex duplici ramo crurali misto constat, et sub cute tecta posterius per medium poplitis flexum, excurrit usque ad calcem, aliquando ad malleoli cutim.
POPVLAGO , est planta, quae habet caules ramosos, rotundos; folia cotunda, ampla, polita, leviter crenata in margine, coloris ex viridi obscuri, chelidonii minoris foliis satis similia: flores sunt polypetali, rosacei, nudi, ranunculoides: pistillum floris abit in plurimas vaginulas, quae deorsum pendentes ferunt plurima semina plerumque oblonga: radix fibrosa, albescens: haec planta crescit in locis aquosis: est tussilago altera, dicitur et caltha palustris, et chelidonia palustris,
fic dicta ob foliorum albedinem, quam cum populo arbore communem habet.
POPVLEVM , est unguenti nomen, sic dictum, quia componitur ex oculis seu gemmis populi, quibus additur bardana, hyoscyamus, lactuca, mandragora, papaver nigrum, sempervivum maius et minus, solanum, violaria, umbilicus veneris, rubi cymae, et porci axungia. G. Pappelsalbe
.
POPVLARIS MORBVS , idem quod [endemius] aut epidemius.
POPVLVS arbor, penult. corr.
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho. Virg. Ecl. 7.
Qualis populea maerens philomela sub umbra. Virg. 4. Ge.
Inde unguentum populeum, non populeonis, ut perperam Officinae. Populus, seu FARFARUS, est arbor procera, quae habet folia fere circularia, incisa, dura, nigricantia, semper tremula, licet nullus adsit ventus: flos es amentaceus, plurimis nempe foliolis apicibus donatis constans, sed sterilis; teneri enim fructus innasci solent iis popuii speciebus, quae floribus carent, spicati, plurimis foliolis compositi, sub quibus later campana quaedam embryonem complectens; is autem abit deinde in siliquam membranaceam, bifariam dehiscentem, spicatam, seminibus fetam pappis instructis: initio veris oculos seu gemmas producit, mucronatos, odorato, luteo, pingui, ac tenaci succo praegnantes. G. Alberbaum, Pappelbaum, Aspen
.
PORCELLVS , est insectorum species, quae et aselli et millepedes dicuntur. G. Kelleresel
.
PORI dicuntur meatus exigui et insensiles cutis aliarumque partium, per quos sudor et effluvia vaporosa ex corpore decedunt. G. Schweißlöcher
.
POROCELE , est hernia ex callo aur calculo excitata, in membrana erythroide haerens, renitens, dura, et inaequalis: ex
pw=ros2
callus, et
kh/lh
tumor.
POROMPHALVS , est calculus aut callus, in umbilico protuberans, ex
pw=ros2
, callus et
o)/mfalos2
umbilicus.
POROSIS , est calli generatio, a
pw=ros2
callus.
POROTICA , sunt medicamenta calum generantia, seu quae exsiccando, incrassando, et adstringendo partis alimentum in callum convertunt, a
pwro/w
callum indueo.
PORPHYRITES , est lapis satis durus, superficie laevi et aequali, super quo, ancillante alio lapide, cursore dicto,
alii lapides, gemnae etc. in subtilem pulverem rediguntur. G. Reibstein
.
PORRACEA BILIS , vide [bilis].
PORRVM , est planta, quae habet folia ex tunicis radicis enata, plana, quandoque carinata; caulis est rectus, crassus, solidus, succulentus: flos hexapetalus, quasi campaniformis, ornatus staminibus latis, planis, in tria capillamenta exeuntibus, quorum medium apice donatur; flos in fasciculos globosos colligitur: ovarium fit fructus subrotundus, trilocularis, fetus seminibus subrotundis: bulbi sunt oblongi, angusti, fere cylindrici, tunicati, politi, splendentes, albi: tota haec planta habet odorem allii, et colitur in hortis; planta haec ita tunicata est, ut bulbus totus in tunicas possit resolvi, et folia sint tantum elongatae sqammulae bulbi: Gr.
pra/son
. G. Lauch
.
PORRVS , est verrucae species, quae habet quasdam radices ad extra, ad similitudinem porrorum, et ita minutim fixas. G. Hünerauge
.
PORRIGO , idem quod [furfuratio].
PORTA , Gr.
pu/lh
, sic vocatur hepatis pars sima, ubi duae parvae inveniuntur eminentiae seu protuberantiae, quas portas appellarunt veteres medici, putantes chylum per facultatem attractricem sucum ex intestinis in venas mesaraicas ad venam portarum attrahi, et per vim hepatis assimilatricem in sanguinem converti. Vena, quae ibidem loci ex visceribus imi ventris sanguinem in hepar ducit, ideo venae portae vocatur. G. Die Leberpforte
.
PORTVLACA , penult. prod. ut pastinaca.
Andrachne graece, quae portulaca latine. Marcel. l. 1.
Portulaca est planta, quae habet caulem rotundum crassum, rectum, succulentum, tenerum, politum, splendentem, rubicundum, in ramos divitum: folia succulenta, oblonga, fere rotonda, crassa, carnosa, saporis viscosi, subacidi: flos est rosaceus, plurimis petalis in orbem positis constans, ex cuius calice monophyllo et bifido surgit pistillum, quod deinde simul cum calice abit in fructum, plerumque ovatum, seminibus fetum orbiculatis, nigris, parvis. Gr.
a)ndra/xnh, puli\s2, puli/dion, xoirobo/tanon
, porci herba. G. Portulak
.
PORVS BILARIVS , seu HEPATICUS, est canalis, ex tota hepatis substantia undique oriundus, ex minimis in maiores canales desinens, tandem in unicum, qui ductui
cholidocho inseritur; vehitque bilem, in glandulis hepatis praeparatam, ex hepate; eamque in intestinum duodenum amandat. Porus etiam omnem ductum et meatum significat, a
pei/rw
pervado. G. Der Gallengang
.
POSCA putatur dici a
po/sis2
potio, idem quod [oxycratum].
POSSETVM , Gr.
zuqo/gala
, est lac decoctum, cui sub finem coctionis cerevisia infunditur, tunc liquidum serum in febribus sorbendum datur, et coagulum removetur, potio est Anglis familiaris. G. Biermolcke, Posset
.
POSTBRACHIALE , idem quod [metacarpus].
POTAMOGEITON Lat. Fontalis, quia fontibus et praesertim fluminibus vicina est. Siquidem in aquosis et palustribus locis nasci amat. Stachyites Gr.
staxui/ths2
vocatur, quasi spicata, ob caulem, quem ex se mittit floribus et semine spicatum: ex
postamo\s2
fluvius, et
gei/twn
vicinus. G. Schwemmenkraut
.
POTENTILLA , sive ARGENTINA, vide [anserina], et [argentina].
POTIO , seu POTUS, a potare, est mixtura vel dissolutio ex variis; vel decoctio, quae bibitur, aut haustus, decoctum, emulsio, iulapium. G. ein Tranck
.
PRAECIPITANTIA , sunt, quae acidum in corpore nostro infringunt, et quasi praecipitant: est vox a chymicis mutuata, quia praecipitando res alterius indolis fiunt. Vide [absorbentia].
PRAECIPITATIO , est quaedam minimarum particularum in liquore conveniente solutarum, et per contrarium liquorem infusum, subsidentia et reviviscentia. Si corallia aliive lapides, et margaritae, oculi cancri, argentum vivum etc. aqua forti soluta sint, et sal aliquod alcalicum iniciatur, particulae antea invisibiles, statim sub pulveris forma subsident. Ita sulpurea, ut succinum, lacca, resina etc. spiritu vini soluta, ab infusa aqua praecipitabuntur. G. Niederschlagung, Präcipitation
.
PRAECORDIA , Gr.
fre/nes2
, sunt viscera omnia in thorace contenta. G. Das Obereingeweide, die Gegend der Hertzgrube
.
PRAEFOCATIO VTERINA , vide [hysterica passio].
PRAEPARANTIA VASA sed melius testicularia, sunt venae et arteriae ad testes et epididymides euntes, fic a veteribus appellantur, ex praeiudicio putantibus in iis semen praeparari.
Vena plurimis ramificationibus et anastomosibus: arteria vero recto ductu, duabus aut ad summum tribus bifurcationibus incedit, et anastomosibus lateralibus in venam hiat. G. Die Samengefässe
.
PRAEPARATA in pharmacia hoc nomen denotat medicamenta simplicia, videlicet solida, subtilissimum in pulverem, linguae tactum fugientem, accedente aqua convenienti, supra porphyritem laevigata, denuoque sub pastillorum forma exsiccata: sic prostant corallia, cornu cervi etc. Nec non alia simplicia medicamenta, quae interdum aceto, vino, vel alio liquore, per aliquot dies immerguntur, rursumque exsiccantur, correctionis nimirum, ut creditur, gratia: sic praeparatorum numero habentur radices asari, ari, etc.
PRAEPVTIVM , Gr.
a/krobusti/a
et
po/sqaih
, est glandis penis virilis involucrum, estque tantum continuatio epidermidis, cutis, et membranae cellulosae: a putando dictum. Ab Hebraeis enim et Turcis resecatur, unde apellae et recutiti appellantur. Item clitoridis proiectura, estque praeputiolum in faeminis praeter exilitatem a virili diversum in eo, quod partem glandis tantummodo superiorem tegit. G. Die Vorhaut
.
PRAESEPIA , seu PRAESEPIOLA, sunt foraminula illa utriusque maxillae, quibus dentes continentur. Gr.
fa/tnai
et
*fa/tnia
Galeno. G. Zahnhölen
.
PRAESERVATORIA INDICATIO , est modus quo per victus rationem et remedia convenientia, a morbis futuris praeservam ur.
PRAESIDIVM , idem quod [auxilium], remedium, aut indicatum.
PRAET. NAT. vel P. N. significat praeter naturam.
PRASSINA BILIS , vide [bilis].
PRASVM , est porrum, a
pra/w
incendo; quia porrum comestum sanguinem accendit, linguamque mordet. Vide [porrum].
PRASSIVM , penult. corripit:
Navis ramentum, et quae nomine prassion herba est. Seren. tit. mamm. san.
Nicandro in Alexipharm.
*pra/sion
vocatur:
*kai\ xloerou= prasi/oio to\ dh\ meli/fullon u(deu=si
. Et
*dikta/mtou te klw=nas2 i)de\ xloerou= prasi/oio
. Andromschus senior apud Galenum libr. de Theriaca ad Pisonem.
Prassium et Prasum vocatur marrubium seu ballote. Nomen mpositum a cauliculis quadrangularibus videtur:
prasiai\
enim
dicuntur dispositiones quadrangulares: vel quod
e)n tai=s2 prasiai=s2
coleretur: adeo ut cum porro, ut viri docti voluere, nullam similitudinem habeat. Vide [marrubium].
PREHENSIO , vide [catalepsis].
PRESBYTIA , est obscuritas visus in rebus propinquis, cum tamen in distantibus aliqua sit perspicacitas, senibus familiaris, ex oculorum planiori figura oriunda, ex
pre/sbus2
senex.
PRIAPISMVS , est tentigo, five pudendi diutina sine libidine erectio. Gr. etiam vocatur
*saturi/asis2
, a
pri/apos2
Priapo, Veneris et Liberi filio. Vide [Satyriasis].
PRIAPVS tauri, balaenae, penult. prod.
Hellespontiaci servet tutela Priapi. Virg. 4. Georg.
Priapus, idem quod [penis].
PRIMORES DENTES , sive ANTERIORES, ab officio in cibis incidendis dicuntur incisorii. Item
*gela/sinoi
quia inter ridendum primi denudantur, tomici Celso,
tomei=s2 digasth=res2, kte/nes2. tomi/tai
etc. numero quatuor sunt superius, totidemque inferius. G. Die vörderste Zähne
.
PRIMVLA VERIS , penult. corr. quia a primus, diminutivum est primulus, ut scrupulus, lupulus, lentulus, fraterculus. Accedit et Plauti, et Terentii paenultimam corripientis auctoritas. Primula veris, sive BETONICA ALBA aut HERBA PARALYSEOS, est planta, quae habet folia ampla, oblonga, aspera, rugosa, repentia; ex his erumpunt caules lanuginosi, rotundi, nudi: flos est monopetalus, hypocrateriformis, et multifidus, ex cuius calice (qui tubulatus est) surgit pistillum, infimae floris parti ad instar clavi infixum, quod deinde abit in fructum seu testam oblongam, in ipso calice ferme reconditam: apice dehiscentem, et seminibus fetam minimis, obrotundis, nigris, placentae affixis: radix est satis crassa, squamosa, rubicunda, fibrosa, saporis adstringentis, odoris grati et aromatici; haec planta crescit in pratis et silvis, sic dicitur quod incipiente vere et ante illud tempus flores suos emittit. G. Schlüsselblum, Himmelsschlüssel
.
PRINCIPES DIES , vide [critici dies].
PRINCIPIA , idem quod [elementa].
PROBOLE , idem quod [apophysis].
PROCATARCTICA , est causa morborum praeexistens, vel principiens, vita cum aliis agens, unde primo morbus producitur; sive illa sit externa sive interna, ut ira vel aestus aeris,
cacochymiam movens, febrimque inducens, a
prokata/rxomai
antegredior.
PROCATARXIS , idem quod [procatarctica].
PROCESSVS , idem quod [apophysis].
PROCESSVS CILIARES , sunt quaedam fibrae in oculo musculares, quibus oculi pupilla dilatatur et contrahitur. Ab oculi pupilla, velut radii a corpore luminoso profecti, in orbem disponuntur; fibrae istae serie densa ordinatae, anterius, ubi corneae tunicae cohaerent, colore variegato insigniuntur; interim ubi crystallini humoris margini, ac etiam tunicae retinae orae contiguae sunt, semper nigrae apparent: iste processus ciliaris ex minusculis musculorum fasciculis subalbidis componitur, numerum octogenarium excurrentibus, ligamento cuidam ex totidem nigricantibus exstructo, alligatis. Harum utriusque ordinis fibrarum quaedam, ligamenti latitudinis margines ambos tangunt, quaedam ad medium pertingunt. Musculosa haec contextura cum tota uvea membrana mobilis est. Ubi crystallini humoris limbum, ut et retinae expansionem tangit, nigra plane est. Non tantum oculi pupillam dilatant, aut contrahunt, quin et humorem crystallinum protrudunt, ac retrahunt, inque obiectorum aspectus huc illuc deflectunt.
PROCESSVS CHYMICI , nihil aliud sunt quam operationes chymicae integrae; quando nempe in rei examine procedunt, et tandem ad scopum quaesitum perveniunt. G. Chymische Processe
.
PROCESSVS PERITONAEI describuntur, quod sint veluti fistulae duae oblongae, vel canales laxiores viris in scrotum descendentes, per foramina tendinum musculorum obliquorum et transversorum, in quibus productionibus, vasa seminaria descendunt et recurrunt, atque prope testes processus hi magis explicantur, fiuntque testium tunicae. Verum illud magis locum habet in brutis quam hominibus: quia vasa ad testes euntia per peritonaei duplicatam membranam excurrunt: nam si hominibus contingerent, nemo ab herniis esset liber.
PROCIDENTIA ANI , est intestini recti, propter nimiam laxitatem, per anum delapsus. Vocatur item procidentia sedis , procidua sedes,
propi\ptwn a)rxo\s2
, quando sedes prolabitur. Gr.
*pro/ptwsis2 a)rxou= h)/ e(/dras2
. G. Das Vorgehen, Ausfallen des Affter- oder Mastdarms
.
PROCIDENTIA VTERI , est relaxatio tunicae internae vaginae, qua per pudendum prolabitur, et a medicis saepe
resecata fuit; olim et adhuc quidam uterum prolabi posse putant; licet rarissime fiat; et si siat, per imprudentiam obstetricum sit, quae putantes se attrahere placentam, ipsum arripiunt uterum. G. Das Herausfallen, Vorhergehen der Bärmutter
.
PRODROMVS , est morbus, ex suo genio alium superventurum indicans: ut angustia pectoris, phthisin vel rachitim praesagit, ex
pro\
pro, et
dro/mos2
, cursus. G. ein Vorläuffer, Vorbott
.
PRODVCTIO , vide [apophysis].
PROEGVMENA , est causa morbi antecedens interna, in corpore ex alia remota ortum habens, et ita morbum producens, ut ea sublata, morbus possit perseverare, quemadmodum cacochymia, a vitiata victus ratione producta, unde obstructio vasorum et meatuum vel constipatio viscerum producitur, a
prohgou=mai
antecedo. G. Vorgehende Ursach
.
PROFLVVIVM multiplex est, nempe sanguinis ex naribus, vulneribus, ex pudendo muliebri, ut in expurgationibus, et menstruis nimiis. Sic dicitur de semine ut in gonorrhoea, sic de excrementis, ut in dysenteria, diarrhoea, lienteria; caeliaca passione: sic de lacte, nimia quantitate profluente, ita de capillis decidentibus etc. G. ein Fluß
.
PROFVNDVS MVSCVLVS , idem quod [perforans musculus].
PROGNOSIS , et PROGNOSTICA SIGNA, sunt quibus futura, quae aegro accidunt, praecognoscimus. Quae imprimis petuntur ex observationibus in simili morbo notatis ac praesens hic adest. 2. ex viribus vitae praesentibus cognitis, et comparatis cum causis morbi, quibus trutinatis num morbus diu, num brevi regnaturus sit, satis bene tutoque praevideri potest. 3. ex aegri praegressa vitae ratione, corporis habitu firmo vel debili, aetate, sexu, climate, sub quo vivit, anni tempore, et praegressis in eodem corpore morbis. Si haec omnia sollicite perpendit medicus, singulaque exacte trutinat, tuto ex arte concludere potest, quid in morbo secuturum sit, si nihil novi, quod mutet aegri statum, accedat; a
proginw/skw
praegnosco. G. Das Vorsagen
.
PROIECTVRA , idem quod [apophysis].
PROLABIA , Gr.
pro/xeila
, sunt extremae labiorum partes prominentes. G. Die Vorlippen
.
PROLAPSVS VTERI , vide [procidentia uteri].