December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 626, image: s650

SPECIFICA MEDICAMENTA, sunt, quae vi speeifica tantum in eam causam agunt, quae morbum in corpore producit, partem affectam tantum movendo, et mutando, nihil vero in reliquas corporis partes efficiendo; sic oleum viperinum applicatum morsui viperae; cortex peruvianus in febribus intermittentibus; opium in conciliando somno et quamplurima alia sunt: solet tamen plus de talibus subinde iactari, quam quidem sans ratio, et genuinus candor concedunt. Utinam dentur multa.

SPECILLVM, est instrumentum chirurgicum, spithamae longitudine, tenue ex argento, vel chalybe, ab una extremitate latum, rotundum et nonnihil incurvatum; ab altera vero rotundum nodulum habet; specillis vulnerariis, vulnerum, fistularumque altitudo pertentatur. Videtur esse diminutivum a specium, quo usus est Pacuvius, mh/lh, traumatikh\ mh/lh. G. Ein Sucheisen.

SPECVLVM ANImatricis, oris, est instrumentum chalybeum, quo chirurgi has partes dilatant, ut spinas aliaque inhaerentia extrahant, vel innata absumant.

SPELTA, Gr. *ze/a: nonnullis far. G. Dinckel, Dünckelkorn.

SPERMA, idem quod semen

SPERMA CETI veteres balaenae semen putabant, et mari instar spumae supernatare scribebant. Primus in Germania quid sit, et quo modo paretur, docuit beat. Etmullerus, ipse edoctus ab aliquo Norucgo. His consona sunt quae abbas Bourdelotius inter Gallos primus, teste Lemerio, publicavit. Scilicet paratur ex illa pinguedine, quae cerebra cctorum quorundam circumdat. In Hispaniae ora boreali et Noruegia conficitur et ad nos apportatur. Est pingue, molle, recens verum olei saporem habet, sed ubi diu asservatur, rancescit instar olei, et flavescit; fluit et ardet in igne; aquae non miscetur, sed cum ovi vitello dissolvitur. G. Walrath.

SPERMATICAE PARTES, sunt venae et arteriae, sanguinem a testiculis abducentes et adducentes. Item, vasa seminis excretoria. Item, partes albidae, quae olim propter albedinem censebantur ex semine duntaxat generari, ut nervus, membrana, os, cartilago etc. Verum omnes partes ex semine successive generantur, quia ex ovo, quod totius fetus rudimentum continet, generantur: imo et omnes partes,


page 627, image: s651

quotquot habentur, si sanguis aliique succi eluantur, albidae apparent. Hinc omnibus illud nomen ex aequo competit. Ex spe/rma semen.

SPERMATOPOEA medicamenta sunt, quae liquidi prostatarum, vesieularum seminalium, et testium generationem et elaborationem augent in maribus, ita ut deficiens ex aegritudine semen restituatur, et quae in feminis humores ad concipiendum requisitos elaborant.

SPERNIOLA, seu SPERNIOLUM, vocatur sperma ranarum. G. Froschleich.

SPHACELODES, est quid sphacelo simile, ex sfa/kelos2 sphacelus, et a)=dos2 forma.

SPHACELVS, est sideratio, sive sensus et vitalitatis in quacumque parte exstinctio, ad ossa usque plerumque penetrans: Gr. sfakelo\s2, sfakelismo\s2, telei=a ne/rkwsis2. G. Der kalte Brand, die völlige Ersterbung.

SPHAEROCEPHALVS, est cardui species, capitula habens rotunda, a sfai=ra globus, et kefalh\ caput.

SPHAGITIDES, sunt venae iugulares in collo, a sfagia/zomai iugulo, macto.

SPHENDAMNOS, sic vocatur acer. Gr. sfe/ndamnos2. G. Ahorn.

SPHENOIDEA OSSA, sunt tarsi quintum, sextum, et septimum a figura cunei cuneiformia recte dicta. Graecis enim sfh\n est cuneus, et ei)=dos2 forma.

SPHENOIDES OS, est cranii, quod et basilare, et a varia figura polu/morfon vocant. Hoc satis incommode cuneiforme dicitur; videturque potius vocandum vespiforme, utpote satis bene refert figuram insecti volantis. Vide figuram apud Vesalium. sfh\c, sfh\n, apud Graecos et vespam et cuneum significat. Contra analogiam est nomen, quod aliqui ponunt, sphenois.

SPHENOPHARYNGAEVS, est par musculorum, a sinu alae internae ossis cuheiformis ortum ducens, atque oblique deorsum inclinans, in oesophagi latera extenditur; gulam dilatat, ex sfh\n cuneus, et fa/rugc oesophagi caput fiuc fauces.

SPHINCTER hoc nomine in variis parribus musculi gaudent qui hanc proprietatem habent, ut circulariter ambientes partem rotundam mollem, vim hanc plane


page 628, image: s652

constringendi possideant, uti est musculus constrictor oesophagi, ani, vesicae etc. a sfi/ggw constringo. G. Der Schliesmuscul.

SPHYGMICA, est pars semiologiae, agens de pulsibus, a sfu/zw pulso.

SPHYGMVS, vide pulsus.

SPICA [1] in frumento dicitur totum illud, quo granum continetur, et ad horum similitudinem plantae quandam spicatae nominantur, ut lavendula, spica celtica, indica etc. Tria vero continet, granum, glumam et aristam. Spica mutica est, quae non habet aristam, et mutica quasi mutila nominatur. Gr. sta/xus2. G. Aehren.

SPICA CELTICA, sive NARDUS CELTICA, crescit in Liguria, Carinthia, Styria, in alpibus Tyrolis, montibusque Pyrenaeis, ad spithamae altitudinem: folia fere salici similia habet, unde saliunca forte dicitur, sed minora, erigit spicam. Huc mittuntur folia cum radice fibrosa, quae aromaticum spirant odorem. G. Celtischer Narben.

SPICA INDICA, vide nardus Indica.

SPICA [2] deligationis species est unius vel utriusque humeri luxati, alia est, cuius fascia ab una extremitate voluta est; alia quae ab utraque.

SPINA DORSI, vocatur columna illa ossea, a capite ad anum usque extensa, spinalem medullam continens.

SPINA VENTOSA, barbaris vocatur flatus, seu ventus spinae, ventositas spinae. Est exulceratio circa articulos cum ossis sphacelismo, cum doloribus in initio magnis, ab inflammatione membranae medullam in cancellis ossium continentis, subsequente tumore molli, indolente, ex quo aperto ichor acris, serosusque cum corrupto osse exit, quod malum imprimis corripit infantes. Vocatur et caries ossis, teredo, paedarthrocace, quae vide suo loco. G. Beinfresser, Beinsäule.

SPINA ALBA, Gr. a)/kanqa leukh\, nomen herba haec ab albis foliis seu alcteis maculis, quibus folia conspersa sunt, accepit.

SPINA CHRISTI, sive SPINA IUDAICA, est paliurus, sic dicta, quia creditur coronam, qua Christus a Iudaeis coronabatur, ex paliuro fuisse contextam.