06/2006 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - MORPHEUS spell-check performed


page 503, image: s503

LIBER X. Continens Saeculum ultimum Ecclesiae obsidionem patientis a Gentibus, praesertim Gogo et Magogo.

HActenus viguit per Asiam et Europam Christianismus. Quamquam turba Mahumetana occidit multos, potiori tamen semper loco Christiana res stetit, melioresque terrarum orbis provincias et urbes tenuit. Multi quoque de belluae Romanae superstitionibus, characteribus, auctoritate, potentia, omnique eius nomine et valore triumpharunt. Graeca Ecclesia Romani Pontificis dominatum sprevit. Imperatorum, invitis ut plurimum


page 504, image: s504

Papis, maxima per Italiam, Galliam, Germaniam, auctoritas habita. Tartari etiam, Armenii, Russi, Christum Dominum coluere. Turcarum nationes praedationibus magis, quam stabili potentia insultarunt Christianismo. Non pauca illorum milia sacro fonte tincta, pro ipso Christo depugnarunt.

Sequitur saeculum infelix, malum, triste, turbidum, ultimorum ultimum. Rara dehinc per universam Asiam Christianismi habitacula. Totam hanc mundi partem latissimam Scythicae gentes implent. Ascenderunt in latitudinem terrae, ut praedixit Apostolus. Mox Europae praecipua occupant, ipsum imperii Christiani oculum tollunt, Constantinopolin. Alteram mundi metropolin, eamque vetustissimam, Romam, Papa tenet, exclusis inique Imperatoribus: firmam ibi superstitiosi dominatus sedem figit, imperium exercet in reges terrarum. Testes Christi ferro inique oppugnat, vincit, occidit. Graeca Ecclesia perpetua obsidione premitur Turcarum. Imperatoribus Teutonicis vix per Germaniam integra auctoritas manet. Tartari Mahumetum venerantur. Armenii, Russi et remotiorum terrarum Christiani, plus superstitionis et nugarum, quam religionis habent. Turcarum vires valido stant talo, et semper res Christiana diminuitur. Plerisque in mundi partibus, ne mutire quidem veritati Christianae licet. Solutus e carcere suo Diabolus, pertinacius astutiusque Ecclesiam Christi obsidet, quam unquam regnante Ethnicismo fecit. Haec nobis deinceps cursim contemplanda, ut Dei veritas et potentia in suis elucescat, Daemonumque malitia in pravo hoc mundo agnita devitetur, obsidentique Satanae repugnetur constanter, ne locum sanctis in cordibus reperiat. Igitur Orientis Imperatores mihi posthac erunt, non qui laceras imperii ruinas apud Graecos possident, sed qui florentissimas Asiae provincias ad nutum circumagunt, ipsamque tandem arcem doctioris mundi expugnant, habentque Constantinopolin. Eorum primus fuit, ut constat, Turca Othomannus, rerum potitus maxime, cum, qui auxiliares antea Andronico fuerant, Turcarum exercitus Christiani, ipsam urbem regiam, totamque Thraciam incursarent. Itaque tunc Imperatores erant.

LUDOVICUS IV. BAVARUS, ET OTHOMANNUS, et mox ORCANES, eius filius.

LUcemburgensi mortuo, diversa Electorum studia fuere, nonnullis Fridericum Austriacum, maiori parte Ludovicum Bavarum probante, unde gravium bellorum semina enata. Eodem tempore, cum sedes Romana ultra biennium vacasset, Iacobus Cadurcensis, Portuensis Episcopus, se tandem ei, ut sequester litium, suamet sententia imposuit, Ioannes tertius et vicesimus dictus Platinae, et aliis qui Ioannem VIII Pontificem agnoscunt. Apud Francos Philippo patri successerat Hutinus Ludovicus X, cui brevis aevi regnum fuit.

Altero enim anno decessit, Clementia uxore gravida: unde natus Ioannes, octo tantum dies vixit; Philippus V, cognomine Longus, Frater eius, et ventris procurationem, et infantis tutelam gessit. Reliqua erat Hutini sobolis Ioanna, ex Roberti Burgundiae ducis filia procreata, cui avunculus regnum asserebat deberi. Sed Francorum proceres legis Salicae haec verba defendebant: In terram Salicam mulieres ne succedant. Longus rex nemine ultra contendente salutatus, trium filiarum maximam Othoni Burgundo despondit, alteram Ludovico Flandro, tertiam Delphino Viennensi. Delphinos enim suos Principes Allobroges vocitabant. Anno eius saeculi XXI Rex Longus obiit peste, nulla ex se virili prole, Frater eius Carolus Pulcher suscepit regnum. Pestilentia haec fraude humana potius, quam vitio caeli saevire credebatur. Iudaei, gens pervicax,


page 505, image: s505

ac exsecrabili in nos odio furens, cum ab Hutino recepti essent, ut bona sub Pulchro, patre eius, direpta ulciscerentur, accepta ab Turcis pecunia, elephantiacis, qui stipe mendicanda vagi victitarent, persuaserant, venena in puteos spargere. Eorum quam plurimi comprehensi. quaestione habita, de confessis supplicium sumptum. Iudaei quoque in custodiam alii alio divisi: ex quibus multi suis morientes manibus, ludibriis se suppliciorum subtraxere.

Anno XVI eius saeculi dira fames, et Cometa, extrema quaeque mortalibus minabantur, cum Ludovicus Imperator Rodolphum Palatinum fratrem suum, quod Friderico Austriaco studeret, ditione avita expulit; qui in Anglia est defunctus. Successit anno XVII, qui millesimus ab eo, quo Constantinus Magnus, victis tyrannis gentium, gubernaculis mundi a Christo, Satana depulso, es admotus. Tunc ad Eslingam infestis aciebus concurrunt Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus Caesares, Consobrini; vix usquam pertinacioribus animis pugnatum. Extractum in atram noctem certamen, tanta utrinque clade, ut neuter sibi victoriam arrogaret. Fridericus essingensi obsidio inhaesit, a quo eum Ludovicus diversione abstraxit belli. Nulla non calamitas premebat interim Germanos. Ludovico fovebant Ioh. Rex Bohemiae, Trevir, et Moguntinus Electores. Fridericum Coloniensis, Saxo et Palatinus adiuvabant. Brandeburgicus Legatus Ludovicum, inscio domino elegerat, ob id domi inedia interfectus. Ludovicus Aquisgrani a Moguntino et Treviro, loco quo debuit, sed non a quo debuit: Fridericus Bonnae a Coloniensi, a quo debuit, sed non loco, quo debuit, erant consecrati. Inferioris Germaniae civitates Bavarum, Argentina et superiores Austriacum sequebantur, sed valescente Bavari parte, Argentina ad eum transsit. Negotiationes, quibus crescunt civitates, iam totae propter infesta itinera cessabant. Omnibus malis, bello, fame, seditionibus, latrociniis, Germania vexabatur. Ioannes Papa, neutrius Caesaris amicus utrumque regem appellando, ex illis dissidiis, auctoritatis venabatur et potentiae incrementa. Dividebat Episcopatus, alios divisos redigebat in unum, mutabat in Abbatias Episcopatus, vicissim in Episcopatus Abbatias, novas dignitates, nova collegia instituebat, constituta invertebar. Clementinas confirmabat traditiones, mandans doctoribus, ut publice praelegerent librum. Novum creabat militum ordinem, in Lusitania adversus Saracenos dimicaturum, cui Templariorum in Hispania opes attribuit. Thomam Aquinatem Divorum addidit gregi. Declaravit edicto haereticos, qui affirmarent, Christum et Apostolos nil proprii habuisse.

Cum octennio inter se vario marte dimicassent Caesares aemuli, Bavarique imprimis et provinciae Rhenanae aegrescerent cladibus continuis, tandem in agro Salisburgensi, absente Leopoldo, Friderici fratre, consertae sunt validae manus. Fortissime pugnavit Fridericus, L amplius sua manu confodisse milites fertur. Sed superveniente cum recenti exercitu Friderico norimbergensi, victus captusque cum Henrico fratre Austriacus, Ludovicus solus rerum potitus est, princeps eo fastigio haud indignus, si citra ambitionem et clades publicas id assequi potuisset. Accidit ea strages Austriacis, anno liberationis humanae XXIV post MCCC, festo Michaelis die, quo ante annos L, rodolphus auctor illius stemmatis, lectus Caesar fuerat.

Leopoldus ex hoc casu semper tristis, Badensi Marchione et Civitatibus aliquot subnixus, nihil non liberandi causa fratris tentabat. Egit et cum Necromantico, ut Daemon sub habitu viatoris Fridericum educeret custodia. Sed cum venisset ad eum exsecrabilis ulator, precibus se Deo commendavit princeps egregius, atque tam fodi liberatoris gratiam est aspernatus.


page 506, image: s506

Ergo armantur in Ludovicum, Pontifex et Carolus rex Francorum. Francus imperium ambit, Papa in Bavarum dira et exsecrationes iaculatur. Sed Germani, spretis hisce artibus, Ludovicum iam sequebantur, id agentes interim, ut custodia Austriacus exiret. Quod et factum, triennio exacto, ea lege, ut uterque, quoad viveret, regio uteretur titulo; Fridericus vero Italiam non intraret, quod et sancta fide servavit. Sic restituta fuisset pax Rei publ. nisi et Leopoldus, et Bohemiae rex Ioannes, partium studia armis fovere perseverassent. Leopoldus varie debacchatus per Alsatiam Helvetiamque, insania denique correptus, sine paenitentia obiit. Ioannes autem Bohemus et Carolus Hungariae rex, cum altero Friderici fratre Othone, Austriam rapinis et incendiis pervastabant. Paulo post Otho, hinc et Fridericus amatorio, ut ferunt, poculo tabefactus, interiere, anno XXX saeculi istius. Ludovicus Alberto Contracto Austriam, Styriam, et Carinthiam contulit, eque re Bohemum, cuius filius Carinthiam matrimonii lege tenebat, vehementer offendit. Auxitque iras, cum Margaretam Tyrolensam, filio Bohemi impotenti nuptam, suo sociaret filio Ludovico, quem Marchionem Brandeburgensem creaverat, eique Tyrolensem hoc pacto compararet Comitatum. Papa vero Ioannes Caesari iam Victori litem intenderat, quod minime a se confirmatus, nomen vimque Imperatoriam usurparet, quodque Vice-Comiti mediolanensi adversus Guelfos auxilia submitteret. Etenim Henrici VII virtute, Gibellinorum in Italia partes revaluerant, quibus Bavarus haud obscurum impendebat favorem, uti et quibusdam Minoribus, quos Papa diris insectabatur. Fraterculi hi vocabantur, purpuram, opes, dominatum, a Sacerdotio aliena esse praedicabant. Christum et Apostolos non exemplum modo, sed et legem hanc successoribus dedisse. Hanc sententiam Ioannes Pontifex impiam censuit damnavitque. Illi vicissim Pontificem haeresi laborare, novumque creandum contendebant. Wilhelmus Occamus Minor, cum Augustorum iura copiose tutaretur, Ioannem haereseos aliorumque criminum coarguit.

Ludovicus anno eius saeculi XXVI Tridentum progressus, obvios habuit rectorum Longobardiae legatos. Miserant eos, Galeatius Vice comes Mediolanensis, Canis Scaliger Veronensis, Castrutius Lucanus, et alii Italici gibellini, quos Pontificis legati vexabant. Corruerunt apud Bononiam et passim Pontificii pugnatores. Itaque magnifice exceptus Mediolani Caesar, secundam ibi de more coronam accepit. Sed cum aurum a civitate exigeret coronarium, Vice comites sibi adversantes movit imperio, quos tamen postea restituit. Pisanos in potestatem redactos, Castrutio iussit oboedire. Ibi pestilentia exercitum vastavit.

Papa exsecratus Ludovicum, mandavit Electoribus, ut alium crearent Imperatorem. Sed Ioannes Bohemiae rex eiusque patruus Balduinus, Trevirorum Praesul, illa consilia disturbarunt. Ludovicus perrexit Romam, invitatus a populo et principibus, ubi tertia redimitus corona, auctoribus praesertim Stephano et Sarra Columnis, Petrum Corbarium Reatinum insignibus Pontificiis exornavit, hominem maioris, quam sanctioris litteraturae; at ad res gerendas non ineptum. Illi Nicolai V nomen inditum, a quo denuo Caesar coronatus. Si statim in Apuliam Movisset, eam Roberto, Pontificias tuenti partes, adimere putuisset. Sed moram trahendo in urbe, et muniendi sui spatium hosti praebuit,e t civibus oneri fuit. Quare discedere coactus in Thusciam, dum Florentinos obsidere parat, morte impeditur Castrutii: Inter Castrutii filios et Lucanos, cum parum conveniret, abstulit iuvenibus civitatis dominium, Accium Vicecomitem Mediolanum remisit, Antipapam reliquit Pisis,


page 507, image: s507

Marcus, frater Galeatii, Luca potitur, quam tamen mox milites Spinolae cuidam Genuensi vendidere. Quam ob rem Ludovicus, vacillantem Veritus Italicorum fidem, cum diceret, Caesares multos veneno, paucos ense ab Italia abactos, revertitur in Germaniam, re omni, quam susceperat, infecta, nisi quod civitatibus Procuratores dedit, Vicarios nomine, re dominos terrarum. Eo digresso, Bonifacius Pisanus Comes rem gratam Ioanni facturus, antipapam Nicolaum Avenionem (ubi tum curia erat) perducit. Ibi eiurato honore, in carcerem conicitur Pseudonicolaus, vitamque in aerumnis absolvit.

Dum illis Occidens factionibus quassatur, Oriens conculcatur a Turcis, Byzantinus principatus in dies imminuitur.

Andronicus Iunior, senioris nepos, flagitiosam agebat adolescentiam, nocturnis grassationibus rivales suos persequebatur. Factum casu, ut dispositi milites, dum genio heri obsequuntur, fratrem eius Manuelem letali telo transfixerint, hucn de Andronici rivalibus esse rati. Eo infortunio adeo consternatus est Michael Palaeologus, pater utriusque, Thessalonicae tum degens, ut prae maerore vita abierit. Andronicus interim senior avus, altum mente dolorem concipit, et de redigendo in ordinem nepote, consilia agitat. Erat eidem nepos e Constantino filio spurius nomine Syrgiannes, cui multum tribuebat. Hic avi consilia adolescenti denudavit, fecitque, ut adiunctis sibi Ioanne Cantacuzeno et aliis, Thraciam per illos clanculum occuparet. Senex interim obiurgatum, convictumque de flagitiis nepotem, carceri volens mancipare, a Theodoro Metochita persuadetur, moram consilio interponere, quod instante Carnisprivio, lautioribus dediti conviviis cives, faciles in seditionem proruere solerent. Quo tempore ex equo ad parietem depicto clarissimus resonuit hinnitus, malorum impendentium, ut et olim, praenuntius.

Elapso igitur quadragesimali ieiunio, vocatus denuo in senatum nepos, iureiurando adigitur, de non struendis vitae, aut imperio avi insidiis. Sed illum coniurati adeo in diversum egere, ut et impunitatem illis per Metochitam, Andronici generum, auderet postulare. Ea audacia ingemiscens senior, aperte fassus est, sua aetate et imperii maiestatum et pietatem Ecclesiae obiisse, atque comprehendendi nepotis consilium Gerasimo Partriarchae, qui Ioanni Glycae successerat, aperuit.

Antistes male tegens arcanum, accurrit ad iuvenem, exponit periculum, accelerare fugam suadet. Itaque nocte Paschali profugit Andronicus Adrianopolim, anno mundi (ut Graeci corruptis e libris putant) 6829, secundum Hebraeos libros 5237, salutis anno MCCCXXI. Ibi in castra delatus Syrgiannis et Cantacuzeni, colligit militem, et avo bellum facit. Seniorem oderant subditi, per bella Turcica continuis exactionibus et tributis pressi, atque tum maxime in perpetuam classem adversus Turcas annui census poscebantur. Quare iunior, pronuntiata per urbes et pagos immunitate, totam fere Thraciam Macedoniamque ad se traxit, in eumque egit terrorem avum, ut thraciam addiceret foedere nepoti, sola Constantinopoli et Macedoniae parte sibi retenta. Quo tempore Turci, animadversa imperii labe, classes aedificare, et mare ingredi coeperunt, idque adeo impune et magno numero, ut Thraciam quoque et Macedoniam incursarent, magnasque clades maioribus cumularent. Unde factum, ut exhausto fisco, veterum Imperatorum ornamenta venderet Andronicus, urgente inopia. Sub quod tempus primum visi sunt Byzantii funambuli, et alii curosarum simul, mirabiliumque artium ostentatores, qui ex Aegypto profecti, theatrumque sibi terrarum praestituentes orbem, suis plerique technis consumpti


page 508, image: s508

sunt. Paulo post Syrgiannes indignatus, se consortem potestatis non fieri Andronico iuniori, ad senem transfugit, speique illum implet fore, ut universum recuperet imperium. At iunior, ficta avi morte, ad ipsa Constantinopolis suburbia promovet exercitum, incensus et matris suae Zenes infortunio, quam Constantinus Despota thessalonicam ingressus, vi impositam navi avexerat Byzantium, carcerique incluserat. Eius tamen dimissae interventu nova pax coiit, flagitante id etiam Philadelphiae periculo, cum a Turcis tunc obsessam, Philanthropenus ante XXXVIII annos oculis captus exemit manibus Barbarorum. Iunior Andronicus diademate ornatus, collegam se avi gessit. Syrgiannes pro palatio subiit carcerem, opes eius populus diripuit. Nicephorus Gregoras, unde haec descripsimus, Pascha haud iusto tempore celebrari ostendebat Andronico, sed senex adspectu scandali, nihil censuit innovandum, temporis esse quaestionem, non fidei arbitratus. Interea neglectis Orientalibus oris, tota fere Bithynia in Othomanni venit potestatem. Decumbente ex pedibus Othomanno, filius eius Orcanes Prusam, bithynorum urbem praecipuam, fame perdomuit, anno Christi MCCCXXVI, ibique anno sequenti patrem argentea in tumba sepelivit, functum principatum annis XXVIII.

Quo anno Othomannus, eodem et Carolus IV, Rex Francorum obiit: Eduardus III Anglus, sorore eius genitus, hereditatem postulavit regni. Ex lege Salica Philippus Valesius, patruelis defuncti, Rex salutatur, sacraturque, quanta non alius multis saeculis celebritate. Bellum cum Flandris gessit, natum e seditione, qua illi Ludovicum Comitem ob exactiones asperiores premebant. Comes, superatis ad Casletum Flandris, restitutus suae ditioni, de auctoribus motuum suplicium sumpsit, quorum circiter sex milia exstitere.

Eduardus II senior, Anglorum Rex, quod Scotos sibi subicere tentasset, varias ab iis acceperat clades; Isabellam et Eduardum filium, quod diutius in Galliis abessent, exules pronuntiaverat; e primoribus multos affecerat suppliciis; Spensios pravorum consiliorum auctores, altius quam propinqui eius ferre possent, extulerat. Quare a filio atque uxore, modicis copiis transmarinis freta, comprehensus, atque in artissimam custodiam datus, foedo mortis genere interiit. Transmisso in anum per fistulam corneam ferro calido, intestina eius ita sunt adusta, ut nullo exterius indicio, facinus immanissimum proderetur. Nulla quaestione de tanto scelere decreta, uxor et filius ab eo consilio haud alieni crediti. Eduardus III, cum nihil adversus Robertum Scotum efficeret, pacem iniit, salva Scotis libertate. Apud eos Roberto Brussio David filius successit aetate pupillari. Sub eo Scotia multis calamitatibus, per indigenas exterosque hostes affligitur.

Ioannes sub haec Bohemiae Rex, rarus domi et in regno suo, frequens apud exteros, aut Lucemburgensi in principatu, Lituanos, a Wernero Cruciferorum Prussiae Magistro, invitatus, multis affecit cladibus, qua expeditione alterum oculum ex aeris intemperie amisisse fertur. Boleslaus dux Silesiae, eiusque cognati, huic se regio obstrinxere, deserto Loctico, Polonorum rege. Hinc cum anno eius saeculi XXX et Fridericus decessisset, et Ludovicus ex Italia repetiisset Germaniam, Ioannes rex a Brixianis, aliisque Lombardis invitatus, multas Italorum urbes subegit, ac Pontifici simul Caesarique simulans obsequium, ambobus displicuit. Quare ne de bohemia periculum subiret, Caesari semet excusaturus, rediit in Germaniam. Bononieses, et aliae Civitates, caesis Papae praesidiis in libertatem se vindicarunt. Legatus Avenionem proficiscitur, anno MCCCXXXIV, quo ipso Ioannes Pontifex vita abit, anno aetatis XC, Papatus paulo plus XIX, relicto inaestimabili thesauro


page 509, image: s509

1250000 aureorum, sive ut alii, millionibus XXV, ut vel hinc appareat, haud frustra illum sutoris filium omnibus modis restitisse, ne crederetur publice paupertatem Christi, non dominatum mundi, Ecclesiae pastoribus competere.

Ludovico Alemania, spretis Ioannis exsecrationibus, oboedire non abnuit, licet multa inter clerum populosque altercatione. Iam enim proverbio ferebatur illud: Curia Romana non pascit ovem sine lana. Ioannes pertinaciter, omnem potestatem spiritualem civilemque Petro commissam a Christo, contendebat.

Eo tempore nova Byzantinos Principes discordia invasit. Andronicus iunior longos pertaesus dies senis, Michaelem Bulgariae Despoten foedere sibi iunxerat, avum aut purpura, aut vita privaturus. Proditis seni insidiis, auxilia quidem ille contrahit, sed frustra, populorum animis ad orientem potius nepotis fortunam, quam ad ignavum avi senium respectantibus. Duces ipsi intestinis dissensionibus exitium sibimet, nepoti victoriam peperere. Iunior proditione cepit Constantinopolin, avumque ab omnibus derelictum, blande allocutus, non prorsus dignitate exuisset, nisi pravis aliorum, Niphonis praesertim Patriarchae, suggestionibus iniquior ei esset redditus. Amotus denique gubernaculis senex, tanta doloris acerbitate est perculsus, ut utriusque oculi usum amitteret, reliquamque vitam in meris ageret tenebris. Interim iunior suscepta in Asiam adversus Orcanem expeditione, ob vulnus in pede acceptum, proelio excessit. Eum milites fugere rati, etiam ipsi in effusissimam proiecti sunt fugam, totumque exercitum perturbavere. Ingens a Turcis clades, ignominiaque accepta. Profectus inde Didymotichum Andronicus, ex frigore post balneum, subito gravem contraxit morbum, quo omnis ei salutis spes adempta. Id cum percrebuisset, Senior Byzantii monachum cogitur induere a Theodoro Synadeno, eiuratoque imperio, nomen immutare, ut pro andronico iam Antonius diceretur. Mox convalescit iunior: a Bulgaro ad societatem belli in Triballos invitatur. Sed cum Bulgarum minus sincere amaret; fortunam eius exspectare, quam periculum adire maluit. Bulgarus a Crale Serviae cum copiis caesus occubuit. Andronicus tantum abfuit, ut afflictis Bulgaris opem ferret, ut et oppida eorum invaderet. Sed perfidiam ultro sequitur a tergo Deus. Occiditur a suis Crales, Alexander, Bulgari filius omnia receperat. Triballi Amphipolin usque simul Bulgari ad Orestiadem, cunctas Graecorum provincias devastant. Mox etiam Orcanes celeberrimam Bithyniae Nicaeam, diuturnae obsidionis. malis fatigatam, expugnavit. Reliquos illorum locorum Christianos, tributis paulatim exhaurire, quam uno impetu delere maluit. Inter haec publica privataque mala, Andronicus senior tandem, in cucullo suo decessit, anno vitae quarto et septuagesimo, potestatis L, saeculi istius XXXII. Iunior bellum Alexandro Bulgaro intulit, affini suo, audo multa Haemi montis castella teneret. Alexander vim deprecatur, Turcas potius petendos, quam Christianos Imperatori Christiano, ait. Cum nihil proficeret, copias contrahit, vincit Andronicum, victum obsidet, fame urget. Nihil ei exercituique supererat spei, cum ultro misertus tot hominum Alexander, pacem hosti obtulit, hortatus, ut memor periculi moderatior esset in posterum.

Hac clade depulsa, Syrgiannes vocatur in iudicium, maiestatis ei crimen intenditur. Ille fugit, coniurat cum Triballis, Macedoniam occupat. Andronicus impar viribus, fraude eum tollit per sicarium. Crales, id est, Dynasta Triballorum pacem concedit Caesari, muneribus placatus. Macedonia ad officium redit. Missi tunc a Pontifice Episcopi duo, Byzantinos ad disputationem provocarunt. Sed Nicephorus Gregoras


page 510, image: s510

auctor fuit Graecis, ne id certamen subirent, cuius neque fructus, neque iudex appareret ullus. Rescriptum Ioanni a Graecis Laconice: Potentiam tuam summam circa tuos subditos firmiter credimus, superbiam tuam summam tolerare non possumus, avaritiam satiare non valemus; Diabolus tecum, quia Dominus nobiscum. Papatum susceperat Iacobus de Furno, Pistore genitus Tolosano, Benedictus XII voluit appellari. Ab eo cum nihil non impetraturum se confideret Philippus Valesius, alienavit a se hominis animum, contemni sacrosanctam potestatem indignantis. Quare coepit favere Ludovico Benedictus, in quem tamen decessoris diras renovaverat. Ludovicus Rupertum Bavarum, et Wilhelmum Iuliacensem, Oratores ablegat, reconciliationem petituros. Sed obnitente purpuratorum cohorte, quae Franco regi studebat, nihil efficitur, fatente licet Papa Ludovici innocentiam. Iam enim proverbio Romanensium ferebatur, maxime eis expedire, Germanos esse quam stolidissimos.

In Italia quasi vacante imperio, quilibet rapere ex alieno conabatur. Scaligeri Parmam, Gonzaga Regium, Estensis Mutinam, Florentini Lucam appetebant. Imprimis vero crescente Mastini Scaligeri potentia, qui et Parmam, et Lucam, et Patavium, dedente Ubertino Carraria, in potestatem suam redegerat; ad tantum dominatum exstinguendum, omnes fere Italiae populi et principes coniurarunt. Cinxerunt Veronam obsidione Veneti, Gonzaga Estensisque, dum Luchinus Vice comes Brixiam et Bergomum ditionis suae faceret. Mox alterante ex metu potentiae odio, ne Vicecomes augesceret nimium, pax a Venetis constituta, ut Veronam, Vicentiam, Parmam, Lucamque, Scaliger retineret. Romanis persuasum, ut Senatoriam dignitatem, quam diu regio nomine gesserant, suis et Ecclesiae auspiciis administrarent. Stephano Columnae potestas ea in quinquennium data. Franciscus Petrarcha, qui intermortuas litteras, velut ab inferis revocavit, corona Poetica in Capitolio donatus. Pontifex veritus, ne Italia iterum ab externo quodam hoste invaderetur, Luchinum Vicecomitem, eiusque fratrem Mediolani, aliarumque urbium Vicarios instituit. Scaligerum Veronae et Vicentiae, Philippinum Gonzagam Mantuae et Regii, Albertinum Carrariam Patavii, Obicionem Estensem Ferrariae, Mutinae, Argentae, suo (ut ipse dicebat) iure, quod vacante imperio, omnis eius potestas in Pontificem recideret.

Ceterum Ludovicus, congregatis Francofurti omnibus Imperii proceribus, decreta protulit contraria: Electorum esse, nec alterius cuiusquam, Regem constituere Romanorum; cui plura accedunt suffragia, Imperatorem esse, regem esse. Nomina diversa haec, rem eandem: designatum posse imperii exercere iura, citra Pontificis approbationem. Teneri Pontificem inungere eum quem Principes elegerint, nisi horrendo quodam scelere, eoque notorio, sit commaculatus. Sin id recuset, posse ab alio quocumque Antistite Imperatorem proclamari et Augustum. Inunctiones istas esse sollemnitates adventitias. Pontifici nullum ius competere in Imperatorem, cum sint distinctae potestates, civilis et Ecclesiasticae. Falsissimum esse, quod imperio vacante, potentia ad Papam devolvatur. Imo in Palatino eam et Saxone remanere. Eluendo crimini haereseos plane confessus est omnes fidei articulos Imperator. Acta haec anno XXXVIII. Comes Iuliacensis Marchio: Geldrus, Dux ibi creatus. Additum aliis Comitiis, si qui deinceps Ludovicum in impiorum numero haberet, aut ob sententias Papales a divinis cessaret officiis, proscriptorum poenis fore obnoxium.

Ea tempestate, maximum inter Eduardum III et Philippum VI, reges, subortum est bellum, auctore inprimis Roberto Atrebate, cui Artesia ablata, et Mathildi amitae eius, Burgundo nuptae,


page 511, image: s511

adiudicata esset. Anglus suum esse ius regni Francici praedicabat: se Philippi Pulchri nepotem, filia ortum, Valesium patri Pulchri stirpem debere, remotioremque a solio censendum. Bavarus Caesar, Guilelmi Hollandi gener, alienior a Francis erat, quod consilia Pontificum ab iis regi sibi persuaserat, Francorumque artibus factum, ut neque supplex, neque armatus, benedictionem impetraret. Ipse Eduardus in continentem transgressus, obtinuit ab Caesare, ut Vicarius imperii in Germania Galliaque institueretur: ut ea potestate Augusta auctus, proceres imperii cogeret ad nomina danda in Philippum, Valesii Comitem (ita Francum appellabat) iam a Bavaro hostem iudicatum, quod oppida Romanae ditionis, in quibus [Orig: queis] Cameracum, detineret. Nec deerant Eduardo inferioris Germaniae principes; Cameracum obsidebatur. Philippo tres aderant socii reges, Bohemus Ioannes, eiusque filius Carolus, David Scotus et Navarrus. Duces sex, in quibus Britannus et Lotharingus. Sexaginta milia pugnatorum sub signis Anglus, centum milia Francus habebat, inque iis quattuor milia equitum, baltheo virtutis causa donatorum. Cum pugnam detrectaret Francus, Roberti Apuli dehortationibus motus, qui unius proelii alese publicam salutem negabat committendam; Germani duces, qui in spem propinquae gloriae praemiorumque venerant, dimissionem petiere. Eduardus regem se Franciae scripsit, ut Flandros, qui regi Franco sacramentum dixissent, periurii noxa liberet. Parisios usque praecedente Ludovico Imperatoris filio, igne ferroque omnia devastavit. Segnescente autem bello, exre nummaria laborare coepit Anglus. Interim Philippus ad filiam sororis, uxorem Caesaris, Oratores mittit, Reginam Alemanniae Augustamque, quod ad eam diem non fecerat, salutat: petitque ut Augustum maritum Franco nomini, ipsa Francico sanguine orta, conciliet. Ergo Bavarus, cum Anglus, quod convenerat, aurum non penderet, foedus cum Franco percussit, Anglo vicarii nomen iusque abrogavit. Promissa Bavaro reconciliatio cum Pontifice, Franci ope conficienda. Verum saepius missi Oratores reinfecta redierunt, variis occasionibus dilato negotio, adeo ut Francus crederetur, quod noluisset, simulasse se velle, Benedictus, quod voluisset, simulasse se nolle. Hanc enim Ludovici Francique confoederationem novam Pontifex, suis utilitatibus intentus, aegre tulit, qui et inter illas moras migravit vita, successore Clemente IV, qui ex monacho Praesul factus Rothomagensis, et Carolo IV imperium erat ominatus, et ipsi Papatum Carolus, prout is in vita sua narrat. Anno praecedenti, qui erat eius saeculi XL, pro Slusa, Anglicarum partium oppido, stans classis Francica, Eduardum appulsu littorum prohibitura, gravem iniit cum Anglis pugnam, vincenteque Anglo, XXX circiter milia utrinque periisse feruntur. Inde dum Tornacum premit Anglus per sororem Franci indutiae in triennium, inter duas cognatas regias factae.

Ceterum Clemens, mulierum, honoris ac potentiae cupidissimus, instante Franco, ut absolveret Caesarem, diem ei dicit, quo post triduum, Ecclesiae satisfaciat. Acto triduo, impedivit Francus, ne novas detonaret in absentem diras. Tandem praescripta a Pontifice formula reconciliationis, quam ne captus quidem vilissimus quisque de se darer Nimirum per Humbertum Delfinum, et aliquot Clericos, confiteretur Ludovicus omnes errores haeresesque, resignarer imperium, nec nisi de gratia Papae resumeret; se, filios, dignitatem, opes universas, in manus Clementis deponeret. Indigna et crudelis res visa principibus imperii, iudicatumque, perniciem strui Augustae potestati; missi qui turpitudinem negotii tam bello pastori ob oculos statuerent. Id Pontificem ita exasperavit, ut mox cum Boemo et filiis, ac Trevirensi eorum patruo, exterminium


page 512, image: s512

Imperatoris, ac liberorum eius meditaretur. Quadragesimus sextus agebatur eius saeculi annus, cum renovatis exsecrationibus in Ludovicum, iussi sunt a Clemente Electores novum principem creare. Motus loco Henricus Moguntinus, quod nova comitia haud indiceret: suffectusque ei Gerlacus Nassovicus, Adolfi Caesaris nepos: Ioannes Bohemus et Carolus id Avenione agebant, qui et Pragensi praesuli Archiepiscopalem impetrarunt mitram, ne deinceps Moguntino subesset. Ioannes rex paulo ante Caesari reconciliatus, Tyrolensi comitatui renuntiaverat nomine filii; Sed Carolus et Ioannes fratres eam pacem improbarant. Igitur novus ille Moguntinensium Antistes, ut Pontificis expleret voluntatem, contrahit in unum principes, ac facile obtinet, cum Balduinus patruus, et Ioannes pater Caroli largitionibus pugnarent, ut Rodolfus Saxo, et Valramus Coloniensis, auro corrupti suffragia commodarent Carolo, Marchioni Moraviae, qui in baptismo quidem Wenceslaus, at a Carolo Franco, cui amita eius nupserat, Carolus erat appellatus. Mox properatur Aquisgranum, ut novus Caesar diadema accipiat. Sed civitates Teutonicae solide Ludovico adhaerebant, inter quas Aquisgranum. Annitebatur et Margareta Augusta pro marito, quae occiso a Frisonibus fratre suo Guilelmo, hereditatem adierat Hollandiae.

Incidit in hunc annum atrocissimum illud Anglorum Francorumque proelium, ad Silvam Cressiacam, quo Ioannes Bohemus periit. Antecesserat pugna cum Mauris, quorum tres reges in Hispaniam transgressi, et cum veteribus Saracenis Baeticam incolentibus coniuncti, nostros terra marique vicerant. Sed duo Alfonsi, alter Castilionensis, alter Lusitanus, refecta spe, opeque divina adversus pietatis hostes implorata, vicissim Barbaros profligarant. Caesa eorum parte maxima, reliquis receptaculum Baetica factum. Auxilia Hispanis Francus tulerat. Hic per indutias Anglicanas, quaestiones exercendo maiestatis, cum multos Anglicarum partium proceres damnaret, et aliqui ad Eduardum transfugerent, resuscitavit bellum. Anglus plus mille navium classe in Normanniam transmisit, (de qua pridem inter se Carolus Blesensis, et Comes Montfortius, eoque defuncto, uxor Montfortii, haeres Normanniae, depugnabant) devicit Vasconiam Pictaviamque. Normanniam ferro ignique populatus, praedam et captivos in Angliam transportavit. Philippus rex, praeter domesticas copias, auxilia accersierat externa. Ioannes Bohemus cum Carolo filio, recenti Caesare, adfuere: Rodolfus item Lotharingus, Ludovicus Flander, ducesque alii. Hi omnes in pugna illa occubuere. At Carolus cum insignibus Augustalibus e proelio fugit, ad nomen ingens in Germania capessendum. Pater eius Ioannes, iam oculis captus, et Carolus Franci regis frater, cum XXX milibus pugnatorum caesi, in quibus et praecipua nobilitas. Eduardus victor. Itium, quod et Cales oppidum unde in Angliam commodissimus est traiectus, pertinaci obsidione expugnavit, Coloniamque Anglorum fecit. Davidem Scotorum regem, bellum interea facientem, magna clade repulerunt Angli, regemque ipsum ceperunt, eodem anno, quo Imperator Ludovicus, dum venenum agitatione corporis discutere studet, excussus equo, ex convulsione decessit, anno potestatis XXX. Obtestatus antea devotis precibus Deum, misereret animae suae, omniaque sibi ignosceret delicta. Pestilentia tunc horrenda Asiam, Europamque depopulabatur, quae nec tertiam Europae partem reliquit incolumem. Florentiae LX hominum milia absumpsit, Lubecae nonaginta milia. Viginti quattuor horis, aiunt, ibi ad mille quingentos interiisse. Auctores habeo, in Anglia Franciaque VIX nonum hominem superfuisse contagio. Eduardus III post Cressiacense proelium,


page 513, image: s513

Garterianum ordinem equitum, quorum insigne est ligamen auro fibulatum, condidit cum symbolo: Probrum ei, qui male cogitat.

Istis temporibus Manichaei, positis erroribus, ad Ecclesiam Graecam redierant, Turci maritima quaeque et insulas classibus coeperant populari, unde consilium Graecis Latinisque uniendi vires, ut Barbaris resisti posset. Sed provocato tot sceleribus Deo, irritum factum. Catanes, Genua oriumdus, qui ab Andronico seniore Phocaeam possidebat, contemplatus Rhodios et Cycladum principem Lesbo inhiare, Mitylenen intercepit, omissoque in Turcas bello, Andronicum recipere sua de Latinis adegit. Nam et Genuenses, Galatam seu Peram incolentes, Imperatorem Andronicum audebant aspernari. Quamobrem Andronicus Phocaeenses redegit in ordinem, Mitylenen Philanthropeno ductore recuperavit, cum interim Scythae transistriani, Thraciam percursando, Graecos iuxta Turcasque, ibi vagantes, in servitutem raperent, hominum ad XXXM. Orcanes vero Byzantio struebat insidias. Producti celeriter LXX Graecorum equites, numerosum Turcarum peditatum, Cantacuzeno duce, fuderunt, argumentum Byzantinis ponendae in Deum fiduciae, cuius solius auxilio insperatam victoriam obtinuissent. Sed vecordia principum, an ulciscendi libido, attraxit paulatim Turcarum in Europam arma. Andronicus, ut securior Aetoliam occuparet et Acarnaniam, principis tum morte vacantem, Turcas accersit in Illyriorum agros, quod suis rebus iniquiores Illyrios comperisset. Sed dum ille Aetoliam Epirumque (quae tamen defecere postea) subigit, Orcanes expugnat Nicomediam Bithyniae, ac sequenti anno Turcae, magno numero, Thraciam impune persultant. Mox et Hellespontum cum iumentis traicere ausi, Callipolin tentarunt, eamque duce Solimanno, maiore Orcanis filio, postmodum obtinuere, Irruptionem Graecis exitialem partus monstrosi et biformes, ac habitus maiorum commutatio, dudum portenderant. Sub haec Andronicus, XLI eius feculianno, exsplenis vitio interiit, expletis potentiae annis XX, cum paucos dies Barlaamus monachus Italus iactantiae et vanitatis suae editis documentis, Graecorum esset calculo damnatus.

Caesar filio, infra pubertatem adhuc posito, tutorem dederat Ioannem Cantacuzenum, opibus praepotentem, sed iureiurando obstrictum, ut bona fide regnum pupillo conservaret. Cantacuzenus, sueta mortalium ambitione, imbellem aetatem despexit, primores Graecorum coluti. Orcani Turcarum Sultano filiam dedit coniugem, omnique arte viam sibi ad firmandam potentiam struxit. Orcanes XXX annis gesto imperio, cessit vita, et ante eum filius Solimanus, qui Hellespontum transmittere Turcas edocuerat. Ita ad Amurathen Turcica pervenit potestas.

Apud Septentrionales quoque Europaeos inquietas illis tempestatibus res invenio, Ericus VII, sexti filius, a Burgero Sueco, multisque aliis principibus adiutus, Stralesundam, olim a Waldemaro I fundatam, subigere decreverat, ingenti, sed irrito apparatu. Cum enim Ericum Saxonem Stralesundani cepissent, disiectaeque essent terrestres copiae, reges, qui maritimum bellum susceperant, domum discessere. Triennio post (erat annus XIX istius aevi) obierat Ericus; Burgerus, fratrum suorum interfector Suecia erat pulsus: Christophorus II, frater Erici, exul regnum suscepit Danorum. Et regnante, Dithmarsi, Altenvurdensi in templo obsessi et supplices, cum ignem inici tectis cernerent, fortissima eruptione Gerhardum et Ioannem, Holsatos Comites, in fugam egere, duodecim illustres occiderunt, anno eius saeculi XXII. Christophorus rex civitatibus infensus, Rostochium Henrico Megapolensi restituit, Rugiam principe vacuam Danorum asseruit iuri. Contra


page 514, image: s514

eum Cimbri, qui et Iuti, Valdemarum, Erici V nepotem, adiuvantibus Gerhardo et Ioanne, Comitibus Holsatis, regem dixere. Gerhardus ab eo Slesvicensem accepit ducatum: Christophori filium Gottorpio depulit. Christophorus regno pulsus, exulavit Rostochii, donec adiutus opibus atque copiis Holsati Ioannis, fratris sui uterini, reductus est Wardingburgum. Dani eum, dominationis Gerhardi iam pertaesi, obviis animis recepere. Mox Cimbri, pro Valdemaro pugnantes, caeduntur, Ioannes Selandiam, Helsinburgum, Lundam, aliaque oppida Danica, praemium reducti Christophori nactus est, Gerhardo Fionia permissa, Valdemaro Sclesvicensis ducatus. Sed Dani nihil mali timentes Holsatos, per occasionem adorti, in Scania trucidarunt. Scaniam addixerunt Magno regi Sueco, Erici, quem Burgerus occiderat, filio, iam per matrem quoque Norvegiae heredi. Christophorus in istis aerumnis clausit vitam, sepultus Sorae anno XXXIII. Res ad interregnum devenit septennale. Gerhardus interim Iutiam tenens, filium Christophori Othonem, regnum repetentem, collatis apud Wiburgum signis cepit, anno 1337. Lubecenses a Caesare Ludovico iussi, frustra eum Segebergensi ex arce eripere tentarunt. Sed cum ad certas leges captivitatem exiisset, easque minus implere videretur, renovavit Gerhardus bellum, Valdemaro Slesvicensi Daniam acquisiturus. Eo consilio progressus in Iutos, a nobili quodam, latenter eius castra cum LX armatis ingresso, trucidatur. Percussorem armis insectatus Gerhardi filius Henricus, cui a ferreo indutu cognomen, non conquievit, donec captum vulturibus devorandum exponeret.

Ludovicus Bavarus, Caesar, Othonem et Barnimum, duces Pomeranorum, denuo adiunxit imperio, qui cum filio Caesaris, Brandeburgico Marchione, bellum gesserant: initumque est pactum, ut deficiente Pomeranorum stirpe, Marchiones hereditatem adeant Pomeraniae. Valdemarus IV, Christophori II filius, qui Caesari militabat, accitus a Danis, regnum suscepit paternum. Ludovicus Marchio, Caesaris filius Holsatorum motus precibus, Lubecae evicit, ut posita lite, Slesvicensis Valdemarus Quarto cederet, Slesvicensique acquiesceret ducatu, et quae paternae ditionis fuissent, oppidis. Pax firmatur nuptiis; soror Slesvigii Valdemaro regi nupsit. Cimbri ei apud Wiburgum sollemni sacramento devincti. Ita potitus rerum Valdemarus IV. Holsatos Fionia molitur eicere. Fraus non latuit. Valdemarus Slesvicensis Neuburgum in captivitatem ductus, servatusque biennio, magno se ab Holsatis aere redemit. Callundburgum Wardinburgumque arces, postea eadem fortuna tentatae. Capti caesique ab Holsatis regii. Tandem agente Magno Suecorum rege, Comites Ioannes et Henricus, persoluto sibi auro, arces oppignoratas reddidere. Magnus Ericum natu maiorem Sueciae, Haquinum minorem filium Norvegiae regem constituit. Valdemarus IV Estoniam vendidit ordini Teutonico: pecuniae maximam partem prodegit in itinere Ierosolymitano, consilio inepto et superstitioso.

Eo tempore apud Graecos Georgius Pachymeres, Nicephorus Gregoras, Maximus Planudes, eruditissimi viri enituere: Apud Latinos Guilelmus Occamus Theologus Anglus, Marsilius Patavinus, Franciscus Petrarcha, Nicolaus Liranus, Christianus e Iudaeo. Permulti ea aetate Pontificem Antichristum scripsere. Minori laude Franciscus Maironis Scotus, Pelagius Alvarus Hispanus, Petrus Bertrandus, Simon de Cassia Hernicus, palpum obtrusere Pontificibus: Iurisconsulti quoque Ioannes Andreas, et Calderinus, et Bartholus. Nec defuerunt qui Papam articulos fidei condere posse, in caelo, terra, infernoque vices Christi tenere, tribunal unum cum Christo habere, a quo appellare non liceat, assererent; immo Pontificem diserte Deum


page 515, image: s515

Dominumque vocitarent. Ioannes Villanus Italice historiam texuit.

CAROLUS IV. AMURATHES I.

CArolus quondam Moraviae Marchio, post occiso ab Anglis patre, Rex Bohemorum, empto Coloniensis et Saxonis suffragio, ut dictum, insignia Bonnae obtinuerat imperii, clauso ei Aquisgrano. Electionem eius, ut vitiosam, culpantibus plerisque, varia passim proelia studiis partium sunt exorta. Trevirensis et Leodiensis Praesules dum Carolum defendunt, Leodiensium X milia occidere. Romana civitas cum gubernatore careret, factionibusque insuper laboraret continuis Columniorum et Ursinorum, notarius quidam prudens et facundus, Nicolaus Laurentius, Tribunus a plebe legitur, factiosos eicit urbe. Clementi VI mandat, ut Romam intra annum revertatur; ni faciat, alium se Pontificem creaturum. Carolus, audita morte Ludovici, Ratisbonae, Noribergae, Argentinae, fremente populo, pro Imperatore receptus, Basiliensibus plane non persuasis, nisi divina officia ante omnia iuberet instaurari. Neque enim Ludovicum Imper. haereticum, neque haeresim eam esse dicebant, designatum ab Electoribus Caesarem sequi. Iniqua se Pontificis exsecratione petitos, quod Bavarum Caesarem coluissent, legitime creatum. Nam id ipsum se quoque in posterum, quod fecissent, facturos. Quare cum duo viri, ex formula a Pontifice praescripta, seorsim absolvi peterent, Legatus toti civitati libentissime veniam indulsit. Wormatienses armis praesentem Carolum adegerunt, uti praeciperet Legato anathema revocare. Moguntiam intromissus non est, nisi hac lege, ne Gerlaco, quem Clemens Praesulem creaverat, tradere urbem moliretur. Ibi rescivit, a Ludovico Brandenburgico, Erico Saxone, Rodolfo et Ruperto Palatinis, et Henrico Moguntinensi electum esse Rensi ad Rhenum, Anglorum regem Eduardum, e victoriis nuperis, Francica Scoticaque, inclitum. Quamobrem cum reversus Spiram Carolus non satisfecisset hospitibus, repertus lanio est, qui promissionem a Caesare exigeret, ne exiret urbe, donec fidem liberasset. Per Sueviam deinde et Noricum in Bohemiam regressus, Constantiam, Tigurum, aliaque oppida frustra sollicitavit. Ruperti Palatini ditionem vastavit quidem, at vicissim Cuno Falkensteinius LXX Gerlaci Nassovii villas combussit, laniavit ubicumque repertas Pontificis litteras, exegit census, Praesuli Henrico debitos, nec ipsi cessit Imperatori, donec defuncto Henrico, et praebenda sua servaret (erat enim praepositus collegii) et omnibus Ludovicum secutis veniam a Pontifice exprimeret. Qui vir Episcopen adeptus est postea Trevirorum, Teutonicae exemplar constantiae habitus. Ceterum Eduardus, quod indutias ei Francus nullas concederet, imparem se utrisque et Germanis et Gallis ratus, promisso Electoribus favoris sui auxilio, gratias de oblato imperio egit. Mox iidem principes invitarunt imperio Fridericum, Misnorum Marchionem, abnepotem Friderici II ex filia, Bavari Caesaris generum. Sed Fridericus arthritidem contemplatus suam, et ingentem pecuniae vim a Carolo oblatam, partes eius amplectitur, hoc unum stipulatus, ne in uxoris quondam suae fratres pugnare cogeretur. Carolus Albertum Austriacum nuptiis filiae, Anglum regem donatione Hollandiae, quae Ludovici filiorum erat, sibi devinxit, Marchioni Brandeburgico per supposititium Valdemarum ingentes excitavit turbas. Haec gesta anno XLVIII.

Eodem tempore Humbertus, Delphinorum princeps, dolore amissi filii unici, statuebat coenobio Praedicatorum se sacrare, dominatumque suum, cuius caput est Vienna Allobrogum, Pontificibus non magno pretio addicere. Nobilitas persuasit, ut Francorum


page 516, image: s516

fidei tutelaeque traderentur. Placuit, filii regum, ut quisque in proximam spem regni suscepti essent, Delphini vocarentur, iuraque Delphinatibus rederent.

Meliori haec eis iure, quam Ludovico Tarentino Apulia, Pontifici Avenionensis urbs cessere.

Robertus Apulus Ioannam, neptem suam, Andreae, Caroli Hungari minori filio, ad se in spem regni evocato, collocaverat. Ludovicus Tarentinus, Caroli Claudi nepos, propiorem se hereditati putabat, Ioannae placebat magis. Neatur ergo Atellae faucibus compressis Andreas, adultera Ludovico nubit. Rescripsit Ludovicus Hungarus, exstincti frater, Ioannae: Et vita antea flagitiose acta, et retentum regnum, et ultio praetermissa, et subsequens matrimonium, et nullo dum accusante defensio tentata, haec omnia te parricidii arguunt. Mox cum exercitu in Italiam profectus, cum Ioanna Tarentinusque Massyliam refugissent, omni cis fretum regno potitur. Sed pestilentia exercitum vastante, decessit, procuratione rerum Stephano Vaivodae demandata. Facile Ioanna Clementis gratiam, attributa ei Avenione urbe, emercata, recepit eius auxiliis regnum, cuius censuris notanda ignominia fuisset. Annus iste XLVIII terrae motibus et contagiis adeo est nobilitatus, ut Albertus Argentinensis inde a diluvio, haud regnasse tantam vim morborum et mortium putet. Quaedam provinciae hominibus plane evacuatae. Clemens VI Camerae inclusus, continuos habenti ignes, neminem ad se admisit, neminem visitavit. Non uno anno hoc malum grassabatur. Quadragesimo nono plurimos principes absumpsit, in his reginam Ungariae, Caesaris filiam, eiusdemque sororem, Ioannis Franci regis coniugem; sola Argentina eo anno XVI milia Libitinae dedit. Iudaei passim veneficii, corruptorumque fontium accusati, incendiis ad clamorem vulgi periere.

Eodem anno Guntherus Suartzenburgicus, princeps strenuus et bellicosus, imponi sibi Caesaris nomen passus, Francofurtenses agros cum exercitu insedit, sextaque hebdomade in urbem receptus, Wetteraviam dicto audientem reperit. Carolus cum suis collocutus, allectat in partes Rodolfum Palatinum, filiae eius matrimonium paciscitur, Guntherus, ab expugnato Fridburgo Francofurtum reversus, in morbum incidit. Freidancius medicus, qui pharmaca ei parabat, venenum admiscuit potioni, coactusque eam praegustare, periit intra triduum. Gunthero aegrotanti, interveniente Ludovico Marchione, Caesaris filio, XX milia marcarum argenti data, duoque oppida. Hac lege electionis iuri renuntiavit, aegritudine magis et perfidia Rodolfi, quam alia causa motus. Sexto post mense decessit. Ita tandem potitus exambito honore Carolus, Aquisgrani de more coronatur, Francofurtensibus, quas abstulerat, nundinas restituit, Rhenanis civitatibus telonea indulget nova, quae tamen mox, quod Argentinenses Rhenum clauderent, abolere est coactus. Comites Megapolitanos Albertum et Ioannem, duces creat. Cum Ludovici Bavari filiis transigit Noribergae. Personatum Marchionem (is molitoris erat filius, armiger quondam Valdemari, ac proinde secretorum eius conscius) se defendisse ait, persuasum ab Rodolfo Saxone, et Alberto Megapolensi. Romano, Ludovici filio, Brandeburgicum principatum, Ludovico natu maiori superiorem attribuit Bavariam, Guilelmo Hollandiam Hannoniamque; Margaretae Augustae, Guilelmi matri, pensiones annuas. In hasce conditiones tradidit Carolo Ludovicus insignia, inter quae lancea, qua vulneratum putant Christi latus, clavi, spongia, pars crucis Domini, gladius Caroli Magni, dens Baptistae, et alia, quae praeter datam fidem, Pragam translata, et sollemnibus a Pontifice feriis celebrata sunt. Sed Margareta, vidua Ludovici Caesaris, cum adspiraret


page 517, image: s517

ad imparis cuiusdam matrimonium, repoposcit a filio Hollandiam, maximasque ei excitavit turbas. Minata filio, si eum caperet, supplicium, moderatissimo eius responso haud lenita est. Rescripsit, se matrem, si in suas deveniret manus, non pro hoste, sed pro matre habiturum. Bello inter se atroci mater et filius concurrerunt, anno MCCCLI. Tandem Imperatrici Hannonia ad vitam concessa, Guilelmus matre defuncta, plures annos impos mentis egit.

Expiandis vero contagiis, novi Flagellantium greges prodiere, quos Henricus Rebdorfius, eius temporis scriptor, Baalitis, semet cultris quondam et lanceolis configentibus, confert. Clemens Pontifex abrogavit eam superstitionem, ipse novam adinvenit, sed lucrosam aerario. Ut enim olim Bonifacius VIII centesimum, ita Clemens quinquagesimum sacravit annum, quo Romam euntes peccatorum omnium relaxationem impetrarent, Romani messem argentariam meterent. Sed pestis triennio adeo pervagabatur Italiam, ut vix decimus quisque e millesimo homine superesset. Id malum ex Asia in Europam transierat, creditusque est nullus orbis angulus eo vacasse. Rebdorfius, qui Romae tunc spectarat sudarium Domini, multos se praesente suffocatos narrat; cumque dies XV peregrinis destinatos, in octiduum commutasset Legatus Pontificis, Romanos indignantes dies decurtari messis suae, sagittis eum petiisse, quas cum mitra ferrea elisisset, toxico infectum consumptumque.

Eodem anno Philippus Valesius clausit vitam, frustra tentato Calesio. Ioannes regni haeres, decem purpuratos una promotione curavit pronuntiari a Clemente. Eduardus, cum nec de uno audiretur, ira incensius, beneficiarios Pontificis omnes Anglia expulit, poenamque intendit submersionis ei, qui papales bullas in ditiones suas importaret.

Anno LI Carmelita quidam Papam et Cardinales in OS reprehendit acerrime, eamque ob causam honore excidit. Alius, Minor professione, quod multa Papatui et Imperio praediceret infausta, in carcerem est missus. Paulo post affigitur palatio Clementis epistola, qua princeps tenebrarum salutabat Vicarium suum et Cardinales, collaudans eorum vitia, quibus iam feliciter devinceret Christum, nitentem exaltare pauperes, adversus huius mundi potestates. Salutabant eosdem mater ipsorum superbia, et sorores, Avaritia Luxuriaque, cum cetero grege iniquitatum, ut Romana ope bene solideque triumphantium. Clemens lecto scripto, cum non reperiret auctorem, in morbum incidit gravissimum, annoque sequenti interiit. In vinculis erat apud eum Nicolaus Rentius Tribunus, qui metuens factionis, quam offenderat, ex urbe in Bohemiam profugerat ad Carolum, ab eoque Clementi dono erat missus. At qui successit Clementi, Innocentius VI, donationes et provisiones, quas antecessor Simoniacus sibi reservarat, sustulit. Nicolaum Tribunum absolvit vinculis, ut per eum Franciscum Baruncellum, eiusdem potestatis invasorem, debellaret. Obstrictus Pontifici Rentius, Romam vadit, receptaque populi favore dignitate, Baruncellum e Capitolio deiectum interfecit. Paulo post ipse, dum nobilitatem persequitur, pellitur in idem Capitolium, indeque fugiens, instinctu Columnensium, a civibus obtruncatur.

Decollaverat Nicolaus quendam Hospitalium magistrum, qui societati bellatorum praefuerat, Caroli Caesaris in Italia partes propugnantium. Carolus interim Sanctorum circuibat sepulcra, quorum membra, aut ossa abrasa, deportabat in Bohemiam, eiusmodi thesauris regnum illud ornaturus. Societas vero illa militaris, Marquardo Augustano ductore, persecuta quoslibet, tributa pendere abnuentes, turbarum implevit Italiam, iam ante factionibus civitatum Principumque tumultuantem. Quamobrem imploratus Carolus, intraverat


page 518, image: s518

Longobardiam, Vicecomitibus suum Mediolani firmarat principatum, ferreoque ibi diademate redimitus, Romam festinabat. Florentini pecunia redemerunt [Note: Franc. Petrarcha ad Carol. Epist. Blond. d. 2. l. 10. P. Iov. lib. 8. de vita Vicecom. Mediol.] libertatem. Romae hac conditione exceptus, coronatusque est, ut statim urbe Italiaque discederet. Igitur eodem die, quo Augustalia acceperat, abiit, oboedientissimus Servo Servorum Augustus, anno eius saeculi LV. Pisanorum seditiones adversus eum excitatas Marquardus virtute compressit. Qui Praesul, vicarius Imperatoris in Italia relictus, ob aes alienum, quo laborabat domi, valde vexavit Italicos, donec Mediolanenses captum in vincula coniecere, e quibus altero anno evasit.

Eodem anno Franci, temerario in Pictonibus proelio commisso, et clade affecti sunt grandi, et rex ipse Ioannes cum filio in potestatem Anglorum venit. Id bellum festinaverat Carolus Navarrus, qui ob simultates Ludovicum Hispaniensem, Caroli Blesensis generum, eumdemque magistrum equitum trucidaverat, impetrataque ab rege venia, cum novam insolentiam superiori adiecisset, Lutetiam fuerat in vincula missus. Quare cum Ioan. Rex Haricuriam et Eburovices subigere anniteretur, tota Normannia, in exspectationem rerum novarum erecta, Anglum exciverat. Conserta acie, die Gallis quinque armatorum milia occubuere: Princeps Valliae Eduardus, Ioannem regem in Angliam transvehi curavit. Navarrus, furto mox e custodia subductus, per suam factionem, magis turbavit rem Francicam: solum Numen regnum texit. Rex Scotus cum beneficiarium se Angli faceret, dimissus custodia est. Ioannes, ut idem promitteret, adduci nulla ratione potuit. Interim Gallia seditionibus quoque, supra cetera mala, laborabat. Carolus Delfinus vix tandem Lutetiam suam placavit. Indutiae cum Anglis profuerunt biennio populis Francorum. Cum exivisset dies, Eduardus ad suburbanum Lutetiae vicum processit, copiam pugnae fecit. Nihil fortunae commisere Franci. Sua uri vastarique malebant; et ille omnia ferro flammaque miscet. Ei Dux Claudiocestriae: Nudum, inquit, solum relinquere Francis potes: ipsi vero malorum assuetudine indomiti, caesisque patribus subinde succrescentes, te in rebus nullo exitu gerendis, omni vita tenebunt. Verba haec repentina tempestas, cum caeli fragoribus subsecuta, ita perterruit Eduardum, ut aequam se pacem Francis daturum voveret. Facta his legibus, ut Aquitaniam et Comitatum Pontivensem Angli haberent iure quoque optimo. Eduardi duo iureiurando sollemni exuerent se iure, si quod illis in summum Franciae dominatum, spemque hereditarii diadematis exstitisset. Eis numerarentur tricies centum scutatorum milia. His conditionibus, quarto quam captus fuerat anno, revertitur Ioannes rex, professusque Sacram militiam, antequam moveret quicquam, Londinum transmisit, ibidemque morbo obiit, anno eius saeculi LXIV. Ei filius Carolus V. Sapientis clarus cognomento successit.

Vicina Gallis Helvetia hisce temporibus artiora in foedera coivit. Tigurinos incolis Suitiae Vallium foederatos, obsederat Albertus Austriacus, inani conatu. Depulsa, Bernatum aliorumque vicinorum ope, obsidione, Berna se addidit corpori Helvetico, eiuratoque Austriacorum dominio, foederati iam XXXVI annis liberi, iugique vexati bello, Carolos semet Imperatori subdunt. Eodem auctore, Suevicae civitates, iuramento interposito, se ad mutuam obstrinxerunt opem; Ulricus Comes Wittenbergicus invitus illi foederi nomen dedit.

Carolus sub haec Bohemiae suae ornator maximus, novam Pragam condit, Academiam excitat, collegia doctorum instituit: Vicegradum munit, regnum in duodecim regiones distribuit, Flagellatorum sectam delet, multa boni principis officia implet, linguarum etiam quinque, Latinae, Italicae, Gallicae, Germanicae, Bohemicae gnarus. Ambitionem


page 519, image: s519

simultatesque Electorum ac principum sustulit sanctione illa, quam auream bullam vocat posteritas. Eam approbante frequentissimo procerum Senatu, promulgavit Noribergae, qua gradus ac potestatem principum, aliorumque ordinum, ita discrevit, ut nullus de iure suo possit conqueri. Imprimis vetera Caesarum de eligendo rege Romanorum placita, eum in modum renovavit, ut hodiernum in diem Carolina constitutio de mandandis suffragiis, sola apud principes vireat, vigeatque. Clarus certe Imperator, nisi Bohemici regni gloriam [Note: Cuspin. in Carolo IV. Theod. de Niem. l. 2. de schism. c. 25. et in Nemore unionis tract. 6.] magis quam Romani quaesivisset. Nam in Italia omnia ubique omnibus concessit, e quibus pecuniam abradere potuit, venditurus imperium, si emptorem habuisset. Gallis iura regni Arelatensis indulsit. Silesios principes, quos pater eius a Polonico regno disiunxerat, partim emptione et pretio, partim armis, partim matrimonio Annae Suidnicensis, Bohemiae adstrinxit. Marchiam Brandeburgensem a Bavari posteris versute emptam, Sigismundo, suo ex Elisabetha Stetinensi filio, attribuit. Anno LXI natus erat ei filius Venceslaus ex Agnete Palatina, quem maxima sollemnitate baptizandum curaverat, tantique ponderis aurum, quanti infans esset, miserat Aquisgranum, ut Divae eum virgini commendaret. Ei bimulo diadema Bohemicum, quindecenni Augustum nomen comparavit. Nam cum principes Electores haud facile ad eam rem trahi possent, ut duos adsciscerent Augustos, quod virtute non poterat, pretio obtinuit, promissis cuique Electori centum milibus aureorum. Quos cum repraesentare non posset, publica illis Romanae Rei publicae vectigalia obligavit, perpetuum Imperii detrimentum, libertatis Electorum pignus. Hinc enim Augusta potestas pene ad nihilum redacta, attollere deinceps caput nequivit, Electoribus semper iureiurando adigentibus Caesarem, ne pignora addicta revocet. Sigismundum, cui Mariam, Ludovici Hungari filiam, desponderat, pro spe regni in Pannoniam misit, litteris moribusque Hungaricis imbuendum.

Gessit potestatem annis XXXI, defunctus anno eius saeculi LXXVIII. De eo postmodum [Note: Iac. Spigel ad l. 5. Ligur. in principie Chron. Belg. Plat. in Inn. VI. et Urb. V. Blond decad. 2. lib. 10. Benev. lib. Augustali.] Maximilianus I. Caesar dixisse fertur, pestilentiorem illo pestem numquam Germaniae contigisse. Lucenburgensem ditionem, cui frater Wenceslaus praeerat, in Ducatum provexit. Si quis Clericum in carcerem compingeret, eum infamem pronuntiavit. Urbano V. Avenione Stratoris praestitit officium, Papamque equitem secutus est pedes. Is Urbanus Innocentio VI erat suffectus Pontifici, qui alios omnes oves proprias hortaretur pascendas, ipse interim Avenione procul a grege suo desideret. Urbanus Italiam semper factione principum tumultuantem, per Aegidium Hispanum, quo et Innocentius erat usus, pacare instituit, Bernabovemque Vicecomitem, Gonzaga, Carrario, Estensi adiuvantibus, arduo proelio vicit. Aliqua ex eo pax refloruit, sed incerta. Urbanus ipse in Italiam, ut eam componeret, frustra venit; advolavit et Carolus. Sed cum fecisset metum Florentinis Pisanisque, et undecumque pecuniam abrasisset, tertio mense retrocessit, maiori infamia quam opulentia. Urbanus quoque, dehortante Brigitta Sueca, et revelationes iactante, Avenionem reversus, periit toxico, anno LXXI. Eius locum accipit Gregorius XI, a Clemente quondam vi, patruo suo, Cardinalis creatus adolescentulus, et a Baldo Icto institutus Romae tum Senator semestris ius dicebat, urbis custodia et administratio penes decuriones erat, qui a Vexillis Banderessii dicebantur. Veneti et Genuenses inter se decertabant, quod Petrinus, Rex Cyprius, in Venetos propensior, priorem iis in coronationis suae pompa locum dedisset.Cyprus ob id a Genuensibus devastata, Famagusta capta. Mox Florentinis auctoribus, quos Legatus Pontificius offenderat, multae urbes Italicae a Pontifice descivere, Tifernates, Perusini,


page 520, image: s520

Tudertini, Spoletini, Viterbienses, Eugubini, Forolivienses, Asculani, Vexillis Libertatis vocabulo inscriptis, id effecerant Florentini, quibus et Bononienses accessere. Gregorius frustra, misso exercitu Britonum, ad oboedientiam eos revocare conabatur. Cum Episcopo cuidam praeciperet, ne diutius nudam pastore Ecclesiam relinqueret suam: Ille, cur tu, inquit, ceteris exemplum daturus, tuum Episcopatum non repetis? Iis verbis, damnoque Italico motus, Romam revertitur Gregorius, anno MCCCLXXVI, excipiturque gaudio civitatis ingenti. Nam et urbanitas et aedificia conciderant, diuturna per LXXII annos absentia Pontificum. Nihilo magis Florentini, vel anathemate, vel armis movebantur, ut ad Gregorii redirent iugum, qui paulo post intolerabili vesicae dolore exstinguitur.

In Gallia adhuc bellum erat de Britannia minori, quae caeso Blesensi, devictoque Navarro, cessit Ioanni. Militia in Hispaniam transiit, ubi Petrus Castiliae rex Blancam coniugem, reginae Gallicae sororem, veneni insimulaverat, captusque amore Padillae pellicis, sustulerat e medio. Vexabatur ab eodem rex Tarraconensis, et frater Petri nothus Henricus oppidis, quae habuerat, exutus ad Francos refugerat. Itaque Bertrandus Gasquinas Brito per Tarraconensium fines, in Castilionensem duxit, exegit Petrum, Henricum restituit. Petrus Burdegalam ad Anglum profugit, Princeps Anglus reducit Petrum, Gasquinatem acie vincit, capitque, Henricum fugat. Mox cum Petrus militi stipendia, ut convenerat, non dissolveret, Henricus novo Francorum exercitu adiutus, destitutum iam Anglicis auxiliis, fratrem victor occidit, rerumque potitus, rex salutatur Castiliae. Eduardus Aquitanis nova, insolitaque genti vectigalia imponebat, tam magnis rebus gestis, ob Petri Tyranni perfidiam, egens. Obsides Francorum, qui apud Anglum asservabantur, ut suos inviserent, dimissi, domum redierunt, nequaquam reversuri in custodiam. Comitatus Pontivensis ad Carolum regem defecit, mox et urbs Cadurcorum. Hinc bellum inter Anglos Francosque, terra marique instauratum. Recepta Francis Rupella: utrinque magno conatu, multa hominum civitatumque strage, res actae, cum anno eius saeculi LXXVI Eduardus filius, insequenti Eduardus pater rex, decessere. Richardus, Eduardi iunioris filius duodecennis, Anglia potitur, nulla ei mota a patruis, clarissimis Ducibus, controversia. Interim tota Britonia, excepto uno Bresto, in fidem Franci redierat, legem tunc ferente, ut mortuo rege, maximus stirpis filius, si XIV annorum esset, statim sine tutela regnaret. Idem Vectigal sali ac promercali vino imposuit.

Carolo IV regnante, Ioan. Cantacuzenus, pueri Ioannis tutor, cum Graecorum dominatum septem fere annis tenuisset, tandem adulto pupillo, a Graecis ob luxuriam, in monasterium seponitur. Ioannes Francisco Catalusio, cuius ope tyrannum exegerat, Lesbum insulam cum Mitylene dedit, anno Domini 1354. Paulo post anno Agarenorum DCCLVIII id est, Christi 1356 Solimannus Orcanis filius occupavit Callipolin, maximamque Turcarum multitudinem in Chersonesum traxit, amoenitate Europae captam. Agros vicinos sine intermissione vastabat. Tandem, dum leporem effusius insequitur, labente equo corruit, et confestim exspirat: quem pater Orcanes duos post menses secutus, anno eius saeculi LVIII. Laonicus Chalcocondylas a Solimanno captus Adrianopolin tradit, et Philippopolin: Sed Sultanorum annales, Georgius Phranzes, Paulus Iovius, aliique historici, id Amurathi eius fratri tribuunt, quem et perhibent patri Orcani solum successisse, exstincto ante Orcanem Solimanno. Itaque Amurathes, tertius Turcarum Imperator, pace cum Calo Ioanne facta, traiecit in Europam: Cralem


page 521, image: s521

et Unglesem, Triballorum duces, Graecis permolestos, castigaturus. Eum Triballi primo congressu fundunt. Vicissim auctus copiis Amurathes, utrumque fratrem vincit proelio, occidit Unglesem; Crales nescio quo casu interiit. Hinc Didymotichum, aliaeque Chersonesi et Thraciae urbes, a Turcis captae. Itum est Adrianopolin, compulsisque in urbem Christianis, secuta deditio, anno eius saeculi LX. Cumque ingentem captivorum vim in Asiam transportare vellet Amurathes, de consilio suorum, Sacerdotum praesertim, quintum sibi quemque, elegantissimum forma delegit. Hi inter Turcas distributi, ut disciplinae laboribusque adsuescant, Turciceque instituti triennio, ad Portam reducuntur, Genizarorum ordinibus adscribendi. Ex his praetorianus miles, et robur belli Turcici adversus Christianos constat. Amurathes Adrianopolin sibi regiam statuit, populatur Macedoniam, praedam liberalissime indulget suis. Cognito autem, Triballos Mysosque ingentem parare exercitum, voluit sane accepta pecunia, restituere Graecis urbes, et in Asiam reverti: Sed cum terrae motu multorum moenia oppidorum concidissent, armatis ea Turcis dedit occupanda. Mox et Triballis, per ebrietatem suam acie devictis, Pherae urbs eorum, et finitima Rhodopae monti omnia, Barbaris cessere. Susmanus, Mysorum rex, data filia, placavit Sultanum, alteram Andronico Ioannis filio iunxit, cui pater Augustus regni curam commendavit, eumque stipendiarium, et vectigalem Amurathi fecit. Oborta deinde simultas inter Ioannem et Andronicum, quod filius patri, apud Venetos aeris alieni causa detento, minime succurrisset, plurimum Graecis damni dedit. Interim praefecti Asiatici ab Amurathe desciscunt, quos ille, regressus cum Ioanne in Asiam, maxima utrinque clade superavit, paulo post Sauzis filii sui, quem in Europa reliquerat, rebellione exagitatus. Etenim Sauzes, absentibus et Amurathe et Calo Ioanne, cum Andronico Ioannis filio conspirationem iniit, ut ambo parentes suos imperio deicerent. At Amurathes, cum revertisset in Europam, blanditiis ad se retraxit exercitus, filium Didymotichi obsedit, captumque (ut inter ipsum et Ioannem convenerat) multavit oculis, idemque Andronicus, sed lenius, a patre suo passus. Platina in Gregorio XI. Genuensem hic intervenisse operam indicat, qui Tenedon insulam, praemium facinoris, ab Andronico tulerint: Sed vicissim Venetos (ut erant perpetua fere inter Ligures Venetosque dissidia) reducto per se Ioanne, eandem ab eo insulam pactos. Quae deinceps cruenti causa belli inter utrumque populum fuit.

Dania et reliqua Septentrionis, non unam eo tempore mutationem experta. Valdemarus VI. cum Rostochiensem terram Alberto Megapolitano in feudum contulisset, filio eius Henrico Ingeburgin elocavit filiam, Polono Casimiro foedere se devinxit. Atirae obsequentior rex, Cimbros suos adeo offendit, ut Comitibus Holsatis iuncti, tyrannidem ei et libertatis avitae diminutionem exprobrarent. Multis tractatibus vix compositio tenuit, ut secundum priscas leges omnia deciderentur. Rex Avenionem abiit; reversus adulterinam cudit monetam, servitia impetravit insolita. Hinc renovatur bellum, varioque inter Cimbros reliquosque Danos Marte geritur.

Nec Suecia pace fruebatur. Rex Magnus vitae dissolutioris, quam ut ferri a Republica posset, Benedicto cuidam familiarium Scaniam, ab Ioanne Holsato emptam, dederat. Is potiori apud Regem loco quam filius Ericus erat. Res indigna visa regio iuveni; concitat nobilitatem, bello extorquet patri Scaniam, Benedictum novum principem exturbat.

Valdemarus sub haec Bugislao, Barnimo, Wartislao, Pomeranis ducibus, Rugiam contulit. Haquino Norvego,


page 522, image: s522

alteri regis Magni filio, Margaretam despondit, septennem filiam: Ericus, cum paulo post iterum faceret bellum patri, Blancae Valesiae, matris suae, veneno intercipitur. Scania ad Valdemarum et Danos redit, anno eius saeculi LX. Occupatur iis sequenti anno et Gotlandia, ubi pridem Visboea, emporium Arctois gentibus opportunum fuerat, ex quo Vinetam Pomeranicam exciderat primus Valdemarus. Damni ibi civitatibus maritimis illatum haud parum, direptis a milite Dano mercibus, quarum maxima istic [Orig: isthic] copia servabatur. Ergo foederantur Suecis, expugnant Hafniam, Helsinburgum obsident, damna damnis pensant. Sed Dani, VI civitatum navibus in freto captis, solvunt obsidionem urbis regiae. Ioannes Wittenburgius Lubecensium Consul, quod eius inertia clades Lubecensibus accidisset, domi cervice luit. Dum ita bellum inter Danos Suecosque trahitur, Haquino Elisabeta Holsatica adducitur sponsa, quam Dani, ut in fraudem Margaretae nupturam Norvego, e mari abductam detinent. Haquinus nuptias cum Margareta peregit, cui datam fidem Sueca nobilitas impugnaverat. Elisabeta monasticam amplexa vitam. Verum enimvero Holsati perfidiae postulant Suecos, perficiuntque, ut Albertus Megapolitanus, amita genitus Haquini, frater uxoris Henrici, Holsatiae Comitis, Rex appelletur Suecorum. Hic bello congressus cum Magno rege, capit eum, septemque annis in custodia habitum, dimittit hac lege, ut regno se abdicet. Quod factum, submersusque est in Norvegia tandem Magnus, ann. MCCCLXXIV. Albertus rex Elsburgum, Gotlandiam, Verendam, Vindevidam, addixit regi Valdemaro: Valdemarus Adolfo Holsato Femariam. Eodemque tempore Albertus Megapolitanus Hamburgum pronuntiavit subiectum esse Holsatis Comitibus: sententia a Carolo IV Lubecae confirmata. Hamburgenses deiciunt Rolandi statuam, quam pro signo libertatis in ponte, qui hodie nomen tenet, erexerant, comitibus suis deinceps (ut semper) coniunctissimi.

Ceterum urbes Germanicae, cum minus sibi in principum favore auxilii esse cernerent, mutuo semet foedere colligarunt, quod Hansae appellatur. Ei nomen dedere sex Vandalicae, Lubeca, Hamburgum, Rostochium, Vismaria, Stralesunda, Lunaeburgum. Pomeranae: Stetinum, Anclama, Golnovia, Gryphisvaldia, Colberga, Stargardia, Stolpa, Rugenwalda. Prutenicae: Colmaria, Thuronium, Elbinga, Dantiscum, Regiomontium, Brunsberga. Livonicae: Riga, Derbatum, Revalia, Pernovia. Saxonicae: Magdeburgum, Brunsviga, Goslaria, Eimbeca, Gottinga, Hildesia, Hannovera, Vlyssaea, Buxtehuda, Stada, Brema, Hamelia, Minda. Westphalicae: Monasterium, Osnabruga, Dortmunda, Susatum, Hervordia, Paderbronna, Lemgovia, Bileveldia, Lippa, Coswaldia. Clivicae et Montenses: Colonia, Vesalia, Duisburgum, Emerica, Warbergum, Unna. Geldricae. Neomagum, Sutphania, Ruraemunda, Arnacum, Fendloa, Elburgum, Hardervicum. Transisulanae: Daventria, Campi, Suolla. Frisicae: Groninga, Staverda, Bolschuerda. Similiter, quae anno MDLIV descivere, Stendalia, Soltquella, Berlinum, Brandenburgum, Francofurtum, Vratislavia, Cracovia, Halla, Ascherslebia, Quedlinburgum, Halberstatum, Helmstadium, Chilonia, Northeimum. Istae civitates bellum denuntiarunt Valdemaro, inter quas reperio Ultraiectum quoque, et Dordracum, et Amstelodamum. Rex Danus per irrisionem, LXXVII Hansas, et LXXVII Gansas, haud devoraturas iactans suos anseres, haud parum tamen damni pertuli a classe civitatum: ideoque profectus Avenionem, peregit apud Pontificem, ut anathemate ferirentur et ipsae omnes, et rebelles Cimbri. At interim Senatus Danorum pacem iniit cum civitatibus, eisque attribuit Scaniam ad annos XV, ea lege, ut tertiam redituum


page 523, image: s523

partem fiscus perciperet regius. Iamque convenerat in ter Gregorium XI et Valdemarum, ut absentes signis quibusdam se invicem edocerent quid cuique e re sua videretur, cum Dani missis Oratoribus a Papa obtinent litteras, quibus praeceptum Valdemaro, ut leniter tractaret subditos, ni anathema vellet subire Apostolicum. Ille ut erat iracundior, rescripsit: Naturam habemus a Deo, regnum ab incolis, divitias a parentibus, fidem a tuis decessoribus, quam si nobis invides, per praesentes remittimus. Quinquennio post decessit rex durus, et sententiae tenax, arcium Gurrae et Vardingburgi nimius aestimator. Sepulcrum eius apud nos Sorae visitur.

Illis temporibus Ioannes Taulerus, interioris Sapientiae praeco, et Ioannes Wiclefus Anglus, liberioris puriorisque Theologiae Doctor, Pontificiae superstitionis subversor, Franciscus Petrarcha melioris litteraturae instaurator, enituere. Albertus Argentinensis, Ioannes Bocatius, Henricus Rebdorfius, historias condidere. Apud Graecos Nicolaus Cabasilas claruit. Feruntur et Gregorii Ariminensis, Richardi Armachani, Brigittae Suecicae libri, hac aetate editi. Ioannes Columbinus Senensis, Iesuitorum ordinem instituit. Iuris peritia Baldus claruit Perusinus.

VENCESLAUS Romanorum Imperator. AMURATHES I. Et BAIAZEFES TURCARUM Sultani.

VEnceslaus, ut corrogatis coemptisque suffragiis imperio potitus, haud maiori illud fide quam acceperat, gessit. Voluptatum sequax. laboris fugiens, vini quam regni curiosior, neque praeterita corrigere, neque futura praecavere doctus. Si a vino et ebrietate abstineret, haud imprudens: at mero madens, furoris et amentiae intolerabilis erat. Cum evocaretur in Germaniam, respondit: Si qui indigeant sui, quidni ad regem suum ipsi veniant; Nihil esse, quod e re sua istic agendum videat. Quarto eius anno pestis saevissima Bohemiam populata est: Pragae quattuor mensibus una parochia tria milia funerum et quinquaginta dedit. Quo tempore in Germania novum illud machinarum genus inventum, quod bombardas vocant.

Venceslaus ne a foedis quidem abstinuit lustris: a quibus cum dehortaretur eum Ioanna regina, Alberti Hollandi filia, offensionem subiit tantam, ut Caesar Sacerdotem, cui confiteri ipsa consueverat de more Christiano delicta, omnibus modis cogeret arcana effari, renuentemque Muldavia fl. demergeret.

Regina aut animi dolore, aut, ut Chronicon Belgicum habet, a molosso, quem Venceslaus in cubiculo alebat, perempta est. Tyrannus assiduum penes se carnificem habuit, quem familiariter Compatrem salutabat, quod filium eius de sacro fonte levaverat. Eum secum equitantem aliquoties desilire, subitoque homines ad poenam rapere iussit. Cum Pragenses per tumultum aliquot Iudaeorum milia delerent, impune id facinus fuit: Sed ut multi qui timent, saepe uni qui timetur praevalent, sic Venceslao accidit. Recenti adhuc duorum procerum, duorumque civium caede madentem capiunt Pragenses, publicoque in carcere quattuor mensibus foetore et squalore macerant. Ille exorat Senatum, ut illuviem et sordes balnei lavacro liceat eluere. Inde dum secedit, refrigerandi sui causa conspicitur lembum piscatorium: in quem nudus cum nuda balneatrice desiliit, novamque in arcem, ad flumen nuper structam, evadit, ubi a Ioanne fratre, Marchione Lusatiae, et Procopio Moravo defenditur. Nec mitior abhinc, quam ferae solent caveis elapsae, nullius, nisi Susannae illius (id balneatrici nomen) alloquio flectebatur, quam ad lectum quoque suum adhibebat; nec


page 524, image: s524

segnius, per compatrem suum carnificinam exercens in eos, quos suspectos sibi vel invisos habuit.

Iam tum Sigismundus, Venceslai frater, regno erat potitus Hungariae, defuncto Ludovico, cuius filiam habebat coniugem. Attriverat Caroli Neapolitani factionem, quem nonnulli Hungari induxerant, tantosque in eam rem fecerat sumptus, ut Marchionatum Brandeburgensem Iodoco et Procopio, patruelibus suis, in pignus daret. Itaque placuit coniuratis, ut ex voluntate Sigismundi statuerent, de inicienda iterum in Venceslaum manu. Deliciantem ergo cum paucis iuxta Beraunam, invadunt, captumque turri includunt Pragensi, inde Viennam ad Albertum Austriacum transportant, quem deinceps Sigismundus, elocata ei filia, generum habuit. Nam Ludovicus Austriacus ab Helvetiis proelio erat interemptus. Ibi piscatorem, qui pietate ductus, captivis pisciculos frequenter donabat, promissis onerat Venceslaus, ut zona sibi allata serica, demittatur in scapham, Vicegradumque deportetur. Eam arcem mendici propemodum habitu ingressus, exclamat: Qui regius est, ad auxilium regi suo ferendum accurrat. Plures quam viginti praesto fuerunt, iniectaque praefecto catena, vinctum illum Venceslao tradunt. Mox ille litteras signat annulo praefecti, magistratus aliquot evocat in arcem, eorumque neminem incolumem restituit. Piscator in equestrem ordinem adscriptus. Tuendis deinde opibus, Ioannis Palatini ducis filiam ducit Sophiam, ludionibus interim magis et praestigiatoribus addictus, inter quos quidam Zyto, impostor celeberrimus, a Daemone fertur abreptus, memorabili eiusmodi artium documento, Principatus Venceslai multis, eisque mirandis regum tyrannorum, Rerum publicarum, casibus insignitur. Sub initium eius curiam Romanam, post LXX annorum in Galliis exilium, feralis discordia incessit. XIII Cardinales Gallici, Pontificem e suo corpore volebant, Italici quattuor Papatum cupiebant suae genti, urbique restitutum. Romani stationibus militum cinxerant Vaticanum. Creatur rite Bartholomaus Barensis, Praesul Italus, Urbanusque VI appellatur. Mox Galli electionem, ut fraudibus metuque extortam, calumniantur. Post mensem tertium, ut aerem mutaturi, Anagniam, inde Fundos concedunt. Ioanna regina favente, Gebennensem Cardinalem Robertum, qui ante legatus in Italia fuerat, Pontificem deligunt, cui Clementis VII indita appellatio. Nec eo contenti schismate, Britones, multa tunc Ecclesiae castella tenentes, in Pontificem Urbanum, et Romanos mittunt: quos tandem Romani ad internecionem cecidere. Discordia haec totum pene orbem Christianum ultra XL annos divexavit, clarissimum piis documentum, non esse in eo coetu divinum spiritum, qui horrendis in se ipsum diris grassatur: neque ex eo capite Ecclesiae pendere corpus, quod ipsi eius oculi, Cardinales inquam, partim ignorant, partim exsecrantur.

Itaque Franci, Neapolitani, Scotique Clementem, ceteri Urbanum secuti. Hispani variarunt sententiis, Arragonii Hannonesque neutras partes adscivere. Pax inter regna, Anglicanum Francumque tanto minus convenire potuit. Gandavenses Flandri comitis sui mores perosi, arma in eum corripuerant, insigne factionis alba capitia sumpserant. Brugenses, Dammum, Hypras, redegerant in potestatem. Pacem, auctore Philippo Audace, Flandri genero, resartam, tegmina ponere iussi, resciderant. Inter nobilitatem plebemque flagrabat bellum.

Angli in Britoniam tendebant, cum interim Carolus Sapiens decessit, relicto impubere filio. De quo rege questum lego Anglum, nullum sciri hostem, qui illo minus armaretur, et plus negotii facesseret. Flandros intestinum, externum Venetos bellum ad extrema consilia adegit.


page 525, image: s525

Petrus Auria Genuensium praefectus Gradum, Comaclum, Caprulas vi captas incenderat. Clugiam aliquandiu egregie defensam expugnarat: Carrariensis, Patavinorum tyrannus, terra ei subministrabat commeatum. Multa Venetorum milia, nec pauca occubuerant Genevensium. Fracti cladibus Veneti, cum nec terra, nec mari auxilia sperarent, captivis Genuensium e carcere liberatis, per eos veniam pacemque petunt, eas accepturi leges, quas clemens victor imponeret. Genuenses prosperis rebus elati, quod solent victores; nullam spem pacis ostendunt, nisi se suaque omnia dedentibus. Desperatio animos accendit Venetis ut extrema, quam indigna mallent pati. Portus suos catenis obducunt ferreis, dispositisque in littore equitibus, Victorem Pisaneum (qui ob rem ad Polam male gestam in carcere latebat) rei maritimae praeponunt. Instabant sane Genuenses, et captis circumquaque castellis, ingredi urbem parabant. Sed eos, post longum certamen, Ioannes Barbadicus armatis lembis repulit, cum progredi ulterius in aestuariis illis triremes Genuensium haud possent. Attulit opem tormentum bellicum (bombarda ei a bombis et ardore nomen) a Germano nuper machinatore Bertholdo Nigro repertum, atrox bellicis rebus et anceps instrumentum. Nulla enim erat Venetorum scapha, quin duas pluresve bombardas veheret. Singulae uno ictu binos ternosve plerumque prosternebant, impetu ob novitatem rei improviso, ac proinde pluribus letali.

Pisaneus intra portus se fauces tenens, in quaslibet occasiones hostibus nocendi erat intentus. Bernabos Mediolanensis Venetorum socius, divertendis Genuensibus, versus urbem eorum copias misit, sed irrito conatu. Calo Ioannes Graecorum Imp. ut debitam ex foedere praestaret Veneto opem, Peram urbem Genuensium Byzantio vicinam, oppugnavit. Sed Andronicus, excaecari olim iussus, infuso aceto oculis, patri iuxta ac Venetis erat infensus: qui Turcorum succinctus Bulgarorumque opibus, Peram acerrime defendit, eoque terroris deduxit patrem, ut falsa Venetis fide, in Genuensium partes transiret. Multa insuper variis locis utrinque accepta, illataque damna, in hoc opusculo omittenda. Unares civitatem Venetam mire recreavit. Carolus Zenus opulentissimam Genuensium navem, ab Alexandria venientem, intercepit, inque portum Venetum deportavit, cuius merces trecenta aureorum milia superabant. Inde duas onerarias Clugiensi in portu demersit, eoque deduxit necessitatis Genuenses, ut ipsi exinde maiore quam Veneti penuria laborarent. Prostratus et Auria, dux eorum fortissimus, fulmineo tormenti ictu. Tandem deditionem facere coacti Genuenses, anno supra tredecies centesimum octogesimo: capti eorum ultra quattuor milia, plures ab hoste et fame interierant. Cum finem belli non faceret Genuensis, captaque praeter arcem Iustinopoli, nova peteret classe Venetias, nemo ad certamen prodiit. Fessum cladibus utrumque populum, reconciliavit tandem Sabaudus, hac formula, ut permutatis utrinque captivis, Hungaro Genuensibus foederato Venetus septem milia aureorum quoque decennio persolveret. Aquileiensi Pontifici, idem quod antea ius, in Foro-Iulio permaneret. Arx Tenedi Insulae, belli fomes, exscinderetur.

Urbanus Papa non intentus paci, ut par erat, componendae, Hungarum in Ioannam Neapolitanam incitarat, quod ea Clementis Antipapae partes tutaretur. Carolus Hungari nepos, qui in Tarvisinis contra Venetos dimicasset, cum in Ioannam ductaret copias, meliusculas res Venetorum effecerat. Iam subegerat Aretium, Florentinos auro multarat, superatisque Ioannae ducibus, Neapolin deditione ceperat, cum nova belli nubes Italiam inumbravit. Sed hanc, priusquam demonstrem, Flandrici, qui praecesserunt, tumultus, paucissimis exponentur.


page 526, image: s526

Etenim Gandavenses, cum, ut dixi, pilea non ponerent, factionis insignia, principis sui animum optimatumque acrius irritarunt. Hyprensibus etiam submiserant subsidia, quos ob caesam urbis suae nobilitatem plectere Flander cogitabat. Sed auxiliares istae cohortes interierunt, domitisque Hyprensibus, pleraeque civitates exemplo territae, redierunt ad Comitis fidem. Cum autem Gandavenses artius obsideri, propter urbis magnitudinem, non possent, oppugnabatur Gavra. Sex milia Gandavensium, qui suppetias ibant, intercepta. Eodemque tempore plebs Anglicana, Sacrifico quodam praedicante, parem esse omnium conditionem mortalium, natales eosdem, neminem alteri praestare, tremendam seditionem moverat. Progressi Londinum homines ad LX milia, direptis potentium fortunis in via, aegerrime mitigati sunt ab Richardo rege, omnia illis promittente, ut insanam multitudinem blandiendo dissiparet. Quod factum est.

Flander obsidione cinxit Gandavum, ex Hannonia et Artesia, cuius non ita pridem a morte suae matris potiebatur, milite convocato, Petrus Silvanus, et Philippus Artevillanus, furenti plebi duces se praebebant. Parisienses etiam, aliique Gallorum populi, ob novas exactiones ad cruentam spectabant seditionem, quae arte principum sedata. Flander inopia commeatus pressos Gandavenses, adegit pacem petere: Sed cum eam non daret, nisi nudi et inermes universi, permitterent liberam de capitibus suis statuendi potestatem, sensit superbiae vindicem Deum. Quinque enim Gandavensium milia, quod destinatos mori, aut vincere animos attulissent, maximum eius exercitum profligarunt; ipsumque iam vitae dubium, ad Carolum Francorum regem compulerunt profugere. In victoris populi potestatem pene omnis Flandria concessit.

At vero Carolus VI patrui sui (is gener Flandri erat) precibus, communique omnium principum et nobilitatis periculo, id dedit, ut alacriter in Flandros susciperet bellum, LX bellatorum milia in Gandavenses ducta. Prima prope Cominum pugna fuit. Flandrorum sex milia caesi. Hypra deditionem fecit. Altero certamine L Flandrorum milia cum Gallis conflixere, Philippo duce. Ad horam circiter unam pugnatum refert Frossardus, eius aetatis scriptor, tantilloque tempore viginti quinque milia Flandrorum desiderata. Cecidit Philippus seditionis caput. Si secus evenisset, qui tum erat passim rerum status, in summum, ait, esse periculum adductos reges, principes, nobiles. Nam multos populos eius proelii eventum avide exspectasse, fortunam in consilio habituros. Necdum tamen sopitum erat bellum, quod Gandavenses, Silvano auctore, ut principem suum Ludovicum agnoscerent, nulla ratione inducerentur. Carolus rex etiam tum adolescens, in regnum rediit.

Clemens sub haec Papa Avenionensis decimas, vitamque aeternam largiebatur diplomatibus suis, si qui in Urbanum dimicarent. Idem vicissim Urbanus suis promittebat. Huius hortatu patruus Angli regis in Galliam, Episcopus quidam in Flandriam classe appulit, quantumvis Flandri pervicaciter Urbanum sequerentur. Ad Duncquercam novem Flandrorum milia Angli occiderunt: iunctique Gandavensibus, novum Ludovico crearunt bellum. Sed cum iterum maior Gallorum adventaret exercitus, recessit Episcopus: Britoniae Dux rem ad indutias deduxit, in quibus Flander pene exul clausit vitam, exemplum principibus, ut leniter et moderate habeant suos, nec unquam in universam plebem citra discrimen grassentur, Philippus Burgundiae Dux, Caroli VI patruus, uxorio nomine Flandriam suscepit, suamque filiam Guilelmo, Alberti Bavari filio, Ludovici Caesaris nepoti, collocavit. Ita septennale Flandrorum bellum, quo nimium humani sanguinis fusum,


page 527, image: s527

data per Philippum pace conquievit tandem. Silvanus multitudini diffidens, in Angliam commigravit.

Haud minoribus interim Italia motibus turbabatur. Ioanna Neapolitana, quae primum maritum interfici curasset, altero in Hungariam abducto, Balearium regi nupserat. Eo in expeditione adversus Hispanum exstincto, postremo adsciverat Othonem Brunsvicensem. Is contra studium uxoris Urbano cupiebat: in bello tamen fidem Ioannae adversus Hungarum praestabat. Mira visa Hungari felicitas. Urbes advenienti ei victoriam acclamantes, deditionem fecerant. Neapolin receptus, Ioannam in arcem novam inclusam obsidebat. Othonem, qui uxori opem ferret, proelio commisso egregie pugnantem, tandem ruente saucio equo, incantatoris cuiusdam fraudibus comprehendit, Ioannamque, amissa iam omni spe, dedititiam, coniecit in carcerem. Verum illa periculum contemplata suum, iam Clementi Apuliam Siciliamque donarat. Ille eadem regna Ludovico Andium Duci, Franciae tum Rectori contulerat, Caroli VI regis patruo.

Ludovicus ergo Provinciam Phocensem, quod ea ditio Ioannae esset, metu, vi, malo, domuit. Ad triginta milia equitum (numerus peditum incertus est) in Italiam traduxit. Per Marsos regni fines ingressus, sperabat hostes potestatem pugnae facturos, ac se tanto exercitus robore facile brevique victoria potiturum. Sed Carolus cunctando eum ratus frangendum, iniecto interim faucibus Ioannae pulvino, animam ei interclusit. Iam ad Cassinensem saltum pervenerat Ludovicus, cum alia eius equitum decem milia Aretium, opera exulum admissi, diripuere. Verum ipse, dum trahitur tempus in Apulia, morbo an veneno (utrumque traditur) decessit. Galli, ut capite resecto, bini ternive mendicantes in patriam rediere. Aretium Florentinis venditum. Is finis tumultus Gallici fuit.

Tum vero Urbanus terrore Gallico liberatus, cum nepoti suo Campaniam ab Hungaro non impetraret, Luceriam digressus, novos creat Cardinales, ingentem turbam; septem ex veteribus dat in custodiam, quod diceret eos cum rege et Clemente adversum se coniurasse. Mox Carolum Luceriam citat. Responsum ab rege, affuturum brevi, verbisque iuxta et armis obiecta crimina diluturum. Cum obsideretur Luceria, Urbanus favore Raimundi Ursini exceptus navi, Genuam deducitur, ubi quinque Cardinales saccis involutos mari mersit, homo rusticus et inexorabilis.

Elisabeta sub haec Hungariae regina, iudicium viri secuta, ut Sigismundus gener adolescentulus in Hungaria regnaret, elaborabat. Bona procerum pars exstincti regis nepotem, recenti fulgentem Neapolitani regni gloria, in Pannoniam accersebant. Advolat Carolus, coronatur, solatium vocatur viduitatis Elisabetae. Sed regina dolorem simulatione fraudeque atroci armans, parato domi percussore, venientem ad se Carolum, in sinu prope suo occidendum curat. Sigismundus ab Hungaris, Ladislaus Neapoli reges agnoscuntur. Urbanus ditionibus metuens suis, regnique Neapolitani cupidus, Genua Ferentium movet, Ladislaum hereditate paterna deturbaturus. Sed cum Caietani, aliique populi repugnarent, Romam infecto negotio reversus, Banderesiorum excipitur insidiis, quos creatis una die novem et viginti Cardinalibus sustulit, qui omnes, tribus demptis, Neapolitani fuere.

Avitum Mediolanensi erat Vicecomitum familiae in Pontifices odium. Hoc tempore Ioannes Galeatius Bernabovem patruum, insidias filiae eius veritus, coniugis suae, interceperat dolo, captivumque ad mortem tenebat. Placentiam, Parmam, Laudam, Brixiam, Bergomum, quae in divisione patrimonii patruo obtigerant, sibi sumpserat. Valentinam filiam elocaverat Ludovico


page 528, image: s528

Aurelianensi, Caroli VI germano, dote attributa decies centenorum millium Francorum. Superatis Scaligeris, Veronam, Vicentiamque; Carrario Patavium eripuerat. Tremendam Italis omnibus, et in his Pontifici potentiam sibi parabat. Florentini metu servitutis, Franci regis imploraverant fidem. Comes Armeniacus, qui auro Florentinorum motus eam sibi provinciam depoposcerat, educere permissus e regno perditissimorum hominum manum, quindecim milia equitum, decem peditum conscripsit. Iacobus Vermis, praefectus Mediolanensium, passus advenientem eum circumvolitare, provocareque frustra ad cominus conserendas manus, in oneratos praeda, incompositosque, impetum repentinum facit: Ad sex milia eorum occidit: Armeniacum cepit saucium. Quo exstincto, reliquiae aegre domum sunt reductae.

Sub haec Urbanus VI undecimo infelicis Pontificatus anno obierat: Successor erat Bonifacius IX vir iuvenis, sed tanti animi, ut primus populi Romani vim omnem in Pontificem transtulerit, creatis suo nutu magistratibus omnibus, munitaque Sancti Angeli arce, in mole Adriani sita. Huic insueta decessoribus felicitas obtigit, ut messem Iubilaei argentariam bis uno decennio meteret. Nam annum sui saeculi nonagesimum sacraverat Urbanus, velut tricesimum tertium, quod id aetatis habens Christus, mortem pro nobis oppetiisset. At minime eum viderat: veneno aut aegritudine luci subtractus. Bonifacius, vorago pecuniarum insatiabilis, non lucratus inde, quantum vellet, mutata mente, centesimum deinde colere, ut sacrum iussit. Litem super Pontificatu cum eo Clemens primum, eoque deinde mortuo, Petrus Luna, cui Benedicti XIII nomen, pervicaciter continuavit. Franci, cum obsecratus Benedictus cedere sententia nollet, oppugnare eum armis tandem coepere. Ille sacra sua praeferens, ne a quoquam violaretur, ad natales suos Tarraconensesque concessit. Venceslaus Augustus in sedanda ea seditione, nihil memorabile gessit: nullum specimen religionis, magnive animi praebuit. Tantum Ioannem Galeatium, ingenti pondere auri exoratus, ducem Mediolani designavit, contributis latissimis finibus.

Eo regnante, vir quidam nobili genere Wiclefi libros Pragam detulit, Ioannique Husso, ingenio et mundiori vita claro, eos commendavit, uti thesaurum singularem. Hussus, cum magistratum Academiae Teutonicis abstulisset Caesar, illique maximo numero commigrassent Lipsiam, princeps Doctorum Pragensium habebatur. Ille, laudatis Wiclefi scriptis et Waldensium, ingenti clericorum et plebis plausu coepit docere. Romanum praesulem, aiebat, reliquis Episcopis parem esse, inter sacerdotes nullum discrimen, nisi quod vitae sanctitas conciliet. Animas e corporibus excedentes, aut in aeternas e vestigio poenas mergi, aut perpetua consequi gaudia. Purgatorium ignem nullum inveniri: Dei et sanctorum imagines, quae ad venerationem prostarent, delendas. Aquarum palmarumque benedictiones irridendas. Mendicantium religiones malos Daemones invenisse. Confirmationem, quam chrismate Pontifices inducunt, et extremam unctionem inter Ecclesiae Sacramenta minime contineri. Baptisma fluvialis undae, nulla inter iecta sacri olei mixtura, recipiendum. Templum Dei immensi ipsum mundum esse: coarctare maiestatem eius, qui Ecclesias, monasteria, Oratoriaque construunt, quasi praesentius ibi Numen habituri, Sacerdotales vestes, altarium ornamenta, pallas, corporalia, calices, patinas, vasaque huiusmodi, nil habere ad pietatem momenti. Sacerdotem quocumque loco, quocumque tempore, sacrum Christi corpus petentibus ministrare posse: sufficere, si verba sacramentalia tantum dicat. Suffragia sanctorum in caelis cum Christo regnantium frustra implorari. In canonicis horis cantandis dicendisque frustra


page 529, image: s529

tempus teri. Ieiuniis feriisque ab Ecclesia institutis, nihil inesse meriti. Sbinco Praesul libros Ioannis publice cremavit: auctorem ipsum Praga expulit, qui natali in villa (Hus ei, quod anserem sonat, nomen) docere non destitit. Mox Petrus Dresdensis et Iacobellus Misnensis communionem calicis, a Christo praeceptam, impie intermitti praedicabant. Sbinco cum in Venceslao parum reperiret praesidii, Sigismundum eius fratrem adsit. sed leto praeoccupatus inhibere Euangelii cursum desiit.

Perpetuis sub haec Italia motibus quatiebatur, in quibus Albericus Cunii comes, consociatis militarium virorum animis, Italicos docuit bellare, iampridem arma gestare desuetos, ac proinde exterorum obvios iniuriis. Ex eius officina militari Brachiani sunt orti et Sfortiani milites, quorum armis Italia aut deterruit postea peregrinos, aut aditum tentantes depulit. Galeatius eius opera tantum incussit Florentinis metus, ut actum de sua libertate putarent, nisi ipse e medio auferretur. Nam Pisas vendiderat ei Gerardus, Perusini, excusso Pontificis iugo, Bonnonia item Lucaque Galeatio se adiunxerant.

Hispania quoque bellis ardebat. Ferdinando Lusitano successerat Ioannes filius nothus. Ioannes Castiliae Rex quod gener Ferdinandi esset, uxorio iure Lusitaniam ad se trahebat. Compertum tamen postea, nec uxorem Ioannis legitimo ortam toro: Ferdinandus enim matrem eius abduxerat a marito. Galli Ioannem, Angli Lusitanum adiuvabant. Cum Lisbonam Ioannes frustra obsedisset, pestilentia exercitum eius populante succinctus Anglorum copiis Lusitanus, Gallos et Castilianos duobus proeliis fudit. Perpetratis insignibus malis, qui mos principum, indutiae convenerunt. Comes Lanclastrius, Angli regis patruus, qui Petri, Castilia quondam pulsi filiam, et ex ea prolem haberet, strenue adiutabat Lusitanum, alteramque filiarum ei connubio sociabat. Sed aegritudinibus vexato exercitu suo et contagiis, migrare Baionam compulsus, ne omni spe excideret, alteram Petri neptium Henrico, Ioannis filio, coniugem dedit, ut quomodocumque res caderet, suam prolem in Hispania regnantem videret. Carolus rex Navarrae improbus, cum proceribus suis exitium minatus, somno se dedisset, fortuito an insidioso incendio ambustus, misere vitam finivit. Richardi Angli regis iuvenilem animum Hiberniae princeps pene excantaverat. Narrante illo credidit rex, insidias sibi strui a patruis, quia fremente ob iniquas exactiones plebe, quaestores aliquot capitis damnassent. Nec latebant Scotos intestina dissidia. Collecta enim manu, Anglos memorabili pugna profligarunt.

Indutiae inter Anglos Francosque erant. Ad petitionem Genuensium visum utrisque, Africanos aggredi barbaros. Iverunt duce Borbonio, cinxerunt obsidione urbem, Africam nomine. Sed aestu et penuria vexati, plurimis amissis, liberatis tamen captivis non paucis, domum rediere. Secuti multorum regum miserandi casus.

Carolus VI, cum in Britonum ducem, Gallis permolestum, aestuosissimo die, citatissimo cursu ferretur, subita correptus amentia, et lingua pene captus, quamquam per intervalla respirabat a morbo, perparum deinceps pro rege egit. Ei oblectando multa excogitabantur. Nocturnis aliquando ludis pice delibutus, semiferi portenti speciem spectantibus praebebat, eodemque habitu quinque alii in coetum matronarum virorumque prodibant. Frater regis, studio clarius visendi, correptam facem propius admovit. Scintilla ex ea in regem forte incidens, repentinum in omnes illos effusa flamma conflavit incendium. Duo inopes auxilii miserabili ululatu periere. Duo inter manus elati, cum biduum animam traxissent, exspirarunt. Unus ruens in propinquam Promi cellam, aqua vinoque se perluens salutem


page 530, image: s530

sibi peperit. Femina princeps regem veste, ut caudata fluxaque erat, involvit, ignemque restinxit. Exin valetudo regis multo magis suspecta mortalibus, bacchantium ritus exsecrationi prudentibus fuere.

Interim Angli Hiberniam insulam, captis quattuor eorum regulis, in ditionem suam redegere. Franci regis filia septennis Richardo tradita. Id coniugium Thomae Glocestrio, patruo regis, acerbissimum accidebat, anhelanti per bella ad sceptri potentiam Anglicam: qua spe, ubi pax inter duas regias coaluisset, se deiectum providebat. Itaque adhortatus populum, ut exactiones tolli flagitaret, capitur per venationis speciem, Caletumque ductus, linteo strangulatur. Londini de coniuratis supplicium, iubente rege, sumptum, ac pro more Anglicano, pupillorum bona eius administrationi subiecta sunt. Paulo post defuncto Ioanne et Lanclastrio, filius eius Henricus, ob quaedam liberius in regem effusa, exilio multatur. Rex similiter in patrimonium eius involat, distribuit ex eo quaedam hominibus, nulli praeterquam sibi charis. Nec eo contentus, proditionis insimulat Henricum apud Gallos, quo confugerat. Haec cum implacatissime ferrent Londinenses, concurrerentque alia, quae odium incenderent regis, mittitur clam Praesul Cantabrigiensis, Henricumque, iniecta spe regni, Lugdunum perducit. Extemplo Richardus in custodiam datur, vitaeque dubius, gubernacula cogitur tradere Henrico, cum annos regnasset XXII. Nec multo post vitam claudit. Haec in Anglia.

In Turcia, Amurathes multis maximisque victoriis florebat. Cum Mysos, Epirotas, Macedones profligasset, quoslibet deinceps bellis lacessebat. Emanuel Palaeologus, Calo Ioannis filius, castra eius sequebatur. Placebat Triballorum (Servios vocant) principem Lazarum invadere. Is Hungarorum implorata ope, quam maximis poterat copiis, Savum fl. tenebat. Ibi Milois cuiusdam armigeri egregia fortitudo enituit. Simulat transfugam se, producitur in conspectum Amurathis, confestim tyrannum hasta transfigit, vitam suam publicae saluti donat. Amurathes humani cruoris sitientissimus, in suos blandus, sermonis parcus, XXXVII proeliis defunctus, tali fato periit.

Iagupe altero Amurathis filio strangulato, Baiazetes arripit tyrannidem. Triballos fudit fugavitque, Lazarum acie peremptum, concidit in frusta, Filiam eius forma conspicuam toro adiunxit. Ad eum Andronicus, oculos iam meliuscule habere expertus, cum Ioanne filio se recepit, oblataque tributaria adversus quosvis ope, auxilia impetravit ad expugnandam Constantinopolin. Ita potitus rerum, patrem cum Emanuele germano in custodiam mittit, Ioannem filium regem declarat Graeciae. Quartum annum macerati carcere, Calo Ioannes et Emanuel, cum custodem corrupissent, evadunt ad Turcam, promissisque aureorum triginta milibus, et quantuscumque posceretur, in quosvis hostes, exercitu, reducuntur Byzantium.

Emanuel ergo Palaeologus, vectigalis Turcae Imp. inane Augusti nomen gessit. Andronicus, eiusque filius ianuas Baiazetis secuti. Prolata deinde in Orientem arma Turcarum, Armeniorum regia capta: duces Asiae, tametsi sanguinis Turcici Turcici essent, Mahumetumque prophetam colerent, ditionibus suis pulsi. Hi ad Temirem Lancum, id est, Claudum confugere. Temir Scytha aut Parthus, magna vi animi corporisque, audendo, agendo, moliendo, fortunam industriae parem nactus, Parthos Indosque subegerat, e gregario milite maximi exercitus dux, restitutionem exulum a Baiazete amice postulabat. Nihil aequi respondebatur. Baiazetes interim Macedoniam perpopulatus, Illyrios vexabat. Thessaliam deinde subigebat, et Phocidem. Ne Peloponnesum perdomaret, Hungarorum Gallorumque audacia obstitit.


page 531, image: s531

Ioannes Philippi Burgundi filius, Sigismundo ferebat opem. Sigismundus aliquandiu profugus, occiso per Blasium Forbachium Carolo, et vicissim per Croatiae Banum sublata Elisabetha, socru sua, revocatus erat per uxorem, punitisque Elisabethae interfectoribus, Hungaria potiebatur. Auxilia undique contraxerat, ut formidolosissimam Turcarum potentiam, priusquam maiora sumeret incrementa, protereret. Galli auxiliares, primi fortunam proelii admodum secundam habuerant. Baiazetes, cum rescivisset ad Nicopolin processisse hostes, doctusque esset a Galeatio Mediolanensi, qui Gallos ob Valentinam filiam iniuriosius habitam oderat, quantis inter se dissidiis laborarent Christiani, audenter obviam ivit, coactis ferme milibus ducentis. Artem viribus miscuit. Octo milia praemisit velitum, quae cladis occasionem nostris praebuere. Avidissimi enim laudis galli, tamquam ad certam de tantilla turba victoriam, prosiliunt in certamen. Sequuntur paulatim Hungari Germanique, ne desertores videantur. Sed circumfusi omnibus Turcarum copiis, Galli sternuntur, proceres agniti e splendore armorum, innectuntur vinculis: Equi sessoribus vacui, cum occursarent Hungaris, late terrorem fecere. Sigismundus vitae ambiguus, triremi arrepta, Byzantium profugit, captivi partim caesi, partim ingenti pretio redempti. felix igitur tam nobili victoria Baiazetes; At victor paulo post multo infelicior victis fuit. Tam fallax rerum humanarum fides. Turcarum enim in pios ingruentem procellam, maius in orbem terrarum fulmen inhibuit.

Marcus Dacorum (qui Moldavi et Valachi) princeps, impetum strenue repulerat Baiazetis. Turca denuo Byzantium obsidebat, pervicax instituti, fame exhaurire urbem cupiens. Causa praetexebatur conspiratio, quam ab Emanuele initam, Ioannes eius patruelis fingebat. Superstes etiam tum Calo Ioannes, fertur filii sponsam (ea Trapezuntii regis filia erat, venusta supra modum) violasse. Turca suspicatus, iunioris Ioannis fraude expeditionem trahi, necessitatem ei quaerendae reconciliationis cum patruo imposuit. Ab eo receptus, et urbi ipsi praepositus, difficiliorem Turcis expugnationem faciebat. Emanuel interea occidentalium corrogabat auxilia. Theodorus frater eius Spartam Venetis vendebat: Argos urbem expugnabant Turci.

Dum in annos aliquot obsidio tantae urbis ducitur, Iconium, Amasia, Sebaste, eripiuntur Turcis, illis qui Tamerlanis auxilium poscebant. Nova Scythae legatio cum irrisione excipitur, uxor eius quoque, quae impetum viri cohibuerat, probro afficitur a Baiazete. Igitur frenare nulla gens iram Temiris potuit. Praedae fuit Oriens. Quadringenta milia equitum, sexcenta peditum, sub signis habuisse fertur. emporia, quae aurum defoderant, astu circumventa. Misit, qui partas direptione merces vili et praesenti pecunia divenderent. Ita plenus auro, vetere rursus praeda repente opprimens potiebatur. Ditissimae Civitates, in quibus Damascus, Halapia, Sebaste, ludibrio, direptioni, caedi fuere.

Aegypto tenus Tamerlanis procella omnia pervasit. Primo adventu signa candida proponebat: deditionem eo die facientes, sine insigni iniuria recipiebantur in fidem. Postero die purpurea, ut sanguine luendam inoboedientiam scirent. Tertio atra, velut undique funesta. Interempto apud Sebasten Baiazetis filio, patrem ipsum, Scitharum Europaeorum, multarumque gentium auxiliis munitum, proelio in Cappadocibus excepit. Scythae, et qui exulibus favebant plurimi, a Baiazete ad Tamerlanem defecere. Explicatis ad Stellam montem aciebus, tanta ferocia concursum a barbaris, ut CXL hominum milia occubuerint. Proelii exitus Baiazeti exitialis fuit. Equo plurimis confosso sagittis


page 532, image: s532

captus, cum superbius loqueretur, miserabile domitae ferociae spectaculum toti Asiae praebuit. Catenis vinctus aureis, inque cavea ferrea circumductus, dorsum victori equum ascendenti supposuit. Expugnata Prusa, thesauri et concubinae Turci in potestatem Tamerlanis venere. Uxorum potissimam, Lazari despotae filiam, ubi contemptim haberi, seque Samarcandam, Scythiae urbem deportandum inaudivit Baiazetes, impatiens calamitatum, illisit ad caveam caput, sibique ipsi in Ionia mortem conscivit. Tamir fessus potius, quam satiatus cruore, vastitateque terrarum, ad comprimendam Indorum rebellionem revolavit in Scythiam, exornataque spoliis et captivis sua Samarcanda, salacissimus regum, interiit. Mortuo successere filii, neque fortuna, neque indole pares, ac parum inter se concordes. Proinde variis semet et diuturnis cladibus pessumdedere.

Haec circa annum millesimum quadringentesimum, quo innumera hominum multitudo Romam confluxit, haud exiguum Papatus Bonifacii sustentaculum. Venceslaus easdem peccatorum expiationes illis venditabat, qui Pragenses reliquias viserent. Idem Coloniae et alibi factum, Bonifacio indulgente, sed porrigentibus Ecclesiae romanae manus adiutrices. Electores Venceslaum, ut imperii dehonestamentum, sordibus ignaviaque infamem, potestate eodem anno exuerunt. Perque id tempus Iagello Lituaniae princeps, Christianis sacris initiatus, Ladislai nomen, et Hedvigem, Ludovici Poloni filiam, coniugem accepit. Igitur Poloniae rex creatus, Lituaniam, Samogitiam, Russiam adiunxit Poloniae, eaque accessione auctum regnum ad posteros in centesimum ferme annum propagavit. Academia Cracoviensis illo auctore nata, sicut Heidelbergensis Ruperto, et Coloniensis et Erfurtensis, Senatu urbano procurantibus.

Apud Danos exstincto rege Valdemaro IV, Olaus undecennis, e filia eius Margareta nepos, rex erat pronuntiatus, tutrice matre. Decretum tunc Slagelosae fertur, ut quisque presbyter villam pagi sui possideret optimam: Nemo cogeret extra Daniae fines militatum proficisci; bellum ne moveretur, magnatibus invitis. Haquinus Norvegus, Olai pater, Orcades insulas Henrico Sanclaro Comiti contulit. Defuncto patre, Olaus Norvegiam Daniae coniunxit. Scaniam civitatibus Hanseaticis possessam hactenus, Danorum restituit sceptro. Mira eo tempore esculentorum vilitas traditur. Medimnum siliginis XI nummis, vaccam solidis tribus, tonnam cerevisiae quattuor veniisse, mercedem servi diurnam ternos nummulos exstitisse. Sed neque India tunc praebebat Europaeis aurum, neque Islandia, anno 874 habitari primum ab exulibus Norvegis coepta, nisi regibus, adibatur. Olaus, ubi Gerhardum, Henrici Comitis Holsati filium, ducem Slesvigae, et regni Danici fiduciarium creasset, immatura morte praereptus, Sorae inter materni proavi, avique tumbam conditur.

Margareta Herois regnorum gubernationem retinuit, assentientibus provinciis. Cum prole careret, Ericum neptis suae e sorore filium, heredem curavit declarari regni Norvegorum: Alberto Megapolitano, quem soror ipsa Ingeburgis pepererat, infensior, quod Daniam Norvegiamque bello impetiisset. Eam ob causam patruelis Alberti, Sueciae rex, bellum Danis movit, multisque modis, femineum contempsit dominatum, missa cote iubens aciculas suas cultrosque acuere reginam. Nec blandior suis Suecis, praecipuas dignitates indigenis debitas, in Teutones transtulit, postulans insuper tertiam praediorum, quae nobilitas teneret, partem, ut regiam curaret splendidius. Hinc simul Suecico Danicoque vexatus bello, ad extremum Gothia in Occidentali cum filio capitur, duce Danorum Ivaro Luckio. Bahusam perductus, iubente regina, quam contempserat, in carcerem mittitur. Megapolitani,


page 533, image: s533

quo nocere Danis possent, edicunt, ut cuiuscumque generis nautae piraticam in Danos, Suecos, Norvegos promiscue exerceant. Praedae illecta dulcedine plebs confluxit. Iis nihil pensi erat, in quorum bona involarent: utrumque pervolitabant Oceanum, nemini, nisi unde lucrum deesset, parcentes. Septimo anno dimissus Albertus, ea lege, ut LX marcarum milia persolveret, aut tradita Stockholma, Suecico regno renuntiaret. Civitates foederatae praeda factae. Cum solvendo non esset Albertus, Stockholmam reginae tradiderunt. Itaque Ericus VIII Pomeranus, a Danis, Suecis, Norvegiae rex lectus, decretumque in Comitiis Calmariensibus, ut tria haec regna perpetuo unita foedere, uni semper principi parerent, singulaque ex suis legibus et statutis regerentur.

Ea tempestate Paulus Burgensis Episcopus, Ioannes Hussus, et Hieronymus, Doctores Pragensium, Manuel Calecas Graecus, Ioannes Rusbrochius Belga, sacra eruditione, Frossardus et M. Paulus Venetus, historica claruerunt.

Albatorum maxima multitudo, linteis amicta candidis, Sacerdote quodam ductore, in Italiam descendit. Clamabant, corruptam esse erroribus Ecclesiam, dignamque lacrimis. Cum multo applausu exciperentur, Bonifacius throno suo metuens, comprehensum sacerdotem igni tradidit.

Emanuel Chrysoloras Byzantinus litteras in Italiam Graecas attulit, quae quingentis ibi annis conticuerant. Ex eius schola Guarinus, Victorinus, Philelphus, Leonardus Aretinus, aliique viri docti, tamquam ex equo Troiano prodiere. Latina etiam lingua, quae silvescebat, excoli diligentius coepta.

RUPERTUS Imperator Romanus. ISA CELEBIS, SOLIMANNUS, MOSES CELEBIS, Baiazetis filii, Turcarum Imperatores.

Cum quattuor Electores, Moguntinus, Coloniensis, Trevir, et Rupertus Palatinus, Venceslao imperium abrogassent, Coloniensis et Moguntinus, Iodocum Barbatum, Marchionem Brandeburgicum dixerunt Caesarem, consilio inani. Nam neque par tantae dignitati visus, neque coronam adeptus est unquam, sed sexto post mense defunctus. Ferunt, Venceslao non invito, delatos Iodoco fasces, quod patruelem mallet, quam se imperii curis onerari. Chronici collector Belgici eam Iodoci designationem, mortuo Reperto, factam narrat. id constat, communi principum suffragio designatum Fridericum Brunsvicensem, non imparem tanto fastigio. Sed eum Moguntinus Praesul, scelerata Waldeccii Comitis opera, cum ad diadema suscipiendum veniret, in itinere interemit. Unde proverbio vulgatum: Moguntia ab antiquo nequam.

Igitur deinde Rupertus Bavarus, Elector Palatinus, de Ludovici IV genere, insignis iustitiae cultor, ingeniique acerrimi, Caesar creatur Bopardiae, anno ipso salutis millesimo quadringentesimo. Fridericus Coloniensis diademate eum Coloniae insignivit, quandoquidem Aquisgranenses fidem Venceslao datam praetexerent. Rupertus autem postea et illos, et alias civitates Venceslao studentes, redigit ad oboedientiam.

Italia tunc, praeter luem, bellis vexabatur Mediolanensis Galeatii. Bononienses, qui Bentivolum legerant Dominum, et Faventini, magno in discrimine erant, nec in minore Florentini. Ergo vocatur Rupertus, ducentena ei promittuntur florenorum milia, sed ea conditione, ne percipiat pecuniam, nisi cum Galeatii


page 534, image: s534

terram exercitus eius attigisset. Bonifacius Papa decimas interim sacras Caesari indulgebat. Quas cum Electores, Moguntinus, Trevir et Coloniensis, dare abnuerent, imperium, quod sub Boemis, Carolo et Wenceslao, languescere coeperat, sub Ruperto defecit aperte. Nam tota Italia a tyrannis undique subacta, ingressus ipsi Ruperto interclusus est. Venit sane in Brixianum agrum Caesar, pernegans Ducem esse Galeatium, quem largitione corruptus dixisset is, cui ob indignitatem imperium sit ademptum. Sed Galeatii copiis impar, accepta clade, Tridentum rediit. Inde vocantibus Venetis, Patavium est delatus, quo Florentini Oratores sumptuosissimo quidem apparatu, sed copias illius desiderio minores, ut bellum resumeret, transmiserunt. Ductores erant Sfortia Attendulus, tunc primum nosci coeptus, et Balthasar Mutinensis. Quumque copiarum tenuitati pecuniarum quoque paucitatem addidissent Florentini, nec Pontifex Venetique palam in auxilium descenderent, austerus re infecta Caesar, rediit in Germaniam.

At Bonifacius Pontifex, Simoniacus et indoctus, Romae ad subiectionem reductae gloria et pecuniis Iubilaeo anno perceptis auctus, rem aggressus est novam, quae Pontifices Romanos non minus orbis Christiani, quam Romanae urbis dominos reddidit. Legem promulgavit, non licere cuiquam sacerdotii, ad quod promoveretur, beneficium adipisci priusquam primi anni reditus, pecuniis aestimatos, Pontificali aerario dissolvisset. Soli Angli, cum legi in summis sacerdotiis parerent, in minoribus eam contempserunt. Ladislaus Neapolitanus, Caroli filius, auctore bonifacio, Caietae coronatus: Urbani in Carolum sententia antiquata est.

Ceterum Mediolani Dux, digresso Ruperto, copias illius respectu in Lombardia retentas, ad Albericum misit, Bononiam et Bentivolum oppressuras. Fusi fugatique Bononienses, eorumque auxiliatores Florentini: occiso Bentivolo, Albericus patentibus portis in urbem introductus. Trepidatum tunc per universam Italiam, apud Florentinos praesertim, incendio propiores. Sed Galeatius, oborta inter summas cupiditates et furores febricula exstinctus, metum dempsit Italicis: filiis Ioanni et Philippo Mariis ditiones, cum odiis subditorum, subditis bella reliquit. Albericus a Ladislao Magister equitum creatus, Neapolin Ludovico Andegavensi, prioris illius filio studentem, recepit; Balthasar Cossa Pontifici, Bononiam; Florentino Pisas, a Gabriele Maria, tyranno exule sibi venditas, armis subegerunt.

Ladislaum mox in Hungariam nova procerum conspiratio traxit. Sigismundus ibi olim de duobus et triginta nobilibus sontibus supplicium sumpserat, quod nullum sibi regi officium praestare voluissent. Conflatam ex ea severitate maximam invidiam, res eius prosperae aliquantisper texerant: Clades Nicopolitana in lucem eam protulit. Facta, auctore Papa, coniuratione, comprehensus duobus a iuvenibus Gariis custodiebatur, filiis Niconis, inter ceteros interrempti. Ladislaus, nondum satis confirmato Apuliae regno, in Hungariam evocatus, Iaderam oppugnabat. Sigismundus interim matri iuvenum Garensium persuadet, non defore, si interimatur, vindices necis suae: Sin ipsorum opera dimitteretur, maxima a se et certissima eos praemia manere. Dimissus brevi, aut perterruit, aut punivit adversarios. Ladislaus, Iaderam urbem obsidione premit recipitque, festino perculsus est nuntio. Neapolitanos in rebellionem animis apparatibusque propendere. Quare Iadera Venetis, quorum pluries fuerat, vendita, Neapolin rediit, et severiori quam prius disciplina usus, neminem in regno esse permisit, qui vel oppidi, vel arcis retineret dominatum. Galeatii interim mortui ditiones, aut pulsi antea tyranni, aut praesidiorum duces occupabant.


page 535, image: s535

Multi per ea tempora, sicut et semper, post schismatis originem de unione Ecclesiae tractatus sunt habiti. Quibus dum intenditur, nonus Bonifacius, putrescente virili membro periit. Carmen ei dictum a Theodoro Urico Theologo:

Heu Simon regnat, per munera quaeque reguntur,
Iudiciumque pium gaza nefanda vetat.
Curia papalis fovet omnia scandala mundi,
Templaque sacra facit perfidiosa forum.

Suffectus Bonifacio in Septimum Innocentium Cosmas Sulmonensis, iureiurando spopondit, quam primum esset pro unione requisitus, Pontificatui renuntiare. Eo defuncto, purpurati singuli dira caput suum exsecratione detestati, se, si deligerentur, in auctoritate concilii futuros. Interim cum et vero Pontifice, et optimo Imperatore carerent Itali, unicuique scelerato peccandi licentia data est. Ioannes Galeatius Maria, Mediolanum, Philippus frater eius Ticinum tenebat: reliquae civitates ad quinque et viginti variis artibus caedibusque agitatae, ab imperio Vicecomitum defecere. Franciscus Cararius multa improbe ausus, cum Venetos aestuariis se et paludibus suis iuberet continere, ab iis Verona Patavioque spoliatus, necatusque est. Romani Innocentium VII. crudelius dominantem urbe exegerant. Sed fuso Ladislai regis milite, quo utebantur, eundem in urbem recepere. Delectus, illo mortuo, Angelus Corrarius Venetus, anno eius saeculi sexto, Gregorium duodecimum nomen edidit. Iusiurandum, quod verbis conceptis purpuratus nuncuparat, Pontifex confirmatum in acta referri iussit. Ceterum cum locus congressui patrum consensu deligendus esset, nullus proponi poterat, nisi quem Benedictus, qui et ipse evocabatur, aversaretur. Collusio haec visa, et uterque in sacra causa praevaricator. Sanctius egere patres. Convenit inter utriusque partis Cardinales, ut Pisas convenirent. Ibi utrique Pontificatus aemulo ius sedis claviumque abrogatum: Delectus Petrus Minor, Theologus, genere Cretensis, quo Oratore quondam Galeatius Ducis exambierat titulum. Hic solitus dicere, divitem se Episcopum, inopem Cardinalem, mendicum Papam factum, Alexandri V nomen brevi tempore gessit. Tarraconenses, Scoti, Armeniaci, in Benedicti fide mansere: Carolus Malatesta Gregorium Arimini regebat. Ecclesia Romana triceps exinde visa, monstra simul biformia aut triformia nata. Alexander hostem iudicat Ladislaum regem, quod urbes Imperii pontificii, inque his Romam suae ditionis faceret. Ius regni adiudicat Ludovico Andegavensi. Bononiae moritur, octavo sedis suae mense. Ibi largitionibus factis, suffectus Balthasar Cossa Neapolitanus, bellator melior quam Pastor, unionis Ecclesiae nullam curam habuit. Ei Ioannis XXIII nomen inditum.

Genua tunc in fidem regis Franci venerat. Florentini Pisas occupaverant. Fucinus Canis, tyrannus potentissimus, Vercellas, Alexandriam, Dertonam, Novariam, obtinebat, ingentesque insuper divitias, Lombardiae direptionibus quaesitas. In Galliis varii erant rerum motus, temporum conditio misera, qualem fides sit esse rege mente affecta, ducibus dissentientibus, pace incerta. Ludovicus Aurelianensis, frater regis, immisso per Ioannem, Philippi Burgundi filium, percussore, occubuit. Auctori gratia delicti facta. Idem Ioannes Eburones domuit, Episcopo suo infensissimus, quod inflatus spe dominatus Hannonum et Hollandorum (erat enim frater Comitis) maioribus initiari ordinibus nollet, aversus a sacerdotio. XVII milia Leodiensium cecidere. Chronicon Belgicum XXIII milia habet. Ioannes Episcopus de plurimis supplicum sumpsit, qui mortuo postmodum Guilelmo fratre, cum Hannoniam, Hollandiam,


page 536, image: s536

Flandriamque hereditate cepisset, a milite quodam suo trucidatus est.

Et ne male Christianis tantummodo iratum diceres Deum, in gentes etiam efferas indignationem suam effudit. Filii Baiazetis, patris exemplo nihil emendatiores, cruentis se invicem bellis attriverunt, quae occasio exsitisset optima rem Christianam in Asia reparandi, ni feralis discordia Romanensium animos principum distraxisset. Sex Amurathi erant filii. Mustaphan Tamerlanes occiderat. Mahumetes in Cappadocia indulgebat quieti. Isa (Iosuam aut Iesum vocat Chalcondylas) et Moses, se invicem oderant. Isa regni sedem invasit Prusam, brevique Asiae et Europae pleraque in verba sua adegit. Solimannus militiae peritissimus, Byzantii se tenebat. Casan Celebis sextus aetate erat tenera. Solimannus ergo, allectis ad se militaribus, Europam, absente in Asia fratre, peragravit, firmusque ab exercitu transgressus in Asiam, in Cappadocia eum vicit proelio, comprehensumque trucidavit, anno tyrannidis quarto.

Cum ergo Solimannus regnare coepisset, rediit dimissus a Tamerlane Moses, conciliatisque sibi ducibus, qui Isam secuti essent, Marcum Dacorum regulum, traducit in partes, et Adrianopoli rex salutatur. Solimannus contra, ut Emanuelem sibi adiungat, Theodori fratris eius filiam ducit uxorem, transgressusque Byzantium, bellum Mosi infert. Mosen, praeter Dacos et Triballos, adiuvabat Stephanus, Lazari Despotae filius. Hunc ad defectionem impulit Graecus Imperator. Nihilominus victor Solimanni Moses, dum fugientes insequitur, per insidias fratris, castris exuitur. Quare dissipato Mosis exercitu, Adrianopolin recipit Solimannus, defunctumque se periculis arbitratus in ignaviam ac voluptates quasque provolvitur. Graecis, qui fidam attulissent operam, maritimam Asiam restituit. Interea Moses instaurat vires, adiuvante iterum rectore Daciae. Magister equitum et auxiliarium copiarum praefectus, ab rege inerti et vinolento, ad Mosen deficiunt. Solimannus Byzantium refugit, in animo habens Graecis reddere Europam, ut commodius posset Asiam tueri. Sed illa agitantem, in itinere comprehendunt Turci, et ad fratrem deducunt, a quo ilico necatus est. Comprehensores pariter igne cremati a tyranno, quod diceret eos impia in regem suum commisisse. Acta haec anno eius saeculi XI. Praecedente Rupertus Palatinus, cum improbasset Pisanum concilium, et Gregorio XII adhaereret, insperato diem obierat Oppenheimii, decennium potestate functus. At qui a confessionibus Pontifici erat, repetit ostio affixam epistolam, cuius hoc exordium: Satanas regnorum Acherontis Imperator, tenebrarum rex, profundissimae perditionis dux, superbiae Princeps, omnium damnatorum aeternus comes, fidelissimo dilecto nostro Ioanni, Dominici ordinis praedicatorum, perditionis filio. Peior etiam Gregorio Ioannes, nihilque habens sanctitatis, adeo ut meretrices ei Bononienses singulis mensibus trecentos penderent aureos, multorum mentes offendit. Cum plenam delictorum omnium veniam offerret iis, qui in Ladislaum, Neapolitanum regem, arma sumerent, exclamatum est Pragae ab Hussitis, Ioannem Papam Antichristum esse. Eorum aliquos clam interfectos a Senatu, populus per omnia urbis templa circumtulit, praedicantibus Ecclesiasticis: Isti sunt sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt. E dispersione Pragensis Academiae Lipsiensis nata, Friderico Misnensi auctore, sub annum MCCCCIX.

Petrus de Alliaco Cameracensis Episcopus, Ioannes Gerson, Poggius Florentinus, ea tempestate claruerunt.

Inter Gerhardum ducem Slesvicensem, eiusdem fratres, Dithmarsos ortum est bellum, quod ericus Saxo Dithmarsos diripuisset, idque Damni Holsatis ferretur acceptum. Initio Dithmarsi, quod innocentibus Holsatis crimen impegissent perfidiae, male multati. E Delburgensi


page 537, image: s537

castro et Hanrovia, incursiones in ipsos factae. Sed postea Comes Albertus, dum praeda gravis festinat in Holsatiam, excussu equi moritur. Gerhardus dux fervidius instans Dithmarsis, et subigere cupiens populum, ex insidiis trucidatur, cumque eo nobiles trecenti. Inhumata mansere cadavera, nisi quae multo auro redimerentur. Rusticae id inclementiae datum. Foedus tandem ictum, ut caveret uterque populus, ne alterutri per conniventiam damnum inferretur. Henrico, Adolfo, Gerhardo, filiis Henrici puerulis, tutores constituti, defensorque Ericus Rex Danorum. Sed cum Gottorpiensis arx tradenda esset Margaretae reginae, suspicio oboritur, eam insidiari ducatui obtentu tutelae, impleturque armatis castellum. Discedente regina, Ericus demolitur quaedam Slesvicensium: unde natum bellum, ingenti cum Danorum Holsatorumque clade per multos annos gestum.

Pluris stetit Cruciferis in Borussia, quod Lituaniam invaserant. Iagello seu Vladislaus IV rex Poloniae, ad Grunevaldum XL eorum milia, deinde post semestre X milia occidit. Ita Cruciferorum Resp. quae ab anno Christi M CXC variis surrexerat incrementis, ad interitum proclinata.

SIGISMUNDUS, Imp. Romanorum. MUSA et MAHUMETES, filii Amurathis I. AMURATHES II. Turcarum Sultani.

EXstincto, ut dictum est, Ruperto Caesare, continuo Ioannes Pontifex auctor per litteras fuit proceribus Germanis, ut Sigismundum regem Hungariae, Turcico bello sanctiorem quam feliciorem, crearent Caesarem, eius gratiam tanto iudicii consiliique beneficio initurus. Sigismundus maiestate regia, quam in procero ostentabat corpore, liberalitate simul et virtute animi, quam multarum peritia linguarum quoque exornabat, omnes facile anteibat suae aetatis reges. Aequaturus erat Carolos et Othones, si ad pacis artes parem bellandi felicitatem, pudicitiamque corporis addidisset. Designatus est ab Electoribus eodem anno, quo Martinus e Barcinonensi familia postremus obiit Rex Tarraconensium, destinatusque est successor Ferdinandus rex Castiliae. Cruciferi in Borussia maximas a Polonis clades accepere. Italia tunc bellis partim Vicecomitum, partim Ladislai Neapolitani quassabatur. Ioannis Mariae, Mediolanensis ducis, exosa erat subditis crudelitas: unde pronum fuit urbium praefectis distrahere Vicecomitum provincias. Fratri eius Philippo, ob tenellam aetatem, minus erant audientes dicto Ticinenses. Qua occasione intromissus a gibellinis Canis Facinus, urbem diripuit, tutelamque prae se ferens Philippi, Brixianos, Bergomates, Cremonenses, vexavit incursionibus, Philippus per stupendam paterni principatus eversionem, ad eam devenit rerum inopiam, ut praefecti Ticinensis beneficio vitam inibi tutatus, singula educationi necessaria, a singulis emendicaverit amicis. Mater eius Mediolani, ob truculentum, cui insueverat, dominatum veneno exstincta: frater domestica factione caesus. Philippo vix vicenni obiit Facinus Canis, potentissimus tunc Longobardiae tyrannus, ut qui Vercellas, Alexandriam, Tertonam, Novariam, plurimaque per eam regionem obtinuerit oppida, ingentesque insuper divitias, direptionibus Lombardiae quaesitas. Eius filiam Beatricem, quadraginta annis maiorem, duxit Philippus, perque illud connubium, et principatus paterni partem recuperavit, et cum opibus militum acquisivit favorem et ducum, quorum usus opera, patrueles suos a Mediolanensibus revocatos expulit, et Brixiam, Cremonam, Placentiam, aliaque oppida redegit in potestatem. Sigismundus eum postea, datis insignibus,


page 538, image: s538

ducem Mediolani appellavit. Beatrix adulterii postmodum insimulata, capite caeso finivit vitam.

Agebantur haec in Insubria, cum Franciscus Gonzaga, Mantuae Dominus, Bononiam adversus Malatestam, Ladislai mercenarium, acerrime est tutatus, Ladislao interim Romam, Latium, Umbriam et hetruriam late occupante, non sine spe universae Italiae regno potiundi. Ludovicus sane Andius, rex ab Alexandro V. et Ioanne dictus, clade eum aliqua affecerat; sed Ladislaus nihilo segnius bellum instaurabat, adeo ut Ioannem Pontificem Roma exigeret, murosque dirueret urbis, anno eius saeculis XIII. Florentinos urgens, tam opportune obiit, ut veneno sublatum non absit suspicio. Florentina virgo venustissima, cuius amore flagrabat, accepta a patre cicuta eum confecisse perhibetur, non memorando artificio. Successit soror Ioanna, nihilo illa superiore Ioanna sanctius feliciusque Neapolitanis nomen. Matrimonium pacta Ioannis Aragonis, mutato consilio nupsit Iacobo Borbonio. Sfortia duce, Romanam urbem adversus Brachianos milites strenue defendit. Interea Sigismundus Romam, ut aiebat, diadematis causa iturus, in Venetos validum miserat exercitum, captoque Foroiulio, Tarvisium oppugnabat. Sed eum Carolus Malatesta cunctando potius, quam pugnando fregit. Caesar Laudae congressus cum Pontifice, denuntiat ei, ut concilium tollendo schismati indiceret. Aut dicto audiendum, aut offendendum genus humanum fore. Delecta tandem Constantia, Italis, Gallis, Germanis opportuna, miro gaudio Augusti, in cuius fide urbs erat. haudquaquam dubium, in conventus eius potestate futuros Ioannem Gregoriumque, utrumque Italum. Ioannes, amicis dehortantibus, eo se contulit anno MCCCCXIV. Tam frequens erat concilium, ut discrimina et velut classes essent faciendae, divisis in quinque partes patribus. Initio Itali, Germani, Galli, Angli praecipuae dignationis erant. Postea et Hispani advenere. Ceterae nationes aliae aliis harum adscribebantur. Quod tribus harum generatim placebat, id reliquae ratum sanxere. Cum diu multumque disputationibus incertos ambiguosque tenuisset Ioannes, qui potissimum decernerent, superveniente Sigismundo, factaque omnibus dicendi, quod liberet, potestate, multa crimina Ioanni obiecta. Probabatur, eum largitionibus et suam emisse, et plurimas aliis vendidisse dignitates, dedisse et Laicis spiritualem potentiam. Incestis et adulteriis se polluisse, negasse pertinaciter animarum immortalitatem, et corporum surrectionem. Audiens haec agitari Pontifex, sumpto militari habitu, Scafhusam, Friderici Austriaci oppidum refugit, ad Ioannem Burgundum iturus. Sed Imperator, confluentibus subito copiis, coegit Fridericum semet et Papam resistere. Retractus e fuga Ioannes, cum non haberet, quod testibus opponeret, in carcerem traditur et convictus XL criminum, abrogato ei de concilii sententia Pontificatu, Ludovico traditur Electori Palatino custodiendus. Manheimii servatus est, dempto sermonis commercio. Iamque prolatum erat decretum, concilium generale legitime congregatum, statim habere a Christo potestatem, Pontifices concilio subiacere.

Gregorius Carolum Malatestam misit cum tam liberis mandatis, ut ei facultas, iusque cedendi Pontificatu daretur. Is insignia Pontificis indutus, in augustissima sella consedit, ac velut Gregorii personam gerens, depositis insignibus, relictaque sella, se abire Pontificatu effatus est. Gregorio ius pilei redditum, Legatione Piceni et principatu Cardinalium attributo. Sed non diu superfuit, dolore (ut aiunt) animi propter subitam abrogationem (nam in mora spem posuerat) absumptus. Sublatis duobus Pontificibus, restabat tertius Petrus Luna, qui et Benedictus, animi pervicacior. Duces Franci eum de sententia non moverant.


page 539, image: s539

Sigismundus, cum oratoribus Concilii ad Franciae et Angliae reges ivit, hortatus, ut in abdicatione Benedicti eius sequerentur sententiam. Perpauci Caesares, ut de hoste victoriam armis ferrent, tot labores adiere, quod Sigismundus bello infelix, ut pacem Ecclesiasticam constitueret. Perpeniani cum Benedicto et rege Aragonum in colloquium venit. LXXVII annos natus erat Benedictus facundia litteraturaque praestans. Verum se Pontificem esse contendit, atque etiam si non sit, solum omnino ex omnibus Cardinalibus superesse, qui a certis Pontificibus purpura sint donati: reliquos a controversi iuris aemulis creatos. Itaque si interregnum sit, penes se solum, nonnullosque Romanos, ius Pontificis eligendi fore. Expugnari fando non potuit, concessit Panoscholam, munitissimum etiam mari oppidum, exprobrans suum Ferdinando iudicium, quo dictus ille post Martini utriusque obitum Tarraconensium rex esset. Imperator cum Oratoribus Castellae, Aragoniae et Navarrae regum, moram apud Francos Anglosque traxit, pacisque inter eos nomen redintegravit.

Pendente sic lite Pontificia, causa fidei adducta in quaestionem est. Ioannes Hussus et Hieronymus Pragensis, fide publica ad Synodum evocati, plerosque Ioannis Wiclefi, pridem defuncti, articulos propugnabant. Congressi cum doctoribus stetere constantes. Se veraces, se Christi discipulos esse, Romanam Ecclesiam, ceterasque per orbem dispersas, longe a traditionibus Apostolorum abiisse. Dominatum et delicias plerosque exquirere, nescire prorsus divina mandata, aut scientes contemnere. Poggius Florentinus, qui interfuit, ait, neminem se vidisse unquam, qui in causa dicenda, praesertim capitis, propius accederet ad facundiam priscorum, quam Hieronymum, nihilque protulisse indignum bono viro: adeo ut si id fide senserit, quod verbis profitebatur, nulla in eum mortis causa, immo ne levissimae quidem fuerit offensionis. Dixit, hunc morem priscis, doctissimis, sanctissimisque viris fuisse, ut in fidei interdum sententiis discreparent, non ad pessundandam, sed reperiendam veritatem. Prior Hussus combustus est, cantato hymno, quem vix flamma et fragror ignis intercipere potuit. Hieronymus in fundo turris foetidae atque obscurae, trecentis quadraginta diebus habitus, ubi ne videndi quidem facultas erat, tot Ecclesiasticos Doctores in sententiam suam protulit, quasi summo in otio sapientiae interim studiis operam dedisset. Cum lictor ignem post tergum inicere vellet, Huc, inquit, accede, et in conspectu accende ignem; si enim illum timuissem, numquam ad hunc locum, quem effugiendi facultas erat, accessissem.

Cecinit Symbolum, et Davidicum illud: Circumdederunt me viri mendaces. Ambo (teste Sylvio Aenea, qui postea Pontifex Pius II fuit) pertulerunt animo constanti necem, et quasi ad epulas invitati, ad incendium properarunt, nullam emittentes vocem, quae miseri animi posset facere indicium, viri sempiterna memoria digni. Sangerhusae eodem tempore multi haereseos nomine cremati. Cineres exustorum, ne raperentur a bohemis, in lacum proiecti. Sed discipuli terram, in quo ignis fuit, velut sacram secum in patriam detulere. Mox sequaces Ioannis et Hieronymi, Ecclesias nonnullas a Venceslao postularunt, in quibus suae praedicari plebi, Sacramentaque ministrari libere possent: Et impetrarunt.

Constantiae, quasi id ageretur, ut pateret multitudo suffragatorum superstitionis, subducta ratione repertum est, in europa esse monasteria Benedictinorum 15107: Consecratos ex eo ordine 35449.

Sed cum de restituenda Ecclesia, emendandisque moribus Clericorum, mentio haberetur, placuit, velut vacante iam quadriennium cathedra, prius novum Pontificem creari, consilio, quo nullum


page 540, image: s540

rei Christianae pestilentius, nullum Sigismundo et Germanis ingratius. XXXII Cardinales, adiunctis e quaque natione senis, Othonem Columnam crearunt Pontificem maximo plerorumque gaudio, qui quod sacra Martino die electus esset, Martinum se V appellavit. Confirmata concordiae ergo acta trium Pontificum aemulorum. Constitutum, ut ex ea die quinto post anno concilium haberetur, alterum septimo, tertium decimo. Exin perpetuum id esset, legitimumque, ut decimo quoque anno convenirent in unum patres omnium gentium. Reformatio Ecclesiae in capite et membris, quam Germani Gallique maxime urgebant, et in iis Ioannes Gerson, in illud tempus dilata a Pontifice, qui anno XVIII eius saeculi, invito Imperatore, concilium dimisit. Nec puduit patres illos innoxiorum suppliciis defendere illam potestatem, quam tot annis a sceleratissimis hominibus gestam agnoscebant: non puduit Sacri calicis usum, non obstante scilicet Christi mandato, laicis adimere: eoque eniti, ut receptae superstitiones armata regum manu tegerentur.

Sigismundus ibi Adolfum Clevensem e Comite Ducem, Hermannum socerum suum e Barone Ciliae Comitem, Amedeum Sabaudum e Comite Ducem, Fridericum e Burggravio Noribergensi Marchionem Brandeburgicum creavit. Ericum Saxonem Lavenburgicum privavit eligendi Caesaris iure, idque in Fridericum Misnensem transtulit.

Martinus inter Philippum, Mediolani Ducem, et Pandulfum Malatestam, aegre pacem composuit, quae mox rursus disturbata, cum Malatesta reliquique reguli, gustata semel imperandi voluptate, quas occupaverant ditiones, non tantum tueri studerent, sed et augere aliorum iniuriis damnisque. Receptis tamen Philippo Brixia et Cremona, Nicolaus Estensis sponte fecit, ad quod cogi poterat, reddiditque Parmam Philippo. Gonzaga Mantuanus, cum minus comi fronte inspiceretur Mediolani, odoratus id, quod res erat, Philippum sua repetiturum, Venetis se Florentinisque adiunxit, metu Principum quemvis omni arte in suas partes allicientibus. Hi Francisco Carmignola duce, cum multiplicibus proeliis Brixianum territorium subegissent, Bergomum quoque ex foedere tandem acceperunt. Carmignola postmodum proditionis compertus, cervice luit, cui substitutus Sfortia. Brachius vero Montinius interim pontificias ditiones insederat, ut Martino Romam proficisci tuto haud liceret. Martinus florentiam pervenit, ubi Ioannes XXIV, empta XXX aureorum milibus libertate, eum adoravit, iussusque uti pileo, et Thusculanae praeesse Ecclesiae, maerore periit. Cosmus Medices, Ioannis Expapae familiaris, maxime crevisse eius opibus fertur. Porro Brachius, Florentinorum opera reconciliatus Martino Bononiam ei, quae libertatem denuo sumpserat, subiecit, viamque Roman versus aperuit. Florentinorum Ecclesia ob id Metropolitano honore exornata.

Cum Romam denique anno XXI venisset novus Pontifex, adeo direptam eam vastamque reperit, ut nullam civitatis faciem agnosceret. Collapsae domus, templa, palatia, moenia destructa, coenosae desertaeque plateae, omnium rerum penuria, rusticitas mera regnabat. Refectam aliquantulum inundavit Tiberis, templumque Pantheon ad maius altare implevit.

Haud paulo feliciorem eo tempore reperio Constantinopolin. Musa vel Moses eam urbem obsederat, iratus Emanueli Palaeologo, quod Solimanno opem tulisset. Sed victus navali bello abscesserat, quo in certamine filii Emanuelis nothi enituit virtus, postea ob patrui invidiam carcere diuturno macerati. Imperator Graecus, ut se ulcisceretur, Orcanem Solimanno genitum opposuit Musae: qui in Thessaliam progressus, ibique custodis sui fraude proditus, poenas patruo elisis faucibus dedit. Minimus


page 541, image: s541

filiorum Amurathis Byzantii Christianis imbutus sacris, eo tempore migravit vita. Supererat Mahumetes, qui metu fratris Musae chordis se fabricandis aluerat, et Caramannum apud principem latitabat. Hic Graecorum Turcorumque ope, tyrannidem Musae detestantium, Asia facile potitus, transcendit in Europam, proelioque [Orig: praelioque] primo inferior, Constantinopolin refugit. Musam, ne in Asiam transiret, Graeci occupato traiectu impediere. Refectis viribus, denuo tentatur proelii alea; victusque Mahumetes Triballorum adit Ducem, Turcarum proceres ad defectionem invitat, haud irrito conatu. Nam transfugio quorundam confirmatus, instaurat certamen. In eo Musa tyrannus, dum Cazanem peregrinorum ducem transfugam occidit, a ministro eius manu truncatur. Saucium deserit exercitus, ad Mahumetem signa rapit: qui fratrem in paludibus latentem nactus, praefocavit laqueo, itaque imperio potitur.

Hic Graecorum beneficiis motus, qui et Mustapham, e Baiazetis se sanguine ferentem, in vincula misissent, perpetuam cum eis pacem coluit, Triballum finibus auxit, Dacorum regulo imperavit tributum. Oborto cum Venetis de insulis Ionii maris certamine inferior, Lampsaco cedere coactus est. Emanuel munito Isthmo, Peloponnesios principes redegit in potestatem, filiumque Ioannem Graecis regem dedit. Mahumetes, punito Caramanno, qui Prusam urbem cremaverat, ablatisque aliquot oppidis ei reconciliatus, rara inter Turcas humanitatis laude decessit, anno istius saeculi vicesimo secundo; Amurathes II eius filius rei Turcicae praefectus est.

Italia interim, Francia, Bohemia, mirandis motibus agitabantur. Ioanna Neapolitana haud maiori fide Borbonium, quam antea Tarraconensem, amabat. Ob id administratione rerum submota, palam se lusibus ac deliciis, amplexibusque marti dabat, auctores conspirationum ultro deserebat, ut nulla Iacobo uxor fidelior videretur. Sed mox muliebris enituit dolus. Occasionem enim nacta, Sfortiam eximit carcere, Iacobum in eam arcem, in qua delituerat ipsa, compulsum obsidet, ac navi profugere in Franciam cogit. Pollicita deinde Pontifici duces subsidiaque, adversus ditionis Ecclesiasticae invasores, eo auctore, coronatur, Alfonsumque Tarraconensium regem novum, veterem Siciliae Dominum, adoptat. Verum cum minus promissa implerer Martino, Ludovicus ab eo Andegavensis, secundi Ludovici filius, rex appellatur, qui protinus Calabriam nulla contentione obtinuit. Aquilam urbem pro Alfonso obsidentem Brachium, Sfortia iunior interimit proelio, Senior enim Aterni flu. undis perierat.

Idemque iuvenis Perusiam, Tudertum, Assisium, ad Martini obsequia reduxit. Ibi vero indignatus Alfonsus, non sibi concedi, quod aemulo, missis ad Senense concilium Oratoribus, postulat causam Benedicti cognosci, qui superstes adhuc Panoscholae sedebat, haud obscuro Aragonum, Scotorum et Armeniacorum studio. Ea tantae rei mentio absterruit Pontificem, ut velut renascente schismate, ne qui denegaret Alfonso. Continuo Alfonsus gratiam retulit. Benedicto enim sub idem tempus mortuo, duo eius Cardinales delegerant Aegidium Barchinonensem Canonicum, eum Clementem VIII appellantes. Et viri et loca in ditione Tarraconensis erant. Missus ergo Alfonsus Borgia, qui postea Callistus v fuit, Panoscholam, pervicit, ut Aegidius nomine pontificio cederet, Balearium Episcope accepta. is finis L annorum schismatis certus, uno iam certo Pontifice.

Ex eo tempore parum sancta societas regni inter matrem Ioannam, vario mutabilique ingenio, et filium Alfonsum, non genitum, sed assumptum. Accedebant factiones, altera Tarraconensium, altera Andegavensium. Tandem regina, ut ingrati animi Alfonsum abdicat,


page 542, image: s542

Andegavensem adoptat. Tarraconensis classe advolans Massiliam, repentino adventu captam diripuit.

Ludovicus secundus, qui socer Delphini foret, et patruelis regis, tantum apud Gallos poterat, ut omnia eius consilio agerentur, nec eius Francos paeniteret. Eius morte mala Franciae, quae interquieverant, recruduere. Armeniacus, magister equitum, avaritiae et impotentiae flagrabat invidia, e templis pecuniam ab regina depositam abripuerat. Regina Burgundionem evocat, praedicantem se afferre malis Franciae levamentum. Facile receptus, quod Anglus, Cadomo expugnato, Rotomagum obsideret, Parisiis etiam proditione potitur, regemque et aulam omnem sui arbitrii facit, aegre Delphino elapso. Armeniacus per tumultum occisus.

Cum nullus videretur malorum futurus finis, nisi morte Burgundionis, evocatus velut ad colloquium Delphini, trucidatur. Ita caedes Aurelianensis caede auctoris piata. Philippus occisi ducis filius, acerrimus necis paternae ultor exstitit.

Cum Anglo Rotomagi iam potito foedus icit, urbem regiam, Carnutes, Tricasses, regem, reginam, Catharinam Virginem, quae omnia in potestate patris fuerant, ei incruenta victoria, nullo negotio tradit, anno eius saeculi duodevicesimo. Tam atrox telum indignatio praebet. Catharina, patre Carolo, qui nec sui, nec regni, nec mentis potens foret, nihil detrectante, nubit Henrico, his legibus, ut rex gener, si socero regi superstes foret, liberive ex Catharina procreati, in regnum Franciae succederent: interea rem Francicam administraret Anglus, rectorque Franciae diceretur. Eo nomine bellum gerens, adiuvante Burgundo, Senones, Meledunum, Meldas cepit. Frater eius in Andibus impetu multorum in se ruentium cecidit. Henricus ad nuntium occisi germani, relicta domi Catharina, et ex ea filio bimulo Henrico sexto, in continentem rediit, spe Franciam debellandi, anno eius aevi XXI. insequens fuit eius vitae postremus. Tres et quinquaginta dies illi superstes rex CaroluS VI fuit. Catharina vidua Ovino Tedertho Vallio nupsit, ex quo Edmundus, Henrici VII, postea Anglorum regis, pater ortus est.

Annum primum et vicesimum agebat Carolus VII, Sexti filius, cum allata morte patris, maiore conatu res gerere constituit, ratus in primordio regit nominis a se suscepti positum esse, qualis apud suos maiestas, apud hostes terror, an contemptus imperii sui foret. Aderant egregii bellatores, ex his civitatibus, quas integras ab Anglis sua vel virtus fidesve, vel fortuna servarat. Ad Crepantum duo milia Francorum desiderata, oppidum amissum. Mansit tamen animus, adversis obluctandum visum. Hostes in Normanniam vim pecorum ingentem abigentes, praeda exuit Carolus. Fani Michaelis obsidionem solvit. Variante belli fortuna, ad Vernolium novam accepit cladem: Ligerim usque Anglorum pervenit imperium. Carolum Biturigum regem per ludibrium vocitabant. Aurelianensium fides eo bello enituit, qui suburbia sua aequarunt solo, obsidionem Saleberiensis Comitis fortiter sustinuere. Ingravescente fame, Burgundo se credere parabant. Id Saleberiensis aspernatus, minime dixit convenire, cum ipse plagas feris tetenderit, capturam alteri cedere. Clementius responsum reddi poterat nobilissimo duci, quod cum tantum belli superesset, segniorem eum non efficeret. Eamque ferociam etiam eventus damnavit. Comes enim e moenibus tormento ictus, biduo post decessit.

Iam Deus ipse Franciam respiciebat. Ioanna puella Lotharinga sub patre pascere oves solita, ad regem ducitur, praedicans se Anglos Francia exacturam. Mirabundo rege, multiplici percontatione procerum versata, semper sibi constitit, nullumque ei verbum nisi pudicum sanctumque fertur excidisse.


page 543, image: s543

Militari ergo habitu muliercula, accepto ab rege exercitu et ducibus, clausis iam septimum mensem Aurelianensibus, auxilia commeatusque intulit, crebrisque eruptionibus obsidionem solvit. Anglum deinde levibus proeliis, sed quae in summam universae rei spem proficerent, fatigavit. Ad tria hostium milia in Belsia caesa, anno eius saeculi undetricesimo, quo Burgundus Isabellam, Ioannis Lusitani filiam, duxit. Nec fortunae se offerenti defuit Carolus: auctore ac duce puella, Rhemos ad suscipienda regni insignia profectus est. Coronatus sacratusque ad urbem Parisiorum duxit copias Betfortus Anglus dux, diligentia virtuteque nullum locum, omnia attentanti hosti opportunum, reliquum fecit. Puella vulnerata reduxit copias, obsesso Compendio opem latura. Irrupit sane in urbem, sed eruptione deinde infausta in potestatem Anglorum venit, a quibus, fassa se spiritu agi familiari, ut superstitionis et diabolici rea consortii, crematur. Obsidione tamen exemptum Compendium, Meledunum, Corvolium, aliaque oppida recepta.

In Belgico sub haec, interquiescente tandem post varia bella Guilelmi hollandi fratre, Leodiensium designato Episcopo. Iacoba Guilelmi filia nupserat Ioanni, Antonii filio, duci Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgi, qui anno XXVI huius aevi Lovaniensem Excitavit Academiam, quemadmodum Ericus Danorum rex anno decimo octavo Hafniensem, et Ioannes Albertusque Megapolitani cum Senatu urbis, Rostochiensem condiderant, eodem Martino Pontifice tribus Academiis privilegia indulgente; Sed dempto eisdem Theologorum collegio, quod successores demum addidere. Sed cum Brabantinus minus extolleret factionem Houxensium, quae Ioanni, provinciarum Hollandiae, Selandiae, Frisiae, tutori adversabatur, abstractam a toro eius Iacobam tradiderunt Humfrido Glocestrio, Angli regis Henrici V fratri. Sed eum Hannonia Ioannes Brabantus expulit, exstinctoque tutore aemulo, ut legitimus Iacobae maritus, Hollandiam occupavit, anno supra millesimum quadringentesimum vicesimo quarto. Triennio ante infra Dordracum LXXII parochiae aquarum diluvio absorptae. Triennio post in Catalonia concidere XXI civitates, ad montem Pessulanum Tertona terrae motu in voraginem hausta. Erat mater Iacobae nupta Philippo Burgundo, eidemque Flandrorum comiti. Is a factione Cabeliaviensi invitatus, domitis bello Anglis, Hollandiam sibi subegit. Iacoba comes renuntiare etiam Selandiae Frisiaeque coacta, dedit se tandem amplexibus Franconis, Dynastae Borselii, quem Ostervandiae Comitem Philippus designavit. Cumque tricesimo huius saeculi anno sine prole decessisset Philippus, Ioannis Brabantini frater, Lotharingia quoque et Brabantia et Limburgum in ditionem Burgundi concessere, qui exinde maximis par regibus, Burgundiam, Lotharingiam, Brabantiam, Limburgum, Lucenburgum, Flandriam, Artesiam, Hannoniam, Hollandiam, Selandiam, Frisiam, usque ad annum MCCCCLXVII Mediocri in pace tenuit, et Carolo Burgundo, unico filio transmisit, ordine aurei Velleris equitum condito, in quem XXIV heroes adscivit.

At vero tricesimo secundo huiusce saeculi anno Angli, ut maiestatem partibus in Francia suis conciliarent, Henricum sextum, quinti e Catharina Franca filium, in Galliam evocant, qui annum duodecimum agens, Lutetiae coronatur. Carolus interim Carnutes arte cuiusdam aurigae, in porta pisces donantis excubitoribus, recipit, rerumque secundarum cursui, nihil consiliis Anglorum territus, insistit, praesertim quod Philippus minus iam acer Anglicarum defensor partium, propiora respiciebat. Verum enim vero universa Gallia diuturni belli mala sentiebat. Vastitas in agris, in urbibus inopia; armorum caedisque assuetudine mortalium animi efferabantur.


page 544, image: s544

Multi igitur ad Burgundionem se contulere, ne bonis universis ab Anglo exuerentur, dederuntque operam, ut deflagrante Ducis ira, ac odiis cruore vastitateque exsatiatis, in Atrebatibus de pace ageretur. Conventum anno XXXV. Sed Anglo regni Franciae aemulo, satisfieri haud potuit. Burgundus Matiscone, Fano Gengonis, Altissiodoro, aliisque datis oppidis, placatus. Ita indignatio, quae sumpta Anglos Franciae Dominos imposuerat, eadem deposita externum brevi dominatum discussit. Lutetia statim animos sustulit, Anglosque eiecit urbe. Burgundio Francis opem tulit. Mox, pars curarum bellum in Italicum, Neapolitanasque res versa.

Ludovicus enim tertius Andegavensis decesserat. Ioanna eius per adoptionem mater, annum ei superstes fuerat. Ferdinandus Alfonsi frater, Ludovici aemuli, in Sicilia degebat, vetere iam Tarraconensium regno. Ioanna testamento, seu vero, seu supposito, Renatum heredem scripserat, fratrem Ludovici. Is a Burgundo captus bello Lotharingico, quod nondum persolvisset lytron, tardior aderat. Isabella uxor eius classem militemque paravit. Alfonsus expeditior, Caietam terra marique obsidebat. In ea urbe Genuenses magnam habebant fortunarum suarum partem, professique iam partes Andegavensium, pervicerunt apud Philippum Mediolanensem Ducem, in cuius tum fide Genua erat, praesidium Caietam terrestre mitteret, ipsi classem adornarunt. Alfonsus contra e Sicilia Hispaniaque milites, et nobilitatem imprimis regiam, excivit. Inter Caietam et Pontias navali proelio concursum. Ibi singulare Genuensium stratagema eluxit. Calcem vivam effudere in hosticas naves, ut velut densa nube oculis offusa, declinare ictus nequirent. Alfonsus cum duobus fratribus, et praecipua nobilitate captus. Blasius Agereus, non genere, sed virtute nobilissimus, Genuensium dux, reges et trecentos amplissimis familiis ortos, Mediolanum ad Philippum duxit. Ille rara moderatione magnificentissime exceptos captivos, cum muneribus dimisit, ratus nullum imperio suo firmamentum, quam tantorum regum procerumque benevolentiam fore. Renatus, redempta Casleti traditione libertate, cum Genuensibus firmavit amicitiam, infensis iam Philippo, quod sudore ac periculo alieno partam victoriam, in propriam gratiam gloriamque vertisset, eaque de causa in libertatem suam respectantibus, deserto Mediolanensi. Itaque sua et Genuensium classe Neapolin Renatus tenet, rex salutatur, res gerere incipit.

Dum haec in Italia Galliaque geruntur, maiores Bohemiam motus agitarunt. Coeperat ibi statim populus, ob indignissimam Ioannis et Hieronymi necem, tumultuari. Venceslaus rex aliquot templa Hussitis concesserat; plura petentibus dira minabatur, Sigismundi fratris opem implorabat, vetuerat dominicam Cenam sollemni ab eis pompa agi. Illi impediti a Pragensibus, consulum plerosque mactant. Venceslaus ex ira paralysi correptus, signatis eorum nominibus, quos neci destinaverat, interiit, aetatis anno LVII. Ioannes Trosnovius, qui et Zisca, id est, Caecus, quod strenue olim pugnans oculum amiserat, dux ab Hussitis lectus, simulacra sanctorum et imagines perfregit, monachos, qui velut sues in claustris saginarentur, migrare alio iussit. Brevi supra XL hominum milia contraxit, qui Sigismundum, ut Sanctorum interfectorem detestati, Pilsanam et Vicegradum occuparunt, et pontem Muldaviae fluv. impositum Pragae. Intercesserunt indutiae, restituerunt occupata Hussitae: Sed audito, Vratislavienses quosdam a Sigismundo securi percussos, manifesto descivere. Invasus apud Auscam Zisca, proicere mulieres in terram pepla iussit, quibus implicati per calcaria equites prius exstincti sunt, quam pedes expedire valerent. Prope Auscam munivit locum, cui Thabor nomen indidit, ex quo erumpens, Nicolao


page 545, image: s545

Sigismundi duci mille ademit equos, equitibus interemptis: exinde equestri etiam pugna certaturus. Confluxerant eodem tempore, qui Adamitae vocabantur, promiscuo concubitu utentes. Ut quisque libidine in aliquam exarserat, in hanc, inquit, spiritus meus concaluit. Cui princeps: Ite, respondit, et replete terram. Hosce omnes Zisca gladio delevit.

Sigismundus interea convocatis Silesiae ducibus, Graetziam, exinde Cuthnam, infesto exercitu petit. Zisca a Pragensibus accitus, tenebat urbem, arcem obsidebat. Sigismundus, illato in eam commeatu, regni coronam accepit de Conradi Archiepiscopi manu, qui postea Hussi dogma amplexus. Albicus enim, qui familiam edentem ferre non potuerat, dignitate se abdicarat. Zisca de consilio suorum omnes basilicas delere adorsus est, quae hominibus essent dedicatae. Neque enim fas dicebant, alteri, quam soli Deo, templa sacrari. Inde oborto cum Pragensibus dissidio, abscessit, et Vicegradum expugnat. Martinus V. oblata peccatorum venia iis, qui adversus Theaboritas et Orebitas militarent, permultos gladiis Hussitarum mactandos misit. Sigismundo Bohemia pulso, Comitaviam cepit Zisca, ad Rabum oppidum alterum, quo uno caeli lumen adhuc videbat, amisit oculum. Iamque plane caecus, Peronam, Brodam Teutonicam, Cuthnam expugnavit, nihiloque remissior, Imperatorem ipsum cum omnium Electorum copiis in fugam egit. Cuthnam illi recuperatam exussit, ob argenti fodinas, crumenam eam vocans Antichristi. Hungarorum XV milia, Sigismundum secuta, fracta quam transibant glacie, undis hausta interierunt.

Iamque subacta Bohemia, in Austriam excurrebat Zisca. Sigismundus Moraviam Alberto genero suo, ne defensore careret, dono dedit. Sed Zisca eam Procopio commendavit, qui irritas Alberti molitiones effecit: Auscam, Friderico Electori Misnensi donatam, interemptis novem pugnatorum milibus, eripuit. Pragenses ob basilicarum demolitionem rebellantes, proelioque [Orig: praelioque] fusos, interventu Ioannis Rochezanae presbyteri, ad obsequium reduxit. Quamobrem Sigismundus omnia et ex sententia cedere conspicatus, gubernationem totius regni et militiae praefecturam, cum ingenti vi auri annua ei obtulit, si in verba sua adigeret civitates. Supplex nimirum summa maiestas facta homini seni, caeco, haud admodum nobili, ad infamiam imperii, adversus innocentes exerciti, sempiternam. Sed Ziscam conventa impleturum, pestis exstinxit. Aiunt, priusquam decederet, iussisse e pelle sua tympanum fieri, arrepturos fugam hostes, quam primum eius sonitum audivissent. Eo mortuo, divisi Hussitae, quidam orphanos se ob amissum ducem dixere; alii Procopium assumpsere ductorem. Silesiam Moraviamque assidue populabantur. Retium Austriae caput diripuere. Nemo impetum virorum sustinebat.

Ergo Martinus Pontifex, misso cardinale Vintoniensi, vicinas gentes in arma excivit, tres conflavit exercitus. Unus erat Saxonum et Civitatum, quas Hanseaticas appellant. Alter Francorum, duce Brandeburgico. Tertius Bavarorum, Rhenensium et Suevorum, duce Trevirensi. Iuncti, castra ad Misnam urbem ponunt, sed cum Bohemi, collecto raptim milite, in eos properare nuntiarentur, non visum hostem fugientes, gravi clade sunt multati.

Machinis bellicis, impedimentisque omnibus potiti Bohemi, divitem exercitum reduxere. Hinc Iuliano Cardinale auctore, Noribergae nova decernitur expeditio. XL milia equitum in Bohemos, plurimi pedites ducti, rectore Friderico Brandeburgico. Villae oppidaque crudeliter habita. Mox iterum subitus pavor castra invasit, et priusquam Bohemus in conspectum se daret, foedissima coepta fuga, ut abiectis armis salus quaereretur; Lusatia, Misnia, Franconia, Noricum, direptionibus Bohemorum patuere.


page 546, image: s546

Interea appetente tempore concilii Basiliensis, Iulianus illud Cardinalis Martini iussu inchoavit, anno Christi millesimo quadringentesimo tricesimo primo. Ad id blandissime invitati, et a Caesare, et patribus Bohemi, venerunt cum trecentis equitibus, ducibus Procopio, Guilelmo Costa, Ioanne Rochezana, Petro Anglico. L diebus causa eorum acta. Martinus sub id V. decessit, apoplexia ictus, qui viris doctis commisisse Ecclesias, et laborasse in reparanda Roma fertur, cumulandis thesauris intentior. Eius successor Gabriel Condelmerius Venetus, Eugenii IV. vocabulum adscivit. Cum primum ageret Senatum Cardinalium, obtritus est Senogalliae Episcopus. Inde in Columnios saevitum, quod fama ferret, immensos iis thesauros a Martino derelictos. Qui adductum venerant, vi usi, miserabilem in urbe tumultum excitarunt. Ne diutius dimicaretur, effecit Sigismundi metus, qui tunc in Italiam venerat, diadema accepturus, et Florentinos Venetosque, iterum cum Philippo Mediolanensi atrociter bellantes, redacturus in ordinem. Impedire quidem nixus Eugenius iter Caesaris, misso Nicolao Tollentino, qui Arnum flumen insideret: Sed dum Tollentinus Senenses vexaret, Caesar amnem traiecit, Romamque profectus, diadema sumpsit, multis de more in equestrem ordinem in ponte Adriani adscitis, Mantuanum Gonzagam creavit Marchionem. Eo digresso, Mediolanensis cum Venetis transegit.

Mox in Eugenium ira vertit. Is Nicolaum Fortebrachium, ducem ingenio et manu promptum, stipendio privaverat. Ob id a Mediolanensi et Sfortia nactus copias, tam celeriter Romam occupavit, ut vix consilii capiendi otium Eugenio relinqueret. Romani damnis affecti gravissimis, fugientem mutato habitu Pontificem, lapidibus et sagittis petiere, magistratus ab ipso creatos expulerunt urbe: Solus arcis praefectus, cum veluti castrum traditurus Riccius quidam, potentiores ad se pellexisset, et in carcerem misisset, urbem ad obsequium Pontificis retraxit. Novem tamen annis Eugenius ab Ecclesia sua abfuit. Bohemos quoque interim invasit dissidium. Mainardus vir nobilis, Procopii aemulus, Alscionem quendam praefecit genti, Thaboritae et Orphani Procopio adhaerebant, Synodum aspernanti. Certamine prope Pragam inito, Procopius non tam victus, quam vincendo fessus, telo in incertum misso, transfoditur. Coapcho valida cum manu Coloniae se inclusit. Mainardus, simulatus se captivis, qui militare cuperent, adversus Coapchonem velle uti; in horreum quoddam congregatos immaniter combussit. Id eo tempore actum, cum Basilienses in Eugenium coepissent ipsum insurgere, quod concilii veritus iudicium liberi, Bononiam illud transferre moliretur. Denuntiabant Eugenio, nisi Basileam se conferret, constituturos se in illum, quod in desertores sacrae causae decerni conveniat. Compulsus Pontifex Iulianum legatum confirmare, cum non assentiretur Synodo, nec sui copiam ipse faceret, aegre placavit per Sigismundum patres, ne clavium sibi ius abrogaretur. Inde cum Ratisponam venisset Sigismundus, probavit acta et conventa in Synodo de sacro calice Bohemis concedendo: profectusque Budam, proceres Bohemorum muneribus delinivit, Ecclesiarum praedia occupatoribus reliquit, Rochezanae Pragensem promisit Archiepiscopen; qui oboedientiam concilio pollicitus. Ea lege Pragae summis Caesar honoribus excipitur; qui Thaboritis permisit suis moribus quinquennio uti. Quod dum mutare postea, et monachos reducere coepit, Rochezanae et sociis denuo accendit bilem: Sed maiores turbas morte interrupit. Aeger comperit Barbaram Augustam, adulteriis assuetam, novum agitare cum Casimiro, Ladislai Poloni filio, matrimonium, ut regna sibi retineret. Itaque Albertum generum commendavit procerbus, uxorem in vincula dedit. Sic clausit vitam Znoimae, anno vitae


page 547, image: s547

LXX, imperii XXVII. Doctos fovit, licet humiles natos, amtestare eos natura aliis affirmans, qui ingeniis pollerent. Divitias et munificentiam principum fato obtingere, querenti de fortuna sua ministro (ut erat facetus) optione duarum pyxidum monstravit, quarum alteram auro, alteram plumbo impleverat. Querulus enim iste plumbo plenam delegit. Saepissime in adulterio deprehensae Barbarae, adulter ipse ignovit. Haec in occidente.

Orientalibus plagis dominari occoeperat Amurathes II, Mahumeto genitus. Adversus eum Ioannes Palaeologus, iuvenis Graecorum Augustus, ad regnum produxit Mustapham, multum dissuadente patre, qui religionem foederum temeranti nihil prospere eventurum disserebat. Sed Ioannes Callipolin recipere cupidus, quam Mustaphes offerebat, expugnata ea, Adrianopolin versus ductavit exercitum. Turcae Europaei Mustapham, ut Baiazetis filium, regem salutarunt, qui Adrianopoli potitus, in Asiam transportavit copias, sectante eum et Zunaita Smyrnensium duce, multisque aliis Amurathi infestis. Sed hi, cum a Mahumete Bego blandissime compellarentur, parum fidentes fortunae Mustaphae, quisque ad sua refugere. Mustaphas desertus, in Europam quam celerrime revolavit. Graecus Imperator Ioannes in Periconneso interim amoribus dabat operam, cum Amurathem, quem stolide lacessierat, Europa arcere debuisset. Amurathes castra hostium ingressus, pedites, qui remanserant, occidit, conductaque Genuensi nave quantolibet pretio, exercitum transportat in Europam. Mustaphas ex arbusto quodam extractus, laqueo elisis faucibus, pependit de muris Adrianopolis, anno tyrannidis tertio.

Sic de facili utraque potitus continente Amurathes, rex salutatur. Mox impetum in Byzantinos vertit, qui inimicum non iuvissent tantum, sed et e latebris eduxissent initio. Obsessa magna vi Constantinopolis, haud minori defenditur. Tormentis aeneis (bombardas vocari diximus) certatum horribiliter, recentibus etiam tum apud Graecos et Turcas hisce machinis. Amurathes re infecta discedere coactus. Cum pacem a Graecis oblatam aversaretur, novum illi hostem Ioannes excitavit. Laonicus filium Amurathis, Turcae fratrem fuisse asserit. Eum Niceae potitum, educator prodidit Amurathi, a quo praefocatus laqueo est. Graecis exinde maior afflictio orta. Direpta a Turcis Valachia, quae defecerat, Smyrnensis princeps ditione sua pulsus. Graeci Thessalonicam, urbem nulli secundam, Venetis vendidere, rati eam facilius defendi ab Latinis posse. Sed opinio eos fefellit. Amurathes divinitus se motum professus, in eam maxima vi irruit, expugnatamque proditione, exhausit incolis. Cives passim venditi per Asiam et Europam trahebantur, praesidium Venetum classe evasit. Aetolia eandem fortunam subiit. Graecis ea lege pax data, ut Isthmi munitiones destruerent, nec quicquam deinceps novae rei molirentur. Cum Albanis deinde vario marte pugnatum: Sed ad extremum victi manus dedere. Cares, Pisidae, Caramanni, imperata secere, filii principum merere apud Amurathem iussi, qui exstructo ingenti apud Adrianopolin templo, Mahumetem filium maxima sollemnitate circumcidit.

Dicenda et septentrionis gesta. Apud Danos Margareta Herois clauserat anno 1412. vitam, cum a pactis Slesvigae indutiis ad suos navi remearet. Corpus eius a Roschildensibus ablatum Sorano monasterio, et sequenti anno Roschildiae conditum. Regina tantum Danis suis laudata, quantum vituperata Suecis.

Ericus exinde VIII, primus Danorum rex advena, Holsatis Slesvicensem abiudicat ducatum, praetexens, intra vertentem eos annum feudum haud petiisse, insuperque Danis bellum excitasse. Exstruit arces ad Sliam et Traeam flumina; quibus conservare ditiones istas


page 548, image: s548

regno suo possit. Ea usi occasione Dithmarsi, Eidorostadios populationibus vexant, et pro arbitrio pecuniis multant, causati suorum aliquos suspendio ibi periisse innoxios. Holsati Fresenburgum et Tunderam, Femeriamque insulam occupant. Ericus, coactis a Dania, Suecia, Norvegiaque, centum milibus armatorum Slesvicum expugnat, Gottorpium arcem obsidet. Sed audito, Hamburgenses Dithmarsosque Holsatis suppetias festinare, solvit obsidionem intempestive: hostibus spatium semet colligendi praebet, qui a Brunsvicensibus et Lunaeburgicis adiuti (hi duces avunculi erant Comitum Holsatorum) Slesvicum recepere, arces Danorum aequarunt solo. Ericus contra Femariam invadit, ubi magna incolarum strages edita. Foedus cum Hanseaticis civitatibus iungit anno eius saeculi XXIII. quo et Albertus Saxo, ex Anhaldina familia elector ultimus, decessit, ius suffragii ad Fridericum Misnensem cum Saxoniae parte delatum. Sequenti anno Sigismundus arbiter lectus, Slesvicenses ditiones Erico addixit. Holsati Pontificem appellarunt. Rex, sumpto peregrinatoris habitu, invisit Hierosolymam, haud sine periculo. Depictus enim antea, agnitusque ex imagine, clam in Palaestinam praemisso, multo se auro redemit a Barbaris. Nihil ex ea peregrinatione melior, monetam domi corrupit, Slesvigam denuo obsedit frustra. Civitatum, quae iam alio spectare coeperant, apparatus eum exterruere. Henricus Comitum natu maximus, dum Flensburgum incautius oppugnat, hasta confoditur: Adolfus ei frater succedit, ex inimico deinceps amicissimus Danis factus. At Civitatibus haud impune violatio foederis stetit, XXX naves navali proelio amisere. Rex missis ad populos litteris, quibus perfidiae senatores urbium accusabat, perfecit, ut Rostochii, Vismariae, Lubecae, et alibi, multi primores necarentur. Hinc variis tractatibus lis versata, quod Caesarem, ut regis consobrinum, non paterentur iudicem Holsati et Civitates. Tentata ab Holsata classse Hafnia, a Danica Stralesunda, irrito utrinque conatu. Philippa regina, Henrico IV genita Anglorum rege, maerore rei, ad Stralesundam suo auspicio infeliciter gestae, Vadsteinum ingressa coenobium, sine prole decessit. Rostochium et Stralesunda, adspectu damni, e sublatis trium regnorum commerciis pullulantis, Erico reconciliatae. Reliquae urbes biennio post indutias amplexae. Interea expugnato ab Holsatis Flensburgo, Comites Adolfus et Gerhardus intestino vexantur dissidio. Adolfus Gerhardum fratrem coegit abdicare coniugem Annam Badensem, quod septimo post nuptias mense gemellos peperisset, quantumvis et Medici et obstetrices, id negarent infamiae cuiquam esse. Gerhardus prosecutus uxorem, in itinere exstinguitur. Adolfus ex eo solus Holsatiae potitus, sobolem, e coniuge Mansfeldia nullam tulit. Verum surgente in Suecia adversus Ericum tumultu, quod sub regiae exactionis umbra, sua quidam marsupia implerent, neque rex Engelberto auscultaret, afflictorum causam agenti, necessitas ei imponitur, cum Holsatis et Vandalicis urbibus transigendi. Permittitur Adolfo Australis Iutiae ducatus, Civitatibus prisca libertas negotiationum redditur. Sic externum tricennale bellum finitum. Graviora confestim domestica exorta, quod Suecicae turbae Daniam quoque invitare in perniciem videbantur. Itaque Ericus cedendi secreto sumpsit consilium. Ubi enotuit, regem Gedanum enavigasse, parati mox ad eum revocandum nuntii. Reversus, Bugislaum Pomeranum, patruelem suum, postulat aut regem, aut, dum id nollent Dani, adiutorem regnorum institui. Traditae illi arces aliquot. Sueci interim se proditionis invicem arguunt: Alii per tumultum, alii quasi per sententiam capite puniuntur. Caesus mactator Engelberti Olaus Bentzius; Christianus Nicolai praetor regni, et Magister equitum Carolus Canuti omnem ad se Suecam


page 549, image: s549

vim traxere. Ericus rex Gothlandiam cum aliquanta suorum manu insedit, Rugiam Vratislao dedit Pomerano. Quibus rebus moti Dani, quodque reverti in regnum rogatus nollet, Christophorum III Bavarum, sorore eius genitum, designant sibi regem. Ericus frustra scriptis excusationibus, traiecit in Pomeraniam, et in arce Rugenvaldensi consenuit, consumptus demum anno MCDLIX, inconstantis fortunae exemplum. Floruerunt hac tempestate sacra eruditione celebres, Ioannes Gerson, Thomas de Kempis, Ioannes Capistranus, Alfonsus Tostatus Abulensis, Nicolaus Panormitanus, Antoninus Florentinus, Ioannes de Turre cremata, Ioannes Nider: Graeca Latinaque, Laurentius Valla, Leonardus Aretinus, Georgius Trapezuntius, Ambrosius Camaldulensis. Blondus Flavius Foroliviensis Historiam Romanam condidit: Eugenio Pontifici a secretis fuit.

ALBERTUS II. AMURATHES II.

ALbertus gener Sigismundi, paucis pene mensibus ex duce Austriae dux Lucemburgensis, Marchio Moraviae, rex Hungarorum, Bohemorum et Romanorum creatus, duobus tantum annis in summo rerum fastigio sedit, argumentum rerum humanarum instabilitatis, quae quo cuius in altum surgunt, eo facilius graviusque ad ima decidunt. Casparus, Scliccius ad Bohemos missus Orator duplici nomine regnum ei deberi contenderat; tum quod matrimonio teneret Elisabetam, regio prognatam sanguine bohemorum, tum quod priscum foedus exstaret inter reges Bohemos et duces Austriacos, ut deficientibus in altera domo masculis heredibus, altera acciperet regnum. Hungari, qui priores eum regem dixerant, aegre assensum praebuere, ut rem Romanam susciperet gubernandam, causati, quod dum Sigismundus Italiam Germaniamque, et alias regiones peragrasset, Turearum direptioni patuisset Pannonia. Fridericus Iunior nepos Alberti, precibus evicit, ut eam domui Austriacae accessionem fieri paterentur. Plus apud bohemos negotii fuit, quorum aliqui proceres Casimirum, Poloni Ladislai fratrem ad regnum invitabant. Eorum partes roborabat Ptarsco Hussitarum caput, gnarus Albertum in Romanenses pronum, suis parum faventem et propitium fore. Itaque civitates, quas Hussitae tenerent, impigre munivit, Georgii etiam Poggiebracii, regis postea Bohemorum, opera fideli usus. Thaboritis iuncti Poloni, cum in proelium provocare Austriacos auderent, Alberti maxime Brandeburgici opera, cui XXX militum milia parebant, inferiores tulere. Fridericus Elector Saxonicus, dum properaret domum, pene victus in itinere a Bohemis, vicit fortitudine, plurimosque Hussitarum captivos abduxit. Hac suorum fortuna motus Ladislaus, populatis hostis agris, rediit domum. Caesar relicto, qui Bohemiae praeesset, Vratislaviensibus Brandeburgicum Achillem (is Albertus erat) ducem praeficit, qui late Poloniam depraedatus. Sed cum de pace actum venisset legatus Basiliensi e concilio, Caesar e gradibus prolapsus, multis diebus decubuit, claudusque in Austriam revertitur. Ulricum Ciliensem iam regnum affectantem, subtractis stipendiis, datisque successoribus, Meinardo et Ulrico Rosensi, omittere malignas spes coegit. Mox vocatur in Hungariam, cui extrema Amurathes minabatur, fugato iam Serviae, quam Rasciam vocant, despota, contemptaque ritu Turcico affinitatis necessitudine. Nam Georgii despotae filiam in matrimonio Amurathes habebat. Despota reliquerat filios duos, Sinderoviam oppidum defensuros: ipse ad Hungaros, quibus Belgradum antea tradiderat, certae commutationis lege, profugus properam opem postulabat. Sed filii continua oppugnatione subacti, seque et urbem dedierunt. Hi cum postea


page 550, image: s550

clam adiutare patrem dicerentur, hostilia agitantem, emasculati a tyranno exoculatique, documentum Turcicae fidei fuere: Amurathes occupata omni Triballorum regione, Belgradum quoque Savo et Istro fluminibus circumfluum, omnibus copiis obsedit, iamque irruperat in urbem, cum praesidiarii et cives ingenti eum caede repulerunt, solutaque obsidione, ut fugam circumspiceret, adegere.

Albertus cognito eum abiisse, dimisso exercitu, Budam rediit. Sed insolito ferventis Augusti calore vexatus, peponum abusu, in ventris solutionem incidit, Viennamque repetiturus, decessit prope Strigonium in itinere, princeps liberalitate et fortitudine clarus, cum annus ageretur saeculi quattuordecentesimi nonus et tricesimus. Vidua Elisabeta posthumum proximo vere Ladislaum edidit, coronamque Hungaricam occulte custoditam, quadrimestri ei infantulo imposuit.

Basiliense sub haec concilium, ut Pontificatum, nimia tyrannide Ecclesiis insultantem, in ordinem cogeret, defugiente eius iudicium Eugenio, Pragmaticam sanctionem (ita vocabatur) edidit, e qua rex Francus Carolus VII publice mox ius dici imperavit. Per eam exspectationes et reservationes functionum spiritualium prorsus reprobatae. Iure equidem Annatae (id est, primi anni e quaque provincia reditus) interdictae, simul quae pro palliis, investituris, (inventa Romanensium sunt) consecrationibus, ordinibus exigebantur, recisa omnino. Praemetuit aerario suo Pontifex, Ferrariam se transferre Synodum pronuntiat, praetexit Ioannis Palaeologi Graecorum Imperatoris adventum, qui dirimendis inter Graecos Latinosque controversiis, maximo comitatu adventaret. Sed eum tam Basilea poterat, quam Ferraria excipere, Basilienses immo Patres eum maximis sumptibus invitarant. Profectus Veneta classe Ferrariam venit, quod ibi Pontifex esset, exortaque mox peste, Florentiam itum. Alto in suggestu Eugenius; e regione Augustus sedit. Descenderunt Graeci in sententiam nostram, Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere: quin et sedem Romanam Armenii principem agnovere, persuasi et purgatorium dari post hanc vitam, Ephesius Pontifex expugnari noluit, in persuasione pristina cum suis permansit.

Coniugio, quemadmodum consueverant Graeci Sacerdotes, deinceps eis uti permissum, et pane fermentato in mysteriis, similiter utraque specie, Armeniis et Indis confirmationis quoque impositum Sacramentum. Basilienses discessu purpuratorum magis irritati quam territi, damnato Eugenii nomine, Amadeum Sabaudum Pontificem salutavere, Felicem V. nuncupantes. Id schisma decennium duravit, Germanis plerisque neutrum Papam probantibus. Auctores habeo, sententiam Basiliensis concilii, qua concilio subiciebatur Papa, toto eo saeculo maximis suffragatoribus et constantissimis esse defensam.

FRIDERICUS III. Austriacus. AMURATHES II. MAHUMETES II. BAIAZETES II. TURCAE.

ALberto Caesare exstincto, patruelis eius Fridericus, Ernesti filius, Leopoldi Austriaci nepos, Alberti (qui idem proavus Alberti II Caesaris) pronepos, Francofurti Rex Romanorum designatur. Bohemia et Hungaria, quae Imperatoris Alberti fuerant, alios reges accepere. Praegnantem reliquerat coniugem Albertus, Proceres Hungariae, dubio adhuc partu reginae, auctores ei erant novicum Ladislao Polono connubii, ut tori esset, quem et solii successorem Alberto destinarent. Visa initio annuere Elisabeta; cum masculam prolem edidisset, abnuit nuptias, quibus spes regni paternis filiolo demeretur. Polonus


page 551, image: s551

nihilominus Hungariae potitus. Elisabeta cum infante Ladislao ad Fridericum se recepit, qui et Austriae tutelam, ut stirpis maximus, capesseret. Inde bellorum inter Hungaros et Austriacos seges. Bohemi partim pupillo, partim Alberto studebant. Regem a regendo dictum, disserebat Ptarsco: reges regno dari, non regna regibus: qui regendus sit, eum regis titulo indignum. Vicit haec sententia. Albertus ea virtute atque animi moderatione usus est, quae postquam reges esse coepere, rarissima semper fuit. Noluit cum alterius iniuria oblatum accipere regnum, paternam hereditatem nulli, nedum pupillo, dixit, auferendam. Ergo ad Fridericum itum, ab allis tutela, ab aliquibus ipsum regnum ei delatum, cui id ex foedere ut principum Austriae vetustissimo deberetur. Negavit ille se orphani hereditatem quoquo pacto invasurum, gnarusque insuper, se tutelam, sine profusione maxima pecuniarum, retinere non posse, quod Bohemici Barones accipere potius ab regibus suis, quam dare eis consuessent, suasit, ut per se ipsi provinciam regerent, quoad adolesceret Ladislaus. Lecti gubernatores Ptarsco et Meinardus, concordi aliquantisper discordia rem Bohemicam disposuere. Hussitis Ptarsconem, Pontificiis Meinardum colentibus, donec illo defuncto, et Meinardi gliscente auctoritate, Georgius Poggiebracius rector factus, Hussitarum conspiratione Pragam occupavit. Meinardus carceris taedio exstinctus est.

Italia sub haec perpetuis bellorum incendiis urebatur. Philippus, Dux Mediolanensis, Nicolai Picennini opera Venetos adeo premebat, ut a Florentinis Franciscum Sfortiam, multa ditionis Ecclesiasticae oppida tenentem, contentissimis precibus auxiliatorem poscerent. is validis cum copiis missus, aliquot secunda proelia fecit, Veronam etiam, expulsis Picennino et Mantuano, recepit. Eugenius Pontifex decem et octo Cardinalium creatione, inter quos duo Graeci, Bessarion Nicenus, et Isidorus Rutenus, suas partes firmabat. Florentinos et Hetruriam suis copiis adversus Picenninum tueri conabatur, minima felicitate, nisi in Sfortiam reducturus exercitum Picenninus, dum iniquo loco proelium committeret, cladem magnam accepisset, signis etiam militaribus amissis.

In Apulia, post adventum Renati regis, exarserant maiori odio partes. Renatus fideli Genuensium opera Neapolin defenderat. At Alfonsus Sinuessae, Fundorum, et Nolani principum, favori innixus, postquam Capuam, Caietam, Acerras, et complura vetustae Campaniae oppida cepisset, Neapolin adeo afflixit, ut civibus pene destituta, tamen fame laboraret. Tandem transfuga quodam ingressum occultum, subter muros per cloacam, ostendente, urbem nocturno furto irrupit, eodem prope fato, quo tot ante saeculis Bellisario recepta de Gothis fuerat. Renatus nulla spe defensionis reliqua, incolumitatem sibi suisque discessu pactus, in Franciam remigravit, anno eius saeculi altero et quadragesimo. Potitum ergo regni Alfonsum Philippus rogat, quo Franciscus a Venetis distraheretur. Sed ea re Sfortia ab instituto revocari non potuit, quin ultro Picenninum ad certamen provocaret. Post multum utrinque sanguinem fusum, pax componitur eodem anno, ut Franciscus, Blanca Philippi filia ducta, Pontremolum et Cremonam dotem acciperet: reliqua utrinque capta iis redderentur, quorum ante id bellum fuissent. Fremebat ad eas conditiones Eugenius, quod Bononia, se posthabito, in Picennini potestate permaneret. Romam ergo profectus, novum vectigal vino impositum sustulit, audivitque: Vivat Eugenius, cum antea succlamassent: Moriantur nova vectigalia, eorumque inventores. Hinc Laterani concilium generale indixit, ut Basiliensibus derogaret, memorque iniuriarum, Picenninum ipsum accivit, bellique ducem in Picentes misit, Florentinis incommoda allaturum, qui frustra


page 552, image: s552

renitente Sfortia in ditionem Ecclesiae redegit. Bononiam Bentivolus revocavit ad libertatem, Picenninum, dum eam punire nititur, dolor animi exstinxit. Franciscus eius filius, praeter opinionem omnium obsidere Cremonam coepit, iubente Mediolanensi: unde bellum Florentini Venetique resumpsere; occupatisque passim oppidis, nil praeter Cremam citra Abduam fl. Philippo est relictum. At Sfortia ab Eugenio simul et Alfonso in Picentibus oppugnatus, qui rem Venetam augeri indignabantur, omisso denique Piceno, Philippi militiam secutus est, eiusque copiis praeficitur. Iamque Florentinos adoriri statuebat cum Alfonso Eugenius, cum Pontificatus anno decimo sexto, mors virum rapuit, in omni vita varium. Leonardum Aretinum, Carolum Poggium, Trapezuntium, Blondum, viros doctissimos secretis suis admiserat, non una re pessime meritus de Christianismo. Nam et superior omni esse concilio voluit, et Delfinum, Caroli regis Franciae filium, composita prius inter regem et Burgundum pace, cum magno equitatu in Basilienses concitavit, cuius impetu dissipatus ille conventus est. Viginti milia equitum, decem peditum, pauci numero Helvetii sustinuerunt, ad extremum non tam victi, quam vincendo fatigati, victoriam lugubrem Gallis reliquere, inter rarae fortitudinis exempla numerandi.

Gravius damnum Hungaris eiusdem Pontificis perfidia attulit. Vladislaus Polonus Hungariae rex, Ioannis Hunniadis auspicio rem strenue adversus Turcas gesserat, Georgium Despotam restituerat in integrum. Amurathem felicibus proeliis eo redegerat, ut pacem ipsius arbitrio faceret, Hungaris Serviam relinqueret Moldaviamque. Iuratis utrinque decennii indutiis, Amurathes in Ciliciam profectus, Caramannum principem punire cogitabat, Pontem Bithyniamque in cursantem. Dum ille ibi bellum trahit, Eugenius per Iulianum Legatum Cardinalem instigat Vladislaum, ut violato iureiurando, quod minus e Rep. praestitisset, novum Turcis bellum faciat. Morem gerit Vladislaus, in Mysiam progreditur. Amurathes composita facile Asia, praepropere in Europam revertitur, classeque Italica, quae Hellesponti aut Bosphori transitu eum arcere debuisset, metu aut perfidia quiescente, Genuensi etiam adiuvante transfretat. itaque inopinatus ad Varnam oppidum supervenit Vladislao, iamque inclinata suorum acie (XXX enim Turcarum milia ceciderant) Deum, ut fama est, Christianorum in ultionem perfidiae implorans, ingenti eos clade sternit, rege etiam ipso et Iuliano Cardinale interfectis. Turcae eum sui numinis petiisse opem ferunt, maximoque gaudio hanc victoriam celebrasse, amoreque otii voluisse regni gubernationem Mahumeti relinquere filio: Sed Genizaros eum ad gubernacula retraxisse, filio amoto. Nisi Huniadis, qui cum decem milibus excesserat acie, et a Dracula Walacho captus se redemerat, virtute servata tunc esset Hungaria, haud difficile fuisset barbaris, eam tanta perculsam clade omnino subiugare. Sed Amurathes fugientes persequi non ausus, nec exsultare de victoria, nollem (inquit) hoc modo saepius vincere. Ita collectis sarcinis, copias, quas proelium superstites reliquerat, domum remisit. Elisas utrinque vires aliquanti temporis otium secutum.

Ladislaus inde, Alberti posthumus, mortua et matre et aemulo Polono, rex ab Hungaris appellatur; postulatur a Friderico, ut eum in Hungariam dimittat coronandum. Responsum, recte egisse Hungaros, qui regem tandem suum recognoverint: sed eum tutoris indigere, coronatione, quae semel peracta sit, nova opus haud fore. Irritati ob negatum regem Hungari, infestis copiis Austriam petunt, duce Huniade. Sed neque coronam ab Elisabeta asportatam, neque castella a Ladislai partibus praeoccupata, neque ipsum obtinuere. Huniades gubernator regni Hungarici, Podiebracius


page 553, image: s553

Bohemici permansit, donec duodecimum Ladislaus annum explevisset.

Infelicitatem eorum temporum novum Typographicae artis inventum parte aliqua resarsit. Ioannes Gutenbergius Argentinensis, genere ingenioque nobilis, primum specimen edidit. Ioan. Faustus Moguntinus civis invenit, decennioque pressam artem inter secreta habuit. Magnum certe ac divinum munus, de quo Poeta eius aevi Teutonicus:

Nuper ab ingenio Rhenanae gentis et arte,
Librorum emersit copia larga nimis.
Et qui e divitibus vix regi obvenerat olim,
Nunc liber in tenui cernitur esse casa.
Quae doctos latuit Graecos, Italosque peritos
Ars nova, Germano venit ab ingenio.

Et Aprutinus Episcopus: Imprimit ille die, quantum non scribitur anno.

Mox sublectus etiam Eugenio Pontifex, qui doctrinae gradibus subito ad id fastigii evolavit, uno anno Episcopus, Cardinalis et Papa creatus, e Thoma Barzano Nicolaus V, librorum, et quae ex iis petuntur, artium fautor insignis et promotor. Cum pacem inter Philippum Mediolanensium Ducem Venetosque compositam cuperet, et bellum a decessore suo, Alfonsoque rege in Florentinos ac Senenses meditatum, restinguere conaretur, legatus eius Philippum apoplexia mortuum reperit, anno eius saeculi XLVII. Mediolanenses, lacerato Philippi testamento, quo heredem Alfonsum scripserat, in libertatem semet asserunt. Ergo Venetis Laudam Placentiamque occupantibus, Franciscus Sfortia, gener Philippi, a Mediolanensibus obducitur, cui Ticinenses confestim deditionem fecerunt. Placentia ab eo vi expugnata est, Alfonsus in Hetruria multa castella cepit. Sequenti biennio adeo ubique peste laboratum, ut pauci de multis superfuerint. Nihilominus bella invalescebant, Sfortia Venetos adeo premente, ut actum pene de iis videretur, nisi inter ipsum Sfortiam et Mediolanenses simultas orta, tempestatem in Mediolanenses convertisset. Etenim Veneti icto foedere, ut quae citra Abduam caperentur, ipsorum essent, Sfortiam ex hoste socium sibi fecere, qui brevi omnibus pene Mediolanensium civitatibus potitus, maiorem Venetis, quam prius pavorem incussit. A quibus ob id desertus, oppugnatusque insuper ab Alfonso, qui Mediolanum sibi iure hereditario deberi diceret, constantia sua urbem mediolanensem tandem subegit, anno MCCCCLIX. Veneti Alfonsum, et Florentinos, ut Sfortiam ducatu pellerent, invitarunt, Nicolao contra pacem omnibus modis urgente, ut sequenti anno quinquagesimo ad Iubilaeum populis venire libere liceret. Nam apud Fridericum iam effecerat, ut Sabaudum Pontificatu se cogeret abdicare, Felicemque ex aemulo Cardinalem et Germaniae legatum crearat: Venientibus et in arbitrium Nicolai, quicumque a Felice purpuram erant consecuti. Itaque auctoritate maior, animos principum aliquandiu repressit, magnaque celebritate Iubilaeum egit. Tanta affluxit multitudo superstitiosorum illius saeculi, ut occursante forte mula in ponte Hadriani, ducenta hominum corpora mutua collisione obtererentur. Sequenti anno munivit urbem Pontifex milite simul et turribus, quod venturum Fridericum intellexerat, tum coronae, tum nuptiarum causa. Desponderat enim sibi Imperator Leonoram, Eduardi Lusitani filiam, Alfonsi Neapolitani agnatam, quam Senis offendit, iam ex Hispania advectam. Benedixit Nicolaus nuptiis, ambosque Augustalibus exornavit, anno LII. Antoninus, qui tum vixit,parum maiestatis in Friderico deprehendit, neque libertatem, neque liberalitatem, immo nec sapientiam quidem, quod semper quasi per alium loqueretur. Cupiditatem ait apparuisse


page 554, image: s554

multam, cum munera quaereret et aciperet libenter. Laudatur sane in eo pacis studium. Sed id cum ingenti orbis Christiani incommodo coniunctum fuisse putatur. Sfortia enim Mediolanensium ducatum, aliique reguli alias imperii provincias decerpserunt. Borsius Estensis Mutinae, et Regii dux creatus. Clivensis dux et Antistes Coloniensis de Susatensi territorio, Frid. Saxo Elector, fraterque eius Guilelmus, de hereditate armis contendebant. Apollonius Vicethumius auctor erat tristissimi certaminis inter fratres, quod maximo Thuringiae et Misniae malo annis quinque continuatum, exilio demum inventoris est finitum. Albertus quoque Brandeburgicus, Teutonicus Achilles dictus, urbem Noricam et alias diuturno bello vexabat. Octo proeliis victor, uno defecit. Imperator rerum suarum satagens, cum Alfonsum Neapolitanum invisisset, celeriter in patriam iter arripuit, ubi Austriaci simul Hungarique, expulsis Friderici praefectis, aut tradere regem Ladislaum, aut bellum exspectare iubebant. Postulatis non tam reiectis, quam suspensis, Neapolis Austriae infestis signis petita, victisque Caesarianis, moenia machinis quassata. Obsessus a multis milibus Fridericus, interventu Caroli Badensis et Sigismundi Saltzburgensis, Ladislaum tradidit Ulrico, Ciliae Comiti, qui mox Viennam ductus, principatuum regnorumque administrationem duodecennis adiit, alieno triumvirorum, Huniadis, Poggiebracii et Ulrici, arbitrio subnixus. Penes Ulricum maior auctoritas, qui regem in potestate habens, illis quoque imperare posse videretur. Sed eum Ulricus Eizingerus apud regem accusatum, aula et potestate deiecit; Ladislaus Pragae diadema suscepit Bohemum.

Ardebat adhuc inter Venetos et Sfortiam certamen, hunc Florentini, illos Alfonsus adiuvabat, terra marique pollens. Itaque Florentini grandi stipendio conducunt Renatum Lotharingum, paulo ante Sicilia pulsum, cuius adventu magna fortunae inclinatio facta. Sfortia Brixianis et Bergomatibus ad XL oppida, partim vi, partim deditione cepit, Veneti loco pulsi. Sensit haec Ciliae Comes, suam Venetis opem obtulit, perosus iam terras, in quibus e summa dignitate ad cuiusque opprobrium esset devolutus.

Ad eum modum distractis Christianorum principum animis peropportuna Turcis occasio amplificandae suae rei fuit. Post Varnensem cladem impetus in Peloponnesum, servitutem nobilissimae provinciae attulit, cuius princeps Constantini Imp. frater, Pindum, Boeotiam et Locros, Atticam quoque, Rainerio Florentino parentem, infestaverat. Rainerius Amurathem iuvit, ut expugnatis Isthmi munitionibus, Sicyonem, Patras, aliaque oppida diripienda daret. Peloponnesiacis antea liberis tributum imperatum. Altera expeditione Amurathes Ioannem Castriotam, qui et Alexander, seu Scanderbegus vocabatur, periit, quod is, obses olim datus Amurathi, effugisset in patriam Epirum, eamque ad resumendam libertatem concitasset. Perpopulatus totam Albaniam Turca, et aliquot oppidis potitus, Croiam urbem, neque armis, neque fame, perdomare valuit. Moenibus eius adhaerentem abstraxit generosa Huniadis audacia, qui progressus in Cosovae campos, arduo cum Turcis proelio conflixit, quo tandem inferior, Valachorum proditione septendecim amissis milibus, quattuor Turcarum occidit. Simulata vero in castra Amurathis irruptione, capessit fugam, captusque a Georgio despota, sancito inter filiam eius, suumque filium connubio, evasit. Amurathes biennio post apoplexia ictus, quam nimia vini ingurgitatione conciverat, exspiravit, anno tyrannidis XXXII, istius saeculi L. Paulo ante Ioannes Palaeologus decesserat, relicto successore filio, cui Constantinus, fatale Constantinopoli nomen, et salutare, cum Christum rite coleret, et exitiale,


page 555, image: s555

cum suis voluptatibus indulgeret, fuit. Patrui eius Demetrius et Thomas, spreto et sanguinis et iurisiurandi vinculo, insanum inter se de Peloponnesi principatu bellum gerebant, auxiliante Demetrio Amurathe, ut mutua collisione frangerentur. Filius vero Amurathis Mahumetes II, interempto ante omnia fratre parvulo, foedera cum Graecis sanxit, itemque cum Triballis et Peloponnesiis, ut adversus Halisurium Caramannum tutius se defenderet, quem et brevi reddere ablata, pacemque petere adegit. Canum accipitrumque curatores, ad VII milia in militiam allegit, negans se aliturum tot homines ad rem nihili vanamque. Quamquam vero Tzanises, Persarum rex Armeniam percursaret, omisso tamen eo, mahumetes ad Bosphorum urbem validissimam Laemacopiam, tresque turres struxit, ut expeditum semper in Europam transitum pararet. Interiecto tempore lacessivit Byzantinos; Peloponnesios iterum dissidentes pacaturus, Isthmum diruit. Inde omnia ad oppugnandum Constantinopolin maximo studio comparavit, nactus praesertim tempus, quo Imperator Fridericus et reliqui Christianorum reges nihil minus, quam de Constantinopoli defendenda cogitarent. Fridericus enim eo anno, Ladislaum Austriacis et Hungaris tradere, armis compulsus.

Carolus VII Francorum rex, ruptis per Anglos indutiis, Normanniam Aquitaniamque de Anglis tum imprimis recipere conatus, peregit negotium multis proeliis, cum interim Henricus rex domesticis seditionibus agitaretur. Et Scotia e Duglassii Comitis, qui in regem Iacobum II protervierat, nece conflato tumultu quassabatur. Renatus Andegavensis, ut dictum, Mediolanensi iam Sfortiae foederatus, regna Siculum et Neapolitanum, ab Alfonso repetebat. Ne quidem inter Electores Germanos conveniebat. Palatini cum Moguntinensi et vicinis principibus dissidium, iam ad arma processerat. Borussi quoque a Magistro militiae vexati sine modo, Polonis se in clientelam dabant. Nicolaus Pontifex Cardinalem Rutenum, patria Byzantinum, ad Constantinum XI miserat, qui auxilium ei et civibus polliceretur, sed hac lege, si ad Romanam subiectionem, ut in Florentino concilio promiserant, redire voluissent. Iamque ipse Romae cum Stephani Porcarii coniuratione conflictabatur, qui Pontificem et Cardinales capere, libertatemque reddere civitati, conabatur. Qua oppressa, morosior tum in omnes, tum praesertim Romanos, factus Nicolaus, neminem facile ad colloquium admittebat. Quibus dum laborat vitiis Occidens, advolavit subito fama, Constantinopolin esse expugnatam. Etenim Mahumetes, contracto in Europa Asiaque quadringentorum millium exercitu, terra marique urbem, cuius ambitum centum et undecim stadiorum prodit Laonicus, obsederat. Erant ei sternendis moenibus tormenta aenea praegrandia, inter quae unum a LXX boum iugis, viris bis mille trahebatur, globum torquens trium talentorum. Cum XL dies continuos in muros detonuisset, promisit ei, qui primus per ruinas irrumperet, amplissimam Europae provinciam, exercitui triduanam ditissimae urbis direptionem. Si quis segnius rem gereret, ei capitis poenam statuit. Indicto tridui ieiunio, omnes vel ad moriendum, vel vincendum paratos esse iussit. Constantino pacem petenti, centena imperat aureorum milia annua, aut salvis opibus incolumem ex urbe discessum. Cum eae conditiones minime placerent, renovatur oppugnatio: pellitur loco Iustinianus Genuensis, qui cum trecentis armatis primum impetum sustinebat. Constantinus ipse, et qui circa eum erant, in fugam versi sternuntur. Portae obstruuntur cadaveribus, ne fuga pateat fugibundis. Ianitores etiam abiciunt quarundam claves, ut retentos in urbe cives redintegrare cogant proelium. Mascula pubes pene universa occiditur, virgines et matronae


page 556, image: s556

meliores rapiuntur in servitutem, ultra LX milia. Isidorus Cardinalis, missus ut Graecos Pontifici reconciliaret, cum id iam, sed sero nimis peregisset, captus venditusque, ignorantia sui tectus effugit. Pera Latinorum urbs, obversa Byzantio, eodem infortunio perculsa, tradidit se Turcis. Eius muri statim destructi. Qui effugerant Graecorum, ibi postea receptum habuere. Hic finis imperii Graecorum. Is casus urbis, ubi Christus praecipue undecentos circiter ac viginti annos erat cultus, quaeque sanctissimos, doctissimosque viros genuerat. Nec periit nisi deserentibus illis, in quibus duodecim ante annos maiorem, quam in avita religione, spem ponere occoeperat. Imagines et reliquiae sanctorum, quae ad venerationem prostabant, omnibus ludibriis irrisae. Visum a Turcis obsidentibus ingens lumen e caelo in urbem demitti, alteraque nocte in caelum redire. Indicatum, illuminatam olim divinitus urbem, iam tenebris relinqui. Mahumetes tamen frequentandae urbi, instaurare conventus suos iussit Christianos, lectumque ab iis Patriarcham, pedo ei pastorali tradito, palam confirmavit.

Nicolaus, dum impactam Pontificatui suo labem abolere, coactis in Turcas copiis studet, arthriticis doloribus totum corpus pervadentibus exstinguitur, anno potestatis octavo. Tristis nuntius religionem piis animis iniecit, bellorum amplius in eiusdem Numinis cultores gerendorum. Itaque lugubres in Italia caedes festa tandem pax excepit, nisi quod Genuensibus cum Alfonso parum conveniebat.

Peloponnesi duces tantus pavor incesserat, ut fugam circumspicerent. Novo foedere devinctos, Mahumetes adversus Albanos quoque defendit, fractisque Albanorum viribus, duodecim milia staterum aureorum utrisque imposuit: unde mox nova discordia, dum Albani renuunt tributum, nisi aequaliter provinciae dividantur, ipsique fratres Thomas et Demetrius, suas quisque roborant factiones.

Barbarus interim Novopyrgum Triballorum capit oppidum, caecos Georgii filios, praeficit Serviae, Belgradum (Taurinum veteres, alii Albam Graecam vocant) quod olim Triballorum fuisset, reposcit. Mittit et Colchos triremes, qui maritimas Trapezuntii regis oras carpant.

Alfonsus Borgia Hispanus, qui Calixtus III Papa sedecim triremes, e Symbola passim corrosa aedificatas, duce patriarcha Aquiliensi in Asiam misit, Insulasque nonnullas, in iis Lemnum, cepit; Sed triennio post amissae. itali capti interfectique sunt. Hic Campanis in meridie signum dari iussit, ut orationibus iuvarentur, qui in Turcos dimicarent. Crediderim tunc precibus omnium Christianorum datam victoriam, quam Ioannes Huniades reportavit. Mahumeten enim ingenti cum exercitu Belgradum oppugnantem, strategemate devicit. Receptis videlicet in urbem Turcis aliquot, derepente iussit suos et ex arce et e latibulis irruere in discurrentes iam ad direptionem aedium, alios in tormenta immisit Turcica, eisque potitus, occisis XL milibus Turcarum, saucium tyrannum solvere obsidionem coegit. Res summa virtute acta, clamante Ioanne Capistrano monacho: O Deus, o Iesu, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, veni in adiutorium genti tuae. Huniades paulo post peste infectus, maximis rebus gestis decessit, simulque Capistranus, acerrimus vitiorum, aleae praesertim, ebrietatis, aliarumque nugarum insectator, aemulus Bernardini, qui in Italia Guelforum Gibellinorumque factiones magna ex parte abolevit. Vicerat Capistranus saeculi pompas, fugerat delicias, calcaverat avaritiam, subegerat libidinem, contemnere gloriam non potuit. Describens enim bellum, nulla Huniadis facta mentione totum suum esse dixit, quod gestum erat. Scilicet ingens dulcedo gloriae facilius contemnenda dicitur, quam contemnitur.


page 557, image: s557

Eo tempore Baptista Mantuanus vitia quoque Romanensium versibus castigabat, Georgius Heimburgius provocationem a Pontifice ad concilium ratam esse docebat: Nicolaus vero Cusanus Cardinalis, veniae papalis praeco, in carcerem a Sigismundo Austriaco ob iniqua postulata coniectus, magno auri pondere se redemit. Matthaeus Palmerius historiam contexuit. Nicolaus Perottus Cornucopias, Bartholomaeus Platina ruinas Campaniae, quas terraemotus fecerat, lustravit. Pomponius Laetus, nimio profanarum litterarum amore, pro Petro Pomponii nomen sumpsit. Georgii Trapezuntii, et Georgii Phranzis, et Bessarionis Cardinalis, Graecorum, eruditio eluxit. Academia Gryphisvaldensis in Pomerania, Basiliensis in Helvetia, Friburgensis in Brisgoia originem habuere.

Calixtus cum Senenses a Iacobi Picennini incursionibus liberasset, mortuo, qui eum defendebat, Alfonso, sine prole legitima, regnum Siculum feudali, ut aiebat, iure ad sedem pontificiam retrahebat. Usumcassanum, Persarum et Armeniae principem, uti et regem Tartarorum, multis muneribus, uti bellum Mahumeti facerent, induxit. Exstinctus anno eius saeculi duodesexagesimo, successorem habuit Aeneam Sylvium Picolomineum, bonis artibus excultissimum virum, qui Pius alter appellatus est. Hic multa, quae exstant, ingenii reliquit monumenta, in quibus historia Bohemica, et Europae status illo tempore. narrat Ladislaum, Huniadis filium, oborto iurgio, Ciliae comiti, qui iam gratiam regis Ladislai, ut avunculus, recuperaverat, intulisse necem, quod is perpetuus virtutum patris eius obtrectator et hostis exstitisset, nihilque moderatum in filios eiusdem cogitaret. Regem dissimulato aliquantum dolore, postmodum iussisse capite plecti percussorem, fratremque eius Matthiam Corvinum in Austriam captivum abduxisse, inde in Bohemiam, quo nuptias cum Magdalena, Caroli Franci regis filia, peracturus ibat. Ibi nobilissimus adolescens, duodeviginti annos natus, in ipso gloriae culmine, inter maximos nuptiarum apparatus, deliciis atque opibus affluens, infra sex et triginta horas, postquam aegrotare coeperat, exstinctus, Georgio Poggiebracio Bohemiam reliquit, matthiae captivo Hungariam. Singulare prorsus humanae inconstantiae documentum. Alter ex regio solio, dum novae nuptae thalamum exornat, defertur ad tumulum; alter, dum capitale iudicium trepidus manet, ex carcere vocatur ad regnum. Mirabile, quod matrem matthiae repentina laetitia non exanimaverit, cum tot cladibus afflicta, prius regem appellatum audiverit filium, quam vinculis exemptum.

Inde Fridericus Imperator Austriam cum Alberto fratre et Sigismundo patruele dividere coactus. Factus sub idem tempus e notario quodam Basiliensis Concilii Pontifex Aeneas Sylvius, Ferdinandum Alphonsi nothum, diademate donat Siciliae, ea tamen exceptione, ne id fraudi cuiquam foret. Mantuam deinde profectus, quo convenire Europaeos iusserat, bellum communi omnium decreto Turcis inferendum disseruit, oratione, ut poterat, comtissima. Verbis modo sacrum bellum decretum, controversiae privatae effecerunt, ut intestinis potius armis semet ipsos lacerarent. Surgunt Germani partim in se ipsos, partim in Pannonios. Excitatur Britannia duplici factione, quorum altera veterem in insula regem Henricum, altera novum, Richardum Eboracensem, fugato veteri, retinere conatur. Margareta Andegavensis, Henrici coniux, acie fusum Richardum occidit. Sed recepto iam ex hoste viro, post multam suorum stragem ab Eduardo pellitur regno, Henricus iterum in carcerem conicitur. Surgunt Hispani Barchinonensibus auxilio futuri, quos Aragoniae rex, Gallorum armis adiutus, bello premebat. Et ne quid ad disturbanda


page 558, image: s558

omnia deesset, Ioannes Renati regis filius, Ferdinandum Apuliae regno pellere conabatur, unde duplex in Italia factio, cum ii Ferdinando, illi Renato faverent. Ferdinandus felicioribus proeliis et Pii favore subnixus, hostes regno expulit. Pius fortunae indulgentia mutato animo, ex hoste tyrannidis pontificiae, maximus eius defensor, Annatas exegit rigide. Sigismundum, Friderici Imp. fratrem, quod reiecta Pontificis sententia, concilium appellasset, exsecratus est. Diterico Isenbergio, Electori Moguntino, imperare ausus, ne se inscio collegium principum convocaret; cum exactionibus suis et ambitioni resisteret, dignitatem abrogavit, Adolfum ei Nassovium substituit. Inde bellum. Elector Palatinus Ditericum, Metensis Episcopus, Marchio Badensis, Comes Wittembergicus Adolfum tuebantur. Sed Palatinus cepit adversarios; captis quod molendina corrupissent, obsonia sine pane apposuit, multam grandem imperavit. Adolfus postmodum, adiutu Bavari Nigri, nocturna irruptione superatam Moguntiam diripuit, destruxit, incendit, vacuavit incolis, praedoni quam pastori propior. Ditericus tandem restitutus, Academia exornavit urbem, ut vel hinc appareret, quantum a lupo bonus pastor distaret. Idem Pius Georgium Bohemum regem, a Friderico confirmatum, damnavit haereseos. Matthiam Hungarum Bohemiae regem dixit, unde nova bellorum incendia. At Georgius a Friderico, quem cives Viennae obsidebant, imploratus, summa arte eum liberavit, ut neque periret neque vinceret. Papa cum eundem Matthiam, Philippumque Burgundum ac Venetos, expeditionis in Turcas socios adscivisset, Anconam lectica delatus, in itinere magnam hominum multitudinem quod belli impensam secum non detulissent, domum remisit.

Sed dum classem Anconae moratur, febri lenta et aegritudine animi moritur, anno Pontificatus sexto, saeculi eius LXIV. Ludovicum XI, Franci regis filium, a patre suo multis annis alienum, adeo ut apud Burgundum degeret, ob paternorum amicorum impotentiam, accusatum contumaciae absolvit. Carolum subincusavit. Decessit Carolus curis et inedia, anno LXI. Ludovicus ingenio asper et varius, iure pragmaticae sanctionis cessit Pontifici. Inter multa Pii egregie dicta laudantur et illa: Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias, maiori restituendas videri. Lubricum esse primum apud reges locum. Ut in mare flumina omnia, sic vitia in magnas aulas fluere. Cui plura nosse datum est, eum maiora sequi dubia. Neque avarum pecunia, neque doctum cognitione rerum unquam repleri. Sed non erat in fatis, ut ambitiosus Pontifex quicquam adversus Turcas proficeret. Demetrius et Thomas, Palaeologi fratres, malo genio agitati, neque pacem inter se, neque cum Albanis colebant fidem. Ea intemperie opportunam Turcarum iniuriis Peloponnesum praebuit. Turcarum iniuriis Peloponnesum praebuit. Turca expugnavit Corinthum, Athenas, Spartam, multasque post caedes universam occupavit Graeciam, praeter non multa oppida, quae Venetis parebant. Demetrio Oenum attribuit cum stipendio. Thomas, relicto Epidauri praesidio, ad Pontificem profugit. Capta et Amastris, Genuensium in Ponto urbs, et Sinopensi Principi, quod cum Usumcassane conspiraret, Sinope, Castamona, ditioque universa adempta, reddita in Europa Philippopolis. Hinc in Trapezuntium regem itum, cuius maiores Pontum et Colchidem ad ducentos quinquaginta annos tenuerant, Comnena domo prognati. David Comnenus tunc iis gentibus imperabat, neptemque e Ioanne fratre uxorem Usumcassani iunxerat, ac per eum laxari petebat tributum, quod ab Ioanne Mahumetes esset stipulatus, dum Trapezuntem subigeret.

Eo postulato accensus Turca, utrumque armis aggredi statuit: Sed placatus


page 559, image: s559

a matre Usumcassanis, quae nefas esse dicebat, eiusdem consortes religionis affligere, abstinuit a Partho manum, in Davidem solum iram effudit. Ille impar tyranno, deditionem fecit, pactus aliam provinciam: Turca imperium Trapezuntinum pro arbitrio disposuit.

Davidem paulo post e litteris, ab Usumcassanis uxore ad eum scriptis interceptisque, proditionis insimulatum cum filiis omnique familia Byzantii interemit. Hinc in turpissimos puerorum et concubinarum solutus amores, a Dracula quodam concubino pene necatus, fratri eius assignavit Delum, quam ille optimis quibusque interfectis crudelissime exhausit. Viginti hominum milia absumpsisse fertur suppliciis.

Postea rebellionem molitus, Turcas etiam non modicis affecit cladibus. Mahumetes haud impune perpopulatus regionem, Draculae eam exoleto suo dedit, qui allectis ad se popularibus, Blandum fratrem eiecti. Eodem anno Lesbun subegit. Nic. Catelusius, princeps insulae dedit eam, inescatus spe novae ditionis potiundae. Sed stupra sceleraque vindices non effugiunt Dei manus, quibus maculatus Catelusius, cum assumpto ritu Turcico evadere poenas cogitaret, nihilominus capitali tandem supplicio periit. Interposuit aedificationes urbium Turca, quibus Hellespontum cinxit, mox in Illyricum movit, cuius rex Stephanus, eiecto antea patre suo, tributum denegabat. Centum et quinquaginta milia equitum, praeter pedestre robur, in felices Illyriorum terras ducta, postquam Dorobyzam vi cepissent, Iaizam et pleraque alia oppida facile subegerunt. Clissam rex ipse refugerat, quae summis viribus oppugnata, non sustinuit impetum. Stephanus ipse, accepto iureiurando se nihil mali passurum, Mahumetis in fidem venit, a quo, nequiquam allegans pacta, capite est truncatus: idemque reliqui Illyriorum duces passi. Tum vero Veneti, periculi vicinitatem apud animum reputantes, icto cum Pannoniis foedere, classem in Peloponnesum mittunt, Lacones et Arcades facile ad defectionem trahunt, Isthmum munire incipiunt. Sed cum Corinthus, reliquaque Achaia, in Turcarum fide manerent, adventaretque dux Europae Mahumetes cum exercitu, Veneti relicto Isthmo diffugiunt. Argos recipitur a Turcis, Laconica metu defecit. Peloponnesus, post varias caedes et proelia, in pristinam servitutem recidit. Matthias rex, cum Bosniam recuperasset propemodum, vulnere affectus recessit.

Romana iam sede potiebatur Paulus II, omnia habens venalia, humanitatis artes adeo contemnens, ut omnes carum studiosos, uno nomine haereticos appellaret; Romanis satis esse diceret, si legere et scribere didicissent, Platinam et Pomponium Laetum carcere et tormentis excruciaret. Mandavit, ne quisquam bireta coccinea (sic capitis tegmina appellant) praeter Cardinales ferret; quicquid gemmarum in pretio est, suam in mitram congessit. Romanis ludos et venationes ad veterum imitationem exhibuit. Comitis Aversi filiis novem castella, suis et Ferdinandi Neapolitani armis ademit. Petentem ob ea merita relaxata tributa Ferdinandum, invadere bello statuebat, cum mirandae solis ac lunae eclipses regnorum mutationem portendere visae. Secutus Francisci Sfortiae obitus, Genuae etiam dominatum adepti, pertaesis Gallici dominatus civibus. Galeatius, Sfortiae filius, in Gallia erat cum exercitu, ubi Ludovicus XI cum principibus regni, haudquaquam obtemperantibus, bellum gerebat, cum Burgundo imprimis Carolo, qui ei expeditioni boni publici nomen imposuerat, Francorum se vindicem professus.

Bartholomaeum Bergomatem, qui Florentinos exules, factione Petri Medicis pulsos, reducere armis conabatur, Ferdinandus rex et Galeatius acerrimo proelio repressere.

Ludovicus XI cum Burgundo et sociis


page 560, image: s560

ambiguo marte conflixit. Plus fugae quam caedis fuit: ambo duces parum ab exitio abfuere. Philippus Comineus, qui prima pugna Burgundo adfuit, utrinque minimum duo bellatorum milia cecidisse, auctor est. Sed cum Carolo, fratri regis, Rotomagum se permisisset, rex cum Burgundione congressus: Normannia, inquit, fratris esto, tua sunto ad Somanam oppida. Ludovicum Lucemburgensem magistrum equitum creo. Ioanni Lotharingio ingens auri pondus ac militem do, ad regnum Neapolitanum repetendum. Duci Borbonio reliquum aurum dotale appendo. Boni publici species hoc exitu terminata.

Matthias rex fortissimus, diplomate inescatus pontificio, ab Turcis in Bohemos arma vertit, Georgium, ut haereseos anquisitum, regno deiecturus. Septenne id bellum fuit, quo Moraviam, Silesiam, et Lusatiam Matthias subegit. Fridericus summa in patriae perturbatione paucis venerabilis, nemini formidabilis, Romam quasi ex voto petiit, Paulum ad reconciliandos principes in Germaniam vocaturus. Quod frustra fuit. Digresso Imperatore, Pontifex, cum die quadam laetissimus apparuisset, nocte in cubiculo nemine vidente periit, eius saeculi anno LXXI. Multitudinem propositis ab ipso indulgentiis excitam, Georgius facile dissipavit. Cumque Casimirus Polonus, cui soror erat nupta regis Ladislai, regnum Bohemiae ad se quoque traheret, Matthias cum Georgio pacem fecit, Moraviam Silesiamque sibi reservavit.

Veneti per id tempus regno Cypri singulari plane fortuna potiti. Eius insulae Rex Ioannes Carolottam filiam Ludovico Sabaudo collocaverat, Iacobum filium nothum exheredarat. Is Ludovicum conspicatus, pronis Cypriorum animis suscipi, ad Messeraphum, Aegyptiorum Calipham profugit, iuratoque ei obsequio, expulit armis Sabaudos. Sic eius regni potitus, Catharinam Marci Cornelii, patricii apud Venetos sanguinis, filiam duxit. Senatus Venetus eam adoptavit. Non multo post profluvio ventris moritur Iacobus, relicta coniuge praegnante, quam Venetorum tutelae commendat. Posthumus fetus cum vitalis minime esset, Cyprus in Veneti potestatem, velut hereditario iure devenit.

Multo inferior Ioannis Lotharingi fortuna fuit, Tarraconense regnum animo complexi, cum Neapolitanum adipisci non potuisset. Pyrenaeum superavit, egregia facinora edidit, pestilentia exorta decessit. Ludovicus Francorum rex revocavit suos. Omnis Ludovici cura exinde in Britonem, quem a fratre Carolo serendis alendisque suspicionibus disiunxerat, fratremque ipsum versa, ut Philippi Burgundionis in Eburones. Philippus Leodiensem Episcopen Ludovico Borbonio, sororis suae filio exoraverat, admodum adolescenti. Borbonius, ubi per aetatem initiari poterat, noluit, magistratus praefecturasque intimis avunculi amicis credidit.

Permoti rei indignitate cives ab eo deficiunt, parere iussi permanent in sententia, a Pontifice impii iudicantur, bello velut ad sanitatem revocandi dantur Philippo duci. Is fines populatur, Dinantum oppidum evertit, proelio victis leges imponit durissimas. Papa dicto audientes esse Episcopo iubet, obtemperantibus sacra restituit; Ludovicus tandem sacratus populo benedicit. Decedit sub haec Philippus anno eius aevi LXVII, summa apud suos gloria, et virtutis, et felicitatis. Eburones iam solutos se Burgundionis imperio rati, finium suorum oppida recipiunt. Linium deiectis Caroli propugnatioribus occupant. Carolus suo paternoque odio plenus, maiorem quam pater finibus vastitatem infert, proelio Leodienses fundit, urbem moenibus propugnaculisque nudat, graviores parendi tributique pensitandi conditiones imponit. Interea Ludovicus rex Britonem fratremque subigit, ad pacem paciscendam. Carolus


page 561, image: s561

quasi confecto Eburonum bello, simul revocatis ad obsequelam Gandavensibus, qui gravitatem tributorum et ipsi questi, officio decesserant, in Britoniam movit, auxilio ducibus foederatisque futurus. In itinere rogatur, ut communis pacis sanciendae causa, Peronae cum rege det colloquendi facultatem. Dum ibi de pace agunt, compertum est, Eburonum exules in patriam rediisse, occupatisque Tungris, provinciam Burgundo infestam reddere. Confestim ille regem inquieti animi per simulationem colloquii, res suas turbare inclamat, eumque velut in custodia asservat. Ludovicus blandimentis pollicitationibusque effecit, apud ducis familiares, ut excusata imprudentia, expeditionis in Eburones socius fieret, vindexque seditionis, quam per legatos ei exciverat. Facile captum Leodium, oppositis iis viribus, quibus virtutem cedere necesse foret. Caedibus incendiis, ruinis foedatur; spoliatur armis, machinis, opibus, viris. Nulli aetati, sexui, dignitati, parcitur: urbs quae CXX animarum milia moenibus contineret, redigitur in solitudinem.

Ludovicus nato sibi Delphino animosior, id coepit agere, ut Carolum attributis ad Somonam amnem oppidis finibusque deiceret. Egit cum Optimatibus, ut iura sibi aut non reddi, aut sordide per libidinemve reddi a Burgundo, conquererentur. Prompta via haec statuendi, fidem conventorum ab ipso violatam. Missus qui ei diem diceret, primum per iram retentus, deinde dimissus.

Lucemburgii magistri equitum occultis artibus factum, ut Fanum Quintini Ambianique Gallis reciperentur.

Reliqua porro aperto bello tentabantur. Frater, regis interea, non sine veneni suspicione, decessit. Aquitania Ludovico se reddidit. Tectior Ludovicus erat, Carolus apertior, liberius intemperantiusque indignationem prae se ferens, Magister equitum utrique suspectus erat.

Studia Francicarum partium ex continenti iam multo ante in Angliam transcenderant, et ipsam suis atque his atrocioribus morbis aegram. Duae factiones iam inde ab amissa Aquitania Normanniaque eam distinebant. Altera Henricum Sextum Regem ingenii mitioris, quam tempora belli postularent, dehonestamentum regiae maiestatis dictitabat. et proelio his, qui ab eo stabant, victis, in custodia habebat. Ab ea Eduardus Plantageneta, Richardi ducis Eboracensis filius, Eduardi III abnepos, rex salutatus, sororem Burgundioni caelibi despondit. Margarita regina Henricum captivum proelio victrix liberavit, Eboracensem securi percussit. Sed victor altero proelio, quo pleraque Britanniae nobilitas occidit, Eduardus rex rursus Henricum in vincula compegit, prout supra indicatum. Et hoc parum malorum visum. Pristina recrudescunt. Comes Vervicus, acerrimus nuper hostis Henrici sexti, repente ab Eduardo IV, cuius summus modo propugnator fuerat, defecit. Acie victus, transmisit in Franciam, ne a Franco rege adiutus, ad instaurandum bellum, redire in patriam posset, Burgundionis classis observabat. Sed disiecta classe tempestatibus, Vervicus auxiliis Franci subnixus, Henricum e custodia educit, collatis signis Eduardum fundit fugat. Pulsus, ad Burgundionem sororis virum traiecit, qui simul et reconciliationem tentat, et occulte restitutioni necessaria parat. Igitur Eduardus prius Angliam classe tenuit, quam hostis eum solvisse suspicaretur. Pugnatum, caesus Vervicus. His de regno inter Anglos contentionibus, permulta cruentaque proelia facta. Cecidere plus sexaginta summi proceres, amplissimae regiae cognationis, non pauci extorres. Horum nonnulli ne ausi quidem aperire quinam essent, vitam mendicitate diu tolerarunt. Eduardus IV. rursus rerum apud Anglos potitur. Henricum, et uxorem quod bellum instauraverat, in carcere exstingui curat. Periscelidem Burgundio sumit,


page 562, image: s562

ordinis apud Anglos regii insigne. Pater Burgundionis anno MCCCXXX Velleris aurei ordinem, in Isabellae Lusitanicae nuptiis, condiderat. Rex Francus alium divi Michaelis instituit, idque insigne ad Britonem misit.

Burgundio, Eduardo ope sua in regnum restituto, habere se ratus, quem Franco regi opponeret, novi belli maiorem molem suscepit. Arnoldum, Geldrum ducem, adolescens filius, Adolfus nomine, in carcerem miserat, iuraque popularibus dabat. Eo pulso Carolus imperium seni restituit, ab eoque ob id meritum haeres instituitur, exherede filio. Tanta ditione praeter spem auctus, alia parte Comitatum Feretanum pignori accepit a Sigismundo duce Austriae, Augusti fratre, Helvetiis infenso. His tam inter se longinquis inductus opibus, multo maiorem concepit animo spem, quicquid terrarum inter hos duos iaceret dominatus, sui arbitrii faciendi. In Treviris caesarem convenit, illata mentione filiae Maximiliano Caesaris filio despondendae. Illam enim in tantas opes successuram, appeti ab omnibus, a nullo dum haberi cupiebat. Ceterum cum contenderet, ut Rex aut Vicarius interea imperii crearetur, deprehensa cupiditate, Fridericus, eo ne valere quidem iusso, repente discessit. Non tamen ob id Carolus conatu destitit. De pontificatu Agrippinensium contentio erat: pulsum ab adversariis Rupertum Palatinum restituere Burgundus nitebatur, foedere ac cognatione iunctum. Caesar indigne passus, res Germanicas ducem externum ad se evocare, conventum gentis habuit, auxiliaque Novesium misit, quod oppidum Coloniae propinquum Carolus oppugnabat. Dum ibi haeret dux, sedendoque Caesar victoriam de feroci hoste reportaturum sperat; Ludovicus quoque novos in ducem hostes excitavit, et iungendarum et disiungendarum amicitiarum efficacissimus artifex. Occiso ab Helvetiis Hagenbachio, Caroli praefecto, pervicit, ut Sigismundi ea gens sponte ad imperium rediret, foedusque insuper fieret, quo Sigismundus et Suitenses ad mutua auxilia obstringerentur.

Renatum iuniorem induxit, ut Lotharingiam, velut avitum patrimonium, bello repeteret. Tandem et ipse quaedam Caroli oppida capit. Vicissim sollicitante Carolo, Eduardus Calesium traiecit, auctorque per oratores duci erat, ut Novesium omitteret. Aegre Carolus Pontificis Max. auctoritati cessit, qui tum Sixtus IV. erat, ut crematis castris abscederet. Ferunt explicatis ad statariam pugnam utrisque aciebus, procerum quorundam Belgicorum opera, de nuptiis inter Maximilianum Caesaris filium, ac Mariam Caroli heredem rursus agi coeptum, proclamataque ob id subito pace, cruentum bellum in optatissimi spem coniugii desiisse. Rupertus postmodum in carcere mortuus, Hermannus Landgravius Hassorum Episcopen sortitus est. Soluta obsidione annua, Carolus Renato facessit negotium, Lotharingas res Francicis anteponit. Profectus ad Anglum modico comitatu, Quintinum velut a magistro equitum tradendum, invadi ilico suadet. Sed cum id parum succederet, Anglus legatos de pace facile admisit, filiam Delphino despondit, Aquitaniam ei dotalem stipulatus, indignante supra modum Burgundo. Fides interim Magistri equitum (Franci Constablium vocant) nutabat, fortunam, non causam in consilio habentis. Ludovicus Rex, excusantibus eum legatis, inconsiliis, inquit, capiendis tali capite opus esset. Sed truncatum intelligebat. Itaque Carolus rexque simul, in perniciem hominis ambidextri, ac bellorum cupidi incubuere. Carolus Nancium tunc obsidebat, cum placabiliorem eius iram ratus Lucemburgicus, vel Sancto-Paulianus Comes, supplex ad eum se recepit. Postulabat rex supplicium de eo sumi, ut convenerat. Carolus propinquitatem excercitus regii veritus, tradidit supplicem, quod mox,


page 563, image: s563

deditione a Nanciatibus facta, infectum frustra exoptabat. Igitur Lutetiae de eo capitis exacta poena: neque quicquam posthac prospere Carolo cessit. Bellum Helveticum suscepit, Helvetiorum auxiliis a Sigismundo Comitatu Feretano spoliatus. Deprecabantur illi vim, lacessitos se iniuriis sumpsisse arma, pluris inquiunt, sunt equitum tuorum calcaria quam patrium nostrum solum. Dicta Carolus aspernabatur. Parat exercitum validissimum, quantumque aetas illa vix viderat. Lausanam prope sine certamine capit. Granosone plus quingentos Helvetios reste suspendit. Apparuit tunc genti, quo cum hoste sibi res foret. Tanto furore, cum eo conflixere, ut funderent, fugarent, castris, impedimentis, machinis exuerent. Granonem recepere: Burgundiones ibi inventos restibus sublimes tollunt, pari mortis foeditate.

Reparat bellum Carolus, Murtiam obsidet. Renatus extorris Helvetiis se iungit. Hi prostrati in genua, Numinis ante omnia auxilium poscunt. Vincitur iterum Burgundica acies. XXX Virorum milia sternuntur, vinci animo Carolus, nisi moriens, non potuit. Renatus Lotharingiam recepit, summa popularium voluntate. Carolus cum fortuna pariter hiemeque ipsa pugnaturus, obsidet denuo nancium. Antea fusus fugatusque erat, hic occiditur, ineunte anno eius saeculi LXXVII. Princeps cetera omnia, si ambitionem excipias, egregius.

Fuit deinde Eremita, qui Carolum se mentiretur, septennemque paenitentiam vovisse, ob temere suscepta bella; qui ob id a permultis visitatus, tandem ne agnosceretur, se subduxit. Renatus adnitente etiam Arausiensi principe, pauco tempore totius Burgundiae potitur, nomine regis Ludovici, qui Perona, Monstrolio aliisque oppidis captis, Atrebates quoque in ditionem redegit, pertinaciter Mariae Caroli filiae adhaerentes. Ideo translati in interiorem Franciam sunt; urbs novis colonis repleta, Franciaque nominata est. maria Maximiliano, Caesaris filio, viginti et duos, annos nato nupsit, reclamante frustra in Comitiis Francofurtensibus Ludovico rege. Cum Arausiensi avitus non redderetur dominatus, multi eo auctore a Ludovico defecere, quo bello Francus sex Helvetiorum milia perpetuo alere stipendio coepit. Plura oppida auro pollicitationibusque, quam vi militari expugnavit.

Undecim diebus antequam dux Burgundiae caderet, Galeatius, dux Mediolani, in templo ab Andrea Lemponiano cive suo, ob ereptum ei fundum occiditur, relicto filio admodum puero. Exinde rerum administratione obortis certaminibus, Robertus Severinas, ducis consanguineus, domo exactus, ad Francum regem venit, ad res Italicas affectandas eum impulsurus. Eam provinciam abnuit rex, praedicans documentis compertum, Italiam a Francis teneri non posse. Florentiam a Sixto Pontifice et Ferdinando impugnatam, non armis, sed consilio iuvit. Simul ad verecundiam terroremve Pontificis, de pragmatica sanctione restituenda Concilium Aureliani habuit, ne ob Romana diplomata aurum e Francia exportaretur. Itaque Pontifex, et illo et Turcico metu perculsus, ius sacrorum Florentinis reddidit, pacemque indulsit. Genua, velut Euripi agitata aestu, modo Mediolanensi subdita, modo libera sub ea tempora fuit, Spinolis, Doriis, Severinate, Flisco ad surarum factionum arbitria plebem trahentibus retrahentibusque.

Maiora Graecorum et orientis mala fuere isto saeculo. Mahumetes, repressis Venetis, omnes vires in Alexandrum Epiri ducem effudit, qui fortissime hactenus paternum defenderat principatum, maritimis praesertim munitionibus se tenens, unde, cum res ad extrema venisset, in Italiam pateret traiectus. Quare cum tueri se ultra non posset, in Italiam evectus, omnes ad bellum Turcis


page 564, image: s564

inferendum inflammat, facturus utique operae pretium, nisi febris eum praematuro leto demersisset. Veneti interea acriter cum Turcis depugnabant. Si qui Graecorum defectionem pararent a barbaris, prompte [Orig: prompti] iis aderant. Ludovicus Canalis, Classis Venetae praefectus, Oenum occupavit et diripuit. In Macedonia per legatum feliciter rem egit. Ad Imbrum Turcicae classi occurrit: sed explorata eius magnitudine, deflexit Scyrum. Ferox hostis mox Euboeam petiit, excisisque duobus sub primum appulsum oppidulis, Chalcidem oppugnavit. Tanta ibi caede circa muros dimicatum, ut XL hominum milia castra Turcica desiderarint. Ad postremum, quia Veneta classis iam in conspectum urbis venerat, Mahumetes, satraparum consultu, a nocturna diurnaque oppugnatione nihil remittens, perrupti munitiones. Saevitum sine discrimine in omnem sexum et aetatem. Ferunt. praefecti filiam, corpore animoque praestantem, mori maluisse, quam tyranni explere libidinem. Insignis ea insula Turcicae tyrannidi subditur.

Nondum bellandi consilium Usumcassanes exuerat. Armeniam ingressus, Tocatam urbem eius provinciae maximam populatur. Iustufzes Begus in Carmaniam irrumpit. Europaeos hortatur, ut manu facta simul Turcas invadant. Avintes Asiae maritima vastata, multae urbes captae. Reliquis surdis cecinit. Mustapha, qui patris nomine iis locis praeerat, Iustufzen proelio captum Byzantium misit. Mox Mahumetes ipse comitatus Baiazete, Mustapha, et Zeme filiis, octoginta bellatorum milia adversus parthos ducit. Usumcassanes ex insidiis adortus Turcicum Beglerbegum (id principi principum, qui toti Asiae vel Graeciae praeest, nomen) cum maiori eum exercitus parte occidit. Sed dum incomposito agmine fugientes insequitur, in tyrannum ipsum incidit, ubi acerrimo proelio, tormentis praesertim aeneis victus, amittit filium et impedimenta omnia; arreptaque fuga ad sua tuenda recedit. Meliori marte Ioannes Castriota, Scanderbegi filius, Scodram urbem tutatus est. Ingenti accepta clade, Solimannum Bassam repulit in Moldaviam, ubi is a principe gentis Stephano fusus fugatusque est, anno eius saeculi LXXV. Sequenti missis XX militum milibus, Capham, Genuensium in Taurica Chersoneso urbem, proditione cepit Turca, Tartarosque vicinos subegit, a Matthia interim Hungaro Sabbatia castello spoliatus. Cum ergo Stephanum Moldavum debellare cogitaret, Turcas simul Tartarosque concitat. Stephanus solo Dei subnixus auxilio, ex insidiis lacessit Turcas, commeatum intercludit; acie inferior subducit se quidem, sed Turcae interim lue etiam correpti domum abire compulsi sunt. Infelices quoque eisdem in Peloponnesum et Hungariam expeditiones susceptae. Duces Matthiae regis multa Turcarum milia cecidere: Scodra demum fame subacta, manus dedit, cum Castriota sibi, suisque salutem pactus, omnibus cum facultatibus inde emigrasset. Venetus cum Turca pacem fecit. Non contentus eo sucessu Barbarus, ingentes in Hungariam copias ablegat, quas proelio inopinato acerrimoque aggressus Rex Matthias delevit, caeso duce Isabego. Nihilo felicior Rhodi oppugnatio fuit. Tres continuos menses tormentis variisque machinis urbs quassata, Petro Danbussione, magistro militiae, acriter eam tuente. Virtus Rhodiorum militum tanta enituit, ut Mesites Bassa, amissis circiter XXX milibus, turpiter refugeret domum. Itaque furorem Mahumetes in Italiam vertit, Hydruntem Apuliae armis cepit. Archiepiscopum urbis serra dissecuit lignea, multosque mortales omni crudelitatis genere excarnificatos peremit. Trepidatum tota Italia est. Cardinales iam ad fugam se comparabant, Xystus vel Sixtus IV, qui in Laurentium et Iulianum Medices, superbiae eius adversantes, coniurationem tunc inierat, eaque parum feliciter peracta, Florentinos bello vexabat,


page 565, image: s565

eo terrore consternatus, pacem hostibus dedit. Mox vero mors tyranni Turcici ex veneno consecuta, dum in Natoliam proficisceretur, permagno Italiam metu liberavit, anno imperii eius XXXI, a capta Constantinopoli XXVII. Subegerat Byzantinum et Trapezuntium imperia, regna quattuor, Syriam, Peloponnesum, Armeniam, Sclavoniam, Provincias ademerat Christianis XX, urbes CC.

Romanam tunc cathedram, qui tenebat, Sixtus IV, olim Minor, nihil unquam praeclare in Turcas gessit. In suos indulgentissimus affectu, multa praeter ius fasque egit. Fridericum Feltrium creavit Urbini ducem. Morte Mahumetis, et receptae Hydruntis nuntio animosior, Venetis favere coepit, Herculem Ferrariensem atroci tunc bello petentibus, volens ex Herculis calamitate, Hieronymi Riarii, cognati sui, potentiam amplificare. Sed foederatorum Italiae principum sollicitatione mutatus, subito adversus Venetos stetit, quorum cum iam fractae contusaeque vires viderentur, Ludovicus Sfortia a sociis discedens, aequissimam eis pacem, invito Sixto attulit; Sixto ex dolore animi et podagra mortem approperavit anno MCD LXXXIV. Liberalissimus hic idem fuisse et quaestuosissimus dicitur. Primus Pontificum nova instituit collegia, quae non nisi pecunia emerentur; coniecitque velut in compedes aulam Romanam, sublata omni industrii et laboriosi ingenii sollertia, cum venderet officia, gratuito antea doctis et probis viris tribui solita. Ianiceros et Mamaluchos milites instituit, qui Turcarum exemplo praetorium eius munirent, certosque adstipulatores, sine quibus nullae tabulae conficerentur. Ex iis Mamaluchos et adstipulatores, qui ei successit, Innocentius VIII abrogavit. Sixtus veteribus novas sollemnitates adiunxit, ut conceptionis et oblationis mariae, Annae, Iosephi, Francisci. Urbem velut e lutea lateritiam fecit. Bibliothecam in Vaticano palatinam, advectis ex omni Europa libris, construxit, certosque proventus, unde plures emerentur, assignavit. Id praecipuum Pontifice dignum operatus est. Sed et nobile aedificavit lupanar, nonnihil emolumenti ex meretricio quaestu aerario suo accumulans.

Ad eum visendum, conficiendamque in Italia pacem, iter arripuit Christianus Daniae, Sueciae et Norvegiae rex, cum anno sequenti Iubilaeum indixisset Sixtus, tempusque illud, prout et antecessori visum fuerat, quinto quoque et vicesimo anno celebrandum ordinasset.

Igitur monemur re notissima, ut Septentrionis intermissam historiam repetamus.

Dani, cedente Erico, Christophorum Bavarum, Ioanne Palatino et Sophia, sorore Erici regis, genitum, evocaverant in regnum, anno saeculi decimi quarti tricesimo nono, diademate ornandum, cum trium Borealium regnorum consensus accessisset. Anno quo appulit Christophorus, Vandalicarum urbium piratae Bergas Norvegiae, insultu captas, diripuere. Rex novus, omissis bellis, Carolo Canuti, Magistro equitum apud Suecos, Finlandiam Olandiamque permisit, Adolfo Holsato Slesvicensem principatum ad pontem usque Coldingensem, Erici regis patrueles Dania dimovit. Ineuntes regni curas aggravarunt agrestes per Cimbriam, qui Erici exulis incensi litteris, Escillum Brocium, duodecimque primariae nobilitatis viros per tumultum occidere. Christophorus acie devictos rebelles poenas pendere seditionis coegit. Coronatus a Suecis, traiecit Gothlandiam, avunculum ibi regem invisurus, cui exinde naves spolianti onerarias minus succensuit, perhibens indulgendum exuli, unde viveret, commeatum. Ab eo reversus, naufragii periculum scapha arrepta vix evasit. Upfloae a Norvegis, tandemque Ripis a Danis coronatus, de nuptiis coepit cogitare. Duxit Dorotheam Brandeburgicam,


page 566, image: s566

Ioannis Marchionis filiam. Triennio post obiit. Exuvias Roscildia habet.

Deligendus ergo rex erat, qui latissimas septentrionis provincias pacifico sceptro gubernaret. Erant e Danica nobilitate, qui id decus haud obscuris vortis indigenae cuidam servari poscerent. Sed eo in consilio, praeter aemulationem procerum, consensus etiam vicinarum gentium timebatur. Suecia statim praevaricata pactum, de trium regnorum coniunctione, e suo corpore regem assumpsit Carolum Canutium. Dani ad Adolfum respiciebant Holsatum, vicinas Nordalbingiae ditiones ex infestis dudum, amicissimas regno facturi. Renuente propter aetatem Adolfo, Christianus Oldenburgicus, veteri ac nobili domo Comes, Hedvige germana Adolfi genitus, eique pro filio educatus, quem multae corporis animique virtutes ornabant, rex Daniae Norvegiaeque adsciscitur, Dorotheamque reginam ducit. Hoc matrimonio abolitum Danicae regiae opprobrium, quae sterilitatis incommodo percussa, intra annos XC nullum heredem masculum tulerat. Dorothea intra annum enixa Olaum, eoque parum vitali, Ioannem et Fridericum, longam sceptris borealibus posteritatem divino munere daturos.

Christianus deinde Gotlandiam, Erici refugium, vi capit, Adolfi avunculi armis adiutus. Wisbu, florentissimum quondam insulae emporium, disicit. Gravissimis, quibus [Orig: queis] Prussia laborabat, bellis, imploratus se non miscet. Olaum Nicolai, Bergensem in Norvegia praefectum, neque sibi satis fidum et Vandalicis negotiatoribus molestum, cum circumsistens Saxonum multitudo, simulque Episcopum loci interemisset, mitior in auctores visus est.

Carolus Canutus, ne idem sibi a Suecis, violenti pertaesis dominii accideret, collectis clam thesauris, in Prussiam se recepit. Itaque Christianus Sueciae, volente procerum senatu, potitur: cumque biennio post Adolfus, Sclesvicensis familiae ultimus, vitam sine prole finiisset, Sclesvicensem ducatum, regni Danici feudum, sibi ut proximo heredi asserit. De Holsatia maior erat quaestio, quod more Teutonici imperii, cuius ea terra pars est, ad masculam propaginem crederetur pertinere, superessetque Otho Scaumburgicus, Adolfo agnatione, quamquam remotiori iunctus, qui octo conspicuus filiis avitam hereditatem postulabat. Nobilium plerique defensorem quaeritabant, trium regnorum potentem; alii masculae Comitum stirpi adhaerescebant. Repertum transactionis remediu8m, magno Holsatiae bono. Placati auro Scaumburgici omni in Holsatiam iuri renuntiarunt; Mauritius et Gerhardus, fratres regis, pacti et ipsi pecuniam sunt, ut solida regi, eiusque posteris, Holsatiae possessio foret. Pinnenberga, Hatzburgum, Barmsteda, vetus Scaumburgensium inde a morte Adolfi Wagrii ditio, Othoni eiusque filiis relicta. Holsatiae praelati, nobilitas, civitates, viri, cum iusiurandum Christiano, designato iam principi, dicerent, insignibus ornantur privilegiis, inter quae et illa, ut indigenae Remp. regant, Sclesvicensi ducatui Drostus (sic vicarium appellabant) Holsatiae Marscalcus praesit, nec divellantur hae provinciae, nec arma cogantur extra limites ferre. Hamburgum, ut antiquissima Stormariae Civitas, fidem Christiano regi datis dextris sanxit, dominum eum suum successoresque legitimos Holsatiae rectores appellavit. Rex Marinum Pontificis legatum, qui oves trium regnorum totondisset, id est, argento emunxisset, portione privavit lanae. Reliquum exactori mercatores, mercibus involutum edocti, surripuere. Ita praeda iniuste parta, haud multo meliori iure distracta est.

Mox exactiones Suecicum tumultum excitarunt. Proceres praefecturas alienigenis dari, plebs regem diutius abesse questa, in seditionem exardescunt. Pugnatum


page 567, image: s567

maiori regnorum clade; Carolus Gedano ad sceptrum revocatur. Sed paulo post, desiderata suorum integritate, sponte se abdicat regno: Archiepiscopus Upsaliensis semel motam loco fidem Suecorum, difficulter Christiano restituit. Interquiescente hac tempestate, aliam Gerhardus, regis frater, in Nordalbingia movet, pro administratore principem segerit, gravis nobilitati, popularis vulgo. Igitur accusatus, Segebergae detinetur, donec persoluto ei auro provinciis decederet. Intervenit Anglicanum bellum, cum nec stipendium, proavo Christiani Henrico ferreo debitum, exsolveretur, insuperque Islandiae praefectus caesus ab Anglis esset. In eo Vandalicae civitates ingens damnum ab Anglis passae, compositionem demum octavo anno Traiecti obtinuere. Plus negotii cum Suecis fuit, qui duce Ivaro Axelio, arces a regiis insessas oppugnabant. Clade fracti, Lubecam veniunt, de pace agunt. Rex Carolum Canuti decedere regno iubet, tubam seditionis ablaturus. Cum id passuros se Sueci negarent, infecta pace disceditur. Rex angustias Suecicas nivis tempore ingressus, cum enotuisset consilium, magnam pertulit cladem. Surrexitque iterum Gerhardus, ac popularitate sua Eidoranos, Frisones, Marososque Crempenses et Wilstrios in sua verba adigit. Visis deinde, quibus impar erat, armis regiis, deserit quos animaverat. Plebs aegre ad renovanda regi sacramenta compellitur. Capiti seditionis Henningo Wolfio latibulum Dithmarsis fuit, dudum praedas agere e vicinis sueta. Christianus rex Orcades insulas Iacobo II1 Scoto, elocata filia, dotales addixit, donec persoluto nuptiali auro redimi Norvegis possent. Scoti omne ius Orcadum ad se transiisse contendunt. At continuator Hectoris Boetii I. Ferrerius, qui vidit tabulas, L milibus florenorum Rhenensium redimi posse insulas confitetur.

Secutum regis ad limina Apostolorum (ut loquuntur) iter, LXXIV eius saeculi anno, cuius multi scriptores meminere: uti et Simonis pueri Tridentini, in quo Iudaei omnes Christi cruciatus renovarunt. Conventus Imp. Fridericus, Dithmarsiam cum Holsatia Stormariaque coniunxit, inque unum ducatum vertit, edito super ea re diplomate. Loquente apud Romanos multa per interpretem rege, Sixtus nullas tanto in principe litteras mirabatur. Magnifice ubivis exceptus rex, Carolum Burgundum cum Caesare frustra reconciliare laboravit. Domum reversus, ad Suecorum tergiversationem exstincto Carolo Canuti, nulli iam regi, sed Senoni Sturaeo, sorore Caroli genito, ut gubernatori parentium, connivet, temporum occasiones speculatus. Ioanni interim filio Christinam, Ernesti Saxoniae Electoris filiam, maximo apparatu iungit. Indicto Reinholdesburgi conventu, Dithmarsis Augustales insinuat litteras, suumque agnoscere imperium praecipit. Illi inde a Friderici I. aevo Bremensi se subiectos Ecclesiae, respondent, Caesarem de alieno largitum. Rex in speciem hoc praetendi certus, quod aliis interea Dominis Dithmarsi paruissent, cogitare gentem de sua salute iubet, recisisque, quas magnates Holsati postulabant, usuris, regressus Hafniam, carnem exuit, anno regni XXXIV. Rex omnium suffragio iustus, moderatus, septentrioni perutilis, solo Ioanne Magno, Upsalensis Ecclesiae Pseudomysta contrasentiente, Danicarum odio partium, quod nimium quidem ubique prodit.

In regna Daniae et Norvegiae haud dubius successor, Ioannes, natu maior filiorum Christierni erat. At Sueci, Helmstadium exciti, ut ex foedere prisco, trium concordiam regnorum restabilirent, simulatione Stenonis Sturaei, quem gubernatorem assumpserant, corrupti, Danorum spem frustrabantur. Ioannes cum Friderico germano, ditionem Sclesvicensem et Holsaticam aequo iure divisit. Post reliquos Stormaros, etiam Hamburgenses ab utroque principe in fidem


page 568, image: s568

accipiuntur. Sic denuo Holsatia, contra quam constitutum initio fuerat, in partes distracta, nobilitas utrique fratri iuramentum dixit. Ioannes, imperatis in vomerem binis aureis, grande aes alienum, quod pater emendis ducatibus conflaverat, fideliter dissolvit. Octogesimo tertio eius saeculi anno, Hafniae sacratur rex Daniae a Ioanne Laxmanno, maximo regni Antistite; apud Nidrosios Norvegiae Steno quoque Sturaeus Calmariae tandem regium Ioannis nomen comprobavit, modo rimam haberet, quo defectionem pro tempore renovandam tegeret. Ea erat adiecta electioni conditio, ut rex Sueciae Ioannes aes parentis alienum dissolveret. Mox enim incusans neque id fieri, neque Gotlandiam Suecis reddi, novis Sueciam factionibus implevit, Ivarum Axelium Gotlandia Oelandiaque insulis deicere conatus. Quod periculum animis expendentes Dani, educta classe, Gotlandiam, tradente Ivaro, repetunt, Stenonemque fidem regi novare compellunt, quam nihilo sanctius ille, atque ante datam coluit, foedere insuper occulto, Vandalicas sibi devinciens civitates, nihilque exinde sacri aut profani habens. Tandem, cum indictis iterum comitiis praesentiam suam subtraheret fraudibusque omnia misceret, in apertum bellum, quo plurimum humani sanguinis fusum est, erupit discordia, multis Suecorum procerum perfidiam viri detestantibus.

Eo tempore enitebant Domitius Calderinus et Rodericus Santius Romae, Marsilius Ficinus Florentiae, reliqua in Italia Angelus Politianus, Philippus Beroaldus, Hermolaus Barbarus, Hieronymus Donatus, Georgius Valla, Franciscus Philelphus, Ioannes Annius Viterbiensis. Nicolaus Helveticus Undervaldensis multorum annorum inedia et praedictionibus inclarescebat.

In Germania Rodolfus Agricola, Conradus Celtes, primus e Germanis Poeta laureatus, Ioannes Reuchlinus, qui et Capnio, Hebraismi instaurator, Dionysius Carthusianus scripturarum interpres, Ioannes de Monter regio Astronomus. Ioannes Wesselius Pontificiorum Censor errorum, Moguntiae damnatus: Petrus Uxamensis Toleti. Academiam Ingolstadiensem anno LXXI Bavarus, Tubingensem anno LXXVII Eberhardus Wittenbergicus excitarunt. hartmannus Schedel historiam contexuit.

Sixti IV locum implebat Ioannes Baptista Cybo Genuensis, Innocentium VIII vocarunt. Is innatam avaritiam dicteriis scommatibusque solitus velare. Liberos ante Pontificatum susceptos ad summos honores provexit. Ursini sub eo et Columnenses atroci se bello laniabant, quod alio graviori ipse interpolavit.

Aquilanos enim, opulentam Civitatem, suo adiungere imperio cupiens, adversus Ferdinandum regem eos tuendo, cruentum tumultum excivit. Venetos, et Columnenses adscivit socios, Insubres, Florentini, et Ursini regem sequebantur. Caedibus incendiisque saevitum. Alfonsus, Calabriae dux, Latium hetruriamque, captis direptisque oppidis, foede laceravit. Tandem Innocentius, relicta Aquila, ut aerario consuleret, damnum bellicis impensis acceptum, institutis venalium officiorum collegiis, resarsit. Ferdinandum, ob negata sibi tributa, anathemate notatum exautoravit. Zemem Mahumeti filium in custodia habuit, ingenti ob eum a Baiazete fratre auro cultus. Id ita accidit:

Byzantii morte Mahumetis tumultuatum, partesque in contrarias itum fuerat, aliis Baiazetem stirpis maximum patre nondum Imperatore, aliis Zemem vel Zizimum eodem iura dante natum, ad imperium vocantibus. Cum abessent ambo, Baiazetis filius in regia sede locatur, dum pater advolaret. Baiazetes ergo Byzantium, Zemes Prusiam occupavit Bithyniae. Baiazetes, revocato ex


page 569, image: s569

Apulia exercitu, Neapolitanis recuperandi Hydruntem ansam praebuit. Matthias Hungarus Turcas ultra Danubium removere annixus, importuna Caesarianorum irruptione revocatur. Quare Viennam expugnavit, totamque subegit Austriam, ab Alberto demum Saxone fractus, ut pacem amplecteretur. Baiazetes interim cruento fratrem proelio devicit in Bithynia, qui pulsus procul in Syriam, atque inde per Arabiae deserta in Aegyptum se contulit, fidem Sultani implorans. Ab eo perhumaniter exceptus, cum a fratre nihil aequi impetraret, spem concepit, vicinos Turcis Satrapas ad sese defecturos. Apud Cilices invenit auxilium, sed maximis impar viribus, descendit in maritima Ciliciae, fideque publica ad Rhodios traiecit. Rhodii honorificentissime exceptum in Franciam transvexere: a Ludovico rege Innocentio petenti transmissus est.

Provincia tum ad Francos devenit, stemmate Andegavensium exstincto. Maximilianus Romanorum rex dictus Francofurti, Francos in Morinis acie profligavit. Maria eius coniux delapsa equo, per venationis studium, occubuit, relictis Philippo et Margareta parvulis. Ex eius morte Maximilianus in Belgio parum auctoritate valebat. Margareta trimula Delfino despondetur, doti adscriptis Atrebatibus, et comitatu Burgundiae. Delfinus, exstincto paulo post patre, tertium decimum annum agens, praeesse regno haud poterat. Latine eum scire pater vetuerat, praeter illud unum: Qui nescit simulare, nescit regnare, Sorori regis et duodecim paribus Res pub. commissa. Decesserat et Eduardus IV Anglus, Henricus VII gener eius e Britonia, ubi exulabat, furtim elapsus, Richardum tertium, Eduardi regis, soceri sui, fratrem, qui matri propriae adulterinum impegisset concubitum ex eoque Eduardum susceptum iactasset, necassetque eius filios, sub signis occurrentem proelio vicit, occidit, ac eo regno potitur.

In Hispania Elisabeta vel Isabella, Ioannis II Castilionensis filia et haeres, castiliam secum dotali nomine ad virum Ferdinandum traxit. Lusitanorum magna pars ad Alfonsum Galliciae regem inclinabat, unde factum, ut universa terra gravi exarserit bello.

Post varias hinc inde acceptas illatasque clades, in Numantino agro vincitur Alfonsus, speque omni occupandae Castiliae deicitur. Ferdinandus iam late Hispaniae imperans, plurium annorum bello Maurorum opes in Baetica (quae nunc Granata dicitur) oppugnavit, ac postremo totius regni viribus, cum Isabella coniuge connixus, anno eius saeculi nonagesimo, regnum barbarae gentis in ea terra funditus evertit, Mele seu Baudele Maurorum rege cum urbe regia in potestatem redacto, anno circiter DCCLXX, quam Saraceni Hispaniam invaserant. Inquisitionis officium exinde in Mauros Iudaeosque institutum. Ferdinando Catholici nomen datum. Centum viginti quattuor milia familiarum migrare Hispaniis iussae. Ex eo tempore gens Hispanica multo per orbem illustrior facta, altero velut orbe terrarum, Hispanorum regum auspiciis, gentibus patefacto. Christophorus Columbus Genuensis naucleri cuiusdam naufragio edoctus, incognitas latere occidentali in Oceano terras, primus omnium classe rem tentare ausus est, anno MCCCCXCII. Cum Fortunatas insulas (Canarias vocant) tribus navibus tenuisset, inde centesimo, quam Gadibus solvisset die, Leucaias inter Cubam et Floridam insulas attigit: Mox Hispaniolam, aliasque regiones lustrare coepit.

Fridericus sub haec Imperator Maximilianum filium, a Brugensibus Flandris captum, praecipua usus Alberti Saxonis opera, liberat. Albertus, Hector dictus Teutonicus, non Brugenses solum ad deditionem compulit; verum etiam Eburones, Sicambros, Batavos, novenni bello attritos, Maximiliani agnoscere coegit imperium. Frequens iis proeliis rex ipse interfuit, ducemque suum


page 570, image: s570

Frisonum provincia remuneravit. Eoam vero Frisiae partem Ulricus Nordanus, empta ab Hamburgensibus Embda, tenebat, Comitis titulo ab Imperatore Friderico fatis vicino exornatus. Fridericus enim anno imperii LIII, ex carcinomate desecto crure, decessit Lintii, pacis et otii, quam Res publica ferret, studiosior. Africa (inquit Langius) amissa, Asia sub iugum missa, Europa, eo imperante, adeo in angustias coacta, ut fidem, qua totus pridem personabat orbis, exiguus occidentis, incomtusque hirti septentrionis angulus vix audeat tuto profiteri. Triennio ante obierat Matthias rex Viennae, cum litteris simul armisque Pannoniam exornasset: a cuius excessu Maximilianus Austriam recepit. Ladislaus, Casimiri Poloni filius, Bohemiae Hungariam adiunxit. Anno XCI Carolus VIII Francus Rex, Margaritae, quam impubis ipse impuberem sibi desponderat, repudium dedit, Britoniaeque heredem, Maximiliano pactam, suo toro applicuit, gemina in Maximilianum iniuria, cum et filiam eius aspernaretur, et praeriperet sponsam.

Baiazetes variam expertus sortem est, fratre pulso. Moldaviam a Walacho adiutus subegit, a Sultano Aegyptio multas in Cilicia pertulit clades. Tharsum, Adanem, larandam, multo sanguine Aegyptius expugnavit. Cum bellum utrinque maximis esset viribus gestum, modestior tandem Baiazetes Oratorem Aegyptii humaniter habuit, pacemque restitutis sibi Tharso et Adane fecit. Deterior Barbaro Alexander VI, Rodericus ante Borgia, Pontifex fuit, qui emptis Cardinalium suffragiis, quos auro corruperat, ut dignitate potiretur, potitus ea suffragatores exitio dedit. Tam impudenter nundinatus sacra, ut versu notaretur:

Vendit Alexander claves, altaria, Christum.
Vendere iure potest, emerat ipse prius.

Pessimo tamen saeculo doctissimi effloruere viri, Ioannes Picus Mirandulanus, Ioannes Trithemius Spanheimensis, Antonius Coccius Sabellicus, Iacobus Philippus Bergomensis historiarum scriptione insignes. Rostochienses interempto collegio canonicorum, quos Magnus et Balthasar principes introduxerant, praeposito Thomas Rhodio, plurima civitati suae incommoda accersivere, quae auro tandem et deprecatione humili sublata sunt.

Iacobus Usumcassano genitus, cum veneno ab impudica uxore peteretur, praegustare insidiatricem coegit. Quod cum illa fecisset, rex accepto eodem poculo, datoque filio, cum uxore filioque interiit. Ismael Sophus, sororis filius, avitum Persarum regnum recuperavit.

Reddita fuerat et Friderico Austria, avitus principatus: Verum Ladislaus Polonus, Matthiae Corvini apud Hungaros, et Poggiebracii apud Bohemos successor, Hungariam sibi pro peculio asserebat. pactum id impugnabat Maximilianus rex Romanorum, coactoque e Germanis potissimum milite, Belgradum cepit, parumque aberat ut totam Hungariam revocaret ad Austriacam domum. Sed cum milites parum obsequentes haberet, conventum est in conditiones, ut, si Ladislaus e vidua Matthiae regis liberos non gigneret, regnum ad Maximilianum, eiusque heredes devolveretur. Belgradum (Albam regalem vocant) Ladislao receptum.

Poloniam, defuncto Casimiro, patre Ladislai, frater eius Ioannes Albertus, literatum quam armorum melior gubernabat, mox Barbarorum incursionibus affligendam.

Adscribere iuvat Philippi Cominaei, cordatissimi scriptoris, de eius saeculi, quo et vixit, rebus iudicium. Nihil, inquit, praestabilius est mediocri vitae genere, quod qui honeste acquisitum tuetur, is omnium certe est felicissimus. In rebus humanis ita comparatum est, ut nullus fere sit populus, quem non aemulus aliquis


page 571, image: s571

exerceat. Gallis oppositi sunt Angli, Anglis Scoti, Hispanis perpetua quaedam simultas intercedit cum Lusitanis. Italiae principes magna ex parte retinent possessiones, nullo fere titulo, et acerbe suis imperant. Iis adversantur reliquae potentiores civitates, Venetiae, Florentia, Genua, nonnumquam etiam Bononia, Sena, Luca. Aragoniae reges oppugnantur ab Andegavorum ducum familia: Mediolani et Insubriae Vicecomites ab Aureliana domo. Venetis sunt infesti principes Itali et Florentini: Seneses autem et Genuates oderunt Florentinos. Genuates laborant, et sunt divisi civilibus factionibus Fregosiorum, Adurnorum et Auriorum. In Germania magnae sunt inter Austriacam et Bavaricam domum aemulationes, et quae sunt ex Bavariae ducum stirpe natae familiae, inter se ipsae dissident. Austriacis principibus grave est odium cum Helvetiis. Impugnantur a Clivensibus Geldri: et hi valde sunt iniqui Iuliacensibus. Quae sunt ad Oceanum Germanicum et Balthicum mare civitates, bella saepe gerunt cum Daniae regibus. In Germania plurimae sunt arces et castella munita, quae res licentius agendi multis occasionem praebet. Populi Asiae Africaeque, dicuntur inter se non minus quam nos, immo turpius aliquanto dissidere. Nam in servitutem se pertrahunt ipsi, seque invicem nostris hominibus venundant. Et videmus, quam multi quottidie ad Lusitanos deportentur. Itaque nihil est in hac aerumnosa vita praestantius, quam divinum metuere iudicium, et studere in omnibus aequitati, contentumque esse mediocri citae genere: neque defatigari iis curis, quales fere suscipiuntur a plerisque nimia quadam cupiditate et ambitione augescendi. Haec ille, quibus nihil verius, consuevitque Deus excitandis torpentium animis ostentare mundo prodigia. Sic designandae dissidiorum foeditati natum reperio monstrum in Scotia (cuius regem Iacobum in coniurati interfecerant) biforme a capitibus ad umbilicum, inferius unus homo, diversis pugnantibusque inter se voluntatibus, quod XXVIII annis produxit vitam. Prope Basileam lapidem trecentarum librarum de caelo cecidisse prodit Trithemius. Hermannus Risvichus Batavus, cum immortalitatem animae, universamque Christi doctrinam, fabulas esse nugaretur, maluit vivus exuri, quam teterrimas blasphemias retractare, haereticorum stolidissimus.

MAXIMILIANUS I. Romanorum Imp. BAIAZETES II, ET SELIMUS I, Turcae.

MAximilianum unicum e Leonora Lusitana filium, Fridericus pater imperii consortem adsciverat, annuente Electorum collegio. Exstincto deinde Friderico, Maximilianus attritam valde Caesaream dignitatem, varia fortuna XXV annis gessit. Par utrique sorti visus, a magnitudine animi, munificentia, pietatis literarumque meliorum amore, antiquitatis praesertim studio, plerisque laudatus. Viennae collegium Mathematicorum Poetarumque erexit, ubi poetas laurea ornandi facultatem Conrado Celti tribuit. Comitiis Wormatiensibus sedes Academiis singulos deligere Electores iussit. Illis auspiciis Academia Witebergensis in Saxonia a Friderico Electore, anno secundo supra sesquimillesimum et Francofurtensis ad Viadrum, annitente Ioachimo Brandeburgico, anno eiusdem saeculi sexto, effloruit. Nec facile alia aetas plures historia omnique eruditione celebres fudit. Nobilitarunt imperii Maximiliani initia repertae ad Sudetes montes argenteae venae.

Locus a Silvis horridis Schreckenberg dictus, novos exinde nummos praebuit, oppidumque Annaebergam, quod subito effossis e terra opibus auctum est. Prima Caesari in Turcas, croatiam vastantes, expeditio fuit: Sed illi


page 572, image: s572

Christianorum mactatis, pluribus in servitutem raptis, abierant. Croatia tamen in fidem Maximiliani rediit. Mox versa in Carolum Geldrum arma, qui hereditatem, patris Adolfi impietate amissam, multisque annis Burgundo possessam, a genero eius Maximiliano repetebat. Eum fregit Albertus Saxo, qui dextera manus imperii appellari meruit. Philippus Maximiliani e Maria Burgundica filius, Belgarum princeps salutatur. Alberto Saxoni praemium militiae datum a Caesare Frisia, e qua ille nihil fere praeter labores et sanguinem tulit. Nam dum eam feralibus dissidiis fluctuantem subigere tentat, morte intercipitur. Filii Georgius et henricus, quod imperfectam victoriam prosequi anniterentur, cladibus quidem implevere Frisiam, sed semetipsos simul viribus pecuniisque exhauserunt; Frisii alieni, multoque servilis impatientes iugi, in libertatem semet, sed cruento Marte, vindicarunt.

Durius bellum Italiae incubuit. Ferdinandus Rex Neapolitanus, mente subdola, nemini fidus, decesserat anno M CCCCXC IV. Rem paternam susceperat Alfonsus, nihilo gratior Italis quam pater, cuius imitabatur sordes, impietatem, saevitiam, libidines. Francis imperabat Carolus VIII, qui Francisci Britonum ducis filiam, Maximiliano pactam, praeripuerat, Henricum VII Anglorum regem auro placarat, bellum Galliae inferentem. Ei spes ingestae amplissimae, per odia subditorum in Aragones, totius Apuliae, ac per eam Siciliae Graeciaeque occupandae. Favebat iuris species, quod exstincta familia Andegavensium, ultimi ex ea stirpe regis testamento haeres esset scriptus. Incitabant Neapolitani exules, incitabat Ludovicus Sfortia, ut nepotem suum, cui Alfonsi regis filia nupserat, per bellum Gallicanum Mediolanensi ducatu depulsurus. Incitabat initio et alexander Pontifex, Alfonso infensus: qui cum se ei metu Gallorum submitteret, Caroloque insuper tributum offerret, remorari tamen iter institutum, in quod plurimi sumptus effusi erant, nequivit. Carolus paulo XX annis maior, XX peditum, quinque equitum milia in Italiam duxit. Ioannes Nauclerus L milia armatorum ei, praeter aliorum fidem, tribuit. Maximilianus Caesar, oblata sibi a Ludovico Sfortia in coniugem Blanca Maria, corpore animoque elegantissima virgine, ducis Mediolanensis Ioannis Galeatii sorore, exuerat offensam, quam ex intercepta Britonica sponsa conceperat in Carolum. Ferdinandus Hispanus, restitutione Perpeniani et agri Ruscinonensis, Gallis erat devinctus. Itaque a nemine impeditur Carolus: urbes Italicas, novis passim imperiis studentes, sibi adiungit. Ioannes quoque Galeatius, dux Mediolanensis, adolescentulus, seu fato, seu veneno raptus, vacuum Sfortiae patruo locum facit. Petrus Medices Reip. Florentinorum princeps, quod metu adductus Pisas, Liburnum, aliaque ditionis Florentinae oppida, Carolo permisisset, urbe eicitur. Florentini pecunia adiuvant Carolum, oppida ei concedunt sua, quoad Neapolin intrasset. Alexander Romae exceperat Ferdinandum, Alfonsi filium, cum copiis: Sed audito, omnia prospere Carolo evenire, iamque teneri ab eo Viterbium, inops consilii dimittit Neapolitanos, Carolum in urbem, se ipsum Adriani in molem recipit; conscius sibi, quam turpiter solium Romanum adeptus, quanta cum infamia ei praesideret. Sic Romam intrat Carolus, extremo anni nonagesimi quarti die, largitione et promissis corruptus, ne a spurcissimo Pontifice poenas scelerum exigeret.

Inauguratur ibi regno Siculo, Gemum vel Zizimum, Baiazetis fratrem, bello adversus Turcam gerendo usui futurum, ad se traducit. Sed Pontifex petitioni Baiazetis satisfacturus, quicum occultam contraxerat amicitiam, id egit, ut vixdum Neapolin translatus Gemes vitam finiret, non sine perspicuis


page 573, image: s573

propinati veneni notis. Sola arx Neapolis impetum Gallorum aliquandiu sustinuit. Cetera regni omnia ultro Gallis deditionem fecere. Alfonsus rex gnarus, quanto in odio apud suos esset, Ferdinando filio tradiderat regnum, Iovinianus Pontanus abdicationis formulam conscripserat. Nemo enim crudelis vir fortis esse solet. Messanam profectus, abstinentia coepit monastica veteris vitae flagitia piare. Eum Ferdinandus filius, arreptis navibus, celeriter insequitur, nullo fortitudinis specimine edito. Simul Fridericus, frater Alfonsi, qui classe tenebat mare, inglorius fugit. Diceres, Dei nutu, adultos reges ac senes per adolescentem castigari. At sicut per aestatem extremo in septentrione sol ubi occidit, modico post intervallo oritur vicissim: Sic et quae Gallis affulsit fortuna, repente evanuit, Aragonensibus refulsit iterum. Ut enim in summo erant Galli honore initio, ob virtutis opinionem: Sic cognita eorum rapacitate, aliisque flagitiis, foedum sui odium excitarunt. Rex ipse, cum antea bellum spiraret in Turcas, subitaneae felicitatis sensu corruptus, nihil seriae rei agitabat. Nobilitas Italica contemptui erat Gallis, eum rerum successum virtuti suae tribuentibus. Quare cum Alfonsus et Pontifex Venetos, Ferdinandumque et Caesarem de auxiliis sollicitarent, iamque Ludovicus Sfortia metueret Gallos, quos adiuverat, praesertim Novaria spoliatus nuper a Ludovico, Aurelianensi duce, facile ictum foedus est de Gallis Italia exturbandis. Carolus exhausto opibus regno Neapolitano, modica ei pro tempore praesidia imponit; ipse reflectit iter Romam versus, exiturus Italia, priusquam confoederati copias in unum contraxissent. Sed antequam discederet neapoli, Ferdinandus Hispanus Rhegium, extremis in Calabriae finibus oppidum, munierat. Mox Calabriam quoque et Apuliam, adductis e Sicilia praesidiis, Aragones recuperarunt. Novem milia reducebat secum Carolus, quae nec ipsa retinuit integra, cum et Senensibus imponeret praesidium, et Genuam aliquot cohortes mitteret, Florentinos alienavit, non redditis, quae illi tradiderant, oppidis. Igitur Veneti eum et Sfortiani cruento ad Tarum amnem proelio excepere, quo victores quidem Franci, at per Stratiotas Graecos, Venetis militantes, praeda et impedimentis exuti sunt. Morbum, quem Gallicum vocant, Neapoli secum in Galliam miles traxit. Ferunt Hispanos eum ex Africa novoque orbe advexisse. Novariam confoederati obsidebant, quam a Ludovico, qui post Francis imperavit, interceptam diximus, antea Mediolanensibus subiectam. Ibi Gallorum iam duo milia fame interierant: reliquorum miseriis motus Phio. Cominaeus, Orator regis Francorum, omnibus modis id egit, ut pactis indutiis, liceret eis egredi salvis, atque interim pax cum Sfortia et Venetis fieret. Ea confecta fuit sane, sed infida, cum nec Sfortia suppetias Gallis promissas praestaret, sed Ferdinando subministraret subsidia: nec Veneti conditiones admitterent alias, nisi si in Turcam duceret Carolus, et Ferdinando regnum Neapolitanum sub tributo possidendum, relinqueret.

Maximilianus sub id temporis conventum agebat Wormatiae, Eberhardum Wirtenbergicum creabat ducem, iudicium Camerae formabat, Sfortiae Mediolanensi parabat subsidia. Francus rex cum in Galliam revertisset, nihil fere rerum per se ipsum agebat, neque per aetatem cavere sibi satis a deceptoribus poterat. Itaque commeatus subtractionem indignati milites, quo in Italia reliquerat, aut defecere ad Ferdinandum, aut turpes cum eo conditiones pacti, tradebant castella et urbes. nec deerant, qui mera perfidia transirent statim ad hostes. De multis Francorum milibus pauci, iique infirmi remearunt in Franciam. Mox vero et Ferdinandus, cum caietam obsideret, nuperque toro adiunxisset amitam suam, febri vexatus discessit e vita. Horrescit animus Cominaeo ista


page 574, image: s574

referenti, notantique, matrimonia eius generis haud pauca Ferdinandi maioribus contracta. Iam ante eum pater Alfonsus interierat, cuius frater Fridericus rem Neapolitanam arripuit. Sic biennio quinque Neapolis reges exstitere, Ferdinandus, Alfonsus, Ferdinandus, Carolus Galliae rex, et Fridericus, Nec mirum sane, regnare illustribus in familiis calamitates, cum praeter ceteram licentiam vitae, in matrimoniis etiam ius fasque omne conculcant, rati, leges plebeio tantum sanguini latas, se supra omnia divina humanaque iura positos. Igitur in Ferdinandi quoque Hispani domum haud exigua irruit clades. Unicus, qui erat filius, morte rapitur. Nurus, Maximiliani Caesaris filia, fetum edit mortuum. Gener Alfonsus, Lusitaniae regis filius, tertio post nuptias mense delapsus equo, perfringit cervicem. Filia Emanueli, demortui patrueli elocata, partus doloribus exstinguitur. Ita ad Ioannam Philippo nuptam, devolvitur hereditas.

Neque Carolo VIII praereptio alienae sponsae feliciter cessit. Sobolem ex ea vitalem nullam tulit. Ipse cum Ambosae ludentes pila spectaret, apoplexia ictus eo loco, ubi conciderat, nonam post horam exspiravit. Id ei fatum praedixerat Hieronymus Savonarola, hortatus simul in coram et litteris scriptis (quemadmodum Philipp. Cominaeus et legisse se, et audisse memorat) ut Ecclesiam reformaret, nec ad suorum conniveret rapinas et flagitia. Hunc caelestis sapientiae praeconem Florentini in cineres redegere cum sociis, Pontificis instinctu, cuius horrenda flagitia carpebat et tyrannidem. Viro, sanctitate vitae et praedictionibus claro, imputata est dissidii excitatio in Republ. crimen Apostolis, aliisque Christi testibus solitum impingi. Neque vero melior Caiapha Alexander VI, Pontificiis historiographis testibus. Primum Cardinales, a quibus Pontificatum emerat, varie ab eo damnati, debitas, ut ait Onuphrius, scelerati studii, venalisque suffragii poenas dedere. Tum Ursinos bello persecutus aestate una, cum nihil inde praeter dedecus reportaret, in gratiam eos recepit. Spurios deinde suos, Innocentii exemplo, palam iactare, solutaque omni disciplina honoribus et divitiis cumulare unice studuit. Lucretiam filiam Hispano, cui nupserat, ademptam tribus principibus, primum Ioanni Sfortiae Pisaurensi, deinde Aloisio Aragoni, tertio Alfonso Estensi, Ferrariae duci, contra ius fasque elocavit, simul ipse eam in amoribus deliciisque habuit, filiis rivalibus patris: unde Pontanus et Sanazarius versibus in haec facinora lusere.

Pontanus.

Hoc iacet in tumulo, Lucretia nomine, sed re
Thais, Alexandri filia, sponsa, nurus.
Actius Sanazarius.
Pollicitus caelum romanus et astra Sacerdos,
Per scelera et caedes ad styga pandit iter.
Et in Lucretiam idem.
Ergo te semper cupiet, Lucretia, Sextus!
O fatum diri numinis, hic pater est.

E nothis minimum, principem regni Siciliae, medium, Caesarem Borgiam Cardinalem, maximum Candiae ducem in Hispania fecit. Sed hunc Cardinalis noctu vagantem per insidias occidi, proicique in Tiberim iussit. Post cuius mortem spreto sacerdotio, cupidus dominandi, se in Galliam cum magna vi auri ac supellectilis contulit. Regnabat iam Ludovicus XII, patruelis Caroli VIII, qui cum regno Neapolitano, Insubrum quoque imperium, hereditatis iure, ad se pertinere contendebat: Quippe cuius avia Valentina fuerat primi Insubrum ducis Ioannis Galeatii filia. Ergo


page 575, image: s575

contra Ludovicum Sfortiam, et regem Fridericum, cum Pontifice, Florentinis, Venetis, et Ferdinando Hispaniae rege, exsecrabile, ut ait Onuphrius, ac Italiae funestum foedus, his conditionibus percussit, ut principatu Mediolani acquisito, Cremona Venetis dederetur, Caesar Borgia Papae filius, qui sacram purpuram, ducta uxore Carlotta de Aliberto, Francorum regis propinqua, deposuerat, Aemiliam, Flaminiam, Picenum et Umbriam, veteribus dominis eiectis, obtineret. Reges vero Hispaniae et Francorum, regnum Neapolitanum sibi dividerent. Ingentibus igitur et potentissimis copiis comparatis, Sfortia parvo labore a Ludovico rege Mediolani imperio exuitur. Borgia, eiectis aut necatis Aemiliae Hetruriaeque principibus, maximum sibi in Italia dominatum comparat. Dici paucis nequit, quantum doli caedisque patraverint Pontifex eiusque filius, ut exsecrandas cupiditates adimplerent. Volaterranus, Guicciardinus, Iovius, et ex illis Onuphrius, idonei testes sunto. In urbe, inquit Volaterranus, gladiatorum numquam licentia maior, numquam populo Romano libertas minor. Delatorum magna frequentia, brevissimo maledicto poena mortis erat; grassatorum insuper omnia plena, nec noctu tutum per urbem iter, nec interdiu extra urbem. Roma gentium refugium, et arx populorum, nobilis iam carnificina erat, quae quidem omnia Alexander suorum causa, quibus omnia indulserat, permittebat. Hic vero inter reges partiebatur orbem novum: Quae ad Orientem spectarent, Ioanni Lusitano, occiduas partes Ferdinando attribuens.

Lusitanus, superato suis auspiciis Bonae Spei promontorio, clausit vitam, Emanuele, Ferdinandi eius patrui filio, successore. Americus Vesputius Florentinus novam continentem, cui nomen ab ipso Americae inditum, Ferdinando Hispano aperuit.

Ut felix illis expeditionibus Hispania, sic misera suis Polonia fuit, Ioanne Alberto rege. Hic enim dum Albipolin et Lycoscoviam, instigante Moldavo, bellis appetit, in angustiis montium a perfidis Valachis spoliatur exercitu, barbarisque in Poloniam irrumpendi audaciam praebet. Adiuncti enim Valachis Tartari, cum omni saevitia in Polonos essent grassati, ad centena hominum milia maestam in servitutem rapuere.

Haud multo felicior Austriacorum in Helvetios expeditio fuit. Austriaci enim successu rerum insolentes, cum Sigismundo, Maximiliani patruo, habenas principatus extorsissent, in Curienses, Engadinos et Grisones iniurii, ademptas Episcopo Curiensi arces non reddebant. Erat enim eis in animo, Rhetos Helvetiosque sub excussum pridem iugum reducere. Praetexebatur causa, quod Helvetii Suevico foederi nomina dare nollent. Rheti Helvetios, Austriaci Suevos Francosque in societatem armorum traxere. Sed erant illi disciplinae militaris observantissimi, virtuti plurimum, fortunae in omnibus minimum tribuebant: Caesarianos duces plerosque et peritia rei militaris, et militis oboedientia deficiebat. Itaque cum octies pugnaretur, semper victoria ab Helvetiis stetit. Apud Constantiam urbem M D Helvetii decem Caesarianorum milia fugarunt, cumque duo hostium milia occidissent, vix unum aut alterum desiderarunt e suis. Maximilianus tandem ipse, licet Geldrensi distentus bello, advolavit. Quo praesente, paulo quidem melius res gestae, vastatum passim hosticum solum, in proeliis complures etiam Helvetiorum perempti, sed nihil tamen solidae victoriae partum. Fames utrinque foeda plurimos mortales absumpsit. Bilibaldus Pircheimerus, qui octingentos tunc Norimbergenses pro Caesare ductaret, greges puerorum puellarumque, ait, se vidisse, pastum actos prata, ad herbas iumentorum instar vorandas. Caesarianis praeerat Henricus comes Furstenbergius, magnus contemptor hostium, qui disciplinae


page 576, image: s576

militaris neglectu, ad Dornecum arcem a Bernensibus et Solodurensibus prostratus, cum quattuor milibus occubuit. Sfortia Mediolanensis, quem tunc maxime urgeret rex Francus, pacem facere inter Caesarem et Helvetios summopere annixus, priusquam pax plane coiret, omni fere ditione expellitur. Tandem Basileae, cum dura bellantium corda auro emolliisset eius legatus, sopitum est crudele dissidium. XX pugnatorum milia occiderant, nec alterutris quicquam accessit, nisi quod ante discordiarum initium possedissent. In hoc bello novissimum virtutis suae specimen edidisse helvetios, Bilibaldus, qui id descripsit, censet: deinceps incrementa eorum fastum avaritiamque communes felicitatis pedissequas, excepisse.

Tum vero Sfortia omnibus modis stimulare Maximilianum, ut pro salute Italiae Alpes ilico transcenderet. Idem Veneti et Pontifex per Oratores postulare. Caesar vicissim flagitare, ut rem pecuniariam celeriter expedirent Veneti, festinatoque itinere in Italiam contendere. Verum cum ex condicto neque aurum Veneti, neque copias ad oppugnandam Florentiam sisterent, nequiquam tentato Liburnensi portu, Caesar indignationis plenus in Germaniam revertitur. Galli, qui exterriti Caesaris adventu, trans Alpes reduxerant exercitum, eo digresso, mox in Liguriam et Transpadanam oram irrupere. Caesar interim tentatis Francorum finibus, cum nihil a confoederatis auxilii veniret, Geldricum metuens bellum, placem cum Ludovico fecit Cameraci, qui Sfortiam mox tota Insubria eiecit, maximoque cum splendore ingressus Mediolanum, Longobardorum dux appellatus est. Sfortia ad Caesarem profugit. Ei frater Ascanius Cardinalis, versutissimi homo ingenii, brevi amissa recuperavit, quod Insubres aegre ferrent Gallorum militum insolentiam. Id Ludovicus non ferens, novos scribit milites, interque eos sex helvetiorum milia. Sfortiae suaserat Caesar, ut solis uteretur Suevis, quod inter Helvetios Suevosque haud facile conveniret. Id ille consilium aspernatus, malo suo optimum fuisse didicit. Cum enim ad certamen ventum esset, helvetii Sfortiani noluerunt cum gentilibus suis, qui Franco militabant, manus conserere: Sed congressi iungebant dexteras, felicia sibi invicem comprecati. Ita desertus Sfortia, capitur a Gallis, inde et frater eius Ascanius a Venetis, amboque Gallicano in carcere contabuere. Ita quattuor mensibus Mediolanensis ditio, omnium Italicarum pulcherrima fecundissimaque, dominum mutavit.

Baiazetes, tyrannus Turcicus, Methonem Venetis ereptam, omni pube mascula spoliavit. Ambitione Graecorum incitatus, a Ioachimo Patriarcha tria ducatorum milia exegit annua.

Inter haec Alexander anno MD Iubilaeum celebrat, his qui venire neglexerant, seu minime poterant, per diplomata licitatus. Angelum supremum, Hadriani moli impositum, deiecit fulmen, ruituri papatus omen: quem Alexander restituit. Eo, qui secutus est, anno primo eius saeculi, cruces variae, interque eas cruentae admodum in vestibus, indusiis, mulierum peplis, ipsaque adeo cute multorum apparuere, maximo cum spectantium horrore. Indignari diceres Deum, oculisque subicere crucis signa, quam contemptim adeo haberent mortales, ut vel tantis e prodigiis commonefacti crucis Christi, desisterent a superstitionibus et vitiis, vel sanguine suo poenas penderent. Sed latius terrent portenta, quam emendant, uti finiens suam historiam, ait Iohannes Nauclerus, Praepositus Tubingensis, qui tum vixit. Subiungit is, qui tredecim sequentium annorum pertexuit historiam, Nicolaus Basilius, monachus Hirsaugiensis, statim seditionis malo coeptum laborari passim, pestilentibusque morbis et contagiis, quibus [Orig: queis] nonnullis in locis tertia, alicubi dimidia pars hominum interierit.


page 577, image: s577

Basilea, Scafhusa Mulhusium, deserto Imperio, foederi se adiunxere Helvetico. Dioeceseos Spirensis rustici coniurarunt in capita magnatum, sacerdotibus imprimis infensi: Sed auctores conspirationis suppliciis affecti sunt.

Iudaei tum arbitrati Ismaelem Sophum, patre natum Alcorani interprete novo, qui collecta undique exulum et miserabilium hominum manu, Mediam, Parthiam, Persiam, Mesopotamiam, Armeniam, secundo victoriarum cursu peragraret, Messiam esse suum: brevi didicerunt illum Iudaicam gentem ut caecam et infidelem detestari, legis Mahumeticae nova, atque a Turcis aliena instituta, urgere.

Parturiebat enim hoc saeculum plurima ubique terrarum nova. Mahumetismus findebatur in sectas, cum aliam Persae, aliam Turcae inciperent tueri. Petrus Alvarus Brasiliam et Calecutium Ferdinando indagabat; Emanueli versus Orientem et Austrum novae insulae acquirebantur, qui et Ormusium et Malaccam postmodum, et Goen in India Alfonsi Alburquercii armis cepit, expulsis Saracenis. Prorsus Hispanae genti novum surgebat imperium, id quod novus Ferdinando Hispano titulus, quem Catholicum Papa dixit, praesagiebat. Poscebat et novum curia Romana censorem. Nam canente Mantuano:

Vivere qui sancte cupitis, discedite Roma:
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.
Sanctus ager scurris, venerabilis ara cinaedis
Servit, honorandae Divim Ganymedibus aedes.
Templa, sacerdotes, altaria, sacra, coronae,
Ignis, tura, preces, caelum est venale Deusque.

Et:

I pudor in villas, si non patiuntur easdem
Et villae vomicas: urbs est iam tota lupanar.

Vulgatis proverbiis: Quo quis Romae proprior sit, eo peiorem esse Christianum. Item, in nomine Dei (id diplomatum Papalium exordium) incipere omne malum. Similiter: Qui semel it Romam, videre scelestum: qui secundo, recognoscere: qui tertio, in patriam referre. Non defuerunt divinae veritatis praecones, Ioannes de Vesalia Vormatiae, Ioannes Wesselus Groningensis, Gocchius Mechliniensis, Andreas Archiepiscopus Carniae, Nicolaus Rus Rostochii, Paulus Scriptoris Tubingae, Andreas Proles Lipsiae, et alii graviori censurae praenuntii.

Interim saeculi istius anno secundo Ludovicus XII, ex foedere clam cum Ferdinando icto, maximas in Fridericum Neapolitanum mittit copias, Ferdinandus Consalvus Cordubensis exercitum Hispaniensem Siciliae applicat, praetendens se auxilio venire Friderico. Sic Fridericus, eodem tempore a duobus potentissimis regibus circumventus, facile opprimitur. Oppressus maluit aperto se hosti Ludovico, quam fucato consanguineo Ferdinando credere. Nec falsus opinione, pro regia maiestate a Francis humanissime habetur. Hic imperii Aragonensium, quod LXXIX annis duraverat, in Italia finis, novique dominatus primordium.

Neque enim diu inter victores reges mansit in societate concordia. Exorta inter eos de finibus contentione, magno se ambo iudice tuentes, ad arma devenerunt. Consalvus Baroli obsessus, collectitia manu maiores Gallorum copias fudit. Variis deinde proeliis superior, oppidatim cuncta subegit, ac Neapoli demum recepta, munitissimam illam arcem sollertia expugnavit. Summa denique belli ad Caietam redacta, quo se Gallorum reliquiae ad octo milia ex fuga receperant, clausisque obsidione, supplementum post annum, armatorum fere decem milia, supervenere. At


page 578, image: s578

Consalvus maluit Fabianis artibus bellum ducere, quam fortunam periclitando, ac militum sanguine abutendo, repentina hostem acie debellare. Itaque ad ultimam redacti famem Galli, deditionem tandem fecere, postque eos civitas ipsa anno MDIV. Hispanus regno potitus, Alexandro album equum pro tributo misit: reliquum Pontifex condonaverat.

At ille, cum animo adhuc maiora de filio conciperet cenamque venenatam Adriano Cardinali, aliisque Senatoribus instruxisset, fatali ministri errore, e lagena infecta potus, suamet fraude interiit. Borgia filius insutus ventri mulae, recens exenteratae, vim quidem veneni discussit, at gravi valetudine affectus, ausis plerisque excidit. Consumptus Alexander anno pontificatus XI, saeculi istius tertio. Thesaurum Borgia omnem corripuit, Vaticanum, XII armatorum milibus insedit, ut Cardinales, successorem dicturos, in sua vota compelleret. Mox populus, velut capta urbe ad arma discurrit. Borgias aeger adhuc, Nepet se deferri lectica iubet, Patres militem scribunt. Tandem Pius III legitur, Piccolomineus antea, qui tricesimo post creationem die periit, haud sine veneni suspicione, Borgiam in mole Adriani detinet. Sequitur Iulianus Cardinalis, armiger magis quam claviger, qui Iulii II nomen sumpsit. Borgiam mille neces meritum, copiis urbibusque, ac omni dignitate exutum, ea dimisit conditione, ut Caesenae et Forolivii arces, eius praesidio munitas, reciperet. Ille libertate impetrata, Neapolin proficiscitur, ubi a Consalvo captus, transmittitur in Hispaniam. Inde cum ex custodia ad Ioannem Navarrae regem profugisset, ignobili quodam in proelio a Cantabris occiditur e Caesare nihil factus.

Ceterum Iulius Ecclesiasticam ditionem non tantum recuperare, sed et latius proferre cupidus, Bentivolum Bononia pellit, ad Veneti nominis excidium cum Caesare, Hispaniaeque et Galliae regibus, cum ducibus quoque Ferrariae et Mantuae, Cameraci in Belgis foedus percutit.

Maximilianus iam defunctus erat bello Bavarito, quod e Georgii Divitis testamento conflatum erat. Is enim Ruperto Palatino genero suo, omnem addixerat Bavariam, exheredatis patruelibus, Alberto, cui Caesaris soror nupserat, et Wolfgango. Caesar, cum honestis pactionibus edictisque nihil proficeret apud Rupertum, proscriptionis eum sententia ferit. Philippo contra Electore filium protegente. Insurgunt ergo cum Caesare et Bavaris Frid. Brandeburgicus, Guilelmus Hassorum Landgravius, Ulricus Wittenbergicus. Saepius ambiguo marte concurritur, Bohemis Palatinum adiuvantibus. Sed vicerunt tandem partes Alberti. Caesar Bohemorum mille sexcentos uno congressu occidit. Subacta Palatinarum ditionum pleraque, e quibus Maulbronnam, Winsbergam, Lauensteinum, Wirtenbergicus; Altorfium Noribergenses, alii alia decerpsere. Rupertus ea ex infelicitate contracto maerore moritur, mox et coniux eius Elisabeta. Ita Georgius, dum iniuste ditare filiam conatur, ipsam generumque perdit. Philippus Elector reconciliatur Caesari, deprecatus culpam: Ruperti filiis Neuburgum, Lauginga, aliaque oppida redduntur. Comes Leiningensis tantum hoc bello incendiorum excitaverat, ut neque templis parceret, neque coenobiis, irritatoque Caesare, tandem Germania pelleretur.

Deposito hoc bello, Maximilianus Philippo filio suo, adversus Carolum Geldrum submiserat auxilia: qui morte socrus suae avocatus in Hispaniam, Geldro provinciam avitam permisit, servato sibi in eam iure integro. Fuggeri Augustani Kirchbergensem comitatum emerunt a Caesare, quinto eius saeculi anno, quo et Cometae bini cruenta mundo bella, potentissimoque inter Europaeos principi Philippo Burgundo praematuram mortem denuntiabant. Ille primus Belgicas provincias cum Hispania coniunxit,


page 579, image: s579

accitus a proceribus Castiliae, ut defuncta socru regni administrationem capesseret, Ferdinando socero refragante, qui et ob id in Italiam se recepit. Sed Philippus inter summas spes fatis abreptus, vir annorum XXVIII, exemplum dedit quam fallax incertumque sit illud, quod flagrantissimis omnium votis petitur, divitiarum honorumque culmen. Ex Ioanna Ferdinandi Catholici, et isabellae Castiliae heredis filia, Carolum reliquit et Ferdinandum filios, postea imperaturos.

Insequenti anno ictum est Cameraci foedus, cum Veneti armato Maximiliano iter per suas terras denegassent, Ariminumque et Faventiam ac Ravennam, Romanensis ditionis urbes, sibi subiecissent. Eo bello, Tergestum et Guizensem Comitatum Maximiliano ademerunt. Iulius damnis accensus, fulmen suum torsit in Venetos; coactoque exercitu valido, ad Abduam caeduntur copiae Venetorum, Livianus dux eorum capitur. Expugnatur Ravenna, sed ingenti cum Pontificii exercitus caede. Maximilianus Tergestum, Veronam, Vicentiam, Forum Iulium, Gurzium subigit, Patavium supina suorum negligentia, cum recepisset, amittit. Ludovicus Bergomum, Cremam, Cremonam, Brixiam suae facit ditionis. Hispanus Tranum, Monopolim et Barlettam in Apulia, Ferrariae dux Rodigium, Mantuanus Asulam occupant; Veneti intra urbem suam, circumflui maris beneficio permunitam, rediguntur. Annus ille MDIX non Venetis tantum, sed et Dominicanis funestus exstitit, qui convicti malarum artium, quibus statuae Marianae lacrimas excusserant, Bernae exusti sunt. Similiter Iudaeorum non pauci, qui emptum a Paulo Formio sacrilego panem consecratum, ad malefici adhibuerant, infantesque Christianorum nonnullos nefarie iugularant, Berlini et alibi poenas exsolvere.

Ceterum Maximilianus, cum apud principes, Wormatiae congregatos, non obtineret aurum, ad bella per Italiam sustinenda, Augustae eos exoravit, anno MDIX. Ibi Ludovici regis orator acerbissima oratione Venetos venenatos, perfidos, insolentes, Christianae rei proditores, appellare ausus. Iulius vero suasmet ductans copias, tantum illis ingessit terroris, ut obsequia ei deferrent humillima. Quorum ille motus delinimentis inconsulto Caesare, rege Francorum invito, discessit a foedere, novamque cum Venetis amicitiam inivit. Quin et Alfonsum Ferrariae ducem armis adoritur, quod Franco nomini studeret. Ad hanc Pontificis intemperiem indignati Caesar et Ludovicus, prompta Cardinalium plerorumque utuntur opera, concilium Pisis indicunt, Iulium ad dicendam causam citant, Bononiam ei eripiunt, Mirandulam eis Ioannes Franciscus Picus tradit. Ille vicissim, destruendis Cardinalium placitis, aliud indicit Romae concilium, quo et ipsos invitat, non oboedientes diris insectatur. Interim suetis Pontificum artibus circumspicit, quem regibus tantis opponat. Repertus est Ferdinandus, gentes tunc Africanas felicibus armis premens. Ei persuadet, in Gallos et Caesarem utilius, quam in Christianismi hostes dimicari. Hispanus, imperato Numidis tributo, exercitum transportat in Italiam, castella aliquot capit. Incitatur et Henricus VIII, Angliae rex, nuper patri Henrico VII suffectus, Hispani gener. Anglus contra Aquitanos movit, in quibus ius sibi vendicabat: Hispanus contra Ioannem Navarrae regem, quod sibi, ut Gallis foederatus, transitum armato non concederet. Eum homo alieni cupidus, a rebus omnibus imparatum, regno spoliat. Nec id satis Iulio, tiarae suae metuenti: Helvetios in Italiam evocat, Ioannem Medicen, cum tota domo Florentia exulem, legatum creat, alit rumorem, transegisse cum Venetis Maximilianum, ut interim Brixiani, Gallis praesidiariis infensi, urbem eis tradant. Id quod accidit. Levati clam in muros Veneti, Brixiam occupant; fit dira Gallorum


page 580, image: s580

caedes. Sed rem edocti duces alii, caesis Venetorum subsidiis, recuperant urbem, oppidanos mactant. Cumque carpi fines regni sui ab Anglo Hispanoque rescivisset Ludovicus, constituit belli aleam in Italia iacere. It Ravennam cum universis copiis Gasto Foxius. Obsidionem soluturi adveniunt Hispani, Pontificiique. Fit acerrimum certamen ipso Paschali die. Vincunt andem Caesariani Gallique Pontificios: novem eorum milia occidunt, tria amittunt suorum, inter hos duces plerosque, ipsumque tandem Foxium. Germani flexis genibus, Deo grates pro victoria exsolvunt.

Raimundus Cardonus, Prorex Neapolitanus, aufugit: capitur Ioannes Medices, paulo post Leo X, ducesque aliquot. Foxiano funeri XVIII vexilla, Hispanis erepta, praeferuntur, Ravenna, Faventia, Forolivium, Imola, Gallorum ditioni se addunt.

Tum vero omnibus modis id agere Pontifex, ut Maximiliani recolligat gratiam, et impetrare. Caesar Trevirensibus in Comitiis tunicam Domini inconsutilem, in ara absconditam, visus reperisse, felicior utique futurus, si vel consutilem inter Christianos concordiam reperisset. Nam Erfordia, Spira, Colonia, Vormatia, Halla Suevica, Lubeca, Ratisbona, Noriberga, Sueinfurtum, aliaeque civitates sub ea tempora, cum senatoribus male administrati aerarii culpam impingerent, cruentis seditionibus exarserunt. Plerarumque finis is fuit, ut punitis, qui utrinque ansam praebuissent, tribuni aerarii etiam e populo legerentur.

Mox auctore Iulio, inter Caesarem et Gallum foedus rumpitur. Maximilianus Iulio et Ferdinando aggregatus, Helvetiorum, quos Galli, occiso eorum legato, offenderant, conscribit copias. Imperium Coloniae decem in provincias seu circulos partitur, Austriacum, Bavaritum, Suevicum, Francicum, Rhenensem superiorem, Electoralem, Burgundicum, Westphalicum, Saxonicum superiorem et inferiorem. Helvetii magno numero in Italiam perrumpunt, quorum subnixi viribus foederati, Gallos Mediolani possessione, quod iam XIII annos tenuerant, expellunt, Maximilianum Sfortiam Ludovici f. reducunt. Rex Francus ab infesto Pontifice proscriptus, cum redintegrato exercitu, rursus Mediolanum, duce Ludovico Tremollio repeteret, ab Helvetiis sanguinario ad Novariam proelio victus, totaque fere Italia exclusus est. Concilii Pisis inchoati, et Mediolani parum prospere renovati patres, Helvetiorum timore perterriti, Lugdunum se transtulerant, Iulium exsecrantes. At ille, pulsis Bononia Bentivolis, Ravennaque recepta, Parmam et Placentiam adicit suo dominio. Genuam Fregosii: Cremam et Brixiam Veneti; Florentiam Medicei, factionis Pontificiae, occupant. Helvetii specioso assertorum Italiae titulo ornantur.

Ceterum cum Veneti Veronae Vicentiaeque imperium Caesari cedere obstinatissime recusarent, Pontifex novum cum ipso in Venetos cudit foedus: Illi cum Ludovico in Pontificem et Hispanos. Quos avertere ab amicitia Gallorum frustra conatus bellorum artifex Iulius, contracta ex animi dolore, metuque schismatis febri exstinguitur, tumultus excitatos Ioanni Mediceo, id est, Leoni x, sepeliendos relinquens. Claves hic in Tiberim proiecisse fertur aliquando, addens, valiturum Pauli gladium, cum claves Petri nihil possent. Ulricus Huttenus in illum, ut multa, ita et illud:

Fraude capit totum mercator Iulius orbem,
Vendit enim caelos, non habet ipse tamen.

Ludovicus Francorum rex nummis inscripsit aureis: Perdam Babylonis nomen. Sed qui tam artam cum Alexandro VI affinitatem contraxisset, qui repudiata coniuge, Caroli VII sorore, eiusdem Caroli viduam sibi iungere non


page 581, image: s581

abhorruisset, quid prosperi ex eo Ecclesiae? Hic ut Anglo domi facesseret negotium, Iacobum IV Scotum in eum armavit: qui inito proelio occubuit, cumque eo XV milia Scotorum. Erant, qui et Ludovicum, et Ladislaum Hungariae Bohemiaeque regem ad persequendos Waldenses incitarent. Sed illi edita fidei confessione, calumnias mascule refellunt, factaque inquisitione, meliores obtrectatoribus suis visi, avitam religionem in pace conservarunt.

Sub haec Iulio Leo X delicatulus Pontifex militi sufficitur, auri patrio more (ut ait monachus Citizensis P. Langius) sitientissimus, Romanae Florentinam iungens avaritiam, cuncta pecuniis venalia habens, Basilicam D. Petri a Iulio inchoatam ita exstruens, ut lapides die secti, noctu ad palatium grande Mediceorum Florentiam transvolarent. Sanctus adeo, ut inter vina et lautitias Euangelium Christi, ut quaestuosam sibi suisque fabulam, irrideret. Quietis et otii cupidissimus, apud Ludovicum XII obtinuit, ut omissa Ecclesiae reformatione, Lateranensi concilio subscriberet. Cardinales, qui a Iulio defecerant, in gratiam reduxit. Sorori suae Magdalenae obaeratus, quae prodigalem eius vitam ante Pontificatum aluisset, pecuniam a Quaestoribus indulgentiariis conficiendam illi donavit: Magdalena eam curam committit Episcopo Aremboldo: ille praeconibus, qui eos thesauros plurimo licitarentur.

Sub ista Ludovicus XII, pace cum Anglo facta, et post con iugis suae Annae Britonicae repudium, ducta Regis sorore, dum recenti amori senex licentiosius indulget, moritur: regnum Francorum defertur ex lege Salica, proximo agnato Francisco Valesio, eidemque genero simul regis defuncti. Huic Iubilaeum mittit Leo, divulgandum per Gallias, ceteraque orbis climata, abyssum malorum. Emungebantur sub umbra Turcicae expeditionis crumenae vulgi. Exemptio animarum e purgatorio igni decem solidis aestimabatur. Aucta ex eo rei indiguitas, quod eius thesauri nundinatores, in lustris et popinis, aleae lusu aut deterius id profundebant, quod populus suum defraudans genium redimendis peccatis e diario miser comparcebat.

Strigoniensis praesul, per Hungariam legatus (ut vocant) Apostolicus, validam contraxerat manum, Papali instinctu in Turcas pugnaturam. Sed dum pax cum Selimo initur, commeatu destituti, qui cruces sum serant, ducem sibi, mox regem legunt Georgium Ceculum, proeliis in Turcas clarum, Pannoniasque sine discrimine depraedantur. Uno quadrimestri LXX occidunt hominum milia, in iis nobiles CCCC. Horrendam cruciatorum (sic appellabantur) turbam Ioannes Zepusiensis tandem fame domuit, captisque ducem suum immisit devorandum. Atrox sane spectaculum, et quod testimonio esse queat, e quo spiritu ista praeconia.

Exactiones Simoniacas iuvit etiam Albertus Brandeburgicus, Germaniae primas, idem Magdeburgicus simul Moguntinusque Praesul, qui ut pallium redimeret (aucupium et hoc Romanensium est) sine onere Ecclesiae, quam decessores duo, expensis hoc nomine bis tricies mille aureis, depauperaverant, aurum a Fuggeris mutuo sumpsit, idque licitando expiationes animarum recolligere cupiebat.

Sed displicebat hic quaestus sanctis Ecclesiae filiis, quorum acerbae passim querelae ferebantur. Natio Germanica fidem operamque Imperatoris, consignatis gravaminibus, implorabat. Coepit et ventilari quaestio, unde haec novissimis patribus auctoritas et doctrina, priscis ignorata: Imprimis Martinum Lutherum, apud Wittebergenses acri ingenio Theologum, ac sincerae impietatis zeloten, urebat imprudens Ioannis Tetzelii et sociorum eius blasphemia, qui nihil non scelerum papalibus deleri indulgentiis praedicarent. Hic refutatis primum, mox damnatis praeconum contionibus, eo postremo devenit, ut ipsam Pontificis


page 582, image: s582

potestatem, quam sibi per illa diplomata arrogabat, in dubium revocaret: ac tandem ad doctrinae examen, quam successu temporis labefactaram dicebat, crescentibus per adversariorum, Wimpinae, Eccii, Hochstrati, et similium pertinaciam animis, descenderet. Sed haec postea acciderunt.

Anno MDXV Maximilianus adornato magnifice trium regum, Ladislai, eiusque filii Ludovici, et Sigismundi Poloni conventu, cum eis Viennae transigit, ut quoniam mascula iam stirps Ladislao esset, Ludovicus adolescens, ei Maria nuberet, neptis Maximiliani e Philippo; et vicissim Anna, Ludovici soror, Ferdinando Caesaris nepoti, eoque pacto Austriacis in regna Hungariae, Bohemiaeque ius maneret. Promittit et Polono, se Albertum Borussiae magistrum, qui ne provincia sanguine Teutonum parta alienaretur a Germanis, subicere semet Polono abnuebat, deserturum, pacemque Polonis cum Basilio Moscho curaturum, qui Smolensco eis erepto, acie victus postea, ingentes animo iras coquebat.

Dum Tractatibus illis Caesar advigilat, Franciscus rex, cum Anglo et Venetis iungit societatem, Maximilianumque Sfortiam, munitum armis Caesaris, Hispanorum Helvetiorumque, aggreditur. Helvetiis apud Meletianum fere ad internecionem caesis, Mediolanum nullo negotio obtinet. Sfortiam se dedentem in Galliam mittit, Placentiam et Parmam, non auso repugnare Leone, occupat. Immo Pontifex, mutata partium fortuna, quam fere semper innata vanitate ac perfidia sequebatur, foedus cum Francisco Bononiae percutit, additque munus, ut sublata veteris Ecclesiae consuetudine, ius sit regi, quos velit, apud Pontificem proponere, et eos in Episcopos, aut coenobiorum Praesules, diplomate suo creare Pontifex obstringatur. Verum id pactum adeo prudentioribus displicuit, ut exitium Francisco, eiusque generi deinceps attulisse crederetur. Caesar, ne obsessum Mediolanum reciperet, inopia fecit. Milites ob non persoluta stipendia difugere. Qua occasione Veneti, singulares amplificandarum ditionum magistri, Brixiam vi, Veronam ex pactione Noviodunensi, dato Caesari auro, feliciter recuperarunt. Cum enim defuncto Ferdinando Catholico, heredi eius Carolo, Belgarum principi, pernecessaria Francisci regis amicitia haberetur, Maximilianus certis legibus deposuit bellum Venetum, et novo Gallis foedere iunctus est, qui in octenne hoc bellum XV centena milia aureorum impenderant.

Interim Leo Pontifex Franciscum Feltrium Urbino spoliat, ut Laurentium intrudat, nepotem suum. Alfonsum Petruccium Cardinalem eicit Senis, mox ex indignatione in caput suum conspirantem strangulat; insidiarum conscios Cardinalium non paucos, ordine movet: complendoque senatui unum et XXX Cardinales una lectione creat, insolenti liberalitate, sed e qua grande auri pondus sibimet compararet. At in Germania crescebat Lutheri nomen, cuius causae plerique magni viri ac principes, contra Pontificem, iam manifesto favebant. Cui cum diras tantum minasque opponeret Leo, nec de corrigenda suorum audacia impudentiaque cogitaret, irritatum potius, quam sanatum vulnus est: maiorisque periculi, quod a Turcis imminebat, metu, animum a rerum Germanicarum curis revocavit.

Etenim Selimus Turca, insigni fraude tyrannidis potius, eam haud minori felicitate propagabat. Baiazetem nimirum patrem velut invisurus, imperio deicere cogitarat: eumque Adrianopoli abeuntem assecutus cum copiis, cum dolo non potuisset, armis cogere addeponendum principatum voluerat. Victus, refugerat Capham ad Tartaros, quorum regis filiam duxerat: instructusque novo exercitu, pronis ad rebellionem Genizarorum animis, et altero ex fratribus Corcute non alieno a consiliis, Constantinopolin erat receptus, patremque abdicare


page 583, image: s583

se compulerat regno, ac Didymotichum euntem, veneno interceperat. Inde fratrum filios Prusae, Corcutem latebris extractum, Achmeten alterum fratrem, dolosis deceptum litteris, strangulavit. Postea Aladulorum in Armenia rege necato, et Sopho Ismaele acie victo, occupavit Taurisium. Vexatus aliquantulum seditione suorum, Campsonem Aegyptium Sultanum, iter eius novum in Parthos remorari cupidum, ad Singam profligavit, Syriamque omnem, captis Gaza et Damasco, redegit in potestatem. Mamaluci et Circasi, Alcairum fuga delati, Tomumbeium crearunt Sultanum. Selimus audito quod legatum suum interemissent, conceptis Ierosolymae et Bethlehemi precibus, per solitudines in Aegyptum contendit, dissipatisque Mamalucorum exercitibus, expugnavit Alcairum. Tandem post varias utrinque caedes, Tomumbeium profugum, et nihil sani aut pacati spirantem, interclusis per Arabes itineribus cepit, quo in furcam acto, Mamalucorum imperium evertit. Tantis igitur per Orientem et Aegyptum partis victoriis, arma in Europam versurus videbatur: ubi anno XVIII actum de conscribendo communibus Christianorum impensis in Turcos exercitu. Maximilianus Caesar Augustanis in Comitiis sedulo rem egit, nepotesque suos Carolum et Ferdinandum commendavit Electoribus, cupiens Carolum, qui iam Geldria et Westfrisia quoque potitus erat, maximarum ditionum decus et fastigium, Augustam dignitatem adipisci. Ad ea comitia accitus et Lutherus, dicta coram Thomas Caietano causa, cum assertam veritatem negare iuberetur, interposita appellatione, Wittebergam rediit. At Maximilianus sinceritate animi, et castimonia corporis, peritia linguarum et modestia, inter Caesares conspicuus, cum quinquennium integrum secreto sarcophagum suum circumtulisset, Welsae in Austria pridie Id. Ianuarii pie vitam siniit, natus annos LIX, praecedente in sidere Geminorum solis deliquio.

Decumbens, passionum Domini Iesu historiam identidem relegi mandavit, et sub illa verba, quibus tradidisse spiritum narratur Servator, suum et ipse spiritum dimisit. Singularis id pietatis habuit ac modestiae, ut neminem sacerdotem circa se stare sineret, sed posita sella assidere semper iuberet.

Arctoo in orbe Danis, Suecis, Norvegis, late imperitabat illis temporibus Ioannes, filius Christiani: cui cum Steno Sturus, gubernator Suecorum popularis, pertinacius adversaretur, decreto Senatorum motus officio, et a Danis victus, necessitati cessit, impetrataque delictorum venia, patefecit Ioanni Stockholmum, ubi corona Suecica sollemniter insignitur: Biennio post coniux eius Christina, Ernesto Saxone prognata. Suecorum regina; filiusque eius Christianus II, qui et Christiernus, rex pronuntiatur, anno salutis millesimo undequingentesimo.

Sed qui secutus est annus, ut sunt res mortalium, felicitatem regis Ioannis atrae clamitatis nube obfuscavit. Dithmarsos, gentem extrema Nordalbingiae, intra Albis et Eidori ostia, tenentem, Fridericus Imper. Holsatis subiecerat: Populus id imperium detrectabat. Ioannes igitur Rex, et Fridericus eius frater evocant peditum phalangem, quae magna Guardia dicebatur, ipso tum nomine terribilem, quod vastatores terrarum invicti haberentur, eorumque robur in Belgio, Frisia, Hadelia, nuper etiam in Suecia enituisset. Tendebat etiam in Dithmarsiam solito alacrior miles Danus et Holsatus, facile ratus, sparsam per pagos, et longa pace opulentam Dithmarsam gentem debellare. Meldorpium capitur, iugulantur incolae: Heidam itur, alteram provinciae Metropolin. Sed quia caelo hiberno dies humectus et decolor vel contiguum eripiebat adspectum, Dithmarsi iuvante locorum gnaritate, obsepta vallis via, prope Hemmingstedam pagum, adorti legiones regias, in proelium nec opinantes cogunt.


page 584, image: s584

Regii imprudenti consilio a tergo curribus annonariis impediti, cum nec perrumpere urgentes a fronte hostes, nec reverti Meldorpium propter currus possent, interclusi a latere utroque fossis altissimis, miseranda strage caeduntur. Flos ipse Danicae Holsataeque nobilitatis periit, infinito suorum gemitu, quem auxit Dithmarsorum intemperies, qui in ipsa cadavera saeviebant. Itaque splendidissimi bellatores in luto sub sole computruere, conspicuum argumentum, quam perniciosa militantibus res sit, nimium hostem contemnere.

Rex qui cladem effugerat, consolatus suos, cum ulcisci tot virorum mortem statuisset, tandem exorari se pacem passus est. Adversam enim eius fortunam, Sueci in occasionem novae rebellionis traxere. Dissidebant ibi Iacobus praesul Upsaliensis, et Steno Sturus: utrique sua factio adhaerescebat. Iacobus Danis, Steno Suecis plerisque nitebatur. Persuasum regi, tum Sueciam disponenti, Stenonem in caput eius conspirasse: nec defensione Stenonis tam deleta suspicio, quam aucta, in manifestam exarsit alienationem. Ipsa comitatus regii vilitas animos insolenti viro addebat. Timens autem sibi a maiori assultu, communicat cum suis consilia, ait regem pactis conventis haud stare, extraneis praefecturas et imperia committere: teneri eos patriam a violentia tueri Danorum. Nec mora; Regi fidem oboedientiamque renuntiant. Rex haud satis fisus Suecis, reginam quidem Stockholmi relinquit cum mille praesidiariis; ipse in Daniam festinat, exercitum domando Stenoni adducturus. Sed cum per hiemis rigorem tardius classem expediret, Steno arces exteris creditas subigit: Stockholmum proditione occupat, arcem octo mensibus circumsessam fame expugnat. Regina liberam cum suis abitionem pacta, ut detineri se vidit, Wadstenum intrat coenobium, necessitatem in religionem vertit. Filia eius unica Elisabeta, Ioachimo interea Brandeburgico Electori nupsit, Ioachimi soror fratri regis Friderico. Illis in nuptiis torquati tantum principes auctoratique equites: nobili domo orti annulis insignes apparuere. At Steno diversurus in Norvegos belli molem, totum regnum, auctore Herlovo Hudefato, in seditionem agit: Bahusam tantum Otho Rudus Danis defendit, qui et Olsburgum arcem, per temulentiam suam oppressis Suecis, eripuit. Mittitur in Norvegiam Christiernus regis filius, qui victo acie Herlovo, multos cum eo nobiles affecit supliciis, domitosque Norvegos, mascule et severe ad officium reduxit, maxima avitae libertatis parte diminutos. Ex eo magis heredes se Norvegiae Danorum reges gessere. Christiernus, cum per decennium ei regno praeesset, apud Bergenses virginis cuiusdam Batavae pulchritudine captus, adolescentiae famam impuris maculare amoribus coepit. Divica erat puellae nomen, matri Sibritta, quae et infandarum credita artium magistra fuit.

Apud Danos Ioannes rex, iusta in Suecos indignatione fremens, hortatur Lubecenses, ne arma vel commeatum in Sueciam importent: Sin faciant, pro hostibus fore. Cum autem nihil minus illi, quam gratificari regi suopte incommodo vellent, spoliati aliquot navibus, bellum sumunt; quod mox multa utrinque clade gestum. Concordiam resarsit Raimundus, Alexandri VI legatus, sui causa lucri Lubecae agens, qui et a Suecis impetravit, non una calamitate fractis, ut reginam dimitterent, deque tota lite Stralesundam se missuros, qui transigerent, pollicerentur. Verum postquam Steno, deducta ad Daniae fines regina, subito interiisset, suffectus ei Suanto Nicolai, neminem e suis misit. Calmarniam et Bornholmum obsedit frustrat. Paulo post et Bogislaus X Pomeranus, Stralesundam ipsam, tractandae paci delectam, quod iurisdictioni se ducali subduceret, armis adegit fidelitatem iurare. Tracto igitur diutius bello, Sueci denuo compositionem quaerunt; locum, tempus condicunt.


page 585, image: s585

Cumque iterum datae fidei immemores, ludificari velle regem viderentur, citati ab iis, qui convenerant Calmarniae, infamiae et laesae maiestatis damnantur: sententiam Maximilianus Imper. confirmat. Diploma proscriptionis Lubecae et alibi affixum.

Eam tunc urbem, insolentes ineptiae quorundam civium difficili bello implicarunt. Detinuerant illi duo rusticos Irmengardis Buchwaldiae, matronae nobilis, quod per temulentiam convicia iactassent. Tertius id queritur, tumultum movet, nobiles Megapolitani confluunt. Conclamatum et ad arma Lubecae, missi villas cremare incipiunt. Id principes sui despectum interpretati, serio inferunt bellum Lubecanis, qui ob id opus sibi gratia regis rati, eam exambiunt, Suecosque desertos indutias requirere a Danis cogunt. At dirempta post biennium inter Lubecenses et Megapolitanos lite, ad ingenium mercatores redeunt, Suecos iterum armis et commeatu iuvant; excubitoribus regiis ut in naves eorum involent, praebita occasione, de vi conqueruntur, foedus cum Suecis renovant. Sic male sarta gratia rescinditur turpius. Rex depraedando pagos Lubecensium, concessaque quibuslibet piratica, Suecos quidem ad eam inopiam redegit, ut tributo se obstringerent, quoad vel ipsum, vel filium in lolio relocarent: At Lubecenses reliquarum civitatum, Hamburgi, inquam, Stralesundae, Wismariae, Rostochii et Lunaeburgi implorare subsidium compulit. Hamburgenses, auctore Langebecio Cos. causas sibi bellandi cum Danis esse negarunt: eoque consilio, cum soli tuto utroque Oceano uterentur, rem suam luculenter fecere. Reliquae urbes foederatae Suecis, ut resilirent illi a pactis, effecere. Praetexebatur paucorum arbitriis promissa regi obsequia, totum regnum non obstringi. Haec sueta illis elabendi rima. Foederati Langelandiam, inde Moenum, insulas Danorum, mox iterum Langelandiam invadunt. Modicum grassati rapinis atque incendiis, virtute insulanorum repelluntur, et Travemundam revolant queruli. Mox et Aco Iansonius, Suecorum dux asperrimus, occiditur in Hallandia a Tychone Krabbio cum copiis. Sueci fortunam maris tentandam cum Lubecensibus decernunt. Uruntur ab iis Bornholmiae et Blekingiae littora, Calmarniam obsidentes suos commeatu iuvant, Lalandiae pleraque diripiunt. Vicissim Dani armata classe spoliant Lubecensem portum, e Wismariensi abducunt naves XV, ditiones Sundensium et Rostochiensium maritimas evastant. At Sueci interim Calmarniam et Bornholmum castra expugnant, quae hactenus ut claves Sueciae in Danorum fuerant manu. Sequuntur pugnae navales. Una ad Bornholmum acerrima qua civitatum quinque naves laceratae: reliquae elapsae noctu, cum Belgicas reperissent CCL, e Livonia redeuntes, sed in quibus quattuor tantum instructae machinis essent, disiecere universas, captis earum non paucis. Id edoctus Ioannes Holgersonus, regiae classis praefectus, insequitur classiarios civitatum, plerasque Belgarum naves possessoribus recuperat. Dani, contra quam fieri decennali bello solet, locupletati praedis, abundantiam; Lubecenses ex impedita negotiatione, inopiam persensere. Ideo per consules suos, promisso regi in Suecos ni imperata facerent, auxilio, pacem et priscam immunitatem recuperarunt. Sueci fida hac ope destituti, et exstincto Suantone, filio iam eius obnoxii, paciscuntur indutias; intra annum vertentem aut recepturos se regem filiumve eius, aut perpetuum XIII millium Marcarum Holmensium vectigal pensuros, spondent. Sed sequenti anno prolapsus in aquam rex, corruente equo, contraxit e rigore febrim, ex eaque decessit Alburgi, anno regni XXXII, frugalis, benignus, fortis, ut rudis litterarum, ita earundem fautor, qui Academiam Hafniensem imprimis auxerit.

Succedit Christianus II, saevus ingenio,


page 586, image: s586

et praeter Danorum regum indolem, simulator, infestus nobilitati, veneri addictior: ceteroquin prudens, magnanimus, bellator strenuus, plebi blandus et exteris. Ei Elisabetha Maximiliani neptis, Caroli V soror quindecennis nupsit. Cum necessariam sibi iudicaret vicinorum principum amicitiam, praeter alios sanguine aut affinitatibus devinctos, Anglos etiam et Russos foedere sibi adiunxit. Hollandorum amans industriae accipit e Waterlandia, qui Amaccam, confinem Hafniae insulam, incolerent: quorum adeo probavit diligentiam, ut Helsingoram, ad hellespontum Danicum sitam urbem, Batavis tradere statueret: id quod indigenarum impedivit constantia, patrio solo cedere nolentium. Permultis tamen exteris, per huius favorem regis, patefacta Dania, a quibus hodienum habitatur.

Cum navem quandam Stenonis Sturaei, qui post patrem Suantonem sumpserat Sueciae gubernacula, e portu Lubecensi abstulisset, gavisi Sueci, ansam sibi rumpendi indutias datam, nihil eorum, quae Ioanni promiserant, praestitere, quantumvis repetentibus res Lubecensibus esset satisfactum. Tubam inflarunt Steno, et Gustavus Trollius, praesul Upsaliensis, inimici inter se, quod Steno procurationem regni Erico Trollio, patruo Praesulis, delatam suffragio procerum, subnixus populari affluxu, praeripuisset. Itaque Gustavus multa pro Danis in Suecia moliri ferebatur. Auctus in tantum rumor, ut Ericus Trollius caperetur, Praesul metu Stenonis arcem Steccanam communiret. Addebatque Suecis animos, quod iam Christiernus male audiret apud suos, ob impurum Divicae concubinatum. De quo reprehensus Rex ab Anna Maenstrupia, aulae magistra, indigne adeo tulerat, ut accusatam iniquitatis in rusticos matronam, regno eiceret. Cumque deinde repente exstinctam comperisset Divicam, percunctatus Torbernum Oxium, arcis Hafniensis praefectum, apud quem illa paulo ante mortem cenasset, ediceret ingenue, verane esset fama de consuetudine Torberni cum defuncta: Illo parum circumspecte fatente, se quondam eius amorem ambiisse, stupri viro et veneni actionem intenderat, capitisque eum tandem affecerat supplicio, ingenti cum fremitu nobilitatis, aegerrime ferentis, quod resolutus a senatoribus reus, quasi per rusticos damnatus periisset. Ex eo Sibrittam rex, aliosque plebeios tanti fecit, ut ab interioribus eos consiliis haberet, spreta patrum auctoritate. Creditum vulgo, excantasse annum regis animum. Sic sine publico concilio exambita Leonis Papae exsecratio, qua Steno et complices eius Sueci feriebantur. Missus et in Sueciam miles subsidiarius, Gustavum obsidione exempturus, sed a Stenone profligatus. Gustavus coactus se dedere, auctoritate et officio excidit. Rex eo irritatior, obsidet Stockholmum: cumque vi parum proficeret, in dolum versus, simulat colloquium velle, si obsides sibi dentur. Datos sex e prima nobilitate pro captivis avehit in Daniam, interque eos Gustavum Erici filium, qui postea regnavit. Ille enim impetrata ab Erico Bannero, cui erat traditus, venandi facultate, qua fide abductus e Suecia fuerat, eadem, mutato habitu, per Lubecenses in patriam rediit. Totas eruditorum cohortes isthaec aetas protulit, Deo res humanas benignius respiciente. E multis paucos, sed insigniores notasse sufficiat, Ambrosius Calepinus, Bergomensis Episcopus lexicon latinum edidit. Gabriel Biel Tubingae claruit argutiis Scholasticis. Iacobus Faber Stapulensis, Iodocus Clichtoveus, atque illis maior Martinus Lutherus, sacre eruditione floruerunt. Ludovicus Vives, Desiderius Erasmus Roterodamus, Guilelmus Budaeus, Philippus Beroaldus, Beatus Rhenanus, Alexander ab Alexandro, Ulricus Huttenus nobilis, Thomas Linacer Anglus, et alii iam in historia laudati, bonas litteras egregie illustrarunt. Ioannes Cuspinianus, I. Nauclerus, Bil.


page 587, image: s587

Pirckheimerus, Ioannes Aventinus, Robertus Gaguinus, Albertus Crantzius, Pandulphus Collenutius, historias contexuere. Santes Pagninus sacrum codicem ex Hebraeo rite Latinum fecit. Franc. Ximenius Compluti Heb. Graece ac Latine Biblia S. excudi curavit.

I pudor in villas, si non patiuntur easdem
Et villae vomicas: urbs est iam tota lupanar.

CAROLUS V. Romanor. Imp. SOLIMANNUS Turcarum Sultanus.

PHilippo natus Carolus, a patre Belgii, a matre Hispaniae et magnae Italiae partis, a Maximiliano avo amplissimi in Germania patrimonii haeres, postremo etiam imperii potitus admodum iuvenis, totam Europam spe et fatali potentia complecti videbatur. Tot nationum princeps, ex Germanis oriundus, in Belgio natus educatusque, in Hispania, quantum per bella Germanica et Gallica licuit, versatus maxime, tandem deposito imperio, abdicatisque a se regnis, ultro privatus decessit, raro et memorabili ad posteros exemplo. Caesareum apicem ei praecipue Friderici Saxonis Septemviri suffragium peperit, qui a Treviro et Brandeburgico, regi Franco studentibus, lectus, abnuit honorem, suaque sententia Caroli, ut Germani, partes confirmavit.

Tumultuum, factionum, bellorum sub eo satis fuit, a Turcicis partibus Solimanno, Selimi filio, pari cum Caesare potentia rem Mahometicam propagante; Francisco Gallorum rege subinde Mediolanensem repetente provinciam: Germania dissidiis de religione exardescente; Anglia Pontificum excutiente iugum, Dania totoque orbe Boreali, per admirandos bellorum euripos, novam regiminis faciem inducente: quorum motuum omnium praecipua pars Romanorum Maximi Pontifices fuere.

Principio, cum cautum lege Pontificia esset, ne rex Neapolitanus Caesar posset creari, Carolus veniam eius legis VII aureorum milibus a Leone redemit: eodemque die, quo Francofurti renuntiabatur Caesar, Henricus Lunaeburgicus et Hildesiensis praesul Ioannes cum Erico et Henrico Brunsvigiis, prope Soltaviam proelio congressi, quattuor bellatorum milia prostravere. Capti Ericus et Wilhelmus Henrici F. virique nobiles CXX. Causae ferebantur, praeter simultates, quod alteri alterorum rebelles subditos foverent, ditionesque Ecclesiasticas vellicarent. Creditum autem publice, ab Henrico Lunaeburgico, Caroli Geldri genero, libentius susceptum bellum, quod Gallorum partibus addictior, Caroli electionem vellet remorari. Verum id Friderici Saxonis Septemviri (qui sapientis elogio posteritati commendatus, imperii tum vicarius erat) interventu paulisper sedatum, quumque Hildesensis Caroli edictis non pareret, acrius sumptum, ditionibus eum plerisque excussit. Nec periculosius, sed maioris molis certamen suscitaverat Hulricus Wittembergicus eodem tempore; qui exortam plebis ob tributa imposita seditionem, severius ultus, cum arma in Reutlingenses vertisset, totum Sueviae foederatae corpus in se irritavit. Pulsus omnibus iis, quae cis Rhenum possidebat, XV annis exulavit Montepelicardi. Ducatus eius Austriacis cessit. Cumque Ferdinando, in dividenda hereditate, ditiones Austriacorum Germanicae obvenissent, Ulricus armis impar, deprecatoribus commisit causam, donec exolescente foedere Suevico, et in belli Turcici apparatibus occupato Ferdinando, ab Philippo Hesso, et Baioariis fratribus, prospera ad Lausanum pugna, in patrimonium avitum est restitutus. Ferdinando ut placatiore uteretur, in clientelam se suosque domus Austriacae tradidit.

Anno quo imperium coepit Caroli, coepit et nummus uncialis, quem a valle Ioachimica, ubi cudebatur, Talerum nostri appellant. At annum vicesimum coronatione Caroli insignem, insigniorem fecit Suecorum calamitas, et Pontificis Leonis exsecratio, qua ipse in Lutherum, Lutherus vicissim in ipsum fulminavit.


page 588, image: s588

Suecorum sane principes internecioni dedit Christierni regis furor, diris pontificiis armatus: At Lutherum Pontificis ira erexit.

Christiernus, conscripto e Danis Holsatisque suis exercitu, cum Gallis eum, Scotis, Anglis, Alemannisque roborasset, Othonem Krumpium praemiserat in Westrogotthorum terras, ubi commissa in stagno congelato pugna, ictu tormenti in femore vulneratus Steno, paulo post obiit, sublatoque duce, numerosus Suecorum exercitus facile est dissipatus. Itaque Christiernus a pleraque nobilitate evocatur, reliquos partim vi, partim blanditiis subigit, deditaque Stockholmia, corona regali exornatur. Sed praemetuens gentis dudum sibi infestae mutabilitatem, flagransque odio in illos, qui fomitem hucusque incendiis subdidissent, subornat Gustavum Trollium, regni Archiepiscopum, qui de iniuriis sibi illatis publice conqueratur. Ea occasione arrepta, damnat capitis, quicumque praesuli vim fecissent, populoque adstante et trepidante, nonaginta quattuor e primoribus Suecorum, in his duos Episcopos, obtruncari iubet, relictis ante praetorium ad horrorem per triduum cadaveribus. Stenonis ipsius corpus, dudum terrae mandatum, novi tyranni iussu effoditur, et cum reliquis, ut papali itidem fulmine ictis, crematur. Viduae denique et filii interfectorum bonis spoliantur. Exsecutorem se Pontificii anathematis, ut oboedientem Ecclesiae filium deceret, hoc facto professus, cum multa saeve in alios quoque passim perpetrasset, praeter fidem, contra ius iurandum, quo impunitatem antea omnibus promiserat, relicto post se nominis foetore gravissimo, in Daniam rediit. Gustavus, Erici Ioannis cum ceteris truci dati silius, miris modis evasit pericula, atque ad Dalekarlos metallarios delatus, oppressam tristi servitute Sueciam paulatim ad resumendam libertatem excitavit, conatu non minus generoso quam felici.

Ceterum M. Lutherus, cum hactenus Papae auctoritatem nequaquam violare voluisset, arbitratus, ipso inscio, quaestores indulgentiarios abuti sacra potestate, postquam se anathemate ab eo plecti, librosque suos exuri intellexit, tanto est zelo inflammatus, ut Leonem praedicaret esse Antichristum, ac diploma eius iusque ipsum Pontificium proiceret in flammas, addens illud Samsonis heroicum: Quemadmodum fecerunt mihi, ita feci eis.

Carolus vero Caesar, primis comitiis, quae anno sequenti Vormatiae habuit, ut Leonis gratiam aucuparetur, Lutherum accitum, intrepideque professum veritatem proscripsit. Cuius capiti metuens Fridericus elector, Wartbergam abductum curavit custodiri, donec turbulenta Andreae Carolstadii Iconoclastae commotus reformatione, sponte sua Vitebergam reverteretur.

At Pontifex, inito cum Carolo foedere, de Gallis Insubria, atque adeo tota Italia expellendis, omnia consilia ad bellum vertit. Mediolanum facile captu fuit, foederatis Helvetiis, qui iam a Caesare sollicitati fuerant, ob non persoluta a Lautreco stipendia, a Gallorum castris discedentibus. Mediolanum Francisco Sfortiae Maximiliani fratri, uti convenerat, a Caesare attributum, Parma et Placentia Pontifici. Leo incredibili hinc gaudio perfusus, cum maiora quaeque in dies moliturus videretur, subita morte, veneno, ut putatur, a cubiculario dato obriguit. De quo Sannazarius:

Sacra sub extrema, si forte requiritis, hora,

Cur Leo non poterat sumere; Vendiderat.

Suffectus propitia Caesaris fortuna Hadrianus Ultraiectinus, praeceptor quondam eius, Hispaniae tunc rector, ab infima sorte ad supremam industria et eruditione evolavit. Questus ab Italis se prodi, Belgis tantum hominibus, quos praeclara fide esse aiebat, se credidit. Solimannum cupiens debellare, frustra fuit. Is, quod Hungari legatum eius in


page 589, image: s589

carcerem misissent, Sabbatiam, Albamque Graecam expugnarat, iamque Rhodum gravissima obsidione tertium mensem infestabat. Naves ab Adriano instructas cum detinerent venti, Rhodii pacti incolumitatem vitae rerumque, deditionem Turcis fecere, ipso Christi natali MDXXII, quo die et saxum ingens prodigiose decidens, Pontificem pene oppressit. Hic ut scandalis aliquomodo mederetur, coepit officia venalia abolere, empta quibusdam adimere, feneratores et aversae Veneri deditos castigare, ingenti delinquentium offensa. Cognatis suis nihil more antecessorum tribuit, negans Sionem in sanguinibus aedificandam.

Atroci pestilentia Romam vastante, ipse nec pavidus multum, nec anxie pharmacis armatus, in urbe permansit, mirifice eo officio incolis gratificatus. Antonium Praesulem florentinum, et Brennonem Misnensem in sanctos retulit, Luthero eiusmodi consecrationes, ut errorum plenas, insectante. Hunc ut supprimeret, concilium omnibus deposcentibus, quo tantae de sacris rebus lites deciderentur, promisit; haud inficiatus, multa in Ecclesiam irrepsisse vitia per desidiam decessorum aut malitiam, quae censura acriori indigerent. Verum ipse rebus peragendis lentior timidiorque visus, adeo ut Hieronymus Balbus, Ferdinandi legatus, palam auderet dicere, corrumpere Hadrianum cunctando rem Christianam; ut quondam cunctando restiruerit Romanam Qu. Fabius. Foedere tamen iunxit Carolum Caesarem, Henricum Anglum, Ludovicum Hungarum, et minores aliquot Italiae principes, exclusis Gallis, a quibus et Veneti descivere, Papae observantia. At interim Hadrianus seu veneno, seu curis confectus, altero Pontificatus anno moritur, expertus, ne licere quidem Pontifici, cum velit, benefacere, iterque eius undique sentibus conseptum. Proinde sepulcro eius inscriptum. Hadrianus VI hic situs est, qui nihil sibi infelicius in vita, quam quod imperaret, duxit. Eo sedente, inquisitor Hochstratus, flamma coepit in Lutheri asseclas saevire, cremavitque Bruxellis Henricum et Ioannem Monachos. Lutherus constantiam eorum cantico celebravit: responditque mascule Angliae regi, qui calamum in se strinxisset, defensoris Ecclesiae titulum a Leone Pontifice eblanditus. Movit et Huld. Zwinglius, Tigurinus Canonicus, certamen Romanensibus, ac disputando effecit, ut Senatus Tigurinae Civitatis e sacris scripturis docendum esse populum, sepositis hominum traditionibus, decerneret.

Maiores motus Daniam et Septentrionem a Romanae sedis cultu avertere. In Suecia, quam exercuerat tyrannidem Christiernus, eam Pontifex Leo, misso Ioanne de Potentia Cardinali, iustam pronuntiarat. Sed nihil ob id melius Rex apud suos audiebat. Gustavum adversa eius saevitiae fama armaverat in regios, qui collectis undecumque profugis, brevi iustum exercitum effecit, arces aliquot deditione, alias vi cepit, neque armis profecit magis quam contemptu sui, ut quem regii facillime se superaturos somniarent. Id quod contra accidit, Gustavo advigilante, ut victis rediret aliquando virtus in praecordia popularibus. Primum a Dalekarlis, inde apud oppidum Westeras, a plerisque Suecorum ordinibus Gubernator lectus, Stockholmiam obsidione cingit. Christiernus interim profectus ad Caesarem, diploma adfert, quo Fridericus Holsatus iubebatur, clientelae se Danorum regum, nomine Caesarum, adstringere, feudumque Holsaticum de eorum suscipere manu. Iamque se ipso elatior rex, interdicebat suis omnem cum Vandalicis civitatibus negotiationem, praecipiens venalia quaeque in oppida Danica convehi. Suecorum praefectis imperabat, ut rebelles quoscumque neci darent: per Severinum a Nortby importato Holmiensibus commeatu, solvebat obsidionem, nihilque moderati spirans, Lubecanos simul et Holsatos alienissimo tempore offenderat. Quare


page 590, image: s590

cum Lubecensium classe adiuvaretur Gustavus, Stockholmiam pariter Calmarniamque obsidet.

Civitatum Vandalicarum classiarii, armatis triginta navibus, Helsingoram, profugientibus incolis, exurunt; aliis locis repulsi mascule. Sialandia nequiquam tentata, Bordingholmum occupant. Interim pressi obsidio Stockholmienses emittunt ad regem, qui rerum ei difficultatem exponant. Sed hi Abrahamsburgi nocturnis suppliciis enecti, auxere regis infamiam, qui nuper etiam promptum crudelitatis suae promotorem Theodoricum Slagheccium, quem Lundanum fecerat Archiepiscopum, variis oneratum criminibus incenderat.

Eodemque tempore novarum factus legum auctor, curias, Iudicia, et consuetudines Danorum habebat in animo immutare, et ad Belgarum Teutonumque ritus componere: imprimis vero perpetuum ab omni ordine tributum fisco pacifici.

Sed pertaesi insolentioris dominatus Cimbri, cum Kalindburgum citati hiemem praetexuissent, iamque advolante in Iutiam Christierno, Wiburgensia formidarent comitia, quibus vim facturus repugnantibus dicebatur, maximi rem periculi audent, seque eius imperio deinceps nequaquam parituros, datis ad eum litteris aperte protestantur. Eas Magnus Munchius, Praetor Iutiae, oblitis de industria chirothecis indiderat, discedensque a convivio reliquerat regi inspiciendas. Ipse arrepto navigio in Holsatiam contendit, Fridericum regis patruum regno initiaturus, quod ille extemplo, partim odio in nepotem, partim metu exitialium Daniae ac suae stirpi consiliorum, suscepit. Christiernus, cum nullis conditionibus placare Cimbros posset, Fiones, Sialandos, et Scanos, denuo in sua verba adigit, remque omnem celeriter ad fratrem reginae Carolum v, et Ioachimum Brandeburgicum sororium, et Fridericum Saxonem avunculum, VII viros perscribit. Hafniam Sialandiae, Malmogiamque Scanorum metropoles, munit praesidio. Mox autem praeveritus civitatum classiarios, ne mari incubantes periculum abeunti crearent, statuit matura sibi suisque consulere fuga, contractaque XVIII navium classe, ad Belgas enavigavit. Insulani cum se desertos contemplarentur, urgente armis Friderico, in eius Partes transiere. Hafnia maius negotium fuit: quae dum obsidetur, rex profugus scribit militem, quem per Holsatiam traducere in Danos conabatur. At Fridericus LXXX Holsatorum milia armat, cum quibus priusquam consererent manus Teutones, de stipendio sibi caveri poscunt, eoque non impetrato, per Marchiam dilabuntur. Nonis Ianuariis Hafnia et Malmogia, post octo mensium obsidionem, deditionem fecere, cum iam Calmarniae et Stockholmiae potitus Gustavus, Suecorumque rex esset renuntiatus. Nam simul percrebuit, Christiernum Aprili mense, anno vicesimo tertio eius saeculi, Dania cessisse, statim Calmarnia Maio, Stockholmia Iulio sequente, in potestatem Suecorum rediere, eaque ratione avitum foedus de trium regnorum Borealium coniunctione exspiravit. Novi reges, Fridericus et Gustavus, quod Vandalicarum civitatum ope perutili fulcirentur, cum illis atque inter se foedus percussere Malmogiae, eoque ad mutua se subsidia adversus Christiernum devinxere. Eorundem postea auctoritate subnixi praecones puriores Euangelii, per Daniam Sueciamque, et reliquum septentrionem, Papismi errores denudarunt. Prior Gustavus convictos neglecti officii Episcopos, redegit in ordinem, iussitque contentos honesto stipendio sacra curare, civilis autem bellicaeque rei administrationem domui regiae permittere, ni facerent, se regno abiturum. Fridericus rex protexit sane Episcopos, sed Euangelii praedicationem per Daniam, Norvegiam, et Holsatiam, fideliter adiuvit.

Per haec Carolus Caesar Gallicano implicitus


page 591, image: s591

bello, omissa Dania, quomodo Franciscum regem debellaret, consultabat. Ille enim motuum Hispaniensium occasione, totum Navarrae regnum receperat, maximasque in Italiam miserat copias, Mediolanum subacturas. Idoneum belli instrumentum visus Carolus Borbonius, qui indignatus litem sibi a rege Franco de hereditate intendi, instructu matris, cui nihil non Franciscus indulgeret, Galliam Caesari Angloque tradere nitebatur. Caesar, profligatis ex Italia per Marchionem Piscarium Gallis, Borbonium in Provinciam ablegavit, qui captis Aquis Sextiis, et tentata nequiquam Massilia, contendit ad Italos. Franciscus rex eum consecutus, Mediolanum, deserente id Sfortia, occupat. At cum in Papiae obsidione securius, quam decebat, ageret, et ex consilio Clementis VII (is Iuliani Medicis e concubina natus, Adriano nuper successerat) exercitum separasset, sanguinolento proelio, suo equique vulnere retardatus capitur, ingenti totius Galliae detrimento.

Attamen ut solent afflictae res praepotentum allicere ad misericordiam, dum quisque in iis efficacius suae conditionis admonetur, Clemens, aliique principes, acrius exinde dispicere, qua via gliscentem Caesaris in Italia potentiam labefactent. Dolebat et Pontifici ereptum Regium Lepidi, Parmensisque agri depraedatio. Igitur consilia ineuntur cum Gallis Venetisque occulta, ut Sfortia iam Caesari suspectus, in avitam ditionem restituatur. Caesar minuendae invidiae ergo dimittit Franciscum, sed duris conditionibus. Iuribus enim regni Neapolitani ac Mediolanensis ducatus renuntiabat; reddebat Burgundiam, filios obsides dabat. Sed liber factus, negat promissionibus se teneri, quas Caesar ultima carceris necessitate expressisset: atque ita cum Clemente et Venetis foedus pro Italica libertate sancit. Caesar vicissim nominis Pontificii auctoritatem per omnem Hispaniam abolet, exemplo ad posteros memorabili, posse Ecclesiasticam disciplinam, soluto Papismo, conservari. Feliciter interim in Insubribus proeliantur duces eius, arcem Mediolani capiunt. Mox Columnii proceres invadunt Romam, Clementem ab insigni avaritia omnibus exosum, in Mausoleo Adriani obsident, palatium Vaticanum diripiunt. Nec multo post, cum interpositum foedus Pontifex foedius abrupisset, incensis quoque per vindictam XIV Columniorum oppidis, totis viribus Romam itur, duce Borbonio, qui se Germanici Fronsbergii legionibus coniunxerat.

Anno salutis humanae MDXXVII, capitur impetu Roma, vastatur caede et rapinis, nemo servatur, nisi qui vitam et libertatem universa re familiari redemisset. Templa fere omnia, multis necatis aut excruciatis sacerdotibus, direpta. Pontifex fame subactus, deditionem ea conditione fecit, ut quaecumque Caesar imperasset, faceret. Conflavitque omnia templorum ornamenta, pileos ad hastam proposuit Cardinalitios, obsides militibus nummatissimos quosque, Caesari quinque Cardinales dedit, ut imperiosam turbam ex urbe, quam decem menses tenuerant, amoveret. Ita Caesaride ambigua Clementis fide, ita piorum hominum manibus Romanensium sanguine litatum. Interea Florentini, eiectis Mediceis, se in libertatem vindicant. Vicissim Genua in potestatem redigitur Gallorum, multisque in Cisalpina urbibus captis a Lautreco, qui auctore Anglo, iam Gallis foederato, ad id bellum destinatus fuerat, de consilio Pontificis clanculum elapsi, in regnum Neapolitanum exercitus ducitur. Arausiensis Prorex Neapoli inclusus, magna constantia obsidionem sustinuit. Hugo Moncata, prorex Siciliae, a Philippino Auria navali proelio victus, occisusque, spem opimam potiundae urbis dedit. Sed exercitum Gallorum vastante morbo, cum ad xx milia periissent, dispersae reliquiae, Lautrecus ipse animi maerore exstinctus est. Nec in


page 592, image: s592

Liguria, aut Gallia Cisalpina, feliciores Pontificiae partes erant, Andreas Auria, qui ab iis defecerat, Genua et arce potitus, Savona Gallos expulit. Fr. Borbonius, fani Pauli Comes, ab Antonio Laeva clade affectus, captusque. Tot icti infortuniis foederati, ad pacem cum Caesare faciundam spectarunt, de qua priusquam dicamus, Germania eique vicinus orbis, quas mutationes intersenserint, subinseremus. Primum Papismus in plerisque Germaniae, Saxonum imprimis civitatibus, continuato casu ruit, quantumvis exorta lis inter Lutherum et Carolostadium (cui deinde etiam Zwinglius et Oecolampadius accessere) de cenae Dominicae aliisque Christianismi mysteriis, cursum Euangelii haud parum remoraretur, nec deessent persecutores saevi et potentes, qui fictis criminibus obrutos Lutheri sectatores raperent ad supplicia; inter quos Henricus Zutphaniensis Dithmarsorum, et Leonhardus Caesar stulto Bavarorum zelo cremati, Adolfus Clarenbachius Coloniensium.

Teterrimam vero notam praedicationi Euangelii inussit rusticorum rabies, qui eius praetextu omnia libera esse debere contendebant, arreptaque occasione a servitiis, quibus [Orig: queis] indignius a plerisque magistratibus premebantur, confluebant in Suevia armati, nihil non vi expressuri a principibus. Lutherus eos revocare a seditione conatus, cum insanabiles comperisset, acri scripto damnavit eorum insaniam. Illi tremendo Dei iudicio conglobati, pellunt nobiles, arces diruunt, resistentes quoscumque, rabidorum instar canum, laniant. Sed a Sueviae foederatae duce Truxesio, caesi sunt ad Ulmam, inde in Franconia et passim, ad I. milia; auctor lento igni assatus est. Cum ductu Thomae Muntzeri, contionatoris fanatici, aeque Luthero et Pontificiis infesti, resumerent bellum, virtute praecipua Landgravii Philippi fusi, ac tandem omnino deleti sunt. Francisci etiam Siccingi adversus Trevirum Praesulem seditiosae molitiones, eo interempto, conciderunt. Muntzerus captus cervice poenas exsolvit.

At Lutherus excitatior in dies, edita N. T. et Psalmorum translatione Germanica, canticis etiam suavissimis praecipua complexus dogmata, ritus primitivae Ecclesiae conformiores ordinat, sacrum ut populari lingua fiat, praescribit, probantibus eius pietatem, Ioanne Saxonum VII viro, qui fratri successerat Friderico, Georgio Brandeburgico, Ernesto et Francisco Luneburgicis, Philippo Landgravio, Wolfg. Anhaldino, Philippo Pomerano, Ulrico Wirtenbergico, Alberto Manfeldio. Ii anno undetrigesimo contra decreta Ratisponae primum, dein Spirae de religione facta, quod iis libertatem superiori conventu Spirensi permissam impediri dicerent, protestati sunt: unde Protestantium nomen ad omnes postea, qui eorum, quae perperam in religionem invecta sunt, emendationem amplectebantur, atque ob id a Romana Ecclesia secessionem faciebant, dimanavit.

Eodem anno Albertus, a Magistro ordinis Teutonici, Borussiae dux creatus. Cum enim Borussiae, ut finibus inclusae Sarmatarum, clientelam Poloniae reges sibi vindicarent, Germani contra eam, ut suo sanguine partam, ad se traherent, diu quidem armis certatum, postremo tamen fides Polonis data victoribus fuerat. Istam litem Ernestus Saxo, ac post eum Albertus Brandeburgicus, varie renovarant. Ad ultimum desertus a Caesare et Germanis, quorum de maiestate et iure agebatur, Albertus, imminentem belli procellam, in occasionem sibi privatim consulendi vertit. Qua mente, contracta cum Sigismundo rege, cui nuper etiam Masoviae ducatus accesserat, pace, Prussiae dux renuntiatur, mutataque religione, voti vinculum solvit, ac Dorotheam, Friderici I Danorum regis filiam, adsciscit matrimonio. Provinciam, quam ususfructus titulo tantum tenuerat, Polonus ei iure proprietatis ad heredes transmittendam, concessit.


page 593, image: s593

Eodemque tempore Rhodii milites Melitem insulam tuendam accepere, et sudor Anglicus, novum genus morbi, plurimos mortales delevit.

In Pannonia longe peiore loco res erant, regnante Ludovico adolescente, in quo omnia fuisse praecocia, recte dictum est. Praemature enim editus in lucem, exstincta in puerperio Anna matre, praemature patri Ladislao in regnis successor datus, anno aetatis decimo; praemature barbatus anno decimo quarto, nec non immature iunctus uxori Mariae quindecennis; postremo et mortem obiit praematuram, vicesimo primo vitae anno a Turcis occisus. Etenim Solimannus cum digladiantibus inter se Christianis, commune periculum negligi animadverteret, potentissimis instructus copiis in Hungariam descenderat. Hungaris Ioannes Zapolia, qui et Zepusiensis, auxilio veniebat. Sed ante eius adventum conserta temere pugna, caesus est cum exercitu Ludovicus: Victor Turca Budam, Pannonum regiam, aliaque oppida nullo labore cepit. Mox Zapolia prono magnatum favore exceptus, Albae regali rex creatur, praeterito Ferdinando, qui tum aliis nominibus, tum per coniugium sororis Ludovici, Hungariam Bohemiamque ad se pertinere contendebat. Ferdinandus a Bohemis susceptus, nec ullorum subnixus Pannonum obsequiis, Ioannem post infelicem Toccaiensis proelii exitum, regno depulit, veterumque amicorum opes coegit implorare. Qui ne quid inexpertum relinquant, Hungariam Solimanni clientelae offerunt, modo eius auxilio regni Ioannes potiatur. Eam gloriae imperiique amplificandi occasionem nactus Turca, tertio in Pannoniam movet, restitutoque in regnum Zepusiensi, castra ad Viennam locat. Sed eam gnaviter defendente Philippo Palatino, postquam mensem integrum frustra eam oppugnasset, amissis LXXX milibus, vastatisque late agris, in Thraciam recessit.

Antequam Turcis summam opponeret virtutem Carolus, foedus cum eo percusserat Barcinone Pontifex, pactus inter alia, ut Margaritam, ab Caesare caelibe procreatam, duceret Alexander Medices, atque in avitum Florentiae dominatum restitueretur. Deinde et Franciscus Cameraci, ac tandem Veneti, traditis, quae in Samnitibus, Piceno et Apulia tenebant, oppidis, pacem cum eo certis conditionibus fecerant, inter quas et illa, ut Gallus, persolutis vicies centenis milibus aureorum, liberos obsides reciperet. Inde fugato Solimanno, profectus in Italiam Caesar, Bononiae magna pompa a Pontifice coronatur, stipulato et Lutheranorum exitium, qui tentata Marpurgi cum Zwinglio concordia, nec peracta, Augustanis mox in Comitiis confessionem exhibuerunt fidei, quae recitata quidem publice, sed a Caesare tum reiecta est. Iussi principes Lutheri partium omnia in integrum restituere, ni facerent, proscriptorum nomine censendos, cum interim confutationem suorum dogmatum describere, aut cum aliis communicare prohiberentur. Itaque Lutherus evulgato libro monet Germanos, ne impio pareant edicto, nec idola, libidines et iniquitates Pontificias propugnent. sin inferant bellum, haud iniquam principum defensionem fore.

Caesar, arridente fortuna, nullam amplificandae potentiae occasionem praetermittens, ut Imperium Germanicum in familia firmaret, Ferdinandum fratrem Romanorum regem Coloniae renuntiandum curavit, obnitente Saxonum VII viro. Eodemque anno, post diuturnam obsidionem, in qua Philibertus Arausiensis vel Auriacus cecidit, eique Ferdinandus Gonzaga surrogatus est, Florentia Caesari dedita, et uti inter Caesarem et Papam convenerat, Alexander Medices, nothus Laurentii F. Florentinorum dux creatur, abutente Papa Christianorum viribus, ut privatae ambitioni et suorum libidini inserviret:

Hoc facto cum provideret sibi a Turcis negotium impendere Carolus, pacem


page 594, image: s594

Protestantibus, interventu Alberti Moguntini et Ludovici Palatini dedit, Viennamque praegressus ingenti cum exercitu, suborta inter milites, ut fit, ob non soluta stipendia, seditione, in Italiam atque inde in Hispaniam rediit. Turcae praeda graves, dum reditum ad suos parant, pene ad internecionem cassi.

Anglia Helvetiaque miris sub haec tempora mutationibus agitatae. Henricus rex Catharinam, Arturi fratris coniugem, Caroli Caesaris materteram duxerat, Iulio II annuente. Per xx circiter annos concordia coniugalis steterat. Regina aliquoties gravida, vel abortum fecerat, vel partum ediderat non diu vitalem, praeter unicam natam, nomine Mariam, quae postea regnavit. Rex prolis masculae cupidus, simul et in amores pronior, matrimonium cum fratria, ut illegitimum, coepit adversari. Scrupulum ei seu auxit, seu iniecit Thomas Volsaeus, quem vili ortum loco, Eboracensem Archiepiscopum fecerat. Is enim cum spe decidisset, quam ei Caesar de consequendo Pontificatu excitarat, Francorum regis sororem Henrico, odio Caesaris, destinabat. Sed audito, regem Annae Boleniae amoribus imbutum, tepidior factus in stabiliendo divortio, excidit gratia, metuque supplicii anxius, abrupit vitam. Thomas Morus, doctrina spectabilis, ei subrogatur, cui et improbatio repudii capite stetit. Clemens, qui diu nutaverat, praetulit tandem Caesaris gratiam, secundum Catharinam iudicat. Henricus contra Boleniam geniali locat toro, factum tuetur Academiarum, et in his Parisiensis, suffragio. Mox sub initium anni MDXXXIV, omnem Pontificis oboedientiam detrectat, suisque omnibus edicit, ut neque Romam pecuniam deferant, neque divi Petri denarios quotannis colligi solitos, cuivis quaestori dependant. Tum ordinum Angliae decreto, se ipsum Ecclesiae Anglicanae caput a Christo proximum professus, nihil praeterea in religione mutat, aeque Pontificiis ac Prorestantibus invisus. Bolenia, multis animi corporisque praestans virtutibus, enixa filiam Elisabetam, haud diu in gratia Henrici floruit, ex adulterii insimulatione securi percussa. Rex Ianam duxit Semeram, quae in partu periit, Eduardo procreato. Catharina dolorem non ferens, iam vivis excesserat. Henricus Cliviam deinde quartam coniugem, vix ductam repudiavit. Ita res, quae lucrum importare maximum Romano fisco solita matrimoniorum puta regalium dispensatio, grande ei detrimentum peperit.

In Helvetia, cum Tigurinorum ac Basiliensium exempla secuti Bernates, Pontificatum reprobassent, quinque pagici a Ferdinando et Clemente stimulati, contumeliosis verbis contentionem de doctrina exacerbaverant.

Tentata nequiquam a Gallis compositione, ad arma ventum, commissaque angusto loco pugna, victi Tigurini. Ipse Zwinglius in primis ordinibus pugnans cecidit, cadaver flammis absumptum. Ex interitu amici saucius supra modum animo Ioannes Oecolampadius, cessit vita. Nec fractiores tamen Tigurini iterum proelii aleam subeunt, aequataque fere clade succumbunt. Unde pertaesi utrinque caedium paciscuntur, ut positis foederibus externis, durante licet religionis dissidio, ab intestinis bellis quiescant.

Atrocius bellum in Westphalia, Anabaptistis auctoribus exortum. Venerat Monasterium Ioannes Leidensis sartor, Muntzeri infectus delirio, qui infantium baptismum cavillando, iactandoque revelationes spiritus, Bernardum quoque romanum Ecclesiae ibidem doctorem, traduxerat in partes. Tantaque vis erroris erat, Ut praecipuam civitatis partem subito pervaderet. Apud eum cum disputando nihil efficerent, Glandorpius, Buschius, alii, discedunt ab urbe; Anabaptistae peregrinos advocant suae factionis, pulsoque Senatu novum eligunt. Lacessiti ob id armis ab Episcopo, increbrescente insania, novos Apostolos,


page 595, image: s595

reges, iudices, carnifices somniant, Ierosolymam novam dicunt urbem suam, omine sinistro. Nam adiutus imperii Germanici viribus Praesul, Hierosolymitanam induxit famem obsessis, intus nullo non calamitatis genere per fanaticos vexatis. Decimo sexto demum mense capta ex insidiis urbs, puberes trucidari, Ioannes rex, Knipperdollingus et Bernh. Krechtingus Pastor, ignitis lancinati forcipibus, et ad turrim suspensi, documentum sunt posteris, ne quis inhonestas cupiditates religionis glaucomate obtegat.

Interea Clemens, cum novum Capucinorum ordinem confirmasset, promissamque Synodum miris extraxisset ludificationibus, onus successori Alexandro Farnesio, qui Pauli III nomen sumpsit, morte praeventus imposuit. Paulus sobrietate, vultus gravitate, doctrina, 2c postremo corpusculi adfectata imbecillitate profundam ambitionem diu celaverat, quam mox adepta dignitate manifestam omnibus fecit. Cum enim concilii et reformationis cupientissimum se simularet, mox Cardinales creando, quos e liberis nothis habebat nepotes, adhuc pene ephebos, summi senatus porro deformandi studium, detexit. Neque candidior indicendo concilio, si id re, locoque liberum esset, Mantuam primum, dein Vicentiam nominavit, ubi ipse, licet alteram litis partem sustinens, sententiam velut e tripode dictaret. Unde e Protestantibus xv principes, et XXX civitates, Legato eius Vergerio per suos Smalcaldiae ostendunt, Concilium non solius Pontificis, sed omnium Ecclesiae ordinum esse tribunal: tyrannidem sapere, si Papalis auctoritas toti Ecclesiae praeferatur. Nec tolerandum, quod exsecratus pridem Lutheri dogmata Pontifex, nunc in praecipitis sententiae suffragium adigere Synodum concupiscat.

Lutherus Smalcaldiae articulos contexuit, qui a Theologis subscripti, Mantuano concilio exhiberentur.

Dum haec aguntur, Rei publicae Christianae utilitatem aliquam Caesar attulit expeditione Africana. Cum enim Solimannus Hariadenum Barbarossam, piratam Mitylenaeum, copiis instruxisset, quibus ille Coronam, aliaque Peloponnesi oppida ab Andrea Doria occupata receperat, et Muleassen Tunetanum deiecerat regno: Carolus occasionem speculatus, quod Turca iam in interiore Persia cum Thoma Ismaelis Fi. conflictaretur, profugum ad se Maurum reduxit, victo securitate sui Barbarossa, exstructaque Guleta arce, navigationem Christianis securiorem reddidit. Solimannus interim exciso Taurisio, expugnataque Seleucia, faustam principio militiam varia clade corrupit. Exercitum enim populante fame atque inedia, tumultuario in reditu, invaditur a quodam Thomae satrapa, multisque suorum occisis, laceras atque egentes copias aegre Constantinopolin perducit.

Reversus ex Africa in Italiam Caesar, vacantem ex obitu Francisci Sfortiae ducatum Mediolanensem, sibi ut feudi domino adiudicat. Rex Francus contra eum ad se pertinere hereditario iure demonstrat, renitentemque Sabaudum pleraque cis Alpes ditione multat. Caesarem tanta ex eo indignatio incessit, ut durius Romae in Gallos contionaretur, quam Pontifex ipse ferre posset, auctoreque Antonio Leva, in Galliam Narbonensem irrumperet, sed irrito conatu. Paulo post Turcarum metus, qui Cliassam Dalmatiae expugnaverant, Corcyram Venetis parentem, duce Barbarossa, nudaverant fere incolis, Moldaviam subegerant, impulit Paulum, ut indutias inter Caesarem et regem decennales componeret, apud Niceam Provinciae urbem, ubi et Alexandri Medicis viduam nepoti suo Octavio impetravit. Etenim Alexander, dum libidinis causa toros sectaretur alienos, a Laurentio patruele suo saevissime erat interemptus, Cosmus Medices, dux Florentiae, ab Caesare, sed invito Papa, creatus est.


page 596, image: s596

Ceterum Pontificia in Turcas expeditio, licet Caesariana et Veneta classis Papali iungerentur, effectu caruit, navibus apud Actiacum promontorium, post improsperam cum Barbarossa pugnam, dissipatis. Nec efficacior Henrici Angli proscriptio fuit, in quem fabricatum diu fulmen eiaculatus est Paulus, exeunte anno duodequadragesimo eius saeculi. Causae afferebantur, Catharinae divortium, abdicatum Ecclesiae obsequium, Cardinalis Roffensis caedes, et D. Thomae Cantuariensi impacta dica. Ob haec regem regno abiudicat, fautores eius omnes bonis, honoribus, fortunis omnibus exigit. Imperatum subditis, ne parerent: extraneis, ne cum gente Anglicana commercium haberent: omnibus, ut contra principem ac populum armis insurgerent, regno et fortunis in praedam, populo in servitutem addictis. Sed nemo repertus, qui furiali edicto oboediret: immo repertus Caesar ipse Carolus, qui foedus amicitiamque cum Anglo iungeret.

In Germania vicinisque terris invalescebant Protestantium partes. Lutherus sacrum codicem a se Germanice versum vulgaverat typis. Exemplum docti aliarum gentium sequebantur, translatisque in vernaculum sermonem Scripturis, mysteria regni Dei cum plebeiis et idiotis communicabant, testantes, ideo divinitus revelata esse, ut neminem lateant, sed omnibus divinae cognitionis affulgeant lucem. Marpurgi iam florebat Academia a Philippo condita Landgravio: nunc etiam Argentinenses eodem fine illustrem aperiebant scholam, anno MD XXXVIII.

Ignatius contra Loiola Hispanus societatem instituit novam Monachorum, qui Iesuitae appellantur, habenturque acerrimi traditionum Papalium vindices. Nec reliqui quicquam faciebat Pontifex, quod ad exscindendum Lutheranismum pertineret. Principes vicissim, qui secessionem a Romanensibus tuebantur, foedus inter se firmant Smalkaldiae, quo se ad mutua auxilia, si vis fiat, obstringunt, cui et Christianus III Danorum Rex novus nomen dedit, qui nuper in Dania Norvegiaque Pontificios praesules officio deposuerat. Quam rem tristes illorum regnorum perturbationes praecessere, breviter nobis dicendae.

Carolus quidem Caesar, et Maria eius soror, Belgii Gubernatrix, sedulo annitebantur, ut Christianus II. exul in regna aut partes regnorum Borealium restitueretur. Sed cum tandem anno XXXI Hamburgi compositio exspirasset, et rex profugus per Severinum a Norby in Scania, perque Nic. Kniphovium piratam in Oceano varia vane molitus, novas subinde spes melioris fortunae indueret, contracta demum in Frisia et Hollandia classe XXV navium, subvehitur ad Hallandiae Warbergam. Sed reflante subito Euro, ad Norvegicum reicitur littus, plus tertia suorum parte amissa. Ibi tamen dum haeret, Olai Nidrosiensis et Gustavi Trollii Upsaliensis praesulum opera, Norvegorum animos ad defectionem sollicitat, totumque regnum sibi adiungit isthac hieme, solo Magno Guldensternio Aggershusam fideliter tuente, cuius exemplum duo Bildii praesides, Aeschyllus Bergensis, et Nicolaus Bahusanus secuti.

Fridericus rex armata classe, cui Vandalicarum civitatum egregia aderant et fida tum auxilia, praesulem Ottoniensem Canutum Guldensternium mittit, qui fratrem Magnum, a Christierno obsessum, annona et milite sublevat. Interpositis aliquot septimanis, utrumque exercitum per rigorem hiemis inopia invadit. Profecti interea ad regem Petrus Schramus et alii, larga cum spe subsidiorum, revertuntur. Sed dum in itinere haerent, Canutus Christiernum, facta spe benignae transactionis cum patruo, ad deditionem pellicit. Si transigi non possit, restitutionem pollicetur in Norvegiam. Illi pactioni, quamquam legati nuper a Friderico venientes subscribere abnuerent, tamen Canutus Christiernum Hafniam perducit, auctorque


page 597, image: s597

fit regi, ne dimittat dedititium, qui ipso in itinere, contra quam convenerat, Caesarem per litteras de auxiliis interpellasset, quemque simul Dani, Sueci, Holsati, Vandalicaeque civitates, in custodiam dari postularent. Igitur Christiernus Sonderburgum in carcerem ducitur eadem ferme hora, qua filius Ioannes in comitatu Caesaris Ratisbonae in fata concesserat. Ita rex quondam potentissimus, cum in religione ambidexter, Episcopos Suecos, et Norvegos, Papismi, patruum vero et civitates Vandalicas Lutheranismi professione demulceret, fideique ambiguae multa dedisset documenta, vicissim fide haud satis sincera circumscriptus, in carcerem ruit e solio. Proximo anno, regni sui decimo. Fridericus rex Gottorpii moritur, Danorum libertatis auctor, praesertim nobilium, quibus tantum sane indulsit, ut dempto tantum nomine, Comites eos omnino aut Barones effecisse videatur. Exuvias eius Slesviga habet.

Secutum interregnum, quod Episcopi Christianum III, quem ex Anna Brandenburgica genuerat Fridericus, aversarentur, gnari dogmatibus eum Lutheri tinctum, quae ipsi e Dania exstirpata cupiebant, Magno Goe, Erico Bannero, et aliis procerum contra tendentibus. Fit ergo decretum. de sola maiorum religione per Daniam tenenda; Ioannes Tagonis et alii proscribuntur. Ioannes e Sophia Pomeranica natus, octennis Friderici filius, magno Episcoporum studio producitur, qui regium titulum gerat, dum ipsi sceptrum suo nutu moderentur, Christianus, laudabili admodum modestia, integrum Senatoribus relinquit, quem velint e fratribus, (erant ii Ioannes Adolphus, et Fridericus e Pomerana) regem constituere. Sed erat in fatis, ut Episcopalis ambitio et fraudes labascerent. Occasionem Lubecani consules, Georgius Wollenweberus et Marcus Meierus, per seditionem creati dedere. Hi praetextu perficiendae reformationis, quam Episcopi Dani morarentur, Hafniensium Consulem Ambrosium Bibliopegum et Malmogiensem Georgium Monetarium, in suas trahunt partes, perque eos totius se potiri Daniae posse confidunt. Apud principes alia erat specie opus. Inducitur ergo Christophorus Comes Oldenburgicus, ut velut liberando Christierno scribat militem, inque Daniam irruat. Plebi Lubecanae, ut aperiat loculos, persuadetur, subigi posse per intestina ordinum dissidia septentrionem, sic Belgis per Hellespontum Danicum intercipientibus lucrum, obsisti facillime, universumque e Borussia, LIvonia, Sarmatia quaestum ad Lubecenses derivari. Tentatur et Anglus, ut pecuniam praeministret, ostentata spe tradendae ei Daniae.

Hac mente statim procurritur in Holsatiam: Eutinum Episcopi sedes, Trittovia, Plona, Arensboca obruuntur.

Exuritur Segeberga oppidum, arx in monte sita obsidetur: sed frustra. Classis Lubecana Oresundam delata, a consule Malmogiensi, ut convenerat, suscipitur: Hafnia et Malmogia traduntur Comiti, nomine captivi regis: Sialandia et Scania adiguntur in ipsius verba, mox et insulae minores. Initia feliciter proveniunt, plebe tam Episcoporum violentiam, quam nobilitatis fastum detestante. Interim Christianus Dux indignatus, se iniquissimo a Lubecanis bello peti, Travemundam, Slucopiumque oppida eorum diripit, abducit e portu eorum naves, iunctisque Dravi amnis ripis, obsidione ipsam urbem claudit. Ibi dum occupatur, Cimbrorum Fionumque nobilitas verita periculum, regem Christianum dicit, consilio non minus necessario quam felici. Sed populus Fionum, a quo rex captivus amabatur, discurrit ad arma, multasque post clades, ab Holsatis, quibus [Orig: queis] praeerat Ioannes Rantzovius, vel acceptas, vel illatas nobilitati, Christophoro tradit insulam. Cimbriam simul vexare coepit Clemens nauta, piratarum caput, quos Christophorus emiserat ad excitandum


page 598, image: s598

adversus nobilitatem vulgus. Eo duce, agrestes turmas aliquot prostravere equitum, inque iis nobilium non paucos, arcibus illorum passim igni datis. At rursus nobilitas, munita iam cohortibus peditum, quas novus rex submiserat, apud Horsensum oppidum profligavit turbam rusticorum. Quo tempore et Henrici Megapolitani et Hamburgensium studio, discussum inter Christianum III et Lubecenses bellum, atque pax HOlsatis solutione obsidionis redempta, Dania Martis arbitrio relicta est.

Confestim Ioannes, Hoiensi Comes, e sororio Gustavi, Suecorum regis, dudum hostis eius, Lubecanas cohortes transportavit in Daniam. Rex cum equitum duo milia, peditumque firmas copias haberet, tradit partem Ioanni Rantzovio et Erico Bannero; qui occidunt in acie agrestium duo milia, Alburgum recuperant, puberes ibi omnes necant. Clemens pirata, a quodam Cimbro captus, plumbea ornatum corona caput carnifici amputandum praebuit. Rex Suecus affinitate (nam soror coniugis eius Christiano III nupserat) et communi periculo adductus, auxiliarem manum submiserat in Scania, cui offensa vulgi intemperie nobilitas se coniunxit, questa prius de Oldenburgici et Lubecensium erga plebem indulgentia. Igitur pleraque Scania brevi quidem, sed multo cum sanguine, redigitur in Christiani obsequium, cuius exemplum secuta Norvegia Australis, regem eum appellat. Eo bello insignis Marci Meieri dolus enituit Captus enim a Tychone Krabbio in pugna Helsinburgensi, et Trudoni Ulfstandio traditus, qui arcem Warbergensem tenebat, omni humanitate effecit, ut data fide, ne quid novaret, cum civibus confabulandi acciperet potestatem. Ea abusus, persuadet LXXX militibus, ut allatam noctu scalam demisso a se funi alligent, pertractique in conclave, dum abest Trudo, arcem occupent, opesque ibi depositas diripiant. Sed cruentae fraudis poenam luit Meierus capite, Ulfstandio tandem mascule arcem expugnante. Sub haec Lubecenses Alberto etiam Megapolitano vellunt aurem, qui filiam sororis Christierni captivi duxerat. Is Hafniam profectus cum coniuge, partes ab iis susceptus claritate nominis roboravit. Caesar quoque, cum filias Christierni, Dorotheam quidem Friderico Palatino, Christinam vero Sfortiae Mediolanensi, eoque exstincto, Francisco Lotharingo iunxisset, spem eis auxiliorum fecerat, quibus [Orig: queis] ius in Septentrione suum vindicarent.

At interim in Fionia Ioannes Rantzovius, cum nobilitate Fionum egregio certamine Lubecanam aciem prostravit. Caesi Ioannes Hosiensis ex Nicolaus Teclenburgius Comites, Praesul Trollius, tot bellorum auctor, ex vulnere interiit Gottorpii, Fionum deinde oppida quaedam direpta, de seditiosis sumptum supplicium. Ulterius tendenti regi classe opus erat; sine qua nec expugnari regnum Danicum, nec expugnatum defendi potest. Igitur contracta e Danis, Suecis, Borussis, classe XXXVII navium, praefecto Petro Schramo, decem Lubecensium bellicas capit, mox et Corsoram, obiectum freto castellum; parataque via advectus in Sialandiam, terra marique Hafniam, Anconam, (quae et Malmogia) Coronam, Callundburgum obsidet. Dum ibi laboratur, civitates Vandalicae (nam Rostochium et Wismaria in partes concesserant) Anglis offerunt Daniam, refusione sumptuum, quos ipsae expendissent, emendam. Verum illis consultantibus, Christianus Hafniam, dira et miseranda cum fame praestolantem Belgica et Palatina auxilia, acerrime oppugnat. Coronam Scaniae urbem Oliger Ulfstandius, Malmogiam Consul ipse adegit in obsequia regis. Ne Maria Belgica succurreret Hafniae, missus est a rege in Groningensem agrum exercitus, qui expugnata cum Geldrensibus Dammo oppido, distinuit ibi Belgas. Iamque taedebat Lubecenses belli,


page 599, image: s599

cum opportune ab Caesare iussi Nicolaum Bromsium recipere consulem, abrogant Wollenvebero imperium, antisenatum LX virorum abolent, purgatamque seditiosorum colluvie civitatem melioribus instituunt consiliis gubernare. Igitur priusquam dederetur Hafnia, pacem Hamburgi cum Danis ineunt, avocant suum militem, Christianum regem inter se et Suecos arbitrum legunt, Bornholmiae sibi paciscuntur usum fructum. Paulo post urgente omnium rerum inopia, Albertus et Christophorus deprecati coram rege culpam, arcem urbemque Hafniensem tradunt, integrum annum obsessas. Rex omnibus ingenti clementia ignovit. Wollenveberus autem tuba belli, comprehensus postmodum a Christophoro Verdensi Episcopo in itinere, apud arcem Guelphicam supplicium exsolvit scelerum. Consul Hafniensis, ob nefas quoddam anquisitus capitis, veneno se confecit. Georgius Malmogiensis perpetuam de facultatibus suis sanxit eleemosynam egenis. Episcopi septem Danorum, quod electioni Christiani obstitissent, multaque in fraudem regni apud indigenas exterosque essent moliti, de sententia senatus populique, officio moti; gubernatio regni ad illos, qui extraneo haud tenerentur iuramento, translata est.

Mox reformatio doctrinae ac cultus, de M. Lutheri et Ioh. Bugenhagii Pomerani consilio, Danis Norvegisque praescripta. Episcopos sane in custodiam rex dederat, sed eodem anno stipulatus ab iis, ne propagationem Euangelii impedirent, dimisit omnes, concessis non tantum patrimoniis, sed et coenobiis aliquibus, unde statum suum tuerentur. Solus Roscildensis Iacobus Ronnovius, acre et fallax ingenium, in custodia retentus. Olaus Nidrosiensis Antistes, qui multa apud Norvegos perfide ac crudeliter egisset, conscius sibi etiam necis nefariae, quam D. Vincentio Lungio intulisset, voluntarii semet exilii damnavit. Reliquis per Norvegiam episcopis similiter potestas adempta, Ecclesiis dati rectores Euangelici. Apud Scanos Fr. Vormardus Lundae, apud Sialandos Petrus Pelladius Hafniae, Georgius Sadolinus apud Fiones Othoniae: Apud Cimbros Arthusienses Matthaeus Langius, apud Wiburgenses Iacobus Sconingus, apud Alburgenses Ioan. Thomaeus, denique apud Ripenses Ioan. Wandalus episcopi aut Superintendentes facti.

Composita in hunc modum Dania, Rex Christianus Brunsvigae Protestantibus foederi adscribitur, cum interim Pontificii Noribergae conspirarent, ducemque foederatorum crearent Henricum Brunsvicensem, qui una cum Georgio Saxone acerrimum se priscarum traditionum defensorem gerebat, multa cum contumelia eorum, et persecutione, qui maiores incusabant erroris, omniaque dogmata a Scripturis examinanda dictitabant. Certatum inter ipsos principes litteris aculeatis, donec chartarum proelia in sanguinem desinerent. Georgium sane Saxonem Luthero infensissimum mors rapuit, maerentem filiorum fata, quos in continuationem certaminis alitos, Numen aeternum vitales esse non sinebat. Henricus eius frater, statim Ecclesias Protestantibus permisit.

Ioachimus Elector Brandeburgicus Marchiacis, fraterque eius Albertus Cardinalis Magdeburgicis et Halberstadensibus, auro exorati, imitationem Protestantium religionis indulsere. At Brunsvigius, turbulenti princeps ingenii, neque casti, cum bellum diu coctum animo, in Brunsvigam et Goslariam effunderet, suo malum capiti accersivit. Pulsus enim ditionibus a Ioanne Friderico Electore et Landgravio, ad Bavaros fratres, Guilelmum et Ludovicum, refugit. Illud quidem postea contigit. Ceterum anno undequadragesimo Caesar a Ferdinande fratre interpellatus, Francofurti conventum indicit conciliando religionis dissidio, ubi Protestantibus indutiae datae. Mox Caesar,


page 600, image: s600

exstincta Isabella Augusta, Ioannis Lusitani sorore, cum eluxisset, pergit in Galliam, ubi perhonorifice exceptus a Francisco rege Lutetiae et Eleonora sorore, Francisci coniuge, per legatos monet Venetos, ut in Turcarum oppugnationem conferre omnia velint, quorum regia Constantinopolis tunc incendio erat corrupta: at arx Guleta Barbarossae recuperata. Sed illi vim experti barbarorum, tantum abfuit ut id consilii amplecterentur, ut traditis Nauplia et Epidauro, pacem a Solimanno redimerent inviti. Hinc in Belgium festinans Caesar, Gandavenses, rebellionis suetos, privilegiis avitis multat, auctores seditionis capite plectit. Vormatiae inter Protestantes et Pontificios colloquium haberi iubet, quod tamen iniecto ei a Pontificiis metu schismatis, si natio Germanica aliquid seorsim statueret in fide, abrupit. Aderant ibi frequentes Protestantium doctores, Philippus Melanchthon, Martinus Bucerus, Wolfg Capito, Andreas Osiander, Ioan. Brentius, Ioan. Calvinus, Alesius Scotus, Wolfg. Musculus, Simon Grynaeus, Ioannes Sturmius. E Pontificiis familiam ducebant, Laur. Campeggius Cardinalis, Petrus Paulus Vergerius et Ioan. Eccius. Interim Francus Anglusque reges ignibus gladiisque in Protestantes grassabantur, in quibus illustres Thomas Cromelius et Robertus Barnus ab Anglo necati. Vicissim domi infelix Anglus, comperit quintam coniugem Catharinam Havardam clam cum alio consuevisse: quare et de illa sumpto supplicio, Catharinam Parram ducit.

Mitior etiam tum Carolus in Protestantes, Ratisbonae operam dedit, ut delectis moderati ingenii collocutoribus, aliquot dogmata conciliarentur. Sed Caspar Contarenus Cardinalis, praemetuens offensae apud herum Pontificem, institit apud Carolum, ne compositio illa valeret. Igitur ingruente Turca, ad concilium reiecta res, Pontificiis reformatio abusuum imperata.

Etenim Solimannus a Ioannis Zepusiensis vidua imploratus, in Hungariam movebat, filiolo eius Stephano asserturus regnum, quod Ferdinandus rex capto Pesto, obsessaque Buda, eripere ei conabatur. Et solvit obsidionem Turca, ingenti cum Ferdinandicorum clade, et Pestum Budamque occupavit, vidua cum infante in Transylvaniam ablegata. Carolus sub haec in Africa facturus Turcis negotium, cum Algieram appulisset, exsortis tempestatibus horrendis, laceram classem, exhaustumque militem in Hispaniam reportavit. Exorantur ergo Spirae Germani, ut viritim Ferdinando in bellum Turcicum pecunias contribuant. Sed negligenter habitus miles nullum operae sumptusque pretium facit, ad haec contagiis absumitur. Nec mirum valescere hostes Christi, quando orbis Christiani reliquum dissidiis indulget, et quorum res agitur maxime, divine veritati obsistunt. Acciderunt enim haec eo tempore, cum rex Francus, fefellisse sibi spem reddendi Mediolani questus Caesarem, caesosque Fregosum et Rinconem legatos suos, ad Turcam ituros, indutias abrupit, ac Guilelmum Clivensem, cui Caesar Geldriam non concederet, traduxit in partes, qui Antverpiam, victo acie Renato Auriaco, intercipere conatus. Nam Carolus Egmundanus, paterni cum domo Burgundica certaminis haeres, Geldriam moriens Guilemo Iuliacensi eiusque unicae filiae Mariae transcripserat. Qua ducta, Ioannes Clivensis filio e Maria Guilemo amplissimum reliquerat dominatum, coniunctis sub uno principe Iuliaco, Clivia, Marca, Geldria. Quas opes ut tueretur guilelmus, adversus maximi Caesaris potentiam, Gallicana sibi amicitia utendum existimabat. Unde mox grande bellum emersit. At Carolus Pontificem sibi ducebat demerendum, renato cum Gallis dissidio. Ideo Metensibus purioris doctrinae exercitium abstulit, Iudicio Camerae, ad proscriptiones Protestantium facili, habenas non adstrinxit:


page 601, image: s601

Induci tamen haud potuit, ut Pauli nepoti Octavio Farnesio Parmam Placentiamque Mediolanensis quondam ducatus partes, indulgeret: Sed Cosmo Medice, in redemptionem arcium suarum, supra ducenta aureorum milia persolvente, ad bellum cum Francis et Clivensi gerendum se instruxit. Eius pars facti etiam Christianus III et Gustavus reges, Francisco auxilia subministrabant, quod Caesar neptium suarum causa, regnis Borealibus certam dare pacem abnueret. Nam ante triennium Fridericus Palatinus, haud obscure irruptionem in Holsatiam minatus, Crempam et Rendesburgum munire perpulerat Christianum: et Ioannes Olausque Magni fratres, e Suecia profugi, adversus patriam varia moliri ferebantur. Itaque Christianus et Gustavus ad communicanda invicem auxilia se obstrinxerant.

Rex Gallus quinque simul locis adortus Caroli terras, maioris strepitus, quam consilii bellum fecisse visus est. Sparsis enim viribus, quas satius fuisset unitas habere, quae occupaverat loca, facile amisit. Caesar Clivensem, Dura oppido expugnato incensoque, Iuliaco et Ruraemunda ad deditionem compulsis, adegit supplicem sibi fieri, ereptaque ei Geldria (quae tot bellorum seges) reliquas Provincias, Iuliacum, Cliviam, Montes, fruendas reliquit. Vicissim Galli Landresium et Luceburgum occupant, Turcis ad expugnandam Niceam praebent auxilia, Caesareanos, duce Friderico Borbonio Angiano, ad Carignanum Pedemontii, fundunt magna strage. Quare Caesar Spirae dat pacem Protestantibus ad comitia usque; Ioanni Friderico ratam habenti electionem Ferdinandi, firmat pactionem dotalem cum Clivensi, ut eo sine masculis heredibus exstincto, Sibylla Saxonis coniux, soror Guilelmi, ex eaque nati mares succedant. Mox viribus succinctus imperii Germanici Caesar, recipit Luceburgum, multa expugnat Gallorum oppida, populabundus ad Parisios fere penetrat, cogitque Gallos pacem postulare, et Sabaudiam restituere, cum Anglus, Caesari foederatus, Boloniam expugnasset.

Potuerat et Turca profligari, qui Quinquecclesia, Strigonio, Belgrado captis, tum maxime in Hungaria saeviebat, si pacem Caesar Protestantibus conservasset. Illi enim officinas condebant pietatis et ingenuarum artium, augescebantque in dies. Per Saxoniam Misnae, Grimmae, Portae a Mauritio, per Pomeraniam Stettini, apud Westphalos Tremoniae, illustres Scholae aperiebantur: apud Regiomontanos Borussos Academia, auctore Alberto duce. Iamque et Palatinus Otho Henricus et Elector Coloniensis Hermannus, fermentum Pontificium expurgaverant: Comitiis Vormatiensibus omnes pacem precabantur, non adstrictam Concilii Papalis arbitrio, quod neque liberum foret, neque eos pateretur iudices, qui incorruptam dicere sententiam possent.

At Caesar compositione Crepiensi cum Francisco pactus, ut iunctis virbius priscam religionem, id est, Pontificiam, proximis saeculis inveteratam tuerentur, edicto vetuit per suas ditiones, ne quis quid novaret, experimentumque novi consensus dedit, exusto statim Tornaci petro Brulio, quod sedi Romanae contraria docuisset. Franciscus simul Valdenses per Provinciam puniendos permisit Trivultio, Pontificis legato, et Aquensi iudici Minerio, per quos captis eorum oppidis exustisque, horribilem in modum cum viris praegnantes, puerulique, omni saevitiae genere perierunt. Nec deerant, qui ipsis in comitiis Vormatiensibus, iam nunc tollendos contionarentur Protestantes, nec interponendam moram. Paulus quoque miserat Tridentum suos, inchoaturos concilium, ad cuius defensionem Caesar, Francus, Polonus, litteris semet adstringebant. Increpatus enim Caesar minaci epistola, ob pacem Protestantibus prolongatam, recolligere gratiam Pontificis cogitabat. Sed ei Epistolae librum opposuit


page 602, image: s602

Lutherus acrem, refutatisque, quae Papatui stabiliendo Romanenses e Scriptura depromunt, a Satana eum manasse contendit, picturis insuper ludibriosis ei insultans. Interim Henricus Brunsvigius, prohibente Caesare, scribit copias, foederatis Smalcaldicis dira minatur, obsidet Wolferbytum. Sed victus a Landgravio, captivum se sistere cum filio adigitur. Anno proximo Lutherus, dum Mansfeldios inter se comites reconciliat, Islebiae placidissima morte XXIX annorum certamina claudit. Mox cum colloquium Ratisbonense inter Protestantes et Pontificios, ob duriores Protestantibus dictas leges, esset abruptum, nec Concilium Tridentinum, quod solo Pontificiorum arbitrio regeretur, idoneum agnoscerent Protestantes, cui salutis committeretur negotium, discessionem a Friderico Palatino et Hermanno Coloniensi, (nam et illi Protestantium religionis erant nuper facti) Saxone et Brandeburgico, faciunt Moguntinus et Trevirensis, defendendumque Concilium aiunt.

Igitur Caesar cogit copias, Coloniensem proscribit Papa, cum Solimanno fiunt indutiae, ne bellum in Protestantes interpellet. Madrucius, Cardinalis Tridentinus, pro Caesare stipulantur a Paulo duodecim milia peditum, et equites quingentos, aurique pondus immensum. Interrogatus molitionum Carolus, non in civitates, sed in principes quosdam se animadversurum edicit, qui paci ac iuri praecludant viam. Saxo et Landgravius, quia nemini erat obscurum, ipsos peti, dilutis, quae obiectabantur a Caesare criminibus, nihil in se culpae esse, nisi praetextum haereseos, demonstrant: eamque belli causam a Pontifice diserte enuntiari. Nihilominus Smalcaldiae foederatorum non pauci Caesaris sequebantur castra, traductique in eius partes erant Mauritius Saxo, Electoris patruelis, Ioannes Brandeburgicus, Philippus, Ericus, Georgius Brunsvigii, Ioannes, Albertus, et Georgius Megapolitani; Palatinus et Brandeburgicus Electores privatim sibi consulebant. Rex Danus ante biennium foedus inierat cum domo Burgundica, Carolumque semper bella minantem septentrioni, praevalida classe in Belgium missa, quae Francis subsidio esset, pacem ad perpetuam adegerat. Additum erat foederi, ne unquam Caesar armis urgeret ius neptium, quodcumque ab iis in Daniam praetenderetur.

Iamque etiam Pontificiarum partium eruditissimi per Daniam, octiduana disputatione evicti Hafniae, praesente rege manus dederant. Insuper quo anno Smalcaldicum bellum coeptum est, renuntiabat Christiernus captivus omni iuri in regna et ditiones paternas, suo filiorumque nomine, pactus saltem eis dotem et dotalia, digna stemmate, sibique ipsi Sampso insulam et praefecturam Calundburgicam: quam et obtinuit. Igitur Christianus 111, ne Burgundicam offenderet familiam, foederatis Protestantibus opem nullam tulit. Nec illis tam copiae deerant, quam consilium concors et pecunia. Proscripti a Caesare duces, Saxo et Landgravius, bellum ei indicunt, iunctique Suevis et Alemannis Erebergum, impositam Alpibus arcem, Dillingam et Donaverdam iam tenentibus, tardius Caesarem, tum quidem imparatum, adoriuntur. Mox ille Pontificiis, Hispanicis, Germanicisque instructus copiis, Landeshuto, quo diverterat, prodit, ac prope Ingolstadium validum e Belgio assequitur exercitum, frustra obnitente Protestantium manu. Neuburgum Ottonis Henrici capit: Apud Norlingam conserturos manum milites cohibet, cunctando frangendum potentiorem hostem arbitratus. Interim Donaverda ab Octavio Farnesio, Pauli nepote, expugnatur, Protestantibus ponuntur insidiae, sed exploratae frustra fuere. Iam contagia Caesarianos invaserant, nec rei bene gerendae deerant Protestantibus occasiones, cum subito Mauritius, a Caesare stimulatus, per Saxoniam movet


page 603, image: s603

bellum Electori, qui cum antea simultates exercuerat, probata et Iulii Pflugii electione, quem Caesaris filium creditum Ioannes Fridericus ad Episcopen Naumbergicam non admiserat.

Ergo decernitur transferendas in Saxoniam copias Protestantium, relicto apud Suevos praesidio, Landgravius suos abducit domum, religioni habens in generum pugnare. Sic facile Caesari Suevos et Noricos vincere fuit. Fridericus Palatinus, qui aliquantum Protestantibus subsidii ministrasset, deprecatione id luit, Ulmenses etiam auro et tormentis, simul praesidium alere coacti. Francofurtenses, quia maturius deditionem facerent, etiam irrisi a Maximiliano Burensi, ductore Belgarum. Uldaricus Wirtembergicus humillimis conditionibus transegit. Memmingi, Bibraci, Ravensburgii, Campodunenses, Isnenses, delusi a Navio, qui satis cautum eis diplomate Caesariano de religione diceret; itaque supplices facti.

Verum longe aliud Tridenti agebatur. Ibi traditiones non scriptas aequiparaverant Patres sacris litteris, nec paucos dubiae auctoritatis libros pro divinis habendos sanxerant. Peccatum originis apud sanctos proprie esse peccatum negarunt. Nunc etiam iustificari docebant hominem per bona opera, exsecrantes eos, qui fide certa aiunt statuendam singulis peccati sui in Christo remissionem. Mox septem Ecclesiae sacramenta ab omnibus veneranda edicunt.

Inter haec Saxo non tantum sua recuperat feliciter, sed et Mauritium propriis oppidis exuit, incolumi tantum Lipsia et Dresda. Magdeburgicum et Halberstandensem Episcopatus ad se traducit. Caesare Augustanos et Argentinenses, multam pendentes, in gratiam recipiente. Verum Coloniensis Hermannus, exoratus a suis, cedit praesulatu, Adolfus Scaumburgicus successor, coeptam reformationem statim abolevit.

Sub idem tempus moritur in Anglia rex Henricus. quinquennio ante victus ab eo Iacobus V. rex Scotus, curisque confectus, Mariam reliquerat infantem. Eam filio pactus erat Eduardo Henricus, regna coniungere cupidus. At Mariae mater Guisia ad Gallos trahebat Scotiam. Unde bella pro connubiis nata, captoque ab Anglis et incenso Edinburgo, Scotia factionibus distinebatur. Exstincto iam patre, tutor filii praecipuus, Comes Herfordius, traditiones Pontificias in Britannia expunxit, Thomae Crammeri Eboracensis Praesulis adiutu: doctrinaeque melioris sementis exinde in Scotiam. profuga iam regina matre, victisque Scotis, sparsa.

Germaniae tanto deterior conditio fuit. Iodocus Gruningus in inferiores Saxones legatus a Caesare, Teclenburgium et Lippiensem comites, Osnabrugam, Mindam, Ritbergam subegerat, Bremam obsidebat. Inde quidem depulerant eum et occiderant Bremenses, auxilio Hamburgensium, et Elector Rochliciam expugnaverat capto Alberto Brandeburgico: Sed mox ad reliquam Caesaris felicitatem Francisci regis mors accessit, Protestantibus bene cupientis, non amore religionis, sed Caesaris invidia, qui cum omne genus eruditorum mirifice foveret, Protestantibus quoque magnam submiserat vim pecuniae. Hoc nudatum amico Saxonem, adoriri parat Caesar, iunctis sibi Ferdinandi fratris ac Mauritii exercitibus. Saxo, qui magnam virium suarum partem per oppida sparsisset, Vitebergam festinat, munitione se defensurus. At Caesar, reperto per Albim vado, assecutus eum celeriter, pugnare cogit, vulneratumque maxillam, dum mascule se tuetur, per Germanum quendam capit, IX Kal. Maii. Sol sudo caelo pallidus triduo, lamentari visus calamitatem afflictae veritatis. Misenae, dum paeana canunt pro capto Electore Canonici, templum fulmine incenditur, turres prosternuntur, aere et ante et postea tranquillo. Elector mortis damnatus, vitam abdicatione Septemviratus redemit, renuntiavit foederi Smalcaldico, Vitebergam et Gotham


page 604, image: s604

Caesari tradidit, Henricum Brunsvigium, et Alb. Brandeburgicum absolvit custodia. Sed ut concilio se submitteret Papali, nullo vel mortis metu adigi potuit. Bona illius publicata, Ferdinandoque aut Mauritio assignata sunt, relictis, unde aleretur, censibus. Igitur quamquam ad Dracenburgum Mansfeldiis et Hamburgensibus egregia esset, de Erico Brunsvigio et Caesarianis, victoria parta, tamen Saxonis calamitas foederatis animos dempsit. Landgravius a Mauritio genero et Brandeburgico persuasus, cum supplicem se Caesari sisteret, praeter factam spem captivus detinetur. Repertum vocabulum, quod levissima mutatione pro nulla captivitate non perpetuam sonaret. Caesar ad quingentas machinas tormentarias e Germania in suas provincias avexit, a Protestantibus decies sexies centena aureorum milia exegit. Ferdinandus similiter Bohemos, quod Electoris ditiones tueri, quam invadere maluissent, duriter excepit. levia illa erant, si conscientiis salva libertas permansisset.

Ecce enim Comitiis armaris adiguntur Protestantes in Concilii Tridentini verba, nequiquam obsecrantes, ut legibus illud certis adstringatur. Sed vindex suorum Deus, consilia contra se inita discussit. Nam quod mireris, Pontifex victori Caesari clam infensus, qui compedes vellet inicere concilio, qui Papalem dignitatem per Praesules quosdam sugillaret, qui iniquior esset filio Pontificis, Placentiae duci, Bononiam transfert suos, Tridentinum aerem per Medicos cavillatur. Missi Bononiam Oratores Caesaris, illegitimam hanc esse migrationem protestantur. Paulo iam apertius fremente, cuditur per Iulium Pflugium, Michaelem Sidonium, Ioannem Agricolam Antinomum, liber, dogmatum complectens rationem, observandam interim, donec concilium rite fiat. Interim ex eo dictus codex, qui cum neque Protestantibus, neque Pontificiis satisfaceret, lucem ferre non potuit, editusque lites de adiaphoris, synergia, aliisque quaestionibus peperit, pomum eridos Theologis. Mauritius, quod fidelem Caesari operam navasset, Septemvir creatus Academiam Wittebergensem statim instaurat: at alibi Caesaris metus Euangelii praecones, aut exautorari, aut eici, aut occidi fecit. Profuit multis Francisci Spierae exemplum, qui ob agnitae veritatis abnegationem desperatione punitus Patavii, Vergerium et alios ad ingenuam Orthodoxae pietatis professionem excitavit. Mart. Bucerus, Paulus Fagius, Petrus Martyr, in Angliam commigrarunt. Ioannes Brentius, Musculus, et alii, mire servati e faucibus leonum. Elector captivus, Ioannes Brandeburgicus, Wolfgangus Palatinus, Interreligionem Caesaris constanter improbarunt. Cumque reliquae civitates demissius agerent, Magdeburgenses, Bremenses, et paucae Resp. Saxonum, animosius tuebantur libertatem. Ad Magdeburgicos Matthias Flacius Illyricus, relicta Witteberga, ubi Melanchthonis fidem ut nutantem improbarat, transiit, oleum igni additurus. Proscripti a Caesare Magdeburgici: oppugnatio Electori Mauritio commendata, cui Lazarus Suendius sublegatus. Tentata simul Ferdinandi dignitas, quem Romanum regem Septemviri crearant, si forte ad Philippum Caesaris filium, iamque ex Maria Lusitana parentem, derivari is honor posset. Sed Electorum constantia praevaluit.

Nec Magdeburgici maxima totius Imperii vi premente, quicquam de animi robore remittunt: Immo hostes Otterslebiensi in pago obruunt, ad ducentos nobiles, et Georgium Megapolitanum, inquieti principem ingenii, capiunt. Perit interim maerore et ira Paulus III, curiosarum artium, et in his necromantiae sectator: perierat ante eum Petrus Loisius, turpissimus eius filius, insidiis Ferdinandi Gonzagae ob nefandam tyrannidem trucidatus. Idemque Gonzaga praefectum Comensem, qui


page 605, image: s605

captivi cuiusdam uxorem, pudicitia redimentem liberationem sui mariti, perfidiose trucidato eo, fefellerat, iusta ultione est prosecutus, dum dotis, contrahendique cum stuprata matrimonii damnato praeside, pro sponsa ei carnificem immisit, cervicem mox impii hominis dementem.

Paulum, post trium mensium litigia excepit Iulius III, ante Ioannes Maria Montanus, e concilii Tridentini praeside continuator eiusdem, homo impurus, fruendoque potius Pontificatui, quam regendo vacans, voluptuarii secessus amator. Gallias moderabatur Henricus II, Francisci F. Catharina Medicea coniuge, magnus renati Euangelii hostis. Hic Octavium Farnesium, Pauli III nepotem, qui invitis Caesare et Pontifice avo, Parmam occupaverat, defendendum, connivente Iulio, suscepit; cum Eduardo Anglo, Boloniam persoluto sibi auro reddente, firmavit pacem. Mox Mauritii pertentat animum, quem ob Landgravii soceri captivitatem, vimque illatam religioni, iniquiorem factum Carolo sciebat.

Mauritius, re cum Alberto Brand. et Megapolitanis occulte communicata, init cum Gallo foedus, pro libertate Germanica: ducit bellum Magdeburgicum, donec tempestiva sit in Caesarem expeditio: facit deinde pacem, qua multam Caesari grandem solvunt Magdeburgici, salva religionis et maiorum libertate.

Interim in Borussia rixatur Andreas Osiander de iustificatione cum Maximiliano Morlino, Georgius Maior de necessitate operum adsalutem, Stancarus de Mediatoris Christi divina in officio natura, controversias movent. Mauritius Melanchthonem et alios instruit, ituros ad concilium. Veniunt etiam Tridentum legati Protestantium, Theologique Wirtembergici et Argentinenses. Sed quam exhiberent librum complexum dogmata, publice defendenda, sibique iuxta formulam concilii Basiliensis caveri postularent, numquam sunt aditi. Nec multo post Elector Mauritius, petita saepius liberatione Landgravii, pro quo vadimonio esset obstrictus eius filiis, bellum denuntiat simul Caesari et infert, Augustam Vindelicorum occupat. Patres Tridentinos nuntio adventus sui exterritos, praecipitem in fugam agit. Crescentio Cardinali, praesidi conventus, canis ater nocturnus exitialem incussit metum. Gallus rex cum Tullum, Virodunum, Metin, imperii oppida, redegisset in potestatem, per Lotharingos irruit in Alsatiam, ab Argentinensibus commeatum extorquet: Mauritius Lincium Austriae progressus, proponit pacis capita Ferdinando et Maximiliano cum Bavaris semet transactioni offerentibus. Quibus auditis, et Campaniae motus vastatione rex Francus, in quam Caesariani e Belgio irruperant, deflectit, in Lucemburgiam, Saxo Ereburgum, claustraque Alpium intercepit, caesis Caesarianis, captisque ad tria milia. qua quidem ex re tantum Carolo Ferdinandoque incussit terroris, ut accensis de nocte funalibus Oeniponte discederent Villacum, dimisso Ioanne Friderico captivo. Capto mox Oeniponte, direptum quicquid ibi erat rerum Caesaris et Hispanorum, Ferdinandi civiumque bonis nihil illatum damni. Tandem interpositis indutiis, pax conficitur Passavii, dimittitur e Belgico carcere Landgravius, Protestantium religioni liberum datur et perpetuum in Germania exercitium, proscriptiones abolentur. Priusquam transigeretur, Albertus Ulmenses, Noribergenses Bambergensem et Herbipolensem Episcopos, mox et Moguntinum, ingentibus affecerat damnis. Vormatiam et Spiram subegerat. Tum cavillatus pacificationem, discedit a Francofurtana obsidione, Moguntinis et Spirensibus pecuniam imperat, expugnat Trevirim. Praeclarius contra Mauritius in Hungariam demittit copias, ubi Turcae, ob expugnatam a Caesarianis Africam seu Leptim urbem, violatis indutiis, Temisvarum,


page 606, image: s606

Lippum, Zolnoccum occupaverant. Agriam quidem mascule defenderunt nostri; Sed fessus cladibus Ferd. pacem denique a Soliman. annua triginta millium aureorum pensione emercatus est.

Caesar in Gallum vadit, assumpto Alberto, eiusque cum Episcopis pactione comprobata. At inaniter oppugnata maximis copiis Meti, distributi in hiberna Caesariani, tertiam partem contagiis periere. Albertus, persoluto sibi stipendio, atrocius exinde flagellat Episcopos, Bambergam et Suinfurtum capit. Illi implorato imperialis curiae auxilio, Mauritium et Brunsvigium accersunt. Noribergenses etiam Ferdinandum. Vicissim Ericus Brunsvigius a Philippo, Henrico filio, armis vexatus, Alberti postulat opem, quae causa Philippo ad suos redeundi fuit. Concurritur demum acri proelio ad Sivershusam. Vincit Mauritius, capit signa LXIV, quater mille equites sternuntur. Victor ipse XXXII annos natus, letali affectus vulnere, biduo post exstinguitur. Philippus et Carolus Brunsvigii, Fridericus Luneburgicus, et XIV comites acie cadunt. Albertus accisis nimium viribus, Hannoveram profugus, recolligit se quidem, sed semper proeliis inferior, ab Henrico Brunsvicensi et Ferdinando, post multiplices casus, omni demum ditione exuitur.

At Carolo, post captos Deo fideles principes, oppugnatamque religionem Euangelicam, vix prospere quicquam cessit, Parmam et Mirandulam, per suas et Pontificis copias, frustra cruento bello exagitavit. Senenses, ob exstructam a Caesarianis in urbe sua arcem, defecerunt ad Francum regem. Commissi enim inter se vanitate Pontificis reges, quod alius alii auxilio veniret, bella ex bellis serebant, quae in nonum protracta annum multas et maxime miserabiles clades Christianis invexerunt.

Senense omne territorium ad solitudinem pene redactum est, quod Cosmus Medices tandem subegit, Senamque fame domitam, suo ducatui, permittente Caesare, adiunxit. Corsicam Genuatium insulam Henricus rex, auxiliantibus Turcis occupavit, ditiones Caroli ferro ac rapinis exhausit, Carolo vicissim Terovennam et Hesdinum, Gallicana oppida, diruente.

Interim et Anglia tristissimis quassatur motibus. Eduardus, sagacissimi ingenii adolescens, detruncato antea avunculo suo et protectore Somerseto, lento (ut ferunt) Ioannis Dudlaei veneno erat interceptus, quo is nurum suam Ioannam Suffolciam in solio collocaret. Sed populus Mariam Eduardi sororem, Ioannae praetulit. Unde Dudlaei Northumbrii dissipatis copiis, potita rerum Maria, ipsum reginamque Ioannam, amitae suae neptem, capite plectit, Episcopos plerosque in carcerem rapit, Pontifici Iulio Angliam denuo subiectura. Id quod plurimo cum Euangelicorum sanguine tandem peregit, Reginaldo Polo Cardinale populum, velut ab haeresi, emundante. Nupsit Maria Philippo, Caesaris filio viduo, cui pater regna, Siculum et Neapolitanum, cum Belgio tradiderat. Sed id matrimonium successu caruit, cum Maria sanctorum ebria sanguine, quarto post anno e vivis abriperetur.

Pontifex haud diu gavisus recuperato Angliae dominio, dum fingit morbum, serio eodem corripitur, migratque ad plures initio anni LI. Cui suffectus Marcellus II, inter molitiones varias XXII die apoplexia interiit, fassus aliquando, se non videre, quomodo quis pontificatum tenens salvari possit, teste Onuphrio familiari eius.

Eius locum accepit e Ioanne Petro Caraffa, Paulus IV, Theatinorum ordinis conditor, severitate cunctis metuenda, quam maxime necandis Lutheranis ostentaverat, inquisitoris officio functus, quo genere crudelitatis xix xxx annorum spatio CL Christianorum milia absumpta memorant Vergerius et Balaeus.

Iudaeos certis septis, more Veneto,


page 607, image: s607

oppidatim conclusit, croceique coloris pileum, quo internosci possent, ferre coegit, imposito etiam graviori tributo. Caesarianis dudum infensus, qui obnixi quoque electioni eius essent, vetus odium, comparato exercitu, in Regnum Neapolitanum unde ipse erat, evomere studuit. quo tempore Carolus, curis laboribusque fractus, novo et post Diocletianum insolenti exemplo abdicata dignitate, regna hereditaria in filium Philippum, imperium in Ferdinandum fratrem transtulit. Inde in coenobium abditus S. Iusti Hispanicum, religioni attentius vacavit biennium, quo instituto quantum profecerit, testatus deinde est presbyter, cuius officio frequenti utebatur, quem Philippus filius, nimium Papalis fidei princeps, ob Lutheranismi crimen supplicio affecit. iam vero Papa, Gallorum auxiliis subnixus atrox bellum philippo moverat, qui vicissim ductu Albani, totum fere Latium eripuit Pontifici, parumque abfuit, quin denuo Roma a Caesarianis caperetur. Pontifex, cum nihil non venale haberet interim, ut aerario sumptibus exhausto subveniret: tandem conspicatus frustra se niti, quod Octavius Farnesius in gratiam Philippi receptus, Placentiam recepisset, Gallique apud S. Quintinum ab Hispanis victi, ac pleraque Francorum nobilitas capta esset, pacem admisit, quam mox tremenda Tiberini fluvii restagnatio, omnia urbis plana inundantis, tristiorem bello reddidit. Carolus XXXVIII imperii, vitae anno LIV, praelucente Cometa, migravit e mundo, vix ulli Germanorum Caesarum potentia et virtute secundus. Triennio eum antecessit Ioannes Fridericus Elector, qui redditus principatui, sed tradito Augusto patrueli septemviratu, coniugem Sibyllam placida morte est secutus, magnum inter principes fidei constantiaeque exemplum.

Contra infelicitatis Solimannus Turca, qui circumventus ab uxore Rossa, Mustapham novercali odio proditionis insimulante, parricidio se maculavit, sublato filio Mustapha, rebus in Persas gestis clarissimo, cui deinde nepotem, aliosque duos filiorum exitii comites addidit. Nam Ziangir, indignitate fraternae necis patri exprobrata, propria in viscera adegit pugionem, Baiazetes, postulante Solimanno, a Techmasi Parthorum rege, ad quem acie victus confugerat, cum filiis est peremptus.

Tandem ut ad Indica veniamus, post repertam Brasiliam Floridamque altero, postquam Carolus Caesar creatus est, anno, Ferdinandus Magellanus Lusitanus fretum a se Magellanicum dictum, praetervectus est. Qua in expeditione cum periisset, una ex ipsius navibus, cetera classe amissa, biennio post, toto terrarum orbe circumnavigato Hispalim appulit. Terrae a Magellanicis observatae ex ignibus, qui eminus accensi visebantur, igneae vulgo tabulis in Cosmographicis indigitantur.

Eodem anno ceperunt Ferdinandi Cortesii victoriae, quibus tot capta oppida totis XX annis, tot lustratae provinciae, imprimisque Mexicana urbs in lacu sita, ut Epitome hac explicari nequeant.

Peruviae simul regio partim a Varga, partim a Francisco Pizarro subacta, inque ea urbs magni nominis Cusco Exinde Hispani ipsi mutuis se lanienis xx annorum spatio confecerunt, indignius avaritiam et libidinem victoris luentibus, donec Petrus Gasca Iurisconsultus, a Caesare missus, levamentum aliquod adferret, capto Consalvo Pizarro.

In India Orientali non minores progressus Lusitani fecere, difficiliore licet navigatione usi. Ioan. Castrius parta contra Cambaiae regem victoria captoque Dio, amplissima ditissimaque Cambaiae urbe, Lusitanorum ibi imperium firmavit. Eorum sane civilior administratio fuit, regibus Emanuele et Ioanne in illam curam intentioribus, cum Caesar bellis implicatus Europae, exorta inter longinquarum


page 608, image: s608

ditionum rectores dissidia lentius componeret.

litteris adeo effloruit Caroli imperium, ut haud sciam, an multis saeculis felicior doctorum virorum proventus exstiterit. Imp. ipse parum litteris cultus, Mercurino Gattinaria, Nicolao Granvellano, Heldo, Navio, Seldo, consiliariis eruditis utebatur: Pontifices, Caietano, Bembo, Sadoleto, Contareno, Polo Cardinalibus: Historici Paulus Aemylius, Paulus IOvius, Franciscus Guicciardinus, Ioannes Sleidanus enitebant.

Religionis Protestantium, praeter superius annotatos, Sebastian. Munsterus, Casparus Hedio, Ioannes Aepinus, Georgius Anhaldinus, Iacobus Sturmius, Victorinus Strigelius: Et Mathematici, Ioannes Schonerus, Petrus Apianus, Erasmus Rheinholdus: Poetae, Eobanus Hessus, Georgius Sabinus, Ioannes Strigelius, et suniles clari habebantur.

Franciscus Vatablus Lutetiae, Ioannes Forsterus Witebergae egregii Hebraismi doctores erant. Beatus Rhenanus Selestadiensis, Ioachimus Camerarius, Hieronymus Vida Cremonensis Episcopus, et maior illis Philippus Melanchthon Brettanus, humanioribus litteris praecellebant. Nicolaus Machiavellus, historicus et Secretarius Florentinus, ex ambitione Pontificum docuit pleraque Christianis provenisse mala, Ioannes Lascus, Anglia pulsus, cum in Dania sedes frustra quaereret, in Frisia eas invenit, secumque Calvini dogmata advexit.

FERDINANDUS Rom. Imper. SOLIMANNUS Turcarum.

FErdinandus rex Hungariae ac Bohemiae, annitente Carolo V fratre, rex Romanorum creatus, deinde eo se abdicante, atque post biennium mortuo, Augustam potestatem concordibus Electorum suffragiis adeptus, dignum se eo fastigio praebuit, pace Germaniae confirmata. Ienensem Academiam a Ioanne Friderico Electore excitatam, ut per eam purioris doctrinae depositum conservaretur, ornavit privilegiis. Colloquium Vormatiae inter Romanenses et Euangelicos haberi iussit, si forte propius coire inter se partes possent. Sed cum id invito Pontifice fieret, Romanenses, damnari primum ab Euangelicis, Calvinum, Osiandrum, Maiorem et alios, ab Augustana confessione recedentes, contendunt. Quod cum Snepsius, Strigelius, Stosselius, Morlinus, Sarcerius, parati essent facere. Melanchthon vero et Witerbergici abnuerent, abrumpunt actionem Romanenses, infectoque negotio abscedunt. Mansit interim inviolata pax reliquae Germaniae: at in Livoniam, Germanici imperii provinciam, ingens belli tempestas a Ioanne Basilide, Moscorum duce, incubuit. Livoni paulo ante intestino attriti bello, quod Wilhelmus Rigensis Archiepiscopus Christophorum Megapolitanum coadiutorem sibi insciis ordinibus adscivisset, cum pactum Moscho tributum tardius exsolverent, immensis barbarorum copiis oppressi sunt. Persoluto tandem auro, sed expugnata iam a Russis Narva, nequiquam tentarunt placare tyrannum, qui mox pervastata Derbatensi ditione, Derbatum ipsum subegit, totique Livoniae extrema est quaeque comminatus.

Revalienses Christiano III Danorum regi per legatos semet subiecere, defendi a se Russicam orantes servitutem. Estonia enim antiquitus Daniae parebat, atque Christianus pietate et armis undiquaque celeberrimus. Sed ille non minori prudentia, quam moderatione, delatum imperium detrectavit, plus sibi ditionum esse professus, quam per humanam imbecillitatem decenter gubernare posset. Auro tamen, commeatu et armis adiutis Livonis, initio sequentis anni LIX piam vitam beato fine conclusit. Sacrum codicem Danice versum ediderat anno L. Episcopatum Slesvicensem Danis adiudicari curaverat. Hamburgenses


page 609, image: s609

ius sibi in Albi flumine asserentes, quo annonam sua in urbe distrahere cogerentur Holsati et vicini Saxo nes, lenta licet apud tribunal Caesareum lite, quam armis persequi maluit, princeps pacis publicae studiosissimus. Cum quottidie flexis genibus Deo supplicaret, sanctiorisque doctrinae ministros, per universam Daniam, et septentrionem, primus instituisset, Coldingae anno regni XXIV, vitae LVI decessit, testatus aliquot ante obitum diebus, apparuisse sibi quendam in somnis, omnisque miseriae finem ad Kal. Ianuar. pollicitum, haud dubie angelum suum. Quare eo die laetus e mundo migravit, gaudii caelestis primitias mortali in corpore expertus.

Praecesserat christianum Maria, Anglorum regina, multis innocentium suppliciis cruenta, amisso Calesio, quod ducentis et undecim annis Angli tenuerant. Post cuius interitum, Elisabeta soror eius, regni habenas suscepit, e carcere ad solium evecta, eaque duce, purior Dei cultus per Angliam refloruit; Pontificis Rom maiestas conculcata.

Secutus [Orig: Sequutus] est patruelis sui mortem Christiernus II, fatalesque aerumnas anno aetatis LXXVIII, deiectionis XXVII finivit. Dixeris annum hunc plurimis principum emortualem. Nam et Henricus Galliarum rex, dum nuptias instruit filiae, Philippo Hispano iungendae, hastiludio congressus cum Mongomerio, dextrum perfoditur oculum, similibusque perit tormentis, qualibus affecerat Lutheranos. Ita a Pontificiis nominatur ii, qui romanae Ecclesiae errores denudant. Iulio mense Henricus, Angusto Laurentius Priulius, Venetorum dux, exstinguitur, Octobri Paulus IV Pontifex, inquisitioni et poenis intentus Lutheranorum.

Quam gratus is Romanis esset, tumultus sub mortem eius excitatus ostendit. Populus enim effracto inquisitionis carcere dimisit, quos ibi alter Herodes incluserat, captivos, domumque ipsam exussit. Statuam Pontificis marmoream triduo habuit ludibrio, capite manuque praecisis; omnia Caraffarum familiae insignia decreto ex urbe sustulit. Apud Rhenanos, meliori fama denatus Palatinus Septemvir Otho-Henricus, Fridericum decimo gradu agnatum successorem habuit.

Eodem anno Dithmarsorum libertas, quam multis saeculis usurparant, occidit. Adolfus enim Holsatus, cui in aula Caesaris saepiuscule exprobratae essent clades, quas maiores eius a Dithmarsis accepissent, vindictam dudum animo conceptam, sed superstite Christiano III dilatam, eo mortuo exercere destinabat. Tractus in societatem belli Fridericus II, Christiani III filius, eo inprimis argumento, quod si vincerent Dithmarsi Adolfum, ignominia omnino ad regiam domum redundaret; sin vincerentur, gloria solius Adolfi foret. Itum ergo in Dithmarsos, trium principum, regis Friderici, Ioannis et Adolfi ducum auspiciis, quibus Antonius Oldenburgicus quindecim cohortes adiunxit, adeo ut equitum milia quattuor, peditum signa quinquaginta essent, imperatore Ioanne Rantzovio. Meldorpium, Dithmarsiae caput, Tilebrugga, et Hamma, uno tempore oppugnatae. Sed eo consilio, ut dubii, cui loco primum subsidio convolarent Dithmarsi, in diversa distraherentur. Idque accidit. Meldorpium totis viribus tripartito exercitu adortus Rantzovius, haud sine suorum sanguine expugnavit, viam per paludes monstrante Bertoldo Petri transfuga, atque occisis plerisque propugnatorum. Tertio post die Brunsbuttelium pars copiarum ducitur, ubi rivulum quendam communierant agrestes: qui circumdati legionibus, victas manus dedere, praesentique exitio Ioannis Rantzovii commiseratione sunt subtracti. Idibus deinde Iunii simulato ad Hemmingstadium vicum itinere, Tilebruggam deflectunt principes, eamque fere nudatam propugnatoribus occupant. Confestim Heidam itur, e qua elicitas ad


page 610, image: s610

Pugnam cohortes quattuor intercipiunt occiduntque, Haud sane inultas. Etenim dum fugientibus insistunt victores, novem signa producunt Heidani, acrique inito conflictu, Adolfum ducem vulnerant, praetorianorum multos prosternunt. At Rantzovius, distinentibus proelium equitibus, Heidam iniectis facibus incensam invadit, eaque cremata, reducit ad tormenta militem, dimicando iam fatigatum, tribus hostium milibus peremptis. Ea clade fracti Dithmarsi, mittunt cum niveis baculis sacerdotes, pacemque exorant. Data illis legibus, ut deprecati contumaciam, qui supererant, ad quattuor iuvenum milia, instrumentum omne bellicum traderent, in singula agri iugera florenum penderent annuum, praefectis principum parerent. Ita gens libertate elatior, miti Holsatorum principum regimine mansuefacta, hactenus conquievit. Menstruum fuit hocce bellum; quo confecto Fridericus Hafniae diadema sumpsit, uti et Franciscus II, Henrici F. Rhemis Gallorum. At Livonos diuturna miseria coegit ad Sigismundum Polonum confugere, qui Gothardum, militiae magistrum, Curlandiae nuncupavit ducem, cum ordo Livonicus CCCLVIII annis perdurasset, Fridericus rex Magno fratri Osiliam et Curoniensem dioeceses a Ioan. Munchauseno sibi venditas, addixit, quibus Mauritius Vrangelius Praesul addidit Revaliensem. Interim Russi Harriam Lettoniamque perpopulati, Vellinum capiunt, Guilelmum Furstenbergium Archiepiscopum senem abducunt in Russiam. Revalienses Erico XIV, Gustavi nuper defuncti Filio semet subiciunt, in grandioris belli auctoramentum.

Papale solium, post quadrimestres Cardinalium altercationes, inscenderat Ioannes Angelus Medices Mediolanensis, pii IV nomine assumpto. In eius inauguratione duodeviginti homines, sparsas de more pecunias avidius rapientes, interiere, XL elisi foede luxatique, triste Pontificatus omen fuere. Ipse Pius statim alienam personam, alienos mores induisse ussus, ex humanitate, patientia, liberalitate, modestia ad contraria omnia deflexit. In contumeliam decessoris Pauli patrata a populo, facile remisit: in eiusdem nepotes et familiares severe animadvertit. Carolum Carafam Cardinalem, et alios summae dignitatis, crimine maiestatis circumventos, per carnificem exstinxit. Suos nepotes inque his Carolum Borromaeum, ad sublimes honores extulit. Ferdinandi Imperatorium apicem, Paulo summopere improbatum, non tantum ratum habuit; sed et absolvit Carolum v, eiusque filium Philippum criminibus, quibus [Orig: queis] a Paulo erant onerati. Ad eum venit Abdisu, Orientalium Christianorum Patriarcha, perque interpretem Romana amplexus dogmata, in Assyriam largis cum muneribus rediit. Dispar Pii apud Germanos principes, et Danorum regem auctoritas fuit. Cum enim generale concilium, quod superiores Pontifices aut parum cupere aut negligentius tractare assueverant, se studiosius apparare simularet, illud iterum Tridenti continuandum indixit, misitque legatos, qui Protestantes eodem invitarent. Fridericus Palatinus, Augustus Saxo, Septemviri, multique alii Teutonum principes, qui Naumburgi convenerant, Ferdinando Caesari responderunt, ab Oecumenico aut Nationali, sed libero concilio, se neutiquam esse alienos, quale hactenus Pontifex nullum promittat. Legatis Pii dictum, nihil Pontifici in principes iuris esse, neque indicendae synodi auctoritatem ei competere. Lubecam progressis Rex Danus litteras commeatus denegavit, indignum ratus, intra regni fines admittere eos, a quorum Domino pridem neque auditus ipse, neque convictus, pro haeretico haberetur.

Contra Philippus, Hispaniarum rex, omni genere cruciatus Protestantium asseclas exscindebat. Nec multo mitior Franciscus, rex Francorum adolescens, qui cremato Anna Burgio, in vivis esse


page 611, image: s611

desiit, successore Carolo IX, sub quo pax nonnulla ex colloquio Possiaceno provenit Euangelicis, qui ob conventicula ad portam Hugonis apud Turonos, novo iam nomine Hugonoti appellabantur. Theodorus Beza, Petrus Martyr, Augustinus Marloratus, strenue apud Gallos Papatum oppugnabant, cum mox a verbis ad arma procursum, ac fidei quaestiones ferro disceptari coeptae. Congressi sunt aequo fere Marte ad Druidum urbem in Normandia, Franciscus Guisius Pontificiarum, et Ludovicus Condaeus Antonii Navarraei frater, Reformatarum partium duces. Caesi utrinque circiter novem milia: Condaeus in proelio captus, Guisius paulo post tormenti globo traiectus est. Exinde regina Hugonotis nobilibus domi suae, populo in suburbiis, exercitium purgatioris doctrinae indulsit.

Nihilominus suum Pontifex concilium Tridenti prosequebatur, iussis praesidere Hercule Gonzaga Mantuano, Hieronymo Seripando neapolitano, Stanislao Hosio Polono, mox etiam Iacobo Simoneta Mediolanensi, et Altempsio. Gonzagae et Seripando vita functis, Moronum submisit et Navagerium. Exclusis eiectisque, si qui liberius dissererent, damnatisque Protestantibus, aegre ab ipsis Episcopis, Hispanis praesertum impetratum, ut officium suum a Pontificis auctoritate pendere concederent. Nec parum litis rex Gallus et Hispanus de superioris loci praerogativa, moverunt, cum hic Catholici, ille Christianissimi titulum iactaret, ut potiorem.

Reiecta ad Pontificem controversia, priores tandem Gallo datae. Maioris momenti certamen de Episcoporum (ut vocant) residentia obortum, cum sanior pars iure divino quemlibet adstrictum iudicaret, ut praesens gregis sui curam ageret, nec passim per alienas terras oberraret. Sed cum hoc pacto Pontificium regnum, in quo personatorum Praesulum larga seges, ruinam minaretur, nihil decretum. Ingentibus legatorum studiis finis tandem Concilio impositus, anno XXVII, postquam primum a Paulo III Mantuae indictum fuerat, a prima vero sessione Tridenti celebrata, XVIII. Duravit omnino annos V, biennium sub Paulo III, annum sub Iulio III, biennium iterum sub Pio IV. Subscripsere Patres, quibus ea potestas erat, CCIV. Galli sub exitum fere advenere. Germani, Angli, Scoti, Dani, Sueci, Norvegi, Hungari, Poloni, Bohemi, aut rari, aut nulli interfuere. Ab Italis Hispanisque maxima Canonum pars confecta est. Eiusmodi tamen Synodus Pontifici ipsi terrori erat, nisi reservata sibi soli omni eam interpretandi et exsequendi potestate, decreta eius canonesque sui arbitrii fecisset. Exinde novo et artiori iuramento clerum sibi magistratumque omnem obstrinxit, quo Concilii Tridentini dogmata singuli comprobarent, regnique Pontificii partes ubivis locorum tuerentur. Eo consilio Belgicas provincias, erectis novis Archiepiscopatibus, Mechliniensi, Cameracensi, Ultraiectino: et Episcopatibus Audomarensi, Namurcano, Harlemensi, Daventriano, Leovardiensi, Groningensi, Middelburgico, Antverpiensi, Gandavensi, Brugensi, Hyprensi, Buscoducano, Ruraemundano, compescere sperans, magis a se et Philippo principe eas alienavit. Unde atrox postea et diuturnum exstitit bellum, quo infinita hominum milia periere, opimiorque Belgii pars, excusso iugo Hispaniensi, pontificem abiecit. Philippus anno eius saeculi LX insignem a Solimanno acceperat cladem, expugnata a Turcis Meninge insula, Africae ad Syrtes obiecta, in qua Prorex Siciliae dux Medinaeus arcem communierat. Pialis enim Bassa, profligata Hispanorum classe, quae Tripolin obsidebat, arcem commeatu et auxiliis destitutam subegerat, ad octodecim Christianorum milia aut occiderat, aut abduxerat in serviturtem. Proinde


page 612, image: s612

Cosmus Florentiae dux, novum Stephanitarum ordinem condit, in Turcas militaturum, quibus Ebusam insulam assignat. Philippus Antonium Perenottum, Atrebatium Cardinalem, postulantibus id Guilelmo Auriaco, Egmondano, et Hornio, amovet a Belgica gubernatione, et Margaritae Parmensi, sorori suae, paulo pleniorem potestatem relinquit. Sub haec Ericus Suecorum rex, Revaliensium subiectione abusus, et Polonicas in Livonia, et Danicas ditiones lacessebat, Navigantes ad Narvae emporium cogebat Revaliam flectere iter; onerarias naves Lubecensium complures detinebat, nec privilegia iis ante per Sueciam ut rederet, exorabatur. igitur bellum simul a rege Dano, Polono et Lubecanis in eum paratum. Initium bellandi anno LXIII prope Bornholmiam classis Sueca fecit, abducto cum nave praetoria Iacobo Brokenhusio, et duabus aliis in mari excubantibus. Quamobrem Fridericus, collectis quattuor milibus equitum XXIV peditum, et classe navium LIV, bellum Sueco indixit, confestimque Elsburgum cepit; maiora confecturus, nisi attritis fame et contagio copiis, Guntherus Swartzeburgicus, quasi sibi potius quam Danico regno militaret, prolongare stipendia, quam maturare victoriam, studuisset. Rex magnam militum vim exautoravit. Ericus fratrem Ioannem, quod ducta Poloni sorore, CXX milia Ioachimicorum mutuo ei dedisset, conscium ratus foederis adversum se initi, aut participem, in oppido Finlandiae Abo oppressit cum coniuge, inque carcerem coniecit: de familiaribus eius exegit supplicium. Hinc frustra oppugnato Helmstadio, victus acie, desideravit suorum quattuor milia, tormenta eius XLV Dani corripuere. Neque tamen ad coeptam Rostochii de pace tractationem destinare legatos Suecus, sed Elsburgum irrito obsidere conatu, Nidrosiam Norvegorum occupare: quam Dani brevi recuperarunt. Quo tempore Ferdinandus, sexennium pacifice gesto imperio, vitaque defunctus, Maximilianum filium reliquit, virtutum imperiique successorem.

Davidis Georgii infanda haeresis a Basiliensibus derecta, et cadaver pseudoprophetae, qui se promissum illum Davidis filium apud suos iactasset, in favillas redactum est. Sebastiani Castalionis, Adriani Turnebi, Henrici Glareani, Martini Crameri historiographi, Ioannis Mathesii Theologi, Conradi Gesneri, ingenia claruere. Ioannes Brentius, Iacobus andreae, Theodoricus Snepfius et Balthasar Bidembachius, cum P. Boquino, Casp. Oleviano, Petro Datheno et Zacharia Ursino, Maulbrunnae disputarunt, super Iesu in cenae mysteriis praesentia.

MAXIMILIANUS II, Imp. Rom. SOLIMANNUS ET SELIMUS II, Turcae.

MAximilianus Ferdinando patri, ut regnis Hungariae Bohemiaeque, sic imperio successor declaratus, egregium se principem gessit, iustitia et pace sollicite servata: Cum Ioannes Sigismundus Transylvanus, Solimanni fretus patrocinio, expugnato Zatmaro, regem se Hungariae ferret, Lazari Suendii virtute eum compescuit. Quia enim Solimannus Melitam tunc insulam ducentarum et quinque navium classe oppugnabat, tardius Transylvano auxilia suppetebant. Turca suorum ibi XXIII milia desiderat: Melita insigni Christianorum fortitudine defensa, Ioanni Valetae, Rhodiorum militum magistro, et Garziae Toletano, Hispanorum navarcho, immortalem laudem peperit. Barbari sexto mense eiecti, laceras vires in Chion insulam convertunt, quae ultra ducentos annos Genuatibus subdita, at Pialis Bassae incursu tum domita, Turcicum suscepit iugum. Quo tempore Pius IV, morbo ex victus intemperantia hausto, clausit vitam, tributis extorquendis permolestus subditis. Effusis enim in aedificationes


page 613, image: s613

pomposas et Concilium Tridentinum thesauris, resarcire damna usuris, exactionibus, et redituum venditione Ecclesiasticorum studuit. Ei suffectus Michael Chislerius Boschanus, Pii V vocabulum sumpsit, ex Cardinali inquisitore Pontifex Euangelicis metuendus. Solimanno tum fere octogenario nondum desierant ambitiosa consilia, qui accitu Transylvani, Sigethum Hungariae ducentis armatorum milibus circumsederat. Pius contra eum aurum, tota Germania militem et commeatum Maximiliano subministrabat. Igitur Solimannus XLVII tyrannidis anno, inter flagrantissimas expugnandi Sigethi spes, fremens frendensque defecit. Celata mors eius Mahometis Bassae astu, fictaque edicta, quibus Barbari ad audaciam incenderentur. Quare cum Tartari eodem tempore effuse Hungariam popularentur, Lazarumque Suendium distinerent, debellatum tandem Sigethum. Nicol. Serinius eruptione fortiter tentata et XXX Turcarum milibus interemptis, caesus cum praesidiariis occubuit. Suendius interim, captis per Salmensem Vesprinio, Tata, Sabbatia, aliisque castellis, Tartaros magna affectos clade, Pannonia expulerat. Giula prodita, Baboza incensa, Turcis accessere. Mox Selimus II Solimanni filius, Transylvano submittit auxilia, quibus [Orig: queis] Hungariam infestet; Tocaium a Suendio ereptum recuperet. Sed hunc a Tocaii obsidione revocat Transylvaniae periculum, quam Tartari, Turcae, Valachi, praesidio ei relicti, crudeliter depraedabantur; quos dum ille conficit, Zatmarum Suendius et Muncazium Maximiliano Caesari subegit. Quo facto, nec parum Maximiliani dilatatis finibus, indutiae inter ipsum et Selimum octennales coiere.

Sub haec inter Arctoos reges summis viribus propagatur bellum. Fridericus Danorum rex, Lubecensibus foederatus, incensa demersaque Suecorum portentosa navi, cui ab impetu praevalido Macelosae erat nomen inditum, quaeque ducentas portabat machinas aeneas, totam eorum classem profligavit. Iacobus Baggius, Suecorum Navarchus, Danis semet dedere coactus. Paulo post cum interceptae Erici regis litterae, quibus coniugium Elisabethae Anglicanae affectabat, Philippo Hesso repraesentarentur, Christina Hessi filia, Erico pene exambita, Adolfo Holsatorum duci nupsit: Suecus duo simul coniugia agitans, utroque excidit. Subsecuta altero anno non una Danorum in mari calamitas. Nam Suecae naves XL derepente in excubitorias Danorum invectae, dissiparunt omnes, apertaque Pomeranis via in Sueciam, commeatu eam et armis largiter refocillarunt. Mox et praetoria Lubecensis suomet igni deflagravit. Danorum praecipua undecentos vehens classiarios, cum sex Suecorum navium vim biduo sustinuisset, caesis aut vulneratis propugnatoribus universis, cum Amiralio (ut vocant) Othone Rudo, in Suecorum venit manus. Cetera passim dubio Marte pugnatum, nisi quod Oceani potentes Sueci, etiam Varburgum Hallandiae oppidum cum arce permunitum subegere, Atrocissimam Danis importuna Ioannis Laurentii officiositas intulit cladem. Hic enim nobilem quendam, proelio navali interemptum, pomposis humaturus exsequiis, vadoso Wisbaeae Gotlandiae portu, universam classem, nequiquam dehortantibus praefecto insulae et nautis, sistit. Insequenti nocte, oborta ventorum procella cunctas fere lacerat, mergitque naves, inque iis ad novem milia hominum, auctore temeritatis pariter absorpto. Itaque parum abfuit, quin de Republ. Rex ipse desperaret.

Restituit rem Danicam Daniel Rantzovius, abdicato Swartzenburgio, indigena lectus Imperator. Hic enim post ternas ad Deum preces, parva manu numerosum Suecorum exercitum stravit, amissisque fere e suis L nobilium, quattuor hostium milia delevit, XXVI M in fugam compulit. Germanis quidem ab Caesare importatione commeatuum in


page 614, image: s614

Sueciam est interdictum. At Anglis per glacialem Oceanum ultra Norvegiam reperto itinere, Narvam Russorum navigari coeptum, quam viam deinceps et Belgae institere. Ceterum Rantzovius per fauces viarum, quas cavas vocant, ingressus cum copiis victricibus Sueciam, aliquot menses impune rapinis eam incendiisque devastavit, Wastenum usque, oppidis plerisque a Sueco, ne receptum hostibus praeberent, exustis. Ericus interim vix sui compos, egregios quosdam viros, perfidiae titulo sustulit e medio, quorum mox paenitentia ductus caedis, fatum sero sapiens deploravit. Ioannes tunc frater ab eo custodia liberatur, nimirum ut esset, qui innoxii sanguinis, labefactaeque Reip. exigeret a turbulento rege poenas. namque anno duodeseptuagesimo, cum concubinam, e qua duos susceperat liberos, probroso sibi connubio iungeret, regiique simul honoris participem facere destinasset, indignati dedecus fratres, Ioannes et Carolus, ad arma vocant proceres populumque, traductisque ad se copiis Erici, ac dedita Stockholmia, abrogant fratri imperium. Qui cum adscititia coniuge inclusus conclavi, tulit, quam antea inflixerat germano, captivitatem. Rex novus Ioannes, quam obtulerat Danis pacem rebus suis ambiguis, eam secundis retractavit. Verum audito, quod Petri Munkii ductu, triginta naves onerariae e portu Revaliensi, generoso Danorum strategemate, essent abductae, et Warburgum, transfixis licet Daniele Rantzovio et Francisco Brokenhusio ductoribus, Danicis succubuisset armis, insuperque Magnus, frater Friderici, a Moscho rex Livonum declaratus, obsideret Revaliam, annuit tandem paci Suecus, quae Caesare et Gallo rege intercedentibus, Stetini confecta est, anno eius saeculi LXX. Oesilia et dioecesis Revaliensis Friderico addictae, Revalia et Wittensteinum regi Sueco. Redditum Elsburgum Suecis; occupataque Norvegiae, et naves ereptae Danis in integrum restitutae sunt. Renuntiatum iuri, si quod Suecus in Norvegiam, Gothlandiam, Hallandiam, Scaniam, Blekingiam teneret. Navigationi priscum ius, Lubecanis sua privilegia asserta.

Dum id bellum finitur, in Belgio novum exardescit, quod interpolatum nostro tempore indutiis, necdum plane depositum, totius orbis animos viresque pertentavit. Initium anno LXVI, seu occasio potius, a nobilium iustissima petitione fuit. Hi praeeunte Henrico Bredenrodio, suspendi oraverunt cruenta regis Hispani edicta, quae adversus Belgas Protestantes dudum exercebantur. Oratores Geusii, id est, mendici ex habitu forte dicti, id nominis deinceps, icto inter se pro religionis libertate foedere conservarunt. Prudens et moderatum eorum consilium Calvinisequae multitudinis impetus turbavit, quae erectis passim suggestibus, privato ausu deicere status, inque templis tumultuari Pontificiorum coepit. At Guilelmus Auriacus, per Matthiam Flacium, Cyriacum Spangenbergium, Ioannem Vorstium, et alios contexi formam doctrinae et rituum, quam Martinistae, id est Lutherani sequerentur, procuravit, potestatemque eis docendi fecit publicam, Margarita Parmensi gubernatrice connivente. Mox Philippus abolita ea libertate, abrogatoque Parmensi imperio, Ferdinandum Alvares, ducem Albanum trucis ingenii virum, Belgis imponit: cuius adventu perterritus Guilelmus, secedit ad Teutonas suos: Amoralus Egmondanus et Hornius Comes, astu capti, supplicium capitis pertulere, Antverpiani, arcis et praesidii iugum. Auriaco opis egeno commode obvenit exercitus Ludovici Borbonii Condaei, qui novam ab rege Carolo pacem Hugonotis suis nuper extorserat, armatus Ioan. Casimiri auxiliis. Cum vero Albanus, proscripto Auriaco ut perduelle, de plurimis nobilibus et primariis viris crudeles sumeret poenas, et Ludovicum Nassovium Auriaci fratrem, qui prope Groningam


page 615, image: s615

Hispanos devicerat, acie profligasset, Auriacus, contracta militum validissima manu, decernere cum Albano de summa rei statuebat. Sed veteranus alter, gnarusque haud diu contineri sine stipendio tantas copias posse, cum copiam pugnandi non faceret, ductus in Galliam a Guilelmo miles, facile dilapsus est.

In Galliis Condaeus, qui malefida pace Wolfgangum Palatinum, ob insidias sibi compertas a regiis, evocarat, paulo post captus proelio, contra datam fidem sclopeto fuit traiectus. Wolfgangus, perductis ad Casparum Castilionaeum copiis, interiit febri. Mox altero proelio ad Monconturium devicti Hugonoti, tam diu per Aquitaniam circumtulerunt arma, capto Nemauso, aliisque oppidis, donec tolerabilem iterum pacem religioni suae expressere. Dum Hispanus quartam coniugem, sororis filiam ducit, Albanus interim pro arbitrio de capitibus, bonis, libertate Belgarum statuebat; Anglos eiciebat provinciis, Pio V Pontifice Elisabetam Anglorum reginam diris devovente. Belgae perpetua tributa, vicies centenis aureorum milibus persolutis, averruncare annixi, cum nihil se efficere adversus tyrannidem Albani, propulsari a cervicibus suis foedam servitutem exoptabant; nec pauci voluntarii semet ob id damnabant exilii. Igitur communicatis inter se et cum Auriaco exule consiliis, primum Brielam Hollandiae occupant: Flissingam, Enchusam, aliaque oppida traducunt in partes. Ludovicus Nassovius Montes Hannoniae strategemate capit, Guilelmus Ruraemundam, Lovanium, Mechliniam obtinet, Albano Montes obsidente. Sed cum desertus proditusque a Gallo, tunc Hugonotis laniandis intento, Guilelmus, vi depellere albanum a fratris obsidione non posset, in Hollandiam se recepit, eamque cum Selandia adiunxit sibi, Montibus Albano restitutis. Flissingenses Sanxium Avilam proelio navali, Enchusani classem Albani profligarunt. Alcmaria Fridericum Albani filium obsidione depulit, Mons Gertrudis et Rammelia in potestatem veniunt Auriaci. Harlemum continua septem mensium obsidione fatigatum, ab Hispanis vix tandem dira subigi fame potuit. Albanus perturbatissimo evocatus Belgio, quod ante sexennium ingressus erat quietum, in Hispanias inglorius revertitur.

Successor ei datus Ludovicus Requesensius, mox Middelburgo, Selandiae metropoli privatur, at per Avilam et Mondragonium auxiliares Belgarum copias ad Neomagum fundit, Leidenses gravissima affigit obsidione. Sed illos fame pene expugnatos, iamque cum rerum natura colluctantes, Auriacus perfossis aggeribus, et illatis, Deo per aestum maris iuvante, commeatibus, mirabiliter periculo exemit, urbemque Marte claram Academia exornavit, ut gemina laude effloresceret. Exstincto deinde Requesensio, devolutaque ad ordines Res publica, donec Ioannes Austriacus adveniret, irritatiores Hispanorum nequitia Belgae, eiciendos communi marte Hispanos decernunt. Albani statuta abolent. Gandavenses, cognito, Antverpiam immissis per arcem Hispanis crudeliter direptam, primi se in libertatem, exautoratis praesidiariis, vindicarunt. Exemplum ceterae civitates imitatae.

Eadem tempestate Cyprus iugum accepit Turcicum, qua Belgae Hispanicum excutere parabant. Selimus enim II, Turcarum Sultanus, Cyprum AEgyptii esse partem regni praetendebat, de qua Veneti annum suo fisco tributum penderent, eamque nunc violata Turcis fide, Othomannidis restituere tenerentur. Veneti Arsenalis sui deflagratione nuper perculsi, possessionem tamen nobilissimae insulae saecularem, iuncta cum Pio V, Pontifice et Hispano rege societate, classeque praevalida in Oceanum emissa, asserendam sibi decernunt. Verum ignavia Hieronymi Zanii, et ambitione ducum ad Cretam sedentium, omnis bene gerendae


page 616, image: s616

rei occasio amissa est. Cyprus interim a Mustapha et Piali, Turcarum praetoribus, primum populationibus deformata, mox urbs Nicosia post menstruam obsidionem capta est. Famagusta, Salamin quondam dicta, cum undecim menses vim Turcicam fortiter sustinuisset, pacta libertatem religionis, vitamque et opes salvas, deditionem fecit. Sed Mustapha per summum scelus, fracta fide, dediticios iugulari, Antoninum Bragadinum, post exquisitas contumelias, vivum excoriari iussit. Venetos abire in Cretam paratos, ad transtra relegavit. Visus id dare suorum manibus, quorum LX CIC perfidus tyrannus bello desiderabat.

Sed volatica Turcis victoria fuit: Etenim ab altera Christianorum classe, ducibus Ioanne Austriaco (Caroli V notho) et Sebastiano Venerio, Venetorum postea principe, et M. Antonino Columna, profligati ad Echinadas insulas, Cyprum suo sanguine luerunt. XXV eorum milia caesi, capti quattuor milia. Liberata Christiana mancipia supra XIVCIC. Classis Turcarum fere tota CCL navium, aut corrupta, aut in Christianorum redacta potestatem. Solus Uluzalis cum XXX circiter triremibus profugit, qui cunctando deinde rem restituit. Turcicam, adeo ut nihilominus Cyprus Turcis relicta, paxque a Venetis cum Selimo facta sit.

Sequentem annum LXXII nobilitarunt funera Pii V Pontificis et Sigismundi Augusti Polonorum regis, in quo duarum sororum marito, stirps Iagellonum defecit. Simul et nuptiae Friderici II Danorum regis, Sophiam Megapolitanam, Ulrico genitam duce et Elisabeta Holsata, sibi fausto auspicio copulantis. At multo magis eum foedavit laniena Reformatorum Parisiensis, Pontificio impulsu parata. Cum enim Gallia a mutuis civilis belli cladibus aliquantulum respirasset, nec e re videretur, manifesto Hugonotos bello aggredi, ad dolos fraudesque Christianis indignas deventum est. Evocatos tamquam ad nuptiales epulas Henrici Navarreni, et Margaritae sororis suae, Protestantium primores, Carolus IX prima luce in cubilibus ac domiciliis suis opprimi atque impie trucidari curavit, nullo sexus aetatisque discrimine habito. Caput viri fortissimi, Casparis Castilionei, ad Pontificem novum, qui ex Hugone Bon-Compagnio Gregorium se XIII vocitabat, missum. Rex ipse perscriptis ad Papam litteris de numero caesorum gloriabundus, ultra LXX milia paucis diebus se occidisse praedicavit. Inauditum nefas prodigiosa in caelo notavit stella, quae fulgida initio, attenuato sensim lumine post annum evanuit. Etenim Carolus Hugonotorum reliquias bello delere aggressus, cum in extremum eos periculum adduxisset, paulo post ipse inopinata raptus morte evanuit. Obsessa ab Henrico fratre eius Rupella, generosa fortitudine et constantia calamitates multas pertulit. Sancerrani, Montalbani, aliaeque civitates, ultima metuentes, praesentem senserunt Dei opem. Henricus enim, a quo premebantur, Rex a Polonis dictus ad pacem inclinavit animum, principisque honor populo saluti fuit. Pax iterum religioni data.

Sed Henricus, degustata vix Polonia, cum de fratris Caroli interitu accepisset, insalutatis Polonis in Galliam properavit, regnum ad se devolutum arrepturus. Poloni se desertos questi, sed parum in deligendo successore concordes, pars Maximilianum Caesarem, pars Stephanum Batorium, nuper exstincto Ioanne Sigismundo Transylvaniae potitum, solio destinabant. Caesar cunctando fortunam frustrari visus Nam dum de legibus, in quas iurare eum legati volebant, ambiguus haeret, Batorius eum celeritate antevertit, ductaque Anna, Sigismundi Augusti sorore, Poloniae potitur. Mox Maximilianus ad caeleste regnum translatus, terrena alios habere iussit, fama moderationis et iustitiae, sinceraeque religionis amore ingens apud posteros,


page 617, image: s617

imperio XII annis gesto, pauloque ante Academia Helmaestadiensi privilegiis exornata. Laudatur eius dictum: Gravissimum scelus esse, conscientiis velle dominari, id vero esse caeli arcem invadere. Nec Africa immunis belli fuit hoc tempore. Ioannes Austriacus in regnum Tunetanum amidam a Turcis excussum reduxerat, novaque estructa munitione, cum fluxae fidei Amidas esset, fratrem eius regem Afris fiduciarium imposuerat, conatu frustraneo. Turca enim, per Sinanem Bassam, Goletum et munitionem novam expugnavit, quingentas macchinas et opima spolia cepit, Hispanos aut occidit, aut Africa eiecit, XL post anno, quam Tunis in Caroli V ditionem concesserat. Famam rei bene gestae mors tyranni subsecuta, quem Amurates III filius excepit. Eodemque anno Cosmus, Magni ducis Hetruriae nomine a Pio V Pontifice insignitus, clausit vitam, Francisco filio successore. Veneti Corcyram insulam accurate munierunt.

Annus LXVIII huius saeculi non tantum Erico Sueciae regi, sed et aliis principibus calamitosus fuit. Maria Scotiae regina, Francisco quondam II, regi Franco nupta, cum reversa in Scotiam, Henricum Stuardum regem maritumque adscivisset, uterum ferens, trucidari Henricum, translato in Bothuelium amore permiserat. Ob id gesto violenter ac procaciter imperio spoliata a proceribus, in Angliam e custodia profugit, ubi nova subinde matrimonia agitans, ambitiosaque fovens consilia, sibi tandem et consciis exitium attraxit, XVIII exilii anno securi percussa. Guilelmus Cambdenus falsis circumventam testimoniis memorat.

Dispar Caroli Hispaniarum principis exitii causa fertur, qui quod displicere sibi crudelitatem in Belgas exercitam ostenderet, patris Philippi iussu, ut cui insidias strueret, in carcere exstinctus est, eodem illo anno, quo Maria regno excidit.

Alia Ioannem Fridericum Iuniorem Saxoniae ducem imprudentia perdidit. Hic enim Grumbachium et Bruccium ab Caesare proscriptos, pertinaciter fovendo, proscriptionis telum ipse persensit. Capta enim ab Augusto Electore Gotha, et Grimmensteino arce eius solo aequata, missus ad Maximilianum Ioannes Fridericus in carcere diem obiit.

Paulo ante excessum Maximiliani civitatum quarundam temeritas est castigata. Hamburgenses, quod Stormarorum nautas in urbe sua merces venum exponere coegissent, violatam commerciorum libertatem C milibus Ioachimicorum Friderico regi luerunt. Rostochienses per intestina dissidia sub iugum redacti ducum Megapolensium, pene perierant, cum singulari Dei beneficio, placatis per nobilitatem principibus Ioanne Alberto et Ulrico ex deprecatione culpae, libertate redonati sunt.

Maximiliano regnante, purioris Christianismi doctrina longius se diffudit. Nam per Galliam, Angliam, Scotiam, Pannoniam, Poloniam, Belgium roborata, dioeceses quoque Episcopales Magdeburgicam, Halberstadensem, Verdanam in Saxonia, illustremque Brunsvicensium ducatum pervasit: Ioachimus Fridericus Marchio ditionem Magdeburgicam, Canonici Halberstadenses, postulato praesule Henrico Iulio, Halberstadensem; Eberhardus Hollius Verdanam dioecesin, renovato Euangelio imbuerunt. Exstincto Henrico patre, Iulius Brunsvicensium dux avitis terris exoptatum melioris Christianismi exercitium indulsit, adiuncta Academia, felici pietatis et bonarum artium officina.

Nicolaus Razevilus, Vilnensis in Lituania Palatinus, edito Sarmatice sacro codice, facem Euangelii Polonis et Lituanis praetulit. Ioannes Funccius Chronologus, e contionatore Alberti Borussi aulico-consiliarius Borussis infestus, [Gap desc: Greek word] cum aliis cervice luit. Princeps ipse Albertus prae senio delirus, in ordinem cogitur, Poloni regis adminiculis.


page 618, image: s618

Confecto aegritudine, substituitur filius Albertus Fridericus, qui ducta Eleonora, Guilelmi Clivensis Filia mente motus, deinceps pro pupillo vixit, Borussiam Georgio Friderico administrante.

Res secundae Protestantibus Theologis dissidiorum occasio fuere. Matthias Flacius et Ienenses aliqui cum Victorino Strigelio ac Lipsiacis et Wittebergensibus de peccato, quod generi humano connascitur, importune contendentes, substantiam id esse asserebant. Ioh. Wilhelmus, Septemviri illius constantissimi Fil. colloquio Altemburgensi sopire controversias satagens, acrius eas accendit. Filiorum defuncti tutor Augustus, Septemvir Saxonum, deceptum se ab aliquibus Theologorum suorum edoctus, et Ienensibus eiectis iam aequior, Wittebergenses plerosque nudavit dignitatibus; Gasparum Peucerum Medicum, et Georgium Cracovicum Epistolarum magistrum, custodiae mancipavit. Actis deinde Protestantium Synodis Lichtenbergae, Torgae, et Burgensi tandem in coenobio, concordiae formulam concinnati sedulo procuravit.

Valedixere sub haec mundo Theologi, Hieronymus Willerus, Paulus Eberus, Henricus Bullingerus. Item Matthias Flacius, Georgius Maior, Victorinus Strigelius, magnae quidem eruditionis viri, sed beatiores futuri, si plus pacis quam dissidii Ecclesiis peperissent. Decessere et Petrus Lotichius Poeta, Ioannes Camerarius, Guil. Xylander et Georgius Fabricius Philologi; Leonhardus Fuchsius et Hieronymus Cardanus Medici.

Valentinus Gentilis ob blasphemias in Dei filium a Bernensibus est crematus.

RUDOLPHUS II. Imp. Rom. AMURATHES. III, MAHUMETES III, Turcici Sultani.

RUdolfus II, Maximiliano patri suffectus, pari moderationis et iustitiae laude Augustum apicem tenuit, Germaniae aurea pace conservata. Contra Amurathes Turca bellum atrox Persis intentavit, apud quos Ismael Techmasis F. peremptis fratribus, dominabatur, sicut et Amurathes Turcis, quinque fratres se inspectante iugulari passus.

Sed Ismaeli ob crudelitatem soror venenum propinavit. Mahumetes Hodabandes, confestim regno potitus paterno, quod Sangiacum Assyrium adversus Turcas foveret, Amurathen infestum habuit. Accedebant et somnia, Sultanum Turcarum in Parthos, ut haereticos, incitantia. Itaque bellum ingenti totius Asiae damno accenditur, dum Tartarorum Cataianus Imper. et Georgianorum, id est, Iberum principes Christiani, cum Parthis adversus Turcas facerent. Iberes, Colchi, Armenii, Medi, vario Marte cum Mustapha congressi, quem Amurathes, saevum hominem et subdolum, exercitibus praefecerat. Constat primo belli anno ad IXX Turcarum milia gladio, aut fame, aut fluminibus absumpta; mox et Tartaros Europaeos, a Turca Osmani (qui Derbentum aut Temircapin castellum ad mare Caspium situm occupaverat) subsidio missos, occidione a Parthis occisos. Amoto igitur Mustapha, Sinan Bassa summus Vesir, i. e. consiliarius creatus, nihilo id bellum felicius administravit. Mustapha metu supplicii, de semetipso fertur poenas exegisse scelerum: exstincti facultates fisco Sultani accessere. Princeps quaedam Georgianorum anus, cum duos filios clientelae Turcicae tradidisset, non recepit cos, nisi minorem Mahumetismo, alterum veneno letifero infectum.

Infelicem per omnia esse Mahumeticam consuetudinem, patuit eodem tempore Sebastiani, Regis Lusitanorum, in Africam expeditione, qua Mahumetem mauritaniae regem reducere conabatur. Hic enim cruenta et fatali cum Abdelmelecho, expulsi patruo, pugna, dum aliena curat; suam vitam regnumque amisit.


page 619, image: s619

In quo proelio tres reges occubuere. Sebastianus cum suis caesus, abdelmelechus durante adhuc certamine apoplexia exstinctus, Mahumetes paludibus mersus est. Victoriae fructum regnumque Fessanum Hamethes, alter Mahumetis patruus, obtinuit, Lusitania obvenit Henrico Cardinali, seni, Sebastiani propatro: eoque post annum exstincto, Philippus Hispaniarum rex, Henrici sorore genitus, regnum illud per Albanum ducem occupavit, fugato antonio quem Ludovicus, frater Henrici, caelebs procreaverat, et Ulyssiponenses regem dixerant. Antonius profugus, cum sparsis in itinere numis insequentes remoraretur, Anglicanis Gallicisque auxiliis recuperare Lusitaniam decrevit, maiori consilio quam feliciori. Nam maritimis quoque victus proeliis, Azores insulas, quas occupaverat, amisit.

Largam bellorum segetem crinita admodum stella portenderat anno LXXVII, quo Turcicum in Asia bellum exarsit, et Belgium atrocioribus agitari coepit dissidiis. Nam ex quo Ioannes Austrius Belgas insidiosa pacis Gandavensis approbatione fefellerat, non amplius illi ab Hispanis gubernatores exspectare, sed Germanos Gallosve ipsi accersere, bellum bello, vim vi propulsare, Remp. ut desertam proditamque suismet auspiciis gerere: Matthiam, Rudolfi II germanum, in Belgium evocare, quem postea Augustum vidimus. Eius aliquandiu vices Guilelmus Auriacus gessit, qui Brabantiam subigente Austrio, Amsterodamum, Mechliniam, Campos, Daventriam, ad deditionem compulit: Mox accito in Belgium cum exercitu Ioanne Casimiro Palatino, Gandavenses Pontificios eiecere. Inde pax utrique religioni, Pontificiae et Reformatae, per totum Belgium promulgata, Hannonios alienavit et Atrebates, qui solam Romanensem rati retinendam, Malecontentos semet appellarunt. Cumque Austrius, turbato Belgio, animam exspirasset, Alexander Farnesius, Parmensium dux, quem Hispanus ei suffecerat, expugnavit Traiectum, Hannoniam Artesiamque facile sibi adiunxit, dissidentesque iam Belgas intestinis vexare armis studuit. Caesar pacem inter Hispanum et Belgas conciliaturus Coloniae, nihil effecit. Auriacus cum nisi religione et libertate salva, paci praestare bellum docuisset, dirae proscriptionis diplomate ictus ab Hispano, fidem ei promissam oboedientiamque omnem publice resignavit, persuasisque idem facere Belgis, Franciscum Alenconium, Gallorum regis fratrem, ducem certis adstrictum legibus constituit, quae res parum abfuit, quin capite ei staret.

Nam Cantaber quidam decoctor, Hispanicis inescatus praemiis, per adolescentem, sacrificorum excantatum praestigiis, sclopeto pene occidit Auriacum, utraque ei maxilla glande perforata.

Erat is tunc Antverpiae cum Alenconio, qui post occupatum Cameracum, petitaque Anglorum reginae auxilia, accurate exceptus a Belgis, conceptam de se spem minime implevit, sibi potius Gallisque suis, quam iis in quorum salutem iuraverat, Belgis consulere studiosus. Id quod maxime in Brabantia Flandriaque apparuit, ubi Antverpiam fraudulento Gallorum stratagemate subacturus, accepit cladem haud modicam: at Dendermundae, Dixmudae, Neuporti, Dunkerkae, Vinocibergae, Vilvordae, felicius processit dolus; qui agnitus postea, Parmensi luculentam multa oppida recuperandi occasionem praebuit. Diestum, Dunkerka, Neuportus, Dixmuda, Hyprae, Zutphania, Hispanis accessere.

His de causis imperium Francisco sane ab ordinibus abrogatum: at cum auctoribus Auriaco et Philippo Aldegondio, urgente necessitate esset revocatus, in fata concessit prope Parisios, priusquam aliquid dignum Rep. perficeret. Fertur veneno interceptus, cum praeclara paenitentiae prae se signa ferret. Circumacto mense, princeps Auriacus per sicarium Burgundum, Balthasarem Gerhardum,


page 620, image: s620

conscio Parmensi fummissum, inque Auriaci famulitium nuper receptum, Delfis Sclopeti ictu occiditur. Sumptum de scelesto supplicium, quidam pro martyrio praedicarunt. Inde Brugenses, Gandavenses, totaque pene Flandria, conditionibus non pessimis Hispano subacta.

Dum haec inferiori in Germania aguntur, Protestantes Teutonum principes ac civitates tollendis importunorum Theologorum dissidiis incumbunt. Concepta concordiae formula, post varias deliberationes et monita, primum sex Theologis Iacobo Andreae, Andreae Musculo, Christophoro Cornero, Nicolao Selneccero, Davidi Chytraeo, et Martino Chemnitio; deinde Synodis et conventibus dectorum perpendenda exhibetur. Cum plerique emendatioris doctrinae praecones subscripsissent, regnorum Borealium Ecclesiae, itemque per Germaniam non paucae, litium immunes, quibus sopiendis concordia quaerebatur, aut sola in Augustana confessione acquiescentes, subscriptionem detrectarunt, interim a dogmatibus formula comprehensis neutiquam alienae. Ad Rhenum Coloniensis Praesul Gebhardus Truxesius haud plane eadem amplexus dogmata, Augustanae tamen confessionis socium professus, pactusque coniugium Agnetis Mansfeldiae, cuius desiderio urebatur, publicam purioris Euangelii propagationem suis indulserat, cum a Pontifice exautoratus, et a plerisque Dioecesis suae ordinibus aut desertus, aut oppugnatus, opposito aemulo et hoste Ernesto Bavaro, armis tueri dignitatem coepit. Pugnatum ambiguo Marte saepius, Ernestus uno proelio duo veteranorum milia desideravit. Sed illecti ad defectionem Ioannis Casimiri centuriones, et Ludovici Palatini obitus, quo ad septemviratus tutelam Casimirus avocabatur, Gebhardi partes labefactarunt. Expugnata tandem Bonna, Dioecesi Ernestus potitur.

Opportunum sane consilium dederat Henricus Navarrenus, uniendas Ecclesias sc. acta Synodo Nationum, emendatam doctrinam sequentium, ut communi inito foedere facilius adversus Papatum se tuerentur. Et Legato eius perbenigne quidem responsum passim; sed inquietorum molitionibus ingeniorum, nequid tale conficeretur, impeditum est.

Nec quietum Stephani Batoris imperium fuit. Dantiscanos caveri sibi de privilegiis, priusquam in verba Stephani iurarent, postulantes, bello adortus est: quo post acceptas utrinque clades posito, immunitates urbis minui coeptae sub Sigismundo Augusto, eodem fere loco mansere, donec anno LXXXIV amica transactione convalescerent.

Felicius cum Moscho certamen Polonis fuit, ob vastatam ei Livoniam, expletamque saevitiam indictum. Expugnatis strenue Polotia, Velisa, Veliluca, Nevela, Zavolocia, multisque aliis Russorum arcibus et oppidis, Plescoviam obsidione cingens Stephanus, adegit Moschum renuntiare Livoniae, modo sua extra Lituaniam sita recuperaret. Nec segnius res in Livonia a Suecis actae, Wichiam regionem, Lodam arcem, Habsaliam urbem, Narvam permunitam, Wittensteinum a Moscho assatis igni ducibus antea captum, nec pauca alia oppida, profligatis Russis ademere, quae frustra deinceps Batorius restitui Polonis contendebat, ob repudiatos Iesuitas Rigensibus etiam infensior, quos invitis civibus obtruserat.

Non eadem Hispanis in Hibernos aut Iernen Insulam fortuna. Elisabeta enim regina, misso exercitu, plurimos Hispanorum occidit, reliquos Hibernia expulit, arces occupatas recepit. Adhaec Hispanis, ut tota Anglia cedant, edicit. Reliquas interim Europae terras epidemica lues peragrabat, quae paulatim progressa, mense Maio Longobardiam, mox Galliam et Hispaniam, Iunio Siciliam, Iulio Roman et vicina Italiae, Augusto Venetias et Constantinopolin, Septembri Germaniam et Hungariam, Octobri Saxoniam, Novembri et Decembri


page 621, image: s621

Daniam, Sueciam, Livoniamque infestavit. Paucis letalis, omnibus permolestus frigore et tussi morbus, quod ei verveces obnoxii esse soleant vervecinus appellatus est.

In Livonia ante Moschus, usus illice ad inescandos Germanos Magno duce Holsato, Borealem Dunae fl. ripam suae ditionis fecerat. At, ut omnis dolus pellucet tandem, cum trucidaret Magni officiales, quod oppida quaedam in Magni, non Russi verba adegissent, alienavit amici animum, qui ob id Curionensem in Dioecesin migrans, reddita partim a Russis Livonia, partim a Suecis occupata, eodem anno, quo Iesuitae indignantibus Livonis obtrusi, id est, LXXXIII fatis concessit. Dioecesin Curionensem Georgius Fridericus Borussiae dux, persolutis Daniae regi XXX milibus Vallensium, ut feudum Polonicum, coepit possidere. Osilia Danis retenta. Sequenti anno Ioannes Basilides ipse, Russorum tyrannus, cum proprium filium ob dictum confidentius, illiso in tempora baculo, necasset, Livoniamque XXV annis afflixisset armis, migravit ad plures; Theodorum F. ad colendam cum vicinis pacem gnaviter exhortatur.

Eodem anno Tartari Praecopitae, qui Tauricam Chersonesum incolunt, ex foederatis et sociis Turcarum, quod solet esse Mahometicae praemium amicitiae, servi eorum facti sunt. Postquam enim Sinan Bassa ob rem in Parthos male gestam, motus ducatu, pulsusque in exilium esset, neque successor eius Ferhates multum proficeret, omni studio annixus est Osman Temir capenus regulus, qui sublato per coniugem socero suo, ditionem eius perfidiose occupaverat, ut suam ad Caspium mare dominationem Tartarorum adiutu dilataret. Iubetur ergo Muchametes Osmani opem ferre, invitus sane, quod per fratres suos antea infeliciter in Parthos esset pugnatum, seque absente Grimium et Cafa a Turcis perfacile obrui possent. Reperit excusationem, domum revertitur, Cosacorum ad Pontum Euxinum latrocinia praetexit. Hinc accensus Amurathes, per Osmanem Bassam et Islanum, Tartari fratrem, Iconiensi e carcere dimissum, regno vitaque Muchametem exuit, filiis duobus cum ipso suffocatis, Islano Tartaris fiduciario rege dato.

Cum deinde profugus trucidati Muchametis filius non pauca Islano ademisset, negelecto eo, Amurathes numerosissimo cum exercitu Osmanem in Parthos mittit, qui in itinere varie vexatus a Parthis, tandem per obscuras valles Taurisium, alteram Parthorum regiam (interior Casminum dicitur) pervasit, eiusque arce munita, quinto post die dysenteria periit; dum interim Byzantii Amurathes, comitiali morbo sibi familiari ictus, alliso ad lapides capite pene exspirasset animam. In Carniola a Christianis per temeritatem suorum affectus clade, indutias cum Caesare renovavit. Parthus, continuatis triduo trinoctioque proeliis, recedentes duce Cigalogli Turcas foeda strage perculit. Ad LXXX Turcarum milia occubuisse auctor est Leonclavius, qui tunc apud Turcas egit. Taurisium recuperatum. Parta victoria, abdicavit se regno Parthus integratoque cum Cathaeno Chane foedere, mortalium rebus excessit. Ibrahimus Bassa AEgyptius, Maronitas Libani, et Truscos, fortissimas Christianorum occidentalium reliquias, Turcici hactenus iugi immunes, subegit, Portam Osmanicam (sic aulam vocant Turcorum) ditavit spoliis. Aliter Pannonum Turcarum excepta est irruptio in Croatiam. Caesi affatim a Christianis; Copanum arx intercepta. Vindicaturos cladem, Georgius Comes Serinius longe maiori affecit.

Praebuisse et Turcis aliquam saeviendi materiam fertur novum Pontificis Gregorii Calendarium. Eo ablatis e mense Octobri decem diebus, decima quarta Luna primi Hebraeorum mensis, quo Pascha agitur, ad XXI Martii diem, ubi tempore Synodi Nicenae fuisset, reducebatur.


page 622, image: s622

Approbati a Byzantino Patriarcha fasti Pontificis, argumentum initae conspirationis praebuere Amurathi, qui ob id expulit Patriarcham in exilium, duo Christianis templa Constantinopoli eripuit. Augustae Vindelicorum, Rigae Livonum, et alibi, novi fasti turbarum occasio grandium fuere. Protestantes plerique, ne quid Pontifici Romano auctoritatis aut imperii in alias gentes concedere viderentur, veteres retinuere. Gregorio Pontifice, multa passim societatis Iesuitarum collegia excitata, eruditio et sanctitas illorum in admiratione esse cepit, Antonino Possevino Ephoro generali. In urbe Romana seminarium nationum, Gymnasium puta, in quo educantur exteri, qui Pontificiis imbuti artibus, gentiles suos Romanae sedi concilient, magno sumptu structum. Iesuitae, ut tanto benefactori reddant gratiam ex ultimis terrarum angulis tres Iaponios extrudunt legatos, qui per immensa terrarum spatia tertio anno Romam perducti, Gregorio obsequia detulere. Quibus apparatissime exceptis, Pontifex improvisa angina duabus horis suffocatur, cum nec urbem aut territorium Romanum a quottidianis proscriptorum, aut satellitum suorum latrociniis vindicare potuisset.

Laudabilius Polonorum rex Stephanus Batorius, qui sumpto de quibusdam nobilium, et de Samuele Sborovio principe supplicio, effrenem magnatum aliquot licentiam coercuit. Praeclare etiam Fridericus II Danorum rex, Cronenburgo arce praecellentissima ad fretum condita, Rostochienses Ulrico Megapolitano pertinacius obluctantes, detentis eorum navibus, deponere spiritus coegit. Atque ut nihil excelsum durat perpetuo, Hennaebergensis, Hoiensis, Deipholdia, illustres Teutonum familiae, deficientibus masculis heredibus exstinctae sunt: Hoiensis et Deipholdia ditio Brunsvigiis et Luneburgensibus, Hennaebergica Saxonibus Septemviris accessit.

Vicissim Farnesia, ducum Parmensium familia, Alexandri Belgarum gubernatoris felicitate magis inclaruit. Ab eo Antverpia anno diutius obsessa, cum haud segnius defenderetur omni artificio, quam oppugnaretur, ad extremum tamen fracta calamitatibus et subsidiorum desperatione, Hispanico se restituit dominio, praeter civicam libertatem impetrato et Protestantibus quadriennio, intra quod disponere domui, et aliorsum discedere liceret. Quorum quidem multi Hamburgam migrantes, Remp. illam civibus, bonis, opibusque haud parum locupletarunt, Mechlinia, Neomagum, Duisburgum promptius susceperant iugum, Buscumducis foederato Belgio nequiquam tentatum.

Cumque vix usquam affulgerent spes auxiliorum Reformatis, Elisabeta Anglorum regina milite eis auroque succurrit, rata, quod res erat, perdomito Belgio, Angliae causam agi, cum ipsa a Pontifice non minus, quam Henricus Navarraeus et Condaeus princeps, eodem tempore diris devota, et cuiusvis exposita saevitiae esset. Quare distinendis Hispani viribus, Franciscum Dracum cum classe in Americam ablegavit, qui capto promontorio viridi, populatus Hispaniolam, immensam avexit praedam. Ipsa interim domi insidiis appetita, XIV nobiles, a Maria Scota corruptos, affecit supplicio. Hispanos Scotosque iterum Hiberniam adortos, per Richardum Binghamum rara victoria profligavit. Sequenti anno per eundem Dracum XXXVI Hispanorum naves, portum Iccium tenentes aut incendit, aut diripuit, aut in Angliam abduxit, opimis iterum spoliis ditata.

Dispar contra Roberti Dudlei Lancastrii in Belgio virtus an fortuna fuit. Nam Parmensis Gravam, et Venloam Geldriae de Hollandis recepit: Zutphaniam a Roberto obsessam feliciter defendit: Daventriam a Standlaeo Anglo proditum


page 623, image: s623

reduxit ad Hispanum. Novesium quoque, a Truxesianis partibus mascule propugnatum, praesidiarii tandem incolumitatem pacti dediderunt.

Imminebat etiam Rigensi Reip. periculum ingens, quo Pontificias Stephani regis molitiones retunderet, et quosdam suos malae fidei legatos damnasset capitis. Sed illud mors subitanea regis Poloni antevertit. Quo quidem tempore locustis in Thracia, anatibus et anseribus pluere visum in Croatia Leonclavius oculatus restis memorat, tanta multitudine, ut locustae universos absumerent eius anni fructus; anatibus contra plurimi mortales alerentur.

Ut diversa terrarum sors, sic hominum eluxit. Maximilianus Austriacus, frater Caesaris, a parte Polonorum rex dictus, cum exercitu Cracoviam processerat. Sed victus reiectusque a Ioanne Zamoiscio, militiae simul et archivi Polonici magistro, qui Sigismundo Ioannis III Sueci filio studebat, reflexit iter in Silesiam, ubi obsessus captusque, cessione regni redimere iubetur libertatem. Sigismundus maternum genus regiae Polonorum stirpi debens, etiamnum regno potitur, principum Christiani orbis vetustissimus.

Nec felicior Teutonum aliorum in Galliam expeditio fuit, Henrico Navarraeo suppertas ferentium. Fridericus sane Danorum rex eas festinari iusserat. Augusto deinde Septemviro apoplexia mortuo, Christianus F. Augusti impense iis incubuerat. Tandem cum Cardinales Borbonius et Guisius, aliique Pontificiorum duces, exscindere prorsus Navarraeum niterentur, sera satis Germani auxilia adornarunt. Peditum viginti, equitum quinque milia, vexatis ubique popularibus suis, Alsatis maxime, affictorum onerati diris perruperunt in Galliam, ubi foede accepti a Guisianis, et defectione diminuti Helvetiorum, per varias caedes et aerumnas pauci, omniumque rerum egeni in Germaniam remearunt. Pauciores propositi tenaces ad Henricum se penetrarunt. Nec maiori rerum gloria Lancastrius in Angliam est reversus, accusata Hollandorum temeritate. qui praepotentem Hispanorum regem vellent armis sustinere, vicissm ab iis audiens sublestae fidei gubernator.

Sic ad annum LXXXVIII venerant opera mortalium, quo finem eorum, aut ingentem praedixerant mutationem fore docti. Eo quidem Sigismundus Poloniae administratione adita, maximilianum deiecit. Fridericus II Danorum Rex laudatissimus, anno regni XXX, vitae LIV, Anderschoviana in arce clausit vitam, latissimum septentrionis imperium Christiano IV filio undecenni relinquens. Cui adiuncti moderatores Reip. Nicolaus Kaas, Georgius Rosecrantzius, clarissimi litteris Oligeri parens, Christophorus Walkendorfius, Petrus Munkius, regni prudentissime clavum tenuere. In Hollandiae foederato Belgio admotus est ad gubernacula Mauritius, digna suo parente Guilelmo, avoque materno Mauritio Saxone soboles. Classis Hispanorum navibus CXXV praegrandibus, XX militum, decem nautarum, duo machinarum milia vehens fortunae ludibrium facta. Iam Iccium portum praeterlegebat, Flandriae CCC navium classi coniungenda, cum Fr. Dracus a tergo eam vexare catenis per tormenta emissis coepit. Alfonsus Peresius, Medinae Sidoniae dux, tanto cum maris imperio ab Hispano missus, ut occupata Anglia, reliquis gentibus a Pontifice alienis maximum incuteret metum, prope Caletum ancoras iecit. Dracus, cum octo picis, sulpurisque plenas naves per noctem aspirante valide vento, in classem hosticam immisisset, sublevatis aut rescissis anchoris discedere cogit Peresium, fugatas naves eminus globis impetit laceratque. Flandri, aut ob excubantes ad Dunkerkam Batavos, pelago se non ausi committere, aut vento adverso repressi sunt. Mox ut caelitus pugnatum intelligas, continuos dies abeuntem Hispanam classem Africus procellosus infestat, dispergit,


page 624, image: s624

ad extrema Daniae littora propellit, cogitque circumnavigata eminus Britannia, laceras reliquias in Hispaniam reportare. Ita surrexit Deus, et iudicavit causam suam, quas aplustria Hispanorum voces miro omine praeferebant.

Eodem anno in Galliis Henricus III, a Guisiana factione conspicatus se in ordinem cogi, propriisque contemptui subditis fieri, dolum dolo ulciscitur. Simulata in Guisios fratres benevolentia insigni, cum spe ampla ad se venientes subito occidi iubet, alios coniuratores in carcerem mittit. Catharina Medicaea regis mater, quarta nonnullis Francorum dicta Furia, seditionum altrix, dolore animi exstinguitur. Parisienses Carolum Maynium, Guisiorum fratrem, gubernatorem dicunt Lutetiae et Francorum Insulae, regis nomine omissio, adversus quem iusta gesturi arma, Sorbonistae pronuntiabant, Maynius contractis undique vitibus religionem Romanam se tueri velle edicit, Lugdunum, Rhotomagum, Aurelias, Ambianum adiungit sibi. Rex Henricus Navarraei et nobilitatis succinctus auxiliis, iam Romanensium dissipatis copiis, Lutetiam fame urgebat, cum detestando exemplo Iacobus Clemens, Dominicanus Monachus, petito regis alloquio, venenato eius ilia cultro perfodit, ex quo vulnere intra XIV horas decessit, herede scripto Henrico IV Navarraeo; cui statim, utriusque religionis libertatem pacta nobilitas, iusiurandum dixit. Sicarius eodem cultro, quo regem confixerat, ab ipso iugulatus periit. Divisis aliquantisper copiis, ut Guisianos moraretur rex novus, varia expugnat oppida. Elisabeta eum regina et milite iuvit, et Hispano, utriusque hosti, denuo per Antonium exulem in Lusitania facessit negotium. Martinus Schenckius occupata Bonna, neomagum obruere parans, ipse aquis obruitur.

Sigismundi Poloni ineuntes regni curas Theodorus Moschus oneravit, adempta Suecis Nerva Russica, eique vicinis arcibus. Mox et Tartari praedae habentes extrema Poloniae, quod Nisovii Cosaci in Tauricam Chersonesum irrupissent. Pax de Turca Zobelinis pellibus redempta, de Tartaris pensione XX milibus Ungaricorum.

Feliciora Christiani IV primordia nuptiae sororum eius annae et Elisabethae insignierunt: illa Iacobo sexto Scotorum regi, haec Henrico Iulio Brunsvicensium duci, pompis splendidissimis Cronenburgi iunctae, crescente ex ipsa sponsorum illustrium praesentia gaudio nuptiali. Holsata nobilitas, ut Episcopum Sclesvicensem eligendi ius liberum provincialibus, et sibi venandi in silvis monasteriorum facultatem recuperaret, distulerat biennio homagium, quod intercedente Prorege Henrico Rantzovio, stipulata privilegiorum ab rege adulto confirmatione, praestitit.

Ingens vero negotium in Galliis Henrico IV regi cum factione Pontificia erat, praetextu haereseos, qua rex laboraret, contumaciam suam velante, quam ut accenderat Gregorius XIII, ita successor eius iterata exsecratione alebat, e Felice Montalto Sixtum se V nominans. Hunc Felicem ab infimo genere domoque, non natalibus, sed lacero recto per solem illustri, ad summam dignitatem mixta diligentiae eius erga magnates quoscumque officiositas evexerat. Dum enim de Francisci familia esset, fratrum monachorum simultatibus agitatus, Cardinalium ambierat patrocinia, per quos Pio V commendatus galerum obtinuerat, ac tandem exstincto Gregorio, cum XIV simul prensarent, solvendis illustrium dissidiis, obscurus ipse, minimisque subnixus clientelis emerserat. Ex inquisitore Pontifex, solito rigore agebat potentiam. Proscriptorum latrocinia nocentes iuxta innocentesque iugulando deleverat. Pecuniarum venator assiduus, thesauros corraserat immensos, quos cum subinde in obeliscos, vias, templa, palatia, aquae ductus, egentium quoque et Bibliothecae Vaticanae curam profunderet, facile tamen vendendo officia


page 625, image: s625

et tributa imperando resarciebat. Quinque milliones eum reliquisse tradunt, cum insanus mortalis in obelisci unius translatione ad XXXVIII milia coronatorum impendisset.

At cum henricus, profligatis ad Harensium felici proelio Guisianis, Lutetiam denuo Saguntina fame premeret, induci non putuit Sixtus, ut opes suas in subsidia Parisiorum promeret, veritus, ne aucta Pontificio auro vis Hispanica, quae Galliis inhiabat, ipsam deinde vim Pontificiam pessumdaret. Interim Henricus, miserando suos, occasionem Alexandro Farnesio dedit, commeatum obsessis importandi: Sixtus, oborta inter ipsum et Hispanum ex subtractione opis inimicitia, melancholia decessit, cum paulo ante Iacobi Badensis marchionis laetatus reversione ad Papatum, supplicationem ea de causa habuisset, Iacobo interim, dum pontificiam suis religionem imperat, in ipso iuventae flore dysenteria consumpto. Mox Urbani VII electionem (is Ioannes Baptista Castanaeus erat) terrae motus insignivit, quo Austria, Moravia, Bohemia intremuit: aestatisque siccitas prodigiosa, ut accensa velut igni flumina aquas anhelare viderentur. Urbanus spe facta liberalioris principatus, XIII die febribus confectus, Nicolao Sfondrato reliquit cathedram, qui Gregorium se XIV dixit, cuius morbidum corpus (septimestris quippe partus fuerat) decimo Pontificatus mense spiritus destituit, dira interim fame et mox lue Italiam vastante, ut uno anno Romae, LX hominum milia occumberent. Nihilominus in bellum Gallicanum a Gregorio quinquies centena aureorum milia de publico, ac de suo peculio XL milia erogata; omnes Sixti opes absumptae. Rex Henricus, certamen detrectante Farnesio, distribuerat in hiberna copias, vicinia Parisiorum praesidiis insessa. Corbilium ad Sequanam quarto tandem, eoque cruento valde assultu a Farnesio captum, per Meloduna praesidem receperat. Erant et Hispani in Gallia Narbonensi a Momorantiis profligati: Diguierius Sabaudi molitiones in provincia disturbarat. Quare cum Germani per direptam Lotharingiam ad fines Galliae procederent, ac Parmensem ad Belgas regressum novae Mauritii impressiones detinerent, Pontificius exercitus, duce Sfondrato, Gregorii nepote, nihil tanto dignum conatu praestitit. Dum enim ad Rhenum Berka, sexennium obsessa, Ernesto Coloniensi expugnatur, Mauritius Bredam Brabantiae, absconditis in carina navis pro arefacto cespite militibus, astu occupaverat; mox et Zutphaniam subegerat Daventriamque. Iam Neomago imminebat, ac nequiquam suis auxiliante Farnesio, et Hulstum intercepit, et Neomagum ad deditionem compulit.

Igitur occupato in Belgis Farnesio, Henricus Carnutes et Novidunum subegit, Lutetiam circumsidet infestus. Eum Pontifex corpore invalidus, misso bulligerulo haereticum denuo pronuntiat, auxiliatores sacris interdicit, sed diploma hoc impietatis damnatum, tam sacrae Francorum Reip. quam civilis partes per carnificem cremandum censuere: exercitusque Romanus, cum nullibi se Parmensis sisteret, exstincto, qui miserat, Pontifice, diffugit. Pontificem, Christianus I. Elector, Henriciarum fautor partium, intra decimum diem secutus, relictis impuberibus filiis, quorum suscepta tutela, Fridericus Wilhelmus Dux Vinariensis, asperiora quaedam in Theologos et Rem pub. decreta abolevit. Gregorium XIV. Ioannes Antonius Fachinettus, patria Pedemontanus, adscito Innocentii IX nomine, bimestris Pontifex, in Hispanum, ut Gallia potiretur, pronus: illum Hippolytus Aldobrandinus, Clementis VIII insignis vocabulo, excepit, post ingentes comitiorum aestus. Obsidione semestri Rotomagum fatigabat Henricus, varia utrinque caede Parmensis, accepta Veromanduorum Fera, ad solvendam obsidionem cum auxiliari exercitu venit: Batavi vicissim cum classe ad Quillebovium, quibus locus deditus.


page 626, image: s626

Meduanii et Parmensis de summa rei contentiones, multum regi profuere. Nihilominus securitate an negligentia regiorum, exemptum periculo Rotomagum. Mox captum a foederatis Espernaeum, sed a regiis receptum. Secuti ancipites utrinque casus. Multi duces occisi, plurimum humani sanguinis profusum. Parmensis parte copiarum maxima in Galliis relicta, cunctando Navarrum ludit: quem iterum Lutetiae obsidione depulsurus, dum tertium reverti in Galliam parat, in Atrebatibus subitis acutissimisque doloribus conficitur. Mauritius tentatis irrito conatu Slusis et Traiecto, Steinvicum et Covordam deditione capit. Alsatia etiam morte Episcopi turbata. Argentinensis collegii sodales, qui religionis Protestantium erant, Ioannem Georgium Brandeburgicum in urbe, Pontificii Tabernis Carolum Lotharingum Cardinalem Episcopum eligunt. Inde ad arma ventum, Caesare frustra partes suas interponente, cui tum ruptis indutiis Turcae Wihitzum Croatiae ademerunt. Turcarum ad Sissecam XII milia aut occisi, aut flumine subiecto mersi. Ulturus cladem Praetor Graeciae rursus ad Sissecam admovet copias, eamque expugnat. Similiter Sinam Bassa Vesprinium, Palotam, Vazzam. Vicissim Ferdinandus Hardeccius de Turcis hostiliter se insectantibus victoriam insignem parit: Fridericus Tieffenbacchus Zabaccam, Villecum, Zetscham, Novigradum, Christiano orbi recuperat.

In belgio sane post excessum Parmensis in dies inclinabat Philippi fortuna. Cum magnae virtutis duci suffectus Petrus Ernestus Manfeldius Carolum filium in Galliam misisset, Hispanicas ibi partes defensurum, illeque Novillam arcem et Noviodunum expugnasset. Mauritius Gertrudis montem, oppidum in confinio Zelandiae et Brabantiae permunitum, obsidione clausit, Mansfeldius revocat filium, sed is seditione desertus militari, ob Hispani cuiusdam punitam libidinem, non reduxit eas vires, quibus castra Ordinum refringerentur. Oppidum in oculis Mansfeldii captum, Henricus Fridericus, praeclarus hoc tempore foederati Belgii rector, frater Mauritii, gubernandum suscepit eodem anno, quo Christianus IV, rex Danorum inclitissimus, regnorum ditionumque avitarum adiit administrationem, et Sigismundus Polonus, defuncto patre, Sueciae; facta fide, se solam Augustanae confessionis doctrinam Suecis conservaturum/ In Gallia, afflictis belli utrinque damnosi taedio populis, factionis Guisianae duces comitia Catholico regi creando indicunt. In id Meduanius scriptum publicat, quo sub finem proceres Navarrum sectantes ad conferendum de Rep. consilium excitabantur. Hinc Caspar Schombergius et Iacobus Augustus Thuanus occasionem colloquii inter partes quaerunt, quo disceptata inter Praesules de cultu et oboedientia erga principes quaestione, a Navarro indutiae oblatae. Guisianis in Comitiis ante omnia, urgente Cardinali Sega, de Concilio Tridentino propositum, sed huius plurima decreta priscis Francorum legibus adversari, auctoritatemque regis et regni labefactare, demonstrarunt Theologi.

Cum deinde Orator Hispanus Infanti Isabellae ius in regnum Gallicanum assereret, Silvanectensis Episcopus petitioni illius, ut legi Salicae repugnanti, intercessit; Contra instant factiosi, ut Ernestus Archidux, Infanti vir destinatus, rex creetur, indutias reiciunt. Sed fremitu plebis adacti assentiuntur, ut e Francorum principibus, quem Philippus nominaverit, rex creetur, Infantem in uxorem accepturus. Dum res disceptando extrahitur, Navarrus Drocum in Carnutibus capit; Henricus interfecti Guisii filius, rex dicitur. Sed et huic Electioni procurator Lotharingi intercedit, Cl. Castraeus aperte contradicit. Concursu ad Guisium facto, Meduanius seu Mainius, eius patruus, ad solitudinem redactus, disturbandae electionis occasionem


page 627, image: s627

captat, indutias cum navarro trimestres, invito Pontificis legato, sancit.

Sub haec nobilitas regi navarro persuadet, Romanam ut religionem sequatur; ni faciat, a plerisque deserendum. Advocantur Episcopi et doctores, quinque horis cum rege colloquuntur. Rex amictu candido, praelucente cereo, ad templum San. Dionysianum pergit, ubi a Bituricensi interrogatus, quid velit; respondet, velle se in Ecclesiae Catholicae apostolicae Romanae gremium recipi, inque ea religione vivere ac mori. Sic ad aram deductus, absolvitur, indignantibus admodum Pontificis legato et monachis, atque hanc reconciliationem irritam decernentibus populo contra laetitia gestiente. Rex Ludovicum Gonzagam Nivernium ad Pontificem legat, cui demisse benedictionem et suppliciter petenti, regerit Clemens: de Regis sincera reconciliatione sibi persuaderi non posse, nisi id Angelus de caelo lapsus in aurem insusurret.

Contra Guisiani devinciendo arctius Pontifici, concilium Tridentinum pure et sine conditione observandum promulgant, unctionis Sacramentum repetunt, partes suas omnibus modis sibi stabiliunt. Monachi aliquot, interque eos Iesuitae, Petrum Barrerium subornant regi percussorem, qui Meloduni interceptus afficitur supplicio. Interim exeuntibus indutiis, dum Pontifex, Hispanus, Maynius, nova consilia struunt, gratiam ab Henrico propositam amplectuntur multi. Primum Vitrius Meldorum praefectus, mox Lud. Carsius Aquis Sextiis praepositus, Villaregius, Estrumelius, reconciliantur; Aurelianum et Avaritum Castraeus tradit. Henricus Rex Autrici Carnutum a Nic. Thuano, urbis Episcopo, inauguratus.

Absente Mainio, Brissacus Lutetiae praefectus, patefactis per conscios portis, urbem regi tradit. Res tanto ordine peracta, ut a caedibus et direpitione sit temperatum, emissique sine iniuria praesidiarii. Cardinalis Pelleveus aeger vix rem credens, prae indignatione moritur. Villarius, qui rotomagum tenebat, Brissaci exemplum secutus. Abbatis villa, Monstrolium in Morinis, Augustobona, Tricassium, Agendicum Senonum; Rigomaguus in Arvernis; Aginum, Villanova, Marmanda in Nitiobrigibus, Pictavium, praeteritorum oblivione sancita, se gratiae regis submisere. At Ernestus, Caesaris frater, tunc Prorex in Belgium missus, Capellam, Henrico per Mansfeldium eripuit: Covordam Frisiae obsedit frustra, Mauritius a Petro Furio et Mich. Remichonio sicariis nequiquam appetitus, Groningenses unioni provinciarum foederatarum adiunxit; Ernestum Itali milites, ob non repraesentatum stipendium deseruere.

Superioribus annis vitam finierant mortalem Theologi, Emanuel Tremellius, Andreas Musculus, Martinus Chemnitius, Rodolfus Gualtherus, Til. Heshusius, Nicolaus Selneccerus, Ioannes Wigandus, Timotheus Kirchnerus, Iacobus Andreae, Paulus Matthiae Danus, Ioannes Avenarius, Hieronymus Mencelius, Hier. Zanchius, Ant. Sadeel, Andreas Dudithius, et ante eos Ioannes Maldonatus.

Item alia litteratura celebres, Georgius Buchananus, Guilelmus Postellus, Carolus Sigonius, Abrahamus Bucholtzerus, Ioannes Sambucus, Ioannes Bodinus, Antonius Muretus, Ioannes Sturmius, Posselius, Iacobus Schegkius, Ioannes Leonclav. Augerius Busbequius, Barnabas Brissonius, Lutetiae a factiosis suspensus. Gerardus Mercator, Corn. Bonav. Bertramus, Orlandus Lassus Musicus, hoc anno XCIV rebus humanis exempti.

Eademque tempestate bellum Pannonicum maximis imperii Germanici viribus in Turcas foedifragos adornatum, duce Matthia, fratre Caesaris. Novigradum felicibus auspiciis Matthiae deditum. Tum a Serinio occupatis aliquot castellis, Tieffenbachius, caesis


page 628, image: s628

Turcis, expugnavit Iasprinum. Matthias ipse Strigonium adortus, cum veterem urbem cepisset, ac novam aliquantisper irrito successu oppugnasset, Sinane adventante discessit, Germanorum plerisque invitis. Inde Sinan cum C bellatorum CIC et IXCIC Tartarorum incedens, Iavarinum (ab alluente fl. Raba dicitur) obsidet. Tanta ibi virtute pugnatum, ut Sinanis exercitus ad LX CIC redigeretur. matthias ad Tatam castra, unde obsessis succurreret, posuerat, quae postremo relinquere coactus. Iavarinum Ferdinand. Hardeckius, nolens biduum praestolari auxilia, a Caesarianis promissa, Turcis tradidit, ob id facinus postmodum capitis damnatus. In urbe permunita CL machinae repertae. Ad sex milia praesidiariorum desiderata, tria dimissa. Obiectam Iavarino insulam Comoram mascule nostri defendere.

Sub haec Sigismundus Batoribus Transylvanus, dissuadentibus suis, tributum cum Turca pactum denegat, et male consultus a Pontifice et Iesuitis, perniciose se cum potenti hoste bello implicat: Gentiles suos diversum agitantes occidit. Ad cum Walachiae et Moldaviae despotae deficiunt. Interim rex Francus Laodunum, caesis ad Crepiacum magna strage auxiliaribus, deditione capit: Mox etiam Samarobrigam et Cameracum. Cum Henrico Guisio aemulo opimis conditionibus transigit.

At cum dissidia ac defectiones inter suos ab Hispanis ali sine fine videret, hortante Henrico Bullionio, Mauritii feliciter in Belgio proeliantis sororio validam ei manum tradit, Lucemburgicos in agros deducendam. Paulo post Ioannes Castellus, vesano spiritu incitatus, ut poenae aeternae gravitatem, quam obrutus vitiis exhorrescebat, aliquatenus imminueret, interficiendi regis consilium capit, edoctus a Iesuitis, perpulchrum esse facinus, haereticum regem necare. igitur Parisiensi turbae immissus, regem usque in cubiculum prosequitur, directoque in gulam eius cultro, paulum se inclinantis labrum vulnerat, dentemque rumpit. Confessus crimen sine paenitentia, damnatur, eodemque iudicio Iesuitae, quod ex eorum schola percussor prodiisset, toto exterminantur regno. Additum, si qui liberos extra Galliam eis informandos darent, perduellionis reos fore. Vicissim renovatum in Protestantium gratiam diploma, quo honorum ac dignitatum capaces cum Catholicis pronuntiantur. Vario deinde Marte cum Hispaniensibus certatum. Divion et Hoium Henrico intercepta: Sed hoc, defuncto Bruxellis Ernesto, Petrus Gusmanus Fontanus Comes, gubernatione Belgii ad se devoluta, recuperavit, mox Hanae deditione irritatus, Castellum Cameracensis agri subegit, cum Bullionio acri proelio confligit ad Durlanium, oppidumque illud per arcem expugnat, obviis quibusque trucidatis. Tandem et Cameracum ad deditionem, commeatu deficiente, adigit. Contra Vienna ab Henrico Momorantio, Equitum magistro, in Henrici fidem accepta, eique passim victori, a Pontifice, qui Nivernium iniuriose repulerat, paenitentia subeunte, spes reconciliationis per Gondium Cardinalem facta, si legati ad se mitterentur. Missus Iacobus David Petronus Ebroicum Episcopus, qui non sine fremitu quorundam, veniam pro rege exoravit. Senatus Parisiensis Theologos aliquot, Pontifici supremum in reges dominium asserentes, ad palinodiam compulit.

Inter haec Amurathes III Sultanus, calculi doloribus et libidine confectus, Mahumetem III F. reliquit successorem, qui cum paternis exuviis octodecim fratres sepelivit, Turcico more strangulatos. Infanda Imperii auspicia Valachi, qui defecerant, prosperae cum Turcis pugnae exceperunt: Et Strigonium Vicegradumque a nostris captum, haud sine ducis Caroli Mansfeldii, animam tunc agentis, gaudio. Ferhati purpurato Turcarum clades et sua gaza capite stetit. Post varios nostrorum successus, Lippa in potestatem Transylvani redacta, Sinan


page 629, image: s629

acri proelio victus, plus X Turcarum CIC trucidata. Aaroni Moldavia ob perfidiae suspicionem adempta, Stephanoque tradita Rosuano, quem Ioannes Zamoiscius, qui Moldaviam regni Polonici beneficium esse assereret, aliquot proeliis cecidit, eique tandem occiso Ieremiam Mogigilam substituit. Contra Sigismundus Batorius, recenti Caesaris affinitate devinctus, assumptis Ciculis, Tergovistiam Valachi principis sedem capit; Sinanem multis affectum cladibus, ultra Agrium fl. repellit, qui senio et maerore periit.

Exstincto Sinane, Mahumetes ipse Sultanus haud minori cum potentia quam splendore, iter in Pannoniam molitur. Samboca interim et Wihisa insula a Palsio, Clissa ab Uschocis, Fillaca a Batorio captae. Hatuanam qui expugnaverant Christiani, omni crudelitatis genere in utrumque sexum saeviendo, nihilo se Turcis mitiores declararunt. Exhaustam incensamque urbem Maximilianus, adventante Sultano deseruit. Hatuanensium exitium luerunt Agrienses, qui a Sultano post multa summae virtutis specimina, in deditionem accepta, contra datam fidem a Turcis concisi, documentum fuere, immanitatem barbarorum similibus exemplis minime irritandam. Sero Maximilianus XXXII expeditissimorum equitum, XXVIII milia peditum et CXX tormentatrahens, cum XX CIC quadrigarum, Cassoviam pervenit. Proelio cum Turca inito, iam superiores nostri, dum fugientibus instant solutius, superveniente Cicada purpurato, et ultimum agmen XL CIC armatorum in eos rapiente, in fugam ipsi vertuntur. Periere ad X CIC, inque iis peditum ductores pene universi. Machinae ac impedimenta omnia amissa. Turcae XX milia e nostris, ex suis Agriae, et in hoc ad urbis vadum conflictu, L milia desiderata ferunt. Ea parta victoria, CC post Nicopolitanam annis, Sultanus Constantinopolin revertitur, Viennam Maximilianus tristis. Strigonium et Wahizum, eo casu trepida Palfius confirmavit. Cumque Sigismundus rex Polonus de Pontificia religione apud Borussos et Suecos, contra quam iurasse dicebatur, restituenda laborans, Carolum fratrem, Sueciae Proregem, offendisset, accepta ad Agriam in limite Polonico clades obstitit, ne statim ea lis ad arma deveniret.

In Gallia tandem luculentis admodum conditionibus Carolus Maynius, Henricus Sabaudus, nemorosius, henricus Iousae duces, in gratiam regis redierunt. Condonata zelo religionis eorum, quaecumque patraverant: aes alienum grande ab ipsis conflatum, Rex dissolvendum suscepit. Inde tantum plebi oneris, ut ipsa exhausta, honestiores etiam familiae redigerentur ad inopiam. Calcataque ubivis religione, quae praetextus belli fuerat, licentiae assueti militares supra facultates profusae, paulo post arma deposita ultro requirerent, atque ad privatas ruinas sarciendas novo opus esse bello civili arbitrarentur.

Guisius regi reconciliatus, interempto astu Casalio Consule Massyliensi, qui urbem praepotentem Hispanis prodere destinaverat, ingenti Provinciam periculo exemit. Solus Philippus Emanuel Mercurianus, reginae Aloisiae Lotharingae frater, Britoniam tenens, in armis permansit.

Sub haec Albertus Austriacus, Caesaris frater, e Cardinali coniux futurus Isabellae Clarae Eugeniae, Philippi filiae, cum Belgium dotale magnifice intrasset, Francos ad Feram haerentes, obsidione Caleti avertere alio studuit ancipiti consilio. Captum quidem Caletum Ardeaque, Anglis serius auxilio venientibus: sed Fera Francis dedita. Hinc foedus anglicum et Hollandicum cum Gallis adversus Hispanum coit, haud multo post victoria ad Gades classis Anglobelgicae firmatum. Aliae quattuor naves Batavicae ad Bentaman, Iavae minoris urbem, penetrarunt, susceptaque tertia est ad Sinas per mare Tartaricum et glaciale navigatio. Ioannes Ripus ad LXXX altitudinis gradum, Hemskerkius ad LXXVI


page 630, image: s630

versus Septentrionem prosecutus. Immami cum frigore conflictati nautae Batavi, pereuntibus plerisque desperatae temeritatis esse docuerunt, per Septentrionem in Orientem navigationem moliri.

Interim Hulstum ab Alberto, Fanum contra Pauli praedaeque ingentes a Birono, Gallorum duce, captae. Mauritius Albertinos ad Tornahutum convenientes opportune aggressus, dissipavit: XXXVIII peditum signa, duo equitum, cum impedimentis et pecunia abstulit. Samarobrigam in Ambianis a Francisco Tello interceptam, Henricus rex praecisa Hispanis auxiliorum spe, deditione recepit, fortunamque secutus hominum favor, Mercurianum ad paciscendas cum rege indutias traxit. Nec Diguierius veteri defuit fortunae. Instaurato enim in Carolum Emanuelem Sabaudum bello, totam cis Isaram fl. Sabaudiam, XLI dierum spatio, sub regis potestatem redegit. Parique felicitate Mauritius ab Aemilia stimulatus, Meursiae Domina, Alpenam suae ditionis fecit. Inde Bercam ad Rhenum, Grollam, Brefortium, Eschedam, Oldensielam, Goram, Lingenam continuo victoriarum cursu foederatis ordinibus adiunxit. Soror eius Maria nupsit Emanueli, Antonii, quondam regis Lusitaniae designati, filio. Sic flagranti inter Hispanos ac Belgas, eisque foederatos Anglos Francosque bello, partes suas ad pacem faciendam praecipui Europae principes interponunt.

Rex Daniae Christianus IV, superiori anno MDXCVI, aetatis ingressus vicesimum, ingenti pompa erat inauguratus regno Hafniae, praesentibus Brandeburgicis, holsatis, Lunaeburgicis, Pomeranis, Palatinis principibus, equosque secum ducentibus supra bis mille, sacrum coronationis faciente Petro Vinstrupio, Zelandiae Episcopo. Eodemque tempore Augustam regis sororem duxerat Iohannes Adolfus, Nordalbingorum princeps. Unctus sacratusque Rex suadet Batavis, per Arnoldum Huitfeldium et Christ. Barnecovium legatos, ut salva maiorum libertate, praesertim religionis, pacem amplectantur. Eodem officio per suos Caesar et Polonus Rex frustra defunguntur, Batavis nihil sincerum se ab Hispanis posse exspecture questis. Polonus paulo post Carolo iniungit patruo, ut proregis se dignitate abdiceret. Ea occasione Carolus praefecturam regni ab ordinibus suecis resumit, cumque accitas in regnum Sigismundus moras necteret, nec sine exercitu veniendum esse putaret, Carolus provincias omnes sua in verba adegit, Senatoribus, qui contra sentiebant, in latebras semet abdentibus. Hi cum ad Sigismundum se tandem in Poloniam recepissent, Rex misso Samuele Lasco, Carolum ut metas officii egressum publice obiurgat. Ille contra leges obtendens Suecicas, Proregis se munus implevisse: praefectos praeter dictum a rege iuramentum Suecis impositos, aut sponte cessisse loco, aut decreto ordinum motos, respondet. Senatores aliquot, sparsis dudum inter se et regem odii seminibus, ut male meritos de Republica lucem fugere. Ad haec decidenda regis praesentiam postulari. Hanc elusionem mandatorum ratus Sigismundus, L navibus advehitur in Sueciam, quinque milia militum exponit apud Stecburgum, Georgio Farensbeko duce. Ea expeditione, cum et regiam restabilire velle auctoritatem, et Pontificiam reducere religionem diceretur, pauci procerum ei ad obsequia praesto fuere: Stockholmia tamen, Calmaria, et Aboia Finnonum, regias amplexae partes. Carolus pacificum regis ingressum precatus, ingens prae se concordiae desiderium tulit. Mox certamine, ducibus fere insciis contracto, alienati sunt amplius animi Suecorum, contemplantium, in ipsa cadavera suorum truculento ab hoste saeviri. Igitur Rex male consultus, classis adventu Carolinae suam deserit; Carolus castris eius et pecunia potitur. Extemplo


page 631, image: s631

praegressos Lincopiam regios insectatur, victisque ad ripam amnis suis praecursoribus, robur exercitus opponit hosti, qui recedens ruptis pontibus, postremum agmen caedi Suecorum exposuit. Caesis bis mille, victor Carolus colloquium poscit regis, pacem offert, exules belli faces dedi ad iudicium flagitat. Naves suas attribuit, Stockholmiam pervehendo, Steckburgum ei et ablata omnia bona fide reddit: Ergo traduntur Ericus Sparre Cancellarius, Turo Bielkius, Gustavus et Steno Bannerii, Georgius Posenus, viri clarissimi, qui a Carolo proditionis increpati in custodiam mittuntur. Confestim subeunte iam deditionis paenitentia regem, novus accessit error. Fugam capessit, quassatisque aut mersis navibus, Gedanum eicitur magis quam exponitur, Carolo Frustra revocante, cuius in fidem mox Stockholmia reversa est. Calmaria demum post semestrem obsidionem dedita. Ioanne Sparre, et aliis praesidiariorum antesignanis capite punitis. Inde Sigismundo dies dicitur, intra quem in Suecia se sistat, aut Vladislaum, ex Anna Austriaca, recens ex puerperio mortua, filium sexennem mittat, Suecorum ritu et moribus imbuendum. Neutro comparente, in suffragia itum. Ordines eadem spe metuve, quo Carolus, animati, Sigismundo abrogant regnum, Vladislao id iterum, si intra praestitutum tempus adsit, deferunt. Inde Aboiam pergitur. Finnones subiugantur. Narva Livonica praesidium accepit Caroli. De exulibus a Sigismundo deditis mortis poena sumitur.

Dum inter Suecos Polonosque ardescit bellum, a Gallis Hispanisque deponitur. Mercurianus dux, qui Britoniam hactenus pro Hispaniensi factione turbasset, praeveniendum fortunae ictum matura cum Henrico reconciliatione consuit. Additum pignus resartae gratiae; Mercuriani filia Caesari Vendocino; regis e Gabrielide Estraea filio, desponsata. Mox Philippus Ardeam, Caletum, Dorlanium, Capellam, Castellum, Blavetum Francis: Henricus Carolotensem principatum Hispanis restituit. Lites avitae inter reges ad amicam sequestrantur compositionem. lis legibus ferale bellum conquievit, Sabaudo neutris exinde partibus implicando. Sed cum de Saluciano principatu lis integra inter Francum Sabaudumque maneret, arbitrio decidenda Pontificis, bellum biennio post renatum est. In quo ditione Cisalpina exutus Sabaudus, destructaque eius San-Catharina munitione, Genevae imminente, cessit regi, quicquid est a Geneva intra Rhodanum, et trans flumen oppidis aliquot. Rex facto divortio cum Margareta regina, Henrici III sorore; Mariam duxit Francisco genitam, Thusciae Exarcho, e qua Ludovicum progenuit, nunc Francis imperantem. Cum ea Aurelianum progressus anno propitiatorio, quem Iubilaeum vocant, rescivit ultra decies mille homines crimen falsi confessos sacerdotibus, ingenti publicae levitatis argumento.

At Philippus facta pace, dira morborum correptus confluge, verminante semper per totum corpus pediculorum eluvie, tristem animam, quae innumeris exitio fuerat, LXXII vitae anno exhalavit, Philippo III successore, qui Margaritam, Caroli Archiducis filiam duxit.

Sub idem tempus vitam clausit Theodorus Russorum princeps, in quo stemma Basilidarum defecit. Boris Federovitzius, reginae Russorum frater, ex testamento sororii non ausus arripere clavum, exquisitis artibus, profundaque dissimulatione perivicit apud populum, ut praeteritis nobilioribus familiis sibi deferretur sceptrum, quod felici in Tartaros expeditione confirmatum, crudeliter postea et invidiose gessit.

Nec fortunatior Tartarorum in Pannonia grassatio. Barnesteinius enim et Palfius, Caesariani duces, Totisa et Pappa captis, ad Iavarinum locarunt castra, Tartarosque magna strage repulerunt.


page 632, image: s632

Verum Turcis supervenientibus, variavit fortuna. Soluta Iavarini obsidio, Totisa Barbaro recepta est. Et Pontificias ad Turcicum bellum collatas vires, in Italiam fere divertit Caesar Atestinus, Alfonsi Ferrariensis e vilis feminae contubernio nepos. Hic enim avitos Ferrariensis ducatus titulos ferro sibi defensurus, quamquam anathemate notatus Clementis, primo conflictu Romanenses male multaverat. Ceterum frigescente agnatorum studio, Regio Lepidi, Mutina et Carpis (ea imperialis iurisdictionis oppida sunt) contentus, Ferrariam Pontifici resignavit. Sic continuato adversum Turcas bello, Adolfus Suartzemburgicus Iavarinum astu intercepit, occisis intra urbem mille sexcentis Turcis.

Sigismundus Batorius, metu Turcarum, Daciam transcripsit Caesari, compensationem traditae dignitatis pactus. Verum Cardinale Andrea eius gentili renitente, cum et delusum se sentiret de pensione auri Sigismundus, retro in patriam revolat, Andreae semet obligat, rescissoque cum Caesare contractu, Transylvaniam isti donat. Unde hostiliter inter eum et Maximilianum Caesaris fratrem agi coeptum, quaeres Turcis animos fecit. Omar purpuratus LX bellatorum milibus Varadinum cinxit, repulsus saepius a nostris, cum omnia summa tentasset, irritus consilii abscessit. Tantundem cum nostri ad Budam Pestumque proficerent, Georgius Basta Cassoviam ducit, sollicitato et Michaele Valacho, ut Batorios Transylvania deiceret. A Valacho capta Stephanopolis, Ciculi in consortium allecti. Andreas Batorius post obstinatum certamen profugus, ab Austriacis trucidatur. Alba Iulia, aliaeque urbes in victorum redactae potestatem.

Nec minus ad Rhenum tumultuatum, ad Francisci Mendozae irruptiones. Hic rector Hispanis datus, Alberto nuptias celebrante, Orsoium Cliviae subita invasione oppresserat, Valsomoque ex adverso munito, utrique Rheni fl. ripae frena iniectabat. Alpenam et Meursinam ditionem cum Rhenoberca subegerat Hispanis.

Ea vis Germanorum animos acri perfodit stimulo; Caesari expostulatorias ad Mendozam litteras extorsit. Lippensis et Hohenlous Comites, scripti a Rhenanis et Westphalicis militis duces, adversus cautum hostem parum effecere. At Mauritio Nassovio se pariter opponente, Orsoium et alia pleraque loca ab Hispanis, deducto praesidio, derelicta. Hic ut erat ad omnes casus intentus, fremente hostili exercitu, ob aerarii inopiam, Vachtendoncam, Crepacordium, mox et Santandreanam arcem munitissimam, persoluto tumultuantibus stipendio, ab Hispana ditione avulsit.

Subinde etiam viros litteris claros mors rapuit. Inter eos anno XCV Reinerum Reineckium et Michaelem Neandrum: XCVI, Franciscum Toletum primum e Iesuitis Cardinalem, Fridericum Sylburgium, Nicolaum Vignerium, Lambertum Danaeum, Iohannem Bodinum, Petrum Pithaeum.Hos secuti anno XCVIII Gilbertus Genebrardus, Suffridus Petreius, Franciscus Patricius, Aldus Manutius, Franciscus Raphelengius, Hieronimus Commelinus: anno duodecentesimo, Benedictus Arias Montanus Hispalensis, Thomas Stapletonus Anglus, Abrahamus Ortelius Antverpianus, Henricus Stephanus Parisiensis. Ipso anno saeculari Fulvius Ursinus Romanus, Antonius Riccobonus Rhodiginus, Conradus Dasypodius Argentinensis, Carolus Utenhovius Gandavensis, Nicolaus Hemmingius Lalandus. Reformata tunc et Academia Parisiana, locusque ibi datus Isaaco Casaubono. Praecepta Theologis veteris et Novi Testamenti lectio accuratior, quod dicente Gersone, reiectio Bibliorum sit admissio Antichristi.

Sequenti anno migravit e vita Tycho Brahe, eques Danus, Astronomorum princeps, relicta ob quorundam simultates patria, Caesaream incolens aulam. Eumque anno undecentesimo praeiverat


page 633, image: s633

Henricus Rantzovius, Produx Holsatus, heros litteris armisque praelustris: Comites fati fuere David Chytraeus Theologia et Historia, Ioan. Heurnius Medicina illustres. Iacobus Peronus, praesente Henrico rege, aliquod veterum testimonia a Philippo Mornaeo Plessiaco incuriosius citata demonstravit. Rex Nannetensi edicto Protestantes restituit in integrum, aditu eis ad quoslibet honores aperto. Quae res ingenti ei apud Pontificios asseclas invidiae fuit; a quibus conducti percussores in regem mirisque proditi indiciis, Carolus Ridicovis Gandavensis, Petrus Angerius, Nicolaus Anglus, iustas concepti parricidii poenas exsolvere.

Monstrosos animorum affectus monstrosae aegritudines notarunt. Martha Brosseria passim daemoniacam se mentita, et Lutetiae a monachis saepe producta in publicum, cum a Medicis redargueretur, Romam deportata est, ut Iesuitico sodalitio miraculi praeberet speciem. Sed Henricus rex per legatum actores fabulae repressit. Verum prodigium fuit Franc.Troviluvius Caenomanus, qui cornu e sincipite enatum post septimum aetatis annum, invitissimus ostendit Parisiis, exinde pro Satyro circumductus. Eodemque tempore virgines aliquot in Gallia et ad Rhenum, inediam trium pluriumve annorum prodigiosa aegritudine tolerarunt.

Per Hungariam Poloniamque Cirragra, morbus foedissimus, infestare homines coepit. De quo Hercules Saxonia aliique medici inter se editis libris decertarunt.

Malignus animi morbus praesidiarios Pappenses incessit, qui ob dilatum stipendium, Pappam Turcis prodidere. Suartzemburgicus dum eos obsidet, glande stratus est. Melchior Rederus ad fugam compulit proditores, prehensosque ex iis exquisitis necari suppliciis curavit.

Receptionem Pappae amissio Canisae, praecipui in Styria propugnaculi, pensavit. Regebat Styriam Ferdinandus Archidux, patruo Rudolfi genitus Carolo, receptis in ditiones suas Iesuitis clarus. Hi induxerant principem, ne Protestantes iam a multis annis redempta auro sacrorum libertate frui sineret. Roboratum Romae Consilium, quo anno saeculari profectus Ferdinandus, sollemne in eam rem iuramentum dixit Pontifici. Exinde severe admodum per Styriam, Carinthiam, Carniolam, habiti ab eo Augustanae confessionis socii, proscripti, eiecti, sacris interdicti, occisi. Cum nullus eis dies aerumnis vacaret, inque ipsa mortuorum ossa saeviretur, dilapsi hinc inde sunt extorres, relictis bonis, quae belli sumptuum colore fiscum auxere.

Haud melior ex eo Ferdinandi in Turcas fortuna. Scilicet Sigismundi Turriani instinctu cautum (qui cum famulitio non multo post Igna fl. haustus est) ne quis Protestantium in expeditione Canisiana partem imperii caperet, ut ingentibus ex Italia, Germania, Pannonia, Catholicorum copiis Canisa obsideretur. Obsessa est, in consortium cladis non venere Protestantes. Cum enim lentitudine aut imperitia ducum primi conatus frustra fuissent, posteriores gelu corrupit, quo una nocte mille equites auxiliares obriguerunt. Foedo cum plurimorum exitio, machinarumque et impedimentorum iactura infelix obsidio soluta est.

Par fere Alberti Archiducis in Belgio sors patuit. Cum enim adducta secum coniuge Isabella Bruxellas appulisset, neque ex re videretur exclusis Hispanis, solis Belgium indigenis committere, id quod foederati ad pacem faciundam imprimis postulabant, Isabella, praestantis animi princeps, accendendo ad fortitudinem militi suo nihil sane reliqui fecit. Ostendae obnixis Flandrorum votis obsidio intentabatur, Mauritio contra antevertere eos conatus annitente. Apud Neoportum vero acri proelio est concursum. Initio per celeritatem victor Albertus, cum mari cinctis incumberet, sensit, quantum addat homini ad extremam


page 634, image: s634

virtutem stimulum salutis desperatio. Illo enim ardore pugnatum est a foederatis, ut victi victores profligarent, caesis eorum plus quattuor milibus, desiderato suorum vix eius numeri semisse. Capta ex hoste signa amplius centum. Nihilominus discessu Mauritii, munitiones circa Ostendam firmantur praesidiis, ipso Meursinam hereditatem armata manu cernente, nautisque Batavis Indos Orientales, insulas Moluccas, Iavam, inhabitatasque terras; inque iis Cernen Insulam lustrantibus, generosa utique audacia.

Exsecrabilis contra et vesana Alexandri Ruveni, eiusque fratris Ioannis comitis temeritas, qui Iacobum, Scotorum regem, in interiora conclavia quasi ad contemplandum thesaurum trahentes, occidere destinarunt.Rex percussoris manum inermis ipse verbis primum, mox iniecta dextera, inhibuit, donec accitis clamore duobus viris fortibus utrumque parricidam interemit, salutem prorsus divinae acceptam protectioni ferens, qua omnium hominum, ac praecipue regum vita continetur.

Minus crudelia Roberti Ebroici, Essexiae comitis, in Elisabetam ausa feruntur. Hic Hispanorum in Hibernia victor, omnique genere virtutum, quae homines hominibus commendant, cumulatissimus, et flagrantissima reginae gratia, Roberti Caecilii, Epistolarum Magistri, aemulatione petitus, favorem regium nimia sui fiducia diminuerat. Quem dum temerariis molitionibus recuperare, Reginamque in potestate habere nititur, perduellionis incurrit crimen, eoque damnatus, cum sociis specimen fuit, per vastas spes in exitium raptari homines solere. Paris accusatus sceleris Carolus Gontaldus Bironus, Magister Equitum Franciae, pares capite poenas exsolvit. Dissimili plane ausu Olivarius de Norto, archithalassus Roterodamus, fretum intravit Magellanicum, eoque accuratius lustrato, ac circumnavigato orbe, incolumis cum suorum plerisque patriam revisit, plenus gloria. Praeclaro etiam consilio Philippus Emanuel Lotharingus, exercita in patriam arma, adversus Turcas verterat. Albam enim Regalem fortiter e Barbarorum manibus extorsit. Sed victoriam immanis miles foedavit, direpta funditus urbe nec a veterum Pannoniae regum ossibus abstinens iniuriam. Turcae repetentes Albam, magna quidem tunc strage repulsi, at sequenti anno, exstincto iam victore, iterum loco potiti sunt. Interim Dacia inter Batorianos et Caesarianos, ut pila, volutabatur. Michael Valachus contra Sigismundum quasi Caesaris auspiciis ducens, conserta diu ambigua pugna, superior tandem, magnam etiam Moldaviae partem subegerat Ei gravis erat Georgius Basta aemulus, vastae ambitionis hominem Valachum, et ambidextrum Caesari inculcans, qui Transylvaniam suo accessuram imperio speraret. Quamobrem cum Bastae parere Valachus abnueret, exutus exercitu, ad Caesarem proficiscitur, criminationes purgaturus.Ibi in iecta ei mora, Sigismundus recipitur a suis, denuo Transylvanus Dux audit. Haec Valacho restitutionis causa, qui remissus cum copiis, Batorianos temere de colle descendentes displosione tormentorum turbat, turbatos in fugam agit, decem eorum milibus interfectis. Hinc resumptis animis, denuo Bastae detrectat imperium, a quo immissis percussoribus trucidatus, Daciaque in Caesaris adigitur verba. Batorius in Bistriciam urbem adverso proelio compulsus in deditionem accipitur, pactusque annuatim viaticum, inter Bohemos Barones inglorius consenuit. Mox novus Transylvanis vindex ortus Moses Ciculorum ductor, qui propulsus in montes, instauratis viribus, Albam Iuliam occupavit. Tandem ingenti strage apud Temisvaram caeditur, signis CXXVIII amissis. Quo tempore Christophorus Rusvormius, alius Caesarianorum dux, expugnato iam Pesto, Budam oppugnavit, et Germania Rudolfo LXXX mensium stipendia in alimoniam militis obtulit, amplissimas spes corrumpente Georgio Basta,


page 635, image: s635

dum importunam vim Transylvanis Protestantibus infert, unde pro Turcico intestinum erumperet bellum.

Flagrabant interim ad Ostendam omnia Martis opera, pari oppugantium propugnantiumque ardore. Dici nequit, quantum ibi ingenii, fortitudinis, constantiae apparuerit, praesertim in obsessis. Integris quorundam libris narratum bellum, nefas nostra verborum tenuitate diminui. Sufficiat hoc addidisse, nullam nostro, aut patrum aevo parem Ostendanae obsidionem exstare, quae undequadraginta menses continuata, dum obstructo portu alium struunt obsessi, dum oppugnato veteri oppido novum moliuntur, dum occisis centurionibus, tribunis, ducibus, substituuntur recentes, dum commeatus et arma, contempto vitae periculo, inter infesta hostium tela important, dum confligitur cum hoste, cum morbis, cum fame, cum inundationibus; dum faciunt utrimque et patiuntur fortia; ultra CXLIV hominum milia fertur absumpsisse.

Albertini CLX milia tradunt. Expugnata tandem anno MDCIV, non minus ingeniosa quam pertinaci Ambrosii Spinolae opera, immensi laboris sumptusque exiguum praemium fuit. Mauritius interim Rhenobercam, Graviam, Isendicam, et quae solae damnum sarcirent, Slusas, dira fame domitas, subegerat. Batavi exinde reliquique foederati populi, suismet alimentis imposuere vectigal, ne tributa pendere exteris cogerentur, utque promptus semper prompto stipendio miles foret. Tum ne scissa societatum Indicarum lucra avaritiam accenderent Indorum, in unius sodalitii corpus navigatio illa omnis conspiravit. Lusitani Bantamo pulsi. Georgius Spilbergius et Iacobus Cornelius Neckius triennali navigatione, Ceilam, Moluccas, Patanam, prope Sinas emporium, lustrarunt, captoque Hispanorum myoparone, divites rediere domum.

Sub haec Arctoas partes Suecorum et Polonorum dissidia agitabant. Tota fere Livonia, a Quintili mense anni MDCI usque ad Februarium sequentis, sub Caroli Sudermanni ducis imperium concessit, non tam suorum, ut aiunt, virtute, quam Polonorum dominandi impotentia et segnitie. Sola ad Dunam oppida et arces, Riga, Dunemunda, Kokenhausa, Sovenburga, et alia in limite Moschico sita, Polonum respectabant sceptrum. Ad Kokenhausanam arcem, capto iam oppido, Suecis victoria haesit. Christophorus Razevilius, Suecis Germanisque multitudine pugnatorum attritis, deditionem extorsit oppidi; sed vitam pactis incolumem, per odia Polonorum praestare non potuit. Inde Zamoiscius. dux veteranus, post acerba litterarum cum Carolo certamina, Volmariam, Ronceburgum, aliosque locos expugnat; Ioanne Nassovio mandato Caroli proelium abnuente. Interim vastatis undique agris, ad XXX hominum milia, inedia aut frigore interierunt, nonnullis nec liberorum parcentibus carni. Quare Nassovii conatis successus defuit, quumque nec stipendium militi, nec commeatus procederent, desperatis rebus, in Sueciam enavigavit. Ibi tandem Carolus, hortantibus Suecis, regiam dignitatem hactenus recusatam sumit, addita lege, ut posteris eius utriusque sexus hereditaria maneret, nec unquam ad Polonos revolveretur. Mox renovato bello, a Chot-Kevizio Livoniae praeside, acri proelio prope Rigam stratus, VIII suorum milia desideravit. Quae clades in annum saeculi huius quintum incidit.

Biennio ante ab Henrico IV edictum bene Christianum, refrenandae duellorum licentiae, conditum, sancita in provocatores illos poena capitis, qui ferro potius quam iure lites, saepe etiam leviculas, propudiosa audacia decernunt.

Minus Christiane Sabaudus, nocturnis insidiis Genevam adortus, minime indicto bello. Ducenti bellatores iam in muris erant, cum caesis excubitoribus, puer qui laternam gestabat, profugus, periculum enuntiavit; quo exciti


page 636, image: s636

cives, aut depulere insidiatores patria, aut captos poenis affecere.

Secutus est obitus Elisabetae Anglorum reginae, feminarum omnium, quae sceptrum gestarunt, felicissimae, quae non secure inter voluptates, sed caute inter dignas principe sollicitudines versata, fortunatum regimen tranquilla morte finivit, vitae anno LXX, regni XLV. Heredem scripsit Iacobum VI, Scotorum regem, amitae suae pronepotem, pacis et litterarum studiis clarissimum. Eius tamen virtus insanas quorundam, dignitati suae timentium, coniurationes VIX effugit. Detectae divino prorsus ductu insidiae, et clementia pene inaudita, proditoribus aliquot iam ictum praestolantibus carnificis, gratia sceleris facta. Rex ad securitatem regni, Angliam Scotiamque uno Magnae Britanniae nomine complexus, Pontificiorum sustulit conventicula; leges de disciplina proxime ad maiorum ritus accedente sanxit, cum Philippo III, Hispano pacem integravit.

Contraria Mahumetes Sultanus intemperie, uxorem propriam, quod de filii fatis curiosius esset sciscitata, adici in mare iussit cum consciis, filio in conspectu matris strangulato. Sed tyranno sequens annus advexit poenas crudelitatis ignavissimae. Nam Taurisium ei Emir Emza, Persarum Scachus (sic regem vocant) satrapae cuiusdam Gassii defectione usus, ademit: Melitenses Naupactum et Patras destruxere. Rusvormius caesis ad Pestum Turcis, Hatuanam recuperavit. Sultanus ipse prae abdomine vix pedum compos, inter concubinarum et exoletorum greges, febri correptus pestilenti, anno aetatis XXXIV periit, acto tyrannidis octennio. Reliquit Achmetem filium pene impuberem, fortuna isti familiae insueta, cui Alis purpuratus tutor datus. Tempus sane instaurando Christianorum imperio opportunum, si fidem prius rectam instaurare ipsi, seque sincero invicem complecti amore voluissent. Sed malitia nostra armatur iste, alioquin imbellis hostis. Clemens Papa non veritus tunc Ioa. Ritbergico permittere incestum cum fratris sui Ennonis filia coniugium, adiecta gratiae lege, ut Theodorico Furstenbergio Praesuli locaret operam, qui oppressa Paderborna, sacrum ibi ritu Protestantium fieri solitum aboleret, Liborium Wichordum Cos. afficeret supplicio.

Idemque auctor Sigismundo Polono fuit, ut alteram duceret coniugem Austriacam, defunctae germanam. Henricum IV impulit, ut Iesuitas, exitio olim regi structo infames in Galliam revocaret. Recepti sunt, refragante Parisiensi curia, sed certis locis, eaque lege, ut sacramentum dicerent, de non violanda regis aut regni maiestate, exterisque consortio movendis. Sic corda regis reginaeque, cum morerentur, ipsis destinata, sinistro omine: pyramis, qua relegatio eorum continebatur, deprecante Petro Cotono publice amota. Paulo post domesticis rex petitur insidiis, Marchionissae Vernolii, quam deperibat, propinquis Hispanica arte corruptis. Sed culpa amori donata est. Officia apud Gallos venalia, pernicioso exemplo facta. Bellum inter Argentinenses Episcopos aemulos, Henrici regis arbitrio suspensum antea, vicesimo tandem anno positum istac conditione est, ut Ioannes Georgius cedat, Lotharingius ei aurum ingens per Vittenbergicum, tradita territorii parte, persolvat.

Sub id per Septentrionem Christiani IV, Danorum regis, fida subditorum cura eluxit. Extremos Norvegios fines ipse invisit, sincerioris doctrinae depositum conservari severe iussit, fratres Ulricum et Ioannem, largiter muneratos, suas in provincias extra regna dimisit, Ulricum ad Suerinensem episcopatum, Ioannem in Moscoviam. Sed hic splendidissime exceptus a Borisii legatis, et paulo post febri absumptus, praevertit morte sua calamitates, quae triennio post Russiam inundarunt. Regi ex Anna Catharina, Ioachimi Friderici Electoris Brandeburgici filia, nascitur Christianus V, mense Aprili, quo eodem,


page 637, image: s637

post septennium, paternorum successor regnorum designatur. Lustratur a Danis Grunlandia. Hamburgum, florentissima non Stormarorum tantum, sed et omnium Saxonum civitas, Regi, ut Holsatiae duci, homagium maximo praestat apparatu. Regnum alta in pace insignibus passim aedificiis, arcibus, (in quibus magnificentia eminet Frideburgici) navibus, templis, scholis exornatur.

Industria regis magnanimitati par, Crempas Stormarorum oppidum, cui ortum nos debemus, fossis vallisque egregie communivit. Christianopolin, sui nominis oppidum, ad fines Sueciae in Blekingia, e fundamentis excitavit, ut a meridie simul boreaque, amplissimarum ditionum terminos ab hostili invasione tueretur. Sed utrisque finibus, aliquot annis post, duo firmiora haud paulo adiecit munimenta, Tychopolin altero a Crempis lapide sitam, ad Rhinum amnem, ibi in Albim se exonerantem, et Christianiam in Scania, paludibus et mari circumfluam. Dum iis gaudet pacis bonis Cimbria, in Pannoniam nova tempestas incubuit. Georgius Basta, quasi Turcico solutus metu, quod Persae in Babyloniam usque excurrentes, Sultani pueri imperium vellicarent, intestinum Hungaris et Dacis movet dissidium, Protestantes, quos in Turcam commilitones habuerat fidissimos,ad sacra Pontificio ritu peragenda, vi compellere nititur, detrectantes exuit opibus. Mox Turcis crevere animi, Iagenreuterus Pestum eorum metu deseruit; vacuum extemplo Turci occupan. Serdar purpuratus ad Strigonium posuit castra, quod et tandem sub Turcicum redegit iugum, cum decennium sub Rudolfo fuisset. Per summam animorum exulcerationem Bethleemus Gabor, ducta Mosis Ciculi vidua, spem concepit de Transylvania ad se transferenda. Sed eum Tampirius comes, proelio [Orig: praelio] victum, coercuit. Felicior Stephani Botscaii fuit conatus, Batoriorum cognati. Hunc Barbianus Bellioci comes, in Cassovienses Protestantes omni saevitia debacchatus, cum Botscaii Castella in praedam exponeret, ad vindictam libertatis accendit. Heiducci generosum nacti ducem Caesarianos passim munitionibus expulere, Botscaio non abnuente Caesaris imperium, si salva libertate et incolumi conscientia, ut convenerat, frui subiectis liceret. Internecinum bellum ex sterilitate et vastationibus agrorum tanta excepit fames, ut ab humana carne non abstinerent miseri. Quae mala late grassantia, stella nova et trigonus igneus, monstrante Ioanne Keplero, mortalibus denuntiabant.

Habebant et in sermonibus rem plerisque incredibilem Saxones nostri. Nimirum commeare per urbes Iudaeum quendam immortalem, qui ob iniuriam olim Christo crucifigendo factam, perpetuae usque ad extremum diem oberrationis esset damnatus. Visa et nobis res portentoso mendacio affinis, quamquam ille a quibusdam eruditis examinatus, pene fidem miraculo fecit. Id vero constat ex Matthaeo Parisio, ante quadringentos annos eundem sermonem pene toto orbe frequentatum. Ait enim historiographus, Ianitorem fuisse Pilati, initio Cartophilum nomine, qui postea ab Anania baptizatus, Iosephi vocabulum sumpserit. Hunc cum extraheretur praetorio Dominus Iesus, pugno eum impulisse, irridentemque dixisse: Vade Iesu citius, vade, quid moraris? Respicientem severo vultu Dominum, respondisse: Ego vado, et tu exspectabis, donec veniam. Itaque exactis centum vitae annis, gravi perculsum aegritudine Iosephum, et ecstasin passum: inde velut redivivum integris plane viribus, quibus [Orig: queis] Christo patiente fuerat, centesimo quoque anno in eandem valetudinem revolvi. In Armenia ut plurimum versari hominem, ac fuisse in Anglia Episcopos Armeniorum, qui interposito iureiurando, rem sibi exploratam, virumque familiarem esse confirmarint. Res digna memoratu, et si vera


page 638, image: s638

est, ingens Christianismi adversus infideles testimonium.

In Belgio, post laetitiam de Philippo IV, Hispaniarum herede nato, statutum est in Frisiam trans ferre bellum. Datum Comiti Bucquoio negotium, ad Rhenum colligendi copias; quo traiecto, Spinola Oldenseelam expugnat et Lingenam, Mauritio frustra Antverpiam appetente. Nec felicior mox Spinolae, de Berga ad Somam intercipienda conatus fuit, Mulheimi certatum deteriori Mauritianorum fortuna. Vachtendoncam Bucquoius deditione cepit. Nihilominus sollicitati de pace ab Austriacis Batavi, respondent, si quid forte bona mente constituatur, Hispanis id statim consiliis eludi.

Eo anno in civitatibus aliquot valde tumultuatum. Aquisgrano, pervetustae et praecipuae dignitatis, urbi, multum ob mutatam maiorum religionem, et a quibusdam parum mascule defensam, detractum. Marpurgo Hessorum, grandi plebis tumultu, obtrusus Calvinismus a Landgravio, imaginum deletionem, et panis in sacrata cena fractionem, aliaque id genus, impensius urgente. Ioannes Winckelmannus, Balthazar Mentzerus, et similes, Augustanae confessionis propugnatores. officio cadere quam fide maluerunt. Vehementior turbo Brunsvigam pene oppressit. Henningus Brabantus Iurisconsultus eam proditione voluerat evertere. Redetecta, eversus ipse est. Inde Henricus Iulius, princeps vicinus, maiorum iura praetexens, in Brunsvicensem Remp. militem curribus abscondit, in portam eum vallumque intrudit. Cives viriliter pugnando, mille ducentis hostium occisis, patriam liberarunt. Ab insidiis dux ad apertum bellum prosilit, obsidione Brunsvigam claudit, Onacrum fl. qua aquas ex urbe defluentes eicit, obstruit aggere, undis restagnantibus, fora, aedes, templa complet. In supremo periculo cum edictum Caesareum eluderetur, vis caelestis acceleravit opem obsessis, ventus aggerem disrupit, flumen resorpsit undas; bellum ad indutias, inde ad arbitros, Caesare imperante, deductum.

Parum etiam Roma a tumultu abfuit, Clemente VIII exstincto multis papatum prensantibus. Caesari Baronio, celebri annalium scriptori, favebant Galli, refragabantur Hispani, qui et litem viro intendebant, de iure in Siciliam regis sui, quod ille suspectis niti testimoniis scripserat. Roberto Bellarmino, paris famae Cardinali, Montaltana se factio praepotens opponebat, ne solio potiretur. Tandem in Alexandrum Medicen consensum, quod brevis aevi videbatur senex septuagenarius. Hic renovato Leonis nomine, post XXV diem absumitur; Unde hoc nonnullis commodi, ut mentione sui in urbe facta, tamquam creatorum Pontificum, aedes eorum diriperentur: Successorem Leo Camillum Borgesium habuit Senensem, qui Pauli v titulum adoptavit.

Atrocissima interim coniuratione Anglia et Muscovia laborarunt. Sed inscrutabili Dei cuncta temperantis sapientia factum, ut Anglicana ad evertendum regem legitimum suscepta, in conspiratorum capita recideret; Russica incerto intentata heredi, finem suum sortiretur, et auctores corona remuneraret. Russica quidem ita habuit.

Demetrius Ioannis Basilidae filius, qui pridem a Bori Fedrovitzio interemptus credebatur, quasi redivivus in scenam prodiit, occultatum se ferens in coenobiis, imbutumque disciplina Iesuitica, ut fato sibi ac iure debitum regnum aliquando recuperaret. Persuasum regi Polono, Sendomiriensi Palatino, genuinum heredem esse. Adiutus exercitu, pacta sibi Sendomiriensis filia, in Russiam ducit, Cosaccos sibi conciliat. Multis Borisii tyrannidem aversantibus, arces favore nominis et loca munita haud pauca sibi acquirit. Victus initio a Bori, sed altero proelio victor, pereunte mox tyranno, liberisque eius veneno necatis, festa plebis gratulatione Mosquam


page 639, image: s639

ingreditur, coronatur, foedus cum Polono facit, magnifico apparatu sponsam e Polonia adductam sibi copulat. Ceterum Russi proceres indignati, ad Polonorum fastum, fictamque esse persuasi de Demetrio fabulam, in exitium eorum conspirant.

Firmati concursu plebis, omnia permiscent caedibus; mille ducentis Polonorum peremptis, CCCC Russorum desiderati. Demetrius multis vulneribus confossus, omnibusque proscissus ludibriis; sponsa omni gaza spoliata pauperque in Poloniam remissa est. Basilius Ioannides Suiskius, conspirationis signifer concordibus procerum votis princeps renuntiatur.

Dispar ut causa, ita exitus coniurationis in Iacobum VI, regem Britannorum, reginam, liberos, omnesque regni Magnates fuit. Ea ut nulla crudelior unquam, ita haud scio, an qua mirabilius aperta uspiam legatur. Consceleratorum unus monuerat occultis litteris Montaquilium, ne interesset comitiis, quae improvisum ictum sensura, nec visura percussorem essent. Id suspicionem regi sagaci movit, ut subesse crederet periculum. Scrutati cellam curiae subterraneam, inveniunt XXXVI dolia, pulveris nitrati plena. Iniecta manus Faukio, qui ocreatus forte ad ianuam assistebat, Is excussus, cum funes cannabinos celare nequiret, statim crimen prodidit. Eius peracti rei Iesuitae, nec pauci magnates, partim caesi in fuga, partim supplicio affecti sunt; monstrum horribile; antequam exiret in lucem, raro Dei beneficio in partu suffocatum.

Verum ut semper Iesuiticum sodalitium aliquid parturiret novi, eodem tempore Venetis non parvas excivere turbas. Illi leges quasdam maiorum renovarant, quibus cavebatur, ne liceret, absque senatus suffragio, templa nova aut coenobia struere, neu clericis fundos donare aut stabilia bona. Miserant et in carcerem nonnullos sacerdotes, flagitiis infames. Iesuita haec accurate, ut omnia, quae sedulo rimabantur Reip. arcana, ad Claudium Aquavivam, ordinis sui rectorem perscripserant. Clemens quidem VIII ea pro sua moderatione dissimulaverat: at Paulus V, animi vehementioris Pontifex, abrogare Venetos leges iussit, renuentes cum universa ditione sacris interdixit. Plerique tamen Ecclesiastici fulmen id Pontificis, ut indicta causa adversus innocentes vibratum, contemnentes, sacrum minime intermiserunt. iesuitae contra, non tantum dicto audientes Pontifici, sed et propugnatores crudelis sententiae facti, in alia commigrarunt loca. Variis utrinque et aculeatis certatum est scriptis, Baronio et Bellarmino inter alios pro hero suo Pontifice, Francisco Paulo Servita et Ioanne Marsilio pro statu Veneto dimicantibus. Cum neutri cederent, a verbis ad arma deventum. Conscriptis utrinque copiis, Rex Hispanus auxilia Pontifici, Hollandi Venetis obtulere. Nam et factio Hispanica Romae potens, dissidii huius fax esse putabatur.

Tandem vero interventu Galliarum regis, reperta reconciliationis via, si captivos traderent Veneti, legumque exsecutionem nihil ultra patrum instituta extenderent. Ita revocatae a Paulo dirae, Iesuitis Veneto territorio interdictum, haud exiguo ordinis praeiudicio. Unde eorum subornati artibus percussores in Servitam, Rei publicae illius Theologum, cum vulnera viro gravia inflixissent, consilio tamen exitii eius frustrati, odium magis sui inflammarunt.

Nec tranquilliorem Poloniam eadem societas fecit. Ibi Ioanne Zamoiscio (qui Academia sua Iesuitas excluserat) vivis exempto, maiores iam illi apud regem, minor aliorum procerum, consiliis factiosis adversantium, metus erat. Unde tanta discipulis Iesuitarum audacia, ut aedem Protestantibus sacram Posonii, incendio delerent. Persuaso rege, ad querimonias obfirmandum animum. Igitur Nicolaus Zebrzidovius et Ianus Ratzivilius,


page 640, image: s640

indictis nobilium comitiis, foedus pro libertate condunt, quorum sequaces populari lingua Rackosiani, id est, comitiales appellati. Mox decursatur ad arma. Caeduntur initio regii ad mille, plures in fugam aguntur, eratque in proclivi Rackosianis victoria, nisi quidam inter eos corruptae fidei ad regem declinasset. Proinde omissa vi, ad comitia regni reiecta lis est; sed ut fit, civilibus dissidiis soluta passim licentia, Gedani monasterium S.Brigittae, Thorunae maius templum Iesuitis adimitur. Imputantur eis praecipuae Europae mala, urgetur a nobilitate feralibus sodalitiis exilium, Comitiis Varsoviensibus, ut parum liberis obtenditur protestatio.

Sparguntur et voces de novo rege eligendo, cum nimia securitas et audacia Rackosianis attraxit malum. Regii subito in eos irruentes disturbant conventum, multisque occisis, demunt reliquis animos. Soli Sueco haec profuit Polonorum discordia, qui capto per id tempus Weissensteino, labefactas in Suecia res suas multum erexit, causamque suam, diminuta Sigismundi existimatione, probabiliorem studuit efficere.

Exemplum haud dubie movit Matthiam Archiducem ut cunctante Caesare germano, Hungaricos motus quam benignissime componeret, assignata Botscaio Transylvania, et religionis sancita libertate, pacemque intestinam, extrinsecus pactis indutiis muniret. Etenim Serdar Prosultanus, Gambolati sollicitus defectione, qui Alepum, Damascum et Tripolin occupaverat, tremendamque potentiam simulato in Sultanum velabat obsequio, induerat iam desiderim belli cum Christianis finiendi. Decretae igitur in XX annos indutiae, atque ut interim Achmetes Sultanus Caesarem vocet patrem, ille eum filium, Caesares vicissim ambo salutentur,commutatis tertio quoque anno utrinque muneribus, fida consolidetur amicitia. Transactionem Botscaii, qui maxime eam promoverat, mors excepit, et Stephani Ragotscii electio, qui fidus Caesari, petentibus auxilium Rackosianis, ait, nefas sibi videri in proprium insurgere principem, bellumque civile auctorum finiri infamia solere. Atque ut testaretur, quam minimo flagraret dominandi aestu, abdicavit se principatu, eumque Gabrieli Batorio transmisit. Quo tempore,cum Persici regis legatus Pragae in maius extolleret vires sui domini, eique certum esse diceret, Osmanicam exscindere domum, tarditatem auxit Rudolfi, ne initas firmaret indutias. Inde Heiduccis renata latrocinandi licentia, Matthiae crevit auctoritas, qui gratiosus apud Hungaros aditum eius regni sibi apud ordines aperuit.

Eodemque anno altae Germaniae paci ominosum sidus cometa minabatur, edito statim specimine ingruentium atrocius malorum, in urbe Suevica ad Danubium Donaverda. Eius cives procacius usi publica securitate, Abbatem sollemni pompa circumferentem Labarum et crucem, contumelia affecerant, eamque ob causam icti proscriptione Caesaris, etiamsi sarcire illatum monachis damnum cuperent, in Maximiliani tamen Bavari potestatem rediguntur. Haec litis et diffidentiae inter Imperii ordines occasio, cum subinde comitiis restitui in integrum peterent Donaverdam Protestantes, earumque postulata eluderent Pontificii.

Sub haec Rex Britannus, periculis adductus frequentibus novo obstringit subditos sacramento, quo quisque profitetur, nullam esse Romano Praesuli regis exautorandi potestatem, seque nullo talis censurae praetextu a fide et oboedientia recessurum. Dictum et a Catholicis, quos vocant, iusiurandum illud, Pontifice et Bellarmino nequiquam reclamantibus. Inviserat paulo ante regem frater reginae, tunc puerperae, Christianus IV, maximisque ab Anglis honoribus affectus, intra sex hebdomadas in regnum erat reversus. Sommersetiam et Bristoliae urbis viciniam inundavit Oceanus, ut subito solum diceres salum factum.


page 641, image: s641

Angli, quod infeliciter antea tentaverant, in Virginiam Colonias deduxere.

In Belgio vix tandem satietas bellandi apparuit. Brevordam ab Hispanis sed sine arce captam, foederati receperant. Slusis depulsus Spinolae miles, Lochumum expugnaverat et Grollam, mox et Rhinbercam. Post tot felices successus, iniectumque Batavis metum, seditio Albertum militaris exercebat, quae vix, oppignorata tumultuantibus Diesta, modicum sopita, ac denique soluto stipendio, rebelles relegati, multi moram trahentes occisi sunt. Mauritius interea Lochumum recuperaverat, a Grolla erat reiectus. Iamque novum, Hollandis praesertim et Zelandis, arridebat consilium in Americam navigandi. Nam in Moluccis prospera usi fortuna, praevalidam rursus ad Orientales Indos classem expedierunt, maiora utique animis volventes, nisi exhaustum aerarium, et spes praecidendi molitiones Indicas, Hispanum et Archiduces inclinassent ad pacis studium, a quo nec alieni erant Ordines si certam acquisitae libertatis confessionem adversariis extorsissent. Interim ne falleret ignava pacis exspectatio, mittitur in fretum Gaditanum cum classe Iacobus Hemskerkius, qui littus Hispanum infestans, naves regias prope Gades, aut flammis absumpsit, aut ictibus tormentorum quassatas fere inutiles reddidit, victoria patriae sua morte dedicata. Percussus enim, celari prudenter casum voluit, ne cursum victoriae inhiberet. Hispanorum ibi ad bis mille interempti. Ergo pactis indutiis, pronuntiantur liberae foederatorum Ordinum provinciae, in quas Rex et Archiduces nihil iuris praetendant. Postulatur contra; ut Indicam aboleant navigationem Batavi Zelandique, atque integra sit Regiis solis novi orbis usurpatio, Ea disceptatio aliquot menses tenuit,dum Ioannes Naius Franciscanus, impigerrimus alias pacis promotor, excurrit ad Philippum, tantoque tempore detinetur, ut et Gallus Orator, et Danus Iacobus Ulfeldius cum Iano Charisio domum remigrarent, ac tota mox pacis actio abrumperetur. Ad extremum Galli et Britanni, Regum, Electorumque et Principum quorundam Legati, indutias duodecennes persuaserunt partibus, quibus stabilis utrinque sancita securitas per Europaeas terras, at extra Europam arbitrio relictum Hispani Regis, si cui in provinciis suis commerciorum vellet permittere libertatem. Cautum tamen, ne impediret, si quam exteri principes foederatis indulgerent, negotiandi facultatem. Pactae indutiae mense Aprili, anno huius saeculi nono, sed quae vim haberent anno demum sequenti.

Confectis in Belgio indutiis, Germania dissidiorum nova semina suscepit. Matthias frater Caesaris, armatus venit in Bohemiam, discussurus, ut ferebatur, consilia Hispaniensium, qui Ferdinando Archiduci Hungariam et reliquos Austriacorum principatus destinarent, ut addictiori partibus Pontificiis. Bohemi se in armis fore polliciti sunt pro Caesare, si libertatem, eam praesertim quae conscientiae est et religionis, sanciret, ad patris Maximiliani exemplum. Cum id postulatum differretur, tradenda fuit Matthiae Hungaria Austriaque. Matthias mox ad suggestiones Legati Pontificii et Cleselii, Praesulis Viennensis, Protestantibus Austriacis sacrorum suorum exercitio interdicit, recusantibus obsequium vim ostentat. Verum illis ad propulsandam vim semet comparantibus, antequam sacramentum dicerent Matthiae, atque ad instar Hungarorum et Moravorum, gratiam sibi fieri eiusdem divini cultus; suppliciter postulantibus, assensum praebuit princeps. Nec difficilior Caesar ipse, qui Bohemis, Silesiis, Moravis, eiusdem Augustanae confessionis sociis, sacrorum libertatem promulgavit, diplomatibus ad id sollemniter conditis, Academiaque Pragensi eorum tradita directioni, quae res postmodum minus sincere observata, funestorum bellorum materiam dedit.


page 642, image: s642

Successere statim tumultus Iuliacenses. Mortuo namque Ioanne Guilelmo absque prole, atque inde Electore Brandeburgico, hinc Palatino Neoburgico, aliisque ex connubiis cum sororibus defuncti prognatis, successionis ius praetendentibus, Imperator litis disceptationem ad se revocans, interim Leopoldum Austriacum, Episcopum Argentinensem et Passaviensem miserat, suo et imperii nomine Iuliacenses ditiones recturum. Huius partibus principes Pontificii, illorum Reformati plerique studebant. Hinc conventus Halae Suevorum Protestantium, hinc Herbipoli Catholicorum: hinc foedera cum exteris et conspirationes intestinae, in perniciem tandem Germaniae erupturae. Brandeburgicus Ioannes Sigismundus et Palatinus Wolfgangus Wilhelmus, re inter ipsos composita pro tempore, scripsere militem, et pleraque ducatus oppida suae potestatis fecere, excepto Iuliaco, quod Leopoldus detinebat. Verum et illud quoque a Mauritio Nassovio, Belgicis iam proeliis soluto, et Christiano Anhaltino obsessum, simulque auxiliaribus oppugnatum Gallorum copiis, deditione accipitur post bimestre. Ac positis utrinque armis, lis iudicibus delegatis Coloniae dirimenda frustra committitur.

Per haec Henricus IV, Francorum et Navarrae Rex fortissimus, dum altam vigilantia sua pacem a multis iam annis regno conservasset, ac nuper florentissimum exercitum, et omnibus rebus ad magnam expeditionem instructum, ad confinia Galliae et Germaniae collocasset, spe facta Iuliacensium ditionum possessoribus parati apud se auxilii, multis metum iniecit, multis male opinandi loquendique occasionem dedit. Cum haereticorum fautorem, et morte dignum audisset praedicari Franciscus Ravaillacus, extremae homo dementiae et impietatis, interficiendi regis sui consilium cepit. Quem nactus in rheda, Parisios obambulantem, contemplandi causa apparatus; quo reginam pridie coronatam exciperet, praecipiti insultu, gemmo ad cor eius illato ictu cultri necat, regem, si simulationem eius religionis, quam plerique in eo non fuisse confirmant, excipias, suae aetatis maximum. Sicarius perditissimus, vix ullo idoneae paenitentiae signo edito, inter exquisitissimas poenas nefarium spiritum exhalavit. Filius regis Ludovicus XIII, cum nonum aetatis annum nondum implesset, administratio regni reginae matri collata est, quae et promissam Iuliaci obsessoribus opem tulit.

Inquietissimae etiam tum res Barbarorum erant. Gambolatus sane Alepiensis Satrapa, fractus a Turcis, atque a suis, Achmetis gratiam pollicitatione militandi contra Persas obtinuerat: At Persa Siasaba nihilo segnius continuabat expeditiones; Pontificem, delato ei Christianorum suae ditionis obsequio, Caesarem, iactatione virium ad socianda secum arma provocabat. Pontifex ea causa Religiosorum familiis iniunxit, ut Hebreae Arabicaeque linguae Professores alerent, quorum opera in conciliandis Orientalium terrarum Christianis uteretur. Matthias iam Hungariae potitus, pacem Turcicam stabilivit. Turcae a Persis in Babylonia ingentem accepere cladem: in mari Mediterraneo cum Florentinis et Melitensibus varia fortuna dimicarunt.

Mauri quoque reges, Fessae et Marocci, diuturnis inter se dissidiis conflictati, victique ad ultimum a Muleo Sidane, amplissimas ei Africae ditiones reliquerant. Eius patruus Schequus, Hispaniae regem suppetias orabat, a quo et pecunia instructus, Alarachiam, firmissimum litoralis Africae propugnaculum, ad columnas Herculeas, corruptis praesidiariis, Hispanicae tradidit ditioni, tam fidei suae in Philippum pignus, quam adversus Sidanem adiumentum. Interim Philippus e tota Hispania Mauros, veteres earum regionum incolas, malaque fide Christianismo tinctos, pellit, quod Africanos Mauros et Turcas, in perniciem


page 643, image: s643

Hispaniae, sollicitare dicebantur. Exuti agris fundisque miseri, aurumque et gemmas cum mercibus commutare iussi, retento tantum viatico, navibus exportantur, capita hominum, ut narrant, ad novies centena milia, qui diversis locis temporibusque, partim expositi in littora Africae, partim prohibiti appulsione, partim in alias gentes sparsi, ingenti numero, fame, gladio, frigore, aut aliis periere. Unde multos cepit admiratio, quid adeo peregrinas et longe dissitas lucrari animas nitantur Iesuitae, tantaeque multitudinis in oculis suis versantis negligentes, ad certum eam exitium expelli sustinuerint. Neque enim dubium, inter tot milia, puerorum praesertim et mulierum, dociles reperiri animas potuisse. Sed de eo quidem ipsi viderint, nobis quod superest historiae pertexetur.

Rex Polonus, composito cum Rackosianis dissidio, Suecos simul Russosque se acriter lacessentes, secundis proeliis, illos in Livonia; hos in Lituania prosternebat. Compertoque, Russos quosdam adversus Suiskium, duce novo Pseudodemetrio, rebellare, Smolenscum Lituaniae metropolin, pridem Moscorum subditam tyrannidi, obsidione cingit, in qua expugnanda dum laborat, alia Polonorum manus ipsum Suiskium, cum duobus eius fratribus, proelio victum capit. Novogardia obsequium Sigismundo, ipseque adeo Chamus Tartarorum Astracanensium defert, annoque exeunte Demetrius impostor trucidatur. Vilnam exurunt Moschi. Smolenscum bienni obsidio fatigatum, postremo dat Polonis manus, ubi ducenta Moschorum milia feruntur interiisse, atque ut solens est difficilioribus ad magnas urbes proeliis, obsidentium ingens turba.

Tunc vero Belgas foederatos intestina invasit, super aliquot Chistianismi quaestionibus discordia.

Iacobus Arminius, ex Amstelodamensi Pastore Theologus Leidensis, de quibus per litteras contulerat cum Fr. Iunio, dogmata pleraque a Calvini schola aliena, studiosae iuventuti diligentius inculcaverat, Francisco Gomaro, eiusdem Academiae Professore,acriter refragante. Lite saepius agitata, cum Magistratus ac primores coepissent in partes secedere, qui Arminium tuebantur, Remonstrantes; qui Gomarum Contraremonstrantes dici occoeperunt. Tandem a verbis et stylo ad factiosas molitiones, ad arma, ad pugnas, progressi dissidentes, grande aliquod malum florentissimis Ordinum rebus minabantur, controversia neutiquam cum auctore suo exstincta. Etenim mortuo sub annum MDCIX Armino, novalis de successore eius Conrado Vorstio tenuit, quem certatim ab omnibus appellatum schismaticum aut haereticum, atque in divinas perfectiones iniurium, nihilominus ut insignem Doctorem Remonstrantes commendabant. Quorum studio ille adeptus functionem publicam, praepotenti regis Britannorum adversatione, ea rursus excidit, foederis et amicitiae dissolutionem minitantis Ordinibus, nisi corruptorem divinae veritatis desinerent fovere. Amotus vero et sepositus Goudam Vorstius, suae tamen factioni quasi pro Apostolo fuit, donec gliscens subinde discordia, non tam transactione, quam expulsione aut caede Arminianorum oppressa, coepit relanguescere, pro ut suo loco dicetur.

Invasit et Septentrionem nostrum acerba cum Suecis contentio. Carolus IV Suecorum Rex, quod cum Polono bellaret, naves per Hellespontum Danicum, et ex ipsa Dania Rigam et ad Borussica itantes oppida, passim detinebat. Lappones maritimos (Norvegiae illi pars sunt) vexabat tributis, quorum et titulo insolenti uti coeperat. Ea de causa Christianus IX, misso ad eum feciali, cum nihil responsi ferret, Calmariam, permunitum Sueciae oppidum, obsidet, repulsisque erumpentibus, Vi expugnat, exeunte Maio, anno huius saeculi


page 644, image: s644

undecimo. Et quamquam edixerat, ne in impuberes sexumque sequiorem a milite saeviretur, tamen cum mulieres lapidibus in cesserent irrumpentes, promiscua fuit caedes, exacerbatis et eo Danis, quod frumentatores suos, nuper a nobili quodam fraudulenter evocatos, contra datam fidem trucidatos meminissent. Capto oppido, arx Caroli freta subsidio,diutius victorem distinuit. Crebrae ibi cum proximis Succorum castris concertationes, caedes multae. Dumque obsidioni advigilant Dani, interceptis a Sueco litteris, quibus Christianopolitae auxiliares copias postulabant, mittuntur eo, qui se Danicum fingendo praesidium, praelatis, quae forte nuper eripuerant, vexillis, oppidanos fallerent. Ita insidiis doloque capta Christianopolis, incendio deletur, incolarum plerisque necatis. Vicissim Sueci classe a Danis spolianturi, terumque expelluntur, quod receperant, Calmariensi oppido. Qui iusti proelii copiam non facerent, obsidionique solvendae impares viderentur, Christianus Sommius, qui arcem tenebat, regi eam Danorum tradidit. Ubi CVIII tormenta aenea, et sex armatae naves, cum omni instrumento bellico, in regis potestatem venere, Augusto ineunte. Secutae sortem Bornholmia, Olandia, Goldburgum. Carolus impatientius ferens acceptas clades, ad duellum provocat regem Christianum, quasi duorum periculo universum certamen niteretur, sed cum impar aetas, conditio, causa esset regis utriusque, indignabundam provocationem salse Rex Danus elusit. Carolus, accedente ad senium et aegritudines maerore, confectus est sequenti mense, successore Gustavo Adolfo filio, qui hactenus egregie rem Suecicam administrat. Finiente anno ad Elsburgum, alteram quasi Sueciae clavem, captae Suecorum naves pleraeque, quam victoriam quinto post mense castelli deditio secuta. Eam regis Dani felicitatem obnubilavit reginae mors, quae enixa anno huius aevi nono Fridericum, Verdensem postea Episcopum, undecimo ineunte Ulricum Suerinensem, mox duodecimo laudatissimam vitam beato fine clausit, ingenti hisce regnis sui desiderio relicto. Rex ipse pene interceptus insidiis,Franciscum Rantzovium, Christ. Barnecovium, Stenonem Rosensparrum, aliosque nobiles non paucos, luctuoso quidem privatis domibus, sed felici patriae proelio amisit.

Initium eiusdem anni funestavit obitus Caesaris Rudolfi, quem semestri spatio inopinatum Christiani II Saxonis funus praecesserat, sequebaturque Ernesti Coloniensis. Huius Septemviratum Ferdinandus Bavarus, istius Ioannes Georgius frater suscepit. Caesare vivo ac vidente, Hungariam Austriamque Matthias frater artificio quodam in se transtulerat, quibus et Bohemiam, paucis ante mortem eius mensibus, adiecit. Etenim miles Leopoldicus, qui ruendae administrationi Iuliacensi scriptus, ac postmodum ad IX peditum, IV equitum milia auctus fuerat, invaserat Bohemiam, Buduisium astu, Pragam minorem vi occupaverat. Inde adventante in auxilium Bohemis Matthia, iam ad subitas hasce impressiones fremente, Caesar tradere ei Bohemicam coronam, annuasque pacisci pensiones adigitur. Exercitus Lepopoldicus, gratia metuve Matthiae fractus, repraesentato sibi stipendio, demigrat. Rudolfus praegnante iam dissidiorum civilium Germania, derepente in fata concessit, imperio functus annis XXXV, immensa vi auri in thesauris relicta, maiori pacis publicae desiderio. Princeps cetera eximius, sed matrimonii abstinens, liberiorique, quam fas erat, Veneri assuetus, culpam haud modica dignitatis iactura luit, insuperque liberis orbus legitimis, dum fratres, Matthiam, Maximilianum, et Albertum similiter relinquit orbos, patruelem denique heredem habuit. Hac sc. occasione fecunda Maximiliani regia ad Caroli, fratris eius, stirpem devolvitur, qui e Maria Bavara quinque filios, decem filias procreaverat, quorum Ferdinandus


page 645, image: s645

natu maximus tempore, quo haec scribimus, Augustum apicem inter perpetuas Germaniae turbas tenet.

Biennio ante Rudolfum decesserat Fridericus Palatinus, herede filio cognomini, qui tutore usus Ioanne Bipontino (licet Philippus Guilelmus Neoburgicus septemviralem tutelam sibi assereret) Elisabetam, Iacobi VI filiam, sibi iunxit, nobisque inter alios spectantibus, pomposo apparatu deduxit Heidelbergam. Sed id quidem anno huius saeculi XIII accidit, cum iam Caesar Matthias Germania potiretur, Dacia Gabor Bethlemus.

Ceterum superstite adhuc Rudolfo, in Transylvania res varie nutaverant. Batorio Valachiam pene eripuerat praefectus Radulensis, eiusque ad Cronstadium fuderat copias. Inde Forgatscio creverat audacia in Transylvaniam movendi, et Claudiopolin, alique loca munita, redigendi sub Matthiae regis dominium. Verum, (quae est bellicae sortis inconstantia) rursus a Batorio profligatus, compulsusque in silvas Forgatscius, cum varias pertulisset miserias, recesserat in Poloniam, quando Sutschius a Polonis dimittebatur, ut Moscoviam eis subiceret, irrito consilio. Poloni namque a Russis acri ad extremum proelio victi, etiam Smolensco rursus exciderunt. Batorius Austriacis semet, Turcarum odio, applicans, Gabori viam ad principatum capessendum Sultanico patrocinio aperuit. Dicenda nunc eruditorum funera; quibus primordia huius saeculi caligarunt. Res sane praeclaras tentarant aliqui.

Colloquio Ratisponensi, erat disceptatum, si convenire in principiis fidei Romanenses cum Protestantibus possent. Philippus Heilbrunnerus et Aegidius Hunnius contenderant, eloquia Dei scripta esse ideo, ut normam praebeant sola omnium ad aeternam beatitudinem credendorum, iudice secundum ea controversiarum Spiritu Sancto. Sed contra Iacobus Cretserus, Albertus Hungerus, Adamus Tannerus, iudicem litium constituerunt Romanum Pontificem, legem et normam non solas litteras divinitus inspiratas, sed et traditiones viva Ecclesiae voce traditas. Sic, controversia in ambiguo relicta, discessum. Secutae anno huius saeculi secundo mortes Francisci Iunii Galli, Danielis Tossani, Guilielmi Perkinsi Angli, Casparis Peuceri Medici et Historici, Pauli Melissi Franci, Ioannis Passeratii. Anno MDCIII, Aegidii Hunnii, Theologi Wittebergensis eximii. Sequenti, Syriaci Spangenbergii, Christophori Pezelii, Lucae Osiandri Theologorum, Iani Douzae, arte et Marte praestantis Batavi, Oberti Gifanii Sicambri, Hieronymi Mercurialis Foroiuliensis, Melchioris Iunii Argentinensis. Anno MDCV longaevam senectam absolvit Theodorus Beza Vezelius, quem Spondanus Calvinianorum Calipham dicit. David Paraeus, elevata inter Lutheri et Calvini sectatores lite, concordiam utriusque persuadere frustra studuit. Sextum annum Iustus Lipsius, varia litteratura nobilis: Septimum Caesar Baronius Cardinalis, Georgius Mylius et Lucas Trelcatius, Theologi, Ioannes Reinoldus Anglus, Otto Casmanus, Martinus Crusius, decessu insignierunt. Octavum Arnoldus Huitfeldius, Danorum Historiographus et Cancellarius, et Philippus Nicolai, Pastor Hamburgensium clarissimus. Initium anni noni funestavit mors Iosephi Scaligeri, rarissimae eruditionis viri, et Caroli Clusii, Botanici. Decimus rapuit Amandum Polanum, insignem inter suos Theologum. Valentinus Smalcius, Christophorus Ostorodus, Georgius Eniedinus, et alii, infaustum Fausti Socini magisterium sequentes, sopitam multis saeculis Photini haeresin ab inferis in lucem revocarunt. Quidam, sumpto fratrum Roseae crucis titulo, incredibilem perfectionem et scientiam omnium artium, Magiae praesertim, multis libellis professi, nihil dum humano generi certae salutis aut notitiae de se praestitere. Fama de iis aliquot annis iactata in tenebras, e quibus emerserat, recidit.


page 646, image: s646

MATTHIAS Imp. Romanus. ACHMETES Turcicus. OSMANES vel OTHMANNUS II.

MAtthias praesenti omnium Electorum (praeterquam Brandeburgici) suffragio creatus Imperator, statim Augustalia sumpsit, redimita simul diademate Anna Tirolensi, coniuge et consobrina sua, religionis maiorum perquam studiosa, quae tribus ante maritum mensibus decessit sterilis. Cum aulam Caesar Praga Viennam transtulisset, indixit Ratisponae comitia, quibus ipse interfuit, memor, quam parum proximis per Ferdinandum Archiducem Rudolfus effecisset. Hic vero Protestantium plerique omnes, dempto Electore Saxonum et Ludovico Hasso, (quorum ille exclusus Iuliacensium terrarum possessione, hic a Mauritio patruele praefectura exutus Marpurgensi, alieniores se a fervidis reliquorum consiliis gerebant) multis modis onerari Euangelicos queruntur, dum summi tribunalis iudices seu Spirae, seu in aula proscriptiones aut alias poenas in eos facile decernunt, adversaeque religionis principibus exsecutiones committuntur. Postulant instantius, ne deinceps numero valeant vota, quod ea ratione in promptu habeant Pontificii ordines in ordinem cogere Euangelicos; sed ut aequabile ius decidendi sit penes utriusque partis suffragatores. cum parum aut nihil impetrarent, seque a consultatione publica, quoad querelis esset satisfactum, pervicacius subducerent, crevit discordia procerum, a comitiis re infecta discessum est, nisi quod plurium arbitrio decreta est symbola ad propulsandum bellum, quod Turca Achmetes Transylvaniae inferebat. Etenim accusato apud Sultanum Batorio, quod cum Caesare faceret, eique tradere Daciam niteretur, primo Andream Gretzium Turca, inde Bethlemum Gaborem, suis viribus constituere fiduciarium Dacorum principem parabat, neque fidas in Pannonia servare indutias videbatur. Atque Batorius sane, Saxonum in Dacia reliquias crudeliter habendo, dum promiscue quosvis perfidiae suspectos ad supplicia rapuit, plus terroris, quam virium roborisque circumferebat. Quare profligatus a Gabore, auxiliis instructo Turcicis, paulo post Varadini suorum proditione interiit: Gabor Lippa, aliisque munitionibus traditis, Turcam; dataque obsequii fide, Caesarem placavit.Ne bellum in Pannonia renasceretur, Arabum opportuna seditione factum est, qui Adenum Sultano ademere; Emiris Saidae (is e Godofridi Bulionaei posteris se ferebat) filio Damascenum quoque purpuratum ingenti cum strage proturbante. Erat autem tempus illud terrae motibus, eluvionibus, procellis, chasmatis, prodigiis, incendiis nimiis portentosum, unde cordati accensam in mortales Dei iram, perspicue ominabantur. Et vere in Germania Iuliacensis ditio erat pomum Eridos inter principes. In Gallia coniugium Ludovici regis cum Anna Maria Austriaca, Hispana principe; vicissim Philippi IV, Hispaniae heredis cum Elisabeta, Galli sorore; In Italia, ex morte ducis Mantuani, Monferratense territorium inter Sabaudum et Mantuani fratrem, dissidiorum fomitem ministrabat.

In Septentrione quidem nostro, captis a Rege Christiano Calmaria et Elsburgo, praecipuis Suecorum ad Balthicum et Hesperium mare propugnaculis,at post proelia atrocia, a felici victoriarum cursu pestilentis contagii vehementia retrahente, pax tandem redintegrata est, ea lege, ut deleto Lapponum titulo, Rex Suecus, veteri ut dominio, sic elogio acquiesceret, in belli sumptus Dano regi solveret duodecim auri tonnas, ut vocant, et dum id debitum luit, Elsburgum relinqueret pignori, reliquis interim oppidis ei redditis. Exinde fida inter utramque gentem pax foret; quae hactenus maximo utriusque commodo servatur, regibus ipsis mutuo virtutum, bellicae praesertim magnanimitatis, et purioris


page 647, image: s647

religionis adspectu, insolitam fere maioribus suis, sed optatissimam semper plebi utilissimamque amicitiam colentibus.

In Asia Achmetes, composito aliquamdiu cum Parthis bello, Hollandos admisit in foedus, quorum legatus Cornelius Hagius exquisito Byzantii apparatu exceptus, commerciorum immunitatem, et captivorum dimissionem de facili obtinuit, Hispanorum crediderim odio, quibuscum fere perpetuum Turcis dissidium.

Erat et in Mauritaniam intenta Turci aula, ubi a ferro ad magicas artes deventum fuerat. Ingens enim Sidanis,Marocci regis, exercitus parva magi manu stratus est, regnumque mago cessit. Sed rex alium nactus eiusdem artis gnarum, rursus priorem devicit, qui tamen instaurata incantatione, denuo potitus Marocco, credulae plebi speciem vatis praebuit. Sic ludunt Daemones inter suos asseclas in perniciem infelicium animarum.

Neque Gallia immunis fertur earum fuisse fraudium. Ibi Marchio Ancraeus, repente collecta reginae et invidiosa sane gratia, incantamentis fertur effecisse, ut omnes prae ipso principes parvi essent. Magister equitum Franciae creatus, domo ipse Florentinus, regem,qui nondum in suam tutelam pervenisset, regnumque fere habebat in potestate, aerario deutebatur, leges pro arbitrio figebat, refigebatque. Ea causa Henrico Borbonio Condaeo principi, Henrico Bullionio, Nivernio, et aliis regiae proximis, secessionis fuit, et tumultus intestini. Cumque tandem promulgatio Tridentini concilii toties elusa, urgentibus, qui Italicae et Pontificiae factionis erant, exisset in vulgus,a multis est reclamatum. Curia Parisiensis delenda sanxit Marianae, Fr. Suarezii, Bellarmini, et aliorum scripta, quibus potestas Pontifici regis abdicandi datur.

Cardinalis Peronius, cum clero et nobilitate pleraque, auctoritatem concilii asseruit, Iacobo Anglorum rege Peronium valide refellente, Hugonotisque regnum peregrinae tradi potestati, praeter maiorum instituta, haud vane contendentibus. Sed caesis Condaei copiis, Ancraei praevaluit factio, ad ultimum exitio eius finita et Condaei captivitate. Interim Aquisgrani et Coloniae Pontificiae partes, Francofurti et Vormatiae Iudaicae, factiose impugnabantur, grandi seditiosorum malo. Aquisgrani multis iam annis dissidia ferbuerant. Senatus e Pontificiis (qui se Catholicos appellari malunt) suppletus, abdicatis Protestantibus, omni sacrorum eis exercitio tam domi quam foris interdixerat, punieratque recusantes. Id cives insueram servitutem interpretati, quod nec audirentur in curia, urbis per tumultum a plebe excitatum potiuntur, Iesuitas eiciunt. Intercedentibus deinde Iuliacensium terrarum possessoribus, legarisque Francicis, concordia sarcitur, sed qua priscae religionis senatus teneri nollet, novique patres in curiam adsciscerentur. Ea discordia proscriptionis fulmen Caesari extudit. Similiter Coloniae multi, sacro suo prohibiti, Mulheimum, quod altero ab urbe lapide Iuliacensium muniebatur auspiciis, secesserant, frequentiaque novae civitatis (ut habebatur) et metuendum robur, Agrippinensibus accenderat aemulationem, privilegiis cautum sibi iactantibus, ne ea vicinia urbs ad Rhenum conderetur Re litteris plurimum disceptata, interdicitur et principibus, Brandeburgico inquam et Neoburgico, aedificatione Mulheimi, et civibus destructio imperatur ab Caesare, cunctantes proscribuntur.

Dum ea lis tenet, Wolfgangus Guilelmus Neoburgicus, et Georgius Guilelmus Marchio, Electoris filius, cognati principes, super possessione maternarum ditionum dissidere animis, mox et religione coepere. Ille ducta Magdalena Bavara, ad Pontificios se applicat, hic ad Calvini sectatores. Ille munit Dusseldorpium, hic Batavorum


page 648, image: s648

manu Iuliacum. Caesar, mandata Alberto fratri exsecutione sententiae, adversum Aquisgranenses latae, oleum igni affudit. Neoburgicus Mulheimum destruendo, parere edicto Caesaris, Elector Brandeburgicus eiusmodi proscriptiones, quasi praeter leges imperii evulgatas, rescindi postulare. Interim Spinola Aquisgranum occupat, restituit senatores; fugiunt Euangelici, qui remanserant, puniuntur. Mox et Mulheimum exscindit idem: Vesaliam, insigne ad Rhenum fl. oppidum, alique Iuliacensis dominii loca, pro Neoburgico subigit. Vicissim Mauritius a Brandeburgensi evocatus, Emericum, Retzum, et Marcani comitatus pleraque. Dum ille ad Retzum haeret, Vesalia a Ludovico Velasco, contra quam convenerat, copiosum alere praesidium trium millium cogitur; Neoburgicus, exstincto patre Philippo Ludovico, Romanensium suis in ditionibus instaurat cultum, Brandeburgensis in suis (ut quam longissime ab eo recederetur) Calvinismum praescribit, adeo in alteram declinantes ambo partem, ut subditis aegrescerent animi intemperie principum, ac Berlini fere ad seditionem prosiliretur, tumultuante admodum plebe, ad ritus Lutherani immutationem. Francofurti oborta ob Iudaeos seditio, uti et Vormatiae. Illa atrocior, et cum manifesto Caesaris coniuncta contemptu, Fetmilcho et aliis capite stetit: haec mitior, ne ratione sua carens, Friderici Septemviri vigilantia sonita, atque paucorum exilio finita est, Iudaeis, quos cives ob immanes usuras exegerant, urbe abstinere iussis. Qui Francofurtum quidem pompose sunt reducti, haud sine Christianorum opprobrio, exitiale illud Rei publicae virus suopte passim gremio foventium. At Salinis Thuringorum emersit haudquaquam tolerabilior Stifelii et Ezechielis Methi blasphemia, qui se maximum illum Michaelem et immortalem, Deique verbum iactare ausus, experimento ipso miserum se mortalemque demum didicit. Valentinus vero Smalcius, sparsis hinc inde Socin suisque libellis, Christum Iesum aeternam habere Deitatem pernegavit. Cui sectae, quamquam ex omni Christianorum classe valide contradicitur, Sarmatia tamen Daciaque vires hospitiumque praebet. Ac nisi vigili doctorum calamo obviam argutiis esset itum, novitatis avidae fluxique ingenii iuventus, inauditum maioribus Christianismum imbibisset.

Interim Turca vicennales cum Caesare renovat indutias, haud levi Cosacorum agitatus iniuria. Illi enim praecipuas interioris Moschoviae urbes anno XIII perpopulati, cum et Tartaris graves intulissent clades, Turcarum in Ponto Euxino XXIV triremes cremarunt. Quin et irritatiores, ad Sultani expostulationes, Thraciam ipsam percursant, pene usque ad moenia Byzantina praedabundi, Naiagensium Tartarorum diripiunt terras, Bithyniam vastant et Paphlagoniam, Trapezuntem cum portu, armamentario, triremibus evertunt, Sinopen Ponti incendunt, opimaque praeda ditissimi recurrunt in Sarmatiam. Ea damna cum sarciri Achmetes a rege Polono posceret, ille se inscio illata respondit. Ne ergo ferrum in Polonos stringeret, Persarum regis in Asia felicitate est praepeditus, qui defectione quorundam Sultani purpuratorum usus, late Turcicas depopulabatur provincias, et Georgianorum regem, Sultano adhaerentem, prinicipatu pene suo multabat. Neque fortunatior Turcis annus XVI illuxit, quo terra sunt marique caesi. Ab Hispanis quidem in mari Mediterraneo, simulque a Florentinis et Melitensibus: tum vero in palude Maeotide a Cosaccis; Denique a Persis in Asia, ubi XI eorum milia peste ferroque occubuerunt. Vicissim tamen assumptis Tartaris, incubuerunt copioso agmine in Podoliam, magnasque ibi praedas egere. Post quae Achmetes, anno tyrannidis XIV fere expleto, in locum suum migravit.

Eadem tempestate Russia ancipiti a Suecis Polonisque bello vexabatur. Multi


page 649, image: s649

Russorum sub Polono merebant, Vladislao eius silio Moscoviam acquisituri, quorum comperta ex defectu stipendii seditione, Tartaris audacia surrexit in Podoliam irruendi. At placati tandem auro et promissis Moschi, tres popularium suorum profligant exercitus, Neudam pro Polonis intercipiunt, ex alia parte Suecis Plescoviam ad deditionem adigentibus, quibus postmodum et alia Russorum oppida accessere. Mosqua a Polonis crematur. Iis cladibus fracti Russorum proceres, posita tandem inter se aemulatione, unum e suo corpore principem constituunt, Michaelem Federovitium, missisque legatis, Polonum regem et Caesarem pacem orant. Annuit Caesar, Polonus annuit.

Subinde arsit et Italia bello, ex Francisci Mantuani ducis obitu. Ferdinandus enim Gonzaga, frater defuncti et Cardinalis, abdicato pileo, coniugem quaerens, ditionem avitam apprehenderat, a quo Carolus Emanuel Sabaudus repetebat filiae suae, quondam Francisco nuptae, dotalia, et Montisferratensem Marchionatum. Mantuanus, Mediolanensi subnixus, Producis Hispani subsidio, Montisferratum sibi asserebat, coactoque exercitu, Hispanicas Allobrogi obiectabat vires; quas ille viriliter sane sustinuit, donec pace quadam interposita, Mantuanus se dotem Margaretae persoluturum reciperet, reliqua lite arbitris permissa. Sed cum Hispanus leges ferret Sabaudo intolerandas, mox acrius resumptum est bellum, plurimumque sanguinis fusum, hinc Helvetiis Gallisque Sabaudo, istinc Hispanis Italisque Mantuano opem ferentibus. Vercellas tandem Produx Hispano expugnavit, cum vicissim Sabaudus multa Mediolanensis ducatus vastaret loca, nec modicis hostem cladibus multaret. Ad postremum anno XVIII huius saeculi, restitutis utrinque, quae armis occupata fuerant, transactione discordia solvitur.

Celerius positum, haud minori gestum ardore est Brunsvicense bellum in Saxonia.

Henricus Iulius id olim imperante Rudolfo intermiserat, Pragamque profectus proscriptionis fulmen in Brunsvigos ab Caesare impetrarat. Ibi postquam debitum naturae morbo exsolvisset, Hannoverae propemodum pax coiit inter Fridericum Ulricum, ducis filium, et civitatum legatos, quam sola denegatio clavis, qua dux portam unam Brunsvicensium pro lubitu sibi aperiret, abrupit. Mox ergo Brunsviga a duce obsessa, aestate media anni XV. cadentibusque utrinque plurimis, obsidentium, ut aiunt, XIIM, obsessorum tribus M. Vix tandem exeunte Octobri sopitae sunt contentiones. Durante obsidione, implorata Batavorum auxilia Hervordiam, et Ravenspurgicum comitatum pro Brandeburgico invasere, praetendentes (id quod res erat) pactionem, quam principum Iuliacensium legati, de partienda terrarum administratione et usufructu inivissent, Spinolae aut Hispanorum artibus elusam. Receptis vero in urbem Brunsvigam subsidiis, Kalendis Septembribus felici eruptione est pugnatum, qua Michael Victor Vustrovius, qui ducem ad belli consilia maxime incenderat, dum Ulprensi munitioni festinat subvenire, cecidit. E vestigio Rex Daniae suam interponit operam, ut res ad dierum aliquot indutias, et ex indutiis ad pacem devolvatur. Quod dum agitat ipse, Brunsvicensibus auxiliares submittuntur copiae per Ioannem Georgium Solmensem, et mox per fratrem eius Fridericum, Hansae foederatae ducem, qui per ictus et vulnera in urbem penetravit, fratre Ioanne Georgio ab hostibus intercepto. Denique convenit, ut civitas more maiorum sacramentum duci diceret, aboleretur proscriptio, prisca inter ducatum et urbem commercia instaurarentur, si qua superessent litigia, non ferro deinceps, sed iure disceptarentur.


page 650, image: s650

Hanc sane viam aliquandiu et Veneti institerant, ab Uscochis Croatis terra marique latrociniis vexati, e parvis saepe scaphis magnas naves depraedantibus. Malebant enim nocendo aliquid omittere, quam cum detrimento Rei publicae suae hostibus nocere. Verum cum querelis nihil efficeretur apud Ferdinandum Archiducem, atrox suscitatum est bellum, Ferdinandi partes Caesare et Hispano sublevantibus. Gradisca mascule adversus Venetos defensa a Trautmansdorfio; caesus Pompeius Iustinianus militiae Venetae magister, rursus a Ioanne Medice Trautmansdorfius.

Altero belli anno Ioannes Nassovius valida adduxit Venetis Batavorum auxilia, sed qui Italicarum insueti artium, varia cum incusatione Venetorum, plerique in patriam revolarunt inglorii. Interea Ferdinandus a Matthia Caesare, suffragantibus eius fratribus, Alberto et Maximiliano, veluti adoptatus, Bohemis rex datur ea conditione, ne vivo Imperatore gubernationi se immisceat. Diademate insignitur, cum Caesare, Maximiliano Archiduce, et Melchiore Cleselio, iam cardinali, Dresdam advehitur ad Saxonem Septemvirum, ab eoque apparatissime excipitur multis diebus. Inde Silesii, Moravi, Lusati, in verba eius iurant. Grandibus vero acceptis bello Veneto, illatisque vicissim damnis, ad pacem inclinantur animi bellantium, quae Cleselio annitente conclusa, anno huius saeculi XVIII. Uscochis advenis et stipendiariis, qui praedones se potius, quam milites agerent, Senga pulsis, urbs illa Teutonum praesidio a Ferdinando commendata est.

Dum haec aguntur, novae Concini Ancraei molitiones in Gallia perniciem homini admaturarunt. Etenim Longevillanus, Bullionius, Maynius, aliique principes, pace nupera freti, postquam libere Parisiis versantem Condaeum, abreptum in custodiam Ancraei artibus accepissent, subito discesserant ab aula, proscriptique erant a Rege. Parisienses incitati rei indignitate, Ancraei domum ac thesauros diripiunt, aegreque a satellitio regio placantur. Principes, evulgata populis regni corruptela, cui delendae iusta arma induerint, per amicos insusurrant tandem Regi, exitiales ipsi regnoque futuras Ancraei insidias, persuadentque, ne suas ac regni florentissimi fortunas unius viri causa, in dubium devocet. Quos cum adaequaret Ancraei apud reginam matrem gratia, negotium eius capiendi necandive datur Vitrio, praetorianorum praefecto, qui hominem superbum palatium subeuntem sistit, manumque iam admoventem gladio, sclopetis transfigit. Cum caedes enotuisset, civitas, quae propter odium ex eius casu fructum oculis capere vellet, clam humatum corpus tumulo extrahit, perque omnia volutatum ludibria, tandem redigit in favillas. Uxor Ancaei, diabolicarum revicta artium, suspendio periit. Corpus igni crematum. Ita paucorum interitu dira Galliarum tempestas conquievit. Regis statim deferbuit in principes ira, et illorum renovatum est ultro obsequium. Regina mater, abdicata regni administratione, Blaesas concessit, retento in custodia Condaeo, ob linguae intemperantiam.

Ut Gallicanam felicitatem Ancraeana factio, sic Batavicam armata super religione dissidia perturbarunt. Summae namque virtutis est, in secunda servare fortuna modum. Redemerant iam Belgae foederati Flissingam Brielamque ab Anglis, quibus ea oppida, Elisabeta regnante, artis rebus suis, oppigneraverant. Apud Indos Orientales, Spilbergio et aliis ducibus, res Batava superior paulatim evaserat. Quin et Saxonicae urbes, Lubeca, Brema, Hamburgum, Rostochium, Stralesunda, Vismaria, Magdeburgum, Brunsviga, Lunaeburgum, Gryphisvaldia, in foederis duodecennis communionem venerant, obstrictae ad commerciorum libertatem, communibus in Balthico et Septentrionali Oceano sumptibus defendendam. Verumtamen domi


page 651, image: s651

vix ferendae libertati erant animi plurimorum. Amsterodami involabatur in aedes, quas sacro suo Arminiani destinaverant. Delphis nec mulieres temperabant manibus.

Cognito enim, vectigal vini minutum, auctumque frugum esse, impetum in curiam fecere. Ibi pecunias ex frumentis factas effundunt, viros seditionem inhibituros redigunt domum, senatum, ut arbitrio suo vectigal recidat, compellunt. Opusque exercitu fuit, quo muliebris vindicaretur audacia, ut pene Amazonum diceres proelia integrata. Quam bellaces et nonnullae in Venerem sint, unius discas exemplo, quae in vicino Amsterodamensibus pago Sloterdica, viginti quattuor ex ordine maritis nupsit. Vicesimo quinto, Dithmarso viro, superstes tandem esse desiit.

Ceterum Arminiani, impares se conspicati adversariorum viribus, et Synodo, quae instituebatur, diffidentes, praevertendum periculo, auctoratis hinc inde aliquot militum signis, censuere. Ultraiectinorum, Leidensium, Harlemensium imprimis id consilium erat, auctoribus, ut ferebatur, Ioanne Barneveldio, viro summae apud Batavos auctoritatis, Ioanne Utenbogardo presbytero Hagiensi, Adolfo ab Wale, Aegidio Ledenbergio, Rumoldo Hogerbetio Syndico Leidensi, Hugone Grotio Roterodamensi, et aliis, qui cuique Ecclesiae id iuris esse contendebant, ut suo arbitratu Pastores sibi legeret. Atqui celeritas Mauritii, Principis Auriaci, Ultraiectinos excubitores oppressit, exarmataeque civitati rectores dedit ab istis consiliis alienos, conspirationis incentoribus in vincula abductis. Quae res Remonstrantium plerisque animos dempsit. Incessit et nautas aemulatio.

Iacobus Lamaire et Guilemus Schoutius Navarchi, novo itinere ad Moluccas evaserant, reperto ultra Magellanicum fretum alio maris et insularum anfractu. Eorum navem et merces reliqui in India negotiatores Batavi detinuere, quod privilegio cautum esset, ne, qui a societate alieni, in istis tractibus mercimonia exercerent. Nautae hi biennio quinquies perambulato aequatore, in Hollandiam remearunt.

Necdum deflagraverat, quod indicavimus in Russia certamen. Poloni Smolenscum tuentes, eruptione in Russos praesidenti, octo eorum milia deleverunt, ceperunt duo. Amotae sunt urbe Moschorum legiones. Inter Suecos vero Russosque pax coiit, interveniente Britannorum regis legato. Dictae leges, ut Novogardia, Stavarussa, Porcovia, Ladga et Augdovia redderentur Michaeli, Russorum Exarcho: Gustavus Adolfus, Suecorum rex, Ivanogrodam, Iammam, Caporiam, Noteburgum, Keckholmiam sibi retineret. Neuter arma auxiliaria Polono alterius incommodo ferret.

Eodemque temporis tractu, Pernavia et Vindavia Livonum Suecis captae sunt; Dunaemunda iisdem a Farensbeco tradita. Sed eo mox mutante, copiae Suecorum exponuntur Polonis caedendae, Rigaeque obsidio solvitur.

Multas terras bello intactas divina manus flagellavit. Barcinone et reliqua Catalonia velut novo inundata diluvio, multa hominum milia interiere, oppidis pagisque unda absorptis. Mitius ex igni passim acceptum damnum, quod Viennae, Pragae, Ossatii, Paderbornae, Fuldae, Isenaci, Tangermundae, et alibi in tecta grassatum, hominum fere capitibus pepercit. Quare talium damnorum minor nobis narrandi cura.

Id vero tacendum minime, quod in Othmanidarum regiam horrendus incubuit turbo. Cum enim summus Vezir funestum Turcis cum Persa bellum duceret, Achmetes moriens, Mustaphae fratri, qui in cella reclusus orationibus vacaverat, gubernacula tradidit dominatus. Vixerat annos XXX, denatus anno MDCXVII. Praeter Circassidem Sultanam, concubinas alens ad CCCC.

Mustapha praelatus fratris sui Achmetis filiis, iusta ei facit, Turcicum conscendit


page 652, image: s652

solium. Mox invisus austeritate, et tantae moli impar creditus, post menses tres in pristinum redactus est carcerem. Osmanes duodecennis, ineunte anno XVIII, Turcicum in thronum evehitur, fervidissimi ingenii adolescens.

Eo qui praecesserat anno XVII, quod saecularis esset renato per Lutheri manum Euangelio, visum erat plerisque gratias Deo exsolvere sollemnes, pro conservata inter tot potentes adversarios luce Christianismi. Unde iubilaeum dixere Euangelicum indignantibus admodum Pontificiis, velut re bene gesta Paeana canere Protestantes, et nova inter se cudere foedera. Tale enim tunc Heilbronnae inter plerosque superioris Germaniae principes coierat, Westphalici praesertim circuli adspectu, qui pene iam avulsus ab imperio, conniventia Caesaris, videbatur. Quare meditata dudum consilia de minuendis, destruendisque Euangelicorum viribus, hoc velut cantato classico, erumpere in nervum coepere, Paulo V. ad id quoque suum populis Iubilaeum promulgante. Secutus est extemplo annus (quam vere possis eiuleum appellare) multis caelestis irae signis formidabilis, quo et belli fax e Bohemia erupit, toti Germaniae ac finitimis provinciis feralis, et fax diri sideris luxit in caelo, iniquitati hominum supplicia denuntians. Ac stupendum in Rhaetia emicuit, rarissimumque divinae indignationis exemplum, quo rupes altissima, Dei abscissa manu, vesperascente XXV Augusti die, Pluram oppidum uno momento ita obruit, ut ictu oculi ad sesquimile homines interirent, nec oppiduli vola aut vestigio relicto. Loco castelli lacus iam apparet, sesquimilliari Italico longus. Lutetiae palatium de caelo tactum conflagravit, antiquitatesque et statuae regum in igne consederunt.

Nec tamen iis emendati signis mortales, ut praecipites semetipsos in poenas agere scelerum suorum reformidarent.

In Pannonia et Bohemia, libertas religioni Protestantium data, male imprimis habebat Ecclesiasticos, Romanensibus addictos. Per eos templa quaedam, recens ab Euangelicis structa, Brunoviae, et Clostergrabii, aut occlusa erant, aut aequata solo. Id proceres, qui a Romanensi Christianismo discesserant, adversari legibus, ab Rudolfo et Matthia latis, contendebant. Praesul contra Pragensis et Abbas Brunoviensis, suo in territorio, nullum aliis aedificandi ius esse, ac proinde recte punitos suae ditionis Protestantes. Caesar appellatus, non obscure Praesulibus favebat. Qui cum per id tempus viennam abiisset, coronationi Ferdinandi in Hungaria propinquior futurus, Magnates Protestantium comitia indicunt, ut de conservatione acturi religionis suae. Id diversae factionis proceres mali esse exempli aiunt, Caesaremque inducunt, ut misso diplomate, adversum suam maiestatem haec agi conventicula extemploque dissolvenda, pronuntiet, poena abnuentibus indicta. Asperatis per haec procerum animis, facinus illi concipiunt nullius exempli, conscensaque arce, Guilelmum Slabatam, et Iarislaum Bazitam, alias Smesancium, cum scriba Philippo Plattero, proditores declarant patriae libertatis, ac nequiquam ad causam, coram tribunali Caesaris dicendam, se offerentes, corripiunt statim, deque fenestra in subiacentem praecipitant aream, quibus tamen vitam incolumem divina benignitas texit. Mox Adamo Sternbergio, summo arcis regnique custodi, milites apponunt, placatoque a Matthaeo Turrensi populo, Pragensium oppida accipiunt in fidem, Iesuitas, ut qui tubae dissidiorum essent, Bohemia exigunt. Neque segnius exaratae ad Caesarem, editaeque in vulgus litterae, quibus haec uti iure facta praedicabantur. Caesar contra seditiosum dicere facinus, exhortari principes, ne qui auxilio eant, vetare collectionem exercitus, polliceri, si desistant vim parare Bohemi, se quoque milites non scripturum.


page 653, image: s653

Ni pareant, non defore copias contumaciae poenam exacturas. Cum et illi vim deprecarentur, seque in officio fore promitterent, nec Caesar a pacis rationibus plane videretur alienus, tamen audaculi homines, sibique invicem metuentes, quod iam sibi ipsi iudicavissent, quo procedendum, aut quid agendum videretur, adiuvarentque rem proclinatam, ut facinore admisso, reverti ad sanitatem puderet, toti et mente et animo bellum insistebant. Unde dum Caesar Tampirio et Bucquoio ducibus, colligit mittique copias, Bohemi Silesios, Lusatosque allectant in partes, Budvisam, Caesaris studiosum oppidum, circumdant milite, Crumaviam imperata facere compellunt. Nec pigrior Tampirius, Bistricium intercipit, seque statim in finibus Bohemiae munit. Neuhusio repulsus, suburbium devastat, deditione occupat Pilgronum. Mox Saslaviam usque progressus maiori cum exercitu Bucquoius Comes, maiorem dedit strepitum, frustra iam Palatino et Saxone Septemviris, de opprimendo in cineribus incendio, laborantibus. Concursum est ad Saslaviam ambiguo proelio, plurimi utrinque desiderati, Pilsnam Ernestus Mansfeldius Bohemis subegit, affluente eis iam undique turba militum, et Silesiis suppetias ferentibus. Bucquoius tamen fortiter cum Bohemis proeliatus, Budvisam assequitur, Crumaviam intercipit grandi Bohemorum malo. Tampirius praeda gravis, cum Viennam repetit, a Comite Sliccio argento exuitur et pecudibus. Turrensis Novembri in Austriam excurrit. Protestantibus eorum locorum minus aequis Caesari, quod ipsis inconsultis id bellum praepropere sumpsisset. Inter foedos hosce tumultus, cum Elector Saxonicus indutias urgeret, quibus durantibus Egrae de pace ageretur, nec eas fideliter a Caesarianis servari praetexerent Bohemi; cumque Viennae Carolus Gonzaga Nivernius, Razivilius, Lavenburgicus, Althemius aliique duces, in novum coniurarent ordinem militiae adversum haereticos exercendae, Caesar Mathias, proscripto Mansfeldio, continua aegritudine conficitur mense Martio, vixerat annos LXII, imperaverat septem, amplioris spei quam gloriae Augustus. Octo ante mensibus, Melchior Cleselius, a Ferdinando rege et Maximiliano male gestae Rei publicae insimulatus, Ereburgum erat deportatus; actumque mox Maximiliani fatum excepit.

Eodem tempore Turci, ulciscendis Cosaccorum iniuriis, infusi in Podoliam, praefectum istius provinciae cum tribus militum milibus fuderunt. In Asia cum Persis atrocissimo congressi proelio, ingentem pertulerunt stragem, sed adeo ipsis cruentam victoribus, ut exinde Parthus Turcicam pacem pensionibus sericarum vestium annuis redemerit. Coepit et Rhetia, post dirum illud montifragium, intestinis agitari motibus, dum Democratici status eversores proscriptione aut suppliciis multat; exules potentum implorant vindicias, et peregrinis copiis viam sternunt. Veneti quoque suae proditores urbis magno numero deprehensos, singulari felicitate oppresserunt. Chymicus Italus, qui fraude an incuria Vinariensem arcem incenderat, insigni damno dato aufugit.

Ceterum decimo quarto huius saeculi anno, Res pub. litteraria Groningensi Academia aucta est, diminuta autem, regnante Matthia, permultis magnae eruditionis viris. Vidimus anno decimo tertio Helmaestadii tumulari Ioannem Caselium, literatorem praecellentem. Ad Fridericum Taubmannum, dum ferremus ab amicissimo nostro Ioanne Kirchmanno commendatitias, mortuum reperimus Vittebergae. Eodemque anno Conradum Rittershusium Altorfi reliquimus, animam agentem. Heidelbergae invisimus Ianum Gruterum, Dionysium Gothofredum, Henricum Smetium, sed Ioannem Iacobum Christmanum mors rapuerat, quem mox XIV. Marquardus Freherus et Smetius secuti. Tubingae ab Andrea Osiandro, Matthia


page 654, image: s654

Hafenreffero, Ioanne Siguarto, magnis Theologis, amanter sumus habiti: Giessae a Balthasare Menzero. Decimus sextus Ioanni Drusio, antiquitatis Hebraeae scientissimo, Scipioni Gentili Iurisonsulto, Christiano Frisio Daniae Cancellario, emortualis fuit. Ei alius Christianus Frisius, pari virtute et eruditione, successor datus a Rege. Georgius Lungius, litteris armisque praecellens, Equitum magister, Albertus Schelius praefectus maris eodem anno creati; Oliger Rosencrantzius, Senatorum adscriptus numero. Cumque exstincto Ioanne Adolfo Holsato, feudum Sclesvicense conferretur eius filio Friderico, praeclara mente atque eruditione principi, auratae Rex militiae inauguravit, praeter iam dictos, Breidonem, Gerhardum, Dethlevum Rantzovios, Andream Bilkium, Andream Senclarum, Ianum Sparrum, Marquardum Pentzium, Ulricum Sondbergium, Georgium Schelium, columina patriae, decore Septentrionis. Biennio post, fatali illo anno decimo et octavo huius saeculi, Ceilanem, Indorum insulam, quique Danorum naves lustrarunt, et Philippus Sigismundus, Praesul Osnabrugensis et Verdensis, Hafniae exceptus exquisitissime, Friderico regis filio, successionem destinavit dioeceseos Verdanae. Sequentem annum pestis, et eluviones foedarunt aquarum, quibus et sumptuosissimus agger, Oceano coeptus obduci prope Breitstadium Cimbriae, ruptus est. At Tychopolis Stormariae vallo et fossis communita interque Christianum IV et Gustavum Adolfum reges, foedus integratum.

In Gallia Iacobus Perronius, magnae eruditionis Cardinalis, cessit vita. Apud Venetos, post continuas fere ducum Ioannis Bembi et Nicolai Donati mortes, Antonius Priolus, antiquae prudentiae princeps, habenas Rei publicae suscepit.

FERDINANDUS II, Imp. Rom. OTHMANNUS II, Sultani Ture. MUSTAPHA, Sultani Ture. AMURATHES IV. Sultani Ture.

FErdinandus II, primi ex Carolo filio nepos, regnorum administrationem, exstincto Matthia, inter flagrantissimas turbas arripuit, iamque inter malleum et incudem dilatatus tenet. Bohemi proceres primum eius diploma, quo stabilitis regni privilegiis, magistratibus a Matthia constitutis, sed per proceres abdicatis, potestatem prorogabat, de belli continuatione interpretati, quod et acrius simul a Bucquoio et Tampirio comitibus urgerentur, incolas capere arma iussere. Bucquoius contra, crebris a Budveisa et Crumavia eruptionibus, terroris Bohemiam implebat, annixus strenue, ne Budveisam proceres idonea obsidione vallarent. Mox Turrensis in Moraviam irrumpit, eamque adigit cum Bohemis sentire, Alberto Wallensteinio cum manu valida versus Hungariam tendente, ut auxilia inde Ferdinandicis compararet; at Cardinali Didrichstenio, Carolo Tsceretino, et Lichtensteinio principe, nomen unioni vel invitis dantibus. Inde Turrensis pervagatus Austriam Viennae ostentat arma, suburbium occupat, diesque aliquot, velut in conspectu regis, stativa habet. Sed dum Austrios Protestantes Hungarosque in foedus sollicitat, Bucquoius interim, quottidiano militum ex Hungaria, Belgio, Italique affluxu validior, Ernestum Mansfeldium, Bohemorum ductorem, ad Nadlitiam acri certamine profligat, subsidiarias Hohenloi cohortes frustra implorantem. Victori Theinium, Wittingavia, Fromberga, Rosenberga, aliaque loca munita dederunt manus, qui spoliis onustus, ingemiscentibus Bohemis, Budveisam ovans interat. Ea causa Turrensi in Bohemiam celeriter revertendi fuit. Cuius recreati adventu Bohemi, praedatorias sane Valonum et Heiduccorum copias, quibus nec vivis parcere


page 655, image: s655

ingenium, nec mortuis, si lucrum affulgescat, passim carpunt: At Bucquoius XVII ductans bellatorum milia, Gretsam, Veitrachium, aliaque oppida cepit deditione, Tampirio adversum Moravos misso. Sic adulta iam aestate, depulsoque Vienna Turrensi, Ferdinandus rex Francofurtum proficiscitur, ubi Ioannes Sueickhartus, Septemvir Moguntinus, comitia creando Caesari indixerat. Bohemis, qui iam leges agitarent novas, in quas rex suus iuraret, nihil accidere poterat adversius, quam ferdinandum, cui regnum ipsi abrogatum ibant, ut regem Bohemum comitiis interesse. Igitur per litteras legatosque, ei suffragii ius non esse, qui Bohemiam minima possideat, contendunt. Frustra. Ferdinandus enim non receptus solum a collegio Septemvirali, sed et Caesar XVIII Augusti die designatus, exeunte mense sacratur. Ex adverso Bohemi, caesis in Moravia Tampirianis, eiectisque similiter e Silesia, Moravia, Hungaria Iesuitis, recepto simul Theino, et affulgente Palatini Electoris gratia, audentiores, postridie quam Caesar creatus esset Ferdinandus, regnum ei Pragae abrogant, Fridericumque Palatinum substituunt, cum interim Electores, decidendae controversiae, diem eis Ratisponae dicerent. Palatinus, dehortantibus graviter Septemviris, et quae iam fiunt, haud vane praedicentibus, male consultus a suis, arripit diadema Pragae; mox et Elisabeta eius coniux, ex regio sanguine regios dudum spiritus gerens. Vicissim Bucquoius irritatior Pissecam corona capit, oppidanos omnes trucidat. Renovatur et ab novo Caesare in Mansfeldium proscriptio, qui nihil exinde placatior, immortales adversus domum Austriacam, sed invalidas concepit iras, circumlatoque passim bello, perniciosior innoxiis populis, quam Friderico suo utilio fuit. Maximum Ferdinandi rebus damnum Gabriel Bethlemus (dictus patrio idiomate Bethlehem Gabor) Transylvaniae princeps dedit, qui cum Bohemis conspirans, Hungariaeque inhians dominationi, Cassoviam, Fillecum, Posonium, aliaque oppida, vi aut deditione cepit, Pontificios seu Catholicos dire tractavit passim, translataque ad se corona Hungarica, quae summae apud Pannonas venerationis, Principis Hungariae sumpsit titulum. Paulo post habitis conventibus correspondentium (sic vocabantur, qui Palatino et Bohemis favebant) Norimbergae, et Catholicorum Herbipoli, utrobique actum est de modis res suas provehendi, et religionem quam profitebantur, conservandi. Bucquoius commeatus pressus inopia, et a praedonibus Hungaris destitutus, in Austriam declinavit, ubi iam Protestantes, a Pontificiis ordinibus secessione facta, Bohemicam respectabant fortunam.

In foederato Belgio sub haec flagrabat inter Remonstrantes et absolutae praedestinationis defensores controversia. Remonstrantium hi erant articuli: Electionem ad vitam aeternam a Deo, adspectu fidei in Iesum Christum et perseverantia fieri; reprobationem, secundum praescientiam infidelitatis obstinatae. Christum ex decreto et voluntate Patris pro omnibus et singulis mortalibus redemptionis pretium sanguine suo exsolvisse. Non esse in Deo voluntatem arcanam, revelatae illi, qua omnium omnino salutem se velle et procurare testatur, contrariam. Gratiae efficaci resisti posse. Hominem vero credentem excidere saepe fide, et suapte culpa aeternun perire. Admiscebantur et alia, odium acrius inflammantia. Agitur ergo Dordraci Synodus; conscribuntur et e magna Britannia, Helvetia, Palatinatu, Hassia, et e Rebusp. Genevensi, Bremensi, et Embdana Theologi. Remonstrantes, qui iam sibi iudicassent, non parere eorum, quos actores suos hostesque ducerent, decreto, exhibita fidei suae confessione, interpositaque protestatione, in sententia perstitere. Damnati sunt ergo erroris, in carcerem etiam missi aliqui; plures patria pulsi, in Holsatia nostra


page 656, image: s656

et alibi fixerunt sedes. Ioannes Barneveldius septuagenario maior, grandibus de patria meritis conspicuus, capite plexus est. Crimina ei imputata sat multa, in quibus praecipuum, quod Remonstrantium molitionibus se ducem ac signiferum praebuisset, eosque tuendi causa, leges foederis Belgici multifariam violasset, adducto quoque in suspicionem Mauritio, Principe Aurantio, quasi ad absolutum Belgii adspiraret dominatum, cui proinde secretis conventionibus obviam eundum forte. Conspiratorum, Ledenbergius manus sibimet ipse diras attulit: Grotius et Hogerbetius perpetui carceris damnati; bona fisco applicata. Sed Grotium coniux sua, mulier haud minoris in maritum fidei quam sagacitatis, astu inclusum cistae exportari custodia, locarique in tuto curavit.

In Gallia tristibus laeta miscebantur. Victor Amedaeus, Caroli Sabaudi primogenitus, Christinam regis sororem duxerat. Regina vero Maria, pertaesa commorationis Blaesensis, ab Espernonio se curaverat deduci Engolismam, inscio rege filio, qui hanc regiae suae auctoritatis diminutionem interpretatus, exercitu collecto poenas sumere de Espernonio cogitabat. Sed mitigatus crebris internuntiis, Andes permittit matri, ac Condaeum restituit libertati. Italum quendam Luciolum, Atheismum docere deprehensum Tolosae, praecisa lingua vivum exuri iussit.

Ambitur deinde legationibus Gallus, et Caesaris et Friderici Palatini, iam ingentibus copiis, rem bohemicam disceptantium. Iam enim in partes transierant Hungari Silesiique.

Caesar evulgatis diplomatibus, nihili esse Palatini coronationem declarabat, quod nec ab iis facta esset, qui creandi regis haberent potestatem, nec vacante solio facta: Immo, quod nec Palatino conveniret ullo modo eius diadema usurpare, quem legitimum agnovisset Bohemiae regem, et Caesarem cum reliquis Septem viris elegisset. Id ipsum iussu Caesaris, Iulius Henricus, Dux Lavemburgicus, et Hieronymus Elverus, apud Regem Daniae et Saxones contestati, hereditarium insuper ius Austriacis in Bohemiam esse docebant, quod Bohemi editis libris prolixe pernegaverant.

Ceterum Fridericus rex novus, tam Romanarum in arce Pragensi, quam Lutheranarum alicubi caeremoniarum abolitione, multorum animos offendit. Ioan. Christianus Brigensis dux, Lutheri hactenus sententiam de cena secutus, Calvini instituta, regemque suum in percipienda Eucharistia, aemulatus est. Inauspicata regni exordia horribilis notavit casus. Wartenbergius Baro Smirsitziam duxerat praenobilem sponsam, sed ex criminum quorundam suspicione captivam, et ab Henrico Slavata, sororis marito, hereditate spoliatam; mox Gutscinum, oppidum uxoris hereditarium, occuparat. Ergo Fridericus rex mittit, qui Slavatae Gutscinum cum arce tradant. Ibi mulier irae impotens, ad nitratum pulverem, in conclavi quodam absconditum discurrit, militesque eodem introducit. Hi vino depositi, ignem temere in pulverem effundunt, arcem seque, et dominam cum Slavata et delegatis iudicibus, uno horribili impetu perdunt, hominum capita ad centum.

Similiter dum Moravos, Silesio, Lusatos, sua in verba adigit Fridericus, novas in Bohemiam cohortes Balthasar Maradas a Caesare ducit, Meselinum occupat; Bucquoius Mansfeldianos, stipendiorum causa parum morigeros, invadit noctu, magnaque multat strage. Transylvanus cum Caesare aliquot mensium indutias paciscitur. Regerit tamen cladem Christianus Anhaldinus, Bohemici exercitus ductor lectus, et Bucquoium Cremsam recedere cogit. Nihil autem atrocius Cosaccis, Polonis auxiliaribus fuit, qui omnia ferro et libidine miscentes, praesertim ubi Euangelium a Luthero instauratum vigeret, multos in silvas refugos, frigore et fame ad mortem adegere, plures acinace aut sclopeto,


page 657, image: s657

citra modum ac mensuram, prostravere, affecti et ipsi vicissim, praesertim a Silesiis et Moravis, strage non una. Hos audacius persequens Baro Felsius, sed sine pedestribus copiis (quae praetextu cessantis stipendii imperium detrectabant) incidit in Bucquoium, ab eoque haud modicam accipit cladem, suopte auctam exitio.

Talium adspectu motuum, Electores ceteri, praeter Brandeburgicum, ex conventu Mulhusino Palatinum flectere ad paenitentiam student, haud obscure arma ei intentantes, ni Bohemiae renuntiet. Palatinus contra causae Bohemicae cognitionem, neque penes paucos Electores, neque penes Archiducem Austriae Ferdinandum (quicum sibi res sit, non ut cum Caesare) sed penes regnum Bohemicum, aut totum imperium esse contendit. Qua etiam de causa exteri principes, et indigenae plurimi, plenis comitiis litem decidi postulant. Apud Bohemos adeo nihil Electorum valuere monita, ut Henricum, Friderici Palatini primogenitum sexennem, iam tum patris successorem designarent.

Quamobrem Caesar, a regibus Hispaniae et Poloniae militum, a Pontifice pecuniarum impetratis subsidiis, summa ope vindicare id familiae suae illatum probrum annititur. Palatino nequaquam, quantum exspectaverat auxiliorum, ab Anglia veniente. Rex Galliae satius arbitratus de conciliatione agere, quam subministratis alterutri viribus, roborare dissidia, ducem Engolismae, olim Arvernum, et Bethurium legat ad Germanos, dehortaturus eos ab intestino bello, et concordiam, quantum fieri posset, redintegraturus. Per hos, ineunte Iulio, Ulmae transactum inter Maximilianum Bavarum, et Ioachimum Ernestum Onoldinum, qui instructissimos exercitus, ille a Catholicis Romanis, hic ab Euangelicis, mutuo in conspectu habebant, decretumque, ut intra solius Bohemiae, ac unitarum ei provinciarum fines contineretur fax Bellonae, nec cui alii, ne Palatini quidem avitis ditionibus, periculum crearetur.

Extemplo Bavarus in Austrios, Bohemis foederatos, movet, renuntiare societati cogit, et reliquis eius Provinciae Protestantibus, qui iam sacramentum Caesari dixerant, accedere.

Elector autem Saxonicus Ioannes Georgius, tum antea offensus Bohemicis tumultibus, tum frustra hortatus nuper ad consilia pacis collegam Fridericum, imposita sibi a Caesare exsecutione proscriptionis Bohemicae, in Lusatiam ducit; Budissinum vi tormentorum foedissime laceratum, ad deditionem trahit; utramque Lusatiam, valido et lento Marte pressam, subiugat Casari.

Ea res Bohemorum vires distraxit, et maximum Caesari ad victoriam momentum attulit.

Eodem prorsus tempore Ambrosius Spinola, congregato e Belgis, Hispanis, Italis exercitu, iubente rege Hispaniarum, patrimonium ipsum Friderici adoritur, fortunatas illas ad Rhenum terras, et conniventibus meticulose an diffidenter unionis Heilbronnensis ducibus, Creutznacum, Altzeam, Oppenheimum, mox in Ringavia Simmeram, Baccharacum, Caubam, subigit.

Ex Palatini partibus, princeps quidem Auriacus validis cum copiis Vesaliam processit, positisque ad confinia castris, munitionem Mondorfii supra Coloniam medio Rheno excitat, cui a forma clericalis galeri, nomen Pfaffenmutzio fuit: At frater eius Henricus Fridericus, in Palatinatum profectus, minime eum in Onoldino reperit propugnandi Friderici ardorem, quem res tanta videbatur postulare.

In Hungaria Gabor, actis Neosolii suorum comitiis, Rex proclamatus, Austriam incursat, Bohemis auxilia mittit, Tampirium, Posonium tentantem, occidit tormenti ictu: magna patraturus, ni socii res in bohemia uno proelio corruissent. Ibi enim, pacata Austria,


page 658, image: s658

Bavarus universas vires Bucquoio comiti iunxerat. Expugnabantur vi oppida, Pragoditzum, Pissecum, alia: inquilini omnes ferro mactabantur. Satzensi territorio in dominos suos coloni insurgebant, praedia et aulas insanis evastabant modis. Oppositus Bohemorum exercitus, praesente quidem Palatino rege, qualemcumque praestitit fidem. Raconitzae velitationibus aliquandiu dimicatum. Sed parum in officio erat miles, stipendio fraudatus, quod Caesarianus vel ex hostico, vel divite Maximiliani ducis manus petere assuescebat. Et fatalis exercere visa multos intertia, qui quasi salvae opes forent et pecuniae, amissa patria, ita aurum omni studio occultabant. Reducit ergo Pragam copias Palatinus, iussas in Albo monte tumultuario opere castra munire, ut conserturus cum hoste manum, et urbe eum regia depulsurus. Verum plerisque in pedibus, haud in dextera consilium et robur erat. Dum se muniunt, admaturat Comes Tillius cum Bavarito exercitu, et Caesariano iter, Dominico Carmelita Hispano, certam, ut aiunt, victoriam promittente. Confestim Hungari in pedes se coniciunt ad IX milia.

Inito proelio, Turrensis legio et Hollachiana caeduntur. Reliquis parum animi ad certandum fuit, dissipatisque ordinibus, ad urbem se trepidi recepere, antevertentibus Christiano Anhaldino et Comite Hollachio, tristique regem nuntio ad fugam accendentibus. Vix impetratae VIII horarum indutiae, quibus aut renuntiaret Bohemiae, aut vim fortunae amplius experiretur. Non placuit ibi experiri. Impositi curribus uxor, liberi, et quicquid pretiosioris rei erat, neglecto tamen diademate et archivo, inque Silesiam itum est. Dies erat VIII Novembris, Romanis, sollemni Euangelio de reddendis, quae sunt Caesaris, Caesari, insignis. Postridie victores Pragam intrant triumphabundi, pleramque Bohemiam statim ad Caesaris obsequium trahunt.

Maximilianus in Bavariam suam paulo post revertitur, Ioanni Tillio exercitus, Lichtenstenio principi Reip. cura commendata. Octo milia Bohemicorum, duo Caesarianorum, caesa eo proelio tradunt. Palatini milites apud Brandeisum oppidum iussi se sistere, cum nec ducum compareret quisquam, nec stipendium, devota diris Bohemia, ilico diffugere, praeter eos quos Mansfeldius Pilsnae, et Hermannus Francus Thabore continebant, quosque Turrensis senior sevocabat in Moraviam.

Nec alibi eo anno res quietas deprehendimus.

In Valachia et Moldavia Gratianum Vaivodam tuebantur Poloni, Turcae eum et Tartari oppugnabant. In causa erat conspiratio Gratiani cum Polonis, ob quam Osmanes eum sublatum cupiebat e medio, Campagiumque ad id miserat legatum, sed a Gratiano praeventum caede. Bino certatum est proelio; Prius secundum Polonis, alterum exitiale fuit, quo Gratianus cum auxiliaribus suis interiit.

His rebus excitatus Osmanes, cui iam pax cum Parthis esset, et direpta nuper in Apulia urbs Manfredonia, eicit ex aula sua Poloni regis legatum, bellumque ei denuntiat, eodem tempore domesticis insidiis pene oppresso. Percussor in ipso templi aditu regem nefario ausu aggressus, fallente exsecrabilem dexteram fortuna, debitas sceleris poenas luit. Bellum adversus Turcas acerrimis animis sumptum.

Plures eo anno in Valle Telina cruenta Rudolfi Plantae fraus neci dedit. Hic proscriptus a Grisonibus, secretam init coniurationem cum Pontificiis; Euangelicos omnes Morbae et alibi, tam incolas quam exteros occidit, et favore ducis Feriae, qui Mediolano praerat, IV bellatorum milibus adiutus, universam vallem, a lacu Comensi ad Tirolensem porrectam comitatum occupat; Grisones Vallensibus unitos repellit. Inde vero, cum dux Feriae opportunis locis propugnacula


page 659, image: s659

strueret, non tulerunt Veneti Italiae ostium Helvetiis Gallisque obstrui; Rex Francus aperiri vallem ab Hispano rege, per legatos postulavit. Instituuntur ea de re deliberationes, sed varie interturbantur. Pompeius interim Planta cum familiaribus in arce sua trucidatur.

Nec Gallia suis carebat fluctibus. Rex Luineum summo habebat loco, Ancraei opes in ipsum effuderat. Id indignati proceres Longovillius, Nemorosius, Mainius, Roanius, ad reginam matrem secedunt. Verum rex praeveniens, fideli Condaei obsequio, Cadomum Normanniae praeripit, antequam principes adunare copias possent, plerasque eorum urbes, ad spontaneam deditionem adigit. Tum prope Andegavos, fuso reginae exercitu, adeo in artum cogit principes, ut veniam ipsi petant, mater blandum filii imperium agnoscat. Igitur arma in agnatos sumpta, vertuntur in Aquitaniam. Iussi erant Bearnenses Ecclesiasticis Romanensibus bona omnia, et priscae religionis ritus integrare. Abnuentes improviso rex obruit adventu, praesidiisque passim mutatis, templa, opes, honores Romanensibus restituit, Provinciam liberrimi antea iuris adnectit coronae Franciae, Ea res plerisque Reformatorum incentivum novarum consultationum fuit, qui post conventus alios, Synodum indicunt Rupellae, eamque, rege licet praefracte interdicente, peragunt, maiorem turbarum seminarium.

In Septentrione nostro, praeterquam quod Hamburgensibus cum Lunaeburgico duce armorum dissidium fuit, sed brevi sopitum, laeta erant halcyonia eo anno, tedis etiam iugalibus exornata Gustavi Adolfi Suecorum regis, Mariam ducentis Eleonoram Brandeburgicam, (cuius frater Georgius Guilelmus nuper Septemviratum Marchiacum, exstincto patre, susceperat) nuptiis item Augusti Lavemburgici cum Elisabeta Sophia Holsata, et Augusti Palatini cum sorore eius Hedvige, Husemi sollemniter peractis. At in Bohemia, et omni late vicinia, sequentibus adhuc annis flamma bellorum arsit. Proscripti ineunte anno XXI ab Caesare Fridericus, Septemvir Palatinus, ob arreptum Bohemiae diadema, Christianus anhaldinus, Ioannes Georgius Marchio Iegerndorfius, Comes Hohenlous, et alii, quod Palatinum adiuvarent. Turrensis, frustra sollicitatis ad constantiam Moravis, profugit ad Bethlemum, cuius regiam electionem Imperator irritam pronuntiaverat. Palatinus Segebergae adiit Danorum regem, et Saxonum aliquot principes, auxilia rogatum. Sed cum evulgatis Caesar diplomatis, libertati et paci fraudem se facturum negaret, nemini facem placuit subdere incendio, quo de facili Saxonia deflagraret. Solus Christianus Brunsvicus, Halberstadensium praesul, invitis aliis conscripsit exercitum, et agmine primo dissipato, der Westphaliam et Hassiam, in ditionem Moguntinam duxit, Palatino iam in Bataviam digresso.

At Caesaris victoriae multis simul exercitibus urgebantur. Bucquoius Comes Moraviam; Silesiam et Egram, Saxo Septemvir subegit. Silesiis ultro ad officium redeuntibus ignoscitur, cavetur et de tuendo religionis Euangelicae exercitio: Moravi Caesaris iubentur arbitrio stare.

Marchio Spinola, circumlatis ad Rhenum et in Wetteravia armis, dissociavit arte principes, Onoltzbacenum, Wirtenbergicum, Durlacenum, Hassum, et alios, qui unioni nomen dederant. Ferunt auro rem magis quam ferro confectam. Pacti sunt suis ditionibus pacem, Palatinis indutias, donec transactio tentaretur. Interim comes Tillius in Bohemia cum Mansfeldio dubio Marte proeliatur. Tenebat Mansfeldius Pilsnam, Slaccenvaldiam, Elbogiam: socii eius Thaborem, Clingenbergam, Wittingaviam; Palatinatum etiam superiorem


page 660, image: s660

dictis audientem habebat. Sed iterum belli nervum esse pecuniam patuit. Centuriones enim, dum abest cogendae pecuniae causa Mansfeldius, et lente procedit stipendium, urbes sibi commissas Tillio pene divendunt, Elbogia et Flackenavia, cum fortiter aliquandiu restitissent, dimissis praesidiariis, deduntur Tillio. Mansfeldius in angustias redactus, tandem et ipse paciscitur sibi veniam, honores, pecuniam a Caesare: sed confirmatior, rescissis mox pactis, per Noricos agros in inferiorem perrumpit Palatinatum. Ibi Franckenthali obsidionem solvit, perpopulatusque Spirensem et Argentinensem dioecesses, Hagenoam occupat. Eque praeda militem alit praeferocem, Palatino novis programmatis se publice ex cusante, quod libertatis communis causa, Bohemicum susceperit sceptrum, nec ab honesta abhorreat pace, modo sint, qui serio in eam incumbere cupiant.

Ceterum Bucquoius Comes, domitis Moravis, in Hungariam profectus, Gaborem a coronatione callide abstinentem, Presburgo, Posonio, Altemburgo, Thirna, Schiltenavia, aliisque oppidis spoliat; Setscin Georgium ab eo disiungit, qui clam reconciliatus Caesari, Gaborem Turcica praestolantem auxilia gravibus affecit damnis, Neusolo submissos auxiliares intercepit. Iamque in arto erat Bethlemica militia, cum Bucquoius Neusolum obsides, audaciusque in erumpentes provectus, XVI vulneribus confoditur, ineunte Iulio; corpus multo Caesarianorum sanguine vix e manibus eripitur Hungarorum. Quo exstincto, Valones alium aspernati ducem, Gabori ansam multa recuperandi loca dedere. Denique exeunte anno, Niclasburgensi conventu concordia quaedam inter ipsum initur et Caesarem; redditur diadema Hungaricum Ferdinando; Cassovium, Toccaium, et aliae quaedam urbes Gabori permittuntur, Caesareo nomine gubernandae. Adduntur Oppelia et Ratiboria, Silesiorum ditiones, et principis imperii titulus. Religio, quo loco Ferdinando regnum capessente fuerat, relinquitur.

Dum haec aguntur, iegerndorfius Silesiam habet infestam, Troppaviam, Nissam, Glatzam occupat, grandes Silesiis imperat pecunias, cum Saxonicis vario Marte confligit. At Thabor oppidum Bohemicum, post multas obsidentium clades, desperato subsidio, pactoque praesidiariis stipendio, Balthasari Dynastae traditur. Glatzam iunior turrensis mascule defendit, sequentique demum anno, incolumitatem et fortunas sibi suisque stipulatus, resignavit Caesari.

Dispar aliorum, qui hosce accenderant, aut foverant motus, fortuna eluxit. Ioachimus Andreas Sliccius, apud Rederum Baronem Fridlandum captus, iussu Septemviri Saxonis, Pragae sistitur, cumque aliis XXVII perduellione damnatis (inter quos et Ioannes Iessenius, vir magnae eruditionis, afficitur supplicio atroci. Multi absentes proscribuntur, mortuorum bona applicantur fisco. Eaque severitas passim sequentibus etiam annis, ingenti cum lamentatione multorum illustrium, continuata.

Nec multo secundiores Reformatorum in Galliis res accepimus. Rex Francus enim, conventus Rupellani obstinatis adductus ausis, urbem Santonum munitissimam San-Ioannem, post duram viginti dierum obsidionem subegit, dirutisque moenibus vicum fecit. Inde Cleracum in Vasconia pari vi ad deditionem compulit. Et alias qua ferro, qua minis ad LX urbes, praesidiis Reformatorum munitas perdomuit, magna variis certaminibus resistentium strage. Montalbanum tamen morbi ac inundationes hibernae derelinquere regios coegerunt, desiderato inter plurimos duces ac nobiles etiam Henrico Mainio, Aquitaniae Prorege. Soluta obsidione, dum rex Mongurtum oppidum vi capit, incenditque mense Decembri, dux Luinius, Franciae


page 661, image: s661

equitum magister, ingentibus per regis favorem divitiis oneratus, animam exspiravit. Antegresso octobri Parisiis oborto incendio, duo pontes, Aurificum et Cambii, deflagraverant, inaestimabili mercatorum damno.

Ceterum periculosiori bello Polonia conflictabatur cum Turcis. Hi mense Ianuario in Moldavia alteram cladem Polonis intulerant; Sed subsequente Martio, Vladislaus princeps cum L milibus irruens, atroci barbaros proelio prostravit. Quo mire exacerbatus osmannes, refragantibus suis, numerosissimum trecentorum millium exercitum in Moldaviam rapit, ubi Vladislaus limites regni sexaginta milibus, Polonorum Teutonumque insederat, quoad pater Sigismundus universas Polonorum equitum turmas conglobaret. Castris in conspectu positis, dum Sultanus insultibus Polonos carpit, et Cosaccorum copias intercludere nititur, tantis utrinque cladibus est certatum, ut desperans ulterius progredi Turca, pacem aequis conditionibus offerret, quam velut divinitus missam, magno gaudio Poloni acceptarunt, cum rebus omnibus consumptis, vix iam haberent, quo vel unum diem vitam ducerent. Caesis certaminibus ad duodecim milia Polonorum et Teutonum, plures morbis absumpti: E Turcis ad centum circiter milia caesa, totidem aliis casibus exstincta.

Occasione eius belli ductus Suecorum rex Rigam Livonum, quinque septimanis obsessam, ac pene suffossam cuniculis, deditione capit, civibus plerisque invitis. Mox et Mitoviam Septembri exeunte, quam Poloni semestri obsidione, fame et contagiis exhaustam recepere, bellum hoc paulo post indutiis interpolantes.

Eodem vero hoc anno, duodecennes Belgarum cum Hispanis indutiae Aprili mense exibant. Albertus Archidux frustra per legatum oboedientiam Hollandis inculcat, obtendentibus sero eam cani cantilenam, iis qui pridem suae confessionem libertatis ab ipso hoste expressissent. Igitur Spinola Iuliacum Septembri mense obsidet, sequentisque anni Februario deditione capit, principe Auriaco nequiquam obsessis succurrere conato.

Nec Rhetis seu Grisonibus feliciter cessit Telinae Vallis vindicatio. Repulsi enim ab Hispanis occasionem dedere hinc Leopoldo Austriaco, isthinc duci Feriae religione eam Romana imbuendi.

Eadem regis Marocci in Africa sors fuit: Qui propugnaculum ab Hispanis prope Alarachiam structum capturus, luctuosam pertulit stragem, advolante in auxilium classe Hispanica, quae et in freto Gaditano triginta duas Belgarum naves aggressa, cepit aut dissipavit. Batavos etiam ex Moluccis Insulis Anglorum subsidio expulit. Nec enim iam obscure cum Hispanis faciebat Anglus rex, fremente licet Parlamento, ut vocant, seu senatu Britannico, auctoritatemque sibi in ministros regios, atque ipsum adeo Cancellarium sumente, et alios, qui Hispanam principem Carolo regis filio uxorem destinarent.

Idem annus Paulo V Pontifici emortualis fuit, apoplexia exstincto, finiente Ianuario, cum vixisset annos LXIX, sedisset pene XVI. Subvectus in cathedram est Alexander Ludovisius Bononiensis, pace inter Sabaudum et Hispanos facta nobilis. Eum paucis diebus sequitur Cosmus Exarchus Hethruriae, diuturna in iuventute valetudine confectus, prole relicta numerosa. Ferdinandus, liberorum eius vetustissimus, sed puer, successit, sub tutela aviae Lotharingicae, matris Austriacae et patrui Cardin alis. Extremo Martio decessit Philippus III, Hispanus rex, anno vitae XLIII, regni XXIII. Sufficitur Philippus IV sedecennis, qui patris facilitate abusos exturbavit aula, interque eos ducem Ossunae vinculis, Rodericum Calderovium capite damnavit, ducem Lermaenum dignitate privavit et


page 662, image: s662

divitiis. Philippum decimo tertio Iulii sequitur morte Albertus Archidux, hunc Septembri Robertus Bellarminus, sorore Marcelli II. Pontificis genitus, fere octogenarius, illustris Romani solii hyperaspistes. Gregorius XV legem de Pontificum creatione tulit, ut deinceps mero Cardinalium arbitrio legantur, posthabitis regum commendationibus.

Neque quietior annus XXII huius saeculi fuit. Primum Osmanes Sultanus, ob suspicionem novae militiae, et difficilis ad sepulcrum Mahometicum peregrinationis, a Ianitzeris suis deseritur. Mustapha eius patruus restituitur in solium, qui timens rursum, ut antea, deponi, e vestigio Osmanem strangulari iussit, ad Caesarem legatum firmandae paci misit. Ormus, potentissimum Lusitanorum ad fines Persiae Arabiaeque emporium, a Persarum rege et Anglis expugnatum, praedae implevit victores.

Deinde in nostro orbe Christianus Brunsvicus Lippam, Susatum, Paderbornam, Braceliam, aliaque Westphaliae oppida subigit. Ab Anholdino Barone attritus, pergit infestare Pontificios, magnas undicumque pecunias facit, etiam statuis sanctorum in nummos conflatis. E Westphalia progressus in Eisfeldiam, pessime accipit incolas, perque Wetteraviam populabundus Ursellas, ac mox Hochstam, ditionis Moguntinae oppidum arcemque occupat.

Interea Palatinus in ditiones suas Rhenanas, dissimulato habitu, redit; Mansfeldius et Badensis Marchio Tillium prope Wislochum profligant; Badensis, tradita filio Repub. bellum omnibus viribus statuit propagare. At Tillius Wimphae se includit, donec firmatus Cordubensis Dynastae copiis, Badensem Manfeldianis imprudenter exutum cohortibus, ad proelium trahit, pellectumque in insidias, fundit fugatque, nec non omni eius instrumento bellico pecuniaque potitur, quae Caesarianis in praedam vertit. Eodem vero tempore Mansfeldius Ladenburgum deditione capit. Leopoldicos Hagenoam obsidentes pellit, paulo post ab Oberntrautio, Palatini tribuno, in fidem acceptos. Inde Darmstadium festinat, Ludovicum Chorarcham capit, Brunsvico se iuncturus. Sed tillio totis viribus eum insectante, recurrit Manheimum, Tillio, Cordubensi, Anhaldino, Thomae Caracciolo, Cosaccorum etiam manu firmatis, Brunsvici copias reliquit dissipandas. Hi famosissimum Brunsvici exercitum tormentis vacuum nacti, ad Moenum fluv. in fugam propellunt. Dumque ducem ponte transeuntem effusius sequuntur milites, disruptis ordinibus, tanto impetu festinant iter, ut scisso ponte absorberentur amnis vorticibus multi, reliquae cohortes desertae, gladiis glandibusque Caesarianorum conciderent. Praeter submersos tria milia interiere, Hochsta statim recuperata. Igitur Palatinus, cum nec suppeditate Mansfeldio et Brunsvico sumptus, nec commodare per eos rebus suis, pene deploratis, ulla ratione posset, fretus tandem compositione Bruxellensi, quae agitabatur a Ioanne Digbio, soceri sui legato, exsautoravit id postulantem Mansfeldium. Tabernas tum Alsaticas denuo obsidentem. Paulo post Clingenberga Bohemiae, vitam et facultates salvas pacta, reddit se Caesari. Wormatia et Spira praesidium accipiunt, Neapolis capitur, Heidelberga obsidetur. Palatinus Sedanum deductus Mansfeldianorum praesidio est. Qui Brunsvigiensibus iuncti copiis, per Galliam irrumpunt in Hannoniam, acrique cum Consalvo Cordubensi conserto proelio, (in quo brachium Brunsvici laceratum, posteaque refectum a chirurgis) vi aditum sibi Braedam versus Brabantiae aperuerunt: Eo certamine multi utrinque desiderati, haud dubia Brunsvici victoria, nisi Mansfeldianae quaedam turmae, stipendia inclamantes, pugnam detrectassent. Non multo post, sexto, inquam, Septembris die, Heidelberga nequiquam


page 663, image: s663

generose defensa, vi expugnatur a Tillio. Praesidiarii omnes caesi, urbs direpta; Civibus, deflagrante paulatim ira victorum, parcere tandem Tillius iussit. Rex Daniae, misso Sigwarto Pogwischio, libenter ea mala avertisset, rogans Caesarem, ut acceptas a Palatino iniurias publicae saluti ac quieti donaret, eumque abiurata Bohemia deprecantem, Septemviratui suo restitueret. Verum Caesar continuari praetexens contumaciam, ad Bruxellanam compositionem omnia reiecit, quae tam lente egit hoc negotium, ut Palatinus interim omni ditione privaretur. Nam Manheimum Horatius Verus, de subsidiis desperans, aequis conditionibus cessit Tillio.

Spirensem agrum, et Germersheimum subegit Leopoldus, mense Octobri. Frankenthalum Isabellae, agente Iacobo rege, velut sequestro traditum. Nec Marchionatus Badensis iras Caesaris effugit. Abiudicatus enim Georgio Friderico, et Eduardi Fortunati filio addictus, Romanam religionem sequenti, nullum non crudelitatis genus a Bavarito milite, Croatis praesertim et Cosaccis, pertulit.

Felicius Hollandis res provenit ad Bergas Somenses. Hi enim obsidentem oppidum Spinolam isthinc crebris eruptionibus (quibus octo Hispaniensium milia ferunt cecidisse hinc exercitu numeroso quadraginta millium, coegerunt solvere conatus, crematisque castris abire inglorium. Verumtamen Pfaffenmutzium, post multa tum fortitudinis, tum arrogantiae specimina edita, Henrico Bergensi deditionem fecit, praesidio variis morbis et proeliis iam nimium diminuto. Id exeunte anno contigit, die Stephano sacra, cum et Sancti Mauritii munitio in Flandria, ab Hispanis astu intercepta est.

Cetera Germania pene efferabatur militum contumeliis. Cosacci a Caesare dimissi, quacumque iter faciebant, inaudita crudelitate, libidine, rapacitate, et nequitia plane diabolica, in omne mortalium genus saeviebant, ob id a Silesiis non semel pro meritis tractati. Nec multo melius Mansfeldiani Westphaliam habebant, et Frisiam Orientalem, quos in locos e Batavia migraverant; occupatis in itinere oppidis, arcibus, villis, imperataque pro lubitu cuivis pecunia et commeatu. Qui militiae mores, cum aeterno nostri saeculi probro invalescerent, Saxonicus ob id tractus inferior, assentiente Caesare, militem scripsit, ab exterorum iniuriis se defensurus. At ne quid malis deesset, praecones renati Euangelii omnes e Bohemia Moraviaque exulare iussi, adhibitumque, quicquid artis reperiri poterat, delendo ex animis hominum Christianismo puriore. Rex Gallus etiam abrupta praeter spem pacificatione, Montem Pessulanum, aliaque Reformatorum oppida, ingenti cum suorum clade, ad deditionem impellebat, vix adspectu tot funerum ad novam compositionem adductus, frementibus Zelotis Romanensium. Et ut iustam Dei intelligas iram, nec vulgaris quidem iustitia sedem amplius apud Teutones retinebat: imperiali nummo, per aeruscatorum nequitiam, ad XVI florenorum aestimationem elevato. Eodem vero anno Papa novos caelites legit, Isidorum Agricolam Hispanum, Ignatium Loiolam, Franciscum Xaverium, Teresiam fundatricem Carmelitarum discalceatorum, Philippum auctorem congregationis Oratorii. Mariam virginem cum peccato conceptam dicere piaculum appellat. Collegium titulo de fide propugnanda novum excitat. Mittit et in Daniam institores personatos, reipsa Doctores Theologos, avitas superstitiones scholis et Rebus pub. inseminaturos, quorum tamen conatus Dei beneficio frustra fuit, quemadmodum et antea Laurentii Nicolai Norvegi, qui anno MDCIV. id ipsum ore calamoque attentaverat. Rex Daniae ex Celiane, Indorum insula, naves duas hebeno et aromatibus onustas recepit. Oddo Giddaeus, praefectus Classis, castrum in Trangabare


page 664, image: s664

structum, Dansburgum appellaverat. Per istas autem Germaniae turbas, luculenter rem suam fecerunt tum alii, a Caesare magnis honoribus aucti, tum etiam Maximilianus Bavarus, Septemviratu honestatus Palatino, reclamantibus frustra Moguntino, Saxone et brandeburgico. Addita lex tamen, ne ea inauguratio Palatini seu filiis, seu agnatis fraudi esset. Id actum Ratisponae decimo quinto Februarii, anno huius aevi XXIII, quo tribus simul aeterni numinis beneficiis Dania effloruit. Nam et detecta emissariorum Pontificalium fraus est, ipsique Dania pulsi; et in Norvegiae praefectura Sandverta repertae argenti venae purissimi: et in Selandia Sorae nova nobilium Academia surrexit, attributis ei, praeter monasterii Sorani reditus (quos pridem scholae rex Fridericus addixerat) etiam Mariaeboanis in Lalandia, et Burglamensibus in Iutia proventibus. Datus novo Lyceo Ephorus Iustinus Hogius, vir plane factus a natura ad eam functionem, et praeter natalium splendorem, rarum pietatis, prudentiae et eruditionis exemplum. Professores dicti a Rege inclitissimo primi, Ioannes Cluverus Theologus, qui haec scripsit, Ioannes Laurembergius, Mathematicus. Quibus altero anno additi, Ioannes Meursius historiographus, et Ioachimus Burcerus Medicus Lusatus. Post etiam Helmaestadio exciti, Christophorus Heidmannus Orator, Martinus Trostius Huxariensis, Hebraeae Professor linguae, et e Danis Nicolaus Martini Schelderupius, Logices, et Stephanus Ioannis, Eloquentiae Doctores. Inter haec detegitur in Belgio conspiratio, qua vita Mauritii principis et aliorum Arminianismo infestorum petebatur, ductoribus filiis Barnefeldii, quorum alter deprehensus cum sociis, facinoris poenas luit, alter evasit. Atrocior tempestas e Belgio in Frisiam et Visurgis ripas incubuerat, Christiano Brunsvico et Mansfeldio signiferis. Brunsvicum quidem Rex Danus et Saxoniae principes finibus eius circuli excedere compulerunt, purgati etiam Caesari eiusmodi molitionum conscientia. Transgressos Visurgim Brunsvigianos insequitur Tillius, eorumque extrema agmina prope Statloam, in ericeto Duvendica, invadit, occultata vicinis in arbustis et paludibus forti manu, quam Lingenses Grollanique praesidiarii submiserant. Commisso certamine, undique circumfusae Brunsvici cohortes sternuntur, numerosusque exercitus a quinque milibus in fugam agitur, Christianus ipse, cum expeditis equitum turmis, assequitur Brevordam, sed amissi machinis, impedimentis, commeatu, longeque maxima copiarum parte (e quibus DCC caesi, reliquum dissipatum, multi illustres capti sunt) Meppena tillio deditur. Mansfeldium diutius Frisia in cubantem perpessa est, donec Anthonius Guntherus, comes Oldenburgicus, exoravit Caesarem, ut data exitialibus illis harpyis venia, sacramento solverentur. Etenim Tillius, sumpto per Oldenburgiam itinere, vi militari nihil adversus callidos praedones effecerat. Ingens aurum pacti, ne pro more viciniam omnem vastarent, regis Danorum minis dedere.

Redeunt ergo in Monasteriensem Westphaliae provinciam aliqui: Frisoyta oppidum a Limbaco oppugnatur. Ibi circumventa ab Erwito Tribuno sacra capita, XV multantur vexillis, Limbacus cum plerisque centurionibus in deditionem venit. Ex quo tempore atriti quottidie, dispalatique Mansfeldiani: ipse ductor paucis comitatus, in Hollandiam refugit, Brunsvicus in Saxoniam.

Fatalis idem annus Pontifici et Turcico Sultano fuit. Gregorius enim XV Romae paralysi exstinctus, Cardinalem Maphaeum Barberinum habuit successorem, qui Urbani VIII vocabulum sumpsit. Turrensis senior, sollicitato Mustapha Sultano, auxiliis eius stipatus Moraviam diripiebat.


page 665, image: s665

Verum paulo post Mustaphas abdicare se tyrannide cogitur a Ienizaris, atque Amurathi IV. fratri Osmanis sedecenni, solio cedere. Sic intra XVI menses tres Sultanos vidit Turcia, quorum largitionibus (nam Spachi et Genizari suos Imp. donativo aestimant) exhaustum aerarium: tumultus praepotentibus non paucis exitio fuere. Quamquam ergo Bethlemus, maxima maxima cinctus multitudine, processerat in Moraviam, comitemque de Monte nigro, Caesarianum ducem, redegerat in angustias: tamen Turcis eius imperium abnuentibus, neque comparentibus Germanorum auxiliis, compulsus est ad indutias, Caesarque ei postea principis imperii titulum abrogavit. Turci praeda graves, passim a Caesarianis praefectis caesi, aut exuti spoliis, iustas temeritatis poenas dedere. Sequentis anni Maio pax renovatur inter Caesarem et Transylvanum, Oppelia et Ratiboria Carolo Caesaris fratri datae. Dum igitur et Iegerndorfius Silesia, et Turrensis Moravia, et Hungaria Bethlemus deicerentur, Rex Anglus interim sueto principum delinimento, coniugali foedere filii sui et Mariae Hispanae, obliterare exortas inter suam et Austriacam domum offensas meditabatur, reique peragendae, iam multa Romanensibus in Britannia licebant.

Feruntur et litterae, nescio an verae, quibus Carolus Pontificem honorifice compellat. Verum post immensa utrinque commutata munera, cum insolenti propemodum inter tantos principes exemplo, Carolus ipse diutule in aula Hispanica esset commoratus, nihilque certi ad sororis suae, filiorumque eius, in avitas ditiones restitutionem proveniret, evanuit consilium, et alia coniux e Gallicana regia, Henrica Maria, Ludovici XIII soror, Carolo principi nupsit. Extemplo renata apud Anglos Romanensium licentia considit, non sine prodigio ruentis eorum suggesti, dum ex eo Druerius Iesuita contionem alloquitur. Fracta enim insistentium pondere contignatione, circiter XC auditores oppressi, ara diffracta, contionator ipse misere contusus interiit. Contrarium in Germania servandi Euangelii eluxit signum. Ecce enim dum Lutheri sectatores passim adiguntur, ad recipiendam fidem Romanensium, atque in Wetteravia Longogintzi centurio eripit tubicini libellum, preces continentem a Ioanne Arndo, Lunaeburgici ducatus Praesule, concinnatas, eumque in fornacem ignitam proicit, attestatur miraculo Deus, quam nullo igni verbum suum consumatur. Etenim liber, inter candentes prunas incolumis, post horam extractus ab hospita, et pro rei magnitudine, Philippo Landgravio Butzbacum dono missus est, a quo et dicitur asservari.

Ceterum placuit Deo, suorum mentes ardore tentationum vehementiori ex plorare, paleas vero, quarum larga nimis copia, aestu indignationis suae comburere. Quod consilium evidentibus hinc inde prodigiis, ipsaque in Saxonia, inferiori et Dania, luculenter patefecit, modo fuissent, qui id ad animum voluissent sumere. Vidimus aquas cruore congelatas in stagnis, vidimus e trabibus destillantes sanguinis guttas; audivimus quorundam panes, mensas, ocreas, sanguinem sudasse. Visi inter se confligentes in aere exercitus. Visae in arboribus natae fruges, quasi indigna iis terra foret, hominum ingemiscens nequitia.

Igitur unde nemo putabat, grande exstitit Saxoniae Daniaeque feralis belli incendium. Res ita habet.

Ioannes Tillius Comes, validis Hassiam copiis insederat, anno XXIII. invito sane Mauritio, at Ordinibus, quia obniti haud tutum videbatur, hiberna indulgentibus. Ex illo exercitu Ritbergicus, Lipstadio et Ravenspurgico Comitatu domitis, cumque eo Anholdinus Baro, Scaumburgicam infestabant ditionem, Huxariensem cis Visurgim arcem plane diripientes.

Fatigabatur Saxonica Visurgis fluvii ripa annonae et pecuniarum exactionibus.


page 666, image: s666

Nec hostis tamen ibi Caesaris aut Bavari quisquam erat, Christinus Brunsvicus exercitus sui reliquias exautoraverat, desertoque Mansfeldio anno XXIV. migrarat in Daniam; quo tempore etiam Caesar, misso Antonio Guntero Oldenburgico, fidam Dano regi pacem et amicitiam pollicebatur. Sed cum querimoniae e Saxonia increbrescerent, proximi incendium parietis ad regem quoque pertinere visum est. Tenebat et oppignoratam sibi Rex Sicanam arcem et praefecturam, quam Erwittus, Bavariti tribunus exercitus, praesidio imposito exhauriebat. Rogatur ergo Caesar, ut importunis praesidiis Saxonicos fines levet. Responsum, Bavari esse Electoris illas copias, qui ob metuendam e Saxonia vim, exautorare milites nequeat; verumtamen locis regi subiectis esse demigraturos. Mittuntur proinde, qui id Comiti Tillio regis nomine denuntient; sed insolentius exceptum responsum a centurionibus ferunt, haud volare in aere milites posse, locum iis in terra dandum. Id teli instar regium perculit pectus, qui eodem tempore invitatus a regibus agnatis, Britanno, Gallo, Sueco, Belgis, de communi regnorum asserenda salute, haud sibi insuper habendum viciniae periculum duxit, praesertim de ferendo auxilio obnixe et saepe rogatus.

Annus agebatur XXV huius saeculi, horrendis et inauditis fere ventorum fragoribus infesto initio, quibus in Dania et Holsatia non arbores tantum innumerae, sed et turres, aedificia sacra profanaque, molae, aggeres, mari et fluminibus obiecti, foede prosternebantur. Finiente fere Martio, Lavenburgi conveniunt Saxoniae inferioris principes, Rex Daniae ut Dux Holsatus, Administrator Magdeburgicus, Praesul Bremensis, Dux Brunsvicus, Megapolitani, Holsatus decernunt, augendas esse copias, dudum ad circuli Saxonici defensionem conscriptas, nequid Res publica detrimenti ab insidente fines exercitu capiat. Imperator eius militiae Rex Danus, Lunaeburgi, ac deinde Brunsvici, constituitur, quam quomodo gesserit, mox dicam, ubi primum iis, quae alibi paulo ante contigerunt, paucis me absolvero.

Etenim anno antecedenti, per hiemis saevitiam, occasio erat Henrico de Monte, in Velaviam irrumpendi, concreto glacie Isala flumine. Verum, quasi Hollandis adversum eum producentibus instructas cohortes, territus rubicinio, cum ad tria milia militum eius frigore obriguissent, laceras reducere copias adactus est. Foederati Belgae validam classem expedierunt in Americam, oppressisque aliquot Hispanorum myoparonibus, Baiam, id est, Portum omnium Sanctorum cum Salvatoris oppido, ingentique praeda, expugnarunt. Marchio Spinola Bredam, exeunte Augusto, cinxit obsidione: Henricus de Monte capto Gennepo depulsus, in eadem se castra contulit. Mauritius Cliviam expugnavit, pervetustum oppidum, mox quoque Mondelbergam et Gocham. Antwerpianum vero castrum strategemate occupaturum, fortuna delusit. Breda, artissima obsidione novem menses clausa, cum eruptiones vario Marte non paucas Iustinus Nassovius; foris vero proelia Henricus Fridericus, adducto solvendae obsidioni ingenti exercitu, fecisset; tandem urgente fame et contagio, in deditionem venit, XXVI Maii, Praesidiariis ad ter mille arma et facultates, civibus libertas, sed religioni ad tempus concessa. Paulo ante et Baiam Brasiliensem Fridericus Toletanus Hispanis recuperaverat. Rex Philippus IV, commercia inter Iberos, et suae ditionis Belgas sustulit.

Recruduerat et in Rhetia, valleque Telina bellum, indignantibus Gallis, Venetis et Allobrogibus, opportunam sibi provinciam alieno obnoxiam dominio fieri. Igitur foederatis iis, Meienfeldia, Curia, Tyranum, Sondrium oppida; Clavenna et Wormium Comitatus, deditionem faciunt; occiduntur proditores non pauci patriae. At romanenses


page 667, image: s667

Helvetii Austriae se domus protectioni submisere. Mox expugnata et urbe Cleva, tota vallis Telina in potestatem foederatorum transit, moveturque et Genuatibus bellum, quod illi pecuniam et auxilia quaeque Hispanis subministrarent. Id fervide a Sabaudo et Gallis gestum initio. Casei aliquoties Ligures, Prava et Albinga ad deditionem redactae sunt, repleta tumultibus Italia. Ab hoc autem igni alius, domi natus, Gallos pene avocavit, renatum scilicet inter Regem et Hugonotos, quos vocant, civile dissidium, quo Dux Soubizius proelio navali victor, mox victus rursum in Angliam profugit. Sed Rupella terra marique obsessa, tum fortibus factis, tum precibus, pacem denuo exoravit. Exinde ad crebras Pontificis de pace sollicitationes, paulatim bellum Italicum obtepuit. At Pontificiorum sub haec augescebat in opprimendis Euangelicis studium. Nam militiam novam, quam anno XIX huius saeculi Viennae sacratam diximus, Urbanus Papa confirmavit, imposito ei conceptionis sanctae Mariae titulo. In Austria, bohemia, Moravia, aliisque locis, nihil non operae, cremandis libris, disturbandis sacris, exagitandis et pellendis renati Euangelii confessoribus, impenditur. Subornati et in Gallia sunt scriptores, qui sub nomine Hugonotorum, libros de occidendo rege, recuperandaque libertate, extruderent in publicum. Sed deprehensa fraude, iustas innocentibus poenas dedere. Marcus Antonius de Dominis, qui dudum inescatus Hispani legati pollicitationibus, e Britannia Bruxellas, atque inde romam transierat, cum parum idoneis refelleret argumentis, quae adversus sedem Pontificiam aliquot libris eventilarat probra, iugulatus in carcere, ineunteque Decembri crematus est. Mox auspicatus Pontifex suum iubileum, quem Vladislai, principis Poloniae, praesentia illustriorem redidit.

Turcicum etiam regnum continuis fere motibus a morte Othomanni II obnoxium, nondum quiescebat, Purpuratus enim Arzironius, quasi Ianizarorum castigaturus superbiam, qui domino suo necem intulissent, formidabiles in Asia copias contraxit, ipsique urbi regiae ingessit minas. Qua occasione illectus Persa, in Turcicas irruit ditiones, Babylonem (Seleuciam puto veterem) occupat, Edessam circumsidet Mesopotamiae Sed interim Arzironius Prusiam obsidens et Angeroniam placatur, exercitusque ingens in Parthum ducitur, qui non una ab eo clade multatus. Irrumpunt et in Podoliam Tartari, pensaturi damnum, per Cosaccos Turcis Ungaricis illatum. Prima quidem expeditione felices, sed altera, per insidias, a Polonis ingenti strage caesi sunt.

Ferdinandus Imperator pactus cum Turca indutias duodecennales, Ioannem Tillium et Albertum Fridlandum duces, exercitibus instructissimos, Saxoniam iussit inferiorem invadere: tametsi Rex Daniae, qui circiter XXIV milia armatorum ad Visurgim, sine cuiusquam laesione, produxerat, nihil se adversus Caesarem moliri, sed Saxonicam tantum libertatem defendere velle testaretur. Usque ad decimum Iulii nihil utrinque tentatum hostile. Primus impetus a Tillianis fuit in munitionem Saxonicam, quam apud Huxariam struxerant: quae statim a Saxonicis deserta, et a Tillianis occupata est. Decimo post die Hamelienses lustraturus excubias Rex, incuriosius in vallo obequitat, ignarus foveas ibi latere asservandae rei tormentariae, asseribus contectas parum solidis. Harum unam equus calcaribus impetitus insilit, ruptaque tabula, decussus, praecipitem secum Regem viginti novem pedum spatio in subiectam fossam rapit. Suffocato fere equo, Rex post duas demum horas compertus vivere, sed toto triduo habitus inter morientes fuit. Quare propinquo hoste, castra versus dioecesin Verdanam retrahuntur. Interim


page 668, image: s668

Tillius, nequiquam deprecantibus per Oratores Saxonicis, totis agminibus in Brunsvigiam irrumpit; Hameliam, Holtzmindam, Mindam, aliaque ad Visurgim oppida, munit praesidiis. Saevitur horribilem in modum in Brunsvigienses incolas, qui proinde et armis induuntur, ad vim iniquam propulsandam. Postulatur et ab Rege Caesaris nomine, ut militem de Saxoniae finibus deducat. Niemburgum violenta obsidione premitur. Sed rex, raro Dei beneficio, et corpore iam refectus, et milite, tam strenue tuetur id oppidum, ut Tillius, amissi circiter quattuor milibus, re infecta discederet. In eius tamen partes transivit Stoltzenavia, centurione quodam muneribus corrupto. Inter quae Mansfeldius, qui Mercurii instar inter Anglum, Gallum, et Batavos commearet, cum molitiones eius mire proveheret enata inter Anglum atque Hispanum discordia, ob negatam Palatino restitutionem, firmas iterum conglobarat copias; quas tametsi maxima sui parte diminutas, in Saxoniam penetravit, et Lavemburgi ad Albim stativa fixit, cum paulo ante Christianus Brunsvicus castra regia, insigni stipatus equitatu, intrasset. Ceterum per haec Fridlandus Dux in Magdenburgicam irruerat Dioecesin, a quo Halla Saxonum occupata, milesque in Halberstadenses infusus terras, nemine fere obluctante. Quare ne tanti belli incendium latius vagaretur, interventu Electorum, Saxonis et Brandeburgici, coeptum est Brunsvigae, Octobri mense, de pace agi. Post quadrimestres disceptationes, etiamsi utrinque certis legibus dimitti placeret copias, tamen, cum Minda et Huxaria cedere nollet Tillius, Saxonicique ordines acquisiti iuris sui, in Ecclesiasticis praesertim ditionibus, confirmationem urgerent, eamque Fridlandus et Tillius praestare se haud posse dicerent, infecta pace discessum, bellumque maiori exinde, et conatu, et clade, gestum est. Eo Christianus Brunsvicus fortem se grassatorum vindicem praebuit, obruta eorum in pago Saldera legione, itemque Otterslebiae octingentis Fridlandicis. Antea Fuchsius Stoltzenaviam receperat regi. Vicissim Tilliani, improviso insultu, Oberntrautium, Fridericum Altenburgium, Iacobum Ulfeldium iuniorem, fortissime pugnantes, occiderant.

At Mansfeldius Lubecensium incumbens pagis, eruptione civium multatus est, caesis aliquot eius equitibus, aut exutis praeda. Ioannes Ernestus Vinariensis, egregius animi princeps, quem Rex sibi legaverat, Osnabrugam, Widenbrugam, Furstenaviam: alique manus Mansfeldiana Servestam, Saxonicis adiunxit partibus.

Quae dum fiunt, Leopoldus exstincto in Hispania Carolo fratre, Episcopatibus se Argentinensi, et Patavino abdicat, ducisque Urbinatis viduam ducit Claudiam Medicaeam. Vratislaviensem Episcopen Sigismundi Poloni filius iunior, Bavaricam Leopoldus Guilelmus Caesare genitus, obtinent. Clauserat interim tertiana febri vitam Iacobus VI Anglorum Rex, Martio vicesimi quinti anni exeunte, auctor foederis inter se, Gallumque et Danum reges, eruditissimus Princeps, pacisque artibus inclitissimus. Huius haeres Carolus, dignus diademate, Britanniam pronis populorum studiis coepit moderari, pronior ipse in Bucquingamium ducem, variis pollentem artibus hominem, sed patriae minus acceptum. Regem Anglum secutus erat decimo tertio Aprilis Mauritius Auriacus, foederati Belgii rector laudatissimus, consumptus et ipse febri, auctorque ante mortem factus fratri Henrico Friderico, coniugii cum comite Solmensi Amelia, lectissima virgine, ineundi. Tum vero lues dira Britanniam, Belgium, Constantinopolin, et pleraque Europae pervagata, innumeros mortales leto dedit. Nec mitior Bellona, vel intactas hactenus corripuit provincias, vel modicum respirantes, denuo conturbavit. Inter has Livonia est, quam improviso


page 669, image: s669

adortus assultu Suecorum Rex, Kokenhusam, Runneburgum, Birsam, Derbatum, et alia Polonicae adhuc fidei oppida, intercepit. Polonis Rigam conatis rursum sibi vindicare, cum quorundam civium pellexisset dolis, iteratam intulit cladem, caesis eorum per Turrensem iuniorem plus sexcentis. Inter illas numera Borussam, quam idem Rex, medio Iunio advectus octoginta navium classe, subiti terroris implevit, iactisque apud Pilaviam vallis, Brunsbergam, Frawenbergam, Elbingam, Mariaebergam coegit imperata facere, Dantiscanis Polonicas auferre naves, tributumque Polono debitum solvere iniunxit; sed inter maximos rerum successus, illius urbis obluctatione retardatus.

Saxonici vero flamma belli latius se vicesimo sexto anno diffudit. Cum numero militum superarent Caesariani, commeatu erant prohibendi. Havelam, et inferiora Albis iam tenebant Saxonici. Decimo quinto igitur Aprilis Mansfeldius impetum fecit in munitionem Fridlandicam, quae Caesariano exercitui Albis usum superioris prope Dessaviam tuebatur. Praeceps facinus, octo milliam XXXM obicere. Itaque pedites re fortiter gesta, cum deseri se ab equitibus cernerent, paulatim recedendo, auxerunt Caesarianis animos; qui atrocius incumbentes, Batavicos auxiliares (quattuor milia erant) Nienhovio regente adductos, fere occidunt, universam aciem in fugam vertunt. Desiderati Mansfeldianorum ultra mille quingentos, ad triginta vexilla capta. Infelix ductor Brandeburgum se recepit, Caesarianis mox Servestam, alibi Calenbergam Tillio occupantibus, cum in Hassia interim, excitato ab agrestibus tumultu, caedi passim praedaeque essent. Tum vero Christianus Brunsvicus in Grubenhagiensem irrumpit principatum, quod Georgius Lunaeburgicus, eius possessor provinciae, scribendis pro Caesare copiis abesset, impositoque locis praesidio, legiones in Hassia Georgianas disicit. Contra Imperator, misso feciali, diplomata profert Magdeburgi, quibus omnes imperii Romani subditos, denuntiata proscriptionis poena, castris iubet Danicis valedicere. Extemplo Tillius vim minis iungit. Mundam, clavem Brunoniae, paucis subnixam praesidiariis, exeunte Maio, vi capit, et cives, dum poterant, fortissime dimicantes, Furstenburgio imprimis exsequente, occidione occidit. Nulli ibi aetati aut sexui parcitur, pauci admodum in cryptis aut fastigiis domuum abditi, expleta Caesarianis saevitia, vitam sibi auro exorarunt. Paulo post Christianus Brunsvicus Wolferbyti (sexto Iunii) haud sine veneni suspicione decessit, secuta decimo nono Iulii matre Elisabeta. Guilelmus, Mauritii Hassi filius, Cassellas Tillio permittit. Mauritius, eruditione illustris, secedit Zigenhaimum. Ioannes Fridericus, Bremensium Praesul, vigilantia regis compertus cupientior esse hostibus, Vordae arcis imperio sollertissime privatur. Rex Vordae praesidium imponit. Tillius Hassiam tradit Guilelmo Landgravio. Inde Gottingam itur strenue se tuentum. Rex Daniae obsidionem soluturus, contrahit in unum copias; Tillius adunatis et ipse viribus, obviam pergit, dedita sibi Gottinga. Northeimi non sustinuit vim regiam, relictaque ingenti cum iactura urbe, instaurat copias. Primae velitationes regiis faustae, Tillianis plus sexcenti, et vexilla aliquot adempta. Insistit Rex cedentibus, apud Lotteram opportunum defensioni locum capit. Ibi cum perseverandum suaderet Fuchsius, peditum ductor, tribunique alii, quod neque machinis favere videretur locus, ventusque insuper hosti secundus esset, tamen Rex metuendi nescius, fugibundoque instare hosti certus, proelio decernere statuit. Nec consilio audaci defuisset fortuna, nisi plerisque equitibus mens laeva fuisset. Nam primi ordines validam adeo impressionem fecere, ut ad tormenta penetraretur Tilliana, atque dux ipse propemodum victoriae desperaret. Sed cum omnem vim Tillius in pedites lassos inedia


page 670, image: s670

raperet, atque peropportunis Georgii Lunaeburgici auxiliis esset sublevatus: detrectante contra equitatu regio pugnam, dilati obtentu stipendii (quod tamen in prompte erat, atque superioribus mensibus satis liberaliter ab Rege fuerat repraesentatum) caesus misere peditatus est. Equites frustra ab Rege implorati, fuga se turpi subduxere. Reperti qui occubuerant, ut ferunt, mille ducenti, interque eos Philippus Landgravius, Fuchsius, Comes quidam Solmensis, Siguardus Pogwiscius; vexilla amissa viginti octo. Lohausius, Lindslavius, Frencus, aliique ductores ordinum, Lotterae ad deditionem compulsi, captique milites ad mille octingentos. Par fere numerus caesorum e Tillianis fuit, solo Pinthovio suae legionis quindecim centuriones desiderante. Vix impetratum ab Rege aiunt magnanimo, ut periculo se eximeret. Qui sua, paucorumque suorum manu mascule quidem defensus, donec intuto sisteretur, Wolferbytum se eadem vespera recepit, certatum est decimo septimo Augusti. Plus victoriae Tillio quam praedae fuit, seu insidias metuenti, seu quod equites regii spolia ante caperent. Biduo post Brunsvicus Dux Saxonicae renuntiat societati, totamque Brunoniam Caesaris permittit obsequio. At Wolferbytum, Dani regis praesidio insessum, adoriri ausus non est victor, expiscatus, Regem instaurare vires, lentamque obsidionem ingenti damno fore. Itaque Rotenburgum, Friderici Ducis, hoc est, Verdani praesulis, sedem, aliaque munita illius tractus loca, deditione occupat. Rex strato pontibus Albi, prope Lavenburgum et Blekedam, exercitus recolligit reliquias, utriusque ripae potens, donec firmior a copiis contra ire Tillianis possit.

Ceterum ineunte Iulio, Vinariensis et Mansfeldius, iunctis viribus, per Marchiam repentino itinere in Silesiam irruperant, sedecim bellatorum milibus stipati. Eos insecutus Bechmannus, irritus consilii fuit; alienatis insuper violentia sua Silesiis, ut Tropavia, Iegerndorfium, Lobschutza, aliaque oppida, Vinariensi accederent. Mansfeldius Bethlemi auctus copiis, quem male haberet Oppeliae et Ratiboriae ereptio, iamque Catharinae Brandeburgicae honoratus coniugio, resumpsit spiritus, et in Moraviam processit; Turcarumque fretus molitionibus, instigatu Bosnensis Bassae tumultuantium aliquot Hungariae loca insedit. Eo missus cum exercitu Fridlandus, apud Neutram a Turcis repellitur, ambiguisque saepius cum Mansfeldianis decertat proeliis. Sed cum Transylvanum Fridlandus demitigasset, collusionum metuens Mansfeldius, Venetias procurrere instituit assumptis suorum expeditissimis, traditisque Vinariensi copiis. In itinere datum visceribus, ut aiunt, venenum ferens, in Bosnia corripitur dysenteriae malo, atque varia coquens animo, inter molitiones novas versatilem emittit animam. Vinariensis Hohenwaldae potitus et Gabeluncae, dum et ipse per Hungariam multa molitur, Transylvani ingemiscens consiliis, subito absumitur, triginta duos annos natus; ob res in Silesia praeclare gestas et moderate magno sui desiderio relicto.

Grandior sub haec Austriam supra Oenum tumultus agrestium pene pessum dedit. Eum Adamus, Comes Herbersdorfius, nimia severitate accenderat, dum ruricolas aut Iesuitam iuberet, aut carnificem sibi eligere. Ea enim ex re tanta incessit indignatio turbam, ut correptis lapidibus, in fugam ageret hominem, et mox MD stipatum militibus pene ad internecionem caederet. Hinc Velsam, Stiram, Lambacum, Gemundam, Freistadium, aliaque loca, suarum faciunt partium agrestes, supplices interim Caesari de libertate Euangelici cultus integranda, affluxuque exulum nobilium, et quorumvis afflictorum, in tantas aucti vires, ut


page 671, image: s671

dempto Lintzio, quod Procurator Bavaritus tenebat, Austriam supra Oenum omnem haberent in potestate. Ad Lintzium haesit victoria. Eam urbem circumfidentes, licet frenato catenis quasi Danubio, ne quid annonae obsessis importaretur, impedire tamen haud potuere, quo mius et commeatu suos Dux Bavarus et milite sublevaret. Quin et in fugam propulsi ab Herbersdorfio, Breunero, Lobelioque, cum carpi se viderent undique maximam partem ad officium rediere. Mox vero accensi iterum suorum suppliciis et incendiis, quae ducis Holsati legio excitaverat, summo eam mane invadunt; et ad castra sua pertractam dissipant, caesis ultra quattuor milibus. Similiter reliqui in deserto lacessiti a Bavaritis, iterata saepius dimicatione, non unam reportarunt victoriam. Lindlous et Hubnerus duces interiere. Lobelius et Breunerus, ferratis agrestium clavis dedolati, plus duo milia desiderarunt. Quae clades fecerunt, ut Caesar promissa Austriacis religionis libertate, etiam proscriptos eam ob causam Bohemos, affixis Pragae tabellis, publice revocaret. Sed ut nihil est plebeiis motibus inconstantius, magisque obnoxium discordiae, ita et hocce vulgus insanum dissidium perdidit. Dum enim alios ruricolas ad armorum societatem instituunt cogere, gravem ab iis accipiunt cladem, et paulo post Paphenheimio, octo armatorum milia in eos ductanti, poenas exsolvunt seditionis, dissipati fusique passim. Fuga sibi consuluisse auctores praecipuos, plurimos suppliciis enecatos perhibent.

Interea e Rhetis in Galliam migraverat bellum. Barbarinus Cardinalis regi Franco pacem cum Hispano iugendam persuaserat, valle Telina Pontifici tamquam sequestro permissa, viaque per Rhetorum angustias utrique Regi aperta. Sabaudus tamen et Veneti, cum Genuatibus inveteratas alebant dissensiones. Inde Gallus ab exteris vertitur in suos, queritantes, non indulgeri libertatem Euangelicis, postrema transactione pactam, neque amoveri castella edomandae Rupellae aedificata: conventus presbyteriorum interdici. Roanius et Soubizius fratres, Euangelicorum antesignani ad Anglica confugiunt auxilia; iam enim inter Gallum Anglumque offensae exarserant. Cum enim ad exercendam maiorum religionem, regina Anglorum haud paucos adduxisset Clericos Romanenses, iique contra quam expedire regno videbatur, in suam allectarent sententiam Anglos, ac magister confessionum reginae arcana saepiuscule inquireret, Rex eum et sodales Britannia iusserat excedere, missoque Georgio Villiero, duce Bucquingamo, rationes facti explicarat, qui minus visus honorifice haberi apud Gallos, bellum inter Reges affines promovisse dicitur.

Id evero inchoaverant Angli, depraedando Gallorum naves, quae Hispano adveherent commeatum. Alebat Rex Francus, Anglorum vicissim merces detinendo, quibus [Orig: queis] damnum illatum pensaret. Bucquingamus classe adortus Insulam de Re, obiectam Rupellae, cum felici proelio Francos in castellum redegisset, nullum dehinc operae pretium fecit, lacerasque et male multatas copias reportavit in Britanniam. Haec discordia, quo minus Regi Dano ex foedere aurum proveniret, et auxilia, maximo obstaculo fuit. Anglia promiserat centena et quadraginta milia Ioachimicorum in menses singulos, Gallia centena milia coronatorum, adeo lenta nomina, ut Vassenarius annotet, anno XXVIII debuisse Angliam tres milliones, duas Galliam. Attamen Rex animi invictus, collectis iterum sex peditum, quattuor equitum milibus, adversus succinctum pluribus legionibus hostem, arte agendum putabat. Igitur subito Hoiam oppugnat, sauciatoque licet glande plumbea brachio, capit. Christianus V. princeps Daniae, paternae aemulus alacritatis, Niemburgicis celerrime commeatum infert. Inde Rex in Holsatiam progressus,


page 672, image: s672

Rendesburgi conventum gentis agit. Quae, urgente imprimis Produce Gerhardo Rantzovio, continuando bello omnes vires offert. Legatur et in Belgium Galliamque Christianus Thomaeus, Daniae Senator, eruditionis vir rarae et experientiae, captusque a Lingensibus praesidiariis, ab Isabella liber pronuntiatur, obtinetque a foederatis subsidii aliquantum Regi suo mitti.

Iam enim tantum impenderat thesaurorum Rex Christianus, ut grandes summas a suarum terrarum ditioribus mutuaretur. Nam implicari huic bello Daniam, idque totis Septentrionis viribus geri, haud ex re visum, quod eo non tam Daniae, quam Saxonicarum ditionum defensio agitaretur. Interim decedit Produx, vir strenuae prorsus et invictae industriae, et perantiquae apud suos auctoritatis, cui Rex ipse, meritorum eius adspectu, Chiloniae exsequias ivit. Inde structis ad Visurgim et Albim munitionibus, commeatu Tillianos intercludit, nitentesque vallum expugnare, crebris repellit cladibus. Cumque in Marchiam Georgius Lunaeburgensis ductaret copias, et vi Brandeburgum caperet, Slammersdorfius ei adversaturus, templum Dominicum Havelbergae occupat, et quasi pro castris munit, unde ad quattuor Caesarianorum milia glandibus perempta memorant. Marchio Durlacensis, qui hactenus Sabaudum affectatus fuerat, domi infelix, apud exteros patriam quaesiturus, regia intrat castra, itemque Turrensis Senior, compositoque prope apud Italos bello, a Venetis honorifice dimissus. Hos sibi Rex legat, invisa Caesari capita, aliis aestimata. Mox videres Lunaeburgicam ardere ditionem, dum Caesariani regiis, regii Caesarianis annonam corrumpere student, receptumque omnem eripere.

Nec alibi fere in Germania laetior rerum facies, Caesarianis, maxime qui Fridlando suberant, adeo sine disciplina obvia quaeque eradentibus, ut Electores etiam Ecclesiastici urgendam pacem, inhibendamque communis patriae perniciem decernerent, detento etiam tribunorum militarium instrumento. Brunsvici agrestes ad Hercyniam latrocinari incepere, quorum alii post varia facinora domiti a Caesarianis, aut ultro gratiam amplexi. Northeimum diuturna obsidione fortissime repulsa, cum pridie iterum Furstenbergianas cohortes cruento certamine excepisset, tandem XVII. Iunii deditionem fecit, praesidiariis Wolfenbuttelum deductis. Interea apud Tillianos commeatu laboratur. Danicis Albim, Visurgim et Havelam flumina insidentibus. Unde Comes Tillius aperiendum quovis modo iter ratus, versus Albim movet, Stoltzenavia et Wolpa, quae strenue et diu restiterant, vulnerato etiam letaliter Furstenbergio, ad deditionem redactis. Cum ergo timide aut perfide desererent commissa loca regii, tandem extremo Iulio, explorata excubitorum ad Albim socordia et paucitate, dum Rex Rendesburgi comitia habuit, Tillius antelucanis horis manipulum militum rate quam occultissime transportat. Dum nemo se moveret, addit alterum agmen. Eo excitati vigiles, sed conspecto iam priorum transitu pavidi, arripiunt fugam; terrorisque implent Beutzenburgum, cuius in vicinia praetorianae aliquot cohortes erant. Extemplo, quos obviam ire hosti oportuerat, in praedas vertuntur, relicto abunde spatio Tillianis, universas traducendi legiones. Castrum Beutzenburgo adversum, cum nihil contra vim tantam posset, et pons Albi instratus a regiis, a Caesarianis occupatur. Ita in universam cis Albim Germaniam irrupit praedonum iuxta militumque horribilis multitudo, ingens fundi cuiusque calamitas. Mox in ipsa Holsatia sententiarum oritur divortium inter regem, eiusque sororis filium Fridericum ducem, in maius Rei publ. detrimentum. Dux tempestatis praemetuens, quae extremam patriae ruinam minaretur, simul transportatas Tillii copias comperit, pacis causa ad eum profectus,


page 673, image: s673

id solum fertur impetrasse, ut promisso a Rege secessu, tolerabilius suis esset, quod vix tamen postea apparuit.

Secutus nobilitatis, et aliorum ordinum tepor, nec idonea ducum copia, qui patriam propugnarent, et confertim conglobatos incolas confestim in hostem ducerent. Praecesserat aliud e Silesia malum. Pacato enim a Caesare Gabore Bethlemo, regiis ibidem copiis nihil subsidii, nisi quod ferro pararetur. Neque in Mitzlavio praetore exercitus, ea prudentia et fides, quae cordatis ducibus satisfaceret. Corrupta namque moneta, et sanis consiliis temeritate eversis, militem ab officio avertisse dicitur. Quare Dux Fridlandus, Saganum principatum a Caesare pactus, animat suas copias, Lobschutzam, et Luschuizam multa cum suorum clade, ad deditionem trahit: mox et Iegerdorfium, civibus direptionem bonorum ingenti pecunia redimentibus. Troppavia et Cofelum strenue restitere, cum etiam foris strategematibus Caesariani atterentur. Sed quia desperandum subsidiis erat, Troppaviam Marquardus Rantzovius Honestis conditionibus, Confelum Ioachimus Carpezanus tradidit. Inde iuncti Baudisius, Holkius, Rantzovius in Marchiam festinant, Durlaceno se aggregaturi. Sed eos Comes Merodius, et Bechmannus Bernsteini assequuntur, instructi septies mille bellatoribus. Conseruntur strenue manus, inclinat ad regios victoria. At cum Poloni pedites et Croatae in auxilium Caesarianis properarent, versus est in fugam Baudisius, liberati magni nominis captivi, Bechmanno libertatem aliis sua morte comparante. Audito ergo, Tillianos Albim superasse, Septemvirumque Brandeburgensem imperare abitum regiis, in ditionem Megapolitanam ducit Durlacenus. Ibi pleraque adversa regiis, certatim iam omnibus cum fortuna Caesarem respectantibus. Paelam igitur insulam occupant regii, navibus ad Wagriae littora advehendi. Et perventum est Hierolimeniam (sacrum portum Holsati vocant) factaque ad Grotenbrodam exscensio. Sed iam Fridlandus, Tillio iunctus et Lunaeburgico, exeunte Augusto, per Alstriam amnem in Stormariam maximis copiis irruperat. Holsatis, qui prope Hamburgum Albis confinia insederant, domum discedentibus. Ne fame interirent Caesariani, commeatum eis Hamburgum praebuit. Ita refecti, maximo lucro Hamburgensium, ad Pippenbergam procedunt, Stormariae arcem: ubi tormento pene ad necem ictus a Ioanne Henrico Drengenburgio Tillius, deficiente tamen obsessos re tormentaria, castellum subegit. Solae in Stormaria Tychopolis, Crempa et Bredenberga, aliquantum sustinere obsidionis poterant, in Holsatia Rendesburgum. Proinde in Marchiacis et Silesiacis cohortibus Holsatorum defensio versabatur, quorum plerique, relictis laribus, in Daniam, Frisiam, Hollandiam, ac vicina oppida, Lubecam Hamburgumque confugerant. Sed ut fatalem quorundam pigritiam, irascente terris Deo, intelligas, vix animus Marchiacis plerisque fortiter conserendi manus fuit, neque plumbum in promptu quibusdam cohortibus rei feliciter gerendae necessarium, Pugnatum tamen acerrime a Bernhardi Vinariensis, Conradi Nellii, et nobilitatis Holsaticae equitatu; a Scotis etiam peditibus, ad internecionem usque. Sed cum et multitudine, et omni re alia impares Caesarianis essent, aut dediti Comitis Slickio, aut dissipati, aut in naves reiecti sunt. Durlacenus ipse a navibus non decessit. Sic in proclivi fuit centum milibus armatorum terram pavidam et discordem, poenisque maturam pervadere. Itaque placando Deo, praeter triduanum ieiunium, etiam quottidianas preces et Litanias, per duo regna sua, Rex animi invictus, fiduciaeque in Deum plenus, indixit: qua mente, consilioque (benedictus esto in saecula Deus) inconcussi stetimus, cum exteri duces plerique omnes dimissi, ac solis indigenis Res publica


page 674, image: s674

mandata esset. Interim Rendesburgi certatum erat strenue, nec leve hosti damnum datum. Sed Rex a plerisque desertus, cum in Fioniam se recepisset, deditionem uti honestam oppidani facerent, permisit. Dimicabatur aliis simul locis. Bredenberga, Christiani Rantzovii arx, qui tum Sorae in avitas virtutes formabatur, adeo ad extremum duravit, ut circiter quattuor hostium milibus interemptis, vi capta praesidiarios omnes, Stormaros plerosque, mactandos Fridlando daret. In Wilstriorum Marsia, quae Turrensi seniori cum Dithmarsis attributa, cum nec munita satis loca essent, nec mercenarius miles rapaces cohiberet manus satius plerique duxere, siquidem expilandi omnino essent, ab hoste id pati, cui fas resistere foret, quam a sociis et defensoribus. Idem in Iutia accidit, longissime inter mare Oceanum et Balthicum porrecta. Tanta enim ex praedabundis Calenbergii, Baudis et Otthonis Rhingravii legionibus indignatio Cimbros incessit, ut fugitiva grassatorum agmina sequentes Caesarianos, ultro receptarent, nobilium aliquibus, qui arma suaderent opponenda, vel in vitae adductis periculum. Quare et isti plerique omnes, et honoratiores alii, arreptis navibus, interiorem Daniam aut Norvegiam petere, relictis laribus, quam fidem regi iuratam violare maluerunt, id unice miserantes, quod nec indicto quidem bello victi, et priusquam arma cepissent, exules viderentur. Baudis conscenso navigio evasit. Calenbergius et Nellius a Comite Slickio circumvallati, prope Alburgum Cimbriae in deditionem venerunt. Vexilla equitum XII Calenbergius, quattuor Nellius tradidit; alia XII, elapsis equitum magistris, occupata; tria equitum milia, peditum signa duo, postridie Nonas Octobris in Slickii potestatem transiere. Sequebantur adhuc Regis partes, Stada, Bremensis dioecesis oppidum, et e Stormaricis, Crempa et Tychopolis. In Sleswica ditione, Sildia et Fora insulae. In Brunswigia quoque, sedes principis Wolfenbuttela, a Philippo Reinhardo Solmensi strenue defendebatur, et multa Caesarianorum milia oppugnantium morti dabat. Nec segnius Niemburgum ad Visurgim Limbachus tuebatur. At Nerbrotus insignem plane equitatum regiis auspiciis tenens, in Bremana ditione, parem cum plerisque aliis fidem praestitit et constantiam; derelictis suis, fugam pro proelio capessens. Deserti equites, tredecim vexilla Tillio afferunt: pedites ad duo milia in fidem Caesaris adiguntur. Quo facto, dioecesis Bremana, praeter Stadam, Tillianis cessit. Fridericus, Regis filius, summae moderationis princeps, Stada demigrans, per Belgium in Daniam revertitur. Fioniam Rex, introductis Rhingravianis, adiacentesque insulas, variarum nationum milite implevit. Rhingraviani in Selandiam intromitti cupientes, cor regni Danici, irriti consilii fuere. Placuit publice, littora per indigenam militem defendi. Sic ad Fioniae fretum vis Caesariana haesit, tametsi angustiori fere traiectu, quam Albis.

Crempae duo praeerant, Georgius Alefeldius Holsatus et Franciscus Tretanus Gallus. Sed cum Gallorum superaret multitudo, neque in eam imperium Alefeldio esset, absumptum est luxuriante extranei militis petulantia semestri spatio, quod in biennium suffecisset. Stadam Carolus Morganus Anglus firmo munivit praesidio, ac post edita summae virtutis specimina, et varias Caesarianorum strages, XXV Aprilis anno vicesimo octavo, fame demum evictus, Tillio cessit. Wolfenbuttelum, urgentibus praesidiariis, exeunte anno XXVIII. duci Brunsvico redditur, Solmensi cum voluntariis comitibus Lubecam, inde Hafniam ad Regem proficiscente. Sed Pappenheimius, Caesarianorum ductor, permodico ducis respectu, urbem praesidio Caesariano obligavit, Niemburgum Limbachus ad mortem usque tutatus est. Centuriones id, permissu regio,


page 675, image: s675

incipiente Novembri, duci Lunaeburgico tradidere. Corpus Limbachi postea refossum, ignominiaeque causa, nescio quo, proiectum est.

Ceterum ut fortuna maris haud eadem, quae continentis risit Caesarianis, callidum arripiunt consilium. Auctores urbibus Teutonum fiunt Hanseaticis, conspirandi cum Caesare et Hispano rege, ad Daniae subversionem. Verum illae non nesciae, quantum Dani mari possint, hoc praesertim tempore, quo numquam classis validior ex illis portubus Oceanum perambulavit, ancipitis periculi negotium urbana prudentia declinant; ad commeatus interea subvectionem, aliaque officia, suis fructuosa, Danis fere Holsatisque noxia, haud pigrae. Nec defuerunt, quae praesidio se insideri, cervicesque liberas implicari iugo paterentur, promissionum invitamentis aut metu subactae. Eo loco sunt Wismaria, Rostochium, et Pomeranae civitates universae, exceptis Stralesundo et Stetino; quae cum Saxonicis potentioribus, Lubeca, Hamburga, Brunswiga, Magdeburgo, Brema, maiorum se exemplo, et inveteratis viribus tuentur. Pomerania, Marchia, Frisia Orientalis, totaque inferior Saxonia, insolentibus tributis et militaris turbae tyrannidi subiciuntur.

Nec dispar superioris Germaniae fortuna, ut vetus illud hic usurpare liceat; Dat veniam corvis, vexat censura columbus. Hamburgenses, munita et dilatata maximopere urbe sua, munificentia etiam sua Caesarianos sibi duces devinctos reddere, aut placare saltem studuerunt. At Rex, classe Aprili mense expedita Femariam, Balthici maris insulam praedivitem, caesis aut in deditionem acceptis praesidiariis DCC, recuperat, Wagriam tentat et Chiloniam. Eklenfurdam diripit. Inde accursantibus ingenti multitudine Caesarianis, imponit Femariensibus praesidium, classemque in Daniam reducit. Mox Stralesundanis imperatur a Caesarianis pecunia, eiusque parte oblata, nihilominus praesidii impositio indicitur a Ioanne Georgio Arnheimio, legionum aliquot Caesarianarum ductore. Dum de pace agitur, vicinum Denholmum occupare Arnheimius instituit. At oppidani, exploratis insidiis irritati, locum recipiunt statim, novasque compositionis insistunt vias. Verum edocti iterum, sub vulpina pelle latere leoninam, et infestati maximis conatibus, regis Dani auxiliares oppido admittunt. Iis freti, oppugnationes, caesis hostium multis milibus, strenue propulsant. Cumque esset, qui tradere urbem Arnheimio occultis litteris moliretur, prodita fraude per excubitores, Henricus Holkius, auxiliarium Danorum rector, obsignatas caute litteras tabellioni reddit, ad Arnheimium ferendas, qui ignarus enotuisse consilium, loco horaque statis urbem adoritur; sed erumpentibus, ut ad praevisam vim Oppidanis, ingenti cum clade reicitur in castra. Par aliarum ibi machinationum successus enituit, incensis et per cuniculos strato pulvere munitionibus, ut ingens multitudo obsidentium foedissime lacerata in aerem mitteretur. Cum abesset nuptiarum causa Holkius, assenserat fere deditioni urbis senatus; At illo admaturante reditum, Iulio adulto, visa classis Danica, animos obsessis refecit. Holkius Iacobo Steinbergio comitatus, Iurisconsulto et Oratore regio, occoeptas tractationes dissipavit, Caesarianos occupata munitione depulit. Compertumque est durante obsidione, nocte una quinquies impetum fecisse in valla totis legionibus Fridlandicos, quinquies ingenti cum clade reiectos. Extemplo advolat Rex ipse Christianus IV, ducens secum Christianum V Daniae principem, et Fridericum ducem, filios, heroico patre dignos. Mox eius recentibus auctus subsidiis Holkius, Caesarianos munitionibus omnibus cogit excedere, desertas plerique regii in sident. Inde Barthum strategemate Holkius occupat, divitisque suos praedae implet. Rex ipse Wolgastum, in vitis Bogislai


page 676, image: s676

ducis consiliariis, deditione capit. Inde Usedomum insulam. Anclamensium pecora abigit miles regius, totiusque Pomeraniae praesidiariis iniectat metum, arrectis iam velut ad libertatem Pomeranorum animis. Sed Dux Fridlandus XXII Augusti toto exercitu obruit ad Wolgastum regios, occidit quadringentos, Scanos praesertim pedites, viriliter dimicantes, stipendiariis plerisque fugam magis quam proelium respectantibus. Quae causa fuit exautorandi Rheingravium, quod eius inutilem operam regia maiestas comperisset. igitur reliqua exercitus Rex in naves, ad littus paratas imponit; praemissaque praeda et tormentis, in Daniam reportat. Stralesundani, nihil ad reditum Fridlandi timidiores, iam tertium annum acri libertatis defensione admirationem de se virtutis praebent, recepto demum in urbem Sueci regis praesidio, prout alexius Ochsensternius, magnificus Sueciae Cancellarius, ob id in Daniam missus, impetraverat. Nec segnior Tychopolis, quamvis vastante incolas pestilentia, magistro militiae Marquardo Rantzovio, defenditur. Rex enim, animadversa Duranti Galli vecordia, indigenae fideli praefecturam eius urbis, salutari consilio commiserat, qui exeunte Maio, oppugnatores felici manu repressit. Propugnaculis tamen ad Storam, quae fluminis usum Crempensibus defendebant, potiti per Gallicani militis socordiam Caesariani, famis induxerunt obsessis periculum: quae etiam causa exstitit, ut quarto Novembris Alefeldius, incolumitatem civibus, sibique et praesidio pactus, oppidum traderet Fridlando Duci, cum annum et mensem a maximis viribus illaesum perdurasset. Ambiguam id solum deditori palmam fecit, quod tempore deditionis cum nonnulli clam abundarent, penes plerosque extrema regnavit inopia, prout civium meorum sermonibus comperi. Ceterum ad Tychopolin frequentibus multatis cladibus Fridlandici, crematis castris, obsidionem solvere coguntur, cum pauco tempore plus tria milia obsessi iugulassent.

Etenim decimo octavo Augusti castra ad Colmarium vicum adorti, Annibalem Scaumburgicum, cum aliquot tribunis ceperant, caesisque Caesarianorum compluribus, ultra mille vulneratos propulerant in fugam. Nec quicquam ab iis praesidiariis tuti Fridlandicis aut Tillianis, in Stormaria, Dithmarsia, vel adversa Albis ripa fuit, cum continuis eruptionibus, etiam longius posita, ferro aut flammis devastarent. Quo tempore Itzehoae, cum horribili strepitu et clamore nocturno, porta coenobii, a Caesarianis occupati, revellitur, boves praedatitii, circumactis a spectro cervicibus, strangulantur, defixis etiam alte in terram cornibus, reliquisque armentis passim dissipatis. Sic annus attingitur nonus et vicesimus, quo ineunte, dum Rex Danus, Hafniae convocatis Senatoribus et Theologis, de emendanda Ecclesiae disciplina, asserendaque Ministerio auctoritate clavis utriusque, salutare consilium agitat, Lubecae de bello honestis conditionibus deponendo, inter Caesarianos, eiusque legatos disceptatur. Pene ut victis, dicebant initio leges Caesariani. Danici Legati, canae prudentiae, infractaeque generositatis viri, nihil de principis sui maiestate, avitoque iure, volebant diminutum. Erant Cancellarii ambo, Christianus Frisius, Regis, Iacobus Ulfeldius, Regni; Albertus Schelius, praefectus maris emeritus, Heroes summae in Dania, ut prudentiae, sic auctoritatis. Ex Holsatis, Dethlevus et Henricus Rantzovii, Senatores, cum Levino Marschallo Cancellario, tam genere quam virtute praestantes. Quibus et aderat Fridericus Guntherus, Regi a secretis intimis, exemplum maximae eruditionis, cum civili prudentia certantis. Hi de pace cum Alberti Ducis Fridlandi et Ioannis Tzerclas, Comitis Tillii, bellatorum nostra aetate felicissimorum delegatis, iam quintum mensem tractabant, ancipiti


page 677, image: s677

successu. Sed cum ductores regii, inter quos Ulricus Dux, filius regis, Carolus Morganus, Ferentius, Dethlevus et Daniel Buchwaldii, validissimo instructi exercitu, Strandiam insulam, confinemque Eidorae ripam occuparent; Tonderam subigerent, Rexque ipse cum apparatissimis copiis in Angliam, Slesvici ducatus peninsulam, appelleret, iam Gottorpium locatis verberaturus tormentis, Cimbricusque exercitus Caesaris ab Holsaticis disclusurus, extemplo panicus invasit metus turmas Fridlandicas, gnaras dudum incolas ad sui exitium occasionem praestolari: Igitur summa festinatione Lubecae pax conficitur, interveniente haud modica Annibalis istius, libertate ob Rege redonati, et Ioannis Altringii, ducum Caesarianorum, opera. Auctorem habeo, Altringium lassatis ad mortem prae festinatione equis, Caesarianos ad pacis consilia, commemorato periculo excitasse. Redduntur ergo Regi, Cimbria, Slesvigia, Holsatia, et quicquid hereditarium domui Holsaticae Caesariani occupaverant. Rex aliis Saxonum provinciis renuntiat, dissidium, aeterna oblivione aboletur. Deducto milite, nobiles et honorati quique, qui Sacramentum Caesari dicere detrectarant, laribus suis officiique laeti restituuntur. Pridie quam pax conficeretur, Wilstriam Tychopolitae oppresserunt, caeso cum cohortibus Frencko Caesarianorum tribuno; maiora ausuri, ni misso praecone, Rex arma ponere iussisset. Pacem, ut caelitus missam, populi bellicas iam experti calamitates, accepere, sollemnique festo Deo optimo maximo publicas exsolverunt grates. Nec levi triumphant Dithmarsi gaudio, qui superiore anno, suo se Marte in libertatem vindicare frustra attentarant. Cum enim frumenta, pecunias, pecora Caesarianis tradita perspicerent, neque modum aut fidem reperirent exactionum, induti arma, qui fervidioris ingenii erant, hospitia invadunt praesidiariorum, eorumque uno impetu supra centum iugulant. Alios placidiores cogunt secum Marnam proficisci, quo mox altera advolavit manus agrestium, qui Caesarianos Friedericiana in villa obrutos mactaverant, arreptoque confestim versus Brunopolin itinere, castrum prope Albim munitum aggredi statuunt. Sed ut in populo libertatis amantiori, quam concordiae, et quorum plerosque studium praedae magis, quam amor patriae armasset, domum rediere multi, multi plena periculi maioris haec ausa, haud vane submovebant. Reliqui, nullo se obstrictos Caesari iureiurando praetexentes, audacius quam cautius in hostem pergunt, sed ut ebrii a sobriis, facile caesi, aut fugati, duriorem patriae conditionem reddidere. Accepi a fide dignis, pravissimas in eis terris Caesarianorum artes eluxisse. Multis enim gladio feriri pro lusu fuit, quod cutem Satanicis adiurationibus et incantamentis adversus ferrum durassent, e quibus submersi aliqui, aut fustibus caesi ad necem. Nec pauci incolarum e Dithmarsis, venenatis ab iis icti glandibus, nequeuntem exire spiritum vix extremis cruciatibus expulere. Igitur tam atroces mutasse dominos multum gaudent, id serio interim dolentes, quod vicinis Saxonibus, Pomeranis, Megapolensibus, haud eadem frui felicitate liceat, quae causa erat sumendi pro iis arma. Etenim Megapolitanae ditiones, quas Adolfus Fridericus et Ioannes Albertus fratres, pervetusto regum principumque Henetorum stemmate procreati, permultos annos tenuere, Alberto Fridlando primum quasi pignoratae a Caesare, nunc vero hereditario etiam iure, quo quae optimo, addictae sunt; promulgata adversum duces, nec auditos quidem, ut aiunt, perduellionis sententia, quasi cum rege Dano consilia et vires contra Caesarem sociarint. Quam societatem ipsi pro defensione Saxoniae contractam non negant, attamen avocatos se ab ea Caesarianis litteris, haud renuisse, aiunt, oboedientiam. In Pomeraniam vero infusus a Fridlando


page 678, image: s678

miles, omnia passim eradit; Dioeceses Saxonum Ecclesiasticae, non viris solum et opibus, sed et libertate exercendi acceptum a maioribus Dei cultum, penitus exuuntur. Sed id ante, cum praediceretur futurum, ni Romanensium foederi (sacram Ligam vocant) mature iretur obviam, plerisque haud persuadebatur. Nunc vero promulgato etiam edicto, quo Caesar omnia loca, Romanae religionis sectatoribus, post Passaviensem transactionem, id est, totis septuaginta quinque annis alienata, restituere in integrum iubet, serio ingemiscunt: miserantes pelli et aliis Ecclesiis Presbyteros simul, ac ludimagistros, quae ante datam purgatiori cultui pacem Lutherum sequebantur, ut sunt augustanae, Mindanae, Tremonienses, et aliae. Quin et saeviri in corpora doctorum, quemadmodum infinitis exiliis, et Theodori Thummii, Tubingensis Theologi, et Campidunensis Zeaemanni, aliorumque captivitatibus elucet.

Felicissime vero his temporibus Belgae uniti cum Hispanis dimicarunt. Nam Mosam Rheno infundere molientes, facta e Rhezanis castris eruptione, disturbarunt. Ernestus Casimirus Oldensilam eis anno XXVI cepit, nudavitque munimentis: Sequenti princeps Auriacus Grollam, caesis Hispanis, qui suppetias latum venerant. Vicesimo octavo classem argentiferam Hispanorum debellavit Petrus Petraeus Heinius, qui praeter alia hostibus illata damna, viginti duas naves, Americanis praegnantes opibus, ad portum Matancaeum expugnavit, partisque opimis spoliis, quae ducentis auri talentis aestimantur, deportavit in Hollandiam. Inde tantum apud Hispanienses querelarum, quantum apud Batavos iubili. Penes milites vero, stipendiis suis e Dominorum iactura desperantes, alacritatis minimum, seditionum abunde. Unde fiducia principi Auriaco, appetita toties frustra Silvam-Ducis obsidione cingendi praevalida; cuius is exitus fuit, ut conatibus Henrici de Monte foris discussis et intus defatigata obsessorum fortitudine, ad ultimum munitissima urbs Brabantiae in Ordinum migrare potestatem coacta sit, exhaustis quadrimestri obsidione viribus, prostratisque per incensos cuniculos portis aliquot, benignitate Auriaci honestas deditionis leges pacta, ineunte Septembri.

Tantum ibi virium, tantum adhibitum ab obsidentibus artis fuit, ut satius sit obiter successum designasse, quam maximas ingenii humani molitiones levi penicillo diminuere. Id vero magis praeter omnium opinionem accidit, quod paulo ante Vesalia ad Rhenum, longe potentissima urbs et opulentissima, captam se citius, quam oppugnatam a Batavis intellexit. Didemius enim Dynasta collectis peditum MCC, equitibus octingentis, quasi aliud agendo, nocturno itinere Vesaliae propinquavit. Mox audaculi quidam, eas diu praemeditati insidias, transnatant fossam, munitionem alicubi semiperfectam superant, excubias opprimunt, portam malleis securibusque, revellunt, et intromisso milite, Franciscum Losanum, qui urbi praeerat, subitaneo consternatum discrimine, cogunt claves tradere. Cives, qui antea exarmati essent, nec sine causa infensi Hispanis, ob ademptam nuper patrii cultus libertatem, praesidiariis opem non tulere. Capta ibi praeda ingens, tribuni militares in captivitatem rapti, milites dimissi sunt. Didemius urbi praepositus. Is victoriarum cursus, ut animos foederatis auxit, ita Henrico Montensi Velaviam deserendi necessitatem imposuit. praegresso Iunio, Heinius in proelio Dunkerkano navali, cum displosiones machinarum hostilium sustinere, et evacuatis demum iis, summa vi incumbere navibus decrevisset, glande stratus ignita, victoriam, sed morte partam, patriae suae reliquit.

Nec degeneres Magdeburgici avitae libertatis vindices. Hi cum omnibus officiis demereri Caesarianos bello Saxonico


page 679, image: s679

curae habuissent, Norbertique, veteris Archiepiscopi, exuvias effodi terra, Pragamque deferri concessissent, tamen effugere quorundam ambitionem, an avaritiam nullo modo poterant. Illusi saepius, prout libello edito memorant, praediisque et pagis suburbanis tantum non privati, tandem etiam commeatu, Albisque fluminis usu spoliantur. Unde exacerbati nonnulli civium, navigia aliquot annonaria in urbem abripiunt, Croatas praedones, abigere pecora urbica molitos fugant. Hinc bellum, Caesare licet ignaro, (quemadmodum et ante ferunt, Stralesundo) natum, prostratisque eruptionibus non paucis Caesarianorum, Magdeburga obsidione clauditur. Dux Fridlandus ei praesidium imperat, grandeque urbi periculum intentatur. Sed cum mascule se tuerentur obsessi, interventu quorundam principum, civitatumque, sopita controversia, emollitus Dux, maiorumque libertas civitatis restabilita est.

Sedet et Stralesundanis, licet atroci pestilentia exhaustis, mens pristina asserendae libertatis, a quibus Hatzfeldius tribunus, dum oppidum, veluti enervatum, opprimere tentat, mixto virtuti dolo repulsus est, parumque tuti Caesarianis ea in vicinia relinquitur.

Rex Suecus, densis victoriis, honorabiles sibi, utilesque cum Rege Polono Patruo indutias comparavit, in sexennium. Anno XXVIII huius saeculi Neoburgum et Strasburgum expugnarat, inventis nuper a quodam Elia Tripo machinis coriaceis, quae perinde, atque aeneae ignitos iaculantur globos, paululum adiutus. Quo tempore etiam Ulricus dux, Christiani IV regis filius, maximae alacritatis, animique imperterriti documenta in castris Suecicis dedit. Sed Neoburgum Polonus receperat; Strasburgi obsidione depulsus ab Axelio Oxensterno Cancellario, similiter Mevam ab ipso Rege coactus relinquere, nihil etiam profecit Caesaris auxiliis. Igitur appellatus de pace Suecus, Strasburgum, Dirsaviam, Fraubergam, reddit Polono: retinet occupata Livoniae, et in Borussis, Braunsbergam, Elbingam, Memelium, et plerosque locos litorales, Mariaebergam, Hauptum, Stummam, Brandenburgicus pro sequestro accipit. Si quis tertius alterutrum turbare bello conetur, ad mutua se auxilia devinciunt Reges. Re peracta exeunte anno XXIX.

Belgae foederati Duisburgum, Rhurortam, Essenam, suae ditionis faciunt, Hispanis Velavia exactis: in novo orbe Giamericam occupant. Anno quo haec scribimus, id est, XXX, Fernambucum Brasiliae capiunt, cum luculenta praeda; Hispanienses ad Mulheimum profligant, vulnerato ad necem eorum duce Ioanne Nassovio, qui nuper pro Henrico, Comite Montano, otium amplexo, ad exercitum cum imperio venerat.

Dum Suecus Borussiam insidet, atque Caesariani subigendae inhaerent Stormariae, Regi Franco cum Rupellanis, Anglisque negotium fuit. Rupellani enim religionis suae exercitio metuentes, Anglorumque subnixi fide, quod multa prioris pacis capita eludi, nec solide impleri cernerent, obsidionem terra marique strenue sustinebant. Ludovicus rex, misso antea in carerem Vendomio, suo ex Estraea fratre, Diguierium crearat equitum magistrum, nuper ad Romanam versum Ecclesiam. Sed nihilominus conspiratione suorum petitus, aliquot coniuratos deleverat, Diguierio paulo post concedente in fata, herede Crichio Dynasta genero. Igitur Cardinalis Richelius, dudum maris praefectus, imperator adversus Rupellanos dictus, anno supra MDC vicesimo octavo. Condaeus in Aquitaniae oppida, ab Euangelicis habitata, plumbeas iras concepit. Ex eoque atrox bellum inter Regem et Hugonotos flagravit; Palmieram, Brassacum, Castelnovum, Sanseverum, Caunam, aliaque oppida, promiscua omnium incolarum caede exhauriente Condaeo: Cui Afriam occupaturo regessit Rohanius cladem.


page 680, image: s680

Passi sunt multa, feceruntque fortia Religiosi, donec Rupella tardatas, aut disiectas a Francis Anglorum naves, frustra respectans, extremam vim famis subiit, qua non tam domita fortissima civium pectora, quam quod nihil superesset spei de Anglicana ope, victas porrigunt Regi manus. Aurum ingens promittunt, praesidiumque Regium de suo alunt, quoad arcem ei suo sumptu intra moenia exaedificent. Vicissim ab Rege vitae, fortunarumque incolumitatem, ac praesertim religionis restipulantur. Perierant fame aut gladio XV milia obsessorum: regia castra contagium devastarat, Dux Roanius et Soubizius fratres, eadem comprehenduntur pactione: si occupata regi restituant. Montalbanum quoque, Castra et Nemausum, intra trimestre ad officium revertantur. Simul ea pax effloruit, affines quoque Reges Gallus et Anglus sopitis dissidiis, instaurant concordiam, adversus communes se deinceps hostes coniuncturi.

Id quod eo facilius putant confectum, quod paulo ante Bucquingamus, a Iano Feltone, viro militari, dum cubiculum suum egrederetur, derepente invasus confossusque fuerat, auctore caedem hanc Rei publicae se causa fecisse, inaniter protestante. Bucquingamus, vir magni animi, et excitatissimi, flagrantissima regis gratia, publico odio cruenta morte litavit. Igitur Gallicana arma artius sociantur duci Nivernio Carolo, qui ex morte Vincentii patruelis mantuanas ditiones, et testamento, et agnationis iure apprehenderat inconsulto Caesare, feudi Domino, indignantibus Hispano et Sabaudo, cui cum Mantuanis ducibus antiqua super Montisferrato lis est. Sic vetera partium inter Gallos Hispanosque studia recrudescunt. Sabaudus Hispanis iungitur, genua interim intestinis conspirationibus laborante, quae in auctorum capita recidere. Inclinant et in Mantuani partes Veneti. Proreges, Neapolitanus, Siculus, Mediolanensis maximo studio in bellum incumbunt, irruente et in italiam divini ira numinis, quam horrendi in Apulia terrae motus, quibus septendecim hominum milia interiisse ferunt, prodigiosae inundationes sanguineaeque ebullitiones fontium, securis mortalibus denuntiant. Casalin, Montisferratis marchionatus praecipuum oppidum, Mediolani produx Consalvus de Corduba pertinaci obsidio pressit, donec plus sex milibus suorum amissis, inundante Pado, abscedere coactus est, Mantuano causam Caesaris cognitioni submittere haud abnuente, si arma utrinque deponantur. Id cum Hispanus, haud ferens Gallum principatu aliquo italiae frui, et Allobrox, Montisferrati pene potitus, recusarent, Nivernius Gallicanis suffultus opibus, iam animosius se tuetur, ut bellum e Nordalbingia nostra Alpes transvolasse, haud immerito dixeris. Interea Grisones seu Rheti Austriacis se submittunt, Helvetiorum neglecta amicitia. Id quidem indigne ferunt Helvetii, sed placati legationibus, quibus nihil adversum prisca foedera Caesarem moliri docentur, conquiescunt. Merodius Caesarianas copias e Rhetia Monferatum perducit, contagiis tertiam partem diminutas, sed quae iugi e Germania affluxu auctae, multa Mantuanae ditionis loca subegerunt, Mantuamque ipsam obsidione cingentes, haud modicam pertulerunt stragem. Obsessi enim, ut Venetis suffulti auxiliaribus, facta eruptione, Caesarianorum ad tria milia prostravere, qui graviora pertimescentes, pro tempore obsidionem relaxarunt. At postea reversi, mense Iulio huius anni XXX, postquam Rex Francus iam Sabaudiam subegisset, Mantuam Caesari expugnarunt, reliquam Italiam pestilentia exhauriente.

Dubitatur et de pace Turcica, praesertim cum Transylvania, hactenus inter Caesarem et Sultanum nutans, mortuo Bethlemo, Turcam dicatur respicere: qui exstincto nuper Parthorum rege Sia Aba, mille et octingentarum


page 681, image: s681

mulierum viro, inveteratas dissolvere cum Parthis lites instituit. Arcironium purpuratum redegit ad oboedientiam, eumque praefecit Bosniae. Iambecum Girain Rhodio solvit exilio, victoque eius aemulo, Tartaris iterum regem imposuit. Interim Anglus et Batavi, cum Gallis, Palatini urgent restitutionem, Belgicaeque copiae prius in dies Germaniam carpunt, iam in Westphalia, Susatum, nec pauca alia loca tenentes. Timentur et Palatinis Bavaris, Hispanisque, qui ob id Hannoviam, praesidium recipere abnuentem, circumsedere, aliisque ad Moenum Rhenumque oppidis militem alere imperant.

Alius Pomeraniam et Megapolium metus tenet, quod pugnatum in se a Caesarianis Suecus indignatur, iustamque prae se fert causam irrumpendi in Germaniam. Dudum vulgatis diplomatis, commeatus advectione interdixit litoralibus Pomeraniae et Megapolis oppidis, quae a Caesariano exercitu insidentur. Coeptum quidem Dantisci pacis negotium, sed priusquam convenirent legati, interruptum. Interea Rugiam et Pomeraniam, ex defensorum iniquitate, dira infestavit fames, quae plurimos mortales exstinxit, aliquos in proprios armans affectus, adeo ut nec ab humana carne abstinuerint. Qua rerum facie torpentem Rugiam occupavit Rex Suecus, profligato felicibus proeliis Caesariano praesidio. Mox portibus, Divenoviano et Paenemundano, potitus, Stettinum, alteram Pomeraniae metropolin, classe advehitur. Bogislaus ei dux tradit oppidum, conquestus publice, exitio esse Pomeranis Caesarianum militem, aliaque omnia potius, quam protectionem cogitare clientum. Itaque nondum expetita pax res mortalium revisit. Saeculum hoc, praesertim ultimum, iugi quassatur dissidiorum exitialium catena. Ferdinandus Caesar, suae zelo religionis fervens, eique acceptas ferens, quas XII hisce annis frequentes habuit victorias, pergit imperare Euangelicis, ut abiecta, quam sacris litteris consonam putant, fide, Romanae Ecclesiae sequantur auctoritatem. Diversum docentes, tota Bohemia, Austria, Moravia, Glogovia, multis Silesiae principatibus, Stiria, Carinthia, Croatia, Iuliaco, Clivia, Rhetia, expulit. Maximilianus Bavarus, reddita Caesari, quae supra Oenum est, Austria, utroque potitus Palatinatu ad Rhenum, exemplum Caesaris imitatur. nec mitior Hispanus, qui Franckenthalum, elusa regis Britanni spe, dudum sibi servat, eiectis purioris doctrinae praeconibus, Manheimum diruit, Iuliacenses, Rheticas, Westphalicas, quas tenet civitates, ad Romanensium adigit ritum. Egra, Colmaria. Lindavia, Campodunum, Tremonia, Minda, Halberstadium, Stada, aliaque passim oppida Germanorum, spoliantur a Caesare religionis, ab Luthero instauratae, exercitio. Repetuntur iura Episcopalia, quae principes aliquot Augustanae addicti confessioni, integro pene saeculo usurparunt, per ordinarios Ecclesiarum Superintendentes. Neque obscure id agitur, ut Ferdinandus III. Caesaris e Maria Bavara primogenitus, quem ante biennium Hungari Bohemique Regem coronarunt, Romano deinceps initietur regno, quamque orsus est telam parens Augustus, eam pertexat. At Christianus Guilielmus Praesulatu pulsus Magdeburgico, successoremque nactus Caesaris filium, Leopoldum Guilielmum, nuper ab exilio redux, totam fere dioecesin improviso adventu recepit. Ian-Georgius Saxonum Septemvir, qui Silesiam, Lusatiam, Egram subegit Caesari, iamque aliquot milia eorum, qui ob Lutheranismum exulant, sui in ditionibus alit, aegre fert, operam ab se Imperatori praestitam, in perniciem converti eius Ecclesiae, quam ipse iudicat orthodoxam. Florentissima quondam et liberrima Germania fugitivam anhelat, cum pace libertatem.

Ea ne solida frueretur et Nordalbingia nostra, Hamburgensium quorundam praeceps fecit temeritas, qua tres


page 682, image: s682

serenissimi Danorum regis naves, in Albi excubantes, mox quoque pontonem praegrandem, derepente invaserunt, captasque traduxerunt Hamburgum. Praetexitur causa, quod vectigal Rex novum Tychopoli a navigantibus coeperit exigere. hamburgenses enim flumine, ut suo, se usos ab antiquo iactitant, cum Holsati duces dominium Albis, qua Nordalbingiam alluit, ut principes imperii, ipsorumque Domini Hamburgensium, sibi vindicent. Neque vectigal rex sibi deposcere ait, sed compensationem damni, quod Hamburgici, Holsaticae rei, contra ius priscum, intulerint, cum merces et alimenta venalia, novos eis imponendo census, iniquis modis flagellaverint. Res hisce diebus in Albi tribus proeliis decreta, quibus victor Rex Danus, Hamburgenses flumine, cuius usus Tychopolitas quattuor fere mensibus prohibuerant, expulit, extraque sui partes territorii reiecit. Nimirum numquam hoc mundi salum fidam pollicetur requiem: Sola caelestis pax omni intellectu maior piorum mentes irradiat. In ea non pauci melioris Theologiae praecones proximis annis ad superos evolarunt: inter quos Wittebergae Leonardus Hutterus, Balthasar Meisnerus, Fridericus Balduinus, Wolfgangus Frantzius, et ante eos, Ioannes Arndus, Lunenburgiae inspector Ecclesiarum, singularis magister pietatis: Marpurgum Balthasarem Mentzerum, Ioannem Winckelmanum: Rostochium Eilh. Lubinum, Ioannem Affelmannum, Ioannem Tarnovium, maximae eruditionis viros desiderat; Vienna Martinum Becanum suum, controversiarum inter scholam Pontificiam et Lutheranam continuatorem. Franekera nuper etiam Sixtinum Amamam; Basilea Ioannem Buxtorfium Seniorem, hebraismi, sicut ante quadriennum, Leida Thomam Erpenium, Arabismi doctorem nobilissimum, ad meliores misit: Uti et Hafnia maximum suum Casparum Bartholinum. Sorbona Parisiensis, maiorum suorum insistens vestigiis, Antonii Santarelli Iesuitae librum, quo reges Pontificiae subicit iurisdictioni, eisque ob haeresin abrogari imperium posse, nec Ecclesiae doctores subesse terrenis potestatibus contendit, publice proscriptum, in cineres iussit redigi. Atque hic nos longo atque perdifficili itineri inetam ponimus, ad desideratissimum illius e caelis regnum, quod adventus Iesu Christi pollicetur, cum omnibus sanctis anhelantes; reliqua mundi acta aliis curae sunto.