RHYPTICA , sunt medicamenta detergentia et sordes abluentia. Quidam sumunt pro ruptoriis; a
r(u/ptw
sordes abluo.
RHYTHMVS , est certa pulsuum, temporum, vitae, aetatum etc proportia, a
r(usqmi/zw
ad numeros aptos refero.
RIBES , sive RIBESIUM, nobis hodie dicitur frutex, qui habet folia subrotunda, viridia, dentata; flores sunt in racemos congesti, pentapetali; post flores succedunt baccae rotundae, albae, vel rubrae, politae molles, sucum rubicundum vel album continentes, saporis acidiusculi et grati, quae baccae multa parva semina includunt: vox Mauritanica. G. Johannesbeer.
RICINVS , penult. corr. ut ricinus animal, nam de ricine veste aliter se res habet:
Sanguine seu ricini, quem bos gestaverit ante. Seren. tit. obsc. med.
Ricinus est planta, ad arboris altitudinem saepe excrescens, eiusque formam habens, habet caules crassos, excavatos, lignosos, in superiori parte ramosos, coloris purpurei, pulverem album farinam referentem habentes: folia in initio rotunda, sed postea angulosa, profundissime incisa, mollia, ampla: flores apetali, steriles, exigui: fructus a flore remotus in eadem planta, trigonus, plerumque membranula involutus, tres loculos conficiens, in quibus singulis semen instar testudinis oblongum, sta crassum, coloris lividi, saporis subdulcis, acris, nauseosi, medullam albam et reneram continens, haeret: hic fructus bene maturus, semina cum magno imetu eicit. Vulgo Cataputia maior, item mirabilis arbor ob proceritatem, foliorum amplitudinem, florum suavitatem, seminum picturam, et exsilitionem. Gr.
ki/ki
, et
kro/twn
. Ricinus et Croton a similitudine animalis, quod semen eius referre videtur, nominata est. G. Wunderbaum, Creutzbaum
.
RIGOR , Gr.
r(i/gos2
a
r(ige/w
rigeo, est convulsio subito incidens in cute, et quibusdam musculis artuum, lumborum ac colli, ita ut, qui corripitur rigore, primum sentiat concussionem ex subita et improvisa contractione, deinde aliquam diu ita contractus rigidusque manet: unde in hoc differt ab opisthotono et emprosthotono, quod in rigore nullum membrum distorqueatur ab ordinaria, quae in motu corporis esse solet, figura. Dicitur vero etiam rigor, de summo gradu frigoris, in initio febrium intermittentium: tribuitur etiam fere omnibus qui mori incipiunt. G. Das Erstarren vom Frost.