December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 705, image: s729

VIRGA AVREA, et solidago saracenica, est planta quae habet caules rectos, rotundos, striatos, firmos, et medulla alba repletos: folia sunt oblonga, acuta, in margine incisa: flos est radiatus, caulium suprema fastigia floribus abundant, qui quasi in spicas colliguntur, quae rursus in adunatam quasi virgam conici solent; sunt flores coloris flavi aurei, calice tubiformi et multisido comprehensi: his succedunt semina pappis instructa: radix fibrosa, saporis aromatici. G. Heidnisch Wundkraut.

VIRGINALE CLAVSTRVM, vide hymen.

VIRIDE AERIS, vide aerugo.

VIRGINEVS MORBVS, vide chlorosis.

VIRGVLTVM surculus is est, qui terrae committitur, ut in arborem insurgat.

VIROSVS, est, in quo virus sive venenum; saepe etiam pro teterrimo et graveolante sapore aut odore sumitur.

VIRVS, est humor fluens, et accipitur quoque pro semine: venenum etiam significat, nec non ichores ex ulceribus manantes.

VISCARIA, est floris amerii species, quae et muscipulae vocatur, muscas, ob foliorum viscositatem, irretiens.

VISCERA, sunt organa, in cavitatibus maioribus contenta, quae elaborant aliquem humorem in usum publicum et toti corpori inservientem; sie ventriculus et intestina elaborant cibos nutrituros universum corpus, sie cor compingit, comminuit, movet sanguinem, unde postea omnes liquores fiunt et secernuntur etc. vocantur item exta, interanea. Gr. spla/gxna, e)/gkata, e)gkoi/lea. G. Das Eingeweide.

VISCVM, vel VISCUS, est frutex peculiaris in arborum quarundam ramis ehatus, semper virens: uti est viscus quercinus, dicitur etiam lignum sanctae crucis; species est frutieis, quae ad altitudinem duorum circiter pedum crescit, caules habet ut plurimum digiti crassitiei, duros, lignosos, compactos, graves, extus coloris fusci, rubri, intus albi, flavescentis: plurimos germinat ramos lignosos, flexiles, intricatos, cortice viridi obtectos: folia sunt bina opposita, oblonga, crassa, dura, buxi follis satis similia, sed aliquantulum longiora, venosa, coloris viridis flavescentis: flos est monepetalus, pelviformis, quadrifidus, verrucis conspersus, tamquam apicibus pulverem effundentibus: ovarium alio a flore


page 706, image: s730

loco natum, tenerum, quatuor foliolis succinctum, fit bacca subrotunda, glurine plena, mollis, alba, splendens, feta semine plano et cordiformi, per totam hiemem viret haec planta. Mira de huius visci generatione narrantur: quidam cum Theophrasto et Plinio credunt, quod tantummado nascatur ex semine baccarum per alvos turdorum palumbarumque, et aliarum avium, postquam acinorum pulpam concoxerunt, reddito, unde et eum Plauto dicunt de turdo, quod ipsi sibi avis mortem creat, et turdus exitium sibi cacet, ob gluten, quod ex eo fit, quo postea aves capiuntur: huic sententiae autem uterque Bauhinus et Scaliger se opponunt acriter, qui viscum ex arboribus, quasi cornua ex offibus animalium educi persuadere volunt: sed R. I. Camerarius in Eph. Nat. Cur. demonstravit, baccas visci deferri posse ad ramos arborum, tam delapsu raptuque ventorum, quam ab avibus non solum devoratas, et redditas per alvum, sed rostro delatas; nec sphaerica sua figura a ramuilis rotundis tam facile decidere, quam ruptas vel sponte vel ab avibus, suo glutine adhaerere: adhaeret viscus non tantum quercui, sed et aliis arboribus, abieti, tiliae, pyro, pomo, corylo, betulae etc. Gr. *i\cu\s2 et *)ici/a. G. Mistell.

VISVS, est sensus, quo ex materiae lucis in retinam sani oculi impingentis mom, lumen et colores ab anima percipiuntur. Gr. o)/yis2. G. Gesicht.

VITA, in animali persecto, est praeside ac movente anima, continuus fluxus ac reflusus, plus minusve sensibilis, aeris, sanguinis, et spirituum animalium, per organa et ex organis vitalibus, satis probe constitutis, et mutuo atque alterne plus minusve sensibiliter agitaris et agitantibus: in animali vero nondum persecto vita non requirit aeris actionem in pulmones respiratoriam, quare in hoc erit vita modo circulatio sanguinis per viscera vitalia, et motus spirituum cerebellosorum per nervos a cerebello oriundos: de his lege Lancisium de mortibus subitaneis. Gr. bi/os2, zwh\. G. Leben.

VITALIA, idem quod cardiaca.

VITALIS FACVLTAS, est actio in corpore excitata, qua mediante homo vivit, quaeque peragitur ipso vel inscio, vel involuntarie; qualis est moius cordis, arteriarum, respiratio; quaeque dependet maxime a cerebello, et nervis ab eo oriundis, vel in eo terminatis.