December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 563, image: s587

PYRIFORMIS MVSCVLVS, vide quadrigeminus.

PYROLA, dicta quod pyri folium similitudine externa imitetur; diminutivum ergo cum sit, penult. oportet corripi, ut areola, bracteola, fasciola, taleola. Pyrola est planta, quae habet caulem angulosum, multa folia acuta habentem; folia ex radice erumpentia, quae sunt satis carnosa, polita, tota hieme virentia, caulibus longis adhaerentia: flos in spicam congestus, est polypetalus vel pentapetalus, quasi galeatus, coloris albi; pistillum floris sit fructus angulosus, in quinque loculos dehiscens, qui loculi continent semina exigua: radix flexilis, fibrosa repens: tota planta habet saporem amarum et adstringentem. G. Wintergrün, Waldmangolt.

PYROS, vide triticum.

PYROSIS, est ardens faciei rubor, qui illis praesertim contingit, qui fervidis diebus iter faciunt; a puro/w accendo. G. Hitze im Angesicht.

PYROTECHNIA, idem quod chymia, ex pu=r ignis, et ste/xnh ars.

PYROTICA, sive URENTIA, sunt medicamenta potentia calida, quae corpori humano adhibita valde incalescunt, propterea quod particulas et poros ita habeant dispositos, ut vaporibus vel humoribus in eos se insinuantibus, subtilis materia tales ibi inveniat meatus, ut ipsa ibi vehementius mota, terrestres quasdam particulas duras et acutus, in iis natantes, imperuosius in vicinas partes agitet, atque ita calorem magis vel minus vehementem et diversimode corrumpentem, vel immutantem, pro ratione sui motus et particularum monendarum diversitate, excitet. Haec sunt rubefacientia, vesicantia, cathaeretica, septica, escharotica, et psilothra, a puro/w incendo. G. Brennende Mittel.

PYRVM, PYRUS, arbor et fructus omnibus noti. Infinitae occurrunt differentiae, multo plures quam malorum, a fructus scilicet magnitudine, figura, colore, odore, sapore, consistentia, cortice, pediculis, tempore quo maturantur, regione in qua proveniunt, duratione etc. desumptae. Gr. a)/pios2. G. Birnbaum.

PYVLCON, est instrumentum chirurgicum, quo pus vel sanies, e profundis sinubus trahitur, ex pu/on pus, et e(/lkw traho. G. ein Eiterzieher. Est cannula argentea rotunda, oblonga, vulneri vel ulceri proportione respondens, cuius extremitas, quae vulneri immittitur, variis perforata est punctis, altera quae


page 564, image: s588

extra vulnus eminet, lamellam orbicularem circum positam habet, ne vulnus intret, et ut alligari hinc parti possit.

PYXACANTHA, est buxea spina: nomen accepit, quod planta sit spinosa foliis buxeis, pu/cos2 enim est buxus, et a)/kanqa spina. G. Buchsdorn.

PYXIS, capsula est pharmaceutica et chirurgica; in qua nempe medicamenta asservantur: hinc unguentum quoddam olim, emolliens et inflammationes depellens, quia commodissime in theca seu pyxide asservabatur, pyxidis nomen sortitum est. Sinus item ossis coxae quoque et pyxis et acetabulum et cotyla appellatur. G. eine Büchse

PYXIDIS OS, vide basilare os.

Q.

Q. PL. in formulis medicorum scriptum significat, quantum placet.

Q. V., est quantum vis, quantum volueris.

Q. S. hoc est, quantum satis, quantum sufficit.

QVADRANS apud medicos est pondus trium unciarum, id est librae romanae quarta pars. G. ein Viertheil.

QVADRATVS MVSCVLVS, sic vocatur musculus abductor femoris, qui oritur a parte posteriore et exteriore tuberositatis ossis ischii et inseritur ossi femoris in cavitate inter utrumque trochanterem: hoc nomine quoque gauder musculus depressor labii inferioris, qui oritur a labio exteriore baseos maxillae inferioris, circa locum synchodroseos, eius, et recte adscendens ab utroque latere iunctus, inseritur toti musculo orbiculari inferiori. Item sic vocatur flexor lumbi, qui oritur principio lato et carnoso ab interna costa ossis ilii et ab osse sacro, et desinit in transversis processibus vertebrarum lumbarium, et ultimae dorsi. Vide porro in quadrigeminus, et pronator. G. Der vierschrötige Muscul.

QVADRIGEMINVS MVSCVLVS, est unus ex iis qui femur movent quadrifariam, posterius supra femoris articulum collocati quatuor eique exigui sunt. Huius coetus primus titulo dignoscitur a situ assumpto, vocaturque pyriformis seu iliacus externus: externo ossis sacri margini, ut qui sequuntur secundus et tertius, ischii ossis tuberculo adnati, trochanteris cavitatis integumento affiguntur. Eiusdem ordinis quartus nomen quadrati obtinuit, ischii internae tuberis sedi exteriorique inseritur femoris processui maiori. G. Der vierfache Muscul.