December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 683, image: s707

TVNICA RETIFORMIS, vide retina et amphiblestroides.

TVRBITH, seu TURPETUM, putatur esse radix alicuius convolvuli Indici, quae vario, longoque reptatu ad tres quatuorve cubitos ascendit. Radix pollicem et amplius crassa, lignosa, in aliquot ramos divisa, crasso fuscoque cortice tecta, qui ruptus, stillat sucum lacteum, glutinosum, et pallide flavescentem resinam, ilico concrescentem. Folia habet althaeae, floremque monopetalum convolvuli vulgaris magnitudine, et forma candidum. Adfertur nobis ex Guzarata, Canara, Goa, Cambaia, Dio insula, Bacia etc. in officinis eligitur non cariosa, intus alba, et resinosa. Forte species erit seammonii, cuius radix etiam resinosa, et eiusdem indolis: aliqui a turbando deducunt, quod propter magnam violentiam, purgando corpus turbet: sed origo ex barbaris linguis potius quaerenda est.

TVRBITH MINERALE, seu TURPETHUM MINERALE, est pulvis flavus ex Mercurio praeparatus.

TVRBO, inter vegetabilia dicitur quidquid ex acumine tendens in amplius spatiatur. Hinc turbinatum, quod exx angusto continenter in latius prodit. Sic turbinata conspicitur pyrorum sorma. Permulta etiam herbarum folia in mucronem turbinantur.

TVRGESCENTIA HVMORVM, idem quod orgasmus

TVRIONES, sunt teneritates summitatum tam arborum quam fruticum, quae singulis annis crescunt.

TVRPETHVM, vide turbith.

TVRRITIS, TURRITA, est nasturtii species; sive planta, quae habet folia ex radice erumpentia, oblonga, villosa, sinuosa, repentia; caulis ex his nascitur solidus, rotundus, habens solia exigua, acuta, instar acetosae, sine pediculis: flores in fastigium turris instar assurgentes, exigui sunt, albi, quadrifidi, cruciformes: flori succedit filiqua compressa, continens semina exigua, rubicunda, saporis acris: radix est fibrosa, alba: haec planta crescit in pratis; sic dicta, quod caulis eius se turris in modum erigat.

TVRVNDA, TURUNDULA, Linamentum, Pannus, moto\s2, e)/mmoton, est linteum concerptum, quod unguento illitum, ulceribus imponitur. G. die Wiecken.