SEquitur annus huius saeculi quadragesimus octavus, composita tandem Belgica et Germanica pace memorabilis. Sed initia ipsius crudeli adhuc bello, et infestis ubique armis personuere. Etenim Vrangelius in agro Brunsvicensi et Mindensi refectis per hiemem militibus necdum ineunte vere, per Hassiam in Franconiam ac Palatinatum contendit. Ubi recepto ad se cum septem milibus Turenio, mense maio apud Lavingam Danubium transmittit. Inde in postremum Caesareanorum agmen qui haud procul Augusta tendebant, praemisso Coningsmarckio invectus, feliciter pugnavit. Caesareani cunctantibus Bavaritis in fugam compulsi sunt. Melander Dux Caesareanorum initio proelii laborantibus suis auxilio accurrens, duobus vulneribus confoditur, atque inde Augustam deportatus eodem adhuc die exstinguitur. Eius casu perculsus exercitus transmisso propere Lyco in interiorem Bavariam recessit. Ita Vrangelius pro voto suo aditu Bavariae potitus, raro iam obsistente, eodem prope loco quo Rex Gustavus Adolphus Lycum fluvium transit. Inde expugnata Frisinga, et superata Isara, totius intra Oenum Bavariae potitur, paucis oppidis exceptis, in quae Elector Bavariae peditatum suum tempestive immiserat. Oeni transitum apud Muldorfium diu frustra tentavit; magna semper suorum clade ab excubantibus in adversa ripa Bavaritis reiectus. Porro ductor Bavaritorum Iustus Maximilianus Comes Gronsfeldius ad reddendas praefecturae suae rationes ex castris Ingolstadium revocatus est. Illi vulgo nupera Caesareanorum clades, quasi auxilium in tempore distulisset, imputabatur. Melandro Caesar Octavium Piccolomineum Ducem Amalphitanum in praefecturam Imperialis exercitus substituit. Qui cum auxiliis Bohemicis et Ioanne Verdano in Bavariam profectus, collatis contra castris, licentiam hostium sua virtute ac vigilantia brevi compescuit.
Dum haec in Bavaria geruntur Coningsmarckius, post caesum apud Augustam Melandrum in superiorem Palatinatum regressus, varia ibi loca atque arces, nullo impediente occupat. Inde in vicinam Bohemiam excurrens Glattaviam et Falckenaviam in potestatem redigit; Cum autem potissimas Caesaris vires in Bavariam dimissas esse cognovisset, et Pragam haud magno praesidio obtineri, capiundae urbis eum cupido incessit. Idque eo facilius existimabat, quod Pragenses ob paucitatem copiarum suarum sibi haud magnopere metuentes, solutius agebant. Neque Coningsmarckius vi et palam ob inopiam virium aliquid valebat. Itaque ad insidias conversus est. Quae illi prospere evenerunt. Praga metropolis Bohemiae, ob magnitudinem in tres civitates dividitur, Parvam, Novam et Veterem; Parva est in sinistro latere Multaviae fluminis, cui pons ex
quadrato saxo impositus illam cum urbe Veteri coniungit. Nova nunc cum Veteri ita commixta est, ut una urbs esse videatur, quamquam olim suis muris ac limitibus circumscripta fuerit. Igitur Coningsmarckius ex Erfurdia, Lipsia, Egra, adsumptis mille ac ducentis peditibus, una cum equitatu suo vigesima sexta die Iulii, praeter omnium opinionem Parvam urbem atque arcem Regiam summo mane aggreditur, et priusquam praesidiarii ad arma concurrerent, occupatis praecipuis stationibus in potestatem redigit. Capti ibidem praecipui ex nobilitate Bohemica, et quidam quod initio restitissent interfecti. Urbs militi praeter paucas domos in praedam concessa: quae sane opulenta admodum et praepinguis exstitit. Comes Coloredius praesidii praefectus cum iam domus eius ab hostibus obsideretur, aegre per posticam et pontem in urbem Veterem evasit. In quam cum pervenisset omnia subito tumultu ac strepitu perturbata deprehendit. Sed mox excusso panico terrore expediri arma, aditusque Veteris et Novae urbis una cum ripa Multaviae quae hosti obiecta erat, diligenter observari iubet. Sub vesperum Comes Bucheimius cum suis copiis laborantibus auxilio accurrit. Tum omnes stationes novo milite confirmantur. Civibus quoque, et studiosae iuventuti quae armis ferendis crat idonea, sua loca assignata sunt, quae adversus hostem tuerentur. In quibus defendendis tanta omnium alacritas ac fortitudo exstitit, ut ad initium mensis, Novembris tolerata obsidione, hostium conatus atque infultus irritos reddiderint. Nam initio Coningsmarckii et Wirtembergii qui ex Silesia propere advenerat, impetus facile sustinebant. At vero, postquam quarta Octobris Carolus Gustavus Comes Palatinus, et Suedicae militiae supremus Imperator, cum novo e Suecia supplemento advenit, magnis viribus oppugnati sunt, Sed omne intra obsessorum virtutem periculum fuit. Nam etsi perpetua tormentorum verberatione muri maior pars ad passus fere sexcentos deiecta esset, crebroque insultus, cuniculique et aggressiones fierent, tamen magno animo conatibus adversariorum obviam itum est. Ita ad initium mensis Novembris protracta obsidio tandem nuntio conclusae pacis absolvitur. Reliquitque incertum fortuna; an virtus oppidanorum, pertinaciae oppugnantium tandem cessiset. In urbe enim, etsi alacritas et vigor civium militumque supererant, tamen pulvis tormentarius ceteraque sustinendae obsidioni necessaria deficiebant: quae res maturare deditionem poterat. Contra hostes crebris aggressionibus magna detrimenta patiebantur, et quattuor fere milia ex suis amiserant; Iamque erat in propinquo cum auxiliariis Caesareanis Martinus Maximilianus Baro de Goltz, qui ex Provinciis Austriacis, et vicinis praesidiis manum idoneam Pragensibus subsidio adducebat. Ceterum mihi hoc non sine providentia divini numinis evenisse videretur, ut bohemia eiusque metropolis Praga, quae olim sua defectione gravissimo huic triginta annorum bello initium dedit, eadem nunc cognito errore ac mutato proposito, sua fide et constantia eidem bello finem imponat, atque ita prius delictum hac velut paenitentia emendet.
Dum haec in Bohemia geruntur Lamboius copiarum circuli Westphalici Dux apud Geisecam Westphaliae urbem Ernenestum Landgravium Hassiae commisso modico proelio caedit, capitque. Inde oppugnationem eius oppidi, quo se Hassicae aliquot legiones ex fuga receperant, exorsus alieno tempore, et die imbribus foedo, adeoque solo lubrico et instabili, cum insigni clade repellitur. Sed felicius deinde Westphalia in agrum Iuliacensem transgressus Bredenbendam arcem haud procul Linnichio apud Ruram amnem, quae praesidio Hassico obtinebatur, circumsidet, et post quinque septimanarum obsidionem ad deditionem compellit, Arx
ne deinceps receptaculum hostium esset, neve ipse imponendo praesidium, suas vires distraheret, disiectis muris diruitur. Post occupatam Bredenbendam Lamboius exercitum supra bonnam reducit; atque ibi data modica quiete, et accersitis novis auxiliis, repente peditatu navigiis imposito equitibus iuxta sequentibus, Sonsam appellit. Quod oppidum medium est inter Coloniam ac Novesium. Ibi exposito peditatu ac machinis militaribus, unius diei requie militibus concessa in Hassos ducit: qui inter Grevenbrugam et Wevelinghoviam apud Erftam amnem castra firmaverant. Igitur Lamboius decima quarta mensis Iunii summo mane in Hassios impetum facit. Et principio quidem profligato aliquoties hostium equitatu secundo proelio utebatur. Ceterum postquam sublato pontis Hassis in fugam inclinantibus, Erftam transeundi potestas ablata est, repente illi maiore impetu coorti Caesareanos in fugam coniciunt. Ita peditatus magna pars et tormenta undecim amissa sunt. Sed neque victores ipsi incruentam hanc victoriam habuere. Captus a Legione Holsteiniana Comes quidam a Weida, Vicetribunus in Legione praetoria Hassorum; cum quattuor turmarum Ductoribus, et octo vexillis, dein gregariis et minorum ordinum, praefectis fere trecentis. Satis constat ita afflictum equitatum Hassicum fuisse, ut neque profer re inde castra, neque insequendo hostes promovere victoriam potuerint. Porro Lamboius ex omnibus Westphaliae praesidiis refecto celeriter peditatu, paulo supra Novesium castra locat. Interim Hassi, novis ex Hassia supplementis, Equitum praesertim, quorum penuria laborabant confirmati, Marcodurum expugnant. Atque inde Westphaliam transgressi subsequente Lamboio, paderbornam valido praesidio communitam sinistra circumsident. Ibi tandem conclusa Monasterii pax finem armis atque hostilitati imposuit.
Mense Octobri die vigesima quarta, quod tot omnium Germanorum votis expetitum fuerat, pax illa Monasterii subscripta est, et postridie per omnes vicos sollemni pompa publicata. Id nuntium eo maiore gaudio universam Germaniam affecit, quia paulo ante inter Regem Hispaniarum et Confoederatos Belgii Ordines per Legatus eorundem de pace Belgica convenerat. Conditiones utriusque pacis, quoniam prolixae sunt, neque eas fas fuit in compendium contrahere, candidus lector sequenti libro reperiet. Numquam alias praestantioribus viris Monasterium atque Osnabruga abundarunt. Quorum plerique toto quinquennio, quo de pace illa actum est, incredibiles labores ac taedia pertulerunt. Ex parte summi Pontificis adfuit Fabius Chisius Episcopus Neritonensis, et sedis Apostolicae Legatus, qui tamen quoniam multa in praeiudicium Religionis Catholicae necessario admissa sunt, semper paci fortiter contradixit. Ex parte Rei publicae Venetae Aloysius Contarenus patricius et Senator Venetus, antehac in Gallia, Anglia, atque apud aulam Othomannicam Legatus ordinarius, qui medius inter partes conciliatoris munus egregie administravit. Nomine Caesaris adfuere Maximilianus Comes de Trautmansdorf, Eques aurei velleris, et supremus aulae Caesariae praefectus, is tamen neque initio neque fini interfuit. Dein Ioannes Ludovicus Comes de Nassau Hademar, et Eques aurei velleris, Ioannes Maximilianus Comes a Lambergh, Burgravius Stiriae, ambo ex interiore Caesaris consilio, Henricus Craen, et Isaac Volmar iurisconsulti, et consiliarii Aulae Imperialis. Nomine Regis Hispaniarum adfuere Casparus de Bracamonte et Gusman, Comes de Penneranda, Lopesius Zapata Comes de Walthor: Iosephus de Beggaim, Episcopus Silvaeducensis, atque Electus Archiepiscopus Cameracensis, qui duo Monasterii diem extremum obiere: Didacus Saviedra Eques ordinis S. Iacobi, et postremo
Antonius Bruin Iurisconsultus, omnes Regii consiliarii. Ex parte Regis Galliarum aderant Henricus de Orleans, Dux de Longeeville, et Princeps Regii sanguinis: Claudius de Mesmes, Comes de Avaux, antehac ad Rem publicam Venetam, Regesque Sueciae et Poloniae Legatus: Abel Servien Comes de la Roche, consiliatius Regius: et Ioannes de la Barde, Baro de Marolle: Nomine Regni Sueciae Ioannes Comes Oxenstirna, Baro in Kymitho; Ioannes Adler Salvius, ambo Regii consiliarii, et Scherinus de Rosenhan, Gubernator Ostrogothiae. Pro regno Lusitaniae, Franciscus de Andrada, et Ludovicus Peecita de Castro, ambo ex interiore consilio, et alias ad Regem Magnae Britanniae, atque in Hollandiam et Galliam Legati. Pro Electore Moguntino, Hugo Eberhardus Comes a Scarffenstein, Ecclesiarum Metropolitanae Trevirensis et Moguntinensis, et Cathedralis Wormatiensis Canonicus: Henricus Bramser. Baro de Rudesheim; Nicolaus Georgius Reigersperger, Eques et Vice-Cancellarius: Ioannes Adamus Krebs, et Petrus Braum Iuris consulti. Pro Electore Coloniensi, Franciscus Guilielmus Episcopus Osnabrugensis: Theodorus Adolphus de Reck, Praepositus Paderbornensis: Arnoldus de Landsbergh: Theodorus Hermannus a Merfelt, Cancellarius Monasteriensis, et Petrus Buschman Iurisconsultus et Cancellarius Paderbornensis. Pro Electore Treverensi, Hugo Fredericus ab Eltz, Canonicus Moguntinensis et Trevirensis: Ioannes Anetanus Cancellarius: Ioannes Theodoricus Bruwerius Officialis, et Hermannus Adolphus Scherer Iurisconsultus. Pro Electore Bavariae, Georgius Christophorus, Baro de Haslang, Aulae Bavaricae marescallus: et Ioannes Adolphus Krebs Iurisconsultus. Pro Electore Saxoniae, Ioannes Ernestus Pistorius, et Ioannes a Leuberen Consiliarii intimi. Pro Electore Brandenburgico, Ioannes Comes de Sain et Witgenstein: Ioannes Fredericus de Lewen, Baro de Schonfelt, Fredericus ab Heiden, Ioannes Portmannus, Petrus Fritz, et Ioannes Fromholt Iurisconsulti. Pro Electore Palatino, Ioannes Streuff, et Ioachimus Camerarius Consiliarii. Pro Duce Sabaudiae, Claudius Chabor, Marchio S. Mauritii alias in Angliam et Galliam Legatus: et Franciscus Bilessia Iurisconsultus. Pro Duce Mantuano, Franciscus Nerlius. Comes Valderii, et Hieronymus Comes Sannazarius et Senator Montisferrati. Pro magno Duce hetruriae, Athanasius Rudolphus eius in Aula Caesarea Orator. Pro Foederatis Belgii Provinciis, Bartholdus a Gendt: Ioannes a Matenes: Adrianus Pauw: Ioannes de Knuyt: Gothardus a Rheede: Franciscus Donia: Guilielmus Ripperda, et Adrianus Klandt: Praeter hos ceterorum Imperii Principum, Comitum, Baronum, et Civitatum liberarum Legati magno numero adfuere. Pace igitur perfecta mox ad omnes exercituum praefectos nuntii de ea missi sunt, iussumque ab armis abstineretur. Deinde de missione militum, conferendaque pecunia, et restituendis oppidis, ceterisque quae in instrumento pacificationis sancita erant, efficiendis, serio agi caeptum est. Eam in rem nova conventio, Norimbergam instituta est inter supremos exercituum praefectos, et LeGatos primariorum Principum. Quid ibi transactum fuerit Lector sequenti libro post instrumenta pacis inveniet. Quoniam vero ea tractatio praeter omnium opinionem tardius procedebat, principio placuit, ut exercitus per omnes Imperii provincias distribuerentur. Obtigerunt in ea divisione Imperiali exercitui Bohemia ceteraeque hereditariae Caesaris provinciae. Bavariti per Bavariam et vicina loca distributi sunt. Sueci per reliquos imperii circulos viritim aut manipulatim in Hospitia per pagos atque oppida dispositi. Paucae urbes Imperiales hoc militarium hospitiorum onus pecunia redemerunt.
Sub idem tempus Vladislaus IV. Poloniae
Rex, rebus humanis excessit, eo maiore regni damno, quod paulo ante Duce Bogdano Chmielnicio ortum a Cosaccis bellum, obitu Regis in manifestam defectionem erupit. Foedum id atque atrox interregnum immanitate Cosaccorum fuit. Qui adscitis in societatem Tartaris Praecopensibus Boristhenem transgressi magnis cladibus provincias Polonicas implevere. Nam caeso apud Constantinoviam Polonico exercitu, ad ipsa prope Varsaviae moenia populabundi excurrebant. Eo magis ad novi Regis electionem properatum, quae demum mense Novembri felicibus auspiciis peracta est. Creatus igitur consensu omnium Ioannes Casimirus Vladislai frater, quem ante annos paucos ex Societate Iesu assumptum, Pontifex Cardinalem fecerat. Sub haec comitia regni celebrata sunt, auditique Legati Cosaccorum qui cum alia atque alia peterent, quae in Regni Poloniae ac nobilitatis gravissimum praeiudicium cederent, neque interim ab armis desisterent, merito reiecti sint; Decretum deinde in eos bellum, constituta pecunia, auxiliaque quibus gereretur, et administratio ipsius Regi permissa. Quod quomodo deinceps gestum sit, in sequentibus compen dio memorabitur. Mense Iulio eiusdem anni Ferdinandus III. Imperator, ad secundas nuptias transivit, ducta in matrimonium Maria Leopoldina patrui sui Leopoldi Comitis Tyrolensis, et Claudiae Principis Hetruriae filia. Breve id matrimonium Caesari fuit. Augusta anno insequente, mense Augusto postquam filium enixa esset, eodem adhuc die, magno Aulae totius luctu, fato repentino exstinguitur; incertum incuriane obstetricum, an occulto puerperii morbo. Infanti nomina data Ferdinandus Carolus Iosephus. Caesar, ne praesentia funeris aegritudinem animi intenderet, de consilio Medicorum Vienna Eberstorphium recessit. Exsequias sollemnibus caeremoniis praesente Eleonora Augusta, vidua, Episcopus Viennensis peregit.
Inter haec magnae Britanniae Rex Carolus civilium motuum intestina dissidia suo sanguine aut finivit, aut incepit. Nam capto uti ante memoravimus Oxonio, cum Rex ad castra Scotorum desperata omni defensione profugisset: Scoti accepta pecunia Regem Anglicanae militiae primoribus tradiderunt; ea lege ut honestis cum illo conditionibus transigerent, eumque in regnum et dignitatem reponerent. Rex ab exercitu Anglicano, eiusque supremo praefecto Thoma Farfaxio summo honore acceptus est. Atque inde apud Vectem Insulam, in arcem Caresbroch in custodiam datus. Ibi cum initio magnifice, et proxime libertatem haberetur, paulatim tamen artius ac difficilius haberi coepit. Interim Londini in Parlamento Regio de restitutione ipsius et conditionibus pacis agebatur. Quae dum fere ad exitium perductae essent; repente primores Militiae in quorum potestate Rex erat, nihil minus quam restitutionem eius desiderantes, tractationi huic intercedunt, oblatoque libello quem multis in Regem criminationibus referserant, vocari illum in ius et cognosci de criminibus ipsius postulant. Summa accusationis erat, intestina atque atrocis belli invidia; quod ille contra leges patrias, quibus etiam Reges tenerentur, temere et crudeliter contra innocentes subditos suscepisset, nulla alia de causa nisi ut vim atque auctoritatem Parlamenti opprimeret, quo ipse quasi freno solutus in opes atque animos subditorum dominaretur. Hinc suae potentiae stabiliendae graves contributiones exegisse, per Episcopos novas caeremonias ac ritus Papisticos induxisse in Ecclesias; Germanos equites, pedites Hibernos per urbes atque oppida velut in praesidiis collocasse: In Hibernia Catholicorum delectus habuisse: A Rege Daniae aliisque externis arma, equos, auxilium petivisse: sollicitasse exercitum Anglorum, Scotorumque pretio; illius urbem Londinum diripiendam, his quattuor provincias Aquilonates regno Scotiae
adiungendas promisisse, si ad Parlamenti exitium secum conspirarent. Ceterum cum ad libellum a Parlamento non responderetur, Farfaxius et Cromvellius Anglicani exercitus supremi, cum exercitu Londinum advolant, occupataque urbe quotquot factioni eorum adversabantur e Parlamento eiciunt, novosque inde senatores, et suarum partium substituunt. Independentes plerosque, et Regiae gubernationis osores. Ex his deinde et militiae antesignanis novum Iustitiae tribunal constituitur quod de Rege cognosceret. Ita instituta actio, in qua reus ab accusatoribus iudicaretur, quae quem exitum habitura esset, iam facile erat omnibus divinare. Nihil interim Scotici, aut confoederati Belgii, aliorumque Principum Oratores ne ad differendum quidem iudicium valuere. Rex ad novum tribunal citatus, adductusque Londinum per custodias militares, dum respondere ad obiecta, Iudicesque illos agnoscere dedignatur, festinata sententia tamquam Tyrannus et hostis patriae, qui nefario bello rem publicam petivisset, ad supplicium capitis condemnatur. Triduum comparando ad mortem animo Regi datum est. Quo exacto, nona Februarii die anno millesimo sexcentesimo quadragesimo nono damnatus Rex in ferale et sanguinarium theatrum, quod palam ante Palatium Regium exstructum visebatur, armatis legionibus circumdatum producitur, atque ibi a duobus larvatis lictoribus, more Anglicano securi percutitur. Pauca ad circuinstantes in theatro prolocutus est. Testatus sibi innocenti vim fieri, remittere tamen noxam adversariis suis, et precari Deum, ut morte sua tranquillitas regno redeat. Professus deinde est sei in ea Religione et Ecclesia mori quam Rex Iacobus, pater eius ordinavisset, quamque ipse semper defendendam suscepisset. Mirum est duravisse Anglorum oculos in tam atrocis spectaculi immanitatem, cum omnium nationum, etiam maxime barbarorum animis, inditus sit amor in Reges et Principes suos, ac quasi congenitus, quorum non modo maiestatem inviolabilem, sed etiam opibus et sanguine subditorum strenue propugnatam, omnes omnium gentium historiae testantur. Hunc exitum habuit Carolus Primus eius nominis Rex Magnae Britanniae, inter tragicae fortunae exempla omnibus retro saeculis memorandus. Natus est sub initium anni saecularis MDC. Patre Iacobo VI. Scotiae atque Angliae Rege; matre Anna Friderici II. Regis Daniae filia Anno MDC XXV. post mortem Iacobi regna patris adeptus est, duxitque in uxorem Henricam Mariam Henrici IV. Regis Galliarum filiam cum qua fecundum illi et stabile matrimonium fuit. Filios duos natu maiores ex anglia, ingravescentibus in dies turbis, securitatis causa, in Galliam ad matrem remisit. Illi erant Carolus Princeps Walliae, et Iacobus Dux Eboracensis, filia maior Principi Orangio, ut supra retulimus, in matrimonium collocata est. Duo adhuc praeterea, ex liberis, ni fallor, in Anglia post mortem Patris remansere. Porro trucidato Rege, in bona eius amicosque ne ultores superessent, pari crudelitate saevitum est. Duo filii Carolus et Iacobus eorundem iudicum decreto hostes patriae denuntiati, et regno perpetuum abstinere iussi sunt. Dux Hamiltonius, Comes Hollandiae, Mylord Cappelius, aliique Regiarum partium, qui in potestate iudicum erant, securi percussi. Regia dein gubernandi ratio sublata, edictumque sub mortis poena ne de reducenda ea ageretur. Denique ut apud populum speciosum Imperii nomen, res vero ipsa, ac potentia penes paucos factionis Principes esset, Superior Domus, quae primum Parlamenti membrum constituit, atque ex Proceribus Regni constat, per edictum tollitur; abrogata illi deinceps
omni auctoritate consulendi, definiendique. Ita summa imperii ad inferiorem Domum, quae capita populorum, ac Legatos Civitatum complectitur, devoluta est. Ex his delecti quadraginta constituendae, gubernandaeque novae Rei publicae. Id consilium Status appellatum est, eiusque Princeps constitutus est Olivarius Cromvellus, in exercitu Anglicano Legatus Farfaxii. Multa mox ad arbitrium ipsorum, in Ecclesiastico ac Politico statu commutata. Fractum sigillum regium. Insignia eius deiecta. Bona ac thesaurus regius in fiscum redacta. Cusa nova moneta cum hoc titulo: Res publica Anglicana. Editum deinde in vulgus scriptum nomine Parlamenti, quo causae reddebantur quare punitus Rex, et Domus Parlamenti maior abrogata esset, et quantum deinceps Rei publicae interesset, non ab uno, sed a populo gubernari. Quibus omnibus expeditis Cromvello expeditio in Hiberniam decernitur. Farfaxius ad promovenda novi Regiminis auspicia Londini relictus. Ordinata in bellum Hibernicum centum et quinquaginta milia librarum Sterlingarum, quarum singulae quinos fere thaleros Imperiales, aut paulo amplius faciunt. Cum hac pecunia et decem millium exercitu, magnoque numero Nobilium, Regia pene magnificentia Cromvellus in Hiberniam profectus est. Et felix illi prima haec expeditio fuit. Nam Marchio Ormundus Catholici et Regii exercitus Dux uno alteroque proelio profligatus campo excessit. Inde Dublinum quod caput illius expeditionis fuerat, obsidione liberat. Id oppidum est inter primaria Hiberniae, Archiepiscopatu, et Palatio Regio insigne, situ imprimis amoeno ac permunito, iuxta fluvium Lissium, haud procul mari quod angliam atque Hiberniam interfluit. Atque id iam diu Ormundus circumsederat. Quod si tum quidem Angli amisissent, facile potuissent tota Insula prohiberi. Est enim illuc ex Anglia in Hiberniam traiectus procommodus, et statio navibus praesertim militaribus tutissima. Regio vero omnis rerum necessariarum copia abundat, praeterquam lignorum, in quorum vicem carbone fossili, quem eo ex Anglia naves deferunt, utitur. Itaque adfuit periclitantibus in tempore Cromvellus: secutaeque liberationem Dublini urbes permultae; aliae vi, aliae deditione; aliae etiam ne vim experirentur sponte desperato omni auxilio in potestatem Anglorum concedebant. Ceterum Scotos haec ab Anglis in Regem suum instituta actio gravissime offendit, nam renuntiata confestim pace, et si bello infelice utebantur, caeso captoque duce eorum Marchione Hamiltonio, tamen non deserendum Regem, sed propugnandum omni ope decrevere. Postquam vero res eo perducta est, ut e manibus hostium eripi non posset, ipsi eodem prope tempore quo de capite Regis Londini agebatur, convocato Edenburgi concilio, Carolum filium Regem renuntiant. Legatosque mox in Hollandiam expediunt, ubi tum Carolus Princeps Walliae morabatur, qui eum ad capessendum regnum, et vindicandam Patris iniuriam hortarentur. Carolus audita Patris morte Regium titulum mox usurpavit. Inde Braedae cum Legatis Scoticis diu collocutus praeeuntes illos tandem in Scotiam subsecutus est, feliciterque eo appulit paulo post quam Montrosius Regiarum copiarum Dux Edenburgi capitis supplicio afficeretur.
Dum haec in Britannia geruntur Elector Coloniensis Ferdinandus, idemque Princeps et Episcopus Leodiensis, urbem Leodium iam diu rebellem ac refractariam viatque armis ad officium compulit. Cum enim, ut supra indicavimus plebs sine ulla reverentia Principis consularia comitia invasisset, res eo demum per licentiam paucorum perducta est, ut excussa omni erga Principem oboedientia, sese in libertatem asserere, aut certe alterius dominationi subicere
niteretur, nam et Legatos in Galliam miserant, et a foederatis Belgii Ordinibus auxilium crebro ac sollicite petebant. Iamque Consules et Magistratus eiecto supremo Iustitiae tribunali Regalia Principis usurpabant, sibique in cives Ius vitae ac necis arrogabant, aliaque multa quae supra potestatem ipsorum erant, impune et ferociter designabant. Princeps nihil intermittebat ut res lenibus remediis componeretur. Ad extremum cum nullis rationibus quicquam proficeret, ipse eo proficisci, et rem turbatam sua praesentia ad tranquillitatem reducere constituit. Id factum anno superiore, mense Iulio, quo Princeps una tantum equestri, et altera pedestri cohorte ad sui corporis custodiam comitatus Bonna Visetum, quod haud procul Leodio distat, contendit. Ibi celebratis Ordinum Comitiis, evocatisque Canonicis Cathedralibus, (quorum tamen pauci cum Decano Aegidio a Bocholts nescio quam ob causam evocanti Principi paruere.) de statu perturbato, et reducenda Patriae tranquilitate deliberavit. Interim electi sunt novi Consules Petrus Wilmar cerevisiarius, et Waltherus Hennet Pharmacopaeus. Ea electio cum de more Principi significari deberet, nihil eiusmodi factum, contra vero ingruente iam nocte, festiva machinarum explosione velut de Principe triumphatum est. Visum nihilominus Ordinibus patriae optimum tranquilitatis remedium praesentiam Principis fore. Nam ita esse ingenia Leodiensium, ut quam praefracti et contumaces in absentes Principes sint, tam prompto obsequio praesentes reverantur. Igitur Princeps die decima Augusti, comitante sola equestri custodia, et aliquot Patriae nobilibus, ac maiore Scabinorum numero, Viseto Leodium discedit pacato agmine, Praemisso in urbem Cancellario qui Consules de adventu suo doceret. Cum ad pagum Herstallium, qui Brabantinae ditionis est, atque ad Principem Orangium spectat pervenisset, adferuntur litterae ex urbe a Cancellario ad Principem scriptae, quibus nuntiabat, Consules ei significatum velle, directa esse in Principem ac comitatum eius tormenta bellica si urbi appropinquaret, vim insuper trium aut quattuor millium armatorum emittendam, ut venientem aditu prohibeant. Proinde monebat Cancellarius ulterius ne progrederetur, seque ac suos evidenti periculo, et urbem ultimis casibus ne exponeret. Urbem totam esse in armis, per omnes vicos et compita discurrere veluti furiosos, maximeque tumultuari apud portam qua Princeps intraturus sit, auditae ibidem impune voces mortem atque omnia extrema Principi et comitatui eius comminantium. Nuntiatum praeterea, navigium onerarium, quod vehendis Principis impedimentis adversa Mosa praemeaverat, in conspectu civitatis regredi et descendere iussum, nisi expilari mallet. Princeps ad ea immotus nihilominus perrexit praemisso interim exconsule Visetense Maretio qui certiora referret. Is male a custodibus portarum habitus atrociora ex vero retulit. Simul adferuntur aliae litterae a Cancellario quibus priora confirmabantur, non portas modo, sed et animos Leodiensium Principi clausos. Iamque initium caedis ab egressis Leodiensibus factum fuerat. Tum Princeps tanto rebellium furori cedendum ratus, converso itinere Visetum rediit. Et mox Huium conventum Ordinum Patriae edixit; atque eo Capitulum Leodiense, cui ipse in urbe adesse prohiberetur transtulit. Huic autem Translationi Decanus et pauci Canonici, cum Magistratu urbano refragabantur. Decanus haud multo post ex vulnere femori casu inflicto moritur. In cuius defuncti locum a Capitulo iam diviso ac dissidente duo eliguntur, Maximilianus Henricus Coadiutor Coloniensis, et Arnoldus a Leeraedt, hic a paucis qui Leodii remanserant, et Translationi Capitulari adversabantur, ille
a maiore ac saniore parte, quae evocantem Principem Huium secuta fuerat. Post haec Princeps Bonnam reversus est. Magistratus vero Leodiensis ac pauci refractarii in sua porro contumacia pergebant. itaque Princeps cum nullis amplius rationibus, aut lenibus remediis locus esset, habito consilio cum Capitulo Cathedrali, et ordinibus Patriae, vi eos ad officium compellere decrevit. Atque ad eandem rem Coadiutorem Coloniensem, ac iam etiam Decanum Leodiensem. Huium cum paucis copiis sub Cratzio, Vossio et Schrotzio Tribunis praemisit. Venit is Huium hoc anno mense Iulio, publicatoque edicto nomine principis veniam anteactorum omnibus concedit, exceptis quinque aut sex e magistratu, et paucis eorum consortibus, cum autem iis multitudo parum commoveretur, tribunis negotium datum ut arces aliquot circa urbem occuparent, ex iisque consilia et actiones oppidanorum observarent. Interim prope erat dies Divo Iacobo Apostolo sacer, quo annua creandorum Consulum comitia celebrantur. Est dies iam ab annis aliquot magno tumultu agitatus fuerat, dum studia Civium pro hac aut illa parte nitentium in diversa trahuntur. Itaque nonnulli spem conceperant motus alicuius in civitate ab iis qui sub obsequio Principis remanebant, usuris forte propinquo subsidio militarium copiarum. In eam rem intentus Tribunus Schrotzius, ipse patria Leodiensis, et ingenii suorum gnarus eo die copias instructa acie e munitionibus suis in conspectum civitatis educit. Atque ibi aliquot horas consistens spem ex propinquo audentibus ostentabat. Sed Leodienses in obiectas copias e tormentis bellicis acriter fulminabant. Qua clade quinque equi et duo equites discerpti sunt. Cum autem aliqui ad pellendos inde hostes erupissent, ii ita excepti sunt, ut tota urbe terrorem spargerent inter haec tamen electio processit. Creati sunt Consules boville, et Iacobus Hennet, frater Wilhelmi qui anno superiore Consulatum gesserat, urbis partes sequebatur totus fere tractus litoralis Mosae, qui Huium ac Leodium interiacet, ac dein quattuor pagis propinquiores urbi qua Germaniam respicit, Sancti Remacli, Iupilia, Fleron, et Chainee. Crebris interim eruptionibus licet infaustis, et cum aliqua semper erumpentium clade, contumaciam in dies maiorem testabantur Leodienses, et vana subsidiorum spe, quae in proximo esse fingebant, credulae plebi illudebant; Dimisso iterum Perottio in Galliam qui festinationem auxiliorum sollicitaret. Sed Baro de Wagnee Bullionensis Ducatus Gubernator a Principibus praemissus missionem Perottii irritam effecit. Neque enim Rex ac Regina Galliae cognita Leodiensium in Principem suum irreverentia, ac manifesta rebellione dignos Duxerant, quibus auxilium impenderent. Sed haec callide Consules dissimulabant; aut quia nihilominus sperabant se aliquid exoraturos, continuo plebem spe auxiliorum brevi affuturorum sustentabant. Nulla interim facta mentione quomodo cum Principe in gratiam redirent, aut pacem ac tranquillitatem Patriae reducerent. Interim Generalis vigiliarum praefectus Otto Christophorus Sparr, cum Circuli Westphalici copiis, et duobus mortariis, ac duodecim tormentis bellicis, omnique necessario apparatu iussu Principis advenit. Et nona Augusti die Viseti cum Coadiutore Maximiliano Henrico, ac ceteris tribunis collocutus, senatum militarem habuit. Ibi decretum, quoniam nullum alias remedium supersit, ut arma in Rebelles expedirentur. Atque ut initium fieret a pagis urbi circumpositis, sine quibus ad ipsam perveniri non possit. Id negotium Generalis Sparrius praefectus expeditionis in se suscepit. Qui receptis ad se Cratzio et Schrotzio tribunis ac trecentis quos illi adduxerant, equitibus; reliquis
cum Tribuno Vossio trans Mosam relictis, cum omnibus copiis suis quae erant paulo supra tria milia, et quingentos, Pago Fleronio appropinquavit. Is erat dies Augusti decimus. Praemisit autem tibicinem qui obsequentibus veniam offerret. Sed illi Caduceatorem hunc male acceptum pago eiciunt. Tum Sparrius haud amplius cunctandum ratus tormenta aliquot, in pagum explodi iussit, ac simul peditatui aggressionem imperat. Qua re feliciter peracta pagum incendit, rusticis aut caesis aut fuga salutem quaerentibus. Atque eodem adhuc die sub vesperam ad alterum pagum Iupiliam castra movit, iuxtaque illum in vicino colle cum omnibus copiis quietus consedit. Tum quia nox imminebat inopportuna aggredientibus, tum ut videret quantum animi superesset Iupiliensibus, e vicini incendii spectaculo suam si perseverarent fortunam aestimaturis. Postridie misit Sparrius in pagum Sacerdotem ex Monasterio Caphensi haud procul inde dissito, qui se ad id munus obtulerat, putabatque se effecturum ut oblata venia ab armis discederent. Iupilienses Sacerdotem apud se sine ullo responso retinuere; Quod dum Sparrius praestolatur repente nuntiant excubitores venire ex urbe multas copias auxilio Iupiliensibus. Erat inter has Consul ipse Iacobus Hennet. Igitur Sparrius expeditis tormentis pagum a peditatu invadi, equites vero circumgredi illum iubet. ibi acris initio pugna committitur. Sed pervicit virtus militum. Pagani reiecti, quique iis auxilio ex urbe venerant sese omnes in fugam coniciunt. Qui a circumgressis pagum equitibus excepti, magna strage funduntur, ac si omnis equitatus adfuisset, pauci sane ad urbem incolumes revertissent. Cecidere in universum fere quadringenti, atque inter ceteros Consul ipse, Qui relicto equo dum in ipsius Pagi angustiis, et occultiore aditu salutem quaerit, a militibus deprehensus interimitur. Apud hunc reperta est Clavis Argentea, insigne Consulatus, bono utique omine victorum, potituros brevi etiam urbe, cuius clavem iam praecepissent. Iupilia dein caesis inquilinis etiam incensaest. Post hanc cladem reliqui pagi depositis armis sponte ad oboedientiam rediere. Memorabile fuit hoc infortunium Leodiensium. Quia in pervigilium Divi laurentii incidit, quo die ante annum Principem suum cum insigni contumelia aditu urbis prohibuerant. Ac Iupilienses in eo praeterea peccaverant, quod eodem die primi omnium pulsu campanarum, socios pagos ad sumenda arma, et resistendum Principi concitaverant. Interim Comes Itelius de Merode, et Baro Lindanus iussu Principis ex obsequentibus Pagis, et Condrosiis manum Provincialium adduxere; ii fere erant tria milia. Et opportune admodum adveniebant, quia Sparrius propter paucitatem suorum, qui in varia praesidia distrahebantur ad summam rei nihil adhuc efficere poterat. Ipse tamen duodecima Augusti motis iupilia castris urbem versius ad Coenobium [Orig: Caenobium] Carthusianorum contendit; ac emissis quadringentis peditibus Suburbium Amercour ad ipsa usque portas incendio devastat. Eo die Timpanista oppidanus litteras a Magistratu ad Tribunum Schrotzium in castra attulit; quarum haec erat sententia: Mirari se satis non posse cur ipse Patriam suam manifesto bello adortus sit, cui bello neque ipsi, neque ulli mortalium causa a se data sit. itaque petere ut huius instituti sui rationes edere non gravetur, quo super iis cum vicinis Regibus ac Principibus conferre atque eos huius controversiae arbitros postulare ac constituere possint. Deinde rogabant, ut Consulem quem captum esse existimabant in libertatem restitueret. Ad ea Sparrius interiectis paucis diebus sie respondit: vidisse se litteras quas ad Schrotzium dederint, et quoniam ipse caput expeditionis sit, hoc iis tribuni nomine respondere; Causam illati belli esse irreverentiam
ipsorum, et inexcusabiles contumelias quas Principi suo intulerint. Inter quas vel ea maxima fit quod illum anno proxime superiore, die s. Laurentii sacro, pacato, et modico comitatu venientem ingressu urbis armati prohibuerint. In qua inoboedientia et rebellione ita progrediuntur, ut nulla hactenus clementia, aut aequis rationibus ad officium revocari potuerint. itaque sibi negotium datum esse, quoniam nullum amplius remedium supersit, vi atque armis cos ad debitum obsequium compellere, atque eius rei initium fecisse se occupatis duobus pagis Fleronio et Iupilia; iisque, quia oblatam Principis sui veniam praefracte recusaverant, incendio deletis. In qua re, vindicante haud dubie iusto Numine, aequam causam triumphasse, et alterum ex Consulibus ipsorum interfectum esse. Quoniam vero Princeps, qua est insigni erga suos clementia, gratiam vi atque armis praeferat, ideo rogare se atque hortari eos, ut quam primum ad officium redeant. Quod si facere detrectent, contestari se Deum, atque omnes mortales, quae deinceps mala atque incommoda sint eventura non sibi sed ipsis imputanda esse.
Post haec Sparrius quomodo urbi magis magisque appropinquaret omni conatu intendit. Itaque relicto apud Coenobium [Orig: Caenobium] Carthusianum Tribuno Schrotzio et Barono Lindano, cum reliquis copiis apud Viserum Mosam transgreditur, ut ab ea etiam parte vim ostentaret. Tria ibi erant suburbia S. Leonardi, S. Walburgis et Aurotanum, quae ut in potestatem redigeret Sparrius laborabat. Interim legati ex civitate ad Coadiutorem Maximilianum Principem venere, quorum antesignanus erat Iardinus, unus ex iis qui ante annum in Galliam missi fuerant. Qui expositis postulatis suis apud Baronem Grosbechium Archidiaconum Condrosii et Cancellarium Leodiensem, etsi apparebat iis Principem assentiri non posse, tamen publice auditi sunt. Eratque eorum haec summa, Ut ab actionibus utrinque cessaretur, utque miles leuca Bannali excederet. Deinde ut de arbitris, Fideiussoribus et de legatis, deque loco ubi pro communi civitatis et patriae salute transigendum esset, conveniretur. Ad ea Princeps Maximilianus responderi iussit; arma adversus rebelles necessario sumpta, et cessatura quamprimum ii ad officium redierint. Si in contumacia perseveretur nihil de vi remitti posse: Principis Clementiam, eiusque ad aequas transactiones pronam voluntatem superiorum temporum acta testari. Cuius verba, et manus, et sigilla pro cautione fideiussoria sufficere debuerint. At quia tam proiecta fuerit Magistratui Principis sui auctoritas, ut venienti portas occluserint, non aliam sibi relictam transigendi potestatem, quam ut in reparationem iniuriae illius porta ad S. Walburgem tradatur, quae esset oportuna tractatui, et ne facile vis inferri posset, securitatem praestaret. Cum vero instarent Delegati ut saltem tridui indutiae concederentur, (Neque enim cum eiusmodi responso apud feroces suorum animos vitam revertentium in tuto fore) ostensae sunt iis: litterae quibus ab externis enixe auxilium efflagitabant, quae quoniam non viderentur eorum esse, qui in gratiam recipi desiderarent, cum hac properatione ad suos dimissi sunt. Interim Sparrius, occupato Coenobio [Orig: Caenobio] S. Aegidii in monte sito, crebro urbem atque aditus illius fulminantibus machinis infestabat. Atque inde rusticorum fossorum indefessa opera adiutus aggeribus urbi appropinquat ad partem usque Aurotani Suburbii, ubi deinde et Coenobio [Orig: Caenobio] Wilhelmitarum potitus est. Denique et Coenobio [Orig: Caenobio] S. Laurentii vis admota. Quod cum oppidani magno animo defenderent; tamen ad extremum virtuti militum cesserunt. Porro Magistratus ac potiores civium cum viderent rem serio
agi, atque urbem quottidie periculo propiorem fieri, tandem de deditione agere constituunt. Igitur vigesima octava Augusti tribunus Iamar cum nonnullis aliis ex civitate ad Sparrium mittitur, ut impetrato ab eo libero commeatu Principem Maximilianum Huium adirent, cum eo de deditione acturi, Sparrius Legatus, respondit: Rem eam moram non ferre. Apud se minore temporis compendio transigi posse, qui una cum Canonico Tabolet super ea re potestatem a Principe accepisset. Itaque datae iis viginti quattuor horarum indutiae intra quas communicato cum suis consilio ad se redirent. Interim Sparrius tormenta in suggestus efferri, atque omnia ad aggressionem necessaria, si forte Legati remanerent, diligenter instituit. Postridie redeunt Legati, atque urbem dedunt, tribus tantum personis ab universali venia exclusis. Interim dum de deditione agitur, Bartholomaeus Rolandus superiorum annorum Consul, ex iis qui acerrime Principi restiterant, atque auctores occludendarum portarum fuerant, fugam meditabatur, adsumpto in socium tibicine Hollandico, cui filiae suae matrimonium Rolandus promiserat. Sed Deo visum non fuit, ut praecipuus seditionis auctor condignas poenas effugeret. Itaque, licet mentito habitu, et militis Traiectensis speciem prae se ferens, deprehensus ab equitibus qui urbem cingebant, atque ad Sparrium in castra perductus est. In urbe vero concidentibus plane factiosorum animis Waltherus Hennet, superioris anni Consul, a globo civium correptus, atque in vincula coniectus est. Peracta transactione eodem adhuc die sub vesperum Sparrio duae portae S. Walburgis et martini, schrotzio vero ab altero urbis latere porta Amercour traditur. Princeps Maximilianus de omnibus rebus celerrimis nuntiis edoctus, ultima Augusti, comitante Landgravio Darmstadio, et idoneo armatorum praesidio stipatus urbem triumphabundus ingressus est, atque ad palatium ab acclamante plebe deductus. Inde triduo post, Capitulum et supremum Iustitiae tribunal Auro Leodium reduxit. Tum edictum publicavit ut cuilibet gratia Principis Electoris non excepta, fas esset redire ad sua: Milites vero, retento tamen apud urbem, ad corporis sui custodiam sufficienti praesidio, per vicinos pagos in hospitia distribuit, ut assignato singulis diario ab agendis praedis, et populationibus abstineretur. Post haec Princeps Elector audita deditione Leodium iter instituit. Pridie vero quam urbem ingrederetur de Consule hennet palam in foro supplicium sumptum est, idque propterea, quoniam ferociter iuraverat se vivo non futurum ut Princeps in urbem intromitteretur. Caput eius a cervicibus recisum, Portae S. Leonardi quam Principi Consul occluserat, impositum fuit. Eadem poena haud multo post Bartholomaeus Rolandus, etsi multis deprecantibus, commune Rebellionis crimen expiavit. Tum Elector convocato Ordinum conventu statum Civitatis ac patriae ordinare aggressus est. Numerataque Sparrio pecunia eum cum exercitu in Germaniam remisit, retentis apud se bis mille peditibus, et equitibus fere ducentis. Adiecit deinde animum ad corrigenda Comitia Consularia, a quibus nempe tota mali labes profluxerat. Ac primum Consuli Boville, magistratus munere confirmato, Collegam addidit Wanzoulle, qui pridem a factiosis in vincula coniectus, et dum urbs deditur, ab iisdem exemptus libertati pristinae restitutus fuerat. Deinde Comitia a tribubus plebeis ad Senatum transtulit cum hac moderatione; ut ex viginti duobus quos Princeps vel eius concilium nominaret, unum; atque ex totidem qui a Commissariis nominarentur, alterum Consulem eligerent. Plebs ademptum Comitiorum ius non nisi inani rumore questa est. Consules vero ac primo. res Civitatis Principi gratias egere. Iudicia
autem Consularia ac Iuratorum, quae veteri more intra civitatem certis limitibus ac personis continebantur, iam vero ab aliquot annis factiosis Consulibus promiscue ultra praescriptos limites, per totam Provinciam, atque in personas exemptas, temere ac violenter exercita fuerant, Princeps Scabinis leodiensibus, et Collegio triginta duumvirum ordinario restituit ac transcripsit. Dignum ratus, ut qui alienum invasissent, suo etiam iure exciderent. Publicato inde edicto praeteritorum veniam omnibus indulsit, exceptis caedibus et rapinis, quae per hos tumultus contra ius et fas commissae essent. De quibus certos extra ordinem Iudices cum Statibus Patriae nominavit, qui cognoscerent et controversias finirent; idque intra mensem, et remota omni provocatione. Postremo quoniam Elector in senium vergebat, ut huic etiam Ecclesiae de Coadiutore provideretur, sicut Coloniae iam factum fuerat, impense desideravit, eo magis quo turbatior Rei publicae status, et genius civitatis turbis obnoxius certum ac potentem successorem postulate videbatur. Igitur indicta hunc in finem electio decima nona mensis Octobris ad votum Principis feliciter successit Renuntiatusque Coadiutor Princeps Maximilianus, Henricus factam in se electionem ratam habuit. Rebus in hunc modum compositis Elector relicta Principi Coadiutori Ecclesiae et Rei publ. cura bonnam reversus est. Hunc exitum habuit rebellio Leodiensis, quae sane nisi in tempore oppressa fuisset, multorum in eam oculis directis, magnis aliquando motibus Imperium, licet iam pacatum, quassatura videbatur.
Sub initium huius anni Ioannes Casimirus Rex Poloniae in magno Procerum conventu Cracoviae sollemnibus caeremoniis inauguratus est. Ac deinde ducta in matrimonium ex dispensatione summi Pontificis, defuncti fratris vidua Aloysia Maria, animum ad bellum contra Cosaccos ac Tartaros appulit. Illi enim a morte Vladislai Regis variis cladibus regnum vexaverant, et iam inter oppida Zbaras et Zborovo ductore Boguslao Chmielnicio positis castris considebant. Fama est trecenta milia fuisse. Adversus quos cum stipendiario milite Rex profectus, tanto hostium numero haud sane par, egregie tamen ac fortiter impetum Barbarorum sustinuit. Mense Augusto acri et cruento proelio certatum est, in quo virtus Polonorum maxime enituit. Nam cincti undique et circumventi a multitudine Barbarorum, ita eorum vim atque impetum excepere, ut Barbari ingenti suorum strage perculsi, non modo infaustam aggressionem deseruerint, sed etiam ad petendam pacem animum adiecerint. Data pax postulantibus, eo pronius quia Rex cursum victoriae prosequi non poterat, ob paucitatem suorum, atque hostium multitudinem, qui licet cladem aliquam passi essent: tamen id detrimentum minus sentiebant; atque identidem novis copiis confirmabantur. Igitur pax in has fere conditiones componitur. Primum Rex privilegia Cosaccorum antiqua confirmat, ac numerum eorum ad quadraginta milia reducit; cuius numeri congruum indicem Praefectus ipsorum quotannis conficiet, et Regi exhibebit, omnibus inquilinis ab utraque ripa Boristhenis atque inde super Viniciam, et Braclavium, et Ianpollam usque ad Tyram fluvium, liberum erit huic Cosaccicae militiae nomen dare, cuius praefecturam Rex confert ac confirmat Boguslao Chmielnicio, una cum Satrapia Czerin, ibi deinceps erit statio eius militiae prima, ac sedes praetoria. Deinde concedit Rex veniam omnium ante actorum, et Cosaccos in fidem et gratiam recepit; Atque ii deinceps Regi et Rei publicae oboedientes erunt. Milites ceteri stipendiarii non imponentur praesidio aut hospitio iis civitatibus in quibus Cosacci sunt. Neque in iisdem iudaei permittentur. Graecorum Religio, ecclesiae, et bona eorum
permanebunt in eo statu, in quo huc usque fuerunt. Et Metropolita sive Archiepiscopus Kioviensis Graecae Ecclesiae addictus in Comitiis Regni sessionem ac suffragium habebit. In Palatinatibus Kioviensi, Braclaviensi, et Czernichoviensi conferet Rex omnes dignitates et munia iis solis qui Religionem Russorum profitentur. Deique ut haec omnia in proximis Regni comitiis confirmentur, ad quae reliqua dissidia Religionis, et nonnulla alia postulata remissa sunt. Ita confirmata ad tempus pace Chmielnicius praestito Regi Iuramento fidelitatis exercitum suum in Voliniam ulteriorem reduxit.
Fama est Cosaccis in bellum multa Turcas auxilia promisisse, sed quo minus starent promissis seditione domestica et bello Veneto impeditos. Nam anno superiore cum interfecissent, primo magnum Vizirium, dein Imperatorem ipsum, atque in locum eius filium Mahometem sexdecim annos natum substituissent, res eorum in maximis turbis versabantur, atque eas augebat in dies Sultana, primaria Imperatoris Turcici uxor, femina magni animi, atque ingentium spirituum. Huc accedebant curae belli Veneti, quod per id tempus infeliciter gerebatur. Cum enim Veneti toto prope anno fauces Hellespontiacas obsiderent, atque ibi vicinum omne mare infestum redderent, ut omnis prope aditus exitusque in Aegeum pelagus navigiis Turcicis praecluderetur: Turcae ut vires hostium distraherent, evocarunt classem Africanam, quam anno superiore maximis sumptibus instruxerant. Cuius adventu nuntiato, Veneti relicto apud Hellespontum Iacobo de Riva cum aliquot navium praesidio Africanae classi in occursum properarunt: Quorum discessu cognito classis Constantinopolitana, quae circumvallata in facibus Hellesponti haeserat, ventum secundum nacta non animadvertentibus Venetis erupit, et Smirnam versus vela fecit. Riva postridie ubi discessisse hostium classem intellexit, insequi eam instituit; ac primum apud Insulam Scio; deinde circa Euboeam frustra investigans, demum haud procul Smirna urbe, in portu Foggiano deprehendit. Distat is portus Smirna duobus passuum milibus; atque ibi se Rhodiorum aliquot triremes, et septem naves Africanae coniunxerant. Explorata hostium statione Riva in ipso aditu portus aciem instruxit, atque ex omnibus navigiis suis in classem Turcarum fulminavit. Quinque naves eo impetu in profundum demersae sunt. Inter haec autem una longe maxima reliquarum quae magnam vim pulveris nitrati, et globorum pyrobolarium vehebat, ignem concepit. Quod animadvertens Nauta Venetus, contempto mortis periculo, una cum Centurione navali Iacobo Santorinio desiluit in mare; et ardenti navigio per ignem et aquam adnatans anchorarios funes ascia interscindit, Illis sine incommodo renatantibus ad suos navigium vento ac flammis impulsum in classem Turcarum fertur, et proxima quaeque navigia eodem incendio involvit. Ea clade tota pene Turcarum classis deleta est, magna cum strage vectorum, quos aut violentia ignis, aut dum illum fugiunt, aqua absumpsit. Pauci natando in propinquum littus evasere. Turcae damnum illud ad vicies centena milia aureorum aestimarunt. Porro Res publica Veneta actis per omnia templa Deo sollemnibus gratiis, sex milia aureorum inter pauperes distribuit. Praefectum vero Classis Iacobum de Riva, et imprimis Sanctorinium, tum alios Navarchos pro suo quemque merito insignibus donis honoravit.
Obiit per idem tempus Albertus ex prosapia Dominorum de Doringh, Episcopus Ratisponensis anno, aetatis septuagesimo primo, quorum triginta sex in ea dignitate inter multas molestias et varios casus cum laude explevit. Alberto
successit Franciscus Guilielmus Episcopus Osnabrugensis. In Hollandia novae Anglicanae Rei publicae Legatus Doctor Isaac Dorislaer, paulo post quam Hagam advenerat, a sex larvatis in hospitio suo interfectus est. Fuit ille ex iis qui Regem Carolum ad mortem damnarunt. Percussores tamen ipsius, etsi acriter inquisitum fuerit, deprehendi non potuere. Nunc ad annum quinquagesimum progredior.
Sub eius initium filia Caesaris Maria Anna, Sponsa Hispanica, Madritum triumphali apparatu ingressa est. Haec anno superiore Regi Hispaniarum Viennae desponsata feliciter tandem confecto itinere in Hispaniam appulit. Magna ubique pompa, praecipue in ditionibus Hispanicis excepta. Sed reliquorum omnium magnificentiam facile vicit maiestas aulae Hispanicae, quippe ubi Rex ipse praesens aderat. Igitur ubi dies ingressui destinatus illuxerat, omnes plateae, quae ad palatium Regium ducebant aureo ac serico panno exornatae, intertextis ubique gemmis fulgere conspiciebantur. Ad introitum ac capita platearum erectae erant quattuor magnae, et quadraginta minores Pyramides ex quibus quattuor arcus Triumphales pendebant, insigni opera ac magno artificio constructi. Aestimatum hoc opus sexaginta quattuor milibus aureorum. Sponsam praecedebant Magnates Hispanici, ac tota fere aula quam Rex obviam miserat, omnes auro argentoque fulgidi. Post hos Sponsa Regia inter Principes Matronas, et pulcherrimum chorum illustrium virginum, sublimi ac generoso equo vehebatur. Eius latera stipabant duo currus exquisitissimis Musicis et Comoediis referti, quos bini Leones, ac totidem Aquilae trahebant. Hi omni linguarum ac carminum genere Sponsae laudes, et felix Epithalamium canebant. Hoc comitatu deductam Rex cum filia in aditu Palatii amantissime excepit. Inde dies aliquot nuptialibus epulis traducti. Longe alia facies per idem tempus in aula Gallica fuit, quam intestini dissidii labes, et magnarum discordiarum semina in magnum aliquande malum eruptura invaserant. Cum enim Rex adhuc sub matris tutela degeret, atque illa in gubernatione Regni externorum consiliis plurimum uteretur, indigenarum ut fit, facile odium in se concitavit. Quod eo usque processit ut tres Principes Regii sanguinis, duo Condaei fratres, et Dux Longevillanus, cum inimicitias apertius, quam fas est apud Magnates, praeferrent, iussu Regis ac Reginae in custodiam dati sint. Ea res magnas turbas concivit, propter clientelas et copiam amicorum, quibus illi Principes per universum Regnum abundant. Accedebat quod Condaeus multis magnisque victoriis Rem Gallicam stabilivisset: Et Longevillanus ante biennium pacem Germanicam, tam utilibus pro Gallia conditionibus promoverat, ut propterea non carcere sed praemio digni viderentur. Sed Regina enumeratis quae in eos liberaliter contulisset, causam custodiae edito in vulgus scripto, publicavit. Cuius summa haec fuit, Regis et Rei publicae interesse ut in acta Principum diligentius inquireretur. Nuntiata Principum captivitate, multi qui partes eorum tuebantur aulam deseruere. Inter quos Comes Turenius cum parte exercitus ad Archiducem Leopoldum concessit, postquam Stenaviam atque alia nonnulla loca in side Principum confirmmasset. Vulgo captivitatis huius auctor habebatur Iulius Mazarinus Cardinalis, qui initio Februarii cum Rege et Regina in Normanniam profectus, atque ibidem Rhotomagi exquisito apparatu exceptus, provinciam illam in fide et obsequio retinuit. Inde in Burgundiam contendens aliquot ibi oppida atque arces quae Principum partes pertinacius tuebantur, vi atque armis ad officium compulit. Burdegala quoque acerrime resistebat. Nam eo uxor Condaei cum filio Duce Anguiensi clam profugiens
miserationem apud Parlamentum [(transcriber); sic: Parlamen-] ac Cives commoverat. Itaque illa in defensionem accepta arma capiunt. Erat in urbe Dux Bullionensis, et praesidium quattuor fere millium. Contra quos Cardinalis et Marescallus Meleraius cum exercitu progressi, transito Garumna fluvio, suburbium a S. Severino dictum vi capiunt. Sed ex eo iterum maiore oppidanorum vi expulsi, positis prope urbem castris consistunt. Tandem inter continuas velitationes, interventu Parlamenti Parisiensis, res in has conditiones componitur. Primum data Burdegalensibus venia anteactorum, dein praefectura eius Provinciae non Duci Espernonio, sed fratri Regis unico Duci Andegavensi, atque ipsius Legato Marescallo Schombergio, aut Marchioni Lucano attributa. Principi Condaeae, et Duci Bullionensi permissum, ut illa cum filio Neracum, hic cum uxore et filiabus ex Parisiensi custodia dimittendis Turenium in securitatem concederent. Duci Bullionensi pro iure quod in Sedanum praetendit, numerabuntur duodecies centena milia librarum, quaeque cum ipso vivente Rege Ludovico XIII. Acta et conventa sunt, ad exitium deducentur. Burdegalenses arcem Regiam nuper destructam non tenebuntur reficere. Provincia Gasconia et civitas Burdegala toto sexennio ab omni tributo Regio in compensationem damni hoc bello illati liberabitur. Utque haec conventa firmiter observentur, Parlamentum Parisiense et Dux Bullionensis promittent et cavebunt. His peractis Rex et Regina mense octobri Burdegalam ingressi Regia pompa ac magnificentia excepti sunt.
Dum haec in Gallia fiunt Norimbergae omnibus quae ad pacificationis Germanicae consummationem pertinebant, peractis, conventus ille dissolutus est. Porro antequam legati discederent exquisitissimis epulis, et non alias usitato triumphalium ignium apparatu, felicem pacificationis exitum celebravere. Restituta simul loca, et pecuniae ex pacto numeratae. Ita tandem aliquando post triginta annorum gravissimum bellum pax postliminio reducta est, quae ut nationi Germaniae felix et diuturnae sit, faxit is a quo omne bonum procedit Deus optimus Maximus. Quid in hoc conventu decretum sit, post instrumenta pacis lector reperiet.
Carolus gustavus Comes Palatinus qui conventui Norimbergensi praesens interfuerat, eo dissoluto in Suecium profectus est, ad Coronationem Regiam quae Stocholmiae in adventum ipsius apparabatur. Venit ille in Sueciam sub finem Septembris, et mense insequenti Coronatio Reginae ab Archiepiscopo Upsaliensi in generali conventu Ordinum totius Regni magna sollemnitate peracta est. Post haec Proceres de re publica deliberarunt. Imprimis vero actum de matrimonio reginae, in cuius spem iam diu destinabatur Carolus gustavus Palatinus. Sed Regina caelibatum matrimonio praetulit, atque id palam apud Ordines sollemni contestatione professa est. Ita Palatino communibus Procerum suffragiis, principatus Sueciae hereditarius, et successio Regni delata, factumque super hac re decretum. Cui Palatinus adsensit addita voluntatis suae testificatione, quae actis Regni Comitialibus inserta est, in hanc fere sententiam: Nos Carolus Gustavus, Suecorum, Gothorum, et Wandalorum electus Princeps hereditarius, Comes Palatinus Rheni, notum facimus; Cum Regina Sueciae Christina, eiusque Regni Senatores atque Ordines, nobis et liberis nostris masculis Principatum et successionem Regni huius hereditariam publico decreto contulerint, necessarium duximus super ea re animi nostri sententiam declarare. Primum gratias agimus Reginae pro hoc et ceteris beneficiis quae nobis per omnem vitam liberaliter contulit, illam pro Domina et Regina nostra agnoscimus, cuius
sit imperate, nostrum autem parere et obsequi, atque ideo illi omnem debitam fidem, observantiam, atque oboedientiam promittimus; in gubernatione Regni, cum Regina nobis promiserit, nihil se contra nostram voluntatem, ac conditionem nobis mandaturam, promittimus vicissim nos vivente ac gubernante Regina nihil eorum quae ad publicam regni salutem pertinent, ut bellum, pacem, foedera atque alia eiusmodi magni momenti, et gubernationem concernentia, tractaturos aut decreturos, nisi id fiat de voluntate et consensu Reginae, et cum consilio Senatorum Regni, idque ad praescriptum et mandatum Regiae Maiestatis. Porro ne regnum dividatur, neque liberi nostri nunc aut deinceps quicquam ex eo postulabimus, sed quod Regina atque Ordines Regni, nobis, coniugique et liberis nostris in dotem et sustentationem ex facultatibus aerarii Regii decreverint, eo contenti erimus; Bona vero privata, si qua nobis aut liberis nostris obvenerint, ea possidebimus eo iure et libertate, qua ceteri Nobiles suis utuntur, atque ea quae illi titulo eorum praestant, nos quoque et liberi nostri praestabimus. Si post obitum Reginae nobis ditio alique extra Regnum offeratur, eam non aliter acceptabimus quam ne extra Sueciam sedem ac domicilium transferre necesse sit. Matrimonium, cum inire decretum nobis fuerit, cum Regina et Senatoribus regni communicabimus, neque eiusmodi inibimus, quod Reginae aut Regno officiat. Coniugem vero non ducemus quam quae immutatae Confessionis Augustanae est, atque in ea liberos quoque nostros educabimus. Cum ad Regni administrationem pervenerimus, illud ex Regii senatus Consilio, iuxta Ius Suedicum, et Regni constitutiones gubernabimus. Omnes et singulos Regni Ordines et subditos in exercitio et usu Augustanae confessionis tuebimur, prout illa in Upsaliensi Concilio recepta et confirmata est. Cui libet suum ius, privilegia, libertatem sarta tecta conservabimus, ac ne cuivis aut iniuria inferatur cavebimus; Reginam viduam Mariam Eleonoram amore omni et honore debito prosequemur, quaeque a filia Regina collata sunt, permittemus et confirmabimus. Denique praestabimus omnia, quae in testamento Regis Gustavi I. atque in unione ab hereditariis Principibus pro salute Regni exiguntur, quaeque antecedentes Sueciae Reges, ex iuramento et obligatione praestare obstricti fuerunt, exceptis iis quae his comitiis immutata sunt. Postremo haec omnia quae nos promisimus, ac praestare parati sumus, liberi quoque nostri et heredes deinceps promittent et praestabunt. Haec est declaratio Palatini, quae vigesima die Octobris Regni Ordinibus exhibita, actis comitialibus inserta fuit. Conventus quoque post paucos dies dissolutus est.
Supra diximus de Electore Trevirensi, quod ex captivitate Viennensi redux, cum Canonicis Metropolitanis, et Ordinibus Patriae in grave dissidium inciderit; quod eo usque processit, ut Canonici Treviros relinquere, et se Coloniam recipere debuerint, relicto ibidem uno alteroque qui partes Principis sequebantur. Elector cum absentes edicto citasset, neque illi comparerent, excommunicat eos, praebendisque et dignitatibus suis spoliat. Illi summi Pontificis ac Caesaris opem implorant, ceterisque Ecclesiasticis Imperii Principibus causam suam commendant. Nihilominus pergit Elector, omniaque ad arbitrium suum constituit. Denique ex paucis qui remanserant, quosque ipse nominaverat, novis Canonicis coacto Capitulo, Coadiutorem sibi eligi permittit Philippum Ludovicum Baronem de Reissenbergh. Ea electione improbata ceteri Canonici adiuti aliquot copiis Caesareis atque Hispanicis civitatem Trevirensem, et denique ipsam arcem, in qua erat Elector, capiunt; et Consiliarios eius praecipuos
in custodiam abducunt; Ceterum ut maioribus malis occurreretur placuit Caesari et conventui Norimbergensi ut res sine tumultu et turbis arbitrio Imperii decideretur. Datum ergo negotium Moguntino et Coloniensi Electoribus, et deinde Episcopo Bambergensi, qui re diligenter per legatos suos examinata tandem hoc anno vigesima tertia mensis Augusti sic pronuntiant: Primum ut vigore Pacificationis Monasteriensis oblivioni traditis quae hactenus perperam ac violenter acta sunt, benevolentia atque observantia inter Electorem, et Canonicos atque Ordines patriae renoventur. Ut restituantur omnes in eum statum in quo ante hos motus fuerunt; imprimis Elector, deinde Canonici, ac tum ordines et status Patriae; ut decretum de non invocando aliena auxilia Calendis Aprilis proxime factum confirmetur; ut Electori permittatur administratio atque imperium nunc et deinceps in consiliarios suos, et praefectos militares, ipsosque milites et ceteros ministros qui sicut Electori, ita et Capitulo Metropolitano, eodem plane iuramento fidelitatis obstricti erunt: ut omnes qui occasione horum motuum profugerunt, in pristinum locum et honorem reponantur, et captivi ex custodia dimittantur; cumprimis autem duo Electorales ministri Procancellarius Grass, et Consiliarius Moelbaum, iam e custodia liberati, si in muniis suis permansuri sunt, ut tam Electori quam Capitulo, sicut alii ministri de fide et obsequio caveant: ut electio Philippi Ludovici Baronis de Reiffenberg in Coadiutorem, ut pote Paci Monasteriensi, Constitutionibus Imperii, et statutis provincialibus contraria; item Collatio Praepositurae Metropolitanae, omniaque inde dependentia, vana atque irrita sint. Et ipse Reiffenbergius titulo et praetensione Coadiutoriae deinceps abstineat, sub poena violatae pacis, imposito illi desuper silentio perpetuo. Ut Capitulo relinquatur ius vetus eligendi tam Archiepiscopum quam Coadiutorem et Praepositum, sicut et conferendi ceteras praebendas et dignitates. Ut aboleantur introductae novationes, iniuriae, violentiae, atque inter haec cumprimis Satrapae Zellensis Philippi Iacobi de Waldrech postrema captivitas, et expressa lytri obligatio. Ut norma et Regula Electoralis obligationis, sit Capitulatio Archiepiscopalis, cuius vigore Elector teneatur, in gravibus negotiis quae cum patriae periculo coniuncta sunt, cum Capitulo Metropolitano communicare, et sine eius consilio in huiusmodi rebus nihil statuere aut attentare. Ut reducatur forma vetus Iudiciorum aulicorum, praesertim Confluentini et Trevirensis, remotis atque abolitis novissime contra morem Patriae introductis Commissionibus, Parlamentis atque aliis huiusmodi, ex quibus magna iudiciorum, ac Iurisdictionum confusio exorta est. Ut restituantur Capitulo Metropolitano, eiusque Collegis, praelaturae, dignitates, prebendae, decimae, pensiones, ceterique proventus, imprimis Pagi in Satrapia Grimburgh, Domus et Satrapia Hunolstein, Communitas Mertzigh et Sahrgaw, quae ad Archidioecesin spectantia, Elector sine libero Capituli consensu, ad Fidei commissum Soteri, eum transtulit. Ut restituantur in bona, praebendas et mobilia Ioannes Wilhelmus Husman ex Namediis, Praepositus, Hugo Fridericus ab Eltz supremus Choriepiscopus, Wolfgangus Fridericus a Koppenstein Archidiaconus, Emmericus a Metternich Scholasticus, et Domini a Leiien. Ut in futuris contributionibus Imperialibus, Provincialibus et Cameralibus, permittantur Ordinibus Patriae sui conventus, et libera in iis suffragia, ac consuetae dispositiones circa modum et formam tributa colligendi, denique in iisdem conventibus decernendi et dirigendi, iuxta morem et privilegia Ordinibus concessa, salvo iure supremo Principis
ut inter dissidentes ipse auctoritate in et iudicium suum interponat. Ut nova vectigalia, vino, frumento ceterisque commerciis imposita, et extraordinaria ministeria tollantur, atque in eo subditis parcatur. Ne numerus Iudaeorum contra praescriptum ordinem augeatur, receptis autem ius et iustitia, quemadmodum Christianis, sine differentia administretur. Ut munimenta in civitate Trevirensi, et Berncassel sine consensu Capituli exstructa diruantur, atque in hunc usum adhibita aedificia publica, viae, atque horti antiquis possessoribus restituantur. Denique ut quibuscumque per hos motus vis atque iniuria illata est, quorum nonnulli in instrumento huius pacificationis nominantur, ii omnes in pristinum locum, et possessiones antiquas reponantur, sine dolo et fraude. His ita constitutis pax inter Electorem, Capitulum, atque Ordines Patriae confirmata est. Post haec Canonici Metropolitani ad novi Coadiutoris Electionem processerunt, vicitque multitudine suffragiorum Carolus Casparus a Leyen, omnibus animi donis ad eam dignitatem commendatus.