LIBER VIII. Continens Ecclesiae parturientis seculum, quo Satanas in gentibus adversus Christum tumultuatus est, usque ad Constantinum Magnum annos, CCXXXIV.

POstquam ergo septem istis annis, quibus Dominus noster per se Apostolosque suos Judaeis pactum stabiliit, tota Palaestina illustrata esset Euangelio caelesti: Saulus, qui et Paulus, recens designatus Apostolus, ex Arabia Damascum revertitur, confutatisque per Synagogas Judaeis, demonstrat, JESUM NAZARENUM esse Christum, a Mose et prophetis promissum. Illi virum conspicati verbis insuperabilem, apud Ethnarcham regis Aretae perficiunt, ut ferro eum tollat, sed frustra. Paulus enim nocturna fuga per murum evadit, sporta demissus a discipulis, tertioque apostolatus sui anno Hierosolymam redit. Ibi a Collegis receptus, dum in templo orat, jubetur a Domino ad gentes proficisci, et mox in Ciliciam deducitur a Barnaba, ejusdem animi ac spiritus viro: cum jam Cajaphas Pontifex et Pilatus procurator Judaeae, ambo hostes veritatis Christianae, per L. Vitellium consularem, Syriae praefectum, dignitate essent moti, quorum hic sibi ipsi mortem conscivit, ille Jonathae, sacerdotium male gestum, tradidit, Atque ex hoc tempore jussus etiam Petrus gentes adire, Cornelium Centurionem Caesareae, omnesque ejus familiares Christo adjunxit: quodque stupori erat omnibus, idem spiritus, qui ante quadriennium Apostolos afflaverat, alienigenis etiam linguas igneas, similemque rerum caelestium notitiam pari miraculo aspiravit. Igitur ex hoc parturiit Christianismus inter omnes nationes, variasque inter tribulationes et pericula eo usque enixus est, ut annis trecentis ipsi Caesares Romani et reges gentium Christo colla subderent, crucemque ejus sibi salutarem profiterentur.

Verum ea res generi humano salutifera incredibili Satanae studio impediebatur,


221

plane ad cum modum, quem Johannes, inter Apostolos Christi eximius, visione repraesentavit, quum draconem cribit decicornem et septicipitem mulieri, id est, Ecclesiae Christo plenae, eumque in dominium nationum parturienti obsistere, rictuque immani devorationem ejus meditari. Quamobrem dum is mundi status durat, id est, dum mundi imperia Christi in gentes dominio adversantur, decurret hic liber octavus, parum bonos descripturus principes, eos praesertim, qui rem Romanam gubernarunt: maximas contra virtutes narraturus hominum, sincera Christo fide adhaerentium.

C. CAESAR CALIGULA.

IS Romanorum principum quartus, at inter eos qui Christo jam gentibus innotescenti repuguarunt, primus extitit. Nam Tiberium honorifice de Christo sensisse, et Christianorum accusatoribus periculum esse comminatum, proditur. At Caius in eo templo, quod DEO erat vero exstructum Jerosolymis, suam dedicari efsigiem praecepit, atque improbantes impietatem Judaeos ferro excindere paravit. Erat Germanico Drusi filio, et Agrippina Augusti nepte genitus, Caligulae cognomen a castrensi calceamento, quo puer inter milites utebatur, adeptus. Patentibus suis fratribusque Tiberii malignitate exstinctis omnibus insidiis tentatus ad suorum casus lamentandos, dissimulanter eos transmisit, tanti in avum Tiberium obsequii ut non immerito a Passieno sit dictum; nec servum meliorem ullum, nec deteriorem dominum fuisse. Cum pulvillo injecto, ut aiunt, Tiberium suffocasset, summo populi favore imperavit, natusque in exercitu legionibus carus acceptusque habebatur. Nec defuit initio famae, sed incendit eam omni genere popularitatis. Damnatos relegatosque restituit, gratiam secit criminum, delatam conjurationem rejecit, prosessus eam non convenire in se, cujus vita nulli oneri aut incommodo fuisset. magistratibus liberam jurisdictionem, et sine sui appellatione concessit. Multis incendiorum damna supplevit, libertinae cuidam donavit octoginta, quod excruciata de scelere patroni reticuisset. Herodem Agrippam, Aristobuli filium, quem in carcerem Tiberius miserat, quod maturum Caio imperium optasset, aurea donatum catena loco ferreae, regem tetrarchiae Philippi et Lysaniae, qui obierant, constituit. Ejus subitancis honoribus invidens soror Herodias, Antipae marito suo autor fuit, ut et ipse regiam a Caio dignitatem peteret. Sed criminationibus Agrippae praeventus Antipas, pro regno exilium Lugduni, inde in Hispania, pro gloria miserias retulit, socia malorum Herodiade, atque has innocentissimo Johannis Baptistae sanguini poenas exsolvente.

Haec quasi de principe Caio, reliqua ut de monstro narrantur.

Regibus qui officii causa aderant, super coenam forte de nobilitate concertantibus, exclamavit: <gap desc='Greek words/'/>, nec multum abfuit, quin statim diadema sumeret.

Verum admonitus excessisse regium fastigium, divinam ex eo majestatem sibi asserere coepit templumque numini suo et sacerdotes, et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum, amiciebaturque quotidie veste quali ipse uteretur. Cum Jove Capitolino, ut pari fabulabatur: Lunam plenam in amplexus suos invitabat. Templum Jerosolymitanum pertinaciter suo numini volebat dicari, fecissetque nisi Judaei partim precibus, partim obstinatione moriendi perpulissent Petronium jam a legionibus minacem, ut majorem religionis ac tot millium salutis, quam stulti imperii curam duceret. Incensus vero Caius Alexandrinorum Judaeorum actionibus, acriter accusante eos Appione Grammatico, frustra defendente Philone, documentum dedit ejus dicti, quod Philo moestis popularibus


222

subjecerat, adesse Deum illis, quibus injuste irascuntur Tyranni, divinumque incipere auxilium, ubi humanum deficit. Petronius enim praeses Syriae, mortis a Caio damnatus, quod distulisset exequi imperium, prius rescivit de caede domini, quam sua, atque in fumum abiit Caii indignatio.

De ejus vitiis nescio an plura deceat memoriae prodi, nisi forte ut improbi saltem famae metu talia declinent. Immanitate ingenii tanta fuit ut in proprias saeviret necessitudines, humanumque sanguinem haud majoris faceret, quam aquam. Fratrem Tiberium inopinantem, repente immisso tribuno, interemit, M. Silanum socerum ad secandas novacula fauces compulit. Cum tribus sororibus stupri facta consuetudine, per Drusillae quidem mortuae numen semper dejeravit, Agrippinam vero et Livillam, ut insidiarum adversus se Lepido conscias, Pontias in insulas relegavit. Macroni et conjugi ejus Enniae, adjutoribus imperii, pro gratia cruentam mortem persolvit. Gallis Graecisque aliquot uno tempore damnatis, gloriabatur Gallograeciam se subegisse. Nec temere in quenquam, nisi crebris et minutis ictibus animadverti passus est, perpetuo notoque jam praecepto; Ita feri ut se mori sentiat. Tragicum illud subinde jactabat, Oderint dum metuant. Infensus aliquando turbae exclamavit: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet. Quin palam queri de conditione suorum temporum non erubuit, quod nullis calamitatibus insignarentur. Atque identidem exercituum caedes, famem, peftilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae, optabat. Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam pulcra cervix, simul ac jussero, demetur. Exegit et votum ad Afranio Potito, qui periturum se pro ejus salute voverat. Plurimos ob solam divitiarum opinionem perdidit. Nec pudicitiae virorum magis et mulierum, quam vitae pepercit. Liviam Orestillam, Lolliam Paulinam, alias non paucas maritorum toris abduxit, Imo in palatio matronas nobiles publicae subjecit libidini. Nec pecuniae parcior, nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit. Vicies ac septies millies H S. a Tiberio relictum non toto vertente anno absumsit. Itaque exhaustus atque egens ad rapinas convertit animum, vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum, et vectigalium genere, inter quae et lenonius quaestus fuit. Edixit etiam strenas se ineunte anno recepturum, superque eas toto corpore aliquamdiu volutatus est. Militiam resque bellicas semel attigit, multa Germanis Britannisque vane minatus. Quos ut aliquo opere memorabili perterrefaceret, Bajanum finum trium millium, et sexcentorum fere passuum ponte conjunxit, contractis undique onerariis navibus. Prae hoc ponte Hellespontios illos Darii et Xerxis contemsit, cujus tamen nullus esset usus, nisi insana delectatio, cum interim detentis navibus, famem urbi induceret. Inde contractis in unum legionibus in Galliam proficiscitur, datoque repente pugnae figno, apud Oceanum conchas legere milites, galeasque et sinus iis implere imperat, spolia Oceani vocans, Capitolio Palatioque debita. Ob hanc insaniam maxima illi quaeque assentator senatus decrevit. At Gallus quidam sutor, quum Jovis specie pro tribunali sedentem conspexisset, mirifice excultum, risum clare sustulit: Interrogatus a Caio, quidnam ipsi esse videretur, <gap desc='Greek word'/> respondit <gap desc='Greek word'/> id est, magnum deliramentum. Idque dictum ob vilitatem conditionis impune tulit. Ferunt eum proposuisse Antium, deinde Alexandriam commigrare, interempto prius senatorii et equestris ordinis electissimo quoque. Sed talia molientem Chaerea Cassius et Cornelius Sabinus Tribuni, conjuratione facta oppresserunt, jacentemque et viverese clamitantem reliqui XXX vulneribus confecerunt. Confossa est et uxor Caesonia, a qua


223

potionatus amatorio medicamento, sed quod cum verterat in furorem, creditur. Filia infans parieti allisa. Vixit annis XXIX, imperavit triennio et decem mensibus, Sub co viguit Appion iste, Cymbalum mundi dictus, Didymi, quem <gap desc='Greek word'/>, hoc est ferreis visceribus appellarunt ob continua studia, discipulus. Ei concertatio fuit cum Philone Judaeo, de quo vulgatum illud ferebatur: <gap desc='Greek words'/> L. Annaeus Seneca, Philosophus, Stoicus et Senator, propter cloquentiam invisus Caio, foeminae cujusdam astu servatus est, quae tabe cum consumi, et brevi interiturum confirmabat. Domitius Afer, et L. Vitellius, ille ob facundiam, hic ob rem adversus Artabanum bene gestam perituri, sagaci gloriae dissimulatione periculum evaserunt. Ac persacetum est illud Vitellii, quaerente Caio, videretne jam lunam sibi accubantem, demittentis caput et obnubilantis prae reverentia, negantisque fas sibi esse Deos adspicere, quibus solis se invicem videre liceat.

T. CLAUDIUS DRUSUS CAESAR.

CAio interfecto libertatem Roma regustasset, si Quirites, ut olim, exercuissent ipsi militiam. Verum quia civium desidia in exercitum Barbaros externosque coegerat, corruptis moribus, auctoque habendi studio, oppressa libertas respirare non potuit. Igitur dum senatus, autoribus Sentio Saturnino Cos. et M. Minutiano, gentem Caesarum exterminandam censet, Cratus militum unus e cohortibus palatium insidentibus, Tib. Claudium, Caii patruum, occultantem se reperit deformi latebra: protractoque eo exclamat apud socios; si sapiant, adesse principem. Et sane, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus: quae res ei adversum nefariam patrui Tiberii mentem auxilio, neque apud fratris filium Caligulam invidiae fuerat, Quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum flagrante suorum dominatione, ipse contemtu miserabilior haberetur. Nam praeter alia probra quoties post cibum addormisceret (quod ei fere accidebat) olearum ac palmarum ossibus incessebatur, aut soccis induebantur manus, ut repente expergefactus faciem sibi confricaret. Talis ergo ad commilitones fluctuantes, nec quicquam adhuc quam frementes, perduciur. Ab his lecticae impositus, et quia servi diffugerant, vicissim succollantibus, in castra delatus est, tristis ac trepidus, pernoctavitque inter vallum, aliquanto minore spe quam metu. Nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupaverant, asserturi communem libertatem. Ad firmandum cjus imperium non parum contulit Agrippa Rex Judaeorum, autor et Claudio retinendae dignitatis, et senatui non offendendi veteranos. Itaque senatu segniore in exequendis conatibus, et milite urbano praetorianis se aggregante, in Claudii nomen juratum est, dataque singulis quina dena HS, primo hoc Caesarum fidem militis praemio pignorante. Sic Romae regia potestas firmata, proditumque apertius, mortalium conatus vacuos a Numine, cassosque esse. Paulo post Chaerea et Lupo exempli causa, ad supplicium ductis, Sabinus contempta venia, ferro se suo transegit. Claudius, quanquam ventri foede obediens, vecors juxta atque immemor, pavidusque animi et ignavus: pleraque tamen per formidinem egregie consultabat, nobilitatis praecipue suggestionibus, quae metu colebatur. Quippe stolidorum ingenia perinde agunt, uti monitores sunt. Ergo bonis autoribus rescissa per eum acta Caii omnia: nemo exulum, nisi SC. restitutus, magistratuum cognitionibus sua autoritas stabilita. Compressae et per Galliam Druidarum famosae superstitiones; duritia lenitasve legum multarum ex aequo et bono temperata. Ipse autem in cognoscendo ac decernendo mira varietate


224

animi fuit, modo circumspectus et sagax, modo inconsultus ac praeceps, nonnunquam frivolus, amentique similis. Foeminam non agnoscentem filium suum, dubia utrinque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio juvenis. De alio negotio ex tabella pronuntiasse creditur; secundum eos se sentire, qui vera proposuissent. Propterea usque eo eviluit, ut passim ac propalam contemtui esset. Laudantur tamen, quae de mancipiis constituit. Cum enim quidam aegros affectosque servos taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentut, liberos esse sanxit: et si quis quem necaret, caedis crimine teneri. Ingratos et de quibus patroni quererentur, revocavit in servitutem. Studiis liberalibus pertinaciter deditus, Graecas latinasque historias scripsit, de vita etiam sua magis inepte quam ineleganter. Ordinatae per eum et equestres militiae: retenti sines, seu dati imperio Romano, Mesopotamia per orientem: Rhenus Danubiusque ad septentrionem: et a meridie Mauri accessere provinciis demtis regibus post Jubam, caesaque Musalamiorum manus. Simul ultima occasus, Britanniae partes contusae, quam solam adiit, Ostia profectus mari: nam caetera duces curavere. Antiocho Comagenam Syriam a Caio ablatam reddidit. Confirmavit auxitque Agrippae regnum, adjecta Judaea et Samaria. Is liberalitate et omni genere popularitatis valde sibi conciliavit animos Judaeorum. Catenam auream, quam pro ferrea ei largitus fuerat Caius, Jerosolymae in templo suspendit, instabilitatis fortunae monumentum. Summoto Theophilo, Simonem Cantharam summo ornavit sacerdotio, qui tamen paulo post ademptum honorem, in Matthiam Jonathae fratrem transtulit. Et continue degens Jerosolymis, Judaismum et majorum instituta strenue propugnabat. Longius autem provectus, popularis aurae studio, Jacobum Christi Apostolum, fratrem Johannis, nefarie occidit, Petrum in carcere habuit, producturus et illum post Paschales ferias ad supplicium, ut cruentos Judaeorum oculos innoxio sanguine pasceret. Sed Dominus, cui serviebat Petrus, misso Angelo exemit eum vinculis, Caludii anno tertio, quo Paulus et Barnabas, par nobile Apostolorum, Symbolam ab Antiochenis erogatam (apud quos Christianorum nomen primum eluxerat) ad usum pauperum repraesentarunt Jerosolymae. At Agrippas paulo post Caesaream profectus, dum ludos edit apparatu plusquam regio, et veste argentea totus coruscat, DEUS salutatur ab adulante turba. Qui cum intolerandam blasphemiam non redargueret, repente conspecto bubone, quem ante septennium, Tiberio dira minantem, Germanus ei quidam monstraverat, percussum se sensit illico a Deo, cujus honorem rapuerat, ac verminante intus corpore, quinto post die, nihil remittente cruciatu, vitam finit, cum Tetrarchiam Philippi tenuislet annis VII, Judaeam vero cum Samaria et Abilena tribus. Anno Christi XLIV, Claudius Cuspium Fadum in Judaeam misit, filio Agrippae nondum maturo rerum administrationi. Herodi autem regi Chalcidis jus eligendorum pontificum attribuit, qui amoto Elioneo, Josephum Camydae filium praefecit sacerdotio, eique vicissim dejecto substituit Ananiam Nebedaei, veritatis Christianae inimicum.

Arctiorem hisce temporibus annonam Christianis praedixit propheta Agabus, quam illi mutuis sublevarunt subsidiis. Helena etiam Adiabenorum regina, cujus filius Izates Judaicam religionem amplectebatur, de suis thesauris largiter succurrente communi inopiae. Romae ob assiduas sterilitates detentus in medio foro Claudius, convitiisque a turba ac simul fragminibus panis instratus, aegre evasit in Palatium, nihil non commentus postea, ad invehendos etiam in tempore hibberno commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit, suscepto in se damno, si quid per tempestates


225

accidisset, et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit. Ostiensem portum ingenti construxit sumptu, in aquaeductus sestertia quingenta LVM erogavit, fontibus a XL lapide in omnes urbis montes derivatis. Idem postea Messallinae conjugis, simulque libertorum delinimentis, quibus semet dederat, in pravum abstractus, non illa modo tyrannorum admisit, verum quae postremum genus mulierum atque servile quibat facere viro amenti dominoque. Namque uxor primo passim, quasi jure adulteris utebatur: eoque extincti cum suis plerique, ingenio seu metu abstinentes, dum illa pervagatis mulier um artibus peti a se petitis criminatur. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas et virgines, scortorum modo, secum prostituerat: si qui talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebatur. Namque Claudium natura performidolosum, injecto metu sui agitabant, maxime conjurationis: quo commento liberti etiam, quos vellent, perditum ibant. Qui primo sceleribus colludentes, ubi pares patronae facti sunt, eam quoque ignaro, quasi jubente tamen domino, per satellites interfecerunt: Et sane in id progressa mulier erat, uti Claudio animi ac pellicum gratia Ostiam profecto, Romae anuptias cum C. Silio palam agitaret.

Inquietissimae sub haec orientis res fuere. Judaeam Theudas praestigiator turbabat, assimilis illi, qui temporibus Archelai populum seduxisse memoratur a Gamaliele, nisi forte idem hic, et temporis lapsus Josepho fuit. Factione ejus disjecta, Cuspius Fadus Procurator cervicem plano abscidit. Apud Parthos atrocius tumultuatum est. Gotarzes fratri Artabano praeparata nece, regnum rapuerat: Parthi metu saevitiae ejus Bardanem acciverant. Bardanes subito exterritum fratrem. proturbavit quidem, sed implicatus obsidio validae urbis Seleuciae, spacium et Gotarzi respirandi, et Mithridati occupandi Armeniam dedit. Paulo post communibus moti periculis, fratres in foedus coeunt. Bardanes potior regno habitus, recuperare Armeniam nequivit, prohibitus a Vibio Marso legato Syriae. Mox autem Gotarzis a nobilitate revocati victor iterum, cum non perinde amorem inter populares, quam metum apud hostes quaereret, sub venatione primam intra juventam a suis intersicitur. Ejus morte turbatiores Parthi, dum multi ad Gotarzen inclinant, quidam ad Meherdatem, prolem Phraatis, obsidio Romanis datum; praevalentis bello Gotarzis luxum saevitiamque perosi, occultas ad Claudium preces mittunt, quibus Meherdatem permitti patrium ad fastigium orabant. Erat is annus Claudii septimus, ab urbe condita octingentesimus, quo ludos seculares magno apparatu edidit, anno sexagesimo octavo post editos ab Augusto. Questus tunc in Senatu est, externas superstitiones valescere, laboravitque ne aruspicina, vetustissimus Italiae ritus, inter prospera exolesceret.

Scilicet jam fructificabat inter omnes gentes Christi Euangelium, a Matthaeo etiam Apostolo in scripta relatum. Paulus et Barnabas Apostoli, a Spiritu Sancto emissi ex urbe Antiochia, in Cyprum pervenerant, ubi Sergium Paulum proconsulem Romanum Christo adjunxerunt, Elymae Mago, cui hactenus attenderat, subitaneam caecitatem imprecati. Paulus eo tempore ecstasi in tertium coelum raptus, e Papho Cypria in Pamphiliam, inde in Pisidiam delatus est cum Barnaba, sermonemque Dei per totam Asiam seminavit, ut taceantur, quae Petrus interim, aliique Apostoli passim propagando Dei regno peregerunt. Constat enim Andronicum et Juniam, nec paucos alios, Romanam urbem Christi notitia imbuisse, antequam eo vel Paulus vel Petrus venerint.

Nec digni hic fide autores sunt, qui Romanos prima fidei Christianae initia a Petro habuisse prodidere. Paulus enim


226

anno decimo quarto, post suam ex Arabia reversionem, Jerosolymam adiit, comitantibus eum Barnaba et Tito, communicaturus cum Apostolis de quaestione, vehementer tunc agitata inter gentes, utrum legis Mosaicae observantia ad caelestem requiratur beatitudinem. Ibi anno Claudii decimo Petrum, Jacobum et Joannem reperit, convenitque inter eos, sola Jesu Christi gratia omnes homines salutem aeternam tenere. Cavenda tamen non tantum crimina, sed et speciem habentia criminum, ut Deo obsequium, proximo charitas praestetur. Barnabae et Paulo comites ierunt Judas et Sylvanus prophetae, Apostolorum decreta firmaturi. Sic ubique locorum prisca superstitio ruit, frustra querentibus, queis stultus antiquitatis error mentem occaecarat.

Germanorum tunc nationes discordabant. Cheruscis regem misit Claudius, stirpis Arminii, sed in Italia educatum, qui varia fortuna regnavit. Domitius Corbulo Frisios Romanis infensos compescuit. Hedui senatorum in urbe jus adepti. Senatores probris famosi de se ipsis consultare, et sponte exire ordinem jussi. Condito lustro, censa civium Romanorum LXIX centena et XLIV millia. Nec mirum, venali jam cuivis civitate.

Sufficitur deinde apud Judaeos Fado Tiberius Alexander, e Judaeo gentilis factus: Illi Ventidius Cumanus, Judaeorum delicta intempestivis remediis non tam curans, quam accendens. Sub eo ex unius impudentia militis, nudata genitalia populo ostendentis, ingens seditio per ipsos azymorum dies oritur, quae XX Judaeorum millia absumsit. Tunc Caius Cassius Meherdatem Parthis regem adducturus, Ezatis Adjabenorum, et Abbari Edessenorum regis nudatus auxiliis, (quos reges Christianismo tinctos accepimus) frustra fuit. Meherdates in Gotarzis manus venit, qui eum decisis auribus vivere passus est, ostentui clementiae suae, et in Romanos dehonestamento. Gotatze aegritudine aut insidiis exstincto, accitus est in regnum Vonones, qui brevi et inglorio perfunctus imperio, Vologesen filium successorem habuit.

Caeterum Romae sublata Messalina, soli omnia liberti poterant, ex quibus Felicem legionibus Judaeae praefecit Claudius, Posidio Eunucho inter viros fortissimos honorem habuit, Polybium inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibant, Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius sui Domini, Pallasque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo divites, ut causante Claudio inopiam fisci, lepidissimo elogio vulgatum sit; Abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciper etur. Histupris, exilio, caede, proscriptionibus omnia faedabant, eoque herilem stultitiam perpulere, ut senex fratris filiam in nuptias concupisceret. Ea erat Julia Agrippina, soror Caii, versaque ex ea civitate, cuncta faeminae obediebant, non per lasciviam, sed severae palam, ac saepius superbae, cuique nihil esset impudicum, nisi dominationi expediret. Nam conciliator incesti matrimonii Pallas, stupro ejus illigatus, stimulavit Claudium, ut filium Agrippinae ex Domitio Aenobarbo susceptum adoptaret, qui Nero appellatus, ac gener juxta Claudii, filiusque effectus est, cum pernicie Britannici, quem ex Messalina is genuerat. Igitur Agrippina, quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, ubi erat genita, Veteranos coloniamque deduci imperat, cui nomen inditum ex vocabulo ipsius. Per quaetempora Vannius, Suevorum rex a Jubellio Hermunduro et Ligiis regno exutus, agros in Pannonia accepit a Claudio: et Caractacus Silurum rex a Marco Ostorie debellatus, Agrippinae auxit insolentiam, cum Camalodunum quoque in Brittanniam valida veteranorum deduceretur manus, praesidium in rebelles, et imbuendis ad officia legum sociis. Firmandae mox


227

Neronis potentiae, praetoriarum cohortium regimen transfertur in Afranium Burrhum, gnarum cujus sponte tantos honores adipisceretur. Premente autem iterum frugum egestate, clamoribus circumvasere Claudium turbidis plebes, pulsumque in extremam fori partem urgebant, donec militum globus irruentes perrupit.

Praeerat eo tempore Samaritis Felix, Pallantis frater: Cumano Judaeorum et Galilaeorum natio habebatur. Hi ad deterrima aemuli, discordes jam olim Judaeos et Samaritas acrius accendere. Igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias, aliquando praeliis congredi, spoliaque et praedas ad Procuratores referre. Arsissetque bello provincia, ni T. Vinidius Quadratus Syriae rector subvenisset. Nec diu adversus Judaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent. Cumanus cum Anania Pontifice, et Anano duce, Romam ad dicendam causam missus, damnatusque flagitiorum est unus, quae quo deliquerant, et quies provinciae reddita. Claudius Felix potentia fratris subnixus, solus ex eo provinciam tenuit. Claudius anno imperii sui duodecimo Agrippam juniorem donavit Ituraea, Trachonitide, Batanaea et Abila. Ejus sororem Drusillam, mulierum pulcherrimam, Felix amore amens, ab Azizi Emesenorum regis toro blanditiis abduxit, cuncta sibi malefacta impune ratus ob lubricam aulae gratiam.

Eo tempore Judaei et Mathematici Roma pulsi sunt. Judaei, ut ait Suetonius, quod impulsore Christo assidue tumultuarentur: rectius, quod Christi caelorum regis imperium ferre nollent, et Christianis semper excirent turbas. Hoc edicto etiam Aquila et Priscilla, ex Judaeis Christiani, urbe et Italia ejecti, Corinthum navigarunt, ubi se ad eos applicuit Paulus, cum jam divina visione monitus Macedoniam, et in ea Philippos ac Thessalonicam Euangelio replevisset. Athenis quoque Dionysium Areopagitam et alios Christi fecisset partium, attestante ubique veritati suae DEO, per aegritudinum humanarum sanationes, et denudata daemoniorum passim regnantium ludibria. Atque ex Athenarum san urbe, superstitionis quondam Graecanicae matre, primas Paulus literas dedit, caelestis veritatis ad Thessalonicenses, omnesque deinceps populos nuncias. Corinthi quoque socios e Macedonia nactus, quos istic reliquerat, Silam et Timotheum, Judaeos primum, deinde plerisque illorum obnitentibus, Graecos edocuit viam verae per Christum beatitudinis, multumque ei populum ibi sesquiannuo ministerio acquisivit.

Decimo tertio Claudii anno suis foetus Romae editus, cui accipitrum ungues, ex impudica matre rapacem principatum et sanguinarium portendit, qui mox secutus, Nerone ad gubernacula admoto. Etenim Agrippina vocem metuens Claudii, quam temulentus jecerat, fatale sibi, ut conjugum flagitia ferret, dein puniret: infundi boletorum venenum delectabili ejus cibo curat. Cumque soluta alvus subvenisse videretur, per Xenophontem medicum pinnam rapido veneno illitam faucibus demittit. Vixit annos LXIV, imperavit tredecim, et ad menses novem. Funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum, dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, et Nero privignus ejus imperii jura firmat. Narcissus, Domini sui custos fidissimus, interim ad aquas calidas ierat, mox morte eum sequi coactus. Sub eo quaedam terrae ex aquis emerserunt, partim divina virtute, partim humana.

In Aegeo mari inter Theram et Therasiam repente insula XXX stadiorum erupit, nocte qua defectus Lunae acciderat Fucinum in Marsis lacum exsiccare coepit Claudius, XXX hominum millibus XI annos sine intermissione operantibus, sed non perfecit. Visus est apud Aegyptum et Phoenix, quam volucrem ferunt anno


228

500 ex Arabia memoratos locos advolare. Ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem adfundere: ex qua foetum oriri patris sepultorem. Sed Tacitus hoc naturae miraculum tradit apparuisse P. Fabio, L. Vitellio Coss. id est, anno Christi 34. quum paulo ante divinus iste Phoenix Christus e mortuis revixisset.

Claudio regnante, Philippus Apostolus apud Hierapolim Asiae, dum strenue euangelizat, in crucem actus, lapidibusque occisus scribitur. Simon contra magus, homo plenus Satana, Romae statua honoratus, cum titulo: Simoni Deo sancto.

Claruit tunc Q. Curtius Rufus, scripta Alexandri historia, quam ornamentis triumphalibus a Claudio tributis notior. Dedecus natalium ejus velaturus quondam Tiberius, dixit; Curtius Rufus videtur mihi ex se natus. Aciolus Aviola consul erat eo anno, quo decessit Claudius, qui cam postmodum mortuus exportaretur, in rogo revixisse: et quoniam subveniri non potuerat, praevalente flamma, vivus crematus proditur. Certiori fide constat, Tabitham Joppensem viduam a Petro Apostolo vitae restitutam, Paulumque a lapidatoribus Lystranis pro mortuo habitum, respirasse, verbumque vitae innumeris nunciasse mortalibus.

NERO CLAUDIUS CAESAR.

NEoni antea Domitio Aenobarbo nomen erat, a patre Domitio omni genere vitae detestabili, quique inter gratulationes amicorum negavit, quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Septendecim annos natus orditur imperium a pietatis ostentatione, Claudiumque apparatissimo funere elatum laudat consecratque. Matri summam omnium rerum publicarum privatarumque permitrit. Ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis, neque clementiae, nec comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit, aut minuit. Et cum de supplicio cujusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur, Quam vellem, inquit, nescire literas. Agenti senatui gratias respondit, cum meruero. Afranius Burrhus et Annaeus Seneca, rectores imperatoriae juventae, et pari in societate potentiae concordes, diversa arte ex aequo pollebant: Burrhus militaribus curis et severitate morum; Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta. Juvantes invicem, quo facilius lubricam principis aetatem si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem, quo autore Claudius incestis nuptiis et adoptione exitiosa semet perdiderat. Sed neque Neroni infra servos ingenium. Liberales disciplinas omnes fere puer attigerat. Primus tamen Romanorum principum alienae egebat facundiae. Nam a Philosophia eum mater avertit, fingens imperatori contrariam esse: a cognitione veterum Oratorum abstraxit Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque vividum animum in alia detorsit. Celare et pingere, cantus aut regimen equorum exercere, et aliquando carminibus pangendis, inesse sibi elementa do ctrinae ostendere. Primo quinquennio tantus fuit, augenda urbe maxime, ut Traianus testaretur, procul differre cunctos principes Neronis quinquennio; quo etiam Pontum in jus provinciae, Polemonis permissu, redegit: itemque Cottias Alpes, Cottio rege mortuo. Quare satis compertum, neque aetatem impedimento virtuti esse, et facile virtutem mutari corrupto per licentiam ingenio, omnissamque adolescentiae quasi legem pernieiosius repeti. Permisso primum Actes libertae amore, exuit obsequium in matrem, foeditatem rei exprobrantem, et Pallantem libertum cura rerum dimovit,


229

pactum antea, ne cujus rei in praeteritum interrogaretur. Urgentibus mox Agrippinae minis, de Britannico, vera Claudii stirpe, in imperium collocando, decotum a Locusta venenum coenanti secum fratri dare imperavit. Et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud convivas ementitus, postero die raptim inter maximos imbres translatitio extulit funere. Locustae pro navata opera impunitatem praediaque, sed et discipulos dedit. Tertio imperii anno itinera urbis, lupanaria et diverticula, veste servili in dissimulationem sui compositus, pererrare coepit, comitantibus, qui raperent ad venditionem exposita, et obviis vulnera inferrent: adversus ignaros adeo, ut ipse quoque acciperet ictus et ore praeferret. Quarto largitiones in spectacula edicto cohibuit, quia magistratus provinciarum quae libidine deliquerant, ambitu isto assueverant propugnare.

Et Pomponia Graecina insignis faemina, A. Plautio, qui ovans, sub Claudio de Britannis se retulerat, nupta, ac superstitionis externae (sic Christianismum appellitabant) rea, judicioque permissa mariti et propinquorum, insons pronunciatur. Longa ei deinde aetas, nec cultu nisi lugubri, nec animo fere nisi moesto egit. Tertium consul Nero Valerio Messallae collegae suo quingena sestertia dedit, quibus paupertatem innoxiam sustentaret. Tunc mollibus initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum, acriter sumitur: quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridatem dati a se regni expertem esse, aut alienae id potentiae donum habere: et Domitius Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur, partam olim a Luculle Pompeioque Armeniam recipere. Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum, quam contra perfidiam hostium erat. Dimissis tamen aut correctis, quorum inutilis opera erat, Antiochum Comagenum et Pharasmanem Iberum reges, socios adsciscit. Rhadamistus enim, Pharasmanis filius, Armeniam ante scelerata affinis sui caede acquisitam, scelere vicissim alieno amiserat: Unde jam Pharasmanes vetus adversus Armenios odium promptius exercebat. Sic captis Artaxatis immissus ignis, deletaque et solo aequata sunt, quia ob magnitudinem moenium teneri fine valido praesidio non poterant. Tandemque adactus Tiridates, ut Armeniam Romae tanquam Neronis beneficium acciperet.

Atque hactenus flagitiis et sceleribus velamenta quaesiverat Nero, publicanorum etiam immodestiam aequissimis legibus coercuerat, promptus omnia vectigalia rescindere, ni impetum ejus Senatores attinuissent. Post haec autem Sabinae Poppae ae amoribus illigatus, foeminae illustris, cui cuncta alia praeter honestum animum fuere, commendante eam aut lenocinante marito Salvio Othone, palam pro pellice cam ac tandem occisa conjuge Octavia, Claudii filia, uxoris loco habuit. Eo anno Frisii vicinos Rheno locos a Caesare postulaturi, cum per otium Romae cognovissent, sedere inter senatores earum gentium legatos, quae virtute, et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant, digrediunturque et inter patres considunt. Quod comiter acceptum a visentibus, quasi impetus antiqui, et bona aemulatio. Pernicioso contra ambitu Hermunduri inter se et Catti certarunt, dum flumen sale gignendo faecundum et conterminum vi trahunt. Praelium enim Cattis exitio fuit.

Secutum mox Neronis parricidium. Instigante enim Poppaea crebris criminationibus, eo impietatis prorupit, ut matrem Agrippinam solutili primum nave Oceano demergere statueret, cumque evasisset periculum, per Anicetum eam libertum imerficeret, non dissuadentibus Seneca aut Burrho, sed eo descensum credentibus, ut nisi praeveniretur


230

Agrippina, Neroni pereundum esset. At contraminatam ab eo, plures habent, dum ipsa dominandi ardore, scelere quolibet subjici filium cupit. Itaque sol repente obscuratus, qui abhorruit tantum nefas, et mulier Romae anguem enixa est. Neque sceleris conscientiam, quanquam exquisitis et militum, et senatus populique gratulationibus confirmaretur aut statim, aut nunquam ferre postea potuit Nero: saepe confessus exagitari se materna specie, verberibus Furiarum ac taedis ardentibus. Reliquum vitae eo dedecore egit, ut pigeat pudeatque referre hujusmodi quenquam, nedum rectorem gentium fuisse. Qui dum psallere per coetus, canere, et aurigari, Graecorum invento, in certamen Coronae cepisset, eo progressus est, uti neque suae, neque alienae pudicitiae parceret. Ad extremum amictus nubentium virginum specie, palam dote data, convenit in manum Pythagorae, lecto ex omnibus prodigiosis. Anxius quoque ob stellam crinitam, quae summis potestatibus exitium portendere putabatur, nobilissimo cuique exitium destinavit, duabus praesertim conjurationibus detectis, Pisoniana et Viniciana. Constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter necatos, alios diurnum victum quaerere prohibitos. Nec posthac adhibitus modus aut delectus interimendi, quoscunque libuisset, adeo ut Paeto Thraseae etiam necis causa tristior et paedagogi, vultus esset. Mori jussis non amplius quam horarium spatium dabat. Ac ne quid morae interveniret, medicos admovebat, qui cunctantes continuo curarent. Ita enim vocabat, venas mortis gratia incidere. Luxuriae tam effrenis erat, ut retibus piscaretur aureis, frigidisque et calidis lavaret unguentis. Praeter domesticas ex insania principis clades, exorta sunt et alia Romano orbi mala. Dum enim Suetonius Paullinus Monam insulam expugnat, Britanni avaritia et fastu veteranorum in bellum acti; Camalodunum coloniam invadunt, 70 millia civium et sociorum trucidant, legionem Romanam vincunt. Verum moxpunita defectio. Reversus Suetonius subito contracta x millium manu, parem antiquis victoriam peperit, octoginta Britannorum millibus caesis. Illitamen successor missus Petronius Turpilianus, non irritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen turpi otio imposuit.

Eodem tempore cum Romanae urbis praefectum Pedianum Secundum servus, seu negata libertate, sive amore exoleti, infensus occidisset, vetere ex more omnis familia CCCC servi, qui sub eodem tecto mansitaverant, ad supplicium acti, urgente id C. Cassio, et omne magnum exemplum aliquid habere ex iniquo, dicente, sed quod contra singulos utilitate publica rependatur. Paulo post mors Burrhi, ut plures tradunt, veneno procurata Neronis, infregit Senecae potentiam, intra primum quadriennium regiae amicitiae, ter millies sestertium lucrati. Nam nec bonis artibus idem virium erat, altero velut duce amoto, et Nero ad deteriores inclinabat, tam foeda Senatus adulatione, ut lato in urbem Octaviae capite, quam patrator necis Agrippinae Anicetus a se vitiatam finxerat, dona templis decerneret, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia faceret. Tandem et Pallas veneno interemptus, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.

Leniter habitus Cesennius Poetus, qui obsessus a Vologese Partho ignominiose Armenia cesserat. Facete enim Nero ignoscere se dixit, statim, ne tam promtus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret. Mox Corbulo coegit Teridatem, ponere apud effigiem Neronis insigne regium, nec nisi de manu Caesaris resumere.

Valescentibus autem indies Neronis vitiis, perque ea malis publicis, decimo imperii anno in Christianos quoque


231

palam saevire primus Caesarum occoepit. Laborabant illi omnium improborum, quibus semper abundat terra, et tum maxime, odio, quod vel sola Pauli acta monstrant. Achaeorum enim ad tribunal eum rapientium malignitati obstitit proconsul Junius Gallio, frater Senecae, quaestiones de religione ad suum non pertinere forum, testatus. Progressus Ephesum Paulus, inde Jerosolymam, Jerosolyma reversus Antiochiam, in conspectu omnium dictitavit collegae suo Petro, haudquaquam cogendos ad Judaismum, qui Christo fidem dedissent, quandoquidem sola Domini gratia cuique sufficiat ad salutem. Firmatis deinde per Galatiam et Phrygiam discipulis, rediit Ephesum, et XII viris, quos Apollo vir disertissimus baptizaverat, impositione manuum linguas a Spir. Sancto igneas impetravit. Nihilominus blasphemiis proscissus Judaeorum, segregavit coetum, et in schola Tyranni quotidianis disputationibus incumbens, tutam Asiam implevit Christianismo, sudariisque suis et semicinctiis aegritudines et daemonia prossigavit. Sed tantam tamque prosperam impietatis demolitionem aegerrime tulit Satanas, praesertim cum malarum artium libri sublice cremarentur, rueretque omnis veneratio Dianae Ephesiae. Ergo in seditionem impulit Ephesios, autore Demetrio argentario, cui superstitio quaestuosa erat. Qua DEI benesicio liberatus Paulus, in Macedoniam abiit, relicto Ephesi timotheo, cui plenam caelestis sapientiae epistolam misit, sicut et Tito, alii discipulo, Cretensibus nuper praeposito. Moratus autem trimestri spacio in Graecia, correxit Ecclesiarum defectus, et postea e Philipps Corinthios insigni libello erudiit, reversurus Ephesum, atque exinde in Syriamiturus. Verum consilio obstiterunt Judaei, quorum pene captus insidiis, decrevit reflectere iter in Macedoniam. Inde per Titum et Lucam iterum scribit Corinthiis, literasque promissas subsequutus cum pecuniis subsidiariis, quas Achaia et Macedonia erogaverant, in usum pauperum per Judaeam, Romanos Epistola omnium pulcherrima alloquitur, suumque ad eos aventum praedicit. In itinere apud Troadem Eutychum, lapsu exstinctum, reddit vitae, evocatisque Miletum Ephesiorum presby teris, accurata oratione commendat eis ecclesiam, Hierosolymamque exspectatus pervenit, Ibi persuadetur a Jacobo, ut propter infinitam Judaeorum Christo credentium multitudinem, Nazaraeorum ceremoniam cum aliis quatuor impleat. Quod dum agit, comprehensus per seditionem Judaeorum, extractusque e templo confestim periisset, nisi tribunus Claudius Lysias in tempore opem tulisset. Cum enim plena esset seductorum et Pseudoprophetarum judaea, suspicatus Lysias e numero illorum esse Paulum, tanto promptius intervenit. Deposcentibus eum morti Judaeis, expeditisque jam loris, ut verberaretur, civitatis Romanae privilegio, et coram senatu Pharisaismi professione se tuetur. Moesto nocturnus adstitit solator Dominus Jesus, praedixitque deportationem in urbem Romanam, quae biennio post accidit. Interim ereptus conjurjationi Judaeorum, et accusationibus Ananiae Pontificis, auditur a Claudio, Felice et Drussilla. Sed perterritus Pauli oratione de justitia, continentia, et extremo judicio Felix, et a conscientia percussus, abrumpit sermonem, pecuniae quam disciplinae avidior. Nam et Jonatham Pontificem ob libeiora monita, immissis sicariis trucidaverat, et incontinentissimam semper vitam egerat. Jonathae suffectus Ismael, in primates quosdam, et pauperiores Sacerdotum convitiis et lapidationibus grassabatur.

Felix Romam revocatus poenas dedisset scelerum, nisi Pallantis eum fratris gratia protexisset. Paulum vero in gratiam Judaeorum, quos infensos ei noverat, vinctum successori Poreio Festo reliquit. Festus optione Paulo facta, velletne Hierosolymae, an apud Caesarem judicari,


232

cum Agrippam regem et Berenicen in consilium adhibuisset, insanire judicat virum, cujus sapientiam non capiebat, volentemque mittit Romam: quo altero demum anno post varia maris pericula ventum est. Romae traditus Afranio Burrho Paulus, tunc superstiti, sub militis custodia biennium egit proprio in domicilio. Judaeorum aliquibus interea ad Christum conversis, plerisque autem pertinaciter veritati adversantibus. Ex eo carcere Galatas et Ephesios aeternis epistolis erudiit. Prima Neronis cognitione, defertus licet ab amicis, tam valide semet defendit, ut sem opimam liberationis conciperet. Erat enim religionum usquequaque contemptor Nero, praeter unius Deae Suriae, quam caelestem Venerem aliqui appellant. Quam paulo post cum icuncula puellari commutavit, remedium eam insidiarum arbitratus. Quamobrem laxe habitus Apostolus, discipulos ad se confluentes in varias provincias euangelizatum dimisit, Timotheumque et Marcum evocavit ad se ex Asia. Per Epaphroditum Philippensibus, per Tychicum Colossensibus et Philemoni divina monita curavit. Quibus et spem fecit certam de sua liberatione. Per eundem postea Timotheum Hebraeis scr4ipsit, criminumque mox absolutus in Asiam suscepit iter, comitante hactenus Luca, qui acta tunc Apostloica consignavit literis. Eo digresso, Petrus Romam venisse intelligitur, ex qua urbe priorem epistolam, mox et alteram scripsit, latore Sylvano, qui Pauli quondam comes eximius. Epiphanius author est, Paulum peragrata Hispania Romam rediisse. Tunc fertur illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio. Qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram, populoque inspectante disruptus est.

Occisum a Nerone Paulum cum Petro Collega, plerique tradunt, sed alii duodecimo, alii decimoquarto, quidam decimo imperii anno, cum scilicet offensus deformitate veterum aedificiorum tyrannus incendisset urbem, abolendaeque infamiae subderet reos Christianos, vulgo invisos, odiique obtentu publici quaesitissimis poenis afficeret. pereuntibus addita ludibria, ut tergis ferarum contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, aut ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Unde miseratio vel apud hostes orta, tanquam non utilitate publica, sed in saeviiam unius absumerentur, prout res erat. Secuta horribilis strages plerorumque nobilium, ut Pisonianae conjurationis reorum, inter quos Annaeus Seneca, educator principis, M. Annaeus Lueanus poeta, Fenius Rufus praetorio praefectus, Vestinus Cos. plurimique alii, ob metum invidiamve, etiam insontes exstincti.

Ac ne cujus non caedis obnoxium esset cruentum ingenium, Poppaeam quoque uxorem gravidam fortuita iracundia, calcis ictu interemit, dignam tali exitu ot impublicitiam saevitiamque. Nec defuit divina indignatio, quae ipsis hominum oculis occurreret, quod nulla caeli intemperie, uno autumno, triginta funerum millia in rationem Libitinae venirent, pestilentibus morbis absumta. Atque illi quidem communi mortalitate praevenisse saevitiam tyranni videbantur, quae mox recruduit, Petroniumque Arbitrum, eruditi luxus ganeonem, cum aliis melioribus abstulit. Hic antequam interiret, flagitia principis sub nominibus exoletorum faeminarumque, et novitate cujusque stupri perscripsit, et obsignata misit Neroni. Actus et in exilium est Rufus Musonius Philosophus, Annaeus Cornutus Grammaticus: alii salutem a Tigellino, obscoenissimo Neronis praefecto, pecunia magna redemerunt.

Paulo post Tiridatem stupenda magnificentia coronavit, ac ludorum causa transivit in Graeciam, ductans secum quasi copias saltatorum, histrionum,


233

tibicinum, aurigarum. Ibi OEdipum, Thyesten, Herculem, Orestem egit, Sporo in similitudinem Poppaeae execto nupsit. Mox oblitus se histrionem esse, Ihstmum perfodere aggressus est, jamque exhaustus prodigalitate, calumniis et rapinis intendit animum. Corbulonem, per quem Tridatem vicerat, ad mortem adegit , damnantem se ipsum mollitiae, quod tali monstro tam diu pepercisset. Nulli delegavit officium, ut non adjiceret, Scis, quid mihi opus sit; et hoc agamus, ne quis quidquam habeat.

Talem principem paulo minus XIV annis perpessus terrarum orbis, tandem destituit: initium facientibus Gallis, duce Julio Vindice, qui tun eam provinciam obtincabt. Neapoli de eo motu cognovit die ipso, quo matrem occiderat. Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovit, collapsus diu sine voce, et prope intermortuus jacuit. Nunciata et caeterorum exercituum defectione, varia agitavit. Sed ubi adventare Galbam didicit, senatusaque sententia constitutum, ut more majorum collo in furcam conjecto, virgis ad necem caederetur: desertus undique noctis medio egressus urbem, sequentibus Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et Spadone Sporo, semet ictu gladii transegit, adjuvante trepidantem manum impuro, cum prius exclamasset, Itane nec amicum habeo, nec inimicum? dedeeorose vixi, turpius peream. Egredienti urbem tremuit terra, animaeque hominum ab ipso interfectorum velut insultare ei visae. Cum aegre moreretur, Epaphroditus eum confecit. Vixit annos XXX, menses IX, regnavit XIII, menses VIII, ultimus eorum, qui ab Aenea et Augusto ducebant genus.

Idem constitutis similibus sibi procuratoribus, Judaeos ad redellionem impulerat.

Etenim Albinus nemini non cujusvis gratiam delicti fecit, nisi qui pecunia careret. Antequam is veniret in provinciam, Ananus, Annae Pontificis filius Jacobum, Jesu Christi matertera natum, pluresque alios objecta legis praevaricatione, occidit. Quae ob facinora accusatus, excidit sacerdotio, substitutusque est ab Agrippa Jesus Damnaei, mox illi alius Jesus, Gamilielis filius. Qui cum dissidia invicem exercerent, faepe ad lapides utrinque ventum est, lapsaque indies in deterius Judaeorum Respubl. Deo, impietatis ac caedium poenas a nefario populo exigente.

Itaque Albinum excepit Gessius Florus, qui fretus Poppaeae gratia, nihil sibi ad summam in rapinis et suppliciis, iniquitatem reliquum fecit. Irrisit et Judaeos, precantes Cestum Gallum legatum Syriae, ut pestem illam provinciae submoveret. Accessit et alia calamitas Judaeorum Caesariensium, quos Nero jure civitatis privaverat, eosdemque florus fallacibus promissis in Syros quasi armabat, ut defectioni praeberet materiam. Eam mox acrius accendit sacrilegio, conviciis ob id proscissus publice, quorum authores cum dedi ad supplicium postularet, deprecante populo, diripi urbem imperavit, nec pucos interfici. Toclerabatur et haecinjuria, purdentissimis quibusque plebem mitigantibus, et ad occurrendum cohortantibus exercitui. Sed contemptim habebat miles officium populi, a Floro id praemonitus, irritatosque in iram Judaeos gravi cum cade in urbem redigebat. id delli initium fuit, anno Neronis XII. Mox enim Judaei castellum Masada adorti, Romanos omnes trucidarunt, et Eleazarus, Annae pontificis, ejus qui Christo illuserat, nepos persuasit sacerdortibus, ne amplius pro Caesare immolarent. Cumque meliora suadentibus nequaquam obtemperaretur, missi ab Agrippa equites, ut urbi praesidio essent, ejecti; Romani praesidiarii etiam contra datam fidem jugulati sunt. Additi caedi Ananias Pontifex, Annae filius cum fratre, et Manahemus, qui tyrannidem invasurus videbatur. Eodemque die (sabbatum erat)


234

Caesarienses XX Judaeorum millia necarunt, qua caede tota gens exxerata, vicissim in Syros Graecosque coepit grassari, ut non Palaestina tantum tota, sed et vicinae regiones, et Alexandria Aegypti, sanguine exundarent, in qua solaurbe L Judaeorum millia periere. Bellum hoc longe tristissimum multis ante prodigiis est denunciatum. Supra civitatem sidus stetit gladio simile, et per annum perseveravit. Paschate hujus anni, lux diei instar clara in templo, dimidiam horam fulsit, signans adesse lucem, sed brevi evanituram. Orientalis porta aenea sponte patuit; audita et vox, migremus hinc, solitudinem, et discessum numinis indicans. Visae et armatae acies tranantes nubila, et civitati circumfusae. Imo quod horribilius, cum Jesum quondam Dei filium renuissent audiret, coacti sunt audire per septennium alium Jesum Anani filium, hominem plebeium et rusticum, noctes diesque vociferantem, Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis; vox in Jerosolymam et templum, vox in maritos novos, novasque nuptas, vox in omnem hunc populum. Verberibusque ob id contusus, ad singulos ictus respondebat, vae Jerosolymis. Maxime autem diebus festis vociferabatur, donec tandem in obsidione conquievit, ad extremum addens, vae etiam mihi; lapisque tormento missus statim eum peremit. Verumhaec ostenta plerique, ut solet caecum vulgus, ex suis cupiditatibus, interpretabantur: Maxime eo dementati, quod sacri eorum libri Judaeo cuidam hoc empore totius orbis imperium promitterent, qui fuit Christus Mariae virginis filius, non Vespasianus, ut cum Josepho Suetonius et Tacitus opinantur.

Comprimere primos Judaeorum ausus cupivit Cestius Gallus, Syriae praeses, assumtis in hoc sociorum regum auxiliis. Sed ad urbem progressus, cum imprudentins pedem referret, repellitur a Judaeis jam prope furentibus, amissisque praeter machinas, v millibus peditum, et mille fere equitibus, Antiochiam recedit. Judaei successu animosiores, duces bello gerendo creant, interque eos Ananum pontificem: Josephum Matthiae filium, qui deinde hoc bellum descripsit, Galilaeae utrique praeficiunt. At meliores quique, Christiani praesertim, e Judaea, tanquam navi pessum itura, mature entabant.

Nero idoneum tanto bello ducem circumspiciens Flav. Vespasianum, Britannicis expeditionibus clarum, misit in Syriam, cui legatus ivit Titus filius, egregius belli juvenis. Cum Ptolemaidem venisset Vespasianus, Sepphoris urbs Gailiaeae maxima semet ei dedidit, moxque ex Aegypto, Syria, et a vicinis regibus Agrippa, Antiocho, Sohemo, Malcho, LX militum millia confluxere. Ductat ergo Galilaeam copias: non ferentibus vim Romanorum, qui cum Josepho erant. Prima omnium Gadara expugnatur, inde Japha, ubi XV Galilaeorum millia ceciderunt. Samaritae quoque in monte Garizimo oppressi, a Sexto Cereale, occisique undecim millia et sexcenti. Decimo tertio Neronis anno Jotapata, fortissime a Josepho defena, in potestatem Vespasiani venit, XL Judaeorum millibus peremptis. Venit et Josephus, optimum quidem ratus in bello pro patria mori, sed lege belli, id est, a victoribus trucidari: summumque scelus in DEUM creatorem esse, et a natura ipsa abhorrens, propria perire manu: Hic ergo, quod Vespasiano spem imperii faceret, benigna habitus custodia est. Excisa deinde Joppe, deditur Tiberias, expugnatur Tarichaea, Galilaei ad Genesaram lacum tanta strage caeduntur, ut foetore et sanie totum stagnum horreret. Supra XXX millia venditi, sex millia Neroni ad perfodiendum Isthmon missi. Ibi Titi virtus enituit, qui equo in acie sub feminibus amisso, alterum inscendit, cujus vectorem contra se dimicantem interefecerat.

Secua Gamalensium et Giscalorum exitia, totaque tandem Galilaea, postquam


235

multo sudore Romanos exercuisset, subacta: Supererant Judaea, Peraea, et Idumaea. Jerosolymam obsidione cingere distulit Vespasianus, comperta e transfugis seditione, qua Judaei laborabant, quam simulatione metus augendam putabat, ut suismet hostes armis conficerentur. Id quod evenit. Repleta enim latronibus urbe, nihil sacri profanique habentibus praedae erant opulentissimi quique. Anano sacerdoti Phannias quidam rusticus, sorte lectus sufficitur, ignarus quid rei esset, quod agendum susciperet. Quo facinore infensus ille, stimulat in Zelotas (sic semet appellabant, quasi legis patriae aemulatores diceres, qui perduelles erant honestatis) populum, Templumque De in speluncam latronum vertitur, confugientibus eo velut in castellum seditiosi, ipsumque sanctum profana turba polluentibus, quae abominatio manifestum desolationis praesagium cuivis cordato praebuit. Sic obsessi in templo Zelotae, Idumaeos advocant, eorumque XX millia nocturnis insidiis intromittunt, commissoque praelio supra VIII millia interfectorum dies ostendit. Direpta urbs, Ananus Pontifex, et primores plerique trucidati, caeterorum civium ad XII M. Zacharias Baruchi, quanquam a LXX judicibus absolutus, medio in templo occius est, corpusque in vallem provollutum. Nec sepultura dignabantur caesos, proditores eos, legisque patriae desertores ciminati, quicunque ad Romanos profugere tentarent. Interim qui Masadam tenebant, totam regionem depraedabantur. Vespasianus a Gadarenis invitatus, Peraeam subigebat, habitatoribus ad Jordanem tunc restagnantem compulsis. Eos Placidus Tribunus horrenda strage peremit; XV M militum gladiis absumta, innumera multitudo Jordane absorpta. Asphaltites lacus cadaveribus repletus est. Expugnata Gerasa, dum Jerosolymam obsidere parat imperator, affertur Neronem interiisse, eaque conficiendo bello mora intercessit.

Gerebat tunc consulatum Silius Italicus, Poeta egregius, florebat et Persius Satyricus. Epaphrodito Neronis liberto, qui impurae illius animae jam migraturae, latiorem viam aperuit, serviebat Epictetus magister virtutis,e t libertatis, quam omnem excindere, quamtum in se erat, Nero destinabat.

SERVIUS SULPITIUS GALBA. M. SALVIUS OTHO. AULUS VITELLIUS.

HI tres uno biennio imperium degustrunt potius, quam perceperunt. Galba septuagenario major, primus extra urbem princeps lectus, majore omnino favore et autoritate cepit imperium, quam gessit. Quamquam enim multa documenta gegregii principatus daret, tamen occisis plerisque crudelitatis Neronianae administris, haudquaquam tam grata ea erant, quam invisa, quae secus fierent. Ante sumtam dominationem, Africam Germaniamque laudabiliter administraverat, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra, vulgaretur staim; Disce miles militare, Galba est, non Gateulicus.

At in adolescentes infamis, ad vescendum intemperans fuit. Princeps factus, trium amicorum consilio, T. Vinii, cupiditatis immensae, Cornelii Laconis arrogantia socordiaque intolerabilis, et Iceli inertis liberti, cuncta disposuit, adeo ut inter Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Famae nec incuriosus erat, nec venditator. Pecuniae alienae non appetens, suae parcus, publicae avarus. Milites donativum poscentes verbo perculit, ut generoso, sic intempestivo, legere se militem solere, non emere. Major privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. Octavo imperii mense, dum factione Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium caesus est, cumque eo Licinianus Piso, quem adoptaverat,


236

et tres tyrannidis administri. Julius Vindex antea, dum proditum se putat, sua manu ceciderat, acie ictus a Virginio Ruso. Mymphidium Sabinum praefectum, qui praetorianos ingentibus promissis conciliaverat Galbae, sed postea sibi met ipsi circumdare concupierat purpuram, milites interfecerant. Sed iidem mox infensi Galbae ob avaritiam, quodque Neroniani imbutos moribus prisca habere disciplina conaretur, quemvis prae illo Dominum adscivere. Igitur Salvius Otho, Neroni quondam criminose familiaris, et in Poppaea uxore rivalis, potentiam invadit. Conatibus Galbae primus accesserat, sperans fore ut adoptaretur ab ipso. Sed postquam, Pisone praelato, spedecidit, ad vim conversus instigante super animi dolorem, etiam magnitudine aeris alieni, dominatui intendit animum. Neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse: nihilque referre, ab hoste in acie, an in foro sub creditoribus caderet. Corruptis pecunia militibus, Galbae ob avaritiam infensis, in castra latus, nihil magis pro concione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent. Ab infima plebe appellatus Nero, nullum indicium recusantis dedit: Sed ea nocte per quietem pavefactus, gemitus edidit maximos, questus a manibus Galbae se deturbari visum. Ac sub idem tempus, Germaniciani exercitus in Vitellii verba juraverant. Expeditionem in eum impigre atque etiam praepropere inchoavit, cumque trahi bellum oporteret, quam primum ipse decertaturus venit, sive ardori militum impar, seu sollicitudini. Et tribus quidem verum mediocribus praeliis, apud Alpes, circaque Placentiam, et ad Castoris vicit; novissimo maximoque apud bebriacum, fraude superatus est: cum spe colloquii facta, quasi ad conditiones pacis militibus eductis, ex improviso dimicaretur.

Ac statim moriendi impetum cepit, magis pudore, ne tanto hominum periculo dominationem sibi asserere perseveraret, quam desperatione, ut multi opinantur. Quippe residuis integrisque etiam nunc copiis, quas secum ad secundos casus detinuerat, et supervenientibus aliis e Dalmatia, Pannoniaque et Moesia, imo ne victis quidem adeo afflictis, ut non in ultionem ignominiae quidvis discriminis ultro, et vel solae subirent, suo exitio commune malum voluit antevertere. Suos igitur omnes comiter ab se dimisit, hortatusque ut quisque, qua ratione posset, sibi consuleret: Quicquid deinde epistolarum erat, ne cui periculo aut noxae apud victorem forent, concremavit. Divisit et pecunias domesticis ex copia praexenti. Atque ita paratus morti, arctissimo somno quievit, expergefactusque uno se ictu trajecit, XXXVIII aetatis anno, et XCV imperii die, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique ejus corpore viso, suis manibus interierint.

Sic Aulus Vitellius successit, patre L. Vitellio ter Consule, miri in adulando ingenii viro. Aulus omnibus probris contaminatus, ex infami Tiberii apud Capreas secessu. Caio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris fuerat, iisdemque artibus Neroni, Proconsul Africae singularem innocentiam praestitit: a Galba in inferiorum Germaniam praeter opinionem erat missus, prae se ferente illud, nullos minus metuendos, quam qui de solo victu cogitarent. Satis constat, exituro viaticum defuisse, tanta rei familiaris egestate, ut uxore et liberis, quos Romae reliquebat, meritorio caenaculo baditis, domum in reliquam partem anni abolocaret. Castra vero ingressus nihil cuiquam pocenti negavit, atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia demist. Quare vix dum mense transacto, pronus ad res novas exercitus reptum e cubiculo imperatorem salutavit, consentientibus mox superioris Germaniae legionibus: qui a Galba ad senatum defecerant. Victo per absentiam ejus Othone,


237

ut campos, in quibus pugnatum erat, adiit, abhorrentes quosdam cadaverum tabem, detestabili voce confirmare est ausus, dicenso, optime olere occisum hostem, et melius civem. Urbem ingressus comitia in decem annos ordinavit, seque perpetuum consulem. Hono non profundae modo, sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, pronus vero ad cujusque et quacunque de causa necem et supplicium fuit. In una coena, quam ei Vitellius frater exhibuit, supra caeteros sumptus duo millia piscium, septem avium millia apposita tradunturm. Itaque octavo imperii mense desciverunt ab eo exercitus, Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Judaicus et Syriacus: ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba jurarunt, aemulis inter se, ut solent, militibus, ne deteriores Hispanicis, qui Galbam, ac Germanicis, qui Vitellium, et praetoriis, qui Othonem fecerant, viderentur. Retinendae potentiae Vitellius nihil non largitus est, et tentavit. At ubique aut superatus, aut proditus, apud Cremonam praesertim, ab Fl. Sabino urbi praefecto, vespasiani fratre, sestertium millies pepigerat, arbitris militibus, imperio cedere. Sed postquam mox circumventum se nuntio ratus est, quasi renovato furore, ipsum Sabinum caeterosque adversae partis, cum Capitolio, quod saluti remedium ceperant, cremavit. Mox ubi vera esse, et propiunquare hostes patefactum est, productus e latebra Palatii, quo se abdiderat, vinctis a tergo manibus circumducitur, ad spectaculum vulgi. Et ne homo impudens in extremis saltem, malorum, quae gesserat, rubore faciem demitteret, subjecto in mentum gladio, seminudus, multis caeno, fimo, et caeteris turpioribus dictu purgamentis vultum ejus incessentibus, per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum necari permiserat. Sic numerosis ictibus excarnificatus interiit, anno vitae 57. Hoc civili bello plurimum sanguinis fusum, Cremonae omnia sacra profanaque in igne consederant, anno CCLXXXVI quam erat condita. Annibali in Italiam ingruente, T. Sempronio et P. Cornelio Coss. Praelia ante ipsam urbem Romam multa et varia, dum Petilius Cerealis et Antonius Primus, Vespasiani duces, irrumpunt. Concurrere et in campo Martio in festae acies. Pro Flavianis erat fortuna, et parta toties victoria. Vitelliani desperatione sola ruebant. Simul cruor et streues corporum: juxta scorta et scortis similes, prorsus ut eandem civitatem et furtere crederes et lascivire. Expugnata vi praetorianorum castra, caesaque in urbe hominum LM. Cohibitus tandem a superveniente Licinio Mutiano miles, nomen sedesque Caesaris Domintiano, principis filio tradita.

Nihilo melior tum Judaeae erat facies. Joannes Levii F. Giscalis elapsus, et Simon Gerasenus seditionsorum duces, mutuis in se caedibus et lanienis saeviebant. Erant Simoni haud contemnendae copiae quibus ut Idumaeos vicit, ita jerosolymitas perterruit. Ergo intra urbem Joannes, nullo non scelere grassatus, in templum compellitur, eique subigendo Simon in tromittitur portis. Dum illi intra moenia confligunt, Vespasianus depopulatus confinia quaeque, cognitis autem patriae a Vitellio occupatae calamitatibus, Caesaream revertitur, ibidemque ab exercitu salutatus Imperator, in Aegyptum tendit ad praefectum ejus Tib. Alexandrum, ut commeatu Romanos intercludat. Sed audita suorum victoria, Romam properat, filium Titum cum selectis copiis ad exscindendam jrosolymam mittit, triplici jam seditione laborantem, quod Eleaz arus superiorem templi partem Johanni extorserat, et Simon cum Johanne de reliquis contendebat.

FLAVIUS VESPASIANUS.

FLavius Vespasianus patre publicano T. Flavio Petronio, municipe Reatino ortus, per militarem industriam ad


238

imperium emersit. Claudio principe legatus legionis in Germania, inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Post consulatum administrata Africa comes Neronis, quod cantante eo, vel abscederet citius, vel obdormisceret, pene occisus, latebras quaesivit, cum praeter opinionem extrema metuenti, Judaea cum exercitu oblata est. Vitellio et Othone rempubl. raptantibus, ad capessendum principatum ei multi hortatores, quidam etiam vates, lente admodum persuasere. Primus Aegypti praese Tiberius Alexander legiones in verba ejus adegit, quam mox alii secuti. Ingens deinde fama, cum absens consulatum collega fillio iniisset, ad urbem perrexit calliditate Mutiani a fectione Antonii Primi, turbidisque legionibus vix tandem liberatam. Mutianus enim, velut usurpator imperii, impleto spe Hispaniae Antonio, vires occulte demisit, legioneseptima, quae flagrantissimi in eum amoris erat, in hyberna, tertia in Syriam, aliis alio dimissis. Petitium Cerealem praemisit in Germaniam, vehementer tumultuantem instinctu Julii Civilis Batavi, cui pleraque Gallia accesserat, ipsaeque legiones vel jugulatae per fraudem, vel in partes traductae erant, Hordionio Flacco, ducibusque aliis interemptis. In Civilem sex legiones evocatae a Mutiano, venientisque exercitus fama, Galliarum civitates ad mitiora inclinatae Supervenit commune rebellantium malum discordia. Quidam cladibus, alii podore labesactae fidei in Vespasiani fidem redacti, edixitque per manipulos Cerealis, ne quis in certamine jurgiove seditionem aut cladem commilitoni objectaret. Crebris post haec et ambiguis praeliis, ac multo utrinque sanguine certatum, donec per occultos nuncios Batavis pax, Civili et Velledae Virgini fatidicae, cui plurimum ille tribuebat, monstrata venia, positisque armis tranquillitas populis reducta est.

Julius Sabinus, qui se Caesarem cognominaverat, in sepulcro subterraneo novem annos cum uxore delituit, ex eaque quos sustulit filios. Tandem proditus capite poenas pependit.

Dum ista fiunt, Titus ante moenia Jerosolymorum positis castris instructas legiones ostentavit. Judaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri: et si pellerentur, parato perfugio. Missus in eos eques cum expeditis cohortibus, ambigue certavit. Mox cessere hostes, et sequentibus diebus crebra pro portis praelia serebant, donec assidus damnis intra moenia pellerentur. Romani longum rati, famem hostium opperiri, ad oppugnandum vertuntur. Sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, queis vel plana satis munirentur. Duos colles in immensum editos claudebant muri. Templum in modum arcis, propriique muri, labore et opere ante alios. Ipse oprticus, queis templum ambiebatur, egregium propugnaculum. Et pervicacissimus quisque illuc confugerant, eoque seditiosius agebant. Tres duces, totidem exercitus. Extrema et latissima moenium Simon, mediam urbem Joannes, templum Eleazarus firmaverat. Sed praelia, dolus, incendia inter ipos; et magna vis frumenti ambusta. Diebus azymorum cum omnis populi colluvies afflueret, Joannes missis per peciem sacrificandi, qui Eleazarum manumque ejus obtruncarent, templo potitur. Ita in duas factiones civitas discessit, donec murum ferientibus Romanis, bellum externum concordiam pararet. Multitudinem obsessorum C. Tacitus sexcenta millia fuisse, Josephus multo plura tradit. Arma cunctis qui ferre porterant, obstinatio viris faeminisque par. Jam intus crematam annonam dira fames, foris cruenta supplicia, nec tamen remittebat furor pugnandi, aggeres vineaeque incendebantur. Tandem dividuntur legionibus munia: et quies praeliorum fuit, quod cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres, aut novis ingeniis struerentur. Ita circumdatis


239

XL stadiorum vallo Judaeis, prout olim Christus praedixerat, fames indies intendebaut, tanta pereuntium foeditate, ut ipsum hostem miseratio subiret malorum. Sed urgebat eos DEI ira, quam pertinaci perfidia quotidie cumulabant, ut nullam gentem atrocioribus acceperimus cladibus perculsam. Cum multi clam urbe ereperent, ingestis avidius cibis rumpebantur, aut avaritiae causa ob deglutitos aureos dissecabantur a Romanis. Constat una nocte duo millie apertis ferro ventribus peiisse: a XVI Aprilis usque ad Kal. Julii mtra moenia fame ferroque absumpta septies centena millia, quindecim millia et octingentos: Modium frumenti veniisse talento, repertos qui tetrum e cloacis et fimetis cibum, imo e laniata filiorum suorum carne peterent. Tandem ad diem VIII Augusti capta urbs, biduo sequenti templum, quod frustra obnitente Tito, a milite quodam incensum, deflagravit, inque eo sacerdotum et propugnatorum ingens multitudo. Una in porticu sex millia cremati, quos pseudoporpheta aliquis eo deduxerat, salutem isto die pollicitus. Restabat pars urbis altera, aeque firma ac prior, cujus tandem captae incensaeque omnis multitudo trucidata. Josephus qui interfuit, captivorum 97 millia, mortuorum in obsidione undecies centena millia prodit. Etenim tota gens ex omnibus orbis provinciis Paschales ad ferias congregata, subitoque circumfusa bello velut diro carceri inclusa periit.

Titus relictis aliquot turribus, pro testimonio ad posteritatem, quantam urbem excidisset, reliqua omnia solo aequavit, ut habitatam aliquando fuisse, vix quisquam agnosceret. Inde dum regiones lustarat apud Caesaream Philippi, bis mille quingentos capitivorum, velut solenni fratris sui natali, apud alteram Caesaream totidem bestiis objectavit, aut flammis exussit. Antiochenis tamen, praeter antecedentem in Judaeos saevitiam, exilia reliquis apud se poscentibus non annuit, superesse nullam pulsis patriam causatus. Captis Jerosolymis, oblatas sibi a gernribus coronas omnes repudiavit. Non sese, dicens, illa fecisse, sed Deo iram suam declaranti manus suas commodasse.

Cum romam venisset, festa totius ciuitatis gratulatione exceptus, acto cum patre triumpho, Simonem Bargioram, Joannem, aliosque bellatorum nobilissimos, quos ad id servaverat, in foro plecti capite imperavit. Pars triumphi fuit et mensa aurea, candelabrumque, ultimaque omnium Lex Judaeorum, postmodum in Palatio deposita. Supererant dahuc castella, Herodium, Machaerus, Massada. herodion et Machaeruntem Caecilius Bassus partim armis, partim deditione cepit, tria millia, quae in sylvam confugerant, occidit. Caesar venditis totius Judaeae agris, solam Emmauntem octingentis militibus concessit habitandam. Judaeis omnibus didrachma, ante templo DEI pendi solita, quotannis in capitolium deferenda imposuit. Faeces belli in Massada castello consederant, duce Eleazaro, Judae Galilaei nepote. Erant ad mille mortales pari obstinatione, ne quenquam hominum dicerent dominum, ipsi scelerum mancipia. Hos cum alia vi non posset, igne aggressus Flavius Sylva, DEUM palam sibi cooperantem reperit. Subito enim coortus auster flammam in munitiones rebellium tulit, omnemque eis spem salutis abstulit. Ergo mutuo se cohortati, ne libertate vitam cariorem ducerent, omnes in ferrum ruunt, nullo superstite, nisi duabus mulierculis et pueris, qui subterraneis se cuniculis abdiderant. Hujus farinae quidam profugerant in Aegyptum, proditique Lupo praesidi, quod nullis tormentis adigi poterant, ut Caesarem dominum appellarent, foedis interiere suppliciis, causamque Vespasiano parbuerunt, ut templo Oniae, ante 333 annos apud Heliopolin Aegyptiam exstructo, vastitatem induceret.

Nec cyrenenses Judaei communem


240

numinis effugerunt iram. Jonathae enim cujusdam impostoris pollicitationibus seducti, inde ejusdem indicio proditi, Catulli praesidis iniquitatem irritarunt, qui antea multis infensus, tria millia Judaeorum suppliciis necavit, nec paucioribus apud alexandriam ip samque Romam rebellionis crimen intendit, interque cos Josepho, scriptori hujus aevi nobilissimo. Sed homo nefarius diris paulo post morbis exhaustus, saevitiae suae poenas exsolvit.

Eodem tempore Alani, Caspiis effusi portis, Mediam Armeniamque caedibus ac rapini vastarunt; Teridates Armeniae rex aegre manus eorum elapsus est. Antionchus Comagenus conspirationis cum Partho insimulatus, tota ditione sua excidit. Parthis opem postulantibus, negavit Vespasianus, convenire sibi curam rerum alienarum. Literis Vologest, quibus scripserat: Rex Regum Arsaces Fl. Vespasiano s. omissa reprehensione insolentiae, simpliciter rescripsit, Fl. Vesp. Arsaci regum regi S. Mediocritatem enim pristinam neque dissimulavit unquam, ac frequenter etiam prae se tulit. Nobilitatem ei generis adstruere volentes irrisit ultro. Licinium Mucienum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reverentem, nunquam nisi clam, et hactenus retaxare studuit, ut apud communem qliquem amicum querens, adderet clausulae: Ego vir tamen sum. Offensarum inimicitiarumque minime memor executorve, Vitellii hostis sui filium splendidissime maritavit. Mecium Pomposianum, quod vulgo crederetur genesin habere imperatoriam, consulem fecit, spondens beneficii quandoque memorem futurum. Conjurationes multas scelere inulto abscedere patiebatur comiter, uti erat, stultitiae arguens, qui ignorarent, quanta moles molestiaque imperio inesset. Divinis adeo deditus, ut successores fideret liberos fore, aut neminem. Itaque primus Romanorum principum ex se genitos successores habuit. Nullius unquam caede laetatus, justis suppliciis illacrimavit etiam et ingemuit.

Achaim, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, libertate adempta: item Thraciam, Ciliciam et Comagenm, ditionis regiae ad id tempus in provinciarum formam redegit.

Cappadociae propter assiduos barbarorum incursus, addidit legiones. Plurimas per totum orbem civitates terrae motu aut incendiis afflictas restituit. Ingenia et artes vel maxime fovit. Primus et Fisco Latinis Graecisque Rhetor bus annua centena constituit. Praecipuum est, in quo merito culpetur, pecuniae cupiditas. Negotiationes enim vel privato pudendas propalam exercuit, venditavit reis absolutiones, procuratoribus se pro spongiis uti dicebat, quod quasi et siccos madefaceret, et exprimeret humentes.

Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur? ac illo neganti, at, inquit, e lotio est. Nuntiantibus legatis decretam ei statuam auream, jussit ut continuo ponerent, cavam manum ostentans, et paratam basin dicens.

Avaritiam tamen inopia aerarii aliqui, sed frigidius excusant, et quod male partis bene usus est. Post mortem conjugis Caenidem libertam, aliasque pellices amavit, haud pro principe.

Contumeliis aliorum, ut erat fortissimsu, dictis jocularibus respondebat. Demetrium Cynicum impudentius lacessentem satis habuit canem appellare: Ego, inquit, canem latrantem non occido. Portas Palatii interdiu semper apertas, ac omni custodia vacuas habuit. Itaque annum agens vitae absque uno septuagesimum, cum aeger intestina vitiasset, alvo usque ad defectionem soluta, stantem, ait, imper atorem mori decet.

Prima morbi accessione, ur, inquit, puto, Deus fio, ridens consecrationem antecessorum. Decessit imperii anno decimo. Sub eo ut Judaismus defecit, ita Christianismus vires sumsit, confirmatis plurimorum animis, quod Judaeorum


241

continui in Christianos fremitus talem sortirentur exitum, XL ante annos accurate a Christoi praedictum, et Matthaei, Marci ac Lucae Euangeliis praescriptum disertissime. Igitur Christiani in ditionibus Agirppae, quo confugerant, servati, quotidianis e Judaeis juxta ac Ethnicis accessionibus augescebant, Johanne et Simone Apostolis, Lino item, Cleto, Clemente, aliisque Apostolorum discipulis strenue officium facientibus.

Communis doctrinae laudo floruerunt Plinius secundus, naturalis scriptor historiae, M. Fabius Quintilianus Rhetor, Helvidius priscus sehator Stoicus, Asconius Paedianus historicus, et alii bonas artes seape malis moribus corrumpentes.

TITUS VESPASIAUS.

TItus vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre liberta, Domitella nomine genitus, imperavit solus annos duos et menses duos, diesque viginti. Nam superstire adhuc patre participem utoremque imperii egit, in septem consulatibus collegam. A puero praeclaris studiis, probitatis, militiae, literarum, instantissime deditus, patrem, clementia, liberalitate, honorificentia, ac pecuniae contemptu anteivit. Quae eo amplius grata fuere, quod a nonnullis a privato adhuc patratis, asperior, luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. Namque praefecturam paretorianam, nunquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam susceperat, et qliquanto incivilius violentiusque gesserat. Siquidem suspectissimum quemque sibi, submissis, qui per theatra et castra, quasi consensu ad poenam deposcerent, velut criminis convictum oppressit. In quibus A. Caecinam consularem, adhibitum coenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae berenices, uxoris suae, jugular i jussit, cum etiam chriographum ejus praeparatae apud milites conjurationis deprehendisset. Suspectus et luxuriae erat, quod ad mediam noctem comessationes, cum profusissimo quoque familiarium extenderet: Nec minus libidinis, propter spadonum greges, et insignem reginae Berenices amorem. Suspecta et rapacitas, quod constabat in concionibus patriis nundinari praemiarique solitum. Denique propalam alium Neronem et opinabantur, et praedicabant. Sed haec in melius conversa, adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Nam ut subiit pondus regium, Berenicen justas sperantem nuptias, regredi domum, et enervatorum turbas abire praecepit. Quo facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Convivia instituit jucunda magis, quam profusa. Amicos elegit, quibus et post cum principes, ut et sibi et Reip. necessariis, acquieverunt. Nulli civium quidquam ademit: Abstinuit alieno, ut si quis unquam: ac ne concessas quidem ac solitas collationes recepit. Et tamen nemine ante se munificentia minor. Cum enim ex instituto Tiberii, omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus, aliter rata non haberent, quam si eadem issdem et ipsi dedissent, primus omnia praeterita uno confirmavit edicto, nec a se peti passus est. In caeteris vero desideriis animum hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret, negans oportere quenquam a sermone principis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super coenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: Amici, diem perdidi. Clementiam usque eo produxit, ut amplissimi ordinis duo, cum adversus eum conjurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit primo: post deductos in spectaculum sacum, utrinque assidere jusserit; petitoque ex industria Mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem, uni atque alteri commiserit, quibus perculsis, et constantiam mirantibus diceret, Videtisne potestates


242

fato dari, frustraque tentari facinus potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem quoque Domitianum parantem insidias, flens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei, et jam haberet, ut particeps potestatis. Hujus tempore mons Vesuvius in Campania ardere coepit, incentiumque Romae, sine nocturna requie, per triduum fuit. Luex quoque quante vix unquam antea. Quibus malis cunctis remediorum generibus subvenit. Bona oppressorum incendio et cineribus (nam duae urbes Herculanum et Pompeii penitus obruebantur, Plinius etiam senior novae rei spectator improvidus) quorum haeredes non exstabant, restitutioni afflictarum civitatum attribuit. Delatores partium vaenire imperavit, partim in asperrima insularum avehi.

Dio tantum cineris jactatum in aere narrat, ut pervenerit in Africam, Syriam et Aegyptum, introierique Romam, et solem obscuraverit, gigantium imaginibus in aere velut confligenibus, ut dixeris laetatos Daemones, quod tantum nuper hominum ad inferos Judaico bello rapuissent, ac mox Tito defuncto Domitianus plurimas esset Tartaro inferias missurus. Inter haec enim morte praeventus est Titus, majore hominum damno quam suo, anno aetatis altero et quadragesimo. Hujus mors adeo provinciis luctui fuit, ur orbem velut parente orbatum deflerent.

FLAVIUS DOMITIANUS.

DOmitianus patri fratrique dissimilis, qualem esset Principem daturus, adolescentulus adhuc ostendit. Absentibus enim illis in bello Judaico, stupris ac libidinibus Caesarem egit; Domitiam Longinam tum Aelio Lamiae abductam contrectatasque multorum nobilium uxores narrant. Uno die supra XX urbana officia aut peregrina distribuit: Mirari se Vespasiano dictitante, quod non et sibi successorem mitteret. Quum fidem quorundam ducum tentasset, spernique a senioribus juventam suam cerneret, usurpata antea imperii munia omisit, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus; studiumque literarum, et amorem carminum simulans, quo velaret animum, et fratris aemulationi subduceretur, cujus disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.

Patre defuncto nunquam cessavit insidias struere fratri clam, palam: quoad correptum gravi valetudine, priusquam plane efflaret animam, pro mortuo deferri jussit. Initio principatus, quotidie secretum sibi horarium sumsit, nec quicquam amplius quam muscas stilo convixit: Ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit, a Vibio Crispo: Ne musca quidem. Domitiam uxorem, Paridis historionis amore deperditam, repudiavit: intraque breve tempus impatiens discidii, quasi efflagitante populo, reduxit. Circa administrationem imperii aliquamdiu varius et mirus modestiae simulator, mistura pene aequabili vitiorum atque virtutum, tandem virtutes, quoque in vita deflexit, inopia, ut volunt, rapax, metu saevus.

Multa in communi rerum usu non sine causa novavit. Interdixit histrionibus scenam, intra domum saltem exercendi artem, jure concesso.

Castrari mares vetuit. Jus diliguenter et industrie dixit, tanta magistratuum censura, ut neque modestiores unquam, neque justiores exstiterint.

Scripta famosa abolevit, non sine auctorum ignominia. Caecilium Rufinum Quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit senatu. Probrosis faeminis jus capiendi legata, haereditatesque ademit. Incesta Vestalium varie et severe exercuit. Inter initia liberalis, omnes circa se acriter monuit, ne quid sordide facerent.

Fiscales calumnias, magna calumniantium


243

poena repressit; ferebaturque vox ejus: Princeps qui delatores non castigat, irritat.

Bibliothecas incendio consumtas, petitis undique paresertim Alexandria exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri, procul positi, spicula ejus transvolarent. Sed in nullius virtutis tenore permansit. Atrox caedibus, quod Astrologorum arte comperto suo exitu, omnia metueret, bonorum supplicia agere coepit, ac more Caligulae, dominum se Deumque dicere. Erat autem non solum magnae, sed et callidae inopinataeque saevitiae. Neminem enim vere et ex animo dilexit, prater paucas mulieres: quanquam eum se diligere simulabat semper quem maxime interfectum cupiebat.

Praeter alios complures, vel nulla, vel levi de causa damnatos, etiam in Christianos saeviit, inter quos Johannem Apostolum in Pathmon relegavit insulam, ubi ille divinam revleationem vidit, acuendis deinde omnium piorum mentibus editam.

Flavium Clementem patruelem suum, cujus filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat, illato Christianismi crimine et ipsi et uxori ejus Flaviae Domitillae, porpinquae suae, tantum non in ipso ejus consulatu interemit: Domitillam in Pandatariam seposuit. Aquilium quoque Glabrionem, qui cum Trajano magistratum gesserat, accusatum praeter caetera ejusdem criminis, per invidiam interfecit. Conquiri jussit et Davidis, Judaeorum quondam regis posteros, interque eos Jesu Christi propinquos. Sed edoctus, ad caelestem eos dignitatem per humillima quaeque adspirate, dimisit impunitos, cum jam plurimos, quod in mores Judaeorum Christianorumve transissent, aut vita, aut facultatibus spoliasset. Quo maxime facto maturavit sibi exitium. Nam occiso Clemente, octo mensibus tot fulgura facta, nuntiataque funt, ut exclamaverit: Feriat jam quem volet. Tactum de caelo Capitolium, quod iterum sub Tito arserat, magnoque ipse studio reparaverat. Tactum et Flaviae gentis templum, quod impius divinitatis raptor oexstruxerat: item Domus Palatina et cubiculum ipsius: Atque etiam titulus e basi statuae triumphalis excussus vi procellae in monumentum proximum decidit.

Exhaustus operum ac munerum impensis, stipendioque quod militibus adjecerat, tentavit quidem ad relevandos castrenses sumptus, militum numerum diminuere: sed cum obnoxium se Barbaris per hoc animadverteret, nihil pensi habuit, quin praedaretur omni modo bona vivorum et mortuorum, usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Senatores plerosque instructo omnibus velut funebri convivio, in quo pueri in lemurum et spectrorum formam compositi ministrabant. praesenti mortis metu exterruit. Furens etiam libidine, foedum ejus exercitium Graecorum lingua vocabat <gap desc='Greek word'/>, nec Juliam Tito fratre genitam incestare exhorrebat. Quibus ejus vitiis, ac maxime injuria verborum, qua se scortum vocari dolebat, accensus L. Antonius, curator Germaniae superioris, imperium corripuit. Quo per Nobranum Appium et L. Maximum strato acie, Domitianus longe tetrior, in omne hominum genus, etiam in suos, ferarum more grassabatur. Sub eo C. Julius Agricola, socer Cornelii Taciti, historiarum scriptoris, britanniam edomuit, et calsse circummissa, insulam esse primus romanis affirmavit, incognitasque ad id tempus alias insulas, quas Orcades vocant, invenit, subegitque. Contra in Moesia Daciaque et Germania Pannoniaque amissi exercitus, temeritate aut per ignaviam ducum, aliquot militares viri cum cohortibus expugnati et capti. Cum ergo posceretur ore vulgi dux Agricola Domitianus virturibus infensus, et quo obscurior in iram, eo irrevocabilior, venen o virum intercepit,


244

Festinatae mortis, inquit Tacitus, grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clauseum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum faeminarum exilia et fugas. Nero tamen subtraxit oculos jussitque scelera, non spectavit, praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et aspici, cum suspiria senatus subscriberentur: cum denotantis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, a quo se contra sudorem muniebat. Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae conjuravere plerique, impulore Parthenio procurante cubiculum, adscita etiam in consilium tyranni uxore Domitia, ob amorem Paridis cruciatus formidante, Domitianum multis confodiunt vulneribus, anno imperii XV, vitae XLV. Senatus gladiatoris more funus efferri, eradendumque nomen decrevit.

Nocte quae caedem antecessit, ita est exterritus, ut e strato prosiliret: Longinus Proculus in Germania palam praedixit, qua die esset periturus, Apollonius Thyanaeus Pythagoricus Magus, ea hora, qua Domitianus Romae occidebatur, inscenso apud Ephesum saxo proclamavit: Recte Stephaen; euge Stephane, percute homicidam: percussisti, vulnerasti, occidisti. Paucos ante menses Cornix in Capitolio elocuta est, <gap desc='Greek words'/>. Nec defuit, qui ostentum sic interpretaretur:

Nuper Tarpeio, quae sedit culmine cornix,

Est bene, non potuit dicere: dixit, erit.

Ipsum etiam Domitianum ferunt pro certo Habuisse, quandoquidem erat somniis divinisque deditus, beatiorem post se laetioremque portendi reipubl. statum. Sicut sane brevi evenit, abstinentia et moderatione insequentium principum.

Quarto Domitiani anno decessisse narrat Eusebius Marcum Euangeliographum, cum primus Aegyptiis salutarem doctrinae caelestis facem intulisset, successore Aniano. Duodecimo ejusdem principis anno successisse Anacleto, secundo Romanorum Episcopo, Clementem, cujus Paulus Apostolus sua ad Philippenses epistola meminit.

Vixerunt eo tempore, sed longe dissimili studio, poetae, Junius Juvenalis, M. Valerius Martialis, Statius Papinius. Philosophi, interque eos Epictetus, urbe et Italia ejecti sunt.

COCCEIUS NERVA.

HActenus Romae, seu per Italiam orti imperatores: hinc advenae, ipso CHRISTI anno centesimo. Unde compertum est (verbis loquar Victoris Aurelii) urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva Cretensi prudentius, magisque moderatum? In Epitome tamen sua Victor Narniensi genitum oppido tradit. Extrema aetate apud Sequanos cepit imperium legionum arbitrio, metuensque Domitiani, quem vivere atque affore, rumor ferebat, a Parthenio ejus interfectore confirmatus est. Cum in curia a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Areius Antoninus, vir acer, eique amicissimus conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum gratulari se ait Senatui, et populo provinciisque: ipsi autem nequaquam, cui satius fuerit malos semper principes eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subjici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum: qui cum mereriomnia praesumunt, si quiquam non extorserint, atrociores sunt ispis quoque hostibus. Statuas Domitiani aureas argenteasque sustulit; ex quibus grandis pecunia redacta est, sibi ullas poni vetuit. Quotquor rei erant fecti impietatis, aut Christianismi, seu ritus exteni, absolvit, nec ejus criminis quenquam accusari promisit. Omnes enim accusabantur


245

ab omnibus, adeo ut Fronto consul diceret, malum esse habere imperatorem, sub quo nemini licet quidquam facere: sed multo peius, cum omnia licet omnibus facere. Itaque hoc Caesaris indultu Johannes etiam Apostolus e Pathmo Ephesum revertitur, ac Deo plenus Euangelium suum, Apocalypsin et Epistolas edit, scripta perpetuam seculis lucem datura. Jam tum enim haereticorum semina pullulabant, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat. Nam post Simonem Magum, et Menandrum Samaritas, qui satanica pollentas virtute miraculorum, deitatem sibi asseruerant vanissime, dejectus eo consilio diabolus, Nicolatas, Ebionaeos, Cerinthianosque produxerat, Christianismi velatos titulo, ut Christo seu verae Dietatis, seu incorruptae ac perfectae humanitatis laudem detraherent. Etenim Gerinthus Christum quasi dissolvit, alium dicens Jesum visibilem in creaturis Dei maximum, alium Christum invisibilem, qui in eum caelitus devolarit. Ebionaei vere pauperes mentis ac sapientiae, Christum e Josepho et Maria natum, virtutibus profecisse, nec in ipso, sed legis Mosaice observantia stiam salutem docuere. Nicolaitae cum Cerintho altas jactarunt revelationes, libertatemque carne abutendi per Christum paratam nugati, Johannis Apocalypsi, caeterisque scripturis enervati sunt. Quo deinde inter initia Trajani defuncto, haereticorum colluvies primum Christianimi virginitatem, puram eousque et illibatam, maculare licentius occoepit, cum jam universus Apostolorum coetus contagia hujus vitae caelestibus gaudiis commutasset.

Caetera quoque Nerva aequissimum se civillissimumque principem praebuit. Quicquid enim poenae nomine tributis accesserat, remisit; afflictas civitates relevavit: puellas puerosque natos parentibus egenis, sumtu publico per Italiae oppida ali jussit. Cumque egeret pecunia, maluit sua, demtis tantum maxime necessariis vendere, quam subjectis onerosus videri. Calpurnium Crassum, promissis ingentibus animos militum pertentantem, satis habuit Tatentum relegare.

Cum interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, vehementer obstitit, dictitans aequius esse mortem subire, quam autoritatem imperii foedare, proditis potentiae sumendae autoribus. Sed milites, neglecto principe, requisitos, Petronium Stephanumque uno ictu, Parthenium vero demtis genitalibus, et in os conjectis jugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio Aeliano, quem, ut antea Domitianus, praetorio praefecerat Nerva. Ille scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia nefandos pessimosque mortalium peremissent. Quare intelligens imperium nisi a superioribus, rebustioribusque corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, egregium ratus metiri quantum queas, neque ambitionibus agi praecipitem, praesertim in dominatione, cujus adeo cupidi mortales sunt, ut eam vel ultima senectute sitiant. Igitur in Capitolium adscendit, ibique magna voce; quod felix faustumque sit, inquit, senatui populoque Romano, mihique ipsi, M. Ulpium Nervam Trajanum adopto. Is tum traeerat Germaniae, quantusque Nerva consilio esset, virture sua patefecit electus. Ad eum Nerva sua manu scripsit:

<gap desc='Greek section'/>

q. d. Telis nate tuis lacrymas ulciscere nostras.

Itaque Trajanus, quanquam Vervae propinqui non deerant, tunc Caesar, ac postea Imperator factus est. Nec enim ille conjunctionem sanguinis anteposuit publicae utilitati, neque eum deterruit, quod Trajanus, nec Italus nec Italicus, sed natione Hispanus esset. Censebat enim


246

virtutem cujusque non patriam aestimandam. Cum eo tribus eixit mensibus.

Nam dum, suggerente ira, in quendam nomine Regulum voce maxima inclamaret, sudore correptus, eoque refrigescente cum horrore sebri, vitam finiit anno LXV, imperio acto annum unum, menses IV, dies IX. Die quo interiit, solis defectio facta est.

M. ULPIUS TRAJANUS.

TRajanus apud Agrippinam Coloniam suscepto imperio, diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem, plerisque approbavit. Domi sanctus, in armis fortis, utrobique prudens, in amicos liberalis, et tanquam vitae conditione par, qui amari se mallet a civibus, quam honoribus affici. Studiosus optimi cujusque ac bellicosi, simpliciora ingenia ac eruditissimos, quamvis ipse parcae erat scientiae, moderateque eloquens, juxta diligebat. Quae omnia eo majora videbantur, quoniam per multos atque atroces tyrannos, perdito prostraroque statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo innocentiae fidens, uti praefectum praetorio, Saburanum nomine, cum insigne potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: Tibi istum ad munimentum mei committo, sirecte agam: sin aliter, in me magis, quod moder atorem omnium vel errare minus fassit. Quin etiam vinolentiam, quo vitio, uti Nerva, angebatur, prodentia molliverat, curari vetans jussa post longiores epulas. Amicis eum culpantibus, quod nimis circa omnes comis esset, respondit; Talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset. Par fuit Plotinae conjugis ejus modestia, quae cum primum ingrederetur Palatium, conversa ad multitudinem; Talis huc ingredior, inquit, qualem me exituram spero. Eaque sic se gessit in principatu, ut justa reprehensione caruerit: Verum honorem non in spelendore titulorum, sed in judiciis reposuit hominum; magnisque nominibus se fecit parem etiam dum recusavit.

Gloriae appetentior, veterisque superstitionis pertinacior fuit Trajanus. Cum enim a Jove se accepisse imperium somniaret, ingessit senatui, de priscis religionibus tuendis, vetuitque hetaerias, id est sodalitates esse. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros Christianismus late tenebat, Deorum templa desolabantur, victimarumque jam rarissimus emptor inveniebatur. Igitur multi omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque etiam sexus vocabantur in periculum: inter quos Simon Cleophae, Domini Jesu cognatus, anno aetatis CXX, cruci suffixus apud Jerosolymam. Ignatius Antiochenus Episcopus Romam perductus, cumque in itinere multas Ecclesias missis libellis confirmasset, bestiis objectus est. Clemens Romanorum Episcopus pro fide, ut volunt, decollatus. Qui dira vellet effugere supplicia, coasctus maledicere Christo, et Caesaris imagini, numinumque simulachris thrue ac vino supplicare. Qui renueret, qualecunque esset, quod fateretur, de sola pervicacia puniebatur. Fatetur C. Plinius Junior, Bithyniae Proconsul epistola ad Trajanum, nihilde Christianis se comperisse aliud, quam quod soleant stato die ante lucem convenire, carmenque christo quasi DEO dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obtringere: sed ne furta, ne adulteria committant, ne fidem fallant, ne depositum appellati abnegent. Rescripsit Trajanus; conquirendos non esse: si deferantur et arguantur, puniendos: sed supplicanti diis romanis, veniam ex poenitentia dandam. Quo edicto etsi ardor persecutionis quodammodo est restinctus, tamen malecupientibus Christianismo, non minor nocendi relicta occasio.

Ergo qui bellum cum Christo gerebat, bellis, dum vixit, exagitatus est, nullo fructu vel suo, vel Reipubl.

Quinquennium bellavit cum decebalo


247

Dacorum rege, qui Domitianum ad tributa adegerat. Er subegit quidem, sed tanto Romanorum sanguine, ut obligandis vulneratis lintea deficerent, propriumque imperator scinderet paludamentum. Pontem immensi operis Danubio imposuit, ejusque reliquit pilas ostentationis causa, cum nulli transitus usui esset. Occiso tandem Decebalo, provincia trans Danubium facta in his agris, inquit Eutropius, quos Taiphali habent, et Victophali et Theruingi. Ea provincia decies centena millia in ciecuitu tenet. Dio ibidem Getas ponit. Trajanus, quia teneri non poterant, reliquendos esse liberos censuit. Circa id tempus Palma, praefectus Syriae, Arabiam Petraeam cepit. Trajanus editis Romae spectaculis, in quibus decem quandoque millia ferarum cecidere, totidem gladiatorum millia certarunt, conjuratisque aliquot vel punitis, vel benevolentia mitigatis, nova bella Armeniis Parthisque excitavit, eo quod rex Armeniae, non a se, ut dicebat, sed a Partho diadema accepisset, sed revera ambitione sola incensus. Expeditiones istae fecliciter primum cessere. Armeniam recepit, occiso, qui eam occupaverat, Pharnace Syro, aut, ut eum Dio vocat, Phartamasire, Albanis regem dedit.

Iberorum reges et Sauromatarum, et Bosphoranorum, et Arabum, et Osdroenorum, et Colchorum, in fidem accepit. Adiabenos, Marcomedos, magnamque Persdis regionem occupavit, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessenos vicit. Progressus ad mare rubrum tres ibi fecit provincias, Assyriam, Armeniam et Mesopotamiam. In mari rubro classem instituit ut per eam Indiae fines vastaret. Ideo senatus optimum appellavit, et triumphos, quotquot vellet agere, decrevit.

At Deus horribili et stupendo terraemotu concussit Antiochiam, dum ibi hibernat Trajanus, qui Ignatium civitatis illius Eipscopum occidisset: cujus mali contagium ad totum orbem pertinuit, ob frequentiam mortalium, Caesaris causa eo congregatorum, qui plerique mille mortium generibus periere, interque eos et Pedo consul romanus.

Imperator ipse ab ignoto quodam per fenestram extractus, tanto metu egit sub dio, ut cessante terraemotu, per multos dies nulli se duderet tecto committere: Nihilominus ineunte vere rediit ad bellum Parthicum, pedesque anteivit milites, ut alacriores sequerentur, professus si junior esset, in Indiam se trajecturum: interdum longius se processisse, quam Alexandrum jactans. Sed dum navigat Oceanum, et reversionem versus Romam parat, omnia quae ceperat, maximo tumultu deficiunt, praesidiis, quae apud gentes eas reliquerat, dejectis caesisque. Igitur Lucium Quietum et Maximum contra rebelle smittit: Maximus praelio superatus occidit, Lucius Nisibin, Edessamque recuperavit. Seleucia ab legatis capta et incensa est. Ipse dato Parthis rege, in Agarenos movet. Sed frustra. Nam vix vulnera effugit ipse, et quoties in hostes impetum faceret, tonitura, turbines, fulmina in copias ejus jaculabatur Deus, coenantibus muscae involabant in pocula et catinos. Quare irritus consiliorum, paulo post in morbum incidit, quem alii a veneno, alii a sanguine fuisse volunt. Dio ait et apoplexia, et aqua intercute eum laborasse. Sic perlatus Selinuntem, urbem Ciliciae, illico interiit, cum imperasset annos novendecim menses sex, dies XV, frustrque tot pericula inglorius adiisset. Nam Parthi quoque regem sibi impositum detestati, jam iterum suis moribus regebantur. Judaei vero excitata rebeliione, duce quodam Andrea, Romanos pariter atque Graecos concidbant, occisorum quoque carnes gustare non abhorrentes. Multos a vertice discidere medios, multos objecere bestiis, multos etiam certare inter se coegerunt, ita ut interierint ad ducenta viginti millia hominum. Praeterea in Aegypto Cyproque, Aretemione duce, Cypriorum


248

caedes consimilis facta est, ubi desiderata scribit Dio ducenta quadraginta millia. Ex quo fit, ut Judaeo in Cyprum venire non liceat. Sed Judaei vicissim et ab aliis, et maxime a Lucio et Turbane subacti sunt. Aurea domus Neronis Romae, et Pantheonfulmine conflagrarunt. A Romanis inter divos relatus Trajanus, solusque omnium intra urbem sepultus est, erecta columna ingenti, servataque deinceps acclamatio principum: Sis felicior Augusto; sis melior Trajano.

Imperante Trajano, cum Apostoli Christi omnes, post centesimum corporalis ejus adventus annum obdormiissent, non cessavit tamen Prophetarum et Euangelistarum, multo minus doctorum pastorumque vis et diligentia. Nam supererant adhuc Apostolorum discipuli, qui prophetiae, linguarum, santionumque donis pollebant, inter quos Eusebius Quadratum numerat, cum Philippi Euangelistae siliabus. Item Polycarpum, Clementem, Papiam, Onesimum, plurimosque alios, angusta pagina neutiquam memorandos.

Inter gentes naturali rerum variarum scientia floruere, Plutarchus Chaeronensis, Trajano familiaris, in Philosophia, omnique literarum genere apprime versatus: Dion item Prusaeus seu Chrysostomus orator, Lucianus, aliquando Christianus, mox post facinora Atheos, et omnis irrisor religionis, Plinius Junior, Suetonius Tranquillus, L. Julius Florus, Cornelius Tacitus historiographi Julius Frontinus Geometra. Coeperant et sermones spargi inter Christianos, autore imprimis Papia, parum divini et caelestes, quibus Traditionum Apostolicarum titulus falso paretexebatur: qui cum tempore invalescentes, multis errorum materiam ansamque praebuere.

AELIUS ADRIANUS.

AELius Adrianus consobrina Trajani genitus, non tamipso volente, quam conjugis ejus Plotinae artibus imperium est adeptus. Occultata enim Trajani morte, Plotina testamentum, quo Adrianus erat haeres scriptus, signavit, eamque ob causam maximos deinde ab eo honores tulit. Sumpto apud Syriam, cui praerat, imperio, et a Senatu firmato, quos suspectos habehat, sustulit, interque eos Palmam, Celsum, Nigrinum, Lucium, quatuor consulares, viros egregios, minuendique odii suo interfectos jussu abjuravit. Pace ad Orientem composita, Romam regressus, aurum coronarium et alia, quae fisco debebantur remisit. Deficientibus his nationibus, quas Trajanus subegerat, Mauri, Sarmatae, Britanni movebantur, Aegyptus seditionibus aestuabat, Lycia ac Palaestina rebelles animos efferebant. Quare pacis cupidissimus, omnia trans Euphratem ac Tigrim reliquit, exemplo (ut dicebat) Catonis, qui Macedones liberos pronunciavit, quia teneri non poterant. Psamatossirim (sic Spartianus vocat hominem) quem Trajanus Parthis regem fecerat, quod eum nion magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus regem dedit. Oprimos quosque e Senatu in contubernium imperatoriae majestatis adscivit. Aegros amicorum, etiam libertinos visitavit, solatiis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit: omnia denique ad privati hominis omdum fecit. Militem quasi bellum immineret, exercuit, tolerantiae documentis eum imbuens, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est, larido, caseo et posca; exemplo Scipionis Aemilani, et Metelli, et aurtoris sui Trajani. Sic restituta militari disciplina, Britanniam petiit, in qua multa correxit, murumque per octoginta millia passuum primus duxit; qui Barbaros Romanosque divideret. Septicio Claro, praefecto praetorii, et Suetonio Tranquillo epistolarum magistro multisque allis, qui apud Sabinam uxorem, injussu ejus familiarius se tum egerant, quam reverentia regiae domus postularet, successores dedit:


249

uxorem ipsam, ut morosam et asperam, tunc quidem retinuit, ac postea ad mortem adegit, palam dictiantem elaborasse se, ne ex eo ad humani generis perniciem quicquam procrearet. Vitiosissimum putant, quod omnia amicorum occulta exploraverit, necfere cuiquam servait fidem, adjungentes de puerorum amore, et nuptarum adulteriis. Nec magnam clementiae laudem habuit. Apollodorum Architectum, errores ejus in aedificando liberius carpentem occidit, cum alios inferioris sortis haud gravatim audiret, et anum, si regnare vellet, audiri se tantum non imperantem, statim admitteret: Quod ipsum Philippo Macedoni accidisse Plutarchus memorat. Sed erat revera varius, multiplex, multiformis: ad vitia et virtutes quasiarbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidu, triste, lascivum (verba sunt Aurelii Victoris) et ad ostentationem sui insolens, callide obtegebat; continentiam, facilitatem, clementiam simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat. Acerrimus ad lacessendum pariter ac respondendum seriis, joco, maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto: prorsus ut medditatum crederes adversus omnia. Atheniensium sudia moresque hausit non sermone tantum, sed et caeteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictor, memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites; absentes quoque nominibus recensere. Immensi laboris, quippe qui provincias omnes pedibus circumierit, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeretque ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium seu docorandorum in cohortes centuriaverat. Nullo adducebatur frigore, nullo calore, ut capite adoperto esset. Venationibus ad reprehensionem usque addictus. Borystheni equo suo monumentum construxit, inscripto epigrammate. Professores omnium artium, ut doctior, risit, contempsit, obtrivit: eosdem, si professioni suae inhabiles videbantur, ditatos saepe honoratosque a professione dimisit. Floro poetae scribenti ad se;

Ego nolo Caesar esse,

Volitare per Sicambros,

Amobulare per Britannos,

Scythicas pati pruinas:

Rescripsit:

Ego nolo Florus esse,

Ambulare per tabernas,

Latitare per popinas,

Culices pati rotundos.

In colloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detenstans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatis, quasi servantes fastigium principis, inviderent: servis tamen libertisque suis minimum indulsit.

Cum judicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum, sed Jurisconsultos, et praecipue Julium Celsum, Salvium Julianum, Neratium Priscum, aliosque: quos tamen senatus omnis probasset. Eos quos pauperes et innocentes vidit, ditavit sponte: quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. Servos a Dominis occidi, lenonique aut lanistae quenquam vendi vetuit. Sacra Romana diligentissime curavit, Graeca etiam: Christianismum et Judaismum non contempsit modo, sed et excindere conatus est.

Pro eversa Jerosolyma aliam circa eum locum urbem condidit, quam de se Aeliam Capitolinam appellavit, adjuncto Jovis Capitolini templo, ubi quondam sancta Dei domus steterat. Eacontumelia, et quod mutilare genitalia prohiberentur, irritati Judaei, rebellionem diu agitarunt, effossisque per Palaestinam cunciculis et cryptis subeterraneis, in apertam seditionem proruperunt, non destituti auxiliis eorum, quibus talia quaestui fore sperabantur.

Accessit incitamentum furoir Barcochabus,


250

id est stellae filius, qui postmodum Barcotzbas, hoc est, filius mendacii dictus est, quod promissam Judaeis libertatem minime praestitisset. Mota semel gente, per orbis provincias sparsa, totus pene orbis bellis ardere visus est, innumerique a Judaeis mortales vel caesi, vel facultatibus exhausti sunt. Sed Adrianus, evocato e Britannia Julio Severo, lento eos bello, fameque praesertim edomitos, ad extremum exitium coegit. L. eorum arces munitissimae, vicique nongenti octoginta quinque funditus eversi, caesa in excursionibus praliisve hominum quingenta octogenta millia, demtis qui fame, morbo et igni perierunt. Nec incruenta tamen Romanis fuit victoria, adeo ut Adrianus non auderet scribere Senatui, Ego quidem et exercitus valemus. Exinde Judaeis patriam suam nec e specula licuit intueri, milesque praesidiarius Jerosolyma in perpetuum eos arcuit, nec nisi numerata pecunia, ut modicum ibi flerent, admisit.

Atque haec sane cruentae et infideli nationi, non absque Christi et Prophetarum vaticiniis, ita contigere.

At Christianos Caesar, magicis artibus et superstitioni addictus, nihil mirum si oderit. Igitur multi sub eo mortem haud inviti adiere, adeo ut Arrius Antoninus in Africa eis diceret, o miseri, nonne laqueos et praecipitia ipsi habetis? Veruntamen hunc impetum Principis eruditi mitigarunt Quadratus Episcopus, et Aristides Philosophus, Athenienses ambo, scriptis pro Christianismo apologiis clari: quibus Herennii Graniani praesidis Asiae, accessit testimonium, iniquum arbitrantis, quenquam nisi crimine probato, populi acclamationibus ad supplicium dari. Quare in hanc sententiam Minutio Fundano edictum misit, jubens in omnibus civitatibus etiam templa sine simulacris fieri: sed prohibitus ab iis, qui consulentes sacra, repererant omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, et templa reliqua deserenda, decretum induxit.

Caeterum cupiente Adriano fatum producere, Antonius se pro eo ad voluntarium exitium caeteris retractantibus, obtulit. Quo ex Magorum sententia, aut immolato, aut submerso, furens ejus amore Adrianus, divinis eum coli honoribus voluit. Interim mortuo Aelio Caesare, quem adoptaverat, cuique primo, antequam imperaret, Caesaris nomen fuerat datum, cum ipse jam animo parum valeret, Aurelium Antoninum successorem creavit, necato Serviano sororis suae marito et nepote Fusco, quod id aegrius ferre viderentur. Antoninus Annium Verum et M. Antoninum adoptare jussus est. Pius dictus postea, sive quod socerum fessum manu sublevavit, sive quod multos Senatores Adriano, sub findem saevienti eripuit. Servianus moriens precatus est, ne Adrianus cum percuperet, finem vitae reperiret, idque evenit. Nam cruciatu membrorum fere omnium confectus, crebrose interficiendum ministrorum fidissimis precans obtulit, ac ne in se ipsum saeviret, custodia carissimorum servatus est, donec cibis semet noxxis perderet, exclamans illud prevulgatum: Multi medici regem perdiderunt. Et:

Animula, vagula, blandula,

Hospes comesque corporis,

Quae nunc abibis in loca?

Pallidula, rigida, nudula,

Nec ut soles dabis jocos?

Vixit annis septuaginta duobus, imperavit viginti uno, mensibus undecim. Praefectum praetorii habuit Similem nomine, qui impetrata dimissione, ruri reliquos septem vitae annos conquievit, ac sepulcro inscribi haec verba praecepit:

Hic jacet Similis, cujus aetas multorum annorum fuit, ipse septem duntaxat annos vixit.

Adrianus in mole a se nominata conditus est, ac invito fere senatu consecratus.

Episcopi Romani sub eo viguere Alexander, Sixtus et Telesphorus. Telephoro


251

quadragesimalis jejunii, Alexandro lustralis aquae sactionem, Sixto Trisagii decantationem circa mysteria attribuunt.

Christiani apud Jerosolymam tunc primum e gentibus Episcopum legere Marcum: Judaei patria ejecti et Christianismo imbuti, patrias consuetudines promptius tunc Christiana libretate commutarunt.

Agrippa Castor Gnosticorum deliramenta confutavit.

Claruit illis temporibus Ptolemaeus Alexandrinus Astronomus, Philegon Trallianus, Olympiadum supputator, libertus Adriani, ejusque librorum editor. Arrianus Nicomediensis Historiographus, A. Gellius noctium ATticarum rhapsodus, aliis Agellius dictus; Favorinus Arelatensis, qui Adriano se cedere eruditione dicebat, quod XXX legiones haberet. Atque hi scriptis orbem erudiebant. Haeresibus contra eum maculabant Basilides Alexandrinus, Saturnius Antiochenus, Carpocrates, et feralis illa Gnosticorum turba, pestes et portenta humani generis, atque ipsius Satanae excrementa, quorum pudenda dogmata vel referre horrescit animus. Aquila Ponticus ob exprobratas Astrologiae vanitates, Christianorum desertor, sacrum codicem post LXX interpretes, in Graecam linguam transfudit.

Fuerunt Adriani temporibus fames, pestilentia, terraemtous, quibus Nicomedia et Nicaea Bithyniae, Nicopolis et Caesaraea, Palaestinae urbes, conciderunt. Uscuduma Mysiae de Caesaris nomine Adrianopolis appellata, Aquisgranum in Germania conditum.

ANTONINUS PIUS.

TIto Aurelio Fulvo Antonino Pater fuit Aurelius, et Gallia transalpina, avus maternus Arrius Antoninus bis consul. Fuit forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nitidae literaturae, mitis, largus, alieni abstinens, alter quasi Numa Pompilius. Pius a Senatu cognominatus, nihil temporibus suis asperum fecit, nisi quod communi errore Principum minus Christianis aequus fuit; donec Justini et aliorum Apologiis placaretur. De uxore ejus Faustina multa dicta sunt, ob nimiam libertatem, et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt: Tanta enim diligentia subjectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes quasi sua essent, curaret. Unus tantum senator sub eo proscriptus, Atilius Trajanus, affectatae tyrannidis reus, senatu puniente: a quo conscios requiri vetuit, filio ejus in omnibus semper adjuto. Salaria multis subtraxit quos otiosos videbat accipere, dicens; Nihil esse sordidius, imo crudelius, quam si remp. is arroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. Unde etiam Mesomedi lyrico salarium imminuit. Rhetoribus autem et Philosophis per omnes provincias et honores et stipendia detulit. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nec ullas obiit expeditiones, nisi quod ad agros suos profectus est in Campaniam, dicens: Gravem esse provincialibus comitatum Principis, etiam nimis parci; Et tamen ingenti autoritate apud omnes gentes fuit. Cum in urbe propterea sederet, ut undique nuncios (medius utpote) citius posset accipere, parens seu patronus magis, quam Dominus Imperatorve putabatur.

Ad eum Indi quoque et Bactri, et Hircani legatos misere, de controversiis inter se judicem poscentes.

Seditiones ubicunque factas, non crudelitate, sed modestia et gravitate compressit.

Pacorum regem Lazis dedit. parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis literis repulit. Abgraum ex Orientis partibus sola authoritate deduxit: solusque omnium prope Principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit, cum Scipionis sententiam frequentaret:


252

Malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. Britannos per Lollium legatum urbicum submovit, et Mauros ad pacem postulandam coegit: Germanos quoque, et Dacos, atque Judaeos rebellantes contudit, per praesides ac legatos.

Successorem viventi bono judici nullum dedit, nisi Orphito praefecto Urbi, id petenti. Vini, olei, et tritici penuriam, per aerarii sui damna, emendo, et gratis populo dando sedavit Inter alia etiam hoc civilitatis ejus argumentum est, quod, cum domum Valerii Omuli visens, miransque columnas prophyreticas, cum requisisset, unde eas haberet, atque Omulus ei dixisset: Cum in domum alienam veneris, et mutus, et surdus esto, patienter tulit.

Periit febri anno septuagesimo, Imperii XXIII: sed quasi adolescens desideratus est, commendata genero Marco Aurelio Antonino Republica, quam divitem etiam de suo egens ipse reddiderat. Collapa terrae motu Rhodiorum Asiaeque oppida, Cyzicum praesertim, mirifice instauraverat.

Eo imperante visus est in Arabia jubatus anguis, major solitis, qui se a cauda medium comedit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum. Quatuor praeterea Leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Signum puto mausuetudinis inusitate, quam imperatores ejus temporis praestitere, sicut frumen tum in arboribus secutae vilitatis cum pestilentia, quae inutiles reddidit fruges.

Foecunda etiam aetas eruditorum fuit, invitante studia liberalitate principum.

Polycarpus Smyrnensis Episcopus, Justinus e Philosopho Christianorum doctor, hegesippus historiographus, bene de ecclesia scriptis merebantur: Hyginus Romanorum Episcopus etiam sanguine pro veritate fuso. Cui successit Pius, a quo sancita Paschati dies dominica et mox Anicetus, undecimus Romanorum Praesul, quo sedente, Polycarpus Romam Romam venit, et Marcionem, Cerdonis discipulum, sibi ccurrentem, Satanae primogenitum appellavit. Is enim audebat asserere alium immitem DEUM legis et prophetarum auctorem, alium patrem JESU CHRISTI. Prodibat et Valentinus haeresiarcha, mira Deorum portenta et ceremonias nefandas commentus.

Naturalis sapientiae laude excellebant Galenus medicus Pergamenus, Maximus Tyrius, Apollonius Chalcidicus, Taurus Berytius Philosophi, Pausanias Caesariensis, descriptor Graeciae, Aelianus variae Animaliumque historiae auctor.

M. ANTONINUS PHILOSOPHUS.

MArco Antonino pater Annius Verus fuit, qui in praetura decessit. Ipse, ob maximas ingenii dotes, datus ab Adriano est Antonino Pio adoptandus, cum Lucio Vero Aelii silio, quem ne capesseret imperium, mors abstulit luxu diffluentem. Lucius Verus a M. Antonino statim in socierarem assumptus, aequale cum eo gessit im perium. Atque hi primi duo Augusti appellati sunt, sed moribus diversissimis. In marco tantum Philosophiae studium fuit, ut adscitus jam in imperatoriam dignitatem, tamen ad domum Apollonii et Hermogenis Rhetoris discendi causa veniret. Audivit et Sextum Chaeronensem, Plutarchi Nepoten, Herodem Atticum, Junium Rusticum, Claudium Maximum, et Cinnam Catullum, praesertim Stoicos. Itaque serius et gravis fuit, sine tristitia, frugi sine contumacia, verecundus sine ignavia. At Lucius parum ingeniosus ad literas, delitiarum et luxuriae erroribus quatiebatur, nisi quatenus se, pro consensu imperii, ad Marci mores egit. Marci filiam duxit Lucius Lucillam, Marcus Anniam Faustinam, consobrinam suam. Adepti imperium ita civiliter se ambo gesserunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret. Mala ex inundatione Tiberis


253

gravissima, sua cura et praesentia temperarunt. Mox Lucius ad Parthicum bellum ivit, quod Vologesus, caeso Romanorum exercitu, inferebat, fugatoque Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.

Eo missus dicitur a Marco, ne vel in urbe ante omnium oculos peccaret, vel, ut parsimoniam peregrinatione addisceret; vel, ut timore bellico emendatior rediret, vel, ut se imperatorem esse cognosceret. Sed nihil profecit. Verus enim postquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit, adulteriis etiam et juventuris amoribus infamatus. Bellum per legatos gessit. Inter eos Avidius Cassius adorientem se Vologesum fortiter sustinuit, desertumque tandem a sociis, et terga vertentem insecutus, Seleuciam et Ctesiphontem venit. Seleuciam super Hydaspen fl. sitam, cum quadringentis millibus hominum cepit, eaque incensa, regias Vologesi, quae in urbe Ctesiphonte erant, solo aequavit.

Statius Priscus in Armenia res prospere gessit, Artaxatis captis, unde Parthici et Armeniaci Caesares appellati. Confecto sane bello, Lucius, regna egibus, provincias comitibus suis dedit regendas. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit post quinquennium, et pariter cum fratre Antonino, triumphavit. Fuit ejus fati, ut in eas provincias, per quas rediit Romam usque, luem secum deferre videretur. Et nata fertur pestilentia in Babylonia (ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit,) atque inde Parthos orbemque complevisse. Nihilominus, quasi non parthicum, sed histrionicum bellum egisset Lucius, fidicinum, mimorumque et praestigiatorum secum greges duxit, contempta morum fratris sanctitudine.

Composito Oriente, ad bellum Germanicum profecti sunt ambo imperatores, Marcus et Lucius, diu eorum, qui aderant, arte suspensum, ut finito demum Parthico geri posset. Ejus tantus terror erat, ut undique sacerdotes Antoninus acciret, peregrinosque etiam ritus impleret, ut ait Capitolinus. Unde haud dubie factum, ut Melitensem legionem e Christianis conscriberet, quorum opera praecipue vicit, cum antea Christianos, Philosophorum instinctu, velut numinum contemptores, ac novae maleficaeque superstitionis reos, interficiendos curasset. Qua persecutione (quam quartam numerant inter atrociores) Justinus Philosophus Christianus scripta defensione altera; Polycarpus Smyrnensium Episcopus, restincto licet pr mirachulum rogo; Pius et Anicetus Episcopi Romani, Photinus pastor Lugdunensium, Attalus, Blandina, et complures, in Galliis praesertim, alii diversis suppliciorum generibus consumpti sunt.

Quorum equidem sanguinem perpetuis bellis contagiisque ultus est DEUS, donec principem, caetera laudatissimum frangeret, et ad veriores de religione cogitationes adigeret. Quippe ab armis nusquam quies erat: praeter Orientem per Illyricum, Italiam, Galliamque bella fervebant: terraemotus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus mortales atteri solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante saevierit. Tant Romae etiam pestilentia erat, ut vehiculis cadavera exportarentur, multique ex proceribus interirent. Cum Aquileiam venissent Augusti, plerique legatos misere, defectionis veniam postulantes. Et Lucius quidem, quod pars exercitus interiisset, redeundum esse censebat; Marcus fingere Barbaros existimans poenitentiam, ne tanti apparatus mole premerentur, instandum. Denique transcensis Alpibus, longius processerunt, composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. Gentes enim omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant,


254

ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri, Quadi, Suevi, Sarmatae, Latringes, et Buri: hi aluque cum Vistovalis, Sosibus, Sicobotes, Roxolani, Bastarnae, Alani, Peucini, Costoboci. Pacata Pannonia, quod urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem destinatus est. Sed non longe ab Altino subito correptus morbo, quem apoplexiam vorcant, cum triduo mutus vixisset, periit, non sine rumore, tanquam veneno esset interceptus a Faustina, Marci conjuge, ipsove Marco, priusquam insidias ipsis structas perageret. Undecim annis cum ipso imperaverat Marcus, vitique, ut fratris, et celaverat, et defenderat.

Post ejus obitum solus Rempubl. tenuit, multo jam melior et feracior ad virtutes. Bellum Marcomannicum, quantum nulla unquam memoria fuit, magna tum virtute, tum felicitate transegit. Instante sane adhuc pestilentia, et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, et gladiatores, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae. Emit et Germanorum auxilia contra Germanos. Et ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum fecit in foro Trajano, in quo praeter vestes, et pocula et vasa aurea, etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Tantumque auri redactum, ut reliquias belli ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emtoribus, ut si quis vellet emta reddere atque aurum recipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit emta, vel reddidit. Marcomannos tandem et Jazygas, in ipso transitu Danubii, glacie adstricti, delevit, et captam ab iis praedam provincialibus reddidit. Posthac praelium acre, bellum ingens cum Quadis fuit, ex quo victoria, praeter spem, solius DEI beneficio provenit.

Cum enim interclusi a Quadis Romani pugnarent fortiter, atque inteirm barbari differrent praelium, certi eos calore et siti perituros, quos circum occupatis locis omnibus ita obsidebant: ad Imperatorem extrema metuentem venit praefectus praetorianorum, aiens, Nihil esse, quod Christiani, quorum una legio in castris militet, impetrare precibus non possent. Ab illis petendas supplicationes pro salute sua, et totius exercitus. Fit, quod erat necesse. Imploratus a Christianis DEUS, statim univresas Romanorum copias recreavit copiosissimo imbre, et Barbaros fulmine et tempestatibus prostravit. Pars eorum consugiebat ad Romanos, pars praelio occidebatur, pauci fuga evasere. Legio exinde fulminatrix est dicta, remque ita gestam Imp. Antoninus publice notam fecit, atque exinde Christianos poenis liberavit, constituto accusatoribus eorum supplicio, accusatis ad honores aditu aperto. Dion ab Aegyptio quodam Arnuphi preces factas refert, seu ignarus rei Christianae, seu quod illud nomen Tribuno forte legionis fuit, quem Magum esse Dion opinatur. Julius Capitolinus simpliciter, Marcum preces junxisse indicat, dum inquit: Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. Ex devictis gentibus infinitos in Romano solo collocavit, voluitque Marcomanniam et Sarmatiam provincias facere, et fecisset, nisi avidius Cassius, exstinctum aut invalidum ratus Antoninum, in Oriente rebellasset, Faustina ut quidam dicunt, volente, quae de amriti valetudine desperaret. IS omnia quae intra Taurum montem erant, brevi suarum partium fecit, Divum jam Marcum appellant. Relicto ergo Sarmatico Marcomannicoque bello, in Orientem vertit expeditionem Imperator, sed Cassius, comperto vivere Antoninum, statim cum filio interfectus est, caputque ejus allatum, quo nihil exultans Antoninus, humari illud extemplo jussit. Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit Antiochensibus, qui multa in eum pro Cassio dixerant. Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit; apud multas etiam philosophiae


255

vestigia reliquit. Apud Aegyptios civem se egit, et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. Faustinam suam adulteriis infamem, in radicibus montis Tauri, subito amisit morbo, laudavitque etiam, dissimulata ejus impudicitia. Monitus olim, ut repudiaret eam, si non occideret, dixisse fertur: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem: memor se imperium accepisse per eam. Orientalibus rebus ordinatis, Athenis fuit, ubi omnis doctrinae professores annua conduxit mercede, ad omnium gentium utilitatem. Inde revectus Romam, militibus togas imperavit, sententiam Platonis semper in ore habens; Florere civitates, si aut Philosophi imperarent, aut Imperatores philosopharentur. Erat famae suae curiosissimus, et requirens ad verum, quid quisque de se sentiret emendans quae bene reprehensa viderentur. Tantae tranquillitatis, ut vultum nunquam mutaret moerore vel gaudio: philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat, et undique ipse collegerat. Fisco in causis compendii nunquam judicans favit. Cum populo non aliter egit, quam est actum sub civitate libera. Fuitque per omnia moderatissimus, in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis: fecit que ex malis bonos, ex blonis optimos. Jus magis vetus restituit, quam novum fecit, habuitque secum optimates et Jurisconsultos semper, quorum et autoritate et periculo jura dictavit, cumque iis non solum bellicas res, sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, saepius dicens: Aequius est, ut ego tot et talium amicorum consilium sequar, quam ut tot et tales amici meam unius sequantur voluntatem. Comitiis frequenter interfuit, nec unquam recessit de curia, nisi consul dixisset: Nihil vos moramur, Patres conscripti. Sederi in civitatibus vetuit in equis, sive vehiculis', lavacra mixta submovit: mores matronarum composuit diffluentes, et juvenum nobilium. Nihil propere agebat, ratus nec minimis in rebus errorem Principis calumnie vacare. Militibus aliquando donaria petentibus negavit, quod diceret, ex sanguine parentum ipsorum propinquorumque exactum iri. Gladiatoribus non concessit dimicare nisi obtusis gladiis, ne innocentes oculos sanguine pollueret.

Cum iterum ejus praesent am exposceret Sarmatia, in administratione belli obiit, triennium rursus cum Sarmatis, Marcomannis, Hermunduris, Quadis, praeliatus, ac semel integrum diem, conflictu acerrimo, quo victor tamen exstitit. Cum decumberet, ridens res humanas ad amicos dixit: Quid me fletis, et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? Recedentibus ingemiscens ait: Si jam me dimittitis, vale vobis dico, vos praecedens. Interrogans cui filium Commodum commendaret, respondit; Vobis, si dignus fuerit et Deo. Dio compertum sibi scribit, non morbo, sed a medicis, filio gratificantibus, peremptum, quod tamen, ut alia propinquorum vitia, dissimularit, tribunoque militum signum postulanti responderit: Abi ad orientem: ego enim jam ad occidentem commeo. Ita anno imperii octavo decimo, aevi validior, Vendobonae obiit, vitae LVIII, maximo gemitu mortalium omnium. Denique qui sejuncti in aliis, Patres et vulgus, soli omnia decrevere, templa, columnas, sacerdotes. Felix Imperator, nisi filium habuissent.

Philosopho hoc imperante, Philosophiae, tum caelestis, tum humanae studia ut maxime viguerunt.

Illam propagarunt et scriptis et moribus, praeter Polycarpum et Justinum, Theophilus Antiochenus, Melito Sardianus, Apollinaris Hierapolitanus, Dionysius Corinthius, Pinytus Cretensis, Episcopi, qui partim contra gentes, partim contra Haereticos tum surgentes, ut Hermogenem, Montanum,Cataphrygas et Encratitas, eruditione divina pugnarunt. Quibus addo Soterem et Eleutherum Romanos Episcopos, quorum


256

ille nuptias a Sacerdotibus benedicendas statuit, hic rogatu Lucii regis, in Britanniam Euangelizatores destinavit. Vigebant autem adhuc dona linguarum, prophetiae, curationum, resuscitabantur mortui, fiebant plurima admiranda ad gentes fide imbuendas.

Hanc, humanam puto sapientiam, Antoninus Imperator imprimis excoluit, itemque Athenaeus Naucratites, Sulpitius Apollinaris, Apuleius Afer, Magus et Philosophus, Philostratus Lemnius, Cornelius Fronto Orator, Poliaenus et Hremogenes rherores, Oppianus Cilix Poeta.

L. COMMODUS ANTONINUS.

COmmodo Antonini filio (alii gladiatore natum ferunt, quam famam Faustinae impudicitia firmavit, et mores Commodi) multi disciplinarum magistri nihil profuerunt, quo minus turpis, improbus, crudelis, libidinosus fieret. Tantum valet aut ingenii vis, aut eorum, qui in aula institutores habentur. Auspicium crudelitatis dedit anno aetatis duodecimo cum tepidius forte lotus, balneatorem in fornacem conjici jussit. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, detinuit pessimos quosque, et submotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris mollitiem restitutis, popinas et ganeas in palatinis semper aedibus fecit, neque unquam pepercit vel pudori, vel sumptui, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. Profectus cum patre ad Germanicum bellum, eo consumto, legibus hostium addictus, id remisit, Romamque triumphans rediit. Ad provincias regendas homines misit vel criminum socios, vel a criminosis commendatos. In senatus odium ita venit, ut et crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret, fieretque ei contemptui vicissim.

Crudelis vita Commodi Quadratum et Lucillam ejus sororem compulit, ad ejus interfectionem adspirare, non sine praefecti praetorio Tarruteni Paterni consilio. Datum est negorium peragendae necis Claudio Pompeiano, Lucillae et genero et adultero, qui ingressus districto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorupit: Hunc tibi pugionem senatus mittit, detexitque facinus fatuus, nec implevit, multis cum eo participantibus causam. itaque interfectus ipse primo, deinde reliqui conjurati, Lucilla soror Commodi in exilium exacta, post etiam necata, uti et Crispina Augusta: Domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus, Quintilii Maximi filius, specie mortis ad defectionem diceretur evasisse: et in multos alios varie est saevitum.

Posthaec Commodus nunquam facile in publicum processit, neque quicquam sibi nunciari passus, nisi quod Perennis praetorio praefectus antea secum tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset, persuasoque Commodo ut deliciis vacaret, ipse curis incubuit Reipublicae, imperiumque Commodi ad tempus tutum praestitit. Hac lege vivens Commodus, per Ulpium Marcellum Britannos, murum, quo disterminabantur, transgressos, maximis affecit incommodis: Ipse interim cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque delectu, cumque trecentis exoletis, quos forma disceptatrice conciliaverat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. Perennis cuncta sibimet vindicans, res etiam in Sarmatia bene gestas per alios duces, in filium suum referebat. Sed qui tantum potuit, delatus ad exercitus Britannicos, quod seditionis eos insimularet, immissis mille quingentis militibus, deditus est a Commodo laceratusque, cum se potuisset per praetorianos tueri, quibus praeerat, nisi audacia, ut solet, pravo et cooperto sceleribus defuisset. Et in potentia successit Cleander; in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis ea dignitate functus scribitur. Mutabantur enim praefecti praetorii


257

per horas ac dies, viginti quinque Consules in unum annum legebantur. Omnia Cleander pecunia venditabat, revocatos de exilio ornabat dignitatibus, res judicatas rescindebat. Byrrhum sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque quae fiebant, in suspicionem affectati regni traxit; aususque occidere est, multis aliis, qui eum offendebant, pariter interemptis. Sed et illi dignus tandem vitae finis impositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus, fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, periisset, nec eam tum invidiam, populo saeviente, Commodus ferre potuisset, plebi propter annonam etiam tumultuanti, ad poenam donatus est, cumque eo Apolaustus et alii aulici liberti. Cleander inter catera etiam concubinas Commodi constupravit, de quibus et filios suscepit, quipost ejus interitum cum matribus sunt interempti. In hujus locum Julianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis affecit tyrannus.

Per id tempus tanta fuit pestilentia, quantam se nunquam cognovisse ait Dio, qui tum vixit. Interiisse saepe uno die ad duo millia hominum, multosque sub omni fere imperio Romano necatos a maleficis hominibus, acus venenis oblitas mercede in alios jaculantibus, quod malum etiam Domitiani temporibus extitit. Interea Commodus Felix, Pius, Hercules, Amazonius, Exsuperans, sexcentisque aliis titulis appellabatur, Romamque immortalem, fortunatam, Coloniam suam, orbem terrarum nominabat, seculum suum aureum. Usque adeo insaniebar scelus. Immiti prorfus feroque ingenio, adeo quidem, ut debiles pedibus aegrosque in urbe omnes, etiam senatores, unum in locum contraherer, formatosque in gigantium modum, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi Dracones dirigerentur, sagittis conficeret. Gladiatores specie depugnandi crebro trucidavit, cum ipse ferrum obtectum veronibus plumbeis vibraret. Sed metu incusso, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, in feras belluasque convertit ferociam, quarum multa millia manu sua occidit, validus quidem ad haec, alias debilis et in firmus. Impudentiaetantaet fuit, ut stercora cibis misceret, ac muliebriter indutus in amphitheatro saepissime biberet. Cum illi saepe pugnanti, ut Deo, favisset populus, a militibus classiariis universum interimi praeceperat, irrisum se ratus haud immerito. Incendisset et urbem, nisi eum Aemylius Laetus praetorio praefectus deterruisset. Queis rebus cum insatiabilem sanguinis cuncti horrescerent, conjuravere in eum ipsi custodes, ut nihil tyrannidi fidum appareat. Primo eum Marcia concubina veneno petivit, anno regni tertio fere atque decimo: cujus vi frustrata per cibum, quo se casu repleverat, autore medico, participe factionis, jam minax in Palaestinam perrexit. Ibi ab Laeto et Electo immissus validissimus palaestrita Narcissus, compressis eum faucibus exstinxit, anno vitae tricesimo secundo. Quo cognito, senatus populusque hostem Deorum atque hominum vocantes, radendum ejus nomen sanxere: confestimque praefecto urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur. Commodus omnibus incommodus, saevior Domitiano, nec purior Nerone, sicut fecit, sic passus est.

Sub eo Capitolium fulmine ictum, et templum etiam pacis a Vespasiano conditum; Bibliotheca et libelli ad principatum pertinentes, pene omnes conflagrarunt.

Ex tanta peste aliquid boni Deus elicuit. Etenim Commodus in gratiam Marciae concubinae, quam temere deamabat, Christianis pacem, a patre Antonino datam praestitit. Itaque valde aucta est Ecclesia accessione multorum, genere etiam et opibus praestantium. Supererant et Euangelistae, quorum unus Pantaenus Indis Christum praedicavit, et apud eos Matthaei Euangelium, a


258

Bartholomaeo illuc Apostolo delatum, reperit. Eleutherus duodecimus Romae Episcoporum, tunc fertur morte non violenta obiisse. Successit Victor, severitatis intempestivae, qui non consentientibus in tempus Paschale, quod diei Dominicae plures adstringebant, anathema dixit, revocante eum ab hac importunitate Irenaeo, Lugdunensi Episcopo, Polycrate autem pro Asiaticis, decima quarta Luna Pascha agentibus, dimicante. Ea tempestate Aristides Adrianaeus orationes, Julius Pollux Onomasticon, Dion Calisius Nicaenus, nocturni monitoris jussu, ut ait, historiam Romanam scirpsit, spacio annorum XXII. Tatianus Encratitarum, Montanus Cataphyrgum, Apelles, Florinusque et Blastus, Marcionitarum sectam propagarunt.

HSLVIUS PERTINAX, Et DIDIUS JULIANUS.

PUblio Helvio Pertinaci pater libertinus fuit, qui eum dedit erudiendum Sulpitio Apollinari: post quem idem Pertinax Grammaticam professus. Sed cum in ea minus proficeret quaestus, per Lollianum Avitum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit. Ita militari industria Consulatum, ex consulatu Syriam, Moesiam, Daciam provincias, tandem praefecturam urbis meruit. Intersiciendi Commodi conscientiam non fugisse fertur: patrato facinore, Q. Aemylius Laetus praefectus praetorii et Electus cubicularius, ad eum venerunt, confirmatumque in castra duxerunt. Illic Pertinax milites alloquutus, donativum eis promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Electo testatus: eademque nocte, a Senatu Imperator appellatus est. Petenti signum prima die Tribuno dedit, Militemus: exprobrans utique segnitiem temporum superiorum. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt, statimque de Imperatore mutando cogitarunt. Timebatur enim militia sub sene Imperatore. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros venderet, et concubinas; exceptis iis, qui pr vim Palatio videbantur inserti, cujus nundinationis pecuniam, quae ingens erat, militibus donativo dedit. Imperatorium sumptum, pulsis non necessariis, ad soliti dimidium retraxit, exemploque Imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia nata est utilitas. Amabat simplicitatem, communem se affatu, convivio, incessu praebebat. Filium ejus senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit, et de filio dixit, cum meruerit. Blandus tamen magis quam beneficus, moribus antiquis, ut qui Curios Fabriciosque aemularetur, immodice parcus, et in emendanda Republica, quae temporeegebat, et consilio, properus, fortunae se pilam, ut vocabatur, probavit. Cum enim non liceret amplius militibus rapere, aut Caesarianis libidinari, utrisque in odium acerbissimum venit. Cognito autem Falconem Cos. ad capessendum imperium armari, questus in senatu est, ad decies sestertium duntaxat se in aerario reperisse, ac nihilominus parem pecuniam cum Marco et Lucio dedisse praetorianis. Id cum falsum esse scirent milites, acrius accensa seditio est, ac Laetus occasionem nactus, q. pro Falcone eos corrupit. Quare ducenti ex iis subito in Palatium decurrunt, priusquam id Pertinaci nunciaretur. Ad quos ille cum nihil territus processisset, longa ac gravi oratione pene placatis, Tausius quidam, unus e Tungris, hastam in pectus Imperatoris objecit: Tunc precatus Jovem ultorem Pertinax, toga caput operuit, atque a caeteris confossus est. Et Electus quidem transfixis duobus cum eo periit, reliqui Palatini diffugerunt. Imperavit dies 85. vixit annos sexaginta. Mortuo Divi nomen decretum, acclamatumque, Patri pio, patri senatus, patri bonorum omnium. Caede Imperatoris


259

conturbata civitate, milites in castra reversi venale imperium turpissimo praeconio proposuerunt. Emit tandem et licitatione inhonestissima Flavium Suldicianum, socerum Pertinacis, vicit M. Didius Julianus, vir nobilis, juris peritissimus, factiosus, praeceps, regni avidus, pecuniosus, qui multas antea provincias rexerat, eruditione melior quam animo.

Senatu, seu blanditis, seu metu, in partes tracto, populum mitigare nulla ratione potuit. Nam post convicia et lapides in eum jactos, Pescenninum Nigrum, qui jam impreare dicebatur in Syria, ad urbis praesidium vocarunt. Invecti et vehementissime in milites, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent, aureos, quos digitis Julianus ostendebat, indignanter repudiarunt, succlamantes, Nolumus, non accipimus. Quod ut audivit Julianus, teneri ultra non potuit, quin proximos quosque interfici juberet. Populus ea re multo irritatior, non desinebat Juliano maledicere, Deos invocare, milites execrari. Ad extremum arma capiunt omnes, et in Circo diem noctemque jejuni transigunt. Tandem fame stimulante diffugiunt, externa audxilia praestolantes. Cum ergo nunciatum Juliano esset, Scverum cum Illyricis exercitibus defecisse, quem suspectum non habuerat, preturbatus ad senatum venit, imperavitque, ut hostis Severus renunciaretur, militibusque praestitueretur dies, ultra quem, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. Interim ipse omnibus assentari Romae, obviis arridere, multa libero homine, nedum principe indigna facere, conciliandae multitudini, sed frustra. Suspecta enim erant prudenti cuique immodica officia. Visae tum circa Solem tres stellae, claro die, tres principatus sibi invicem inimicos portendebant. Severus enim in Illyrico, Albinus in Britannia, Niger in Syria imperium sibi adversus Julianum afferebant. Albinum Serverus Caesarem dixit, ut securitatis impletum opinione in Britannia detineret. Ipse devincta sibi omni Europa, praeter Byzantium, Romam infesto agmine contendit, ubi milites desides, et urbana luxuria dissolutos, frustr Julianus in armis exercebat. Interim opintus Laetum fautorem esse Severi, ipsum Marciamque, pre quos Commodus interierat, interfecit: pureos etiam mactavit non paucos, (dirum facinus) ut per eorum exta et magorum ludibria futuros eventus expiscaretur. Crebro misit ad Severum, qui eum interficerent. Sed illi ad Severum transierunt. Tullius Crispinus praefectus praetorio, legatus ur classem produceret, repulsusque, ad Severum rediit. Sacer dotum deinde preces, virginumque Vestalium orans Didius, audivit a Fausto Quintillo, non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. Quare iratus, per milites Senatum ad obsequium cogere, aut obtruncare voluit. Sed mox mutato consilio, de participatione imperii egit, abnuente Severo, et praetorianos sibi literis conciliante. Tunc a Senatu capitis damnatus Julianus, nihil dixit percussoribus, nisi, Quid ego peccavi, aut, quem interfeci? Ita extenta damnatorum modo cervice, decollatur, caputque ejus in rostris ponitur, cum vixisset annos LX, imperasset dies LXVI. Corpus ejus a Severo uxori Manliae Scantillae, et filiae Didiae Clarae redditum: quae primo imperii die, quasi praesagientes ei imminens exitium, trepidae invitaeque in palatium transierant.

SEPTIMIUS SEVERUS.

SEverus Leptitanus natione Afre, juventam plenam furorum nonnunquam et criminum habuit. Cum adulterii causam diveret, absolutus est a Juliano Proconsule, quem postea antecessorem per milites occidit. Cum eum ex humili, per literarum et militiae officia, ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset. Omnia, inquit, fuit, et nihil expedit. Sed ipse se talem egit, ut nihil ei quidquam


260

expediret, cum eos ipsos pertimesceret, de quibus recte judicabat, quosque dignos imperio videbat, occideret. Quare octodecim imperii sui annos in caedibus fere et perpetuis bellis absumsit. Interfectores Pertinacis multavit morte, reliquos praetorianos occurrere sibi jussos exarmavit, et turbe ejecit. Ingressus Romam terrore magnifico, milites vastationem minantes secum traxit, urbemque ferae atque agrestis vitae replevit. Pertinacis deinde imago ingenti vanitate funerata, ipse inter Divos sacratus, pompa ethnicis digna superstitionibus, quam qui volet, ex Dione, qui interfuit, petat. Regnabat autem Pescennius Niger in oriente, Craeciamque cum Thracia et Macedonia, interfectis multis illustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans: a quo causa eorum quos occiderat, cum Aemyliano hostis est appellatus, permisso tamen exilio tuto, si ab armis vellet discedere. Erat Pescennius bellator egregius, disciplinae custos acerrimus, ut miserum se diceret Severus, quod imitari ejus disciplinam non posset, quem bello vicerat. Imperatori Pescennio cum quidam panegyricum recitare vellet; dixit ei: Scribe laudes Marii, vel Annibalis, vel alicujus ducis optimi, vita functi, et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudare irrisio est, maxime impreatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere. Ego vivus placere cupio, mortuus etiam laudari. Hic variis proeliis in Hellesponto, ad Cizycum, ad Nicomediam, tandem ad portas Ciliciae a Severianis victus; caput ejus pilo circumlatum est. Filios Nigri, quos antea captos suorum liberorum cultu habuerat Severus, in exilium postea cum matre misit, denique etiam occidit, Byzantinos triennii obsidione exhaustos, cum plurima fecissent, et passi essent fortiter, dedentes se, libertate privavit, militares crudeliter interfecit, urbem longe pulcherrimam nudavit moenibus, et quasi vicum ignobilem Perinthiis subjecit. Antiochenos, Palaestinenses, multasque alias ejusdem partis civitates, injuriit affecit et damnis. Senatores, qui cum Nigro militaverant, ducum vel tribunorum nomine, occidit, damnata in Nigrianis constantia, quam in suarum partium ducibus laudabat. Vastata deinde Arabia, non sine periculo totius exercitus, ob aquarum penuriam, Parthisque et Adiabenis, qui cum Pescennino senserant, punitis, redeunti Romam aliud civile bellum natum est Clodio Albino, in Galliis dominante, quem Caesarem antea dixerat. Hunc enim, cum per dolosas literas pertrahere in insidias atque interimere non potuisset, bello subigere decrevit. Fuerat quidem ei primum animus, Pescenninum Nigrum et Albinum sibi substituere: sed postea et filiis jam majusculis studens, et Albini apud senatum invidens amori, sententiam mutavit, atque illos utrosque bello oppressit, precibus maxime uxoris Juliae, insolentis ac impudicae, adductus. Et primo quidem conflictu Albinus potior fuit, contra duces Severi. Post Severus ipse cum quinquaginta militum millibus, ut par esset viribus, contra eum profectus acerrime, nec sine varietate fortunae, pugnavit, apud Lugdunum, tanto suo periculo, ut discissa chlamyde, districtoque gladio, in fugientes suos contenderet, ut vel pudore affectos sisteret, vel ipse una periret. Eo praelio tantum est sanguinis fusum, ut in fluvios influeret. Albinus semivivus ad Severum est deductus. Ejus caput abscindi, Romamque deferri jussit, prosecutus illud literis; senatui exprobrantibus amorem defuncti, et mox fautores ejus, inter quos multi principes civitatis, Hispanorumque et Gallorum proceres, interfecit, quorum bona publicata aerarium auxerunt. Ex ea proscriptione tantum filiis suis reliquit, quantum nullus Imperatorum. Genus Albini exstinxit; Commodum, propudium illud principis, odio senatus Deum appellavit,


261

ut appareret eum apertissime furere. Occidit sine causae dictione XLIII nobiles et summos viros, Narcissum quoque, Commodi strangulatorem, objecit leonibus, fratrem se Commodi et Marci filium professus, Bassianoque filio Antonini nomen imposuit.

Post haec bellum intulit Parthis, qui, Severo civilibus armis occupato, securi Mesopotamiam ceperant, Laeto Nisibin fortiter interim tuente. Illis Seleuciam et Babylonem desertas ademit, Ctesiphontem cum centum millibus hominum cepit, sed inopia commeatus excedere ea coactus, Atra urbem Mesopotamiae irrito conatu oppugnavit.

Ibi Julius Crispus, praetorianorum tribunus, cecinit Virgilii illud:

Scilicet ut Turno contingat regia conjux.

Nos animae viles, inhumata infletaque turba

Sternamur campis.

Et ob id interfectus est, pauloque post Laetus, quod carior esset militibus, quam Severus suis rationibus conducere putabat. Multos inter haec causis, vel veris vel simulatis, sustulit. Damnabantur cur jocati essent, alii cur tacuissent, alii cur pleraque figurata dixissent, ut quod esset Imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.

Plautianus tunc omnia poterat, nihil Severo minor, secretorum ipsius omnium conscius, omnium praedo, castrator civium Romanorum; Imperatoris ipsius Imperator. In eo itinere Palaestinis plurima jura fundavit. Judaeos fieri sub gravi poena vetuit; Idem etiam de Christianis sanxit; arcanos Aegyptiorum libros fere ex omnibus adytis sustulit. Christianos, velut delendarum factionum cupidus, horribiliter coepit vastare, unde praesertim in Aegypto et Thebaide, et ubique pene gentium praeclara martyrii et memoranda certamina conficiebantur, testantibus Deo fidelibus amorem suum, et principem hujus mundi coelestis expectatione gloriae superantibus. Inter eos nobiles sunt Leonides, pater Origenis, Alexandrinus, Philippus praefectus Aegypti, Irenaeus Lugdunensis Episcopus; et Apologia tunc pro Christianis ad Romanos magistratus scripta a Tertulliano.

Hic Severum ipsum a Proculo Christiano per oleum aliquando curatum narrat, quem proinde requisitum in palatio habuerit, usque ad mortem ejus. Addit: Sed et clarissimos viros, et clarissimas foeminas Severus, sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio ornavit, et populo furenti in os palam restitit. Addit Sulp. Severus, interjectis deinde annis XXX et VIII pacem fuisse Chrsitianis, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Aiunt Plautianum Christianis fuisse infensissimum, qui certe ultionis divinae conspicuum omnibus est documentum factus. Nam socer Antonini jam, et ex recenti odio major amicus Severi, quam antea, adeo ut exilio punirentur, qui Severo ipsi consenserant, in detrahendis statuis Plautiani, eodem anno peremptus est, quo juraverat Severus, nullum ab se malum Plautiano accidere posse. Dederat tantum Plautillae filiae suae Plautianus, quantum L reginis sat esset, nuptiae ejus apparatu plusquam regio erant peractae, ob omnibus colebatur, jurabatur per fortunam ejus, qui ipse interim metu futurorum tremeret ac palleret. Tandem Geta, frater Severi, moriens Plautiania acta enarrat, Antonius uxori ob impudentiam infensus, soceri increpationes ulcisci parat. Ita insimulatus conjurationis Plautianus subito interficitur, Plautilla relegatur, quam postea quoque Antoninus cum filio Plautiani necavit. Ita omnium rerum semper naturali quasi lege mutatio est, nilque infirmius, quam potentia sine virtute, alieno favore subnixa. Amici quoque Plautiani familiariores universi periere. Antoninus et Geta, hoc quasi paedagogo libreati, deinceps pro libidine agere, violare matronas


262

et pueros, pecunias praedari, imitari se invicem, et tamen odisse: qui mores Getaae primum, deinde et Bassiano exitio fuere. Severus indies crudelior habitus, implacabilis in delictis, ad eligendos tamen industrios quosque judicii singularis, latronum ubique hostis, quorum unus Bulas, homo callidissimus, elusis saepe ducibus Severi, tandem amicae suae indicio proditus, bestiarum esca fuit. Postrema Severi expeditio in Britannos suscepta, magis ne segnescerent legiones, quam necessitate urgente. Ibi amisit insidiis Caledoniorum et aquarum insalubritate ad L millia, coegitque ad foedus faciendum, et arma tradenda. Quod dum facit, pene a filio pone equitante est occisus, sed clamore stipatorum conversus vultu eum deterruit, increpatumque deinde, praesentibus Papiniano et Castore, nihil laesit amplius. Mox denuo in Britannos, qui defecerant, vertit impetum, licet doloribus excruciatus podagricis, lectica portaretur. Verum sic quoque militari vexatus seditione, qua filium Augustum creabant, animadverti jussit in omnes auctores facti, praeter filium, sedensque pro tribunali, Sentitisne, inquit, tanden, caput imperare, non pedes.

Denique ducto pr transversam Britanniam muro CXXX millium passuum, quem auxit Bassianus, periit Eboraci atroci morbo. Extrema ejus feruntur verba: Rempublicam ubique turbatam accepi, pacatam etiam Britannos relinquo: firmum imperium Antoninis meis, si boni erunt, imbecillum, si mali. Ad filios: Locupletate milites, caeteros omnes contemnite. In moechos asper foris, domi tenuit Juliam, adulteriis famosam. Parum boni Principis habuit. Senatus eum aut nasci non debuisse judicavit, propter crudelitatem, aut non mori, propter sucessorum ignaviam. Explevit pene annum XLVI vitae, imperii XVIII. Juliani nomen et ejus scripta aboleri voluit, quod unum effici nequivit. Tantum enim (Aurelii Victoris verba sunt) gratia doctarum valet artium, ut scriptoribus ne saevi mores quidem, ad memoriam officiant.

Ergo sub Severo, Principe literato, sacris literis eruditis claruerunt T. Flavius Clemens Alexandrinus, Septimius Florens, Tertullianus Afer, Minutius Felix, quorum adhuc nomen in praeclarissimis, quae reliquerunt, ingenii monumentis vivit. Viguit et Judas, qui Antichristi adventum in propinquo esse scripsit. Symmachus, post Aquilam et Theodotionem, sacri codicis tertiam versionem Graecam dedit, cum pietatis et simplicitatis amantiores, turbari potius plebem, quam aedificari istac avrietate judicarent. Narcissus Jerosolymae Episcopus, quam DEO carus esset, trium testium, qui jurati, falso eum turpitudinis insimulaverant, evidenti poena patuit. Nam unus igni, alter faedo morbo, tertius amissis luminibus, plane sicut imprecati sibi fuerant, perierunt.

Tunc et Alexander Aphrodisiensis Philosophus, et Papinianus Jurisconsultus in pretio fuere.

ANTONINU CARACALLA.

ANtoninum a Barbaro vestitu, quo et ipse et exercitus utebatur, et populus donabatur, Caracallam dictum fuisse scribit Spartianus, gratissima clarissimaque pueritia. Nam septennis puer, cum collusorem suum ob Judaicam religionem gravius verberatum audisset: neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum, diu respexit. Tertullianus eum lacte memorat enutritum Christiano. Egressus vro pueritiam, patris monitis restrictior graviorque, et vultu truculentior apparuit, prorsus ut eum quem puerum scierant, multi esse non crederent. Alexandrum Magnum ejusque gesta semper in ore habuit. Patre mox ipso superbior, fratrem Getam magna ejus humilitate despexit. Post patris mortem, apud milites conquestus circumveniri se fratris insidiis,


263

cum potiri ejus non posset ob fidem exercitus, quam duobus se libris Serveri jurasse dictitabat, dolo accitum, quasi arbitra matre inimicitias positurus, eum in ipso Juliae matris sinu interemit. Iisdemque diebus occisi sunt innumeri, qui fratris ejus partibus faverant: Dion ad hominum mulirumve XX millia fuisse tradit, et ex illustribus multos, maxime Papinianum, praefectum pratorii, dicentem non tam facile extusari parricidium, quam fieri. Ob quam causam, ait Aurelius, furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur: a quo post furore convaluit. Audiens posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur, sit Divus, dum non sit vivus. Ita utcunque rediit cum fama in gratiam parricida: milites enormibus stipendiis placavit. Julia ejus noverca laetari et ridere coacta nece filii. Haec forma privignum cepti postea, cum ejus praesentiae quasi ignaram se daret, intecto corpore, asserentique, vellem si liceret, uti petulantius multo (quippe quae pudorem velamento exuerat) responderet, libet? plane licet An nescis te Imperatorem esse et leges dare, non accipere? Ergo pro uxore habita, participem se imperii egit, nomenque ejus plerisque libellis et epistolis est appositum. Caeterum Bassinus ipse solis militibus comis atque humanus, reqliquos mortales omnes contemnebat, crebro jactans, pecuniam sibi soli esse oportere, ut eam largiretur militibus, praeterea nemini. Arguente eum Julia, quod nimios sumptus faceret, Bono animo es, inquit, mater; nam nobis, quam diu hunc habebimus (gladium ostentans) pecunia non deerit. Bonas artes, quas puer didicerat, Imperator factus, plane sprevit, et oblitus est, Aristotelis libros et sectatores, quod Alexandrum ab eo peremptum diceret, delere conatus, Alexandrinos certe, a quibus se irrideri cognoverat, crudelissime mactari jussit, totamque urbem militum ludibriis exposuit.

Abgarum, Osroenorum regem quasi amicitiae causa vocatum, in vincula conjecit, et Osroenen Rege destitutam cepit, itemque Rege Armeniorum usus est, quam ob rem Armenii arma capere, quam ad ipsum deficere, maleurunt. Atque exinde nemo ipsifidebat maplius, ut re ipsa cognosceret, quantae fraudi esset Imperatori, fraudem amicis facere.

Cum militibus etiam omnia servilia munera, pariter subibat, immemor interim officii Imperatoris ac disciplinae, quibus victoria maxime nititur. Ergo a Cennis, ut Dion vocat, seu Alemannis, ut Victor, prope Moenum amnem atroci praelio exceptus, magno preito emit, ut salvus se in superiorem Germaniam reciperet. Eorum uxores in pugna captae, cum interrogarentur, mallentne occidi, an vendi; responderunt, occidi: cumque essent venditae a Romanis, omnes mortem sibi consciverunt. Antoninus senatum irreverenter et contumeliose habuit, adulterinam monetam cudit, raro jus dixit, interdum bene potus; Magis et praestigiatoribus multum tribuit. Cum Commodi manes evocasset, audivit, <gap desc='Greek words'/>, perge ad supplicium. In occidendis feris et gladiatoria arte valde sibi placuit. Gladium quo fratrem interfecerat, Serapidi Deo Aegyptio consecravit, dignum Deo donum: sed gladius is caelesti igne deflagravit.

Posthaec exercitum in Parthos duxit, praetexens Artabanum negare sibi, quas pactus esset, filiae nuptias. Sed Artabanus fraudem Antonini verebatur. Quare de improviso irruens in confinia Mediae, Arbela subegit, sepulcra regum Parthorum, abjectis ossibus, subvertit; barbaris ultra Tigrim recedentibus, ut ad bellum se pararent. Interim in mediis militibus, quibus maxime fidebat, dum forte ex equo descendit ad naturae requisita, occiditur inter Carras et Edessam, astu Macrini, quem praetorio praefecerat; qui perspecto e quibusdam litris suo periculo, praevenire mortem sibi intentatam callide cogitavit. Macrinum


264

enim Antonino brevi successurum dixerat Alexandrinus Serapion, Christianus haud dubie, quem leoni objectum, cum ei fera pepercisset, Antoninus occidi imperaverat. Vixit annos XXIX. annos potentiae explevit VI et menses duos.

Per id tempus Origenes a continuis studiis Adamantinus appellatus, innotuit Alexndriae, communicatoque cum Heracla labore, quam plurimas divinas humanasque literas tradidit. Romanam quoque Ecclesiam, gubernante eam Zephyrino Episcopo, invisit, novasque sacri codicis versiones, unam Nicopoli apud litus Actium, alteram in dolio prope Jerichuntem repertas, usitatis jam translationibus conjunxit. Qua via, non tm faciliorem, quam perplexiorem mysteriorum sensum effecit. Cum ob tumultus Aegyptiacos Caesaream se recepisset, Demetrius Alexandrinus Episcopus vitio vertit Alexandro Jerosolymae, et Theoctisto Caesariae Pastoribus, quod homini non initiato gradu presbyterii, potestatem docendi in Ecclesia concessissent. Vrum illi hoc integrum esse Episcopis, ex veteri consuetudine confirmarunt.

Illis suppares fuerunt Beryllus Bostrensis in Arabia, Hippolytus, Ammonius et Caius Romanus, Cataphrygum confutator.

OPILIUS MACRINUS.

OCciso Antonino Bassiano, Opilius Macrinus Maurus, praefectus praetorio ejus, qui antea res privatas curarat, arripuit imperium, humili natus loco, et animi atque cris inverecundi. Odio Bassiani magis, quam sua virture movit senatum, cum omnibus una vox esset, quemvis magis quam parricidam, quam incestum, quam impurum habendum Imperatorem. Macrinus ficte, ut sunt homines, quod ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant, compulsum se ad imperium affirmabat, miliraribusque insidiis Bassianum interiisse. Et profuit pecunia, ut solet, cui innocentia pro desse non poterat. Suscepto igitur bello contra Parthos, Profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere: cui fini Diadumenum filium etiam appellavit Antoninum et Caesarem, gnarus quo favore Antoninum nomen esset, militibusque eam ob rem donativum dedit. Sed triduano et acri conflictu inferior, cum legatos de pace mittere, eamque ab Artabano velut redimere esset coactus, rumoribus de se adolescendi potestatem dempsit. Juliam Augustam cum initio blandius habuisser, ut comperit conviciis se ab ea impetitum, ejecit Antiochia, et mox in mortem egit. Nec pepercit aliis, ignobilitati ejus inopinaeque adeptioni imperii iniquis. Quare postquam se Antiochiam transtulisser, ac luxuriae operam daret, nec praeberet militibus, quantum Bassianus praeter consuertudinem indulserat, corrupti Maesae promissionibus milites (ea Juliae soror erat, uxoris Severi, expulsa ex domo aulica per Macrini superbiam) ad nepotem eijus Bassianum Varium, qui postea et Antoninus et Heliogabalus est appellatus, desciverunt. Macrinus audaciam miratus muliebrem, fimul etiam contemnens, Julianum praefectum ad eos obsidendos cum legionibus misit. Quibus cum Antoninus ostenderetur, Bassiani filius creditus, miro amore sui omnes implevit, occisoque Juliano, ad eum omnes transierunt. Commisso deinde praelio Macrinus ipse vincitur proditione militum. Maesa cum filiabus Semiamira, (cujus filius erat Heliogabalus) et Mammaea, fortiter suos in pugnam incitavit. Fugiens ergo Macrinus cum paucis, et filio Diadumeno, in vico quodam Bithyniae periit, homo asperior in milites, quam orienti fortunae expediret: Acer in suppliciis, Severique laudator. Adulterii reos semper vivos simul incendit, junctis corporibus. Delatores, si non probarent, capite affecit, si probaren, delato pecuniae praemio dimisit infames, Convivio suo literatos adhibuti,


265

ut loquens de studiis liberalibus necessario a nimia, cui addictior erat, ingurgitatione abstineret. Sed hic licet grandis natu, annum agens LIV, tantique exercitus Imperator, a puero, cujus ne nomen quidem ante audierat, oopressus est, mensibus ferme quatuor ac decem vix retento imperio. De filio ejus vere dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. Imperium enim ad id solum habuit, ut cum patre intersiceretur.

VARIUS ANTONINUS HELIOGABALUS.

SIc Varius Avitus, a Sacerdotio Dei Heliogabali Heliogabalus, quodque filium se Bassiani ferret, Antoninus dictus, potentiam invasit. Ejus unum facinus laudatur, quod cum publice privatimque ad literas Macrini plurimis esset in juriis affectus, de nullo supplicium sumpsit: in caeteris autem omnibus homo turpissimus et nequissimus fuit, eaque fecit et passus est, quae ne dici quidem vel audiri sine maximo pudore possunt. Sooemi seu Semiamirae matris quae ex Vario Marcello eum genuisse dicitur, aut, ut ipsa videri voluit, ex incesta cum Antonino consuetudine, ita deditus fuit, ut eam in sentum secum adduceret, nihilque sine ejus voluntate in Republ. faceret. Ingens ejus desiderium erat initio, sedex rumore, qui novis post tyrannos solet donare principibus, quique nisi ex summis virtutibus, non permanet, sed a multis etiam mediocribus principibus amittitur. Vota enim hominum ad crudelitatem festinant, atque id quod optant, verun esse concipiunt. Quod tunc etiam circa Heliogabalum accidebat, quo vix quisquam majoribus hominum studiis accepit imperium nec vicissim majoribus odiis amisit. Statim Heliogabalum suum, Syrum numen, in Palatino monte sacravit, id agens, ne quis Romae vel per orbem DEUS, nisi Heliogabalus suus coleretur. Dicebat enim Judaeorum et Samaritanorum religiones, et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Vendidit honores et dignitates tam per se, quam per omnes servos ac libidinum ministros. Pomponium Bassum et alios viros clarissimos occidit, quod suos ab iis mores examinari diceret. Bass etiam conjugem pulcherrimam sibi junxit, qua ob maculam corporis, ut dicebat, repudiata, Aquiliam duxit Severam, virginem Vestalem, cum nec vir auidem esset amplius, sed Hierocli, Zotico, aliisque, quos conquirebat, bene vasatis nuberet, perque omnia obscoena non dicenda quotidie volutaretur.

Quare milites pestem illam velari Imperatoris non ferentes, jecere sermones de Alexandro promovendo, consobrino Heliogabali (Sooemis enim mammaeae matris Alexandri soror erat) qui jam Caesar fuerat a senatu dictus, Macrino mortuo. Hic adopratus ab Heliogabalo solenniter, confestim omnium ad se animos traxit, adeo ut poeniteret mox adoptionis Varium, eo maxime nomine, quod impudicus non esset Alexander; percussores itaque ei immisit. Sed nihil agunt improbi contra innocentes, telaque aliis parata, tandem in ipsos homicidas vertunt: quod etiam tunc accidit. Nam rei indignitate adeo exarsere milites, ut aegre exorarentur, ne obtruncarent Sardanapalum. (Nam sic quoque ex moribus appellabatur iste Varius.) Hac ei conditione pepercerunt, si impuros homines et assentatores, quod illum ex stulto faciebant stultiorem, a se dimoveret, atque ad bonam frugem rediret. Ibi amotis aut necatis plerisque, ingenti precio reposcebat Hieroclem, hominem impudicisdsimum, et insidias indies novas Alexandro propagabat. Caedebantur idolo Syro humanae hostiae, despondebatur ei virgo Carthaginiensis Urania, immensa dote, quae ex toto imperio colligebatur. Nec erat ulla Heliogabalo vita, nisi exquirere voluptates. Canes jecinoribus anserum pascebat. Leones et Leopardos exarmatos, edoctosque per mansuetarios,


266

mensis adhibebat subito ad pavorem aut ridiculum excitandum. In calceamentis habebat gemmas, et quidem sculptas, quasi possent in calceis sculpturae artificum videri. Lupanaria domi amicis, clientibas et servis exhibebat. Nunquam minus quam centum sestertium coenabat, hoc est, argenti libris triginta. Jocabatur ita cum servis, ut eos juberet millena pondo sibi aranearum deferre, proposito praemio; collegisseque dicitur decem millia pondo, dicens et hinc intelligendum, quam magna esset Roma. Mittebat parasitis per cellarios salaria annua, vasa cum ranis et scorpiis, et serpentibus, atque hujusmodi monstris, digna certe et domino et ministris stipendia. Implebat etiam muscis, apes mansuetas eas appellans. Canes quaternos ingentes junxit ad currum, et sic est vectatus intra domum regiam. Semper sane aut inter flores sedit, aut inter odores pretiosos. Sexcenta secum vehicula ducebat, asserens, decem millibus Camelorum Persarum regem iter facere, et Neronem olim quingentis carrucis. Cum praedictum ei esset a sacerdotibus Syris, violenta morte periturum, sericos sibi laqueos, gladios aureos, turrim substratis aureis gemmatisque tabulis paravit, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere, et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic periisse. Nec quisquam facile sic periit, nemo turpius scilicet. Cum amandato ex urbe senatu et Ulpiano Juris consulto, Alexandro necem machinaretur, milites facta conspiratione, primum conscios ejus vario genere mortis, alios vitalibus exemptis necant, alios ab ima parte perfodiunt, ut mors esset vitae consentiens: post hoc in eum faciumt impetum, atque in latrina, ad quam confugerat, occidunt. Tractus deinde per publicum, annexoque pondere, ne fluitaret, in Tiberim abjectus est, ne unquam sepeliri posset. Occisa cumeo et mater, probrosissima mulier, et tali filio digna, cautumque ne unquam mulier in senatum ingrederetur. Vixit annos XVIII, exercuit infamem potentiam ultra triennium.

Ad eum Julius Africanus, Christianus historiographus, legationem suscepit pro instauranda Emmaunte, quae Nicopolis dicebatur, et impetravit. Callistus Romanae Ecclesiae episcopatum accepit, ab Apostolis decimus quintus.

ALEXANDER SEVERUS.

AUrelius Alexander Arcena Syriae urbe, patre Vario, matre Mammaea natus, ne unum quidem diem sponte sua transimisit, quo se puer non et ad literas, et ad militiam exerceret. Itaque Imperator adolescens creatus, amavit literatos homines, vehementer eos etiam reformidans, nequid de se asperum scriberent. Quamvis Senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi, et mirandam singularemque constantiam, contra militarem fastum, Severi nomen a militibus ei inditum est. Saepe enim legiones integras exautoravit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum unquam timuit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset, quasi tribuni vel duces de stipendiis militum abraderent. Miles, dicebat, non timet Imperatorem, nisi vestitus, armatus, calceatus, et satur, et habens aliquid in zonula: At mendicitas milituris ad omnem desper ationem vocat armatum. Removit omnes a Republica et a ministeriis, quos impurus ille Heliogabalus ex genere hominum turpissimo provexerat, neminem passus est in Palatio, nisi necessarium. Si de jure tractaret, aut de negotiis, solos doctos adhibebat, et disertos. Si vero de re militari, milites veteranos, ac bene meritos, et locorum peritos, maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis, quales in discept atione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani, vel exterarum gentium fecissent. Adorari se vetuit, blandius etiam appellantes, ut adulatores vel risit, vel abjecit. Invitos et non ambientes in Rempublicam collocandos


267

dixit, fures a Republ. pellendos pauperandosque, integros vero judices redimendos atque ditandos. Eunuchos tertium genus hominum esse, nec videndum, nec in usu habendum a viris, sed vix a foeminis nobilibus. Habuit in animo exoletos vetare, quod postea Philippus fecit: item omnibus officiis genus vestium proprium dare, et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dignoscerentur, simul ne servi ingenuis miscerentur. Sed hoc Domitio Ulpiano et Julio Paulo Juris Consultis, quorum consiliis maxime regebatur, displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad injurias. Moderationis tantae fuit, ut omnibus se blandum affabilemque praeberet. Objicientibusque nimiam civilitatem Mammaeae matri, et uxori memmiae, dicentibusque: Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti: respondit, sed securiorem atque diuturniorem. Milites quoque quos ostensionales vocabant, non pretiosis, sed speciosis vestibus ornabat: nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute esse, non in decore. Gemmarum quod fuit vendidit, dicens, gemmas viris usui non esse; matronas regias paucis contentas esse debere. Ad aurum colligendum erat attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cujusquam excidio. In Templis sane nunquam praeter quatuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bracteolam posuit, susurrans versum Persii, In sanctis quid facit aurum? Multis autem civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, ad instaurationem operum et publicorum et privatorum, pecuniam ex vectigalibus dedit. Ubi aliquos voluisset magistratus ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus: si non probasset, subiret poenam capitis. Dicebatque grave esse, cum id Christiani et Judaei facerent, in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. Assessoribus salaria instituit, honoresque nunquam vendi passus est, dicens; Necesse est ut qui emit, vendat. Ego non patiar, mercatores potestatum; quos si patiar, damnare non possum. Erubescco enim punire illum hominem, qui vendit, quod emit. Illi sunt promovendi, qui per se Rempublicam gerere possunt, non per assessores. Militares habent suas administrationes, habent literati; unusquisque hoc debet agere, quod novit. Vetronium Turinum, quem familiarem habuerat, convictum persuasos ab eo homines, quod omnia ad nutum suum Imperator faceret, eventusque petitionum venditos, ligari ad stipitem praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri jusserat, necari: praecone dicente: Fumo punitur qui vendidit fumum. Ovinio Camillo rebellionem molienti gratias egit, quod curam Reipublicae quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. Deinde in senatu participem imperii appellavit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, affecit. Ad expeditionem Barbaricam, ut secum iret, hortatus, et ambulando et equitando fatigatum, carpento imposuit. Tandem seu timore, seu vere abdicantem imperium, et mori paratum dimisit, commendatumque militibus ad villas suas ire praecepit. Talia egit matris atque amicorum, quos habebat, eximiorum consilio, ut vere scripserit marius Maximus: Meliorem esse Remp. et prope tutiorem, in qua Princeps malus est, ea in qua sunt amici Principis mali. Siquidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno, quamvis bono ulla ratione superari. Sed plurimum ei Christiana institutio profuit, cum mater ejus Mammeaea Origenem quoque, celeberrimum tunc Christianorum doctorem ad se accerseret, multosque in aula haberer Christianos. Quantum enim Christianis detulerit Alexander,


268

Lampridius ultro fatetur, cum non tantum eis privilegia narrat indulta, sed et Christo, et Abrahamo rem divinam factam in Imperatoris larario, adjunctis tamen Apollonio, Orpheo et id genus aliis, cum minori in larario Ciceronis, Achillis, et similium imagines colerentur. Voluisse etiam Christo Templum facere Alexandrum, eumque inter Deos recipere, nisi metuisset, reliqua templa omnia deserenda. Clamasse eundem saepius, quod a Christianis audierat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici jussisse: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Imo hanc sententiam usque adeo dilexisse, ut et in Palatio, et in publicis operibus praescribi eam curaret. Cumque publicum locum quendam Christiani occupassent, dicentibus popinariis sibi eum deberi, rescripsisse: melius esse ut quomodocunque illic Deus coleretur, quam popinariis dederetur.

Talis ergo cum esset domi et foris, iniit Parthicam expeditionem, tanta disciplina, tanta sui reverentia, ut non milites, sed senatores transire dicerentur. Vicitque potentissimum regem Artaxerxem, elephantos ducentem septingentos, ex quibus trecentos cepit, ducentos interfecit. E mille et octingentis falcatis curribus, ducentos in potestatem redegit. Centum et octoginta millia equitum fudit. Terrae Internamnanae, Mesopotamiae scilicet receptae, captivi Persis, sed acceptis preciis, redditi sunt. Ingens tamen clades etiam Romanis illata, sed quia Persae priores arma posuere, nec toto quadriennio campo se ausi committere penes Romanos victoria stetit. Actae sunt res feliciter, et in Mauritania Tingitana, per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum affinem Alexandri, et in Armenia per Junium Palmatum. Sola de hostibus capta limitaneis ducibus et militibus donavit, ita tamen si haeredes illorum militarent, dicens, attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent.

Posthaec ad Germanicum bellum profectus est, querens eam nationem imminere Reip. cervicibus, quae minusculis etiam Imperatoribus subjecta fuisse videretur. Cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abjici eas praecepit. Sed Gallicanae et Germanicae mentes severitatem hominis nimiam non tulerunt, hi praecipue, qui Heliogabali praemiis effloruerant. Ergo quiescente eo post convivium, ingressus miles Germanus, cum intervigilantem offendisset, recurrit ad contubernales, ratusque se non posse evadere, quod in tentorum principis irruisset, contubernales ad caedem exhortatur. Qui subito irrumpentes, in vico Sicila eum prope Moguntiam cum matre interficiunt, cum explevisset annos imperii XIII, vitae XXIX. Hanc mortem sibi a quodam praedictam contemsisse dicitur, professus plerosque insignes viros non quieta morte oppetiisse. Apud eum quanquam plurimum posset Ulpianus, praetorio praefectus, tamen nocturna militum irruptione confossus est. Sed Epagathus necis Ulpiani causa, remotus ab Alexandro in Aegyptum, tanquam ad eam mitteretur regendam, callide in Cretam retractus, ibique condemnatus poenam luit. Dioni quoque Historiographo, quod continenter Pannoniae praefuisset, infensi adeo erant milites, ut Consulatum ei in urbe tuto gerere haud liceret: dimissusque ob aegritudinem pedum, reliquum vitae in Bithynia deinde exegit. Ejus hic historia desinit. Erant et aln Alexandri familiares, et socii, discipuli Papiniani splendidissimi, Pompomus, Alphenus, Celsus, Venuleius, Modestinus, Africanus, Fabius, Sabinus, Callistratus, viri amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent, nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil fingerent, ad bonum facile consentirent.

Callistum vel Calixtum Romanae Ecclesiae Episcopum sancivisse: Urbanum argentea induxisse vasa, et praedia fundosque a Christianis oblatos recepisse, tradunt scriptores, sed non horum temproum, Eusebius nec martyrii Callisti


269

meminit, nec successoris ejus Urbani, quos tamen sanguinem pro Christo fudisse Damasus, et post eum marianus Scotus, Platina, Sabellicus, Nauclerus, aliique scripsere. Sed nobis ea, quae a suorum temporum historiographis nec fidem, nec probabilitatem habent, in literas mittere religio est.

JULIUS MAXIMINUS.

HActenus imperium Romanum a Romulo ad Septimium certatim evolans, Bassiani consiliis tanquam in summo constitit. Quo ne consfestim laberetur, Alexandri fuit. Abhinc dum domandi suos, quam subigendi externos cupidiores sunt, atque inter se armantur magis, Romanum statum quasi abrupto praecipitavere, quemadmodum Johannes Apostolus Apocalypsi sua globum montis ignitum, in mare populorum praecipitio ruentem vidit, ex quo pleraque gentium sanguine cruentata, naves Rerumpublicarum corruptae.

Etenim immissi in imperium promiscue boni malique, nobiles atque ignobiles, ac Barbari multi. Quippe ubi passim turbata confusaque omnia, neque suo feruntur modo, quique fas putant, uti per turbam, rapere aliena officia, quae regere nequeunt, quaeque inscientia bonarum artium foede pervertunt. Itaque abhinc Augusti semestres vel annui, plerique per biennium, ad summum per triennium vel sexennium, et vis fortunae licentiam nacta, postquam pene omnes flagitiis subacti sunt, etiam infirmis genere institutoque publica permisit, donec Christianismus rerum potitus fessum cladibus orbem sub Constantino restauravit.

Igitur occiso Alexandro, Maximinus Thrax, patre Gotho, matre Alana genitus, robore et virtute militari ad ducatum provectus, nondum senator, sine decreto senatus, primus e corpore militari Augustus ab exercitu appellatur, filiumque corpore pulcherrimum, animo deformem, sibimet socium dicit. Hic conciliatis omni arte militibus, cum propter ignobilitatem generis contemni se a Senatu crederet, imperium sola crudelitate teneri posse ratus, sine delectu dignitatis supplicia exercuit. Ac tantum degeneris animi conscientia apud eum valuit, ut omnes sui generis conscios necaret, etiam amicissimos, parum memor, multos ei cavendos, qui singulos interficit. Comperta deinde seu ficta (nam utrumque traditur) Magni cujusdam consulatus factione, sine judicio, sine defensione, plus quatuor millibus hominum occisis, se satiare non potuit ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Sed ut Alexandri gloriam vinceret, Germaniam ingressus Transrhenanam, vicos per quadringenta millia soli hostilis incendit, greges abegit, militem divitem reduxit, plurimos interemit, cepit innumeros. Inde Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans, atque in animo habens, usque ad Oceanum Septentrionales partes in Romanam ditionem redigere. At cum Romani ejus crudelitatem ferre non possent, quod subornato accusatore consulares viros et duces multos interimeret, contra eum defectionem parant. Nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa erant, subita et ingenti seditione, Gordianum senem octogenarium, virum gravissimum, qui erat proconsul, Imperatorem faciunt. Et quidem primo invitus Gordianus, cogente eum turba, quae procuratorem Maximini ob avaritiam necarat, purpuram sumpsit; postea vero cum vidit neque filio, qui legatus erat, neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium, et appellatus ab omnibus Afris Augustus cum filio, apud oppidum Tysdrum inde Carthaginem venit cum pompa regali, literasque Romam misit ad senatum, quae in odium Maximini gratanter sunt acceptae. Interfecti deinde omnes delatores, omnes amici Maximini: Maximinus ipse cum filio hostis appellatus, missae ad omnes provincias literae, ut communi saluti libertatique subvenirent.


270

Tacitum id senatus consultum videbatur, adjuratis qui aderant, ne quis eliminaret. Sed statim omnia comperit Maximinus, ut habent se hominum mentes, erubescentium saepe, non cognosci per se ea quae sciunt, et humiles se putantium, nisi commissa produant arcana. Igitur homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed belluam putares, inducendaeque oblivioni injuriae vino esset obruendus. A quo cum resipuisset, muneratus milites Romam iter intendit.

Interim Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. Contra eum misit filium, quem quum acerrima pugna interfectum comperisset, ipse laqueo vitam sibi abrupit, sciens et in Maximino multum esse roboris, et in Afris nihil virium, multum quinimo perfidiae. Tunc Capelianus Victor pro Maximino, omnes Gordiani partium in Africa aut interemit, aut proscripsit, nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur illa facere. Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, praeludens ad imperium, si Maximinus periisset. haec ubi Romam nunciata sunt, senatus maximini et naturalem, et jam necessariam crudelitatem timens, Maximum, qui et Pupienus, ex praefecto urbi, ignobilem genere, sed virtutibus clarum, et Clodium Balbinum, moribus delicatiorem, Imperatores creavit. Quibus a populo Augustis appellatis, per milites et eundem populum, etiam parvulus nepos Gordiani e filio, Caesar est adjunctus.

Profecto igitur ad bellum Maximo, Balbinus Romae seditionibus urgetur, Gallicano et Mecaenate senatoribus in praetorianos irruentibus, quod curiae secreta rimarentur, populo vicissim a praetorianis laniato, magna denique urbis parte incensa, plateis omnibus cruore pollutis. Cum Balbinus per senectutem sedare tumultum nequiret, viso tandem Gordiano conquievit.

Maximinus Italiam ingressus, sublatis per provinciales omnibus quae victum praebere possent, fame coepit laborare, Aquileia porta ei clausit. Ea civitas oppugnationem fortiter sustinuit. Cumque nervi ad emittendas sagittas deessent, funes de capillis mulierum fecit, unde postea, victo et interempto Maximino, Romana civitas appellata est. maximinus suspicatus ignavia suorum bellum trahi, duces suos interemit eo tempore, quo minime oportebat, militesque jam ob famem murmurantes ex iratis iratiores reddidit. Itaque medio forte die cum a praelio quiesceretur, et Maximinus et filius ejus quiescentes in tentorio occiduntur conclamantibus cunctis militari joco, ex pessimo genere ne catulum habendum. Capita eorum contis praesia, et Aquileiensibus monstrata, inde Romam missa sunt, ingenti Romanorum laetitia, dolore Barbarorum. Juniori Maximino superbia imprimis obfuit, qua ipsum patrem superabat, genua et pedes nonnunquam sibi osculari passus, cum senior, licet atrocissimus diceret: Dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum figat. Cadavera eorum in profluentem missa, capita in campo Martio, insultante populo, exusta. Hic finis Maximinorum fuit, vita eorum dignus. Nam praeter alia cruenta, saevitum est eorum imperio in Ecclesiae Christianae praepositos, tanquam doctrinae ipsius duces, quorum tunc non pauci pro Christo oppetierunt. Ne plures occiderentur, divina providentia obstitit, quae ante expletum triennium violentam dominationem obtrivit.

ANTONIUS GORDIANUS.

SEnatus autem Romanus, ne in timore potius quam in virtute opprimeretur, de corpore suo Maximum et Balbinum Imperatores creaverat. Sed eos populus, severitatem Maximi veritus, non prius permisit stipatos armis in platium


271

ire, quam nepotem Gordiani, qui perierat, Caesarem nuncuparent, agentem tunc, ut plerique tradunt, aetatis annum decimum quartum.

Maximo pater fuerat faber ferrarius aut lignarius, sed per militarem industriam summi primum honores, tandemque imperium ei obtigerat, confitente omnibus senatu, eo tempore aptiorem Romae ad principatum esse neminem: Judicii texan fuit Maximus, neque aliis potius quam sibi credidit, nunquam iratus, nisi cum decuit, factionibus se nunquam praebens. Balbinus nobilissimus, multarum rector provinciarum, bellicis rebus minor, bonitate et verecundia majorem sibi amorem conciliaverat. In voluptatibus nimius, adjuvante divitiarum abundantia voluntatem. Sed neuter gratus militibus, quod eum Imperatorem, quem ipsi legerant, perdiderant, et eos habebant, quos legerat senatus: inde etiam frementibus ad senatus acclamationes, quibus dicebatur Maximo, magnifice urbem intranti; Sapienter electi Principes sic agunt, per imperitos electi sic pereunt. Cum ergo jam paratum esset, ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes, occidendorum Principum, discordiis eorum sunt usi, quod Balbinus Maxirnum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. Ergo nacti occasionem Maximum invadunt, cui Balbinus praesidium non misit, suspicatus id contra se peti; quibus inter se contendentibus, superveniunt plures, necatisque ambobus, cum insultatione senatus et populi Gordianum Augustum appellant, et in castra se recipiunt. Mox indicium non diu imperaturi Gordiani fuit, eclipsis solis facta tanta, ut mox crederetur, neque sine luminibus accensis agi quidquam posset. Hic est annus, ut habet Censorinus de die Natali, ab Olympiade prima millesimus et quartus decimus, ex diebus duntaxat aestivis, quibus agon Olympicus celebrabatur, a Roma autem condita CCIOXCI, et quidem ex Parilibus, unde urbis anni numerantur. Eorum vero annorum, quibus Julianis nomen est, CCXXCIII: Sed ex die Kal. Januar. unde Julius Caesar anni a se constituti fecit principium. Ab excessu Alexandri Magni DLXII, sed quorum initia sunt a primo die mensis Thoth apud Aegyptios, qui hoc anno fuit ante diem VII Kalend. Julii. Quam temporum annotationem ex Censorino, illius scriptore, adjiciendam duximus. Anno sequenti Venusto et Sabino Coss. (verbis loquar Capitolini) inita est factio in Africa, contra Gordianum tertium, duce Sabiniano, quem Gordianus per praesidem Mauritaniae obsessum a conjuratis, ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent, et crimina confitentes, et veniam sceleribus postulantes. Finita igitur sollicitudine in Africa, Gordiano jam iterum et Pompeiano Coss. bellum Persicum nascitur, quod Sapores Persa, successor Artaxerxis, Parthis Mesopotamiam et Syriam raptando, inferebat. Quare adolescens Gordianus priusquam ad bellum iret, uxorem duxit, filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit, et praefectum statim fecit. Post quod non puerile jam et contemptibile videbatur ejus imperium: siquidem et optimi soceri consiliis adjuvaretur, et ipse pro aetate aliquantulum saperet, nec per spadones ac ministros aulicos matris, vel ignorantiae conniventia amplius venderetur. Miser est enim Imperator (prout ipse Gordianus ad Misitheum scripsit) apud quem vera reticentur: qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat, et vel audita, vel a plurimis roborata confirmet. Secutus est terrae motus eousque gravis, ut civitates cum populis terrae hiaut deperirent, ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum, ex libris Sibyllinis celebrata. Aperto deinde Jano (quod signum erat indicti belli) in Moesiam


272

itum est, et quicquid hostium in Thraciis fuit, deletum. Inde per Syriam in Antiochiam venit Gordianus, quae a Persis jam tenebatur. Illic frequentibus praeliis pugnavit et vicit; submoto Sapore, Artaxansem, Antiochiam, Carras, et Nisibin recepit, quae omnia sub Persarum imperio erant. Effectum denique est, ut Persae, qui jam in Italia timebantur, in suum redirent regnum, totoque cederent Oriente, Sed haec omnia per Misitheum socerum Gordiani, eundemque praefectum gesta, cujus viri tanta in Republica dispositio fuit, ut nulla esset civitas limitanea potior, quae non posset per annonam eo convectam, exercitum populi Romani ac Principem ferre. Sed insaniente adhuc mundo in cultu numinum, felicitas illa longior esse non potuit. Exstincto enim seu morbo, seu Philippi artibus Misitheo, deducti sunt in ea loca milites, in quibus annonari non posset. Hinc imperitiam Gordiani perosus exercitus, imperium Philippo mandavit, praefecto praetorii, jussitque ut quasi tutor pariter cum ipso imperaret. Sed cum Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, ille conquestione apud milites non tantum nihil egit, sed quod curae eorum famis causa vehementes essent, privatus etiam imperio est, et paulo post, jubente ac connivente Philippo, occisus sexennio imperii, juvenis egregius, prorsus ut nihil praeter aetatem ei ad imperium deesset. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque legationibus, et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri ejus semper vacarent. Quicunque illum gladio appetiverant (qui novem fuisse dicuntur) postea sua manu, suisque gladiis, et iisdem quibus illum percusserant, feruntur interisse. Titulus Gordiano positus in finibus Persidis, Graecis, Latinis, Persicis, Judaicis, et Aegyptiacis literis, ut ab omnibus legeretur: Divo Gordiano Victori Persarum, victori Gothorum, Victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, Victori Germanorum, sed non Victori Philipporum.

Tunc Pontiano in Sardiniae exilio, Anthero autem in Maximini tyrannide peremptis, successit in Episcopatu Romano Fabianus, qui cum nuper rure in urbem commeasset, columbae in ipsum devolantis omine dignitatem assecutus est. Origenes Athenodorum fratremque ejus Theodorum (qui et Gregorius Thaumaturgus postea) discipulos Caesareae habuit: et Beryllum Bostrensem in Arabia Episcopum, negantem Christum fuisse, ante, quam in humanam carnem immigraret, ab errore in viam reduxit.

Florebant tunc Historiographi Herodianus Alexandrinus, Arrianus, Dexippus Graeci. Vulcatius Terentianus, Curius Fortunatus, Serenus Sammonicus Latini, quorum Capitolinus in Gordianorum historia meminit.

M. JULIUS PHILIPPUS CUM FILIO.

MJulius Philippus Arabs Trachonites, ortus patre nobilissimo latronum ductore, in consortium sumsit filium puerum, cumque pro Caio Julio Saturnino C. Philippum appellavit. Hinc rebus ad Orientem compositis, conditoque apud Arabiam Philippopoli oppido, quae quondam Bozra fuerat, Romam venit. Ibi extructo trans Tiberim lacu, quod eam partem aquae penuria fatigabat, annum urbis millesimum ludis omnium generum celebravit. Exhibiti elephanti triginta duo, alces decem, tigres decem, leones mansueti LX, leopardi mansueti XXX, hyaenae decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotamus et rhinoceros unus, archoleontes decem, camelopardali decem, equi feri quadraginta, et caetera hujusmodi animalia innumera et diversa, quae Gordianus antea ad triumphum Persicum paraverat. Cum Pontificum lege hostiae mactarentur, suis utero maris faeminarum genitalia apparuere. Id


273

haruspices solutionem posterorum portendere, vitiaque fore priora interpretati.

Quod frustratum iri aestimans Philippus, usum virilis scorti removendum honestissime consultavit. Veruntamen manet, inquit Aurelius, quippe conditione loci mutata pejoribus flagitiis agitur, dum avidius periculosa, quibusque mortales prohibentur, petunt. Sed ignorasse patet verum aruspices, mollissimum quemque beatum fore dicentes, Satanae haud dubio instinctu. Pudore enim amisso, fortunatus quis esse potest? Philippus, tradente ex fama Eusebio, Christianismum amplexus est, sed non admissus ob scelera, quibus maculabatur, donec inter poenitentes humiliter anteactorum veniam petiit. Filius ejus adeo severi et tristis animi dicitur fuisse, ut tener adhuc nullo prorsus cujusdam commento ad ridendum solvi potuerit, patremque ludis secularibus petulantius cachinnantem, vultu notaverit aversato. Forte ex Christiana institutione insolitam morum gravitatem traxit, quam in multis tunc velut miraculo fuisse, Origenes contra Celsum testis est. Caeterum Philippus Priscum fratrem Syriacis exercitibus, Severianum generum Mysiae Macedoniaeque praefecit. Ipse adversum Carpos profectus, Istri vicina populantes, victos in foedus recepit. Sed abeunte Philippo, Mysorum et Pannoniorum legiones Marinum, Orientales avaritiam Prisci non ferentes, Jotapianum Imperatorem creant. Tertius Philippus, et jam de deponendo agitans imperio, confirmatur a Messio Decio, rebelles deturbat. Decium in Pannoniam mittit, castigaturum ibi factionis Marini complices. Illi in rem suam rati, beneficio vincere Decium, qui poenas sumpturus venerat, imperare eum sibi compellunt, et in Philippum contra tendentem infesto agmine pergunt. Philippus, filio urbi relicto, quanquam debili per aetatem corpore, confligit apud Veronem cum Decio, pulsoque et amisso exercitu cadit. Queis Romae compertis, apud castra praetoria filius duodecimum agens annum interficitur. Annos potentiae sex egere.

Hoc demum tempore quum vehementer augesceret fides Christiana, Origenes jam sexagenarius per notarios exigi dictata sua, et in lucem edi passus est. Confutavit et Arabum haeresin, animas cum corporibus exstingui, pariterque cum iis resurrecturas delirantium. Confutavit et Helcesaitas, Paulum Apostolum improbantes, et satis esse dicentes, si quis corde fidem teneat, etiamsi eam ore non confiteatur. Tunc etiam Plotinus Philosophus, et Dionysius Alexandrinus Episcopus effloruere.

DECIUS cum Filio.

DEcius e Pannonia Syrmiensium vico ortus, militiae gradu ad imperium conspiraverat, laetiorque hostium nece, filium Hetruscum nomine Caesarem facit: statimque eo in Illyrios praemisso, Romae aliquantum moratur, moenium gratia, quae instituit, dedicandorum. Atque ut erat osor Philippi, qui Christianis faverat, odium in sancto evomuit, ad supplicia eos rapi imperans, aliis contra placidus et communis, inque armis promtissimus. Interea ad eum Jotapiani, qui Alexandri tumens stirpe, dum per Syriam tentaret nova, militum arbitrio occubuerat, ora, uti mos est, inopinata feruntur, simulque per eos dies Lucio Prisco, qui Macedonas praesidatu regebat, delata dominatio, Gothorum concursu, postquam direptis Thraciae plerisque illo pervenerant. Qua causa Decio, quam potuit maturrime, Romadigresso, Julius Valens cupientissimo vulgo imperium capit. Verum utrique mox caesi, cum Priscum nobilitas hostem patriae censuisset.

Tunc Gothi e Scanzia quondam insula progressi, e foederatis hostes Romano populo effecti. Inter Scanziae populos numerat Jornandes Ostrogothas, Finnos,


274

Suetidos, Cogenos, Danos. Expulsos a Danis Herulos, eosque ob proceritatem inter Scanziae nationes nomen sibi affectare praecipuum. Ex iis tunc Gothi, ob detracta stipendia, Moesiam vastabant, Cniva duce. Itaque Vibius Gallus a Decio Tanaidis ripae praeficitur, Imperator ipse in Gothos vadit, eosque aliquot praeliis superat. Tandem omni eos praeda exuere, interclusis itineribus conatur, sed frustra. Nam Cniva Philippopolim, a Philippo nuper conditam expugnat, Priscum urbi praesidentem sibi jungit, Deciique filium in conflictu interficit. Decius cum perculsi milites ad solandum eum multa praefarentur, dixisse fertur: detrimentum unius militis parum viderisibi. Tamen paternum non ferens affectum hostes invadit, delususque a Gallo apud paludem eos aggreditur: Ubi circumseptus a Gothis voraginibus hauritur, ita ut nec cadaver ejus potuerit inveniri. Qui Christum oppugnant reges, ita pereunt Imperavit menses triginta. Successit Gallus impietati, et imperio, et exitio.

VIBIUS GALLUS Et VOLUSIANUS.

GAllus non tanum Gothis praedam et captivos, quos de Romanis ceperant, permisit, sed etiam annuam sibi pensionem stipulatus, recepit in foedus. Inde Romam profectus, cum filium Volusianum Caesarem creasset, et Hostilianus, cui Senatus Augustum nomen dederat, pestilentia interiisset, Decii filium alterum adoptat, adoptatum interficit, scilicet, quasi ideo eum adoptasset, ut securius agentem sceleratius interficeret. Quum autem negligenter Imperium administraret, grassareturque etiam in Christianos, vota pro ipso facientes quotidie, divinam irritavit manum. Nam Scythae Macedoniam Thessaliamque et Graeciam pervagati, usque ad Ephesum omnia diripiebant; Gothi quoque et Borani, cum Burgundis et Carpis, reliqua percurrebant Europae; et Persae, occupatis Mesopotamia Armeniaque, Antiochiam ipsam Orientis metropolin expugnabant. Nec minus bello lues ex Aethiopibus orta, quicquid erat humani generis reliquum, depascebatur, totos XV annos saeviens. Ea Romam vastante, Gallo Volusianoque favor quaesitus, quod anxie studioseque tenuissimi cujusque exequias curarent.

Christianis interim certamina pro pietate decertabantur, quibus multi ingenti cum piorum luctu succubuerunt. Romae quidem Fabianus, Antiochiae Babylas, Hierosolymae seu Aeliae Alexander, Episcopi: Alexandriae Apollonia virgo, et infiniti alii, Decio adhuc regnante, generose usque ad mortem perstiterunt in veritate: At Origenes Alexandrinus, doctor omnium sui seculi clarissimus, cum reliqua tormentorum ludibria superasset, ne Aethiopi daretur stuprandus, animum sacrificio idolorum polluit. Quem lapsum cum lacrymis confessus publice, docere deinceps noluit. Sic vita functus annorum duodeseptuaginta, acerbas posteritati et spinosas quaestiones, pestilentiumque opinionum ova discipulis excludenda reliquit. Nam nec de Filii DEI aequalitate cum Patre, nec de regno ejus, sanorum verborum formam servavit.

Exstitit eadem tempestate Novatus Presbyter, et mox suae factionis Episcopus, qui lapsis in persecutione veniam denegavit. Hic cum Romae et alibi multos erroris contagione inficeret, qui Catharos se, id est puros insolenter appellabant, Cornelius Romanorum Episcopus LX Episcoporum Synodo convocata, caetu eum exclusit sacro, et Fabium Antiochenum rerum gestarum admonuit. Convenere igitur accitu Heleni Tarsensis, Dionysius Alexandrinus, Firmilianus Caesareae Cappadocum, Theoctistus Caesareae Palaestinae, Demetrianus Antiochiae, Episcopique alii Orientales, et Novati dogma condemnarunt: quibus


275

etiam Cyprianus et Afri doctores plerique adstipulati sunt. Suborta est etiam in Pentapoli Libyae haeresis Sabellii, quae Noeti quondam atque Praxeae fuerat, eundem Christum dicentium et Spiritum Sanctum qui Pater est, et Patrem quoque passum; unde a quibusdam Patripassiani cognominantur.

AEMYLIUS AEMYLIANUS.

GAllo et Volusiano Romae morantibus, Aemylius Aemylianus legionum Pannoniae dux, genere Maurus, pugnax, nec tamen praeceps, cohortans milites, ne nomen Romanum Scythis conculcandum darent, praeter exspectationem hostes concidit, partisque opimis spoliis, legiones in ipsas Scytharum regiones traduxit. Ab iis creatus Imperator in Moesia, senatui per legatos pollicetur, se Barbaros Thracia, Persas Asia Syriaque expulsurum, ac pro duce tantum militiae futurum, imperio senatui relicto. Sed ad eum expugnandum Gallus et Volusianus cum exercitu eunt, Licinio Valeriano ad Germanorum copias adducendas blegato. Aemylianus properato itinere Italiam ingressus, nullo labore victoriam obtinuit. Corrupti enim spe praemii amplioris milites, qui cum Gallo et Volusiano erant, simul quia immodici per luxum lasciviamque officia benevolentiae corruperant, ambos Interamnae occidunt, et ad Aemyliani transeunt partes. Biennium illis potestas manserat. Aemylianum proceres primo hostem, dein exstinctis superioribus, pro fortuna, uti solet, Augustum appellarunt. Mox ejusdem fortunae pilam et ludibrium futurum. Nam iis dem, quibus acceperat potestatem, artibus cum vita eam amisit, trimestris Imperator, exercitu ad Valerianum inclinante, qui generis nobilitatem et morum innocentiam cum imperio conjuncturus videbatur, Aemyliano militemmagis, quam Caesarem agere ignaro. Ergo qui imperium Aemyliano dederant, Vibii Galli odio, mox et vitam ei et imperium auferunt, favore Valeriani.

Inter Ocriculum Narniamque caesus est apud pontem, qui ab ejus caede sanguinarium nomen accepit, militaris persidiae documentum.

LICINIUS VALERIANUS, Et GALLIENUS.

LIcinius Valerianus, Censor antea publico Senatus et Decii testimonio lectus, quod ejus vitam censuram dicerent, per omnes dignitatum gradus, ad summum in terris gradum adscendit, non tam tumultuario populi aut militum strepitu, quam jure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. Ejus filium Gallienum Senatus Romae Caesarem creavit.

Principio omnibus gratissimus, ea Christianos benignitate complectebatur, quanta nemo ante eum Caesarum, totaque ejus domus plane Ecclesia DEI erat. Verum depravatus a principe quodam Magorum Aegyptio, et aerarii praefecto Macriano, coepit impuras obire ceremonias: profanas exercere praestigias, nefanda mysteria exequi, tenera infantium dissecare viscera, Christianos variis exagitare suppliciis, octavus post Neronem persecuror, Domitiani, Maximini, Decii impietatis aemulator. Ita Cyprianus e Rhetore Episcopus Carthaginiensis, Sixtus vel Xystus Romanus, Laurentius Diaconus, crate ad ignem tostus, alii aliis tormentis absumpti: sanguinemque suorum mox Deus ultor excepit.

Nam simul bellum et lues, quae aliquantulum remiserant, incubuere orbi. Impietas enim flagella quidem excruciata senserat, sed a quo flagellaretur, obdurata contemserat. Pestilentiam communis casus esse, accidentemque ex morbis mortem, naturae dicebat finem, non poenam. Quare tantis undique cladibus saevitum, ut iratum DEUM profanissimae etiam gentes intelligerent.


276

Primum Scythae suis iterum sedibus effusi, cum Marcomannis, Macedoniam Graeciamque incursant, Thessalonica aegre se tuente, Atheniensibus muros tum demum post Syllanam cladem reparantibus, Peloponnesiis Isthmum munientibus. Borani, Gothi, Carpi, Burgundi, nullam nec Italiae, nec Illyrici oram a vastationibus immunem relinquunt. Hinc Borani cum Scythis per Bosphorum in Asiam penetrant, et a Successiano duce modicum reprimuntur.

Ergo Valerianus Gallienum filium Augustum creat, alterum Cornelium Valerianum Caesarem; Gallieno Occidentem tradit, ipse in Orientem adversus Persas proficiscitur, qui instigante Cyriade, in solum Romanum irruerant, captisque Antiochia et Caesarea, Cyriadem dixerant Imperatorem, hominem perfugio, parricidio, tyrannide, luxuria, tandemque digna sceleribus suis morte clarum. Sed nihil feliciter provenit Valeriano, quanquam Cyriadem sui interfecerant. Nam cum Successianum praetorio admovisset, eo amoto regressi in Pontum, et asiam Borani, Trapezuntem urbem cum innumera hominum opumque multitudine capiunt, avectaque praeda auctiores, Chalcedonem, Nicomediam, Nicaeam, Chium, Apamaeam, Prusam expugnant, diripiunt, incendunt. Valerianus per Mesopotamiam interim anceps et diuturnum instruebat bellum. Inde adversus Scythas in Cappadociam usque progressus, attritis duntaxat in transitu oppidis, stolidus multumque iners pedem refert inglorius.

Tandem lue corripiente exercitus, eorumque majori parte absumpta, Sapores Orientem aggressus, exitio dat omnia, Valerianus imparem se viribus conspicatus, pecunia placare Barbarum conatur. Sed proditus Sapori ab eodem Macriano, qui in Christianos eum armaverat, ignobili servitute consenuit. Quamdiu vixit, incurvati Valeriani cervicibus pedem imponens Sapores, equum adscendebat, nec ullis precibus aut pretio adduci potuit, ut Romanis suum principem restitueret, Armeniorum Cadusiorumque regibus moderate fortuna utendum, frustra eum monentibus. Ad extremum detracta cute foede laniatum interfecit, ac infelicissimus principum a filio Gallieno in Deos relatus est, quasi Deum facere posset, quem liberum facere aut nequiverat, aut neglexerat. Etenim Gallienus, capto patre, velut amoto censore laetatus, satis duxit Odenato, Palmyrenorum principi, Orientis relinquere ducatum, ipse ganeis et ludis vitam deputavit. Igitur Macrianus, cum filiis Macriano et Quieto, rapit imperium, autore Balista, qui praetorio praeerat, et Pisonem in Achaiam destinat ad Valentem, qui proconsulari illic imperio erat, tollendum.

Sub idem tempus Gallienus, cum a Gallia et Italia Germanos, Ravennam usque progressos, prospere arcuisset, in Illyricum properans discedit, ubi Ingenuum, comperta Valeriani clade, imperandi cupido incesserat. Hunc Mursiae devicit, tanta in Moesiacos milites ac cives saevitia, ut plerasque civitates virili sexu vacuaret. Quamobrem autoribus Moesiis, Regilianus prosiliit ad imperium, receptisque militibus, quos Mursina clades reliquos fecerat, duplicat bellum. Sed hic quoque timore provincialium, instinctu Roxolanorum periit.

Interim Valens, sumto contra Pisonem, jam in Thessalia purpuratum, dominatu, interemit hominem, et mox ipse vicissim a militibus interimitur. In Illyrico Aureolus, vir fortissimus, coactu militum purpuram accipit, frustra oppugnante eum Gallieno; indignante Macriano, qui quidem ad eum opprimendum ex Asia in Illyricum advolavit, cum XLV millibus, praesertim quod Gallienus, metu Posthumii, pacem cum Aureolo faceret. Sed Macrianus conserta manu a Domitiano, Aureoli duce, victus, cum filio et copiis suis periit, XXX militum millia in potestatem Aureoli concessere.


277

Eodemque tempore Quietus, alter Macriani filius, et Balista, ab Odenato oppressi exstinctique sunt. Has Valeriano et Christianis poenas dedit Macrianus, resplenduitque iterum Gallieni imperium, ac benignitatis in Christianos praemium tulit, quibus late per omnes provincias pacem promulgaverat, et coemiteria agendis conventibus reddi praeceperat: quam ob causam diuturnius ei imperium dari a DEO, quam praedecessoribus, palam testabatur Dionysius Alexandrinus, vehementissimis antea Aemyliani minis agitatus, ut Christi fidem ejuraret. Sed et idem Aemylianus hoc tempore supplicium pependit. Cum enim plurimos Christianorum per Aegyptum, cui praeerat, et Thebaidem, variis tormentis excarnificasset, orta per Aegyptiorum levitatem seditione, ob curatoris cujusdam servum plagis affectum, in tantas venit angustias Aemylianus, ut undecunque sibi pereundum decerneret. Igitur arrepto opera Transthebaitanorum militum imperio, multa oppida fame pressit, accenditque acrius seditiones, uti Dionysius Alexandriae Episcopus tutiora Arabiae deserta, quam Alexandriae plateas putaret, qui nec ore tunc amplius, sed calamo tantum erudivit Domini populum. Tandem Theodotus, dux tunc Gallieni, conflictu habito cepit Aemylianum, vivumque Romam misit, ubi in carcere strangulatus est. Frater Theodoti Causoleus Trebellium devicit, qui ab Isauris imperium acceperat, nihilominus Isauria locis, non hominibus defensa, ex hoc tempore Romanum jugum excussit, medioque in Romanorum solo Barbariae nomen induit.

Ita passim ira Dei fervebat, Gallieno non aliter regente Rempublic. quam cum pueri fingunt per ludibria potestates. Inter enim tot bellicas clades terraemotus etiam fuit gravissimus, et tenebrae per multos dies. Multi terrore mortui, multae fabricae cum habitatoribus devoratae. Pestilentia tanta, ut Romae vel in Achaicis urbibus, uno die quinque hominum millia pari morbo interireht.

Sub haec Junius Posthumius Galliam tenebat, Gothi et Clodius occupatis Thraciis Macedoniam vastabant, Athenas expugnabant, servile quoddam latronum belium premebat Siciliam. Scythae Asiam populabantur, a quibus templum Dianae Ephesiae, cujus opes fama in populo satis notae, dispoliatum est et incensum. Francorum gentes, direpta Gallia, Hispaniam possidebant, vastatoque Tarjaconensium oppido, nactisque in tempore navigiis, pars in Africam usque permeavit. Et amissa trans Istrum quae TRajanus quaesierat. Ita quasi ventis undique saevientibus parvis maxima, ima summis orbe toto miscebantur. Gallienus interim expositus erat Saloninae conjugi, atque amori flagitioso filiae Attali, Germanorum regis, Pipae nomine: qua causa etiam civiles motus longe atrociores orti. Nam Galli, quibus insitum est luxuriosos et a virtute degeneres principes non ferre, Posthumium Augustum dixere, perempto Salonino, Gallieni filio. Et juvabatur Posthumius magnis Francorum Celtarumque auxiliis, imperio cum Victorino participato. Et quamvis pluribus praeliis victrices Gallieni partes erant, tamen vulneratus fagitta Gallienus abscessit, Posthumius imperium adversus Barbaros mascule tutatus est. Inde Gallienus Byzantiorum cladem militum suorum internecione ultus, decennalia Romae egit exquisito luxu, nec erubuit de aliena triumphare victoria, et Persas captivos ostentare, apud quos patrem suum servitutem servire norat. Quare mordaci scurrarum cavillo, pater principis personatos inter captivos est quaesitus: quae cavillatio scurris morte horrenda stetit.

Sed Gallienus ut ingratus in Patrem, ita Odenatus gratissimus in Principem erat suum, qui nisi fessis Romanae Reip. viribus in Oriente sumsisset imperium, perditae res omnino fuissent. Is collecto


278

exercitu contra Persas profectus, Nisibin primum et Orientis pleraque, cum omni Mesopotamia, in potestatem recepit, Saporem ipsum acie victum fugere coegit, et ad Ctesiphontem usque progressus cepit thesauros, cepit etiam, quas thesauris chariores habent reges Parthici, concubinas Saporis, quas Herodi filio suo, paternae exceslu indulgentiae, tradidit: Captos Persarum Satrapas, insultandi gratia aut ostentandi sui, ad Gallienum misit, quasi ejus vices ageret, qui interim Archontem se ferebat Atheniis, aut carmina Romaevel orationes fundebat, parum memor, aliud in oratore quaeri, aliud ab Imperatore postulari. In hoc tamen laudandus, quod agnita Odenati virtute, participato imperio Augustum eum vocavit, et monetam victoriis ejus insignem cudi jussit. Facetissimum illud, quod in gemmarium vitreas gemmas pro veris vendentem, cum abripi eum quasi ad leonem curasset, caponem e cavea immisit, mirantibusque cunctis rem adeo ridiculam, per curionem edixit: Imposturam fecit, et passus est.

At Scythae populationibus agentes ferentes omnia, Caesarea Cappadociae cum 400 hominum millibus capta, dum in solum suum navigiis remeant, naufragiis plerique periere. Odenatus contra fortiter defenso-Oriente, non minus suo docuit exemplo communem virtutis exitum militaris.

Nam consobrini sui Maeonii insidiis peremptus est, una cum filio Herode, in quem Zenobia novercali erat animo, irato haud dubie Deo gentibus, quod Filii sui regnum jam tot annis vigens superbe aspernabantur. Sed Maeonio mox vicissim a militibus caeso, Zenobia uxor Odenati, quod parvuli essent filii ejus, Herennius et Timolaus, ipsa suscepit imperium, diuque rexit, non muliebriter, atque occiso a Palmyrenis Heracliano, quem Gallienus miserat, faemina tanto apud Orientales timori fuit, ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent; omniumque judicio virago melius, quam Princeps mulierosus imperio potiretur. Eodem fato, quo Odenatus in Syria, Posthumius in Germania functus est. Nam cum Galliam in pristinam securitatem revocasset, more illo, quo Galli semper rerum novarum sunt cupidi, quod flagitantibus Moguntiacorum direptiones abnuisset, Lolliano agente cum filio interimitur, vir quem Principis locum mereri Valerianus ipse censuerat. Sed, ut fit, Lolliano mox vicem reddidit Victorinus, Victoriae filius, quae matris castrorum et Augustae nomine affecta, similiter Posthumium et Victorinum, sicut Zenobia Odenatum excepit, cum ipsa fugiens tanti honoris onus, primum in Marium, deinde in Tetricum atque ejus filium contulisset imperia, quorum opera effectum, ne Germani similiter Gothis et Persis, Romanum pervaderent solum. Quibus si eadem, quae illis data facultas fuisset, periisset tunc omne Romani nominis imperium. Victorinum Trajano haud minoremvirtute, parem clementia Antonino, Nervae gravitate, severitate militari Pertinaci, in gubernando aerario Vespasiano, sola libido perdidit, et cupiditas mulierariae voluptatis. Qua cohibita in exordio, post biennii Imperium constupratis vi plerisque, ubi Attitiani cujusdam actuarii conjugem concupivit, facinusque ab ea viro patefactum est, accensis furtim militibus, per seditionem Agrippinae occiditur: Illico et filius, quem Victorina avia Caesarem appellabat. Suffectus est Marius, ferri quondam opifex, vix corpore validus, ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, qui carra venientia digito repulisse dicitur. Una die factus Imperator, altera visus imperare, tertia jugulatur gladio a servo, quem ipse fecerat. Ergo Victorina seu Victoria, legionibus grandi pecunia comprobantibus, Tetricum Imperatorem creat; qui familia nobili, praesidatu Aquitanos regebat: filioque ejus Tetrico Caesarea insignia impartiuntur.


279

Aureolus dudum Rhetias ac Pannonias tenens, excitus, uti mos est, socordia Gallieni, Romam novissime contendit. Eum Gallienus apud Pontem, cui ex eo Aureoli nomen est, fusum acie Mediolanum coegit, quam urbem dum machinationibus omnis generis oppugnat, ab suis interiit. Quippe Aureolus, ubi solvendi obsidii spem inanem vidit, ducum Gallieni Tribunorumque nomina, quasi destinata ab eo ad necem, astu composuit, literasque e muro, quam occultissime potuit, abjecit: quae forte a memoratis repertae, metum suspicionemque injecere mandati exitii; verum eas effluxisse incuria ministrorum. Qua causa, Martiani et Heracliani consilio, simulata proruptione hostium, nullis, uti re trepida ac repentina solet, tectum stipatoribus, tabernaculo educunt nocte intempesta; teloque trajicitur, cujusnam, per tenebras incertum. Ita autoris necisne errore, an quia bono publico acciderat, inulta caedes fuit; quanquam plures suo magis, quam Reip. studio ducebantur, potiorque flagitio tyrannidem amotam vocabat, damno saepe publico oppressos. Gallienus novem annos solus cum patre sexennium imperaverat, et a Claudio in caelestium est numerum relatus, vix exsequiis dignus judicio aliorum. Senatus, cui exercitum adire interdixerat, contumeliam ulturus, satellites propinquosque ejus per scalas Gemonias praeceps agendos decrevit, precante deos inferos vulgo, sedes impias uti Gallieno darent. Verum in Christianos mitissimus fuit, et persecutionem gravissimam, patre Valeriano adhuc imperante exortam, compescuit. Qua pace subnixi sancti, facilius omnia orbis mala perferebant, et plurimi contagiosa lue conflictantes, quos suit deserebant, Christianorum refovebantur opera. Lapsi quoque superioribus certaminibus, cum supplices veniam peterent, redibant ad Ecclesiae gremium, Novatianorum inclementia explosa.

De haereticis tamen, quomodo recipiendi essent, variabant sententiis Episcopi. Cyprianus rebaptizandos putabat, Lucius, Cornelius, Sixtus, Romani Episcopi non putabant. Dionysius Alexandrinus recte, semel in Ecclesia baptizatis sufficere baptisinum, quem susceperant: sed baptizatos ab haereticis, quibus integra Trinitatis fides deesset, vero baptismo non privandos.

Idem mille annorum delicias, ex Apocalypsi Johannis a quibusdam confictas, prudenter et moderate refutavit. Gentes, quae his temporibus Romanum occupabant solum, ea occasione sidem quoque Christianam addidicere. Ita ex ipsis imperii ethnici cladibus Christi regnum augebatur.

FLAVIUS CLAUDIUS ET QUINTILIUS FRATER.

CLaudius Dalmata Gallieni sententia morientis Imperator designatus, missa sibi Ticinum, ubi tribunatu fungebatur, regia ornamenta accepit, ejusque imperium milites, quos fere contra ingenium perditae res subigunt recta consulere, avide approbarunt, Viri laborum patientis, aequique ac dediti Reip. Aureolus ab eo victus praelio, et occisus est. Tetricum in Galliis aggredi noluit, Reipubl. potius hostes, quam Principis persequendos professus. Alamanorum, haud procul a lacu Benaco dimicans, ingentem multitudinem fudit. Gothi, quos diuturnitas nimis validos ac prope incolas effecerat, omnes tunc gentes suorum ad Romanas invitaverunt praedas. Scytharum diversi populi, Peucini, Trutungi, Austrogothi, Virtingui, Sigipedes, Celtae etiam et Heruli, in Romanas ditiones irruerunt, ut trecenta viginti millia armatorum haberet hostium Claudius, cum nec scuta, nec spathae, nec pila superessent Romanis, cum Gallias et Hispanias, vires Reipubl. teneret Tetricus, sagittarios Zenobia possideret. Pugnatum est apud Moesos, multa praelia fuerunt apud Martianopolin, multi barbarorum naufragio periere, pugnatum


280

est apud Byzantios, apud Thessalonicenses, et ubique tamen victi sunt Gothi, captae diversarum gentium nobiles faeminae, impletae servis militibusque peregrinis Romanae provinciae. Cum se reliqua multitudo in Haemum montem contulisset, illic ita fame ac pestilentia laborarunt, ut jam Claudius dedignaretur cos vincere. Versi autem in praedam Romani, ad duo millia a fugientibus interempti sunt: sed accepta clades virtute Principis antiquata, et Scytharum L millia traduntur occisa.

Sub haec Zenobia, majora appetens, ducem Sabdam in Aegyptum mittit, quam Timogenes in ejus potestatem se redacturum promiserat. Palmyreni LXXX millia in aciem produxere, quorum multitudine superati Aegyptii, praesidium receperunt. Sed illud Probus, Probatum vocat Pollio, Praefectus maris ejecit, coactisque Aegyptiorum et Afrorum copiis, indefessa pugnandi continuatione Palmyrenos vicit, ac paulo post ipse, Timogenis interceptus insidiis, sibi ipsi manus attulit. Scythae interim vagi Cretam Cyprumque vastare tentarunt, sed ubique morbo exercitu laborante, confestim occubuere, quo paulo post etiam Claudius intra biennium imperii Syrmii periit, devoto pro Republica, ut putabat, capite. Quae res sic erat cunctis grata, ut non Divi vocabulum modo, jam pessimo cuique per vim aut adulationem datum, sed ex auro statuam, prope ipsum Jovis simulacrum, atque in curia imaginem auream proceres ei sacraverint.

Successit Quintillus frater Claudii, vir multae moderationis, et civilitatis, aequandus fratri vel praeponendus, dignusque imperio, etiamsi frater Claudii Principis non fuisset. Ob brevitatern temporis nihil dignum imperio gerere potuit. Nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat, ac verum principem pollicebatur, eo genere quo Galba, quo Pertinax, Aquileiae interemptus est, aut metu Aureliani incisis a medico venis, sponte exitum sumsit.

Eo tempore Paulus Samosatenus, Antiochiae Episcopus, homo arrogans et factiosus, negare ausus exstitisse DEI Filium, propriamve hypostasin habuisse, antequam ex virgine nasceretur, Episcoporum Orientalium Synodo damnatus est: substituto in ejus locum Domno Demetriani Episcopi filio.

VALERIUS AURELIANUS.

AUrelianus Syrmii aut in Dacia Ripensi, modicis ortus parentibus, a prima aetate nullum diem praetermisit, quo se non armorum exerceret officiis. Bello Sarmatico quadraginta et octo hostes uno die interfecisse fertur, pluribus autem et diversis diebus ultra nongentos et quinquaginta. A Claudio oppositus Gothis, Thracia eos expulit, eoque exstincto, statim consensu omnium legionum factus est Imperator. Romanam ditionem ad fines pristinos varia bellorum felicitate revocavit, disciplinam militarem rigidissime exercuit, animi immodici, et ad crudelitatem propensioris. Militem qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, deligatis ad inflexarum arborum capita pedibus discerpsit. Vicario suo scripsit: Si vis tribunus esse, imo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, nemo ovem contingat. Uvam nullus auferat, segetem enmo deterat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrymis provincialium habeat. Stipendium in baltheo, non in popina habeat. Aruspicibus nihil dent, in hospitio caste se agant, qui litem fecerit, vapulet. Talis ergo Imperator, nihil mirum si florentissimas victorias adeptus est, praesertim cum erga Christianos benigne se ageret, depositumque Paulum Samosatensem, ex aedibus Ecclesiasticis cedere nolentem, vi depelleret publica.

Contra Suevos et Sarmatas vehementissime pugnavit. Marcomannis omnibus simul occurrere volens, tantam


281

apud Placentiam accepit cladem, ut Romanum pene solveretur imperium, paventibus Romae cunctis, ne eadem, quae sub Gallieno fuerant, provenirent. Nec immerito quidem passi aliquid sinistri sunt, quod jam adulando dicebant, tantam Principis esse virtutem, ut non opus esset Deos consuli. Implorata autem divina ope, monstris quibusdam speciebusque impliciti Barbari, Romani ter victores facti sunt, juxta Placentiam, apud flumen Metaurum, postremo Ticinensibus in campis. Finito hoc bello, Aurelianus irarum plenus Romam petit, vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat, quarum autoribus interemtis, in nonnullos senatores cruentius saeviit, cum his leve quiddam, et quod contemni a mitiore Principe potuisset, vel unus, vel levis, vel vilis testis objiceret. Muros urbis Romae laxiores firmioresque effecit propter Barbaros, ut L prope millia ambitus tenerent, pomoerio nihil addidit, quoad aliqua parte agri Barbarici Rempubl. locupletaret. Tunc contra Palmyrenos, id est, contra Zenobiam, quae Orientis et Aegypti tenebat imperium, iter flexit. Multa in itinere ac magna praelia fecit cum Barbaris, in Thracia, Illyrico, Bithynia. Cum Thyanam occlusam reperisset, iratus, affirmavit, canem se in oppido non relicturum. Proditam tamen ab Heraclammone urbem everti prohibuit, canes solos occidi jussit, ut votum impleret, et proditorem patriae, negans fidem cuiquam servari ab eo posse, qui patriae suae non pepercisset. Recepta Thyana, Antiochiam, Proposita omnibus impunitate, brevi apud Daphnen certamine obtinuit. Pugnatum est posthaec de summa rerum contra Zenobiam et Zabdam ejus Socium, apud Emissam, magno certamine. Cumque Aureliani equites jam fatigati terga darent, hortante quadam divina forma, per pedites restituti sunt. Fugata Zenobia Emissam victor Aurelianus intravit.

Palmyram deinde pergens, a latronibus Syris, male accipitur, et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatur. Sed cum auxilia Persarum interciperet, Saracenos Armeniosque corrumperet, Aegyptios per Aurelium Probum vinceret, tandem post multa mulierem potentissimam, novae instar Semiramidis praeliantem, vicit, retractamque ex fuga, quam ad Persas Camelis, quos vocant Dromadas instituerat, ad triumphum servavit, Longinum Philosophum, et belli autores praecipuos interemit. Factusque victoria, ut fit, insolentior, primus apud Romanos Diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est.

Pacato Oriente, in Europam rediit victor, atque illus Garporum copias afflixit, interim Palmyreni, occilis praesidiariis, traditoque Achilleo, parenti Zenobiae, imperio non mediocriter rebellarunt. Verum ideo Aurelianus, ut erat paratus, ex Europa revertit, atque urbem, quia ita merebatur, excidit, immaniter usus victoria, nec sexui nec aetati ulli impertitus misericordiam. Dumdeinde vagantes per Europam hostes contundit, Firmus quidam Aegyptum, sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, sibi vindicat. Nec illic defuit felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit. Atque ut erat ferox animi, cogitatione multis vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, Occidentem petiit: atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod ejus scelera ferre non posset, deditas sibi legiones partim prostravit, partim in fidem recepit. Princeps igitur totius orbis Aurelianus, pacatis Oriente et Occidente, de Zenobia et Tetrico speciosissimum Romanis triumphum exhibuit.

Tetricus Corrector Lucaniae postea fuit, filius ejus in senatu permansit. Zenobia posteros Romae diu durantes reliquit, mulier venusta, casta, dentibus margaritarum candore praeditis.


282

Aureliano imperante, etiam Monetarii in urbe rebellarunt, vitiatis pecuniis, quum poenae metu bellum facerent usque eo grave, uti per Coelium montem congressi, septem fere millia armatorum confecerint. Eos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit, plurimos nobiles capite damnavit, saevus et sanguinarius, ac necessarius magis in quibusdam, quam in ullo amabilis Imperator. Provinciam Daciam retineri posse desperans, omisit, abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae, in media Moesia collocavit. Annonam urbis auxit, habuitque in animo vinum gratuitum dare, cum diceret, populo Romano saturo nihil quidquam esse laetius.

Delevit fiscales et quadruplatorum calumnias, consumptis igni tabulis, monumentisque hujusmodi negotiorum, decretaque ad Atheniensium morem injuriarum abolitione. Fures provinciales, repetundarum ac peculatus reos, ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Incitatus adversum Christianos, dum subscribere cruento edicto parat, enervatis subitobrachiorum commissuris repressus est, patefactumque coelesti indicio, nihil facultatis esse Principibus mundi, contra Ecclesias Christi, nisi quantum Deus permittat.

Tandem indicto Persis bello, Cum iter faceret inter heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est, filioque aut filiae sororis, et aliis multis, quos levi aut nulla de causa occiderat, poenas exsolvit, anno imperii sexto.

Mnesteus enim notarius, minas ejus timens, praedae delictique conscientia, ad quosdam militares, amicos ipsius, nomina pertulit annotata, falso manum Principis imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere; Illique eo metu accensi facinus patravere. Re prodita, templum occiso delatum, Mnesteus bestiis objectus est. Aureliano imperante, Dionysius et Felix romani, Firmilianus Cappadociae, Gregorius Thaumaturgus Ponti Episcopi viguerunt. Plotinus senex Philosophus decessit, ejusque discipulus Porphyrius e Christiano, hostis Christianorum, maledicis eos laceravit scriptis, reprehensoresque suos reprehendens, a Methodio Tyri Episcopo, et ab Eusebio, postmodum Caesariensi et aliis, digna suis conviciis responsa tulit.

CLAUDIUS TACITUS Et frater ejus FLORIANUS.

INterfecto Aureliano, pudore ac modestia, si non metu certabatur inter milites et Senatum, neutris Principem sua sententia creare audentibus. Tandem Senatus, sexto circiter mense post Aureliani interitum, Tacitum e consularibus, mitem sane virum, Imperatorem dicit, cunctis fere laetioribus, quod fracta militari ferocia legendi jus Principis proceres recepissent. Quae tamen laetitia brevis, neque exitu tolerabili fuit. Namque Tacito confestim a ducentesima regni luce Thyanae mortuo, aut, ut plerique aiunt, factionibus oppresso; cum tamen prius Scythas, Maeotidem et Phasin transgressos, repulisset, et auctores Aureliani necis excruciavisset: Florianus ejus frater, imperium quasi haereditarium, nullo Senatus aut militum consulto invasit. Qui uno mense aut altero vix retenta dominatione, victus a Probo apud Tharsum, ab suis interficitur. Tacitus vero recusaverat imperium. Florianus illud appetiverat. Idem Tacitus capitale esse snxit, cum bonorum proscriptione, si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus sestertium bis millies octingenties. Pecuniam quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. Togis


283

et tunicis iisdem est usus, quibus privatus. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum cundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari jussit. Holosericam vestem viris omnibus interdixit. Ipse vitae parcissimae, ut sextarium vini tota die nunquam potaret, pranderetque uno gallinaceo et ovis, in senectute validior minutulas literas legit ad stuporem, nec unquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet vel legeret. Uxorem gemmis uti non est passus. Tamen constat moderatissimum Principem militari improbitate eorum, qui cognatum ejus quendam occiderant, et vindictam metuebant, oppressum, mente atque animo defecisse.

AURELIUS PROBUS.

PRobus patre agresti, sed tamen ordinum ductore ortus, civitate Sirmiensi, adolescentiam sic egit ut prope imberbis, Valeriani judicio, Tribunatum acciperet. Nec enim facile quisquam ad virtutum summam maturescit, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus, aliquid inclytum designavit. Tacito absumpto fataliter, cum Tribuni manipulatim milites alloquerentur, dicentes, requirendum esse Principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum; quasi divino nutu undique ab omnibus acclamatum est, Probe Auguste, Dii te servent. Oneratus igitur Imperio, invitus et retrectans, et saepe dicens; Non vobis expedit milites, non mecum bene agitis, Ego enim vobis blandiri non possum: Cum tamen deponere rem invidiosissimam, ut ipse dicebat, non liceret, egit personam a milite impositam. In Aureliani et Taciti insidiatores animadvertit. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur sequuti, sed sui Principis fratrem. Recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et Imperatorem fecerant, et occiderant. His gestis, cum ingenti exercitu Gallias petit, interfecto Aureliano a Germanis possessas. Tanta autem illic praelia feliciter gessit, ut a Germanis sexaginta reciperet civitates, caesisque prope quadringentis millibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquias ultra Nicrum fl. et Albim removeret. Accepit et sedecim millia tyronum Germanorum, et quinquagenos vel sexagenos limitaneis militibus interseruit. Novem reguli Germanorum supplices, stratique ad pedes ejus jacuerunt. In Illyrico Sarmatas, caeterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello reciperet, quae illi diripuerant. Omnes Gothicos populos aut in deditionem, aut in amicitiam recepit.

His Gestis Orientem adiit in Isauria, Lydio et Palfurio latronibus pertinaciter ducentibus bellum, victisque tandem dixit; facilius est ab istis locis latrones arceri, quam tolli. Itaque omnia loca angusti aditus veteranis donavit. Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus, Copton et Ptolemaidem a Blemyis vindicatas, Romano addidit juri.

Facta et cum Persis pace, ad Thracias rediit, et centum millia Bastarnarum in Romano constituit solo, qui omnes fidem servaverunt. Sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est, ex Gepidis, Gautunnis et Vandalis, illi omnes fregerunt fidem, et occupato bellis tyrannicis Probo, per totum pene orbem pedibus et navigando vagati sunt, nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. Quos quidem ille diversis vicibus, variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus.

Habuit enim non leves tyrannicos motus. Primus a Saturnino fuit, qui Orientalis limitis dux, prohibitus olim ab aureliano videre Aegyptum, ne quo eum natura ducebat, societate quoque hominum duceretur, confestim ut eam adiit, a perturbidis novarumque rerum cupientibus Aegyptiis acclamatum ei est;


284

Saturnine Auguste, Dii te servent. Saturninus flens, omnia sibi ante bene gesta semel affectato honore perire, cum animaretur ab induentibus eipurpuram, Nescitis, inquit, quid mali sit imperare: Gladii et tela nostris cervicibus impendent: imminent hastae undique, undique spicula: Ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur: non cibus pro voluptate, non iter pro autoritate, non bella pro judicio, non arma pro studio. Nam quod Imperatorem me cupitis, in necessitatem mortis me trahitis. Sed habeo solatium mortis, solus perire non potero. Ergo Probus et clementes ad eum literas saepe misit, et veniam est pollicitus. Sed cum milites Probo fidem non haberent, variis praeliorum generibus victus Saturninus, et in castro quodam obsessus, ab iis, quos Probus miserat, invito Probo, periit. Alter motus e Gallis exstitit, avida semsper gente vel faciendi Principis vel imperii. Cum enim Lugdunenses graviter contusi ab Aureliano, Probum pertimescerent, Proculum Albingaunum ex Alpibus maritimis, divitem et armatam semper agentem vitam, duoque servorum millia habentem, salutant Augustum, qui alemannos Gallia amovit. Sed Probus eum fugatum ad Francos, prodentibus ipsis Francis, quibus familiare ait fuisse Vopiscus, ridendo fidem frangere, vicit et interemit.

Tertium motum excitavit Bonosus, origine Britannus, Galla tamen matre, dux limitis Rhetici, potator validior quam bellator, carus quondam Aureliano ob inebriandos per eum legatos, arcanaque ab his per vinum cognoscenda, de quo solitus est dicere: Non ut vivat, natus est, sed ut bibat. Hic cum quodam tempore in Rheno Romanas luxurias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumsit imperium: idque diutius tenuit, quam merebatur. Nam longo gravique certamine a Probo superatus, laqueo vitam finivit, dictusque per jocum amphora pendens. Uxorem habuit nobilem gentis Gothicae, foeminam singularis exempli, quam Probus in honore habuit, salariumque ei usque ad mortem praestitit. Receptis ita pacatisque omnibus, dixisse fertur, brevit milites frustra fore: quae vox exitii ei causa fuit. Nam quia nunquam militem otiari sinebat, dicens nefas esse, eum gratuitam comedere annonam; ac proinde militari manu Galliam, Pannoniasque et Moesorum colles Vinetis repleverat; irritati magis exercitus, cum ad siccandam lacunis ac fossa urbem, Probo patriam, adigerentur, quae palustri solo hyemalibus aquis corrumpebatur, paulo cis sextum imperii annum eum trucidant apud Sirmium, in ferratam turrim frustra confugientem. Et quantum facinus fecissent, sepulcri titulo ipsi testati sunt, qui hic fuit: Hic Probus Imperator et vere probus situs est, Victor omnium gentium barbararum, Victor etiam Tyrannorum. Sic patuit, quam difficile sit, apud milites vel probum vitam tueri.

Abhinc militaris potentia revaluit, ac senatui imperium creandique jus Principis ereptum, incertum, an ipso cupiente per desidiam, an metu, seu dissensionum odio. Quippe abolito Gallieni edicto, refici senatoribus militia potuit, concedentibus modeste legionibus, Tacito regnante: neque Florianus temere invasisset, aut judicio manipularium cuiquam, bono licet, imperium esset datum, amplissimo ordine in castris degente. Verum dum oblectantur otio, simulque divitiis pavent, et earum usum affluentiamque aeternitate majus putant, munivere militaribus, ac pene barbaris viam, in se ac posteros dominandi. Secundo Probi anno Manes, magister falsitatis novae, Paracletum se fingens, et duodecim discipulos insaniae propagandae emittens, innotuit. Multos errores, ut de duobus principiis, de phantasmate carnis humanae in Christo, de corporis humani origine mala, et his similes in unum confertos, de Perside in reliquum orbem sparsit; impiumque de se Manichaeorum nomen fudit. In Persia tandem, ob


285

deceptum vanis promissionibus regem, excoriatus periit, refutatus ab Archelao, Episcopo Mesopotamiae. At Christi Ecclesia passim in immensum se dffundebat, praefecturas etiam provincialium, et honores militares consequentibus Christianis, ut Dorotheo, Gorgonio, et similibus, narrante Eusebio, qui vixit his temporibus, Nec sufficiebant amplius priscarum domorum spacia conventibus agendis, sed laxiora aedificia e fundamentis struebantur, succrescente interim cum rebus secundis ambitione et discordia, fictaque specie sanctitatis, quae multorum fastum et malitiam obtegebat.

M. AUR ELIUS CARUS. NUMERIANUS et CARINUS.

CArus, seu Romae, seu Narbonae, seu in Illyrico genitus (nihil enim certi constat) militibus charus, a Probo praefectus praetorii factus; eo interfecto, Augustum habitum sumsit. Carinum Numerianumque filios Caesares appellavit. Destinato ad Gallias tuendas Cairno, fluxis pravisque moribus juvene, Numerianum, lectissimum disertissimumque adolescentem, secum in Persicum bellum, quod Probus apparaverat, duxit. Antea tamen Sarmatas, Probi morte praeferoces, inter bella patiendo ita contudit, ut paucis diebus Pannonias securitate donaret, occisis Sarmatarum sedecim millibus, captis diversi sexus viginti millibus. Hinc ingenti apparatu contra Persas profectus, nullo sibi occurrente, Mesopotamiam capit,, quod ea Persarum quasi solenni bello subest, et Ctesiphontem usque, inclytam urbem Parthiae, progreditur. Occupatisque persis domestica seditione, Imperatoris Persici nomen meruit. Verum dum gloriae inconsulte avidior, fines transit Imperii a fatis decretos, aegritudine correptus fulmine conflagravit. Tanta enim erat tamque immanis tempestas et coruscatio, ut multi terrore dicantur exanimati. Cum igitur aeger in tentorio jaceret, post ingens tonitruum subito conclamatum est a cubiculariis, Imperatorem mortuum.

Numerianus contracta e fletu oculorum aegritudine, alias sibi familiari, dum lectica portaretur, factione Arrii Apri soceri sui, imperio inhiantis, occisus est. Sed cum plurimos dies de Imperatoris salute quaereretur a milite, concionareturque Aper, idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret; foetore cadaveris res est prodita, ducumque consilio ac tribunorum, Valerius Diocletianus, domesticos regens, Imperator appellatus. Hic cum tribunal conscendisset, et quaereretur, quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio, Aprum praefectum praetorii ostentans, percussit; addens verbis suis; Hic est autor necis Numeriani. Sic Aper dignum moribus suis exitum, Diocletianus aditum dedit. A Druide enim Gallicana quondam audierat, Imperator eris, cum Aprum occideris. Carinus occidenti praepositus a patre, adulter, corruptor juventutis, mimis atque lenonibus palatium implens, uxores ducendo ac rejiciendo, plerasque praegnantes, contaminatissimum se vitiis omnibus, ac proinde detestabilem bonis fecerat, clamante ipso Caro, non est meus: Certior eorum quae acciderant, tanquam liber a frenis domesticae pietatis, majora scelera edidit. Nec deerat tamen ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. Nam Julianum apud Venetos involantem purpuram, pulsa ejus acie, obtruncavit: Et contra Diocletianum multis praeliis stetit. Ultima pugna juxta Murgum congressus, dum victos avide premeret, suorum ictu interiit, quod libidine impatiens, militarium nuptas affectabat: quarum infestiores viri, iram doloremque in eventum belli distulerant. Quo prosperius cedente, metu, ne hujusmodi ingenium magis magisque victoria insolesceret, sese ulti sunt. Is finis Caro liberisque, post imperii biennium, fuit.


286

Numerianus cum Olympio Nemesiano et Aurelio Apollinare Poetis de palma contendit editisque suis carminibnus, eos veluti radio Solis obtexit, referente Fl. Vopisco, scriptore horum temporum.

VALERIUS DIOCLETIANUS, AURELIUS et MAXIMIANUS.

SIc Diocles Dalmata, obscurissime natus, Anulini senatoris Libertinus, matre pariter atque oppido Dioclea, orbis Romani potentiam cepit, Graiumque nomen in Romanum morem convertens, Diocletianum se dixit, mox etiam victis Persis et Aegyptiis, Jovium. Vir callidus, amans Reipublicae, amans suorum, et ad omnia, quae tempus quaesierat, paratus, consilii semper alti, nonnunquam tamen effrontis, sed prudentis, nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimens. Parcus idern et largitionum theatralium contemptor, false ridens eum, qui Carum causa ludorum laudatum assereret, Ergo, inquit, bene risus est imperio suo Carus. Hic nihil esse difficilius fassus est, quam bene imper are, praesertim quod Aulicis, quatuor vel quinque inter se conspirantibus, saepissime vendatur bonus, cautus, optimus Imperator.

Ubi comperit Carini discessu, Aelianum Amandumque per Galliam coacta manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolae vocabant, populatis late agris, plerasque urbium tentare; statim Aurel. Maximianum, fidum amicitia, quanquam semiagrestem, militiae tamen atque ingenio bonum, Imperatorem consortio adscivit. Cui postea Herculii accessit cognomen, ut Valerio Jovium. Maximianus in Galliam profectus, fusis hostibus aut deditis, quieta omnia brevi patravit. Eo bello Corausius, Menapiae civis, factis promptioribus enituit; ideoque illum, simul quia gubernandi (quo officio adolescentiam mercede exercuerat) gnarus habebatur, parandae classi ac propulsandis Germanis, Francis et Saxonibus, maria infestantibus, praefecere. Hoc elatior, cum parum multos opprimeret, neque praedae omnia in aerarium referret, Herculei metu, a quo se caedi jussum compererat, Britanniam hausto imperio capessivit.

Eodemque tempore Orientem Persae, Africam Julianus, ac nationes Quinquegentanae graviter quatiebant. Adhuc apud Aegypti Alexandriam, Achilleus nomine, dominationis insignia induerat.

His de causis Julium Constantium Chlorum et Galerium Maximinum (qui nonnullis etiam Maximianus cognomento Armentarius) creatos Caesares, in affinitatem vocant. Constantium enim Carus, quod nemo tunc vir melior videbatur, in locum filii subrogare consultaverat, et Carinum occidere. Idem Constantius, per filiam nepos Claudii quondam Augusti, erat: Galerius in Dacia haud longe a Sardica natus. Constantius Theodoram Herculii privignam accepit, ex qua postea sex liberos, Constantini fratres, habuit: Galerius filiam Diocletiani Valeriam: ambo uxores, quas habuerant, repudiare compulsi, sicut olim Tiberius ducta Augusti filia. Hi quanquam literis parum, juris tamen scientia ac militiae miseriis imbuti satis, boni Reipublicae fuere. Prudentes enim, (ait Aurelius) sensu mali promptius fiunt, expertes aerumnarum, dum opibus suis cuncta aestimant, minus consulunt. Tres isti Valerium, ut parentem, seu Dei magni suspiciebant modo, a quo in Imperium se allectos meminerant. Et quoniam bellorum moles acrius urgebat, quasi partito imperio, cuncta quae trans Alpes Galliae sunt, Constantio commissa; Africa Italiaque Herculio: Illyrici ora usque ad Pontum Galerio; Caetera Valerius retentavit. Hinc parti Italiae invectum tributorum ingens malum, quo exercitus atque Imperator, qui semper aut maxima parte aderant, ali possent: pensionibus inducta lex nova, quae sane illorum temporum modestia tolerabilis, in perniciem processit postea.


287

Interim Diocletiano Alexandriam profecto, provincia credita Maximino Caesari, ut relictis finibus, in Mesopotamiam progrederetur, ad arcendos Persarum impetus, a quibus primo graviter vexatus, cum Diocletiano occurreret, ab irato indigne exceptus est, atque ut erat purpuratus, ante vehiculum ejus ad aliquot millia passuum cucurrisse traditur. SEd reparato confestim e veteranis ac tyronibus exercitu, per Armeniam in hostes contendit: quae ferme sola seu facilior vincendi Parthos via est. Ibi Narseum Persarum Regem in ditionem subegit: simul liberos conjugesque, et aulam regiam: adeo Victor, ut ni Valerius, cujus nutu omnia gerebantur, abnuisset, Romani fasces in provinciam essent novam lati. Pars tamen utilior terrarum, et quinque ultra Tigrim regiones Romanis acquisitae, quae dum acrius deinde reposcerentur, gravia admodum perniciosaque bella pepererunt.

At in Aegypto Achilleus faciliore negotio pulsus, poenas luit, nudata muris Alexandria, Coptos et Ptolemais excisae, tota Aegyptus gravibus proscriptionibus caedibusque foedata, Per Africam gestae res pari modo: solique Corausio remissum Britanniae Imperium, postquam jussis ac munimento incolarum, contra gentes bellicosas, oportunior habitus. Quem sane sexennio post, quidam Allectus nomine, dolo circumvenit. Qui cum ejus permissu summae rei praeesset, flagitiorum, et ob ea mortis formidine, per scelus imperium extorserat: quo usum brevi, Constantius praemisso Asclepiodoro, cum parte classis et legionum delevit.

Caesi interea et Marcomanni, Carporumque natio translata omnis in Romanum solum; cujus fere pars jam tum traducta ab Aureliano erat.

Neque minori studio, pacis officia vincta aequis legibus, remotumque pestilens frumentariorum genus, qui ad explorandos in provinciis motus instituti, compositis nefarie criminationibus, injectoque passim metu, praecipue remotissimo cuique, cuncta foede diripiebant. Simul annona urbis, ac stipendiariorum salus anxie solliciteque habita; honestorumque provectu, et econtra suppliciis flagitiosi cujusque, virtutum studia aucta, novis moenibus ornatae urbes, Roma, Carthago, Mediolanum, Nicomedia. Neque tamen cum haec agerent Imperatores, extra vitia fuerunt. Quippe Diocletianus ex auro primus vestem quaesivit, serici ac purpurae, gemmarumque vim plantis subdidit, affluentis tumidique animi indicia. Levia tamen prae caeteris. Nam renovata Caligulae Domitianique impietate, Dominum se palam dici passus est, et adorari appellarique ut Deum, documentumque praebuit, humillimos quosque, ubi alta accesserunt, superbia atque ambitione immodicos esse, dum animus potentiae expers, tanquam inedia refecti, insatiabilis est.

Herculius libidine tanta agebatur, ut ne ab obsidum corporibus quidem animi labem comprimeret, propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem suam etiam vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Diocletiano in omnibus est austerioribus obsecutus, cui parum honesta in amicos fides erat, discordiarum metu, quas enunciationibus agitari suspicabatur. Hinc etiam quasi truncatae vires urbis, imminuto praetoriarum cohortium, atque in armis vulgi numero. Triumphum egerunt Romae inclytum ex numerosis gentibus, quas devicerant, pompa ferculorum illustri, qua Narsei conjuges sororesque et liberi ante currum ducti sunt. Erat et a Constantio Caesare pugnatum in Galliis, circa Lingones, die una adversam erat et secundam fortunam expertus. Nam cum repente Barbaris ingruentibus, intra civitatem esset coactus, ram praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu, LX fere millia Alemannorum cecidit. Sic omnia imperio


288

prospere provenerunt, usque ad annum Diocletiani XIX, Christi CCCVI, quo elatiores jam victoriis, sumptisque Deorum suorum cognomentis terribiles, Diocletianus et Maximianus, Christum atrociter oppugnare coeperunt. Saevitum antea in milites fuerat, exautoratis qui immolare idolis nollent, multis etiam occisis. Qua tentatione praeludebatur quidem ad truculentiores conatus; Sed vulgus Christianorum aspernatum preces et vota, quibus tristiora praeverteret apud Deum, securitate sua multo graviora promeruit,. ingenti cessura gloriae iis, qui serio diligerent Deum.

Igitur propositis publice edictis, vetiti esse Christiani, imperatum, ut Ecclesias diruant praesides, codices sacros ignibus aboleant, honoribus fungentes Christianos ad privatum redigant statum, privatos in servitutem. Mox ut ferae a morsibus saeviores Augusti, Ecclesiarum praesides ad negandum Christianismum compelli, nolentes abnegare occidi jubent. Tandem in omnes fine discrimine cruentum stringunt ferrum. Repertus Nicomediae est vir illustris, qui praesentibus in urbe Jovio et Galerio, auderet sanguinarium edictum concerpere, atque ob id animandis reliquis subire supplicium. Eum secuti de familia Principum, gestis honoribus clari, Petrus, Dorotheus, Gorgonius, Anthimus, et alii multi, velut duces et primitiae caedendorum Christi gregum, quorum aliqui vivi, aliqui jam mortui in mare praecipitati sunt. Narrat Eusebius, visas sibi tunc Tyri feras abstinentes a Christianis, in quos incitabantur, et cum furore irruentes in illos, qui circumstabant, crudeli spectaculo saturaturi oculos. Nec tamen ullum crudelitatis genus est, quod piae et devotae Christo animae, illis temporibus non pertulerint. Quidam crucibus suffixi, quidam cremati vivi, alii lentis ignibus assati, nonnulli inflexis arborum ramis discerpti: fame necati quidam. plures gladiis, plurimi a bestiis laniati, cutis detracta aliquibus; alii flagris ferreis per singulas partes corporis caesi ad mortem; quidam post tormenta reducti in carceres, ut lentitudine tormentorum deficerent. Mulieres uno pede suspensae nudae, adustae quibusdam mammae; nulli sexui, nulli aetati, nulli honori venia data. Philoromus procurator Caesaris Alexandriae, Phileas Thmuitarum Episcopus, plurimique passim alii illustres supplicio affecti. Non pauciores tamen vel arte effugiebant confessiones et tormenta, vel pecuniis redimebant, vel hanc miseram vitam Christo Domino praeponebant. Nomen aeternum de iis meretur Romanus, Caesariensis Diaconus et Exorcista, qui conspicatus Antiochiae multos ad idola transgredi, magna eos voce increpavit, et redire ad Christum compulit. Cui ob id lingua exsecta, diu tortus, tandem constantem animam Christo reddidit, laborum praemia percepturam.

Itaque Diocletiano et Maximiano non potuit durare imperium, quo eum oppugnabant, a quo illud acceperant. Altero statim persecutionis anno invasus foedo morbo Diocletianus, ac mente motus, ut ad se rediit, intestinas clades dixit, et fragorem impendere status Romani, novoque prorsus et inaudito exemplo, curam abjecit Reipublicae, adhuc valentior celebrato regni anno vicesimo: Auctorque Herculio fuit, ut pariter in privatam vitam concederet, et stationem tuendae Reipubl. viridioribus, junioribusque mandaret. Cui aegre collega obtemperavit. Tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani. Ille Salonas in patriam, hic migravit in Lucaniam: Constantius et Galerius Augusti creati.

FL. CONSTANTIUS CHLORUS, ET GALERIUS MAXIMINUS.

INter eos divisus Romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Africam, Britanniam,


289

Germaniam, Constantius; Illyricum, Asiam, Orientem, Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius, et praestantissimae civilitatis, divinis provincialium, ac privatorum studiis, fisci commoda non admodum affectans, ducensque melius, publicas opes a privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Quare Diocletiano aliquando exprobrante ei paupertatem, facile in unum contraxit sparsas divitias, et cum ostendisset tantum legatis, statim possessoribus reddidit. Cultus valde modici, non amabilis modo subditis, verum etiam venerabilis, praecipue quod Diocletiani suspectam calliditatem et Maximiani temeritatem sanguinariam imperio ejus evaserant. Galerius pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus Dacia Ripensi, parentibus agrariis, pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. Is insolenter affirmare ausus est, matrem suam more Olympiadis compressam a Dracone semet concepisse. Moribus certe odioque in Christianos Draco fuit, nec indignus eo, quo se natum parente fatebatur. Latiorem in Christianos, quam praedecessorum quisquam, persecutionem movit, quam plerique fuga antevertere conati, in eremos et avia se recepere. Apphianus, apud Pagas Lyciae nobili loco natus, Urbanum Palaestinae Praesidem, ab idolorum cultu dehortari ausus, crudelem mortem subiit, adjecto oleo luminis instar ustus: tandem in mare abjectus miraculum praebuit. Confestim enim regurgitans mare, concussa etiam validissimis procellis continente, exanimum corpus littori reddidit. Ejus frater Aedesius, simili de causa, apud Alexandriam cundem exitum habuit. Nec Urbanus, plurimis occisis Christianorum, effugit ultricem Dei manum, capitis damnatus a Maximino, cujus impiis jussionibus subservierat.

At Firmilianus Urbano deterior, in ipsa cadavera saeviit, sepeliri prohibens Christianos, detestantibus etiam profanis gentibus inimicum naturae scelus, nec sustinentibus dirum oculis spectaculum, cum carnivorae aves et bestiae, humana membra oribus circumferrent, ipsique lapides et columnae aedificiorum prodigiosas de se lacrymas funderent. Tandem Deus ipse prohibuit novo miraculo immanenefas. Bestiae enim cadavera Pamphili et duodecim aliorum, quatriduo relicta in plateis, attingere non ausae, audaciam praebuere amicis, ut sepulcris inferrent illaesa. Firmilianus mox suo gladio, quem in pios strinxerat, impie periit.

Ita grassante per Palaestinam, Aegyptum, Syriam, Mesopotamiam, Pontum, Cappadociam, Bithyniam, omnesque Maximino subditas terras Dracone, urbs quaedam Phrygiae, cum incolis omnibus et magistratibus, fidem Christi constanter confessa, injectis a Tyranno facibus conflagravit. Praesides provinciarum, quasi propositis praemiis nequitiae, certabant inter se, ut novorum acerbitate suppliciorum se invicem superarent. Sed major erat Dei virtus in sanctis, quam ut deleri ulla Satanae arte aut virulentia possent.

Octavo enim anno, lassatis judicum oculis, fessisque carnificum manibus, cum certatim gloriosa in certamina rueretur, multoque avidius a multis martyria, quam postea Episcopatus quaererentur, metuentes solitudinem urbium tyranni, contenti fuerunt oculum effodere, et crus alterum suffringere confessoribus, et metalla iis imponere eruenda.

Inter illustriores Ecclesiarum praepositos martyrio sunt coronati Anthimus Nicomediae, Tyrannio Tyri, Petrus Alexandriae, Silvanus Emisae, Silvanus Gazae Episcopi. Lucianus Antiochiae, Zenobion Sidonis, Pamphilius Caesareae presbyteri; Deinde in aliis orbis partibus innumeri, ut vere scribat Sulpitius Severus: Nullis unquam magis bellis mundus exhaustus est, neque majore unquam


290

triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus.

Constantius sane detestatus collegae saevitiam, per provincias sibi subjectas pacem indulsit Christianis, solumque biennium illud Diocletiani et Maximiani illis fuit infestum. Sed breve Constantio, post abdicationem Diocletiani, imperium contigit, quo laudabiliter functus, praeter alia, hoc integritatis edidit specimen. Simulata enim conspiratione cum collega, Christiano aula pellit, ut sinceros, quos cognovisset revocet. Nam remanentes apud se, tanquam Deo suo infidos, ac multo minus sibi fidem servaturos, abjecit, contra Dei amorem praeponentes Principi, magno in honore habuit. Dum haec fiunt, Galerius accessisse administrationi suae Italiam sentiens, Caesares duos creavit, Severum per Italiam, Maximinum sororis filium per Orientem, ambos Illyricos. Constantinum, Constantii ex Helena filium, religionis specie ad vicem obsidis tenebat; cujus a puero ingentem animum veritus, ad pericula eum modo cum barbaro hoste, modo cum Leone subeunda hortatur, elapsumque semper interficere cogitabat. Atille arrepta fuga, cum ad frustrandos insequentes, publica jumenta, quaqua iter egerat, interficeret, in Britanniam pervenit, ibidemque Constantium patrem, vitae ultima agentem, reperit. Quo non sine luce Christi placide mortuo, et a Romanis in Deos relato, cunctis, qui aderant, annitentibus, praesertim Eroco Alemannorum rege, imprium cepit.

Romae interea praetoriani, corrupti a Maxentio, excitato tumultu, Maxentium Herculei filium, qui haud procul urbe in villa publica morabatur, Augustum nuncupant. Quo nuntio Maximianus Herculeus ad spem erectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolat e Lucania, Diocletianumque etiam per literas adhortatur, ut depositam recipiat potestatem. Quas ille irritas habuit, imperium tanquam pestem detestans, dicensque: Utinam Salonae possitis visere olera, nostris manibus instituta, profecto nunquam istud tentandum judicaretis.

Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii, Severus Caesar Romam missus a Galerio, cum exercitu venit, obsidensque urbem, militum suorum scelere est desertus, auctae Maxentio opes, confirmatumque imperium. Severus Ravennae se moenibus defendens, dolo Maximiani evocatur, et Romae apud tres Tabernas interficitur. Maximianus posthaec in concione filium Maxentium denudare conatus, quem indignum judicabat, ut erat, imperio, seditionem et convitia militum tulit.

Inde ad Gallias profectus est, dolo composito, tanquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero, cui Faustam filiam dederat, jungeretur; moliens tamen Constantinum, reperta occasione, interficere, qui in Galliis, et militum et provincialium, ingenti jam favore regnabat, caesis Francis atque Alemannis, captisque eorum regibus. Detectis igitur insidiis per Faustam Maximiani filiam, quae dolum viro enunciaverat, profugit Massiliam Herculeus. Ibi oppressus (ex ea etenim navigare ad filium praeparabat) poenas impietatis justissimo exitu, fractis laqueo cervicibus luit: vir ad omnem asperitatem saevitiamque proclivus, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers, nulli nunquam carus, cui Eutropia Syra Maxentium filium muliebri arte supposuerat.

Per hoc tempus Licinius, a Galerio Imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et in bello, quod adversus Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Sed mors Galerii statim secuta est, cum Caesaris potentiam tredecim annos gessisset, naturae officiis instructus nisi ea insulsitate maculasset et atrocitate morum. Quare compertum est (inquit Aurelius) Eruditionem, elegantiam, comitatem praesertim, Principibus necessarias esse, cum


291

sine his naturae bona, quasi incompta atque etiam horrida, despectui sint: Contraque Persarum regi Cyro aeternam gloriam paraverint; addiderim ego, omnibus quotquot ante Galerium fuere, bonis Principibus Romanorum.

Galerius, relicto ad munimentum Illyrici ac Thraciae Licinio, Romam conrendit, oppressurus Maxentium. Ibi cum obsidione distineretur, militibus praemiorum illecebris a Maxentio attentatis, metu ne desereretur, Italia decessit: pauloque post vulnere pestilenti consumptis genitalibus, et verminante toto corpore, defecit. Ubi monitus a Medicis, quorum multos impatientia dolorum occiderat, incurabile esse malum, quo propter Christianorum supplicia torqueretur, retractavit edicta, reddidit Christianis libertatem, suamque corum precibus salutem commendavit. Sed sera hominis impii, et cruciatibus extorta poenitentia, nihil ei profuit.

Hac aetas non martyres solum, sed et historicos et philosophos fudit. Nam Aelius Spartianus, Julius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, e quibus pleraque Caesarum descripsimus, historias suas Diocletiano et Constantio Augustis inscripsere. Arnobius e Philosophis Christianus, egregie fidem tutatus, parem discipulum Lactantium tulit.

FL. VALERIUS, CONSTANTINUS MAGNUS, et LICINIUS.

ERgo Constantinus, Constantio Augusto ex priore cum Helena matrimonio legitime natus, in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Respublica tum a quatuor Imperatoribus tenebatur: Constantino et Maxentio filiis Augustorum, Licinio et Maximino novis hominibus. Adjunxit se apud Poenos Alexander, ex praefectura dominatui stolide incumbens, debili aetate, agrestibus ac Pannonicis parentibus suis vecordior. Sed eum a Maxentio missi, paucissimis cohortibus, Rufus Volusianus, praefectus praetorio, ac militares duces, levi certamine confecere. Quo victo, Maxentius Carthaginem terrarum decus, simul Africae pulchriora vastari, diripi, incendique jussit, ferus, inhumanusque ac libidine multo tetrior. Initio dominatus cohibita Christianorum persecutione moderationem affectaverat: sed firmior sibi visus, Galerio par crudelitate, moribus etiam deterior fuit. Tentata utrique virginum et matronarum pudicitia, fugas quasque et mortes Christi amori, suoque pudori posthabentium. Stupratae Maxentio illustres Romanorum foeminae, et post dedecora remissae ad maritos, secta infantium viscera, secti praegnantium uteri ad elicienda magicis artibus daemonum consulta: jus fasque omne proculcatum.

Per Orientem quidem, interitu et recantatione Galerii Maximini, respiraverat modicum Ecclesia, redeuntibus e solitudine et metallis, qui aut voluntate sua, aut edictis tyrannorum exulaverant. Sed semestre illud gaudium fuit, tristiore statim clade obtenebratum. Nam Jovius Maximinus, successor Galerii extremum Satanae virus profudit in Ecclesiam, urgentibus imprimis Theotecno Antiochiae procuratore, et alio Damasci praeside: a quibus subornatae civitatum legiones, requisita daemonum oracula, sanctos exscindi postulantium, conficta Pilati et Christi acta, perque omnes provincias et Scholas orbis circummissa, suppositae mulieres impurae, Christianas se olim fuisse mentientes, et incestarum Christianismi consuetudinum conscientia pollutas. Instaurari ergo jubet templa et fana Deorum Maximinus, redintegrari sacra, dat illustribus viris sacerdotia, proscribit Christianorum religiones. Imo incisis in aereas columnas edictis, Christianismo imputat pestes, sterilitates, bella, omniaque superiorum temporum mala. Suum ait felix fortunatumque imperium,


292

quia undique profliget Christianismum. Sed ut est vindex oportunus nominis sui Deus, extemplo eluxit mendacium, ingruunt subito morbi inusitati et pestilentes, exstinguuntur oculorum lumina mortalibus, tenebras luci praeponentibus, non cadunt ex more imbres, siccitate aduruntur sata, sames affligit provincias, una tritici mensura MMD drachmis, id est, CCC IMperialibus nostris vaenit, mediae sortis homines fame, contagiis absumuntur ditiores. Deserta a suis, abjectaque per vias cadavera hostium suorum sepeliunt Christiani, bonusque audit Deus ille, quem adeo boni colunt. Armenii libertatem exercendi Christianismi armis vindicant, clade afficiunt Maximinum.

His tandem gradibus ad deturbandum imperio mundi Satanam proceditur. Etenim Constantinus vir ingens, caeterisque, ut ait Aurelius, promptus virtutibus, eruditione usque ad astra votis omnium subvectus: ubi vastari urbem atque Italiam comperit, pulsosque seu interemptos Imperatores duos, Severum et Galerium, composita pace per Gallias, et Licinio sibi per nuptias sororis devincto, quinto imperii anno Maxentium petit, Romae adversus nobiles exitiis omnibus saevientem. Interim Diocletianus morte, per formidinem, voluntaria consumitur. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam, quo minus interesse valeret, se excusavisset, res scriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse, et Maximino favere, suspectans necem dedecorosam, venenum dicitur hausisse: fulmen eum semper formidasse, palatiumque ejus, igni coelesti deflagrasse, Constantinus ipse ad sanctos Oratione testatur.

Maxentius pavidus et imbellis, atque in desidiam foede pronus, usque eo, ut flagrante per Italiam bello, fusisque apud Veronam suis, nihilo segnius solita curaret, neque patris exitio moveretur. Tandem ab urbe in saxa rubra, millia ferme novem, aegerrime progreditur. Inde dum, caesa a Constantino acie, fugiens semet Romam recipit, et in pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinat, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo, pondere thoracis, corpus vix repertum. Eodem exitio satellites et stipatores ejus absorpti, renovatumque in novo Pharaone prisci illius supplicium, tyrannidis ejus anno sexto. Maxentius CLXXM peditum, octodecim equitum duxerat, Constantinus vix dimidium. Hujus nece (verbis loquor Aurelii) incredibile quantum laetitia gaudioque senatus ac plebes exultaverint: quos in tantum afflictaverat, uti praetorianis caedem vulgi quondam annuerit, primusque instituto pessimo, Numinum specie, Patres, Oratoresque pecuniam conferre prodigenti sibi cogeret. Quorum odio praetoriae legiones, ac subsidia factionibus aptiora, quam urbi Romanae, sublata penitus simul arma atque usus indumenti militaris. Adhaec cuncta opera, quae magnifice construxerat, urbis fanum atque Basilicam, Flavii meritis patres sacravere. A quo etiam post Circus maximus excultus mirifice, atque ad lavandum institutum opus, caeteris (thermis puta Diocletianis) haud multo dispar, Statuae locis quam celeberrimis, quarum plures ex auro aut argenteae. Inter eas praecipuam, ait Eusebius, crucis aureae trophaeo insignitam, inscripto basi hoc titulo: Hoc salutari signo, vero fortitudinis indicio, nostram civitatem tyranni jugo liberavi, et S. P. Q. R. in libertatem vindicans, pristinae amplitudini et splendori restitui.

Addit enim oranti, et de eventu praelii sollicito Constantino, oblatum in coelo crucis ostentum, tempore meridiano lucidissimum, inscriptum literis, In hoc vinces. Territo exercitu defixoque in cogitationes profundas Caesari, apparuisse sequenti nocte Christum, mandantem Constantino, ut ea, quam conspexerat,


293

figura pro signo in hostem uteretur. Itaque debellato per Christum crucifixum Maxentio, statim Constantinus, et Licinius, pacem promulgant Christianis; C. Valerius Maximinus per Orientem jam sibi metuens, oppresso scelerum socio, vexandos quidem ulterius Christianos negat, conventus tamen nondum indulget.

Sed eum Licinius mox redegit in ordinem, nova molientem, sibique soli primas potestatis partes asserentem. Etenim victum et desertum a militibus, Illyrico primum, mox Thracia expulit, atque in Ciliciam refugum Tharsoque inclusum urbe, cum jam Christianis sero satis libertatem agendi conventus redderet, et suasores interficeret belli, obsidione ursit. Ibi vicinum ab Licinio exitium fatalis mors praevenit, post triennii Augustum imperium, deletisque tyrannis cessavit decennalis persecutio, pax aurea refulsit Ecclesiis Dei. Maximinus tam foedo morbo consumptus est, ut corpus ejus adhuc spirans, luminibusque orbatum, veluti sepulcrum animae in eo alte defossae haberetur, teste Eusebio, invocataque crebro morte, cum execratione vitae praecedentis tandem deficeret. Ita exstinctis quinque tyrannis Ecclesiae infestissimis, Diocletiano, Maximiano, Galerio, Maximino, Maxentio, C. Valerio Maximino: similiter Severo Galerii socio, et Alexandro Africae tyranno, denique etiam Licinio, cum transversum egisset eum Satanas, et collegis ab ipso dictis Valente Martinianoque, solus Constantinus orbis terrarum cepit imperium, perque eum Christus crucifixus omnium Dominus gentium propalam agnitus et celebratus est, dimoto a regnis mundi et in abyssum religato Dracone decicorne illo et septicipite, qui de septem Romae montibus decem persecutionibus et extremae persecutionis decem administris, foetam Christo Ecclesiam ducentis septuaginta novem annis impugnaverat. Atque hic octavo historiae nostrae libro finis esto, ut sequens liberatam a mystica Aegypto Ecclesiam exhibeat.

LIBER IX. Explicans regnantis Ecclesiae aevum, quo Christiani rerum in mundo potiti, usque ad solutum captivitate Satanam post mille annos, imperante Turca Othomanno. Tempus ab anno Christi 314 usque ad 1314.

CONSTANTINUS MAGNUS.

DICI nequit, quanta cum orbis laetitia Christianis, post decennales persecutionum tenebras, tranquillitatis lux amica emicuerit. Notati sunt abhinc ignominia, et suppliciis affecti hostes sanctorum, regna mundi et potestas omnis Christi facta est et sanctorum ejus, quemadmodum ante ducentos viginti annos divinus JESU CHRISTI Apostolus Apocalypsi sua praedixerat. Ergo Theotecnus, Peucetius, Cultianus, praecipuique alii familiares et cognati Maximini, supplicia pendere coacti Licinio, filii quoque Maximini in potestatis consortium assumpti. Instaurata vicissim a fundamentis templa Christi, donati libertatibus honoribusque magnis Episcopi et Doctores Ecclesiarum, praesertim contumelias pro Christo passi; gratiae Deo publice ab omnibus ingenti cum jubilo magnisque pompis actae. Soluti oneribus impensisque civilibus ac publicis Clerici, ut expeditiores ad doctrinam et preces


294

essent. Indicta a Constantino Romae et Arelate concilia, praeceptumque Miltiadi Romano, et aliis Episcopis, ut Caeciliani Carthaginensis et Donati controversias, praesentibus Augustae majestatis Vicariis, deciderent. Absolutus Caecilianus, damnati Donatistae, qui illegitimam Caeciliano objectantes electionem, singularitatis studio commune Ecclesiae vinculum ruperant. Nec affecti supplicio tamen, dicente Constantino, commiserandos potius tales, quam poenis affligendos. Sed dum haec fiunt, interrupta communis felicitas per Licinianum Licinium, ad extremum in ipsius caput vertit.

Hic incitatus a Magis et praestigiatoribus, occulte primum, mox aperte vexare Christianos coepit. Principio Episcopos inter se convenire vetuit, deinde mulieres publicis exclusit sacris, jubens privatim eas a suo sexu institui, quod aliorum naturam, e sua metiens, castimoniam nullli hominum inesse credebat. Tandem clausis templis, sub dio convenire praecepit omnes, militia et palatio motis, qui sacrificare abnuerent Numinibus. Ad ultimum gladios strinxit in Episcoporum aliquos, Amasenam in Ponto Ecclesiam subvertit, confessores quosdam frustillatim concisos mari mersit. Igitur antequam ulterius pergeret, praevertit cruentos hominis conatus infsidiasque sibi structas Constantinus, quamvis ei per Constantiam sororem, Licinio nuptam, affinis. Nam illi praeter admodum magna caetera pietas, Licinio parsimonia, et ea quidem agrestis tantummodo inerat, tetra avaritiae cupidine, ut habet Epitome Aureliana, omnium pessimus, asper admodum, cui ne insontium quidem ac nobilium PHilosophorum, servili more cruciatus adhibiti modum fecere. Infestus literis, quas inscitiam immodicam, virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agrariis plane ac rusticantibus, quia ab co genere ortus altusque erat, satis utilis, ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor, tineas eos soricesque palatii appellans sine discrimine. Augurum cultor et hariolorum, magna illi et fausta puaeque promittentium. Igitur non minus Dii inter se, quam homines concurrere, Licinio accuratissime sua venerante Numina, Constantino Christum, cujus insigne praeferebat, et modestiam aemulabatur. Nam cunctos hostes (verba refero Victoris Aurelii, sciptoris horum temporum ethnici) honore ac fortunis manentibus texit recepitque, eo pius, ut etiam vetus teterrimumque supplicium patibulorum et cruribus suffringendis primus removerit. Hinc pro conditore seu Deo habitus, calumnias sedans legibus severissimis, nutrire artes bonas, praecipue studia literarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes et querimonias provinciarum.

Ergo primum apud Cibalas, juxta paludem Hiulcam nomine, Constantinus nocte castra Licinii irrumpit, Licinium in fugam agit, caesis partim, partim in fidem receptis ejus copiis, Licinius Byzantium fuga volucri pervenit: Ibi Valentem ut socium habeat belli fidum, Caesarem creat. Dehinc alio praelio pulsum, foederaque petentem non admittit solum Constantinus, sed et affinitatis gratia recepti in consortium, adscitique Imperio Caesarum communes liberi, Crispus, Constantinus Flaviogeniti, Licinianus Licinio. Valens dissidiorum author necatus. Quod equidem vix diuturnum, neque his, qui assumebantur, felix fore defectu Solis, foedato iisdem mensibus die, patefactum.

Itaque sexennio post rupta pace, apud Thraces Licinius pulsus, Chalcedona concessit. Martinianum officiorum Magistrum Caesarem dicit. Neque novi eum Dii, quos delusus iterum a Magis studiose erat veneratus, neque veteres, quorum infirmitatem superioribus cognoverat praeliis, servare potuerunt. Acie omni potior Constantinus,


295

adegit eum, pacta salute, indumentum regium offerre uxoris manu. Inde Thessalonicam missum, cum nova denuo moliretur, paulo post eum Martinianumque jugulari jubet. Ita Licinius annum dominationis fere post quintum decimum, vitae proxime sexagesimum, fusum Christianorum sanguinem proprio suo piavit.

Eo modo Resp. unius Constantini arbitrio geri coepta, ex tot rebus gestis vere jam Magni, et ut recte judicat Eusebius, Cyro et Alexandro Majoris. De Christianis contrarias plane tyrannicis istis leges tulit, exules revocavit, spoliatos ditavit, servos libertati reddidit, plerisque provinciis Christianos dedit rectores. Si qui Christiani esse nollent, idolis tamen sacrificare prohibuit; hortatus ad Christianismum induendum omnes, propositis diplomatis, molestus nemini ob mentis errorem fuit, certamen pro immortalitate sponte suscipiendum, cogi non posse dictitans.

Ejus Principis, totiusque Ecclesiae felicitatem obnubilavit Arius, aeternitatis veraeque in Christo deitatis hostis, homo argutus, ambitiosus, pertinax, callidus: Antagonistam nactus fervidiusculum, Alexandrum, Alexandrinae Ecclesiae, cujus presbyter erat Arius, Episcopum. Alexandriae suscitata dissensionis scintilla, primum Aegyptum, Thebaidem, Libyam, deinde totum orbem incendio aut fumo pstiferarum opinionum, dissidiorumque implevit. Imperator gliscentem flammam, misso Osio Cordubensi Episcopo, opprimere, imposito utrique silentio, cupiens, hortatus gravissima Epistola est, ne ob quaestionum litis quam pietatis feraciorum temeritatem, Ecclesiam Christi scinderent, praeberentque ludibrii causam infidelibus: sed nihil effecit.

Quaesita utrinque suffragia rem ad Concilium universale pertraxerunt, quod Constantini indictione qpud Nicaeam Bithyniae convenit, anno Christi, ut habet Eusebius, CCCXXV. Trecentos et duo de viginti Episcopos, presbyterosque insuper et Diaconos innumeros adfuisse, Sulpitius Severus, Socrates, Theodoretus, Sozomenus tradunt. Eusebius ultra ducentos quinquaginta Episcopos, et Romanum, (erat is Sylvester) ob senectam interfuisse per legatos Presbyteros narrat. Consedisse in medio Imperatorem sedili deaurato, post eum Episcopos, dextrique ordinis primum (is fuit Eustathius Antiochenus) incepisse Synodum a veneratione Numinis, cujus verba prosecutum Constantinum Oratione ad concordiam directa. Libri, inquit, Evangelistarum et Apostolorum, quin etiam veterum Prophetarum oracula, nos evidenter docent, quid de divino Numine sentiendum sit. Omni igitur seditiosa contentione depulsa, liter arum divinitus inspiratarum testimoniis res in quaestionem adductas dissolvamus. Audita Arianorum dogmata hujuscemodi: Patrem Domini instituendi orbis causa genuisse filium, ex eo pro potestate sui ex nihilo factum Dominum novum alterumque. Fuisse autem tempus quo filius non fuisset. Collatis sententiis ea confessio damnatur, Christus Patri <gap desc='Greek word'/>, id est, consubstantialis, non factus, nec creatus, sed ab aeterno ex Patre genitus declaratur. Imperator decretum complectitur: Arius cum factione sua in exilium agitur. Sublata et vetus est de Paschate controversia, ut deinceps non decima quarta luna cum Judaeis, sed prima post plenilumium aequinoctiale Dominica celebraretur. Alias Episcoporum inter se lites, conjectis in ignem tabellis, quibus disceptationes continebantur, abolevit Imperator.

Sic velut novo de hostibus Ecclesiae triumpho potitus, Vicennalia celebravit Imperii, Episcopos convivio excepit, muneribus affecit, Paphnutii Thebaidis, et Spiridonis Cypri Episcoporum, accepta pro Christo stigmata, exosculatus est, beatos praedicans, quibus talia pati datur. Ejusdem Paphnutii autoritate cohibiti in Synodo, qui ad continentiam ab uxoribus adigendos censebant Episcopos, assertus matrimonio suus apud omnes ordines


296

honor. Cohibita et Dialecticorum argutia, unius ejusque simplicissimi Confessoris Oratione, non verba sed verborum virtutem proferentis. Cumque Acesius Novatianorum Episcopus, privandos communione Christi contenderet lapsos, veniamque poenitentibus non ab Ecclesia, sed a solo Christo exspectandam, audivit a Constantino: Erigito scalam Acesi, et in coelum solus ascende. Caeterum Arriani nihil contra sanam fidem ructare ausi se quoque tanquam acquiescentes, nec aliud sentientes Ecclesiis immiscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in Catholicos viros odium, et adversus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus, fictisque criminibus appetebant.

Constantinus interim locum sepulturae Domini, a gentibus lascivae Veneris fano conspurcatum, emundari, insignique exornari templo jubet, addita urbe, cui novae Hierosolymae nomen datum. Mirumque dictu, quantum hoc temporum tractu invaluerit Christiana religio. Helena Augusta, mater Principis, regni usa viribus, Basilicas circa antrum nativitatis, dominicaeque adscensionis locum constituit, ubi calcati DEO pulveris perenne monumentum fertur, ut vestigia impressa cernantur, nec ulla temporum damna sentiant. Repertae crucis non meminit sane in vita Constantini Eusebius, posteriores autem constanter, addentes, contactu ejus hominem recens mortuum in vitam revocatum, aut mulierem seminecem valetudini pristinae redditam. Quibus gestis Helena, liberalitatis in sanctos exemplar octogenaria decessit.

Eo tempore cum Crispus, maximus filiorum Constantini, confictis Faustae novercae criminibus, occidisset, increpatus a matre Princeps, dolore nepotis nimio, uxorem sceleris convictam ardentibus balneis interemit, qui et antea Licinianum, sororis filium, (incertum qua causa) commodae indolis juvenem, occiderat, cum alias indulgentia potius quam severitate videretur peccari.

Tum vero Byzantium (ut erat laudis avidus, et superstitionis osor Romanae) de integro struens, Romam novam urbemque sui nominis appellavit, quam translatis eo pluribus nobilium Romanorum familiis, collectisque ex toto orbe opibus, subito ad tantum fastigium evexit, ut Romae aemulam faceret. Certe ab idolis repurgatam, templis ornavit augustissimis, uti et Nicomediam, Antiochiam, Hebronem, urbesque celebres alias: pari sibi studio duxit idolorum delere instrumenta, et pietatis verae condere.

Quare duos primariae autoritatis viros, citra tamen militarem apparatum, circummisit per orbis provincias, a quibus detecta daemoniorum fraude, protractisque et ludibrio expositis statuis, pleraeque gentium abolevere prisci erroris contagia, et relictis idolis unum creatorem coluerunt. Sic exstirpati Dii famosissimi, Apollo Pythius, Sminthius, Musae Heliconiae, Venus Libani et Heliopolitana, Aesculapius Cilicum, et id genus alii. Disturbata et haereticorum conventicula, Valentinianorum, Marcionitarum, Cataphrygum, Novatianorum, Paulianorum, et plerique eorum erroris poenitentes ad Ecclesiam rediere.

Subactis Ecclesiae perduellibus, ad bella iterum ingentem animum evocavit.

Victi feliciter ab eo Scythae, tributis imperiograves; succubuerunt et Sauromatae, vexillo crucis coelo monstratae cedentes, vexatique servis suis barbari, Romano in solo consedere. Honoratus Imperator Indorum, Blemyum, Aethiopum, Persarum donis ac legationibus, monitusque Sapores Persa, ut in honore haberet Christianos, quibus parum aequus, magorum et Judaeorum instinctu, vincula et neces inferebat. Sozomenus ultra XVI millia ab eo periisse memorat.

Felix imperio Constantinus, se aures


297

deceptoribus clausisset et sycophantis, a quorum veneno vix ulla satis tuta sanctitas. Etenim Eusebius Nicomediensis, Theognis Nicaenus, et alii fautores Arianae haereseos, criminando Alexandri successorem Athanasium, cujus doctrina imprimis Nicaenam apud Synodum enituerat, adhuc Diaconi, pervincunt, ut Tyrum conveniant Episcopi, et solide refutantem ingesta crimina, quod non exspectata sententia abscessisset, condemnant. Similiter Eustachium Antiochenum Episcopum ficta adulterii culpa subvertunt, haud sine maximo totius civitatis et pene exitiabili tumultu. Cum autem ad Imperatorem consugeret Athanasius, profecti eodem adversarii obtinent, ut ad Treviros exulatum mitteretur, aliusque Alexandrinam Episcopen susciperet. Sed mox in Aegypto octoginta Episcopi congregati, Athanasium injuste condemnatum pronuntiant.

Nec impotentiores in opprimendis catholicis, quam sublevandis suis, Ariani apud Imperatorem fuere.

Cum enim inducta a presbytero quodam suo Constantia, soror Constantini fratri suo persuasisset, injuriam factam Ario, revocatus ille, juravit in fidem Nicaenam, sub axilla gerens aliam, ut dicere posset jurasse se ut scripsisset. Sic delusus a veteratore Princeps, mandat Alexandro Constantinopolitano, ut recipiat publice Arium. Ille in preces totam noctem versus, exorat Deum, ut sequenti luce Arius, dum ingenti suorum pompa in templum deducitur, torminibus subito correptus, foedam unimam cum visceribus foedo in loco profuderit, documentum omnibus, perjuriis falli homines posse, Deum vindicem non posse. Atque isthaec forte crudelitas labem imponeret foedam Constantino, ni ejus virtus e quam plurimis actionibus eluceret. Nam, ut recte de eo Aurelius, in summo ingenio atque optimis Reipublicae moribus, quamvis parva vitia elucent magis, eoque notantur facile: quin etiam acrius saepe officiunt, cum ob autoris decus in virtutes potissimum accipiuntur, atque ad imitandum invitamento sunt. Id quod etiam in Constantino accidit, lentitatem ejus pronasque in Arianos aures imitante Constantio, qui in imperii gubernacula successit.

Enimvero multo plura, quae aemulanda reliquit posteris. Imaginem suam semper, velut Christum precantis passis manibus, insculpi nummis curavit. Diem dominicum cunctis nationibus feriatum esse jussit. Deorum in fanis locari effigiem suam vetuit. Precandi formulam militibus ipse praeivit, negans in armis aut corporum viribus ponendam victoriam, sed in solius manu Dei. Quare concepta a militibus semper vota haec: Te solum Deum agnoscimus; te regem profitemur: te adjutorem invocamus: per te victorias consecuti sumus: per te hostes superavimus. Tibi et praesentem felicitatem acceptam ferimus, abs te et futuram speramus. Tuiomnes supplices sumus. Constantinum Imperatorem nostrum, piosque ejus liberos quam diutissime nobis salvos et victores conserves. Imperator ipse quotidie statis horis prolapsus in genua orabat.

Ferebat et leges aequissimas; inter quas, ne liceret Judaeo Christianum habere mancipium. Nefas esset praesidibus decreta Episcoporum infringere: Ne gladiatorio sanguine foedarentur civitates. Ut qui bona Ecclesiarum tenerent, ea accepto pretio redderent. Ut cuique fas esset, honesto testamento haeredes instituere. Ut orbis et virginibus cognati haeredes essent; Nam virginitatem sancte colentes in honore habebat, frequentabatque sermone illud: Cunctos mortales summo regi omnium rationem reddituros: Sacra disserentes stans audiebat, indecorum dicens, institutis de Deo sermonibus negligentes aures praebere.

Tricesimo Imperii anno Constantem filiorum minimum Caesarem fecit: sicut Constantium vicesimo, Constantinum decimo adsciverat. Tunc Hierosolymae ingentem Episcoporum conventum egit, Tyro avocatum, quo Athanasii causa venerant. Qua non finita, Eusebius


298

Caesariensis, vix satis aequus Athanasio, cum reliquis Constantinopolim ivit, et in Constantini laudes perotavit. Secutae sunt Constantii nuptiae, et Indorum legationes, qui fidem nuper Christi per Frumentium Alexandrinum renovatam acceperant, sicut et Iberes, orta occasione et narratis ancillae regiae; qui populi a Constantino confirmati, testimonium Christi Majestati perhibuere. Ac patuit omnibus, Principem Christianum ab ultimo Occidente, usque ad extrema Orientis timeri. Nam ut Britanni initia Constantini, sic suprema ejus tempora Indi coluere. Ultimo imperii anno fratris filium, cui ex patre Dalmatio nomen fuit, Caesarem jussit, assentientibus valide militaribus. Ita anno dominationis tricesimo secundo, cum totum orbem solus annos tredecim tenuisset, ultra sexaginta tres natus, in Persas tendens, et summa cum laetitia baptizatus in suburbio Nicomediae, pie placideque migravit ad superos, cum obitum ejus tetrum sidus regnis, quod crinitum vocant, portendisset. Funus relatum in urbem sui nominis, et in Martyrio Apostolorum quod ipse magnificentissime exstruxerat, sepultum. Quod sane P. R. aegerrime tulit: quippe cujus armis, legibus, clementi Imperio, quasi novatam urbem Romanam arbitraretur. Pons per Danubium ductus, aemulatione Trajani, quem ob adspersos passim titulos herbam parietariam vocabat, laudis ipse cupidissimus. Castra castellaque pluribus locis commode posita. Fiscales molestiae severius pressae, cunctaque (ait Aurelius) divino ritui paria viderentur, ni parum dignis ad publica aditum concessisset. Quod ille haud dubie de Christianis locutus est sicut et Zosimus, laudibus Constantini, perinde ut Christi, infensissimus, atque ob id fidei apud Christianos tunc merito exiguae aut nullius. Nec meliores illi, qui posterioribus hisce seculis donatum a Constantino Imperium, urbemque Romam Romano Episcopo fabulantur, quo figmento nihil est ab omni historiae veritate alienius, nisi forte pupillum quis velit Constantinum novissimis annis credere. Per ea tempora Lactanius Crispum Caesarem, Constantini filium, erudivit, vir ingenio dives, non opibus. Juvencus item poeta Christianus, Eusebius Episcopus, pluresque alii viguere. Coepit tunc vita solitaria per Paulum Eremitam, et Antonium, qui tyrannorum et mundi detestatione, deserta petierant, eaque sanctis studiis excolebant, Meletius Episcopus, qui tempore persecutionis in Alexandrinam dioecesin irruperat, multosque praeter legem Ecclesiis praefecerat, cum factione sua multatus presbyterio, varias orthodoxis turbas dedit, ac tandem Arianorum auxit numerum.

Titus Calpurnius Poeta, et Nazarius, Rhetor sub haec tempora floruerunt.

FL. CONSTANTIUS, Et Fratres ejus CONSTANTINUS Et CONSTANS.

COnstantinus successores filios tres reliquit, quibus imperium ipse distribuerat, atque unum fratris filium: verum Dalmatius Caesar prosperrima indole, neque patruo absimilis, haud multo post oppressus est factione militari, et Constantio patruele suo sinente potius, quam jubente. Ita ad tres orbis Romani dominatio redacta, qui singulis suas partes regendas habuerunt. Constantinus cuncta trans Alpes, avitam ditionem: Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem: Constans Illyricum, Italiamque et Africam, Dalmatiam, Thraciam, Macedoniamque et Achaiam: Annibalianus Imperatorum consanguineus, Armeniam nationesque circum socias tenebat. Interim ob Italiae Africaeque jus dissentire statim Constantinus et Constans coeperunt. Constantinus restituto, ut decretum a patre ejus fuerat, Athanasio: dum


299

latrocinii specie incautus foedeque temulentus in aliena irruit, ut ignotus obtruncatur prope Aquileiam, et in fluvium, cui nomen Alsa, projicitur, acto triennio Imperii. Ita respublica ad duos Augustos devoluta est, Constantis Imperium strenuum aliquandiu et justum fuit: Francos Galliam populantes devicit, Synodi Nicaenae propugnatores, interque eos Athanasium, nullis non Arianorum fraudibus agitatum, defendit: sed per aetatem cautus parum, atque animi vehemens, adhuc ministrorum pravitate praeceps in avaritiam, despectumque militarium, nec libidinum infamia caruit.

Quare dum venandi cupidine per sylvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in ejus necem, auctoribus Chrestio et Marcellino, simulque Magnentio Gallo; queis ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans, plerosque ad coenam rogat. In multam noctem convivio celebrato, Magnentius quasi ad ventris secreta secedens, habitum veterabilem capit. Ea re cognita, Constans fugere conatus apud Helenam oppidum, Pyrenaeo proximum a Gaisone cum lectissimis misso interficitur, anno tertio decimo Augustae dominationis (nam Caesar vivo patre ad triennium fuerat) aevi septimo vicesimoque, rebus plurimis strenue in militia gestis, exercituique per omne vitae tempus sine gravi crudelitate terribilis.

Hujus morte cognita Vetranio, magister militum per Illyrios et Pannoniam, literarum prorsus expers, idcircoque agresti vecordia pessimus, dominationem apud Mursiam improbe corripuit. Eum Constantius cis mensem decimum, facundiae vi dejectum imperio, in privatum otium removit: quae gloria post natum imperium, ei soli processit eloquio, clementiaque. Nam cum magna parte utrinque exercitus convenisset, habita ad speciem judicii concione, quod fere vix aut multo sanguine obtinendum erat, eloquentia patravit, persuasisque militibus, consensu eorum Vetranio insigne deponere compulsus est. Constantius grandaevae ejus aetati, non vitam modo, sed etiam voluntarium otium concessit, quae res satis docuit, non modo domi, verum militiae quoque dicendi prodesse copiam, qua proclivius vel ardua confiunt, si modestia atque integritate superet. Constantium quo minus statim in hostes alios ad Italiam contenderet, hyems aspera, clausaeque Alpes tardavere: Magnentio jam totum Occidentem suas in partes vindicante.

Interim Romae corrupto vulgo, simul Magnentii odio, Nepotianus Constantini M. sororis filius, caeso urbis praefecto, armataque gladiatorum manu, Imperator fit: cujus stolidum ingenium adeo plebi Romanae patribusque exitio fuit, uti passim domus, fora, viae, templaque, cruore ac cadaveribus opplerentur, bustorum modo: neque per eum tantum, verum etiam advolantibus Magnentianis, qui intra tricesimum diem hostem perculerant.

Constantius imparem se toti Imperio videns, maxime Persis Orientem bello vexantibus, Gallum patruelem Caesarem pronunciat, sororem Constantinam illi conjungens, quondam Annibaliono nuptam. Magnentius quoque Decentium, suum seu fratrem, seu consanguineum, trans Alpes Caesarem creat. Ipsi inter se Augusti acrioribus praeliis per triennium congressi, apud Mursiam imprimis totius Imperii vires contulere. Magnentius profligatus acie est, ac paene captus, viresque Romanae ad quaevis bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre, ea dimicatione concidere. Zonaras Constantiniani exercitus XXXM: Magnentii partium XXXVIM occubuisse memorat. Dehinc cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit incautius, et ut in Victoria solet audacius persequentes. Nec multo post apud Lugdunum coangustatus, gladio occulte proviso, ictum pulsu parietis juvans,


300

transfosso latere, ut erat vasti corporis, vulnere, naribusque et ore cruorem effundens, mense imperii quadragesimo secundo, aetatis anno prope quinquagesimo exspiravit. Legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidus et immodice timidus, artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem. Ejus morte audita, Decentius laqueo fasciae ad collum posito vitam finivit.

Et interea Judaeorum seditio, qui Patricium nefarie in regni specie sustulerant, oppressa est, multis eorum millibus, a Gallo Caesare trucidatis, Dio, Caesarea, Tiberiade, aliisque illorum urbibus exustis.

Sed idem Gallus ad principale culmen inspirato cultu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat. Cujus asperitati uxor grave accesserat incentivum, germanitate Augusti turgida supra modum, Megaera quaedam humani cruoris avida, nihil mitior quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum, per clandestinos versutosque rumigerulos compertis leviter addere quaedam male suetos, falsa et placentia sibi dicentes, affectati regni, vel artium nefandarum calumnias, insontibus adfingebant. Queis cum multi occidissent, Constantius nuper receptis in foedus Alemannis securior, Gallum sororemque ad se venire multis fictisque blanditiis hortatur.

Constantina metuens, licet germanum, saepe cruentum tamen, profecta cum Bithyniam introisset, absumpta est vi fabrium repentina, Gallus scelerum conscientia ultima formidans, principem locum, si qua potuisset, copia, adfectabat: sed proximorum perfidia, et truculentiam ejus levitatemque et altiorem Constantii fortunam horrentium, deserebatur. Itaque ut sollent, manum injectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, illecebris alicujus Scudilonis ad meliorum exspectationem cvectus, pergit quo vocabatur, et apud oppidum Istriae Polam, jussus sigillatim docere, quam ob causam quemque Antiochiae trucidasset, cum in Constantinam transferret culpam, in modum noxii latronis cervice abscissa periit, Principatus anno quarto. Ita longo intervallo relata ad unum cura Reipublicae.

Quae recens quieta a civili trepidatione, Silvano in Imperium coacto, tentari rursus occoepit. Is in Gallia ortus barbaris parentibus, ordine militiae simul a Magnentio ad Constantium transgressus, pedestre ad magisterium adolescentior meruerat. E quo dum altius per metum seu dementiam conscendisset; legionum, a quibus praesidium speraverat, tumultu, octavum circa ac vicesimum diem trucidatus est. Post quae ita completa, Constantius, ut jam coelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia fastuque sufflabatur adulatorum: quos augebat ipse, spernendo projiciendoque id genus parum callentes. Ut Croesum legimus, ideo regno suo Solonem expulisse, quia blandiri nesciebat. Quae res perniciosa vitiorum est altrix. Ea enim demum laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum patet locus. Ergo dominum se totius ferens mundi Constantius, multos, conspirationis cum Magnentio, Gallo, Silvano insimulatos ad supplicia rapit, Episcoporum multos Veritatis potiorem quam gratiae curam ducentes, exilio damnat, de quibus statim uberius disseretur.

Tunc vero ne quid apud Gallos natura praecipites novaretur, praesertim Francis, Alemannis, Saxonibus, Quadis pleraque earum partium populantibus, Claudium Julianum (Athenis recens accitum) cognatione acceptum sibi, fratrem Galli, honore Caesaris assumit, eumque adnitente inprimis Eusebia Regina, Transalpinis praeficit. Is nationes feras, captis famosis regibus, brevi subegit: in campis Argentoratensibus cum paucis militibus infinitas hostium copias


301

delevit. Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo, captus rex nobilis Chonodomarius, fusi omnes optimates, redditus limes Romanae possessionis.

Ac postmodum cum Alemannis dimicans potissimum eorum regem Badomarium cepit. Saxones, et partem eorum Quados, in Bataviam insulam transgressos, multis praeliis fudit, multosque eorum legionibus suis adscripsit. Ergo a militibus Augustus pronunciatur. Contra Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur. Julianus mandatis mollioribus referre, se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum.

Hinc Constantius, superatis Sarmatis, qui Illyricum persultaverant, urgentibus contra Perlis, per Mesopotamiae clades, magis magisque ardens dolore, atque ut erat talium impatiens, in radicibus Tauri montis apud Mesocrenem febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis augebat, interiit, Augustus anno quarto vicesimoque, octo solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim. Felix bellis civilibus, externis lachrymabilis, (nam adversus Persas novem praeliis parum prospere depugnatis, novissimam victoriam militum contumacia amisit) mirus artifex in sagittis, a cibo, vinoque et somno multum temperans, mire patiens laboris, literarum ad elegantiam prudens. Cultu genitoris satis pius, suique nimis custos, gnarus vita bonorum Principum quietam Remp. regi, Spadonum, aulicorumque amori deditus, et uxorum: quibus contentus, nulla libidine transversa, aut injusta polluebatur. Praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, sed sterilem, per importuna ministeria vexantem famam viri, contra quam faeminis modestioribus mos est, quarum saepe praecepta maritos juvant.

Ejus historiam, uti et suam, Aurelius Victor, qui tum floruit, ita finit. Ut Imperatore ipso clarius, ita Apparitorum plerisque magis atrox nihil. Atque id in gubernatione etiam Ecclesiae nimis patuit, cujus religionem Marcellinus, scriptor Ethnicus, anili Constantium superstitione confudisse ait, scrutando eam perplexius, quam componendo gravius. Etenim maligna semper adversus Deum verum insectatio Diaboli, ab initio mundi nunc usque infusis errorum nebulis, lubrica hominum corda perturbat. Postquam Christianis Imperatoribus, summam potestatem in meliora vertentibus, Ecclesiam Christi insano gentium zelo persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos Imperatores Christi Ecclesiam vexaret, invenit. Fit primum Arii discipulis et fautoribus per presbyterum istum, olim Constantino a sorore commendatum, et venales aulicos, promptus et facilis aditus. Suadetur Constantio, ut quosdam in DEO gradus credat, et qui per januam ab errore idololatriae fuerat egressus, illusus a nugigerulis, in DEO fere Deos quaerit, et tanquam per pseudothyrum similem in errorem reducitur. Perverso igitur zelo potestas armatur circumventa, et sub nomine pietatis vis persecutionis agitatur. De novi nominis (Homousion id erat) electione contenditur, ut Arianorum potius Ecclesiae, quam Catholicorum sint. Sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas Orientis urbes solo stravit.

Caeterum initium turbarum ab Athanasii restitutione fuit, deinde a Constantinopolitani Episcopatus vacatione.

Athanasio imputabant Eusebius Nicomediensis, Theognis Nicaenus, et Theodorus Perinthius Episcopi, quod sine Episcopali judicio sedem suam repetivisset, et vocabulum <gap desc='Greek word'/> minime in scripturis repertum doctrinae admisceret. Quamobrem indignante Constantio, Romam profugit Athanasius ad Julium Episcopum, qui Synodi autoritate volens decidere controversiam, non obtinuit, ut hostes Athanasii Romam irent: Sed Georgius Alexandriam pro pastore lupus intravit, Eusebio apud Antiochiam LXXX Episcoporum conciliabulum agente,


302

ubi et fides, deleta Homousii voce, exposita, et Eusebius Constantinopolitana in sede, quam pro Paulo occupaverat, confirmatus est. Sed eo mox vita privato, Paulus a Catholicis resumptus, ab Arianis Macedonius ordinatus est, cui cum suffragaretur Imperator, missoque Hermogene duce Paulum niteretur pellere, populus, ut fit, longius pastoris sui amore provectus, Hermogenem interemit, domumque ejus incendit. Quam ob seditionem civitati Constantinopolitanae annonae pars adempta. Paulus exilio multatus est. Macedonius tandem, non sine civium trium millium sanguine, cupitum thronum adscendit.

Athanasius interim, faventibus Imp. Constante et Julio Episcopo Romano, regressus Alexandriam, tertio fugatur, delatus ad Constantium, quasi frumenta pauperibus destinata, suis usibus applicaret: qui refugiens ad Constantem, Synodi cognitionem petiit, socio Paulo, Byzantio exulante, qui tamen paulo post Arianorum missu periit. Nec fortunata Macedonio possessio mansit Episcopes alienae, quin tandem ab Arianis ipsis pulsus, quia Creaturam non diceret DEI filium, novam peperit haeresin, Spiritum Sanctum Patris et Filii ministrum professus.

Ergo de Constantis voluntate ingens apud Sardicam conventus agitur, trecenti occidentalium, Orientales LXXX. confluxere; absolvuntque occidentales Athanasium et Marcellum Ancyranum; Nicaenam confessionem confirmant, obnitentibus nequicquam Eois Episcopis. Ita vir egregius tertio ovibus suis redditur, Ursacio quoque et Valente acerrimis ejus hostibus, a Julio Romano veniam erroris postulantibus. Sed Constante e rebus humanis sublato, nacti occasionem Ariani, conspirant penitus Sardicensis Synodi decreta subvertere, revocantque in memoriam Constantio, periculum a fratre ipsi ob Athanasium intentatum, clamantes, tam injuste ibi pro Athanasio judicatum, quam Marcellum absolutum, qui nunc ipsius Athanasii judicio Sabellianus esse probetur.

Veruntamen ea tempestate Ariani perfidiam suam occultabant, nihil prius sibi agendum rati, quam ut eos ab Ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterant. Quare devinctum sibi habentes pravis adulationibus Constantium, per ipsam multitudinem inexpugnabiles videbantur, quia omnes fere duarum Pannoniarum Episcopi, multique Orientalium, ac tota Asia in perfidiam eorum conjuraverant. Sed Principes istius mali habebantur a Singiduno Ursatius, Valens a Mursia, ab Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acacius a Caesarea successor Eusebii Pamphili, Georgius a Laodicea, Narcissus a Neapoli. Hi ita palatium occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret Imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti, quem pugnantibus adversus Magnentium copiis, in basilica orans solatio sibi assumserat, atque ab eo trepidus metu, primum victoriae nuntium acceperat. Valens enim tum gratiam Constantii captans, tum, si quid contra accidisset, vitae consulens, callide per suos disposuerat, ut quis praelii esset eventus, primus ipse cognosceret. Itaque indicem jussus intromittere, Angelum sibi fuisse nuntium respondit. Igitur benevolentia illecti Principis Ariani, extulere animos, Macedoniusque et Georgius Alexandrinus potestate Augusta abusi sunt, ad afficiendos quibuslibet malis eos, qui Christum patri <gap desc='Greek word'/> profitebantur.

Sub idem tempus Photinus, Sirmiensis Episcopus, Artemonis errore renovato, nullum Christi initium, nisi e virgine Maria humanum dicebat; qui ab ipsis Arianis juxta ac Catholicis, acto Sirmii conventu, damnatus in exilio consenuit.

Mox Aetius etiam, suam in sacris literis infantiam disputationum argutiis obvelans, ab ipsis praeceptoribus suis Arianis


303

fecit divortium: quem imitans postmodum Eunomius ejus discipulus, novorum de se haereticorum agmina fudere, ausi filium Dei nec similem quidem Patri asserere.

Tandem non recipientibus Hesperiis Orientalium de fide, ejusque propugnatore Athanasio, sententiam, Mediolanum conventus a Constantio IMperatore indicitur. Quo congregati utrique, contentionem nihil invicem relaxabant. Eusebius Vercellensis, Paulinus Trevirorum, Dionysius Mediolanensium, Lucifer Sardorum, denique et Liberius Romanorum et Hilarius Pictavorum Episcopi, quod consentire erroribus, et Athanasii damnationi subscribere nollent, in exilium pulsi: Liberius nec visum hominem, nec auditum damnare, nefas esse ultimum saepe exclamans, aegre populi metu, qui ejus amore flagrabat, noctis medio potuit asportari, et biennio post illustrium matronarum deprecatione, Arianorum communione maculatus sedem suam recepit. Constatque exules totius orbis studiis celbratos, pecunisque eis in sumtum affatim congestas, Arianis interim palam et publice haeresis suae piacula praedicantibus, quin etiam Synodum Nicaenam pro se interpretantibus, quam unius litterae adjectione corruperant, verbum <gap desc='Greek word'/> quod unius est substantiae, in <gap desc='Greek words'/> quod est similis substantiae, commutando. Quidam et ultra procedentes, Anomoeusian, id est, dissimilem Christi substantiam impudenti ore blaterabant.

Quibus rebus perturbato nimis orbe terrarum, cum nec inter ipsos Arianos de fide conveniret, congregatur apud Ariminum, Italiae urbem, Synodus e quadringentis amplius Italiae, Illrici, Africae, Hispaniae, Galliae, Britanniae, Germaniaeque Episcopis, quibus omnibus annonas et cellaria dare Imperator praeceperat. Sed et ibi fit partium secessio, octoginta Arianis separatis a reliquorum consortio. Eodemque tempore ad Seleuciam Isauriae, totius pene Orientis Episcopos Constantius evocarat, quibus aggregatus Hilarius, in Phrygia tum exulans, suspicionem eis de occidentalibus demsit, et plerisque in Nicaeni Symboli comprobationem deductis, avulsi ab Ecclesiae corpore sunt Georgius Alexandrinus, Acacius Caesariensis, Eudoxius Antiochenae sedis invasor, Uranius Tyri, Leontius Tripolis, Theodosius Philadelphiae, Euagrius Mitylenae, Theodulus Phrygiae; Cyrillus Hierosolymitanus omnium primus ad majus concilium, sicut communibus in judiciis, provocavit. Confectis Syndois et utrinque ad Constantium legationibus missis, ipsi quoque damnati una profecti sunt, satis freti sociorum viribus, et Principis societate. Nam qui Arimino venerant, Arianorum decem legati, senes erant eruditi et callidi, facileque juniores Catholicorum legatos circumvenere, offerentes Principi, perque Principem ipsis adversariis confessionem, verbis fallentibus involutam quae Catholicam fidem, perfidia latente, loqueretur. Nimirum deleto Usiae vocabulo, ne unius cum Patre substantiae Filius crederetur, similem eum Patri fatebantur. Ergo Tauro, qui vice Imperatoris Synodo praesidebat, mandatum, ne ante eam laxaret, quam conscriptaefidei consentire se omnes subscriptionibus faterentur. Ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium agerentur. Sic paulatim plerique Catholicorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedioperegrinationis evicti, dedere se adversariis, jam post reditum legatorum superioribus, factaque semel inclinatione animorum, catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque Orthodoxorum numerus imminutus est. Sed hi, quanto pauciores, tanto validiores erant. Quia minis et terriculis non cesserant, Taurus eos precibus aggreditur, lachrymisque obtestatur frustra, plurium exemplum sequi, autoritatem ex numero mutuari. Postremo Ursacius et Valens, si quid minus plene praesenti fide


304

editum videretur, ipsos addere jubent: praebituros se, in his, quae essent adjecta, consensum. Favorabilis professio pronis omnium animis excepta, editaque a Foegadio, et Servatione Gallis Symbola, in queis primum damnatur Arius, totaque ejus perfidia: caeterum non etiam Patri aequalis, et sine initio, sine tempore, Dei filius pronuntiatur. Additum a Valente, Filium Dei non esse creaturam, sicut caeteras creaturas, fefellitque occulto dolo, ut neutra pars vicisse se penitus aut victam putaret. Ita Concilium dimissum, bono initio, exitu foedo. Ariani, rebus secundum vota fluentibus, Constantinopolin concurrunt, repertosque ibi Seleuciensis Synodi legatos vi regia compellunt, exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere. Plerique abnuentes, injuriosa custodia ac fame vexati, captivam conscientiam dedere. Multi constantius renitentes, adempto Episcopatu in exilium detrusi, atque in eorum locum alii dati; Hilarius audientiam Regis poscens, ut de fide coram adversariis disceptaret, quasi discordiae seminarium, et perturbator Orientis, redire ad Gallias jubetur, absque exilii indulgentia. Ita omnes pene toto orbe Ecclesiae, sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur. Hilarius in Galliam reversus, frequentibus intra eos fines conciliis, atque omnibus fere Episcopis de errore profitentibus, Ecclesiarum fidem in statum pristinum reformavit. Lucifer contra etiam ab eorum se communione secrevit, qui Ariminenses illos sub satisfactione vel poenitentia recepissent. Macedonius fugatus a Constantio, ob motum privato ausu Constantini corpus, Pneumatomachorum sectam profudit. Valens et Ursatius pro veteratoria, qua pollebant calliditate, novam apud Nicaeam Thraciae Synodum contrahunt, expositaque Ariminensi fide, persuadent imperitioribus, Nicaenam esse illam veterem, sub Magno Constantino conscriptam; quibus Damasus, Liberii successor, mascule quidem respondit.

Tunc quasi haud satis esset dissensionum, Apollinares etiam duo, pater et filius, eruditione freti et eloquentia, nec ferentes se ob consuetudinem cum Epiphanio Sophista communione Christiana privari, Laodiceae novam haereseos pestem introducunt, negantes animam a Deo verbo in dispensatione incarnationis assumptam, aut si assumpta sit, mentem deesse, Deumque ipsi homini assumto pro mente esse nugantes; unde Dimeritae appellati sunt. Sed quanquam talia fiebant, Deus tamen Opt. Max. Ecclesiam suam mirifice adauxit. Jerosolymae columna ignea, ad instar crucis, a monte Golgathano, usque ad collem oliveti porrecta, tantae venerationi et stupori fuit, ut plurimi Judaeorum gentiliumque Christianismo accederent. Jacobus, Nisibis Episcopus Sapori Persarum Regi cinyphes et muscas imprecatus, obsidionem urbis solvere coegit: Didymus Alexandrinus, corpore caecus, animo oculatissimus, Eusebius Emisenus, Ephrem Syrus, Julius Firmicus Maternus, Macarius Monachus, Victorinus Afer, Aelius Donatus, maxime Athanasius et Hilarius Episcopi Ecclesiam eruditissimis scriptis propagarunt, sanamque fidem tutati, destruxere vanam. Constantius ipse tantus ethnicae superstitionis insectator fuit, ut si quis super occentu soricis vel occursum mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quenaum peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, rapi in judicium, poenaliterque interire juberet.

FL. CLAUDIUS JULIANUS.

JUlianus redacta ad se unum orbis Romani curatione, ut omnes nullo impediente ad sui favorem alliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo jampridem philosophorum insusurrationibus, somniis item, nocturnisque spectris monitus, occulte desciverat, arcanorum participibus paucis; aruspicinae auguriisque intentus, et caeteris quae


305

Deorum fecere cultores: unde ei Apostatae cognomentum. Et ut haec interim celarentur (verba sunt Ammiani Marcellini, laudatoris ejus et commilitonis acerrimi, Christianorum inimici) feriarum die, quem celebrantes mense Januario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum Ecclesiam, solenniter Numine orato discessit. Superstite adhuc Constantio, cum Orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia scripsisset ad Senatum, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas grata. Exclamatum est enim, in unum cunctorum sententia congruente, Autori suo reverentiam rogamus. Tunc et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum, et moris antiquitus recepti vexavit, aperte etiam incusans, quod barbaros adusque fasces auxerat et trabeas Consulares, insulse et leviter, cum ipse brevi postea Mamertinum subagrestem ad Consulatum eveheret, et quod multo minus erat ferendum, in celsa potestate crudelem. Ultimis Constantii vocibus in Augusta dignitate confirmatus, exceptusque Constantinopolitanorum exquisitis officiis, adesse sibi liberum tempus faciundi, quae vellet, advertit, planisque et absolutis decretis aperiri templa, arisque hostias admoveri et reparari Deorum statuit cultum. Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites, cum plebe discissa in palatium intromissos monebat, ut civilibus discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus. Quod agebat adeo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem; nullas adeo infestas hominibus bestias, ut sunt sibi fere nonnulli Christianorum, expertus. Ubi causarum cogebat magnitudo, vel personarum, lites ipse deminuebat, indeclinabilis saepe justorum injustorumque distinctor. Exclamante enim Delphidio Oratore, ecquis nocens esse poterit usquam, si negare suffecerit? Julianus prudenter motus ex tempore, ecquis, ait, innocens esse poterit, si accusasse fufficiet? Et haec quidem, et ejusmodi multa in ipso civilia.

Illud tamen inclemens vocat ipse Marcellinus, obruendumque perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos ritus Christiani cultores. Vafer scilicet et nimius, ut quivis desertor ordinis sui insectator, exarmare liberalibus disciplinis voluit Christianos, per quas terribiles eos ipsis Philosophis et Magis, cunctisque Numinum defensoribus erat expertus. Christianismum ergo serio persequebatur, perinde tamen ut cruore abstineret, attestante etiam Eutropio, qui expeditioni se ejus Persicae interfuisse memorat. Nam si quos religionis causa neci dabat, ut dabat non paucos, alios supplicii praetextus venditabat. Sed multi tunc Christianorum propria voluntate corruerunt. Erat enim in eo literarum ac negotiorum ingens scientia, aequaverat Philosophos et Graecorum sapientissimos, facundia singulari, promptae memoriae et tenacissimae, in amicos liberalis, diligentiae minoris, quam Principem decebat, tributorum, quatenus ferri posset, oppressor, civilis in cunctos, gloriae avidissimus, ac per eam animi plerumque immodici.

Lustratis Nicomediae, terrae motu nuper foedatae, ruinis, Antiochiam venit, Orientis pulcrum apicem, ubi illustrioribus aliquot interfectis, interque eos Artemio duce Aegypti, cognovit animatos nece Artemii Alexandrinos, Georgium Episcompum, a quo vipereis saepe morsibus erant appetiti, quique Mithrae sacra prolat is interfectorum ibi craniis illuserat, trucidasse, cumque eo Dracontium, monetae praepositum, et Diodorum comitem. Georgius enim Arianus, Episcopalis professionis oblitus, quae nihil nisi justum suadet et lene, ad delatorum latronumque ausa feralia desciverat. Julianus poenas expetiturus a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, acribusque saltem minis Alexandrinum populum


306

perstrinxit. Inter haec expeditionem parans in Persas, quod gens asperrima per IX ferme annos inussisset Orienti caedium, et direptionum monumenta saevissima, hostiarum sanguine plurimo aras persundebat, oscinumque et auguriorum, et omnium fidem crebritate nimia quaeritabat vanissime. Daphnaeus Apollo responsum negabat, ob mortuos quosdam vicinis in locis postos. Id percunctatus, dictum de corporibus martyrum, ad quorum coemiteria conventus agebantur Christianis, et Antiocheni nuper vigilias addiderant, invito Episcopo Leontio: mandat removeri mortuorum exuvias. Factum extemplo non sine acerba irrisione idololatriae Principis; cantante per vias populo vetus illud Davidicum: Confundantur qui adorant sculptilia. Quae coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna, anxius praesertim prodigio, quod amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, et simulacrum in eo Olympiaci Jovis, subita flammarum vi deflagraverat. Quare ut Christianis aegre faceret, Templum Jerosolymitanum instaurare sumtibus aggreditur immodicis, addito Judaeis Alypio, Britanniae quondam praefecto, et ipso provinciae rectore. Qui cum fortiter rei instarent, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris assultibus erumpentes, fecere locum, exustis aliquoties operibus, inaccessum: hocque modo DEO ipso destinata Juliani repellente, cessavit tam ipsius, quam Judaeorum ardens exspectatio, ac veritatis Christianae lux limpidius multo effulsit. Mox etiam Romae Palatini Apollinis templum exustum, Cumaeis carminibus vix concursantium multiplici auxilio conservatis. Julianus contractas undique vires in Parthos trahens, Christianorum sanguinem Diis suis vovit, si victoriam potuisset adipisci.

Cum Circesium Euphrate et Abora fl. circumfluum pervenisset, Sapores in utero materno ante XXIV annos Rex creatus ad Magorum divinationes, jam in fines irruerat imperii, et late praedas age bat. Julianus nunciata Persaarum irruptione, sexaginta quinque militum millia habens secum, aliquot oppida et castella, inter quae Bersabora munitissimum, vi, vel deditione cepit; habens inter magistros equitum quoque Hormisdam, regium e Parthis juvenem; qui interrogatus olim a Constantio, Romanam magnificentiam stupente, quid de urbe Roma sentiret, responderat: Id tantum sibi Romae placuisse, quod didicisset, ibi quoque homines mori. Itaque Assyriam populatus, et transgressus Tigrim flumen, dum exustis stolide navibus procedit Victor, a transfuga quodam in insidias deductus, urgentibus hinc inde et fame et Parthis, incerti hostis ictu percussus periit, expressa, ut aiunt, victoriae confessione, licet blasphema; Vicisti Galilaee; quo nomine Christum iratus miser mortalis incessebat. Sic misericors DEUS impia consilia, impii morte dissolvit, cum Imperii summam solus anno uno et octo mensibus tenuisset, vitam annis XXXI.

Uxor ei fuerat Helena, Constantini M. filia, veneno, ut scribit Ammianus, corrupta Eusebiae reginae, ut quotiescunque concepisset, immaturum abjiceret partum. Ergo de maligno semine ejus nemo, qui imperium capesseret, superfuit, cum ipse post amissam conjugem, egregia castitatis laude venereum nihil attingeret, juvante parsimonia, ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur.

Eo regnante secularium literarum dispendia Apollinaris et Gregorius Nazianzenus Poetae Christiani, melioris argumenti carminibus correxere. Maris Chalcedonensis Episcopus, oculis captus, irridente eum Juliano, quod a Christo suo nec oculorum quidem usum haberet; Gratias, inquit, Christo ago, quod te tantam mundi pestem intueri non compellor.

Ecebolius Sophista, religionem cumregibus mutans, Constantio Christianum, Juliano Ethnicum, Valentiniano iterum Christianum se exhibuit, impudentissimae


307

levitatis exemplum. Athanasio, post ne catum Georgium, sedi suae restituto perbrevis obtigit quies. Nam ad calumnias hostium comprehendi jussus, divinaque elapsus protectione, latuit Alexandriae, cum diceret: Secedamus ad tempus amici. Nubecula est cito evanitura. Is tunc symbolum suum videtur condidisse, quo rectam de sanctissima Trinitate fidem complexus est. Eam enim fidem tomo scriptorum Athanasii secundo excipit Joviani epistola, qua recipere ei Ecclesiam suam permittit.

JOVIANUS.

POst Julianum consensu exercitus elegitur Jovianus vel Jovinianus, domesticorum Juliani rector, Varroniano genitus, notissimo Comite, Pannoniae incola, ejusque meritis commendabilior apud milites quam suis. Fuit insignis corpore, laetus ingenio, literarum ac legis Christianae studiosus, liberalis admodum. A Persis lacessitus praelio, non sine clade utriusque partis, ad Tigrim remeavit. Fluvium istum quingenti e Gallis Germanisque transnatarunt, conculcatis Persis, quos ripas servare dispositos, securitas placido vinxerat somno. Sed cum plerique Romanorum nandi essent rudes, nec pontes compaginari paterentur undae torrentes, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi. Erat tamen pro Romanis aeternum DEI coelestis Numen, quod Christiano ritu ab omni exercitu placari jubebat Imperator. Igitur Persae praeter sperata, priores super fundanda pace Oratores mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quod omnibus prope praeliis res Romana superior, gravius eos quassabat indies. Nam quo praelio Julianus, aliique ducum primores ceciderant e Romanis, eodem quinquaginta Persarum optimates et Satrapae, cum plebe maxima erant absumti. Attamen pro redemptione exercitus, quem omnium rerum penuria circumsistebat, postulatae Persis regiones quinque transtigritanae, Arzanena, Moxoena, Zabdicena, Rehimena et Corduena, cum castellis quindecim et Nisibi et Singara, et castris Maurorum, munimento perquam oportuno. Et cum pugnari decies expediret, ne horum quidquam dederetur, terrebat contra fames, ac simul adulatorum globus instabat timido Principi, Procopii metuendum subserens nomen, ob propinquitatem generis regii, et Mesopotamiae, quam curabat, vires, novas res, nullo retinente, facile molituri. Foederata igitur pax ignobilis, sed necessaria, ut Nilibis et Singara sine incolis transirent in jura Persarum, additis transtigritanis: utque negaretur Arsaci, Armeniorum regi, contra Persas auxilium, unde postea contigit, ut vivus caperetur Arsaces et Armeniae maximum latus, Medis conterminans, inter dissensiones, et turbamenta raperent Parthi. Atque tunc primum post undecim secula a Romanis impetratum, ut suorum aliquid finium concederent hosti, ac post dedecorosam pacem potior esset jurata fides, quam imperii cupiditas. Ita Nisibis perdita, quae jam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restiterat maximis. Quare acclamatum est Caesari, Venisti e bello, quo te periisse deceret.

Antiochiae hinc paululum moratus Jovianus, ambientibus favorem novae purpurae Episcopis, qui fidei Nicaenae erant adversati, respondit; se nemini, qualemcunque fidem amplexante, molestiam exhibiturum; maxime autem honoraturum eos, qui Ecclesiae ad concordiam reducendae autores se ostenderent. Inde Illyricum petens, quo praemissum Lucilianum socerum suum Batavi milites trucidaverant, Valentinianumque fuga semet eripere coegerant; Dadastanae, Galatiae vico, exanimatus inventus est nocte, seu nimia cruditate, ut erat cibis vinoque indulgentior, seu odore cubiculi, recenti calce illiti, quem nimia ob frigus prunarum succensio irritaverat. Decessit imperii mense octavo, aetatis anno


308

tertio et tricesimo, suscepto clarior apice quam gesto.

VALENTINIANUS Et VALENS.

TUnc recusantibus Imperium Salustio praetorii praefecto, et aliis, Valentiniano absenti illud aggeritur, Numinis adspiratione Coelestis, nulla discordante sententia. Pater erat ei Gratianus, humili apud Cibalas Illyrias stirpe ortus, cui venalitium funem portanti, quinque milites extorquere nequiverant, atque ex eo corporis robur ad militiam, militia ad praetorianam dignitatem aditum aperuerat. Cum Julianus sacrificare cogeret Idolis milites, maluit Tribunatu suo excidere Valentinianus, quam fide; colaphumque impegit Sacerdoti, ut erat animi vehementior, lustrales ei aquas apergenti: Sed ob fortitudinem retentus est cum Valente germano, ficut et Jovianus, quod minime exautorandos putaret Apostata Reipublicae necessarios duces.

Urgente exercitu, ut consortem imperii diceret Valentinianus, cunctanti Dagalaiphus, equestris militiae rector, fidentius: Si tuos, inquit, amas Imperator optime, habes fratrem: Si rempublicam, quaere quem vestigas. Quo dicto asperatus ille, et occultans quae cogitabat, cum venisset Constantinopolin, Valentem pronunciat Augustum, nullo audente refragari, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum majori. Abrogati statim plerisque magistratus quos Julianus dederat, et ad ritum Christianum reformata ministeria.

Hoc tempore, gravis exstitit terrae motus, et velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus buccinis, excitatae gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant. Gallias Rhetiasque simul Alemanni populabantur: Sarmatae Pannonias et Quadi: Picti, Saxones et Scoti, et Attacorti Britannos aerumnis vexavere continuis: Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant: Thracias diripiebant praedatorii globi Gothorum. Persarum Rex manus Armeniis injectabat.

Ergo diviso Sirmii palatio, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolin Valens discessit, Eudoxii statim Arianorum Episcopi ibidem fraudibus illaqueatus, soceroque suo expositus Petronio, qui ad nudandos sine discretione cunctos, immani flagrabat avaritia. Antiochiam inde profectus Valens, ut proprior Persarum molitionibus obsisteret, Ecclesiis mox exegit Catholicos, Euzoiique Ariani partibus semet applicans, mulctis suppliciisque innocentes afflictavit. Extemplo iniquam dominationem, intestini tumultus invasere.

Procopius Joviani metu latens hactenus, susurro militum pretio illectorum, et succlamatione plebis, Petronii execrantis avaritiam, subito apud Constantinopolin purpuratus apparuit, quaesitaeque artes, quibus bellatricis Thraciae gentes et Gothi allicerentur in partes. Expressae literae Nebidrio, praetorii praefecto, quibus id postulabatur, et Constantii Imperatoris filia posthuma, Faustinae soboles, circumgestata apud exercitus, quod ejus neceslitudinem haud vane praetendebat novus Imperator. Redigitur in potestatem variis casibus Bithynia, conflantur exercitus, mittitur Hyperechius, ventris minister et gutturis, cum Arintheo lectissimo Valentis duce conflicturus. Sed Arintheus, fiducias sui contemptor adversarii despicabilis, vinciri eum jubet, tantamque sui reverentiam nota praebuit virtute, ut umbratilis turmarum antesignanus comprehensus suorum manibus inopinatum adferret gaudium Valenti.

Sed cum Procopii vires recrearet feliciter expugnata Cizycus, ultra homines elatus est, parumque memor, quod quivis beatus, versa fortunae rota, ante


309

vesperam potest esse miserrimus, Arbetionis prisci ducis domum, cuihactenus tempestiva moderatione pepercerat, diripuit. Cujus viri fatiscentem jam excitans virtutem Valens, milites per eum allectat, collatisque manibus, defertus ex improviso Procopius, et mox e latebris ad Valentem perductus, discerptusque abscissa cervice discordias secum civiles finivit, multos, ut fieri assolet, trahens perditionis socios, adeo ut crudelem victoriam execrarentur et ii, qui vicerant, boni. Ac minus quidem id mirum, tentata adeo periculosa a Procopio, vel atrocem mortem clementiorem aestimante malis, quibus ob quotidianas ante insidias conflictabatur: In Damaso autem et Ursicino Christianis, iisque presbyteris, portenti similis ambitio, quae tunc enituit. Hi enim Romae supra humanum modum ad rapiendam Episcopalem sedem ardentes, scissis studiis asperrime depugnabant, ad usque mortis vulnerumque discrimina adjumentis utriusque progressus: quae nec corrigere sufficiens Viventius, Quaesitor palatii, nec mollire, vi magna coactus secessit in suburbanum: et in concertatione superavit Damasus, parte, quae ei favebat, instante. Constatque in basilica Sicinini uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum: efferatamque diu plebem aegrepostea delinitam. Neque vero abnuit Ammianus Marcellinus, superstitionis homo Ethnicae, Episcopatus Romani cupidos omni contentione laterum jurgari debuisse, cum, inquit, adepti id quod appetunt, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas. Qui esse poterunt, ait, beati revera, si magnitudine urbis despecta, quam vit iis opponunt, ad imitationem Antistiium quorundam provincialium viverent; quos tenuitas edendi, potandique parcissime, vilitas etiam inaumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo Numini, verisque ejus cultoribus, ut puros commendat et verecundos.

Eadem ambitio cum Mediolanensium quoque Ecclesiam afflasset, Ambrosius urbis praefectus ad comprimendam seditionem a Valentiniano destinatus, subito omnium consensu Episcopus expetitur, initiatusque baptismo simul et mysteriorum dispensationi, frequentissimi populi curam ingenti fama gessit. Sub haec Valentinianus compressis Alemannis, morbique elapsus saevitiam, Gratianum filium, necdum plane puberem, Augustum dixit, primus morem institutum supergressus, ut tres simul Augusti Imperio praesiderent. Inde severius exercita potestate, militares fastus in majus extulit, ad rerum communium damna, indeflexa saevitia gregariorum puniens errata, potioribus ad licentiam immanium delictorum interim consurgentibus.

Sed belli strenuus, Britanniam per Theodosium vindicavit a Scotorum Pictorumque invasionibus: Certiorque Randonem Alemannum irrepsisse Moguntiacum, sub ipsam Christiani ritus solennitatem, et impraepedite cujusquemodi fortunae omnem sexum abripuisse, barbaros in collem conglobatos circumdedit, magnaque caede stravit. Rhenum exordio ad usque Oceanum magnis molibus communiyit. Similiter Valens irruentes in Armeniam Persas, necatoque Arsace Rege, nihil non ibi audentes, fortiter coercuit.

At Romae Maximinus, dum flagitia exscindere parat, flagitiosam ipse immanitatem in quosvis exercuit, civitate praesertim ita vanitatibus quibusque dedita, ita ad quemvis statum turgescente, ut nihil pene serium vel memorabile ageret, omnemque extra pomoeria sua natum pro vili duceret, teste oculato Marcellino, moresque ejus ridiculos partim, partim execrabiles, majore stylo depingente.

Nec multo melior Antiochia Syriae. lbi nobili quidam genere Theodorus,


310

suo semper loco superior sibi visus, detestandis praesagiis secretim discit, quatuor priores nominis sui literas competere in Valentis successorem.

Fuerant magicae curiositatis magistri aut socii, liberalium artium doctores aliquot, qui delati a quodam Palladio, convictique pariter cum Theodoro, omnibus passim Philosophis extrema pericula attraxere. Tantus eorum numerus hinc inde in carceres est et vincula missus, ut spatia tandem et custodes servandis deessent. Etenim Valens, regaliter rturgidus, pari eodemque jure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat. Itaque praeter Patricium, Hilariumque et Theodorum, flammis exustos, plexi capite sunt Maximus Ephesius, Diogenes quondam rector Bithyniae, Simonides, Andronicus Car, Alpius ille sub Juliano Jerosolymac instaurator, aliique magni nominis complures. Jamblichus hausto veneno semet perdidit.

In occidua orbis parte, accedente subditorum odio rapaci militarium fastu, gravis tributis videbatur Valentinianus: quae res Afros ad omnes dissensionum motus perflabiles, in seditionem egit. Apud eos Mauri, non ferentes Romani (militum is magister erat) ferociam, Firmum quendam suae gentis nobilem, purpura onerant, qui cum Theodosio comite crebris atrocibusque certavit praeliis; fractusque ad extremum frequentia cladium, ad Igmazanem Isaflensium fugit regem. Qui et ipse acerbitate certaminum protritus, salutem suam Firmi redimere pernicie statuit, custodesque apposuit homini. Firmus custodibus vino distentis, cum insomnis gradibus longius se discrevisset, inserto funi collo, animam absque mortis cruciatibus exhalavit.

Dum hoc pulvere dux antedictus per Mauritaniam anhelat et Africam, movetur etiam Quadorum natio, indignata in suis terris, ultra Istrum fl. praesidiaria aedificari castra, regemque Gabinium a Caelestio Perca inter hospitales epulas sceleste trucidatum. Igitur transgressi Istrum, dum plebem Pannonicam circa messes occupatam rapiunt improvisi, pene ipsam Constantii Imperatoris filiam, cum duceretur Gratiano nuptura, intercepissent, nisi Messala Pannoniae rector, judiciali carpento impositam, ad Sirmium eam cursu reduxisset effuso. Latius inde se pandentes cum Quadis Sarmatae, praedasque hominum agentes et pecudum, caesa Moesiaca legione, longius erant progressuri, nisi Theodosius, prima tum lanugine juvenis, Princeps postea perspectissimus, Sarmatas densis congressibus adeo attrivisset, ut residui, abjecta pugnandi fiducia, veniam pacemque peterent.

Sed cum Caelestius tam segniter defenderet Pannonias, quam turpiter conciverat Quados, Valentinianus ipse a Celtis profectus in Illyricum, Merobauden praefecit exercitui, qui vastatis late Quadorum regionibus, incolumem exercitum reduxit. Subsequentibus deinde Quadorum legatis, ac nihil communi mente procerum suorum delictum adseverantibus, sed munitionem injuste structam, ad ferociam agrestes animos accendisse, ira vehementi perculsus Valentinianus, nationem omnem ut beneficiorum immemorem et ingratam increpat, vitalique simul via ac voce obstructa, tanquam ictus e coelo, animam diu colluctatam efflavit, aetatis anno LV, imperii minus centum dies, secundo et decimo. Princeps solers ingenio, animo gravis, sensu integer, sermonis parcus, severus, acerbus infestusque vitiis, atque, ut breviter concludam, si ei infidis hominibus, quibus sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere, aut probatis eruditisque monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie Princeps futurus. Inter religionum diversitates medius stetit, nec quenquam inquietavit, neque ut hoc coleretur imperavit, aut illud: nec interdictis minacibus subjectorum cervicem ad id,


311

quod ipse colebat, inclinavit, sed intemeratas reliquit has partes, ut reperit.

Post conclamata Imperatoris suprema, quod Valens et Gratianus abessent longius, ne sine summo imperio agentem exercitum invaderent Barbari, aut Gallicanae quid legiones innovarent, Valentinianus adhuc quadriennis, autoribus Equitio, Cereale ac Merobaude propinquis, ubi cum matre Justina, Magnentii quondam conjuge, suerat allatus, creatus est Imperator, eique Italia, Illyricum et Africa provinciae cessere.

Interim Valentem undique fragores bellorum circumstrepunt. Isauris praedae erant Pamphylia et Lycia. Hunni gens ignota, ultra paludes Maeoticas glacialem Oceanum accolens, absque lare, absque lege et ritu stabili, semper palabunda, in carpentis habitans, nulla versandi vomeris cura, cum immenso equitatu in Transistrianas terras se effuderat, Scythas Gothosque cogens Valentis implorare sidem. Valens exitiali consilio jubet pulsos depositis armis, Romano solo suscipere, sperans Gothorum se opibus externa in bella usurum. Sed dum Maximus, aliique praesides, res suas agunt, et conspicuas venustate foeminas maresque suis conquirunt voluptatibus, quod fame penuriaque urgerentur Scythae exules, plerique barbarorum armati transeunt Danubium, auctique indies, Thraciam universam ita turbant, ut necesse esset Valenti, compositis quomodocunque bellis Persicis, desperatis pene Thraciis succurrere. Irritati enim Lupicini injuriis Gothi, a quo Martianopolis mercatu prohibebantur, caesis etiam Alavivi et Fritigerni, regum suorum satellitibus, tumultuarias ejus legiones fuderant, armisque induti Romanis, impune jam per obvia quaeque grassabantur, affluente quotidie mancipiorum, fugitivorum, metallariorumque turba, et quemcunque rerum taedebat praesentium. Ergo crebra ibi praelia, caedes altrinsecus nefandae. Mox novae ab occiduis etiam partibus turbae, Alemannis Lentiensibus Gratianum, patruo laturum opem, invadentibus.

Sed eorum ad quadraginta millia, latenter transito Rheno, delevit Gratianus, Princeps facundus, bellicosus, clemens, et Occidentalium nationum per oportunam hanc victoriam, singulari Numinis nutu hebetator. Sed teneram ejus fratrisque Valentiniani aetatem, plerique malis suggestionibus adnubilabant; quae causa exstitit Sebastiano duci, relictis iis, Valenti semet applicandi. Qui quidem Dux, reformata ad priscam virtutem bellatorum manu, faustis barbaros excursionibus fudit, dumque nullam pugnae majoris copiam facit, castellis locisque munitis se tenens, ad diram eos famem adigere, sedendoque conficere bellum conabatur. Verum incitantibus Valentem assentatoribus, nec consortem Gratianum pene jam partae victoriae censentibus faciundum, cum universis copiis in Gothos, Alanos, Hunnosque itum est. A quibus superatus acie Valens, sagitta saucius, casam subit rusticanam, ubi supervenientibus Gothis dignitatis ejus ignaris, ignique supposito, incendio concrematus est. Constat vix tertiam evasisse exercitus partem, nec post Cannensem pugnam, usquam deterius rem Romanorum gestam. Hanc gratiam debuerunt Valenti nationes Gothicae, quas autore Eudoxio, Ariana haeresi infecerat, Episcopo eorum Ulphila pecuniis delinito. Nec illis impune illata clades stetit. Nam dum Adrianopolin, prope quam pugnatum fuerat, oppugnant, indeque Perinthum, et ipsam urbem regiam, caesis per vecordem suam audaciam plurimis, repelluntur, praedandoque effuse, ad Alpes usque Julias cum caede sanguineque tam suo quam alieno remearunt. Hoc exitu periit Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quatuor imperasset et decem, parvo minus; pervigil semper et anxius, ultor acer ambitionum, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus


312

studiis decenter eruditus, religioni pene omni placabilis, praeterquam orthodoxae. Nam plerasque Orientis Ecclesias nudare pastoribus instituit, et immanes ejus minas mulier Edessena, parvulum filium secum ad poenas rapiens infregit; cumque Basilium Magnum pellere Caesarea vellet, scripturo nefarium edictum manus pertinaciter contremiscens, crudelem impetum exstinxit. At alios octoginta, paci Ecclesiis petendae delegatos, navi impositos combussit. Alexandriae Episcopum Petrum, qui Athanasio, XLVI Episcopatus anno vita functo, successerat, cum Lucio Ariano commutavit, qui in Aegypti monachos et sacras virgines desaeviit horribiliter. Fuitque Imperatore Christiano moderatior Themistius Philosophus, ignoscendum scribens iis, qui de divinis inter se dissentiunt, quum multo atrociores de humanis rebus, rationi perviis Philosophi alant discordias. Viguere tunc duo fratres eximii, Basilius et Gregorius Nyssenus, alterque Gregorius Nazianzi Episcopus, qui tres Eunomio, aliisque haereticis, eruditione solita obstitere.

Viguit et Ausonius Burdegalensis, Gratiani Caesaris et Paulini, postea Episcopi Nolani, magister. Item Eutropius, Vegetius, Jamblicus Procli Doctor, Libanius Sophista. Moses Agarenorum, qui obliterandae ignobisitatis causa Saracenos se dixere, Episcopus, fidem apud eos Christi propagavit. Rufus Festus P. R. rerum gestarum breviarium edidit.

GRATIANUS, VALENTINIANUS II. Et THEODOSIUS.

GRatianus genitus Sirmii matre Severa, imperavit cum patre Valentiniano, annos octo, dies LXXXV. cum patruo et fratre, annos tres: cum eodem fratre ac Theodosio quatuor, et cum his omnibus, accedente Arcadio, menses sex. Pontificis Maximi stolam titulumque a decessoribus gestum, animo vere Christiano abjecit. Cum animadvertisset, Thraciam, Daciamque, tanquam genitales terras, possidentibus Gothis, Thaifalis, atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis, extremum periculum instare nomini Romano, accito ab Hispania Theodosio, oriundo Cauca oppido Gallaeciae, committit imperium. Parcus ipse sibi somnique, et vini ac libidini victor, literis haud mediocriter institutus, cunctisque plenus bonis, si ad cognoscendam Reipubl. gerendae scientiam animum intendisset. Damnata patrui ferocia, exules Episcopos revocavit, legemque tulit, ut quisque quam vellet, religionem sectaretur, exceptis Manichaeis, Photinianis et Eunomianis. Christi fretus potentia, Alemannos apud Argentariam fudit: per Theodosium maximas illas Scythicas gentes, Alexandro quoque illi Magno intactas, nunc autem, exstincto fere Romano exercitu, Romanis equis armisque instructissimas, hoc est, Alanos, Hunnos et Gothos, incunctanter aggressus, vino cibisque graves, magnis multisque praeliis vicit. Theodosius Thessalonicae baptizatus, Constantinopolin victor liberatorque Thraciae intravit, praemium virtutis Imperii Majestatem adeptus. Cum autem barbarorum filii, quos Valens Imperator per urbes Asiaticas educari jusserat, parentare suorum manibus, per civitatum excidia, occulte destinassent, praeventi sunt dolo educatoris sui Julii, qui velut mun erum causa accipiendorum contractos in unum per dispositos ante milites subito interemit. Sic terrore barbarorum liberatus Oriens. Theodosius transfugas in pretio ac honore habuit, miscuitque, ut jam consueverant praedecessores, copiis suis.

Quod vehementer carpit pro suo in Christianos affectu Zosimus, nullas non voluptates imputans Theodosio, quem constat moderatissimum, temperantissimumque fuisse Principem, et si dignus


313

est, ei comparari Trajanus, a quo genus suum ducebat, moribus et corpore, ipsi simillimum. Clemens dicitur Epitomatori Aurelii, misericors, communis, solo habitu differens a reliquis, in omnes honorificus, verum effusius in bonos, simplicia ingenia aeque diligens, erudita mirans, sed innoxia, largiens magno animo magna, amans cives vel privato contubernio cognitos, eosque honoribus, pecunia, beneficiis munerans, praesertim quorum erga se aspero casu officia probaverat. Illa tamen, quibus Trajanus aspersus est, vinolentiam et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus, ut bella non moverit, sed invenerit: prohibueritque lege, ministeria lasciva psaltriasque commessationibus adhiberi: tantum pudori tribuens et continentiae, ut consobrinarum nuptias vetuerit, tanquam sororum. Literis, si multum perfectos contemplemur, mediocriter doctus: sagax plane, multum diligens ad cognoscenda majorum gesta. E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba, crudelia, libertati in festa legerat, ut Cinnam, Marium, Syllamque, atque universos dominantium, praecipue tamen perfidos et ingratos. Haec Aurelius Victor, scriptor historicus Consularis, Vir sobrietatis gratia, ut ait Marcellinus mutilandus, sub Juliano Dux, sub Valente magister equitum, tandemque urbi praefectus, quem oppono comiti Zosimo, tetricis animi tenebris referto, qui ingentis loco probri ingerit Theodosio fanorum idolorumque excidia, quibus pietatem Princeps sinceram probare voluit Deo sempiterno. Deorum, inquit, Sacraria per omnes urbes et agros oppugnabantur, periculumque imminebat cunctis Deos esse putantibus, aut omnino suspicientibus coelum, ejusque luminaria adorantibus. Idem tamen negare non audet, Athanarici Gothorum Regis, qui ad Theodosium transierat, honore et tandem sepultura magnificentissima effecisse apud Barbaros Theodosium, ut Thraciis molesti esse desierint, imo alias gentes a Romano solo submoverint. Item Scyros, Corpadacos, et alios Hunnis permixtos populos magna Theodosii felicitate profligatos. Atque haec quidem superstite adhuc Gratiano, et Valentiniano puero imperii consorte.

At vero Gratianus, dum exercitum fere negligit, et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, antefert veteri ac Romano militi, odia contrase legionum excitavit. Quo tempore, Maximus Theodosii commilito, indignatus, nullos sibi honores haberi, apud Britanniam rapit Principatum, transgressusque in Galliam, et ab infensis Gratiano militibus exceptus, Gratianum fugavit: nec mora, per Andragathium apud Sigiduni pontem eum assecutus, exstinxit, cum vixisset annis XXVIII. Socrates eum XXIV anno aetatis, dolo Andragathii apud Rhodanum. fl. occisum tradit, item Orosius, et alii. Hoc tempore Audaeus in Syria Deum finxit forma praeditum humana, non ignis, nec renebrarum opificem. Cujus sectatores Audaeani, et Anthropomorphitae, arrogantiae pleni pharisaicae, usurisque interim ac mulieribus addicti, communione sanctorum excidere. Quibus suppares erant Messaliani, qui et Euchetae vel Enthusiastae, vim daemonis cujusdam admittentes intra animum, quam Spiritum sanctum esse somniabant, quietis captatores, laboresque manuum adversantes. Quibus haud dissimilis fertur in Hispania Priscillianus, praedives opibus, nobilis, profanarum inflatus literarum scientia, Gnosticorum recudens haeresin. In hunc Caesar Augustana Synodo damnatum, Idaicus atque Ithacius Episcopi elicuerunt a Gratiano rescriptum, quo cum sectatoribus extra omnes terras propellebatur. Qui vagantes per Gallias, data Macedonio officiorum magistro pecunia, imperiali autoritate sunt restituti. Hinc ad tribunal Clementis Maximi jam Principis, novo exemplo ducti sunt, obnitente admodum Martino Turonensi,


314

adeo ut sponsionem eliceret a Maximo, nihil cruentum in eos constituendum. At Maximus a mitioribus deflexus consiliis, convictos maleficii, nocturnorumque congressuum haereticos, supplicio affecit, luce quidem indignos, sed exemplo cordatioribus haud tolerando. Itaque Nardacius, accusatorum suffraganeus, Episcopatu excidit, perpetuumque inter Episcopos discordiarum bellum exarsit, cum inter haec plebs Dei et optimus quisque probro atque ludibrio haberetur. Inhiabant possessionibus, teste Sulpitio Severo, qui tum vixit, excolebant praedia, auro incubabant, emebant vendebantque, quaestui studebant per omnia. Ac si qui melioris propositi videbantur, neque possidentes, neque negotiantes, quod erat multo turpius, sedentes exspectabant munera, atque omne vitae decus mercede corruptum habebant, quasi venalem praeferentes sanctitatem. Interim et Theodosius convocata CL patrum Synodo apud Constantinopolin, laboranti Ecclesiae opem tulit, firmatamque ibi de Spiritus sanctidivinitate sententiam, Damasus et reliqui Occidentis Episcopi comprobarunt. Repertus tunc novus Episcoporum titulus, ut qui primariis praeerant civitatibus, Patriarchae dicerentur, quorum primus Romanus, alter Constantinopolitanus esset, ambo regiis urbibus praesidentes.

VALENTINAIANUS II. Et THEODOSIUS.

THeodosius propagator Reipublicae atque defensor acerrimus, Valentinianum Gratiani fratrem, sed non uterinum (erat enim Justina matre Valentinianus) in occidente collegam habuit, puerum adhuc, gerendoque imperio ineptum. Igitur pro eo Justina, mater ejus, corporis multo pulcrioris quam animi faemina, Ariana tabe infecta, imperium moderabatur. Theodosius, subactis jam Gothis, et Prothingis seu Gruthungis, natione Scythica, Promoti ducis calliditate, Istro fl. demersis, conventum egit sectarum in urbe regia. Aderant Orthodoxi, Macedoniani, Ariani, Eunomiani, inter quos cum nec disputando, nec veterum proferendo libros, convenire posset, Imperator exhibitas sibi a singulis confessiones divino subjecit judicio, precatus, ut aeternum Dei Numen, ad eliciendam veritatem, opem sibi ferret. Ita discussis singulorum sententiis, cum reliquis omnibus dissolvi unitatem Dei, a Nicaenae autem fidei assertoribus constabiliri perspiceret, veritatem agnitam laudavit, haereticos in suburbia removit.

Comperto deinde, Maximum tenere cum Britannia Germaniaque Gallias, voluit parcere sanguini humano, et occupatas ei regiones relinquere, praesertim quod Valentinianum, sequiora in Christianismo sapientem, minus adjuvandum censeret. Cui et rescripsisse fertur, non essemirandum, si a servo seditioso vinceretur Valentinianus, qui Dominum suum servum esse crederet. Idcirco Valentinianus per Dominum legatum Italiam sibi pactus et Africam, cum Illyrico, Transalpinas gentes Maximo addixit. At Maximus, fraudulento ingenio, in hoc tantum pacis conditiones admiserat, ut securum, incautumque Valentinianum inopinatus opprimeret. Quare nudatas praesidiis Alpes transgressus, Valentinianum facile regno expulit, et ad Theodosium profugere coegit. Theodosius, exstincta priore conjuge Placilla, e qua Arcadium, jam creatum Augustum, et Honorium filios habebat, Gallam Valentiniani senioris et Justinae filiam, pulcritudine ejus captus, toro suo adjunxit, justisque et necessariis causis ad belum civile permotus, quod ultionem et Gratiani sanguis exigeret, et restitutionem exulantis Valentiniani miseria, novaque affinitas posceret, posuit in Deo spem suam, solaque fide major, Maximi copias insecutus est. Is tunc Aquileiae victoriar


315

suae spectator insederat: Andragathius comes ejus summam ministrabat belli, qui cum magnarum copiarum fortitudine, praecellente consilio, omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili judicio Dei, navali expeditione, dum incatum hostem praevenire et obruere parat, sponte sua, eadem quae obstruxerat, claustra deseruit. Ita Theodosius vacuatas transinisit Alpes, atque Aquileiam improvisus adveniens, hostem illum magnum Maximum, trucem, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus, tributa ac stipendia, solo terrore nominis exigentem, sine dolo et controversia clausit, cepit et occidit. Valentinianus recepta Italia, potitus imperio est, Theodosio suasore Catholicam amplexus fidem, Gratianique imitatus in detestatione idolorum constantiam. Andragathius cognita Maximi nece, praecipitem sese e navi in undas dedit, suaque desperatione periit. Theodosius incruentam victoriam, Deo procurante adeptus, laudatori Maximi Symmacho, majestatis reo ignovit, non victoria, quam clementia clarior.

Valentinianus exstincto etiam Victore filio Maximi, quem Imperatorem Gallis reliquerat, in Gallias ipse transivit: Ubi cum tranquilla Rep. in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis Franci, comitis sui, ut ferunt, strangulatus, atque ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. Causa necis erat, quod Arbogastes officio a Valentiniano motus ob rerum novarum suspiciones, in os ei dixerat: Nec potestatem mihi dedisti, nec eripere poteris: discerptoque exautorationis suae libello vindictam antevertere Domini exitio cogitaverat. Ita praefidens militum favore, innumeras invictasque contrahit copias, titulosque Imperatoris Eugenio, quem in aula habebat, viro literatissimo imponit pene invito, ipse acturus sub umbratili purpura imperium. Hi idolorum subnixi fiducia, quorum venerationem restituendam in integrum omnes iterum sacerdotes, Philosophi, Magi et Poetae canebant, in bellum formidolosissimum armabantur. At vero Theodosius in summis Alpibus constitutus, postquam insomnem noctem precum continuatione transegisset, fidenter arma corripuit pene solus, ac vexillo crucis in signum praelii elato, Arbetionem hostilium partium comitem ad suas transduxit. Ubi ad continua miscendae pugnae spatia perventum est, confestim magnus et ineffabilis ventorum turbo in ora hostium ruit, telaque ab ipsis intorta, retrorsum supinata egit, effecitque miraculo, ut parva manu fusa, Victori Theodosio totus se prosterneret exercitus. Eugenius captus atque interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit. Illa victoria motus Poeta Claudianus, Paganus licet pervicax, DEO hominique testimonium tulit, cum cecinit.

O nimium dilecte Deo, cui militat aether,

Et conjurati veniunt ad classica venti!

Ita coelitus judicatum est denuo inter partem, de solo Deo humiliter sperantem, et partem arrogantissime de viribus suis gentiumque idolis praesumentem.

Theodosius Romam ingressus Victor, Honorium filium declarat Imperatorem, eique tutorem Stilliconem attribuit. Senatores deinde Romanos ad abolendum idolorum cultum hortatus, cum illi pertinaciter avitae superstitioni inhaererent, jactantes se idola colendo mille ducentis annis invictam Urbem coluisse, sumptus in sacra praeberi nefanda solitos abstulit. Quibus detractis, publice quidem daemoniorum concidit veneratio, at domi et in animis plerorumque mansit. Utmirari nemo possit, occupatam postea a Gothis Vandalisque Urbem, nolentem Deo vero impendere opes suas, et semper pro idolis insanientem, adeo ut Zosimus neglectionem Deorum, ludorumque secularium in quibus nihil inerat grave aut honestum, exitii publici causam scripserit. Qui sane furoris sui complures eo tempore habuit


316

suffragatores. Cum enim Alexandriae, et alibi delubra profanarentur Daemonum, seditiones cruentae exarserunt inter Christianos et Ethnicos, queis utriusque partis haud contemnenda occubuit turba. Sed vicit tamen Christus, idola funditus subversa, pretium statuarum alicubi in pauperes erogatum est, frementibus frustra amicis daemonum, permultis etiam ludibria errorum, quibus insueverant, revelata execrantibus.

Nec tamen deerant sua Christianis vitia, quae impotentem quoque irae Principem haud mediocri labe adsperserunt. Thessalonicae ob interfectum seditiose praesidem, ultra septem hominum millia, circumdato legionibus theatro, occidit. Quod ob facinus prohibitus sacris ab Ambrosio maximae tum autoritatis Episcopo, non intumuit purpurae splendore, sed fassus publice delictum, poenitentia magis laudari, quam errore carpi meruit, addiditque legem cohibendaeiracundiae, quae capitales sententias ad tricesimum diem differendas sanxit. Sic modica dilatione emolliebantur aliquando severa praecepta; quale et illud erat in Antiochenos datum, quos ob raptatam contumeliose Imperatricis Placillae, religiosissimae certe Principis statuam, vastitatis servitiique damnaverat: Sed Flaviani Episcopi, Libanii Rhetoris, Macedoniique monachi monitionibus, vehementior impetus elanguit. Placatus est et Byzantinis, ob Judaeorum eversam Synagogam multandis graviter, effectumque Ambrosii Oratione est, ut Judaei urbium moenibus passim excluderentur.

Non tamen eadem Romanorum Episcoporum, Damasi, Syricii et Ambrosii gratia fuit, qui vociferantes, Theodosium tyrannos imperio inhiantes comprimere, Ecclesiasticos fovere, Flavianum Antiochenum Episcopatu eversum ibant. Qui cum exire dignitate, quam Romam ire judicandus mallet, Imperatoris autoritate defensus est. Eadem Gregorii Nazianzeni moderatio fuit, qui Episcopatu Constantinopolitano maluit cedere, quam dissensionibus ansam praebere. Qui substitutus est ei Nectarius, pravum ob facinus optimam abolevit consuetudinem. Cum enim huc usque poenitentiam audiendis confessionibus praefuisset presbyter, autoritate et silentio venerandus, ille ob proditum Diaconi cum faemina nobili stuprum, sustulit disciplinam Ecclesiae, et conscientiae cujusque liberum de se judicium permisit. Nec cessarunt Ecclesiarum dissidia, augescente licet indies Christianorum numero, sed inter orthodoxos juxta ac haereticos de quaestiunculis inanibus, liberaeque observationis ceremoniis, imperite dissideri, et contra circa mortuorum ossa passim delirari coeptum est.

Caeterum Theodosius feliciter acto imperio, apud Mediolanum rebus humanis excessit, annum agens vitae plus minus quinquagesimum, dignitatis XVI, utramque Rempub. utrique, id est, Arcadio et Honorio, filiis quietam relinquens. Corpus ejus Constantinopoli sepultum est. Atque in eo Victor Aurelius desinit. Scripsere tunc Optatus Afer, Sulpitius Severus Biturigum, Cyrillus Hierosolymitanus, Epihanius Cypri, Ambrosius Mediolanensis, Amphilochus Iconiensis, Episcopi, Caesarius Nazianzeni frater, Hieronymus Stridonensis Pannonius, presbyter; Sophronius, et Joannes, presbyter Antiochenus, paulo post Episcopus Constantin opolitanus, Dictusque ob eloquentiae aureum flumen Chrysostomus. Praeclarum de Theodosio testimonium Ambrosii: Dilexi, inquit, Virum, qui cum corpore solveretur, magis de Ecclesiarum statu, quam de suis periculis angebatur; qui magis arguentem, quam adulantem probaret.

ARCADIUS et HONORIUS.

ARcadius et Honorius accurata Arsenii, Romani Diaconi disciplina erant imbuti, ut discipuli, non ut Caesares, excepti etiam verberibus, si quid deliquissent. Ingressus aliquando scholam Theodosius,


317

cum sedentibus filiis praeceptorem stantem docere conspexisset, mutavit consuetudinem, filiosque auscultari sedenti Arsenio stantes jussit. Caeterum Arsenius ob plagas Arcadio inflictas, insidiis ejus appetitus ex aulico factus est Eremita, et LV integros annos admirabilem omnibus vitam duxit, spretisque opibus, quas Augusti offerebant discipuli, id unum eis est precatus, ut ad DEI Opt. Max voluntatem componerent suum imperium.

At illorum tenera aetas occasionem praebuit fraudulentis ingeniis tam ipsis insidiandi, quam imperio, in quorum tamen caput insidiae tandem vertere. Rufinus homo improbus, haud contentus omnia pene apud Arcadium posse, Alaricum Gothorum Regem attraxit in Graeciam, qui plerasque urbes sanguine et direptionibus vastavit, Ruffino e turbida Rep. potentiae praebiturus majoris materiam. Similiter Stillico, Serenam fratre Theodosii genitam in matrimonio habens, cum susceptam ex ea Mariam Honorio collocasset, Gainam Arcadio mittit cum copiis Gothorum Ducem, atque ejus opera Rufinum, adspectante Arcadio, occidit, Orientis vires suis conjuncturus, aemulo per fraudem sublato.

Inde Gildo Comes Africae, consueta Romanis stipendia subtrahendo, ad rebellionem concitavit exercitus, spe prava rapiendi inflatus imperii, accendente eum praesertim Eutropio cubiculario, qui subversam Stilliconis potentiam ardenter concupiscebat. Sed et illum paulo post Stillico coegit ad exitium, usus opera fratris ejus Mascelzelis, qui Gildoni (ut sunt atroces consanguineorum irae) erat ob injurias infensissimus, victumque acie, adegit morte voluntaria captivitatem antevertere. Mascelxel deinde insidiis Stilliconis, quasi per militarem insolentiam in flumen detrusus, suffocatusque aquis periit: eoque facto poenas fraternis manibus dedit. Ita respirantes a seditionum turbis ac tumultibus Augusti, zelum aemulantur patris, totoque orbe Romano templa Idolorum destrui, ludos tolli gladiatorios praecipiunt, qui ad id temporis seu Diis placandis, seu efferandis cruento spectaculo militum animis, insanae plebis studio remanserant. Accitus tunc quoque ab Antiochia Joannes Chrysostomus, Ecclesiae Constantinopolitanae curam capessit, et Gainam dominationis appetentem in os redarguit. Nam quod omnium Ruffini artium potentiaeque velut haeres esset Eutropius, visum erat Gainae, inita cum Tribigildo gentili suo conspiratione, tollere hominem, ac summam rerum sibi vendicare. Igitur composita civilis belli specie, Tribigildus late vastat provincias, multas dat et importat clades, missusque in eum Gainas, de industria terrorem auget, eoque motu perficit apud Arcadium, ut securitatem suam Eutropii, jam in basilica Christianorum supplicis, exilio atque mox nece mercandam arbitraretur. Ita receptus in urbem Gainas, homo Gothus et Arianus, publicum haereseos suae exercitium instaurari intra moenia postulat, indignum perhibens sua majestate, qui Dux Romanorum esset, extra muros proficisci adoratum. Sed illi valide Chrysostomus obnititur, ingratum vocans et turbatorem Reip. Igitur Barbarus consilia miscere de invadenda urbe et Imperio, quasi recreandi sui causa in villas secedere, alios militum abducere secum, reliquos intra moenia, juvandis conatibus suis, relinquere. Sed nocturnas insidiatoris aggressiones tardarunt visi circa arcem custodes, quos angelos, creditum est fuisse, quandoquidem Arcadius Imp. ignarus Gainae fraudium, nullis urbem praesidiariis munivisset. Tandem prodita ejus armorum exportatione, declaratur hostis Gainas, Gothi quotquot Constantinopoli erant, concursu armatae plebis interficiuntur, septem millibus frustra se templi asylotuentibus. Fravittas deinde dux creatus, Gainam navali bello superat. et ad gentiles suos fugere compellit, quem varia


318

ibi molientem, Hunnorum tandem Rex praelio congressus interemit.

Ita dempto Orienti armorum metu, Ecclesiasticae dissensiones successere, causam praebente severitate Johannis Episcopi nimia. Is enim cum liberrima eloquentia in quorumvis etiam potentum vitia inveheretur, ac tredecim Episcopos variis de causis exautoraret, nec monachorum ferret in urbibus oberrationes, nec cum quoquam cibum vellet capere, odia excivit multorum. Qui explendis iris idoneum nacti administrum, Alexandrinae Ecclesiae Episcopum Theophilum, infensum Johanni, quod monachos quosdam, privatim exoso Theophilo, praetextaque librorum Origenis laudatione privatos communione, suscepisset foveretque; trahunt in partes Epiphanium Salaminis Cypri Episcopum, vitae praestantia celeberrimum, eisque judicium de Johanne committi procurant ab Imperatore Arcadio. Epiphanius maximis affectus a Johanne honoribus, nihilo tamen aequior litis arbiter, quam Theophilus, praedamnavit Origenis libros, antequam cognitum de iis decretumque Synodo esset. Evictus tamen monachorum colloquio, praecipitantiam ejus culpantium, discessit re infecta, atque in itinere diem obiit. At Johannes, aurei oris Vir cognominatus, cum ferventius in mulieres multa dixisset, accendit bilem Imperatrici Eudoxiae, Principi feroculae, quae facile effecit, ut properanter advolaret Theophilus, habitoque concilio, appellantem Oecumenicam Synodum Johannem contumaciae damnaret. Sic Johannes in exilium missus est, majore tamen populi studio mox redditus Ecclesiae. Sed cum non desineret linguam adversus iniquitates acuere, atque histrionicam imaginis Eudoxiae dedicationem perstringeret acrius, pacem male sartam disrupit iterum. Quare Arcadium Imp. conjugi obnoxium, expertus infestum, Herodiadem vocavit Eudoxiam, Johannis in patina caput expetentem. Ob id denuo relegatus, exul decessit. ejusque expulsio, quod videretur iniqua, ingentes in Ecclesiis perturbationes et scandala, multasque caedes peperit. Transiit et in partes Romanus Antistes Innocentius, atque ob damnatum Chrysostomum, Orientales Ecclesias ipsumque Imperatorem communione ausus est interdicere.

Nec melioribus cohaerebat Resp. quam Ecclesia vinculis, cum prarter Alanorum effusas populationes, Stillico Vandalus Romanam barbaramque juventutem sibi obsequentem, Arcadii ducibus infensam redderet, conatus utrumque inter se collidere imperium. Alarico ad Illyricos occupandos misso, ut velut e turbidis Reipub. aquis suam firmaret latius potentiam. Animos ei addebat parta de Rhadagaiso, Scytharum rege victoria, qui plus quam ducenta hominum millia (sunt qui quadringenta tradunt) in Italiam ducens multasque jam urbes populatus, cum favorem Deorum suorum obsequiis sacrificiorum invitaret, Fesulanis in angustiis circumdato exercitu clausus a Stillicone, fame ac peste interiit. Tantaque multitudo captivorum fuisse Gothorum fertur, ut vilissimarum pecudum modo, singulis aureis passim greges venderentur hominum, emptique illico morerentur. Sed dum ista molitur Stillico, decedit Imperator Arcadius, Olympiadis CCXCVII anno secundo, cum vixisset annos XXXI, regnasset cum patre XIII, post ejus obitum XIV. Eum Eudoxia Augusta miserabili morte praevertit, foetus sui, quem utero gestabat, sepulcrum facta.

Ea tempestate Monachorum valde gliscebat soboles, hominum, uti quidem Zosimus censet, parum commodantium Reip. sed dum omnia se cum pauperibus communicare dicunt, plerosque ad paupertatem redigentium. Hi in Aegypto, ubi Diocletiano imperante prognati sunt initio, tantas hoc tempore quaesiverant vires, ut Theophilo, Alexandrino, quod Deum nollet confiteri humana specie praeditum, vitae crearent periculum, invitumque ad approbationem erroris traherent.


319

HONORIUS Et THEODOSIUS JUNIOR.

ARcadius octennem reliquit filium, cui Isdigerdem Persarum regem tutorem fecit, officio allectans vicinum potentem, ne pupilli imperio damnum crearet. Et feliciter cecidit consilium, favore potius Dei quam Arcadii prudentia. Pulcheria soror pueri, devotae virgo castitatis, et instituit eum praeclare, et tutelam imperii multa cum laude gessit, Anthemii Praefecti utens opera. Mansuetissimum ac lenissimum principem ferunt fuisse Theodosium, minimeque omnium cruentum, lectioni sacrarum literarum et pietati impense addictum. Sub initia imperii ejus, Judaeus quidam paralyticus, dum baptisini unda abluitur, sanitatem recepit Constantinopoli. Ac Maruthas Mesopotamiae Episcopus, Isdigerdem regem capitis dolore continuo, filiumque ejus a daemoniaca vexatione liberavit precibus, parumque abfuit, ut frementibus licet Magis, regem ipsum ad Christiana traduceret sacra.

Dum illa per Orientem fiunt, Stillico, ut Eutherium filium indueret purpura, Vandalos, unde ipse erat, Alanos, Suevos, Gothos, Hunnos, ripas Rheni quatere et pulsare Gallias voluit, sperans miser, sub hac necessitatis circumstantia, quod et extorquere imperium genero posset in filium, et gentes barbarae tam facile comprimi, quam commoveri valerent. Vandali, duce Crosco, Gallias pervagati, multas urbes et Ecclesias subverterunt. Alaricus Visigothorum Rex, pulsos inde Vandalos, cum Alanis et Suevis egit in Hispaniam: Sed Stillico delatus ad Honorium, quasi aditum sibi filioque ad imperium strueret, commoto per Olympium exercitu, occisus est Ravennae, quique cum eo sentire videbantur, Ticini; eodem anno, quo Theodosius imperium consecutus est. Filia Stilliconis Thermantia, post Mariam, nupta Honorio, matri Serenae reddita est, Eucherius Romae necatus, tanta militum ira, ut uxores liberosque Gothorum, in Italiae urbibus degentes, confertim trucidarent. Unde sumpta vicissim ira, barbari semet Alarico aggregant, ultra XXX hominum millia: qui cum nihil aequi ab Honorio impetraret, incitatus ab occulto quodam, ut ipse dicebat, monitore alacriter Romam contendit, omissis urbium, quae remorari iter poterant, obsidionibus. Eam occupato portu ad omnium rerum penuriam adduxit, audiensque pugnaturos cives, irrisit eorum mollitiem; spissius, dicens, foenum secare facilius, quam rarius. Tunc ab Innocentio Episcopo permissum, scribit Zosimus, ut vetera Numina sacrificiis placarentur liberandae civitati; nec negat tamen, detracta simulacris ornamenta, ut Alarico auri V millia pondo, argenti XXX penderentur. Quibus ille acceptis, annonam quidem laxavit Romanis, et ab obsidione discessit: Sed cum Honorius obsides ei dare, pacemque a civitate initam firmare nollet, missos ab eo ad praesidium urbis milites Alaricus intercepit, neque ex eo faciliorem Honorium reperit, qui jam accitis Hunnis, relictisque Constantino tyranno, quem adsciverat, Transalpinis terris, bellum serio repellere cogitabat. Tum vero Celtae, Britanni et Armorici spreta Constantini socordia, sese in libertatem vindicarunt, Romanosque expulerunt magistratus. Alaricus obsessos iterum pertinacius Romanos adegit Attalum, praefectum Urbis, Caesarem creare, secumque in Honorium arma jungere. Sed caesis ab Heracliano copiis Attali, quos ad subjugandam Africam miserat, respiravit Honorius, jam fugam circumspiciens; praeclusoque commeatu, tanta Romanis fames incubuit, ut in Circo pretium statui humanae carni poscerent, et Alaricus Attalo abrogaret imperium, detractaque insignia ad Honorium mitteret, firmam ab eo pacem sperans. Qua iterum impedita. Sari Joviique Ducum


320

praecipitanti obstinatione, Roma tandem Alarico per proditionem aperta, foedeque direpta est, spernente cladem Honorio, acceptoque de capta urbe principe nuncio (ut erat vecordi ingenio) de gallina, quam praegrandem habebat eo nomine, narrari aliquid opinante. Alaricus ut in capta urbe ditissima a milite barbaro, praestare non potuit, quin multa loca incenderentur, multi occiderentur, sanguinis tamen caedisque modum statuit, venia illis, qui ad sacra loca confugissent, solemniter promulgata. Paulus Orosius scriptor illius temporis, majorem putat cladem excitatam olim Romae per Neronis lasciviam, quam hanc illatam ab ira Victoris. Incidit hic casus Urbis rerum Dominae in annum Christi CCCCXI. Tertia die quam irruperat, egressus metu Theodosii Alaricus, vastatis Italiae provinciis, dum in Siciliam tendit, subita morte defungitur. Propinquus ejus Athaulphus succedit in potestatem, assumptaque in uxorem Placidia, sorore Honorii, quam Romae ceperat, blanditiis ejus mitigatus est, ut facta pace Hispaniam peteret, viamque aperiret Honorio, exortos passim tyrannos subigendi. Igitur Constantius Comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum Imperatorem apud Arelaturm civitatem clausit, cepit et occidit; Constantem filium ejus necavit comes suus Gerontius, vicissim ipse a militibus propriis in mortem actus. Jovinus itidem, vir Galliarum nobilissimus, mox ut in tyrannidem assurrexit, cecidit. Attalus quoque, velut inane imperii simulacrum, cum Gothis in Hispanias portatus, cum nescio quae moliretur, captus in mari, truncataque manu vitae relictus est. Heraclianus vero defensa contra Attalum Africa clarus, dum quorundam periculorum suspiciones patitur, rebellionem facit, cumque IIIMDCC navibus in Italiam approperat. Sed occursu comitis Marini territus, facta jam exscensione, subito refugit Carthaginem, atque ibi militari manu consumitur. Sub haec recuperata jam a Constantio Gallia, Athaulpus apud Barcinonem Hispaniae dolo suorum periit, eodemque exempli Sigericus. Post quem Vallia electus quidem a Gothis, ut pacem ab Athaulpho et Sigerico servatam infringeret; at a Deo ordinatus, ut eandem confirmaret, memor cladium, quas decessores acceperant, pacem optimam cum Honorio Imperatore datis lectissimis obsidibus, pepigit, Placidiam ei reddidit: quae Constantio deinde eximio duci nupta, peperit ex eo Valentinianum, postea Imperatorem.

Alanis interim, Vandalis Suevisque continua cum Gothis per Hispanias certamina fuere, fatentibus ipsis, quod sibi perirent, Romanis vincerent, magnoque Honorii quaestui mutuis semper cladibus attererentur. At Burgundionibus e mediis malis salus maxima ineffabili Dei misericordia emersit. Nam cum infestissima Uptari Hunnorum regis tyrannide premerentur, ad Christianorum Deum, suis semper proptitium, conversis animis, baptismum repente postulant, eoque mundati, extemplo in Hunnos vadunt, et congressi praelio, XXX eorum millia prosternunt: ex quo tempore Christianismum amplexi, constanter deinceps tenuere.

Interea temporis, cum quievisset Oriens, tempestatibus tandem et ipse suis coepit agitari.

Baraanes Persa, instigatus a Magis, late propagatum Isdigerdae indultu Christianismum afflixit, cumque profugos non redderet Theodosius, bellum ei intulit. Sed Persam Ardaburius ab Theodosio legatus felicibus praeliis fregit, X Persarum millia, quos immortales vocabant, mortales esse omnes docuit, neceque quam parabant, insidias facturos oppressit. Saracenorum ad centies mille subito Romanorum terrore perculsi, dum fugiunt, Euphratis vorticibus sunt absorpti. Palladius, stupendae celeritatis eques, uno triduo e Mesopotamia Constantinopolin advolans, victoriae nuncium


321

attulit. Sub haec Honorius tricesimo Imperii anno decessit hydropicus, aetatis XL, quem praecesserat Constantius sororis ejus maritus, V solis mensibus Imperio functus. Principatus Honorii illustribus Poetis, Claudiano, Prudentio, Sedulio, Paulino; atque Ecclesiae Doctoribus, Hieronymo, Augustino, Ruffino, Orosio, et aliis effloruit. Pelagius quoque haereticus, gratiae Dei inimicus, liberi in hominibus arbitrii patronus, sub eo extulit caput, plerisque Episcoporum Synodis damnatus, Augustini imprimis acu tis confix us disputationibus.

THEODOSIUS II. Et VALENTINIANUS. III.

EXempto rebus humanis Honorio, fultus praesidio Castini magistri militum Joannes Scriba imperium invadit, mislaque ad Theodosium legatione, Africam a Bonifacio duce ob injurias ei a Castino factas, occupatam, bello reposcere deprecatur. At vero Theodosius legatis Joannis in carcerem trusis, Ardaburium praetorem mittit adversus eum, quem tyrannus apud Ravennam aggressus inclusit. Quo Theodosius cognito, Valentinianum amitae suae Placidiae filium, Caesarem effectum, cum matre ad recipiendum Occidentis imperium dirigit, praemisso Aspare Ardaburii filio, quem pastor, ignoto habitu, per paludem inviam, apertis Ravennae portis introduxit, (ut angelus credatur fuisse) oppressoque Joanne tyranno liberatus Ardaburius, Castinus in exilium missus est. Ita Valentinianus consensu totius Italiae Imperator efficitur, magistris militum praecipuis Bonifacio atque Aetio, quos Theodosius probaverat. Sed inter illos enata aemulatio atque odium, sicut antea inter Rufinum ac Stilliconem, Occiduum pessumdedit imperium, irritantibus Dei iram superstitione, superbia atque haeresibus, quibus Christiani ex longa pace agitabantur. Etenim Arianismo adhuc et Macedonii in Spiritum Sanctum delirio laborabant plurimi, totaeque nationes Gothorum, Vandalorumque isthac erant peste contaminatae. Accesserat nuper Pelagianismus, et super haec omnia urgebat plerosque sacrarum ignorantia literarum, ac potestas Episcopalis in secularem commutabatur dominatum. Narrat Socrates horum scriptor temporum, ab Cyrillo Alexandrino Episcopo usurpatam gladii potestatem, mox et a Caelestino Romano. Ita vi armata ademptum. Novatianis religionis suae exercitium, Judaeos Alexandria expulsos, Orestem Caesaris praefectum ab Ammonio lapide ictum, quod aegrius ferret, novam Cyrilli ambitionem, ac Cyrillum martyris elogio honorasse hominem, qui ob violatam magistratus autoritatem poenas dederat. Mox acrius exarsit ambitio, fomitem praebente Nestorio, qui Sisinnio successor apud Constantinopolin datus, homo arrogans et divinorum rudis mysteriorum, vociferabatur de Maria virgine purum hominem esse natum, et a Judaeis crucifixum, nec proinde Dei genitricem dicendam beatissimam inter mulieres Mariam. Quam ob causam, cum jussu Theodosii tertia Synodus Oecumenica CC patrum Ephesi ageretur, cunctante Johanne Antiocheno, Cyrillus Alexandrinus adscitis iis, qui aderant, damnavit Nestorium, ostenditque manere in duabus naturis unam Jesu Christi personam. Sed decreto Joannes Antiochenus, Theodoretus Cyrensis, Ibas Edessenus, et alii, per contentionem adversati, Cyrillum ipsum communione Ecclesiae interdixere, praesentique vix tandem Theodosii autoritate in concordiam reducti sunt. Nestorius cum non desisteret sententiae suae suffragatores aucupari, Oasin Arabiae remotus, corrosa a vermibus lingua periit.

Interea Valentinianus non tantum Hispaniam, Galliam Britanniamque direptionibus expositas, minime liberavit, verum etiam Occidentalem amisit Lybiam, dum instinctu Aetii Bonifacium, Africae ducem, novarum suspicione rerum


322

onerat. Bonifacius enim edoctus dolosis Aetii literis de periculo, quod ei a Placidia et Valentiniano immineret, in perniciem efferbuit Reipublicae, Gunthariumque et Gensericum, reges Vandalorum, ex Hispania evocavit in Africam, qui eamferro, flamma, rapinis crudelissime devastarunt, Arianaque simul infecerunt impietate. Patefacto deinde dolo Aetii, in animo quidem habuit Bonifacius pellere Africa, quos introduxerat, Vandalos, sed inferior praelio Romam venit, victoque acie Aetio, tantarum fraudium magistro, paucis diebus interjectis, morbo exstinctus est, Africa Vandalis relicta.

Sub hoc rerum turbine beatus Augustinus, Hipponensis Episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio ejusdem obsidionis mense, LXXVI vitae annis expletis, ad Christum perrexit, vir cui parem sacra eruditione sequentia secula vix tulere, Donatistis, Manichaeis, Pelagianis, Arianis, aliisque Haereticis valide obstiterat, Episcoporum etiam Romanorum ambitioni, qui causas transmarinas, ad suum trahere tribunal conabantur, Apiariumque presbyterum ab Africanis Episcopis damnatum, de integro judicari Romae postulabant, prolato ad id Nicaeni Synodi canone, qui requisitus in archivis Ecclesiarum Orientalium nusquam comparuit.

Ita Zosimi, Bonifacii, Caelestinique Episcoporum elisa dominatio, statutumque, ut unaquaeque negotia in suis locis, ubi oriuntur, accipiant definitionem; nec putetur, Deum uni inspirare examinis justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus eam denegare.

Dum ita Spiritus Christi libertatem Africani, et Christi hominis gloriam Ephesini patres tuentur, Judaei in Creta a quodam Pseudo-Mose miserabiliter delusi, veritatem sera poenitentia agnovere. Ille enim cum freta eis pervia, sicut quondam mare rubrum verus Moses, promisisset, plurimos in aquas desilire impulit, mox vorticibus haustos, reliqui deceptione tam exitiabili emendatiores, relictis majorum erroribus, Christi crucisixi potentiam coeperunt venerari.

Paulo post Aetius, Hunnorum usus amicitiis, pacem principum, cum recepta interpolatae potestatis usura obtinuit, dataque Vandalis Numidia, Africae portione, pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta. Aetius Burgundiones, Litorius Gothos, Theodorico rege Narbonem obsidentes, pacem amplecti coegere.

Porro Imperatori Theodosio conjux erat Athenais, Leontii Philosophi Atheniensis filia, literis bene erudita, quae ex baptismo Eudoxiae nomen acceperat. Ex ea susceptam filiam matri cognominem, Valentiniano dedit conjugem, Constantinopolin profecto: Mater Augusta Jerosolymam ivit anno sequenti, gratificos hymnos ac donaria Christo oblatura, unde secum catenas Petri retulisse fertur.

Tricesimo deinde anno Theodosii, terrae motus facti sunt ingentes per menses aliquot integros, maximarum praenuncii mutationum, quibus Respublica tum Ecclesiastica, tum mundana mox laboravit, ac tantum non occidit. Romanum tunc praesulatum accepit Leo, qui primus in omnes totius orbis Christiani Episcopos dominatum sibi aliquem, velut ex privilegio Petro dato, coepit arrogare, venerator imaginum et reliquiarum magnus, autorque verborum canonis: quibus sanctum sacrificium, immaculatamque hostiam se Deo offerre dicit Sacerdos, Dominicam coenam celebrans. Vir caeteroquin eruditus, et assertor veritatis adversus Eutychen, a quo tamen deceptus, cum Flaviani improbaret Synodum, qua Eutyches erat damnatus, maximarum praebuit dissensionum materiam. Negabat Eutyches, Archimandrita Constantinopolitanus, remanere in Christo incarnato duas naturas, divinam atque humanam, docebatque


323

ambas in unam contemperatas permixtasque esse. Eum communione privaverat Flavianus Episcopus, quam sententiam Eutyches a Leone cupiens retractari, effecit, ut temeritatis collegam argueret Leo. Quare Chrysaphii Eunuchi potentia subnixus haereticus, impetrat concilium fieri Ephesi, ubi praesidente cum militibus Dioscoro Alexandrino, damnatus est Flavianus Episcopus, absolutus Eutyches. Episcopi qui aderant, metu coacti, placitis Dioscori subscripsere. Flavianus calce ictus Dioscori, triduo post mortalitatem explevit. Postea Domnus Antiochenus poenitens suffragii, in stabilimentum impietatis dati, vociferationibus suis accendit iras Theodosii in Dioscorum. Quibus sedandis Chrysaphius Anatolium Apocrisiarium admovet ad Episcopatum urbis regiae, Pulcheriamque prudentissimam Theodosii moderatricem fictis criminibus in privatum redigit statum.

Verum Theodosius vix tandem meliora edoctus, Chrysaphium multat exilio, sororemque in aulam revocat. Illa ut erat solertis ingenii, ad coarguendam fratris socordiam, componit literas, quibus Eudocia Augusta Pulcheriae vendebatur, curataque subscriptione regia, accersitam ad se non patitur redire ad Imperatorem. Interrogata facti tam insolentis, profert Syngrapham, convincit subscribi a Theodosio literis non perspectis. At Eudocia in suspicionern adducta postmodum levitatis, quod pomum ab Imperatore missum comedisse dejeraret, cum constaret ab ea datum alteri, pulsa matrimonio est, ac Jerosolymam magnis cum opibus commigravit.

Caeterum in terrae motu, quem dixi trepidantibus cunctis, adolescentulus quidam subito in aerem sustollitur, repositusque in terram ait canendum omnibus, Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nostri, nihilque aliud apponendum; haud obscura invocationis Sanctorum, quae tunc incipiebat, damnatione. Quare cum passim cantaretur illud, Kyrie eleison, et quae sequuntur, cessavit terrae motus. At religiosa defunctorum veneratio non ob id cessavit, sed vires acquisivit majores indies, donec multiplicatis passim Diis tutelaribus, pene renovatum adspiceres mutato habitu, paganismum.

Igitur ad ruinam inclinavit imperium, barbaris quaslibet ejus partes foede lacerantibus, Theodosio eunuchis avarissimis habenas permittente Reip.

Primum ergo Gothi, capto Litorio duce, caesoque Valentiniani exercitu, pacem eum poscere compulerunt, tradita parte Galliae. Aetio autem ibi intento, Gensericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, Carthaginem occupavit. Anno sequenti in Siciliam transiens, magnis eam affligit calamitatibus, missique ab Theodosio duces Areobinda et Anaxillus, dum longis cunctationibus bellum differunt, Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere. Paulo post atrocius ingruit Dei flagellum Attila Hunnorum Rex, Thracias et Illyricum saeva depopulatione vastans, omniaque castella et civitates redigens in servitutem, praeter Adrianopolin et Heracliam. Hic sex millibus librarum auri delinitus, annuumque ab Theodosio pactus tributum, paululum quidem recessit. Interempto deinde fratre ejus Bleda, repertoque, ut putabatur Martis gladio ferocior, renovat bellum, causatus tributum haud fideliter persolvi. Eodemque tempore Picti et Scoti Britanniam, frustra Aetii subsidia precantem, vexando pertinacius ad circumspicienda Anglorum Saxonum auxilia compulerunt. Anglorum natio, cum prosperum suorum iter domi comperisset, eas in Britanniam vires intulit, ut et Pictos pelleret loco, et ipsam Insulam, stipendium minus praeparatum habentem, sui juris faceret.

Attila interim Genserico foederatus, innumeras gentes quibus praeerat, Scythas, Ostrogothos, Sarmatas, Quados, Rugos, Bastarnos, Marcomannos, Bructeros, Saxones, Gepidas, in bellum


324

evocat, nec minor astu quam viribus, simulat apud Valentinianum, se Gothos Gallia pulsurum; apud Gothos, se Romanis fingit solis inimicum. Sed fraude patefacta, Valentinianus omnes Galliarum reges, Theudericum Gothorum, Gundericum Burgundionurn, Meroveum Francorum, Sangibanum Alanorum, communis metu periculi sollicitatos sibi sociat, et duce Aetio dubiam Attilae palmam proponit, eodem tempore, quo Theodosius II equo delapsus, contracto ex luxatione vertebrarum morbo, obiit quinquagenarius, omni pene vita Imperator. Regnavit tamen post obitum patris Arcadii annos XLII.

Latissimis ergo in campis Catalaunicis conseritur pugna, cui xiv par alia veterum. Ab utraque parte CLXII millia caesa referuntur, exceptis XC millibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis vulneribus concidere. Franci Romanorum, Gepidae Hunnorum castra sequebantur. Theodoricus Gothorum Rex, dum adhortans discurrit exercitum, equo dejectus vitam matura senectute conclusit. Attila post praelium adversum castris excedere non ausus, cladem suorum maximam fuisse prodidit. In copiis eum quingenta millia habuisse Jornandes, P. Diaconus septingenta scribit. Aetius Thurismundum patris sui ultione ardentem a persequenda revocavit victoria. Hinc digredientibus ad sua Gothis, securior hostium Attila coepit Aquileiam diuturna obsidione fatigare. Ejus reformidantes adventum Veneti, relicta patria, in insulas se conferunt, futuraeque Reipub. quam florentissimam sequentia dedere secula, fundamenta locant. Eversis interim ab Attila Aquileia, Mediolano, Ticino, Vincentia, cum ulterius tenderet, Leonis Episcopi Romani legatione placatus, reduxit exercitum in Gallias, ubi a Thurismundo victus praelio, in Scythiam recessit, ac nuptiali in toro, dum vino madet, intercluso sanguine e naribus erumpere solito, feralique itinere in fauces illapso, stertens suffocatus est. Itaque glorioso per bella regi temulentia pudendam mortem attulit. Exitium ejus subsecutus est paulo post Valentinianus III, corrupta dolo uxore Anicii Maximi Consularis, dolosam passus adulterii vindictam. Maximus muneribus aliquos induxit, qui calumniis efficerent, ut Valentinianus sua manu Aetium, quo tunc praecipuo bellatore Respublica utebatur, interficeret. Hinc facile persuasum satellitibus Aetii, ut fortissimi ducis mortem ignavi Imperatoris sanguine expiarent. Occisus ergo in campo Martio est Valentinianus, anno Imperii XXX, cladibus imperii insignior quam imperio, praestigiisque ac divinationibus addictus.

Hac tempestate semptem Martyres, in spelunca quondam, Decio imperante, obstructa quiescentes, post CC fere annos excitati, resurrectionis mortuorum fidem apud multos labantem firmasse referuntur.

Theodosius codicem legum a se dictum promulgavit, Bononiensem condidit Academiam, virtutum suatum laudatores reperit viros eruditos Theodoretum, Socratem, Sozomenum Historicos: quibus suppares fuerunt Proclus, Prosper Aquitanicus, Evodius, Maximus Taurinensis, Palladius, primus Scotorum Episcopus: Johannes Cassianus monachus, Isiodorus Pelusiota, Synesius Cyrenensis, Symeon Stylita vitae repertor mirabilis, quam in columna egit, Nilus et Marcus monachi, Eucherius Lugdunensis, Vincentius Lirinensis, Salvianus Massyliensis.

MARTIANUS.

DEfuncto Theodosio, soror ejus Pulcheria virgo, quinquaginta annis major, Martianum virum militarem, sed probum et prudentem, Thracem genere, ad imperium evexit, matrimonium quidem ejus pacta, sed salva, ut volunt, virginitate. Martiano magna non


325

solum imperii et pacis publicae, sed et religionis cura fuit. In ore habuit crebro illud: non movenda esse arma, si pace frui liceat. Euagrius et Procopius jurasse eum scribunt Vandalis Africanis pacem, accepto omine imperii, quod aquila dormienti umbram fecisset, nec fas duxisse jam Augustum a foedere, quod privatus percusserat, resilire.

Ut dissidia Episcoporum maxima, Eutychiana ex haeresinata, compesceret, quartam universalem Synodum indixit apud Chalcedonem, eique ipse interfuit. Convenerunt Episcopi sexcenti triginta. Damnatus est Dioscorus Alexandrinus, definitumque, manere in Christo divinam humanamque naturam. Verba concilii sunt: Christus ejusdem cum Patre substantiae est secundum Dietatem, ejusdem substantiae et similis nobis per omnia secundum humanitatem, dempto peccato. Unus idemque in duabus naturis citra confusionem, mutationem, divisionem, separationem, distantiam unitis, faciente quaque natura quod sibi est proprium, cum ulterius communione. Decretum autoritate Augusta firmatum, multumque valuit ad Arianorum, Macedonianorum, Nestorianorum, Eutychianorumque lites finiendas, quae ad CL annos foedissime vexarant incolas terrarum.

Caeterum terrae motus crebri, et signa de coelo ignea novorum nunciabant malorum vestigia adesse. Nam non tantum Attila eo tempore Occidentales adhuc vastabat provincias; sed et diuturnior pestis Ecclesiam coepit infestare, arrepta ex hoc concilio ansa: Nimirum primatus et dominii cupiditas orta inter Episcopos, Occidentales simul et Eoos. Synodus Constantinopolitano Episcopo potestatem in Oriente tribuerat, parem illi, quam Leo Romanus in occiduis sibi asserebat provinciis.

Ea definitio Leoni Papae vehementer improbata, publicisque ad Ecclesias Epistolis impugnata est, seminarium perpetuae dissensionis: longiusque per ambitionem alienandis a se Christianis, quam unius alteriusve dogmatis conjuncti suffragio fuerant. Quare nihil mitum, si imperii quoque mundani convulsa est compages. Peremptis enim Valentiniano Aetioque, soluti metu Barbari, passim volitare, et tanquam laxatis vinculis discerpere Rempubl. coepere. Franci, sive a ferocia, sive a Francione dicti duce, ex Asia olim in Germaniam variis delati casibus, post Feramundum et Clogionem Reges, Meroveo parebant, quo duce Parisios, eamque Galliae partem, quae deinde Francia dicta est, occuparunt; Visigothi Theodorici regis ductu Hispaniam subegerunt, victis acie Suevis.

Roma Maximus Eudociam Theodosii filiam, conjugem Valentiniani, in matrimonium adscivit suum, imperiumque simul et torum armis rapuit. Sed cum imprudenter aperuisset Imperatrici, suo consilio Valentinianum interemptum, vindictae cupida mulier Gensericum ex Africa accersit occultis literis, communi pernicie privatum dolorem solatura. Gensericus occasione usus, Romam advolat classe valida. Maximus ab exercitu imparatus, in fuga lapidatur, Principes diffugiunt, urbs traditur Genserico. Ea per XIV dies diripitur, deformaturque: Eudocia cum filiabus Placidia et Galla Eudocia, multisque captivorum millibus asportatur in Africam, Romanum imperium a ferrea qua pollebat, firmitate in testaceam fragilitatem decidit.

Super haec Burgundiones Lugdunensem Galliam, Aquitaniam Gothi pervadunt, neque ea pars Galliae Romanis remanet integra, quam Rheni fluenta atque amnis Ligeris determinant. Cum Franci indies regni sui pomoeria dilatarent, Gensericus perpendens, bilem se movisse Martiano, ob spoliatam nefarie Romanam urbem, abductasque reginas, filiarum Valentiniani alteram filio suo Hunerico jungit, alteram Placidiam, cum matre remittit ad Martianum,


326

quam ille Olybrio tradidit patricio in matrimonio habendam. Procopius ad Leonem demum remissas eas affirmat. Crediderim ad Martianum destinatas, eo mortuo ad Leonem pervenisse. Interim Avitus in Gallia sumit imperium, invito Martiano, sed repulsus ab Romanis, et a Ricimero Suevo militiae magistro comprehensus, deponere cogitur purpuram, fitque ex Imperatore Episcopus Placentiae: neque sic tutus satis, cum in Galliam refugisset, peste aut animi moerore exstinguitur. Quam subsequitur paulo post Martianus, dum nequaquam se expedit de successore Occidentalis imperii, Asparis patricii veneno sublatus, anno imperii VII.

LEO I.

LEO I. Thrax aut Dacus genere, studio Asparis Patricii Martiano successit imperio Orientali, Chalcedonensis Synodi, fideique rectae tenax, ac proinde punitor Alexandrini populi, a quo Proterius Episcopus nefarie interemptus, et Timotheus Aeluus per seditionem suffectus fuerat. Majoranum creavit militiae magistrum, misitque ad accipiendum regimen Occidentis; cujus ille reliquias tenuit, varioque Marte defendit quadriennio, necatus tandem a Ricimero, quem ad expellendos Gallia Alanos, cum exercitu advocaverat. Ostrogothos foedere sibi junxit Leo; qui Hernacum Attilae filium, acie victum, in Scythiam repulere, cumque Suevis Hispaniam tenentibus tam diu ambiguis depugnarunt praeliis, donec tandem ad internecionem eos redegerunt. Ardaricus Gepidarum Rex, qui primus viam monstravit gentibus, ab Attilae filiorum servitute se in libertatem vindicandi; Daciam a Leone suscepit, Gothi Pannoniam, Alanorum pars Moesiam inferiorem. Sic filii Attilae, dum inconsulte imperarecuncti cupiunt, omnes simul imperium perdidere. Caeterum post Majoranum Severus, triennis Imperator fuit, sub quo Ricimer Alanos in Italiam irruentes devicit, Beurgo rege eorum interempto. Caput Orientalis regni Constantinopolis, oborto ex candela in foro relicta incendio, per integrum quatriduum arsit; Antiochia, Gallia, aliaeque orbis partes horrendis terrae motibus sunt quassatae: quibus sedandis Mamertus Viennae Episcopus, majores instituit Litanias, postea in consuetudinem receptas sempiternam, ut sexta post Pascha hebdomada agerentur. Sed sublato Ricimeri fraude etiam Severo, rogatus a Romanis Leo direxit Anthemium in Italiam, cujus ducta filia Ricimer paulo diutius acquievit, victusque est interim Gensericus navali praelio, qui omnes prope imperii partes praedae habebat adeo, ut quocunque ventus ageret, impressiones faceret impune. Sed cum jam Sardinia et Tripolis essent receptae de Vandalis, Basiliscus frater Verinae Augustae, inertia haut proditione victoriam corrupit, atque omnis fere classis mille navium in potestatem venit Genserici. Ricimet vero jam satis sibi visus habere potentiae, Anthemium Imp. socerum suum Romana in urbe obsidet, eaque capta occidit, post annos quinque dominationis, paucisque post diebus ipse moritur, perbrevi gaudio usus victoriae nefandae. Successit Anicius Olybrius, qui quarto mense decessit, eodem tempore, quo Leo Imperator crebris Asparis patricii flagitationibus evictus, filium ejus creavit Caesarem indignante admodum populo, nec ferente Ariana infectum haeresi Dominum. Quare Leo, insidias expertus Asparis, ipsum filiumque ejus Ardaburium interemit, atque Leoni puero, suo ex Ariadna filia nepoti, legavit imperium, Zenonis generi sui spreta corporis animique deformitate.

Post Olybrium Ravennae renunciatur Imperator Glycerius, favore Gothorum, quos datis muneribus demulsit, ne Italiam irrumperent. Ilsdem artibus Leo Imper. ab occupanda eos Graecia vertit, qui paulo post decessit ventris confectus profluvio, annos dominatus XVII.


327

Designabat Julium Nepotem Imperatorem Occidentis, qui classe advectus in Italiam, movit potestate sua Glycerium, atque Episcopum Salonensem fecit in Dalmatia, quinquennio purpura usum.

Regnante Leone, Childericus Francorum Rex, ob insolentiam pulsus a suis, exulatum ivit in Thuringiam. Franci Aegidium Romanum ducem sibi legerunt. Sed post octennium, persuasis ab occulto amico Principibus gentis, revertitur Childericus, et modestius sceptro utitur.

Constantinopoli Studius consularis coenobium excitavit monachorum insomnium, id est, per ordines continuos, laudes Deo juges decantantium. Ibidem pictori cuidam, Christum ad instar Jovis delineare instituenti, manus exaruit, Gennadii precibus curata.

Bonae interim literae et artes liberales, itemque solidior sacrarum literarum scientia, ruente imperio una ruere coeperunt, barbaris secum barbariem importantibus, studiisque melioribus bellica passim clade obtritis. Sidonius tamen Apollinaris, Priscus Rhetor, Victor Uticensis, aliique viri docti haec tempora illustrarunt. Romae Leoni Papae erudito successit Hilarius, Hilario Simplicius. Gennadio Const. spectrum apparuit, quod repulsum ab eo respondit: Te quidem vivo, recedo: sedpostea modis omnibus Ecclesiam perturbabo. Apparuitque Daemonem aliquando vera, sed malo animo loqui. Leo Imper. expilatis passim subditis, adeo ut tributo non essent solvendo, Hyperechium quoque Grammaticum miserat in exilium, a Malcho ob id istius seculi historico minime laudatus. Laudatur tamen vox ejus, qua stipendium, Eulogio Philosopho datum, in militiam insumere suadenti, respondit: Utinam liceret meo tempore, quae militibus dantur, in artium professores impendere!

ZENO.

LEonis Nepote in infantia extincto, Zeno corripuit imperium, corpore animoque turpis. Tyranno enim quam regi propior, fratrem habuit Cononem, mactationibus hominum intentum, et Sebastianum aulicum honorum venditionibus.

Eo tempore Nepos Romae dominabatur, Glycerio velut in poenam ad Clericatum detruso. Sed Nepotem Orestes patricius, exercitu instructus in eandem relegavit Dalmatiam, quo ipse Glycerium egerat, filiumque suum Momyllum creavit Augustum, qui ob staturae brevitatem Augustulus est appellatus, ominoso cognomento. Etenim amici Nepotis accersivere Odoacrum, Turcilingorum seu Herulorum ac Rugorum regem, qui occupato Ticino, pervasaque Italia, Orestem Placentiae interemit, ac Romanam urbem cepit, quarta jam vice, ex quo condita fuerat, pulsoque in exilium Augustulo, regem se nominavit Italiae. Ita Augusta dignitas, quae Romae in Augusto coeperat, in Augustulo exspiravit. Odoacer abrogata Consulum eminentia, sedem regni Ravennae constituit; ita occidit gloria Occidentis, anno Augustorum DXXII.

Orienti etiam nova clades orta est. Basiliscus Verinae Imperatricis frater, e Thracia movit bellum Zenoni, Verina Augusta fratrem concitante adversus generum, et e senatu quibusdam graviter adjutantibus. Zeno, ut erat homo timidus et effoeminatus, cum uxore Ariadne ad Isauros confugit, populares suos, ibique annum et octo menses egit. Interea Basiliscus, nihil melior Zenone, ad reliquam improbitatem Eutychianam quoque adjunxit haeresin, ac dum Chalcedonensi Synodo autoritatem abrogare omnem conatur, adacto in suffragium Episcopo Constantinopoleos Acacio, autoritatem ipse suam perdit: Nam et Doctorum et Senatorum oppugnatus sententiis, Armati Ducis, adulterique


328

reginae Zenonidis, quem contra Zenonem miserat, proditione, ad hostem transeunte exercitu, deseritur a suis. Zeno regressus Constantinopolin, Basiliscum in Castellum quoddam misit Cappadociae, ubi cum uxore et liberis fame interiit, post biennii dominatum, insignem bibliothecae incendio Byzantinae, in qua CXX millia librorum arsere.

Zeno adversis rebus nihil emendatior, Armati proditoris filium Basiliscum Caesarem designavit, ut promissa quidem impleret: sed patrem occidit, dicens; qui Basilisco fidem fregisset, nec sibi eam servaturum. Filium quoque ejus mox e Caesare effecit Clericum, recepta jam semel consuetudine, ut male regnaturis aut regnantibus castigatio esse sacri officii severitas crederetur. Filium Zenonis Principatui innutritum, sed cui nihil esset regium, praeter morum et vultus insolentiam, mature exemit rebus humanis Deus, ne sua eis vanitate illuderet.

Cum autem Theodoricus, Theodomiri Amali filius, Ostrogothorum rex, Thraciam Moesiamque populatus, Byzantio minaretur, promptior ad blanditias quam ad arma Imperator, invitatum in urbem inimicum, Consulem creavit, maximisque honoribus vix saturatum, cum novas iterum res moliretur, in Italiam adversus Odoacrum ut iret, persuasionibus induxit. Theodoricus Princeps fortissimus, comperto Dominam olim mundi Italiam obscurae Herulorum genti parere, et Odoacrum, victo captoque Phoeba, Rugorum Principe, (quorum sedes Longobardi e Scandinavia egressi occupaverant) securum agere, expeditionem ardenter suscepit, Odoacrum ad pontem Sontium cum tota gente fugat, eodemque anno (erat Zenonis XV) repetito apud Veronam conflictu, iterum vincit, unde Veronensis dictus est. Tertio tandem certamine pulsum, includit Ravennae, nocturnaque eruptione pugnantem redigit in urbem. Hinc relicta ad continuam obsidionem parte copiarum, per reliquas Italiae urbes circumfert bellum, factaque pace cum Hunerico, Vandalorum in Africa rege, Siciliam ab eorum depraedationibus liberat. Is Hunericus patre suo Genserico immanior, instinctu Episcoporum Arianae haereseos, aegre ferentium Catholicae veritatis incrementa, ultra CCCC millia Orthodoxorum antistitum exilio aut morte multavit. Aliquos ex scelerum suorum conscientia veritus, mutilavit linguis, ex quibus fuerunt, qui nihilo minus divina mysteria expedite eloquerentur. Tyrannus, ultore Deo, verminante corpore, propriis tandem se morsibus laniavit, magnoque sed merito cruciatu abrupit vitam, anno regni octavo.

Nec melior Zenoni contigit exitus, licet a Theodorici Scythae, Martiani quoque generi sui, Ilique et Leontii tyrannide mire liberato. Etenim Zeno, sive acutiore morbo, sive ebrietate nimia exanimatus, cum concidisset, Ariadnae uxoris jussu in sepulcrum illatus est vivus, receptoque sensu, nequicquam lamentabiliter vociferatus, nemine succurrente, ita interiit, cum imperasset annos XVII, anno post mortem Julii Caesaris Dictatoris, quo solus regnavit Augustus 532. post urbem conditam 1244. Hic Petrum Fullonem seu Cnaphea Antiochenis Episcopum dedit, virum stolide Eutychianum, qui solenni Trinitatis hymno adjecit; qui mortuus est pro nobis, ac stolidam Theopaschitarum haeresin condidit. Circa hoc tempus, cum essent, qui ex Augustini libris colligerent, Christum pro aliquibus tantum praedestinatis mortuum, coacto Arelate concilio damnatus error, ac virtus universalis gratiae asserta est. Eustachius Syrus et Joannes Rhetor horum temporum historias scripsere, teste Euagrio, Gennadius Massyliensis, Julianus Pomerius, Gildas cognomine sapiens, Vigilius, Caesarius Arelatensis sacrae eruditionis monumenta reliquerunt.


329

ANASTASIUS DICORUS.

EXstincto Zenone, Ariadna Augusta Anastasium Silentiarium, (humile id munus erat) de sententia Senatus et Legionum, annitente Urbicio Eunucho ad imperium pariter, conjugiumque suum evexit. Cognomen ei fuit Dicoro, ob pupillas oculorum bicolores. Cum coronandi Imperatoris jus ad regiarum transisset urbium Episcopos (quos Patriarchas, id est, patrum seu Episcoporum Principes appellitabant, interdum et Archiepiscopos), Euphemius Patriarcha Anastasium diademate ornare noluit, quoad data syngrapha, in Synodi Chalcedonensis decreta semet obstrinxit. Ita coronatus Anastasius, foeda e meretriciis amoribus flagitiisque tributa, licet fisco fructuosa, abrogavit; magistratus vendi solitos gratis tribuit, optimum de se Principem omnibus pollicitus. Longinum, Zenonis fratrem, regno inhiantem relegavit. Deinde per Isauros inferentem bella, victum acie interfecit. Scenitas Arabes, Mesopotamiam populantes et Palaestinam, adegit ad foedus. Cabadae Persarum regi occupatam armis Amidam multo demum labore extorsit, castellumque Daras in Romani imperii finibus munivit. Cabaden hunc, Parozae patri, quem Hunni Euthalitae occiderant, suffectum, moverunt Persae regno, quod lege lata, communes esse uxores jusserat. Sed eum amor conjugis carcere exemit, cum sua pudicitia custodi prostituta marito exitum mercaretur. Cabades elapsus facile recepit potestatem, cognitaque Dei Christianorum virtute, in magno eos honore habuit. Porro Anastasius longum murum ducentis et LXXX, a Constantinopoli stadiis distantem struxit, opus memorabile et amplissimum, utrumque mare amplexum, barbarosque e Ponto, Colchide et Maeotide palude excursare suetos, arcentem oportune. Varia sub eo Episcoporum inconstantia et inquietudo fuit, Chalcedonense concilium seu approbantium, seu anathemate notantium, inter quos etiam erant, qui licet Eutychem et Dioscorum damnarent, tamen Synodi decreta minime admitterent, in sedes potius intenti Episcopales, quam dogmatum Christianorum sinceritatem. Anastasius utique Eutychianis visus propensior, quamvis pacis et concordiae amantissimus. Exilio multabat ferventiores Orthodoxorum, nulla tamen sanguinis gutta, ut aiebat, vindicare cupiens contraria sentientes, modo quiete agerent.

Euphemium Patriarcham ejecit, surrepto successori ejus, aut extorto, quod reddere nolebat, chirographo, obligationem hanc suam Imperio dedecorosam esse praetexens: quem et ipsum, Macedonium nomine, exilii damnavit, eaque re vehementer alienavit populum, praesertim cum Episcopum faceret Timotheum assentatorem suum, veris infamem stupris, quae Macedonio frustra imputaverat.

Itaque in Anastasium Vitalianus Comes, Thrax genere, insurgit, qui conciliatis sibi Mysis Scythisque ex agro Byzantino jam praedas agebat, classe urbem obsidens: cum Anastasius per praefectum praetorii suum Martinum Syrum ei restitit, et a machina quadam a Proclo, Archimedis aemulo, fabrefacta, classem hostium exussit. Sed ad extremum fractus populi in Vitalianum, Orthodoxorum receptorem, studio, spem fecit de Synodo, qua causa cognosceretur exulantium, Vitalianumque promissis allectum in honore interim habuit. Misit ob id legatos Constantinopolin Symmachi successor Hormisdas Papa, ut concilii habendi rationes edocerent Anastasium. Verum cum viderentur imperosius agere nuncii, per posticum emissis omni Graecia interdictum est. Concilii spes decollavit. Intera Severus, Flaviano Antiocheno suffectus in Episcopatu, afflixit valde monachos, Synchyticorum sectae adversantes.

Anastasius hymno solenni, Sancte


330

Deus, sancte fortis, sancte misericors, adjici praecepit illud Petri Fullonis: Qui crucifixus es pro nobis, suspicionemque praebuit, quasi Deitatem sentiret crucifixam, unde cruentae seditiones extitere, queis deprecatus ipse coram populo culpam, positoque diademate, vix tandem remedium attulit.

Secundo Anastasii anno Theodoricus, occiduarum partium Rex, ab Zenone destinatus, cum ex foedere Ravennam obsidione fatigatam diutina intrasset, molientem sibi insidias Odoacrum interemit, regnumque Italiae XXXIII annos tenuit. Romam cunctorum expetitus votis venit, senatumque mira tractavit affabilitate, plebi donavit annonas, dirutisque moenibus deputate per singulos annos pecunia, subvenit; castella, urbes, palatia condidit, ut operum magnitudine antiqua miracula renovaret.

In Galliis regnabat Clodoveus Jornandi dictus Lodoin, Childerici filius, qui a Clothilde, Burgundica conjuge, ad Christianismum incitatus, cum parere differret, periculo coactus est sapere. Nam in bello adversus Alemannos, laborante exercitu, fidem vovit conjugis suae Deo, si lapsam Francorum erigeret aciem, victoriamque exhostibus donaret. Itaque voti reus, a Remigio Episcopo Rhemensi baptizatur, exemploque movet subditos, ut Christo colla subdant, anno Domini CCCC XC IX. Favente dehinc, quem colere coeperat, Deo, Gundebaldum Burgundiae, et Alaricum Gothum Aquitaniae regem subegit, propagatisque Francici regni finibus, regiam sedem Parisiis statuit. Ejus filiam Audifledam Theodoricus duxit uxorem, omnesque vicinas gentes aut affinitatibus sibi, aut amicitia devinxit, vix quoquam Caesarum moderatione, prudentia, liberalitate aut justitia inferior.

Simultas autem suborta inter ipsum et Anastasium Imperatorem, quod is Bulgaros, ignotam antea gentem, in Illyricum irruentes et Thraciam, in occiduas avertisset provincias. Quibus proinde bello prostratis, Theodoricus Sirmium Pannoniamque suo subdidit imperio.

Contra Anastasius Clodoveum, missis insignibus, Patricium Augustumque nominavit, unde irae inter Clodoveum et Theodoricum, ac bellum varia utrinque fortuna gestum, Theodorico Gothos adversum Francorum tuente potentiam, perque Hibbam Comitem XXX eorum millia delente uno certamine.

Nec quies inter Romanae sedis Candidatos fuit. Symmachus et Laurentius, defuncto Papa Anastasio, dissentientibus Cleri populique Romani studiis electi, triennali discordia, ad sanguinem usque depugnarunt. Theodorici regis decreto Symmachus, qui prior electus fuerat, obtinuit honorem, cum Paschasius Diaconus Laurentii adhaereret partibus, cujus animam, ob id thermarum addictam ministeriis, suisque liberatam precibus, jactavit Germanus, capuae Episcopus.

Verius illed sane, quod revocatis a Gundamundo Catholicis per Africam, ac deinde expulsis a Thrasamundo, Olympius quidam in balneis Sanctam Trinitatem blasphemans, ignito jaculo coelitus veniente, visibiliter combustus scribitur: quodque Constantinopoli Deuterius Arianus, Barbam quendam baptizaturus, mutatis Christi verbis, non in nomine Patris et Filii, sed per Filium in Spiritu Sancto, aqua subito disparuisse memoratur. Memoriam quoque meretur duorum Principum circa religionis dissidia acumen, Theodorici, inquam, Gothi, et Alamundari Saraceni. Theodricus ita amavit Arianismum suum, ut nollet tamen sua causa quenquam deficere a fide, quam corde semel probasset. Itaque Diaconum quendam sibi antea aestimatissimum occidit, quod in gratiam Regis Arianismum esset amplexus, addito elogio, non servaturum sibi fidem, qui Deo eam non servasset. Alamundarus lepide elusit Severi fraudes, Antiocheni Episcopi, qui eum ut neophytum


331

Regem Eutychiana inficere haeresi parabat. Fingens enim magnam sibi esse moestitiam, quod Michaelem Archangelum comperisset vita esse defunctum, confessionem elicuit Episcoporum praesentium, Angelum mori non posse, consolari cupientium stolide, ut putabant, dolentem. Quibus ex tempore Alamundarus: Quomodo ergo Christus, inquit, mori potuit, si non nisi solam habet Deitatem? Caeterum Theodoricus etiam coluit Orthodoxos, inter quos Boetium et Cassiodorum, viros clarissimos doctissimosque ad Consulatum provexit, quorum scripta egregia adhuc supersunt. In Hispaniam quoque protulit arma, eamque tutotio nomine sibi vindicavit, atque filiam suam Amalasuentam Eutharici Gothi copulavit matrimonio, tertio ante Anastasii obitum anno. Anastasius oraculo quodam doctus, fulmine sibi pereundum, tholoto in aedificio se habuit, quod securitatem eo praestari a caelesti igne esset persuasus, sed frustra. Nam saeviente aliquando tempestate, cum discursaret per cubicula, subito mortuus est inventus, territus ante mortem viri cujusdam horribilis specie, in somnis ei dicentis: En ob perversitatem fidei tuae XIV tibi vitae annos deleo. Regnavit annos XXVII et tres menses, vixit LXXVIII.

Ipso imperante, Anglosaxones in Britannia novis Coloniis, multoque cum suo et Britonum sanguine, regnum sibi potestatemque firmarunt. Patricius in Hibernia fidei Christianae jecit fundamenta. Gelasius Papa primatum sibi in omnes Ecclesias, Anastasio refragante, adstruxit. Immeres bellicosi, reginae quondam Austri obedientes, quae Salomonem invisit Regem, missis ad Anastasium oratoribus, Christianismum sunt amplexi, et Episcopum expetiere. Acephali haeretici, Chalcedonensem exsecrantes Synodum, cum Episcopis ceu capitibus carerent, varias de se sectas fudere, Tritheitas, Agnoetas, Theopaschitas, Jacobitas, Armenios, Severitas, Aphthartodocetas, Severi Antiocheni, Juliani Halicarnassaei, Joannis Philoponi et aliorum scriptis deliria adstruentes.

JUSTINUS.

JUstinus Thrax e subulco miles, e milite Tribunus, hinc Comes, et tandem Imperator, mira fortunae commutatione, et pecunia aliena, factus est. Cum enim mortuo Anastasio, Amantius Eunuchus donativum ei dedisset, pro Theocritiano militibus distribuendum, Justinus suum egit negotium, potestatemque alteri cupitam sibimet acquisivit. Id aegerrime ferens Amantius, dum insidias ulcisci insidiis quaerit, praevenitur a Justino, ac cum sociis necatur, implevitque somnium, quo a grandi quodam porco se devorari viderat. Justinus Chalcedonensis Concilii acerrimus propugnator, relegatos ab Anastasio reduxit, Arianos Eutychianosque multavit exiliis. Severum novatorem, Antiochena sede pulsum, lingua privasset, nisi fuga ille praevertisset malum.

At Vitalianus, sub Anastasio affectator imperii in Justini intimam receptus familiaritatem, effugere tamen exitium nequivit, dolo caesus, annuente Justino, a Byzantinis, quorum necessitudines civili bello peremerat. Ejus loco Justinianus, sorore natus Justini, legionibus est praefectus.

Exorto cum Cabade Persarum rege bello, Justinus Zelioben Hunnorum regem, socium sibi auro facturus, infidelem experitur emptam pecuniis militiam. Zeliobes enim majori aut novo inescatus lucro ad Persas semet transtulit. At cum Justinus per literas explicaret Cabadi ingenium transfugae regis, nec ille inficiari datam sibi a Justino pecuniam posset, incensus ira Cabades, sustulit proditorem, et quotquot Hunnorum fuga non anteverterent exitium, (erant autem XX millia) paribus suppliciis interemit. Justino ob animi sinceritatem pax data, sed minus diuturna. Nam postquam


332

Tzatus, Lazorum seu Colchorum Dux, ad religionem se applicuisset Christianam, Justinus baptizatum eum regemque et filium suum appellatum, remisit in Colchidem, Persarum imperio subditam. Eo facto inimicitiae recruduerunt, Colchis Hunni adversus Persas venere auxilio. Postea Cabades fatis vicinus, Cosrhoem filium adoptandum dare Justino voluit: Factusque esset voti compos, nisi Proclus Quaestor tum Caesari, tum Justiniano, perniciosum esse id consilium demonstrasset. Unde paulatim acrius bellum utrinque sumi coepit. Quemadmodum autem Justinus tzati promotione Cabaden, ita Arianorum persecutione Theodoricum offendit Veronensem, qui ne idem in Catholicos statueret, quod Justinus in Arianos, legati venerunt Constantinopolin Johannes Papa, successor Hormisdae, et praestantissimi Romanorum Boethius, Symmachus, aliique, exorantes Justinum, ne sua in haereticos austeritate, Theodoricum in Catholicos efferaret. Quibus honorfice habitis, Justinus Imperatorum primus, a Romano Pontifice, qui superiorem se ferret Constantinopolitano Epiphanio, insignibus est Augustalibus redimitus, ingenti indignatione Theodorici, arbitrantis oratores conspirasse cum Justino in suam regnique Occidentalis perniciem. Itaque Johannem reversum in Italiam diutina maceravit custodia, eumque juejuniis et squalore carceris, comites vero ejus, partim igne, partim aliis suppliciis exstinxit. Symmachum Patricium generumque ejus Boehtium Consularem punivit gladio. Hi ambo quantum seu divina seu humana sapientia excelluerint, monumentis a se editis testantur.

Verum in Theodoricum nec sera, nec obscura coelestis ira Numinis apparuit. Nonagesimo octavo post hoc facinus die, piscis forte appositi caput, tanquam Symmachi esset, torvis oculis, exertisque dentibus exitium minitantis exhorruit, subitaque est morte defunctus.

Successit in regnum Amalasuenta silia, probe literis exculta mulier, cum filio Athalarico, qui puer fere pueriliterque vivens, matrem imperii administram habuit octennium, Galliarumque partes avo quaesitas bello, Francis repetentibus reddidit. Mortuo Alarico Amalasuenta cum Theodatum, amitinum suum, regni fecisset participem, non multo post, ipso jubente, in balneo strangulatur. Nam pravos Theodati mores, liberius increparat, et tres Gothorum primores, indignum esse vocifer antes fastigio Principis, si ferulam pateretur et literis incumberet, astu quodam interfecerat, ut petulantiam Alarici castigare decenter posset. Ita sagacissima regina, dum filium ad bonam frugem, et agnatum reducere studet, gentilium suorum ferocia interiit.

Feliciori institutione Eudoxia Valentiniani III filia, Childericum filium imbuit. Ille enim defuncto Thrasimundo, Vandalorum in Africa regnum adeptus, non patrem haereticum, sed matris catholicae monita sequens, cultor rectae fidei enituit. Adstrictus a patre juramenti nodis, ne unquam in suo regno catholicis faveret, priusquam regni jura assumeret, universos Episcopos ab exiliis revocavit, LXXIV annis evolutis, ex quo a Genserico, avo suo, primitus per Africam Ecclesiae erant Arianismo contaminatae. Sub haec Justinus, cum quarto ante obitum mense Justinianum successorem designaslet, in vivis esse desiit, gesto imperio annis IX.

Eo tempore Fulgentius Ruspensis in Africa, Ennodius Ticinensis, Nonnus Panopolita Aegyptius, Severinus Abbas in Noricis, Germanus Episcopus, et Genovefa virgo Parisiis, Brigitta vidua in Scotia, doctrinae sanctitatisque laudibus, floruere. Gabades Persarum Rex Manichaeos, quod filium ejus Phatuarsan, superstitione sua imbutum, ad res novandas pellicerent, spectante Magorum Principe et Christianorum Episcopo, contractos in unum omnes exstinxit.


333

JUSTINIANUS.

CUm Justinum Imperatorem in Persas aram parantem, mors praeripuisset, Justinianus, sorore ejus genitus, consensu Senatus atque exercitus Augustus, statim ad Remp. reparandam adjuecit animum. Persas Mesopotamiae et Colchidi imminentes, per varios duces, Belisarium imprimis, cui comes ivit Procopius historicus, praeliis fregit attrivitque, ut mortuo Cabade, qui bellum intulerat, Cosrhoes ejus filius fessus malis, pacem amplecteretur, quae muneribus invicem missis coaluit. Judaeos quoque et Samaritanos in Palaestina rebellantes, occidione delevit.

Hinc dum novum in Africa gliscit bellum, Justinianus Triboniano legum quidem perito, sed homini impio et avaro, caeterisque Jurisconsultis dat negotium, ut jus vetus per immensa volumina sparsum, in paucos libros certosque titulos digerant, promptuarium quibusvis litium casibus determinandis. Inde Codex, Digesta, Institutiones juris natae, docendisque legibus Romae, Beryti et Constantinopoli instituta collegia, magno generis humani bono, nisi obscuritas legum quar undam et repugnantia alendis multorum pravis ingeniis subserviret.

Interim Antiochia, iterato quassata terrae motu, cives suis obrutos aedificiis exstinxit, ultra quadringenties mille: Constantinopoli seditio ultra triginta hominum millia absumpsit. parumque ipse Imperator ab exitio abfuit.

Etenim Hypatisu, Pompeius et Probus consobrini, nepotes Anastasii Imperatoris, omni seditiosorum turba armis donisque ministratis illecta, dolis invadere tentabant imperium, ac per quinque continuos dies urbem regiam per conscios depopulati, ipsi interea ut fideles Reip. in palatio versabantur. Tandem Hypatius torque redimitus aureo, et Pompeius Comes sub veste loricatus, dum ascendunt occupare palatium, proditi trucidatique ante perdidere quam haberent imperium. In eo tumultu insignis Belisarii in Justinianum fides enituit, qui licet ob quorundam calumnias in privatum esset redactus ordinem, tamen veteris commilitii memor, habensque in matrimonio Antoninam, sororem Theodorae, et Antoniae (quondam ex adolescentiae amoribus Justiniano cognitae, ac deinde nuptae) ad fores venit theatri, fortissimorum globo juvenum vallatus. Ibi repertum novum Caesarem Hypatium (Aimoinus Florianum vocat) veluti venerabundus accedit, strictoque derepente gladio obtruncat, et Justiniano in dignitatem restituto, mox et ipse, satis jam purgato crimine, suam recipit. Procopius in carcerem trusos, ac prostridie a militibus caesos Hypatium Pompeiumque memorat.

Dum illa ag untur in Eois partibus, et Heruli nuper facti Christiani partes tuentur Justiniani apud Constantinopolin, alii Heruli ad Thulen, id est, Norwegiam refugiunt; Africa, Hispania, Italia, Roma, Britannia, Germania, novis motibus inardescunt.

In Africa Hildericus, re adversus Mauros improspere gesta, a fratre Gilimera et regno privatur, et carceri includitur, frustra pro eo deprecante Justiniano. Qui cum ob id arma intentaret Gilimero, ille etiam vitam captivo Hilderico ademit.

In Hispania Crothildis, Clodovaei filia, ob religionis disparitatem indigne habita apud regem Almaricum conjugem, fratres suos, Theodoricum (qui nuper Thuringos subegerat), Clodomirum et Clotarium, Francorum reges, ad ulciscendas instigat injurias. Theodorici filius Theodobertus, pro patre defuncto junctus patruis, in Hispaniam abit. Fugatus occiditur Almaricus, cumque ejus etiam successore Theude continuatur bellum, Francorum denique clade finitum. Theudes vero a quodam palatii ministro insaniam simulante, confossus est. In Italia non tantum Gothi


334

a regina Amalasuenta dissidebant: sed et Pontificiae sedis usurpatores, Bonifacium et Dioscorum, incessit discordia, Dioscori morte, et Senatorum Romanorum intercessione brevi interrupta, successore Bonifacii II. Johanne II. qui biennio insessam cathedram Agapeto adscendendam reliquit.

In Britannia Occa Cantiae Rex, auxiliares Saxonum copias in Arturum Britonum regem evocat, qui non admissi ad littora, Francorum se regi jungunt, praestitaque bello Thuringiaco forti opera, Thuringiae partes accipiunt incolendas. Certicius Australium in Anglia Saxonum rex, insulam Vectam occupavit.

Caeterum Belisario, Justinianei exercitus Duci, praeclarius res in Africa successere. Nam Gilimer ab eo in Numidiam fugatus, Carthago recepta est XCV anno, postquam ab Genserico adempta Romanis fuerat. Inde Gilimer in monte obsessus, fameque subactus in potestatem venit Belisarii, Belisarius catenis adstrictum argenteis, triumphoque ductum exhibuit Imperatori. Quum videret Justinianum alto conspicuum throno Gilimer, irrisit mundi vanitatem, luxumque aulicum, non immemor sortis humanae, et, qua paulo ante superbierat, regiae, identidem exclamans, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Acceptis postmodum in Galatia praediis, cum imperio aliquanto fines Orientis adversus Persas tuebatur.

Justinianus Africam in septem provincias, tres consulares, quatuor praetorias distribuit, Belisariumque creatum consulem mittit in Siciliam, vindicaturum caedem Amalasuentae reginae, quae dudum adhuc captiva, clientelae se ejus commiserat. Occupata a Beli sario Sicilia, Theodahatus Agapetum, Romanum Papam, mittit Byzantium, cum Imperatore de pace acturum, qui Anthimum Patriarcham haerescos damnavit, et Menna ei substituto decessit Constantinopoli. Agapeto Theodahatus successorem dedit Silverium, ac mox ipse, expugnata a Belisario Neapoli, occisus est a suis Ravennae, socordiam ejus detestantibus. Ita Consobrinae Amalasuentae poenas illati exitii dedit. Gothi regem crearunt Vitigem. At Belisarius invitatus a civibus Romam obtinuit, murosque urbis instauravit. Ejus viri virtutem admirati Italiae populi, certatim in Justiniani ditionem transierunt. Vitiges, Francorum pactus amicitias, ad centum quinquaginta millia contrahit hominum, obsidione Romam cincturus. Cui obvius, forte cum M equitibus Belisarius, singulari sua suorumque fortitudine defensus, evadit in urbem, eamque tuetur mascule adeo, ut gothorum ad XXX millia, unius diei oppugnatione interirent. Certatum est, durante obsidione per annum diesque novenos, sexagies novies: Gothi ab urbe depulsi. Exinde cum Silverium proditionis insimulatum, Justiniani monitu in Pontiam insulam relegasset Belisarius, Vigiliumque effecisset Papam, obsidionem quidem Arimini solvit, at gothi Mediolanum deditione capiunt adjuti a Burgundis. Quicquid ibi virilis sexus erat occisum, ad trecenta millia, ut ferunt: mulieres Burgundis donatae. Tantaque exstitit fames per Italiam, cultura agrorum neglecta, ut solo Piceno L hominum millia periisse narret Procopius, nec e parvulorum carnibus abstinente matr um misericordia, et foeminis clam dormit antes in viros irruentibus, ut eorum visceribus paseerentur. Quae etiam causa Francos, Theodoberto Rege jam tumultuantes in Italia, ut romanos juxta Gothosque exturbarent, retro in Gallias compulit. Quare in angustias redactus Vitiges, Cosrhen Persam incitat ad bellum, ne omnes in Italiam vires posset effundere Imperator. Sed nihilominus se cogitur dedere, expugnata a Belisario Ravenna, cujus tunc non minor fides in Dominum, quam virtus in hostem eluxit. Repudiato enim, quod Gothi offerebant,


335

Italiae imperio, revocanti se Justiniano paruit, avecto secum Vitige, cui Gothi Transpadini Theudibaldum suffecerunt, anno post natum Christum DXLI, quo extremum Romae consulatum Flavius Basilius sine collega gessit. Theudibaldus, erectis per avaritiam Romanorum suis partibus, cum Vrajam ducem muliebri inductus contentione occidisset, vix annuo sunctus imperio, vicissim trucidatur. Successit Alaricus, eoque mox necato, Baduilla, cui cognomentum erat Totilae. Totilas Romanos de occupatae noctu Veronae praeda dissidentes, aggressus cum paucis exturbat, eoque casu recreatus, aperto duces praelio vincit: Belisario interim in Syria Persiaque adversus Cosrhoem praeliante, tantaque Constantinopolin vastante pestilentia, ut decem millia quotidie in rationes Libitinae venirent. Consrhoes Antiochiam, Apamaeam, Berrhoeam, Seleuciam, captas igni deformavit. Ergo inscitia aut rapacitate Justiniani Ducum, solertia vero et moderatione Totilae, instauratis viribus Gothorum, recuperatur Neapolis, praesidium benigne dimittitur, incolae magna cura, ne ex gravissima fame subita esculentorum copia suffarcinati interirent, praebitis ad medicorum consilia cibariis, refocillantur, tanta militaris disciplinae observantia, ut Totilas stupratorem virginis, licet sanguine sibi junctum, morte afficeret, ejusque omnia bona daret stupratae. Iis artibus, cum pleraque amissa recepisset, Justinianus revocatum e Persia Belisarium rursus mittit in Italiam, sed exiguo rerum profectu, quod veterani aut dilapsi, aut contumaces, qui remanserant, essent, nec novi facile comparari possent. Itaque Totilas Urbem Romam, fame domitam, atque a quatuor Isauris proditam, intrat, murorum partem diruit, excidio abstinet, monitus a Belisario, ne vel victor propria, vel victus tandem aliena perdidisse diceretur. Urbs per aliquot dies desolata mansit; qui in ea remanserant, clementem experti sunt victorem, tunc quidem Pelagii Praesulis, antea quoque, Benedicti Monachi precibus delinitum, Deoque victoriam hanc, non Gothicae virtuti adscribentem.

Interea Justinianus, Episcoporum implicitus controversiis, damnantium aut absolventium Origenis dogmata, ipsumque autem Origenem, ante trecentos prope annos defunctum, etiam Vigilium Papam Roma evocarat. Vigilius varius sententiae et anceps, modo damnabat Theodorum Mopsuestenum, Theodoretum et Ibam, (quos Theodorus Caesariensis, non minus, quam Origenem defunctum anathemate notandos censebat, quod fidei sanae adversa quondam scripsissent) modo eosdem ad Universale concilium differebat. Belisarius vero nactus tandem exercitum, Tarentum, Spoletum Urbemque Romanam recepit, exstructaque pro muris dirutis munitione, coepit eam defendere. Sed cum renovaret Cosrhoes bellum, quod duce indigeret virtutis spectatae atque continentiae, desertam rursus a Belisario Italiam percusat Totilas; urbe Roma, prodentibus eam rursus Isauris, potitur, eamque velut suam munit, ac commeatu invecto ibi ludos agit, eodem tempore, quo Sclavini, gens Scythica, trajecto Istro occuparunt urbes Illyriorum et Macedonum, expulsi tamen postea: Dai vero aliquot ante annis a Gallia repulsi, Frisiam invasere. Ex eorum terris pridem progressi Longobardi, rege Daniae, Suione, innumeram secum juventutem traxerant, continua sterilitatis damna suo exilio, quam suorum pernicie relevare praeoptantem. Qui ad Pannoniae fines delati, Albonio duce, vincunt Cunimundum Gepidarum regem, tenentem Sirmium et Dalmatiae pleraque. Mox a Narsete, quem Justinianus pro Belisario ducem Italis miserat, in auxilium vocati, egregiam navant in pugna operam, qua prostrati sunt Gothi, et paulo post Totilas, in Thuscia praelio inferior, accepto vulnere occubuit. Sic Roma Italiaque


336

ad Justiniani imperium rediere, deletis etiam aut pulsis Italia Gothorum reliquiis, qui Teiam sibi regem fecerant. Teias enim ad Cumas, post anni unius principatum gravi praelio interemptus est, anno belli Gothici vicesimo secundo. Aligernus Cumanidux praesidii, cum perpenderet aut Justiniano, aut Francis, quasi auxilio venientibus, serviendum, Narseti semet ddedidit, consilio prudenti et salutari. Nam mox Franci Alemannique, cum aliquandiu Italiam persultassent, praeda sunt exuti universa; de triginta millibus tantum quinque incolumes in patriam rediere, reliqui gladio aut peste absumpti. Pacata sic demum Italia, et Cosrhoe ancipites et cruentas cum Romanis pugnas, quas Agathias libro tertio et quarto persequitur, cum pace commutante, terrae motu vastatae sunt ambae urbes regiae, Roma et Constantinopolis, pestisque secuta immensam mortalium vim rapuit. Justinianus, posito diademate, pecunias spectaculis impendi solitas, in egenos erogavit, masculae Veneris reos punivit genitalibus, testatus etiam sacrilegis manus abscindi, quibus facinus patrare soleant. Zabergae deinde, Hunnos in Chersonesum et Graeciam immissuro, opponit Belisarium jam senem et incurvum, qui etiam tum strenue hostes repulit. Plenus autem vir gloriae, ad extremum invidiae, excellentes sempter viros comitari assuetae, dentibus appetitus, quasi conjurationis particeps, carceris subiit molestias. Sed sequenti anno, re ad liquidum explorata restitutus est in integrum, incolumemque sepulcro gloriam intulit, aut potius immortalem ad superos subvexit.

Caeterum Vigilius Papa, cum Anthimum non ut promiserat, Episcopatui suo redderet, accitusque Byzantium, ad Justinianum se voluisse ire, sed ad Diocletianum venisse, liberius eloqueretur, accepta ab adstantium quodam alapa in Basilicam confugit. Ex qua extractus, conjectusque in carcerem, post biennium, ad Narseits monita est dimissus. Sed antequam Romam reverteretur, Syracusis calculi defecit dolore, cum jam ei Pelagius successisset. Justinianus quintum egerat Constantionopoli concilium Universale, ubi Eutychius Byzantinus et Apollinaris Alexandrinus, cum CLXV patribus congregati, damnarunt Theodorum Mopsuestenum, Nestorii quondam magistrum, Theodoretum et Ibam; Origenistas item Didymum atque Euagrium. Hi fabulabantur, animas ante corpora exstitisse, suppliciorum infernalium finem fore, Daemones pristinam recuperaturos felicitatem, et alia id genus plura. Vigilius, etiamsi scripto interveniente Eutychio consentiret, assidere tamen illi in Synodo noluit, sed altiori collocari throno, quod antea Johanni Papae datum noverat. Itaque confessus abstinuit, prodito nimis arrogantiae spiritu, qui quidem nimium jam Romanos praesules coeperat agitare.

At Imperator, aedificationum nimius, cum infinitis egeret pecuniis, multos facultatibus spoliavit, stipendia liberalium disciplinarum magistris olim constituta, in omnibus urbibus sustulit, quas proinde vacantibus literarum ludis, rusticitas barbariesque implevit. Exstructo admirabili sapientiae templo (Aeterni Patris sapientia indigitabatur) in Severitarum opinionem ipse incidit imprudens, qua carnem Domini immortalem et passionum expertem, ex quo assumpta fuit, credidit. In quam cum omnes secum adductos vellet, Eutychium Constantinopolitanum Patriarcham in Cappadociam relegavit, dato ei successore Johanne Scholastico.

Inque hac persuasione decessit, honorem se hunc Christo habere eximium ratus, expletis potentiae annis XXXVIII, mensibus VII. Eo imperante, Monachi duo telam sericam texere, allatis ex India bombycibus, monstrataque vermium generatione, Romanos docuere. Nam antea serica vestis a Persicis mercatoribus adferebatur, ignorantibus Romanis vermium telam esse, qua tantum haec mortalitas


337

insolescit. Occasionem praebuit David seu Adad Axumitarum Indorum rex, qui cum vicisset Homeritas, ex voto Christianismum suscepit, Episcopumque Constantinopoli petivit; cum eo Monachi in Indiam profecti.

Justinianus festum Pruficationis seu Hypapantes toto orbe celebrari jussit, quemadmodum natalitia Domini Justinus, Dormitionem Mariae postmodum Mauritius.

Autor est Paulus Diaconus, tricesimo primo Justiniani anno, Constantinopolim venisse Avares, locos habitandi postulantes ab Imperatore, ac novitate spectaculi excitam universam civitatem, quod perplexa comarum prolixitate a caeteris Hunnis differrent. Illis postea Pannoniae, discedentibus in Italiam Longobardis, obitgere.

Eo tempore Procopius, Jornandes, Angathias, Marcellinus Comes, historiographi floruerunt. Dionysius Exiguus monachus tempora a Christo nato pietati convenientius supputare incepit, quum antea a Ceasarum initiis aut aliis rebus gestis numerarentur. Ei suppares aetate sunt Anastasius Sinaita, Junilius et Primasius Episcopi Africani, Procopius Gazaeus, Liberatus Archidiaconus, Arator Poeta Christianus, Priscianus Caesariensis Grammaticus.

JUSTINUS JUNIOR.

JUstinus Thrax natione, Justiniani nepos, Imperium adeptus avunculi, urbem quidem regiam aedificiis, templa donis exornare non destitit: ac cum morbido esset corpore deditoque lasciviae, vecordia sua tantum pene afflixit Romnas ditiones, quantum eas Justinianus aut Belisarius erexerant. Sacerdotiv venumdedit, Justino, cui par ad imperium jus erat ex cognatione, caput dempsit. Injuriis ad conniventiam ejus gliscentibus repertus est, qui praefecturam sibi deposceret urbis, tutioremque a sceleribus Rempublicam promitteret. Hic, cum citatus aliquis Senatorum ad tribunal minime compareret, sed epulis insuper adhiberetur regiis, ingressus palatium postulat ab Imperatore, ut desinat fovere injurias ac reos statim ad poenas tradat exsolvendas delictorum. Quo impetrato, cum damnatum Senatorem plagis jussisset affici, alios severitate exempli perterruit. Traditur tamen et Justinianum Prasinae in urbibius factioni, ad scelerum usque impunitatem, impensius indulsisse. Unde ea consuetudo grassandi in alios incrementa sumserat. Caeterum Justinus Narsetem liberatorem Italiae, a Romanis accusatum, quod tetrior ipse Dominus, quam Gothi, foret, exautoravit, submisso in locum ejus Longino, qui primus Ravennae Exarchus dictus est. Aucta verbis ignominia, Sophia Augusta Narsen ut Eunuchum, ad pensum in Gynaeceo absolvendum revocare ausa est. Qua ille irritatus contumelia, versa in furorem ira, telam minatur se exorsurum, quam neque ipsa, neque maritus ejus retexerent. Neque segniorem se deinceps praestitit in perdenda Italia, quam ante in liberanda fuerat. Cum enim perspectam haberet Longobardorum vim, in Subigendis bello Gothis, victisque Gepidis, ad Alboinum regem eorum mittit, qui paupertina Pannoniae rura deserere, et in Italiam solo uberem eum hortarentur transire. Qui monita non aspernatus, adjunctis sibi Saxonibus aliarumque gentium non paucis, cum omnibus Longobardorum familiis commigravit in Italiam. Tradita Hunnis Pannonia, ea lege tamen, ut si minus feliciter caderent consulta haec, veteres reciperet sedes. Hunni et Avares regnum Gepidarum penitus exstinxerunt. Sigibertus Francorum Rex, cum desertas Saxonum terras pervasisset, novis eas Suevorum coloniis implevit. Novorum hospitum adventum armatae in coelo acies, alique ostenta mortalibus portenderant. Narses, tantae tempestatis Italiae concitor, relicta urbe Romana, Neapolin concessit. Quem subsecutus Papa Johannes III, qui Pelagio succeslerat, ut


338

Romam rediret exoravit. Sed ambo post aliquantum temporis defuncti, Italiam Barbaris dimisere lacerandam.

Etenim Alboinus, occupata promo impetu Cisalpina Gallia, Longobardiae ei nomen intulit, unde postmodum corrupto, ut solet fieri, vocabulo, Lombardia est appellata. Difficillima ei Ticini expugnatio fuit. Urbem toto trennio et sex mensibus obsessam cepit tandem, regnique ibi sedem constituit: cui deinde Papiae nomen inditum. Ducatus facti tres sunt, Unus Foro-Julianus in aditu Italiae: alter Spoleti, media fere terra: Tertius deinde Beneventi, ad inferiorem Italiam regendam. Sed insperatam Alboini felicitatem, quarto regni anno barbara ejus temulentia corrupti. Occiderat praelio ante annos plures Gepidarum Regem Cunimundum, ac defuncta conjuge sua (ea Clotharii, Francorum regis filia fuerat) Rosimundam perempti hostis filiam, matrimonio adsciverat. Ei cum, apud Veronam, in convivio poculum propinasset, quod e soceri crandio confecerat, juberetque reginam laetanter bibere cum patre suo, ex rei indignitate altum cordi ejus dolorem impressit. Ardens ira mulier, patris sui necem martiti cogitat caede ulcisci, initoque cum armigero regis Helmiche consilio, prostituit, ei et Peredioni, viro bellicosissimo, corpus suum, eoque pudicitiae pretio percussores Alboino emercatur. Sic Alboinus, qui per tot hostium strages incolumis iverat, in cubinculo suo, dum meridiano indulget somno, foeda morte occubuit. Helmiches, frustra spe regni agitata, cum Rosimunda adultera ad Longinum Exarchum profugit. Illa novis sollicitata amoribus, oblato veneni poculo, paulo post interemit Helmichen, balneo forte egressum. Sed antequam concideret, animadversa fraude, Rosimundam evaginato super eam gladio, quod reliquum erat, bibere coegit. Ita DEI omnipotentis judicio Alboinus Cunimundo, Rosimunda marito, Helmiches Domino interfecto, meritas exitii poenas exsolverunt. Post Alboinum, cum Clephus Longobardorum nobilissimus, sesqui annuo principatu, multos Romanorum, potentia aut natalibus claros, gladio aut exiliis punivisset, servuli cujusdam sui gladio jugulatur. Longobardi, ut quondam habuerant, duces iterum pro regibus sibi crearunt. Hi non tantum Italiam late subegerunt, sed et in Galliam exurrendo, multas ei attulerunt clades. nec minoribus repulsi, decennium Rempubl. tenuere.

Eodem ferme tempore Cahtabria a Visigothis, Leovigildi regis Ariani ductu, (Athanathildi is erat filius) subacta, Suevi debellantur, atque a Gothis late potitis Hispania, Toleti sedes regni figitur.

Sub haec Justinus, retentis auri quingentis libris pro stipendio dari Cosrhoae solitis, armatoque in Parthos Aretha Aethiopum Rege, ac receptis in fidem majoris Armeniae incolis, Persicam solvit pacem. Acerrimo tunc praelio cum Persis conflixit Martianus, dux Caesariani exercitus, vicitque et obsedit Nisibin. Sed breve gaudium fuit moti temere tumultus. Cum enim Justinus, ignavorum more domi gloriabundus, Nisibin pro capta haberet, nec Gregorii Antiocheni literis, Persarum vim referentibus, haberet fidem, Martiano fortissimo viro, Acaciam sui ingenii ducem substituit. Martianum subito exautoratum videns exercitus, invito Justino obsidionem solvit, castrisque desertis dilapsus est. Qua occasione arrepta, Hormisdas, Cosrhoae illius Magnis filius, misso Ardamane cum novis copiis, longe lateque vastavit Orientem, et Sophiam Justini conjugem ad pacem petendam adegit. Nam superbia in moerorem versa nimium, Justinus contraxit phrenitidem, e qua restitutus aliquantisper, de consilio Sophiae Augustae, Tiberium excubitorum comitem creavit successorem, mandans ei publice; ut DEUM rite coleret, subditis bene praeesset, oppressis ferret opem, militarium avaritiam coerceret,


339

purpura neutiquam intumesceret, divitibus praestaret securitatem suis fruendi opibus, nihil habentibus daret. Imperatricem, benignam antea Dominam, convenienti honore afficeret. Ita non sine planctu vitae insipienter actae decessit, melior auri custos, quam imperii, meliorque monitor quam Imperator, actis potentiae annis XIII. Venantius Fortunatus, Episcopus Pictaviensis et Poeta, Childerico Francorum regi et Gelesuintae Athanagildis filiae epithalamium cecinit. Gallia fratrum inter se regum armis collisa, multas clades perpessa.

TIBERIUS II.

TIberius Justino adhuc superstiti consors imperii, justus, prudens, munificentia in pauperes et bellorum felicitate inclytus bene gessit labefactum a decessore imperium. Increpante prodigalitatem ejus Sophia Augusta, non defuturam, dixit, fisco pecuniam, quo ad ipse Christi secutus praecepta, in coelo thesauros colligeret, egenorum fovendo defectus. Igitur de improviso locupletissimos thesauros reperit. Cum tabulam marmoream cruce insignitam tolli de pavimento jussisset, ne pedibus conculcaretur, desossa invenit multa auri talenta. Advenit et senex ex Italia, immensas Narsetis opes suae commendatas fidei indicans, quibus e terra eruits, clarius Tiberii in pauperes munificentia eluxit. Ita abrumpens peccata eleemosynis, Deumque propitians precibus fidei, nihil mirum, si feliciter hostiles repulit incursiones. Misso enim in Persas, Armeniam ingressos, exercitu, Justiniano duce, potentissime eos devicit, praeclara ex hostibus praeda capta, recuperatisque omnibus, quae sub Justiniano et Justino erant amissa; Cosrhoes rei male gestae perculsus dolore, senex admodum decessit, scripta lege, ne quis rex Persarum deinceps Romanis bellum faceret. Tiberius Mauritium Cappadocem, cujus fortitudo et fides enituerat Persico bello, generum sibi cooptavit. Quin et captivis impertiendam ratus benignitatem, egregie ornatos domum remisit gratis. Fame etiam laborantibus Romanis eaque urgente, ad Longobardos magno deficientibus numero, ab Aegyptio ingentem frumenti submisit copiam, depulsaque inopia obsidionem elusit barbarorum. Pelagius II. Papa Gregorium Diaconum ablegavit ad Tiberium, consecrationem inscio Imperatore in urbe obsessa factam purgaturum. Ea legatione et Commentarios in Jobum orsus est Gregorius, et Eutychium Constantinopolitanum de corporum resurrectione, Origenica sectantem deliria, saniorem ad sententiam reduxit.

Caeterum Tiberius, ante acceptum Imperium, a Justino adversus Avares missus, qui a Vicinis Turcis exagitati, e Scythia superiori erant transgressi Caucasum, et ripas Istri occupaverant, Sirmioque jam urbi imminebant, poene captus fuisset, non ferentibus Barbarorum vim Romanis militibus, nisi miranda DEI benignitate evasisset. Composita cum iis pace, Caganus rex Avarum petiit fabros a Tiberio Imperatore, qui balneas ei Romano ritu construerent, sed missos in Danubio facere pontem coegit, quo transito Romanas ipse provincias securius popularetur. Sub haec Tiberius, contracta e praecocium mororum esu tabe, decessit, cum per se solum, annos IV, cum Justino treinnium et menses XI, imperium tenuisset. Mauritium publice egregiis ad bene imperandum monitis instruxit, cum sceptrum non immoderatae potestatis, sed splendidae potius servitutis habendum insigne diceret.

MAURITIUS.

SUccessit Mauritius, vir strenuus, gravis, calumniarum contemptor, temperans, ingeniosus, qui Constantinam Tiberii filiam habebat in matrimonio, et Persico bello Almundarum Saracenum ceperat, quem in Siciliam relegavit.


340

Maxima illi cum Persis et Avaribus bella fuere.

Caganus Avarum Rex, subacto Sirmio, insigni Pannoniae urbe, et annuo a Romanis stipendio elatus, patientia Mauritii abutebatur, nec saturari se passus indulgentissimo ejus obsequio, tandem Sclavinos ad populationes Romanorum finium excitabat, qui ad longum usque murum progressi, ductu Commentioli, quem Mauritius copiis instruxerat, cesserunt captivis praedaque omni Romanis recuperata. Inde Mauritius Philippicum, desponsa ei sorore, in Persas misit, quorum rex Hormisda legem patris aspernatus, bellum in Romanos nequaquam deponebat. Augebant ei animos Romani exercitus, qui Prisco duce ob insolentiam rejecto, Germanum sibi privata autoritate invitum praeferebant. Quo acie superante Persas, multis tandem precibus obtinuit, magnaque eloquentia Episcopus Gregorius, ut Mauritio parerent legiones, ac Philippicum susciperent ducem. itaque Philippicus validis in Mediam Persiamque expeditionibus rem Romanam feliciter gessit, nisi quod prodita Persis Martyropoli a Sitta Decurione, successor missus est Philippico Commentiolus, qui fugatis ad Martyropolin Persis ingentium calamitatum occasionem praebuit. Cum enim Hormisda ducem suum Baram, post expugnatos Turcas, stipendiarios sibi factos, in Lazicam et Colchidem ablegasset, eumque ibi Romanus, Mauritii praetor, gravi affecisset clade, vestem Barae muliebris ludibrii causa misit, eumque ducatu privavit. Batas non ferens contumeliam, componit literas velut ad omnes exercitus scriptas, quibus Hormisda eis mollitiem exprobrabat, stipendioque militum sueto non parum detrahebat. Quibus velut ab Rege profectis injuriis irritati Persae in Barae verba jurant, ac Bynodoes illustrium unus, quem Hormisda in vinculis habebat, a Basta fratre liberatus, catenas injicit regi, collectoque Persarum senatu, ob crudelitatem, ob mota temere bella, alique scelera, indignum regno pronunciat. Ergo interfectis ejus uxore et filio, quem successorem destinaverat, Consrhoem patri invisum constituunt Regem: Hormisdam privatum luminibus carceri includunt. Cosrhoes aliquantisper benignissime habito patre, quum perpetuis ejus maledictis laceraretur, tandem fustibus eum curavit occidi, eoque facinore sibi totius gentis odium peperit. Quamobrem desertus a suis, ad Baram declinantibus, admisso equo quam celerrime in Romanorum se castra recepit. Receptus est a Probo Patricio, ac commendatur Mauritio Caes. jubente ipso per Narseten ducem debellatur Baras, Consrhoes in regnum reductus est. Ceciderunt multa Persarum millia, sex millia capit, quos omnes Consrhoes occidit, demptis Turcis qui Byzantium ad Imperatorem sunt missi. Horum supercilia in crucis formam composita, atramentoque fuisse illita narrant, quod eo insigni, ex Christiani cujusdam persuasione suscepto, famem diram effugissent. Sed posito tandem bello, profunda Orientem pax occupavit, anno Mauritii octavo. Cosrhoes restitutionem suam Sergio Martyri acceptam retulit, opinionibus Christianorum parum sanis Antiochiae delibutus. At cum Cagano Avarum rege continuum fere bellum Mauritio fuit, ancipiti utrinque fortuna gestum, crebrisque interpellatum induciis, sed quae ob Sclavinorum depraedationes facile dissolvebantur. Decimo imperii sui anno stratagemate eum depulit Thracia Mauritius. Fictis enim ad Priscum Praetorem literis, ut Zurulum constanter tueretur, quoniam in ditiones Avarum classis esset ab se missa, ad eos effusissime populandos. Caganus interceptis tabellis fidem adhibens, festinanter ad sua rediit. Sexennio proximo cum Sclavinis certatum, ac vix compressus Caganus ne universis copiis Sclavinorum ulcisceretur clades. Decimo sexto anno eum irritavit praetor Priscus, Sigidunum repetens, ideoque Caganus


341

XI. Dalmatiae civitates depopulatus est, ac Diriziperam Thraciae occupavit. Cum autem mauritius succenseret legionibus, quod stipendii partes aliquas armis ac veste sibi persolvi abnuerent, Commentioli ducis artibus effecit, ut plurimos militum caperet Caganus. Jamque habebat XII millia Romanorum Barbarus, ac dimidium saltem numisma in singula capita petebat, fractus animo, quod pestifera lues uno die septem ejus filios absumpsisset. Sed surdas Mauritii aures pulsavit, seu odio, seu avaritia spernentis tot jacturam militum: Qua re asperatus vehementer Caganus, omnes occidione occidit, ac pactus L aureorum millia in Pannoniam remeavit. Mauritius Commentiolum ex eo proditionis accusatum absolvit, petitusque ob id lapidibus a Byzantinis, supplicio affecit autores contumeliae, renovatoque Avarum bello, ingentibus potitur victoriis. Sed paulo post cum Theodosii filii, quem Caesarem nuncupaverat, nuptias peregisset, Monachus quidam strictum cir cumferens gladium, per plateas exclamavit, Mauritium brevi gladio periturum. In Nilo fl. species hominum aquatilium apparuere, et cometa maximus multis diebus luxit. Quare cum preces pro se fieri jussisset Imperator, ut peccatorum suorum in hoc seculo poenas penderet, visus est sibi in somnis ante tribunal Christi positus interrogari, ubi vis reddam tibi, in hoc, an futuro seculo? Respondit illico, Amator hominum Domine et judex juste, hic, non illo seculo; traditusque est divino judicio cum uxore et liberis Phocae militi. Expergefactus Imperator extemplo advocat Philippicum, suspectum sibi antea insidiarum, ac deprecatus culpam quaerit, an sciant aliquem inter agmina Phocam militem. Regerente illo, esse juvenem eo nomine, temerarium quidem, sed timidum, adjecit Mauritius: Si timidus, et Homicida. Hic Phocas cum strator fuisset Prisci Patricii, Centurionis nuper locum adeptus contradixerat cumprimis imperio Mauritii, stipendia mutare volentis. Ergo cum iterum parcius rigidiusque haberet exercitum Imperator, juberetque in hostili Sclavinorum solo hybernare, atque exinde commeatum et annonam petere, coorata seditione, Phocas de more in clypeum sublatus salutatur Imperator, ac petrus frater Mauritii, qui copiis praeerat, in fugam agitur. Accedunt et civiles turbae, Constantinopolitanis Theodosium, aut socerum ejus Germanum, ad imperium deposcentibus. Mauritius castigato filio, dum Germanum e templo, quo confugerat, extrahere nititur, accensa acrius seditione pellitur urbe; ubi dissidentibus Veneta et Prasina factionibus, Phocas a Prasinis recipitur, praestitoque jurejurando, se nihil novaturum in fide, a Cyriaco Patriarcha coronatur. Sed quinto die, exclamante factione altera, vivere adhuc Mauritium, in necem ejus commovetur tyrannus, retractumque e fuga Imperatorem cum quinque filiis ac tribus filiabus, ipsaque Augusta Constantina, Tiberii filia gladio percussit Chalcedone; Augusta tamen et filiae tunc templi asylo servatae, quinto demum post anno decollatae sunt. Spectato suorum exitio, Mauritius hanc eximiae patientiae ac humilitatis vocem protulit, Justus ex Domine, et recta sunt judicia tua. Cumque filiolum ejus minimum suffurata nutrix, suum pro eo offerret ad necem, non est passus, necatusque Caesaris infans omnibus excivit lachrymas, Ita ob avaritiam periit, caetera eximius Imperator, adversa laudabilior fortuna, quam prospera, cum gessisset imperium annis XX.

Roma Italiaque eo regnante variis laborarunt calamitatibus. Saxones quidem, intolerantes Longobardici imperii, pristinas in Germania sedes repetiverunt; quas cum tenerent Suevi, majorique parte ultro cedere vellent, illi, ut plane expellerent Suevos, armis congressi cum iis, ultra XX millia occubuerunt.


342

At Longobardi, post decennale ducum regimen, ultro sibi regem crearunt filium Clephonis Antharit, augendaeque dignitati Flavium cognominarunt, Romanorum id nobilissimorum nomen esse edocti. Atque ut novus Rex statum tueretur decentius, dimidiam ei bonorum suorum partem sunt largiti: ipse Theudolindam, Bajoariae Principis filiam, uxorem duxit. Sed Mauritius, conducto in eum Childeberto Francorum rege, ad summam sane rei profecit nihil, nisi quod variis turbis Longobardiam implicuit. Ingens tunc fuit in Italia aquarum diluvium, Romae etiam muros supergrediente Tiberi, ac magno Dracone per ubem mediam in mare descendente, secuta est inundationem pestis inguinaria, quae et Papam Pelagium absumpsit. Ac narrat Euagrius, teterrimam pestilentiam ad 52 annos, modo saevius, modo mitius, totius orbis peragrasse provincias, qua et ipse sit conflictatus, ac suorum amiserit non paucos. Ea in calamitate cum sufficiendus esset successor Pelagio, Gregorius (quem appellarunt Magnum) literas ad Mauritium Imp. dedit, ne electioni suae consentiret. Sed substitutis, a Praefecto urbis Epistolis, quibus confirmatio electionis petebatur, invito honor est impositus, quem tanto majori devotione gessit, quanti minori eum ambitione sumpserat. Litaniis depellere morbum instituit, in septem coetus distributa civitate, cum inter ipsas deprecationes intra horam octoginta homines spiritum exhalarent.

Gregorius in pauperes munificus, divinum cultum Ceremoniis, novis canticorum formulis et stationbius auxit.

Anglorum nationem jam ad CL annos in Britannia dominantem, missis Augustino, Mellito, Joanne, aliisque monachis, ad Christianam fidem perduxit. Cum Joannes Jejunator, ac Cyriacus deinde, Patriarchae Byzantini, Oecumenici vellent appellari, Gregorius eam esse Antichristi ambitionem judicavit, et dato uni Episcopi Universalis titulo, reliquos Sacerdotes honore debito priviari.

Hispania fere omni potitus, exstincta Suevorum post annos CXXVI dominatione, leuvigildus Visigothorum Rex, filium herminigildum, Catholica fide a Leandro Hispalensi Episcopo imbutum, securi, ipsis in Paschalibus feriis, percussit. Sed paulo post exstinctus ipse, et poenitens sceleris, Ricaredum habuit filium successorem, qui Arianam in Hispania luem discussit, ac Catholici Regis obtinuit nomen, bello juxta ac pace inclytus. Francis enim ob sororem suorum Regum, Herminigildo olim nuptam, cum sexaginta millibus armatorum in Hispaniam irruentibus, misso Claudio duce adversus eos, glorioso triumphavit eventu, nec ullo unquam in Hispaniis Gothorum major victoria exstitit. Ricaredus tantae humanitatis ac modestiae laudatur, ut malos quoque in amorem et reverentiam sui traxerit. XV regni anno Toleti decessit.

Hac tempestate. Euagrius Scholasticus historiam Ecclesiae ad mauritii Imperatoris annum XII pertexuit; Gregorius Turonensis Francorum res, non sine fabularum fermento, sicut et Gregorius Papa sui temporis miracula exposuit, de moribus pie satis, de fide pro ejus seculi superstitione multa disserentes. Ac tanta passim eruditionis inopia valescebat, ut nec Gregorius, Doctorum sui temporis clarissimus, Graece, nec Constantinopoli fere quisquam tantum Latine sciret, ut Romano sermone dictata, in Graecum bene transfunderet.

Antiochia sexagesimo et uno post extremum terrae motum anno iterum quassata, LX civium M perdidit. Gregorius Civitatis Episcopus, collapso post ejus egressum statim tecto, in quo morabatur, divino favore servatus est.


343

PHOCAS.

PHocas Tyrannus verius quam Imperator, ut acquisivit potestatem, ita gessit, crudelitate, temulentia, fraudibus, nequitia nobilitatus apud posteros. Cosrhoes, Mauritii interfecti amicus, ob caedem amici iniquam, parricidae bellum intulit. In eum missus Narses, a Phocae descivit imperio, victorque jam Germani, quem ei Phocas successorem dederat, ac celebris apud Persas victoriis, a fratre Tyranni Comentiolo juramentis inductus est, ut fidei se Phocae traderet. Sed Phocas, contempta jurisjurandi religione, fortissimum virum, cum Constantionpolin venisset, vivum incendit. Interfecit et cognatos omnes Mauritii, praeter Philippicum, monasticen amplexum. Nec Commentiolus Thraciae Praetor evasit exitium, jamque id ipsum priscus timebat Patricius, cui Phocas Domnentiam junxerat filiam. Peractis enim splendide nuptiis, cum signa Prisci ac Domnentiae, Tyranni essent statuis pari columnarum ordine copulata, indignissime rem Phocas accepit.

Gregorius Papa Phocae de imperio gratulari sustinuit, alteroque ejus anno morte avocatus, Sabiniano reliquit sedem avaritia et tenacitate infami, cui post sesquiannum successit Bonifacius III. Hic contendit a Phoca, ut sedem Romanam caput omnium Ecclesiarum constitueret. Eo enim seculo Constantinopolitana Ecclesia parem sibi cum Romana honorem vendicabat, atque haud dubium in Oriente tenebat primatum. Sed annuit Tyrannus ambitiosis Papae postulatis, gnarus quanti referret in italia Pontificum amicitia niti. Sed Bonifacio III, post VIII menses ac dies XII, vita functo, ejusdem nominis IV suscepit gradum, et ex Pantheo, omnibus quondam diis Romanorum sacrato templo omnium Sanctorum et Mariae virginis Rotundae Basilicam effecit, ejusdem indultu Phocae, commutata in meliux, non abolita superstitione.

Dum ita Romano insultatur Imperio, Persae Syriam, Phoeniciam, Palaestinam subigunt; Cappadociam, Paphlagoniam et Galatiam vastant excursionibus; populabundi Chalcedonem usque procurrunt. In Europa Avares persultant Thraciam, ac Romanae legiones utrobique occidione occiduntur.

Super haec omnia pestis humani generis Phocas, cum nescio quid populi in ejus temulentiam cavillarentur, furore percitus multos necavit, alios murtilavit, aut demersit mari: aliquos praetorio inclusit, quo a multitudine incenso captivi diffugere. Judaei quoque Antiochiae, excitata seditione, complures Christianorum, interque eos Anastasium Patriarcham trucidarunt, cadaver Antistitis in foro cremarunt publice. Ea ob facinora aut capite aut geitalibus puniti sunt, anno Phocae septimo.

Verum ut nulla tyrannis vel quieta est vel diuturna, Heraclius Africae Dux, a Prisco et Gregora patriciis adjutus, ea pacta iniit, ut qui praevenisset ex iis Phocam, imperio frueretur. Praevenit Heraclii filius Heraclius, ac navali superior pugna, urbe regia potitur. Photius vir illustris cujus conjugem Phocas stupraverat, occupata regia, solio eum detubat, vinctumque exhibet Heraclio. Dicente Heraclio, Itane miser administrasti Rempubl.? amens dolore Phocas, ac fortunae praesentis oblitus, Tu vero, inquit, melius eam administrabis? ob quod dictum calcibus in eum insiliit Heraclius, detractisque ob multorum uxores adulteratas, virilibus, aereo eum camino exurit, anno tyrannidis VIII. Ex universo Phocae exerciut, qui per seditionem eum creaverat Imperatorem, duo tantum milites supererant: reliquos varia mortis via perdiderat magistratuum vindex Deux.

Nec minus in foemina apparuit judicii divini specimen. Caganus, id est, Rex Avarum, immensa cum multitudine incursans Longobardiam, occiso cum copiis Gisulpho duce, qui Agilulph Regi suberat, Forojulium arcto


344

premebat obsidio. Hic dum lustrar munitiones, a Romilda Gisulphi conjuge visus, impudicos ejus oculos pulchritudine ac aetatis flore capit, proditione urbem obtinet, proditrice matrimonium ejus pacta. Ad hunc modum multa Longobardorum agmina servitute, aut vita sua, unis emunt mulieris voluptatem. At Caganus, nefariam Romildae perosus libidinem, una ei nocte, quod promiserat, exsolvit, de caetero cum militibus tradidisset polluendam, postremo transfixam palo interemit. Filiae Romildae matris dissimiles, arte conservarunt pudicitiam. Nam pullorum carnes mammis substratas, calore corporis putrefecerunt, eoque foetore abegerunt milites, omnes ob id Longobardas pro foetidis exsecrantes. Earum altera deinde Alemanorum Regi, altera Bajoariae Principi nupta, egregia custoditae pudicitiae praemia habuerunt. Agilulphus Longobardorum Rex, Theudolindae judicio allectus, in matrimonio juxta ac regno Anthari successit, ac conjugis impulsu, quam Gregorius Papa libris literisque instruxerat, catholica religione imbuit Longobardiam. In Hispania Vittericus, qui Luivam Recaredi filium occiderat, id quod fecerat suo Regi, est passus, septimoque regni anno inter epulas a suis caesus occubuit. Eum Gindemanus bienni, uinde Sisebutus octenni imperio est secutus. Hoc tempore Sclavini qui et Winidi, durum et flagitiosum Hunnorum Avarumque (qui postea Hungari uno nomine dicti sunt) imperium excusserunt, sumto Rege Samone, negotiatore Franco, cujus auxilio Hunnos acie superaverant.

Johannes Grammaticus, dictus Philoponus, Monophysitarum haeresin instauravit, Tritheitarum condidit, refutatus a Leontio Monacho et Georgio Pisida. Jacobus Syrus, ob tenuitatem vocatus Zanzalus, Armeniam Syriamque Severiani et Eutychiani implevit dogmatis: ex eo Jacobitae dicti.

HER ACLIUS.

HEraclius dissolutam tyrannide Rernpublican, egregie sed lente resarsit. Comperto Cosrhoem Christiano nomini infestum, imperio illudere, et Avares Europam depraedari, cum maxima laboraret militum inopia, legationibus tentavit pacem componere. Sed cum nullum effusioni sanguinis modum statuerent hostes, confidenter, quantiscunque in unum contractis copiis, contraivit. Tardius illud factum, quam res postulabat. Nam cum primo Heraclii anno usque Antiochiam processissent Persae, altero expugnarunt Caesaream Cappadociae, tertio etiam Saraceni Syriam incursarunt, quarto Damascus venit in potestatem Cosrhois, quinto Palaestina et Jerosolyma, dicente Cosrhoe, nunquam se parsurum Christianis, nisi crucisixum inficiati, Solem adorarent. Morabatur interim heraclium Caganus Avarum perfidus, pacem saepe bello mutans, Consrhoes, expugnata Jerosolyma, infinitam Christianorum multitudinem perdidit. Fertur, Judaeos vili precio commercatos sanguinem Christianorum, ad XC millia captivorum occidisse. pretiosum crucis lignum, et Zacharias urbis Episcopus, captivitatem subiere Persicam. Anno Heraclii sexto protulerunt Persae arma in Aegyptum, captaque Alexandria, totam Aegyptum, et Libyam, usque ad Aethiopes subegerunt, ditatique immensa praeda ad suos remearunt fines. Septimo anno capta a Persis Carthago, Heraclium adhuc Cagano fatigante et praedae habente Thraciam, Joanne etiam Lemigio, Smaragdi successore, et deinde Eleutherio Exarchis, per Italiam tyrannidi inhiantibus, militumque conjuratione interemptis. Hasce tantas calamitates attraxerat imperio Phocas, quod indignissima Mauritii caede et filiorum ejus efferasset animum Cosrhois, Christianis interim plerisque verbum divinum ac jus fasque omne conculcantibus. Ne tamen ludibrio esset hostibus


345

nomen Christianum, indutus tandem zelo Dei Heraclius, composita quomodocunque pace Avarum, exercitus Europaeos in Asiam transtulit, ac detracto etiam templi auro, quod daret militibus, profectus est in Persas. Hortatus suos ut memores Dei ac injuriarum, quas Barbari intulissent cultoribus ejus, pietatem justitiamque sectarentur, improvisus Armeniam intravit, coactumque pugnare Sarbarum ducem hostilis exercitus, acie devicit, et castris exuit. Reversus XIII anno Imperii, penetrata interiori Perside, variis praeliis multa Persarum millia orco demisit, lucos eorum cum igni, quem colebant, sacro evertit, et in obvia quaeque ferro et igni grassatus est. Tanta eum captivorum copia onerabat, ut cum in Albania hybernaret, L millia laxatis vinculis abire sineret libera.

In hoc tempus, annum scilicet Domini DC XXIII incidit manifestatio pseudoprophetae Mahumedis Saraceni. Hic cum pauper esset et orphanus, ad cognatam suam praedivitem, nomine Chadigam, primo ut mercenarius, deinde ut sponsus se applicuit, perque eam nactus est divitias vix speratas. Chadiga cum aegre ferret maritum morbo vexari epileptico, specioso ejus mendacio est decepta, fingentis apparere sibi Gabrielem Archangelum, cujus consternatus aspectu, mente defecta concidat. Id mendacii Sergius monachus ob Nestorianam haeresin Byzantio pulsus, audacter firmabat, cujus adjutu et Judaici cujusdam impostoris, novae prodierunt revelationes, quibus honoratur quidem Mariae filius, ut Propheta magnus et lux gentium, sed Deus esse aut Dei filius negatur. Infideles appellantur, qui crucifixum colunt, et qui sanctam Trinitatem credunt; Laudatur circumcisio, licentia datur utendi uxoribus quibuslibet: E Christianismo, Judaismo, Ethnicismo inusitatum religionis chaos struitur, illaqueandis indoctis et simplicibus, ac deliniendis voluptatum sectatoribus aptum. Mecha urbe pulsus metu civium suorum Mahumedes, ab Heraclio petiit habitandi locum, et anno ejus XV, ut habet Diaconus, Arbaum Princeps coepit haberi.

Cosrhoes tunc furens, quod premeretur ab Heraclio, expilavit templa suae ditionis Christianorum, coegitque eos Nestorianismum, qui jam ante Armenios tenebat et Georgianos, amplecti. Atque ut undique circumdaret bello Caesarem, missis ad Avares, Bulgaros, Gepidas et Sclavinos nunciis, paciscitur cum eis de invadenda Constantinopoli. Id cum gnarum esset Heraclio, partitus et ipse copias, in auxilium vocat Turcas, quos Chazaros nominabant, ad XL millia Obsidetur ergo ann. Christi DC XXVI. ab infinitis Barbarorum copiis Byzantium, sed miro DEI favore, post decem dies ignominiosa fuga dissipantur: Solus persarum Dux Sarbarus Chalcedonis obsidioni inhaerescit. At Turcae auxiliares, cum non ferrent crebros Persarum insultus, sensim sunt dilapsi, heraclius eo magis ad fiduciam animatos milites, ad Niniven usque deduxit, acerrimoque praelio fusis hostibus, Razate etiam duce et multis Principibus interfectis, ferias natalitias egit in Assyria. Cosrhoes semet inclusit Seleuciae, ac misso Sparthario ad Chardarigam, collegam apud Chalcedonem Sarbari, ut eum interficeret, quasi cum Heraclio sentientem, implevit confusionis Persas. Comprehenso enim a Romanis internuncio ac re vulgata, Heraclius offert pacem Cosrhoi: Hanc cum repudiaret Tyrannus, facile auxit Caesar in majus ejus odium. Gundabundas Sarbari Chiliarchus transfugit ad Romanos ac plerique duces Syroi se applicarunt primogenito tyranni, quem ille privare haereditate, ac Merdasen, Syra uxore genitum, diademate ornare constituerat. Convenit ergo inter Heraclium et Syroen de pace, si captivi et adempta loca restituerentur. Syroes Rex lectus, subito oppressit patrem fugientique catenas injecit. Congestis


346

deinde auri et gemmarum acervis: Ob haec, inquit captivo, Romanos in Persas concitalsit, tantumque fudisti sanguinis: Fruere ergo divitiis tuis. Sic fame maceratum ad dies quinque Cosrhoen, cum prius Merdasen, quem regno destinaverat, aliosque filios in conspectu ejus jugulasset, tandem sagittis configi Syroes jussit. Dignum vastatore mundi exitium, ut qui in Romanos, a quibus regnum recepterat, tam ingratus extitisset, ab eo vita pariter ac regno privaretur, qui suam ipsi vitam deberet. Restitutis utrinque captivis, et quae bello occupata fuerant, lignum quoque crucis et Zacharias Praesul Jerosolymam redierunt; septimoque anno Imperator triumphabundus de victis Persis, partaque pace, Constantinopolin introivit.

Caeterum ut erat aliis disciplinis liberalibus, ita et Astronomiae addictior Heraclius, comperisse per Astrologs dicitur, imperium suum a circumcisa gente vastandum: Ratus ergo Judaeos designari, cogit eos abjurare perfidiam, et Christiana sacra suscipere, relustantes undique ejicit, vetans quoque eis, intra tria milliaria appropinquare Hierosolymae. Idipsum Sisebutus in Hispania, et Dagobertus Francorum in Gallia rex, in Judaeos statuerunt, quem zelum vocat Dei Isidorus, sed non secundum scientiam. Judaeorum sane aliqui Mahumedi se aggregabant, messiam hucn esse suum rati, sed cum camelo eum vesci vidissent, retrocesserunt; Mahumedes in nonum annum propagata ferro et fraudibus ditijone sua, constitutisque quatuor Amiris ad expugnandos Christianos, dolo uxorum suarum periit, ann. Heraclii XXII, Christi DC XXXII. Quo tempore et Suintilla Gothorum in Hispania rex, qui primus pulsis undique Romanis, tota Hispania potitus fuerat, a Sisenando regno dejectus est.

Obiit tunc etiam Lotharius Francorum rex, qui Brunichildem reginam, Chilperici matrem, quod perpetua discordiarum semina sparsisset inter reges Franciae, ac decem reges suis machinationibus peremisset, altero pede et brachio mutilavit, religatamque ad equae indomitae caudam, membratim discerpi fecit. Lothario Dagobertus in Austrasia, Neustria et Burgundia, Aribertus alter filius in Aquitania successit.

Porro Amirae Mahumetici volentes irruere in Arabicum castellum, a Theodoro Begario repelluntur: tres eorum cadunt, quartus aufugit, Chalegus nomine. Frenari sic potuisset licentia praedonum, ni successum eis praebuisset Spadonis cujusdam Romani importunitas, qui militibus, eremos illas tuentibus, jussus stipendium persolvere, per ludibrium Saracenos canes appellavit portioneque eos sua fraudavit. Hac enim ignominia exacerbati milites, assuetam latrociniis Saracenorum gentem in rebellionem propellunt, ac duce Abubecher, cognato Mahumetis, occupant regiones Gazae, ac Sinae montis aditus, frustra obnitente praefecto Caesareae Palaestinae, rarumque in multos praedones militem armante. Defuncto post biennium Abulbechero, Principatum sumit Homar, statimque aggressus Arabiam, Bosram urbem capit, Theodorum Heraclii fratrem Edessam usque fugat. Heraclius duos opponit Saracenis duces, Theodorum Sacellarium, et Bahanem, instructos XL millium exercitu; Sed cum Sacellarii agmina vicissent Saraceni, Bahanes a suis renuntiatur Augustus. Quamobrem desertus a Sacellario, vento etiam praeliantium Romanorum ora pulveris implente, in angustias cogitur Bahanes, caediturque a Saracenis; Homar Damascum et mox Phoeniciam occupat. Hinc in Aegyptum profert arma, eamque tributo subdit. Anno Heraclii XXVI aciem dirigit adversus Hierosolymam, obsessamque biennio capit, quum Sophronio Episcopo ac totius Palaestinae Christianis securitatem promisisset. XXVIII Heraclii anno, qui erat istius seculi XXXXIII, expugnatur


347

Antiochia: Muhavias ab Homaro Praetor seu Amiras ab Aegypto ad Euphratem ordinatur. Inde Hyaidus Dux Edessam et Daras cum Mesopotamia occupat. Sequenti anno potentissimum Persarum regnum, quod post annum Syroiis dominatum, tenebat Hormisdas, addorti Saraceni, in fugam conjiciunt Hormisdam, captisque filiabus Cosrhois, cum omni apparatu regio, mire tot victoriis triumphantes, late imperitant Orienti. Quarum nuncio cladium in diffidentiam conjectus Imperator, ex Athanasii Syri colloquio haereseos labe etiam aspersus est. Nam cum inquisivisset apud Patriarchas, Sergium Constantinopolitanum et Cyrum Alexandrinum, essetne una in Christo voluntas et operatio, an duae; audissetque unam esse, in errorem per inscitiam incidit. Decessit aqua intercute, anno imperii XXXI, illegitimis quoque nuptiis Martinae, filiae fratris sui, indignatione Dei irritata, quae et in posteros, ut solet ejusmodi in crimine, desaeviit.

Columbanus ex Hybernia his temporibus in Galliam, comitatusque S. Gallo in Helvetiam devenit, firmaturus Christianismum. Amandus Gandavi superstitiones confutavit ethnicas, Eduinus rex Northumbrorum in Britannia, praedicante Paulino, suscepti Christianismum, ab Oswaldo successore deinceps propagatum.

At Constantinopoli Martina, ut contra leges ducta, ita secundum leges mota imperio est. Comperto enim eam suo privigno Constantino III. post quatuor mensium potestatem, venenum propinasse, conscio Patriarcha Sergio, perbrevi usa est imperio.

Idque solo Caesareae Palaestinae excidio memorabile factum, quam septennio obsessam, expugnavit tunc tandem Muhavias Saracenus. Martina, exsecta judicio senatus lingua, filius ejus Heraclionas abscisso naso, post semetre imperium, pulsi sunt in exilium. Constantini filius Constans, nepos Heraclii, avitum obtinuit principatum. Pyrrhus patriarcha in Africam aufugit, successore Paulo, Ecclesiae Oeconomo, Isaacius Exarchus Ravennae, certior Honorio Papae congestos pecuniarum thesauros, eos sibi rapit, Mauritiumque chartularium, qui Italico regno, adactis in sua verba militibus inhiabat, capit, ac Ravennae supplicio afficit. Longobardis post Ariobaldum regnabat Rotharis, eorumque leges scripto comprehendebat, anno postquam in Italiam venerant LXXVII. Isidorus eo tempore Hispalensis rem Catholicam in Hispanis scriptis adhuc durantibus promovit.

CONSTANS II.

COnstans II. qui et Constantinus laudato ob punitam Martinam Senatu, sopire conatus Episcoporum de voluntatibus Christi dissidia, exstinctam esse controversiam jussit. Sub eo Homar, structo Jerosolymae templo Mahometico, a Persa quodam transfossus interiit, succedente Hormano, qui Gregorium patricium, Constanti rebellantem in Africa devicit praelio, et Africae partibus Saracenicum tributum imposuit. Anno sequenti (erat is Constantis septimus) Muhavias expedita mille septingentarum navium classe, invasit Cyprum, captaque a Saracenis Constantia, Insulae ejus metropoli, imposuit ei jugum. Aradus Indula restitit sane acriter, sed pertinaci Muhaviae oppugnatione superata, dedit tandem manus, cum pro civibus et habitatoribus suis liberam, quo vellent discedere, potestatem hosti extorisisset. Ne Constantinopolin invaderent Saraceni, fratrum duorum (buccinatoris filii erant) stupenda impedivit audacia, qui effractis foribus carceris trucidarunt Amiram, et injecto in classem igni, cum omni eam apparatu cremarunt.

At nihilo Muhavias mitior, novam struit classem, ac prope Phoenicem Lyciae portum, navali bello profligat Constantem, tanta Romanorum caede, ut


348

mare eorum sanguine purpurasceret, et Imperator vili circumdatus amiculo, inque dissimulationem sui compositus, elabereutr hostiles manus. Tunc etiam Rhodus Insula a Saracenis subacta, qui celebratissimum in ea Solis Colossum demoliti, aes ejus statuae Judaeo cuidam Emiseno vendidere, onus nongentis camelis asportatum.

Sed mox cum intestinis quaterentur dissidiis Saraceni, quod aliqui Muhaviam, aliqui sequerentur Halin Mahumetis generum, qui novum se jactabat prophetam, et Gabrielem ad se missum divinitus, per errorem adiisse Mahumetem mentiebatur, repressa nonnihil audacia est gentis, invidiosis tumidae successibus. Muhavias quotidiano se mille nummorum tributo obstrinxit Imperatori, quoad redintegrata concordia suorum dependere illud neglexit. Idemque Myhavias cum partes Halis, aqua intercepta, siti excruciaret, sine dolore de iis victoriam tulit, Constantis anno XV.

Constans Martinum, Romanorum Pontificem, qui acto Episcoporum concilio Monotheletas damnasset, per Olympium Exarchum jussit Constantinopolin deportari. Inde auditum in Synodo, quum non satisfaceret adversariis, misit Chersonam in exilium, suffecto in Episcopatum Eugenio. Abhic indies pejor, Theodosium fratrem suum, licet Clericum pridem, interficit, ejusque parricidii agitatus furiis, quod frater ei in somnis subinde claicem cruore plenum exhiberet, de deferenda Constantinopoli, et transferenda aliorsum sede cogitat. Aiunt voluisse eum Romam migrare, quod plus diceret honoris matri quam filiae deberi. Sed cum Imperatrix et filii, cognatorum ac populi deliniti precibus, Byzantii remanerent, evanuit hoc consilium. Ferunt Byzantium quoque venisse his temporibus Persarum regis conjugem, et Christianismo imbutam exemplo movisse regem, ut eidem religioni nomen suum daret.

Caterum Constans in Italiam tranigressus, cum Longobardis et Romoaldo eorum principe varia fortuna depugnavit. Primum Luceriam et plerasque Apuliae civitates, a Longobardis possessas devicit, Grimoaldo eorum rege, patre Romoaldi trans padum tum occupato. Nam cum Rodoaldus filius Rotharis, a Longobardo quodam, cujus uxori stuprum obtulerat, periisset, Aripertus successor ejus, Theudelindae reginae fratre genitus, duobus filiis adolescentibus reliquerat regnum. Oborta ut fit fraturum dissensione, Grimoaldus Beneventanus princeps, dum suspectum habet insidiarum Godobertum, a quo accitus auxilio fuerat, interfecerat eum, ac regno potitus, altero ex fratribus profugiente, Romoaldo filio dederat Beneventanam ditionem, quacum Constans Imperator bellum gerebat. Sed cum comperisset adventare Grimoaldum Caesar, soluta Beneventi obsidione, Neapolin se recepit, atque exinde affectus clade a Romoaldo, Romam. Ei sexto ab urbe milliario, Vitalianus Papa, cum clero populoque Romano occurrit. Constans cum B. Petro pallium, auro intextum obtulisset dono, paulo post multo plura Romanis, quam dederat, abstulit. Duodecim diebus omnia urbis ex aere ornamenta mandavit detrahi, etiam tegulas, quibus opertum erat pantheon, a Bonisacio IV omnium Sanctorum honori dicatum. Inde Siciliam, Calabriam, Sardiniam, Africam insolitis exhausit tributis, tanta Graecorum avaritia, ut a maritis uxores, filios a parentibus avellerent. Quare ut haud lenta suevit esse malorum poena principum, mulieribus Siculis, saevitiam ejus execrantibus, ab Andrea Troili situla capiti ejus impingitur, ad eumque modum in balneo exstinguitur Constans, anno imperii XXVIII.

Anno mortem ejus praecedente Spor Armeniae praefectus, qui ad Muhaviam Saracenum defecerat, equo perfidum caput per lasciviam ad portam affligente, interiit. Amorium Phrygiae oppidum


349

insigne, quod Saraceni expugnarant, fecliciter est a Romanis receptum.

Anno imperii Constantis undecimo, cinerem de coelo narrat decidisse Diaconus; addit cum illo Sigebertus secutam esse diram pestilentiam, visumque spectrum venabulo circuire et pulsare domos, totidemque exinde mori cujusque familiae, quot vicibus ostium esset pulsatum. Idipsum anno hujus LXXXII contigisse vult Regino Prumiensis, ac imperante bono angelo, pulsationem illam mali genii manu factam.

Vitalianum Papam hoc tempore organna musica ad concentus sacros adhibere coepisse, liber Pontificalis memorat. Flandri, docente Eligio, Noviomagensi Episcopo, Christum induerunt, Mercii etiam in Britannia, Osuii regis exemplum secuti, referente Beda, qui illa tempora attigit.

Constante Augusto, decessit Dagobertus Lotharii filius, Saxonico, Sclavico, et aliis bellis clarus. Is cum superstitionem circa corpus S. Dionysii Parisiensis propagasset, percrebuit de mortuo rumor, debuisse animam Dagoberti ob exspoliationem Ecclesiarum, a diabolis abripi, sed interventu Dionysii, cui se devoverat, esse liberatam. Successerunt ei filii, Sigebertus Austrasiae, et Clodoveus, qui et Ludovicus, Burgundiae reges.

Zechius Croata, e gente Sclavorum nobilis, perpetroato domi homicidio, judicium ultionemque fugiens, in regionem eam venit, cui nunc Bohemia nomen est, ac Bohemicam condidit gentem. Frater ejus Lechus, paupertatis et exilii comes, in aliam locorum planiciem coloniam deduxit, cui Polonia nomen datum. Nam planicies Sclavorum lingua Pole nominatur. Ejus haeredes in numerosam multitudinem brevi colauerunt, ac Russiam, Pomeraniam, Cassubiamque sui generis hominibus impleverunt, sicuti Zechii Moraviam Lusatiamque.

CONSTANTINUS IV. POGONATUS.

COnstantinus IV. Constante genitus, eoque adhuc superstite insignibus ornatus imperii, prima lanugine vestiebat maxillas, cum genitor ejus in Sicilia occideretur. Eam cum ad ulciscendam patris mortem in expeditione nutrisset, rediens promissa barba, Pogonati invenit cognomentum. Mizizium seu Mazentium quendam Armenium, conspicuum decore corporis ducem, legiones Sicilienses Imperatorem dixerant; Sed Theodorus Calliopa Exarchus, ac vicini in Sardinia Africaque exercitus, aegre ferebant novi hominis potestatem. Itaque classe victus, et a Constantino interemptus est. Sociis tyrannidis, inter quos Justinianus erat patricius, poenae inflictae. Caeterum clamantibus Orientis proceribus, Heraclium et Tiberium fratres Constantini, pariter esse coronandos, ut sicuti crederent Trinitatem, it et a tribus regerentur Principibus: Constantinus simulato assensu, evocatos principes pro seditiosis intersecit, praecisoque fratribus naso, spem capessendi omnino ademit imperii.

At Saraceni in omnes occasiones intenti amplificandi dominatus, vastarunt Africam, raptis in servitutem LXXXM. hominum capitibus. Direptis deinde Syracusis, septem in circuitu Byzantii promontoria occupant. Varia inter Byzantinos ipsosque praelia commissa narrantur, donec septenni bello, pluribus navibus hominibusque amissis, redire ad sua coacti sunt Arabes, dum domum cogitant, obortis divina indignatione tempestatibus, mari demerguntur omnes. Quam cladem correcturus Suphiam, accepit parem, Callinici Mathematici artibus invento igni marino, quo imnis Saracenorum classis combusta est, perierunt hominum XXX millia. Accessit alia calamitas Saracenis anno Constantini nono. Mardaitae Libanum et reliqua Palaestinae montana insederant, auctique


350

servorum et indigenarum transfugio, nihil eis tuti relinqubant. Idcirco rati id, quod res erat, Mahumetani, Christianorum imperium divina muniri virtute, pacem ineunt ad triginta annos tributariam, terna millia auri pondo, quinquagenos viros, totidemque equos promittunt Caesari annuos.

Hoc intellecto, hostes Graecorum Europaei veriti, ne ad se vis belli transiret, concordiam ab Imperatore missis legatis muneribusque petierunt. Ita Oriente atque Occidente pacato, factus est sequenti anno terrae motus, ingruentium malorum praenuncius, Muhavias Saracenorum Princeps decessit, successore Gizido filio.

Nec diuturnam mortalibus quietem peccata permittunt sua: Bulgari gens Scythica a Volga fl devocati, in Transdanubianas provincias semet effundunt, effuse omnia vastantes. Illis terra marique, non sine gravi animi motu, occursans Constantinus, terrorem incussit quidem, ac munitioribus se locis tenere compulit: at protracto bello, dum levandae pedum aegritudini, in mesembriam sese balneis lustraturus abit, editur per castra rumor, metu perculsum cessisse, fugaque exercitus, nemine persequente, oritur. Tum vero cedentium tergis inhaerentes Bulgari, caedes faciunt maximas, ac positis cis Istrum tentoriis, Sclavinos sibi subigunt. Necessitas etiam tributi imposita Constantino, ut Romanis ditionibus parceretur, dedecore ejus majore quam damno.

Constantinus deinceps quietus unire Ecclesias studuit, jam inde a Proavi Heraclii tempore, ob Monotheletarum errorem dissidentes. igitur concilium indicir Constantinopoli, ac CCLXXX Episcopos contrahit in unum. Jussi sunt omissis disputationibus Philosophicis, pacifico colloquio de vera fide perquirere, datis de bibliotheca Constantinopolitana, sanctorum patrum, quos petebant, libellis. Ibi convicti, qui unam voluntatem, et operationem in Christo adstruebant plurima patrum loca falsasse, Georgius Byzantinus Patriarcha correctus est, macarius vero Antiochenus cum suis sequacibus simul et decessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemate notatus. Theophanes Abbas Antiochenae praepositus Ecclesiae est. Jerosolyma et Alexandria Episcopos ad Synodum non misere, a Saracenis occupatae. Agathonis Romani legati primas ibi tenebant, praesidente tamen Imperatore. Decretum, venerandas esse quinque Oecumenicas Synodos, Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam, Chalcedonensem, Constantinopolitianam alieram sub Justiniano, et hanc sextam Universalem, qua ut duae in Christo sunt naturae, ita duas esse voluntates et operationes in unum conspirantes, placuit.

Cum deinde iterum civilibus laborarent dissidiis Mahumetani, et Muctar novus pseudopropheta Persidem occupasset, Abdimelechus ab Aegyptiis, Palaestinis et Phoenicibus probatus, devicit tyrannos, pacemque a Muhavia quaesitam instauravit. 365 nomismata, totidemque servos et equos tributo Constantino obtulit, qui paulo post obdormivit anno Imperii XVII.

Pecuniam hactenus pro ordinatione Pontificis, Roma dependerat Augustae potestati. Eam relevavit hic Imperator, hac tamen lege, ne quis citra decretum Caesaris Papa consecraretur. Ravennati Episcopo mandatum, ut Romano se ordinandum sisteret, quod ille Exarchorum fretus autoritate facere antea neglexerat.

Partharis Longobardorum Rex, e dissidiis cum Godeberto fratre variox expertus exilii casus, Grimoaldo ob laesum post sectionem venae brachium, exstincto, velut a Deo revocatus successit, justitiae et liberalitatis cultor egregius. Similies ei Bamba Hispaniarum Rex, qui laudabiliter gesto regno, victisque etiam Saracenis littora carpentibus, monachi habitum sumsit. Hildericus rex Franciae, Bodilonem e nobilibus, cum servili verbere castigasset, in venatione ab


351

eo cum praeegnante uxore caesus est, sic Theodorico in coenobium ante detruso, reditum ad sceptrum aperuit, et Ebroino Majori domus (sic proximam regiae potestatem vocitabant Franci) ad regni administrationem. Ex eo nimia Majorum domus vis facta, regibusque ispis formidolosa. Ebroinus Leodegarium, antea sibi adversatum, post varia tormenta, capitis affecit supplicio.

JUSTINIANUS II. RHINOTMETUS.

COnstantino Barbato successit filius Justinianus, Anastasia Augusta natus, acris quidem sed praecipitis ingenii, qui cum suo omnia arbitratu faceret, rempublicam seque in gravissimas conjecit calamitates, et magna fortunae varietate supremam oribs potestatem habuit. Primum duce Leontio, Iberos, Albanos, Armenios, Medos, aliasque Orientis nationes in suam redegit ditionem, Saracenis inter se ipsos decertantibus. Nam Abdimelecho grande cum Persiae et Arabiae tyrannis bellum erat, queis tandem devictis, totam Persidem, Mesopotamiam, majoremque Armeniam subjugavit; ac per id intestinis Mahumetanorum dissidiis imposuit finem, anno Justiniani V.

Interea tamen Saraceni rerum suarum prudentes, pacem cum Justiniano, reddita ei Africa, inierant tributariam, pendentes in dies singulos millena nomismata: servumque simul et equum, addita lege, ut Mardaitae, in sessores Libani et montium reliquorum, amoverentur a Justiniano, quippe, qui omnes Arabum civitates a Mopsuestia in Armeniam usque infirmas inhabitatasque efficerent: Contra vero Iberiae, Cyprique tributa ex aequo dividerentur. Sed ea cautio, Mahumetanis, quam Graecis oportunior erat. Mardaitae enim Christianarum propugnatores partium, perpetua e Saracenis praeda victitabant, quorum XIIM cum suis Justinianus copiis sociasset, nudavit per imperitiam fines sui imperii, eosque barbarorum insultibus patefecit. Idem secundo regni anno, foedus a patre suo ictum cum Bulgaris dissolvit. Inito victor, postea in angustiis oppressus est, corruptoque exercitu, pene solus Byzantium revolavit. Anno deinde septimo cum e Sclavicis gentibus evocasset XXX armatorum millia, quem populum <gap desc='Greek word'/> appellitabat, elatus robore copiarum, Saracenicam pacem disrupit, praetendens, monetam non pendi sua signatam imagine.

Saraceni implorato perjurii ultore Deo, scriptas pacis conditiones hastae alligarunt, sublatisque in acie instar vexilli, cum Romanis conseruerunt manus. Sed primo congressu inferiores, pecuniis corrumpunt Sclavorum ducem, quorum cum XX millia transfugissent ad Saracenos, demsere animos reliquis, foedamque in Romanis fugam excitarunt. Justinianus ipse cum paucis servatus, ut Leucarem pervenit, reliquias Sclavicae illius acquisitae gentis omnes occidi, cadavera in mare abjici praecepit. Agareni ab eo tempore impune Romanas incursarunt provincias, et Sabbatius, Armeniae Praetor, cognita Imperatoris clade, Armeniam eis tradidit.

Hinc acta Constantinopoli Synodo, decretum inter alia est, nequis presbyteros cogeret a ductis legitime uxoribus abstinere, quod scriptum sit, honorabile in omnibus conjugium, et torus immaculatus. Cui refragantem Sergium Papam, qui Cononi post ingentes eligentium turbas et dissidia successerat, Justinianus mandavit trahi Constantinopolin: sed renitente exercitu Ravennate, frustra fuit Imperatoris legatio, qui et paulo post imperio excidit. Cum enim Stephano Persae, Eunucho, et Theodoro Monacho, hominibus avaris et atrocibus, qui nec ab Imperatoris matre cohiberent manus, se suaque omnia permitteret, civium promeruit odia. Itaque Leontium ducem suspectum sibi, et biennio in vinculis habitum, dimittit ad Graeciae praefecturam,


352

parum sibi boni ab reconciliato Principe exspectantem. Leontius Pauli Monachi Astrologicis inflatus vaticiniis, audendum aliquid dicentis pro secundis adeo fatis, Byzantium regreditur, assumtisque fidissimis effringit carceres, quibus non pauci nobilium ad supplicia servabantur. Eorum concursu, adjuvante praesertim Callinico Patriarcha, a quo caedem publicam auspicari velle Justinianus dicebatur, extrahitur e regia sua Imperator, praecisoque naso (unde ei Rhinotmetinomen) et lingua, relegatur Chersonam, anno imperii X. Ministri tyrannidis funibus raptati per urbem et incensi sunt.

Ita Leontius Imperium arripuit, et triennio qualitercunque tenuit.

Nam Arabes tum alias provincias incursando, tum Africam subigendo multum Imperio damnum inferebant. Lazicam Sergius eis Patricius prodidit. Sed Joannes frater Imperatoris Leontii, universis cum copiis missus, mascule recuperavit Africam, expulsis Saracenis, perbrevi vincentium gaudio. Caliphas enim mox adornata ingenti classe, iterum invasit Africam, cui impar Johannes Constantinopolin majores postulatum vires proficiscitur. Interim Classe Romana in Cretam appulas, partim ignominia sua, quod victi cessissent Saracenis, partim metu Leontii, cum res novare cuperent praefecti, persuadent classiariis, ut Absimarum Cibyrraeotam Drungarium salutent Augustum, qui Tiberius appellatus est. Hic Byzantium pervectus, proditis sibi clavibus, urbem occupat, Leontium desecto similiter, ut ipse Justiniano fecerat, naso, custodiae tradit, ac principibus, qui ab illo stabant, exilii damnatis, imperio potitur.

Dum ita gliscentibus Christianor um vitiis, propagatur Mahumetismus, Germaniae quibusdam populis melior Dei notitia coepit illucescere.

Nam praeter Kilianum, ducis Francorum Gosberti conjugis dolo peremptum, Wigbertus, Willibrordus, Suidbertus, Wilibaldus, Eoualdi, ex Anglia profecti, Frisiis, Rugis, Danis, Saxonibus, Bructariis, Francis Orientalibus ac vicinis eorum, Christianam instillare religionem tentarunt, conatu non prorsus irrito. Nam Suibertus Westphalis, Willibrodus Trajecti Frisiis Episcopi sunt facti, annitente et Pipino, novo palatii magistro per Gallias, qui post multas antecessorum neces, dignitatem hanc erat adeptus, ut Radbodus Frisiorum Rex Euangelistis illis pacem vel invitus daret.

Caeterum Tiberius Absimarus, simul rerum potitus est, fratrem suum Heraclium in Orientem adversus Agarenos, Theophylactum Patricium, Joanni Exarcho successorem in Italiam misit. Heraclius Samosata usque peragratis Syriae regionibus, hostium ad ducenta millia vel cepit, vel occidit, praeda ditatus immensa, ipso Christi anno septingentesimo. Et Armeniorum Principes, occisis per seditionem Agarenis, in Romanorum ditionem se restituerunt. Sed Mahumetes tum Princeps Arabum, acerbam de eis exegit vindictam, coactisque iterum parere incolis, Principes gentis Armeniae vivos cremavit. Inde cum arma inferret Ciliciae, acerrimis repulsus est praeliis, ac majore exercitus ejus parte deleta, Heraclius reliquos fere omnes cepit, et ad fratrem Absimarum transmisit, pro mancipiis futuros.

Sub haec elapsus custodia Justinianus, Principis seu Chagani Chazarum amicitiam et affinitatem impetrat, ducta ejus sorore Theodora. Fretusque illis fidei vinculis per annum fere degit in Phanogoria, donec Barbarus Rex, Absimari auro correptus, illum tradere promisit, hospitem et affinem suum. Sed ille fuga antevertit exitium, praesentiens scelus a Theodora, quae per servum insidias suo marito locari intellexerat, cujus et instinctu vocatis ad se seorsim percussoribus ambobus fauces elisit. Relicta


353

deinde conjuge, ad Trebellin Bulgarorum regem profugit, cujus et armis protectus, et in patriam reductus est, anno exilii decimo. Castris ad moenia positis, largiter proscissus conviciis a Byzantinis, tertio post die aperto grandi aquae ductu intravit urbem, fugiente Absimaro. Sed is in urbem retractus, atque interempta magna civium multitudine, cum altero usurpatore imperii Leontio, ad pedes Justiniani jacuit vinctus, clamante populo: super aspidem et Basiliscum ambulabis. Calcati ergo pedibus ambo, in medio circispectaculum fuerunt, supplicio de eis sumpto. Callinicus Antistes, demtis luminibus, Romam est exulatum missus, suffecitque ci Justinianus Cyrum, a quo exul animatus ad recuperandum imperium fuerat.

Indulsti inde Justinianus nimium dolori suo, utpote qui Leontii odio, quoties truncas emungebat nares, unum aliquem, qui in ejus fuisset partibus, ad supplicium juberet rapi, quod et antea, cum promittere Deo clementiam in hostes, tempestatibus jactatus admoneretur, crudeli proposito jactaverat se facturum.

Trebellin quidem Bulgarorum Regem magnifice donatum dimiserat: sed oborto postmodum de finibus dissidio, rupta pace, bellum genti maximo apparatur intulit. Bulgari, ut imparatiores, territi initio in montes se abdidere; at conspicati postea palabundos otio indulgere Graecos, tanta eos strage ceciderunt, ut Justinianus, conscensis propere navibus, multo cum dedecore Constantinopolin refugeret.

Iram deinde in Chersonaeos exspuit, memorse, cumapud eos exularer, pene in ipsa novarum rerum molitione ab illis oppressum. Itaque misso exerciru, quoscunque nancisci potuerunt, Maurus Patricius, et Helias, Praetor creatus Chersonae, crudelissime mactarunt, primoribus etiam igni assatis, solos impuberes ad servitium custodierunt. Sed nec illis parcendum decernens ultor sanguinarius Caesar, classem eos advectum misit, frustra dehortante Constantino Papa, quem Roma evocaverat, magnoque in honore habebat. Nam laetari etiam visus, quod oborta tempestate septuaginta tria Chersonaeorum millia fluctus rapuissent.

Tum vero patuit pro miseris et innoxiis vindicem Dei oculum vigilare. Nam quia excindi Chersonaeorum oppida, et parvulos, allidi ad parietes mandarat, illi implorato Chazarorum ope, Philippico Bardani persuadent, qui nuper ab exilio revocatus, classis praefecturam acceperat, ut imperium induat, adjuvante Helia Praetore. Bardanes transfugio classis in ipsum missae confirmatus, in Justinianum insurgit, qui interemptis in sinu matris Heliae liberis, ipsam coquo Indo nubere coegerat. Quare Helias Amastri urbe capta, ubi erat Justinianus, sua ei manu caput amputavit: Filiusque ejus Tiberius, quem a Theodora susceperat, atque imperii crearat consortem, e templo abstractus, pecudis instar secto gutture occubuit, de stirpe Heraclii ultimus, cui soli contigit Augustorum, ut sextum haberet e sua progenie successorem. Imperabat Justinianus post exilium annum VII, quum exercitae crudelitatis poenas exsolvit.

Nec Longobardis per italiam civilia arma defuere illa tempestate. Alachis dux Tridentinus Guniberto Regi rebellavit, occupato etiam Ticino, sede Longobardorum regia, quam absente Rege duo ex optimatibus fratres defectori prodiderunt. Erat sacro imprimis ordini infestus Alachis, ac jam olim Perthari rebellis, patri Cundiberti, intercessione Filii recuperaverat gratiam Patris. Cunibertus contra in tantum aestimabatur viris Ecclesiasticis, ut Clericus ei corpore persimilis, habitu industus regio, congrederetur acie cum Alachi, mortemque oppeteret pro rege. Quamobrem eo vesaniae processit Alachis, ut juraret, si denuo victoria potiretur, se puteum Clericorum testiculis impleturum. Sed mox infandi odii damnatus a


354

Deo, in praelio cecidit, suoque exitio antecepit, quae in alios crudelis consultaverat. Cuniberto post duodecenne regnum vita functo, filius successit Luitbertus, qui a Taurinensium duce, agnato suo, victus acie, atque mox a filio ejusdem Ariperto captus occisusque, eadem traxit ruina tutorem suum Ansbrandum; cui tamen ad Bojoarios profugo, Luitprandum filiolum clementia victoris an contemptus remisit. Aripertus ita potitus regno, Alpes Cottias, factam olim a Nerone Imperii provinciam, Pontifici Romano donavit, ac donationis instrumentum aureis perscriptum literis ad Johannem VII Romam misit. Id initium temporalis Paparum dominii exstitit. Eccelsiasticum in transmarinas Ecclesias, jam inde a Leonis primi temporibus, sibi arrogare coeperant, et a Phoca Tyranno Oecumenicum sumserant cognomentum, quod decessoribus suis, licet oblatum inde ab Chalcedonensi concilio, contemptum tamen pro fastus Antichristiani nota, praeclare scripsit Gregorius. Sed nunc Constantini ad pedum usque oscula se demisit Justinianus: Cerdualla vero Westsaxonum in Britannia Rex, Romae initiari Christo voluit, initiatus sacro fonte statim decessit, successore Ina.

At Conredus Merciorum in Anglia Rex, assumto secum Offa, Sigeri Orientalium Saxonum regis filio, pro regiis monastica Romae indumenta sumsit. Felix Archiepiscopus Ravennas, qui subesse Romano nollet, dignitatem amisit et oculos. Judaei per Hispanias regno Egicae comperti insidias struere, omnes in servitutem redacti sunt, bona eorum fisco adjudicata, liberi eorum septimum egressi annum Christianis traditi, quorum institutione avitas traditiones desuescerent.

Magnae tunc erant Pipini ducis Austrasiae, in regno Francorum vires, qui magister palatii sub Theodorico, Clodoveo et Childeberto regibus, regiam exercebat potestatem, et Lambertum Trajectensem Episcopum creaverat. At quum postea Plectrudi conjugi pellicem superinduceret Alpaidam, ex qua Carolum Martellum genuit, nec ferret mulier Lamberticensuras, Dodoni eum fratri suo trucidandum objecit Leodii, qui sceleris poenas exigente Deo, vermibus postea corrosus, ob intolerantiam feotoris Mosa flumine demersus est. Pellex expiando flagitio scilicet et caedi, collegium Canonicorum suo sumptu institutit. Ea tunc temporis deploranda devotio inolere coeperat, ut maxima flagitia templis excitandis expiari putarentur. Sed quam Deus abhorreat libidines ac scelera, Hispaniae exemplum monstravit istis temporibus.

Ibi Recesuindi nepos Rodericus, Vitizae Regi, a quo pater ejus, Gordubensis Comes, privatus oculis fuerat, adjutu Justiniani Imperatoris acie devicto paria reddit, ac Gothorum in Hispania regnum samiliae suae debitum recuperat. Inde subditis, ne filios Vitizae revocarent, exarmatis, viam pandit Saracenorum turmis, ut impune depraedentur littora. Mox effusus in libidines, cum Juliani comitis uxorem adulterio maculasset, sibi totique regno attraxit perniciem, Juliano Saracenos, Taricho duce, ex Africa in Hispaniam transportante, ut domus suae casum patriae ruinis ulcisceretur. Hiin monte, qui Gebel Tarich, hodie Gibraltar, ex duce appellatur, castra munierunt, ac bellum Hispaniis exitiale e flagitio Regis ortum intulere.

PHILIPPICUS BARDANES.

INterim Philippicus Bardanes, jugulato, ut dictum est, Justiniano, invadit imperium Graecum, tenetque biennio et mensibus novem. Constantinus Papa cum populo Romano nomen, litteras et imagines ejus plane respuit, praetexens haereticum esse Imperatorem, cui nulla debeatur obedientia.

Nam Philippicus, Monachi cujusdam


355

Monotheletae, qui ab eo adhuc exule Synodi sextae abrogationem stipulatus, imperaturum esse praedixerat, secutus judicium, Monotheletarum sententiam approbabat, ejectoque Cyro Patriarcha, alium istius factionis substituerat, per quem acto conventu infirmavit, quae in Monotheletas erant decreta. Idem melior verborum, quam rerum gerendarum, congestos a decessoribus thesauros prodegit stolide, nihil pensi habens, cui quid largiretur. Bulgari sub eo Thraciam, Saraceni Asiam vastarunt, occupantes Pisidiae Antiochiam. Quare in odium venit apud proceres, atque ab illorum duobus, ut e convivio digressus somno indulget, domi suae privatur luminibus. Postridie (erat dies pentecostes) Artemius Secretariorum Princeps, publice renunciatur Imperator. Theodorus et Buramphus, quorum fraude excoecatus erat Bardanes, proximis sabbatis passi sunt, quod fecerant suo Imperatori. Primus Pontificum Constantinus, adspectu haereseos, obedire renuit summae in terris potestati. Onuphrius ex imaginum despectu obortum Philippici hunc contemptum memorat, cum Petrus regi qualicunque propter Dominum jubeat parere.

Similem fere casum expertus eodem tempore Longobardorum Rex Aripertus, is qui Alpibus Cottiis donarat Pontificem, solerti quidem ingenio Primceps, dissimulata majestate passim explorate solitus, quid de se, quid de judicibus populi sentirent; nunquam ostentare legatis divitias aut rerum abundantiam, ne aliis de se quam ipse sibi plus crederet; ad extremum praecipiti metu pristinam felicitatem ac prudentiae laudem corrupit. Nam ex dubio cum Ansprando exule Praelio, quod Ticinum resugisset, auxit hosti animum, suis dempsit. Quorum reveritus offensam, dum auro gravis transire in Franciam festinat, demergitur pondere, ac Ticino amne suffocatur. Ita potitus rerum Asprandus novennio exul, actaque trimestri potentia, Luitprando filio transmisit sceptrum.

ARTEMIUS ANASTASIUS.

ARtemius, qui et Anastasius, Philippicum imperio male parto, male gesto, male exuit, post biennum et ipse paulo molliori fortuna eodem exuendus. Agareni runc depraedati Galatiam, Ulidis jussu classem instruebant in Phoenicia, qua urbem obsiderent regiam, quos praeveniendos ratus Artemius, tum civibus imperavit de commeatu sibi prospicere in triennium, et qui re arctiori essent, emigrare, tum classiarios ire jussit armatos igni marino, ut apparatum Saracenorum incenderent. Sed ex his audentiores, Joannem Diaconum pro imperio eos alloquentem Rhodi confodiunt, et Theodosum Adrumettenum, tributa colligentem, cogunt imperare invitum. Qui progressus Constantinopolin versus, semestribus praeliis fatigavit Artemianos, ac tandem proditione quorundam admissus in urbem, diripiendam permisit seditiosis et auxiliaribus suis Gottho-Graecis, Germanum novellum Patriarcham ac Principes pro Artemio stantes constrinxit vinculis: Imperatorem ipsum Nicaeae se tradentem, ejurato imperio, tonderi in Clericum, et Thessalonicae exulare jussit. Artemio huic cum Constantino Papa bene convenit, quod missis legatis confiteretur se affentire sextae Synodi canonibus; ac proinde Romae Petrus Dux, Philippici portans imaginem, ob quam Romani seditionem moverant, eam sponte abjecit. Tum Rodericus Hispaniarum Rex, collectis regni viribus, praelio congreditur cum Saracenis, occisisque licet XVI eorum millibus, cadit tamen ipse, et Barbari potiuntur Hispania, Hispalin, Legionem, Cordbuam occupant, Francis ea, quae Gothorum adhuc erant in Galliis, ad se rapientibus. Eorum tunc Ductor praecipuus Pipinus fatis concessit. Vidua ejus Plectrudis Carolum Martellum privignum suum mancipavit


356

custodiae, ex qua tamen ille, mortuo paulo post rege Dagoberto, elapsus, paternam adeptus est dignitatem, eamque tanta gessit felicitate, ut stirpi suae Francorum regnum acquireret.

THEODOSIUS III.

THeodosius vero Imperator arbitrio militum sibi obtrusum principatum, vertente anno deposuit. Quia enim Dux Orientis Leo, Artemii secutus partes, nequaquam consentiebat per vim invasae dominationi, ejusque virtus timori Saracenis, exercitibus reverentiae erat, capto per eum filio Theodosii, pater suas vires tanto conspicatus impares fastigio, exuit semetipsum purpura, atque accepta fide, nihil in se consultum iri gravius, vitae reliquum tranquillus pro Clerico exegit Ephesi. Filius eandem sortem amplexus, sibi potius quam aliis imperare didicit.

Hoc regnante, Pergamum cepit Musalmas Saracenus. Nam cum oppidani, Magi cujufdam instinctu, dissecto mulieris praegnantis utero, foetus ejus sanguine dexteras inunxissent manicas, justo DEI judicio victi, nefariae impietatis suae poenas exsolverunt.

LEO ISAURUS.

LEo inter familiares adscitus Justiniani, atque ab eo Abasgis domandis in Alaniam seu Albaniam missus, exstincto ipso, et Philippico excoecato, Orienti Rector datus ab Artemio fuerat. Quo amoto, favore fisus militum et Artabasdi Praetoris Armeniorum, cui filiam desponsarat Annam, ad imperium emersit, fraudesque elusit Musalmae et humaris, principum Arabicorum, sub tegmine pacis faciundae provincias depraedantium.

Itaque ingenti adornata classe, Constantinopolin pene triennium obsident, atque interim cum frigore, bello, fame, pestilentia, sine numero periissent, navibus partim fluxili in aquis igne, partim fulmineae grandinis tempestate consumptis, partim etiam demersis, quiremanserunt abscedunt, ex tribus navium millibus, ut ferunt, vix quinque cladis nuncias domum retrahentes, documentum potentiae DEI, quem Christiani venerabantur. Bulgari soli XXII millia ex iis, praedatum excurrentia cecidere. Hoc urbis regiae periculum occasionem suam ratus Praetor Siciliae Sergius, inhiat tyrannidi, eamque Gregorio cuidam e suis dat gerendam. Sed Paulus Chartularius missu Leonis profectus in Siciliam, in fugam egit Praetorem, peremptoque Gregorio, deprecantem Sergium recepit in fidem.

Similiter tertio Leonis anno Nicetas Xylinites in novas spes recuperandae dignitatis impulit Artemium, Thessalonicae exulantem, qui et Bulgarorum fultus auxiliis Byzantium appulit, conatu ut ternerario, sic infelici. Nam cum minime admitteretur a Byzantinis, Bulgari accepta pecunia Artemium produnt Leoni, a quo peremptus est cum conjuratis: Opes Xylinitae praegrandes fiscum implevere augustum.

Nec immunis tamen a flagellis mansit seu Romanus seu Byzantinus populus, pestilentia atroci ad tercentum habitatorum millia depascente, Romanosque muros transcendente Tyberi, ut pateret in Christianis etiam suis quam plurima animadversione digna reperire omnipotentem Deum. Eodem tempore insignis Satanae fraus in Judaeos, Ethnicos et Saracenos eluxit. Judaeos novus quidam Pseudomessias Syrus delusit, quos cum ob id promiscue baptizari cogeret Leo, reperti sunt, qui desperatione icti semetipsos cum familiis cremarent.

In Germania Radbodus Frisonum Rex, ethnicismi propugnator acerrimus, cum alterum jam pedem in sacro fonte haberet, salutaribus aquis aspergendus, interrogare coepit de majoribus suis, ubi plures eorum degerent. Dato ei responso, plures in inferno esse, Satius est, inquit, ut plures quam pauciores sequar. Itaque ludibrio est habitus a Daemone, qui


357

ad tertium diem incomparabilia ei bona promiserat, ac pernicie eadem die subitanea oppressus, damnatorum numerum auxit.

Similiter Gizid Saracenorum princeps, cum Judaeo cuidam praestigiatori fidem adjunxisset, diuturnum ei promittenti imperium, si omnes Christi et sanctorum imagines aboleret altero anno periit. Alia longe Leonis Augusti sors fuit, qui et ipse anno imperii decimo ad venerationem dudum consecrari coeptas imagines jusserat deponi. Inter Constantinum enim Papam et Philippicum Bardanem, ea lis agitari coeperat, dum ille passim in templis imagines Patrum, qui conciliis interfuerant, locari, hic eas amoveri imperat. Leo autem addidit, idoloatriam committi, cum quis imagines et statuas religiosa vener atione colit, atque in ea sententia Judaeorum quoque autoritate est confirmatus, quibus diserte ab summo Numine imaginum cultu interdictum, nec id uspiam Christi ullo verbulo Christianis relaxatum edocebatur.

Percepta Imperatoris sententia, Gregorius II Papa detinet Romanae urbis et Italiae tributa, dicens: Imperatoris non esse, quidquam in fide innovare, tanquam fidei Christianae sit, manuum humanarum opera colere, quod clarissimo Dei verbo est damnatum. Quare cum de Leone in suas partes pertrahendo frustraneam sumsisset operam, populum militiamque in Imperatorem et Exarchum exacuit, quorum vicissim petitus ira, universam Italiam seditione, rapina, caede implet, ac tale suscitat incenduium, quo tandem cum fide, Imperii Augusta autoritas in Romana urbe deflagravit. Et sicut eo tempore praecedente horribili flammarum fumo, inter Theram et Therasiam nova emersit insula; ita e conflictu Imperatoris et Papae portentoso, novus in Italia Ecclesiae dominatus surrexit.

Nec mirum exarsisse saevitiam Leoni, eum suos etiam Byzantii imaginum demolitores e furente turba occidi persentisceret, ipsamque ob id urbem ab Agalliano et Stephano ducibus bello quati: quorum seditiosa classis, Graeco igni combusta interiit, sicut e Saracenorum gente horrenda adversus Nicaeam Bithyniae evanuit expeditio, qui prostrata licet muri parte, urbem tamen invito labore oppugnarunt. Ad eundum fere modum Pelagius, regiae Gothorum stirpis in Hispania, cum filiae suae vim illatam didicisset, collecta popularium manu Asturiae montes occupat, ac reliquiarum suae gentis libertatem, mascule adversus Saracenos tutatus, novum inibi regnum condit, sicut et Garsias Gentilis ejus in Cantabria.

Hinc Eudonis Aquitaniae Ducis accitu, infusi in Galliam Barbari, ad Caroli Martelli vires infringendas, Abdirama duce Garundam capiunt et Burdegalam. Carolus contra Longobardorum et Germanorum succinctus auxiliis, ipsum ducem praelio interimit, Eudone, ut jam facti poenitentia tacto, castra Saracenorum invadente. Trecenta septuaginta quinque Saracenorum millia cecidisse, narrant Anastasius, Sigebertus, Annales Fuldenses, et scriptores ejus aevi similes; cum Francorum mille tantum et quingenti desiderarentur.

Tanta ergo Victoria insignem Carolum, legatione adit Papa Gregorius, ut Romanam urbem Ecclesiamque imaginum patrocinio laborantem sublevet. Veneti et pentapolitiani subnixi Papae autoritate, exuunt se Leonis obedientia, deuqe alio eligendo Imperatore consultant. Exhilaratum Campaniae ducem adorti occidunt, cum filio, mox etiam Exarchum ipsum Paulum Patricium. Ei suffectus Eutychius notatur Romae anathemate. Romani sanctissimis se jurisjurandi vinculis adstringunt, nunquam se passuros, ut Gregorio, imaginum defensori, vis ab Imperatore ulla afferatur.

Contra Exarchus cum Luitprando paciscitur, ut Rex Spoletanum Beneventanumque


358

ducatum; Exarchus Romam, imperio palam rebellantem, subigat. Sed ducibus in Luitprandi venientibus fidem, Gregorius Oratione mitigavit Regem Luitprandum, ejusque interventu resarta et cum exarcho par est, et Tiberius jam regni invasor bello peremptus.

Inter haec accrescunt vires Pontifici. Inas Westsaxonum in Anglia Rex, vectigales ditiones suas Romanae Ecclesiae fecit, jussa quaque domo denarium pendere S. Petro, ut loquebantur, annuum. Luitprandus Longobardorum Rex, Alpium antedictam donationem renovat.

Queis rebus clarior Gregorius, cum Leo Imperator Germanum Patriarcham aliosque Episcopos morosius sibi obluctantes, sedibus expulisset, Anastasium Germano substitutum, advocata Synodo damnat, acriusque instans, ut Leo mutet sententiam de imaginibus, decedit vita, anno Pontificatus XVI.

Vunofridi Angli, qui et Bonifacius, in Germaniam ablegatione clarus hic Pontifex, per quem apud Cattos, Frisios, aliosque Rheni accolas, propagatus Christianismus.

Successit Gregorius III. flagrantissimo in imaginum venerationem zelo, adeo ut Leo classem dirigeret in Italiam ad compescendos Pontificis ausus; qua disjecta tempestatibus, Papa acto concilio excommunicavit omnes imaginum oppugnatores, eoque in Deum et magistratum impietate, seipsum exemit e filiorum Dei coetu, quicquid posteriorum temporum scriptores monachi, Paulus Diaconus, Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, ac fidus Pontificum satelles Anastasius, pluresque alii, poculo Romanae Babylonis dementati, pro imaginum cultu disserant. Leo rectius e divinis informatus literis, idoloatricam statuarum adorationem, et Sanctorum ambiendas, ut fingebant, precibus intercessiones, cum superstitio