ROMAE hoc Anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo sollemnitas Iubilaei ex omnibus orbis terrae provinciis magno concursu celebrata est. Inchoavit eam celebritatem de more pridie natalis Christi summus Pontifex, aperta porta Basilicae D. Petri, quae propter hoc aurea vocatur. Et olim quidem singulis saeculis, postea anno quinquagesimo, nunc vero propter brevitatem vitae humanae anno quinto et vigesimo, venerabili ritu in magno Cardinalium, Principum atque Oratorum numero aperitur. Praemittit autem Pontifex in omnes mundi partes diplomata, quibus fideles Christiani ad salutandam Principem Ecclesiam, ceterarum omnium matrem ac magistram, benigne invitantur, atque ut id maiore alacritate fiat, plenam peccatorum condonationem id iter suscipientibus, ac designatas per urbem Ecclesias statis diebus visitantibus concedit. Itaque annus ille Religiosis Catholicorum peregrinationibus plurimum celebratur. Enituitque imprimis Cardinalium ac ceterorum Italiae Principum eximia erga Peregrinos liberalitas ac benevolentia. Et quamquam inter Reges Hispaniae Galliaeque bellum magnis viribus agitaretur, tamen Pontifex Principesque providerant, ut tutum ac commodum iter proficiscentibus praestaretur. Publicatum est eodem anno diploma Pontificis, quo damnat pacificationem Germanicam has ob causas praecipue, quod in ea pace multae Ecclesiae, earumque bona perpetuo concedantur a Catholicis, quodque institutus sit Electoratus
octavus in favorem Caroli Ludovici Comitis Palatini, cuius institutio, quemadmodum et dispositio bonorum Ecclesiae sine consensu Summi Pontificis fieri non possit, neque debeat.
Eodem anno Ferdinandus Elector Coloniensis decima tertia Septembris diem extremum clausit, Aruspergae in Westphalia, quo se paulo ante recreationis causa contulerat. Princeps omnium virtutum, imprimis vero pietatis beneficentiae ac continentiae laude cumulatissimus. Natus est Anno 1577. ex Wilhelmo Duce Bavariae, et Renata Francisci I. Ducis Lotharin. filia; Ad Electoratum dein et Ecclesiam Coloniensem Anno 1612. post mortem Ernesti Patrui admotus est, quam una cum quattuor Episcopatibus Leodiensi, Monasteriensi, Hildesheimiensi, et Paderbornensi, per annos fere octo et triginta, in gravissimo illo Germanico bello constantissime gubernavit. Successit Ferdinando Patruo ex fratre Alberto Nepos Maximilianus iam pridem Coadiutor in tres Ecclesias, Coloniensem, Leodiensem, et Hildesheimiensem. Qui Patrui funere Arnsperga Coloniam adducto, et exsequiis in Basilica Metropolitana sollemniter peractis, postridie (26 Octobris (in frequentissimo Ordinum Patriae conventu veteri ritu inauguratus est. Monasterii suffragiis Capitularium et omnium nobilium statuum applausu in Episcopum eiusdem Ecclesiae evectus Christophorus Bernardus ex Baronibus de Gahlen, Paderbornae vero Theodorus Adolphus von der Reck, uterque sollemnibus Caeremoniis inaugurati sunt.
In Scotia, Carolus II, Regis Caroli interfecti filius ad capessendum Regnum, ut supra diximus evocatus, initia eius haud sane laeta habuit. Primum enim internis Procerum ac vulgi dissentionibus conflictatus, ab Anglis quoque gravem cladem accepit. Illi quippe deiectis statuis Iacobi avi ipsius, et Caroli parentis, quae Londini in propylaeo templi S. Pauli apprime eleganter et Magnifice sculpta visebantur, affectisque supplicio qui Novae Rei publicae adversari credebantur, aut in exilium pulsis, non modo spem illi omnem ad regni aditum intercluserant, sed etiam vi atque ope quantum maxima poterant persequebantur. Postquam igitur auditum est, eum in Scotiam advenisse: missus est adversus Scotos Oliverius Cromvellus cum exercitu 20 000 hominum, qui mense Augusto lustratis copiis apud Musselburgum concedit, haud procul a Scotis qui inter Edenburgum et Lettham, sub praefectura Davidis Leslaei castra ceperant. Cum aliquamdiu mutuus utrosque metus continuisset, primi Scoti morarum impatientes maiore animo quam viribus Anglos invadunt, medio fere spatio inter Hadingtoniam et castrum Dunbar, quem locum explicandae aciei, audito Scotorum adventu Cromvellus praeceperat.
Magno ea Scotis audacia stetit, nam pulsi fugatique memorabili clade, amissis impedimentis, atque omni bellico apparatu, capta peditum magna parte, pauci qui evaserant Sterlinum profugiunt. Cromvellus insigni victoria potitus omnes mox copias Sterlino admovit, ratus in ea perturbatione sibi rebus gerendis tempus idoneum fore. Ubi ad sustinendam vim obstinatos cognovit, omissa difficili obsidione reductoque exercitu, Leithem atque Edenburgum per deditionem cepit. Haec est Metropolis Scotiae, in qua Reges commorari ut plurimum solent, atque adeo infelici sane Regis omine in Anglorum potestatem pervenit. Nihilominus Rex, qui interim Ionstoniae erat, reparatis quantum licebat viribus, initio anni insequentis II Ianuarii, in sollemni Procerum Scotiae conventu, Schonae, ubi Scotorum Reges coronari solent, Regno inauguratur. Inter quas caeremonias e numero Procerum Robertus Duglassius Regi praeparata oratione gratulatus, eundem ad ultionem paternae
necis ex sententia omnium cohortatus est. Quibus peractis Rex comitantibus Proceribus Schona Ionstoniam deducente toto exercitu perrexit. Ac dein reliquam hiemis partem ordinandis Regni negotiis, instaurandisque copiis cum consilio Procerum exegit.
Galliam interea, quo minus Regi Angliae auxilia subministraret, intestina dissidia turbabant. Nam datis in custodiam Principibus Regii sanguinis, ut supra dixi, duobus Condaeis, et duce Longaevillano, Turenius rebus non fidens cum suis copiis ad Archi-Ducem Leopoldum Wilhelmum transgressus est, coniunctisque cum eo viribus Capellam primo, dein Retelium vi occupat. Quibus valido praesidio firmatis Castrum Porcini ubi commodus est Axonae fluminis traiectus, invadit; superatoque Axona in Campaniam progressus Rhemos Campaniae metropolim ad dandam pecuniam, et subministrandam exercitui alimoniam metu adigit, caeso interim apud oppidulum Fimam Hocquincourtio Peronae Gubernatore, qui cum sex Legionibus in insidiis collocatus Marchionem Plessi-Praslaeum, ut se cum eo coniungeret praestolabatur. Illa clade quinque vexilla, et ducentos equites Galli amisere praeter trecentos [(transcriber); sic: tracentos] fere, qui in potestatem Hispanorum pervenere. Hoc incommodo perterriti Galli, simul metu ne Hispani Rhemos, aut Catalaunum, aut aliam validam urbem peterent; copias omnes campo eductas in urbes hosti proximas praesidio imponunt. Ita Marchio de la Ferte in suburbium Rhemorum cum aliquot milibus concedit, Marescallus Plessi Praslaeus Feram, Generalis Legatus Rosa Laudunum, Hocquincourtius ad S. Quintinum, Marescallus Villaquierius Atrebatum, alii alio concedunt, Captivi quoque Principes in securiorem custodiam, et Thesaurus Regius Parisiis ad S. Dionysium in tutum comportatus est. Inter haec Archidux Leopoldus misit Parisios tibicinem cum litteris ad Ducem Aurelianensem patruum Regis de pace, quibus in Parlamento palam perlectis Aurelianensis postridie cum responso Baronem Venderonium ad Archiducem remittit, quique de tempore, loco, et personis ad hanc pacificationem assumendis sententiam Archiducis cognosceret. Ille audito Venderonio summopere gavisus placere sibi ostendit, ut locus inter Rhemos et Rhethelium medius deligatur, quo ipse et Aurelianensis ambo in persona conveniant, ac de pace vel indutiis colloquantur. Ad id renuntiandum Gabriel Toletanus una cum Venderonio Parisios mittitur. Re ad concilium relata cum Galli locum alium mallent, decretum, ut Nuntius Apostolicus, atque Orator Venetus rogarentur, qui una cum Comite Memmio ad Archiducem profecti cum eo agerent de loco tractatuum a castris Hispanicis remotiore, ac simul exquirerent, quid quantumque potestatis Archidux a Rege Hispaniae haberet, de pace cum iis componenda. Omnium ergo animis in spem novae pacificationis erectis cum nihilominus hostilitas non cessaret, et tractationum praeambula in longum producerentur. Archidux ne tempus frustra consumeret, motis apud Fimam castris, ubi fere per mensem substiterat, partem copiarum ad obsidendum Mosonium dimittit; quod est apud Mosam parvum quidem, sed permunitum oppidum. Ipse cum reliquo exercitu apud vicum Vendii iuxta Axonam flumen consedit. Mosonium a Carolo V. olim, et deinceps ab aliis irrito hactenus eventu tentatum, summa fortitudine oppugnantibus restitit. Donec Archidux misso Comite Fonsaldania cum quinque milibus ac vim obsidentium auxit. Igitur mense Novembri in potestatem Hispanorum concessit; Praesidiariis permissum ut more militari explicatis vexillis cum omnibus impedimentis ac
duobus tormentis a tradito oppido excederent. Post Mosonium Donchery quoque uno infra Sedanum milliari, Hispanis cessit. Archidux igitur omnibus praesidio firmatis, reliquo exercitu in hiberna disposito Antverpiam sub finem mensis Novembris rediit, re bene feliciterque gesta. Actisque Deo sollemniter gratiis nomine Regis Hispaniarum, initio mensis Decembris Marchionem Sfondratum, Comites Buquoium, et Schwartzenburgicum, Equites aurei velleris creavit, consuetis caeremoniis, praesentibus ex eo Ordine Collegis aliis duodecim. Dum haec in Campania et Picardia ab Archiduce geruntur Rex Galliae cum Cardinale Mazarino re apud Burdigalam composita ut supra dictum est Parisios revertit. Et quamquam cepta iam hieme tempus erat rebus gerendis haud sane idoneum, tamen recuperandi Retelii spes et cura incessit. Collectis igitur copiis et numerata parte stipendiorum eo Cardinalis cum praecipuis Ducibus mittitur. Neque res caruit successu. Urbs opinione celerius recepta; et Mareschallus Turenius, qui cum undecim milibus Hispanicis et Lotharingicis copiis auxilio venerat, fusus fugatusque. Captus in ea pugna Gubernator Mosonii Stephanus de Gamarra, Legatus Generalis, et Comes de Lanau equitatui Germanico praefectus. Cecidere e praecipuis Philippus, ex Comitibus Palatinis, Electoris Heidelbergensis frater, qui legioni Equitum Lotharingicorum praefuit, e Gallis vero Vicecomes Corvallius, et Chiliarcha Plessaeus, Marescalli Plessaei filius. Impedimenta Turenii omnia in potestatem victorum pervenere, et signa militaria fere quadraginta, quae Parisiis in Basilica D. Virginis in victoriae monumentum suspensa sunt. Per idem tempus Hispani de Gallis in Italia et Catalonia quoque triumpharunt. Hic Marchio Mortara recuperatis diversis Cataloniae locis mense Octobri Tortosam validam urbem ad Hebrum cum omnibus copiis circumsedit, qua ad initium Decembris producta, cum nulla subsidii spes obsessis affulgeret, fugatis a Duce Albuquercio quinque navibus Gallorum auxiliariis, urbs in fidem ac potestatem Hispanorum redit. At in Italia vel potius apposito Italiae Tyrrheno mari Ioannes Austriacus cum Comite Ognate Prorege Neapolitano, Portum Longum, qui est in Elba insula, e regione Plumbini, duobus fere miliaribus a continenti abiunctus, difficili ac laboriosa obsidione a Gallis recepit. Reperta ibidem magna annonae vis atque omnis generis apparatuum militarium, quae in biennium fere obsidionem toleraturis sufficere potuissent. Igitur actis Deo gratiis, et portu omnibus necessariis proviso, divisis inter se navibus Austriacus Panormum in Siciliam, Prorex Neapolim rediit. Ibi militibus, quorum fere decem milia, aut ferro hostium, aut aestu ac orta inde contagione interiere, quies ac stipendium data.
Sub finem Novembris duo Electorales Saxoniae Principes Christianus et Mauritius, filii Electoris matrimonio coniuncti sunt, cum duabus itidem sororibus Christiana, et Sophia Hedwige, Ducibus Slesvici et Holsatiae. Eae nuptiae Dresdae in Saxonia per multos dies magna pompa peractae sunt. Mense insequenti Augustae Taurinorum in Pedemontio Ducis Sabaudiae filia Adelheidis Ferdinando Mariae filio Electoris Bavariae natu maiori desponsataest, internuntio Maximiliano Comite Curtio, qui splendidissimo comitatu illuc Monachio profectus caeremoniis desponsationis nomine Electoralis Principis praefuit. Eodem anno Ludovicus sextus Landtgravius Hassiae Darmstattanus in matrimonium accepit Gottorpii in Holsatia Mariam Elisabetham Friderici Ducis Holsatiae et Schlesvici filiam. Mense Octobri Christina Sueciae Regina in sollemni ordinum Regni conventu Stocholmiae
ab Archi-Episcopo Upsaliensi coronata est. Obiere eodem anno Wilhelmus Princeps Orangius, relicta gravida vidua quae octiduo post filium enixa est Wilhelmum Henricum: in Polonia magnus regni Cancellarius Christophorus Ossolinsky, undecim annos ea dignitate cum laude functus. Parisiis Dux Angolismensis Caroli noni Regis Galliarum filius, anno aetatis suae octogesimo octavo: et Princeps Condaea, mater Principum captivorum: et Claudius Memmius Comes de Avaux nuper ad pacem Monasteriensem, ac alias ad varios Europae Principes, Regni Galliae Legatus.
Ad initium anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi primi, Caesar Ferdinandus matrimonium cum Eleonora Duce Mantuana, quod sub finem anni superioris publicatum Viennae fuerat, contraxit, misso Iohanne Maximiliano Comite de Lamberg, qui Sponsam Imperatoriam ex Italia in Germaniam deduceret. Caesar adventanti obviam profectus, apud Neukirchium excepit; inde eodem adhuc die sub vesperam Neostadium progressi postridie consuetis Ecclesiae caeremoniis, et sacris precationibus, ab Episcopo Viennensi, coniuncti sunt, fuit haec dies ultima Aprilis, et Dominica quarta post Pascha. Triduo dein nuptialibus hilaritatibus exacto, Caesar cum nova Coniuge Viennam reversus, sollemni ibidem pompa, a tota aula, et praesentibus variorum Europae Principum oratoribus, ac Ordinibus Provinciarum exceptus est. Omnibus Viennae peractis Palatinus Neoburgicus Wolffgangus Wilhelmus, ad tertium quoque Matrimonium exemplo Caesaris progressus est, ducta in Coniugem Francisca Maria Egonis Comitis Furstenbergii filia. Cui VII. Idus Maii ad vicum Dormagen obviam profectus post aliquot horarum colloquium eodem vesperi cum nova Sponsa Dusseldorpium rediit.
Ceterum mense insequenti, pacata iam omni Germania, et in nuptiales hilaritates effusis Principum aulis animisque, cum otio et quieti Germaniae nupera Pacificatione satis provisum putaretur, repente novi belli initium ab Electore Brandeburgico in ditionem Montensem hostiliter ingresso, coortum est. Quod quia subito exstitit ac deinde mox compositum, variis hominum sermonibus celebratum fuit, paulo altius, ex iis quae palam litteris edita sunt, pro instituti mei brevitate repetendum duxi. Guilielmus Dux Iuliae, Cliviae, et Montium, Comes Marchiae et Ravenspergae, cum Anno 1546. Ratispone in Matrimonium duxisset Mariam Ferdinandi I. Caesaris filiam, duo a Carolo V. Caesare privilegia impetravit, quae et deinceps a successoribus confirmata sunt, Primum, ut, si Dux Guilielmus ex Maria Coniuge nullos heredes masculos susciperet, aut suscepti sine heredibus masculis ex hac vita excederent, omne ius ditionum ac provinciarum ad filias ex Guilielmo et Maria genitas devolveretur, aut si nulla earum superstes esset, ad earundem legitimos Masculos heredes. Deinde ut dictae ditiones omnes, apud unum tantum universalem Dominum ac successorem indivisae permanerent, more apud Principes Germaniae, et plerosque externos ad firmandum potentiae robur hactenus observato.
Dux igitur Guilielmus ex hoc matrimonio duos filios et quattuor filias suscepit. Filiorum natu maior Carolus Fridericus maximae spei princeps, Anno 1577. in ipso aetatis flore Romae ante patrem exstinctus est. Alter filius Ioannes Wilhelmus, patri Guilielmo Anno 1592. defuncto in ditionibus paternis successit. Cum autem esset infirma plerumque valetudine, nullos liberos genuit ex utroque matrimonio, quod illi primum cum Iacoba Badensi, deinde Antonia Lotharinga fuit. Atque ita anno huius saeculi nono
defunctus, ditiones suas variis Principibus appetendas reliquit. Sed vi privilegii Caesarei hereditas earum ad sorores ipsius, et filias Guilielmi spectabat. Harum prima ac natu maxima fuit Maria Eleonora Alberto Friderico duci Borussiae in matrimonium elocata, quae obiit Anno 1608. ante fratrem Ioannem Guilielmum, neque ullos heredes masculos reliquit, sed tantum unicam filiam Annam, quae postea nupsit Ioanni Sigismundo Electori Brandeburgico, qui est avus moderni Electoris Friderici Wilhelmi. Atque hinc ius suum in has provincias derivant Brandeburgici. Altera Sororum ac natu secunda fuit Anna in matrimonium data Philippo Ludovico Comiti Palationi, quae fratris funeri superstes, et herede masculo Wolffgango Wilhelmo ornata, proxima omnium ad has ditiones videbatur, tertia fuit Magdalena nuptui data Ioanni Bipontino, ex quo etiam filios et heredes masculos suscepit. Quarta fuit Sybilla nupta Carolo Marchioni Burgoviae, cuius iura Palatinus Neoburgicus ad se certis pactionibus transtulit. Igitur, ut ad rem veniamus, cum Anno 1609. Dux Ioannes Wilhelmus sine liberis, ut supra memoravimus e vita excessisset, aliis ius suum scripto asserentibus, Wolffgangus Wilhelmus Palatinus Neoburgicus nomine Matris, Ernestus Marchio Brandeburgicus nomine Fratris Electoris, Ioannis Sigismundi eiusque coniugis, possessionem vacantium provinciarum adierunt, inito pacto Tremoniae, ultima Maii, ut dictas provincias pariter administrarent donec de iure cuiusque, aut amice conventum, aut disceptatum iudicio foret. Eodem tempore de Religione, eiusque exercitio Ordinibus Patriae binis litteris; die 14 Iulii Duisburgi, et 21 Iulii Dusseldorpii, ita cautum et provisum fuit, ut Romana Catholica, et aliae Christianae Religiones, sicut passim per Imperium Romanum, ita et in his provinciis, prout de facto in publico usu, et exercitio sunt, sic deinceps continuentur, permittantur, et defendantur, nec quisquam in conscientia aut exercitio tum vigente turbetur, aut molestetur. Cum autem tum temporis solius fere Catholicae Religionis exercitium publicum, in singulis ditionum locis esset, exceptis paucis in quae sub extrema tempora Ducis Guilielmi, eiusque filii contra iussa Principum, Magistri novarum Religionum irrepserant, factum est, ut conniventia, et aemulatione novorum Principum, quorum alter erat Reformatae, alter Augustanae Religionis, novi Magistri certatim contra pacta et promissa superiora introducerentur. Postquam vero Palatinus Neoburgicus relicta Augustana Confessione, Catholicae Romanae Ecclesiae veritatem agnovit, eiusque fidem publice Anno 1614. Dusseldorpii professus est, ducta in matrimonium Magdalena Ducis Bavariae filia, eo etiam coepit intendere, multoque quam antea diligentius; ut, quod promissum conventumque initio fuerat, Catholicae Religionis exercitium, in iis locis ubi antea fuisset sancte observaretur, dimissis eiectisque, qui contra pacta hactenus introducti fuerant, aut deinceps irrepere conabantur. Atque id eo magis quod in pactis nuptialibus tam Borussicis quam Neoburgicis, quibus Ducis Guilielmi filiae elocatae sunt, et unde ius suum utrique in has provincias deducunt, expresse cautum et conventum fuit; ut si forte harum ditionum hereditas ad supra memoratas filias perveniret, nihil in iis circa Religionem innovaretur, sed ubique antiqua et vera Catholica Religio sine omni obstaculo sancte coleretur, et retineretur. At vero Brandeburgici contra existimabant non obstare pactis nuptialibus, nec sponsioni Ordinibus datae, si aliarum etiam Religionum quae in Imperio usitatae sint cultores introducerentur, modo id sine damno atque iniuria Catholicorum fieret, et illi inter hos quiete et pacate
vivant, quinimo ita consuli tranquillitati, non minus animorum et conscientiae, quam patriae et rei totius publicae., cum indecorum sit, et a dignitate Principis alienum, nullum ei in suis provinciis, suae Religionis exercitium licere, quae sola Religionis unica sit, cuius paritas et concordia amorem illis et reverentiam subditorum conciliet. Haec igitur sententiarum diversitas crevit inter Principes possidentes, postquam Provincias inter se partiti sunt, quantum enim Brandeburgici, pro usu Religionis promiscuo ubique introducendo laborabant, tantum contra nitebatur Palatinus, ut unitatem et decus solius Catholicae iuxta pacta et conventa conservaret. Haec contentio eo usque processit, ut Status Ordinum Hollandiae se immiscerent, atque ad Neoburgicum a proposito deterrendum, per vicinarum urbium Rheinbercae et Orsoyae praesidia, parochos et Religiosos quotquot possent ex Ducatibus Montensi et Iuliacensi captivos abducerent, duraque et diuturna aliquot annorum custodia detinerent, in qua etiam nonnulli maerore atque miseria consumpti sunt, innoxii plane, extraque aleam et controversiam positi, ex quo fiebat ut plerisque Catholicis parochis metu diffugientibus, eorum subditi diu divi ni cultus exercitio carerent, multique interea infantes sine baptismo, adulti sine confessionis et Eucharistiae Sacramentis, cum aeternae etiam salutis periculo ex hac vita discederent. Igitur Neoburgicus ut se suosque his difficultatibus expediret, post missas ultro citroque litteras et Legationes, cum supremo Electoris Brandeburgici Camerario Burgstorffio anno 1647. die octava Aprilis super Religione eiusque exercitio, ita Dusseldorpii transegit. Ut Ecclesiae, eorumque bona, et proventus iis restituerentur, qui ea anno 1609. possedissent; exercitium vero Religionis, extra Ecclesias, tam publicum quam privatum ad illum modum haberetur quo anno 1612. qualibet anni parte fuisset. Ea dein transactio ab Electore confirmata est, missique ab utroque Principe deputati Duisburgum exsecutionem dictae transactionis ordiuntur. Ceterum hic rursum haesit actio, quoniam Brandeburgici a promiscuo Religionis usu nolebant recedere, idque vigore primorum Reversalium, quibus neque vellent, neque possent derogare, cum e contra Neoburgici contenderent huic transactioni necessario insistendum, quae velut in temperamentum ac moderamen assumpta esset dictorum Reversalium, de quorum sensu hactenus inter Principes conveniri non potuerit. Ita re infecta discessum est. Neoburgicus autem, cum haud multo post universalis Germaniae pacificatio ad exitum deducta esset, quoniam particulares transactiones non procedebant, ad illius observantiam confugit, ac pro Restituenda Religione, eiusque exercitio assumpsit Annum 1624. in eius pacificationis instrumento generaliter praescriptum, exemplo reliquorum Principum qui illud iam passim per Imperium auspicabantur. Inter haec Elector Brandeburgicus hoc Anno 1651. Mense Aprili cum Electore Saxoniae paucos dies in arce Liechtenburgh collocutus Cliviam profectus est, praemissis aliquot copiis quas e praesidiis suis deduxerat et aliis subsequi iussis, quibus omnibus Ottonem Christophorum Sparrium imposuerat; eae erant fere in universum quattuor milia. Cliviae mense Iunio die 15. nomine Electoris mandatum publicatum est, et mox aliquot locis in Ducatibus Montensi ac Iuliacensi affixum, ad eorundem Ducatuum Ordines et inquilinos in hanc sententiam. Primo significabat Elector venire se in has provincias, ut iuxta pacta et promissa a maioribus suis inita, privilegia et libertatem earundem, adversus varias Palatini Neoburgici iniurias in pristinum locum et vigorem restituat, atque ad hoc uno sibi atque altero loco occupato opus esse, ubi pedem
figat. Quare neminem debere id secus quam ipse sentiat interpretari, cum sui propositi sit, nihil aliud quaerere quam Dei gloriam, patriae salutem, et Iustitiam quam omnibus et singulis sine respectu Religionis iuxta foedera et transactiones superiorum annorum velit impartiri. Deinde mandabat omnibus horum Ducatuum praefectis et inquilinis, ne deinceps ullas contributiones Palatino Neoburgico decernant, aut exsolvant, nullum ei subsidium consilio vel facto praestent, sed se solum suosque heredes et successores respiciant, ac observent. Ad extremum comminatur, si quis huic edicto obniti, aut Palatinum Neoburgicum quovis modo iuvare perseveraverit, se eum ablatis omnibus Privilegiis pro hoste ac rebelle habiturum. Hoc edicto ut diximus evulgato miles Electoris eodem die arcem Angermondam hostili incursione, multoque Pyrobolarium globorum iniectu vi aggressus est, caelis primo impetu aliquot civibus et inquilinis, deinde cum arx fortius quam ipsi speraverant, resisteret, expilato vico, ac templo adiacente, vicina loca eodem impetu populabundi pervadunt. Atque in templo pagi Mulchem, non contenti illud expilasse, infantem qui e matris brachiis pendebat diviso capite interficiunt. Inde ad pagum Pempelfurt in conspectum Dusseldorpii atque ipsas fere munitiones progressi Villam Principis abductis inde omnibus armentis et pecoribus quantum per tempus licuit despoliant, additis comminationibus se propediem maiore cum exercitu, viribusque affuturos. Interea Elector purgandi sui causa ad Caesarem miserat Ioachimum Fridericum Baronem de Blumenthal, qui impetrato accessu has actionis Brandeburgicae contra Palatinum causas exposuit: Primum querebatur Neoburgicum ex ditionibus Iuliacensibus, in quarum fruitionem a Maioribus Electoris nullo suo iure sed solo pacis amore admissus sit, fere alterum tantum possidere, quantum Elector obtineat, eoque semper intendere, ut suam ipse paulatim portionem augeat, Electoris contra minuat ac concerpat. Transactionem quae Anno 1619. inter parentem Electoris et Neoburgicum facta sit, numquam observare voluisse, sed Comitatum Ravenspergensem multos annos contra dictam Transactionem pro se totum retinuisse et possedisse, sensisse id graviter Electoris parentem, et vindicaturum etiam fuisse, nisi tum bello Germanico implicatus, et continuis Neoburgici promissionibus in spem erectus cogitationes eas divertisset. Ex his satis apparere Neoburgicum numquam veram pacem, et concordiam cum Brandeburgicis colere, neque in hac causa sententiam Iudicis exspectare voluisse, Idque adhuc manifestius patere ex nuperrima transactione quae Anno 1647. inita sit, quam ipse, et si omnia inibi clarissime ac simplicissime explicata sint, nihilominus in idoneis obiectionibus convellat, atque Electorem exagitet. Proferri posse qui iureiurando confirmaturi sint, audivisse se dicentem Neoburgicum, quod conventionem provisionalem in posterum nollet observare; et nuper etiam ad aliquem ex ipsiusmet Electoris Consiliariis dicere ausum, brevi velle se cum Electore strenue decertare. Eius rei initium fecisse exigendo sedibus suis Augustanae ac Reformatae Religionum Cultores, eosque acribus ac severis edictis persequendo, contra quam in provisionali Conventione cautum sit, atque adeo occasionem et causam dedisse Unitarum Provinciarum Ordinibus, vicem talionis in sacerdotes Catholicos exercendi quos Elector ex eorum manibus vix eripere potuerit, ac nunc periculum sit, ne per has Neoburgici actiones, in priores, ac fortasse graviores calamitates incidant. Exploratum Electori esse, ad invadendas suas ditiones Neoburgicum nihil aliud exspectare, quam ut ipse e Brandeburgica in Prussiam proficiscatur, ut absentem
oportunius adoriatur. Notam esse ipsius cum Duce Lotharingiae singularem amicitiam, cuius copiae haud dubie in ditionibus Neoburgici praeterita hieme, hibernaturae fuissent, nisi quid aliud intervenisset. Electorem diversis e locis certiorem fieri, Neoburgicum cum vicinis Ecclesiasticis Principibus eum in finem clandestina colloquia habuisse, ac fortasse confoederationem, nisi iam confecta sit, conficere tamen voluisse. Ac praeter haec manifesta satis hostilis animi indutia ex litteris colligi quas Neoburgicus ad Electorem miserit, in quibus illum more inter Principes insolito mendaciorum insimulet. Postremo Iuniorem etiam Neoburgicum audacter atque aperte denuntiasse, ne unicum quidem pedem terrae Electorem e ducatu suo Clivensi retenturum. Has ob causas conficiebat Legatus Brandeburgicus, ut ad suarum ditionum defensionem in tempore respiceret, atque imminenti tempestati mature praeverteret, omnino Electori necessarium fuisse. Petebat itaque ne Caesar sinistri aliquid de actione Electoris suspicaretur, seposito omni affectu cognationis ac Religionis Catholicae, quam Elector inviolatam plane illaesamque, iuxta pacta et conventa conservaturus sit. Deinde ut ipsum Neoburgicum ad aequam mentem, et sana consilia reducat: ac vicinos Principes ne se huic negotio immisceant clementer admoneat ac dehortetur. Ad has querelas Caesar sexto post die respondit non videri eius momenti, ut propterea ad maiorem Provinciarum ruinam et vastitatem Elector Neoburgicum hostiliter invadat, atque exin novo per Imperium Romanum bello occasionem iniciat. Satis provisum esse constitutionibus Imperii ac nupera pacificatione, quomodo huiusmodi controversiis ac difficultatibus vel iure vel amica compositione obviam iri debeat. Itaque Electorem recte atque ordine facturum, si Legibus Imperii, uti et litteris dehortatoriis quas ad eum miserit, pareat, copias ex provinciis Neoburgici deducat, et reponat omnia in eum statum in quo antea fuerint, controversias vero arbitrio Commissariorum, qui a se Anno, 1649. nominati atque ab ipsis acceptati sint, finiri ac componi sinat. In eandem sententiam scripsit Electori paulo copiosius, atque a vi et hostilitate serio dehortatur. Eodem die mandatum dat ad Ordines et subditos Ducatuum Iuliae et Montium, abrogato edicto Brandeburgico, ut in fide atque officio erga Palatinum Neoburgicum maneant, donec causa aut via Iuris aut amica compositione terminata fuerit.
At vero Palatinus Neoburgicus nihil minus cogitans quam ut armis impeteretur atque adeo rem serio agi videns, palam de vi atque iniuria sibi illata, edito scripto protestatus. Quae vero Electoris nomine adversus se vulgata fuerant contrario scripto refutavit. Inde ad repellendum inopinum bellum plane imparatus vicinorum Principum auxilia respexit, misso Philippo Wilhelmo in Belgium ad Archi-Ducem Leopoldum, et Carolum Ducem Lotharingiae, ut inde auxilium sollicitaret, et Francisco Egone Comite Furstembergio Choriepiscopo Coloniense, cuius sororem paulo ante in matrimonium acceperat, Viennam ad Aulam Imperialem, qui Caesarem de omnibus edoceret, et contra iniustam vim opem posceret. Accusationem vero Brandeburgicam cum prius apud Caesarem purgasset, evulgato dein scripto in hunc modum confutavit. Ut pleraque omnia negaret, ac temeritatem imprimis Legati Brandeburgici coargueret; qui aures Caesaris tam falsis criminationibus implere non erubuisset, nam primo dixisset se nullo suo iure, sed solo pacis amore in fruitionem Iuliacensium, non modo falsum esse, sed eius contrarium omnino verum, Idque ex actis in hac causa apud Aulam Caesaris ventilatis apparere, in quibus clarissime deductum sit, se priorem, vacantium provinciarum possessionem
coepisse, atque in communionem earundem amore pacis Brandenburgicos admisisse, nihilque hactenus atque etiamnum magis optare, quam ut res tandem Iudicio finiretur, quod Brandeburgici haud dubie ex diffidentia causae semper protraxissent. Transactionem quae anno 1629. inter parentem Electoris ac se facta sit, sanctissime observasse, neque de Comitatu Ravenspurgensi plus obtinuisse quam duas satrapias, reliquis duabus Electori relictis, ac si fortasse quoad hunc Comitatum omnia ad amussim observata non fuissent, in quo ipse extra culpam esset; tamen de eo, Anno 1647. Electori ita satisfactum, ut propterea movendi belli causam non habeat. Transactionem autem anni vigesimi noni primum omnium evertisse Electorem Modernum, cum statim post obitum parentis Anno 1647. quem-admodum et nunc, validas copias in ducatum Montensem immisit, prope ipsam urbem Dusseldorpium, in conspectum suum atque ita ostentata vi ad novam ineundam Transactionem se induxerit, non sine magno suo incommodo, damnoque. Quam tamen neque nunc observet, immissis denuo copiis quae omnia undique hostiliter populentur. Quare quod apud Caesarem accusetur quod Transactiones violet, neque paci studeat, nec iudicialem huius causae eventum exspectare velit, in eo vim sibi atque iniuriam a Legato Electoris fieri. Magisque haec in Electorem dici posse, qui nulla probabili, ac plane indicta causa, sibi innocenti ac nihil minus metuenti contra omnia humana ac divina Iura, contra publicas Imperii constitutiones, ac nuperam Pacificationem, bellum inferat, suasque ditiones hostilem in modum populetur ac devastet. Reliqua accusationis capita de minis ac suspectis confoederationibus, de occultis machinationibus et consiliis, de eiectione omnium eorum qui Reformatae vel Augustanae Religionis sunt, et quae sequuntur, quoniam vana ac falsa sint, atque Electori ab hominibus malevolis imposita, indigna duxit ad quae responderet. Quae tamen si vera essent non propterea Electori fas fuisse, sibi ipsi ius dicere, atque illud continuo armis et ferro persequi.
Inter haec Neoburgicus per omnes ditiones suas militem conscribit, quibus Ioannem Baronem Reuschenbergium proposuit, et reversus e Brabantia Princeps Philippus Wilhelmus partem copiarum Lotharingicarum adduxit. Illi collatis castris Ratingam inter et Dusseldorpium consedere; adversus Brandeburgicos, qui haud procul inde apud ostium Angerae in Rhenum influentis, locum ceperant. Ibi inter crebras ut fit velitationes tandem Colloquio Principum pacificatio coepta, ac dein per Legatos Caesaris Melchiorem Comitem Hatzfeldium, ac Ioannem Anetanum Imperialis Aulae Consiliarium ad exitum perducta est Cliviae, 11 Octobris in hunc modum. Primum ut controversia Religionis eiusque exercitii quae inter Electorem et Neoburgicum intercedit examinetur ac decidatur per Commissarios Caesaris iam pridem nominatos, scilicet Episcopum Monasteriensem, et Ducem Brunswicensem, iisque bini adiungatur ex parte quidem Electoris, Augustus Dux Anhaltinus, et Ludovicus Henricus Comes Nassoviae, ex parte vero Neoburgici, Episcopi Paderbornensis et Osnabrugensis; Qui communicato inter se consilio, auditis utriusque partis rationibus disquirent an status Religionis in his ditionibus ad observantiam anni 1624, iuxta Pacem Monasteriensem, an vero ad annum 1609. iuxta pacta et conventa Principum provisionalia, reducendus sit, et si qui idem hoc postremum visum fuerit, quomodo ea pacta intelligenda atque explicanda sint. Quod si autem propter suffragiorum paritatem Commissarii nihil possint statuere, Imperator adhibitis aliquot in consilium Proceribus Imperii pari ex utraque Religione numero, vel in proximis
Comitiis per eosdem totam controversiam decidet ac determinabit, eique iudicio sine ulteriori contradictione stabitur, vi nuperae publicae pacificationis: interim vero omnia restituentur in eum statum in quo ante hos motus fuerunt, nec quisquam ob Religionem turbabitur. Deinde Neuter alteri in posterum sub quocumque etiam praetextu bellum inferet, idque sub poena violatae pacis, et amissionis omnium Iurium, quae quisque in has ditiones praetendit, sed controversias deinceps orituras ad amicam compositionem aut iudicialem sententiam remittet. Denique dimittentur utrimque captivi, et copiae, praeter eas quae ad Custodiam corporis, aut locorum praesidia necessariae sunt, neque cuiquam fraudi erit alterutri partium per hos motus consilio, vel ope adfuisse. Reliqua autem quae statum politicum concernunt ita permanebunt, ut diversis transactionibus inter Principes conventum fuit, sine praeiudicio tamen ac fraude omnium, qui successionem Iuliacensem praetendunt. His ita peractis ac consignatis, statim ab armis discessum est.
In Gallia initio huius anni decretum sit a Parlamento Parisiensi ut Principes captivi, qui interim apud portum Gratiae, quae est arx ad hostum, Sequanae munitissima, detinebantur, e custodia liberarentur. Utque Cardinalis Mazarinus intra spatium quindecim dierum, cum omnibus qui ipsi adessent externis, e Regno excederet. Id iam diu egerant, quibus eius apud Reginam potentia, invidiosa erat. Facto igitur decreto, cui sine certo vitae periculo obniti non posset, noctu mutatis vestibus Parisiis egressus in Normanniam iter instituit; Cum ad Pontem Arcuatum pervenisset, intelligit Senatum Rotomagensem simile in se decretum fecisse, et iam Caletes in armis esse ut se transitu prohiberent. Igitur inde ad Portum Gratiae profectus ut Principibus de liberatione gratularetur, ac se purgaret, animadversa omnium haud dubia offensione, ac simul publicato ibidem decreto Rotomagensi, in Picardiam abiit, atque inde per ditiones Hispanicas addito commeatu ac praesidio, in Archiepiscopatum Coloniensem concessit, fixo interim domicilio Brulae, in arce Archiepiscopi. Ita intestinis Galliae dissidiis consultum videbatur. Principes e Custodia liberati Regem ac Reginam adeunt, atque ut maior reconciliationis fiducia esset, offertur Condaeo praefectura Aquitaniae, renuntiante ultro Espernonio, cuius imperium Burdigalenses praefracte satis detrectabant, ac nisi praefecturam deponeret, novos motus minabantur. Interim Rex aetatis annum quartum decimum ingressus e tutela Reginae matris excessit. Id factum est mense Septembri Parisiis in Curia supremi Senatus, praesentibus omnium Ordinum proceribus, ac toto Regio Senatu, Ducibus item Aurelianense, Andegavense, Eboracense, ac Regina Angliae, Regis Matertera. Ubi Rex actis breviter gratiis Reginae matri, quod per tot annos Regnum magna cura ac labore administrasset, in praeparato ad id solio collocatur, ac functiones Regias orditur. Primum omnium absolutus est Condaeus absens, nam ipse ne actioni huic interesset, ante paucos dies Parisiis excesserat. Deinde confirmatum est quod de discessu Cardinalis Senatus decreverat. Collata etiam aliquot beneficia inter Magnates, atque inter cetera cura Sigilli Regii demandata supremo Senatus Praesidii Archiepiscopo Tholosano: Porro Condaeus in Aquitaniam provinciam suam profectus, conciliatis sibi Burdigalensium animis, novas copias conscribit. Multi illum ex Aula et Nobilitate secuti, quorum favore atque opibus cum totam Aquitaniam, Santoniamque ac vicinas urbes in partes suas pertraxisset, apparebat eum haud dubie novum bellum moliri. Rex Duci Aurelianensi, ac Senatui Parisiensi negotium dat placandi Condaei, ut depositis armis in Provincia sua quietus consisteret. Ubi id impetrari non potuit, expeditis
etiam armis Condaeum crimine Maiestatis condemnat, et relicta Lutetia Pictaviam concedit; revocato ad se propere Cardinale, qui interea aliquot copias in hunc eventum conscripserat. Sub finem igitur anni Cardinalis cum exercitu in Galliam revertitur, multum obtestante Senatu Parisiense, ut decreto in Cardinalem lato insisteretur. Ita divisum in factiones florentissimum Regnum suis se ipsum viribus conficit. Ego hinc, eventu fatis permisso, in proximam Brittanniam enavigo.
Rex Carolus initio anni huius ut supra diximus Schonae in Scotia coronatus, omne tempus praeparationibus bellicis absumpsit. Ut primum autem per anni tempus licuit, instructo exercitu in campum processit, adversus Oliverium Cromvellum, qui utriusque Regni limites dispositis ubique validis copiis obsidebat. Ibi minutis quottidie proeliis certatum plerumque fere cum clade Scotorum. Igitur veritus Rex ne suum ipse exercitum quottidianis detrimentis attereret, maluit bellum in Angliam transferre, ut opem ex propinquo audentibus ostentaret; nam erant adhuc permulti qui novae Rei publicae offensi, Regi clam favebant, utque Angliam ingrederetur hortabantur. Erat id consilium generosum, atque utile etiam si primis tantum initiis fortuna adfuisset. Igitur Rex hac spe, frustra obnitentibus iis quos ad prohibendum Cromvellus disposuerat, cum toto exercitu Angliam ingressus est mense Septembri, appulitque sine ullo incommodo Vigornium, quae urbs statim in potestatem eius concessit. Inde quia locus non erat aut commeatu instructus, aut ad defensionem idoneus recta Londinum iter facere cogitavit. Iamque ibi trepidabatur. Sed dum Vigornii paucos dies ad reficiendos milites a labore itineris fatigatos commoratur, consilium eius Cromvellus praevertit. Is enim collectis omnibus copiis, quantis potuit itineribus Regem insecutus, apud Vigornium adoriri constituit. Alluit urbem flumen Sabrina iuxta quod Regii castra ceperant. Nihilominus pontem facere, et transire Cromvellus instituit. Ibi atrox et cruentum proelium fuit, inter transeuntes Anglos, et repellentes Scotos, quibus Rex ipse spectator atque hortator aderat. At vero postquam frustra resistentibus Scotis Angli flumen superarunt tanta vi in Regios impetum faciunt, ut illi desperata re, et confusis ordinibus de vita tantum ac salute solliciti in urbem confugerent. Quos insecuti victores Angli eadem nocte urbem cum omnibus qui inerant capiunt. Eorum decem milia fuisse memorant Relationes Londinenses, inter quos fuere praecipui ex Nobilitate Scotica Regem ad hoc bellum secuti. Caesorum tria fere milia traduntur, atque inter hos Dux Hamiltonius, qui ex acie saucius relatus, ac dein capta urbe in potestatem hostium perveniens postridie ex vulneribus decessit, in hoc felix, quod maturata morte securim Anglicam evasit. Rex dum urbs capitur per aversam portam sub noctem cum globo equitum erupit, ac multum per incerta atque avia vagatus, relictis sociis, quorum fidem merito in rebus tam artis suspectabat, assumpto unico magnate Scotico se occuluit, diuque ignoratus ubi locorum esset, tandem transmisso mari Britannico Diepam, inde Rhotomagum atque Parisios salvus appulit mense Octobri. Fama est, cum ab equitibus divertit, ascendisse in arborem opacam, atque ibi delituisse toto triduo, inde cum magnate illo iniisse in castra hostium, mutatis vestibus, ac dein Londinum habitu famuli cubicularii. Ibi a matrona nobili, ac fida exceptum, deductumque per flumen Thamesin ad mare, ex quo non sine periculo in Galliam enavigaverit. Vidisse Londini quomodo de se victo Anglia triumphaverit, spectasse et legisse edicta, quibus praemia prodentibus, supplicia opem aut perfugium sibi praebentibus decernebantur. Ceterum haec victoria novam Angliae Rem publicam stabilivit,
Scotia sub iugum missa. Cromvellius victor Londinum triumphali pompa ingressus, et insignibus donis, a novae Rei publicae directoribus cumulatus est. Captivi quorum ingens numerus, per carceres et illis omnes non capientibus, quidam in domos privatas collocati ac iudicio militari permissi sunt, ex quibus nonnulli ad mortem condemnati, magna pars in Americam et Virginiam relegati sunt. Scotiae urbes Dundaea, Andropolis, Montrosia, Sterlinum, aliaeque partim vi, partim deditione ad oboedientiam novae Rei publicae a praefectis Anglici exercitus rediguntur, missique a Parlamento Londinensi in Scotiam Legati, qui deditos in fidem ac defensionem reciperent.
Polonis hic annus celebri adversus Cosaccos ac Tartaros victoria insignis fuit. Cosacci enim non contenti pace quam ante biennium fecerant, continuo exercitum in castris habebant, neque se intra designatos limites continebant, et egressos in Walachiam Tartaros Tauricanos non impediebant modo; sed etiam omni ope, contra quam pactum erat, tuebantur. Cum autem Poloni in rebus tam dubiis, ad suos fines tutandos, infra Cameneciam in Podolia cum parte exercitus consedissent, neque iis liceret, ob metum Cosaccorum, Duci Walachiae confoederato auxilium ferre, tamen Polonos criminabantur quasi arma in separarent, totoque regno militem conscriberent, nullo alio fine nisi ad se perdendos ac funditus delendos. Itaque missi a Chmielnicio Legati, primo ad Pottoccium praefectum militiae quae apud Cameneciam erat, ac deinde ad Regem postulabant, uti exercitus, e Podolia, ac finibus ipsorum deduceretur. Iis Responsum; redirent ipsi ad sua, Tartarosque ac Walachiam omitterent, nihil iis mali metuendum, dummodo pactis starent, ac pacem colerent. Sin illa arma retinere, hostesque Regni Poloniae iuvare perseverarent, sibi causam esse, ut de eorum fide solliciti, rebus suis prospicerent, ac viderent, ne quid ab ipsis Res publica detrimenti caperet. Reiecti dein ad Comitia quae sub finem anni superioris Rex indixerat. Ibi decreta ad Cosaccos Legatio, quae iis pacem, si parerent, sin contra, bellum denuntiaret, ac simul in id bellum, si necesse esset, promovendum, sumptus ac tributa ordinata, ut quae praeter eas copias quae in regno essent, triginta sex milia externorum militum adhuc legerentur, essetque in potestate Regis, quoties id opus foret, totam nobilitatem ad arma convocare, atque ita omnibus Regni viribus hosti obviam ire Finitis Comitiis Rex, uti decretum erat, Legationem, cui sex e Magnatibus Poloniae interessent, Kioviam ad Cosaccos destinavit, atque ea irrita ad arma expedienda animum adiecit, dimissis per Poloniam Prussiamque, qui quantas possent copias conscriberent, ac primo vere, infra Lublinum ad se, cum tota nobilitate quam evocaturus propediem esset, instructas paratasque adducerent. Nihilo segnius Chmielnicius, audito comitiorum eventu, se ad imminens bellum comparabat. Neque cum Tartaris modo societate inita, sed Constantinopolim quoque, et ad vicinos Turcicos Praefectos atque in Transylvaniam pro auxilio expeditos miserat, quorum nonnulli intercepti, mira eius consilia, et atroces in Poloniam molitiones prodiderunt. Primo igitur vere Chmielnicius cum centum et quadraginta milibus, inter quos erant duodecim milia Tartarorum Tauricanorum, quos adhuc quadraginta alia sequi debebant, transmisso Borystene in Volyniam duxit, atque ibi occupatis aliquot locis castra fixit. Poloni interim Ductore Calinovio minore Militiae Praefecto, Vinniciam celebrem Podoliae urbem capiunt, in eaque omnes Cosaccos interficiunt. Quae clades festinavit profectionem Chmielnicii, ut e Volynia, ubi et ipse Bialakoercaviam vi interceperat, in Calinovium tum toto exercitu moveret. Sed hic hostium adventus certior factus, tantis
viribus impar, Cameneciam repetiit, atque ibi relicto sufficiente praesidio, se ad Regem recepit, qui apud Socaliam traiecto Bugo fluvio Nobilitatem Polonicam, et exercitum Lithuanicum exspectabat. Chmielnicius recedentem Calinovium minutis proeliis frustra retinere conatus, Cameneciam aliquot incursionibus tentavit, sed reiectus semper cum magna suorum clade, apud Constantinoviam tandem positis castris consedit; distat is locus a Camenecia quindecim fere passuum milibus inter confinia Volyniae ac Podoliae. Porro Rex postquam Nobilitas ac ceterae copiae convenissent, aucto exercitu ad centum fere milia, Socalia movens, in hostem duxit. Neque Chmielnicius detrectavit certamen, eo iam ferocior quod paulo ante in castra eius intraverat, ipse Imperator Tartarorum, cum selectissimis suorum. Dein numero ac multitudine Polonos longe superabat, quippe si fides adhibenda iis, quae ex castris scripta sunt, fuere ad trecenta milia. Promotis igitur utrimque copiis apud oppidum Beresteczko convenere; hinc Poloni et Lithuani cum suo Rege, et flore nobilitatis, Illinc Tartarorum ac Cosaccorum immensa prope atque incredibilis multitudo; Primum impetum in castra Polonorum decem milia Tartarorum fecere, die vigesima octava Iunii, quibus cum clade repulsis, postridie Imperator ipse Praecopensis cum omnibus suis ac parte Cosaccorum, Polonorum aciem magna vi aggressus est, duravitque id proelium, donec nox pugnantes dirimeret; dixisses hoc bidui conflictu universali proelio praelusum, ac veluti adhuc vires periclitarentur mutuo metu invicem discessisse. Tertio itaque die quae fuit ultima Iunii tota acie concurritur, tanta utrimque vi, atque pertinacia, ut diu, in quam se partem daret victoria, ambiguum maneret. Ad extremum vicit robur Polonorum, qui cum primum impetum in Tartaros fecissent, et loco pepulissent, eorum fuga Cosaccorum aciem perturbarunt. Ita fusus fugatusque numerosissimus exercitus amplissimam Polonis victoriam reliquit. Rex sub vesperam in ipso loco ubi pugnatum fuerat Deo hostium Victori gratias egit, cantato sollemni gratiarum Hymno, quem militarium tormentorum ac tubarum mixtus terrore clangor, grato temperamento distinguebat. Postero die nuntiatur Regi multo maximam hostium multitudinem, quae fuga evaserit, stare adhuc, ac se communire loco idoneo ac paludoso, obiectis ad latera carris atque impedimentis, quorum apud se magnum numerum habebant. In eo loco erat Chmielnicius cum robore Cosaccorum, ac si quam, vindicandi se, fortuna occasionem dedisset praestolabatur. Rex cum eos propter [(transcriber); sic: proter] conditionem loci vi inde expellere non posset, obsessis omnibus viis ne commeatus ad eos inferretur prohibere instituit; Quae res fere ad desperationem adigisset obsessos nisi unum adhuc exitum habuissent, per quem cum se consumptis omnibus alimentis decimo post die incompositi effudissent, ab insequentibus Polonis multi eorum trucidati sunt, nonnulli etiam paludibus ac stagnis absorpti, effractis pontibus, quos ipsi in hac necessitate, ac inopia materiae e pellibus consuerant. In hac fuga periere ad Viginti milia, atque inter eos Patriarcha Graecus ad animandos in hoc bellum Cosaccos Constantinopoli missus. Hac parta victoria, Polonica nobilitas; etsi Rex ad prosequendam victoriam plurimum hortaretur, accepta tandem venia domum discessit. Ceteri milites mercede conducti, ad insequendos fugientes missi sunt. Ianus Ratzivilius Dux Lithuanicae militiae cum suis ad Boristhenem insecutus Kioviam, olim Metropolim totius Russiae, ac Moniloviam, aliasque citra ac trans Boristhenem sitas urbes vi aut deditione intercipit. Tot ergo incommodis afflictus Chmielnicius; ac maiora metuens, rursum ad petendam pacem compellitur, quae ei a praefectis
Polonicae militiae, quorum copias contagio in dies minuebat, data est in has conditiones, Primo permissa vulgo libertas Religionis; Expulsis redditus in patriam ac bona sua concessus; Venia data omnibus hoc bellum secutis ipsique Chmielnicio; ita tamen, ut ad proxima Comitia veniret, ac Regem supplex deprecaretur, neque deinceps plus quam viginti milia Cosaccorum sub signis haberet, cum quibus iureiurando Regi Poloniae obstrictus, eius Regni fines contra incursiones Tartarorum, Turcarum ac Moscorum tueretur, quaeque cum hostibus Polonorum foedera haberet, ea dissolveret; ac deinceps Regi et Regno fidem atque obsequium praestaret.
Rex insigni victoria potitus triumphabundus Varsaviam revertit. Ibi eum luctus domesticus excepit, intellecta morte sororis Annae Catharinae Constantiae. Haec enim cum initio motuum Brandeburgicorum Dusseldorpio Coloniam quietis causa concessisset, iis compositis, dum adveniente Principi marito, suo more laeta occurrit, et manu prehensum ad aulam deducit, repentino animi deliquio correpta, inter manus ipsius exanimis, in terram collabitur, et postridie magno Principis luctu, omniumque aulicorum, quibus ob mansuetudinem ac clementiam eximie cara exstitit, ex hac vita excessit, die nona mensis Octobris, Princeps omnibus Regiis virtutibus cumulatissima. Cor atque intestina Coloniae in templo Patrum Societatis IESU sunt condita, Corpus peractis in Basilica S. Gereonis sollemnibus exsequiis; deducente toto Clero ac Magistratu Coloniense ad ripam Rheni, a nobilibus patriae delatum, avectumque inde Dusseldorpium apud eosdem Patres terrae mandatum est. Sub finem mense Septembris eandem universae carnis viam ingressus est Maximilianus Elector Bavariae, aetatis anno septuagesimo octavo, rerum gestarum gloria, imprimis vero Religione in Deum, prudentia, et felicitate nulli suae aetatis Principum postponendus. Ex posteriore coniuge Maria Anna Ferdinandi II. Imperatoris filia, duos filios reliquit Ferdinandum Mariam, et Franciscum Ignatium Wilhelmum, non modo ditionum, sed virtutis etiam et gloriae heredes. Ferdinando Mariae paucis mensibus ante mortem patris desponsata est Princeps Adelheids, Ducis Sabaudiae soror, misso Taurinum cum insigni comitatu maximiliano Comite Curtio, aulae Bavaricae supremo Praefecto; Cum quo hoc anno 1652. mense Iunio, dum haec scribimus, in Bavariam profecta, Wasserburgi a Sponso, Principe Electore, eiusque matre, Duce item Alberto, atque eius filio Sigismundo Episcopo Frisingense excepta, ac Monachium deducta est. Obiere eodem anno Aloysius Contarenus Rei publicae Venetae ad aulam Othomannicam, et diversos Europae Principes ac nuper in Germaniam ad universalem pacificationem Legatus ac Mediator: Leonardus Dorstensohnius regni Sueciae, per Germaniam iam pridem supremus belli praefectus; Amelia Elisabetha Landgravia Hassiae Cassellensis, et Franciscus Piccolomineus Societatis Iesu Praepositus Generalis, eidemque initio huius anni 1652. ab universo Patrum conventu sublectus Alexander Gottefredi. Utrique iisdem suffragiis successit Gosuinus Nickell, diu Coloniensis Collegii Rector, et per inferiorem Rheni provinciam Praepositus Provincialis.
Initio huius anni Maximilianus Henricus Archiepiscopus atque Elector Coloniensis paulo ante sacerdotio initiatus, et accepto per manus Georgii Pauli Stravii Episcopi Ioppensis, et suffraganei Coloniensis, pallio Archiepiscopali Coloniam quarta Ianuarii intravit, et die insequente convocato ad aedem Metropolitanam Clero ac Magistratu Coloniense, praesentibus Principibus Philippo Wilhelmo Palatino Neoburgico, et Ernesto Landtgravio Hassiae Cassellano, adsistentibus et ministrantibus de more Canonicis illustribus, cum
Episcopo Ioppense, et sex mitratis Abbatibus, sollemne Vesperarum officium de Epiphania Domini inchoavit, quo Pontificaliter peracto, postridie, ipso Epiphaniae die, in eodem consessu ad exstructam inibi aram sacris operatus, Archiepiscopalem Benedictionem cum plenissima peccatorum condonatione, circumfusae fidelium multitudini impertivit. Ad celebritatem huius actus quem Colonia a centum retro annis non viderat, atque ad spectandam commodius maiestatem rituum Ecclesiae Romanae, praeparatus erat in medio Basilicae Metropolitanae locus post chorum, intra columnas primarias tabulato; et ligneis cancellis septus, ac undique pretiosissimis aulaeis exornatus, quem ad cohibendam turbam hastati satellites ambibant, in eius loci parte priore exstructum erat theatrum tribus gradibus sublime, duarum fere columnarum spatium complexum, ac panno rubro instratum, pro ara Principe, quae in fronte versus orientem visebatur, tribus itidem gradibus theatro altior, eam duodecim Argenteae Apostolorum imagines atque in medio earundem praegrandis Argentea Crux, donum quondam Piligrimi Archiepiscopi, exornabat; ad dextram Arae partem versus aquilonem excitatum erat solium Archiepiscopale, ac paulo infra illud quattuor sedilia pro Principibus, Palatino Neoburgico, Landgravio Hassiae, eiusque Coniuge, et Vidua Furstembergica, ex adverso horum in altero suggesti latere, Episcopus Ioppensis, et sex mitrati Abbates suis singuli sedibus considebant; reliquam septi partem infra theatrum, Clerus ac Magistratus Coloniensis, nobilitas patriae, et Ministri Principum aliique viri honorati, quantum locus admittere poterat, complebant. Ministrarunt sacrificanti Principi diversi Comites, primus pro Presbytero, ut vocant, Assistente Ioannes Iacobus de Koningseck Subdecanus, deinde duo Diaconi Assistentes Leopoldus Fridericus Comes Truchsesius, et Hermannus Otto Comes Nassavius. Tum duo alii ministrantes, unus Diaconus ad Euangelium, Philippus Salentinus Comes de Manderscheidt Gerolstein, alter Subdiaconus ad Epistolam, Wilhelmus Ego Comes in Furstemberg, abluendis autem et tergendis manibus, ante, post, atque in ipso sacrificio inservierunt, duo Comites Salmenses, atque unus de Blanckenheim. Crucem vero Archiepiscopalem introeunti in Ecclesiam, atque exeunti Principi praeferebat de more Canonicus Domicellaris Ioannes Gerardus Comes in Manderscheidt, Blanckenheim. Infra Theatrum ex adverso Altaris praesidebant Choro, Comes de Furstembergh Choriepiscopus, et duo Canonici presbyteri Cantor et Camerarius. In ipso Clero eminebat Franciscus Dux Lotharingiae Decanus, cum reliquis Canonicis Metropolitanis, et ex adverso horum Praelati Collegialiter, cum Canonicis S. Gereonis. Ceterum sollemnitatem et gaudium primae huius Liturgiae plurimum cumulavit Confessio publica fidei Romanae Catholicae illustrissimorum Principum Ernesti Landgravii Hassiae, et eius Coniugis Eleonorae Mariae Comitis Solmensis. Qui ante inchoatam Liturgiam ad pedes Archiepiscopi; pro ara, facie ad populum versa considentis genuflexi, cum in gremium matris Ecclesiae recipi petivissent, annuente illo praelectam fidei formulam approbarunt, et tacto Euangeliorum libro sollemni Iureiurando confirmarunt. Multis difficile fuit lacrimas tenere, cum viderent, hos Principes ad eam Ecclesiam quasi postliminio reverti, cui ante annos centum et quinquaginta ex eadem Domo praefuisset Archiepiscopus Hermannus Landgravius Hassiae, multis atque egregiis in Ecclesiam Coloniensem meritis celeberrimus. Pauco dein interiecto tempore Elector Hildesium profectus est. Atque eius Episcopatus possessione adita, in templo ibidem primario sacrum Episcopale consuetis caeremoniis, quemadmodum et ante hac Leodii fecerat, peregit.
Eodem mense post diuturnos senii languores obiit Philippus Christophorus Elector Trevirensis et Episcopus Spirensis, cui iam pridem designatus Coadiutor Carolus Casparus a Leyen, mox successit, a Collegio Metropolitano paucos post dies consueto ritu inauguratus. Interim de evacuatione Franckendalii, quod adhuc praesidio Hispanico obtinebatur, post multas disceptationes res tandem eo perducta est, ut numerata Regi Hispaniarum pecunia mense Aprili praesidium decederet, et locus Electori Heidelbergensi, vigore pacificationis Germanicae redderetur. Post haec Caesar comitia Imperii sub finem anni huius Ratisponam indixit; invitatis interim ad se Pragam Electoribus, ad praeliminare colloquium, quo ipse hoc mense Iulio primus cum filio Rege Hungariae atque omni aula profectus est. Porro in Gallia ad reditum Cardinalis civiles discordiae multo impotentius exarsere. Condaeus, et Aurelianensis cum Senatu Parisiense, et reliquis fere per Galliam Parlamentis, missionem Cardinalis, et decreti in ipsum lati exsecutionem armati urgent. Ille Regis et Reginae praesidio innixus contra aemulorum vim et potentiam Regiae auctoritatis dignitatem oppositis armis constanter tuetur. Quae quem tandem exitum habitura sint, insequentes anni manifestum facient. Nihilo quietiores interea res in Polonia fuere. Ibi comitia ad initium anni huius indicta, ac fere ad finem perducta unius nuntii Provincialis intercessio dissipavit: Cancellarius regni minor contractis cum Rege inimicitiis, indignante Nobilitate, a Rege ac Senatu Regio Maiestatis condemnatus, Petricoviam primo ac inde in Sueciam profugit. Interea Cosacci ac Tartari his turbis excitati, caeso ad Boristhenem exercitu Polonorum limitaneo, e suis rursum latibulis Valachiam erumpunt eoque Principe magna pecuniae vi mulctato, nunc in Podolia Cameneciam, validissimam eius provinciae arcem, summis viribus oppugnare dicuntur. Quae res ita perculit Polonos, ut Rex convocata rursum ad arma nobilitate, in hunc mensem nova Regni Comitia indixerit. At vero inter nuper natam Angliae Rem publicam, et Confoederatos [Orig: Confaederatos] Belgii Ordines haud obscura belli indicia prodiere, dum Angli, liberiorem Hollandorum sub Regibus, et quaestuosam navigationem, tractis ad se commodis intercidere moliuntur. His accedunt alia Anglorum postulata, ut decimum halecem quem Hollandi in Mari Anglico piscantur novae Rei publicae contribuant, ut eiusdem navigiis velut antea Regiis, honoris ergo vela submittant, ne domui Regi Stuardorum in suis deinceps Provinciis perfugium aut auxilium praebeant, ut freti Danici navigationem liberam sibi et securam permittant, utque de damno in India ante aliquot annos illato, quod supra decies centena librarum Sterlinarum milia excurrit, satisfaciant, et de non offendendo deinceps cautionem idoneam praestent. Et nonnulla alia huiusmodi. Legati vero qui ad hanc rem componendam missi fuerant, irrita tractatione hoc tandem mense Iulio revertere. Interea utrobique summo studio classes apparantur, et Anglici Myroparones quotquot possunt Hollandorum navigia intercipiunt: ac nuper Maris Hollandici Praefectum Trompium, cum duabus et quadraginta navibus ad littus Britannicum speculandi causa progressum, et vela submittere recusantem, Blakius maris Britannici Architalassus haud procul Dovera, hostiliter aggressus est, duabus navibus interceptis, quarum unam tormentorum ictus ita laceraverant, ut reparationi inutilis aquis hausta sit. Id belli imminentis haud dubium principium, Anglia a se in Hollandos hi contra in illos derivant. Nempe male facti invidiam omnes declinant, si quid bene ac prospere gestum sit, etiam singuli gloriam expetimus.