RHEVMATISMVS , est dolor atrocissimus, dilacerans, et minimo motu summopere excitatus, vagus, obsidens articulos nunc hos, nunc illos, saepe fixissimus in parte, cum tumore et rubedine loci quem occupat, et cum febre continua incipiens, quae postea lenitur et ex intervallis longis quandoque redit; cuius causa est inflammatio in arteriis lymphaticis membranarum iuncturas ambientium ob materiae inflammantis naturam non suppuranda, estque hic morbus arthritidi et podagrae affinis, a
r(e/w
fluo, unde Rheumatici dicti. G. ein hitziger, scharffer Fluß.
RHINENCHYTES , est siphunculus, quo medicamenta naribus immittuntur, ex
ri/s2
nasus, et
e)gxe/w
immitto. G. Nasensprütze.
RHIZOTOMVM MEDICAMENTVM, est quod morbum funditus et radicitus evellit, ex
ri/za
radix, et
te/mnw
seco. Rhizotomus etiam Graeco sermone denotat virum, qui plantas et radices in usum medicinae insto tempore fodit et colligit. Talis fuit Cratenas. G. ein Kräutermann, Wurtzelmann.
RHODELAEON , est oleum rosarum, ex
ro/don
rosa et
e)/laion
oleum. G. Rosenoel.
RHODIA RADIX , est telephii species, sic dicitur quod eius radix contrita rosas oleat;
ro/don
enim est rosa. G. Rosenwurtzel.
RHODINVM , est acetum rosaceum, aut aliud quid ex rosis paratum, a
ro/don
rosa.
RHODIVM LIGNVM aspalathorum quatuor innotuerunt species; cortice cinereo, ligno purpureo seu Dioscoridis. Secunda, colore buxi. Tertia, albicans torulo citreo. Quarta rubens. Verum officinae nostrates non nisi secundam et tertiam suppeditant. Prior est aspalathi species Lobelii. Posterior dicitur rhodium lignum, quibusdam agallochum, oleaque aethiopica. Rhodium lignum vulgare roseum habet odorem, durum est, in Insula Rhodo insulisque fortunatis, altitudine unius hominis croscens, crassitie cerasi, colore fere macis. G. Rodiserholtz, Rosenholtz.
RHODODAPHNE , est nereon seu oleander, sonat Laurum roseam: sic nuncupatur a flore, rosae simili et foliis Laurinis,
ro(/don
est rosa, et
da/fnh
Laurus. Dicitur etiam rhododendrum. vide [Nerion].
RHODON , ROSA Gr.
*ro/don
dicitur. G. eine Rose.