06/2006 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - MORPHEUS spell-check performed


page 736, image: s736

IOAN. CLUV. EPITOMES HISTORIARUM LIB. XII. APPENDIX.

VInariensis capto ut ante diximus [(transcriber); sic: didiximus] Brisaco, fessum multis proeliis exercitum sub anni huius initium, in Burgundiam hibernatum retraxit. Sumpta ibidem, ut in loco hostili, licentius hospitia, et nullo non cladium genere miseri incolae a feroci milite, quem superioris anni multiplices victoriae in omnem licentiam efferaverant, afflicti, vexatique. Pontarlinum modicis viribus urbs cum aditu ac portis victores exclusisset, pene ultimo excidio inconsultam fiduciam luit, incolis prope omnibus ferro flammaque trucidatis. Sed possessio Brisaci occulto inter se dissidio Regem Galliae ac Ducem Vinariensem coepit collidere, dum uterque


page 737, image: s737

urbem Rheni potentissimam, atque adeo clavem Germaniae ad se pertrahere nititur, Ille quia aurum et milites, hic quod laborem, et pericula commodasset, suaque ipse virtute et ingenio rem difficillimam ad felicem exitum perduxisset. Igitur Vinariensis magna praemiorum spe in Gallias evocatus venire non sustinuit. Ceterum erupturam aliquando rem in graviores discordias mors Vinariensis oportuna composuit. Is enim adulto iam vere e Burgundia educens, febri correptus Neoburgi in Alsatia diem extremum obiit, cura exercitus quattuor supremis tribunis Erlachio, Nassovio, Rosa et Oehmo, quos etiam insigni legato prosecutus est, commendata; Annorum fuit quinque et triginta quorum maximam partem toto hoc contra Caesarem bello exercuit, haud dubie si supervixisset longius victorias producturus, quas illi supremo vitae anno magnas multiplicesque indulgens fortuna contulerat; Pronepos fuit Ioannis Friderici Electoris Saxoniae quem superiore saeculo (1547) Carolus Caesar proelio apud Mulbergam captum, Electoratu, et magna ditionum parte multavit. Ipse anno huius saeculi quarto natus est, minimus quidem undecim fratrum qui fere omnes etiam adversus Caesarem militarunt, sed belli gloria, animique magnitudine et felicitate omnium clarissimus. Vulgatum deinde est, de quo tamen nihil temere affirmaverim, mortem eius veneno festinatam, atque eius rei deprehensa vestigia, dum corpus ad condituram aperitur; nempe quasi nimia felicitate iam obstaret Sociorum nomini ac cupiditati, qui licet ab ipso multa ac magna fieri optarent, tamen per hoc illum magni fieri aegrius ferrent. Sed sic est. Nemo fere magnus atque excellens extra aciem sine veneni suspicione moritur, amatque vulgus de insignium heroum exitu atrocia credere, et praedicare. Ceterum quantum rerum momentum in Duce situm sit statim apparuit. Primores enim orbi exercitus amisso capite discordes dum alter alteri parere recusat, nulla re magna per totam aestatem effecta, nisi quod Crucenacum, Bingiumque et alia nonnulla ad Rhenum loca interceperint, tandem auro Gallico deliniti, ad partes Regis Galliarum dicto ei sacramento certis conditionibus transeunt. Ita Gallo Brisacum, Friburgum, multa Burgundiae loca tradita. In qua re tantam illi diligentiam adhibuere, ut Carolum Ludovicum Palatini filium, per idem tempus Anglicana pecunia instructum, atque iter per Galliam duobus tantum aut tribus comitibus facientem, attinuerint, iusserintque itineris sui institutum redere, donec rebus cum Vinariensibus compositis, nullus amplius metus fuit, ne ille nutantes ad se Legiones sua praesentia petraheret. Iniuriam detenti Principis, Carolus Angliae Rex et Reginae Sueciae per litteras conquesti, sed re iam perpetrata, cum emendare non possent, omisere.

Et Carolum quidem Britaniarum Regem a procurandis externis domesticae turbae retinebant. Earum initium, ut omnium pene nostri temporis bellorum classicum Religio esset, e Scotia exortum est, dissidio sacrorum, quod ut melius intelligatur, paulo altius repetendum est. Henricus Octavus Angliae Rex cum superiore saeculo repudiata Catharina Caroli V. Caesaris matertera, legitima uxore, ad prohibitas nuptias cum Anna Bolena transivisset, neque eius matrimonii Romanum Pontificem auctorem habere posset, palam ab eius oboedientia discessit, ac se caput Ecclesiae, et summum sacrorum Praesidem constituit, serioque inhibuit, ne quod deinceps commercium cum Romano Pontifice Ecclesia Anglicana haberet, exilio, morte, varioque suppliciorum genere punitis iis, qui Regiae voluntati refragabantur. Cetera autem Religionis capita reliquit [(transcriber); sic: riliquit] Henricus, et quamquam damnato Doctore, Doctrinam tamen retinere voluisse visus est. Igitur initio, non magis persecutus est Lutheranos, Calvinianosque


page 738, image: s738

qui tum in Germania oriebantur, quam qui suum in Ecclesia Anglicana Pontificatum, quod tum laesae Maiestatis crimen erat, non agnoscerent. Sed commune Romani Pontificis odium paulatim conciliavit dissidentes. Ita Angli et eorum dein contagio Scoti quoque non a Pontifice modo, sed etiam a doctrina eius recessere. Quam doctrinam (adeo mutantur humana) nuper Rex eorum Henricus, edito in Lutherum libello, gloriose propugnaverat; ut propterea a Pontifice Romano, Defensoris Fidei titulum [Orig: titelum] , quem et successores retinuere, mereretur. Mortuo Henrico successit filius Eduardus, ex Iana Seimera genitus octo annorum puer, Regnumque et Pontificatum sexennio fere per Tutores administravit. Sub eo novarum opinionum Magistri cultoresque certatim irrupere, et in Catholicos odio Romani Pontificis acerrime quaesitum. Post mortem Eduardi Maria Catharinae repudiatae filia ac legitima haeres, regnum obtinuit. Illa, cura matris, a teneris, Catholicae fidei praeceptis imbuta, nihil prius habuit quam ut eiectis haereticis, et rescisso profano Pontificatu, rem Catholicam reduceret stabiliretque. Sed rem bene constitutam immatura Mariae mors evertit. Successit Elisabetha, filia Bolenae, a contrariae Religionis praeceptoribus instituta. Haec abrogatis quae Maria pro re Catholica constituerat, ad novorum magistrorum ingenium Anglicanam Ecclesiam reformavit, novo exemplo Regina et Pontifex. Placita ipsius diuturnitas Imperii firmavit, Quod annos quinque et quadraginta ad initium saeculi huius produxit. Intra quod tempus Religionem Catholicam gravissimis persecutionibus plane pessumdedit. Elisabetha, cum vitam in caelibatu traduxisset, Iacobum Regem Scotiae ex Maria Stuarta, quam ipsa interfecerat, genitum, heredem testamento scripsit. Atque is primus omnium ante se Regum tria illa Regna Angliae, Scotiae, et Hiberniae quietus obtinuit; relicto fere ecclesiarum statu uti Elisabetha instituerat. Iacobo successit Carolus filius, ex Anna Friderici II. Regis Daniae filia. Is ducta in Matrimonium Henrica Maria Regis Galliae sorore ab externis quidem motibus regnum quietum habuit. Sed studium Religionis in partes distractae pacem turbavit. Nam proscriptae Catholicae, cum omnes e vicina Germania Galliaque sectae confluxissent, Iacobus anno huius saeculi octavo decimo, in Synodo Pertensi omnia fidei capita, tamquam summus Ecclesiae moderator, in certum librum disposuit; voluitque, ut per universam Britanniam servarentur. Haec Augustanae Protestantium in Germania confessioni fere erant conformia. Sed Puritanis, ita Calvinianos vocant, plurima eorum non probabantur, maxime potestas Episcoporum, et ritus quidam ac caeremoniae, ex ipsa Ecclesiae Catholicae consuetudine petitae. Nam Angli cum a Religione Catholica defecissent, multos tamen ritus, ac caeremonias retinuere ut genuflexionem in Cena Domini; celebrationem certorum festorum ultra dies Dominicos; privatum sum Baptismi, et Cenae, Confirmationem Anglicanam, Denique Ecclesiis, uti iam multis a saeculis institutum fuerat, adhuc Episcopi praesidebant, easque inferiores praepositos et ministros ad praescriptum Regis tamquam summi Episcopi gubernabant. Haec omnia ut reliquias Ecclesiae Romanae aversabantur Puritani, volebantque ut omissis caeremoniis, puritas fidei ad suae reformationis morem coleretur. Maxime autem impugnabant Episcopos, qui libertati conscientiarum obstare videbantur. Eorum autem auctoritatem propugnabat Carolus Rex, edideratque in vulgus formulam rituum, sub Liturgiae nomine, opera potissimum et consilio, ut credebatur, Guilielmi Laudi Archiepiscopi Cantuariensis compositam; Illam igitur ut Scoti observarent praecipit. Simul ut Episcopis bona sua reddantur, utque gubernatio Ecclesiarum


page 739, image: s739

restituatur severe mandat, instituto ad id peculiari magistratu, qui omnes ad observationem huius Liturgiae compellerent, et ubi opus esset, severioribus poenis adigerent. Fere ad modum inquisitionis Hispanicae, quo maiore terrore res accepta est. Itaque Puritani, contra quos haec maxime spectabant, conspiratione facta, auctore Alexandro Leslaeo, novuminter se foedus faciunt pro mutua Religionis et libertatum suarum defensione. Id anno superiore constitutum est, simulque editus liber sub nomine Harmonia confessionum, superiori Liturgiae plane contrarius. Coniuratum ibidem contra Episcopos, ut ab administratione Ecclesiarum amoverentur. Deinde exuto erga Regem suum obsequio, quod illas in Religione novationes consequi solet, Edenburgum urbem Scotiae primariam exturbato praesidio Regio, aliaque nonnulla oppida invadunt, ac suis copiis communiunt. Denique contra Regem qui cum parva Anglorum et Hibernorum manu ad fines Scotiae advolaverat, armati consistunt, haud dubie in aciem descensuri, si Rex vim fecisset: Sed ille tum quidem arma abstinuit, seu maiores turbas veritus, seu quod speraret rem conditionibus transigi posse. Igitur Rex indictis Scoticis comitiis Londinum reversus est, cura Regii exercitus Thomae Farfaxio commendata. Haec Scotorum rebellio paulatim Anglos in societatem traxit, qui superantibus numero Puritanis, a multo tempore hanc occasionem ad res novandas exspectabant. Incensi non modo his contra se decretis, sed etiam odio Religionis Catholicae, quae a Rege Carolo, in gratiam Reginae, multo liberius atque indulgentius, quam ipsi cuperent, habebatur. Atque id huius belli initium fuit, quo dein universa Britannia gravissime afflicta est.

Magno interim ardore Hispanos et Gallos inter bellum gerebatur. Dux Condaeus collecto apud Narbonam exercitu recta inde Catalauniam petiit. Ibi res quoque ad seditionem spectabant, magnitudine tributorum, et hibernantium militum iniuriis. Neque satis ut ipsi existimabant, audiebantur harum rerum remedium ab aula Madritana postulantes. Nihil eorum latebat Condaeum, itaque donec ad maturitatem defectio perduceretur, ad fines eorum duxit obsesso mox Salcesio oppido, quod Catalauniam [Reg: Cattalauniam] a Gallia Narbonensi disterminat. Inde Schonbergium Marescallum ad vicina oppida cum parte exercitus dimittit. Ipse magnis viribus Salcesium oppugnans loco quidem potitur. Sed mox dein in Sabaudiam revocatus, Hispanis recuperandi eius occasionem dedit. Imposuerat abiens Condaeus Espinonium cum valida manu, omnique ad tolerandam obsidionem apparatu instruxerat. Sed Hispani coeptae semel rei acerrime insistentes, etsi ab internis simul atque externis hostibus premerentur, tandem fame obsessos ad deditionem cogunt, bis magna clade reiectis Gallis, qui commeatum in urbem inferre nitebantur. Paulo ante quam haec in Hispania gererentur non minore felicitate, Octavius Piccolomineus Theonis villam in agro Luxemburgensi [(transcriber); sic: Luzemburgensi] obsidione liberavit, caesis magna clade Castilionio et Fecquierio, Marescallis, qui Legiones Gallicas ducebant, Fecquierius magna nobilium parte interfecta in potestatem victorum pervenit. Sed Castilionius recentibus inde copiis, quibus Rex ipse aderat, confirmatus, Hesdinum, validum Artesiae oppidum felicius expugnavit, non sine aliqua Hispanorum clade semel atque iterum hostilium castrorum oppugnationem nequiquam tentantium. Per idem tempus Regis Galliarum mater durantibus adhuc inter illam et Regem filium simultatibus ex Flandria in Hollandiam; inde Regali magnificentia excepta in Angliam, ad Henricam Reginam, filiam concessit. Ubi triennium fere commorata, invalescentibus in dies civilibus discordiis, rursus in Hollandiam, atque inde Coloniam


page 740, image: s740

Agrippinam, ubi haud multo post diem extremum obiit, profecta est.

Porro in Imperio collapsus Suecorum res fortuna aliquantulum erexit. Nam Bannerius initio veris, confirmata cum Saxoniae inferioris circulo neutralitate. Albim connivente Luneburgico transmittit, atque inde in saxoniam ac Thuringiam effusus praemisso Coningsmarkio in ipsos Franconiae fines minitabundus ducit. Tum Marchiam Brandeburgicam per Diversos Duces, in quos adveniens paulo ante e Suecia supplementum distribuerat, percurrit, variaque ibidem loca Landsbergam, Francofurtum, Rattenaviam, Havelbergam, et Brandeburgum alia deditione, alia minis et terrore, pleraque celeritate et astu recuperat. Ipse cum maiore exercitus parte Saxoniam invadit. Salisium Caesareanum Ducem, cum septem legionibus in hiberna euntem, profligat ac Ducem ipsum capit. Inde Naumbergum, Weissenfeldam, Zeitzam, Eylenburgum, Grimmam, Altenburgum, Suickaviam, Chemnitium, ac multa alia minora oppida in potestatem redigit. Sed in Misniam porro progressus dum Freidbergam, Saxonicorum Ducum monumentis claram urbem, eodem impetu occupare nititur, resistentibus intra Caesarianis et Saxonicis, cum non modica suorum clade strenue repellitur. Brevi hanc ignominiam vindicavit Bannerius, caeso apud Chemnitium, quo exercitum a Friberga retraxerat, Marazinio altero Caesareano duce, cum magna legionum parte, quas ille e vicina Silesia Bohemiaque tumultuarie collegerat; Pervenerunt in manus Suecorum hac victoria, signa equestria, quadraginta, pedestria duodecim, dein machinae bellicae supra viginti, cum impedimentis, atque apparatu militari non contemnendo. Haec victoria Bannerio Bohemiam, quo sedem belli transferre decreverat, facile aperuit. Igitur retentata Fridberga cum iterum reiceretur, ne unius loci non magno auctario, maiorum rerum occasiones elaberentur, relicta illa Pirnam subiugare instituit, qua praeter arcem potitus, praemisso Stalhansio non infimi nominis tribuno, in fines Bohemiae exercitum producit. Stalhansius Leutomeritium, ipse paulo post cum reliquo exercitu adveniens Brandisium occupat, caesis iterum octo legionibus, quas ad impediendum transitum illum Gallasius Praga submiserat. Inde ferox successu ad ipsa Pragae maenia victorem exercitum minitabundus ducit, et dispositis loco idoneo tormentis urbem verberare instituit, misso tibicine qui deditionem postularet. Sed hae minae erant, ac vanum oppugnationis terriculamentum. Neque id ignorabat Comes Schlickius Regius in urbe Vicarius. Itaque rebus omnibus ad defensionem optime ordinatis hostis conatum strenue praevertit. Bannerius quoque apud urbem praevalidam haud diu desedit, sed retractis Brandisium copiis cum dies aliquot curationi corporum dedisset, rursum per universam Bohemiam grassatus nunc Raconitium, aut Pilsam, nunc Budovitium, aut Reginogradecium, aliaque loca tentando arma et terrorem circumtulit. Ceterum ne latius progrederetur, imminens hiemis ac subinde Melchior Comes Hatzfeldius obiectis Caesareis Legionibus impedivit. Stephanus Palsyus, Comes et Ungaricae militiae Marescallus cum parva Ungaricorum Equitum manu, incautius hostibus illatus, interficitur septem vulneribus confossus, sed corpus ductoris, Ungari magna vi victoribus extorsere. Ferunt inter haec Bannerium has pacis conditiones Caesareis ducibus obtulisse, primum ut universalem amnestiam per Imperium, et provincias proprias publicaret, tum ut omnia in eum statum, uti ante hoc bellum anno 1617. fuerant reponeret; eo facto Suecos exercitum ex Imperio reducturos, retentis tantum Pomeraniae maritimis locis, securitatis ac compensationis causa. Sed Caesar magis sollicitus quomodo ingruentes hostes ac suis paulatim cervicibus


page 741, image: s741

imminentes eiceret, quicquid prope et procul auxiliorum fuit conquirit; novos delectus per provincias hereditarias instituit, tum collectas undique copias in Bohemiam propere convenire iubet. Illis omnibus novum ducem (quoniam Gallasius excusata valetudine, missionem petebat) imponit fratrem suum Archiducem Leopoldum; atque ei evocatum e Belgio Octavium Piccolominaeum cum exercitu adiungit, cuius consilio monitisque bellum administraret. His fere per hiemem actis brevi exercitus ad triginta millium numerum accessit.

Obiere eodem anno Caesaris filius Philippus Augustinus et Antonius Episcopus Viennensis, idemque Abbas Cremiphanensis, vir doctrina atque usu rerum celeberrimus, et Ioannes Philippus Dux Saxo Altenburgicus.

Archidux Leopoldus dubio adhuc vere cum exercitu progressus, Reginogradecium, oportunam Bohemiae urbem, ac paulo ante a Suedicis captam, subita vi recuperat. Praesidiarii sexcenti fere, ut se victoris arbitrio permitterent, coacti. Inde ad repurgandam reliquam Bohemiam profectus non magna vi Suecos expellit, excepto Leitomeritio, Brandisioque, quae etiam oppida anno superiore interceperant, Bannerius paulum in limitaneis Bohemiae montibus et circumpositis silvis moratus donec impedimenta et praedam praemitteret, (quorum partem tamen aut corrupit incendio, aut Caesareanis insequentibus invitus reliquit,) se in Misniam recepit. Mox inde etiam ab insequente Archiduce repulsus, in Thuringiam Erphordiam usque recessit. Ceterum in recessu illo non perfunctoriam cladem accepit, oppressa magna pars selectissimorum equitum, qui ad extremi agminis praesidium relicti, remorari cursum insequentium nitebantur. Sed Bannerium fugientem Dux Longevillanus cum Gallicis et Vinariensibus copiis, item Hassici et Luneburgici, (quorum dux diu ambiguus adhuc Leopoldo accessurus sperabatur) in tutum recepere. Ita omissa spe persequendi porro hostis, tot recentibus auxiliis confirmati, Archidux Leopoldus apud Salam fluvium consedit, capto loco castris oportuno quem Piccolomineus delegerat. Illuc quoque Bannerius confirmato exercitu accessit, et collatis aliquamdiu castris, cum utrosque mutuus metus a committendo proelio abstineret, prior Bannerius inopia commeatuum discessit. Consilium illi erat subita aggressione intercipere Legiones Bavaricas, quae ductu Mercii in Franconia separatim ab exercitu Caesaris tendebant. Sed cura ducis intenta erant omnia, et Archidux Bavaritis subsidio obviam profectus non eos modo, sed etiam Godefridum Comitem Gelehnium, cui superiore anno Caesar Rheni provinciam attribuerat, ad se recepit. Iamque aestas in proclivi erat, neque elici Bannerius poterat, ut aequo loco potestatem proelio decernendi faceret. Ita annus sine magno fructu extractus est. De hibernis acerrimis velitationibus certatum. Ea Caesariani in agro Brunsvicensi, utpote hostili provincia malebant, datumque negotium Comiti Hatzfeldio, ut expugnaret Huxterium: Qua re celeriter perfecta, Bannerius animadverso hostium consilio, cum omni exercitu apud Mundam Visurgim transmittit, occupatoque omni eo tractu, et collibus insessis cum universis copiis sese transituris opponit. Ita hoc aditu exclusi Caesariani per amicas provincias hiberna sibi circumspicere coacti sunt. Sueci quod optabant, agrum Brunsvicensem et vicinas illi regiones obtinuere.

Porro inter flagrantium bellorum incendia, non omissa hoc anno, uti et alias semper reducendae pacis consilia. Nam etsi iam diu ante Coloniae et Lubeccae eius praeludia agitarentur, tamen parum admodum profectum fuerat. Igitur Caesar media aestate comitia Ordinum Imperii Ratisponam edixit. Atque eo


page 742, image: s742

ipsemet cum magno aulico comitatu mense Iunio profectus, sua praesentia Proceres Imperii ut pro communis patriae salute diligenter in medium consulerent, plurimum accendit. Caesarem haud multo post secuta est Augusta, postquam Viennae felici puerperio filium enixa esset Leopoldum Ignatium Iosephum. Porro initio comitiorum ad congregatos ibidem Proceres nomine Caesaris peroravit Guilielmus Marchio Badensis, et tria maxime puncta in deliberationem proposuit, quae etiam Caesar litteris ad singulos datis, copiose expresserat. Primum erat, qua via finitio tandem cruentissimo bello pax et tranquillitas in Imperium reduceretur; Tum si obtineri ea non posset, quibus porro mediis bellum administrari debeat; Denique quoniam iudiciorum cursus plurimum turbatus aut impeditus fuerit, quomodo is in priorem statum reponi possit, ut cuilibet sine ullo personarum respectu ius reddatur. Praeterea ut maiore cum fructu hi tractatus perficerentur indulsit Caesar, ut illi etiam Principes Ordinesque Imperii adessent, qui adhuc hostibus Imperii coniuncti, bellum adversus Caesarem gerebant, ut auditis singulorum querimoniis de communi omnium consilio satisfieret. Ceterum tractatio illa in annum usque insequentem perducta est, de cuius fine ibi commemorabitur.

Infelix hic annus Hispanis fuit non cladibus modo atque amissione urbium, sed duorum insuper regnorum defectione. Flagrabat tum in Italia bellum Sabaudicum, hac maxime causa, quod Victor Dux Sabaudiae tutelam filii sui Caroli Emanuelis moriens testamento commendaverat coniugi suae, Galliarum Regis sorori. Praeteritis fratribus Mauritio Cardinale, et Thoma Principe Sabaudiae, qui ad se curam pupilli Principis pertinere affirmabant. Ita ad arma perventum, Principes a Rege Hispaniarum, Vidua a fratre Galliae Rege auxilium accepit. Igitur anno superiore Gubernator Mediolanensis infestis armis Pedemontium invadens Astium, Villam, Crescentinum, Meruam, Pontesturam aliaque loca expugnat; Principes vero Sabaudi Inuream, Nicaeam et alias urbes maritimas occupant; maxime vero Princeps Thomas Taurinum caput regionis ac sedem ducum urgebat. Quod diu frustra tentatum, tandem auxilio oppidanorum adiutus nocte intempesta, disiectis Pyloclastro portis, intercepit. Ceterum hoc anno Rex Galliarum, sorori viduae Comitem Arcourtium cum valido exercitu, auxilio submisit. Qui Hispanorum strage expeditionem suam orsus. Gubernatorem Mediolanensem, Casalium obsidentem, magna clade profligat, capto omni castrensi atque impedimentorum apparatu. Inde ad obsidendum Taurinum conversus, profligatis aliquoties Hispanis, commeatum inferre laborantibus, tandem in potestatem redigit, et sollemni pompa viduam Principem eo reduxit. Eadem fortuna Dux Castilionius in Artesia urbem Atrebatum validam imprimis ac praemunitam, post longam et difficilem obsidionem in conspectu Hispanici exercitus, intercepit.

Inter haec longe graviori, adeoque intestino bello Hispania conflictari coepit, amissis uno anno duobus maximis Regnis Catalaunia ac Lusitania. Catalauni hibernantium militum iniurias, ac tributorum frequentiam iam diu querebantur. Itaque his (uti existimabant) malis excitata multitudo arma corripuit, Barcinone imprimis, quae est Catalauniae metropolis, omnia magno tumultu commiscentur. Regium praesidium ex urbe, hibernantes milites e tota patria exturbati. Prorex cum tantum audaciam immissis lictoribus compescere niteretur, primum quidem vi multitudinis expulsus, ac dein reversus nihil remissa ferocia cum praecipuis consiliariis interficitur. Alii dein regiarum partium; et primores quique codem exemplo aut necati a furentibus, aut exuti bonis atque in exilium compulsi sunt. Post haec


page 743, image: s743

aerarium regium in praedam cessit. Denique (quod est omnis fere rebellionis perfugium) desperatione veniae ad vicinum Galliae Regis auxilium confugiunt, electo in Principem Duce Andegavense Regis Galliarum filio, hoc anno in lucem edito, ac trium mensium infantulo. Ita Rex Galliarum Barcinonenses atque eorum exemplo omnes Catalaunos in fidem ac patrocinium recepit. Hoc successu animati Lusitani eisdem ex causis maturatam iam diu defectionem Olysippone ordiuntur interfecto Vasconcello Secretario, et Regiarum partium primario ministro. Inde novum sibi regem eligunt Ioannem Ducem Braganciae, qui ab Emanuele Rege Lusitaniae genus ducebat, affinitate regii sanguinis et magnitudine opum inter Magnates Hispaniae praevalidum. Neque deerant, qui exosam iam diu Hispanicam potentiam his defectionibus imminui gauderent, maxime Galli Hollandique, qui submisso liberaliter bellico apparatu, atque omni armorum genere Catalaunios Lusitanosque instruxere.

Obiere per idem tempus apud Regiomontem in Borussia Georgius Guilielmus Elector Brandeburgicus, cui in paternis ditionibus, uti et septemviratu successit filius Fridericus Guilielmus. Constantinopoli Amurathes IV. Imperator Turcarum ano aetatis tertio supra trigesimum, relicto successore Ibraimo fratre, ac primo eius nominis. Viennae Ioannes Ludovicus Comes Isolanius, Legionum Croatarum in exercitu Caesaris Dux, et Pragae Gualterus Deverox tribunus Hibernice Legionis et percussor Wallensteinii.

Praeter alia quae hoc anno prodigia nuntiata sunt, mense Aprili, universum Belgium, et magnam partem Germaniae, repentinus terrae motus concussit, eo maiore metu mortalium, quod eius generis prodigium in Germania insolitum est.

Initio sequentis anni Bannerius, postquam paucis mensibus in agro Brunsvicensi exercitum refecisset, magnis itineribus per Thuringiam Misniamque in Palatinatum superiorem ad disturbanda comitia contendit, occupatoque mox Chamo, Glatavia, Sulsbachio aliisque locis ad ipsa Ratisponae moenia [Orig: maenia] , ubi Caesar ac Proceres Imperii congregati erant, minitabundus ducit. Fama est potuisse Ratisponam intercipi, si Bannerius omissis populationibus, quas in Franconiam, Sueviamque late extenderat, universi exercitus vires uni urbi impendisset. Ita datum spatium Caesari, ut se validiori praesidio communiret, et quidquid ubique legionum erat, ex hibernis ad signa evocaret. Mox versa fortuna Schlangius cum flore equitatus Suedici apud Neoburgum oppidum haud procul silva Bohemica considens repente a Piccolomineo ac Mercio circumvenitur. Nulla erat erumpendi copia. Itaque cum omnibus suis, (quattuor milia erant) in potestatem Caesareanorum pervenit. Quibus amissis, Bannerius, qui cum reliqua exercitus parte Chamum insidebat, ne et ipse eodem victoriae cursu opprimeretur; summa celeritate in Bohemiam atque inde se in Misniam proripuit. Ibi eum Vinarienses copiae excepere. Ceterum antequam ad eas perveniret, praementibus undique a fronte, a lateribus, atque a tergo Caesareanis, in tantas angustias compulsus est, ut nulla esset amplius ratio evadendi, si fortunae suae Caesariani institissent. Porro Sala fluvius fugientes prorexit, obstititque insequentibus ne ultra progederentur. Bannerius, in illa fuga morbum neque initio letalem contraxit, quem cum ille ut homo militaris parvi faceret, nihil intermissis profectionibus, ceterisque muniis consuetis, quantum vires permittebant, tandem vi eius in dies augescente Halberstadium delatus XIII. Calend. Iunias, moritur. Rogatus ante mortem quem exercitui suo successorem commendaret, Leonardum, Dorstensohnium nominavit,


page 744, image: s744

qui in Suecia erat, eius dein iudicium Regni Sueciae Senatores ratum habuere. Sed antequam novus Dux adveniret, tres interim regendo exercitui praeposuit, Adamum Phulium, Carolum Gustavum Vrangelium, et Arfurtum Wittebergium. Ferunt superiore anno cum Bannerius in Bohemiam expeditionem faceret, auditam a vigilibus vocem, incertum unde emissam, repetentis iterum, atque iterum, Abi Bannere, Abi. Id tum quidem infaustae expeditionis omen tractum, sed non multo post obiisse uxorem eius, atque ipsum e Bohemia dein expulsum, eodem prope in loco morbo tentari coepisse [Orig: caepisse] , ubi ea vox excepta sit.

Per idem tempus variae per Imperium urbes diverso eventu tentatae sunt. Hohentweilam, validum situ et munitionibus munimentum, Otto Christiophorus Sparrius rei tormentariae Praefectus cum Caesareis et Bavaritis Legionibus tota prope aestate circumsedit, ceterum natura loci ac virtus defendentium supra conatum Caesareanorum fuere. Ita Sparrius, etsi nullo optimi Ducis munere neglecto, ineunte hieme necessitate coactus, re infecta, exercitum lacerum inde et multis cladibus imminutum reduxit. Hohentweilae fortiter defensae gloriam non minore fama aemulatus est Ioannes Reuschenbergius Wolffenbeutelii gubernator. Eam urbem non validam minus, quam copioso apparatu instructam, Dux Luneburgicus, Hassique iam diu obsederant, accessere ad extremum Vinarienses, neque quidquam, quod expugnandis urbibus ingeniosa mortalium crudelitas invenit, intermissum est. Tandem cum nihil proficeretur, exemplo Pappenheimii alveus fluvii qui urbem interfluit inferne obstruitur. Ita cursu amnis intercepto omnis aquae vis circum atque intra urbem collecta, crescente in dies inundatione, iam pene submersisset ignium et ferri victoris, nisi in tempore auxilium adfuisset. Ita urbs periculo exempta. Contrarium plane exitum sortitae sunt, Gorlicium in Lusatia inferiore, et Dorstena in Westphalia, non invalidae civitates; Gorlicium Elector Saxoniae cum Caesareanis aliquot Legionibus sub Goltzio, et Goldackero tribunis post acerrimam oppugnationem tandem ad deditionem compulit. Dorstenam Melchior Hatzfeldius, etsi probe praesidio ac munimentis communitam exacta tandem aestate, in fidem et potestatem accepit, atque Electori Coloniensi restituit. Inde porro in Thuringiam progressus Heldrungam, Mansfeldiamque atque alia nonnulla loca recuperat.

Interea Ratisponae frequenti Procerum Imperii conventu postquam diu de publicis necessitatibus deliberatum fuit, omnium consiliorum summa in haec fere capita componitur. Primo omnium ad intestina Imperii dissidia tollenda decretum, ut universalis Amnestia publicaretur. Deinde ut cum Regnis Galliae Sueciaeque separatis conventibus Monasterii, et Osnabrugae in Westphalia tractaretur, ut gravamina Religionis, quae hucusque tantis tumultibus non exiguam causam dederint, per utriusque Religionis designatos amice componantur. Ut transactio Passaviensis, et ex illa constituta pax Religionis Augustae anno 1555. sancte servetur. Denique ut causa Palatiniana quam Caesar ex generali Amnestia exclusam voluit, separatis etiam tractatibus ageretur, et postquam ad felicem exitum perducta fuerit, recessibus Imperialibus insereretur. Praeterea quoniam adhuc exigua pacis spes apparebat, de promovendo porro ac continuando bello actum est, provisumque imprimis ut hiberna atque hospitia militaria pro Imperiali exercitu, iuxta belli necessitatem ex aequo et bono describerentur. In qua re quoniam hactenus gravissimae querimoniae delatae sint, neque singulis ex aequo satisfieri possit, cum necessario vicinae hostibus provinciae plus patiantur. Ita conventum est ut provinciae liberae, iis quae hibernis atque hospitiis gravantur, alio convenienti subsidio succurrant,


page 745, image: s745

ut quantum fieri quidem possit, inter omnes Ordines Circulosque eiusmodi incommodorum aequalitas servetur. Tum ut imminuto Ducum, atque inutilium Praefectorum numero Legiones compleantur, eumque in finem ordinatae, et communi omnium statuum consensu approbatae centum et viginti pensiones menstruae intra quinque mensium spatium persolvendae, illo ubique valore, ut Thalerus Imperialis, ad floreni Rhenensis et triginta crucigerorum pretium, non carius, viliusque computetur. Ad illas autem pensiones colligendas generalis Imperii Quaestor, germanus ipse, atque Imperio subiectus constitueretur. Aditae his contributionibus aliae centum et viginti pensiones intra anni unius spatium solvendae. Deinde de diciplina militari salubriter ordinatum, ut in delicta militum praefecti ipsorum serio animadvertant, ut nulla itinera aut profectiones instituantur, nisi praemonitis prius Directoribus circulorum, per quos iter faciendum est Neque hac in parte quicquam amicitiae aut gratiae dandum, ut uno Statuum praeterito, alter gravetur. Itinera autem ibi necessario instituenda sunt, ut sine maleficio, et incommodo Provincialium, quantum fieri potest, fiant, Praefecti militum curabunt. Prohibitum praeterea ne hostibus diribitoria concedantur, Neve cum iis neutralitates Imperio noxiae ineantur. Ne commercia et negotiationes cum iisdem boni privati causa, in publicum detrimentum cedant. Multa dein ac varia in disciplinae militaris correctionem constituta sunt. De reformatione Iudiciorum Imperialium, quod erat tertium punctum propositionis Caesareae, quoniam tempus comitiorum in annum usque excurrerat, nihil actum; sed decretum ut anno insequenti ad Calendas Maii ea super re, certorum Principum conventus Spiram aut Francofurtum ab Electore Moguntino ediceretur; sanctionibus dein Imperii inserendum, quicquid illi pro reductione Iustitiae decrevissent. Denique quoniam Belgio Hispanico vicini Ordines quaerebantur sibi contra sanctiones Imperii in cursu iustitiae a tribunali Bruxellensi saepenumero vim fieri, promisit Caesar effecturum se apud Regem Hispaniarum, ac fratrem eius Cardinalem Infantem, Belgii Gubernatorem, ne quid deinceps privilegiis Imperii abrogaretur. Creati sunt in iisdem comitiis Sacri Romani Imperii Principes, atque ad publicas sessiones admissi, Itelius Fridericus Hohenzolleranus, Ioannes Antonius Dux Cromavius, et Princeps Eggenbergicus, et Wenceslaus Dux Lobkovitius. Ita peracto finitoque conventu illo Caesar deducente magna Procerum Imperii corona Viennam regressus est.

Per idem tempus in Anglia Carolus Rex, cum ad componendam Scotorum rebellionem, procerum regni conventum indixisset, quod illi Parlamentum vocant, se atque regnum ipsum in multo maiores turbas impulit, Anglorum plerisque utpote Puritanis, in idem Religionis foedus cum Scotis, consentientibus, Parlamentum autem Anglicanum in duos ordines, seu ut ipsi vocant Domos dividitur, Superior ex magnatibus Regni constat, quales sunt Principes, Comites, Barones, quos illi Sir et Lort, nuncupant. Inferior Consules et Legatos civitatu complectitur, atque hi in eo conventu universum populum repraesentant. Prioris summa est auctoritas, condit leges, decernit, iudicat, damnat, quae tamen omnia vim non habent, nisi Regis confirmatio accesserit. Atque ipsius est evocare et dimittere hunc conventum. Ceterum Rex cum initio triennalem hunc conventum esse voluisset, tandem consensit ut tam diu permaneret, donec turbae omnes consopitae essent. Quae res plane auctoritatem Regis pessundedit. Postquam enim Parlamentum illud, ita stabilitum est, ut etiam Regis voluntate dissolvi non posset, Parlamentarii, praevalentibus suffragiis eorum qui Scoticarum partium erant, absque ullo


page 746, image: s746

respectu Regiae dignitatis foedus Scoticum approbant; Catholicos intra decem ab urbe Leucas prohibent. Sacerdotes ad poenas ab Elisabetha Regina sancitas revocant. Thomam Wentwort Comitem Straffordiae, ac Hiberniae Proregem, ad supplicium capitis condemnant, Wilhelmum Laudium Archiepiscopum Cantuariensem aliosque nonnullos regiarum partium in carceres coniciunt; Inde in Reginam, quod a Catholicis pro Rege subsidium pecuniarium collegisset, quaestionem institui decernunt. Tum ad sui custodiam satellitium armatum, cuius ante nullum exemplum habuerant, constituunt. Episcopos omni gradu ac potestate deiciunt. Vectigalia ac portoria ad se trahunt. Praefectos portuum atque arcium praecipuarum in sua verba adigunt. Denique Regem ipsum ut latae in Hiberniae Proregem sententiae subscribat, compellunt. Ita Comes Straffordiae indicta plane causa, negataque per Iurisconsultos sui defensione mense Maio Londini, in exstructo ad id theatro securi percutitur. Post haec ad apertiora paulatim dissidia deventum est, Et Rex omnia ex arbitrio Parlamenti sine ullo auctoritatis suae respectu agi videns Londino in loca securiora excessit. Regina quoque per speciem deducendae in Hollandiam filiae suae Mariae, quam Guilielmo Orangii Principi desponsaverat, tumultibus excedens securitati suae consulit. Atque in hunc modum inter Regem et Parlamentum Anglicanum belli se initium habuit.

In Gallia praeter externa bella etiam interni tumultus exstitere. Ludovicus Comes Soissonius cum Bullionio et Guisio aliisque ex Gallica nobilitate adversus Regem arma coniunxerat, quibus auxilio submissus Lamboius, dum apud Sedanum coniunctis viribus confligitur, Dux Regis Galliarum Castilionius funditur non exigua strage; Sed mors Soissonii victoriam partium corrupit, Bullionius et Guisius a Rege in gratiam recepti sunt. Lamboius inde a Cardinale Infante in Belgium revocatur. Ibi uno atque eodem anno Aria bis obsessa semel a Gallis Duce Castilionio, atque iterum ab Hispanis, Ductore Francisco de Melo, bis quoque expugnata et recepta est. Interim Ferdinandus Cardinalis Belgarum Gubernator, ac Regis Hispaniae frater, Bruxellis mense Novembri moritur. Praefuit Belgio per annos septem, atque illud ex praescripto Fratris magna sapientiae et fortitudinis fama inter duos utrinque hostes Gallos et Hollandos feliciter gubernavit. Secutus illum est haud multo post Magnus Ordinis Teutonici Magister, Stadian, exercitatae prudentiae Princeps, atque ex intimo Caesaris consilio. Decessere eodem anno ex hac vita Georgius Brunsvicensis et Luneburgicus, et Arnhemius Saxonicarum copiarum diu praefectus.

Insequens annus, qui fuit huius saeculi secundus et quadragesimus, Caesari et Catholicorum Principum partibus, ubique prope infaustus exstitit. Nam initio eius Comes Gebrianus Vinariensium, et Ebersteinius Hassicarum copiarum duces, qui diu in agro Fuldensi, et Monasteriensi hospitia habuerant, impetrato ab Hollandiae Ordinibus transitu, apud Vesaliam Rhenum transmittunt, atque inde in agrum Coloniensem ad capienda hiberna cum omni exercitu infesti irrumpunt, occupata mox Ordinga, deinde Linna, inferioris Archidioecesis oppidis, Elector Coloniensis haud ignarus eorum quae ab adversariis parabantur, Hatzfeldium ex superiore Germania, e Belgio Lamboium cum suis copiis evocaverat. Lamboius ad Mosam substitit, donec Vinarienses Rhenum transire, nuntiatum est. Tum in agrum Kempensem castra produxit, atque ibi apud aggeres limitaneos duplici fossa, et trabali aditu praemunitus, observare consilia hostium constituit; et si tentarent, prohibere irruentes, donec cum reliquo exercitu Hatzfeldius adventaret, qui partem copiarum apud Andernacum Rhenum traduxerat, et per diverticula quo Patriae


page 747, image: s747

parceretur; lentius appropinquabat. Sed Vinarienses Hassique ut subsidium praeverterent, celerato apud Linnam militari consilio, cunctatione omni seposita Lamboium aggredi constituunt. Ea re ordinata Comes Gebrianus cum paucis turmis equitum, et ducentis selectis peditibus praegressus, in munitiones illas agrarias impetum facit. Sed quoniam Lamboiani numero superabant facile reiectus est. Interim tota acies campo Anthoniano appropinquabat. Tum Gebrianus, dato ad invadendum sino, cum omni robore exercitus Lamboianos adortus, etsi acerrime resisterent, tandem vi ac multitudine suorum loco depulit, aggeresque cum peditibus supergressus suae potestatis fecit. Mox adhibiti fossores, qui disturbatis aggeribus, ac completis fossis viam equitatui complanarent. Ibi multo atrociore impetu proelium restauratum est. Sed Lamboio maxime obstabat, quod legiones suas nimis quam oportebat temere, tam propinquo hoste, per hospitia disposuerat, neque advocandi suos in tempore, neque ordinandae aciei copiam haberet. Ita Lamboiani legionatim et quasi per manipulos caesi, insigni clade profligantur. Cecidere ad duo fere milia. Lamboius ipse in tanta necessitate nullum strenui ducis officium praetermittens, cum praecipuis tribunis, et tribus milibus gregariorum in manus hostium pervenit. Capta signa militaria centum quadraginta sex, tormenta compestria sex, dein impedimenta, et apparatus bellici magna vis. Post haec Praefectus Equitum Vinariensium Rosa cum tribus milibus equitum ad persequendos fugitivos profectus, haud procul Iuliaco duo milia, quae ad Hatzfeldium properabant, nova clade profligat. Ita Lamboianus exercitus hoc duplici infortunio, amisso item ductore, et praecipuis tribunorum, plane aut deletus aut dissipatus fuit. Haec igitur clades longa pace divitem patriam, atque adhuc intactam hosti aperuit; inopemque exercitum abunde auxit. Additus cladi terror inflammatione villarum pagorumque, quos profugientes passim coloni relictis omnibus deserebant. Porro Hatzfeldius intellectis quae acciderant, iam solus hostibus inferior, magna celeritate copias iam Rhenum transgressas revocavit, atque in alteram ripam transposuit. Vinarienses prosequendae victoriae intenti, relicta a tergo Kempena statim Novesio victorem exercitum admovent. Urbs illa antiquis et recentibus obsidionibus percelebris, et non semel laudatae fortitudinis famam promerita, nunc sive meta consternata, quod caeso exercitu nullam amplius liberationem exspectabat, sive decepta hostium fraude et blanditiis multa ac speciosa promittentium, vix unius diei iaculatoriam oppugnationem perpessa dedit se victorum arbitrio, excluso etiam reiectoque praesidio militari, quod Elector Coloniensis laborantibus in tempore obtulerat. Nempe dum securitati et libertati suae inconsulta anxietate nimium prospicere nititur, utramque amisit; sedes dein hostium facta, ex qua reliqua patria oppugnaretur. Kempena neque munitionibus, neque civium numero Novesio par, post octo dierum oppugnationem in potestatem oppugnantium concessit. Hulcradium dein et Marcodurum aliaeque in eo districtu arces eundem casum subiere. Apud Lechenium haesit impetus victorum. Id ignobile quidem, sed valido praesidio ac fortibus viris communitum oppidum, postquam septimanas aliquot a rem obsidionem egregie pertulisset, tandem adventu Caesarei et Bavariti exercitus liberatur. Is ductu Comitum Hatzfeldii Wahliique Rhenum ponte navali apud Coloniam transgressus, positis munitisque castris apud Sonsam consedit. Ita Vinarienses et Hassi, cum aliquamdiu apud Grevenbruchum constitissent, in sua demum apud Ordingam castra compulsi sunt. Sub idem tempus Ioannes Verdanus ex Gallica captivitate cum Gustavo


page 748, image: s748

Hornio permutatus, magno militum gaudio in castra ad Sonsam pervenit.

Inter haec Elector Coloniensis Ferdinandus Dux Bavariae, non magis de liberanda ab hostibus patria, quam adsciscendo in partem curarum socio sollicitus, ut sibi Coadiutor daretur a Collegio Metropolitano obtinuit. Duo in eam spem studio et aestimatione Canonicorum proponebantur. Franciscus Dux Lotharingiae, eius Collegii Decanus; atque Episcopus Virdunensis; et Maximilianus Henricus Dux Bavariae, Electoris ex fratre Nepos; uterque et splendore familiae, et dignatione virtutum eo fastigio dignus. Sed posterior cum numero suffragiorum vicisset Coadiutor designatus, et dein a summo Pontifice ut mos habet, confirmatus est. Porro media aestate Franciscus Hatzfeldius Herbipolensis et Bambergensis Episcopus, ac Franciae Orientalis Dux repentino catharto super mensam exstinguitur, magno luctu provincialium, quibus his difficillimis temporibus praeclare praefuit. Uni duo a Collegiis Cathedralibus sublecti sunt, Herbipoli Ioannes Philippus ex illustri Schouborniorum familia, Bambergae Melchior Otto ex Baronibus Voit de Sairburg, uterque sapientia atque usu rerum insignis Princeps.

Sub idem tempus Maria Medicaea Ludovici XIII. Regis Galliarum mater Coloniae Ubiorum, quo se post diuturnum in Belgio exilium, dein varias in Hollandiam et Brittanniam profectiones quietis causa paulo ante contulerat, moritur, pie, atque ut decebat Christianam Principem. Nam et filio felicem consiliorum exitum, et orbi Christiano optatam pacem multis cum lacrimis paulo ante mortem precata est; ignovitque omnibus et singulis qui eam hactenus variis machinationibus persecuti fuerant, Filia fuit Francisci Ducis Hetruriae et Ioannae Austriacae Ferdinandi I. Caesaris filiae. Anno saeculari millesimo sexcentesimo Henricus IV, Galliae ac Navarrae Rex eam in matrimonium accepit; dimissa Margareta Valesia, cum qua Henrico sterile, et discors, tum quoque impedimento consanguinitatis invalidum matrimonium fuerat. Anno dein huius saeculi decimo sollemni apparatu apud oppidum S. Dionysii Regina Galliae inaugurata, postridie Regem maritum manu sicarii intersectum amisit. Quinque ex Henrico proles habuit, Ludovicum XIII. natum anno 1601. Isabellam 1602. Philippo IV. Regi Hispaniarum nuptam. Christinam 1606. Victoris Amedaei Ducis Sabaudiae uxorem, Gastonem Ducem Aurelianensem 1608. et Henricam Mariam 1609. quam supra Carolo Angliae Regi in matrimonium datam memoravimus. Rege intersecto Maria curam regni, et tutelam filii novennis in se suscepit. Qua in administratione, ut fit, multorum odia incurrit. Maxime quod homine externo Marchione Ancraeo, quem ad summos honores praetermissis indigenis extulerat, pene unico et solo consultore ad Regni gubernationem utebatur. Crevitque adeo indignatio Procerum Galliae, hanc externi hominis potentiam detestantium, ut ferme omnes secessionem ad aula facerent, bellumque haud obscure molirentur; donec Ludovicus filius necato Ancraeo, et uxore eius capitis damnata ipse suis auspiciis Rem publicam coepit gerere, Matre Blesas relegata. Quae subinde revocata, cum praevalentibus apud Regem aliis ipsa iam sperneretur, Bruxellas in exilium sponte concessit. Reginae Cardinalis Richelius, qui eius potentiae maxime obstabat, haud diu superstes fuit; eodem quippe anno mense Decembri Lutetiae Parisiorum vita excedens. Is validissimus in animo Regis fuit, et maximorum negotiorum primarius minister. Nemo ea aetate magis regnandi artibus aut prudentiae politicae fama excelluisse creditus est, ut propterea etiamnum ex praescripto consiliorum ipsius res Gallicanas administrari multis pronum sit suspicari. Matrem et Cardinalem Rex Ludovicus mense Maio


page 749, image: s749

anno insequente secutus est, eodem plane die quo ante annos tres et triginta patrem eius Henricum IV. sicarius interfecerat. Porro Cardinali Richelio in Regiorum consiliorum arcana Iulius Mazarinus itidem Cardinalis successit, intimus Richelii, et studio ipsius ad maxima quaevis provectus.

At nihilo inde melius res Catholicorum in Germania habuere. Nam initio fere anni Coningsmarchius Halberstadium et Ascherslebiam inter in Saxonia quattuor Caesarianas Legiones inopinato adventu oppressit. Inde depulsos non sine clade ab obsidione arcis Mansfeldianae Caesarianos tota prope Saxonia exegit. Coningsmarchium maioribus viribus secutus est Leonardus Dorstensohnius Suedico exercitui in locum Bannerii praepositus. Adventum ipsius clara de caelo prodigia insignem fecere. Nam mense Ianuario supra Wolfenbeutelium visus est in caelo globus igneus terribili fulgore conspicuus, qui ab occasu in ortum descendens, edito horribili fragore, instar ingentis tonitrui momento disparuit. Sed per Saxoniam inferiorem ac supra ipsa Suedica castra visus est insigni claritate cruentus ensis, cum annexa virga, cuius acies versus Marchiam Brandeburgicam protendebatur Dorstensohnius lustrato exercitu, punitoque tribuno Seckendorphio, qui cum Caesarianis Ducibus colludere arguebatur, repente decursa Saxonia, in Lusatiam ac dein Silesiam perrupit. Et Glogoviam maiorem cum toto exercitu circumsedit. Magnam vim frumenti, bellicique apparatus Caesareani in hanc urbem comportaverant, ex eaque tueri Silesiam, et prohibere porro hostem constituerant, Praeerat urbi cum firmo praesidio Augustus Mauritius Baro de Rotauw, qui cum oblatas a Dorstensohnio liberales conditiones aspernaretur, et locum sibi commissum virtute atque omni ope defendere niteretur, Dorstensohnius omni mora damnata cum toto exercitu urbem invadit. Ac tanta vis oppugnantium ruit, ut uno atque eodem die caperetur. Caesi praesidiarii prope omnes, et magna civium pars. Urbs ipsa hostilem in modum direpta est. Inde multae aliae minores urbes eundem casum subiere, atque ab ipsa prope Vratislaviae maenia via populantibus facta. Ita velificante undique fortuna cum nemo adhuc obsisteret ad subigendam porro Sueidniciam praemisso Coningsmarchio movit. Erat iis Iocis praesidio Franciscus Albertus Dux Lavenburgicus. Is cum septem fere milibus Caesareanorum adventanti hostili exercitui, ut diximus, cum delecta manu praeeuntem facile repulit ad suos, incensusque eo successu cum fugientem avidius persequeretur, incidit in Dorstensohnium, quicum reliquis copiis haud procul tendebat. Ibi commisso acri proelio Dux a superantibus numero hostibus funditur, amisso peditatu, omnibusque fere impedimentis et signis militaribus. Atque ipse in manus victorum letali vulnere saucius pervenit. Ex quo intra paucos dies Sueidniciae, quo ad curam deportatus fuerat, mortem obiit. Ita Sueidnicia primo, dein Nassa Episcopi Vratislaviensis sedes ac tota propemodum Silesia a Dorstensohnio subacta est. Flexo inde in Moraviam itinere multa minora oppida, arcesque et Olomucium, quae Moraviae Metropolis est, alia vi, alia deditione expugnat, magna ubique praeda potitus. Brinnam inde validis munitionibus firmatam, strenua quidem, sed irrita ad extremum obsidione tentavit. Porro omni Moravia Silesiaque hostiliter direptis, et firmo praesidio communitis, quae conservare decreverat, in Saxoniam regreditur, Lipsiamque quae Electoris Saxoniae praesidio tenebatur cum omni exercitu circumsidet. Ea res excivit Caesareanos. Igitur Archidux Leopoldus, et octavius Picolomineus Dux Amalphitanus, contractis quicquid ubique virium erat, Electori Saxoniae in auxilium properant. De quorum adventu mox certior factus Dorstensohnius omissa Lipsia


page 750, image: s750

adventantibus obviam procedit. Ita eodem prope loco, quo ante decennium Rex Gustavus cum Tillio conflixerat, acri proelio et pari fortuna inter infestas utrimque acies certatum est, Nam Caesareani magna vi ac virtute coorti, cum aliquoties Suecos loco pepulissent, ad extremum victi ipsi et loco pulsi victoriam hostibus cessere. Equitatus magna pars fuga evasit. Pedites plerique cum magno numero impedimentorum, et tormentis quadraginta duobus omnique reliquo apparatu castrensi in potestatem hostium pervenere. Qua re ad votum perpetrata Dorstensohnius ad obsidionem Lipsiae revertit. Quae aliquot dein dies magna vi oppugnata, cum caesis auxiliis nulla amplius spes liberationis esset, se in manus hostium tradidit. Cives praesidium Suedicum recipere, et direptionem urbis ingenti pecunia redimere coacti sunt. At Archidux Leopoldus, accepti incommodi culpam fugae aliquorum imputans, in eos ad terrorem ceterorum gravitate delicti severe animadvertere constituti. Tenebatur eo crimine praecipue legio Ioannis Georgii Madlonii quae consistente adhuc acie, et reliquis gnaviter pugnantibus prima omnium propudiosa fuga proelio excesserat. Itaque hunc in modum de fugitivis supplicium sumptum est. Praesente Archiduce, Picolomineo, aliisque primariis exercitus Caesarei ducibus, Rockezanae in Bohemia ubi tum stativa erant, sex Legiones quae rem strenue gesserant, in armis praesto esse iussae sunt. Dein evocata Legio Madlonica, atque in medium a reliquis sex accepta. Mox a supremo rerum capitalium quaesitore, fugae et destituti exercitus insimulata, ac graviter reprehensa est. Simul iussi omnes ex ea Legione arma ad pedes Piccolominei deponere. Signa a circumstantibus militibus fracta ac direpta sunt. Dein Quaesitor pauca praefatus cur Legionem illam ex albo Caesarei exercitus deleri oporteret, hanc in inermes sententiam pronuntiat. Turmarum quidem Ductores eorumque Vicarios poena gladii; Signiferos vero et reliquos inferiorum Ordinum praefectos suspendio plectendos, atque ad eandem poenam ex gregariis [(transcriber); sic: graegariis] decimum quemque, antiquo more, sorte legendum. Postridie igitur de reis supplicium sumitur, Concessitque Archidux deprecantibus, ut commutato poenae modo, a suismet commilitonibus more militari sclopetorum iaculationibus confoderentur: uno alteroque conservatis qui rem alias praeclare gesserant. Chiliarcha ipse Madlonius in custodiam datus, inspecta dein diligentius atque examinata causa, anni insequentis initio Pragae capite plexus est. Ad hunc modum punitis sontibus, ac firmata disciplina militari ad restaurandum exercitum animum intendit, et mox ex agro Coloniensi Comites Hatzfeldium et Wahlium evocat. Atque id eo proclivius factum, quoniam Vinarienses quoque et hassos (adversus quos illi tota aestate prope Sonsam castra locaverant) inopia commeatuum et pabuli trans Rhenum compulerat. Igitur Hatzfeldius recepto ex itinere Marcoduro mense Novembri festinatis itineribus in superiorem Germaniam contendit.

Eodem anno Galli in Catalaunia adiuti, rebellantium viribus caesis haud procul Barcinone Hispanicis copiis Colibram vi cepere. Perpinianum valida ad amnem Thetim urbs sex fere mensium obsidionem fortissime sustinuit. Denique vi oppugnantium, sed magis penuria commeatuum ac fame ad deditionis necessitatem compulsa est. Perpiniani exitium Salsulas, propugnaculum eius orae adversus Gallos munitissimum, in eundem casum impulit. Ante triennium fere initio seditionis Catalaunicae a Gallis interceptum et mox iterum amissum, nunc denuo victoribus cessit. Erat tum in provincia Narbonensi Galliae Rex, (nam haec adhuc ante mortem eius acciderunt) quo Propor sua praesentia Gallis audaciam et virtutem, Catalauniis


page 751, image: s751

spem atque animum iniceret. At in Flandria longe alia fortuna Gallos excepit. Nam Franciscus Melo post mortem Cardinalis Infantis Belgarum Gubernator cum viginti quinque millium instructissimo exercitu et triginta maioribus tormentis castra movens Atrebatum validam Artesiae urbem circumsedit, omnibusque ad obsidionem expeditis, repente converso cursu Lendium invadit, atque inde Bassaeam contendens, eam urbem post iustae oppugnationis infractum laborem in suam potestatem redigit. Inde cum toto exercitu in Picardiam movens, haud procul Castelleto oppido; quod est prope fontes Schaldis in Veromanduis exercitum Gallicanum in quo erant duodecim milia, iusta acie profligat. Capta Gallorum duo milia ac totidem fere in acie caesa. Ea clades Catalaunicae victoriae gaudium plurimum imminuit. Sed neque partes Hispanicas admodum iuvit, dum Melo, omisso victoriarum cursu, regredi et vires exercitus ad observandos Mosae transitus, prohibendosque inde Vinarienses per agrum Coloniensem dominantes opponere cogitur.

Sub idem tempus Varsaviae in Polonia Philippus Wilhelmus Palatinus Neoburgicus, Iuliae, Cliviae ac Montium Dux in magno Procerum Poloniae concursu, ac Rege ipso Vladislao praesente, Annam Catharinam Regis sororem in matrimonium accepit. Stocholmiae in Suecia, Christina Regis Gustavi Adolphi filia sollemni ritu Regina Sueciae coronata est. In Anglia gliscentibus porro inter regem et Parlamentum discordiis res paulatim ad apertum bellum processit, et Rex non minus quam Parlamentarii, corrasa unde poterat pecunia, se omni modo ad arma ac vim comparare incipiunt. Sed Regis multo erat deterior conditio. Nam praeter paucos Catholicos, qui tamen artissime habebantur, nemo fere Regiis actionibus favebat. Plebs ipsa Londinensis etsi ingenio nationis insolentissima, tamen a Parlamentariis adversus Regem incitabatur, unde eius auctoritas quottidie imminuta, et tantum non exstincta est. Contra Parlamentarii praecipua Regni vectigalia ad se trahebant, mandabantque Classium ac portuum praefectis ne deinceps dicto Regis sed decreto Parlamenti audientes essent, utque haec omnia securius exsequerentur, adscripserunt ad sui custodiam, more regio, satellitium armatum, cuius rei nullum ex antiquitate exemplum habebant. Denique cum Rex his de causis Londino excessisset, ubi amplius commorari salva maiestate non poterat, neque ullis Parlamenti precibus ut reverteretur induci posset, crevit simultas. Quae dein auctis suspicionibus multo magis invaluit, quod Rex filiam suam primogenitam Mariam Wilhelmo Principi Orangio, Henrici Friderici filio, annorum fere septendecim in matrimonium daret, quae hoc demum anno a Regina Matre in Hollandiam deducta est. Id enim matrimonium Parlamentarii eo solum spectare arbitrabantur, ut Rex externa auxilia ad se in ordinem redigendos conquireret. Quare et ipsi arma sumpserunt, adiunctoque sibi per publicum decretum antiquo Rei publicae milite, novos delectus faciunt, iisque cum summo Imperio Comitem Essexiae praeficiunt. Qua in re cum non omnes ut fit inter se consentirent, quidam etiam non probarent in tam manifesta et extrema discrimina Rem publicam praecipitari, multi e Senatu Regio, nonnullae etiam civitates atque oppida apertiore studio ad partes Regiae transeunt. Unde Parlamentarii maxime qui Puritanae sectae erant, quo societatem suam firmius constabilirent, anno insequente, palam in Templo S. Margarethae, praemissa contione exhortatoria in foedus Scoticum coniurant. Tum amoti omnes e curia ac sessione Parlamentaria qui iurare recusabant, quique aut causae Regiae, aut Religioni Catholicae favere existimabantur. Quibusdam etiam munera publica abrogata. Alii qui partes


page 752, image: s752

Regias liberius defendebant custodiis traditi. Episcopi omnes potestate atque auctoritate exuit, iussique eo deinceps titulo abstinere, neque interea legationibus variorum Principum pro reconciliatione nitentium, quicquam effectum. Propterea quod auctores tumultuum, praecipue Comes Essexius a Rege crimine Maiestatis postulati, desperata venia omnem securitatem suam in continuanda defectione reponerent. Iam enim coeptum esse facinus, quod laudari non posset, nisi perfectum, neque perfici posset, nisi unius partis exitio. Sic enim existimabant nullam posse esse tantam Regis patientiam, qui non priori potestati restitutus, resumeret aliquando iras, et se data commoditate cum magno eorum malo ulcisceretur. Ita ad apertum bellum atque arma ventum est.

Inter haec tandem aliquando quod multos iam annos Lubecae atque Hamburgi tractatum fuerat, de pacificationis Germanicae loco et modo conventum est, praestititque ea in re utilem operam toti Germaniae Rex Daniae, qui extra bellantium partes positus, ut aliquando ad compositionem veniretur enixe laboravit. Ita igitur Hamburgi inter Conradum Luzovium Caesaris, Claudium Memmium Regis Galliae, et Ioannem Salvium Reginae Sueciae Legatos res est composita. Principio placuit ut urbes ad hunc conventum Osnabruga et Monasterium in Westphalia designarentur. Quae interea neutrarum aut mediarum partium erunt, et deducto omni externo praesidio, proprio milite aut per cives suos stationes et custodias obibunt; Legatos quarumcumque partium, eorumque res et bona fideliter tuebuntur, atque ea de re fidem et cautionem scripto praestabunt, Ac si quid ab iis pro bono publico postulatum fuerit, id prius non exsequentur quam collegio Legatorum indicatum Fuerit. Osnabruga retinebit iura ac privilegia sua. Et utrobique instituta tractatio pro una atque eadem habebitur. Via et itinera inter utramque urbem pro commodo ultro citroque commeantium secura reddentur. Et si quis locus intra dictas urbes medius pro privato congressu aut communicandis consiliis placuerit, is eadem securitate, iisdemque immunitatibus gaudebit. litterae, annona, aliaque huic conventui necessaria tuto hinc et inde sine cuiusquam damno aut iniuria perferentur. Denique si quod Deus prohibeat, instituta pacis tractatio sine ullo fructu dissipetur, Osnabruga et Monasterium in illum statum, in quo nunc sunt, restituentur. Ita tamen ut post dissolutum conventum, adhuc per sex septimanas proxime sequentes beneficio neutralitatis gaudeant. Securitas commeatuum pro Legatis Regum et Principum ad hunc conventum obeundum intra bimestre utrimque expedietur et dabitur. Et ne extraditio eorundem commeatuum propter longinquitatem locorum desideratae tractationi moram ponat, ea per Legatos Regis Daniae, ad eam formulam quae iam praescripta est; expedietur. Et ex parte quidem Caesaris dabitur liber commeatus pro Legatis Reginae Sueciae, pro Oratore Gallico, pro domo Palatina, Brunsvicensi, Lunaeburgica, Hasso, Casselana, ac denique pro omnibus Statibus Imperii Regno Sueciae confoederatis; vicissim Regina Sueciae dabit commeatum pro Legatis Caesaris, Electorumque Moguntini et Brandeburgici, Rex Galliae pro Legatis Caesaris et Regis Hispaniae eorumque foederatis, pro Legatis Electoris Coloniensis, et Electoris Bavariae, vicissim Caesar et Rex Hispaniarum dabunt securum commeatum pro Legatis Regis Galliarum, pro Oratore Suedico, pro Legatis Sabaudiae, Electoris Trevirensis, Ordinum foederatorum Belgii, Caroli Ludovici Comitis Palatini, eiusque fratrum. Ducum Brunsvicensium, Ameliae Elisabethae Landgraviae Hassiae, et denique pro omnibus Ordinibus Imperii Regno Galliae confoederatis. Post haec dies inchoando conventui


page 753, image: s753

institutus est vigesimus quintus Martii anni quadragesimi secundi; qui tamen deinde ob intervalli brevitatem aliaque impedimenta subinde enascentia in undecimum Iulii anni quadragesimi tertii commutatus est.

Interea Stocholmiae in publico Procerum Sueciae conventu, de promovendo porro bello Germanico, et in quas conditiones pax ineunda esset, deliberabatur. Renovatum ibi foedus cum Regno Galliae, conventumque ut Sueci Westphaliam Saxoniamque et proprias Caesaris provincias; Galli tractum Rheni, et annexas illi Regiones bello impeterent. Urgendum ut Germania in illum statum, quo ante bellum Bohemicum anno 1618, fuerat, reponeretur. Provincias ac civitates, arcesque, quas quisque occuparet, ad belli finem possideret. Cum Caesare eiusque sociis nulla pax aut conventio, nisi ex consensu utriusque partis iniretur. Regina Sueciae triginta peditum et sex equitum milia, totidem Regina Galliae durante bello in Germania aleret. Adhaec Regina Galliae praeter ducenta Imperialium milia quae ex anno 1633, adhuc debebat, singulis deinceps annis quadraginta milia persolveret. Denique si alterutram partem bello impeti accideret, mutuo sibi auxilio ad decennium adessent. Atque interim bellum strenue progrediebatur, nam Dorstensohnius post caesos anno superiore apud Lipsiam Caesarenaos, et tentatam frustra obsidione Fribergam, metuens iis quae in Silesia atque Moravia occupaverat locis, iterum eo iter atque exercitum hibernis Saxonicis recreatum convertit. Statim adventu ipsius depulsi Olomuncio Caesareani. Et ille receptis ad se veteribus praesidiariis, novos recentesque imposuit: commeatu praeterea, et omnibus ad vim sustinendam necessariis confirmat. Inde magna ubique praeda potitus in Silesiam recessit, atque ad id ipsa Vratislaviae suburbia movens, ea expilat incenditque, propterea quod cives commeatum et pecuniam pro exercitu postulanti negaverant. Porro Coningsmarchius in Saxonia a Dorstensohnio relictus, Halberstadium et alia loca ibidem, pulsis Saxonicis Caesareisque, in potestatem suam redigit. Inde transmisso Albi generalem vigiliarum praefectum Cracovium, quem Gallasius (cui iterum summam rei militaris Caesar imposuit) in Pomeraniam distrahendis hostium viribus emiserat, collatis contra castris profligatum ex Pomerania abigit: Recuperatis Camino aliisque locis quae Caesareani haud magno praesidio custodita, primo adventu facile interceperant.

Interim Vinarienses duce Comite Gebriano, relicto, ut supra diximus, agro Coloniensi, cum brevibus hibernis copias refecissent, per saltum Thuringensem in Franconiam infesti irrumpunt, occupatisque ibidem locis immunitis, et magna praeda asportata, in agrum Wurtenbergicum, et Marchionatum Badensem effusi, novo ex Gallia supplemento, quod Dux Anguiensis adduxerat, confirmantur. Porro nihil ab iis tota aestate memorabile peractum, nisi quod levibus velitationibus, inter ipsos Bavaritosque, variante interdum, ut fit, fortuna, certatum. Sed mense Novembri Comes Gebrianus Rotweilam obsidere aggressus, dum dirigendis in urbem tormentis post corbes vimineos assistit, minori machina (quas falconettas vocant) petitus, brachium amittit. Quo ex vulnere post paucos dies in capto oppido victor vivere desiit. Mortem ducis inopinata exercitus clades secuta est. Etenim capta Rotweila dum hostium securi in propinqua oppida Legiones distribuunt, repente supervenientibus Caesareanis Bavaritisque et Lotharingicis copiis, quae se summo silentio, et magna celeritate coniunxerant, sine ullo proelio oppressi atque intercepti sunt. Dutlingae iuxta Danubium primaria erat statio Vinariensium. Haud procul inde tormenta et bellicum omne instrumentum deposuerant, appositis qui praesidio essent. His omnibus exploratis Caesareani


page 754, image: s754

praemisso Ioanne Verdano, Dutlingam cum maxima exercitus parte subito circumveniunt, tanto silentio, atque hostium ignoratione, ut iam cum omnibus copiis ante urbem consisterent, priusquam de adventu eorum hostes quicquam rescivissent. Pars exercitus Danubium vado transgressa, (nam Dutlinga haud multum abest a fontibus Danubii) occurrentem cum aliquot Legionibus Rosam, qui hostium adventum ex propinqua statione audiverat, primo impetu absterret, atque in fugam conicit. Ita facile potiti Dutlinga, reliquas hostium stationes, ut inter se composuerant, aggressi, divisos ad deditionem compellunt. Pauci cum Rosa supremo Quitum Praefecto fuga evasere. Reliqui omnes summi infirmique, ad haec pecuniae et apparatus bellici magna vis, sine ullo sanguine in potestatem victorum pervenere. Rotweila dein paulo ante a Vinariensibus capta, per Mercium Bavaritum Ducem recuperata est.

Ceterum in Belgio duplici clade hic annus infaustus Hispanis exstitit. Rocroam cum valido exercitu obsidebat Franciscus Melo, iamque obsessos ad extrema perduxerat, adeo ut deditio in singulas horas exspectaretur. Cum ecce Ludovicus Dux Anguiensis, necessitatis suorum admonitus, contractis omnibus copiis laboranti oppido in auxilium occurrit. Inclinante iam in vesperam die in conspectum amicae urbis atque hostilium castrorum venit. Quamquam autem nox immineret, exercitusque ab itinere fessus esset, tamen liberandae urbis cupidine castra Hispanica aggreditur. Sed immodica cupiditas gravi clade expiata est. Repulsus igitur modicum otium curandis corporibus concessit. Postridie vix dum albescente avora, confirmatis copiis multo maiore impetu Hispanos aggreditur. Neque tunc audentem fortuna destituit. Fusi fugatique Hispani memorabili clade. Comes Fontanus oblatam ab hostibus vitae gratiam constanter repudians cladi suae immori maluit. Comes Ioannes Ritbergicus septem vulneribus saucius in potestatem hostium pervenit. Capta impedimenta, et militare instrumentum omne. Equitatus maxima pars cum Duce Albuquercio, qui iis praeerat, maturata fuga insequentes evasit. Hac victoria potitus Anguiensis Theonis villam in agro Lucemburgensi munitissimum oppidum cum victrice exercitu circumsedit, et secundo postquam obsederat mense, magna suorum strage ad deditionem compellit. Sexcenti praesidiarii qui ex mille et quadringentis superfuerant liberi Lucemburgum dimissi sunt. Anguiensis quinque Legiones Gallorum, et quattuor centurias Helvetiorum praesidio imposuit.

Paulo ante quam haec in Belgio gererentur, novum repente bellum exortum est in Italia, inter Pontificem Urbanum VIII. et Odoardum Farnesium Ducem Parmensem. Eius hoc initium fuit. Parmensis Ducatum Castri quem a sede Apostolica iure fiduciario obtinet, multo aere alieno contra leges fiduciae suae obligaverat. Id improbavit Pontifex, mandavitque Parmensi ut ditionem illam omni d bito liberaret. Quod cum hic negligeret. Pontifex ditionem Castri, aliasque possessiones eiusdem Ducis quae Romae in Potestate Pontificis erant, aestimari, atque ex iis aes alienum exsolvi iubet, Hanc iniuriam uti censebat Parmensis, armis ulcisci statuit. Itaque composito foedere cum nonnullis Italiae Principibus, cum infesto exercitu ditiones pontificias ingressus bellum molitur, quod multis ultro citroque cladibus biennio fere gestum, paulo ante mortem Pontificis componitur. Parmensii Ducatus Castri quaeque alia edicto Pontificio ablata fuerant, reddita.

Anno insequente quadragesimo quarto, moritur Pontifex Urbanus VIII, mense Iulio, Pontificatus sui anno primo supra vigesimum, aetatis septuagesimo septimo, Vir omni literarum genere, et humaniorum maxime artium excultissimus.


page 755, image: s755

Vacavit sedes dies quadraginta octo, intra quos Ioannes Baptista Cardinalis Pamphilius, Romanus, suffragiis Cardinalium sublatus Innocentii X. nomen accepit. Is summis antea muneribus, et diversis in Hispaniam Legationibus egregie perfunctus, etiamnum Ecclesiae Catholicae summa cum laude, et longo omnium desiderio praesidet.

Sub finem anni superioris Suedici exercitus [(transcriber); sic: exercitns] Dux Leonardus Dorstensohnius nihil minus exspectantibus Danis, neque denuntiato ante bello. repente conversis e Germania armis in Daniam irrupit, adeo festinatis itineribus, ut intervallo quindecim dierum e Marchia Brandeburgica in Holsatiam cum maxima parte exercitus movens centum fere milliaria germanica conficerer. Itaque Kyla primum ad maris Balthici aditurn, dein Christianopolis, Flensburgum, Itzehoa, Bredenburgum, aliaeque in eo tractu rubes, vi, dolo, aut deditione, uno velut impetu interceptae atque occupatae, Causae tam repentinae irruptionis iactabantur, quod Rex Daniae octo naves Suedicas fretum Selandicum transeuntes attinuisset. Quodque cum Duce Moscorum Michaele Frederovicio iniisset societatem regno Sueciae invisam semper suspectamque, misso ad hoc in Moscoviam filio Voldamaro, qui novo foederi stabiliendo Ducis illius filiam in Matrimonium acciperet. Praeterea quod magnam pecuniae summam numerasset Cracovio Chiliarchae Caesareo, cum qua Cracovius superiore anno conscriptis militibus omnem Pomeraniam tum praesidio Suedico vacuam, diu infestam impune habuisset. Additae causae nonnullae, quibus Sueci Regem Daniae Caesareanis partibus studere, et multa in sui perniciem occultis machinationibus moliri crederent. Ceterum quicquid id sit, Rex inopinato hostium adventu turbatus, mox Legatos suos Monasterium promovendae pacis Germanicae missos, revocat. Inde communire se, et scribere milites, atque omnis ope ad vim hostium prohibendam comparare instituit. Sed iam Dorstensohnius in Iutlandiam penetraverat, caesis mille et quingentis Danicis militibus, qui illi apud Coldingam temere occurrerant. Inde ut Danicae vires distraherentur Gustavus Hornius cum alio octo millium exercitu Scaniam e Suecia ingressus Elsinburgum, Coronam, Lundonum, Christianopolim, summa vi expugnat, ac totam facile Scaniam in potestatem redigit. Neque terra tantum sed mari etiam et classibus res agebatur. In quo etsi Dani maximas vires conferrent et Rex ipse classi suae magna aestatis parte adesset, summaque cura et consilio omni administraret,] tamen Sueci prosperiore fere fortuna utebantur expugnataque et spoliata insula Bornholmia, ad extremum classem Danicam apud Femeram insulam nacti, magno Danorum damno quod ad duodecies centena Imperialium milia aestimatum est, caedunt ac toto mari profligant. Ita aestas inter oppugnantes defendentesque varia fortuna et multis cladibus extracta est, magno Suedici exercitus incremento, qui se in praedivite patria, et rerum omnium affluentissima, rebus ad militiam sustentandam necessariis abunde instruxere. Ceterum bellum impetu ceptum pari celeritate desiit. Anno insequenti, Electoris Brandeburgici, et Hollandinorum Ordinum cura, pax restitura est.

Flagrante bello in Dania Caesari otium fuit recuperandi sua per Moraviam Silesiamque, quae Dorstensohnius superiore anno occupaverat. Et ceterae quidem urbes quia minores facilius receptae sunt. Olomucium et Gloggovia quia valido praesidio communita erant ad reditum Dorstensohnii obsidionem toleravere. Sed Caesarem, ne omnes in unam rem vires conferret novus repente hostis ad distrahendos exercitus compulit. Is erat Georgius Ragotsius Transylvaniae Princeps haud dubie a corona Sueciae concitatus, ut illi eo liberius contra


page 756, image: s756

Danum bellum gererent. Sed causas Ragotsius praeferebat, libertatem Ungariae violatam, quodque Caesar multa contra pacta et conventa superiorum temporum immutaret. Itaque cum exercitu septuaginta millium in Ungariam progressus Cassoviam et alia non nulla loca invadit. Eius impetum Comes Bucheimius cum parte Caesarei exercitus, et firma manu Ungarorum dimissus, etsi numero multo inferior, tamen diu egregie sustinuit. Adeoque anno insequente ad pacem compulit, quam eo proclivius Caesar accepit, quo maiore cura viribusque bello Suedico insisteret. Etenim Dorstensohnius nondum perfecta Danica pace, at valido prius praesidio communitis, quae in Holsatia et Iutlandia occupaverat locis, improviso erumpens, Gallasium qui in confinibus Holsatiae castra fixerat, invadit pellitque. Inde Magdeburgum usque fugientem, obtrito fere omni peditatu, et magna parte impedimentorum capra insequitur. Ibi Gallasius aliquamdiu circumsessus; relicto illic valido praesidio, depositisque tormentis et reliqua parte impedimentorum, cum eo qui supererat equitatu, et paucis peditibus aegre in Bohemiam evasit.

In Hispania diem extremum obiit Isabella Regina Hispaniarum, Henrici IV. Regis Galliarum filia, anno aetatis quadragesimo secundo. Sed et in Lithuania Vilnae Caecilia Renata Regina Poloniae ex partu obiit, mense Martio; haec Ferdinandi III. Caesaris soror erat, annorum fere trium supra triginta. Inde Rex Vladislaus ad Aloysiam Mariam Niverniae in Gallia Ducem Caroli Gonzagae, Mantuae ac Niverniae Ducis, filiam animum adiecit, quam sibi anno insequenti Parisiis matrimonio copulatam Venceslaus Lescinschius Episcopus Varmiensis, Caspar Dinoffius, et Christophorus Opaliiskius, hic Posnaniae, ille Pomeraniae Palatinus, cum magno Polonicae et Gallicae nobilitatis comitatu, per Galliam, Flandriam, Hollandiam, Westphaliamque et Pomeraniam Gedanum usque deduxere. Ubi a Fratre Regis Principe Carolo Ferdinando, Episcopo Vratislaviense, triumphali apparatu excepta, et deinceps Varsaviam devecta est. Ibi mense Martio 1646. caeremoniae matrimoniales curante Ioanne de Torres, Archiepiscopo Andrinopolitano et Summi Pontificis Legato, repetitae sunt. Sed iam ad annum quadragesimum quartum, unde nos Regia Poloniae sponsa deduxit, revertamur. Initio eius anni sub finem mensis Ianuarii, Stanislaus Coniecpolsius, supremus Dux Polonicae militiae, insignem victoriam adversus Tartaros Tauricanos reportavit. Hi enim, rati quod media hieme, quae iis in locis est asperrima, fines Poloniae indiligentius custodirentur, quadraginta equitum milibus collectis apud Oczacoviam ubi Boristhenes in Pontum effunditur, convenerunt, ut inde in ditiones Polonicas praedatum excurrerent. Qua re cognita per exploratores Coniecpolsius magna festinatione cohortes omnes, etsi multae earum in remotioribus locis hibernarent, Vinniciam convenire iussit. Is locus est apud Hypanim fluvium qui mediam Podoliam interfluit, haud multum supra Braclaviam. Ibi cum certiora de adventu Tartarorum cognovisset, instructa acie ac peditatu intra carros ac vehicula, recepto, composito agmine versus Achmetoviam progreditur. Hunc muniendi modum Poloni Tabor vocant, alius non ita nuper carraginem latine expressit. Atque eo non in acie solum, sed etiam in progressu, hoste iam vicino uti consueverunt. Poloni enim aliaeque iis vicinae nationes cum in campis desertis plerumque bella gerant, magnum numerum curruum Impedimentorumque pro annona et victu aliisque rebus necessariis circumferunt. Hos currus aciei in modum instruunt Duces, atque ordinem in incedendo observare iubent, interque eos calones, lixas, omnemque inutilem turbam cum pedestribus copiis pro arbitri disponunt, frontem vero ac latera machinis bellicis


page 757, image: s757

probe communiunt. Quod ita apte ac dextre faciunt, ut non modo per patentes campos, sed per ipsa etiam oppida nihil perturbato ordine inter hanc currulem aciem, velut continens ac perpetuum vallum secure ac tuto incedant. Ad hunc igitur modum instituto itinere Coniecpolsius, cum ex quottidianis exploratoribus cognovisset hostes quoque Achmetoviam petere, continuo expeditos nuntios dimittit, qui Ieremiam Ducem Visniovecensem inter Corsunum et Boguslaviam subsistentem, cum copiis accerserent, si erant stipendiarii Germani qui anno superiore trans Boristhenem sub imperio Visniovecii adversus incursiones Tartarorum excubaverant. Postquam ad Achmetoviam perventum est, hostes quoque apparuere. Coniecpolsio consilium erat hosti alias in fugam proclivi addere fiduciam ultro invadendi, ad eamque rem exercitus sui famam ipse imminuebat, contractis copiis quam artissime poterat, suosque ipse duces plerosque ac milites adventum Visniovecii celaverat. Iuvitque fortuna consilium ducis. Nam spissa eius diei nebula ita caelum caligine obtexerat, ut utriusque exercitus conspectus utrisque adimeretur. Sed nebula illa Polonos pene in miserabile discrimen proiecit. Cum enim Visniovecius per illam caliginem cum subsidiariis adveniens in carriginem Polonicam incidisset, ratus hostilem aciem esse, haud multum obfuit, quin in suos commilitones impetum fecisset. Qui error hostibus tam propinquis haud dubie Polonos in exitium dedisset. Sed Deus avertit discrimen; nam nebula paulatim extenuata aperuit errorem. Tum metu in laetitiam converso statim coniunctis viribus hosti obviam itum est. At Tartari qui se magis ad praedas agendas quam pugnandum paraverant vix inito proelio terga verterunt. Maxima pars in fuga caesi, non ab exercitu modo insequente, sed a Podoliensibus etiam ac Moldavis, ac demum apud Oczacoviam a Cosaccis Zaporaviensibus, quorum finibus proximi erant. Atque id extremum operum Martialium Coniecpolsii fuit, qui biennio post inter Regiarum nuptiarum sollemnia, magna apud suos militari gloria, et rerum gestarum fama inclitus vita excessit.

Per idem tempus Bavariti, caesis ut supra diximus apud Durlingam Vinariensibus, Uberlingam post aliquot septimanarum obsidionem deditione capiunt. Inde Friburgum in Brisgoia eodem duce Francisco mercio interceptum est. Ceterum hic, dum probe communitis castris consident, magna Gallorum vi ac virtute oppugnantur. Numquam alias maiore pertinacia certatum. Dux Anguiensis, et Comes Turenius viginti duorum millium exercitum ad vindicandam cladem Durlingensem e Galliis adduxerunt. Itaque Anguiensis depellendi inde hostis percupidus, etsi loco iniquo, tamen numero superior, ac virtuti suorum fidens castra Bavarorum invadi iubet. Semel, atque iterum et tertio cum totius exercitus viribus tentata est oppugatio, sed tanta semper Gallorum strage, ut nisi multitudine ac numero militum abundassent, haud dubie totius summae discrimen hac praepropera ferocia sibi ipsis accersivissent. Sex fere milia Gallorum his insultibus ceciderunt, cum Bavariti non ultra mille et ducentos ex suis desideraverint. Bavaritos tamen inopia commeatuum et pabulationis locum relinquere coegit. Galli lustrato confirmatoque exercitu Germersheimium, Wormatiam [(transcriber); sic: Wormutiam] , Spiram, Moguntiam atque ipsum Philippiburgum, aliaque minora ad Rhenum loca intercipiunt. Maxima omnium iactura Philippiburgi fuit, arcis ad Rhenum munitissimae, sed tum ad obsidionem tolerandam apparatu male instructae. Pari fortuna sed maiori detrimento Galli Duce Aurelianensi Gravelingam validam Flandriae urbem post bimestrem obsidionem, Et Hispani in Catalonia Iserdam magnis viribus diu multumque oppugnatam recuperant.


page 758, image: s758

In Anglia idem annus Carolo Regi gravi clade infaustus exstitit. Eboracum praevalidam urbem Parlamentarii ac Scoti obsederant; ei ut subveniret Rex, Rupertum Principem Palatinum cum triginta milibus auxilio submittit. Neque Parlamentarii detrectarunt certamen. Igitur quattuor ab urbe passuum milibus, Regiis obviam progressi, in certamen descendunt. Duabus ante noctem horis coepta pugna, in diem posterum duravit, magna imprimis partium pertinacia, donec tandem profligati Regii locum hostibus cessere. Peditum plerique caesi aut capti. Tormenta, machinae atque omne bellicum instrumentum in potestatem vincentium pervenit. Neque Eboracum vim obsidionis ultra sustinuit. Rex cum Principe Ruperto filiisque et magna parte Equitum salvus Oxoniam evasit. Sed neque ibi securum fatis perfugium habuit, uti deinceps commemorabitur. Interea Parlamentum Londinense de capite Wilhelmi Laudi Archiepiscopi Cantuariensis inquirebat. Eius accusationis capita praecipua fuerunt, quod Regi praesentis belli auctor fuisse crederetur, vimque et auctoritatem legum publicarum oppressa Parlamenti potestate convelleret. Tum quod in rem Catholicam aequior cum ministris aulae Romanae consilia conferret, et sub specie rituum et caeremoniarum, Romanae Ecclesiae doctrinam iam pridem in Anglia damnatam inducere allaboraret. His aliisque de causis maxime quoniam Parlamenti contra Regem consilia non probabat, sententia Iudicum ad mortem condemnatus, et palam in foro Londinensi securi percussus est. Cum ipso omne deinceps nomen Episcoporum in Anglia periit.

In Germania sub id tempus (1645.) Philippus Christophorus Elector Trevirensis ex decennis apud Caesarem captivitate, urgentibus Gallicis et Suedicis Legatis qui iam ad tractandam pacem Monasterium atque Osnabrugam convenerant, liber dimittitur: Treviris cedentibus Hispanis Electori restituta est. Secutum exin inter Electorem et Metropolitani Collegii Canonicos graves dissidium. In quod adeo exarsit Elector; ut Canonicos pene omnes urbe pulso, dignitatibus et praebendis festinata sententia privare niteretur. Sed illi implorato Pontifice ac Caesare innocentiam suam egregie tutati sunt, ac deinceps paulo ante quam haec scriberemus in gratiam cum Principe rediere.

At vero Dorstensohnius sub finem anni superioris ex Dania, relicto ibi Vrangelio in Imperium revertens, ut supra diximus, postquam Caesareanum exercitum duce Matthia Gallassio Magdeburgum primo, ac dein in Bohemia compulisset, obtrito fere aut dissipato omni peditatu, eo intendit, ut rursum in Silesiam, Moraviamque atque adeo ipsam si liceret Austriam perrumperet, liberaretque imprimis Olomucium Metropolim Moraviae, quam Comes Wallensteinius gravi obsidione iam diu premebat. Igitur Caesar cum fratre Leopoldo, ac tota aula Pragam profectus, ut eo vicinior exercitibus esset, omnes copias in Bohemiam convenire iubet. Iisque Comitem Melchiorem Hatzfeldium cum imperio imponit. Accessere ab Electore Bavariae legiones aliquot sub ductu Reuschenbergii et Verdani. Ita ergo recensito ac confirmato exercitu duci in hostem, ac proelio cum iis experiri Caesar mandat. Iam Sueci Bohemiam per Circulum Satzensem intraverant, atque haud procul Ianckovio, qui vicus distat Tabore tribus fere passuum milibus, consistebant. Hatzfeldius relictis impedimentis partim Tabore, partim Budovitii cum omnibus copiis iussu Caesaris obviam hosti progreditur. Neque Dorstensohnius abnuit certamen etsi aeger ex Podagra, ita ut lectica circumferri per aciem debuerit. Mense igitur Februario acerrimo proelio concursum est. Gotzius qui primam aciem Caesareanorum ducebat, in ipsa aggressione fortissime dimicans cecidit.


page 759, image: s759

Neque tamen commilitonum animos conterruit, quo minus strenue pugnaretur. Ceterum inclinante post meridiem sole, cum paulo post ortum eius proelium coepisset, ac toto die magnis animis viribusque gereretur, tandem Caesareanos fortuna distituit. Fusi fugatique magna strage, victoriam Suedicis cessere. Hatzfeldius una cum primoribus tribunorum et maxima parte peditatus, in potestatem victorum pervenit. Capta e gregariis fere quattuor milia, cum tormentis viginti sex, et apparatu militari universo, Verdanus et Reuschenbergius, re desperata, cum maiore equitum parte fuga se eripuere. Et Caesar audita clade, statim Praga, itinere Ratisponensi Viennam concessit; ut inde repararet exercitum, irruentemque ulterius hostem transitu Danubii prohiberet. Dorstensohnius tam insigni victoria potitus, neque segniter usus, transcursa raptim Moravia Iglaviam primo, dein Cremsium et Steinam aliaque Moraviae loca nemine iam resistente facile in potestatem redigit. Olomucium quod Comes Wallensteinius iam diu obsederat, fama adventus sui liberat. Inde Brinnam munitissimum totius Moraviae propugnaculum, quodque unicum iis in partibus restabat, cum toto exercitu aggreditur. Longa illic difficilisque obsidio, atque ad extremum irrita fuit. Ac satis constat plus ibi militum, quam si iusta acie depugnatum foret, Dorstensohnio periisse. Interea Caesari spatium datum reparandi vires, colligendique et conscribendi novum exercitum, quem hosti opponeret.

Hanc Caesareanorum a Suecis acceptam cladem Bavariti in Gallos Vinarienses egregie vindicaverant, si tam continuare victorias quam vincere ipsis facile fuisset. Cum enim Vinarienses ductore Turenio Halam in Suevorum deditione cepissent, atque inde mense Aprili in Franconiam progressi Mergentheimium, Rotlingam, aliaque ad Tubarum loca dispersis hinc inde legionibus uno tempore simul circumsiderent, Mercius Bavaricarum copiarum dux divisos aggredi constituit. Apud Feuchtwangam ille consistebat, quo cum omnes copias convenire iusisset, tertia Maii motis castris summo silentio in hostem duxit; eumque apud Mergentheimium deprehensum improvisus adoritur. Galli quamquam inopinato adventu consternati, tamen primum impetum Bavaritorum egregie excipiunt, atque aliquantum magna virtute sustentant; adeo ut victoria ad eorum partes inclinare videretur, pulso iam ac paulatim recedente dextro cornu Bavaritorum. At iis Ioannes Verdanus, et Tribunus Kolbius cum turmis aliquot equitum subsidio venientes aciem restituere. Tunc versa est fortuna. Vinarienses aggredientium viribus haud amplius pares se in fugam coniciunt. Capti primarii ordinum Praefecti Smidbergius et Rosa qui nuper in clade Dutlingensi idem captivitatis periculum capta in tempore fuga anteverterat, praeterea Vice Comes Motta, cum gregariis fere mille et quinquaginta, omnibusque Impedimentis, et apparatus bellico universo. Murenius cum reliquiis profligati exercitus in Hassiam elapsus, additis ad se Coningsmarckio et Dubadelio Hassicisque copiis brevi ad maiorem Bavaris numerum exercitum refecit. Sed Coningsmarckio non multo post in Saxoniam revocato, Dux Anguiensis cum novo e Gallia supplemento subcessit. Is occupata subito Wimpsena, ac toto fere tractu Montano in potestatem redacto, ei coepit intendere, ut acceptam paulo ante cladem commisso proelio Bavaritis referret. Illis quoque interea e Circulo Westphalico quattuor milia et quingenta Comes Gelehnius auxilio adduxerat. Itaque apud pagum Allersheimium mense Iulio facta pugnandi potestate, atrox et cruentum proelium committitur, cum uterque exercitus, alter alterius dextrum cornu in fugam ageret. Sed cum Mercius Bavaritorum Dux prima aggressione cecidisset,


page 760, image: s760

eorum quoque acies paulatim inclinari coepit. Qua re animadversa Anguiensis cohortatus suos nova totius exercitus aggressione, tandem in fugam impulit. Ibi Comes Gelehnius cum fortissime dimicans diutissime in acie perstitisset, cum praecipuis tribunorum capitur. Neque incruenta Gallis victoria fuit. Dux Anguiensis duobus vulneribus in brachio ac femore saucius, tres insuper equos quibus insederat, amisit. Reliquorum fere caesorum numerum aequavit fortuna in utroque exercitu. Sed Mercii mors ob claritudinem facinorum et militarem gloriam a Bavaritis maxime deplorata est. Anguiensis interea occupata Nordlinga, dein Dinkelspula, cum Heilbronnam quoque dies aliquot frustra tentasset, exercitum reficiendis viribus in hiberna reduxit. Eius discessu Bavariti Wimpsenam atque alia nonnulla loca recuperant.

Eodem anno in Catalonia Comes Arcourtius a Rege Galliae Prorex Cataloniae constitutus, occupata Rosa insigni portu apud mare Gallicum, mox converso cursu Sicorim fluvium, cum omnibus copiis in conspectu Hispanorum transgreditur, Inde commisso cruento proelio, magna clade Hispanos profligat. Captus Marchio Mortara Dux veteranus, et ducenti ordinum Ductores, plerique omnes ex primaria Hispanorum nobilitate. Andreas Cantelmo cum magna Equitum parte Balaguerium, quod eidem Sicori assidet profugiens, ab Arcourtio obsidetur. Captoque dein oppido tria Hispanorum milia Fonterabiam deducta. In Lotharingia, Motta, praecipua eius ditionis arx post quinque mensium obsidionem Gallis cessit. In Flandria Dux Aurelianensis cum viginti sex millium exercitu Mardicum cepit, frustra se ad moenia Dunquerchae obiciente Piccolomineo. Ceterum Mardicum tanto apparatu a Gallis captum, Hispani haud multo post per insidias recepere, amisso interim a tergo Hulsto oppido ab Hollandis intercepto.

Per idem tempus Michael Fedorovicius magnus Moscorum Dux, quem illi Czar vocant, repentino morbo, incertum an veneno, exstinctus est. Successit eidem filius ipsius Alexius Michalovitius, qui mox Comitem Voldamarum, quem pater eius biennio prope attinuerat, cum honore ac donis libertati pristinae restitutum dimittit. Atque ita spes omnis Matrimonii eius evanuit, ea de causa maxime quod Comes Voldamarus ritus Moscorum graecos amplecti, et liberos ex hoc matrimonio natos ad Religionis illius institutum educari nollet. Eodem anno inter Danos Suecosque et Hollandos pax in has conditiones constituta est. Primum ut Rex Daniae Suedicis Navigiis tam mercatoriis quam militaribus liberum transitum concederet per fretum Danicum, et Balthicum mare, sine ullo portorio atque incommodo transeuntium, eoque privilegio omnes Suedicae provinciae gauderent, Finlandia, Estia, Carelia, Ingria, Livonia, Pomerania dein et Vismaria, atque ea liberta e mari Balthico in Albim usque fluvium extenderetur. Privilegia et libertates negotiandi Danorum in Suecia, et Suecorum in Dania, uti ante bellum fuissent, sarta tecta conservarentur. Deinde ut omnia per bellum ablata restituerentur, et Archiepiscopatus Bremensis in manibus ac potestate Suecorum permaneat. Cum Hollandis pactum ut mutua negotiatio inter Provincias Foederatas Belgii et Regnum Daniae continuetur, ut nulla portoria aut vectigalia intra spatium quadraginta annorum augeantur. ne ullae naves visitentur, sed exhibitis legitimis commeatuum litteris eius emporii auto portus ex quo profectae sunt; ac depenso consueto portorio liberae deinceps dimittantur, in quemcumque etiam portum pervenerint. Neque ullae merces qualescumque eae etiam sint, fretum Danicum transire prohibeantur. Quoniam vero exportatio trabium quernarum e Regno Norvegiae interdicta est, si quis contra fecisse deprehensus fuerit,


page 761, image: s761

non ultra duplum pretii, quo eas trabes coemerat, multabitur; Rex nullas naves Belgicas attinebit, nedum iis pro suo commodo utetur, etiam Domino navis consentiente, multo minus nolente Domino, quocumque etiam titulo educet e navibus vectores, operas, tormenta, aut quemcumque apparatum militarem, vel alias qualescumque merces, sed omnes et singulos libere transire ac redire permittet. His ergo conditionibus mutuo consensu probatis confirmatisque, negotiatio earum partium renovata est, Interim Elector Saxoniae cum Dorstensohnio semestres primum, ac dein longiores indutias armorum composuit, eo pacto ne quid contra fidem Caesari atque Imperio datam admittere cogeretur, utque in militiam Caesaream tres equestres Legiones e proprio suo exercitu transcriberet; Sueci contra in ditiones Electoris nihil deinceps hostile molirentur, atque ex omnibus locis occupatis, praeterquam Lipsia decederent.

Grave exin bellum Venetae Rei publicae et Ordini Melitensi cum Turcarum Imperatore exortum est. Cum enim ante annos paucos Turcis in bellum Persicum aversis Marinus Capello classis Venetae praefectus repurgando mari Adriatico Ionioque Piratas aliquot Turcicos in portum Apolloniae, qui litoribus Macedoniae obiacet, estque in ditione Turcarum, persecutus fuisset, in eoque naves illas piraticas et nonnullas etiam mercatorias atque onerarias deprimeret aut exureret, capta magna praeda hominum rerumque; Turcarum Imperator Amurathes hanc ad se iniuriam pertinere arbitratus, vindicare illam omnibus viribus constituit. Ideque illi eo facilius erat quod expugnato Babylone, et compulso ad pacem Persarum Rege gloriose Constantinopolim revertebatur. Qua re intellecta Veneti primam Turcarum iram pecunia et muneribus placarunt Sed gliscentibus subinde odiis suspicionibusque hoc demum anno bellum exortum est. Atque ut magis improvisus accederet, Melitam Insulam peti simulabat Turca; quoniam paulo ante Melitenses navigium Turcicum, quo una ex uxoribus Imperatoris Turcarum cum filio parvulo vehebatur, interceperant; captis omnibus vectoribus, atque in servitutem datis. Igitur magnam classem apud littora Graeciae instrui ac convenire iubet, custodito insuper Oratore Veneto, qui Constantinopoli degebat, ne nova consilia emanarent. Melitenses quoque publico edicto omnes sui Ordinis equites per universam Europam convocant, ad commune periculum propulsandum. His rebus ita constitutis, ambigentibus cunctis quorsum tandem tempestas Turcica erumperet, repente illi Cretam Insulam, quae Venetorum ditionis est, aggrediuntur. Expugnatoque propugnaculo S. Theodori, quod est ad borealem Insulae plagam, Caneam portu et munitionibus celebre oppidum terra marique circumsident, ac post bimestrem obsidionem sub finem Augusti mensis intercipiunt. Idque ab iis tanta celeritate ac cura factum est, ut auxilia Venetis submissa a Summo Pontifice, Prorege Neapolitano, Duce Hetruriae, aliisque Italiae Principibus, non modo post rem venerint, sed etiam tentata nequiquam recuperatione Caneae eo anno, irrito inde eventu recesserint. Ita Veneti maritimo simul ac terrestri bello impliciti (nam etiam Turcae Dalmatiam populabundi incursabant) sese ad novum ac potentissimum hostem propulsandum omni ope communiunt. Haud multo post Romae Mutio Vitellesco Societatis IESU praeposito Generali, iam pridem defuncto, Vincentius Caraffa sublectus est, ex illustri familia Caraffarum, qui triennio post brevem praefecturam longo sui desiderio gloriose clausit diem.

Anno huius saeculi quadragesimo sexto Maria Imperatrix mense Maio cum Caesare ex venatione reversa repentino catharro exstinguitur. Eius mors, quia inopinata, magno luctu aulam


page 762, image: s762

afflixit. Erat partui vicina; atque ideo proles ex utero iam defunctae matris exempta, adhuc vivens salutari lavacro expiata est. Nomen ei impositum Maria, cumque statim vivere desiisset, una cum Matre solitis caeremoniis in tumulum illata est. Soror fuit Philippi IV. Regis Hispaniarum, quem eodem anno gravior clades perculit, unici filii repentina amissio. Is erat Philippus V. sexdecim fere an norum, et in spem tot regnorum genitus, atque haud multo ante Caesaris filiae in matrimonium destinatus. Sed immatura mors spem ac destinata avertit. Mense Octobri Sagunti puerilibus papulis coepit laborare; Qui morbus ita vehemens exstitit, ut spatio quatridui magno luctu totius Hispaniae Regius Princeps e vita tolleretur.

Inter haec quae rerum mundanarum vicissitudo est, ut luctui gaudia intercederent, Ferdinandus Franciscus primogenitus Caesaris Rex Bohemiae inauguratur. Coronatio Pragae mense Augusto, praesente Caesare ipso, in magna Procerum Bohemiae corona his fere caeremoniis peracta est. Pridie Coronationis, qui fuit dies quartus Augusti, Ordines Regni Bohemiae in camera Provinciali, quae in arce est, novo regi iuramentum fidelitatis praestiterunt. Inde postero die Caesar et Rex inaugurandus magno comitatu omnium Ordinum ad templum urbis primarium progressi, Sacro Missae officio intersunt. Id pro more celebrabat Cardinalis Harrachius, Archiepiscopus Pragensis, adsistentibus illi sexdecim Episcopis ac Praelatis, magnoque numero inferioris ordinis clericorum. Sub ipso Sacro Rex ad pedem summae arae in genua provolutus ab Archiepiscopo consueto ritu inungitur ac coronatur. Inde supremus Regni Burggravius ad populum circumstantem conversus, Regem inunctum et coronatum magna voce denuntiat. Sacro peracto Rex in solio ad id praeparato collocatus aliquot educto ense leviter tactos nobiles creat. Tum Regio convivio excepti Legati, ac nobilitas omnis in multam usque noctem, quae artificioso ignium spectaculo, laetoque fragore reboantium tormentorum, summo gaudio traducta est. Sub idem tempus in Halberstadium et Ascherlebiam in pago Hornhausen, multi diversis in locis fontes eruperunt, tanta vi salubrium aquarum (nam sanabantur quottidie usu earum permulti) ut locus ille, gliscente, ut sit, in maius fama, multorum mox millium omnis aetatis, generisque et conditionis hominum adventu celebrari coeperit. Sed ut multi temperato earum usu remedium, ita nonnulli quoque cum immoderata copia eas adhibuissent, exitium sibi ipsis accersiverunt: adeo non in medicamento ipso, sed in modo eius atque usu vis sanitatis consistit.

Porro in Anglia Regem Carolum fortuna plane destituit, capta ad extremum Oxonia quae sola adhuc Regio praesidio tenebatur. Interant fere quattuor milia militum sub Praefecto Thoma Glemhovio, dein nobiles et maiorum gentium optimates fere quingenti, cum ipso Rege et duobus Principibus Palatinis Ruperto et Mauritio. At Rex nequaquam se obsideri passus paulo ante adventum Parlamentariorum, quos Thomas Farfaxius cum supremo imperio gubernabat, cum paucis comitibus in castra Scotorum ignoratus profugit. Ita Oxonia Farfaxio deditur. Praesidio, uti libere excederent, permissum. Principes Palatini intra spatium sex mensium ex Anglia iussi excedere: utque intra id tempus Londinum non adirent. Iacobus secundo genitus Regis filius et Dux Eboracensis, Londinum inde quasi per triumphum abductus est, quem Farfaxius, veluti re magnifice et praeclare gesta, toto triduo sollemni apparatu egit.

Ceterum in Germania Dorstensohnius post fusos in Bohemia Caesarianos, et occupatam totam prope Moraviam, uti supra memoravimus, praeter unicam Brinnam quae vim oppugnantis strenue repulit, exercitum in Bohemiam


page 763, image: s763

reduxit, atque inde excusata valetudine se suprema militiae praefectura abdicat, quam quadriennio fere multis insignibusque victoriis nobilitaverat. Dorstensohnio a Regina et Regni Sueciae administratoribus successor datus est Gustavus Carolus Vrangelius. Qui educto e Bohemia omni exercitu; captisque in Thuringia hibernis, initio veris cum omnibus copiis Visurgim versus iter contendit. Ibi Hoexteram primo impetu cepit, transmissoque Visurgi Paderbornam, Lemogviam, Statbergam munitissimum alias locum, sed tum non satis pro ea necessitate provisum intercipit. Interim Archidux Leopoldus cum Melchiore Comite Hatzfeldio, Gelehnio, Reuschenbergio, Verdano et omni Caesareo Bavaritoque exercitu in Hassiam et Veteraviam progressus, recepto ad se Melandro (quem Westphalicarum copiarum ductorem paulo ante Caesar atque Elector Coloniensis constituerant) castra apud Ilmenstadium haud procul Nidda fluvio posuit. Quorum adventu intellecto Suedici reducto ex Westphalia exercitu in Hassia prope Kirchainium communitis castris consedere. Dein inopia commeatuum ac pabulationis, quae duo utrisque uno in loco haud diu suppetebant, inter continuas velitationes castra Caesareorum feliciter transgressi, simulata in agrum Moguntinum irruptione subito in Franconiam divertunt. Atque ea raptim transcusa. Nordlingam, dein Donaverdam atque alia ad Danubium loca invadunt; Transitoque Danubio Rainam octo dierum spatio expugnant. Inde ad Augustam Vindelicorum cum totius exercitus viribus conversi obsidionem eius quae tum non erat sufficienti praesidio instructa, moliuntur. Verum Caesareani flexo paulum itinere hostem prosecuti, apud Ratisponam Danubium transeunt. Mox Augustae praesidium immissum, et ne Suedici in Bavariam transgrederentur collatis contra castris abunde provisum. Ita Augusta discrimini exempta est. Sueci inde in Sueviam Helvetiosque recessere. INterim Comes Bucheimius confirmata cum Ragotsio pace, ex Hungaria reversus, Cremsium atque alia ad Danubium loca, quae Dorstensohnius ante annum ceperat, pari felicitate recuperavit.

Melander deinde Westphaliarum copiarum Dux, cum suis ex Veteravia a Caesareano exercitu in agrum Coloniensem digressus, Zonsam oppidum obsidione liberat. Id medio fere intervallo inter Coloniam et Novesium situm Rabenhauptius Novesiensis Praesidii Praefectus, cum idonea Hassorum manu, quos e vicinis praesidiis eduxerat, circumsidebat. Non magis spe potiundi oppidi, quam ut coniunctas in Veteravia Caesaris vires hoc molimento distraheret: Zonsa a Golesteinio Praefecto fortiter atque egregie defensa, adventu Melandri liberatur, Qui inde in superiorem Dioecesin profectus Euskirchium eiecto Hassico praesidio suis copiis confirmat. Pari virtute, sed maiore felicitate, Balduinus Remontius Widenbrugae Gubernator, recepta a Melandro, et a vicinis oppidis valida manu Paderbornam summo mane subito aggressus, parvo suorum damno etsi bis terve ab insultu reiectus occupat, praesidiariis omnibus aut caesis aut captis.

Inter haec Galli magnis viribus bellum adversus Hispaniam continuarunt. Princeps Thomas Dux Sabaudiae mare Thyrrenum, Comes Harcourtius Cataloniam, Dux Aurelianensis, Anguiensis, et Gassionius Flandriam diversis exercitibus premebant. Sabaudus captis, apud mare Thyrrenum, Telamone, et S. Stephani portubus qui ad Regem Hispaniarum spectant, cum insigni classe et viginti millium exercitu Orbitellium in eodem littore obsidere instituit. Id Carolus Gatta Hispanus validum iis locis propugnaculum strenue defendebat. Et quamquam media aestate, ac summo aestu, tamen continuos hostium insultus indefesso labore sustinuit. Donec classis Neapolitana in subsidium


page 764, image: s764

venit. Haec enim aliquoties cum Gallis congressa, succedentibus insuper terrestri itinere aliis atque aliis auxiliis, cum semper fere victoriam reportaret, eo adegit Gallos, quorum exercitum crebrae irruptiones,m et intensissimus iis locis aestus plurimum imminuerat, ut omissa obsidione satius putarent reliquas copias reficiendi sui causa reducere, atque in Pedemontium collocare. Ita Orbitellium discrimini exemptum est. Sed hoc Gallorum incommodum haud multo post cum reparata classe revertens aliqua ex parte restituit Mareschallus Melerarius occupato Portu Longone, qui est in Ilua Insula Thyrreno littori obiectus, e Regione oppidi Plombini. Quod oppidum et mox eodem impetu in potestatem Gallorum concessit. In Catalonia Prorex Harcourtius Ilerdam obfidebat munitam imprimis ad Sicorim urbem, ac praepotentem, sed pari eventu cum Orbitellio. Nam post quinque fere mensium obsidionem summis viribus, et magno Gallorum sumptu, detrimentoque continuatam marchio Leganez cum viginti quinque millium exercitu castra Gallorum adortus, urbem periculo exemit. Galli relictis impedimentis, et machinis bellicis supra sexaginta cum reliquiis suis Balaguerium recessere. Multo sanguine ea victoria constitit Hispanis, quippe hostem munimentis clausum aperto e campo adorientibus. At liberatio oportunae urbis omni incommodo potior exstitit. Porro in Flandria multo dispar fortuna res Hispanicas afflixit. Uni Provinciae quadraginta milia militum Galli immiserant. Ita Cortracum primo, dein Weinoxberga et Mardicum quod Hispani nuper per nocturnam aggressionem receperant, capta. Quibus in potestatem redactis Dunquercha, quae caput expeditionis fuerat, circumsideri cepta. Is munitissimus Flandriae portus est, et solus fere ex quo iis in locis rem maritimam Hispani gerunt. Inerat quattuor fere millium praesidium sub Marchione Ledaeo. Sed Dux Anguiensis cum numero militum quorum sanguini nequaquam parcebat, abundaret; Et Hollandi, ne quid externi auxilii adveniret, portum omnem classe sua obsedissent honestis tandem conditionibus urbem cepit. Hollandis felicior lati auxilii, quam propriae expeditionis successus fuit. Nam Venlona ab ipsis per idem tempus gravi obsidione tentata, taedio rerum male procedentium aut certe propinqua iam pace quae interim Monasterii cudebatur, irrito effectu omissa est. Haud multo post Elector Brandeburgicus Fridericus Wilhelmus Ludovicam Principis Orangii filiam in matrimonium accepit. Nuptiarum sollemnia apud Hagam Comitis mense Decembri sollemni apparatu celebrata sunt.

Inter haec Veneti adversus Turcas bellum terra marique egregie gerebant; sed mari aliquanto felicius quam terra. Nam Turcae cum magnis opibus praevaleant, utque Venetorum vires distraherent, e Bosnia in vicinam Dalmatiam quae sub imperio Venetorum est infestas excursiones faciebant, magnumque saepe hominum numerum in servitutem, multaque pecora, atque alia uti occasio dabat, in praedam ac spolia abducebant. Demum ipse Turcicus Bosniae praefectus cum selectis duodecim milibus in Dalmatiam irrumpens, Novigradum celebre munimentum, ac quinque fere milliaribus a Zara remotum, seu panico terrore, proditione intercepit. Sed re apud Zaram examinata Martinus Strichius Novigradensi praesidio praepositus festinatae deditionis poenas capite luit. Neque Turcae excursiones illas impune faciebant. Nam Zarenses Venetorum praesidiarii, etsi numero ac viribus impares, tamen gnari locorum, adiunctisque sibi agrestibus et colonis, saepe numero e latebris atque abditis viarum incautos adorti recuperabant praedas, multosque praedatorum aut neci dabant, aut ubi spes lytri esset, in praedam secum ac servitutem abstrahebant. At


page 765, image: s765

Thomas Moresini Venetae classis in Aegeo praefectus rem maritimam multo felicius administravit. Nam initio veris cum fretum Hellespontiacum observaret, fusis centum onerariis Turcicis quae multo commeatu onustae ex Apollonia et Alexandria Constantinopolim petebant, iterum mense Iunio cum classe Turcica congressus eandem duobus proeliis profligavit, ac toto Archipelago exegit, caeso supremo classis illius praefecto et reliquis in fugam aut servitutem datis. Sed Turcae damno illo brevi recuperato, mense Octobri, cum maiori classe ad Cretam insulam reversi, Caneam quae interim a Venetis obsidebatur, liberant, necessarioque commeatu communiunt. Inde Rethimnum oppidum septem a Canea milliaribus dissitum, fuso exercitu Venetorum vi atque armis ad deditionem cogunt. Capta ibidem tormenta bellica supra centum, cum magna copia commeatuum atque instrumenti militaris.

Sequitur nunc annus huius saeculi quadragesimus septimus, quem a Neapolitana rebellione, quae modicis initiis multo omnium atrocissima erupit, ordiemur. Urbs Neapolis postquam cum universo regno in Austriacam Regum Hispaniae potestatem concessit, initio instar equi indomiti clementer admodum habita est, et perquam liberaliter insignibus privilegiis donata, praecipue a Ferdinando Rege, et Carolo V. Caesare, sub quibus modica tributa, adeoque plebi tolerabilia Regibus suis sub donativi nomine pendebant. haec deinceps lapsu temporis ut fit intemperanter aucta, accedente importunitate exactorum, gravia esse coeperunt, maxime illa quae publicae annonae, ac rebus ad victum necessariis imponebantur. Quo tributi genere cum universus populus, tum vero infima plebs, quae in diem vivit, cuius est Neapoli magnus numerus, imprimis premebatur. Sed res huc usque intra querimonias constiterat. Verum postquam anno superiore pro novo Regio donativo novum vectigal imponi coepit in poma atque olera similesque hortenses fructus; querelae multitudinis liberius erupere. Iamque reluctabantur quidam pendere, et se exactoribus opponebant. Sed horum contumacia a vigilantibus praefectis paucorum supplicio tum quidem castigata ac compressa est. Donec hoc anno nihil cessantibus publicis querimoniis repertus est homo abiectus atque ex insima plebe, qui se liberatorem patriae profiteretur, et negotium abrogandorum vectigalium in se susciperet. Is fuit Thomas Angellus (Masaniellum vulgo contracto nomine vocabant) iuvenis audax et temerarius, qui vili officio in foro piscario fungebatur, sed lingua promptus, vitaeque contemptor, adeoque concitandis seditionibus perquam idoneus. Accidit autem per illos dies ut Masaniello pisces quos ad formum venales deportabat, iussu Praefecti rerum forensium auferrentur, propterea quod tributum de iis persolvere recusaret. Ea res magis magisque iam impulsum hominem irritavit. Igitur quottidie circumibat fora, et tabernas vendentium, ibique singulos hortabatur ne tributum penderent. Idque iam non clam, sed propalam et per emissarios suos ac sodales faciebat, iactabatque saepenumero se propediem effecturum ut vectigalia omnia tollerentur. Nemo erat e prudentioribus cui auctor ille ad tantam rem efficiendam par videretur, quidam etiam ridebant hominis vanitatem, magno eius malo brevi, ni desisteret, castigandam. Et ille ne praeveniretur ordiri aliquando destinatum opus cogitans, die septima Iunii quae fuit Dominica, prodit in forum cum parva manu puerorum, cui se identidem alii atque alii e plebe adiungebant. Orta ibidem rixa inter eos, qui poma ex vicinis pagis venalia deportabant, et ministros vectigalium, adeo ut Praefectus fori Andreas Anaclerius ad comprimendum tumultum accurreret. Ille aliquantum multitudini adversatus, tandem iactu pomorum aliorumque


page 766, image: s766

fructuum e foro propellitur: abitque inde ad Proregem Ducem de Arcos deplebeina insolentia, sibique illata iniuria conquesturus. Sed nihil eo territa multitudo, magis cumulabatur, non in forum modo sed in compita etiam atque angiportus, eratque una omnium vox, remissior primo, dein consensu singulorum alacrior atque audacior, ut vectigalia abrogarentur. Interim Masaniellus qui adhuc in foro cum manu sua versabatur, in proximam ibi mensam consurgens magna voce ad populum contionatur. Summa orationis eius erat, ut se multitudini Ducem profiteretur, sponderetque hunc ipsis diem pendendis vectigalibus supremum fore, si modo ab iis non deseratur, quod tamen si accideret, se ex honesta morte quam pro patria oppetere decrevisset, solatium capturum. Ea oratione finita cum iam praeparatos sibi multitudinis animos haberet, domunculas omnes et tabernas in quibus vectigalia pendi consueverant subiecto igne incendit. Deinde adit Proregem ipsum, atque abrogationem vectigalium, adeoque exemplum privilegiorum Ferdinandi Regis et Caroli V. Caesaris exposcit, ostentata vi, nisi postulatis suis satisfieret. Prorex cum frustra blando sermone animos furentium pacare niteretur. tum quidem impetum proiectis aliquot aureis nummis devitavit. Sed iam numerus eorum ad quinquaginta milia excreverat. Postero autem die alterum tantum in armis apparuit. Tum suffragio multitudinis, quoniam nemo nobilium ad id munus haberi poterat, delectus est masaniellus, qui ceteris cum summo imperio, veluti Dictator, praeesset. Mirum est, neque scio an res fidem apud posteros habitura sit, urbem inter Italicas potentissimam, quaeque aegre Regis Hispaniarum imperium toleraret, tam repente hominis privati atque, abiectissimi ex infima plebe iugum subiisse, ut illi non in iubendo tantum auctoritas, sed in exsequendo etiam arma, ministri, auxilium ad manus atque ad nutum essent. Masaniellus igitur primo omnium ut sibi in armis universi praesto essent edixit. Deinde pretium ac modum pani ceterisque eduliis constituit; tum quod pridie exorsus fuerat, omnes aediculas per suburbia ac reliquam civitatem ubi vectigalia solvebantur cum omnibus litteris, rationariis, mercibusque exurit. Inde ad domos ac palatia eorum qui exigendis vectigalibus praepositi erant, tamquam qui sanguine et sudore pauperum crevissent, conversus, bona eorum in publicum prolata Vulcano tradit; alibi domos ipsas cum pecunia, ac suppellectile subiecto igne accendit. Idque tanta severitate ut nemo vel rem etiam minimam igni subtrahere, aut in suos usus avertere sub poena capitis ausus fuerit. Si quis autem vel fecisset contra edictum aut iussibus ipsius, minus obsequens fuisset, vix dato spatio quo animum ad mortem compararet, statim puniebatur. Quae res et promptissimum illi obsequium, et magnum sui terrorem conciliabat. Neque illa in re ulli hominum generi parcebat. Cum enim quarto post exortum hunc tumultum die Dux Matalonius ac frater eius Iosephus Caraffa quingentos fere equites, qui omnes Proscripti erant, (vulgo Banditas vocant) ad interficiendum Masaniellum ac praecipuos turbarum auctores submisissent, re explorata, non modo comprehendi equites illos, atque e vestigio trucidari; sed inquiri etiam in Ducem Matalonium diligenter iussit, ac dein fratrem eius, Iosephum Caraffam latebris extractum haud dubie exquisito supplicio neci dedisset, nisi furiosa plebs impetum eius praevertisset. Caraffae enim in ipsa via qua ad forum trahebatur caput, a lanione quodam grandi cultro abscissum, atque ex oblonga pertica suspensum quasi in triumpho ad Masaniellum deductum est. Quod ille crudeli sarcasmo irrisisse, et fluentem adhuc cruore barbam per ludibrium contrectasse dicitur. Id facinus in magnum metum omnem nobilitatem coniecit. Maxime


page 767, image: s767

autem Prorex timebat, quia vulgo huius rei conscius habebatur, ne suo in capite haec fabula finiretur. Neque res vacabat discrimine. Nam Masaniellus iam edixerat, ne quid eduliorum in Castellum, in quo Prorex erat, importaretur; utque omnes eo pertingentes canales quamprimum destruerentur. In tanta igitur rerum omnium perturbatione Cardinalis Philomarini, urbis Archiepiscopus magnam comprimis diligentiam adhibuit, uti populum compesceret. Cum enim per omnes Ecclesias exposito ubique venerabili Sacramento universales preces indixisset, ipse se furentibus immiscuit, atque ante omnia cum Masaniello, a quo omnis populus dependebat, diligenter atque impense egit, ut res tandem ad quietem deduceretur. Populi postulata erant, abrogatio omnium vectigalium, quae post Privilegia Ferdinandi Regis, et Caroli Caesaris irrepsissent: atque eorundem Privilegiorum extraditio. Deinde omnium quae per hunc tumultum facta essent, condonatio, ac perpetua oblivio. Quae si promitterentur; spondebat Masaniellus se abdicato imperio populum ad sua dimissurum. Erant preces armatae, Neque ullum remedium reperiebant Prorex atque Archiepiscopus multitudini diutius obsistendi: nisi se atque regnum in extremum exitium conicere maluissent. Igitur tradita Masaniello privilegia, et cetera quae petebantur, liberaliter promissa, adiectum his ab Archiepiscopo, menstruum donarium pro Masaniello, ducentorum coronatorum, quod tamen ille recusavit. Pace perfecta Masaniellus ab Archiepiscopo ad Proregem deducitur. Ibi omnibus corroboratis ad populum regressus, quae acta fuerant, pronuntiat: simulque ut modeste ac pacifice inter se agerent, severe edicit. Arma autem retineri voluit, donec ab aula Hispanica, eorum quae acta fuissent confirmatio advenisset. haec praecipua unius fere hebdomadae acta sunt, nam singula enumerare instituti nostri brevitas non permittit. Hic sane admirari licet vicissitudinem rerum humanarum; et quam levibus fundamentis fortunae atque opes regum nitantur. Si enim ex potentioribus aliquis ad res tanto tumultu perturbatas accessisset, quid illi facilius fuisset, tam prona omnium in se voluntate, quam occupare imperium? ipse iterum eodem fortunae lusu ab alio extrudendus atque evertendus. Sed revertamur ad propositum. Masaniellus, re ut putabat, egregie perfecta in delirium actus est. Sunt qui potione id illi procuratum asserant; alii multitudine atque insolentia negotiorum, quodque eo octiduo somnum ac cibum vix cepisset, evenisse arbitrantur. Ceterum ut ut sit, cum homo delirus imperium non deponeret, sed multa etiam praepostere, ac superiorum dierum edictis contraria iuberet, designaretque, apud suosmet in odium venit, atque a quattuor nobilibus hac occasione in tempore usis interficitur. Caput a Lanione cultro absectum, et oblongae perticae impositum, reliquus truncus a scurris aliquot per publicas plateas palam tractus, diu spectaculo fuit. Hunc exitum habuit Masaniellus decimo post die quam rebellionem captaverat; repente ex imo ad summum favore vulgi elatus, et mox eadem levitate e summo in miserabile exitium deiectus, Rex sesqui-hebdomadarius. Morte Masanielli statim respiravit nobilitas, quae Manliano eius imperio oppressa in singulas prope horas supremam perniciem exspectabat. Verum sublato auctore cum nihilominus causa perseveraret, turbae non quievere. Nam plebs adhuc armata postulatis suis aeque pertinaciter insistebat. Contra Nobilitas tandem aliquando animos resumens, utpote ad quos magna portio publicorum vectigalium pertingeret, adibant Proregem, suosque clientes et familiares concitabant, docebantque hanc inexcusabilem vulgi insolentiam malo domandam. Ita res paulatim in civile bellum conversa est, dum divisis inter se partibus plebs urbem,


page 768, image: s768

Prorex cum nobilitate arcem ac portum tuetur. Populo nihil nisi Dux deerat, qui cum auctoritate atque imperio gubernaret. Igitur submissus haud multo post e Gallia Dux Guisius, magno triumpho atque applausu accipitur. Eius adventu firmata multitudo diu partes suas adversus Proregem defendit. Ceterum subeunte paulatim belli taedio, amor et obsequium erga Regem rediit. Data venia paenitentibus, receptique in gratiam nomine Regis a Ioanne Austriaco, ad quietem se composuere. Dux Guisius deprehensus e fuga in potestatem Hispanorum pervenit. Nunc ad res Germanicas revertor.

Initio anni huius Vrangelius, (quem Bavariae aditu exclusum in Sueviam, atque inde in Helvetios irruptionem fecisse memoravimus) occupatis faucibus Brigantinis, dein Menavia insula in lacu Acronio, mox quoque ad obsidendam Lindaviam, quamvis media hieme, animum adiecit. Praeerat urbi Maximilianus Wilibaldus Comes Wolffeggius. Is intellecto hostium consilio, nulla in re officio suo defuit. Nam praeparatis omnibus quae sustinendae obsidioni necessaria erant, septingentos praeterea, qui ex agrestibus in urbem confugerant, armat, immiscetque praesidiariis, quorum erant fere quingenti, reliquam turbam bello inutilem, ad fodiendum ministrandumque militantibus accingit. Ipse omnibus consilio et exemplo adest. Ita urbs, etsi ignitorum missilium lapidumque iniectu die noctuque graviter impugnaretur; post duorum tandem mensium obsidionem hostibus sponte recedentibus conservata est. Vrangelius porro re cum Helvetiis composita, transmisso rursum Danubio, in Franconiam concedens Sueinfurtum expugnat. Inde cum Bavaro atque Electore Coloniensi indutias armorum pactus, in Bohemiam movet, atque in ipso conspectu Caesareani exercitus Egram difficili sane et cruenta obsidione in potestatem redigit. Indutiae Bavaricae, de quibus tunc variae erant hominum sententiae, die quarto decimo mensis Martii Ulmae inter Legatos supremorum belli praefectorum Sueciae et Galliae, nec non Electoris Bavariae, his fere conditionibus compositae sunt. Primum ut vis hostilis atque arma inter partes paciscentes quiescerent. Utraque Bavaria cum Palatinatu Electori Bavariae pro exercitu suo libera permiteretur. Atque hic Suecis Memmingam et Uberlingam, contra illi Bavaro Rhainam, Donaverdam, Wembdingam et Mundelheimium traderent. Augusta deducto omni externo praesidio in libertatem suam reponeretur. Bavarus copias suas a Caesareano exercitu revocaret, neque deinceps, salva tamen fide atque obligatione quam Caesari atque Imperio debeat, societatem armorum iungeret cum hostibus Sueciae ac Galliae. Idem praestabunt Elector et Coadiutor Coloniensis, si his indutiis gaudere voluerint, atque ex oppidis ditionum suarum Caesareana praesidia, ubi ea sunt, educi curabunt. Ubi vero id efficere nequiverint, permittent, ut vi atque armis a Suecis eiciantur. Quae tamen loca occupatores Dominis restituent, nisi forte aliter ratio belli, ac conditio temporis exposcat. Contributiones in ditionibus Electoris Coloniensis quas Landgravia Hassiae exigit, legati ad id quamprimum deputandi ad tolerabilem modum reducent. Si universales indutiae, aut pax communis concludatur huic in omnibus obtemperabitur, atque ad eam promovendam omnes serio ac sedulo incumbent. Constituta insuper alia, de securitate commerciorum, de poena delictorum militarium, de ratihabitionibus Principum, cautumque ut si Elector Coloniensis in has indutias non consentiat, tamen quae cum Electore Bavariae constitutae sunt, salvae atque illaesae permaneant. His ita pactis confirmatisque Vrangelius uti diximus in Bohemiam movit. Bavarus recensere exercitum suum, ac per provinciam in hospitia disponere instituit. Ceterum ea res magno mox dissidio Caesarem ac Bavarum collisit. Nam Caesar publicato edicto


page 769, image: s769

copias Bavaricas, ut pote sibi atque Imperio sacramento addictas, quasque ipse magnis impensis aluisset, revocabat, atque ut in sua castra ac signa transirent hortabatur, transgressumque Ioannem Verdanum supremum equitatus Bavariti praefectum, cum Sporckio, ac paucis aliis magno honore ac muneribus affecerat. Contra Bavarus hunc exercitum ad se proprie pertinere affirmabat, sibi iuramento obstrictum, suis sumptibus sustentatum, suis etiam auspiciis ac ductu, licet pro commodo Caesaris atque Imperii gubernatum. Propterea severe ac serio edicebat, nequis avocanti Caesari pareret; postquam autem de transitu Verdani aliorumque, et quantum ille commilitonum animos ad transgrediendum sollicitasset, certis nuntiis accepit; multo impensius ad retinendos in obsequio nutantes milites laboravit, constitutis severissimis poenis in transgressores, atque in ipsius Verdani caput decem milibus imperialium, si quis eum neci dedisset, erat enim utrobique in discrimine. Quippe Caesarem hac separatione armorum plurimum offenderat; et ne Sueci hanc transitionem secus quam acciderat, atque adeo connivente ipso evenire interpretarentur, metuebat. Quo facto et Caesarem inimicum, et Suecos Gallosque multo quam antea insensiores hostes erat habiturus. Accedebat, si totus exercitus ipsius ad castra Caesaris transivisset, ipse omni praesidio nudatus cuiuscumque iniuriae obnoxius fuisset. Igitur Suecos quamprimum Gallosque quicquid ageretur admonuit, ac ne de se quicquam sinistri suspicarentur sese de hoc transitu prolixe purgavit. Ceterum indutiae tanta cura, tantoque opere initio servatae, paulatim refriguere, ac demum gravibus de causis ab ipsomet Electore Bavariae renuntiatae ac repudiatae sunt. Inter has causas praecipua erat, quod negotium pacis Monasterii atque Osnabrugae coeptum, ac iam aliquo usque productum longe quam antea difficilius procedebat. Cum enim ad tollendas animorum acerbitates, atque adeo festinan das pacis conditiones, indutias Bavarus fecisset, affirmantibus Suedicis Legatis etiam antequam ratihabitio harum indutiarum ex Suecia advenisset, pacem universalem conclusam iri, contra tamen accidit. Nam et Sueci in tractatione pacis duriora postulabant, palamque iactabant nisi haec aut illa, quae a Catholicis nulla ratione iniri poterant, admitterentur, se bello finem non facturos. Postulabant adhaec pro sua tantum militia viginti milliones thalerorum Imperialium, quos soli ordines Catholici Caesari dependerent. Adhaec in senatu ac sessione Principum Imperii saecularium, quem locum Dux Bavariae a multis iam annis obtinuerat, ipsi eo exturbato primum locum ac suffragium petebant. Cumque id ipsorum postulatum Bavarus acriter impugnaret, ac pro honore et dignitate sua studiose niteretur, adeo non continuere iracundiam, ut illi novum bellum minitarentur. Adhaec Coningsmarckius ditiones Electoris Coloniensis in Westphalia infestabat, expugnando Vechtam atque alias arces, quae Caesareano praesidio tenebantur, neque eas Electori ex pacto restituebat. Iam vero de contributionibus Hassicis nihil remittebatur, neque Landgravia ratihabitionem suam uti conventum fuerat, mittebat, adeo ut de voluntate eius parum constaret. His aliisque de causis Bavarus decima quarta Septembris missis litteris Vrangelio indutias renuntiat: et mox Memmingam quam supra Suecis tradiderat, circumsidere instituit. Qua post septimanas aliquot in potestatem redacta, Nordlingae pari modo vis illata est. Erat Vrangelius cum indutiae renuntiarentur in Bohemia occupataque Egra ut supra diximus positis castris contra Caesareanos considebat. Caesar ipsemet praesens in castris defuncto Gallasio in suprema belli praefectura Melandrum substituit. Atque is Suedici exercitus vires egregia virtute sustentavit.


page 770, image: s770

Ac cessit alia res qua nulla oportunior per id tempus Caesari accidere poterat, seditio Vinariensium: Quae defectu stipendiorum orta, eousque prorupit, ut deposito palam obsequio, reverentiaque a signis Gallicis discederent, ac militiam detrectarent. Crevitque contumacia postquam Turenius, qui ductor eorum fuerat, desperata secedentium reconciliatione, reliquam exercitus partem, quae sub obsequio remanserat, in refractarios immisit. Sed illi se contra vim probe muniverant; tum vero cognito Gallorum consilio, transfugium in partes Caesaris minati, a Coningsmarckio tandem bimestri stipendio placati et excepti sunt. At Vrangelius renuntiatis uti diximus indutiis, ne a duobus exercitibus opprimeretur, evocato ad se Coningsmarkio e Bohemia excessit. Quem Melander cum maiore utriusque exercitus parte insecutus in Hassiam irrupit, ac Marpurgum expugnat. Arx tamen propugnante tribuno Stauffio in potestate Hassiorum permansit. Ex qua multa Caesareanis damna illata sunt. Nam Hassus cognita domo, in qua Melander diversabatur, septem tormenta illuc dirigi, et explodi uno impetu iussit. neque res periculo caruit. Melander et Marchio quidam Badensis muri et tabularum dissilientium fragmentis graviter sauciantur. Porro urbs cum sine arce retineri non posset spoliata et deserta est. Atque exercitus per Franconiam in hiberna dispositus.

Inter haec filius Ferdinandus IV. Posonii in magna Regni Procerum corona Rex Hungariae consuetis caeremoniis inauguratur. Mense Iulio ea coronatio peracta est, neque quicquam ex usitata alias pompa iniquitas temporum detraxit. Obiere sub idem tempus Anselmus Casimirus Elector atque Archiepiscopus Moguntinus; Henricus Princeps Orangius, et Christianus V. Princeps Daniae, atque ad coronam illam destinatus, dum in Saxoniam curandae valetudinis ergo ad thermas proficiscitur. Moguntino Ioannes Philippus Episcopus Herbipolensis, ex illustri Schonborniorum familia suffectus est. Orangio in praefectura militari Provinciarum Foederatarum, ceterisque Patris muneribus Wilhelmus filius subrogatur. In principatum ac spem Regni Daniae fratri successit Fredericus alter Daniae filius atque Archiepiscopus Bremensis. Sed filio Christiano pater Christianus IV. haud diu superstes fuit, mense Februario anni insequentis vita excedens: atque ita Regnum Friderico III. delatum est.