POstquam ergo septem istis annis, quibus Dominus noster per se Apostolosque suos Iudaeis pactum stabiliit, tota Palaestina illustrata esset Euangelio caelesti: Saulus, qui et Paulus, recens designatus Apostolus, ex Arabia Damascum revertitur, confutatisque per Synagogas Iudaeis, demonstrat, IESUM NAZARENUM esse Christum, a Mose et prophetis promissum. Illi virum conspicati verbis insuperabilem, apud Ethnarcham regis Aretae perficiunt, ut ferro eum tollat, sed frustra. Paulus enim nocturna fuga per murum evadit, sporta demissus a discipulis, tertioque apostolatus sui anno Hierosolymam redit. Ibi a Collegis receptus, dum in templo orat, iubetur a Domino ad gentes proficisci, et mox in Ciliciam deducitur a Barnaba, eiusdem animi ac spiritus viro: cum iam Caiaphas Pontifex et Pilatus procurator Iudaeae, ambo hostes veritatis Christianae, per L. Vitellium consularem, Syriae praefectum, dignitate essent moti, quorum hic sibi ipsi mortem conscivit, ille Ionathae, sacerdotium male gestum, tradidit, Atque ex hoc tempore iussus etiam Petrus gentes adire, Cornelium Centurionem Caesareae, omnesque eius familiares Christo adiunxit: quodque stupori erat omnibus, idem spiritus, qui ante quadriennium Apostolos afflaverat, alienigenis etiam linguas igneas, similemque rerum caelestium notitiam pari miraculo aspiravit. Igitur ex hoc parturiit Christianismus inter omnes nationes, variasque inter tribulationes et pericula eo usque enixus est, ut annis trecentis ipsi Caesares Romani et reges gentium Christo colla subderent, crucemque eius sibi salutarem profiterentur.
Verum ea res generi humano salutifera incredibili Satanae studio impediebatur,
plane ad cum modum, quem Iohannes, inter Apostolos Christi eximius, visione repraesentavit, cum draconem scribit decicornem et septicipitem mulieri, id est, Ecclesiae Christo plenae, eumque in dominium nationum parturienti obsistere, rictuque immani devorationem eius meditari. Quamobrem dum is mundi status durat, id est, dum mundi imperia Christi in gentes dominio adversantur, decurret hic liber octavus, parum bonos descripturus principes, eos praesertim, qui rem Romanam gubernarunt: maximas contra virtutes narraturus hominum, sincera Christo fide adhaerentium.
IS Romanorum principum quartus, at inter eos qui Christo iam gentibus innotescenti repugnarunt, primus exstitit. Nam Tiberium honorifice de Christo sensisse, et Christianorum accusatoribus periculum esse comminatum, proditur. At Caius in eo templo, quod DEO erat vero exstructum Ierosolymis, suam dedicari effigiem praecepit, atque improbantes impietatem Iudaeos ferro exscindere paravit. Erat Germanico Drusi filio, et Agrippina Augusti nepte genitus, Caligulae cognomen a castrensi calceamento, quo puer inter milites utebatur, adeptus. Patentibus suis fratribusque Tiberii malignitate exstinctis omnibus insidiis tentatus ad suorum casus lamentandos, dissimulanter eos transmisit, tanti in avum Tiberium obsequii ut non immerito a Passieno sit dictum; nec servum meliorem ullum, nec deteriorem dominum fuisse. Cum pulvillo iniecto, ut aiunt, Tiberium suffocasset, summo populi favore imperavit, natusque in exercitu legionibus carus acceptusque habebatur. Nec defuit initio famae, sed incendit eam omni genere popularitatis. Damnatos relegatosque restituit, gratiam secit criminum, delatam coniurationem reiecit, professus eam non convenire in se, cuius vita nulli oneri aut incommodo fuisset. magistratibus liberam iurisdictionem, et sine sui appellatione concessit. Multis incendiorum damna supplevit, libertinae cuidam donavit octoginta, quod excruciata de scelere patroni reticuisset. Herodem Agrippam, Aristobuli filium, quem in carcerem Tiberius miserat, quod maturum Caio imperium optasset, aurea donatum catena loco ferreae, regem tetrarchiae Philippi et Lysaniae, qui obierant, constituit. Eius subitaneis honoribus invidens soror Herodias, Antipae marito suo auctor fuit, ut et ipse regiam a Caio dignitatem peteret. Sed criminationibus Agrippae praeventus Antipas, pro regno exilium Lugduni, inde in Hispania, pro gloria miserias retulit, socia malorum Herodiade, atque has innocentissimo Iohannis Baptistae sanguini poenas exsolvente.
Haec quasi de principe Caio, reliqua ut de monstro narrantur.
Regibus qui officii causa aderant, super cenam forte de nobilitate concertantibus, exclamavit: [Gap desc: Greek words/] , nec multum abfuit, quin statim diadema sumeret.
Verum admonitus excessisse regium fastigium, divinam ex eo maiestatem sibi asserere coepit templumque numini suo et sacerdotes, et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum, amiciebaturque quottidie veste quali ipse uteretur. Cum Iove Capitolino, ut pari fabulabatur: Lunam plenam in amplexus suos invitabat. Templum Ierosolymitanum pertinaciter suo numini volebat dicari, fecissetque nisi Iudaei partim precibus, partim obstinatione moriendi perpulissent Petronium iam a legionibus minacem, ut maiorem religionis ac tot millium salutis, quam stulti imperii curam duceret. Incensus vero Caius Alexandrinorum Iudaeorum actionibus, acriter accusante eos Appione Grammatico, frustra defendente Philone, documentum dedit eius dicti, quod Philo maestis popularibus
subiecerat, adesse Deum illis, quibus iniuste irascuntur Tyranni, divinumque incipere auxilium, ubi humanum deficit. Petronius enim praeses Syriae, mortis a Caio damnatus, quod distulisset exsequi imperium, prius rescivit de caede domini, quam sua, atque in fumum abiit Caii indignatio.
De eius vitiis nescio an plura deceat memoriae prodi, nisi forte ut improbi saltem famae metu talia declinent. Immanitate ingenii tanta fuit ut in proprias saeviret necessitudines, humanumque sanguinem haud maioris faceret, quam aquam. Fratrem Tiberium inopinantem, repente immisso tribuno, interemit, M. Silanum socerum ad secandas novacula fauces compulit. Cum tribus sororibus stupri facta consuetudine, per Drusillae quidem mortuae numen semper deieravit, Agrippinam vero et Livillam, ut insidiarum adversus se Lepido conscias, Pontias in insulas relegavit. Macroni et coniugi eius Enniae, adiutoribus imperii, pro gratia cruentam mortem persolvit. Gallis Graecisque aliquot uno tempore damnatis, gloriabatur Gallograeciam se subegisse. Nec temere in quemquam, nisi crebris et minutis ictibus animadverti passus est, perpetuo notoque iam praecepto; Ita feri ut se mori sentiat. Tragicum illud subinde iactabat, Oderint dum metuant. Infensus aliquando turbae exclamavit: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet. Quin palam queri de conditione suorum temporum non erubuit, quod nullis calamitatibus insignarentur. Atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae, optabat. Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam pulchra cervix, simul ac iussero, demetur. Exegit et votum ad Afranio Potito, qui periturum se pro eius salute voverat. Plurimos ob solam divitiarum opinionem perdidit. Nec pudicitiae virorum magis et mulierum, quam vitae pepercit. Liviam Orestillam, Lolliam Paulinam, alias non paucas maritorum toris abduxit, imo in palatio matronas nobiles publicae subiecit libidini. Nec pecuniae parcior, nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit. Vicies ac septies millies H S. a Tiberio relictum non toto vertente anno absumpsit. Itaque exhaustus atque egens ad rapinas convertit animum, vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum, et vectigalium genere, inter quae et lenonius quaestus fuit. Edixit etiam strenas se ineunte anno recepturum, superque eas toto corpore aliquamdiu volutatus est. Militiam resque bellicas semel attigit, multa Germanis Britannisque vane minatus. Quos ut aliquo opere memorabili perterrefaceret, Baianum sinum trium millium, et sexcentorum fere passuum ponte coniunxit, contractis undique onerariis navibus. Prae hoc ponte Hellespontios illos Darii et Xerxis contempsit, cuius tamen nullus esset usus, nisi insana delectatio, cum interim detentis navibus, famem urbi induceret. Inde contractis in unum legionibus in Galliam proficiscitur, datoque repente pugnae signo, apud Oceanum conchas legere milites, galeasque et sinus iis implere imperat, spolia Oceani vocans, Capitolio Palatioque debita. Ob hanc insaniam maxima illi quaeque assentator senatus decrevit. At Gallus quidam sutor, cum Iovis specie pro tribunali sedentem conspexisset, mirifice excultum, risum clare sustulit: Interrogatus a Caio, quidnam ipsi esse videretur, [Gap desc: Greek word] respondit [Gap desc: Greek word] id est, magnum deliramentum. Idque dictum ob vilitatem conditionis impune tulit. Ferunt eum proposuisse Antium, deinde Alexandriam commigrare, interempto prius senatorii et equestris ordinis electissimo quoque. Sed talia molientem Chaerea Cassius et Cornelius Sabinus Tribuni, coniuratione facta oppresserunt, iacentemque et vivere se clamitantem reliqui XXX vulneribus confecerunt. Confossa est et uxor Caesonia, a qua
potionatus amatorio medicamento, sed quod cum verterat in furorem, creditur. Filia infans parieti allisa. Vixit annis XXIX, imperavit triennio et decem mensibus, Sub eo viguit Appion iste, Cymbalum mundi dictus, Didymi, quem [Gap desc: Greek word] , hoc est ferreis visceribus appellarunt ob continua studia, discipulus. Ei concertatio fuit cum Philone Iudaeo, de quo vulgatum illud ferebatur: [Gap desc: Greek words] L. Annaeus Seneca, Philosophus, Stoicus et Senator, propter cloquentiam invisus Caio, feminae cuiusdam astu servatus est, quae tabe cum consumi, et brevi interiturum confirmabat. Domitius Afer, et L. Vitellius, ille ob facundiam, hic ob rem adversus Artabanum bene gestam perituri, sagaci gloriae dissimulatione periculum evaserunt. Ac perfacetum est illud Vitellii, quaerente Caio, videretne iam lunam sibi accubantem, demittentis caput et obnubilantis prae reverentia, negantisque fas sibi esse Deos adspicere, quibus solis se invicem videre liceat.
CAio interfecto libertatem Roma regustasset, si Quirites, ut olim, exercuissent ipsi militiam. Verum quia civium desidia in exercitum Barbaros externosque coegerat, corruptis moribus, auctoque habendi studio, oppressa libertas respirare non potuit. Igitur dum senatus, auctoribus Sentio Saturnino Cos. et M. Minutiano, gentem Caesarum exterminandam censet, Cratus militum unus e cohortibus palatium insidentibus, Tib. Claudium, Caii patruum, occultantem se reperit deformi latebra: protractoque eo exclamat apud socios; si sapiant, adesse principem. Et sane, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus: quae res ei adversum nefariam patrui Tiberii mentem auxilio, neque apud fratris filium Caligulam invidiae fuerat, Quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum flagrante suorum dominatione, ipse contemptu miserabilior haberetur. Nam praeter alia probra quoties post cibum addormisceret (quod ei fere accidebat) olearum ac palmarum ossibus incessebatur, aut soccis induebantur manus, ut repente expergefactus faciem sibi confricaret. Talis ergo ad commilitones fluctuantes, nec quicquam adhuc quam frementes, perduciur. Ab his lecticae impositus, et quia servi diffugerant, vicissim succollantibus, in castra delatus est, tristis ac trepidus, pernoctavitque inter vallum, aliquanto minore spe quam metu. Nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupaverant, asserturi communem libertatem. Ad firmandum cius imperium non parum contulit Agrippa Rex Iudaeorum, auctor et Claudio retinendae dignitatis, et senatui non offendendi veteranos. Itaque senatu segniore in exsequendis conatibus, et milite urbano praetorianis se aggregante, in Claudii nomen iuratum est, dataque singulis quina dena HS, primo hoc Caesarum fidem militis praemio pignorante. Sic Romae regia potestas firmata, proditumque apertius, mortalium conatus vacuos a Numine, cassosque esse. Paulo post Chaerea et Lupo exempli causa, ad supplicium ductis, Sabinus contempta venia, ferro se suo transegit. Claudius, quamquam ventri foede oboediens, vecors iuxta atque immemor, pavidusque animi et ignavus: pleraque tamen per formidinem egregie consultabat, nobilitatis praecipue suggestionibus, quae metu colebatur. Quippe stolidorum ingenia perinde agunt, uti monitores sunt. Ergo bonis auctoribus rescissa per eum acta Caii omnia: nemo exulum, nisi SC. restitutus, magistratuum cognitionibus sua auctoritas stabilita. Compressae et per Galliam Druidarum famosae superstitiones; duritia lenitasve legum multarum ex aequo et bono temperata. Ipse autem in cognoscendo ac decernendo mira varietate
animi fuit, modo circumspectus et sagax, modo inconsultus ac praeceps, nonnumquam frivolus, amentique similis. Feminam non agnoscentem filium suum, dubia utrinque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio iuvenis. De alio negotio ex tabella pronuntiasse creditur; secundum eos se sentire, qui vera proposuissent. Propterea usque eo eviluit, ut passim ac propalam contemptui esset. Laudantur tamen, quae de mancipiis constituit. Cum enim quidam aegros affectosque servos taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur, liberos esse sanxit: et si quis quem necaret, caedis crimine teneri. Ingratos et de quibus patroni quererentur, revocavit in servitutem. Studiis liberalibus pertinaciter deditus, Graecas latinasque historias scripsit, de vita etiam sua magis inepte quam ineleganter. Ordinatae per eum et equestres militiae: retenti sines, seu dati imperio Romano, Mesopotamia per orientem: Rhenus Danubiusque ad septentrionem: et a meridie Mauri accessere provinciis demptis regibus post Iubam, caesaque Musalamiorum manus. Simul ultima occasus, Britanniae partes contusae, quam solam adiit, Ostia profectus mari: nam cetera duces curavere. Antiocho Comagenam Syriam a Caio ablatam reddidit. Confirmavit auxitque Agrippae regnum, adiecta Iudaea et Samaria. Is liberalitate et omni genere popularitatis valde sibi conciliavit animos Iudaeorum. Catenam auream, quam pro ferrea ei largitus fuerat Caius, Ierosolymae in templo suspendit, instabilitatis fortunae monumentum. Summoto Theophilo, Simonem Cantharam summo ornavit sacerdotio, qui tamen paulo post ademptum honorem, in Matthiam Ionathae fratrem transtulit. Et continue degens Ierosolymis, Iudaismum et maiorum instituta strenue propugnabat. Longius autem provectus, popularis aurae studio, Iacobum Christi Apostolum, fratrem Iohannis, nefarie occidit, Petrum in carcere habuit, producturus et illum post Paschales ferias ad supplicium, ut cruentos Iudaeorum oculos innoxio sanguine pasceret. Sed Dominus, cui serviebat Petrus, misso Angelo exemit eum vinculis, Claudii anno tertio, quo Paulus et Barnabas, par nobile Apostolorum, Symbolam ab Antiochenis erogatam (apud quos Christianorum nomen primum eluxerat) ad usum pauperum repraesentarunt Ierosolymae. At Agrippas paulo post Caesaream profectus, dum ludos edit apparatu plus quam regio, et veste argentea totus coruscat, DEUS salutatur ab adulante turba. Qui cum intolerandam blasphemiam non redargueret, repente conspecto bubone, quem ante septennium, Tiberio dira minantem, Germanus ei quidam monstraverat, percussum se sensit ilico a Deo, cuius honorem rapuerat, ac verminante intus corpore, quinto post die, nihil remittente cruciatu, vitam finit, cum Tetrarchiam Philippi tenuisset annis VII, Iudaeam vero cum Samaria et Abilena tribus. Anno Christi XLIV, Claudius Cuspium Fadum in Iudaeam misit, filio Agrippae nondum maturo rerum administrationi. Herodi autem regi Chalcidis ius eligendorum pontificum attribuit, qui amoto Elioneo, Iosephum Camydae filium praefecit sacerdotio, eique vicissim deiecto substituit Ananiam Nebedaei, veritatis Christianae inimicum.
Artiorem hisce temporibus annonam Christianis praedixit propheta Agabus, quam illi mutuis sublevarunt subsidiis. Helena etiam Adiabenorum regina, cuius filius Izates Iudaicam religionem amplectebatur, de suis thesauris largiter succurrente communi inopiae. Romae ob assiduas sterilitates detentus in medio foro Claudius, convitiisque a turba ac simul fragminibus panis instratus, aegre evasit in Palatium, nihil non commentus postea, ad invehendos etiam in tempore hiberno commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit, suscepto in se damno, si quid per tempestates
accidisset, et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit. Ostiensem portum ingenti construxit sumptu, in aquaeductus sestertia quingenta LUM erogavit, fontibus a XL lapide in omnes urbis montes derivatis. Idem postea Messallinae coniugis, simulque libertorum delinimentis, quibus semet dederat, in pravum abstractus, non illa modo tyrannorum admisit, verum quae postremum genus mulierum atque servile quibat facere viro amenti dominoque. Namque uxor primo passim, quasi iure adulteris utebatur: eoque exstincti cum suis plerique, ingenio seu metu abstinentes, dum illa pervagatis mulierum artibus peti a se petitis criminatur. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas et virgines, scortorum modo, secum prostituerat: si qui talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebatur. Namque Claudium natura performidolosum, iniecto metu sui agitabant, maxime coniurationis: quo commento liberti etiam, quos vellent, perditum ibant. Qui primo sceleribus colludentes, ubi pares patronae facti sunt, eam quoque ignaro, quasi iubente tamen domino, per satellites interfecerunt: Et sane in id progressa mulier erat, uti Claudio animi ac pellicum gratia Ostiam profecto, Romae nuptias cum C. Silio palam agitaret.
Inquietissimae sub haec orientis res fuere. Iudaeam Theudas praestigiator turbabat, assimilis illi, qui temporibus Archelai populum seduxisse memoratur a Gamaliele, nisi forte idem hic, et temporis lapsus Iosepho fuit. Factione eius disiecta, Cuspius Fadus Procurator cervicem plano abscidit. Apud Parthos atrocius tumultuatum est. Gotarzes fratri Artabano praeparata nece, regnum rapuerat: Parthi metu saevitiae eius Bardanem acciverant. Bardanes subito exterritum fratrem. proturbavit quidem, sed implicatus obsidio validae urbis Seleuciae, spatium et Gotarzi respirandi, et Mithridati occupandi Armeniam dedit. Paulo post communibus moti periculis, fratres in foedus coeunt. Bardanes potior regno habitus, recuperare Armeniam nequivit, prohibitus a Vibio Marso legato Syriae. Mox autem Gotarzis a nobilitate revocati victor iterum, cum non perinde amorem inter populares, quam metum apud hostes quaereret, sub venatione primam intra iuventam a suis interficitur. Eius morte turbatiores Parthi, dum multi ad Gotarzen inclinant, quidam ad Meherdatem, prolem Phraatis, obsidio Romanis datum; praevalentis bello Gotarzis luxum saevitiamque perosi, occultas ad Claudium preces mittunt, quibus Meherdatem permitti patrium ad fastigium orabant. Erat is annus Claudii septimus, ab urbe condita octingentesimus, quo ludos saeculares magno apparatu edidit, anno sexagesimo octavo post editos ab Augusto. Questus tunc in Senatu est, externas superstitiones valescere, laboravitque ne aruspicina, vetustissimus Italiae ritus, inter prospera exolesceret.
Scilicet iam fructificabat inter omnes gentes Christi Euangelium, a Matthaeo etiam Apostolo in scripta relatum. Paulus et Barnabas Apostoli, a Spiritu Sancto emissi ex urbe Antiochia, in Cyprum pervenerant, ubi Sergium Paulum proconsulem Romanum Christo adiunxerunt, Elymae Mago, cui hactenus attenderat, subitaneam caecitatem imprecati. Paulus eo tempore ecstasi in tertium caelum raptus, e Papho Cypria in Pamphiliam, inde in Pisidiam delatus est cum Barnaba, sermonemque Dei per totam Asiam seminavit, ut taceantur, quae Petrus interim, aliique Apostoli passim propagando Dei regno peregerunt. Constat enim Andronicum et Iuniam, nec paucos alios, Romanam urbem Christi notitia imbuisse, antequam eo vel Paulus vel Petrus venerint.
Nec digni hic fide auctores sunt, qui Romanos prima fidei Christianae initia a Petro habuisse prodidere. Paulus enim
anno decimo quarto, post suam ex Arabia reversionem, Ierosolymam adiit, comitantibus eum Barnaba et Tito, communicaturus cum Apostolis de quaestione, vehementer tunc agitata inter gentes, utrum legis Mosaicae observantia ad caelestem requiratur beatitudinem. Ibi anno Claudii decimo Petrum, Iacobum et Ioannem reperit, convenitque inter eos, sola Iesu Christi gratia omnes homines salutem aeternam tenere. Cavenda tamen non tantum crimina, sed et speciem habentia criminum, ut Deo obsequium, proximo charitas praestetur. Barnabae et Paulo comites ierunt Iudas et Silvanus prophetae, Apostolorum decreta firmaturi. Sic ubique locorum prisca superstitio ruit, frustra querentibus, quibus [Orig: queis] stultus antiquitatis error mentem occaecarat.
Germanorum tunc nationes discordabant. Cheruscis regem misit Claudius, stirpis Arminii, sed in Italia educatum, qui varia fortuna regnavit. Domitius Corbulo Frisios Romanis infensos compescuit. Hedui senatorum in urbe ius adepti. Senatores probris famosi de se ipsis consultare, et sponte exire ordinem iussi. Condito lustro, censa civium Romanorum LXIX centena et XLIV milia. Nec mirum, venali iam cuivis civitate.
Sufficitur deinde apud Iudaeos Fado Tiberius Alexander, e Iudaeo gentilis factus: Illi Ventidius Cumanus, Iudaeorum delicta intempestivis remediis non tam curans, quam accendens. Sub eo ex unius impudentia militis, nudata genitalia populo ostendentis, ingens seditio per ipsos azymorum dies oritur, quae XX Iudaeorum milia absumpsit. Tunc Caius Cassius Meherdatem Parthis regem adducturus, Ezatis Adiabenorum, et Abbari Edessenorum regis nudatus auxiliis, (quos reges Christianismo tinctos accepimus) frustra fuit. Meherdates in Gotarzis manus venit, qui eum decisis auribus vivere passus est, ostentui clementiae suae, et in Romanos dehonestamento. Gotarze aegritudine aut insidiis exstincto, accitus est in regnum Vonones, qui brevi et inglorio perfunctus imperio, Vologesen filium successorem habuit.
Ceterum Romae sublata Messalina, soli omnia liberti poterant, ex quibus Felicem legionibus Iudaeae praefecit Claudius, Posidio Eunucho inter viros fortissimos honorem habuit, Polybium inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibant, Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius sui Domini, Pallasque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo divites, ut causante Claudio inopiam fisci, lepidissimo elogio vulgatum sit; Abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Hi stupris, exilio, caede, proscriptionibus omnia foedabant, eoque herilem stultitiam perpulere, ut senex fratris filiam in nuptias concupisceret. Ea erat Iulia Agrippina, soror Caii, versaque ex ea civitate, cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, sed severae palam, ac saepius superbae, cuique nihil esset impudicum, nisi dominationi expediret. Nam conciliator incesti matrimonii Pallas, stupro eius illigatus, stimulavit Claudium, ut filium Agrippinae ex Domitio Aenobarbo susceptum adoptaret, qui Nero appellatus, ac gener iuxta Claudii, filiusque effectus est, cum pernicie Britannici, quem ex Messalina is genuerat. Igitur Agrippina, quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, ubi erat genita, Veteranos coloniamque deduci imperat, cui nomen inditum ex vocabulo ipsius. Per quae tempora Vannius, Suevorum rex a Iubellio Hermunduro et Ligiis regno exutus, agros in Pannonia accepit a Claudio: et Caractacus Silurum rex a Marco Ostorie debellatus, Agrippinae auxit insolentiam, cum Camalodunum quoque in Brittanniam valida veteranorum deduceretur manus, praesidium in rebelles, et imbuendis ad officia legum sociis. Firmandae mox
Neronis potentiae, praetoriarum cohortium regimen transfertur in Afranium Burrhum, gnarum cuius sponte tantos honores adipisceretur. Premente autem iterum frugum egestate, clamoribus circumvasere Claudium turbidis plebes, pulsumque in extremam fori partem urgebant, donec militum globus irruentes perrupit.
Praeerat eo tempore Samaritis Felix, Pallantis frater: Cumano Iudaeorum et Galilaeorum natio habebatur. Hi ad deterrima aemuli, discordes iam olim Iudaeos et Samaritas acrius accendere. Igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias, aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad Procuratores referre. Arsissetque bello provincia, ni T. Vinidius Quadratus Syriae rector subvenisset. Nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent. Cumanus cum Anania Pontifice, et Anano duce, Romam ad dicendam causam missus, damnatusque flagitiorum est unus, quae quo deliquerant, et quies provinciae reddita. Claudius Felix potentia fratris subnixus, solus ex eo provinciam tenuit. Claudius anno imperii sui duodecimo Agrippam iuniorem donavit Ituraea, Trachonitide, Batanaea et Abila. Eius sororem Drusillam, mulierum pulcherrimam, Felix amore amens, ab Azizi Emesenorum regis toro blanditiis abduxit, cuncta sibi malefacta impune ratus ob lubricam aulae gratiam.
Eo tempore Iudaei et Mathematici Roma pulsi sunt. Iudaei, ut ait Suetonius, quod impulsore Christo assidue tumultuarentur: rectius, quod Christi caelorum regis imperium ferre nollent, et Christianis semper excirent turbas. Hoc edicto etiam Aquila et Priscilla, ex Iudaeis Christiani, urbe et Italia eiecti, Corinthum navigarunt, ubi se ad eos applicuit Paulus, cum iam divina visione monitus Macedoniam, et in ea Philippos ac Thessalonicam Euangelio replevisset. Athenis quoque Dionysium Areopagitam et alios Christi fecisset partium, attestante ubique veritati suae DEO, per aegritudinum humanarum sanationes, et denudata daemoniorum passim regnantium ludibria. Atque ex Athenarum sane urbe, superstitionis quondam Graecanicae matre, primas Paulus litteras dedit, caelestis veritatis ad Thessalonicenses, omnesque deinceps populos nuntias. Corinthi quoque socios e Macedonia nactus, quos istic reliquerat, Silam et Timotheum, Iudaeos primum, deinde plerisque illorum obnitentibus, Graecos edocuit viam verae per Christum beatitudinis, multumque ei populum ibi sesquiannuo ministerio acquisivit.
Decimo tertio Claudii anno suis fetus Romae editus, cui accipitrum ungues, ex impudica matre rapacem principatum et sanguinarium portendit, qui mox secutus, Nerone ad gubernacula admoto. Etenim Agrippina vocem metuens Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi, ut coniugum flagitia ferret, dein puniret: infundi boletorum venenum delectabili eius cibo curat. Cumque soluta alvus subvenisse videretur, per Xenophontem medicum pinnam rapido veneno illitam faucibus demittit. Vixit annos LXIV, imperavit tredecim, et ad menses novem. Funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum, dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, et Nero privignus eius imperii iura firmat. Narcissus, Domini sui custos fidissimus, interim ad aquas calidas ierat, mox morte eum sequi coactus. Sub eo quaedam terrae ex aquis emerserunt, partim divina virtute, partim humana.
In Aegeo mari inter Theram et Therasiam repente insula XXX stadiorum erupit, nocte qua defectus Lunae acciderat Fucinum in Marsis lacum exsiccare coepit Claudius, XXX hominum milibus XI annos sine intermissione operantibus, sed non perfecit. Visus est apud Aegyptum et Phoenix, quam volucrem ferunt anno
500 ex Arabia memoratos locos advolare. Ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem adfundere: ex qua fetum oriri patris sepultorem. Sed Tacitus hoc naturae miraculum tradit apparuisse P. Fabio, L. Vitellio Coss. id est, anno Christi 34. cum paulo ante divinus iste Phoenix Christus e mortuis revixisset.
Claudio regnante, Philippus Apostolus apud Hierapolim Asiae, dum strenue evangelizat, in crucem actus, lapidibusque occisus scribitur. Simon contra magus, homo plenus Satana, Romae statua honoratus, cum titulo: Simoni Deo sancto.
Claruit tunc Q. Curtius Rufus, scripta Alexandri historia, quam ornamentis triumphalibus a Claudio tributis notior. Dedecus natalium eius velaturus quondam Tiberius, dixit; Curtius Rufus videtur mihi ex se natus. Aciolus Aviola consul erat eo anno, quo decessit Claudius, qui cum postmodum mortuus exportaretur, in rogo revixisse: et quoniam subveniri non potuerat, praevalente flamma, vivus crematus proditur. Certiori fide constat, Tabitham Ioppensem viduam a Petro Apostolo vitae restitutam, Paulumque a lapidatoribus Lystranis pro mortuo habitum, respirasse, verbumque vitae innumeris nuntiasse mortalibus.
NEoni antea Domitio Aenobarbo nomen erat, a patre Domitio omni genere vitae detestabili, quique inter gratulationes amicorum negavit, quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Septendecim annos natus orditur imperium a pietatis ostentatione, Claudiumque apparatissimo funere elatum laudat consecratque. Matri summam omnium rerum publicarum privatarumque permittit. Ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis, neque clementiae, nec comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit, aut minuit. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur, Quam vellem, inquit, nescire litteras. Agenti senatui gratias respondit, cum meruero. Afranius Burrhus et Annaeus Seneca, rectores imperatoriae iuventae, et pari in societate potentiae concordes, diversa arte ex aequo pollebant: Burrhus militaribus curis et severitate morum; Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta. Iuvantes invicem, quo facilius lubricam principis aetatem si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius incestis nuptiis et adoptione exitiosa semet perdiderat. Sed neque Neroni infra servos ingenium. Liberales disciplinas omnes fere puer attigerat. Primus tamen Romanorum principum alienae egebat facundiae. Nam a Philosophia eum mater avertit, fingens imperatori contrariam esse: a cognitione veterum Oratorum abstraxit Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque vividum animum in alia detorsit. Celare et pingere, cantus aut regimen equorum exercere, et aliquando carminibus pangendis, inesse sibi elementa doctrinae ostendere. Primo quinquennio tantus fuit, augenda urbe maxime, ut Traianus testaretur, procul differre cunctos principes Neronis quinquennio; quo etiam Pontum in ius provinciae, Polemonis permissu, redegit: itemque Cottias Alpes, Cottio rege mortuo. Quare satis compertum, neque aetatem impedimento virtuti esse, et facile virtutem mutari corrupto per licentiam ingenio, omissamque adolescentiae quasi legem perniciosius repeti. Permisso primum Actes libertae amore, exuit obsequium in matrem, foeditatem rei exprobrantem, et Pallantem libertum cura rerum dimovit,
pactum antea, ne cuius rei in praeteritum interrogaretur. Urgentibus mox Agrippinae minis, de Britannico, vera Claudii stirpe, in imperium collocando, decoctum a Locusta venenum cenanti secum fratri dare imperavit. Et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud convivas ementitus, postero die raptim inter maximos imbres translatitio extulit funere. Locustae pro navata opera impunitatem praediaque, sed et discipulos dedit. Tertio imperii anno itinera urbis, lupanaria et diverticula, veste servili in dissimulationem sui compositus, pererrare coepit, comitantibus, qui raperent ad venditionem exposita, et obviis vulnera inferrent: adversus ignaros adeo, ut ipse quoque acciperet ictus et ore praeferret. Quarto largitiones in spectacula edicto cohibuit, quia magistratus provinciarum quae libidine deliquerant, ambitu isto assueverant propugnare.
Et Pomponia Graecina insignis femina, A. Plautio, qui ovans, sub Claudio de Britannis se retulerat, nupta, ac superstitionis externae (sic Christianismum appellitabant) rea, iudicioque permissa mariti et propinquorum, insons pronuntiatur. Longa ei deinde aetas, nec cultu nisi lugubri, nec animo fere nisi maesto egit. Tertium consul Nero Valerio Messallae collegae suo quingena sestertia dedit, quibus paupertatem innoxiam sustentaret. Tunc mollibus initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum, acriter sumitur: quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridatem dati a se regni expertem esse, aut alienae id potentiae donum habere: et Domitius Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur, partam olim a Luculle Pompeioque Armeniam recipere. Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum, quam contra perfidiam hostium erat. Dimissis tamen aut correctis, quorum inutilis opera erat, Antiochum Comagenum et Pharasmanem Iberum reges, socios adsciscit. Rhadamistus enim, Pharasmanis filius, Armeniam ante scelerata affinis sui caede acquisitam, scelere vicissim alieno amiserat: Unde iam Pharasmanes vetus adversus Armenios odium promptius exercebat. Sic captis Artaxatis immissus ignis, deletaque et solo aequata sunt, quia ob magnitudinem moenium teneri fine valido praesidio non poterant. Tandemque adactus Tiridates, ut Armeniam Romae tamquam Neronis beneficium acciperet.
Atque hactenus flagitiis et sceleribus velamenta quaesiverat Nero, publicanorum etiam immodestiam aequissimis legibus coercuerat, promptus omnia vectigalia rescindere, ni impetum eius Senatores attinuissent. Post haec autem Sabinae Poppaeae amoribus illigatus, feminae illustris, cui cuncta alia praeter honestum animum fuere, commendante eam aut lenocinante marito Salvio Othone, palam pro pellice eam ac tandem occisa coniuge Octavia, Claudii filia, uxoris loco habuit. Eo anno Frisii vicinos Rheno locos a Caesare postulaturi, cum per otium Romae cognovissent, sedere inter senatores earum gentium legatos, quae virtute, et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant, digrediunturque et inter patres considunt. Quod comiter acceptum a visentibus, quasi impetus antiqui, et bona aemulatio. Pernicioso contra ambitu Hermunduri inter se et Catti certarunt, dum flumen sale gignendo fecundum et conterminum vi trahunt. Proelium enim Cattis exitio fuit.
Secutum mox Neronis parricidium. Instigante enim Poppaea crebris criminationibus, eo impietatis prorupit, ut matrem Agrippinam solutili primum nave Oceano demergere statueret, cumque evasisset periculum, per Anicetum eam libertum interficeret, non dissuadentibus Seneca aut Burrho, sed eo descensum credentibus, ut nisi praeveniretur
Agrippina, Neroni pereundum esset. At contaminatam ab eo, plures habent, dum ipsa dominandi ardore, scelere quolibet subici filium cupit. Itaque sol repente obscuratus, qui abhorruit tantum nefas, et mulier Romae anguem enixa est. Neque sceleris conscientiam, quamquam exquisitis et militum, et senatus populique gratulationibus confirmaretur aut statim, aut numquam ferre postea potuit Nero: saepe confessus exagitari se materna specie, verberibus Furiarum ac taedis ardentibus. Reliquum vitae eo dedecore egit, ut pigeat pudeatque referre huiusmodi quemquam, nedum rectorem gentium fuisse. Qui dum psallere per coetus, canere, et aurigari, Graecorum invento, in certamen Coronae cepisset, eo progressus est, uti neque suae, neque alienae pudicitiae parceret. Ad extremum amictus nubentium virginum specie, palam dote data, convenit in manum Pythagorae, lecto ex omnibus prodigiosis. Anxius quoque ob stellam crinitam, quae summis potestatibus exitium portendere putabatur, nobilissimo cuique exitium destinavit, duabus praesertim coniurationibus detectis, Pisoniana et Viniciana. Constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter necatos, alios diurnum victum quaerere prohibitos. Nec posthac adhibitus modus aut delectus interimendi, quoscumque libuisset, adeo ut Paeto Thraseae etiam necis causa tristior et paedagogi, vultus esset. Mori iussis non amplius quam horarium spatium dabat. Ac ne quid morae interveniret, medicos admovebat, qui cunctantes continuo curarent. Ita enim vocabat, venas mortis gratia incidere. Luxuriae tam effrenis erat, ut retibus piscaretur aureis, frigidisque et calidis lavaret unguentis. Praeter domesticas ex insania principis clades, exorta sunt et alia Romano orbi mala. Dum enim Suetonius Paullinus Monam insulam expugnat, Britanni avaritia et fastu veteranorum in bellum acti; Camalodunum coloniam invadunt, 70 milia civium et sociorum trucidant, legionem Romanam vincunt. Verum mox punita defectio. Reversus Suetonius subito contracta x millium manu, parem antiquis victoriam peperit, octoginta Britannorum milibus caesis. Illi tamen successor missus Petronius Turpilianus, non irritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen turpi otio imposuit.
Eodem tempore cum Romanae urbis praefectum Pedianum Secundum servus, seu negata libertate, sive amore exoleti, infensus occidisset, vetere ex more omnis familia CCCC servi, qui sub eodem tecto mansitaverant, ad supplicium acti, urgente id C. Cassio, et omne magnum exemplum aliquid habere ex iniquo, dicente, sed quod contra singulos utilitate publica rependatur. Paulo post mors Burrhi, ut plures tradunt, veneno procurata Neronis, infregit Senecae potentiam, intra primum quadriennium regiae amicitiae, ter millies sestertium lucrati. Nam nec bonis artibus idem virium erat, altero velut duce amoto, et Nero ad deteriores inclinabat, tam foeda Senatus adulatione, ut lato in urbem Octaviae capite, quam patrator necis Agrippinae Anicetus a se vitiatam finxerat, dona templis decerneret, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia faceret. Tandem et Pallas veneno interemptus, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.
Leniter habitus Cesennius Poetus, qui obsessus a Vologese Partho ignominiose Armenia cesserat. Facete enim Nero ignoscere se dixit, statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret. Mox Corbulo coegit Teridatem, ponere apud effigiem Neronis insigne regium, nec nisi de manu Caesaris resumere.
Valescentibus autem in dies Neronis vitiis, perque ea malis publicis, decimo imperii anno in Christianos quoque
palam saevire primus Caesarum occoepit. Laborabant illi omnium improborum, quibus semper abundat terra, et tum maxime, odio, quod vel sola Pauli acta monstrant. Achaeorum enim ad tribunal eum rapientium malignitati obstitit proconsul Iunius Gallio, frater Senecae, quaestiones de religione ad suum non pertinere forum, testatus. Progressus Ephesum Paulus, inde Ierosolymam, Ierosolyma reversus Antiochiam, in conspectu omnium dictitavit collegae suo Petro, haudquaquam cogendos ad Iudaismum, qui Christo fidem dedissent, quandoquidem sola Domini gratia cuique sufficiat ad salutem. Firmatis deinde per Galatiam et Phrygiam discipulis, rediit Ephesum, et XII viris, quos Apollo vir disertissimus baptizaverat, impositione manuum linguas a Spir. Sancto igneas impetravit. Nihilominus blasphemiis proscissus Iudaeorum, segregavit coetum, et in schola Tyranni quottidianis disputationibus incumbens, tutam Asiam implevit Christianismo, sudariisque suis et semicinctiis aegritudines et daemonia profligavit. Sed tantam tamque prosperam impietatis demolitionem aegerrime tulit Satanas, praesertim cum malarum artium libri sublice cremarentur, rueretque omnis veneratio Dianae Ephesiae. Ergo in seditionem impulit Ephesios, auctore Demetrio argentario, cui superstitio quaestuosa erat. Qua DEI beneficio liberatus Paulus, in Macedoniam abiit, relicto Ephesi timotheo, cui plenam caelestis sapientiae epistolam misit, sicut et Tito, alii discipulo, Cretensibus nuper praeposito. Moratus autem trimestri spatio in Graecia, correxit Ecclesiarum defectus, et postea e Philippis Corinthios insigni libello erudiit, reversurus Ephesum, atque exinde in Syriam iturus. Verum consilio obstiterunt Iudaei, quorum pene captus insidiis, decrevit reflectere iter in Macedoniam. Inde per Titum et Lucam iterum scribit Corinthiis, literasque promissas subsecutus cum pecuniis subsidiariis, quas Achaia et Macedonia erogaverant, in usum pauperum per Iudaeam, Romanos Epistola omnium pulcherrima alloquitur, suumque ad eos aventum praedicit. In itinere apud Troadem Eutychum, lapsu exstinctum, reddit vitae, evocatisque Miletum Ephesiorum presbyteris, accurata oratione commendat eis ecclesiam, Hierosolymamque exspectatus pervenit, Ibi persuadetur a Iacobo, ut propter infinitam Iudaeorum Christo credentium multitudinem, Nazaraeorum caeremoniam cum aliis quattuor impleat. Quod dum agit, comprehensus per seditionem Iudaeorum, extractusque e templo confestim periisset, nisi tribunus Claudius Lysias in tempore opem tulisset. Cum enim plena esset seductorum et Pseudoprophetarum iudaea, suspicatus Lysias e numero illorum esse Paulum, tanto promptius intervenit. Deposcentibus eum morti Iudaeis, expeditisque iam loris, ut verberaretur, civitatis Romanae privilegio, et coram senatu Pharisaismi professione se tuetur. Maesto nocturnus adstitit solator Dominus Iesus, praedixitque deportationem in urbem Romanam, quae biennio post accidit. Interim ereptus coniurationi Iudaeorum, et accusationibus Ananiae Pontificis, auditur a Claudio, Felice et Drussilla. Sed perterritus Pauli oratione de iustitia, continentia, et extremo iudicio Felix, et a conscientia percussus, abrumpit sermonem, pecuniae quam disciplinae avidior. Nam et Ionatham Pontificem ob liberiora monita, immissis sicariis trucidaverat, et incontinentissimam semper vitam egerat. Ionathae suffectus Ismael, in primates quosdam, et pauperiores Sacerdotum convitiis et lapidationibus grassabatur.
Felix Romam revocatus poenas dedisset scelerum, nisi Pallantis eum fratris gratia protexisset. Paulum vero in gratiam Iudaeorum, quos infensos ei noverat, vinctum successori Porcio Festo reliquit. Festus optione Paulo facta, velletne Hierosolymae, an apud Caesarem iudicari,
cum Agrippam regem et Berenicen in consilium adhibuisset, insanire iudicat virum, cuius sapientiam non capiebat, volentemque mittit Romam: quo altero demum anno post varia maris pericula ventum est. Romae traditus Afranio Burrho Paulus, tunc superstiti, sub militis custodia biennium egit proprio in domicilio. Iudaeorum aliquibus interea ad Christum conversis, plerisque autem pertinaciter veritati adversantibus. Ex eo carcere Galatas et Ephesios aeternis epistolis erudiit. Prima Neronis cognitione, desertus licet ab amicis, tam valide semet defendit, ut spem opimam liberationis conciperet. Erat enim religionum usquequaque contemptor Nero, praeter unius Deae Suriae, quam caelestem Venerem aliqui appellant. Quam paulo post cum icuncula puellari commutavit, remedium eam insidiarum arbitratus. Quamobrem laxe habitus Apostolus, discipulos ad se confluentes in varias provincias evangelizatum dimisit, Timotheumque et Marcum evocavit ad se ex Asia. Per Epaphroditum Philippensibus, per Tychicum Colossensibus et Philemoni divina monita curavit. Quibus et spem fecit certam de sua liberatione. Per eundem postea Timotheum Hebraeis scripsit, criminumque mox absolutus in Asiam suscepit iter, comitante hactenus Luca, qui acta tunc Apostolica consignavit litteris. Eo digresso, Petrus Romam venisse intelligitur, ex qua urbe priorem epistolam, mox et alteram scripsit, latore Silvano, qui Pauli quondam comes eximius. Epiphanius auctor est, Paulum peragrata Hispania Romam rediisse. Tunc fertur illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio. Qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram, populoque inspectante disruptus est.
Occisum a Nerone Paulum cum Petro Collega, plerique tradunt, sed alii duodecimo, alii decimoquarto, quidam decimo imperii anno, cum scilicet offensus deformitate veterum aedificiorum tyrannus incendisset urbem, abolendaeque infamiae subderet reos Christianos, vulgo invisos, odiique obtentu publici quaesitissimis poenis afficeret. pereuntibus addita ludibria, ut tergis ferarum contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, aut ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Unde miseratio vel apud hostes orta, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur, prout res erat. Secuta horribilis strages plerorumque nobilium, ut Pisonianae coniurationis reorum, inter quos Annaeus Seneca, educator principis, M. Annaeus Lucanus poeta, Fenius Rufus praetorio praefectus, Vestinus Cos. plurimique alii, ob metum invidiamve, etiam insontes exstincti.
Ac ne cuius non caedis obnoxium esset cruentum ingenium, Poppaeam quoque uxorem gravidam fortuita iracundia, calcis ictu interemit, dignam tali exitu ob impudicitiam saevitiamque. Nec defuit divina indignatio, quae ipsis hominum oculis occurreret, quod nulla caeli intemperie, uno autumno, triginta funerum milia in rationem Libitinae venirent, pestilentibus morbis absumpta. Atque illi quidem communi mortalitate praevenisse saevitiam tyranni videbantur, quae mox recruduit, Petroniumque Arbitrum, eruditi luxus ganeonem, cum aliis melioribus abstulit. Hic antequam interiret, flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque, et novitate cuiusque stupri perscripsit, et obsignata misit Neroni. Actus et in exilium est Rufus Musonius Philosophus, Annaeus Cornutus Grammaticus: alii salutem a Tigellino, obscenissimo Neronis praefecto, pecunia magna redemerunt.
Paulo post Tiridatem stupenda magnificentia coronavit, ac ludorum causa transivit in Graeciam, ductans secum quasi copias saltatorum, histrionum,
tibicinum, aurigarum. Ibi Oedipum, Thyesten, Herculem, Orestem egit, Sporo in similitudinem Poppaeae exsecto nupsit. Mox oblitus se histrionem esse, Isthmum perfodere aggressus est, iamque exhaustus prodigalitate, calumniis et rapinis intendit animum. Corbulonem, per quem Tiridatem vicerat, ad mortem adegit , damnantem se ipsum mollitiae, quod tali monstro tam diu pepercisset. Nulli delegavit officium, ut non adiceret, Scis, quid mihi opus sit; et hoc agamus, ne quis quidquam habeat.
Talem principem paulo minus XIV annis perpessus terrarum orbis, tandem destituit: initium facientibus Gallis, duce Iulio Vindice, qui tun eam provinciam obtinebat. Neapoli de eo motu cognovit die ipso, quo matrem occiderat. Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovit, collapsus diu sine voce, et prope intermortuus iacuit. Nuntiata et ceterorum exercituum defectione, varia agitavit. Sed ubi adventare Galbam didicit, senatusque sententia constitutum, ut more maiorum collo in furcam coniecto, virgis ad necem caederetur: desertus undique noctis medio egressus urbem, sequentibus Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et Spadone Sporo, semet ictu gladii transegit, adiuvante trepidantem manum impuro, cum prius exclamasset, Itane nec amicum habeo, nec inimicum? dedecorose vixi, turpius peream. Egredienti urbem tremuit terra, animaeque hominum ab ipso interfectorum velut insultare ei visae. Cum aegre moreretur, Epaphroditus eum confecit. Vixit annos XXX, menses IX, regnavit XIII, menses VIII, ultimus eorum, qui ab Aenea et Augusto ducebant genus.
Idem constitutis similibus sibi procuratoribus, Iudaeos ad rebellionem impulerat.
Etenim Albinus nemini non cuiusvis gratiam delicti fecit, nisi qui pecunia careret. Antequam is veniret in provinciam, Ananus, Annae Pontificis filius Iacobum, Iesu Christi matertera natum, pluresque alios obiecta legis praevaricatione, occidit. Quae ob facinora accusatus, excidit sacerdotio, substitutusque est ab Agrippa Iesus Damnaei, mox illi alius Iesus, Gamalielis filius. Qui cum dissidia invicem exercerent, saepe ad lapides utrinque ventum est, lapsaque in dies in deterius Iudaeorum Res publ. Deo, impietatis ac caedium poenas a nefario populo exigente.
Itaque Albinum excepit Gessius Florus, qui fretus Poppaeae gratia, nihil sibi ad summam in rapinis et suppliciis, iniquitatem reliquum fecit. Irrisit et Iudaeos, precantes Cestum Gallum legatum Syriae, ut pestem illam provinciae submoveret. Accessit et alia calamitas Iudaeorum Caesariensium, quos Nero iure civitatis privaverat, eosdemque florus fallacibus promissis in Syros quasi armabat, ut defectioni praeberet materiam. Eam mox acrius accendit sacrilegio, conviciis ob id proscissus publice, quorum auctores cum dedi ad supplicium postularet, deprecante populo, diripi urbem imperavit, nec paucos interfici. Tolerabatur et haec iniuria, prudentissimis quibusque plebem mitigantibus, et ad occurrendum cohortantibus exercitui. Sed contemptim habebat miles officium populi, a Floro id praemonitus, irritatosque in iram Iudaeos gravi cum cade in urbem redigebat. id belli initium fuit, anno Neronis XII. Mox enim Iudaei castellum Masada adorti, Romanos omnes trucidarunt, et Eleazarus, Annae pontificis, eius qui Christo illuserat, nepos persuasit sacerdotibus, ne amplius pro Caesare immolarent. Cumque meliora suadentibus nequaquam obtemperaretur, missi ab Agrippa equites, ut urbi praesidio essent, eiecti; Romani praesidiarii etiam contra datam fidem iugulati sunt. Additi caedi Ananias Pontifex, Annae filius cum fratre, et Manahemus, qui tyrannidem invasurus videbatur. Eodemque die (sabbatum erat)
Caesarienses XX Iudaeorum milia necarunt, qua caede tota gens efferata, vicissim in Syros Graecosque coepit grassari, ut non Palaestina tantum tota, sed et vicinae regiones, et Alexandria Aegypti, sanguine exundarent, in qua sola urbe L Iudaeorum milia periere. Bellum hoc longe tristissimum multis ante prodigiis est denuntiatum. Supra civitatem sidus stetit gladio simile, et per annum perseveravit. Paschate huius anni, lux diei instar clara in templo, dimidiam horam fulsit, signans adesse lucem, sed brevi evanituram. Orientalis porta aenea sponte patuit; audita et vox, migremus hinc, solitudinem, et discessum numinis indicans. Visae et armatae acies tranantes nubila, et civitati circumfusae. Immo quod horribilius, cum Iesum quondam Dei filium renuissent audiret, coacti sunt audire per septennium alium Iesum Anani filium, hominem plebeium et rusticum, noctes diesque vociferantem, Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quattuor ventis; vox in Ierosolymam et templum, vox in maritos novos, novasque nuptas, vox in omnem hunc populum. Verberibusque ob id contusus, ad singulos ictus respondebat, vae Ierosolymis. Maxime autem diebus festis vociferabatur, donec tandem in obsidione conquievit, ad extremum addens, vae etiam mihi; lapisque tormento missus statim eum peremit. Verum haec ostenta plerique, ut solet caecum vulgus, ex suis cupiditatibus, interpretabantur: Maxime eo dementati, quod sacri eorum libri Iudaeo cuidam hoc empore totius orbis imperium promitterent, qui fuit Christus Mariae virginis filius, non Vespasianus, ut cum Iosepho Suetonius et Tacitus opinantur.
Comprimere primos Iudaeorum ausus cupivit Cestius Gallus, Syriae praeses, assumptis in hoc sociorum regum auxiliis. Sed ad urbem progressus, cum imprudentius pedem referret, repellitur a Iudaeis iam prope furentibus, amissisque praeter machinas, v milibus peditum, et mille fere equitibus, Antiochiam recedit. Iudaei successu animosiores, duces bello gerendo creant, interque eos Ananum pontificem: Iosephum Matthiae filium, qui deinde hoc bellum descripsit, Galilaeae utrique praeficiunt. At meliores quique, Christiani praesertim, e Iudaea, tamquam navi pessum itura, mature enatabant.
Nero idoneum tanto bello ducem circumspiciens Flav. Vespasianum, Britannicis expeditionibus clarum, misit in Syriam, cui legatus ivit Titus filius, egregius belli iuvenis. Cum Ptolemaidem venisset Vespasianus, Sepphoris urbs Galilaeae maxima semet ei dedidit, moxque ex Aegypto, Syria, et a vicinis regibus Agrippa, Antiocho, Sohemo, Malcho, LX militum milia confluxere. Ductat ergo Galilaeam copias: non ferentibus vim Romanorum, qui cum Iosepho erant. Prima omnium Gadara expugnatur, inde Iapha, ubi XV Galilaeorum milia ceciderunt. Samaritae quoque in monte Garizimo oppressi, a Sexto Cereale, occisique undecim milia et sexcenti. Decimo tertio Neronis anno Iotapata, fortissime a Iosepho defensa, in potestatem Vespasiani venit, XL Iudaeorum milibus peremptis. Venit et Iosephus, optimum quidem ratus in bello pro patria mori, sed lege belli, id est, a victoribus trucidari: summumque scelus in DEUM creatorem esse, et a natura ipsa abhorrens, propria perire manu: Hic ergo, quod Vespasiano spem imperii faceret, benigna habitus custodia est. Excisa deinde Ioppe, deditur Tiberias, expugnatur Tarichaea, Galilaei ad Genesaram lacum tanta strage caeduntur, ut foetore et sanie totum stagnum horreret. Supra XXX milia venditi, sex milia Neroni ad perfodiendum Isthmon missi. Ibi Titi virtus enituit, qui equo in acie sub feminibus amisso, alterum inscendit, cuius vectorem contra se dimicantem interfecerat.
Secuta Gamalensium et Giscalorum exitia, totaque tandem Galilaea, postquam
multo sudore Romanos exercuisset, subacta: Supererant Iudaea, Peraea, et Idumaea. Ierosolymam obsidione cingere distulit Vespasianus, comperta e transfugis seditione, qua Iudaei laborabant, quam simulatione metus augendam putabat, ut suismet hostes armis conficerentur. Id quod evenit. Repleta enim latronibus urbe, nihil sacri profanique habentibus praedae erant opulentissimi quique. Anano sacerdoti Phannias quidam rusticus, sorte lectus sufficitur, ignarus quid rei esset, quod agendum susciperet. Quo facinore infensus ille, stimulat in Zelotas (sic semet appellabant, quasi legis patriae aemulatores diceres, qui perduelles erant honestatis) populum, Templumque De in speluncam latronum vertitur, confugientibus eo velut in castellum seditiosi, ipsumque sanctum profana turba polluentibus, quae abominatio manifestum desolationis praesagium cuivis cordato praebuit. Sic obsessi in templo Zelotae, Idumaeos advocant, eorumque XX milia nocturnis insidiis intromittunt, commissoque proelio supra VIII milia interfectorum dies ostendit. Direpta urbs, Ananus Pontifex, et primores plerique trucidati, ceterorum civium ad XII M. Zacharias Baruchi, quamquam a LXX iudicibus absolutus, medio in templo occisus est, corpusque in vallem provolutum. Nec sepultura dignabantur caesos, proditores eos, legisque patriae desertores criminati, quicumque ad Romanos profugere tentarent. Interim qui Masadam tenebant, totam regionem depraedabantur. Vespasianus a Gadarenis invitatus, Peraeam subigebat, habitatoribus ad Iordanem tunc restagnantem compulsis. Eos Placidus Tribunus horrenda strage peremit; XV M militum gladiis absumpta, innumera multitudo Iordane absorpta. Asphaltites lacus cadaveribus repletus est. Expugnata Gerasa, dum Ierosolymam obsidere parat imperator, affertur Neronem interiisse, eaque conficiendo bello mora intercessit.
Gerebat tunc consulatum Silius Italicus, Poeta egregius, florebat et Persius Satyricus. Epaphrodito Neronis liberto, qui impurae illius animae iam migraturae, latiorem viam aperuit, serviebat Epictetus magister virtutis,e t libertatis, quam omnem exscindere, quantum in se erat, Nero destinabat.
HI tres uno biennio imperium degustarunt potius, quam perceperunt. Galba septuagenario maior, primus extra urbem princeps lectus, maiore omnino favore et auctoritate cepit imperium, quam gessit. Quamquam enim multa documenta egregii principatus daret, tamen occisis plerisque crudelitatis Neronianae administris, haudquaquam tam grata ea erant, quam invisa, quae secus fierent. Ante sumptam dominationem, Africam Germaniamque laudabiliter administraverat, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra, vulgaretur statim; Disce miles militare, Galba est, non Gaetulicus.
At in adolescentes infamis, ad vescendum intemperans fuit. Princeps factus, trium amicorum consilio, T. Vinii, cupiditatis immensae, Cornelii Laconis arrogantia socordiaque intolerabilis, et Iceli inertis liberti, cuncta disposuit, adeo ut inter Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Famae nec incuriosus erat, nec venditator. Pecuniae alienae non appetens, suae parcus, publicae avarus. Milites donativum poscentes verbo perculit, ut generoso, sic intempestivo, legere se militem solere, non emere. Maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. Octavo imperii mense, dum factione Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium caesus est, cumque eo Licinianus Piso, quem adoptaverat,
et tres tyrannidis administri. Iulius Vindex antea, dum proditum se putat, sua manu ceciderat, acie ictus a Virginio Rufo. Nymphidium Sabinum praefectum, qui praetorianos ingentibus promissis conciliaverat Galbae, sed postea sibi met ipsi circumdare concupierat purpuram, milites interfecerant. Sed iidem mox infensi Galbae ob avaritiam, quodque Neroniani imbutos moribus prisca habere disciplina conaretur, quemvis prae illo Dominum adscivere. Igitur Salvius Otho, Neroni quondam criminose familiaris, et in Poppaea uxore rivalis, potentiam invadit. Conatibus Galbae primus accesserat, sperans fore ut adoptaretur ab ipso. Sed postquam, Pisone praelato, spe decidit, ad vim conversus instigante super animi dolorem, etiam magnitudine aeris alieni, dominatui intendit animum. Neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse: nihilque referre, ab hoste in acie, an in foro sub creditoribus caderet. Corruptis pecunia militibus, Galbae ob avaritiam infensis, in castra latus, nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent. Ab infima plebe appellatus Nero, nullum indicium recusantis dedit: Sed ea nocte per quietem pavefactus, gemitus edidit maximos, questus a manibus Galbae se deturbari visum. Ac sub idem tempus, Germaniciani exercitus in Vitellii verba iuraverant. Expeditionem in eum impigre atque etiam praepropere inchoavit, cumque trahi bellum oporteret, quam primum ipse decertaturus venit, sive ardori militum impar, seu sollicitudini. Et tribus quidem verum mediocribus proeliis, apud Alpes, circaque Placentiam, et ad Castoris vicit; novissimo maximoque apud Bebriacum, fraude superatus est: cum spe colloquii facta, quasi ad conditiones pacis militibus eductis, ex improviso dimicaretur.
Ac statim moriendi impetum cepit, magis pudore, ne tanto hominum periculo dominationem sibi asserere perseveraret, quam desperatione, ut multi opinantur. Quippe residuis integrisque etiam nunc copiis, quas secum ad secundos casus detinuerat, et supervenientibus aliis e Dalmatia, Pannoniaque et Moesia, immo ne victis quidem adeo afflictis, ut non in ultionem ignominiae quidvis discriminis ultro, et vel solae subirent, suo exitio commune malum voluit antevertere. Suos igitur omnes comiter ab se dimisit, hortatusque ut quisque, qua ratione posset, sibi consuleret: Quicquid deinde epistolarum erat, ne cui periculo aut noxae apud victorem forent, concremavit. Divisit et pecunias domesticis ex copia praesenti. Atque ita paratus morti, artissimo somno quievit, expergefactusque uno se ictu traiecit, XXXVIII aetatis anno, et XCV imperii die, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique eius corpore viso, suis manibus interierint.
Sic Aulus Vitellius successit, patre L. Vitellio ter Consule, miri in adulando ingenii viro. Aulus omnibus probris contaminatus, ex infami Tiberii apud Capreas secessu. Caio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris fuerat, iisdemque artibus Neroni, Proconsul Africae singularem innocentiam praestitit: a Galba in inferiorum Germaniam praeter opinionem erat missus, prae se ferente illud, nullos minus metuendos, quam qui de solo victu cogitarent. Satis constat, exituro viaticum defuisse, tanta rei familiaris egestate, ut uxore et liberis, quos Romae reliquebat, meritorio caenaculo baditis, domum in reliquam partem anni ablocaret. Castra vero ingressus nihil cuiquam poscenti negavit, atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia demist. Quare vix dum mense transacto, pronus ad res novas exercitus reptum e cubiculo imperatorem salutavit, consentientibus mox superioris Germaniae legionibus: qui a Galba ad senatum defecerant. Victo per absentiam eius Othone,
ut campos, in quibus pugnatum erat, adiit, abhorrentes quosdam cadaverum tabem, detestabili voce confirmare est ausus, dicendo, optime olere occisum hostem, et melius civem. Urbem ingressus comitia in decem annos ordinavit, seque perpetuum consulem. Homo non profundae modo, sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, pronus vero ad cuiusque et quacumque de causa necem et supplicium fuit. In una cena, quam ei Vitellius frater exhibuit, supra ceteros sumptus duo milia piscium, septem avium milia apposita traduntur. Itaque octavo imperii mense desciverunt ab eo exercitus, Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriacus: ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba iurarunt, aemulis inter se, ut solent, militibus, ne deteriores Hispanicis, qui Galbam, ac Germanicis, qui Vitellium, et praetoriis, qui Othonem fecerant, viderentur. Retinendae potentiae Vitellius nihil non largitus est, et tentavit. At ubique aut superatus, aut proditus, apud Cremonam praesertim, ab Fl. Sabino urbi praefecto, vespasiani fratre, sestertium millies pepigerat, arbitris militibus, imperio cedere. Sed postquam mox circumventum se nuntio ratus est, quasi renovato furore, ipsum Sabinum ceterosque adversae partis, cum Capitolio, quod saluti remedium ceperant, cremavit. Mox ubi vera esse, et propinquare hostes patefactum est, productus e latebra Palatii, quo se abdiderat, vinctis a tergo manibus circumducitur, ad spectaculum vulgi. Et ne homo impudens in extremis saltem, malorum, quae gesserat, rubore faciem demitteret, subiecto in mentum gladio, seminudus, multis caeno, fimo, et ceteris turpioribus dictu purgamentis vultum eius incessentibus, per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum necari permiserat. Sic numerosis ictibus excarnificatus interiit, anno vitae 57. Hoc civili bello plurimum sanguinis fusum, Cremonae omnia sacra profanaque in igne consederant, anno CCLXXXVI quam erat condita. Annibali in Italiam ingruente, T. Sempronio et P. Cornelio Coss. Proelia ante ipsam urbem Romam multa et varia, dum Petilius Cerealis et Antonius Primus, Vespasiani duces, irrumpunt. Concurrere et in campo Martio in festae acies. Pro Flavianis erat fortuna, et parta toties victoria. Vitelliani desperatione sola ruebant. Simul cruor et strues corporum: iuxta scorta et scortis similes, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire. Expugnata vi praetorianorum castra, caesaque in urbe hominum LM. Cohibitus tandem a superveniente Licinio Mutiano miles, nomen sedesque Caesaris Domitiano, principis filio tradita.
Nihilo melior tum Iudaeae erat facies. Ioannes Levii F. Giscalis elapsus, et Simon Gerasenus seditiosorum duces, mutuis in se caedibus et lanienis saeviebant. Erant Simoni haud contemnendae copiae quibus ut Idumaeos vicit, ita ierosolymitas perterruit. Ergo intra urbem Ioannes, nullo non scelere grassatus, in templum compellitur, eique subigendo Simon intromittitur portis. Dum illi intra moenia confligunt, Vespasianus depopulatus confinia quaeque, cognitis autem patriae a Vitellio occupatae calamitatibus, Caesaream revertitur, ibidemque ab exercitu salutatus Imperator, in Aegyptum tendit ad praefectum eius Tib. Alexandrum, ut commeatu Romanos intercludat. Sed audita suorum victoria, Romam properat, filium Titum cum selectis copiis ad exscindendam Ierosolymam mittit, triplici iam seditione laborantem, quod Eleazarus superiorem templi partem Iohanni extorserat, et Simon cum Iohanne de reliquis contendebat.
FLavius Vespasianus patre publicano T. Flavio Petronio, municipe Reatino ortus, per militarem industriam ad
imperium emersit. Claudio principe legatus legionis in Germania, inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Post consulatum administrata Africa comes Neronis, quod cantante eo, vel abscederet citius, vel obdormisceret, pene occisus, latebras quaesivit, cum praeter opinionem extrema metuenti, Iudaea cum exercitu oblata est. Vitellio et Othone rem publ. raptantibus, ad capessendum principatum ei multi hortatores, quidam etiam vates, lente admodum persuasere. Primus Aegypti praese Tiberius Alexander legiones in verba eius adegit, quam mox alii secuti. Ingens deinde fama, cum absens consulatum collega filio iniisset, ad urbem perrexit calliditate Mutiani a factione Antonii Primi, turbidisque legionibus vix tandem liberatam. Mutianus enim, velut usurpator imperii, impleto spe Hispaniae Antonio, vires occulte demisit, legione septima, quae flagrantissimi in eum amoris erat, in hiberna, tertia in Syriam, aliis alio dimissis. Petitium Cerealem praemisit in Germaniam, vehementer tumultuantem instinctu Iulii Civilis Batavi, cui pleraque Gallia accesserat, ipsaeque legiones vel iugulatae per fraudem, vel in partes traductae erant, Hordionio Flacco, ducibusque aliis interemptis. In Civilem sex legiones evocatae a Mutiano, venientisque exercitus fama, Galliarum civitates ad mitiora inclinatae Supervenit commune rebellantium malum discordia. Quidam cladibus, alii pudore labefactae fidei in Vespasiani fidem redacti, edixitque per manipulos Cerealis, ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret. Crebris post haec et ambiguis proeliis, ac multo utrinque sanguine certatum, donec per occultos nuntios Batavis pax, Civili et Velledae Virgini fatidicae, cui plurimum ille tribuebat, monstrata venia, positisque armis tranquillitas populis reducta est.
Iulius Sabinus, qui se Caesarem cognominaverat, in sepulcro subterraneo novem annos cum uxore delituit, ex eaque quos sustulit filios. Tandem proditus capite poenas pependit.
Dum ista fiunt, Titus ante moenia Ierosolymorum positis castris instructas legiones ostentavit. Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri: et si pellerentur, parato perfugio. Missus in eos eques cum expeditis cohortibus, ambigue certavit. Mox cessere hostes, et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec assidus damnis intra moenia pellerentur. Romani longum rati, famem hostium opperiri, ad oppugnandum vertuntur. Sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quibus [Orig: queis] vel plana satis munirentur. Duos colles in immensum editos claudebant muri. Templum in modum arcis, propriique muri, labore et opere ante alios. Ipse porticus, quibus [Orig: queis] templum ambiebatur, egregium propugnaculum. Et pervicacissimus quisque illuc confugerant, eoque seditiosius agebant. Tres duces, totidem exercitus. Extrema et latissima moenium Simon, mediam urbem Ioannes, templum Eleazarus firmaverat. Sed proelia, dolus, incendia inter ipsos; et magna vis frumenti ambusta. Diebus azymorum cum omnis populi colluvies afflueret, Ioannes missis per speciem sacrificandi, qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur. Ita in duas factiones civitas discessit, donec murum ferientibus Romanis, bellum externum concordiam pararet. Multitudinem obsessorum C. Tacitus sexcenta milia fuisse, Iosephus multo plura tradit. Arma cunctis qui ferre poterant, obstinatio viris feminisque par. Iam intus crematam annonam dira fames, foris cruenta supplicia, nec tamen remittebat furor pugnandi, aggeres vineaeque incendebantur. Tandem dividuntur legionibus munia: et quies proeliorum [Orig: praeliorum] fuit, quod cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres, aut novis ingeniis struerentur. Ita circumdatis
XL stadiorum vallo Iudaeis, prout olim Christus praedixerat, fames in dies intendebant, tanta pereuntium foeditate, ut ipsum hostem miseratio subiret malorum. Sed urgebat eos DEI ira, quam pertinaci perfidia quottidie cumulabant, ut nullam gentem atrocioribus acceperimus cladibus perculsam. Cum multi clam urbe ereperent, ingestis avidius cibis rumpebantur, aut avaritiae causa ob deglutitos aureos dissecabantur a Romanis. Constat una nocte duo milia apertis ferro ventribus periisse: a XVI Aprilis usque ad Kal. Iulii intra moenia fame ferroque absumpta septies centena milia, quindecim milia et octingentos: Modium frumenti veniisse talento, repertos qui tetrum e cloacis et fimetis cibum, immo e laniata filiorum suorum carne peterent. Tandem ad diem VIII Augusti capta urbs, biduo sequenti templum, quod frustra obnitente Tito, a milite quodam incensum, deflagravit, inque eo sacerdotum et propugnatorum ingens multitudo. Una in porticu sex milia cremati, quos pseudopropheta aliquis eo deduxerat, salutem isto die pollicitus. Restabat pars urbis altera, aeque firma ac prior, cuius tandem captae incensaeque omnis multitudo trucidata. Iosephus qui interfuit, captivorum 97 milia, mortuorum in obsidione undecies centena milia prodit. Etenim tota gens ex omnibus orbis provinciis Paschales ad ferias congregata, subitoque circumfusa bello velut diro carceri inclusa periit.
Titus relictis aliquot turribus, pro testimonio ad posteritatem, quantam urbem excidisset, reliqua omnia solo aequavit, ut habitatam aliquando fuisse, vix quisquam agnosceret. Inde dum regiones lustrat apud Caesaream Philippi, bis mille quingentos captivorum, velut sollemni fratris sui natali, apud alteram Caesaream totidem bestiis obiectavit, aut flammis exussit. Antiochenis tamen, praeter antecedentem in Iudaeos saevitiam, exilia reliquis apud se poscentibus non annuit, superesse nullam pulsis patriam causatus. Captis Ierosolymis, oblatas sibi a gentibus coronas omnes repudiavit. Non sese, dicens, illa fecisse, sed Deo iram suam declaranti manus suas commodasse.
Cum romam venisset, festa totius civitatis gratulatione exceptus, acto cum patre triumpho, Simonem Bargioram, Ioannem, aliosque bellatorum nobilissimos, quos ad id servaverat, in foro plecti capite imperavit. Pars triumphi fuit et mensa aurea, candelabrumque, ultimaque omnium Lex Iudaeorum, postmodum in Palatio deposita. Supererant adhuc castella, Herodium, Machaerus, Massada. herodion et Machaeruntem Caecilius Bassus partim armis, partim deditione cepit, tria milia, quae in silvam confugerant, occidit. Caesar venditis totius Iudaeae agris, solam Emmauntem octingentis militibus concessit habitandam. Iudaeis omnibus didrachma, ante templo DEI pendi solita, quotannis in capitolium deferenda imposuit. Faeces belli in Massada castello consederant, duce Eleazaro, Iudae Galilaei nepote. Erant ad mille mortales pari obstinatione, ne quemquam hominum dicerent dominum, ipsi scelerum mancipia. Hos cum alia vi non posset, igne aggressus Flavius Silva, DEUM palam sibi cooperantem reperit. Subito enim coortus auster flammam in munitiones rebellium tulit, omnemque eis spem salutis abstulit. Ergo mutuo se cohortati, ne libertate vitam cariorem ducerent, omnes in ferrum ruunt, nullo superstite, nisi duabus mulierculis et pueris, qui subterraneis se cuniculis abdiderant. Huius farinae quidam profugerant in Aegyptum, proditique Lupo praesidi, quod nullis tormentis adigi poterant, ut Caesarem dominum appellarent, foedis interiere suppliciis, causamque Vespasiano praebuerunt, ut templo Oniae, ante 333 annos apud Heliopolin Aegyptiam exstructo, vastitatem induceret.
Nec Cyrenenses Iudaei communem
numinis effugerunt iram. Ionathae enim cuiusdam impostoris pollicitationibus seducti, inde eiusdem indicio proditi, Catulli praesidis iniquitatem irritarunt, qui antea multis infensus, tria milia Iudaeorum suppliciis necavit, nec paucioribus apud alexandriam ipsamque Romam rebellionis crimen intendit, interque cos Iosepho, scriptori huius aevi nobilissimo. Sed homo nefarius diris paulo post morbis exhaustus, saevitiae suae poenas exsolvit.
Eodem tempore Alani, Caspiis effusi portis, Mediam Armeniamque caedibus ac rapinis vastarunt; Teridates Armeniae rex aegre manus eorum elapsus est. Antiochus Comagenus conspirationis cum Partho insimulatus, tota ditione sua excidit. Parthis opem postulantibus, negavit Vespasianus, convenire sibi curam rerum alienarum. Litteris Vologesi, quibus scripserat: Rex Regum Arsaces Fl. Vespasiano s. omissa reprehensione insolentiae, simpliciter rescripsit, Fl. Vesp. Arsaci regum regi S. Mediocritatem enim pristinam neque dissimulavit unquam, ac frequenter etiam prae se tulit. Nobilitatem ei generis adstruere volentes irrisit ultro. Licinium Mucienum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reverentem, numquam nisi clam, et hactenus retaxare studuit, ut apud communem aliquem amicum querens, adderet clausulae: Ego vir tamen sum. Offensarum inimicitiarumque minime memor exsecutorve, Vitellii hostis sui filium splendidissime maritavit. Mecium Pomposianum, quod vulgo crederetur genesin habere imperatoriam, consulem fecit, spondens beneficii quandoque memorem futurum. Coniurationes multas scelere inulto abscedere patiebatur comiter, uti erat, stultitiae arguens, qui ignorarent, quanta moles molestiaque imperio inesset. Divinis adeo deditus, ut successores fideret liberos fore, aut neminem. Itaque primus Romanorum principum ex se genitos successores habuit. Nullius unquam caede laetatus, iustis suppliciis illacrimavit etiam et ingemuit.
Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, libertate adempta: item Thraciam, Ciliciam et Comagenm, ditionis regiae ad id tempus in provinciarum formam redegit.
Cappadociae propter assiduos barbarorum incursus, addidit legiones. Plurimas per totum orbem civitates terrae motu aut incendiis afflictas restituit. Ingenia et artes vel maxime fovit. Primus et Fisco Latinis Graecisque Rhetoribus annua centena constituit. Praecipuum est, in quo merito culpetur, pecuniae cupiditas. Negotiationes enim vel privato pudendas propalam exercuit, venditavit reis absolutiones, procuratoribus se pro spongiis uti dicebat, quod quasi et siccos madefaceret, et exprimeret humentes.
Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur? ac illo neganti, at, inquit, e lotio est. Nuntiantibus legatis decretam ei statuam auream, iussit ut continuo ponerent, cavam manum ostentans, et paratam basin dicens.
Avaritiam tamen inopia aerarii aliqui, sed frigidius excusant, et quod male partis bene usus est. Post mortem coniugis Caenidem libertam, aliasque pellices amavit, haud pro principe.
Contumeliis aliorum, ut erat fortissimus, dictis iocularibus respondebat. Demetrium Cynicum impudentius lacessentem satis habuit canem appellare: Ego, inquit, canem latrantem non occido. Portas Palatii interdiu semper apertas, ac omni custodia vacuas habuit. Itaque annum agens vitae absque uno septuagesimum, cum aeger intestina vitiasset, alvo usque ad defectionem soluta, stantem, ait, imperatorem mori decet.
Prima morbi accessione, ut, inquit, puto, Deus fio, ridens consecrationem antecessorum. Decessit imperii anno decimo. Sub eo ut Iudaismus defecit, ita Christianismus vires sumpsit, confirmatis plurimorum animis, quod Iudaeorum
continui in Christianos fremitus talem sortirentur exitum, XL ante annos accurate a Christo praedictum, et Matthaei, Marci ac Lucae Euangeliis praescriptum disertissime. Igitur Christiani in ditionibus Agrippae, quo confugerant, servati, quottidianis e Iudaeis iuxta ac Ethnicis accessionibus augescebant, Iohanne et Simone Apostolis, Lino item, Cleto, Clemente, aliisque Apostolorum discipulis strenue officium facientibus.
Communis doctrinae laudo floruerunt Plinius secundus, naturalis scriptor historiae, M. Fabius Quintilianus Rhetor, Helvidius priscus senator Stoicus, Asconius Paedianus historicus, et alii bonas artes seape malis moribus corrumpentes.
TItus vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre liberta, Domitella nomine genitus, imperavit solus annos duos et menses duos, diesque viginti. Nam superstite adhuc patre participem tutoremque imperii egit, in septem consulatibus collegam. A puero praeclaris studiis, probitatis, militiae, litterarum, instantissime deditus, patrem, clementia, liberalitate, honorificentia, ac pecuniae contemptu anteivit. Quae eo amplius grata fuere, quod a nonnullis a privato adhuc patratis, asperior, luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. Namque praefecturam praetorianam, numquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam susceperat, et aliquanto incivilius violentiusque gesserat. Siquidem suspectissimum quemque sibi, submissis, qui per theatra et castra, quasi consensu ad poenam deposcerent, velut criminis convictum oppressit. In quibus A. Caecinam consularem, adhibitum cenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenices, uxoris suae, iugulari iussit, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites coniurationis deprehendisset. Suspectus et luxuriae erat, quod ad mediam noctem comissationes, cum profusissimo quoque familiarium extenderet: Nec minus libidinis, propter spadonum greges, et insignem reginae Berenices amorem. Suspecta et rapacitas, quod constabat in contionibus patriis nundinari praemiarique solitum. Denique propalam alium Neronem et opinabantur, et praedicabant. Sed haec in melius conversa, adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Nam ut subiit pondus regium, Berenicen iustas sperantem nuptias, regredi domum, et enervatorum turbas abire praecepit. Quo facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Convivia instituit iucunda magis, quam profusa. Amicos elegit, quibus et post cum principes, ut et sibi et Reip. necessariis, acquieverunt. Nulli civium quidquam ademit: Abstinuit alieno, ut si quis unquam: ac ne concessas quidem ac solitas collationes recepit. Et tamen nemine ante se munificentia minor. Cum enim ex instituto Tiberii, omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus, aliter rata non haberent, quam si eadem iisdem et ipsi dedissent, primus omnia praeterita uno confirmavit edicto, nec a se peti passus est. In ceteris vero desideriis animum hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret, negans oportere quemquam a sermone principis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: Amici, diem perdidi. Clementiam usque eo produxit, ut amplissimi ordinis duo, cum adversus eum coniurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit primo: post deductos in spectaculum secum, utrinque assidere iusserit; petitoque ex industria Mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem, uni atque alteri commiserit, quibus perculsis, et constantiam mirantibus diceret, Videtisne potestates
fato dari, frustraque tentari facinus potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem quoque Domitianum parantem insidias, flens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei, et iam haberet, ut particeps potestatis. Huius tempore mons Vesuvius in Campania ardere coepit, incendiumque Romae, sine nocturna requie, per triduum fuit. Lues quoque quanta vix unquam antea. Quibus malis cunctis remediorum generibus subvenit. Bona oppressorum incendio et cineribus (nam duae urbes Herculanum et Pompeii penitus obruebantur, Plinius etiam senior novae rei spectator improvidus) quorum heredes non exstabant, restitutioni afflictarum civitatum attribuit. Delatores partium vaenire imperavit, partim in asperrima insularum avehi.
Dio tantum cineris iactatum in aere narrat, ut pervenerit in Africam, Syriam et Aegyptum, introieritque Romam, et solem obscuraverit, gigantium imaginibus in aere velut confligentibus, ut dixeris laetatos Daemones, quod tantum nuper hominum ad inferos Iudaico bello rapuissent, ac mox Tito defuncto Domitianus plurimas esset Tartaro inferias missurus. Inter haec enim morte praeventus est Titus, maiore hominum damno quam suo, anno aetatis altero et quadragesimo. Huius mors adeo provinciis luctui fuit, ut orbem velut parente orbatum deflerent.
DOmitianus patri fratrique dissimilis, qualem esset Principem daturus, adolescentulus adhuc ostendit. Absentibus enim illis in bello Iudaico, stupris ac libidinibus Caesarem egit; Domitiam Longinam tum Aelio Lamiae abductam contrectatasque multorum nobilium uxores narrant. Uno die supra XX urbana officia aut peregrina distribuit: Mirari se Vespasiano dictitante, quod non et sibi successorem mitteret. cum fidem quorundam ducum tentasset, spernique a senioribus iuventam suam cerneret, usurpata antea imperii munia omisit, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus; studiumque litterarum, et amorem carminum simulans, quo velaret animum, et fratris aemulationi subduceretur, cuius disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.
Patre defuncto numquam cessavit insidias struere fratri clam, palam: quoad correptum gravi valetudine, priusquam plane efflaret animam, pro mortuo deferri iussit. Initio principatus, quottidie secretum sibi horarium sumpsit, nec quicquam amplius quam muscas stilo convixit: Ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit, a Vibio Crispo: Ne musca quidem. Domitiam uxorem, Paridis histrionis amore deperditam, repudiavit: intraque breve tempus impatiens discidii, quasi efflagitante populo, reduxit. Circa administrationem imperii aliquamdiu varius et mirus modestiae simulator, mistura pene aequabili vitiorum atque virtutum, tandem virtutes, quoque in vita deflexit, inopia, ut volunt, rapax, metu saevus.
Multa in communi rerum usu non sine causa novavit. Interdixit histrionibus scenam, intra domum saltem exercendi artem, iure concesso.
Castrari mares vetuit. Ius diligenter et industrie dixit, tanta magistratuum censura, ut neque modestiores unquam, neque iustiores exstiterint.
Scripta famosa abolevit, non sine auctorum ignominia. Caecilium Rufinum Quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit senatu. Probrosis feminis ius capiendi legata, hereditatesque ademit. Incesta Vestalium varie et severe exercuit. Inter initia liberalis, omnes circa se acriter monuit, ne quid sordide facerent.
Fiscales calumnias, magna calumniantium
poena repressit; ferebaturque vox eius: Princeps qui delatores non castigat, irritat.
Bibliothecas incendio consumptas, petitis undique praesertim Alexandria exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri, procul positi, spicula eius transvolarent. Sed in nullius virtutis tenore permansit. Atrox caedibus, quod Astrologorum arte comperto suo exitu, omnia metueret, bonorum supplicia agere coepit, ac more Caligulae, dominum se Deumque dicere. Erat autem non solum magnae, sed et callidae inopinataeque saevitiae. Neminem enim vere et ex animo dilexit, praeter paucas mulieres: quamquam eum se diligere simulabat semper quem maxime interfectum cupiebat.
Praeter alios complures, vel nulla, vel levi de causa damnatos, etiam in Christianos saeviit, inter quos Iohannem Apostolum in Pathmon relegavit insulam, ubi ille divinam revelationem vidit, acuendis deinde omnium piorum mentibus editam.
Flavium Clementem patruelem suum, cuius filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat, illato Christianismi crimine et ipsi et uxori eius Flaviae Domitillae, propinquae suae, tantum non in ipso eius consulatu interemit: Domitillam in Pandatariam seposuit. Aquilium quoque Glabrionem, qui cum Traiano magistratum gesserat, accusatum praeter cetera eiusdem criminis, per invidiam interfecit. Conquiri iussit et Davidis, Iudaeorum quondam regis posteros, interque eos Iesu Christi propinquos. Sed edoctus, ad caelestem eos dignitatem per humillima quaeque adspirate, dimisit impunitos, cum iam plurimos, quod in mores Iudaeorum Christianorumve transissent, aut vita, aut facultatibus spoliasset. Quo maxime facto maturavit sibi exitium. Nam occiso Clemente, octo mensibus tot fulgura facta, nuntiataque sunt, ut exclamaverit: Feriat iam quem volet. Tactum de caelo Capitolium, quod iterum sub Tito arserat, magnoque ipse studio reparaverat. Tactum et Flaviae gentis templum, quod impius divinitatis raptor exstruxerat: item Domus Palatina et cubiculum ipsius: Atque etiam titulus e basi statuae triumphalis excussus vi procellae in monumentum proximum decidit.
Exhaustus operum ac munerum impensis, stipendioque quod militibus adiecerat, tentavit quidem ad relevandos castrenses sumptus, militum numerum diminuere: sed cum obnoxium se Barbaris per hoc animadverteret, nihil pensi habuit, quin praedaretur omni modo bona vivorum et mortuorum, usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Senatores plerosque instructo omnibus velut funebri convivio, in quo pueri in lemurum et spectrorum formam compositi ministrabant. praesenti mortis metu exterruit. Furens etiam libidine, foedum eius exercitium Graecorum lingua vocabat [Gap desc: Greek word] , nec Iuliam Tito fratre genitam incestare exhorrebat. Quibus eius vitiis, ac maxime iniuria verborum, qua se scortum vocari dolebat, accensus L. Antonius, curator Germaniae superioris, imperium corripuit. Quo per Norbanum Appium et L. Maximum strato acie, Domitianus longe tetrior, in omne hominum genus, etiam in suos, ferarum more grassabatur. Sub eo C. Iulius Agricola, socer Cornelii Taciti, historiarum scriptoris, britanniam edomuit, et classe circummissa, insulam esse primus romanis affirmavit, incognitasque ad id tempus alias insulas, quas Orcades vocant, invenit, subegitque. Contra in Moesia Daciaque et Germania Pannoniaque amissi exercitus, temeritate aut per ignaviam ducum, aliquot militares viri cum cohortibus expugnati et capti. Cum ergo posceretur ore vulgi dux Agricola Domitianus virtutibus infensus, et quo obscurior in iram, eo irrevocabilior, venen o virum intercepit,
Festinatae mortis, inquit Tacitus, grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. Nero tamen subtraxit oculos iussitque scelera, non spectavit, praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et aspici, cum suspiria senatus subscriberentur: cum denotantis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, a quo se contra sudorem muniebat. Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae coniuravere plerique, impulsore Parthenio procurante cubiculum, adscita etiam in consilium tyranni uxore Domitia, ob amorem Paridis cruciatus formidante, Domitianum multis confodiunt vulneribus, anno imperii XV, vitae XLV. Senatus gladiatoris more funus efferri, eradendumque nomen decrevit.
Nocte quae caedem antecessit, ita est exterritus, ut e strato prosiliret: Longinus Proculus in Germania palam praedixit, qua die esset periturus, Apollonius Thyanaeus Pythagoricus Magus, ea hora, qua Domitianus Romae occidebatur, inscenso apud Ephesum saxo proclamavit: Recte Stephane; euge Stephane, percute homicidam: percussisti, vulnerasti, occidisti. Paucos ante menses Cornix in Capitolio elocuta est, [Gap desc: Greek words] . Nec defuit, qui ostentum sic interpretaretur:
Nuper Tarpeio, quae sedit culmine cornix,
Est bene, non potuit dicere: dixit, erit.
Ipsum etiam Domitianum ferunt pro certo Habuisse, quandoquidem erat somniis divinisque deditus, beatiorem post se laetioremque portendi rei publ. statum. Sicut sane brevi evenit, abstinentia et moderatione insequentium principum.
Quarto Domitiani anno decessisse narrat Eusebius Marcum Euangeliographum, cum primus Aegyptiis salutarem doctrinae caelestis facem intulisset, successore Aniano. Duodecimo eiusdem principis anno successisse Anacleto, secundo Romanorum Episcopo, Clementem, cuius Paulus Apostolus sua ad Philippenses epistola meminit.
Vixerunt eo tempore, sed longe dissimili studio, poetae, Iunius Iuvenalis, M. Valerius Martialis, Statius Papinius. Philosophi, interque eos Epictetus, urbe et Italia eiecti sunt.
HActenus Romae, seu per Italiam orti imperatores: hinc advenae, ipso CHRISTI anno centesimo. Unde compertum est (verbis loquar Victoris Aurelii) urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva Cretensi prudentius, magisque moderatum? In Epitome tamen sua Victor Narniensi genitum oppido tradit. Extrema aetate apud Sequanos cepit imperium legionum arbitrio, metuensque Domitiani, quem vivere atque affore, rumor ferebat, a Parthenio eius interfectore confirmatus est. Cum in curia a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Areius Antoninus, vir acer, eique amicissimus conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum gratulari se ait Senatui, et populo provinciisque: ipsi autem nequaquam, cui satius fuerit malos semper principes eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum: qui cum mereri omnia praesumunt, si quiquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Statuas Domitiani aureas argenteasque sustulit; ex quibus grandis pecunia redacta est, sibi ullas poni vetuit. Quotquot rei erant facti impietatis, aut Christianismi, seu ritus externi, absolvit, nec eius criminis quemquam accusari promisit. Omnes enim accusabantur
ab omnibus, adeo ut Fronto consul diceret, malum esse habere imperatorem, sub quo nemini licet quidquam facere: sed multo peius, cum omnia licet omnibus facere. Itaque hoc Caesaris indultu Iohannes etiam Apostolus e Pathmo Ephesum revertitur, ac Deo plenus Euangelium suum, Apocalypsin et Epistolas edit, scripta perpetuam saeculis lucem datura. Iam tum enim haereticorum semina pullulabant, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat. Nam post Simonem Magum, et Menandrum Samaritas, qui satanica pollentes virtute miraculorum, deitatem sibi asseruerant vanissime, deiectus eo consilio diabolus, Nicolaitas, Ebionaeos, Cerinthianosque produxerat, Christianismi velatos titulo, ut Christo seu verae Dietatis, seu incorruptae ac perfectae humanitatis laudem detraherent. Etenim Cerinthus Christum quasi dissolvit, alium dicens Iesum visibilem in creaturis Dei maximum, alium Christum invisibilem, qui in eum caelitus devolarit. Ebionaei vere pauperes mentis ac sapientiae, Christum e Iosepho et Maria natum, virtutibus profecisse, nec in ipso, sed legis Mosaice observantia sitam salutem docuere. Nicolaitae cum Cerintho altas iactarunt revelationes, libertatemque carne abutendi per Christum paratam nugati, Iohannis Apocalypsi, ceterisque scripturis enervati sunt. Quo deinde inter initia Traiani defuncto, haereticorum colluvies primum Christianismi virginitatem, puram eousque et illibatam, maculare licentius occoepit, cum iam universus Apostolorum coetus contagia huius vitae caelestibus gaudiis commutasset.
Cetera quoque Nerva aequissimum se civilissimumque principem praebuit. Quicquid enim poenae nomine tributis accesserat, remisit; afflictas civitates relevavit: puellas puerosque natos parentibus egenis, sumptu publico per Italiae oppida ali iussit. Cumque egeret pecunia, maluit sua, demptis tantum maxime necessariis vendere, quam subiectis onerosus videri. Calpurnium Crassum, promissis ingentibus animos militum pertentantem, satis habuit Tarentum relegare.
Cum interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, vehementer obstitit, dictitans aequius esse mortem subire, quam auctoritatem imperii foedare, proditis potentiae sumendae auctoribus. Sed milites, neglecto principe, requisitos, Petronium Stephanumque uno ictu, Parthenium vero demptis genitalibus, et in os coniectis iugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio Aeliano, quem, ut antea Domitianus, praetorio praefecerat Nerva. Ille scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia nefandos pessimosque mortalium peremissent. Quare intelligens imperium nisi a superioribus, robustioribusque corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, egregium ratus metiri quantum queas, neque ambitionibus agi praecipitem, praesertim in dominatione, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut eam vel ultima senectute sitiant. Igitur in Capitolium ascendit, ibique magna voce; quod felix faustumque sit, inquit, senatui populoque Romano, mihique ipsi, M. Ulpium Nervam Traianum adopto. Is tum praeerat Germaniae, quantusque Nerva consilio esset, virtute sua patefecit electus. Ad eum Nerva sua manu scripsit:
[Gap desc: Greek section]
q. d. Telis nate tuis lacrimas ulciscere nostras.
Itaque Traianus, quamquam Nervae propinqui non deerant, tunc Caesar, ac postea Imperator factus est. Nec enim ille coniunctionem sanguinis anteposuit publicae utilitati, neque eum deterruit, quod Traianus, nec Italus nec Italicus, sed natione Hispanus esset. Censebat enim
virtutem cuiusque non patriam aestimandam. Cum eo tribus vixit mensibus.
Nam dum, suggerente ira, in quendam nomine Regulum voce maxima inclamaret, sudore correptus, eoque refrigescente cum horrore febri, vitam finiit anno LXV, imperio acto annum unum, menses IV, dies IX. Die quo interiit, solis defectio facta est.
TRaianus apud Agrippinam Coloniam suscepto imperio, diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem, plerisque approbavit. Domi sanctus, in armis fortis, utrobique prudens, in amicos liberalis, et tamquam vitae conditione par, qui amari se mallet a civibus, quam honoribus affici. Studiosus optimi cuiusque ac bellicosi, simpliciora ingenia ac eruditissimos, quamvis ipse parcae erat scientiae, moderateque eloquens, iuxta diligebat. Quae omnia eo maiora videbantur, quoniam per multos atque atroces tyrannos, perdito prostratoque statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo innocentiae fidens, uti praefectum praetorio, Saburanum nomine, cum insigne potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: Tibi istum ad munimentum mei committo, si recte agam: sin aliter, in me magis, quod moderatorem omnium vel errare minus fas sit. Quin etiam vinolentiam, quo vitio, uti Nerva, angebatur, prodentia molliverat, curari vetans iussa post longiores epulas. Amicis eum culpantibus, quod nimis circa omnes comis esset, respondit; Talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset. Par fuit Plotinae coniugis eius modestia, quae cum primum ingrederetur Palatium, conversa ad multitudinem; Talis huc ingredior, inquit, qualem me exituram spero. Eaque sic se gessit in principatu, ut iusta reprehensione caruerit: Verum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis reposuit hominum; magnisque nominibus se fecit parem etiam dum recusavit.
Gloriae appetentior, veterisque superstitionis pertinacior fuit Traianus. Cum enim a Iove se accepisse imperium somniaret, ingessit senatui, de priscis religionibus tuendis, vetuitque hetaerias, id est sodalitates esse. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros Christianismus late tenebat, Deorum templa desolabantur, victimarumque iam rarissimus emptor inveniebatur. Igitur multi omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque etiam sexus vocabantur in periculum: inter quos Simon Cleophae, Domini Iesu cognatus, anno aetatis CXX, cruci suffixus apud Ierosolymam. Ignatius Antiochenus Episcopus Romam perductus, cumque in itinere multas Ecclesias missis libellis confirmasset, bestiis obiectus est. Clemens Romanorum Episcopus pro fide, ut volunt, decollatus. Qui dira vellet effugere supplicia, coactus maledicere Christo, et Caesaris imagini, numinumque simulacris ture ac vino supplicare. Qui renueret, qualecumque esset, quod fateretur, de sola pervicacia puniebatur. Fatetur C. Plinius Iunior, Bithyniae Proconsul epistola ad Traianum, nihil de Christianis se comperisse aliud, quam quod soleant stato die ante lucem convenire, carmenque christo quasi DEO dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere: sed ne furta, ne adulteria committant, ne fidem fallant, ne depositum appellati abnegent. Rescripsit Traianus; conquirendos non esse: si deferantur et arguantur, puniendos: sed supplicanti diis romanis, veniam ex paenitentia dandam. Quo edicto etsi ardor persecutionis quodammodo est restinctus, tamen male cupientibus Christianismo, non minor nocendi relicta occasio.
Ergo qui bellum cum Christo gerebat, bellis, dum vixit, exagitatus est, nullo fructu vel suo, vel Rei publ.
Quinquennium bellavit cum decebalo
Dacorum rege, qui Domitianum ad tributa adegerat. Et subegit quidem, sed tanto Romanorum sanguine, ut obligandis vulneratis lintea deficerent, propriumque imperator scinderet paludamentum. Pontem immensi operis Danubio imposuit, eiusque reliquit pilas ostentationis causa, cum nulli transitus usui esset. Occiso tandem Decebalo, provincia trans Danubium facta in his agris, inquit Eutropius, quos Taiphali habent, et Victophali et Theruingi. Ea provincia decies centena milia in circuitu tenet. Dio ibidem Getas ponit. Traianus, quia teneri non poterant, reliquendos esse liberos censuit. Circa id tempus Palma, praefectus Syriae, Arabiam Petraeam cepit. Traianus editis Romae spectaculis, in quibus decem quandoque milia ferarum cecidere, totidem gladiatorum milia certarunt, coniuratisque aliquot vel punitis, vel benevolentia mitigatis, nova bella Armeniis Parthisque excitavit, eo quod rex Armeniae, non a se, ut dicebat, sed a Partho diadema accepisset, sed revera ambitione sola incensus. Expeditiones istae feliciter primum cessere. Armeniam recepit, occiso, qui eam occupaverat, Pharnace Syro, aut, ut eum Dio vocat, Phartamasire, Albanis regem dedit.
Iberorum reges et Sauromatarum, et Bosphoranorum, et Arabum, et Osdroenorum, et Colchorum, in fidem accepit. Adiabenos, Marcomedos, magnamque Persidis regionem occupavit, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessenos vicit. Progressus ad mare rubrum tres ibi fecit provincias, Assyriam, Armeniam et Mesopotamiam. In mari rubro classem instituit ut per eam Indiae fines vastaret. Ideo senatus optimum appellavit, et triumphos, quotquot vellet agere, decrevit.
At Deus horribili et stupendo terraemotu concussit Antiochiam, dum ibi hibernat Traianus, qui Ignatium civitatis illius Episcopum occidisset: cuius mali contagium ad totum orbem pertinuit, ob frequentiam mortalium, Caesaris causa eo congregatorum, qui plerique mille mortium generibus periere, interque eos et Pedo consul romanus.
Imperator ipse ab ignoto quodam per fenestram extractus, tanto metu egit sub dio, ut cessante terraemotu, per multos dies nulli se auderet tecto committere: Nihilominus ineunte vere rediit ad bellum Parthicum, pedesque anteivit milites, ut alacriores sequerentur, professus si iunior esset, in Indiam se traiecturum: interdum longius se processisse, quam Alexandrum iactans. Sed dum navigat Oceanum, et reversionem versus Romam parat, omnia quae ceperat, maximo tumultu deficiunt, praesidiis, quae apud gentes eas reliquerat, deiectis caesisque. Igitur Lucium Quietum et Maximum contra rebelles mittit: Maximus proelio superatus occidit, Lucius Nisibin, Edessamque recuperavit. Seleucia ab legatis capta et incensa est. Ipse dato Parthis rege, in Agarenos movet. Sed frustra. Nam vix vulnera effugit ipse, et quoties in hostes impetum faceret, tonitura, turbines, fulmina in copias eius iaculabatur Deus, cenantibus muscae involabant in pocula et catinos. Quare irritus consiliorum, paulo post in morbum incidit, quem alii a veneno, alii a sanguine fuisse volunt. Dio ait et apoplexia, et aqua intercute eum laborasse. Sic perlatus Selinuntem, urbem Ciliciae, ilico interiit, cum imperasset annos novemdecim [Orig: novendecim] menses sex, dies XV, frustraque tot pericula inglorius adiisset. Nam Parthi quoque regem sibi impositum detestati, iam iterum suis moribus regebantur. Iudaei vero excitata rebellione, duce quodam Andrea, Romanos pariter atque Graecos concidebant, occisorum quoque carnes gustare non abhorrentes. Multos a vertice discidere medios, multos obiecere bestiis, multos etiam certare inter se coegerunt, ita ut interierint ad ducenta viginti milia hominum. Praeterea in Aegypto Cyproque, Artemione duce, Cypriorum
caedes consimilis facta est, ubi desiderata scribit Dio ducenta quadraginta milia. Ex quo fit, ut Iudaeo in Cyprum venire non liceat. Sed Iudaei vicissim et ab aliis, et maxime a Lucio et Turbane subacti sunt. Aurea domus Neronis Romae, et Pantheon fulmine conflagrarunt. A Romanis inter divos relatus Traianus, solusque omnium intra urbem sepultus est, erecta columna ingenti, servataque deinceps acclamatio principum: Sis felicior Augusto; sis melior Traiano.
Imperante Traiano, cum Apostoli Christi omnes, post centesimum corporalis eius adventus annum obdormiissent, non cessavit tamen Prophetarum et Euangelistarum, multo minus doctorum pastorumque vis et diligentia. Nam supererant adhuc Apostolorum discipuli, qui prophetiae, linguarum, santionumque donis pollebant, inter quos Eusebius Quadratum numerat, cum Philippi Euangelistae filiabus. Item Polycarpum, Clementem, Papiam, Onesimum, plurimosque alios, angusta pagina neutiquam memorandos.
Inter gentes naturali rerum variarum scientia floruere, Plutarchus Chaeronensis, Traiano familiaris, in Philosophia, omnique litterarum genere apprime versatus: Dion item Prusaeus seu Chrysostomus orator, Lucianus, aliquando Christianus, mox post facinora Atheos, et omnis irrisor religionis, Plinius Iunior, Suetonius Tranquillus, L. Iulius Florus, Cornelius Tacitus historiographi Iulius Frontinus Geometra. Coeperant et sermones spargi inter Christianos, auctore imprimis Papia, parum divini et caelestes, quibus Traditionum Apostolicarum titulus falso praetexebatur: qui cum tempore invalescentes, multis errorum materiam ansamque praebuere.
AELius Adrianus consobrina Traiani genitus, non tam ipso volente, quam coniugis eius Plotinae artibus imperium est adeptus. Occultata enim Traiani morte, Plotina testamentum, quo Adrianus erat haeres scriptus, signavit, eamque ob causam maximos deinde ab eo honores tulit. Sumpto apud Syriam, cui praerat, imperio, et a Senatu firmato, quos suspectos habebat, sustulit, interque eos Palmam, Celsum, Nigrinum, Lucium, quattuor consulares, viros egregios, minuendique odii suo interfectos iussu abiuravit. Pace ad Orientem composita, Romam regressus, aurum coronarium et alia, quae fisco debebantur remisit. Deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri, Sarmatae, Britanni movebantur, Aegyptus seditionibus aestuabat, Lycia ac Palaestina rebelles animos efferebant. Quare pacis cupidissimus, omnia trans Euphratem ac Tigrim reliquit, exemplo (ut dicebat) Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia teneri non poterant. Psamatossirim (sic Spartianus vocat hominem) quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus regem dedit. Optimos quosque e Senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. Aegros amicorum, etiam libertinos visitavit, solatiis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit: omnia denique ad privati hominis modum fecit. Militem quasi bellum immineret, exercuit, tolerantiae documentis eum imbuens, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est, larido, caseo et posca; exemplo Scipionis Aemiliani, et Metelli, et auctoris sui Traiani. Sic restituta militari disciplina, Britanniam petiit, in qua multa correxit, murumque per octoginta milia passuum primus duxit; qui Barbaros Romanosque divideret. Septicio Claro, praefecto praetorii, et Suetonio Tranquillo epistolarum magistro multisque allis, qui apud Sabinam uxorem, iniussu eius familiarius se tum egerant, quam reverentia regiae domus postularet, successores dedit:
uxorem ipsam, ut morosam et asperam, tunc quidem retinuit, ac postea ad mortem adegit, palam dictitantem elaborasse se, ne ex eo ad humani generis perniciem quicquam procrearet. Vitiosissimum putant, quod omnia amicorum occulta exploraverit, nec fere cuiquam servarit fidem, adiungentes de puerorum amore, et nuptarum adulteriis. Nec magnam clementiae laudem habuit. Apollodorum Architectum, errores eius in aedificando liberius carpentem occidit, cum alios inferioris sortis haud gravatim audiret, et anum, si regnare vellet, audiri se tantum non imperantem, statim admitteret: Quod ipsum Philippo Macedoni accidisse Plutarchus memorat. Sed erat revera varius, multiplex, multiformis: ad vitia et virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum, triste, lascivum (verba sunt Aurelii Victoris) et ad ostentationem sui insolens, callide obtegebat; continentiam, facilitatem, clementiam simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat. Acerrimus ad lacessendum pariter ac respondendum seriis, ioco, maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto: prorsus ut meditatum crederes adversus omnia. Atheniensium studia moresque hausit non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictor, memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites; absentes quoque nominibus recensere. Immensi laboris, quippe qui provincias omnes pedibus circumierit, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeretque ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium seu decorandorum in cohortes centuriaverat. Nullo adducebatur frigore, nullo calore, ut capite adoperto esset. Venationibus ad reprehensionem usque addictus. Borystheni equo suo monumentum construxit, inscripto epigrammate. Professores omnium artium, ut doctior, risit, contempsit, obtrivit: eosdem, si professioni suae inhabiles videbantur, ditatos saepe honoratosque a professione dimisit. Floro poetae scribenti ad se;
Ego nolo Caesar esse,
Volitare per Sicambros,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas:
Rescripsit:
Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.
In colloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatis, quasi servantes fastigium principis, inviderent: servis tamen libertisque suis minimum indulsit.
Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum, sed Iurisconsultos, et praecipue Iulium Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum, aliosque: quos tamen senatus omnis probasset. Eos quos pauperes et innocentes vidit, ditavit sponte: quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. Servos a Dominis occidi, lenonique aut lanistae quemquam vendi vetuit. Sacra Romana diligentissime curavit, Graeca etiam: Christianismum et Iudaismum non contempsit modo, sed et exscindere conatus est.
Pro eversa Ierosolyma aliam circa eum locum urbem condidit, quam de se Aeliam Capitolinam appellavit, adiuncto Iovis Capitolini templo, ubi quondam sancta Dei domus steterat. Ea contumelia, et quod mutilare genitalia prohiberentur, irritati Iudaei, rebellionem diu agitarunt, effossisque per Palaestinam cuniculis et cryptis subterraneis, in apertam seditionem proruperunt, non destituti auxiliis eorum, quibus talia quaestui fore sperabantur.
Accessit incitamentum furori Barcochabus,
id est stellae filius, qui postmodum Barcotzbas, hoc est, filius mendacii dictus est, quod promissam Iudaeis libertatem minime praestitisset. Mota semel gente, per orbis provincias sparsa, totus pene orbis bellis ardere visus est, innumerique a Iudaeis mortales vel caesi, vel facultatibus exhausti sunt. Sed Adrianus, evocato e Britannia Iulio Severo, lento eos bello, fameque praesertim edomitos, ad extremum exitium coegit. L. eorum arces munitissimae, vicique nongenti octoginta quinque funditus eversi, caesa in excursionibus proeliisve hominum quingenta octoginta milia, demptis qui fame, morbo et igni perierunt. Nec incruenta tamen Romanis fuit victoria, adeo ut Adrianus non auderet scribere Senatui, Ego quidem et exercitus valemus. Exinde Iudaeis patriam suam nec e specula licuit intueri, milesque praesidiarius Ierosolyma in perpetuum eos arcuit, nec nisi numerata pecunia, ut modicum ibi flerent, admisit.
Atque haec sane cruentae et infideli nationi, non absque Christi et Prophetarum vaticiniis, ita contigere.
At Christianos Caesar, magicis artibus et superstitioni addictus, nihil mirum si oderit. Igitur multi sub eo mortem haud inviti adiere, adeo ut Arrius Antoninus in Africa eis diceret, o miseri, nonne laqueos et praecipitia ipsi habetis? Verumtamen [Orig: Veruntamen] hunc impetum Principis eruditi mitigarunt Quadratus Episcopus, et Aristides Philosophus, Athenienses ambo, scriptis pro Christianismo apologiis clari: quibus Herennii Graniani praesidis Asiae, accessit testimonium, iniquum arbitrantis, quemquam nisi crimine probato, populi acclamationibus ad supplicium dari. Quare in hanc sententiam Minutio Fundano edictum misit, iubens in omnibus civitatibus etiam templa sine simulacris fieri: sed prohibitus ab iis, qui consulentes sacra, repererant omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, et templa reliqua deserenda, decretum induxit.
Ceterum cupiente Adriano fatum producere, Antonius se pro eo ad voluntarium exitium ceteris retractantibus, obtulit. Quo ex Magorum sententia, aut immolato, aut submerso, furens eius amore Adrianus, divinis eum coli honoribus voluit. Interim mortuo Aelio Caesare, quem adoptaverat, cuique primo, antequam imperaret, Caesaris nomen fuerat datum, cum ipse iam animo parum valeret, Aurelium Antoninum successorem creavit, necato Serviano sororis suae marito et nepote Fusco, quod id aegrius ferre viderentur. Antoninus Annium Verum et M. Antoninum adoptare iussus est. Pius dictus postea, sive quod socerum fessum manu sublevavit, sive quod multos Senatores Adriano, sub finem saevienti eripuit. Servianus moriens precatus est, ne Adrianus cum percuperet, finem vitae reperiret, idque evenit. Nam cruciatu membrorum fere omnium confectus, crebro se interficiendum ministrorum fidissimis precans obtulit, ac ne in se ipsum saeviret, custodia carissimorum servatus est, donec cibis semet noxiis perderet, exclamans illud pervulgatum: Multi medici regem perdiderunt. Et:
Animula, vagula, blandula,
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca?
Pallidula, rigida, nudula,
Nec ut soles dabis iocos?
Vixit annis septuaginta duobus, imperavit viginti uno, mensibus undecim. Praefectum praetorii habuit Similem nomine, qui impetrata dimissione, ruri reliquos septem vitae annos conquievit, ac sepulcro inscribi haec verba praecepit:
Hic iacet Similis, cuius aetas multorum annorum fuit, ipse septem duntaxat annos vixit.
Adrianus in mole a se nominata conditus est, ac invito fere senatu consecratus.
Episcopi Romani sub eo viguere Alexander, Sixtus et Telesphorus. Telesphoro
quadragesimalis ieiunii, Alexandro lustralis aquae sanctionem, Sixto Trisagii decantationem circa mysteria attribuunt.
Christiani apud Ierosolymam tunc primum e gentibus Episcopum legere Marcum: Iudaei patria eiecti et Christianismo imbuti, patrias consuetudines promptius tunc Christiana libertate commutarunt.
Agrippa Castor Gnosticorum deliramenta confutavit.
Claruit illis temporibus Ptolemaeus Alexandrinus Astronomus, Philegon Trallianus, Olympiadum supputator, libertus Adriani, eiusque librorum editor. Arrianus Nicomediensis Historiographus, A. Gellius noctium ATticarum rhapsodus, aliis Agellius dictus; Favorinus Arelatensis, qui Adriano se cedere eruditione dicebat, quod XXX legiones haberet. Atque hi scriptis orbem erudiebant. Haeresibus contra eum maculabant Basilides Alexandrinus, Saturnius Antiochenus, Carpocrates, et feralis illa Gnosticorum turba, pestes et portenta humani generis, atque ipsius Satanae excrementa, quorum pudenda dogmata vel referre horrescit animus. Aquila Ponticus ob exprobratas Astrologiae vanitates, Christianorum desertor, sacrum codicem post LXX interpretes, in Graecam linguam transfudit.
Fuerunt Adriani temporibus fames, pestilentia, terraemotus, quibus Nicomedia et Nicaea Bithyniae, Nicopolis et Caesaraea, Palaestinae urbes, conciderunt. Uscuduma Mysiae de Caesaris nomine Adrianopolis appellata, Aquisgranum in Germania conditum.
TIto Aurelio Fulvo Antonino Pater fuit Aurelius, et Gallia transalpina, avus maternus Arrius Antoninus bis consul. Fuit forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nitidae litteraturae, mitis, largus, alieni abstinens, alter quasi Numa Pompilius. Pius a Senatu cognominatus, nihil temporibus suis asperum fecit, nisi quod communi errore Principum minus Christianis aequus fuit; donec Iustini et aliorum Apologiis placaretur. De uxore eius Faustina multa dicta sunt, ob nimiam libertatem, et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt: Tanta enim diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes quasi sua essent, curaret. Unus tantum senator sub eo proscriptus, Atilius Traianus, affectatae tyrannidis reus, senatu puniente: a quo conscios requiri vetuit, filio eius in omnibus semper adiuto. Salaria multis subtraxit quos otiosos videbat accipere, dicens; Nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si remp. is arroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. Unde etiam Mesomedi lyrico salarium imminuit. Rhetoribus autem et Philosophis per omnes provincias et honores et stipendia detulit. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nec ullas obiit expeditiones, nisi quod ad agros suos profectus est in Campaniam, dicens: Gravem esse provincialibus comitatum Principis, etiam nimis parci; Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit. Cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios (medius utpote) citius posset accipere, parens seu patronus magis, quam Dominus Imperatorve putabatur.
Ad eum Indi quoque et Bactri, et Hircani legatos misere, de controversiis inter se iudicem poscentes.
Seditiones ubicumque factas, non crudelitate, sed modestia et gravitate compressit.
Pacorum regem Lazis dedit. parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris repulit. Abgarum ex Orientis partibus sola auctoritate deduxit: solusque omnium prope Principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit, cum Scipionis sententiam frequentaret:
Malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. Britannos per Lollium legatum urbicum submovit, et Mauros ad pacem postulandam coegit: Germanos quoque, et Dacos, atque Iudaeos rebellantes contudit, per praesides ac legatos.
Successorem viventi bono iudici nullum dedit, nisi Orphito praefecto Urbi, id petenti. Vini, olei, et tritici penuriam, per aerarii sui damna, emendo, et gratis populo dando sedavit Inter alia etiam hoc civilitatis eius argumentum est, quod, cum domum Valerii Omuli visens, miransque columnas porphyreticas, cum requisisset, unde eas haberet, atque Omulus ei dixisset: Cum in domum alienam veneris, et mutus, et surdus esto, patienter tulit.
Periit febri anno septuagesimo, Imperii XXIII: sed quasi adolescens desideratus est, commendata genero Marco Aurelio Antonino Republica, quam divitem etiam de suo egens ipse reddiderat. Collapsa terrae motu Rhodiorum Asiaeque oppida, Cyzicum praesertim, mirifice instauraverat.
Eo imperante visus est in Arabia iubatus anguis, maior solitis, qui se a cauda medium comedit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum. quattuor praeterea Leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Signum puto mansuetudinis inusitate, quam imperatores eius temporis praestitere, sicut frumen tum in arboribus secutae vilitatis cum pestilentia, quae inutiles reddidit fruges.
Fecunda etiam aetas eruditorum fuit, invitante studia liberalitate principum.
Polycarpus Smyrnensis Episcopus, Iustinus e Philosopho Christianorum doctor, hegesippus historiographus, bene de ecclesia scriptis merebantur: Hyginus Romanorum Episcopus etiam sanguine pro veritate fuso. Cui successit Pius, a quo sancita Paschati dies dominica et mox Anicetus, undecimus Romanorum Praesul, quo sedente, Polycarpus Romam Romam venit, et Marcionem, Cerdonis discipulum, sibi occurrentem, Satanae primogenitum appellavit. Is enim audebat asserere alium immitem DEUM legis et prophetarum auctorem, alium patrem IESU CHRISTI. Prodibat et Valentinus haeresiarcha, mira Deorum portenta et caeremonias nefandas commentus.
Naturalis sapientiae laude excellebant Galenus medicus Pergamenus, Maximus Tyrius, Apollonius Chalcidicus, Taurus Berytius Philosophi, Pausanias Caesariensis, descriptor Graeciae, Aelianus variae Animaliumque historiae auctor.
MArco Antonino pater Annius Verus fuit, qui in praetura decessit. Ipse, ob maximas ingenii dotes, datus ab Adriano est Antonino Pio adoptandus, cum Lucio Vero Aelii silio, quem ne capesseret imperium, mors abstulit luxu diffluentem. Lucius Verus a M. Antonino statim in societatem assumptus, aequale cum eo gessit imperium. Atque hi primi duo Augusti appellati sunt, sed moribus diversissimis. In marco tantum Philosophiae studium fuit, ut adscitus iam in imperatoriam dignitatem, tamen ad domum Apollonii et Hermogenis Rhetoris discendi causa veniret. Audivit et Sextum Chaeronensem, Plutarchi Nepoten, Herodem Atticum, Iunium Rusticum, Claudium Maximum, et Cinnam Catullum, praesertim Stoicos. Itaque serius et gravis fuit, sine tristitia, frugi sine contumacia, verecundus sine ignavia. At Lucius parum ingeniosus ad litteras, delitiarum et luxuriae erroribus quatiebatur, nisi quatenus se, pro consensu imperii, ad Marci mores egit. Marci filiam duxit Lucius Lucillam, Marcus Anniam Faustinam, consobrinam suam. Adepti imperium ita civiliter se ambo gesserunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret. Mala ex inundatione Tiberis
gravissima, sua cura et praesentia temperarunt. Mox Lucius ad Parthicum bellum ivit, quod Vologesus, caeso Romanorum exercitu, inferebat, fugatoque Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.
Eo missus dicitur a Marco, ne vel in urbe ante omnium oculos peccaret, vel, ut parsimoniam peregrinatione addisceret; vel, ut timore bellico emendatior rediret, vel, ut se imperatorem esse cognosceret. Sed nihil profecit. Verus enim postquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit, adulteriis etiam et iuventutis amoribus infamatus. Bellum per legatos gessit. Inter eos Avidius Cassius adorientem se Vologesum fortiter sustinuit, desertumque tandem a sociis, et terga vertentem insecutus, Seleuciam et Ctesiphontem venit. Seleuciam super Hydaspen fl. sitam, cum quadringentis milibus hominum cepit, eaque incensa, regias Vologesi, quae in urbe Ctesiphonte erant, solo aequavit.
Statius Priscus in Armenia res prospere gessit, Artaxatis captis, unde Parthici et Armeniaci Caesares appellati. Confecto sane bello, Lucius, regna regibus, provincias comitibus suis dedit regendas. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit post quinquennium, et pariter cum fratre Antonino, triumphavit. Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas rediit Romam usque, luem secum deferre videretur. Et nata fertur pestilentia in Babylonia (ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit,) atque inde Parthos orbemque complevisse. Nihilominus, quasi non parthicum, sed histrionicum bellum egisset Lucius, fidicinum, mimorumque et praestigiatorum secum greges duxit, contempta morum fratris sanctitudine.
Composito Oriente, ad bellum Germanicum profecti sunt ambo imperatores, Marcus et Lucius, diu eorum, qui aderant, arte suspensum, ut finito demum Parthico geri posset. Eius tantus terror erat, ut undique sacerdotes Antoninus acciret, peregrinosque etiam ritus impleret, ut ait Capitolinus. Unde haud dubie factum, ut Melitensem legionem e Christianis conscriberet, quorum opera praecipue vicit, cum antea Christianos, Philosophorum instinctu, velut numinum contemptores, ac novae maleficaeque superstitionis reos, interficiendos curasset. Qua persecutione (quam quartam numerant inter atrociores) Iustinus Philosophus Christianus scripta defensione altera; Polycarpus Smyrnensium Episcopus, restincto licet per miraculum rogo; Pius et Anicetus Episcopi Romani, Photinus pastor Lugdunensium, Attalus, Blandina, et complures, in Galliis praesertim, alii diversis suppliciorum generibus consumpti sunt.
Quorum equidem sanguinem perpetuis bellis contagiisque ultus est DEUS, donec principem, cetera laudatissimum frangeret, et ad veriores de religione cogitationes adigeret. Quippe ab armis nusquam quies erat: praeter Orientem per Illyricum, Italiam, Galliamque bella fervebant: terraemotus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus mortales atteri solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante saevierit. Tant Romae etiam pestilentia erat, ut vehiculis cadavera exportarentur, multique ex proceribus interirent. Cum Aquileiam venissent Augusti, plerique legatos misere, defectionis veniam postulantes. Et Lucius quidem, quod pars exercitus interiisset, redeundum esse censebat; Marcus fingere Barbaros existimans paenitentiam, ne tanti apparatus mole premerentur, instandum. Denique transcensis Alpibus, longius processerunt, composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. Gentes enim omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant,
ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri, Quadi, Suevi, Sarmatae, Latringes, et Buri: hi aliique cum Vistovalis, Sosibus, Sicobotes, Roxolani, Bastarnae, Alani, Peucini, Costoboci. Pacata Pannonia, quod urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem destinatus est. Sed non longe ab Altino subito correptus morbo, quem apoplexiam vocant, cum triduo mutus vixisset, periit, non sine rumore, tamquam veneno esset interceptus a Faustina, Marci coniuge, ipsove Marco, priusquam insidias ipsis structas perageret. Undecim annis cum ipso imperaverat Marcus, vitique, ut fratris, et celaverat, et defenderat.
Post eius obitum solus Rem publ. tenuit, multo iam melior et feracior ad virtutes. Bellum Marcomannicum, quantum nulla unquam memoria fuit, magna tum virtute, tum felicitate transegit. Instante sane adhuc pestilentia, et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, et gladiatores, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae. Emit et Germanorum auxilia contra Germanos. Et ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum fecit in foro Traiano, in quo praeter vestes, et pocula et vasa aurea, etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Tantumque auri redactum, ut reliquias belli ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emptoribus, ut si quis vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit empta, vel reddidit. Marcomannos tandem et Iazygas, in ipso transitu Danubii, glacie adstricti, delevit, et captam ab iis praedam provincialibus reddidit. Posthac proelium acre, bellum ingens cum Quadis fuit, ex quo victoria, praeter spem, solius DEI beneficio provenit.
Cum enim interclusi a Quadis Romani pugnarent fortiter, atque interim barbari differrent proelium, certi eos calore et siti perituros, quos circum occupatis locis omnibus ita obsidebant: ad Imperatorem extrema metuentem venit praefectus praetorianorum, aiens, Nihil esse, quod Christiani, quorum una legio in castris militet, impetrare precibus non possent. Ab illis petendas supplicationes pro salute sua, et totius exercitus. Fit, quod erat necesse. Imploratus a Christianis DEUS, statim universas Romanorum copias recreavit copiosissimo imbre, et Barbaros fulmine et tempestatibus prostravit. Pars eorum confugiebat ad Romanos, pars proelio occidebatur, pauci fuga evasere. Legio exinde fulminatrix est dicta, remque ita gestam Imp. Antoninus publice notam fecit, atque exinde Christianos poenis liberavit, constituto accusatoribus eorum supplicio, accusatis ad honores aditu aperto. Dion ab Aegyptio quodam Arnuphi preces factas refert, seu ignarus rei Christianae, seu quod illud nomen Tribuno forte legionis fuit, quem Magum esse Dion opinatur. Iulius Capitolinus simpliciter, Marcum preces iunxisse indicat, dum inquit: Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. Ex devictis gentibus infinitos in Romano solo collocavit, voluitque Marcomanniam et Sarmatiam provincias facere, et fecisset, nisi avidius Cassius, exstinctum aut invalidum ratus Antoninum, in Oriente rebellasset, Faustina ut quidam dicunt, volente, quae de mariti valetudine desperaret. IS omnia quae intra Taurum montem erant, brevi suarum partium fecit, Divum iam Marcum appellant. Relicto ergo Sarmatico Marcomannicoque bello, in Orientem vertit expeditionem Imperator, sed Cassius, comperto vivere Antoninum, statim cum filio interfectus est, caputque eius allatum, quo nihil exsultans Antoninus, humari illud extemplo iussit. Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit Antiochensibus, qui multa in eum pro Cassio dixerant. Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit; apud multas etiam philosophiae
vestigia reliquit. Apud Aegyptios civem se egit, et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. Faustinam suam adulteriis infamem, in radicibus montis Tauri, subito amisit morbo, laudavitque etiam, dissimulata eius impudicitia. Monitus olim, ut repudiaret eam, si non occideret, dixisse fertur: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem: memor se imperium accepisse per eam. Orientalibus rebus ordinatis, Athenis fuit, ubi omnis doctrinae professores annua conduxit mercede, ad omnium gentium utilitatem. Inde revectus Romam, militibus togas imperavit, sententiam Platonis semper in ore habens; Florere civitates, si aut Philosophi imperarent, aut Imperatores philosopharentur. Erat famae suae curiosissimus, et requirens ad verum, quid quisque de se sentiret emendans quae bene reprehensa viderentur. Tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaret maerore vel gaudio: philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat, et undique ipse collegerat. Fisco in causis compendii numquam iudicans favit. Cum populo non aliter egit, quam est actum sub civitate libera. Fuitque per omnia moderatissimus, in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis: fecitque ex malis bonos, ex blonis optimos. Ius magis vetus restituit, quam novum fecit, habuitque secum optimates et Iurisconsultos semper, quorum et auctoritate et periculo iura dictavit, cumque iis non solum bellicas res, sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, saepius dicens: Aequius est, ut ego tot et talium amicorum consilium sequar, quam ut tot et tales amici meam unius sequantur voluntatem. Comitiis frequenter interfuit, nec unquam recessit de curia, nisi consul dixisset: Nihil vos moramur, Patres conscripti. Sederi in civitatibus vetuit in equis, sive vehiculis', lavacra mixta submovit: mores matronarum composuit diffluentes, et iuvenum nobilium. Nihil propere agebat, ratus nec minimis in rebus errorem Principis calumniae vacare. Militibus aliquando donaria petentibus negavit, quod diceret, ex sanguine parentum ipsorum propinquorumque exactum iri. Gladiatoribus non concessit dimicare nisi obtusis gladiis, ne innocentes oculos sanguine pollueret.
Cum iterum eius praesentiam exposceret Sarmatia, in administratione belli obiit, triennium rursus cum Sarmatis, Marcomannis, Hermunduris, Quadis, proeliatus, ac semel integrum diem, conflictu acerrimo, quo victor tamen exstitit. Cum decumberet, ridens res humanas ad amicos dixit: Quid me fletis, et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? Recedentibus ingemiscens ait: Si iam me dimittitis, vale vobis dico, vos praecedens. Interrogans cui filium Commodum commendaret, respondit; Vobis, si dignus fuerit et Deo. Dio compertum sibi scribit, non morbo, sed a medicis, filio gratificantibus, peremptum, quod tamen, ut alia propinquorum vitia, dissimularit, tribunoque militum signum postulanti responderit: Abi ad orientem: ego enim iam ad occidentem commeo. Ita anno imperii octavo decimo, aevi validior, Vendobonae obiit, vitae LVIII, maximo gemitu mortalium omnium. Denique qui seiuncti in aliis, Patres et vulgus, soli omnia decrevere, templa, columnas, sacerdotes. Felix Imperator, nisi filium habuissent.
Philosopho hoc imperante, Philosophiae, tum caelestis, tum humanae studia ut maxime viguerunt.
Illam propagarunt et scriptis et moribus, praeter Polycarpum et Iustinum, Theophilus Antiochenus, Melito Sardianus, Apollinaris Hierapolitanus, Dionysius Corinthius, Pinytus Cretensis, Episcopi, qui partim contra gentes, partim contra Haereticos tum surgentes, ut Hermogenem, Montanum,Cataphrygas et Encratitas, eruditione divina pugnarunt. Quibus addo Soterem et Eleutherum Romanos Episcopos, quorum
ille nuptias a Sacerdotibus benedicendas statuit, hic rogatu Lucii regis, in Britanniam Euangelizatores destinavit. Vigebant autem adhuc dona linguarum, prophetiae, curationum, resuscitabantur mortui, fiebant plurima admiranda ad gentes fide imbuendas.
Hanc, humanam puto sapientiam, Antoninus Imperator imprimis excoluit, itemque Athenaeus Naucratites, Sulpitius Apollinaris, Apuleius Afer, Magus et Philosophus, Philostratus Lemnius, Cornelius Fronto Orator, Poliaenus et Hermogenes rhetores, Oppianus Cilix Poeta.
COmmodo Antonini filio (alii gladiatore natum ferunt, quam famam Faustinae impudicitia firmavit, et mores Commodi) multi disciplinarum magistri nihil profuerunt, quo minus turpis, improbus, crudelis, libidinosus fieret. Tantum valet aut ingenii vis, aut eorum, qui in aula institutores habentur. Auspicium crudelitatis dedit anno aetatis duodecimo cum tepidius forte lotus, balneatorem in fornacem conici iussit. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, detinuit pessimos quosque, et submotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris mollitiem restitutis, popinas et ganeas in palatinis semper aedibus fecit, neque unquam pepercit vel pudori, vel sumptui, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. Profectus cum patre ad Germanicum bellum, eo consumpto, legibus hostium addictus, id remisit, Romamque triumphans rediit. Ad provincias regendas homines misit vel criminum socios, vel a criminosis commendatos. In senatus odium ita venit, ut et crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret, fieretque ei contemptui vicissim.
Crudelis vita Commodi Quadratum et Lucillam eius sororem compulit, ad eius interfectionem adspirare, non sine praefecti praetorio Tarruteni Paterni consilio. Datum est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano, Lucillae et genero et adultero, qui ingressus districto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorupit: Hunc tibi pugionem senatus mittit, detexitque facinus fatuus, nec implevit, multis cum eo participantibus causam. itaque interfectus ipse primo, deinde reliqui coniurati, Lucilla soror Commodi in exilium exacta, post etiam necata, uti et Crispina Augusta: Domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus, Quintilii Maximi filius, specie mortis ad defectionem diceretur evasisse: et in multos alios varie est saevitum.
Posthaec Commodus numquam facile in publicum processit, neque quicquam sibi nuntiari passus, nisi quod Perennis praetorio praefectus antea secum tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset, persuasoque Commodo ut deliciis vacaret, ipse curis incubuit Rei publicae, imperiumque Commodi ad tempus tutum praestitit. Hac lege vivens Commodus, per Ulpium Marcellum Britannos, murum, quo disterminabantur, transgressos, maximis affecit incommodis: Ipse interim cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque delectu, cumque trecentis exoletis, quos forma disceptatrice conciliaverat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. Perennis cuncta sibimet vindicans, res etiam in Sarmatia bene gestas per alios duces, in filium suum referebat. Sed qui tantum potuit, delatus ad exercitus Britannicos, quod seditionis eos insimularet, immissis mille quingentis militibus, deditus est a Commodo laceratusque, cum se potuisset per praetorianos tueri, quibus praeerat, nisi audacia, ut solet, pravo et cooperto sceleribus defuisset. Et in potentia successit Cleander; in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis ea dignitate functus scribitur. Mutabantur enim praefecti praetorii
per horas ac dies, viginti quinque Consules in unum annum legebantur. Omnia Cleander pecunia venditabat, revocatos de exilio ornabat dignitatibus, res iudicatas rescindebat. Byrrhum sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque quae fiebant, in suspicionem affectati regni traxit; aususque occidere est, multis aliis, qui eum offendebant, pariter interemptis. Sed et illi dignus tandem vitae finis impositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus, fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, periisset, nec eam tum invidiam, populo saeviente, Commodus ferre potuisset, plebi propter annonam etiam tumultuanti, ad poenam donatus est, cumque eo Apolaustus et alii aulici liberti. Cleander inter cetera etiam concubinas Commodi constupravit, de quibus et filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus sunt interempti. In huius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis affecit tyrannus.
Per id tempus tanta fuit pestilentia, quantam se numquam cognovisse ait Dio, qui tum vixit. Interiisse saepe uno die ad duo milia hominum, multosque sub omni fere imperio Romano necatos a maleficis hominibus, acus venenis oblitas mercede in alios iaculantibus, quod malum etiam Domitiani temporibus exstitit. Interea Commodus Felix, Pius, Hercules, Amazonius, Exsuperans, sexcentisque aliis titulis appellabatur, Romamque immortalem, fortunatam, Coloniam suam, orbem terrarum nominabat, saeculum suum aureum. Usque adeo insaniebar scelus. Immiti prorsus feroque ingenio, adeo quidem, ut debiles pedibus aegrosque in urbe omnes, etiam senatores, unum in locum contraherer, formatosque in gigantium modum, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi Dracones dirigerentur, sagittis conficeret. Gladiatores specie depugnandi crebro trucidavit, cum ipse ferrum obtectum veronibus plumbeis vibraret. Sed metu incusso, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, in feras belluasque convertit ferociam, quarum multa milia manu sua occidit, validus quidem ad haec, alias debilis et in firmus. Impudentiae tantae fuit, ut stercora cibis misceret, ac muliebriter indutus in amphitheatro saepissime biberet. Cum illi saepe pugnanti, ut Deo, favisset populus, a militibus classiariis universum interimi praeceperat, irrisum se ratus haud immerito. Incendisset et urbem, nisi eum Aemylius Laetus praetorio praefectus deterruisset. Quibus [Orig: Queis] rebus cum insatiabilem sanguinis cuncti horrescerent, coniuravere in eum ipsi custodes, ut nihil tyrannidi fidum appareat. Primo eum Marcia concubina veneno petivit, anno regni tertio fere atque decimo: cuius vi frustrata per cibum, quo se casu repleverat, auctore medico, participe factionis, iam minax in Palaestinam perrexit. Ibi ab Laeto et Electo immissus validissimus palaestrita Narcissus, compressis eum faucibus exstinxit, anno vitae tricesimo secundo. Quo cognito, senatus populusque hostem Deorum atque hominum vocantes, radendum eius nomen sanxere: confestimque praefecto urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur. Commodus omnibus incommodus, saevior Domitiano, nec purior Nerone, sicut fecit, sic passus est.
Sub eo Capitolium fulmine ictum, et templum etiam pacis a Vespasiano conditum; Bibliotheca et libelli ad principatum pertinentes, pene omnes conflagrarunt.
Ex tanta peste aliquid boni Deus elicuit. Etenim Commodus in gratiam Marciae concubinae, quam temere deamabat, Christianis pacem, a patre Antonino datam praestitit. Itaque valde aucta est Ecclesia accessione multorum, genere etiam et opibus praestantium. Supererant et Euangelistae, quorum unus Pantaenus Indis Christum praedicavit, et apud eos Matthaei Euangelium, a
Bartholomaeo illuc Apostolo delatum, reperit. Eleutherus duodecimus Romae Episcoporum, tunc fertur morte non violenta obiisse. Successit Victor, severitatis intempestivae, qui non consentientibus in tempus Paschale, quod diei Dominicae plures adstringebant, anathema dixit, revocante eum ab hac importunitate Irenaeo, Lugdunensi Episcopo, Polycrate autem pro Asiaticis, decima quarta Luna Pascha agentibus, dimicante. Ea tempestate Aristides Adrianaeus orationes, Iulius Pollux Onomasticon, Dion Cassius Nicaenus, nocturni monitoris iussu, ut ait, historiam Romanam scripsit, spatio annorum XXII. Tatianus Encratitarum, Montanus Cataphrygum, Apelles, Florinusque et Blastus, Marcionitarum sectam propagarunt.
PUblio Helvio Pertinaci pater libertinus fuit, qui eum dedit erudiendum Sulpitio Apollinari: post quem idem Pertinax Grammaticam professus. Sed cum in ea minus proficeret quaestus, per Lollianum Avitum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit. Ita militari industria Consulatum, ex consulatu Syriam, Moesiam, Daciam provincias, tandem praefecturam urbis meruit. Interficiendi Commodi conscientiam non fugisse fertur: patrato facinore, Q. Aemylius Laetus praefectus praetorii et Electus cubicularius, ad eum venerunt, confirmatumque in castra duxerunt. Illic Pertinax milites alloquutus, donativum eis promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Electo testatus: eademque nocte, a Senatu Imperator appellatus est. Petenti signum prima die Tribuno dedit, Militemus: exprobrans utique segnitiem temporum superiorum. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt, statimque de Imperatore mutando cogitarunt. Timebatur enim militia sub sene Imperatore. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros venderet, et concubinas; exceptis iis, qui per vim Palatio videbantur inserti, cuius nundinationis pecuniam, quae ingens erat, militibus donativo dedit. Imperatorium sumptum, pulsis non necessariis, ad soliti dimidium retraxit, exemploque Imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia nata est utilitas. Amabat simplicitatem, communem se affatu, convivio, incessu praebebat. Filium eius senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit, et de filio dixit, cum meruerit. Blandus tamen magis quam beneficus, moribus antiquis, ut qui Curios Fabriciosque aemularetur, immodice parcus, et in emendanda Republica, quae tempore egebat, et consilio, properus, fortunae se pilam, ut vocabatur, probavit. Cum enim non liceret amplius militibus rapere, aut Caesarianis libidinari, utrisque in odium acerbissimum venit. Cognito autem Falconem Cos. ad capessendum imperium armari, questus in senatu est, ad decies sestertium duntaxat se in aerario reperisse, ac nihilominus parem pecuniam cum Marco et Lucio dedisse praetorianis. Id cum falsum esse scirent milites, acrius accensa seditio est, ac Laetus occasionem nactus, q. pro Falcone eos corrupit. Quare ducenti ex iis subito in Palatium decurrunt, priusquam id Pertinaci nuntiaretur. Ad quos ille cum nihil territus processisset, longa ac gravi oratione pene placatis, Tausius quidam, unus e Tungris, hastam in pectus Imperatoris obiecit: Tunc precatus Iovem ultorem Pertinax, toga caput operuit, atque a ceteris confossus est. Et Electus quidem transfixis duobus cum eo periit, reliqui Palatini diffugerunt. Imperavit dies 85. vixit annos sexaginta. Mortuo Divi nomen decretum, acclamatumque, Patri pio, patri senatus, patri bonorum omnium. Caede Imperatoris
conturbata civitate, milites in castra reversi venale imperium turpissimo praeconio proposuerunt. Emit tandem et licitatione inhonestissima Flavium Suldicianum, socerum Pertinacis, vicit M. Didius Iulianus, vir nobilis, iuris peritissimus, factiosus, praeceps, regni avidus, pecuniosus, qui multas antea provincias rexerat, eruditione melior quam animo.
Senatu, seu blanditis, seu metu, in partes tracto, populum mitigare nulla ratione potuit. Nam post convicia et lapides in eum iactos, Pescenninum Nigrum, qui iam imperare dicebatur in Syria, ad urbis praesidium vocarunt. Invecti et vehementissime in milites, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent, aureos, quos digitis Iulianus ostendebat, indignanter repudiarunt, succlamantes, Nolumus, non accipimus. Quod ut audivit Iulianus, teneri ultra non potuit, quin proximos quosque interfici iuberet. Populus ea re multo irritatior, non desinebat Iuliano maledicere, Deos invocare, milites exsecrari. Ad extremum arma capiunt omnes, et in Circo diem noctemque ieiuni transigunt. Tandem fame stimulante diffugiunt, externa auxilia praestolantes. Cum ergo nuntiatum Iuliano esset, Severum cum Illyricis exercitibus defecisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus ad senatum venit, imperavitque, ut hostis Severus renuntiaretur, militibusque praestitueretur dies, ultra quem, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. Interim ipse omnibus assentari Romae, obviis arridere, multa libero homine, nedum principe indigna facere, conciliandae multitudini, sed frustra. Suspecta enim erant prudenti cuique immodica officia. Visae tum circa Solem tres stellae, claro die, tres principatus sibi invicem inimicos portendebant. Severus enim in Illyrico, Albinus in Britannia, Niger in Syria imperium sibi adversus Iulianum afferebant. Albinum Severus Caesarem dixit, ut securitatis impletum opinione in Britannia detineret. Ipse devincta sibi omni Europa, praeter Byzantium, Romam infesto agmine contendit, ubi milites desides, et urbana luxuria dissolutos, frustra Iulianus in armis exercebat. Interim opinatus Laetum fautorem esse Severi, ipsum Marciamque, per quos Commodus interierat, interfecit: pueros etiam mactavit non paucos, (dirum facinus) ut per eorum exta et magorum ludibria futuros eventus expiscaretur. Crebro misit ad Severum, qui eum interficerent. Sed illi ad Severum transierunt. Tullius Crispinus praefectus praetorio, legatus ut classem produceret, repulsusque, ad Severum rediit. Sacer dotum deinde preces, virginumque Vestalium orans Didius, audivit a Fausto Quintillo, non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. Quare iratus, per milites Senatum ad obsequium cogere, aut obtruncare voluit. Sed mox mutato consilio, de participatione imperii egit, abnuente Severo, et praetorianos sibi litteris conciliante. Tunc a Senatu capitis damnatus Iulianus, nihil dixit percussoribus, nisi, Quid ego peccavi, aut, quem interfeci? Ita extenta damnatorum modo cervice, decollatur, caputque eius in rostris ponitur, cum vixisset annos LX, imperasset dies LXVI. Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae, et filiae Didiae Clarae redditum: quae primo imperii die, quasi praesagientes ei imminens exitium, trepidae invitaeque in palatium transierant.
SEverus Leptitanus natione Afre, iuventam plenam furorum nonnumquam et criminum habuit. Cum adulterii causam diveret, absolutus est a Iuliano Proconsule, quem postea antecessorem per milites occidit. Cum eum ex humili, per litterarum et militiae officia, ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset. Omnia, inquit, fuit, et nihil expedit. Sed ipse se talem egit, ut nihil ei quidquam
expediret, cum eos ipsos pertimesceret, de quibus recte iudicabat, quosque dignos imperio videbat, occideret. Quare octodecim imperii sui annos in caedibus fere et perpetuis bellis absumpsit. Interfectores Pertinacis multavit morte, reliquos praetorianos occurrere sibi iussos exarmavit, et urbe eiecit. Ingressus Romam terrore magnifico, milites vastationem minantes secum traxit, urbemque ferae atque agrestis vitae replevit. Pertinacis deinde imago ingenti vanitate funerata, ipse inter Divos sacratus, pompa ethnicis digna superstitionibus, quam qui volet, ex Dione, qui interfuit, petat. Regnabat autem Pescennius Niger in oriente, Graeciamque cum Thracia et Macedonia, interfectis multis illustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans: a quo causa eorum quos occiderat, cum Aemyliano hostis est appellatus, permisso tamen exilio tuto, si ab armis vellet discedere. Erat Pescennius bellator egregius, disciplinae custos acerrimus, ut miserum se diceret Severus, quod imitari eius disciplinam non posset, quem bello vicerat. Imperatori Pescennio cum quidam panegyricum recitare vellet; dixit ei: Scribe laudes Marii, vel Annibalis, vel alicuius ducis optimi, vita functi, et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudare irrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere. Ego vivus placere cupio, mortuus etiam laudari. Hic variis proeliis in Hellesponto, ad Cizycum, ad Nicomediam, tandem ad portas Ciliciae a Severianis victus; caput eius pilo circumlatum est. Filios Nigri, quos antea captos suorum liberorum cultu habuerat Severus, in exilium postea cum matre misit, denique etiam occidit, Byzantinos triennii obsidione exhaustos, cum plurima fecissent, et passi essent fortiter, dedentes se, libertate privavit, militares crudeliter interfecit, urbem longe pulcherrimam nudavit moenibus, et quasi vicum ignobilem Perinthiis subiecit. Antiochenos, Palaestinenses, multasque alias eiusdem partis civitates, iniuriit affecit et damnis. Senatores, qui cum Nigro militaverant, ducum vel tribunorum nomine, occidit, damnata in Nigrianis constantia, quam in suarum partium ducibus laudabat. Vastata deinde Arabia, non sine periculo totius exercitus, ob aquarum penuriam, Parthisque et Adiabenis, qui cum Pescennino senserant, punitis, redeunti Romam aliud civile bellum natum est Clodio Albino, in Galliis dominante, quem Caesarem antea dixerat. Hunc enim, cum per dolosas litteras pertrahere in insidias atque interimere non potuisset, bello subigere decrevit. Fuerat quidem ei primum animus, Pescenninum Nigrum et Albinum sibi substituere: sed postea et filiis iam maiusculis studens, et Albini apud senatum invidens amori, sententiam mutavit, atque illos utrosque bello oppressit, precibus maxime uxoris Iuliae, insolentis ac impudicae, adductus. Et primo quidem conflictu Albinus potior fuit, contra duces Severi. Post Severus ipse cum quinquaginta militum milibus, ut par esset viribus, contra eum profectus acerrime, nec sine varietate fortunae, pugnavit, apud Lugdunum, tanto suo periculo, ut discissa chlamyde, districtoque gladio, in fugientes suos contenderet, ut vel pudore affectos sisteret, vel ipse una periret. Eo proelio tantum est sanguinis fusum, ut in fluvios influeret. Albinus semivivus ad Severum est deductus. Eius caput abscindi, Romamque deferri iussit, prosecutus illud litteris; senatui exprobrantibus amorem defuncti, et mox fautores eius, inter quos multi principes civitatis, Hispanorumque et Gallorum proceres, interfecit, quorum bona publicata aerarium auxerunt. Ex ea proscriptione tantum filiis suis reliquit, quantum nullus Imperatorum. Genus Albini exstinxit; Commodum, propudium illud principis, odio senatus Deum appellavit,
ut appareret eum apertissime furere. Occidit sine causae dictione XLIII nobiles et summos viros, Narcissum quoque, Commodi strangulatorem, obiecit leonibus, fratrem se Commodi et Marci filium professus, Bassianoque filio Antonini nomen imposuit.
Post haec bellum intulit Parthis, qui, Severo civilibus armis occupato, securi Mesopotamiam ceperant, Laeto Nisibin fortiter interim tuente. Illis Seleuciam et Babylonem desertas ademit, Ctesiphontem cum centum milibus hominum cepit, sed inopia commeatus excedere ea coactus, Atra urbem Mesopotamiae irrito conatu oppugnavit.
Ibi Iulius Crispus, praetorianorum tribunus, cecinit Virgilii illud:
Scilicet ut Turno contingat regia coniux.
Nos animae viles, inhumata infletaque turba
Sternamur campis.
Et ob id interfectus est, pauloque post Laetus, quod carior esset militibus, quam Severus suis rationibus conducere putabat. Multos inter haec causis, vel veris vel simulatis, sustulit. Damnabantur cur iocati essent, alii cur tacuissent, alii cur pleraque figurata dixissent, ut quod esset Imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.
Plautianus tunc omnia poterat, nihil Severo minor, secretorum ipsius omnium conscius, omnium praedo, castrator civium Romanorum; Imperatoris ipsius Imperator. In eo itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit; Idem etiam de Christianis sanxit; arcanos Aegyptiorum libros fere ex omnibus adytis sustulit. Christianos, velut delendarum factionum cupidus, horribiliter coepit vastare, unde praesertim in Aegypto et Thebaide, et ubique pene gentium praeclara martyrii et memoranda certamina conficiebantur, testantibus Deo fidelibus amorem suum, et principem huius mundi caelestis exspectatione gloriae superantibus. Inter eos nobiles sunt Leonides, pater Origenis, Alexandrinus, Philippus praefectus Aegypti, Irenaeus Lugdunensis Episcopus; et Apologia tunc pro Christianis ad Romanos magistratus scripta a Tertulliano.
Hic Severum ipsum a Proculo Christiano per oleum aliquando curatum narrat, quem proinde requisitum in palatio habuerit, usque ad mortem eius. Addit: Sed et clarissimos viros, et clarissimas feminas Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio ornavit, et populo furenti in os palam restitit. Addit Sulp. Severus, interiectis deinde annis XXX et VIII pacem fuisse Christianis, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Aiunt Plautianum Christianis fuisse infensissimum, qui certe ultionis divinae conspicuum omnibus est documentum factus. Nam socer Antonini iam, et ex recenti odio maior amicus Severi, quam antea, adeo ut exilio punirentur, qui Severo ipsi consenserant, in detrahendis statuis Plautiani, eodem anno peremptus est, quo iuraverat Severus, nullum ab se malum Plautiano accidere posse. Dederat tantum Plautillae filiae suae Plautianus, quantum L reginis sat esset, nuptiae eius apparatu plus quam regio erant peractae, ob omnibus colebatur, iurabatur per fortunam eius, qui ipse interim metu futurorum tremeret ac palleret. Tandem Geta, frater Severi, moriens Plautiani acta enarrat, Antonius uxori ob impudentiam infensus, soceri increpationes ulcisci parat. Ita insimulatus coniurationis Plautianus subito interficitur, Plautilla relegatur, quam postea quoque Antoninus cum filio Plautiani necavit. Ita omnium rerum semper naturali quasi lege mutatio est, nilque infirmius, quam potentia sine virtute, alieno favore subnixa. Amici quoque Plautiani familiariores universi periere. Antoninus et Geta, hoc quasi paedagogo liberati, deinceps pro libidine agere, violare matronas
et pueros, pecunias praedari, imitari se invicem, et tamen odisse: qui mores Getae primum, deinde et Bassiano exitio fuere. Severus in dies crudelior habitus, implacabilis in delictis, ad eligendos tamen industrios quosque iudicii singularis, latronum ubique hostis, quorum unus Bulas, homo callidissimus, elusis saepe ducibus Severi, tandem amicae suae indicio proditus, bestiarum esca fuit. Postrema Severi expeditio in Britannos suscepta, magis ne segnescerent legiones, quam necessitate urgente. Ibi amisit insidiis Caledoniorum et aquarum insalubritate ad L milia, coegitque ad foedus faciendum, et arma tradenda. Quod dum facit, pene a filio pone equitante est occisus, sed clamore stipatorum conversus vultu eum deterruit, increpatumque deinde, praesentibus Papiniano et Castore, nihil laesit amplius. Mox denuo in Britannos, qui defecerant, vertit impetum, licet doloribus excruciatus podagricis, lectica portaretur. Verum sic quoque militari vexatus seditione, qua filium Augustum creabant, animadverti iussit in omnes auctores facti, praeter filium, sedensque pro tribunali, Sentitisne, inquit, tandem, caput imperare, non pedes.
Denique ducto per transversam Britanniam muro CXXX millium passuum, quem auxit Bassianus, periit Eboraci atroci morbo. Extrema eius feruntur verba: Rem publicam ubique turbatam accepi, pacatam etiam Britannos relinquo: firmum imperium Antoninis meis, si boni erunt, imbecillum, si mali. Ad filios: Locupletate milites, ceteros omnes contemnite. In moechos asper foris, domi tenuit Iuliam, adulteriis famosam. Parum boni Principis habuit. Senatus eum aut nasci non debuisse iudicavit, propter crudelitatem, aut non mori, propter sucessorum ignaviam. Explevit pene annum XLVI vitae, imperii XVIII. Iuliani nomen et eius scripta aboleri voluit, quod unum effici nequivit. Tantum enim (Aurelii Victoris verba sunt) gratia doctarum valet artium, ut scriptoribus ne saevi mores quidem, ad memoriam officiant.
Ergo sub Severo, Principe literato, sacris litteris eruditis claruerunt T. Flavius Clemens Alexandrinus, Septimius Florens, Tertullianus Afer, Minutius Felix, quorum adhuc nomen in praeclarissimis, quae reliquerunt, ingenii monumentis vivit. Viguit et Iudas, qui Antichristi adventum in propinquo esse scripsit. Symmachus, post Aquilam et Theodotionem, sacri codicis tertiam versionem Graecam dedit, cum pietatis et simplicitatis amantiores, turbari potius plebem, quam aedificari istac varietate iudicarent. Narcissus Ierosolymae Episcopus, quam DEO carus esset, trium testium, qui iurati, falso eum turpitudinis insimulaverant, evidenti poena patuit. Nam unus igni, alter foedo morbo, tertius amissis luminibus, plane sicut imprecati sibi fuerant, perierunt.
Tunc et Alexander Aphrodisiensis Philosophus, et Papinianus Iurisconsultus in pretio fuere.
ANtoninum a Barbaro vestitu, quo et ipse et exercitus utebatur, et populus donabatur, Caracallam dictum fuisse scribit Spartianus, gratissima clarissimaque pueritia. Nam septennis puer, cum collusorem suum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset: neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum, diu respexit. Tertullianus eum lacte memorat enutritum Christiano. Egressus uro pueritiam, patris monitis restrictior graviorque, et vultu truculentior apparuit, prorsus ut eum quem puerum scierant, multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta semper in ore habuit. Patre mox ipso superbior, fratrem Getam magna eius humilitate despexit. Post patris mortem, apud milites conquestus circumveniri se fratris insidiis,
cum potiri eius non posset ob fidem exercitus, quam duobus se libris Severi iurasse dictitabat, dolo accitum, quasi arbitra matre inimicitias positurus, eum in ipso Iuliae matris sinu interemit. Iisdemque diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant: Dion ad hominum mulierumve XX milia fuisse tradit, et ex illustribus multos, maxime Papinianum, praefectum praetorii, dicentem non tam facile excusari parricidium, quam fieri. Ob quam causam, ait Aurelius, furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur: a quo post furore convaluit. Audiens posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur, sit Divus, dum non sit vivus. Ita utcumque rediit cum fama in gratiam parricida: milites enormibus stipendiis placavit. Iulia eius noverca laetari et ridere coacta nece filii. Haec forma privignum cepit postea, cum eius praesentiae quasi ignaram se daret, intecto corpore, asserentique, vellem si liceret, uti petulantius multo (quippe quae pudorem velamento exuerat) responderet, libet? plane licet An nescis te Imperatorem esse et leges dare, non accipere? Ergo pro uxore habita, participem se imperii egit, nomenque eius plerisque libellis et epistolis est appositum. Ceterum Bassianus ipse solis militibus comis atque humanus, reliquos mortales omnes contemnebat, crebro iactans, pecuniam sibi soli esse oportere, ut eam largiretur militibus, praeterea nemini. Arguente eum Iulia, quod nimios sumptus faceret, Bono animo es, inquit, mater; nam nobis, quam diu hunc habebimus (gladium ostentans) pecunia non deerit. Bonas artes, quas puer didicerat, Imperator factus, plane sprevit, et oblitus est, Aristotelis libros et sectatores, quod Alexandrum ab eo peremptum diceret, delere conatus, Alexandrinos certe, a quibus se irrideri cognoverat, crudelissime mactari iussit, totamque urbem militum ludibriis exposuit.
Abgarum, Osroenorum regem quasi amicitiae causa vocatum, in vincula coniecit, et Osroenen Rege destitutam cepit, itemque Rege Armeniorum usus est, quam ob rem Armenii arma capere, quam ad ipsum deficere, maluerunt. Atque exinde nemo ipsi fidebat amplius, ut re ipsa cognosceret, quantae fraudi esset Imperatori, fraudem amicis facere.
Cum militibus etiam omnia servilia munera, pariter subibat, immemor interim officii Imperatoris ac disciplinae, quibus victoria maxime nititur. Ergo a Cennis, ut Dion vocat, seu Alemannis, ut Victor, prope Moenum amnem atroci proelio exceptus, magno pretio emit, ut salvus se in superiorem Germaniam reciperet. Eorum uxores in pugna captae, cum interrogarentur, mallentne occidi, an vendi; responderunt, occidi: cumque essent venditae a Romanis, omnes mortem sibi consciverunt. Antoninus senatum irreverenter et contumeliose habuit, adulterinam monetam cudit, raro ius dixit, interdum bene potus; Magis et praestigiatoribus multum tribuit. Cum Commodi manes evocasset, audivit, [Gap desc: Greek words] , perge ad supplicium. In occidendis feris et gladiatoria arte valde sibi placuit. Gladium quo fratrem interfecerat, Serapidi Deo Aegyptio consecravit, dignum Deo donum: sed gladius is caelesti igne deflagravit.
Posthaec exercitum in Parthos duxit, praetexens Artabanum negare sibi, quas pactus esset, filiae nuptias. Sed Artabanus fraudem Antonini verebatur. Quare de improviso irruens in confinia Mediae, Arbela subegit, sepulcra regum Parthorum, abiectis ossibus, subvertit; barbaris ultra Tigrim recedentibus, ut ad bellum se pararent. Interim in mediis militibus, quibus maxime fidebat, dum forte ex equo descendit ad naturae requisita, occiditur inter Carras et Edessam, astu Macrini, quem praetorio praefecerat; qui perspecto e quibusdam litteris suo periculo, praevenire mortem sibi intentatam callide cogitavit. Macrinum
enim Antonino brevi successurum dixerat Alexandrinus Serapion, Christianus haud dubie, quem leoni obiectum, cum ei fera pepercisset, Antoninus occidi imperaverat. Vixit annos XXIX. annos potentiae explevit VI et menses duos.
Per id tempus Origenes a continuis studiis Adamantinus appellatus, innotuit Alexandriae, communicatoque cum Heracla labore, quam plurimas divinas humanasque litteras tradidit. Romanam quoque Ecclesiam, gubernante eam Zephyrino Episcopo, invisit, novasque sacri codicis versiones, unam Nicopoli apud litus Actium, alteram in dolio prope Ierichuntem repertas, usitatis iam translationibus coniunxit. Qua via, non tm faciliorem, quam perplexiorem mysteriorum sensum effecit. Cum ob tumultus Aegyptiacos Caesaream se recepisset, Demetrius Alexandrinus Episcopus vitio vertit Alexandro Ierosolymae, et Theoctisto Caesariae Pastoribus, quod homini non initiato gradu presbyterii, potestatem docendi in Ecclesia concessissent. Urum illi hoc integrum esse Episcopis, ex veteri consuetudine confirmarunt.
Illis suppares fuerunt Beryllus Bostrensis in Arabia, Hippolytus, Ammonius et Caius Romanus, Cataphrygum confutator.
OCciso Antonino Bassiano, Opilius Macrinus Maurus, praefectus praetorio eius, qui antea res privatas curarat, arripuit imperium, humili natus loco, et animi atque oris inverecundi. Odio Bassiani magis, quam sua virtute movit senatum, cum omnibus una vox esset, quemvis magis quam parricidam, quam incestum, quam impurum habendum Imperatorem. Macrinus ficte, ut sunt homines, quod ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant, compulsum se ad imperium affirmabat, militaribusque insidiis Bassianum interiisse. Et profuit pecunia, ut solet, cui innocentia pro desse non poterat. Suscepto igitur bello contra Parthos, Profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere: cui fini Diadumenum filium etiam appellavit Antoninum et Caesarem, gnarus quo favore Antoninum nomen esset, militibusque eam ob rem donativum dedit. Sed triduano et acri conflictu inferior, cum legatos de pace mittere, eamque ab Artabano velut redimere esset coactus, rumoribus de se adolescendi potestatem dempsit. Iuliam Augustam cum initio blandius habuisset, ut comperit conviciis se ab ea impetitum, eiecit Antiochia, et mox in mortem egit. Nec pepercit aliis, ignobilitati eius inopinaeque adeptioni imperii iniquis. Quare postquam se Antiochiam transtulisset, ac luxuriae operam daret, nec praeberet militibus, quantum Bassianus praeter consuetudinem indulserat, corrupti Maesae promissionibus milites (ea Iuliae soror erat, uxoris Severi, expulsa ex domo aulica per Macrini superbiam) ad nepotem eius Bassianum Varium, qui postea et Antoninus et Heliogabalus est appellatus, desciverunt. Macrinus audaciam miratus muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad eos obsidendos cum legionibus misit. Quibus cum Antoninus ostenderetur, Bassiani filius creditus, miro amore sui omnes implevit, occisoque Iuliano, ad eum omnes transierunt. Commisso deinde proelio Macrinus ipse vincitur proditione militum. Maesa cum filiabus Semiamira, (cuius filius erat Heliogabalus) et Mammaea, fortiter suos in pugnam incitavit. Fugiens ergo Macrinus cum paucis, et filio Diadumeno, in vico quodam Bithyniae periit, homo asperior in milites, quam orienti fortunae expediret: Acer in suppliciis, Severique laudator. Adulterii reos semper vivos simul incendit, iunctis corporibus. Delatores, si non probarent, capite affecit, si probaren, delato pecuniae praemio dimisit infames, Convivio suo literatos adhibuit,
ut loquens de studiis liberalibus necessario a nimia, cui addictior erat, ingurgitatione abstineret. Sed hic licet grandis natu, annum agens LIV, tantique exercitus Imperator, a puero, cuius ne nomen quidem ante audierat, oppressus est, mensibus ferme quattuor ac decem vix retento imperio. De filio eius vere dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. Imperium enim ad id solum habuit, ut cum patre interficeretur.
SIc Varius Avitus, a Sacerdotio Dei Heliogabali Heliogabalus, quodque filium se Bassiani ferret, Antoninus dictus, potentiam invasit. Eius unum facinus laudatur, quod cum publice privatimque ad litteras Macrini plurimis esset iniuriis affectus, de nullo supplicium sumpsit: in ceteris autem omnibus homo turpissimus et nequissimus fuit, eaque fecit et passus est, quae ne dici quidem vel audiri sine maximo pudore possunt. Sooemi seu Semiamirae matris quae ex Vario Marcello eum genuisse dicitur, aut, ut ipsa videri voluit, ex incesta cum Antonino consuetudine, ita deditus fuit, ut eam in sentum secum adduceret, nihilque sine eius voluntate in Republ. faceret. Ingens eius desiderium erat initio, sed ex rumore, qui novis post tyrannos solet donare principibus, quique nisi ex summis virtutibus, non permanet, sed a multis etiam mediocribus principibus amittitur. Vota enim hominum ad crudelitatem festinant, atque id quod optant, verun esse concipiunt. Quod tunc etiam circa Heliogabalum accidebat, quo vix quisquam maioribus hominum studiis accepit imperium nec vicissim maioribus odiis amisit. Statim Heliogabalum suum, Syrum numen, in Palatino monte sacravit, id agens, ne quis Romae vel per orbem DEUS, nisi Heliogabalus suus coleretur. Dicebat enim Iudaeorum et Samaritanorum religiones, et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Vendidit honores et dignitates tam per se, quam per omnes servos ac libidinum ministros. Pomponium Bassum et alios viros clarissimos occidit, quod suos ab iis mores examinari diceret. Bassi etiam coniugem pulcherrimam sibi iunxit, qua ob maculam corporis, ut dicebat, repudiata, Aquiliam duxit Severam, virginem Vestalem, cum nec vir quidem esset amplius, sed Hierocli, Zotico, aliisque, quos conquirebat, bene vasatis nuberet, perque omnia obscena non dicenda quottidie volutaretur.
Quare milites pestem illam velari Imperatoris non ferentes, iecere sermones de Alexandro promovendo, consobrino Heliogabali (Sooemis enim mammaeae matris Alexandri soror erat) qui iam Caesar fuerat a senatu dictus, Macrino mortuo. Hic adoptatus ab Heliogabalo sollemniter, confestim omnium ad se animos traxit, adeo ut paeniteret mox adoptionis Varium, eo maxime nomine, quod impudicus non esset Alexander; percussores itaque ei immisit. Sed nihil agunt improbi contra innocentes, telaque aliis parata, tandem in ipsos homicidas vertunt: quod etiam tunc accidit. Nam rei indignitate adeo exarsere milites, ut aegre exorarentur, ne obtruncarent Sardanapalum. (Nam sic quoque ex moribus appellabatur iste Varius.) Hac ei conditione pepercerunt, si impuros homines et assentatores, quod illum ex stulto faciebant stultiorem, a se dimoveret, atque ad bonam frugem rediret. Ibi amotis aut necatis plerisque, ingenti pretio reposcebat Hieroclem, hominem impudicissimum, et insidias in dies novas Alexandro propagabat. Caedebantur idolo Syro humanae hostiae, despondebatur ei virgo Carthaginiensis Urania, immensa dote, quae ex toto imperio colligebatur. Nec erat ulla Heliogabalo vita, nisi exquirere voluptates. Canes iecinoribus anserum pascebat. Leones et Leopardos exarmatos, edoctosque per mansuetarios,
mensis adhibebat subito ad pavorem aut ridiculum excitandum. In calceamentis habebat gemmas, et quidem sculptas, quasi possent in calceis sculpturae artificum videri. Lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibebat. Numquam minus quam centum sestertium cenabat, hoc est, argenti libris triginta. Iocabatur ita cum servis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre, proposito praemio; collegisseque dicitur decem milia pondo, dicens et hinc intelligendum, quam magna esset Roma. Mittebat parasitis per cellarios salaria annua, vasa cum ranis et scorpiis, et serpentibus, atque huiusmodi monstris, digna certe et domino et ministris stipendia. Implebat etiam muscis, apes mansuetas eas appellans. Canes quaternos ingentes iunxit ad currum, et sic est vectatus intra domum regiam. Semper sane aut inter flores sedit, aut inter odores pretiosos. Sexcenta secum vehicula ducebat, asserens, decem milibus Camelorum Persarum regem iter facere, et Neronem olim quingentis carrucis. Cum praedictum ei esset a sacerdotibus Syris, violenta morte periturum, sericos sibi laqueos, gladios aureos, turrim substratis aureis gemmatisque tabulis paravit, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere, et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic periisse. Nec quisquam facile sic periit, nemo turpius scilicet. Cum amandato ex urbe senatu et Ulpiano Iuris consulto, Alexandro necem machinaretur, milites facta conspiratione, primum conscios eius vario genere mortis, alios vitalibus exemptis necant, alios ab ima parte perfodiunt, ut mors esset vitae consentiens: post hoc in eum faciunt impetum, atque in latrina, ad quam confugerat, occidunt. Tractus deinde per publicum, annexoque pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectus est, ne unquam sepeliri posset. Occisa cum eo et mater, probrosissima mulier, et tali filio digna, cautumque ne unquam mulier in senatum ingrederetur. Vixit annos XVIII, exercuit infamem potentiam ultra triennium.
Ad eum Iulius Africanus, Christianus historiographus, legationem suscepit pro instauranda Emmaunte, quae Nicopolis dicebatur, et impetravit. Callistus Romanae Ecclesiae episcopatum accepit, ab Apostolis decimus quintus.
AUrelius Alexander Arcena Syriae urbe, patre Vario, matre Mammaea natus, ne unum quidem diem sponte sua transmissit, quo se puer non et ad litteras, et ad militiam exerceret. Itaque Imperator adolescens creatus, amavit literatos homines, vehementer eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. Quamvis Senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi, et mirandam singularemque constantiam, contra militarem fastum, Severi nomen a militibus ei inditum est. Saepe enim legiones integras exautoravit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum unquam timuit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset, quasi tribuni vel duces de stipendiis militum abraderent. Miles, dicebat, non timet Imperatorem, nisi vestitus, armatus, calceatus, et satur, et habens aliquid in zonula: At mendicitas militaris ad omnem desperationem vocat armatum. Removit omnes a Republica et a ministeriis, quos impurus ille Heliogabalus ex genere hominum turpissimo provexerat, neminem passus est in Palatio, nisi necessarium. Si de iure tractaret, aut de negotiis, solos doctos adhibebat, et disertos. Si vero de re militari, milites veteranos, ac bene meritos, et locorum peritos, maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani, vel exterarum gentium fecissent. Adorari se vetuit, blandius etiam appellantes, ut adulatores vel risit, vel abiecit. Invitos et non ambientes in Rem publicam collocandos
dixit, fures a Republ. pellendos pauperandosque, integros vero iudices redimendos atque ditandos. Eunuchos tertium genus hominum esse, nec videndum, nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. Habuit in animo exoletos vetare, quod postea Philippus fecit: item omnibus officiis genus vestium proprium dare, et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dignoscerentur, simul ne servi ingenuis miscerentur. Sed hoc Domitio Ulpiano et Iulio Paulo Iuris Consultis, quorum consiliis maxime regebatur, displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias. Moderationis tantae fuit, ut omnibus se blandum affabilemque praeberet. Obicientibusque nimiam civilitatem Mammaeae matri, et uxori memmiae, dicentibusque: Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti: respondit, sed securiorem atque diuturniorem. Milites quoque quos ostensionales vocabant, non pretiosis, sed speciosis vestibus ornabat: nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute esse, non in decore. Gemmarum quod fuit vendidit, dicens, gemmas viris usui non esse; matronas regias paucis contentas esse debere. Ad aurum colligendum erat attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. In Templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bracteolam posuit, susurrans versum Persii, In sanctis quid facit aurum? Multis autem civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, ad instaurationem operum et publicorum et privatorum, pecuniam ex vectigalibus dedit. Ubi aliquos voluisset magistratus ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus: si non probasset, subiret poenam capitis. Dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent, in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. Assessoribus salaria instituit, honoresque numquam vendi passus est, dicens; Necesse est ut qui emit, vendat. Ego non patiar, mercatores potestatum; quos si patiar, damnare non possum. Erubesco enim punire illum hominem, qui vendit, quod emit. Illi sunt promovendi, qui per se Rem publicam gerere possunt, non per assessores. Militares habent suas administrationes, habent literati; unusquisque hoc debet agere, quod novit. Vetronium Turinum, quem familiarem habuerat, convictum persuasos ab eo homines, quod omnia ad nutum suum Imperator faceret, eventusque petitionum venditos, ligari ad stipitem praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri iusserat, necari: praecone dicente: Fumo punitur qui vendidit fumum. Ovinio Camillo rebellionem molienti gratias egit, quod curam Rei publicae quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. Deinde in senatu participem imperii appellavit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, affecit. Ad expeditionem Barbaricam, ut secum iret, hortatus, et ambulando et equitando fatigatum, carpento imposuit. Tandem seu timore, seu vere abdicantem imperium, et mori paratum dimisit, commendatumque militibus ad villas suas ire praecepit. Talia egit matris atque amicorum, quos habebat, eximiorum consilio, ut vere scripserit marius Maximus: Meliorem esse Remp. et prope tutiorem, in qua Princeps malus est, ea in qua sunt amici Principis mali. Siquidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno, quamvis bono ulla ratione superari. Sed plurimum ei Christiana institutio profuit, cum mater eius Mammaea Origenem quoque, celeberrimum tunc Christianorum doctorem ad se accerseret, multosque in aula haberer Christianos. Quantum enim Christianis detulerit Alexander,
Lampridius ultro fatetur, cum non tantum eis privilegia narrat indulta, sed et Christo, et Abrahamo rem divinam factam in Imperatoris larario, adiunctis tamen Apollonio, Orpheo et id genus aliis, cum minori in larario Ciceronis, Achillis, et similium imagines colerentur. Voluisse etiam Christo Templum facere Alexandrum, eumque inter Deos recipere, nisi metuisset, reliqua templa omnia deserenda. Clamasse eundem saepius, quod a Christianis audierat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iussisse: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Immo hanc sententiam usque adeo dilexisse, ut et in Palatio, et in publicis operibus praescribi eam curaret. Cumque publicum locum quendam Christiani occupassent, dicentibus popinariis sibi eum deberi, rescripsisse: melius esse ut quomodocumque illic Deus coleretur, quam popinariis dederetur.
Talis ergo cum esset domi et foris, iniit Parthicam expeditionem, tanta disciplina, tanta sui reverentia, ut non milites, sed senatores transire dicerentur. Vicitque potentissimum regem Artaxerxem, elephantos ducentem septingentos, ex quibus trecentos cepit, ducentos interfecit. E mille et octingentis falcatis curribus, ducentos in potestatem redegit. Centum et octoginta milia equitum fudit. Terrae Internamnanae, Mesopotamiae scilicet receptae, captivi Persis, sed acceptis pretiis, redditi sunt. Ingens tamen clades etiam Romanis illata, sed quia Persae priores arma posuere, nec toto quadriennio campo se ausi committere penes Romanos victoria stetit. Actae sunt res feliciter, et in Mauritania Tingitana, per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum affinem Alexandri, et in Armenia per Iunium Palmatum. Sola de hostibus capta limitaneis ducibus et militibus donavit, ita tamen si heredes illorum militarent, dicens, attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent.
Posthaec ad Germanicum bellum profectus est, querens eam nationem imminere Reip. cervicibus, quae minusculis etiam Imperatoribus subiecta fuisse videretur. Cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit. Sed Gallicanae et Germanicae mentes severitatem hominis nimiam non tulerunt, hi praecipue, qui Heliogabali praemiis effloruerant. Ergo quiescente eo post convivium, ingressus miles Germanus, cum intervigilantem offendisset, recurrit ad contubernales, ratusque se non posse evadere, quod in tentorum principis irruisset, contubernales ad caedem exhortatur. Qui subito irrumpentes, in vico Sicila eum prope Moguntiam cum matre interficiunt, cum explevisset annos imperii XIII, vitae XXIX. Hanc mortem sibi a quodam praedictam contempsisse dicitur, professus plerosque insignes viros non quieta morte oppetiisse. Apud eum quamquam plurimum posset Ulpianus, praetorio praefectus, tamen nocturna militum irruptione confossus est. Sed Epagathus necis Ulpiani causa, remotus ab Alexandro in Aegyptum, tamquam ad eam mitteretur regendam, callide in Cretam retractus, ibique condemnatus poenam luit. Dioni quoque Historiographo, quod continenter Pannoniae praefuisset, infensi adeo erant milites, ut Consulatum ei in urbe tuto gerere haud liceret: dimissusque ob aegritudinem pedum, reliquum vitae in Bithynia deinde exegit. Eius hic historia desinit. Erant et alii Alexandri familiares, et socii, discipuli Papiniani splendidissimi, Pomponius, Alphenus, Celsus, Venuleius, Modestinus, Africanus, Fabius, Sabinus, Callistratus, viri amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent, nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil fingerent, ad bonum facile consentirent.
Callistum vel Calixtum Romanae Ecclesiae Episcopum sancivisse: Urbanum argentea induxisse vasa, et praedia fundosque a Christianis oblatos recepisse, tradunt scriptores, sed non horum temporum, Eusebius nec martyrii Callisti
meminit, nec successoris eius Urbani, quos tamen sanguinem pro Christo fudisse Damasus, et post eum marianus Scotus, Platina, Sabellicus, Nauclerus, aliique scripsere. Sed nobis ea, quae a suorum temporum historiographis nec fidem, nec probabilitatem habent, in litteras mittere religio est.
HActenus imperium Romanum a Romulo ad Septimium certatim evolans, Bassiani consiliis tamquam in summo constitit. Quo ne confestim laberetur, Alexandri fuit. Abhinc dum domandi suos, quam subigendi externos cupidiores sunt, atque inter se armantur magis, Romanum statum quasi abrupto praecipitavere, quemadmodum Iohannes Apostolus Apocalypsi sua globum montis ignitum, in mare populorum praecipitio ruentem vidit, ex quo pleraque gentium sanguine cruentata, naves Rerum publicarum corruptae.
Etenim immissi in imperium promiscue boni malique, nobiles atque ignobiles, ac Barbari multi. Quippe ubi passim turbata confusaque omnia, neque suo feruntur modo, quique fas putant, uti per turbam, rapere aliena officia, quae regere nequeunt, quaeque inscientia bonarum artium foede pervertunt. Itaque abhinc Augusti semestres vel annui, plerique per biennium, ad summum per triennium vel sexennium, et vis fortunae licentiam nacta, postquam pene omnes flagitiis subacti sunt, etiam infirmis genere institutoque publica permisit, donec Christianismus rerum potitus fessum cladibus orbem sub Constantino restauravit.
Igitur occiso Alexandro, Maximinus Thrax, patre Gotho, matre Alana genitus, robore et virtute militari ad ducatum provectus, nondum senator, sine decreto senatus, primus e corpore militari Augustus ab exercitu appellatur, filiumque corpore pulcherrimum, animo deformem, sibimet socium dicit. Hic conciliatis omni arte militibus, cum propter ignobilitatem generis contemni se a Senatu crederet, imperium sola crudelitate teneri posse ratus, sine delectu dignitatis supplicia exercuit. Ac tantum degeneris animi conscientia apud eum valuit, ut omnes sui generis conscios necaret, etiam amicissimos, parum memor, multos ei cavendos, qui singulos interficit. Comperta deinde seu ficta (nam utrumque traditur) Magni cuiusdam consulatus factione, sine iudicio, sine defensione, plus quattuor milibus hominum occisis, se satiare non potuit ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Sed ut Alexandri gloriam vinceret, Germaniam ingressus Transrhenanam, vicos per quadringenta milia soli hostilis incendit, greges abegit, militem divitem reduxit, plurimos interemit, cepit innumeros. Inde Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans, atque in animo habens, usque ad Oceanum Septentrionales partes in Romanam ditionem redigere. At cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod subornato accusatore consulares viros et duces multos interimeret, contra eum defectionem parant. Nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa erant, subita et ingenti seditione, Gordianum senem octogenarium, virum gravissimum, qui erat proconsul, Imperatorem faciunt. Et quidem primo invitus Gordianus, cogente eum turba, quae procuratorem Maximini ob avaritiam necarat, purpuram sumpsit; postea vero cum vidit neque filio, qui legatus erat, neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium, et appellatus ab omnibus Afris Augustus cum filio, apud oppidum Tysdrum inde Carthaginem venit cum pompa regali, literasque Romam misit ad senatum, quae in odium Maximini gratanter sunt acceptae. Interfecti deinde omnes delatores, omnes amici Maximini: Maximinus ipse cum filio hostis appellatus, missae ad omnes provincias litterae, ut communi saluti libertatique subvenirent.
Tacitum id senatus consultum videbatur, adiuratis qui aderant, ne quis eliminaret. Sed statim omnia comperit Maximinus, ut habent se hominum mentes, erubescentium saepe, non cognosci per se ea quae sciunt, et humiles se putantium, nisi commissa prodant arcana. Igitur homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed belluam putares, inducendaeque oblivioni iniuriae vino esset obruendus. A quo cum resipuisset, muneratus milites Romam iter intendit.
Interim Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. Contra eum misit filium, quem cum acerrima pugna interfectum comperisset, ipse laqueo vitam sibi abrupit, sciens et in Maximino multum esse roboris, et in Afris nihil virium, multum quinimo perfidiae. Tunc Capelianus Victor pro Maximino, omnes Gordiani partium in Africa aut interemit, aut proscripsit, nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur illa facere. Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, praeludens ad imperium, si Maximinus periisset. haec ubi Romam nuntiata sunt, senatus maximini et naturalem, et iam necessariam crudelitatem timens, Maximum, qui et Pupienus, ex praefecto urbi, ignobilem genere, sed virtutibus clarum, et Clodium Balbinum, moribus delicatiorem, Imperatores creavit. Quibus a populo Augustis appellatis, per milites et eundem populum, etiam parvulus nepos Gordiani e filio, Caesar est adiunctus.
Profecto igitur ad bellum Maximo, Balbinus Romae seditionibus urgetur, Gallicano et Mecaenate senatoribus in praetorianos irruentibus, quod curiae secreta rimarentur, populo vicissim a praetorianis laniato, magna denique urbis parte incensa, plateis omnibus cruore pollutis. Cum Balbinus per senectutem sedare tumultum nequiret, viso tandem Gordiano conquievit.
Maximinus Italiam ingressus, sublatis per provinciales omnibus quae victum praebere possent, fame coepit laborare, Aquileia porta ei clausit. Ea civitas oppugnationem fortiter sustinuit. Cumque nervi ad emittendas sagittas deessent, funes de capillis mulierum fecit, unde postea, victo et interempto Maximino, Romana civitas appellata est. maximinus suspicatus ignavia suorum bellum trahi, duces suos interemit eo tempore, quo minime oportebat, militesque iam ob famem murmurantes ex iratis iratiores reddidit. Itaque medio forte die cum a proelio quiesceretur, et Maximinus et filius eius quiescentes in tentorio occiduntur conclamantibus cunctis militari ioco, ex pessimo genere ne catulum habendum. Capita eorum contis praefixa, et Aquileiensibus monstrata, inde Romam missa sunt, ingenti Romanorum laetitia, dolore Barbarorum. Iuniori Maximino superbia imprimis obfuit, qua ipsum patrem superabat, genua et pedes nonnumquam sibi osculari passus, cum senior, licet atrocissimus diceret: Dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum figat. Cadavera eorum in profluentem missa, capita in campo Martio, insultante populo, exusta. Hic finis Maximinorum fuit, vita eorum dignus. Nam praeter alia cruenta, saevitum est eorum imperio in Ecclesiae Christianae praepositos, tamquam doctrinae ipsius duces, quorum tunc non pauci pro Christo oppetierunt. Ne plures occiderentur, divina providentia obstitit, quae ante expletum triennium violentam dominationem obtrivit.
SEnatus autem Romanus, ne in timore potius quam in virtute opprimeretur, de corpore suo Maximum et Balbinum Imperatores creaverat. Sed eos populus, severitatem Maximi veritus, non prius permisit stipatos armis in palatium
ire, quam nepotem Gordiani, qui perierat, Caesarem nuncuparent, agentem tunc, ut plerique tradunt, aetatis annum decimum quartum.
Maximo pater fuerat faber ferrarius aut lignarius, sed per militarem industriam summi primum honores, tandemque imperium ei obtigerat, confitente omnibus senatu, eo tempore aptiorem Romae ad principatum esse neminem: Iudicii tenax fuit Maximus, neque aliis potius quam sibi credidit, numquam iratus, nisi cum decuit, factionibus se numquam praebens. Balbinus nobilissimus, multarum rector provinciarum, bellicis rebus minor, bonitate et verecundia maiorem sibi amorem conciliaverat. In voluptatibus nimius, adiuvante divitiarum abundantia voluntatem. Sed neuter gratus militibus, quod eum Imperatorem, quem ipsi legerant, perdiderant, et eos habebant, quos legerat senatus: inde etiam frementibus ad senatus acclamationes, quibus dicebatur Maximo, magnifice urbem intranti; Sapienter electi Principes sic agunt, per imperitos electi sic pereunt. Cum ergo iam paratum esset, ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes, occidendorum Principum, discordiis eorum sunt usi, quod Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. Ergo nacti occasionem Maximum invadunt, cui Balbinus praesidium non misit, suspicatus id contra se peti; quibus inter se contendentibus, superveniunt plures, necatisque ambobus, cum insultatione senatus et populi Gordianum Augustum appellant, et in castra se recipiunt. Mox indicium non diu imperaturi Gordiani fuit, eclipsis solis facta tanta, ut mox crederetur, neque sine luminibus accensis agi quidquam posset. Hic est annus, ut habet Censorinus de die Natali, ab Olympiade prima millesimus et quartus decimus, ex diebus duntaxat aestivis, quibus agon Olympicus celebrabatur, a Roma autem condita CCIOXCI, et quidem ex Parilibus, unde urbis anni numerantur. Eorum vero annorum, quibus Iulianis nomen est, CCXXCIII: Sed ex die Kal. Ianuar. unde Iulius Caesar anni a se constituti fecit principium. Ab excessu Alexandri Magni DLXII, sed quorum initia sunt a primo die mensis Thoth apud Aegyptios, qui hoc anno fuit ante diem VII Kalend. Iulii. Quam temporum annotationem ex Censorino, illius scriptore, adiciendam duximus. Anno sequenti Venusto et Sabino Coss. (verbis loquar Capitolini) inita est factio in Africa, contra Gordianum tertium, duce Sabiniano, quem Gordianus per praesidem Mauritaniae obsessum a coniuratis, ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent, et crimina confitentes, et veniam sceleribus postulantes. Finita igitur sollicitudine in Africa, Gordiano iam iterum et Pompeiano Coss. bellum Persicum nascitur, quod Sapores Persa, successor Artaxerxis, Parthis Mesopotamiam et Syriam raptando, inferebat. Quare adolescens Gordianus priusquam ad bellum iret, uxorem duxit, filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit, et praefectum statim fecit. Post quod non puerile iam et contemptibile videbatur eius imperium: siquidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro aetate aliquantulum saperet, nec per spadones ac ministros aulicos matris, vel ignorantiae conniventia amplius venderetur. Miser est enim Imperator (prout ipse Gordianus ad Misitheum scripsit) apud quem vera reticentur: qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat, et vel audita, vel a plurimis roborata confirmet. Secutus est terrae motus eousque gravis, ut civitates cum populis terrae hiatu deperirent, ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum, ex libris Sibyllinis celebrata. Aperto deinde Iano (quod signum erat indicti belli) in Moesiam
itum est, et quicquid hostium in Thraciis fuit, deletum. Inde per Syriam in Antiochiam venit Gordianus, quae a Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit; submoto Sapore, Artaxansem, Antiochiam, Carras, et Nisibin recepit, quae omnia sub Persarum imperio erant. Effectum denique est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in suum redirent regnum, totoque cederent Oriente, Sed haec omnia per Misitheum socerum Gordiani, eundemque praefectum gesta, cuius viri tanta in Republica dispositio fuit, ut nulla esset civitas limitanea potior, quae non posset per annonam eo convectam, exercitum populi Romani ac Principem ferre. Sed insaniente adhuc mundo in cultu numinum, felicitas illa longior esse non potuit. Exstincto enim seu morbo, seu Philippi artibus Misitheo, deducti sunt in ea loca milites, in quibus annonari non posset. Hinc imperitiam Gordiani perosus exercitus, imperium Philippo mandavit, praefecto praetorii, iussitque ut quasi tutor pariter cum ipso imperaret. Sed cum Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, ille conquestione apud milites non tantum nihil egit, sed quod curae eorum famis causa vehementes essent, privatus etiam imperio est, et paulo post, iubente ac connivente Philippo, occisus sexennio imperii, iuvenis egregius, prorsus ut nihil praeter aetatem ei ad imperium deesset. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque legationibus, et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Quicumque illum gladio appetiverant (qui novem fuisse dicuntur) postea sua manu, suisque gladiis, et iisdem quibus illum percusserant, feruntur interisse. Titulus Gordiano positus in finibus Persidis, Graecis, Latinis, Persicis, Iudaicis, et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legeretur: Divo Gordiano Victori Persarum, victori Gothorum, Victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, Victori Germanorum, sed non Victori Philipporum.
Tunc Pontiano in Sardiniae exilio, Anthero autem in Maximini tyrannide peremptis, successit in Episcopatu Romano Fabianus, qui cum nuper rure in urbem commeasset, columbae in ipsum devolantis omine dignitatem assecutus est. Origenes Athenodorum fratremque eius Theodorum (qui et Gregorius Thaumaturgus postea) discipulos Caesareae habuit: et Beryllum Bostrensem in Arabia Episcopum, negantem Christum fuisse, ante, quam in humanam carnem immigraret, ab errore in viam reduxit.
Florebant tunc Historiographi Herodianus Alexandrinus, Arrianus, Dexippus Graeci. Vulcatius Terentianus, Curius Fortunatus, Serenus Sammonicus Latini, quorum Capitolinus in Gordianorum historia meminit.
M Iulius Philippus Arabs Trachonites, ortus patre nobilissimo latronum ductore, in consortium sumpsit filium puerum, cumque pro Caio Iulio Saturnino C. Philippum appellavit. Hinc rebus ad Orientem compositis, conditoque apud Arabiam Philippopoli oppido, quae quondam Bozra fuerat, Romam venit. Ibi exstructo trans Tiberim lacu, quod eam partem aquae penuria fatigabat, annum urbis millesimum ludis omnium generum celebravit. Exhibiti elephanti triginta duo, alces decem, tigres decem, leones mansueti LX, leopardi mansueti XXX, hyaenae decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotamus et rhinoceros unus, archoleontes decem, camelopardali decem, equi feri quadraginta, et cetera huiusmodi animalia innumera et diversa, quae Gordianus antea ad triumphum Persicum paraverat. Cum Pontificum lege hostiae mactarentur, suis utero maris feminarum genitalia apparuere. Id
haruspices solutionem posterorum portendere, vitiaque fore priora interpretati.
Quod frustratum iri aestimans Philippus, usum virilis scorti removendum honestissime consultavit. Verumtamen [Orig: Veruntamen] manet, inquit Aurelius, quippe conditione loci mutata peioribus flagitiis agitur, dum avidius periculosa, quibusque mortales prohibentur, petunt. Sed ignorasse patet verum aruspices, mollissimum quemque beatum fore dicentes, Satanae haud dubio instinctu. Pudore enim amisso, fortunatus quis esse potest? Philippus, tradente ex fama Eusebio, Christianismum amplexus est, sed non admissus ob scelera, quibus maculabatur, donec inter paenitentes humiliter anteactorum veniam petiit. Filius eius adeo severi et tristis animi dicitur fuisse, ut tener adhuc nullo prorsus cuiusdam commento ad ridendum solvi potuerit, patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, vultu notaverit aversato. Forte ex Christiana institutione insolitam morum gravitatem traxit, quam in multis tunc velut miraculo fuisse, Origenes contra Celsum testis est. Ceterum Philippus Priscum fratrem Syriacis exercitibus, Severianum generum Mysiae Macedoniaeque praefecit. Ipse adversum Carpos profectus, Istri vicina populantes, victos in foedus recepit. Sed abeunte Philippo, Mysorum et Pannoniorum legiones Marinum, Orientales avaritiam Prisci non ferentes, Iotapianum Imperatorem creant. Tertius Philippus, et iam de deponendo agitans imperio, confirmatur a Messio Decio, rebelles deturbat. Decium in Pannoniam mittit, castigaturum ibi factionis Marini complices. Illi in rem suam rati, beneficio vincere Decium, qui poenas sumpturus venerat, imperare eum sibi compellunt, et in Philippum contra tendentem infesto agmine pergunt. Philippus, filio urbi relicto, quamquam debili per aetatem corpore, confligit apud Veronem cum Decio, pulsoque et amisso exercitu cadit. Quibus [Orig: Queis] Romae compertis, apud castra praetoria filius duodecimum agens annum interficitur. Annos potentiae sex egere.
Hoc demum tempore cum vehementer augesceret fides Christiana, Origenes iam sexagenarius per notarios exigi dictata sua, et in lucem edi passus est. Confutavit et Arabum haeresin, animas cum corporibus exstingui, pariterque cum iis resurrecturas delirantium. Confutavit et Helcesaitas, Paulum Apostolum improbantes, et satis esse dicentes, si quis corde fidem teneat, etiamsi eam ore non confiteatur. Tunc etiam Plotinus Philosophus, et Dionysius Alexandrinus Episcopus effloruere.
DEcius e Pannonia Syrmiensium vico ortus, militiae gradu ad imperium conspiraverat, laetiorque hostium nece, filium Hetruscum nomine Caesarem facit: statimque eo in Illyrios praemisso, Romae aliquantum moratur, moenium gratia, quae instituit, dedicandorum. Atque ut erat osor Philippi, qui Christianis faverat, odium in sancto evomuit, ad supplicia eos rapi imperans, aliis contra placidus et communis, inque armis promptissimus. Interea ad eum Iotapiani, qui Alexandri tumens stirpe, dum per Syriam tentaret nova, militum arbitrio occubuerat, ora, uti mos est, inopinata feruntur, simulque per eos dies Lucio Prisco, qui Macedonas praesidatu regebat, delata dominatio, Gothorum concursu, postquam direptis Thraciae plerisque illo pervenerant. Qua causa Decio, quam potuit maturrime, Roma digresso, Iulius Valens cupientissimo vulgo imperium capit. Verum utrique mox caesi, cum Priscum nobilitas hostem patriae censuisset.
Tunc Gothi e Scanzia quondam insula progressi, e foederatis hostes Romano populo effecti. Inter Scanziae populos numerat Iornandes Ostrogothas, Finnos,
Suetidos, Cogenos, Danos. Expulsos a Danis Herulos, eosque ob proceritatem inter Scanziae nationes nomen sibi affectare praecipuum. Ex iis tunc Gothi, ob detracta stipendia, Moesiam vastabant, Cniva duce. Itaque Vibius Gallus a Decio Tanaidis ripae praeficitur, Imperator ipse in Gothos vadit, eosque aliquot proeliis superat. Tandem omni eos praeda exuere, interclusis itineribus conatur, sed frustra. Nam Cniva Philippopolim, a Philippo nuper conditam expugnat, Priscum urbi praesidentem sibi iungit, Deciique filium in conflictu interficit. Decius cum perculsi milites ad solandum eum multa praefarentur, dixisse fertur: detrimentum unius militis parum videri sibi. Tamen paternum non ferens affectum hostes invadit, delususque a Gallo apud paludem eos aggreditur: Ubi circumseptus a Gothis voraginibus hauritur, ita ut nec cadaver eius potuerit inveniri. Qui Christum oppugnant reges, ita pereunt Imperavit menses triginta. Successit Gallus impietati, et imperio, et exitio.
GAllus non tanum Gothis praedam et captivos, quos de Romanis ceperant, permisit, sed etiam annuam sibi pensionem stipulatus, recepit in foedus. Inde Romam profectus, cum filium Volusianum Caesarem creasset, et Hostilianus, cui Senatus Augustum nomen dederat, pestilentia interiisset, Decii filium alterum adoptat, adoptatum interficit, scilicet, quasi ideo eum adoptasset, ut securius agentem sceleratius interficeret. cum autem negligenter Imperium administraret, grassareturque etiam in Christianos, vota pro ipso facientes quottidie, divinam irritavit manum. Nam Scythae Macedoniam Thessaliamque et Graeciam pervagati, usque ad Ephesum omnia diripiebant; Gothi quoque et Borani, cum Burgundis et Carpis, reliqua percurrebant Europae; et Persae, occupatis Mesopotamia Armeniaque, Antiochiam ipsam Orientis metropolin expugnabant. Nec minus bello lues ex Aethiopibus orta, quicquid erat humani generis reliquum, depascebatur, totos XV annos saeviens. Ea Romam vastante, Gallo Volusianoque favor quaesitus, quod anxie studioseque tenuissimi cuiusque exsequias curarent.
Christianis interim certamina pro pietate decertabantur, quibus multi ingenti cum piorum luctu succubuerunt. Romae quidem Fabianus, Antiochiae Babylas, Hierosolymae seu Aeliae Alexander, Episcopi: Alexandriae Apollonia virgo, et infiniti alii, Decio adhuc regnante, generose usque ad mortem perstiterunt in veritate: At Origenes Alexandrinus, doctor omnium sui saeculi clarissimus, cum reliqua tormentorum ludibria superasset, ne Aethiopi daretur stuprandus, animum sacrificio idolorum polluit. Quem lapsum cum lacrimis confessus publice, docere deinceps noluit. Sic vita functus annorum duodeseptuaginta, acerbas posteritati et spinosas quaestiones, pestilentiumque opinionum ova discipulis excludenda reliquit. Nam nec de Filii DEI aequalitate cum Patre, nec de regno eius, sanorum verborum formam servavit.
Exstitit eadem tempestate Novatus Presbyter, et mox suae factionis Episcopus, qui lapsis in persecutione veniam denegavit. Hic cum Romae et alibi multos erroris contagione inficeret, qui Catharos se, id est puros insolenter appellabant, Cornelius Romanorum Episcopus LX Episcoporum Synodo convocata, caetu eum exclusit sacro, et Fabium Antiochenum rerum gestarum admonuit. Convenere igitur accitu Heleni Tarsensis, Dionysius Alexandrinus, Firmilianus Caesareae Cappadocum, Theoctistus Caesareae Palaestinae, Demetrianus Antiochiae, Episcopique alii Orientales, et Novati dogma condemnarunt: quibus
etiam Cyprianus et Afri doctores plerique adstipulati sunt. Suborta est etiam in Pentapoli Libyae haeresis Sabellii, quae Noeti quondam atque Praxeae fuerat, eundem Christum dicentium et Spiritum Sanctum qui Pater est, et Patrem quoque passum; unde a quibusdam Patripassiani cognominantur.
GAllo et Volusiano Romae morantibus, Aemylius Aemylianus legionum Pannoniae dux, genere Maurus, pugnax, nec tamen praeceps, cohortans milites, ne nomen Romanum Scythis conculcandum darent, praeter exspectationem hostes concidit, partisque opimis spoliis, legiones in ipsas Scitharum regiones traduxit. Ab iis creatus Imperator in Moesia, senatui per legatos pollicetur, se Barbaros Thracia, Persas Asia Syriaque expulsurum, ac pro duce tantum militiae futurum, imperio senatui relicto. Sed ad eum expugnandum Gallus et Volusianus cum exercitu eunt, Licinio Valeriano ad Germanorum copias adducendas ablegato. Aemylianus properato itinere Italiam ingressus, nullo labore victoriam obtinuit. Corrupti enim spe praemii amplioris milites, qui cum Gallo et Volusiano erant, simul quia immodici per luxum lasciviamque officia benevolentiae corruperant, ambos Interamnae occidunt, et ad Aemyliani transeunt partes. Biennium illis potestas manserat. Aemylianum proceres primo hostem, dein exstinctis superioribus, pro fortuna, uti solet, Augustum appellarunt. Mox eiusdem fortunae pilam et ludibrium futurum. Nam iis dem, quibus acceperat potestatem, artibus cum vita eam amisit, trimestris Imperator, exercitu ad Valerianum inclinante, qui generis nobilitatem et morum innocentiam cum imperio coniuncturus videbatur, Aemyliano militem magis, quam Caesarem agere ignaro. Ergo qui imperium Aemyliano dederant, Vibii Galli odio, mox et vitam ei et imperium auferunt, favore Valeriani.
Inter Ocriculum Narniamque caesus est apud pontem, qui ab eius caede sanguinarium nomen accepit, militaris perfidiae documentum.
LIcinius Valerianus, Censor antea publico Senatus et Decii testimonio lectus, quod eius vitam censuram dicerent, per omnes dignitatum gradus, ad summum in terris gradum ascendit, non tam tumultuario populi aut militum strepitu, quam iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. Eius filium Gallienum Senatus Romae Caesarem creavit.
Principio omnibus gratissimus, ea Christianos benignitate complectebatur, quanta nemo ante eum Caesarum, totaque eius domus plane Ecclesia DEI erat. Verum depravatus a principe quodam Magorum Aegyptio, et aerarii praefecto Macriano, coepit impuras obire caeremonias: profanas exercere praestigias, nefanda mysteria exsequi, tenera infantium dissecare viscera, Christianos variis exagitare suppliciis, octavus post Neronem persecutor, Domitiani, Maximini, Decii impietatis aemulator. Ita Cyprianus e Rhetore Episcopus Carthaginiensis, Sixtus vel Xystus Romanus, Laurentius Diaconus, crate ad ignem tostus, alii aliis tormentis absumpti: sanguinemque suorum mox Deus ultor excepit.
Nam simul bellum et lues, quae aliquantulum remiserant, incubuere orbi. Impietas enim flagella quidem excruciata senserat, sed a quo flagellaretur, obdurata contempserat. Pestilentiam communis casus esse, accidentemque ex morbis mortem, naturae dicebat finem, non poenam. Quare tantis undique cladibus saevitum, ut iratum DEUM profanissimae etiam gentes intelligerent.
Primum Scythae suis iterum sedibus effusi, cum Marcomannis, Macedoniam Graeciamque incursant, Thessalonica aegre se tuente, Atheniensibus muros tum demum post Syllanam cladem reparantibus, Peloponnesiis Isthmum munientibus. Borani, Gothi, Carpi, Burgundi, nullam nec Italiae, nec Illyrici oram a vastationibus immunem relinquunt. Hinc Borani cum Scythis per Bosphorum in Asiam penetrant, et a Successiano duce modicum reprimuntur.
Ergo Valerianus Gallienum filium Augustum creat, alterum Cornelium Valerianum Caesarem; Gallieno Occidentem tradit, ipse in Orientem adversus Persas proficiscitur, qui instigante Cyriade, in solum Romanum irruerant, captisque Antiochia et Caesarea, Cyriadem dixerant Imperatorem, hominem perfugio, parricidio, tyrannide, luxuria, tandemque digna sceleribus suis morte clarum. Sed nihil feliciter provenit Valeriano, quamquam Cyriadem sui interfecerant. Nam cum Successianum praetorio admovisset, eo amoto regressi in Pontum, et asiam Borani, Trapezuntem urbem cum innumera hominum opumque multitudine capiunt, avectaque praeda auctiores, Chalcedonem, Nicomediam, Nicaeam, Chium, Apamaeam, Prusam expugnant, diripiunt, incendunt. Valerianus per Mesopotamiam interim anceps et diuturnum instruebat bellum. Inde adversus Scythas in Cappadociam usque progressus, attritis duntaxat in transitu oppidis, stolidus multumque iners pedem refert inglorius.
Tandem lue corripiente exercitus, eorumque maiori parte absumpta, Sapores Orientem aggressus, exitio dat omnia, Valerianus imparem se viribus conspicatus, pecunia placare Barbarum conatur. Sed proditus Sapori ab eodem Macriano, qui in Christianos eum armaverat, ignobili servitute consenuit. Quamdiu vixit, incurvati Valeriani cervicibus pedem imponens Sapores, equum ascendebat, nec ullis precibus aut pretio adduci potuit, ut Romanis suum principem restitueret, Armeniorum Cadusiorumque regibus moderate fortuna utendum, frustra eum monentibus. Ad extremum detracta cute foede laniatum interfecit, ac infelicissimus principum a filio Gallieno in Deos relatus est, quasi Deum facere posset, quem liberum facere aut nequiverat, aut neglexerat. Etenim Gallienus, capto patre, velut amoto censore laetatus, satis duxit Odenato, Palmyrenorum principi, Orientis relinquere ducatum, ipse ganeis et ludis vitam deputavit. Igitur Macrianus, cum filiis Macriano et Quieto, rapit imperium, auctore Balista, qui praetorio praeerat, et Pisonem in Achaiam destinat ad Valentem, qui proconsulari illic imperio erat, tollendum.
Sub idem tempus Gallienus, cum a Gallia et Italia Germanos, Ravennam usque progressos, prospere arcuisset, in Illyricum properans discedit, ubi Ingenuum, comperta Valeriani clade, imperandi cupido incesserat. Hunc Mursiae devicit, tanta in Moesiacos milites ac cives saevitia, ut plerasque civitates virili sexu vacuaret. Quamobrem auctoribus Moesiis, Regilianus prosiliit ad imperium, receptisque militibus, quos Mursina clades reliquos fecerat, duplicat bellum. Sed hic quoque timore provincialium, instinctu Roxolanorum periit.
Interim Valens, sumpto contra Pisonem, iam in Thessalia purpuratum, dominatu, interemit hominem, et mox ipse vicissim a militibus interimitur. In Illyrico Aureolus, vir fortissimus, coactu militum purpuram accipit, frustra oppugnante eum Gallieno; indignante Macriano, qui quidem ad eum opprimendum ex Asia in Illyricum advolavit, cum XLV milibus, praesertim quod Gallienus, metu Posthumii, pacem cum Aureolo faceret. Sed Macrianus conserta manu a Domitiano, Aureoli duce, victus, cum filio et copiis suis periit, XXX militum milia in potestatem Aureoli concessere.
Eodemque tempore Quietus, alter Macriani filius, et Balista, ab Odenato oppressi exstinctique sunt. Has Valeriano et Christianis poenas dedit Macrianus, resplenduitque iterum Gallieni imperium, ac benignitatis in Christianos praemium tulit, quibus late per omnes provincias pacem promulgaverat, et coemiteria agendis conventibus reddi praeceperat: quam ob causam diuturnius ei imperium dari a DEO, quam praedecessoribus, palam testabatur Dionysius Alexandrinus, vehementissimis antea Aemyliani minis agitatus, ut Christi fidem eiuraret. Sed et idem Aemylianus hoc tempore supplicium pependit. Cum enim plurimos Christianorum per Aegyptum, cui praeerat, et Thebaidem, variis tormentis excarnificasset, orta per Aegyptiorum levitatem seditione, ob curatoris cuiusdam servum plagis affectum, in tantas venit angustias Aemylianus, ut undecumque sibi pereundum decerneret. Igitur arrepto opera Transthebaitanorum militum imperio, multa oppida fame pressit, accenditque acrius seditiones, uti Dionysius Alexandriae Episcopus tutiora Arabiae deserta, quam Alexandriae plateas putaret, qui nec ore tunc amplius, sed calamo tantum erudivit Domini populum. Tandem Theodotus, dux tunc Gallieni, conflictu habito cepit Aemylianum, vivumque Romam misit, ubi in carcere strangulatus est. Frater Theodoti Causoleus Trebellium devicit, qui ab Isauris imperium acceperat, nihilominus Isauria locis, non hominibus defensa, ex hoc tempore Romanum iugum excussit, medioque in Romanorum solo Barbariae nomen induit.
Ita passim ira Dei fervebat, Gallieno non aliter regente Rem public. quam cum pueri fingunt per ludibria potestates. Inter enim tot bellicas clades terraemotus etiam fuit gravissimus, et tenebrae per multos dies. Multi terrore mortui, multae fabricae cum habitatoribus devoratae. Pestilentia tanta, ut Romae vel in Achaicis urbibus, uno die quinque hominum milia pari morbo interirent.
Sub haec Iunius Posthumius Galliam tenebat, Gothi et Clodius occupatis Thraciis Macedoniam vastabant, Athenas expugnabant, servile quoddam latronum belium premebat Siciliam. Scythae Asiam populabantur, a quibus templum Dianae Ephesiae, cuius opes fama in populo satis notae, dispoliatum est et incensum. Francorum gentes, direpta Gallia, Hispaniam possidebant, vastatoque Tariaconensium oppido, nactisque in tempore navigiis, pars in Africam usque permeavit. Et amissa trans Istrum quae TRaianus quaesierat. Ita quasi ventis undique saevientibus parvis maxima, ima summis orbe toto miscebantur. Gallienus interim expositus erat Saloninae coniugi, atque amori flagitioso filiae Attali, Germanorum regis, Pipae nomine: qua causa etiam civiles motus longe atrociores orti. Nam Galli, quibus insitum est luxuriosos et a virtute degeneres principes non ferre, Posthumium Augustum dixere, perempto Salonino, Gallieni filio. Et iuvabatur Posthumius magnis Francorum Celtarumque auxiliis, imperio cum Victorino participato. Et quamvis pluribus proeliis victrices Gallieni partes erant, tamen vulneratus sagitta Gallienus abscessit, Posthumius imperium adversus Barbaros mascule tutatus est. Inde Gallienus Byzantiorum cladem militum suorum internecione ultus, decennalia Romae egit exquisito luxu, nec erubuit de aliena triumphare victoria, et Persas captivos ostentare, apud quos patrem suum servitutem servire norat. Quare mordaci scurrarum cavillo, pater principis personatos inter captivos est quaesitus: quae cavillatio scurris morte horrenda stetit.
Sed Gallienus ut ingratus in Patrem, ita Odenatus gratissimus in Principem erat suum, qui nisi fessis Romanae Reip. viribus in Oriente sumpsisset imperium, perditae res omnino fuissent. Is collecto
exercitu contra Persas profectus, Nisibin primum et Orientis pleraque, cum omni Mesopotamia, in potestatem recepit, Saporem ipsum acie victum fugere coegit, et ad Ctesiphontem usque progressus cepit thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas Saporis, quas Herodi filio suo, paternae excessu indulgentiae, tradidit: Captos Persarum Satrapas, insultandi gratia aut ostentandi sui, ad Gallienum misit, quasi eius vices ageret, qui interim Archontem se ferebat Atheniis, aut carmina Romae vel orationes fundebat, parum memor, aliud in oratore quaeri, aliud ab Imperatore postulari. In hoc tamen laudandus, quod agnita Odenati virtute, participato imperio Augustum eum vocavit, et monetam victoriis eius insignem cudi iussit. Facetissimum illud, quod in gemmarium vitreas gemmas pro veris vendentem, cum abripi eum quasi ad leonem curasset, caponem e cavea immisit, mirantibusque cunctis rem adeo ridiculam, per curionem edixit: Imposturam fecit, et passus est.
At Scythae populationibus agentes ferentes omnia, Caesarea Cappadociae cum 400 hominum milibus capta, dum in solum suum navigiis remeant, naufragiis plerique periere. Odenatus contra fortiter defenso-Oriente, non minus suo docuit exemplo communem virtutis exitum militaris.
Nam consobrini sui Maeonii insidiis peremptus est, una cum filio Herode, in quem Zenobia novercali erat animo, irato haud dubie Deo gentibus, quod Filii sui regnum iam tot annis vigens superbe aspernabantur. Sed Maeonio mox vicissim a militibus caeso, Zenobia uxor Odenati, quod parvuli essent filii eius, Herennius et Timolaus, ipsa suscepit imperium, diuque rexit, non muliebriter, atque occiso a Palmyrenis Heracliano, quem Gallienus miserat, femina tanto apud Orientales timori fuit, ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent; omniumque iudicio virago melius, quam Princeps mulierosus imperio potiretur. Eodem fato, quo Odenatus in Syria, Posthumius in Germania functus est. Nam cum Galliam in pristinam securitatem revocasset, more illo, quo Galli semper rerum novarum sunt cupidi, quod flagitantibus Moguntiacorum direptiones abnuisset, Lolliano agente cum filio interimitur, vir quem Principis locum mereri Valerianus ipse censuerat. Sed, ut fit, Lolliano mox vicem reddidit Victorinus, Victoriae filius, quae matris castrorum et Augustae nomine affecta, similiter Posthumium et Victorinum, sicut Zenobia Odenatum excepit, cum ipsa fugiens tanti honoris onus, primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium contulisset imperia, quorum opera effectum, ne Germani similiter Gothis et Persis, Romanum pervaderent solum. Quibus si eadem, quae illis data facultas fuisset, periisset tunc omne Romani nominis imperium. Victorinum Traiano haud minorem virtute, parem clementia Antonino, Nervae gravitate, severitate militari Pertinaci, in gubernando aerario Vespasiano, sola libido perdidit, et cupiditas mulierariae voluptatis. Qua cohibita in exordio, post biennii Imperium constupratis vi plerisque, ubi Attitiani cuiusdam actuarii coniugem concupivit, facinusque ab ea viro patefactum est, accensis furtim militibus, per seditionem Agrippinae occiditur: Ilico et filius, quem Victorina avia Caesarem appellabat. Suffectus est Marius, ferri quondam opifex, vix corpore validus, ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, qui carra venientia digito repulisse dicitur. Una die factus Imperator, altera visus imperare, tertia iugulatur gladio a servo, quem ipse fecerat. Ergo Victorina seu Victoria, legionibus grandi pecunia comprobantibus, Tetricum Imperatorem creat; qui familia nobili, praesidatu Aquitanos regebat: filioque eius Tetrico Caesarea insignia impartiuntur.
Aureolus dudum Rhetias ac Pannonias tenens, excitus, uti mos est, socordia Gallieni, Romam novissime contendit. Eum Gallienus apud Pontem, cui ex eo Aureoli nomen est, fusum acie Mediolanum coegit, quam urbem dum machinationibus omnis generis oppugnat, ab suis interiit. Quippe Aureolus, ubi solvendi obsidii spem inanem vidit, ducum Gallieni Tribunorumque nomina, quasi destinata ab eo ad necem, astu composuit, literasque e muro, quam occultissime potuit, abiecit: quae forte a memoratis repertae, metum suspicionemque iniecere mandati exitii; verum eas effluxisse incuria ministrorum. Qua causa, Martiani et Heracliani consilio, simulata proruptione hostium, nullis, uti re trepida ac repentina solet, tectum stipatoribus, tabernaculo educunt nocte intempesta; teloque traicitur, cuiusnam, per tenebras incertum. Ita auctoris necisne errore, an quia bono publico acciderat, inulta caedes fuit; quamquam plures suo magis, quam Reip. studio ducebantur, potiorque flagitio tyrannidem amotam vocabat, damno saepe publico oppressos. Gallienus novem annos solus cum patre sexennium imperaverat, et a Claudio in caelestium est numerum relatus, vix exsequiis dignus iudicio aliorum. Senatus, cui exercitum adire interdixerat, contumeliam ulturus, satellites propinquosque eius per scalas Gemonias praeceps agendos decrevit, precante deos inferos vulgo, sedes impias uti Gallieno darent. Verum in Christianos mitissimus fuit, et persecutionem gravissimam, patre Valeriano adhuc imperante exortam, compescuit. Qua pace subnixi sancti, facilius omnia orbis mala perferebant, et plurimi contagiosa lue conflictantes, quos suit deserebant, Christianorum refovebantur opera. Lapsi quoque superioribus certaminibus, cum supplices veniam peterent, redibant ad Ecclesiae gremium, Novatianorum inclementia explosa.
De haereticis tamen, quomodo recipiendi essent, variabant sententiis Episcopi. Cyprianus rebaptizandos putabat, Lucius, Cornelius, Sixtus, Romani Episcopi non putabant. Dionysius Alexandrinus recte, semel in Ecclesia baptizatis sufficere baptismum, quem susceperant: sed baptizatos ab haereticis, quibus integra Trinitatis fides deesset, vero baptismo non privandos.
Idem mille annorum delicias, ex Apocalypsi Iohannis a quibusdam confictas, prudenter et moderate refutavit. Gentes, quae his temporibus Romanum occupabant solum, ea occasione fidem quoque Christianam addidicere. Ita ex ipsis imperii ethnici cladibus Christi regnum augebatur.
CLaudius Dalmata Gallieni sententia morientis Imperator designatus, missa sibi Ticinum, ubi tribunatu fungebatur, regia ornamenta accepit, eiusque imperium milites, quos fere contra ingenium perditae res subigunt recta consulere, avide approbarunt, Viri laborum patientis, aequique ac dediti Reip. Aureolus ab eo victus proelio, et occisus est. Tetricum in Galliis aggredi noluit, Rei publ. potius hostes, quam Principis persequendos professus. Alamanorum, haud procul a lacu Benaco dimicans, ingentem multitudinem fudit. Gothi, quos diuturnitas nimis validos ac prope incolas effecerat, omnes tunc gentes suorum ad Romanas invitaverunt praedas. Scitharum diversi populi, Peucini, Trutungi, Austrogothi, Virtingui, Sigipedes, Celtae etiam et Heruli, in Romanas ditiones irruerunt, ut trecenta viginti milia armatorum haberet hostium Claudius, cum nec scuta, nec spathae, nec pila superessent Romanis, cum Gallias et Hispanias, vires Rei publ. teneret Tetricus, sagittarios Zenobia possideret. Pugnatum est apud Moesos, multa proelia fuerunt apud Martianopolin, multi barbarorum naufragio periere, pugnatum
est apud Byzantios, apud Thessalonicenses, et ubique tamen victi sunt Gothi, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae servis militibusque peregrinis Romanae provinciae. Cum se reliqua multitudo in Haemum montem contulisset, illic ita fame ac pestilentia laborarunt, ut iam Claudius dedignaretur cos vincere. Versi autem in praedam Romani, ad duo milia a fugientibus interempti sunt: sed accepta clades virtute Principis antiquata, et Scitharum L milia traduntur occisa.
Sub haec Zenobia, maiora appetens, ducem Sabdam in Aegyptum mittit, quam Timogenes in eius potestatem se redacturum promiserat. Palmyreni LXXX milia in aciem produxere, quorum multitudine superati Aegyptii, praesidium receperunt. Sed illud Probus, Probatum vocat Pollio, Praefectus maris eiecit, coactisque Aegyptiorum et Afrorum copiis, indefessa pugnandi continuatione Palmyrenos vicit, ac paulo post ipse, Timogenis interceptus insidiis, sibi ipsi manus attulit. Scythae interim vagi Cretam Cyprumque vastare tentarunt, sed ubique morbo exercitu laborante, confestim occubuere, quo paulo post etiam Claudius intra biennium imperii Syrmii periit, devoto pro Republica, ut putabat, capite. Quae res sic erat cunctis grata, ut non Divi vocabulum modo, iam pessimo cuique per vim aut adulationem datum, sed ex auro statuam, prope ipsum Iovis simulacrum, atque in curia imaginem auream proceres ei sacraverint.
Successit Quintillus frater Claudii, vir multae moderationis, et civilitatis, aequandus fratri vel praeponendus, dignusque imperio, etiamsi frater Claudii Principis non fuisset. Ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit. Nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat, ac verum principem pollicebatur, eo genere quo Galba, quo Pertinax, Aquileiae interemptus est, aut metu Aureliani incisis a medico venis, sponte exitum sumpsit.
Eo tempore Paulus Samosatenus, Antiochiae Episcopus, homo arrogans et factiosus, negare ausus exstitisse DEI Filium, propriamve hypostasin habuisse, antequam ex virgine nasceretur, Episcoporum Orientalium Synodo damnatus est: substituto in eius locum Domno Demetriani Episcopi filio.
AUrelianus Syrmii aut in Dacia Ripensi, modicis ortus parentibus, a prima aetate nullum diem praetermisit, quo se non armorum exerceret officiis. Bello Sarmatico quadraginta et octo hostes uno die interfecisse fertur, pluribus autem et diversis diebus ultra nongentos et quinquaginta. A Claudio oppositus Gothis, Thracia eos expulit, eoque exstincto, statim consensu omnium legionum factus est Imperator. Romanam ditionem ad fines pristinos varia bellorum felicitate revocavit, disciplinam militarem rigidissime exercuit, animi immodici, et ad crudelitatem propensioris. Militem qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, deligatis ad inflexarum arborum capita pedibus discerpsit. Vicario suo scripsit: Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, nemo ovem contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium habeat. Stipendium in baltheo, non in popina habeat. Aruspicibus nihil dent, in hospitio caste se agant, qui litem fecerit, vapulet. Talis ergo Imperator, nihil mirum si florentissimas victorias adeptus est, praesertim cum erga Christianos benigne se ageret, depositumque Paulum Samosatensem, ex aedibus Ecclesiasticis cedere nolentem, vi depelleret publica.
Contra Suevos et Sarmatas vehementissime pugnavit. Marcomannis omnibus simul occurrere volens, tantam
apud Placentiam accepit cladem, ut Romanum pene solveretur imperium, paventibus Romae cunctis, ne eadem, quae sub Gallieno fuerant, provenirent. Nec immerito quidem passi aliquid sinistri sunt, quod iam adulando dicebant, tantam Principis esse virtutem, ut non opus esset Deos consuli. Implorata autem divina ope, monstris quibusdam speciebusque impliciti Barbari, Romani ter victores facti sunt, iuxta Placentiam, apud flumen Metaurum, postremo Ticinensibus in campis. Finito hoc bello, Aurelianus irarum plenus Romam petit, vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat, quarum auctoribus interemptis, in nonnullos senatores cruentius saeviit, cum his leve quiddam, et quod contemni a mitiore Principe potuisset, vel unus, vel levis, vel vilis testis obiceret. Muros urbis Romae laxiores firmioresque effecit propter Barbaros, ut L prope milia ambitus tenerent, pomoerio nihil addidit, quoad aliqua parte agri Barbarici Rem publ. locupletaret. Tunc contra Palmyrenos, id est, contra Zenobiam, quae Orientis et Aegypti tenebat imperium, iter flexit. Multa in itinere ac magna proelia fecit cum Barbaris, in Thracia, Illyrico, Bithynia. Cum Thyanam occlusam reperisset, iratus, affirmavit, canem se in oppido non relicturum. Proditam tamen ab Heraclammone urbem everti prohibuit, canes solos occidi iussit, ut votum impleret, et proditorem patriae, negans fidem cuiquam servari ab eo posse, qui patriae suae non pepercisset. Recepta Thyana, Antiochiam, Proposita omnibus impunitate, brevi apud Daphnen certamine obtinuit. Pugnatum est posthaec de summa rerum contra Zenobiam et Zabdam eius Socium, apud Emissam, magno certamine. Cumque Aureliani equites iam fatigati terga darent, hortante quadam divina forma, per pedites restituti sunt. Fugata Zenobia Emissam victor Aurelianus intravit.
Palmyram deinde pergens, a latronibus Syris, male accipitur, et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatur. Sed cum auxilia Persarum interciperet, Saracenos Armeniosque corrumperet, Aegyptios per Aurelium Probum vinceret, tandem post multa mulierem potentissimam, novae instar Semiramidis proeliantem, vicit, retractamque ex fuga, quam ad Persas Camelis, quos vocant Dromadas instituerat, ad triumphum servavit, Longinum Philosophum, et belli auctores praecipuos interemit. Factusque victoria, ut fit, insolentior, primus apud Romanos Diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est.
Pacato Oriente, in Europam rediit victor, atque illuc Garporum copias afflixit, interim Palmyreni, occisis praesidiariis, traditoque Achilleo, parenti Zenobiae, imperio non mediocriter rebellarunt. Verum ideo Aurelianus, ut erat paratus, ex Europa revertit, atque urbem, quia ita merebatur, excidit, immaniter usus victoria, nec sexui nec aetati ulli impertitus misericordiam. Dum deinde vagantes per Europam hostes contundit, Firmus quidam Aegyptum, sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, sibi vindicat. Nec illic defuit felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit. Atque ut erat ferox animi, cogitatione multis vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, Occidentem petiit: atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones partim prostravit, partim in fidem recepit. Princeps igitur totius orbis Aurelianus, pacatis Oriente et Occidente, de Zenobia et Tetrico speciosissimum Romanis triumphum exhibuit.
Tetricus Corrector Lucaniae postea fuit, filius eius in senatu permansit. Zenobia posteros Romae diu durantes reliquit, mulier venusta, casta, dentibus margaritarum candore praeditis.
Aureliano imperante, etiam Monetarii in urbe rebellarunt, vitiatis pecuniis, cum poenae metu bellum facerent usque eo grave, uti per Caelium montem congressi, septem fere milia armatorum confecerint. Eos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit, plurimos nobiles capite damnavit, saevus et sanguinarius, ac necessarius magis in quibusdam, quam in ullo amabilis Imperator. Provinciam Daciam retineri posse desperans, omisit, abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae, in media Moesia collocavit. Annonam urbis auxit, habuitque in animo vinum gratuitum dare, cum diceret, populo Romano saturo nihil quidquam esse laetius.
Delevit fiscales et quadruplatorum calumnias, consumptis igni tabulis, monumentisque huiusmodi negotiorum, decretaque ad Atheniensium morem iniuriarum abolitione. Fures provinciales, repetundarum ac peculatus reos, ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Incitatus adversum Christianos, dum subscribere cruento edicto parat, enervatis subito brachiorum commissuris repressus est, patefactumque caelesti indicio, nihil facultatis esse Principibus mundi, contra Ecclesias Christi, nisi quantum Deus permittat.
Tandem indicto Persis bello, Cum iter faceret inter heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est, filioque aut filiae sororis, et aliis multis, quos levi aut nulla de causa occiderat, poenas exsolvit, anno imperii sexto.
Mnesteus enim notarius, minas eius timens, praedae delictique conscientia, ad quosdam militares, amicos ipsius, nomina pertulit annotata, falso manum Principis imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere; Illique eo metu accensi facinus patravere. Re prodita, templum occiso delatum, Mnesteus bestiis obiectus est. Aureliano imperante, Dionysius et Felix romani, Firmilianus Cappadociae, Gregorius Thaumaturgus Ponti Episcopi viguerunt. Plotinus senex Philosophus decessit, eiusque discipulus Porphyrius e Christiano, hostis Christianorum, maledicis eos laceravit scriptis, reprehensoresque suos reprehendens, a Methodio Tyri Episcopo, et ab Eusebio, postmodum Caesariensi et aliis, digna suis conviciis responsa tulit.
INterfecto Aureliano, pudore ac modestia, si non metu certabatur inter milites et Senatum, neutris Principem sua sententia creare audentibus. Tandem Senatus, sexto circiter mense post Aureliani interitum, Tacitum e consularibus, mitem sane virum, Imperatorem dicit, cunctis fere laetioribus, quod fracta militari ferocia legendi ius Principis proceres recepissent. Quae tamen laetitia brevis, neque exitu tolerabili fuit. Namque Tacito confestim a ducentesima regni luce Thyanae mortuo, aut, ut plerique aiunt, factionibus oppresso; cum tamen prius Scythas, Maeotidem et Phasin transgressos, repulisset, et auctores Aureliani necis excruciavisset: Florianus eius frater, imperium quasi hereditarium, nullo Senatus aut militum consulto invasit. Qui uno mense aut altero vix retenta dominatione, victus a Probo apud Tharsum, ab suis interficitur. Tacitus vero recusaverat imperium. Florianus illud appetiverat. Idem Tacitus capitale esse sanxit, cum bonorum proscriptione, si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus sestertium bis millies octingenties. Pecuniam quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. Togis
et tunicis iisdem est usus, quibus privatus. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari iussit. Holosericam vestem viris omnibus interdixit. Ipse vitae parcissimae, ut sextarium vini tota die numquam potaret, pranderetque uno gallinaceo et ovis, in senectute validior minutulas litteras legit ad stuporem, nec unquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet vel legeret. Uxorem gemmis uti non est passus. Tamen constat moderatissimum Principem militari improbitate eorum, qui cognatum eius quendam occiderant, et vindictam metuebant, oppressum, mente atque animo defecisse.
PRobus patre agresti, sed tamen ordinum ductore ortus, civitate Sirmiensi, adolescentiam sic egit ut prope imberbis, Valeriani iudicio, Tribunatum acciperet. Nec enim facile quisquam ad virtutum summam maturescit, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus, aliquid inclitum designavit. Tacito absumpto fataliter, cum Tribuni manipulatim milites alloquerentur, dicentes, requirendum esse Principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum; quasi divino nutu undique ab omnibus acclamatum est, Probe Auguste, Dii te servent. Oneratus igitur Imperio, invitus et retrectans, et saepe dicens; Non vobis expedit milites, non mecum bene agitis, Ego enim vobis blandiri non possum: Cum tamen deponere rem invidiosissimam, ut ipse dicebat, non liceret, egit personam a milite impositam. In Aureliani et Taciti insidiatores animadvertit. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui Principis fratrem. Recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et Imperatorem fecerant, et occiderant. His gestis, cum ingenti exercitu Gallias petit, interfecto Aureliano a Germanis possessas. Tanta autem illic proelia feliciter gessit, ut a Germanis sexaginta reciperet civitates, caesisque prope quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquias ultra Nicrum fl. et Albim removeret. Accepit et sedecim milia tironum Germanorum, et quinquagenos vel sexagenos limitaneis militibus interseruit. Novem reguli Germanorum supplices, stratique ad pedes eius iacuerunt. In Illyrico Sarmatas, ceterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello reciperet, quae illi diripuerant. Omnes Gothicos populos aut in deditionem, aut in amicitiam recepit.
His Gestis Orientem adiit in Isauria, Lydio et Palfurio latronibus pertinaciter ducentibus bellum, victisque tandem dixit; facilius est ab istis locis latrones arceri, quam tolli. Itaque omnia loca angusti aditus veteranis donavit. Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus, Copton et Ptolemaidem a Blemyis vindicatas, Romano addidit iuri.
Facta et cum Persis pace, ad Thracias rediit, et centum milia Bastarnarum in Romano constituit solo, qui omnes fidem servaverunt. Sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est, ex Gepidis, Gautunnis et Vandalis, illi omnes fregerunt fidem, et occupato bellis tyrannicis Probo, per totum pene orbem pedibus et navigando vagati sunt, nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. Quos quidem ille diversis vicibus, variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus.
Habuit enim non leves tyrannicos motus. Primus a Saturnino fuit, qui Orientalis limitis dux, prohibitus olim ab aureliano videre Aegyptum, ne quo eum natura ducebat, societate quoque hominum duceretur, confestim ut eam adiit, a perturbidis novarumque rerum cupientibus Aegyptiis acclamatum ei est;
Saturnine Auguste, Dii te servent. Saturninus flens, omnia sibi ante bene gesta semel affectato honore perire, cum animaretur ab induentibus ei purpuram, Nescitis, inquit, quid mali sit imperare: Gladii et tela nostris cervicibus impendent: imminent hastae undique, undique spicula: Ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur: non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. Nam quod Imperatorem me cupitis, in necessitatem mortis me trahitis. Sed habeo solatium mortis, solus perire non potero. Ergo Probus et clementes ad eum litteras saepe misit, et veniam est pollicitus. Sed cum milites Probo fidem non haberent, variis proeliorum [Orig: praeliorum] generibus victus Saturninus, et in castro quodam obsessus, ab iis, quos Probus miserat, invito Probo, periit. Alter motus e Gallis exstitit, avida semper gente vel faciendi Principis vel imperii. Cum enim Lugdunenses graviter contusi ab Aureliano, Probum pertimescerent, Proculum Albingaunum ex Alpibus maritimis, divitem et armatam semper agentem vitam, duoque servorum milia habentem, salutant Augustum, qui alemannos Gallia amovit. Sed Probus eum fugatum ad Francos, prodentibus ipsis Francis, quibus familiare ait fuisse Vopiscus, ridendo fidem frangere, vicit et interemit.
Tertium motum excitavit Bonosus, origine Britannus, Galla tamen matre, dux limitis Rhetici, potator validior quam bellator, carus quondam Aureliano ob inebriandos per eum legatos, arcanaque ab his per vinum cognoscenda, de quo solitus est dicere: Non ut vivat, natus est, sed ut bibat. Hic cum quodam tempore in Rheno Romanas luxurias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium: idque diutius tenuit, quam merebatur. Nam longo gravique certamine a Probo superatus, laqueo vitam finivit, dictusque per iocum amphora pendens. Uxorem habuit nobilem gentis Gothicae, feminam singularis exempli, quam Probus in honore habuit, salariumque ei usque ad mortem praestitit. Receptis ita pacatisque omnibus, dixisse fertur, brevit milites frustra fore: quae vox exitii ei causa fuit. Nam quia numquam militem otiari sinebat, dicens nefas esse, eum gratuitam comedere annonam; ac proinde militari manu Galliam, Pannoniasque et Moesorum colles Vinetis repleverat; irritati magis exercitus, cum ad siccandam lacunis ac fossa urbem, Probo patriam, adigerentur, quae palustri solo hiemalibus aquis corrumpebatur, paulo cis sextum imperii annum eum trucidant apud Sirmium, in ferratam turrim frustra confugientem. Et quantum facinus fecissent, sepulcri titulo ipsi testati sunt, qui hic fuit: Hic Probus Imperator et vere probus situs est, Victor omnium gentium barbararum, Victor etiam Tyrannorum. Sic patuit, quam difficile sit, apud milites vel probum vitam tueri.
Abhinc militaris potentia revaluit, ac senatui imperium creandique ius Principis ereptum, incertum, an ipso cupiente per desidiam, an metu, seu dissensionum odio. Quippe abolito Gallieni edicto, refici senatoribus militia potuit, concedentibus modeste legionibus, Tacito regnante: neque Florianus temere invasisset, aut iudicio manipularium cuiquam, bono licet, imperium esset datum, amplissimo ordine in castris degente. Verum dum oblectantur otio, simulque divitiis pavent, et earum usum affluentiamque aeternitate maius putant, munivere militaribus, ac pene barbaris viam, in se ac posteros dominandi. Secundo Probi anno Manes, magister falsitatis novae, Paracletum se fingens, et duodecim discipulos insaniae propagandae emittens, innotuit. Multos errores, ut de duobus principiis, de phantasmate carnis humanae in Christo, de corporis humani origine mala, et his similes in unum confertos, de Perside in reliquum orbem sparsit; impiumque de se Manichaeorum nomen fudit. In Persia tandem, ob
deceptum vanis promissionibus regem, excoriatus periit, refutatus ab Archelao, Episcopo Mesopotamiae. At Christi Ecclesia passim in immensum se diffundebat, praefecturas etiam provincialium, et honores militares consequentibus Christianis, ut Dorotheo, Gorgonio, et similibus, narrante Eusebio, qui vixit his temporibus, Nec sufficiebant amplius priscarum domorum spatia conventibus agendis, sed laxiora aedificia e fundamentis struebantur, succrescente interim cum rebus secundis ambitione et discordia, fictaque specie sanctitatis, quae multorum fastum et malitiam obtegebat.
CArus, seu Romae, seu Narbonae, seu in Illyrico genitus (nihil enim certi constat) militibus carus, a Probo praefectus praetorii factus; eo interfecto, Augustum habitum sumpsit. Carinum Numerianumque filios Caesares appellavit. Destinato ad Gallias tuendas Carino, fluxis pravisque moribus iuvene, Numerianum, lectissimum disertissimumque adolescentem, secum in Persicum bellum, quod Probus apparaverat, duxit. Antea tamen Sarmatas, Probi morte praeferoces, inter bella patiendo ita contudit, ut paucis diebus Pannonias securitate donaret, occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus. Hinc ingenti apparatu contra Persas profectus, nullo sibi occurrente, Mesopotamiam capit,, quod ea Persarum quasi sollemni bello subest, et Ctesiphontem usque, inclitam urbem Parthiae, progreditur. Occupatisque persis domestica seditione, Imperatoris Persici nomen meruit. Verum dum gloriae inconsulte avidior, fines transit Imperii a fatis decretos, aegritudine correptus fulmine conflagravit. Tanta enim erat tamque immanis tempestas et coruscatio, ut multi terrore dicantur exanimati. Cum igitur aeger in tentorio iaceret, post ingens tonitruum subito conclamatum est a cubiculariis, Imperatorem mortuum.
Numerianus contracta e fletu oculorum aegritudine, alias sibi familiari, dum lectica portaretur, factione Arrii Apri soceri sui, imperio inhiantis, occisus est. Sed cum plurimos dies de Imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper, idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret; foetore cadaveris res est prodita, ducumque consilio ac tribunorum, Valerius Diocletianus, domesticos regens, Imperator appellatus. Hic cum tribunal conscendisset, et quaereretur, quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio, Aprum praefectum praetorii ostentans, percussit; addens verbis suis; Hic est auctor necis Numeriani. Sic Aper dignum moribus suis exitum, Diocletianus aditum dedit. A Druide enim Gallicana quondam audierat, Imperator eris, cum Aprum occideris. Carinus occidenti praepositus a patre, adulter, corruptor iuventutis, mimis atque lenonibus palatium implens, uxores ducendo ac reiciendo, plerasque praegnantes, contaminatissimum se vitiis omnibus, ac proinde detestabilem bonis fecerat, clamante ipso Caro, non est meus: Certior eorum quae acciderant, tamquam liber a frenis domesticae pietatis, maiora scelera edidit. Nec deerat tamen ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. Nam Iulianum apud Venetos involantem purpuram, pulsa eius acie, obtruncavit: Et contra Diocletianum multis proeliis stetit. Ultima pugna iuxta Murgum congressus, dum victos avide premeret, suorum ictu interiit, quod libidine impatiens, militarium nuptas affectabat: quarum infestiores viri, iram doloremque in eventum belli distulerant. Quo prosperius cedente, metu, ne huiusmodi ingenium magis magisque victoria insolesceret, sese ulti sunt. Is finis Caro liberisque, post imperii biennium, fuit.
Numerianus cum Olympio Nemesiano et Aurelio Apollinare Poetis de palma contendit editisque suis carminibus, eos veluti radio Solis obtexit, referente Fl. Vopisco, scriptore horum temporum.
SIc Diocles Dalmata, obscurissime natus, Anulini senatoris Libertinus, matre pariter atque oppido Dioclea, orbis Romani potentiam cepit, Graiumque nomen in Romanum morem convertens, Diocletianum se dixit, mox etiam victis Persis et Aegyptiis, Iovium. Vir callidus, amans Rei publicae, amans suorum, et ad omnia, quae tempus quaesierat, paratus, consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis, sed prudentis, nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimens. Parcus idem et largitionum theatralium contemptor, false ridens eum, qui Carum causa ludorum laudatum assereret, Ergo, inquit, bene risus est imperio suo Carus. Hic nihil esse difficilius fassus est, quam bene imperare, praesertim quod Aulicis, quattuor vel quinque inter se conspirantibus, saepissime vendatur bonus, cautus, optimus Imperator.
Ubi comperit Carini discessu, Aelianum Amandumque per Galliam coacta manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolae vocabant, populatis late agris, plerasque urbium tentare; statim Aurel. Maximianum, fidum amicitia, quamquam semiagrestem, militiae tamen atque ingenio bonum, Imperatorem consortio adscivit. Cui postea Herculii accessit cognomen, ut Valerio Iovium. Maximianus in Galliam profectus, fusis hostibus aut deditis, quieta omnia brevi patravit. Eo bello Corausius, Menapiae civis, factis promptioribus enituit; ideoque illum, simul quia gubernandi (quo officio adolescentiam mercede exercuerat) gnarus habebatur, parandae classi ac propulsandis Germanis, Francis et Saxonibus, maria infestantibus, praefecere. Hoc elatior, cum parum multos opprimeret, neque praedae omnia in aerarium referret, Herculei metu, a quo se caedi iussum compererat, Britanniam hausto imperio capessivit.
Eodemque tempore Orientem Persae, Africam Iulianus, ac nationes Quinquegentanae graviter quatiebant. Adhuc apud Aegypti Alexandriam, Achilleus nomine, dominationis insignia induerat.
His de causis Iulium Constantium Chlorum et Galerium Maximinum (qui nonnullis etiam Maximianus cognomento Armentarius) creatos Caesares, in affinitatem vocant. Constantium enim Carus, quod nemo tunc vir melior videbatur, in locum filii subrogare consultaverat, et Carinum occidere. Idem Constantius, per filiam nepos Claudii quondam Augusti, erat: Galerius in Dacia haud longe a Sardica natus. Constantius Theodoram Herculii privignam accepit, ex qua postea sex liberos, Constantini fratres, habuit: Galerius filiam Diocletiani Valeriam: ambo uxores, quas habuerant, repudiare compulsi, sicut olim Tiberius ducta Augusti filia. Hi quamquam litteris parum, iuris tamen scientia ac militiae miseriis imbuti satis, boni Rei publicae fuere. Prudentes enim, (ait Aurelius) sensu mali promptius fiunt, expertes aerumnarum, dum opibus suis cuncta aestimant, minus consulunt. Tres isti Valerium, ut parentem, seu Dei magni suspiciebant modo, a quo in Imperium se allectos meminerant. Et quoniam bellorum moles acrius urgebat, quasi partito imperio, cuncta quae trans Alpes Galliae sunt, Constantio commissa; Africa Italiaque Herculio: Illyrici ora usque ad Pontum Galerio; Cetera Valerius retentavit. Hinc parti Italiae invectum tributorum ingens malum, quo exercitus atque Imperator, qui semper aut maxima parte aderant, ali possent: pensionibus inducta lex nova, quae sane illorum temporum modestia tolerabilis, in perniciem processit postea.
Interim Diocletiano Alexandriam profecto, provincia credita Maximino Caesari, ut relictis finibus, in Mesopotamiam progrederetur, ad arcendos Persarum impetus, a quibus primo graviter vexatus, cum Diocletiano occurreret, ab irato indigne exceptus est, atque ut erat purpuratus, ante vehiculum eius ad aliquot milia passuum cucurrisse traditur. SEd reparato confestim e veteranis ac tironibus exercitu, per Armeniam in hostes contendit: quae ferme sola seu facilior vincendi Parthos via est. Ibi Narseum Persarum Regem in ditionem subegit: simul liberos coniugesque, et aulam regiam: adeo Victor, ut ni Valerius, cuius nutu omnia gerebantur, abnuisset, Romani fasces in provinciam essent novam lati. Pars tamen utilior terrarum, et quinque ultra Tigrim regiones Romanis acquisitae, quae dum acrius deinde reposcerentur, gravia admodum perniciosaque bella pepererunt.
At in Aegypto Achilleus faciliore negotio pulsus, poenas luit, nudata muris Alexandria, Coptos et Ptolemais excisae, tota Aegyptus gravibus proscriptionibus caedibusque foedata, Per Africam gestae res pari modo: solique Corausio remissum Britanniae Imperium, postquam iussis ac munimento incolarum, contra gentes bellicosas, oportunior habitus. Quem sane sexennio post, quidam Allectus nomine, dolo circumvenit. Qui cum eius permissu summae rei praeesset, flagitiorum, et ob ea mortis formidine, per scelus imperium extorserat: quo usum brevi, Constantius praemisso Asclepiodoro, cum parte classis et legionum delevit.
Caesi interea et Marcomanni, Carporumque natio translata omnis in Romanum solum; cuius fere pars iam tum traducta ab Aureliano erat.
Neque minori studio, pacis officia vincta aequis legibus, remotumque pestilens frumentariorum genus, qui ad explorandos in provinciis motus instituti, compositis nefarie criminationibus, iniectoque passim metu, praecipue remotissimo cuique, cuncta foede diripiebant. Simul annona urbis, ac stipendiariorum salus anxie solliciteque habita; honestorumque provectu, et econtra suppliciis flagitiosi cuiusque, virtutum studia aucta, novis moenibus ornatae urbes, Roma, Carthago, Mediolanum, Nicomedia. Neque tamen cum haec agerent Imperatores, extra vitia fuerunt. Quippe Diocletianus ex auro primus vestem quaesivit, serici ac purpurae, gemmarumque vim plantis subdidit, affluentis tumidique animi indicia. Levia tamen prae ceteris. Nam renovata Caligulae Domitianique impietate, Dominum se palam dici passus est, et adorari appellarique ut Deum, documentumque praebuit, humillimos quosque, ubi alta accesserunt, superbia atque ambitione immodicos esse, dum animus potentiae expers, tamquam inedia refecti, insatiabilis est.
Herculius libidine tanta agebatur, ut ne ab obsidum corporibus quidem animi labem comprimeret, propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem suam etiam vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Diocletiano in omnibus est austerioribus obsecutus, cui parum honesta in amicos fides erat, discordiarum metu, quas enuntiationibus agitari suspicabatur. Hinc etiam quasi truncatae vires urbis, imminuto praetoriarum cohortium, atque in armis vulgi numero. Triumphum egerunt Romae inclitum ex numerosis gentibus, quas devicerant, pompa ferculorum illustri, qua Narsei coniuges sororesque et liberi ante currum ducti sunt. Erat et a Constantio Caesare pugnatum in Galliis, circa Lingones, die una adversam erat et secundam fortunam expertus. Nam cum repente Barbaris ingruentibus, intra civitatem esset coactus, tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu, LX fere milia Alemannorum cecidit. Sic omnia imperio
prospere provenerunt, usque ad annum Diocletiani XIX, Christi CCCVI, quo elatiores iam victoriis, sumptisque Deorum suorum cognomentis terribiles, Diocletianus et Maximianus, Christum atrociter oppugnare coeperunt. Saevitum antea in milites fuerat, exautoratis qui immolare idolis nollent, multis etiam occisis. Qua tentatione praeludebatur quidem ad truculentiores conatus; Sed vulgus Christianorum aspernatum preces et vota, quibus tristiora praeverteret apud Deum, securitate sua multo graviora promeruit,. ingenti cessura gloriae iis, qui serio diligerent Deum.
Igitur propositis publice edictis, vetiti esse Christiani, imperatum, ut Ecclesias diruant praesides, codices sacros ignibus aboleant, honoribus fungentes Christianos ad privatum redigant statum, privatos in servitutem. Mox ut ferae a morsibus saeviores Augusti, Ecclesiarum praesides ad negandum Christianismum compelli, nolentes abnegare occidi iubent. Tandem in omnes fine discrimine cruentum stringunt ferrum. Repertus Nicomediae est vir illustris, qui praesentibus in urbe Iovio et Galerio, auderet sanguinarium edictum concerpere, atque ob id animandis reliquis subire supplicium. Eum secuti de familia Principum, gestis honoribus clari, Petrus, Dorotheus, Gorgonius, Anthimus, et alii multi, velut duces et primitiae caedendorum Christi gregum, quorum aliqui vivi, aliqui iam mortui in mare praecipitati sunt. Narrat Eusebius, visas sibi tunc Tyri feras abstinentes a Christianis, in quos incitabantur, et cum furore irruentes in illos, qui circumstabant, crudeli spectaculo saturaturi oculos. Nec tamen ullum crudelitatis genus est, quod piae et devotae Christo animae, illis temporibus non pertulerint. Quidam crucibus suffixi, quidam cremati vivi, alii lentis ignibus assati, nonnulli inflexis arborum ramis discerpti: fame necati quidam. plures gladiis, plurimi a bestiis laniati, cutis detracta aliquibus; alii flagris ferreis per singulas partes corporis caesi ad mortem; quidam post tormenta reducti in carceres, ut lentitudine tormentorum deficerent. Mulieres uno pede suspensae nudae, adustae quibusdam mammae; nulli sexui, nulli aetati, nulli honori venia data. Philoromus procurator Caesaris Alexandriae, Phileas Thmuitarum Episcopus, plurimique passim alii illustres supplicio affecti. Non pauciores tamen vel arte effugiebant confessiones et tormenta, vel pecuniis redimebant, vel hanc miseram vitam Christo Domino praeponebant. Nomen aeternum de iis meretur Romanus, Caesariensis Diaconus et Exorcista, qui conspicatus Antiochiae multos ad idola transgredi, magna eos voce increpavit, et redire ad Christum compulit. Cui ob id lingua exsecta, diu tortus, tandem constantem animam Christo reddidit, laborum praemia percepturam.
Itaque Diocletiano et Maximiano non potuit durare imperium, quo eum oppugnabant, a quo illud acceperant. Altero statim persecutionis anno invasus foedo morbo Diocletianus, ac mente motus, ut ad se rediit, intestinas clades dixit, et fragorem impendere status Romani, novoque prorsus et inaudito exemplo, curam abiecit Rei publicae, adhuc valentior celebrato regni anno vicesimo: Auctorque Herculio fuit, ut pariter in privatam vitam concederet, et stationem tuendae Rei publ. viridioribus, iunioribusque mandaret. Cui aegre collega obtemperavit. Tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani. Ille Salonas in patriam, hic migravit in Lucaniam: Constantius et Galerius Augusti creati.
INter eos divisus Romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Africam, Britanniam,
Germaniam, Constantius; Illyricum, Asiam, Orientem, Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius, et praestantissimae civilitatis, divinis provincialium, ac privatorum studiis, fisci commoda non admodum affectans, ducensque melius, publicas opes a privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Quare Diocletiano aliquando exprobrante ei paupertatem, facile in unum contraxit sparsas divitias, et cum ostendisset tantum legatis, statim possessoribus reddidit. Cultus valde modici, non amabilis modo subditis, verum etiam venerabilis, praecipue quod Diocletiani suspectam calliditatem et Maximiani temeritatem sanguinariam imperio eius evaserant. Galerius pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus Dacia Ripensi, parentibus agrariis, pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. Is insolenter affirmare ausus est, matrem suam more Olympiadis compressam a Dracone semet concepisse. Moribus certe odioque in Christianos Draco fuit, nec indignus eo, quo se natum parente fatebatur. Latiorem in Christianos, quam praedecessorum quisquam, persecutionem movit, quam plerique fuga antevertere conati, in eremos et avia se recepere. Apphianus, apud Pagas Lyciae nobili loco natus, Urbanum Palaestinae Praesidem, ab idolorum cultu dehortari ausus, crudelem mortem subiit, adiecto oleo luminis instar ustus: tandem in mare abiectus miraculum praebuit. Confestim enim regurgitans mare, concussa etiam validissimis procellis continente, exanimum corpus littori reddidit. Eius frater Aedesius, simili de causa, apud Alexandriam eundem exitum habuit. Nec Urbanus, plurimis occisis Christianorum, effugit ultricem Dei manum, capitis damnatus a Maximino, cuius impiis iussionibus subservierat.
At Firmilianus Urbano deterior, in ipsa cadavera saeviit, sepeliri prohibens Christianos, detestantibus etiam profanis gentibus inimicum naturae scelus, nec sustinentibus dirum oculis spectaculum, cum carnivorae aves et bestiae, humana membra oribus circumferrent, ipsique lapides et columnae aedificiorum prodigiosas de se lacrimas funderent. Tandem Deus ipse prohibuit novo miraculo immane nefas. Bestiae enim cadavera Pamphili et duodecim aliorum, quatriduo relicta in plateis, attingere non ausae, audaciam praebuere amicis, ut sepulcris inferrent illaesa. Firmilianus mox suo gladio, quem in pios strinxerat, impie periit.
Ita grassante per Palaestinam, Aegyptum, Syriam, Mesopotamiam, Pontum, Cappadociam, Bithyniam, omnesque Maximino subditas terras Dracone, urbs quaedam Phrygiae, cum incolis omnibus et magistratibus, fidem Christi constanter confessa, iniectis a Tyranno facibus conflagravit. Praesides provinciarum, quasi propositis praemiis nequitiae, certabant inter se, ut novorum acerbitate suppliciorum se invicem superarent. Sed maior erat Dei virtus in sanctis, quam ut deleri ulla Satanae arte aut virulentia possent.
Octavo enim anno, lassatis iudicum oculis, fessisque carnificum manibus, cum certatim gloriosa in certamina rueretur, multoque avidius a multis martyria, quam postea Episcopatus quaererentur, metuentes solitudinem urbium tyranni, contenti fuerunt oculum effodere, et crus alterum suffringere confessoribus, et metalla iis imponere eruenda.
Inter illustriores Ecclesiarum praepositos martyrio sunt coronati Anthimus Nicomediae, Tyrannio Tyri, Petrus Alexandriae, Silvanus Emisae, Silvanus Gazae Episcopi. Lucianus Antiochiae, Zenobion Sidonis, Pamphilius Caesareae presbyteri; Deinde in aliis orbis partibus innumeri, ut vere scribat Sulpitius Severus: Nullis unquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore unquam
triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus.
Constantius sane detestatus collegae saevitiam, per provincias sibi subiectas pacem indulsit Christianis, solumque biennium illud Diocletiani et Maximiani illis fuit infestum. Sed breve Constantio, post abdicationem Diocletiani, imperium contigit, quo laudabiliter functus, praeter alia, hoc integritatis edidit specimen. Simulata enim conspiratione cum collega, Christiano aula pellit, ut sinceros, quos cognovisset revocet. Nam remanentes apud se, tamquam Deo suo infidos, ac multo minus sibi fidem servaturos, abiecit, contra Dei amorem praeponentes Principi, magno in honore habuit. Dum haec fiunt, Galerius accessisse administrationi suae Italiam sentiens, Caesares duos creavit, Severum per Italiam, Maximinum sororis filium per Orientem, ambos Illyricos. Constantinum, Constantii ex Helena filium, religionis specie ad vicem obsidis tenebat; cuius a puero ingentem animum veritus, ad pericula eum modo cum barbaro hoste, modo cum Leone subeunda hortatur, elapsumque semper interficere cogitabat. At ille arrepta fuga, cum ad frustrandos insequentes, publica iumenta, quaqua iter egerat, interficeret, in Britanniam pervenit, ibidemque Constantium patrem, vitae ultima agentem, reperit. Quo non sine luce Christi placide mortuo, et a Romanis in Deos relato, cunctis, qui aderant, annitentibus, praesertim Eroco Alemannorum rege, imperium cepit.
Romae interea praetoriani, corrupti a Maxentio, excitato tumultu, Maxentium Herculei filium, qui haud procul urbe in villa publica morabatur, Augustum nuncupant. Quo nuntio Maximianus Herculeus ad spem erectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolat e Lucania, Diocletianumque etiam per litteras adhortatur, ut depositam recipiat potestatem. Quas ille irritas habuit, imperium tamquam pestem detestans, dicensque: Utinam Salonae possitis visere olera, nostris manibus instituta, profecto numquam istud tentandum iudicaretis.
Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii, Severus Caesar Romam missus a Galerio, cum exercitu venit, obsidensque urbem, militum suorum scelere est desertus, auctae Maxentio opes, confirmatumque imperium. Severus Ravennae se moenibus defendens, dolo Maximiani evocatur, et Romae apud tres Tabernas interficitur. Maximianus posthaec in contione filium Maxentium denudare conatus, quem indignum iudicabat, ut erat, imperio, seditionem et convitia militum tulit.
Inde ad Gallias profectus est, dolo composito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero, cui Faustam filiam dederat, iungeretur; moliens tamen Constantinum, reperta occasione, interficere, qui in Galliis, et militum et provincialium, ingenti iam favore regnabat, caesis Francis atque Alemannis, captisque eorum regibus. Detectis igitur insidiis per Faustam Maximiani filiam, quae dolum viro enuntiaverat, profugit Massiliam Herculeus. Ibi oppressus (ex ea etenim navigare ad filium praeparabat) poenas impietatis iustissimo exitu, fractis laqueo cervicibus luit: vir ad omnem asperitatem saevitiamque proclivus, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers, nulli numquam carus, cui Eutropia Syra Maxentium filium muliebri arte supposuerat.
Per hoc tempus Licinius, a Galerio Imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et in bello, quod adversus Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Sed mors Galerii statim secuta est, cum Caesaris potentiam tredecim annos gessisset, naturae officiis instructus nisi ea insulsitate maculasset et atrocitate morum. Quare compertum est (inquit Aurelius) Eruditionem, elegantiam, comitatem praesertim, Principibus necessarias esse, cum
sine his naturae bona, quasi incompta atque etiam horrida, despectui sint: Contraque Persarum regi Cyro aeternam gloriam paraverint; addiderim ego, omnibus quotquot ante Galerium fuere, bonis Principibus Romanorum.
Galerius, relicto ad munimentum Illyrici ac Thraciae Licinio, Romam contendit, oppressurus Maxentium. Ibi cum obsidione distineretur, militibus praemiorum illecebris a Maxentio attentatis, metu ne desereretur, Italia decessit: pauloque post vulnere pestilenti consumptis genitalibus, et verminante toto corpore, defecit. Ubi monitus a Medicis, quorum multos impatientia dolorum occiderat, incurabile esse malum, quo propter Christianorum supplicia torqueretur, retractavit edicta, reddidit Christianis libertatem, suamque corum precibus salutem commendavit. Sed sera hominis impii, et cruciatibus extorta paenitentia, nihil ei profuit.
Hac aetas non martyres solum, sed et historicos et philosophos fudit. Nam Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, e quibus pleraque Caesarum descripsimus, historias suas Diocletiano et Constantio Augustis inscripsere. Arnobius e Philosophis Christianus, egregie fidem tutatus, parem discipulum Lactantium tulit.
ERgo Constantinus, Constantio Augusto ex priore cum Helena matrimonio legitime natus, in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Res publica tum a quattuor Imperatoribus tenebatur: Constantino et Maxentio filiis Augustorum, Licinio et Maximino novis hominibus. Adiunxit se apud Poenos Alexander, ex praefectura dominatui stolide incumbens, debili aetate, agrestibus ac Pannonicis parentibus suis vecordior. Sed eum a Maxentio missi, paucissimis cohortibus, Rufus Volusianus, praefectus praetorio, ac militares duces, levi certamine confecere. Quo victo, Maxentius Carthaginem terrarum decus, simul Africae pulchriora vastari, diripi, incendique iussit, ferus, inhumanusque ac libidine multo tetrior. Initio dominatus cohibita Christianorum persecutione moderationem affectaverat: sed firmior sibi visus, Galerio par crudelitate, moribus etiam deterior fuit. Tentata utrique virginum et matronarum pudicitia, fugas quasque et mortes Christi amori, suoque pudori posthabentium. Stupratae Maxentio illustres Romanorum feminae, et post dedecora remissae ad maritos, secta infantium viscera, secti praegnantium uteri ad elicienda magicis artibus daemonum consulta: ius fasque omne proculcatum.
Per Orientem quidem, interitu et recantatione Galerii Maximini, respiraverat modicum Ecclesia, redeuntibus e solitudine et metallis, qui aut voluntate sua, aut edictis tyrannorum exulaverant. Sed semestre illud gaudium fuit, tristiore statim clade obtenebratum. Nam Iovius Maximinus, successor Galerii extremum Satanae virus profudit in Ecclesiam, urgentibus imprimis Theotecno Antiochiae procuratore, et alio Damasci praeside: a quibus subornatae civitatum legiones, requisita daemonum oracula, sanctos exscindi postulantium, conficta Pilati et Christi acta, perque omnes provincias et Scholas orbis circummissa, suppositae mulieres impurae, Christianas se olim fuisse mentientes, et incestarum Christianismi consuetudinum conscientia pollutas. Instaurari ergo iubet templa et fana Deorum Maximinus, redintegrari sacra, dat illustribus viris sacerdotia, proscribit Christianorum religiones. Immo incisis in aereas columnas edictis, Christianismo imputat pestes, sterilitates, bella, omniaque superiorum temporum mala. Suum ait felix fortunatumque imperium,
quia undique profliget Christianismum. Sed ut est vindex oportunus nominis sui Deus, extemplo eluxit mendacium, ingruunt subito morbi inusitati et pestilentes, exstinguuntur oculorum lumina mortalibus, tenebras luci praeponentibus, non cadunt ex more imbres, siccitate aduruntur sata, fames affligit provincias, una tritici mensura MMD drachmis, id est, CCC IMperialibus nostris vaenit, mediae sortis homines fame, contagiis absumuntur ditiores. Deserta a suis, abiectaque per vias cadavera hostium suorum sepeliunt Christiani, bonusque audit Deus ille, quem adeo boni colunt. Armenii libertatem exercendi Christianismi armis vindicant, clade afficiunt Maximinum.
His tandem gradibus ad deturbandum imperio mundi Satanam proceditur. Etenim Constantinus vir ingens, ceterisque, ut ait Aurelius, promptus virtutibus, eruditione usque ad astra votis omnium subvectus: ubi vastari urbem atque Italiam comperit, pulsosque seu interemptos Imperatores duos, Severum et Galerium, composita pace per Gallias, et Licinio sibi per nuptias sororis devincto, quinto imperii anno Maxentium petit, Romae adversus nobiles exitiis omnibus saevientem. Interim Diocletianus morte, per formidinem, voluntaria consumitur. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam, quo minus interesse valeret, se excusavisset, res scriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse, et Maximino favere, suspectans necem dedecorosam, venenum dicitur hausisse: fulmen eum semper formidasse, palatiumque eius, igni caelesti deflagrasse, Constantinus ipse ad sanctos Oratione testatur.
Maxentius pavidus et imbellis, atque in desidiam foede pronus, usque eo, ut flagrante per Italiam bello, fusisque apud Veronam suis, nihilo segnius solita curaret, neque patris exitio moveretur. Tandem ab urbe in saxa rubra, milia ferme novem, aegerrime progreditur. Inde dum, caesa a Constantino acie, fugiens semet Romam recipit, et in pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinat, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo, pondere thoracis, corpus vix repertum. Eodem exitio satellites et stipatores eius absorpti, renovatumque in novo Pharaone prisci illius supplicium, tyrannidis eius anno sexto. Maxentius CLXXM peditum, octodecim equitum duxerat, Constantinus vix dimidium. Huius nece (verbis loquor Aurelii) incredibile quantum laetitia gaudioque senatus ac plebes exsultaverint: quos in tantum afflictaverat, uti praetorianis caedem vulgi quondam annuerit, primusque instituto pessimo, Numinum specie, Patres, Oratoresque pecuniam conferre prodigenti sibi cogeret. Quorum odio praetoriae legiones, ac subsidia factionibus aptiora, quam urbi Romanae, sublata penitus simul arma atque usus indumenti militaris. Adhaec cuncta opera, quae magnifice construxerat, urbis fanum atque Basilicam, Flavii meritis patres sacravere. A quo etiam post Circus maximus excultus mirifice, atque ad lavandum institutum opus, ceteris (thermis puta Diocletianis) haud multo dispar, Statuae locis quam celeberrimis, quarum plures ex auro aut argenteae. Inter eas praecipuam, ait Eusebius, crucis aureae tropaeo insignitam, inscripto basi hoc titulo: Hoc salutari signo, vero fortitudinis indicio, nostram civitatem tyranni iugo liberavi, et S. P. Q. R. in libertatem vindicans, pristinae amplitudini et splendori restitui.
Addit enim oranti, et de eventu proelii sollicito Constantino, oblatum in caelo crucis ostentum, tempore meridiano lucidissimum, inscriptum litteris, In hoc vinces. Territo exercitu defixoque in cogitationes profundas Caesari, apparuisse sequenti nocte Christum, mandantem Constantino, ut ea, quam conspexerat,
figura pro signo in hostem uteretur. Itaque debellato per Christum crucifixum Maxentio, statim Constantinus, et Licinius, pacem promulgant Christianis; C. Valerius Maximinus per Orientem iam sibi metuens, oppresso scelerum socio, vexandos quidem ulterius Christianos negat, conventus tamen nondum indulget.
Sed eum Licinius mox redegit in ordinem, nova molientem, sibique soli primas potestatis partes asserentem. Etenim victum et desertum a militibus, Illyrico primum, mox Thracia expulit, atque in Ciliciam refugum Tharsoque inclusum urbe, cum iam Christianis sero satis libertatem agendi conventus redderet, et suasores interficeret belli, obsidione ursit. Ibi vicinum ab Licinio exitium fatalis mors praevenit, post triennii Augustum imperium, deletisque tyrannis cessavit decennalis persecutio, pax aurea refulsit Ecclesiis Dei. Maximinus tam foedo morbo consumptus est, ut corpus eius adhuc spirans, luminibusque orbatum, veluti sepulcrum animae in eo alte defossae haberetur, teste Eusebio, invocataque crebro morte, cum exsecratione vitae praecedentis tandem deficeret. Ita exstinctis quinque tyrannis Ecclesiae infestissimis, Diocletiano, Maximiano, Galerio, Maximino, Maxentio, C. Valerio Maximino: similiter Severo Galerii socio, et Alexandro Africae tyranno, denique etiam Licinio, cum transversum egisset eum Satanas, et collegis ab ipso dictis Valente Martinianoque, solus Constantinus orbis terrarum cepit imperium, perque eum Christus crucifixus omnium Dominus gentium propalam agnitus et celebratus est, dimoto a regnis mundi et in abyssum religato Dracone decicorne illo et septicipite, qui de septem Romae montibus decem persecutionibus et extremae persecutionis decem administris, fetam Christo Ecclesiam ducentis septuaginta novem annis impugnaverat. Atque hic octavo historiae nostrae libro finis esto, ut sequens liberatam a mystica Aegypto Ecclesiam exhibeat.