December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 617, image: s641

SIMILARES PARTES, sunt, quae sibi ubique per totum similes sunt, nec variationem aliquam ullibi obtinent, tales autem partes solae sunt fibrillae ultimae, solidae, non amplius vasculosae, omnium partium firmarum corporis animalis, hae enim sunt merae expansiones longitudinales, et firmae; ac ubique in tota longitudine caedem, oriundae et compositae ex meris particulis elementaribus, antes fluidis nunc consolidatis; fibrae hae erunt proin sibi similes; verum omnes partes, de quibus anatomici tam sollicite agunt suis divisionibus in similares et dissimilares, non ubique sunt similares, sed ex plurimis componuntur: veluti os, constat substantia durissima, sed ubique habet vasa sanguinea, membranas in cancellulis suis, glandulas, medullam, ductus medullares etc. unde id minime pars similaris dicenda erit. G. Theile die einander gleich seyn.

SIMPLICES PARTES, vide similares.

SIMPLICIA, sunt medicamenta unius generis et nominis, ex quibus seorsim collectis componitur materia medica, ut sunt radices, herbae, semina, flores, gummi, succi, partes animalium etc.

SINAPI, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] quia Dioscoridi l. 2. c. 184. si/nhpi:

Seque lacessenti fletum factura sinapis. Columell. l. 10.

Vindicianus vers. 37. perperam penult. corripuit.

Sinapi et SINAPIS, est planta, quae habet folia rapae, sed minora et magis aspera: caulis quatuor vel quinque pedes altus est, rotundus, villosus, in multos ramos divisus: flores quadrifidi, cruciformes, flavi, post florem sequitur siliqua oblonga, brevis, angulosa, acuta septo intermedio (cui valvae utrinque adhaerescunt) in duo loculamenta divisa, seminibus feta ut plurimum subrotundis, rubicundis, aut nigricantibus, parvis, saporis acris fervidi; siliqua in cornu quoddam fungosum simili semine praegnans plerumque desinit: radix est lignosa, fragilis, alba, fibrosa. Gr. na/pu vel si/nhpi, eius nomen venit e Graecia in Latium. G. Senff.

SINAPISMVS, est medicamentum, ardorem, ruborem, doloremque cuti, cui applicatur, inducens; forma eius est similis cataplasmati, vel massae duriori. Paraturque, ex sinapi, raphano silu. sale et fermento a si/nhpi, sinapi semen. G. ein Senffumschlag.