December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 581, image: s605

RIMA PVDENDI, sive FISSURA MAGNA, est pudendi muliebris oculo apparens rima, quae sic dicitur quia ab ossium pubis inferiore parte ad anum usque fere pertingit; ita ut inter illam et anum spatium, quod perinaeum sive interfemineum appellatur, vix pollieis transversi latitudinem excedat. Haec repetito coitu dilatator: usus est eius canalis modo penem tamquam in fossam dirigere, urinae et menstruis exitum praebere, et fetus exclusioni inservire.

RIMA, est ossis fissura, quando os aut cranium fere ruptum faerit. G. eine Spalte, Riß.

RIMVLA LARYNGIS, est ea, quae a cartilaginibus duabus arytaenoidibus efformatur, et quae ab epiglottidis cartilagine clauditur, ne quid cibi aut potus in laryngem incidat; nam si quid casu illabatur, ilico tussis oritur, et non raro suffocatio. G. Die Oeffnung der Luströhre.

RISIGALLVM, vide arsenicum.

RISVS APIVM, est ranunculi species; nomen accepit, quod in cibo sumptum mentis alienationem cum labiorum contractione, eas convulsiones faciat, quae risus speciem videntibus praebent, vocatur illa convulsio spasmus cynicus et risus sardonius.

RISVS SARDONIVS, est spasmus utriusque maxillae, sive faciei contractura risum simulans, in quo risu, nec voluntas, nec intellectus, ut causae ullo modo concurrunt, sed illud sensitivum omni animali commune: hinc oritur a quacumque causa partes faciei contrahente, quae in risu vero agunt: nomen Sardonii traxisse videtur ab herba Sardonia, ita dicta, a solo nativo Sardinia, ubi primo inventa fuit, quae vocatur risus apium.

ROB, ROHOB, idem quod apochylisma, sucus inspissatus.

ROBERTIANA, seu ROBERTI HERBA, est geranii species haud dubie a superstitione alique divi, qua superior aetas mirifice imbuta fuit, appellatur.

ROBORANTIA, idem quod cordialia.

ROBVB, idem quod apochylisina.

ROCHVM ALVMEN, sive RUPEUM, orta a Gallica voce Roc, quodrupem denotat, vulgo alumen Rochae vocatur. G. Steinalaun.

RORIFERVS DVCTVS, idem quod ductus chyliferus.