Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Novam notissimi Lexici medici TIBI, LECTOR ERUDITE, sistimus editionem, haud vero saltem novam, verum etiam variis accessionibus egregie adauctam. Quodsi igitur penitius pernoscere
Cum vir doctissimus, idemque Daniae suae immortale decus, OLAUS BORRICHIUS, identidem observasset, in pharmacopoliis vocabula ab antiquitate transmissa, Graeca pariter ac Latina et quaedam Arabica, admodum male haberi, ut vix ullum ex ore hominum protrudatur sine aliqua corruptione, misertus illius calamitatis, quae manifestas barbariei notas prodit, scripsit libellum, quo erroribus obviam iret, illumque linguae Pharmacopoeorum titulo insignivit. Effecit isto labore, ut haud ambiguum sit, quaenam in proferendis istis vocabulis iusta lex sit vel producendi syllabas paenultimas,
Clarissimi huius viri exemplum illustrem quondam in hac musarum sede Medicum et insignem Philologum, celeb. SCHULZIUM, excitavit, ut eandem operam anatomicorum et chirurgorum filiis navare decerneret, idque in praefatione, proxime superiori Lexici huius editioni praemissa, cum eruditis communicaret: eum itaque amor
Horum itaque in gratiam et ad utilitatem omnium, qui studiosius rectum discere, quam pravum sequi malunt, tum antea laudatum raritate et praestantia insigne BORRICHII opusculum, tum incomparabilis SCHULZII nostri,
Quoniam vero BORRICHIUS et SCHULZIUS, duumviri certe celeberrimi omnique honoris cultu etiam post fata mactandi, non omnium, quae in hoc Lexico medico occurrunt, vocabulorum, quorum suspecta vel dubia quantitas esse solet, rationem habuerunt; propterea nos ipsi editorem eruditissimum monuimus, ut copiosiorem indicem prosodicum publico daret, eoque itidem augeret editionem, spe freti fore, ut
Minutula haec omnia quidem procul dubio haud paucis videbunter, tantoque minus veremur fore, ut aliquis, cui antea placuerunt forte quaedam ex iis, quae passim in hoc libro reprehenduntur, clarissimorum virorum urnae et praeclare docto editori succenseat: atque tanto etiam minus id verendi causas habere credimus, cum vix ullum in his additamentis novoque indice prosodico occurrat vocabulum, cui dicam scripserunt, quod non se possit tueri auctoribus, qui principum artis medicae scriptorum laudem summo iure consecuti sunt, et apud omnem posteritatem
Quod igitur a STEPHANO BLANCARDO primum admodum ieiune editum fuerat Lexicon medicum, id, post varias aliorum accessiones, ante hos octo annos inprimis celeb. IO. HENR. SCHULZII opera multo auctius et emendatius denuo emissum fuisse cum ex Viri cl. praefatione, tum aliunde apparet. Qua vero ratione recentior haec editio laudati praenobilissimi editoris vigiliis iterum auctior, atque ad communem doctrinae salutaris cultorum utilitatem accommodatior reddita sit, ample supra iam docuimus. Tanta itaque primi auctoris lineamenta iam
Nihil amplius superesse arbitror, quam ut, priusquam ab invicem recedamus, TE, LECTOR BENEVOLE, admoneam, quod idem hoc Lexicon, si quidem summum numen praeclare docto et variis solidae eruditionis decoribus exornato editori vitam incolumem concesserit, (absolutis NUMOPHYLACII SCHVLZIANI parte altera et ultima aliisque scriptis numismaticis, quae in horis subcisivis eius adhucdum exercent diligentiam,) demptis illis, quae saepe Lexica magis onerare, quam exornare solent, additisque omissis, praesertim botanicis vocabulis, multo
Quod TIBI exhibeo Lexicon medicum, qualicumque opera mea nunc excultum, iam satis longo tempore in bibliopoliis versatum est, fortunamque ita faventem habuit, ut iterum iterumque praelo subici debuerit. Prima quidem editio admodum exiguo volumine constabat; eamque ante complures annos, cum
Bibliopola, ut animum renovando lexico Blancardiano adiecerat, in eo fere iam erat ut priorem, quam hic recusam dixi, exscribendam typographo traderet, correctiorem tamen et a multis erroribus repurgatam, alicubi etiam conspicue auctam a viro docto, cuius nomen requirenti mihi non indicavit. Enimvero alii monuerunt ipsum de editione nova Lugduni Batavorum CIC IC CC XXXV. emissa, omninoque suaserunt ut illam potissimum adhiberet. Meum tandem consilium requirebatur, quod post aliquam deliberationem candide impertiebar, nihil utique tunc minus exspectam, quam fore ut ad exsequendum et perficiendum opus vocarer. Repetitis tamen precibus expugnatus sum, praesertim cum mihi omnia liberrime peragenda traderentur, modo prospiceretur ne moles maior fieret, quam ut pretio tolerabili emptoribus etiam tenuioris fortunae tradi posset.
Statim illud cognoscebam, magis mihi fore cogitandum de resecandis quibusdam
In singulis autem, quae posita sunt, vocabulis id in primis operam dedi, ut recte scripta essent. Multum hic erat, praesertim in Graecis nominibus, aberratum: quod nunc ita extersum puto, ut non multa sperem superesse, quae oculum fefellerint. Si quid forte in spiritibus Graecarum vocalium aberratum fuerit, tenuitati characterum condonetur, et oculo, qui nubilis diebus aut ad lucernam non adeo accurate potuit typographorum specimina semper arbitrari, ut omnino nihil subterfugeret. Deinde operam dedi ut singula vocabula ad analogiam artis grammaticae revocarem: prorsus vitiosa, ut os sphenois, nos sphenoides, aut tollerem et recta substituerem; aut, ubi nimis usu trita et ubique recepta sunt, annotationem
radiaeus, cubitaeus. Consulere in eo tironibus artis volui, quibus huiusmodi libri maxime scribuntur. Horum in gratiam annotatur ad anasarca, quod sit Graecum ex duabus partibus orationis conflatum, quarum posterior est casu quarto: quodque declinari non debeat. Visus mihi sum observasse quod etiam viri hic impingant, et aliqui, anasarca adiectivum femininum rati, deinde perpetuo hypropem ex masculinorum classe ad feminina transtulerint. Non parum etiam corrigendum fuit in derivationibus, quae saepe aberrabant aut prorsus pravae erant. Sic coloboma a glutino, quis ferre posset? qui totus locus adeo erat corruptus, ut refingi omnino deberet. Idem in multis aliis factum fuisse intelliget, quisquis nostram editionem cum praegressa illa Lugdunensi comparare non gravatus fuerit.
Illud possum sane asserere, non aliqua negligentia mea factum fuisse, si quod in hoc genere erratum supersit notabile. Saepe enim verecundia me retinuit, ubi aliquid esse putabam, quod excusare aut tueri posset receptum. Adducam exemplum. Vbi ad Aegagropilam deveneram, volebam scribere aegagropilus, quia memineram GEORG. HIER. WELSCHIUM, qui nomen istud invenit, ita posuisse. Recurrebam itaque ad auctorem pridem lectum, cuius
de aegagropilis 1660. editus ad manus erat. Fuerat autem olim illo exemplo usus medicus celeberrimus Guern. Rolfinckius, qui multa sua manu adnotaverat. Haec inter videbam pag. 2. ad verba: ante nos nemini usurpata voce, in margine adiectum: certe nemo sic deliravit in imponendo nomine. Vbi autem Welschius p. 3. scripserat: non tantum pila est Suidae in lexico; haec legebam in margine; pilam Graeci non dicunt nec eius rei quidpiam est in Suida. Proximum erat adire Suidam, in quo cum vere nihil tale ad vocem pag. 1554. lin. 34. ed. Rom. atque duo omnino momenta, Welschio adversus Rolfinckium defendendo sufficientia, scilicet quod pila
Aliud exemplum subiungam in quo diu haesitavi. Mirum a multis annis iam videtur, quid in mentem venerit illis qui ossi sphenoidi, quod Latini cuneiforme vocant, nomen imposuerunt. Quis umquam vidit cuneum tot processibus praeditum, ut vespiforme, quam cuneiforme. Video enim apud Suidam, Hesychium et etymologici magni auctorem clarissima documenta, quod vespam et cuneum. Forte hinc factum est ut posteriores, de similitudine inter vespam et hoc os non cogitantes, alterum autem significatum, qui cuneum adactum denotat, in animo habentes, desierint scribere
Vt certum esset; quae syllabae in pronuntiando vel deprimendae sint, curavi Graeca in primis adicienda: ratus omnino ex hac consideratione vocalium sua natura longarum aut brevium cuivis facillimum inventu fore, quid fugere quidve sequi deceat. De reliquis, quorum non magnus est numerus, conabor utique efficere ut rem omnem cum firmis rationibus cognoscant
Tandem etiam indicandum est, quid in hac editione accesserit, quod in prioribus non exstabat. Inserti sunt utique integri articuli, ut arcanum duplicatum, cascarilla, Pareira brava, Caieput, cochia, arnica, longeque plura huius modi: sed pleraque huius generis adiecta sunt articulis iam exstantibus sed nimis imperfectis. Nolumus hic nos iactare, sed cuivis permittimus, ut, comparatis editionibus, nostrae accessiones arbitretur.
Speramus utique nostrum studium, nec exiguum nec perfunctorium, effecisse ut Lexicon hoc Blancardianum, quod nunc exhibemus, illis, quibus priores editiones non displicuerunt, magis impense placiturum sit. Non indigere talibus libris iam perfecte excultos medicos, facile largimur: sed studiosorum utilitatibus, ut et eorum, qui aliis studiis dediti subinde in medicae facultati proprios terminos incidunt, eorumque vim cognoscere cupiunt, inserviturum illud esse, et in plerisque abunde satisfacturum, prope confidimus. Facile praevidemus subinde futurum ut aliquid hic frustra requiratur: praesertim si quis barbarorum medii aevi scriptorum volumina tractare velit. Enimvero istiusmodi omnino obsoleta, quae singulare utique glossarium postulant, non esse nostri