711

JOAN. CLUV. EPITOMES HISTORIARUM LIB. XI. APPENDIX.

INitio anni hujus longe maximum discrimen, et nescio an gravissimum omnium quod ad eum usque diem pertulerat, Caesar mirabili felicitate evafit. Ortum estunde minime debebat ex potentia Alberti Wallensteinii, Ducis Fridlandiae. Qui copiarum Caesaris summus praefectus, cum ea potestare et suopte ingenio et facilitate Caesaris impotentius uteretur, quam addeceret ministrum, aut ratio privati hominis permitteret, incidit in illud praecipitium omnium gentium annalibus notissimum, quod plerosque omnes altioris Fortunae filios, repente ex alto in imum proturbat. Natus est in Bohemia loco nobili. Adolescens varias regiones peragravit, sed in Italia praecipue litteris operam dedit. Ingenio fuit inquieto varioque et ad arma promptior. Gloriae et famae, cujus, fimoderata sit, est commendabilis cupiditas, supra modum appetens, saepe solitus dicere ad suos, ab humili et depresso animo, nihil magnum egregiumque expectari posse. Cultu vitae habituque magnisico fuit, et ex quo celsitudinem animi aestimares. Primum illi matrimonium cum illustri ac praedivite Hungarica vidua fuit. Qua non multo post defuncta Comitis Harrachii, qui magna in aula Caesaris gratia floruit, filiam duxit. Hic illi primus gradus atque aditus ad benevolentiam Caesaris fuit. Qua ita deinceps valuit, ut Comes primum, deinde Dux, ac Princeps Imperii, denique bis summus exercitus Imperatorii Praefectus, cum amplissima potestate renunciaretur. Caeterum exorientem potentiam suam, donec adjici aliquid poterat, temperate habuit. Irae injuriarumque impatientissimus fuit, adeo ut multi existiment, jam inde ab eo tempore, quo in Comitiis Ratisponensibus ante triennium Praefectura militari exutus est, concepisse animo ultionem qua Caesarem Imperiumque pessundaret. Sed haec ut ut sint, Scriptorum fidei relinquo, nam nihil de iis affirmare habeo, certe his postremis mensibus pertentare Ducum et Legionum animos, conferre cum hostibus consilia, et aperte in partes eorum transgredi voluisse visus est. Caesar ut hiberna extra Bohemiam et haereditarias Provincias sumeret, demonstraveratque per Gerardum Quaestenbergium quam id commode fieri posset, ad haec volebat ut pars exercitus Passavium adversus Bernardum Ducem Vinariensem, et sex equitum millia Ferdinando Cardinali, Principi Hispaniae, Mediolano in Belgium deducendo obviam mitterentur. Nihil horum impetrari a Wallensteinio poterat. Quin quo magis mutatio hibernorum, et abductio militum urgebatur, eo magis ille rem suspectabat, neque alio spectare credebat quam ad se in ordinem redigendum. Et inaudierat fortasse id jam agi in aula ab adversariis famae suae, ut se iterum exauctorato Rex Hungariae Ferdinandus exercitibus praeficeretur.


712

Igitur mense Januario, evulgato rumore tanquam supremam militiae praefecturam depositurus, praecipuos tribunorum ad se Pilsam evocat, commemoratisque quae pro domo Austriaca, per annos triginta, domi bellique, toties fuso hoste, tot partis victoriis egregie fecisset, hanc sibi referri gratiam, ait, ut rursum cum ignominia deponatur, se quidem eam tempestatem praevidisse, cum ante biennium ad hanc Provinciam revocaretur, ideo fuisse, quod non aliter quam summa cum potestate imperium acceptare voluerit. Datum id concessumque dum periculum gliscebat. Nunc Rege Sueciae in acie caeso, fracto debilitatoque Saxone, postquam respirare res Imp. coeperint, praevalere apud aures Caesaris conspirationem inimicorum, sibi restituti Imperii, et conficiendae pacis gloriam invidentium. Jam vero ne immeritum affecisse injuria videantur, peti a se quae concedi non possint, ut materiam criminationibus suppeditarent. Nam cur alias media hyeme exercitum hibernis prohibent. Cur florem equitatus avelli a reliquo corpore, inopiaque, et frigore, ac longinquo itinere confici exigunt? Sedse sua ignominia minus turbari, dolere vicem tor militum quos cum ipse non procedentibus stipendiis spe et pollicitationibus hucusque aluerit, jam aeris et pecuniae vacuos deserere debeat. Post haec digresso duce, Adamus Erdtmannus Terscha, et Illo praecipua consiliorum ejus instrumenta exaggerato proprio cujusque damno ad extremum conficiunt, iniqua videri jussa Caesaris, ac proinde rogandum Ducem, ne fidos promptosque milites desereret. Negavit Wallensteinius decorum nomini suo in eo munere persistere, a quo in horas cum dedecore dejici metuere debeat. Intellexere callidiores quorsum ea tergiversatio pertineret. Neque ipse Wallensteinius satis dissimulabat. Igitur fit decretum; Duci Fridlandiae apud exercitum remanenti communi ope viribusque assistere; neque permittere ut illi invitio imperium abrogetur. Non latuit plerosque quantum a Republica peteretur, itaque cum eodem adhuc die ab Illo convivio excepti, animis vino incalescentibus, ejus decreti formulam jam ante a Nyemanno scriptis conceptam, subscribere deberent, in qua ille studio Caesarei nominis mentionem omiserat, et Wallensteinio soli fides obsequiumque absolutum promittebatur, fuere qui formulam eam non probarent, aut certa simulatione temulentiae nomina sua ita adscriberent, ut legi ac distingui non possent. Et ortam forte contentionem Illous facile composuit. Sed Wallensteinius postera die convocatos ad se omnes, sobriosque ad confirmandum ea quae promiserant, ac novam subscriptionem adigit. Aberant iis diebus Matthias Gallasius, supremus exercitus Legatus, dein Aldringerius et Coloredius campi ductores. Et quidem priores duo haudmulto post advenere. Aldringerius jam aliquid subodoratus excusata valetudine venire non sustinuit. At Gallasius ac Piccolomineus, atque alii plerique intellectis Wallensteinii consiliis, postquam se, atque omnem exercitum praecipitari in manus hostium intelligunt, (nam et jam apud Ocsensternium Francofurti, apud Vinariensem Ratisponae de conjunctione armorum agebatur) communicato inter se consilio, occultissimis nunciis Caesari cuncta patefaciunt. Idem Aldringerius codem tempore et nonnulli alii in aulam perscripsere. Tum Caesar coacto propere secretiore consilio celerirate utendum ratus, ut male adhuc cohaerentes conspirationis vires labefaceret, edixit per legiones, ne quis Wallensteinio pareret. Simul Comiti Gallasio qui una cum Piccolomineo, specie trahendi in partes Aldringerii, Wallensteinium deseruerat, supremam militiae Praefecturam, donec de altero capite provideretur, attribuit. Tribunis Praefectisque exceptis duobus ex omni numero, eorum quae Pilsae egerant veniam facit, eosque a sacramento Wallensteinii absolvit, et ne dicto ejus deinsceps


713

pareant interdicit. Simul injunctum fidissimo cuique ut Wallensteinium cum Terscha et Illoo vivos, quantum id fieri posset, in potestatem Caesaris traderent. Dum haec fiunt, et Gallasius una cum Piccolomineo exercitum et praecipuas urbes in fide et obsequio confirmant, Wallensteinius consilia sua emanavisse, ac se a primoribus ducum deseri intelligens, repente Pilsa Egram contendit. Erat ea urbs accipiendo ex Germania Suedico auxilio opportunior, et a legione Hibernica, quibus ut externis Wallensteinius plurimum fidebat, praesidio renebatur. Hic literas accipit a Francisco Alberto Duce Saxoniae, quas Leslaeus praefectus vigiliarum cum pro munere suo ad Wallensteinium detulisset, legendas porro suscepit. Argumentum earum hoc erat. Bernardum Ducem Vinariensem jam esse in eo loco cum exercitu, quem Wallensteinius monstrasset, nihil deesse nisi ut et ipse suas conjungeret copias, quod antequam fieret velle se cum eo colloqui postridie; quod ut secure faceret, rogabat ut sibi centum equites praesidio obviam mitterentur. Redditis literis multa addidit Wallensteinius, ut facile appareret, quam animo fabulam moliretur. Igitur nihil moratus Leslaeus ad Gualterum Butlerum, et Gordonium tribunos, qui jam ante consilia sociaverant, contendit; exposuitque quanto res in discrimine versaretur, sicunctarentur. Illi diu inter se de re ancipiti, et periculosa consultantes, tandem statuunt tutissimum esse Wallensteinium, una cum so ciis Terscha, Kinschio, Illoo, ac Nyemanno e medio tollere. Idque propositum inter se jurejurando confirmant. Caeterum ut omnia quam minimo tumultu fierent, placuit ut Gordonius sub vesperam Terscham, Kinschium, Illoum ac Nyemannum in arcem ad coenam invitaret, adsumpti iterum in conscientiam ac societatem facinoris, ex Legione Buthleriana Robertus Geraldinus praefectus vigiliarum, et Gualterus Deverox Centurio, cum triginta militum promptissimis, ex quibus duo Scoti, unus Hispanus, reliqui Hiberni erant. Illi omnes in vicinum conclave dispositi, et signum invadendi expectare jussi sunt. Peracto igitur convivio cum bellaria illata essent, Leslaeus misso quiportas arcis occludi, et attolli pontes praeciperet, monet Geraldinum tempus esse destinata exequi. Ille dispositis qui ostia et aditus scalarum observarent, ne famuli Dominis auxilio accurrerent, et ignari conscios turbarent, cum sex delectis coenaculum irrumpit. Inclamatoque, Vivat FERDINANDUS, omnes strictis mucronibus conjuratos invadunt, ac frustra repugnantes interficiunt. Caede patrata iterum dubitatum de Wallensteinio, eodemne cum reliquis exitu conjungerent, an vivum vinctumque Caesari traderent. Sed arduum hoc et periculo plenum videbatur incertis adhuc militum animis, quorumipse plurimos largitione, benevolentiaque jam occuparat, non aquae deposituros curam vivi, quam memoriam defuncti. Tum quoniam Illous super coenam affirmaverat, spacio tridui Wallensteinium plus, quam ante hac unquam, militum sub signis habiturum, timebatur, ne per infesta omnia aut certe suspecta tuto ad Caesarem perduci posset. Ergo decretum ut occideretur, missusque ad perficiendam caedem Centurio Deverox cum fida surorum manu. Provecta nox erat, et Dux curis fessus in quietem compositus, cum Deverox dimissus ex arce irrumpit in hospitium Wallensteinii cum suis, effractoque cubiculi ostio, consistentem ante lectum, nam ad subitum tumultum consurrexerat, hasta secundum pectus transverberat. Eo vulnere statim exanimis procubuit, nulla edita voce, sive eam intercluserat repentinus terror, seu insita contumacia, nihil amplius profuturam, etiam in morte continuit. Visus tamen est loqui voluisse trepidatione labiorum, sed nulla vox eum conatum secuta est. At occidentium non interfuit utrum aliquid


714

et quid diceret. Cadaver dein tapeti involutum, et curru ad arcem devectum est. Dein in scripta et literas ipsius diligenter quaesitum. Postero mane Butlerus convocatis ad se omnibus Tribunis, et Centurionibus facti hujus rationem exposuit. Quibus in fide Caesaris confirmatis centum Equites ad inrercipiendum Franciscum Albertum, Ducem Saxoniae dimittit; Et ille nihil adversi veritus, quod Equites illos a Wallensteinio missos crederet, sine metu secutus, cum aliquantulum progressi essent, circumsistitur, armaque ponere et se in custodiam tradere jubetur. Ita Egram primum, et dein Viennam ad Caesarem deductus est. Hunc exitum habuit Albertus Wenceslaus Eusebius Comes de Wallenstein, Meckelenburgii, Fridlandiae, Sagani, ac Glogoviae Dux, indulgentia fortunae ad supremum pene votorum suorum apicem provectus, et inter tragica variantis fortunae exempla nostro saeculo memorandus. Mors ejus pro studio partium nationumque varie accepta est. Neque defuere qui innocentiam inauditi atque indefensi adstruerent.A deo nullus est magni momenti casus, qui non in utramque partem patronos inveniat. Porro Caesar manifesto discrimine exemptus, post vota Deo liberatori persoluta, eos qui hanc necem patraverant donis liberaliter excoluit. Deinde in complices, ac conscios conspirationis quaesitum. Exercitui pars stipendiorum transmissa, et novus Dux impositus Caesaris filius Ferdinandus III. Rex Bohemiae Hungariaeque. Qui ineunte Maio mense cum magno Procerum numero et Hungaricis subsidiis in Bohemiam ad exercitum progressus; recensitis copiis renovatoque sacramento, brevi res turbatas praesentia sua composuit. Inde dimissis Leitomeritium Legatis Trautmansdorfio et Questembergio, qui de pace cum Electore Saxoniae agerent, cum maxima parte copiarum ad Ratisponam obsidendam duxit, quam anno superiore Vinariensis interceperat. Urbem hanc tuebatur spectatae virtutis Suedicus Tribunus, Larsius Kaganus cum Matthia Comite Turriano olim rebellionis Bohemiae principe; Inerant quatuor millia peditum, dein commeatuum et instrumenti militaris, quaeque ad tolerandam obsidionem necessaria sunt, magna copia. Eo fortius oppugnantium impetum sustinuere. Qui utraque a parte cum hinc Ferdinandus Rex, inde Bavarici urgerent, post duorum tandem mensium moram, nulla amplius liberandi spe ad deditionem compulsi sunt, mense Julio. Cui maturandae conditiones tolerabiles datae. Ut praesidium non nisi Caesareanum imponeretur, et sua Civibus libertas religionis permaneat: Ut Sueci praesidiarii cum sex tormentis et militari inde pompa secure ad suos dimittantur; Illis liberum sit quantum velint curru sarcinisque secum deportare; Denique ut captivi atque obsides omnes utrimque sine lytro permutentur; nec cuiquam militum exeuntium fraudi sit, quod antehac Caesari aut Bavaro militaverit. In has conditiones dedita urbe sub exitum mensis Julii Suedici praesidiarii multum imminuto suorum numero exiere. Er mox praesidium a Ferdinando Rege impositum.

Dum haec in Bohemia atque ad Danubium geruntur, initio anni Udenheimium seu Philippopolis, ante annos aliquot ab Episcopo Spirensi Philippo Christophoro, in justi munimenti formam extructa, atque ita deinceps ab authore nominata, longa obsidione in Suecorum potestatem pervenit, ad extremam rerum omnium penuriam ab Ortone Comite Reingravio, et Smidbergio tribuno Suedico perducta. Simul Vinariensis et Birckenfeldius Duces, de conspiratione Fridlandica per internuncios edocti superiorem Palatinatum invadunt. Inde in Bohemiam Wallensteinio in subsidium moturi. Alteram vero Danubii regionem atque omnem fere Sueviam infestis excursionibus Gustavus


715

Hornius obtinebat, subacto Mundelheimio, Biberaco, cum Campiduno ac Memminga, et quicquid ibi loci Caesareis aut Bavaricis armis obtinebatur. Porro Palatinatum superiorem Dux Bavariae per Aldringerium haud multo post recepit. Qui Straubinga primum, dein Suisbaco, et Chamo potitus reliquam inde provinciam ejectis Vinariensibus Birckenfeldicis in potestatem Bavaro asseruit. Sed breve id gaudium Aldringerio fuit. Nam subinde in Bavariam revocatus, quam subita incursione Vinariensis et Hornius invaserant, dum Landishuto in auxilium properat, et fractas ibi res submissis parce copiis ab obsidione Ratisponensi sustentare nititur, in ponte super Isa-ram globo ictus occubuit, incertum suorum an hostium manu? Luxemburgi tenui sed honesto loco editus primam aetatem literis dedit. Ingenio prompto atque acri et natura vini abstinens. Dein militiam secutus, quoniam ingenio et calamo valebat, ab epistolis et commentariis fuit. A calamo mox ad ensem, atque arma manum transtulit. Apparuitque in utramque partem plurimum posse. Ita per omnes militiae gradus tandem ad supremam in Bavarico exercitu praefecturam elatus, fidelem operam Caesari et Bavaro diu praestitit. Defunctum Bavarus intra Ratisponam egregia militari pompa tumularijussit. Landishutum vi expugnatum a Suecis extremae crudelitatis exempla pertulit. Melior fortuna per Westphaliam Catholicorum Principum exercitui sub ductu Godofridi Comitis Gelehnii fuit, qui initio veris evocatis ad se Bunninghausii, et Metternichii Legionibus, postquam copias suas ad decem fere millia explevisset Hoexteriam, quam Caspar Crugius Suedicus Centurio cum quadringentis praesidiariis tuebatur, vi coepit. Caesi praesidiarii ad unum omnes, et quotquot civium in armis reperiebantur. Haud multo post Melander Hassiacarum copiarum dux dum Legiones paucas magis explorandi quam pugnandi animo Visurgim versus dimittit, in fugam convertitur, octo signis amissis, et praefectis fere omnibus. Ita nullo jam resistente Gelehnius victoriae cursum secutus Hammoniam Lunamque Monasteriensis dioecesis oppida, et alias deinceps minorum nominum arces suae potestatis facit. Sed nusquam magis quam in bello ludit fortuna. Georgius Dux Lunaeburgicus postquam Hasiiacas copias suis addidisset, Gelehnio aliquot millibus superior, depulsis ubique victoribus cum ad ineundum praelium frustra adducere niteretur, Hammoniam tandem Lunamque paulo ante capta recuperat. Inde ad ipsa Monasterii moenia Gelehnianos insecutus cum frustra eos commeatuum ac pabuli inopia, urbem vero ipsam speciosis conditionibus ad deditionem perpellere speravisset, majorem quam hostes penuriam passus, prior inde recedere coactus est, haud sine damno suorum; cum recedentium tergis Gelehniani acriter insisterent, plurimosque interciperent. Caeterum Lunaeburgicus ad urgendum inde Hildesium, quod diuturna magis quam acri obsidione cinxerat, reversus, brevi eo oppido potitur. Hildesium Minda urbs Episcopalis, et multis jam annis a Lunaeburgicis possessa, secuta est, sub finem anni hujus. At vero Elector Saxoniae, etsi in foedus Suedicum, quod tum Francofurti ad Moenum, tum alibi in Germania per diversos conventus celebrabatur minime consentiret: tamen ut rerum suarum satageret, imprimis re Caesaris per conjurationem ac mox caedem Wallensteinii turbata, in Lusatiam irrupit, praemisso Friderico Duce Altenburgico, quem mox Arnhemius, et deinde Elector ipse cum robore exercitus secutus est. Budissinum praecipua Lusatiae urbs petebatur, cui Goltzius Caesareanus tribunus praeerat cum praesidio non contemnendo. Is se peti conspicatus dum remorando hosti in suburbium flammas injicit, conspirante forte in exitium vento, tanta repente ignium vis ac multitudo extitit,


716

ut grassante in proximas civium domos incendio, tota urbs miserabilii spectaculo deleretur magna strage hominum pecudumque. Ita ruinae urbis Saxoni deditae, Praefectus et praesidiarii cum sarcinulis, quae incendium evaserant, permissi excedere. Gorlicio dein et caeteris Lusatiae oppidis receptis, Elector Dresdam rediit, Arnhemio in Silesiam dimisso. Qui primo adventu, fusis ad Lignitium Caesareanis copiis, dum pro suo in Silesia arbitrio dominatur, spacium Electori Brandeburgico dedit, ut Francofurtum ad Oderam Joannis Bannerii rerum Suedicarum per Pomeraniam Directoris auxilio reciperet. Inde junctis inter se consiliis Sueci Crossenam, Saxonici Glogoviam majorem post brevem obsidionem capiunt. Inter haec duorum gregariorum militum non gregaria fides entuit. Capit erant a Saxonicis paulo ante pugnam ad Lignitium, ambo rei tormentariae periti. Itaque in obsidione Glogoviensi cum essent Caesarearum partium, jussi in urbem ac suos jaculari, ita tormenta atque machinas direxerant, ut globus innoxio semper cursu capita ac tecta obsessorum supervolaret. Qua demum re animadversa cum ad suspendium damnati essent, nihil territi, perfidis, inquiunt, et quicunque pretio magis quam fide castra sequuntur formidolosa mors sit. Nos Caesari jurejurando addictos, cum nullum aliud crimen, quam fidem sancte servatam habeamus, cur mori pudeat? Porro Saxones et Sueci ut Hungariae Regem ab obsidione Ratisponensi averterent, conjunctis viribus in Bohemiam movent, positisque apud Pragam castris, oppugnationem urbis ejus moliuntur. Sed illustri exemplo hic fortuna Caesaris eminuit, nam eodem die capta est Ratispona; Et Sueci Saxonesque a Lambojo et Colloredio Caesareis Ducibus Praga depulsi, ac e Bohemia omni exturbati sunt.

Inter haec Rex Poloniae Vladislaus cum apud Smolenscum urbem tota hyeme castra Moscorum obsedisset, tandem mense Martio ad extremam commeatuum penuriam hostes adduxit, adeo ut solam abeundi libertatem pacti, omnem castrorum ac militarem apparatum Regi relinquere debuerint. Deinde victoriam prosequendo cum universo exercitu abeuntes insecutus ipsam urbem Moscuam, caput Provinciae, petere instituit. Sed Moscos belli male hactenus gesti memoria, ac dein rerum necessariarum defectus, ne in ultimum discrimen omnia conjicerent, ad pacem postulandam compulit. Data pax in has conditiones. Ut Rex Polonus abstinere titulo ducis Moscuae, renunciaretque omni juri in illum Principatum, quod anno hujus saeculi decimo per libera Procerum Moscorum suffragia acquisierat; proinde Moscos jurejurando fidei sibi praestito absolveret. Et legitimum Moscoviae Ducem Michaelem Fedorovitium jam dominantem agnosceret. Contra ipse reciperet Ducatum Smolenscensem cum urbe Smolensco, et Provinciam totam Severiam, cujus amplitudo centum fere milliaria in longum, ac quadraginta in latum patet. Quae ducentos jam annos a Polonia et Lithuania avulsa sub continenti Moscorum jugo pene pro perditis ac desperatis habebantur. Pacem Moscovicam Turcica secuta est. Cum enim Moscorum maxime impulsu Imperator Turcarum bellum Polonis fecisset, re infeciliter gesta, ac demum pace cum Moscis composita, ipse quoque ar ma temere sumpta deposuit; Abatzio, principe Purpuratorum, quique a Moscis precio corruptus belli ejus praecipuus author fuerat, strangulari jusso. Sub anni finem duo Regis Poloniae fratres ex matre Constantia, obiere, Alexander natu minimus, annorum viginti et unius, paulo ante ex Italia in patriam reversus; Et Joannes Albertus Cardinalis atque Episcopus Cracoviensis, biennio Alexandro major.

Caeterum in Germania Ferdinandus Rex Hungariae post captam Ratisponam, haud diu feriatus, disperso exercitu varia


717

ad Danubium loca recuperat. Ibi contractis ad se Hispanicis atque Italicis copiis quas Ferdinandus Cardinalis et Princeps Hispaniarum, regendo Belgio destinatus secum adduxerat ex Italia, Nordlingam urbem obsidione circumvallat. Ev valido a Suedicis praesidio tenebatur, cujus partem paulo ante Hornius immiserat, jusseratque urbem ad extremum tueri, se in tempore auxilio futurum, neque fefellit. Nam conducto unum in locum exercitu quem ipse et Vinariensis divisum regebant, cum Legionibus Wurtenbergicis, et quicquid deduci poterat, contra Nordlingam castra cum Caesareis contulit. Diu dubitatum inter Suedicos praefectos an praelii fortunam experirentur. Hornii ac reliquorum fere sententia erat cunctando, et fugiendo pugnae aleam, frangere impetum ac primum ardorem Caesareanorum, qui cum deferbuisset, aut certe donec Princeps Hispaniarum, cum suis in Belgium discederet, rectius contra pauciores numero, languidioresque pugnaturos. Neque tanti aestimandam unius urbis jacturam, ut propterea summa rerum in discrimen projiceretur. Sed pervicit sententia Ducis Vinariensis, cum speciosa magis quam utilia in medium proferret, negaretque decorum Suedico et Protestantium nomini si paterentur, fidam urbem, cui tam sancte subsidium promisissent, in ipso prope conspectu, ab hoste intercipi. Ita, praelio decreto, magno animo in Caesareanos itum est. Nunquam lias toto hoc bello foediorem cladem Suedici accepere. Vinariensis dextrum, Hornius sinistrum cornu tuebantur. Cum igitur superata initio convalle aliquantulum feliciter pugnassent majore Caesareanorum vi repulsi post trium horarum spacium in fugam conjiciuntur. Accessit in ipso praelii ardore improvisa clades quae nutantem jam Suedicam aciem in ipsum mox exitium propulit. Munimentum Caesareani obtinebant loco editiore, ex quo crebris jaculationibus subeuntes impetebantur. Id Suedici summa vi aggressi cedentibus consulto Caesareanis occupaverant. Vix illi recesserant, cum momento munimentum subjecto infra sulphureo pulvere, incensoque in sublime cum omnibus superstantibus excutitur. Late eapatuit strages, cum vicina etiam, ac proxima quaeque corriperet. Post haec plane Suedicorum acies inclinari coepit. Et equitatus praecepta celeri fuga peditatum destituit. Qui omni ex parte a superantibus numero Caesareanis circumventus aut caesus, aut captus est. Fama est cecidisse duodecim fere millia, quorum dimidium rustici Wirtembergici fuere, in quos acriore, ut fit, ira victor miles desaevit. Capta sex millia, octoginta majores machinae, trecenta utriusque generis signa: dein impedimenta atque apparatus militaris universus. Gustavus Hornius Suedicae militiae ductor, una com Comite Cratzio Ingolstadii nuper praefecto, aliique magno numero tribuni ac Centuriones in potestatem victorum pervenere. Neque ipsis victoria haec incruenta extitit. Cecidere Octavius Aldobrandinus magnus Prior militiae Melitensis, et Sylvius Piccolomineus, ex illustri Piccolomineorum familia magnae exspectationis heros, praeter alios pregarios non paucos. Bernardus Dux Vinariensis desperata re Canstadam primo, dein Heilbronnam fuga evasit. Ejus temeritati acceptam calamitatem caeteri adscripserunt, qui a summo certamine abstinere, et interclusis potius commeatibus Caesareanos ad abeundum adigere, quod factu facillimum erat, suadebant. Par sine dubio Lipsiensi cladi, reddita clades fuit. Et mox Ferdinandus Rex exercitum dispersit, pars in Sueviam, Bavariamque, pars in Franconiam et Alsatiam ducta. Neque jam ulla urbs ausa resistere. Nordlinga mox, dein Heilbronna, Heidelberga, Herbipolis, aliaeque pene omnes in eo tractu urbes in fidem ac potestatem Caesaris vi aut voluntaria deditione rediere. Ita rebus ex animi sententia confectis Ferdinandus Rex rerum militarium


718

cura Matthiae Gallasio commendata, Viennam, Princeps Hispaniarum suo cum exercitu in Belgium concessit. Visitata in itenere Colonia Agrippina, ubi a variis Principibus, et Magistratu urbis regali magnificentia exceptus est. Ejus adventus res Belgicas Procerum inter se dissidiis ac diffidentia non leviter turbatas, statim erexit. Nam Rex Hispaniarum cum post defunctam Isabellam, Ducem Arescotanum ex primaria Belgii nobilitate attinuisset in Hispania, adhaec Principem Barbansnium aliosque nonnullos, Antverpiae custodiri jussisset, magus mox metus omnes invasit, Principesque Espernonius et Comes Henninius ex Belgio in Galliam profugiunt. Et correptis semel metu animis plurium fuga metuebatur, nisi Franciscus de Moncada, Marchio Aytona, qui interim Belgium gubernabat, proposito palam edicto, Regis nomine publicam omnibus securitatem fecisset; praeter eos qui jam aut conjecti in carceres essent, aut spontanea ipsi fuga erimen agnovissent. Caeterum haut multo post hi etiam dimissi sunt, revocatumque prius edictum, uno ramen ab hac gratia excepto Henrico Comite Montano, qui palam ad hostes Regis defecerat. Priusquam vero Ferdinandus Princeps adveniret, Aytona Trajectum tentaturus, Argentillam validam ad Mosam arcem, atque omni ad obsidionem sustinendam copia instructissimam bidui spatio in suam potestatem redigit. Praefectus praesidii liber cum suis ex pacto Trajectum dimissus properatae deditionis poenas capite luit. Hispani cum aliquo tempore apud Trajectum extructis munitionibus desedissent, tandem re infecta ob ingruentem hyemem aliaque castrorum incommoda recesserunt.

Mense Augusto Dusseldorpium improvisa clade graviter afflictum est, racta de coelo turri, quae pulverem tormentarium asservabat, qui repente incensus, convulsam ex imis fundamentis turrim in vicinum Rheni littus dejecit, miserabili strage hominum aediumque juxta adstantium, quae eo gravior fuit quia media nocte cunctis in quietem compositis inopinata advenit. Praebuitque speciem ruituri mundi, cum eodem temporis momento et stridor fulminis, fragor nubium et mota ex imis visceribus terra, disrupta tecta, trabes, parietes, denique sua cujusque domi calamitas, omnium oculos, aures animosque percellerent. Magnam vim pulveris fuisse tradunt. Neque defuerunt, qui somno non interrupto tantae calamitatis sensum transmisere. Sed hos sepultos magis quam sopitos dixeris. Centum fere mortales aut subita ruina oppressi, aut gravi aliquo vulnere afflicti sunt, aedificiorum pro spacio urbis damnum non leve extitit, cum nulla fere domus aliquam cladis partem non senserit. Prodigia quoque varii generis nunciata sunt. In Marchia Brandeburgensi sanguine et sulphure pluit, et infans sub aquis repertus est viginti vulneribus confossus. In Anglia terra movit, et duo flumina exaruere; rursum alia palus excrescentibus aquis ita intumuit, ut multa aedificia, subita inundatione abriperentur. Apud Dresdam in Albi flumine Canis marinus captus. Halae Saxonum in horto quodam suburbii vivarium in sanguinem commutatum, quod idem ante Lipsiensem ac Lutzensem pugnas evenisse commemorant. Haud multo post in Caenobio Hammersleben, prope Halberstadium, fons per integram noctem sanguine manavit, apud Hamburgum ac per Holsatiam multi pagi, atque ultra sex hominum, et quinquaginta pecudum millia aquis submersa. Mense Octobri natu major Daniae Princeps Christianus V. Magdalenam Sibyllam Electoris Saxoniae filiam in matrimonium duxit, celebratae cae nuptiae in magno Legatorum conventu Coppenhagae, regio apparatu. Obiere peridem tempus Fridericus Ulricus Dux Brunsvicensis sine liberis; et Joannes Fridericus Dux Holsatiae atque Archiepiscopus Bremensis; Et


719

Otto Ludovicus Comes Rheni, qui diu partem Suedici exercitus per Alsatiam, et vicinas regiones duxerat. Illi in imperio Legionum Otto frater successit. Galli quoque irritati matrimonio quod Dux Aurelianensis, frater Regis, paulo ante ex Belgio in Galliam reversus, cum Lotharinga jam pridem contraxerat, reliquam Lotharingiae partem nemine resistente in suam potestatem redigunt, Duce Carolo ad conquirenda a Principibus auxilia, in Italiam digresso.

Caeterum anni insequentis initium Gallis in Germania infaustum exstitit, amissa Philippopoli validissima ad Rhenum arce, quam anno superiore a Suedicis longa obsidione occupatam magna auri summa redemerant, arcemque belli, et horreum destinaverant, invitante loci situ, operibus et natura munitissimo. Caspar Bambergerus arcis illius nuper Praefectus tali eam stratagemate recepit. Selectos aliquot milites in morem agrestium vestitos, abditis intra vestimenta asciis securibusque praemittit in urbem qui venalia importarent, remanerentque per noctem in varia hospitia dispositi. Ipse dein cum idonea manu nocte fossas ac munimenta supergressus, loco ubi id arduum minus fore jam ante praesciverat, postquam valio potitus est, primam vigilum stationem obtruncat, inde cum auxilio eorum qui jam urbem intraverant portam unam effringit. Ita immissi continuo equites arcem capiunt et paucis qui resistere ausi erant interfectis, reliquos in deditionem accipiunt. Magna vis instrumenti militatis ac commeatuum inventa, praeter tormenta majora centum et triginta. Ita unica nocte nullo suo incommodo Caesareani recuperant, quod toto prope biennio a Suedicis partum erat, magno sumptuum ac temporis damno. Non multo post Augusta Vindelicorum, statim post cladem Nordtlingensem, a Bavaricis obsessa, atque ad extremam inopiae necessitatem redacta deditionem fecit. Fama est non abstinuisse quosdam ab humana carne. Satis constat carni equinae, felibus, canibusque et muribus pretium fuisse, adeo ut fame longe plures quam ferro aut vi hostium perierint. Novo dein praesidio Caesar Ottonem Henricum Comitem Fuggerum imposuit. Eodem pene tempore diversis exercitibus Ulma, Norimberga, Hersbrucca, Francofurtum ad Moenum urgebantur. Lambojus Coburgo Saxoniae Ducum sedi imminebat. Bernardus Dux Vinariensis refecto quantum licuit exercitu, ac Gallicanis aliquot copiis auctus Spiram paulo ante a Bambergero captam facile recepit. Dux Lunaeburgicus et Hassi redacta in potestatem Minda, Nyenburgum obsidebant. Ita flagrante adhuc ubique bello, quod Suedici novo apud Wormatiam conventu reparare omni ope nitebantur, tandem pax inter Caesarem atque Electorem Saxoniae emersit. Ea Leitomeritii primum, dein Pirnae studiosis tractatibus quaesita, demum Pragae in has conditiones conclusa est.

Bona Ecclesiastica meditata ante Pacem Passaviensem a Protestantibus occupata, vi transactionis illius, iisdem salva et intemerata nunc et deinceps semper permaneant. Immediato vero ante et post Transactionem Passaviensem a Protestantibus occupata, quotquot eorum anno 1627, 12 Novembris possederunt, eadem ad annos quadraginta quiete ac secure possideant, et si quid a nominato tempore iis per Catholicos ablatum sit, integre restituatur, exceptis bonis illis pro quibus ante praefinitum terminum lis mota, et in judicium Camerae Imperialis introducta fuerit. Pari modo Catholici quae ad 12 Novembris 1627. habuerunt, quiete retineant, et ablata fideliter iis restituantur. Status autem Politicus in iisdem bonis, item Electiones, Postulationes, Menses Papales ita uti dicto rempore in usu fuerunt utrimque serventur. Usus vero sessionis ac ferendi suffragium, vi eorundem


720

bonorum in conventibus quidem Provincialibus continuetur, in Comitiis autem Imperii interim intermittatur. Exercitium Religionis ita uti 12 Novembris 1627. fuit, inter Catholicos et Augustanos imperturbatum relinquatur, et occurrentes hoc in casu controversiae, per Judicium Imperiale Aulicum, vel Cameram Spirensem componantur. Durante hoc spacio quadraginta annorum, intraprimum decennium instituatur tractatus de pace universali ac perpetua, quae si intra id spacium confici atque obtineri non possit, tota nihilominus controversia in eo statu remaneat, in quo fuit 12 Novembris anno 1627. salva semper Caesaris suprema authoritate, ac jure controversiam illam moderandi. Archiepiscopatum Magdeburgensem Augustus Electoris Saxoniae filius possideat, et Christiano Wilhelmo Marchioni Brandeburgico dum vivit, quotannis inde duodecim Imperialium millia persolvat. Quatuor praefecturas ejusdem Archiepiscopatus Querfurtum, Gutterbok, Dama et Bork, Elector Saxoniae jure feudi ab Archiepiscopo Magdeburgenso obtineat. Episcopatum Halberstadiensem Leopoldus Wilhelmus Caesaris filius possideat; Et in Archiepiscopatu Bremensi Religionis Catholicae et Augustanae exercitium uti 12 Novembris anno 1627. fuit, permaneat. Libera Imperii nobilitas juxta transactionem Passaviensem Augustanae Confessionis exercitio libere fruatur. Civitates Imperiales quae interim cum Caesare aut Ducibus ipsius pactae sunt, in iisdem pactis permaneant. Caeterae pace Religionis gaudeant. Donaverdam Elector Bavariae Imperio restituat, quamprimum ipsi de sumptibus in bellum expositis satisfactum fuerit. In Regno Bohemiae, et caeteris Austriacis Provinciis, ersi Elector Saxoniae summopere urgeret, Caesar liberum confessionis Augustanae exercitium nequaquam permittere voluit. De Silesia et Lusatia separatis tractationibus conventum. Reformatio Camerae Spirensis ad generalia Imperii comitia, dilata, item Judicii Imperialis Aulici. Legati, et Oratores Principum Protestantium in Aula Caesaris degentes, ratione Religionis nulla molestia afficiantur. Electoratus Palatini maneat Maximiliano Duci Bavariae, et Lineae ipsius Wilhelmianae. Viduae tamen Friderici IV, Electoris dos relinquatur, et proscripti Friderici Filiis, si ad obsequium Caesaris redierint, dignum conditione eorum alimentum praestetur. Duces Brunsvicenses quater centena millia Imperialium Tillianis haeredibus assignata iisdem persolvant intra spacium octo annorum, ita ut primo anno in nundinis Lipsiensibus persolvant quinquaginta millia, cum pensione annua reliquorum, et ita consequenter. Ducibus Megapolitanis, si hanc pacem probaverint, ignoscet Imperator, eosque in statum pristinum restituet: Omnia loca ab adventu Regis Sueciae Gustavi Adolphi in Imperium anno 1630. Caesari, ejusque sociis ablata, quae adhuc in potestate Protestantium sunt: iis ad quos spectant, fideliter restituantur. Pro recuperatione caeterorum locorum, quae adhuc sunt in manu exterorum Principum Galliae, aut Sueciae, aliorumque qui Status Imperii non sunt, aut etiamsi sint tamen in hanc pacem non consentiunt; Elector Saxoniae et caeteri hujus pacis participes Caesarem omni ope juvabunt. Vicissim Caesar ac socii ipsius omnia a se occupata ab anno 1630. antiquis possessoribus atque in hanc pacem consentientibus restituent. Praeterea Caesar omnia bello Danico ab anno 1625. occupata et nominatim Wolfenbutelium et Nieuburgum antiquis Dominis reddat. Electori Brandeburgico si in hanc pacem consenserit investitura in Ducatum Pomeraniae dabitur. Omnes in hanc pacem consentientes vires et consilia jungent ut exterarum nationum hostiles exercitus, maxime Suedicus, ex Imperio amoveantur, via si fieri possit amica, alias bello ac societate armorum, et loca ab iis occupata prioribus Dominis restituentur. Philippiburgum in potestate


721

Imperatoris pro commodo Imperii permaneat. Captivi intra unius mensis spacium utrinque liberi dimittantur. Quibuscumque intra decem a publicatione et notitia dies hanc pacem recipientibus generalis offensarum oblivio sive amnestia conceditur, excepta causa Palatina et Bohemica, item aliquibus personis quas Caesar separatis literis expressit; quibus tamen per hoc ad Caesareae clementiae thronum via non praecluditur. Si qui Status jam ante, extra hanc pacem, cum Caesare separatim transegerint, id ratum inviolatumque permanebit, neque ex his conditionibus immutabitur, in dictam Amnestiam etiam recipiuntur nationes exterae, dummodo omnia hoc bello ab anno 1630. occupata prioribus Dominis restituant. Caesar retinebit exercitum et cum eo Elector Saxoniae caeterique in hanc pacem promittentes Principes ac Civitates copias suas conjungent, praestitoque Caesari atque Imperio novo sacramento, is de inceps Caesaris et sacri Romani Imperii exercitus vocabitur. Ex quo Elector Saxoniae partem, reliquum Caesaris Filius Ferdinandus III. Hung. et Boh. Rex, aut is atque ii quem aut quos Caesar deinceps nominabit, gubernabunt, atque adversus hostes Imperii et hujus pacificationis ducent, donec Imperio optata pax et cuique suum juxta hujus transactionis leges restituatur. Disciplina et leges militares, descriptio hibernorum, et praefectiones caeteraque incommoda bellica, pro durantis belli necessitate, ex aequo et bono, juxta sanctiones Imperii sancte et integre ordinabuntur. In stipendium autem militare quilibet Elector, Princeps ac status Imperii hanc pacem acceptans centum et viginti pensiones menstruas, intra hujus et insequentis anni spacium conferent eum in locum quem singulis supremus imperii Quaestor pro more designaverit. Caesar ex consilio et consensu Electorum generalem Imperii conventum quamprimum indicet, in quo reliqua belli administrandi ratio, communi omnium consilio definietur. Interim nemo ultra id, quam hac transactione placitum, contribuere tenebitur. Post conclusionem hujus pacis omnia foedera, uniones, et conventiones privatae huic paci contrariae corumque juramenta sint abolita. Imperator cum vicinis Dynastis, qui nihil adversus Imperium moliti sunt, pacem et amicitiam colet. Reliquos vero status Imperii obsequentes omni amore ac benevolentia, uti et illi vicissim Imperatorem debita fide, obsequio, et reverentia, omnes vero se tam Catholicae quam Augustanae Confessionis cultores mutuo amore, et concordia complectentur. Quae hic definita non sunt eorum declaratio ex sanctionibus Imperii petatur, quae si praesenti paci in aliquo articulo adversentur, ei tamen nulla ratione obstaredebebunt. Haec pacificatio inter Caesarem et Electorem Saxoniae privatim, pro toto Imperio inita, in nullum imperii aut status praejudicium aut exemplum cedat, quodque jam exprimente necessitate factum, deinceps non nisi in generalibus Imperii conventibus, ad quos ejusmodi tractatus spectant, persiciatur. Nihilominus haec pax, postquam ab Electoribus ac Statibus Imperii, aut majori eorum parte acceptata fuerit, pro communi atque inviolabili constitutione nunc et deinceps habeatur et reliquis Imperii sanctionibus inseratur.

In hunc ergo modum pace conclusa instrumentum quidem unum Caesari, alterum Saxoni, tertium Electori Moguntino ad Cancellariam Imperii deponendum traditur. Inter eos vero quos Caesar ab Amnestia excindendos censuit hi maxime fuere. Primo transfugae qui deserta Caesaris militia non impetrata missione hostium partibus accessissent. Deinde omnes Fridlandicae conjurationis participes. Praeterea multi Comites Lowensteinii, Erpacenses, Widani, Maximilianus Pappenheimius, Fridericus Hohenloicus, Hannovio-Muntzenbergici, Lichtenbergici, Isenburgo Budingenses.


722

Dux Wurtenbergicus, Fridericus Marchio Durlacensis. Comites item Oetingenses, et Ebersteinius Baro de Freybergh, Justingen et Oepsingen aliique nonnulli. Quibus nihilominus ad Caesaream clementiam ac gratiam aditus non praecluderetur, quamprimum desertis hostium partibus illum cum debita submissione, ac fide quaesivissent. Guilielmo Landgravio Hassiae beneficium Amnestiae oblatum, si de fide et obsequio in futurum sufficienter caveat, et in pacificationem praedictam sancte et serio promittat. His ita constitutis postquam Viennae et per Bohemiam Saxoniamque ac deinde in caeteris Imperii urbibus pax Pragensis publicari coepta est, variae mox urbes ejectis Suedicis praesidiis ad obsequium Caesaris rediere. Prima fuit Norimberga, dein Ulma Caesareanis exercitibus proximae. Francofurti apud Moenum res non sine sanguine peracta est. Cum enim ejus urbis partem quae trans Moenum est Joannes Vicethumius Tribunus Suedicus cum valido praefidio obtineret, neque inde vellet recedere, quantumvis a Magistratu rogaretur, qui jam ante cum Rege Ungariae, et Legato ejus Matthia Gallasio transegerat; tandem vi expelli coepit, primum quidem propriis Francofurtensium viribus, dein ope Gallasii et Lamboii cum parte Caesareani exercitus. Sed et Elector Brandeburgicus, et Guilielmus Vinariensis, et Georgius Lunaeburgicus, Duces, Pacificationi Pragensi subscripsere. Solus pene inter omnes Imperii Proceres Wilhelmus Landgravius Hassiae arma adversus Caesarem retinuit, sociavit que cum Bernardo Duce Vinarienso. Atque ad hos demum omnis in Imperio Suecorum societas pervenerat. Itaque nemo non existimabat illos quoque communi omnium consensui subscripturos, aut si id facere plane detrectarent, remedia in promptu fore, quibus aut ad pacem necessariam compelli, aut certe ex Imperio vi atque armis exturbari possent. Et jam fortuna ubique affulgebat, Rheno prope omni, et magna Imperii parte per diversos Duces recuperata. Elector quoque Saxoniae magno reducendae pacis desiderio cum Axelio Oxenstirna, et Joanne Bannerio Suedicae militiae supremo de conditionibus pacis avidissime tractabat. Caeterum fata Germaniae aliud volvebant, et Sueci a communi Protestantium pacificatione exclusi, quorum rem tantis incrementis auxerant, et amissione Regis sui, in eam fortunam, quantam unquam sperare poterant erexerant, multo magis ad instauranda arma incubuere. Eum in finem celebratis apud Stocholmium comitiis uti uni bello potentius insisterent, elapsas cum Polonis inducias, ad annos viginti sex, nempe ad undecimam mensis Julii diem, Anni 1657. continuant, confirmantque.

Stumdorffi inter Poloniae ac Sueciae Legatos conventum est. Polonicae Legationis Princeps erat Jacobus Zadzik Archicancellarius Regni, et Episcopus Cracoviensis; Sueci Pontum de Garde, Joannem Vrangelium, Oxenstirnam juniorem, et Abrahamum Udenhofium miserant. His a diversis Principibus conciliatores accesserant Claudius Memmius de Avaux e Gallia; Duglaius Comes ex Anglia, tum alii ab Hollandis et Electore Brandeburgico. Propositum quidem omnibus erat universali et perpetua pacificatione Poloniam Sueciamque componere. Sed quod Rex Vladislaus, et fratres ejus germani, titulo Regis Sueciae, et jure in id regnum abdicare se nollent, non nisi ad constitutum tempus induciae inire potuere, his maxime conditionibus. Primum ne durantibus induciis quicquam hostile aut Polonia in Sueciam, aut Suecia in Poloniam, subjectasque Provincias moliantur. Deinde ut Elbingam, Marieburgum, Dirsaviam, Bransbergam, Pilaviam aliaque loca occupata in Borussia, Regina Sueciae regno Poloniae restituar cum omni sacra supellectile templorum, item instrumento bellico, et actorum publicorum


723

archivis. In Livonia quidquid utraque pars possedit sub praeteritis induciis id quoque sub his possideat. Rex Poloniae condonet omnes offensas iis qui Regis Sueciae partes secuti sunt. Elbinga privilegia sua antiqua salva retineat, et Libertatem Religionis, templum tamen primarium seu Parochiale in usum Religionis Catholicae relinquat, et jusjurandum fidelitatis Regi et Regno Poloniae praestet. Si quis ex Civitatibus restitutis migrare et bona sua divendere velit, id ei durante triennio liceat. Exules Sueci securi in patriam redeant. Commercia utrimque libera sint, et navigatio Dunae fluvii ad portum Rigensem secura praestetur, et modus vectigalium servetur, qui ante hoc bellum fuerat. Pro injuriis circa confinia regnorum occurrentibus deligantur utrinque Judices qui eas dirimant. Durantibus his induciis agatur de pace perpetua, quae si non successerit, nihilominus induciae integrae maneant, et serventur. Pacta haec confirmentur decreto Comitiorum generalium regni Poloniae, ac ab Vladislao Rege, et Christina Regina et Administratoribus Regni Sueciae subscribantur. His ita pactis conventisque Sueci quidquid in Borussia occupaverant Regi Poloniae restituunt, et eo dein metu soluti ad instaurandum bellum Germanicum, ex quo illis magna virium pars per pacificationem Pragensem decesserat, incubuere. Caeterum opportune illis accidit ut per idem tempus Galliarum Rex Ludovicus (postquam jam diu ante inter ipsum et regnum Sueciae de mutuo foedere, certis conditionibus conventum fuerat) denuntiata palam hostilitate in Caesarem ac Regem Hispaniarum diversis exercitibus Hispaniam, Germaniam, Italiamque et Belgium pereret. Quod bellum quo deinceps ardore, quaque fortuna, et quanto rei Catholicae in Germania detrimento gestum sit, annis insequentibus narrabitur. Primam ejus belli calamitatem sensit Philippus Christophorus Elector Trevirensis, qui jam pridem ut Suedicam a se tempestatem depelleret, in partes ac praesidium Regis Galliae transiverat, invitis quidem Canonicis Metropolitanis et caeteris ejus ditionis Ordinibus, qui magis ad praesens Hispani Regis ex Belgio auxilium, Caesarique et Imperio affinem Principem adspirabant. Igitur mense Martio Hispaniensis Lucemburgi Gubernator, Comes Embdanus, cum Barone Metternichio, adsumpta ex vicinis praesidiis idonea militum manu, eaque navigiis imposita, secundo Mosella silentio vectus, Augustam Trevirorum improviso capit, paucis caesis qui ex Gallicano praesidio, initio ausi erant resistere. Elector ipse etsi multum repugnans, libertatemque suam et privilegia obtestatus, captivus Bruxellas primum, dein Gandavum, ac demum Viennam ad Caesarem abducitur, liberali ubique et honorata custodia habitus, Treviris sufficienti Hispanorum praesidio communita, revocatique extemplo et in locum priorem repositi, quos iniquitas et mutatio temporum inde expulerat.

Inter haec Elector Bavariae cum Maria Anna Ferdinandi Caesaris primogenita matrimonium Viennae celebravit. Junxit novos sponsos Cardinalis Dieterichsteinius in magna Principum corona, inter quos praeter ipsum Caesarem, Leopoldus Gulielmus Archidux, Albertus Dux Bavariae, Joannes Casimirus Princeps Poloniae, Wolfgangus Wilhelmus Juliae ac Montium Dux, Princeps Anhaltinus, dein Hispanicus, Danicus, Florentinus, Sabaudicus, Holsatusque Oratores eminebant. Nuptiis de more, regia magnificentia atque apparatu celebratis, Elector cum nova Conjuge in Bavariam revertit.

Per idem tempus adolescens quidam rusticanus in Borussia novum vitae periculum novo atque audaci remedio evitavit. Andreas Grunheide vocabatur, ex Grunwalda, qui locus septem a Regiomonte milliaribus distat, oriundus.


724

Is diu stomachi languore laborabat, atque ideo vomitionibus assuetus, cum aliquando pro more suo arrepto cultello, manubrium ejus in fauces immitteret, gulae ad vomitum stipulandae causa, cultellus forte e manibus elapsus, gulam profundius ingreditur; ac demum, etsiaegre, in stomachum ipsum descendit. Certe non erat officina haec quae ferrum concoqueret. Neque natura viam idoneam, qua se novus hospes ejiceret, praeparaverat. Igitur ancipiti malo, et haud dubie in exitium hominis vergenti, anceps quoque et strenuum remedium consilio Medicorum Regiomontanorum adhibetur, quod ejusmodi fuit. Aegro firmis asseribus fortissime alligato constrictoque, ne versando se, curam Magistri turbaret, (cum jam ante ad eliciendam ferri aciem medicamentum magneticum affectis partibus per dies aliquot applicuissent) Chirurgus paulo infra costas sinistri lateris, apta ad id novacula aperire corpus ad ipsum usque ventriculum coepit, tum pertentato eo, apertoque levi e vulnere cultellum extrahit. Aeger dein adhibitis fomentis, et debita curatione brevi plane convaluit. Cultellum restem miraculi, Rex Poloniae per idem forte tempus Regiomontem intrans, ad se recepit, dimisso medico suo Casparo Caraftio qui infirmum et qualitatem vulneris diligenter inspiceret, atque ad se referret. Eodem anno Cratzius et Schafgotsius Comites, et Tribuni Caesarei capitis supplicio affecti sunt. Hic conspirationis Wallensteinianae particeps, et conturbandae Silesiae praepositus: Ille suspectae primum fidei, dein manifestus transfuga ac desertor. Caeteri Fridlandicae conjurationis complices aut perpetuis carceribus mancipati, aut in exilium ejecti sunt.

Porro in Belgio Geldrienses praesidiarii, validissimum munimentum, quod superiore saeculo Martinus Schenkius, in Rheni divortio exstruxerat, improviso astu intercipiunt. Mille et quingenti erant, veterani pedires, qui silentio comparatis pontonibus navigiisque, intempesta nocte munimentum admotis scalis undique invadunt. Caesi omnes qui initio ausi erant resistere. Et Gubernator ipse, e somno exsiliens, sicut erat sine veste, fortissime dimicans occubuit. Amissi tamen opportuni munimenti nuncius graviter perculit Ordines Belgii confoederatos. Itaque negocium Orangio datum ut molesti inde Hospites quamprimum exturbarentur. Atque is mox praemisso Guilielmo Nassovio obsidionem omni ope instituit. Sed praesidiarii locum fortiter captum, pari constantia defenderunt, donec in annum usque insequentem, ferro atque igne et contumacia oppugnantium ad extrema redacti, necessitati cesserunt. Utrique egregiam laudem consecuti, hi quod ceperint, strenueque defenderint. Illi quod ad recuperandum nullam occasionem studiumque neglexerint. Per idem tempus, longorum bellorum indubitata appendix fames primum, deinde pestis invaluit. Utrumque malum e superiore Germania exortum facile se in reliquas provincias diffudit, tanta aliquibus in locis, atque in Alsatia maxime, rerum omnium penuria, ut multi ad nefandos atque abominabiles cibos compellerentur, pagis plerisque desertis exhaustisque, dum inquilinorum alios in exteras terras vitae servandae desiderium expulit, alios dira fames, aut ex novi victus insolentia orta contagio extinxit. Inter haec tamen longi etiam aevi, et supra mortalis spacii brevitatem diuturm exemplum Anglia protulit, si vera fama est. Is Thomas quidam Parrus fuit ex pago Alberbutio in Salopiae comitatu, anno 1483, sub Eduardo Rege genitus, et hoc demum anno defunctus, postquam annos centum et quinquaginta duos, admirabili sanitate et viribus corporis transegisset. Anno quarto supra centesimum adhuc procreationi liberorum suffecit, transivitque vigesimo supra centesimum, ad secundum matrimonium. Simplici victu, et lacticiniis potissimum sine ulla


725

medicorum opera usus. Vino ac cerevisia etiam crassiore, ac lupulo infecta semper abstinuit. Adeo natura vili et parabili sumptu in longum producitur, neque alibi facilius quam in hospitio sobrietatis seram et validam senectutem reperias.

Sub initium anni insequentis, qui fuit saeculi hujus sextus supra trigesimum, inter Electorem Saxoniae, et Joannem Bannerium Suedicae militiae supremum, postquam diu Elector de Suecorum e Germania discessu frustra transegisset, res ad arma deducitur. Et Suedici multo crudelius quam unquam alibi in ditiones Saxonis invadunt, occupato munimento Werbeniano, dein urbibus vicisque apud Havelam et Salam fluvios misere expilatis. Saxoni Melchior Hatzfeldius cum legionibus aliquot subsidio missus exultantem levibus victoriis hostem facile oppressit. Recuperata inde Havelberga, aliaque loca quae Suedico praesidio tenebantur, demum et Magdeburgum acri obsidione aliquamdiu constrictum in potestatem Saxonis pervenit. At haud multo post, ut incerta bellorum fortuna est, Bannerius aliquot millium e Suecia supplemento auctus Lunaeburgum invadit, inde Saxonicos apud Wittstochium assecutus, gravi clade profligat, et Werbenam usque compellit, relictis omnibus retro impedimentis ac rerum militarium apparatu. Mox cum Joanne Vrangelio, qui paulo ante Garcium in Pomerania Caesarianis abstulerat, Marchiam Brandeburgensem, quod Elector ille Pacificationi Pragensi subscripserat, expilationibus devastat. Inde transmisso Albi in Thuringiam copias infundit, et Erphordienses jam etiam ad pacem Pragensem spectantes, certis conditionibus in potestatem accipit. Non minor per Hassiam Westphaliamque ea aestate belli tempestas detonuit. Landgravius Hassiae Guilielmus diu an pacem Pragensem admitteret cunctatus, tandem ea repudiata et aliquot Suedicarum legionum auxilio confirmatus repente ad arma consurgit, Hannoviamque validissimum prope Francofordiam munimentum, ac jam poene a Caesarianis ad extrema redactum, pulsis inde oppugnatoribus obsidione liberat. Inde ipse rursum a majore Caesarianorum numero, Duce Getzio, in Westphaliam ac Phrisiam repulsus magnis exactionibus provinciales exhaurit; Getzius interea totam prope Hassiam hostili more perpopulatus, et mox inde in Westphaliam regressus, Paderbornam ac Susatum subita vi ad deditionem cogit. Tremoniadem, et Wetla, et Hammonia ejectis Hassicis praesidiis eundem casum subiere. Dum haec in Saxonia et Westphalia geruntur, Rex Hungariae Ferdinandus cum potissima Imperialis exercitus parte Rheno ac Mosella superatis, variis locis, ac diversis Ducibus Galliam aggreditur, evulgato ac praemisso scripto quibus hostilitatis illius causas longe exposuit. Quarum hae erant praecipuae, quod Rex Galliae contra nuperam Mantuani belli pacificationem Ratisponae conclusam cum Caesaris et Imperii hostibus colluderet; quod Regem Sueciae, et Duces ipsius armis, pecunia, militibus commeatuque juvaret. Quod urbes Imperii aut invaderet ipse, aut ab hostibus auro redemptas suis praesidiis confirmaret, magno libertatis Imperii praejudicio, cui haec exterorum Regum, ac Principum molimina semper suspecta fuerint. Et sane per idem tempus Dux Vinariensis Gallicis auxiliis suffultus, Tabernas Alsaticas, Princeps Condaeus Dolam in Burgundia premebat. Tabernarum praesidio Mulheimius Chiliarcha praeerat, qui re ad extremum deducta, honestis tandem conditionibus deditionem pactus est. Dolae obsidio partim interpositu Helvetiorum, partim Caroli Lotharingiae Ducis adventu soluta. Ex alters Galliae parte qua Belgium spectat, Ferdinandus Cardinalis ac Gubernator Belgarum haud segnius bellum movit, infuso in Picardiam exercitu, qui Capella, Corbeja, Castelleto aliisque


726

nonnullis locis facile occupatis, ad ipsam prope Parisiorum metropolim duce Joanne Verdano copias ac terrorem pertulit. Caeterum Rex Galliarum Ludovicus, tot undique invadentium hostium strepitu excitus, evocata omni prope nobilitate in Picardiam progressus, Corbejam et alia nonnulla oppida recuperat. Inde Hispanos in Belgium et hiberna rejicit, Caesarianos duce Gallasio justo cum exercitu Galliam ingressos fame ac rerum omnium penuria, quam ipsi populando effecerant, iterum in Germaniam trans Rhenum compulit, redactis ad tantam paucitatem legionibus centuriisque, ut justo praelio majorem cladem accipere non potuerint. Sed non exercitum modo, verum et omnes circa Rhenum regiones ingens sub id tempus fames afflixit, ut non villae tantum pagique sed urbes etiam dilapsis passim incolis desererentur.

Inter haec Caesar per pacificationem Pragensem pacata utcunque Germania, simul curis et aetate fractus, ingravescente indies valetudine, de successore Imperio coepit prospicere. Itaque comitia creando Regi Romanorum Ratisponam indici jubet, eo praeter Caesarem, Filiumque Ferdinandum, Electores, Moguntinus, Coloniensis et Bavarus, dein Legati Saxonis et Brandeburgici advenere. Trevirensis in custodia habebatur. Aderant praeterea Anglicani, Poloni, Tartarici aliorumque Principum Oratores alii aliis ex causis. Porro Caesar coram Electoribus praesentibus legatisque absentium causam conventus illius prolixe exposuit: Summa orationis erat, Quoniam ipse sub gravi hactenus Imperii et curarum onere, ad eam paulatim virium ac valetudinis imbecillitatem pervenerit, ut haud diu amplius tanto ponderi ferendo par esse possit, cupere atque optare ut Electores sibi de socio laborum, Imperio de Rege Romanorum provideant; Id ad sui non minus solarium ac levamen, quam Imperii stabilimentum ac tranquillitatem pertinere, cui nihil luctuosius accidere possit, quam ut hoc turbatissimo statu, sine Rectore ac capite relinquatur. Porro diu dubitari non posse, quis ad id fastigium evehendus sit, cum sibi Deus immortalis Filium dederit, jam Hungariae et Bohemiae Regem, ita institutum a teneris, et quasi inter regna et gubernacula natum, ut ad tanti muneris dignitatem idoneis virtutibus sustentandam nihil desiderari possit. Dedisse illum jam ante biennium specimen virtutis ac felicitatis suae, caeso apud Nordlingam Suedico exercitu, qua victoria tota pene Germania ad obsequium fidemque Imperii redierit. Ab eo tempore Imperialis militiae regimen feliciter inchoatum, adhuc dum pari prudentia gerere. Addidit deinde aliqua de Pace Pragensi per Imperium recipienda, utque de Universali tandem pace ac tranquillitate, Electores in commune consulerent, enixe rogavit. Post haec Electores habitis inter se aliquot consultationibus, et demum accepto a Senatu populoque Ratisponensi fidelitatis ac securitatis jurejurando, ad eligendum novum Caesarem procedunt. Summo mane omnes habitu Electorali induti, hoc ordine ad Ecclesiam Cathedralem profecti sunt. Primo Moguntinus et Coloniensis, post hos Rex Bohemiae et Bavarus, postremo Saxonis et Brandeburgici Legati. Mox sacro missae officio de Sancto Spiritu solemniter celebrato, in vicinum atque ad id exornatum sacellum Electores prodeunt. Ibi concordibus omnium suffragiis Ferdinandus III. Rex Hungariae Bohemiaeque in Regem Romanorum eligitur. Paucos deinde post dies Archiepiscopus Moguntinus inter solitas sacrificii ceremonias consueto more inaugurat. Quibus omnibus magnifico apparatu absolutis ne quid ad tantae dignitatis complementum deesset, sub initium anni insequentis novi Regis conjux Maria Hispanica, iisdem prope ceremoniis in Romanorum Imperatricem initiata est. Utraque inauguratio regio convivio excepta, et


727

dein omni ludorum genere, ac triumphalium ignium festivo apparatu finita est. In medio comitiorum aestu Electori Bavariae ex Maria Anna Austriaca filius nascitur Ferdinandus Maria. Cui mense Novembri per Episcopum Frisingensem sacro fonte expiato, nomine Caesaris, Albertus frater Electoris, sponfor adstitit.

Sub idem tempus munimentum Schenckianum diuturna obsidione ad extrema redactum in potestatem Hollandorum rediit, Pauci ex omni praesidiariorum numero superfuere, maxima parte ferro aut fame, aut alio morbi genere interfecta. Graviores turbae eodem anno apud Leodium exortae sunt. Quarum haec fere initia fuere. Duo et viginti Commissarii, ab annis fere ducentis traducto more, triginta Duumviros eligendis Civitatis consulibus deputabant, ad annum fere hujus saeculi tertium, cum Princeps Ernestus, corruptelis Commissariorum mederi cupiens, formulam hanc immutavit, transtulitque potestatem eorum in populum, qui in tres ac triginta tribus distributus est. Sed frustra moderationem in multitudine requiras, quam in paucis non inveneris. Nam mox vulgus suapte natura discors ac seditionsum, ubi coli ambitu Patriciorum coepit, insolenter ac turbide agebat, trahendo in se regalia Principis, mox in factiones ac sectas scissum magno semper strepitu annua Consulum comitia permiscuit. Igitur Princeps Ferdinandus ut majoribus malis occurreret, authoritate Caesarea, Comitia Consularia rursum a populo ad Commissarios transtulit, permansitque ea mutatio ad annum hujus saeculi vigesimum nonum, quando iterum populus prioris potentiae dulcedine illectus, suis suffragiis novos Consules elegit. Eamque deinceps consuetudinem annos aliquot obtinuit, non sine ingentibus ac anniversariis seditionibus. Urbs autem in duas praecipue factiones dividebatur, Chiroutiorum, ac Grignoviorum. Illi primores Civium erant, Patricii plerique et literati; Hi e vulgo, sed plerumque numero ac viribus superiores. Unde factum ut superantibus suffragiis plebeii semper Consules, ut quisque maxime promptus ac popularis erat renunciarentur, praeteritis primoribus ac honoratissimis quibusque ad Magistratum illum antehac evehi solitis. In eo urbis atque animorum statu hoc anno Joannes Verdanus cum Legionibus aliquot Caesaris ac Principis Electoris ditionem Leodiensem ingressus, recipi ibidem in hiberna postulavit, dumque in abnuentes vim atque arma molitur, illi majore numero animoque oppugnantes rejiciunt. Ita internis simul externisque motibus concussa civitate, Ferdinandus Belgarum Gubernator misso Leodium Marchione Ledano, Caesar vero Joanne Ludovico Comite Nassoviae Hadamario, ut rem quam aequissimis mediis ad quietem deducerent, laborarunt. Uterque egregio apparatu, et multo cum honore acceptus, mandata sua Consulibus ac Senatui exponit; eorum summa haec erat: ut depositis inter se simultatibus in officio erga Caesarem ac Principem suum perseverarent, ad eamque rem arbitros se ac mediatores offerebant. Leodienses actis primum enixe gratiis respondent; nullam in se officii partem Caesarem, aut Principem desideraturum, si antiqua ipsis privilegia inviolata permaneant, neque extraordinariis exactionibus, hibernis, aut hospitiis militum premantur. Census vero suos ad eum modum velle dependere, qui anno superioris saeculi quarto et nonagesimo praescriptus sit. Quod autem hoc anno nihil in medium conferre possint, Joannem Verdanum in causa esse, qui totam patriam hostiliter populando inaestimabili damno civitatem affecerit. Dum haec apud Leodium geruntur, Georgius Ragotsius Transylvaniae Princeps, cum Isthuano Betlenio, Gabrielis Bethleniifratre, inimicitias primum, dein bellum habuit. Bethlenius modicis a Turca auxiliis instructus semel atque


728

iterum gravi clade prostratus in Thraciam rejicitur. Denique res amicorum ope componitur: eo facilius quod Bethlenius nullum a Turcis auxilium sperare poterat. Qui tum in bellum Persicum intenti omnes eo vires contulerant. Trecenta bellatorum millia tunc Amurathes Imperator adversum Persas in Armeniam eduxerat, caesoque et profligato Persico exercitu, Rovanum nobilem apud mare Caspium urbem cum Provinciis adjunctis in potestatem redegerat. Caeterum Turcis major in vincendo et capiendo gloriae cupiditas, quam cura in conservandofuit. Mox enim, ut Amurathes Constantinopolim rediit, quidquid superiore expeditione Persae amiserant, brevi compendio recuperavere.

Obiere eodem anno Joannes Albertus Dux Megapolitanus, et Augustus senior Brunsvici et Lunaeburgi Dux. David item Herlicius hujus aevi Astrologus. Sed apud Regiomontem in Borussia novus et fanaticus propheta, dignas sceleribus suis poenas extremo vitae supplicio luit. Joannes Adelgreiffius nomen homini fuit, et se Deum Patrem esse profitebatur, utque imperitae multitudini fidem faceret, variis in aere et caelo praestigiis ope haud dubie mali Daemonis patratis, oculis incautorum illuserat. Callebat Hebraice, et Graece, et Latine, tum Polonice, Lithuanice, et Churlandice, etsi non singulas aeque prompte. Habitu vili ac dementissimo, adspectu etiam tetriore fuit, et ex quo non Deum aut semideum aliquem, sed scurram magis, aut e trivio nebulonem cognosceres. Igitur delatus ad Magistratum, atque in custodiam datus, postquam praeter has imposturas et veneficia, variorum praeterea adulteriorum reus cognoscitur, ad mortem damnatur. Quam ille nullo signo formidinis, vultu laeto atque hilari adiit, identidem affirmans adstantibus se tertia post die a mortuis resurrecturum. Cum ad locum supplicii perventum est, neque ab illis persuasionibus homo vecors, ad sanitatem mentis revocari posset, carnifex concitando terrori, omnia muneris sui instrumenta, ante oculos jam morituri, de industria coepit explicare. Sed ille haec omnia velut puerilia terriculmenta risu excepit. Tandem carnifex, nulla amplius poenitentiae spe, jussa exsequitur, hominique cervices abscindit, et truncum in rogum ad id praeparatum conjicit, flammis absumendum.

Initio anni trigesimi septimi mense Februario Caesar Ferdinandus II. Ratispona Viennam reversus, et jam pridem debilitate, ac mala corporis valetudine afflictus, integris sensibus, et magna in Deum pietate, ex hac vita excessit, anno aetatis quinquagesimo nono. Princeps omnibus Regiis virtutibus ornatissimus, sed pietate ac Religione nulli ante se Caesarum fecundus. Nihil magis in omni vita optavisse dicitur, quam ut suis in provinciis, ac tum toto Imperio antiquae Religionis verum decus, et cum eo stabilem ac firmam pacem reduceret. Visus est proptereanon semel, sese ac totam Augustissimam Domum, in extremum discrimen projicere, quod tamen mira Dei providentia semper evasit. Amicos et Religiosos praesertim dilexit tenerrime. Inimicis atque adversariis suis etiam infestissimis, saepe gratiam et veniam obtulit, redeuntesque amantissime excepit et majore quam si nunquam pec cassent benevolentia complexus est, adeo ut vulgo jactaretur ad magnitudinem amicitiae Caesaris praestare prius offendisse. Hostes, quorum in omni vita quamplurimos habuit, eodem plane affectu prosecutus est, neque ulli eorum unquam maledixit, saepe auditus in familiari colloquio, si quis in hostem acerbius dixisset, reprehendere et castigare imprudentiam cavillantis, et sermonem alio divertere. Munificentia et Clementia in eo tantae fuerunt, ut quibusdam modum excedere videretur, quorum tamen judiciis nihil movebatur, ratus proprium Principis munus esse quamplurimis benefacere. Laborum atque occupationum omnino patientissimus fuit, saepe dicere


729

solitus id se maximum a Deo beneficium accepisse, quod in tanta negociorum multitudine, labores amaret. Venatione ad necessariam corporis exercitationem, Musica ad oblectationem animi frequentissime utebatur, Castitatis et continentiae cultor praecipuus fuit, cum nulla unquam etiam Principe foemina locutus, nisi teste tota aula, aut si res secretum exigeret, ipsa saltem Augusta conjuge in colloquium advocata. Sed haec, aliaque quibus id institutum est prolixius memorent. Natus est anno superioris saeculi septuagesimo octavo in Stiria, patre Carolo Archiduce, Ferdinandi I. Caesaris fratre, matre Maria Duce Bavariae. Anno saeculari, mortuo jam dudum patre, Mariam Annam Wilhelmi Ducis Bavariae filiam, in matrimonium, et ex ea sex liberos accepit, anno 1604 mense Maio Christianam, 1605. Joannem Carolum, 1608. Ferdinandum jam Caesarem, 1610. Mariam Annam Maximiliano Electori Bavariae, et 1611. Caeciliam Renatam Vladislao Regi Poloniae nuptam, denique anno 1614. Leopoldum Wilhelmum, qui nunc pro Rege Hispaniarum Belgio praesidet. Caeterum uxorem et duas priores proles ante Imperium amisit. Deinde sexto viduitatis anno ac jam Caesar, Eleonoram Mantuae ducem secundis nuptiis duxit. Mortuo Caesari per omne Imperium, et vicina Regna, Constantinopoli quoque permissu Amurathis, ab Oratoribus Principum Christianorum regio apparatu parentatum est. Porro mors optatissimi Principis, etsi in eo Imperii statu, flagrantibus adhuc bellis, bonis omnibus funestissima accidit, tamen publicum dolorem magna parte abstersit, successor parentis filius Ferdinandus III, non patriarum modo ditionum sed virtutum etiam et gloriae haeres, quarum praesidio etiamnum onus Imperii et curarum paribus humeris sustentat.

Paulo ante mortem Caesaris Bannerius Suedicae militiae supremus Praesectus, etsi media hyeme, oppressis aliquot Saxonicis Legionibus Torgam subita vi expugnat, Inde ad obsidendam Lipsiam toties hoc bello captam receptamque ones vires convertit. Sed labor hic opinione ejus major, atque irritus ad extremum fuit. Praeerat urbi Transdorfius tribunus cum valida Praesidiarior um manu, jusseratque Elector Saxoniae ut quam fortissime defenderetur, sese in tempore auxilio affuturum. Neque spem fefellit eventus. Urbi septimanis aliquot strenue defensae adfuit in tempore Elector cum Hatzfeldio et Caesareanis Legionibus. Ita depulsus inde Bannerius re infecta Torgam retrocedit. Eam urbem probe munierat, et comportato undique frumento in longum providerat, donec Caesareanorum majore numero, (nam Hertfeldio interea Gallassius et Gelehnius accesserant) inde etiam cum clade expellitur. Paulum dein apud Landsbergam commoratus in Marchiam Brandeburgensem abit, ibi cum Joanne Vrangelio qui nov as ex Pomerania copias adduxerat, conjungitur. Fugientem Caesareani cum omnibus viribus insecuti intercepta Landsberga in ipsam porro Pomeraniam persequuntur. Ibi tentato frustra Anclamio Tripsecium deditione, Wolgastum vi capiunt. Inde Duce Bredavio, tribuno Caesariano, extractis quas Sueci demerserant, navibus, in Usedomiam insulam penetrant, atque omne Suedicum praesidium ejiciunt. Haud multo post Damminum non invalida Pomeraniae urbs, per Goltzium Caesarianum, et Vichethumium Saxonicum Ducem expugnatur. Lunaeburgum, Hallas, aliasque in interiore Saxonia urbes, alii duces recuperant. Ita hoc anno Suedica per Germaniam potentia plurimum accisa, atque in extremum maris Balthici angulum rejecta, tribus adhuc oppidis Anclamio, Stetino, et Stralesunda sese aegre sustinuit.

Per idem tempus Joannes Verdanus e Gallica expeditione redux, Ehrenbreitsteinium apud Rheni et Mosellae confluentes validam arcem et inviam accessu, circumfusis eminus Legionibus,


730

quae commeatum inferri obsessis prohiberent, fame tandem ad deditionem coegit. Caesae fugataeque apud Montaburium Hassicae aliquot centuriae, quae commeatum apportare laborantibus nitebantur. Ita ad extrema malorum redacti Galli arcem Electori Coloniensi honestis conditionibus dedunt. Subinde Bernardus Dux Vinariensis cum suis et Gallicanis aliquot Legionibus expugnata Lonvillea, aliisque in Burgundia locis Rhenum supra Argentoratum trajicit, eo audacius quod potissima Imperialium copiarum pars procul inde in Saxoniam recesserat. Vinariensi, cum iis quas apud Ehrenbreitsteinium habuerat copiis, Verdanus obiam proficiscitur: Inde Lotharingicis et Savellianis Legionibus confirmatus, iteratis aliquot conflictibus Vinariensem iterum trans Rhenum in Burgundiam rejicit, et pontem cujus capita ingentibus munimentis firmaverat, dejectis inde Gallis suae potestatis facit. At felicior Vinariensi repulas, quam victoria Verdano suit, nam ille in opulentam Delspergensem vallem, faucibus incolarum incuria neglectis penetrans liberalia hiberna habuit: huic Brisgovia, sterilesque Hernicii saltus et deserta Sueviae, in praemium gloriae simul et stipendium obtigere. Porro apud Leodienses graves turbas caedes Consulis Sebastiani Ruellii convicit. Is Gallicarum haud dubie partium, a Conite Warfusaeo, una cum Abbate Mausonio, et aliis quibusdam ad prandium invitatus, sublatis epulis in aliud conclave deductus, multis vulneribus interficitur. Ea re statim vulgata fit ingens civium concursus, mox aedes Warfusaei circumdatae, et quoniam milites aliquot introduxerat, vi expugnatae. Caesi militum plerique, Warfusaeus extractus in publicum, et frustra illatam Consuli necem defendens, foedum in modum, manibus ac telis furentium discerpitur. Ruellius velut publicae salutis victima celeberrimo funere elatus est. Deinde in authores et conscios caedis acerrime quaesitum, tanta vulgi acerbitate ac licentia; ut delatum a Bartholomaeo Rulando defuncti Consulis affine, Theodorum Fleronium Senatorem et Scabinum Leodiensem, plebs non expectato decreto magistratus, ex carceribus extraxerit, productumque in forum, et glande plumbea trajectum e furca suspenderit. Additi deinceps Consulibus custodes sex Lanceariorum, et quindecim sclopetariorum, paria. Sed exacerbatis semel civium animis, atque in diversa distractis consopitae ad tempus turbae atrocius deinde erupere.

Eodem anno Ordines Belgii confoederati recuperato ut supra diximus munimento Schenkiano, Bredam quam ante annos duodecim Spinola, longa iis et difficili obsidione eripuerat, multo minori tempore, et paucioribus impensis recipiunt. Mense Octobri honestis conditionibus deditur: Praesidiarii qui adhuc supererant mille et octingenti cum impedimentis, armisque et sonantibus tubis Mechlineam dimissi. Religioni quoque Catholicae abunde consiltum, sed mox ex levi suspicione, quod nocte januis obseratis festivitatem S. Catharinae magno numero congregati Catholici celebrarent, promissa iis securitas violatur, et solemnitates ejusmodi sacrorum prohibitae, ac plerique eorum urbe pulsi sunt. Caeterum Ferdinandus Cardinalis, Gubernator Belgarum frustra tentata Bredae liberatione Venloam primo, dein Ruraemundam intercipit, et duarum urbium accessu unius damnum, cujus tamen permutationis Hollandos non poenituit, restaurat. Qui eadem fortuna in Africa usi, celeberrimum Guineae propugnaculum quod Minam, vocant, Hispanis eripuere. Triduo continuata oppugnatione terra marique praesidiarii ad deditionem coacti sunt, et data fide liberi inde ad Insulam S. Thomae quae Aequatori subjacet, transvecti.

In Polonia cum jam biennium prope Rex Vladislaus de ducenda uxore cum Regni Ordinibus deliberasset, atque in


731

ejus Matrimonii spem tres praecipue, Principes virgines proponerentur. Caecilia Renata, Ferdinandi II. Caesaris flilia, Aloysia Maria Nivernensis in Gallia ducatus haeres, et postremo Filia Friderici Palatini: Sed haec propter diversitatem Religionis facile respueretur, in Nivernensem vero omnium pene Procerum suffragia inclinarent, Rex tamen praetulit Austriacam, et mox finitis Comitiis dimissi Legati. Princeps Casimirus frater Regis, Joannes Lipsius Episcopus Culmensis, et Gaspar Dinossius Palatinus Sieradiensis, qui sponsam Regiam in Poloniam deducerent: Et Dux Georgius Ossolinskius, Palatinus Sendomiriensis, qui in finibus Poloniae adventantem Regis nomine exciperet. Sub finem Augusti mensis comitante Claudia Medicaea, Leopoldi Archiducis vidua, caeterisque Polonicis Legatis Sponsa in Poloniam discessit, et insequenti mense Varsaviam appellens ab Archiepiscopo Genesnensi Regi desponsata, ac solenni ritu inaugurata est. Inter Regiarum nuptiarum apparatum seditio magis quam bellum a Cosaccis exortum est. Illi, ut supra memoravimus, expediti et levis armaturae milites in finibus Poloniae apud ripam Boristhenis, arcendis Tartarorum ac Turcarum incursionibus perpetuo excubant. Sed tunc, ut fit, ocio insolentes ipsis Polonorum Procerum ditionibus infesti erant. Neque minis terrebantur genus hominum militare, atque assuetum latrociniis. Igitur ad coercendam licentiam Stanislaus Conjecpolsius supremus militiae praefectus jussu Regis, ad Boristhenis et Samarae confluentes novum propugnaculum aedificat, eique tuendis operariis ducentorum Germanorum praesidium imponit. Id praesidium Cosacci subita vi coorti interficiunt, operariosque disjiciunt. Quare Conjecpolsius priusquam se rebelles majoribus copiis confirmarent, Nicolaum Potoccium, Palatinum Braclaviensem ad eos cum valida manu ablegat. Is magna celeritate usus, cum uno alteroque praelio profligatos in oppidum Borovitiam compulisset, commeatu ad sustinendam obsidionem destitutos, eo adegit, ut Ducem suum Paulucium paulo ante rebellionem electum, cum quatuor primoribus ipsi captivum traderent. Caeterum datam captivis impunitatis fidem insequentis annicomitia non probavere. Dux Paulucius una cum sociis supplicio capitis affectus est. Inter haec Cantimirius Tartarus celebris inter suos miles, cum magna clientum et popularium manu ex Tauricae Chersonesi angustiis, in laetiores moldaviae campos transiit, eoque novas in dies colonias transferebat, bonitate soli facile barbaros alliciente. Neque impediebat Turcarum Imperator Amurathes, Moldaviae Dominus, suis in ditionibus novos hospites, propterea quod eorum transitu multum potentiae vicino Tartarorum Principi decederet, atque ipse gentem acrem, atque assuetam latrociniis, ad subitas in Hungariam, Transylvaniam, et Poloniam irruptiones, promptam atque expeditam haberet. At magnus Tartarorum Princeps, (quem Chamum vocant) potentiam suam-in hunc modum imminui, et Tauricam habitatoribus destitui aegre ferens, collectis copiis in fines Moldaviae adversus Cantimirium proficiscitur. Eumque secundo praelio profligatum, et transmisso Danubio in campos Dobrucenses profugum persequitur: donec Amurathes ut suis impendentem finibus tempestate mature sedaret, evocatum ad se Cantimirium interfici et reliquos inde Tartaros in Tauricam reduci jussit. Ita Princeps Tartarorum re praeclare gesta cum suis in Tauricam reversus est. Pauci tamen ex sociis Cantimirii, et primores transfugarum, dum neque Principi suo, neque Amurathi ob caedem Cantimirii confidunt frustra implorato Polonorum patrocinio, tandem coacti in fidem Turcarum confugiunt. Datae postulantibus sedes. Sed mox praecipui ex iis tredecim, una nocte necati sunt, pari Turcarum


732

levitate et in recipiendis, et in puniendis transfugis.

Caeterum Turcis per hos motus arx Tanas sive Assow a Moscovitis erepta est. Sita est ad ostium Tanais fluvii, ubi in Maeotim paludem infunditur, oportuna admodum ad continendos in officio Tartaros Tauricanos, cohibendosque Moscos, ne in Maeotim paludem atque inde in Pontum Euxinum iraticam exerceant; Quare cum Imperator Turcarum ad recuperandam illam, classem atque exercitum instruxisset, repente exorto hoc Tauricano bello, omisso priore proposito, huc vires atque animum intendit.

Obiere eodem anno Boguslaus Dux Pomeraniae, ultimus ejus familiae quae ditionem illam per annos septingentos obtinuerat, et Guilielmus Landtgavius Hassiae relicta vidua Amelia Elisabetha, et Carolus Mantuae et Nivernensis Dux; Et Victor Allobrogum duobus filiis relictis, uno sex, altero quatuor annorum, quorum tutelam praeteritis fratribus Principe Thoma, et Mauritio Cardinale, Uxori suae Regis Galliae sorori testamento commendavit. Quae res atroci dein, et exitiali bello causam praebuit. Media aestate Ferdinando III. Caesari, Viennaefilius nascitur, cui ab Episcopo Viennensi sacro Baptismatis fonte expiato nomen inditum Philippus Augustinus. Porro Polonii in Hungaria decessit e vita Petrus Pasmannus Cardinalis, et Archiepiscopus Strigoniensis, vir literarum ac virtutum claritudine insignis, Studiorum vero et Ecclesiastici decoris eximius cultor, in quam rem multa per omnem vitam aureorum millia liberaliter effudit, prudentissimus sacri patrimonii dispensator.

Media hieme Legiones aliquot Hassicae Geisecam ac dein Susatum subita irruptione expugnant. Non minus Caesariani in Pomerania per concretum glacie pontum in Rugiam insulam penetrare connixi, post unum alterumque conatum, a Vrangelio Praefecto Suedico, qui transitum hunc idonea manu asservabat, repulsi sunt. Felicius multo Glitzingius Brandeburgicus Tribunus Garcium, ob Oderae trajectum commodum oppidum, subita vi ac corona invadit, caesis insuper ducentis fere quos e Stetinensi praesidio, Bannerius subsidio laborantibus miserat. Idem munimento ad Warnemundam accidit. Id in ostio Rostochiano haud procul littore situm ductu Vicethumii Saxonici Tribuni ex pugnatum est; Cecidit inter primores Vicethumius ipse, strenuus et expertae virtutis miles. Inter haec annona et commeatus Caesarianos, in regione tot exercitibus pressa, defecerat. Simul Bannerius conventu apud Stocholmiam celebrato, et expeditis libero mari commeatibus, non sustentandi modo, sed etiam augendi emendique militis, qui sola victus copia liberaliter praebita passim a Caesareis transfugiebat, facultatem habuit. Ergo transfugis hostium, et domesticis e Suecia supplementis, brevi exercitum viginti amplius millium eduxit. Mox recuperato Garcio, Wolgastum dein ac Daminum uno tempore arcta obsidione circumvallat, nullo jam amplius Caesareorum metu, quos ultima rerum omnium egestas brevi Pomerania ejecit. Ita Gallassius reducto exercitu cum aliquamdiu in Saxonia apud Havelam atque Albim substitisset tandem sub exitum anni, dubia socicrum in se voluntate, simul diuturna penuria plurimum imminutis copiis, ad reficiendas illas in Bohemiam recessit, atque ibidem per hiberna deposuit.

Per idem tempus Hassi pactis brevibus induciis, et vix absolutis Paderbornam nocturna aggressione per insidias intercipiunt. Sed brevem sociorum fortunam Palatini liberi suo infortunio luerunt. Carolus Ludovicus, et Rupertus fratres Palatini, Avunculi Caroli, Angliae Regis aliorumque Principum auxiliis instructi exercitum non contemnendum collegerant, destinata novi belli sede Meppena, quam a Suedicis multo auro


733

redemptam suo ipsi praesidio instruxerant, magnamque frumenti ac bellici apparatus vim ad gerendum simul sustinendumque bellum, prout fortuna dedisset, comporatverant. Eam igitur urbem jam ante a Suedicis magnis operibus firmatam, abundeque a Palatinis praesidio instructam, Vehlenius copiarum Caesarearum per Westphaliam praefectus, astu intercipere instituit. Comparatis ergo quae subitae aggressioni necessaria erant, et e vicinis praesidiis Monasterio, Warendorfio, Rhena ac Furstenavia, firma militum manu educta, noctu sumno silentio Meppenam aggreditur. Superatis fossis valloque modicum primo certamen, dein paulo acrius fuit apud munimentum Gustavianum. Sed vi irrumpentium fusi tandem Palatiniani victas manus dederunt. Capti praeter eos qui in primo impetu ceciderant, quadringenti circiter, sed magna comprimis annonae, et militarium apparatuum copia. Horneccius praefectus Praesidii cum vivus integerque in potestatem victorum pervenisset, quasi puderet superesse amissae urbi sibi ipse exitium accersivit, percusso in faciem Centurionum altero qui de eo in captivitatem ducendo, inter setanquam opimo spolio rixabantur. Mox enim quassatus Centurio, ignominia accensus, simul ne praeda sibi eriperetur metuens, Horneccium inermem ferro transadigit. Porro haud multo post gravius infortunium Palatinorum spes plane perdidit, Dum enim collecto exercitu, quem ex Hollandicis Suedicisque subsidiis plurimum auxerant, Meppenae amissionem restauraturi, Lemgoviam obsident, Melchior Hatzfeldius Dux Caesareanus, cum omnibus copiis quae in Westphalia erant, obviam profectus justo praelio Palatinos profligat, Caesa ad duo millia; Capta impedimenta, atque inter ea infigne Periscelidis Anglicanae, jam pridem Palatinis a Rege Angliae collatum. Carolus Ludovicus natu major ex fratribus dum Rheda vectus per Visurgim fugam praecipitat, submerso curru, equis, et auriga, ipse solus aegre evasit, et pedes inde Mindam properavit; Rupertus cum magna illustrium manu in potestatem Caesarianorum pervenit, a quibus splendide ac liberaliter habitus, ad Caesarem dein Viennam missus est. Porro Hatzfeldius tam infigni victoria potitus, postquam palantes adhuc aliquot copias apud Bremam oppressisset, Cloppenburgum primo, deinde Vechtam, atque alia nonnulla loca recuperat.

Caeterum Bernardus Dux Vinariensis ex Delspergensium faucibus principio anni improviso emergens, atque inde per fines Basilaeensium, qui mediarum partium erant, exercitum producens, apud Steinam duo armatorum millia Rhenum trajicit. Per quos occupata Seckinga reliquum inde exercitum Lauffenburgum traducit; quo facile intercepto, pontem, et trajiciendarum copiarum facultatem nactus Rheinfeldam duxit, atque urbem illam situ et munitionibus praevalidam obsedit. Excivit ea res Caesareanos et Bavaricos Duces, Savellium, Verdanum, Sperreuterum, Enckefordium ac Furstenbergium, ut quicquid copiarum in proximo erat contraherent: et liberata Rheinfelda Gallos trans Rhenum rejicerent. Prima pugna successit Caesareanis, pulsusque ab obsidione Vinariensis Lauffenburgum recessit. Caeterum postridie reversus confirmato exercitu, et delendae haesternae ignominiae percupidus, nihil minus opinantes Caesareanos, magno impetu invadit. Capti duces prope omnes, Verdanus, Savellius, Sperreuteres, Enckenfordius et alii minorum ordinum permulti. Savellius haud multo post incuria custodum elapsus est. Caeteri Parisios missi. Vinariensis tam luculenta victoria potitus extemplo ad Gubernatorem Rheinfeldae mittit, hortaturque ut quoniam fuso Caesareano exercitu nullaipsi amplius liberatio expectanda sit, fortunae cedat, atque urbem honestis conditionibus in potestatem victorum tradat: sin pergat obstinare animum,


734

et ultima experiri constituat, negat se de conditionibus postea auditurum. Gubernator aegre impetrato tridui spacio, postquam cladem suorum, et a Vinariensi omnia ad obsidionem strenue apparari intelligit, desperata liberatione urbem dedit. Ita praesidiarii omnes more militari cum sarcinis atque impedimentis Brisacum dimissi. Friburgum dein in Brisgovia pari celeritate Vinariensis expuguat, Tubingam, Stutgardiam aliaque minora oppida per Tubadelium et Rosam duces suos intercipit. Inde positis eminus castellis, et vicinas regiones populando Brisacum commeatu interculdere, atque ita paulatim obsidere instituit. Inerat loco, natura ac situ validisfimo, praefidii satis; cum praefecto Reinachero, sed de commeatu male provisum fuerat. Insuper appar5atum militarem gravi informtunio afflixit error militum aliquot gregariorum, qui nocte intempesta stimulante haud dubie inopia, granarium publicum irrepentes, ut farinae aliquid furarentur, in dolia pulvere pyrio plena incidere, quorum uno aperto alteroque, ita conjectura est, illapsus forte ignis, vicinadolia, quorum supra octoginta fuere, et quingentos farris modios continuo incendit dispersitque cum magna clade hominum aediumque quae in proximo erant. Duos tamen ex ipsis authoribus nescio quo casu servatos Reinacherus Praefectus in furcam agi jussit. Interim evocatus ex Westphalia Joannes Gotzius cum parte exercitus quae ibi erat semel atque iterum perruptis feliciter hostium stationibus annonae aliquantulum in urbem importat. Sed apud Wittenweijeram acri praelio cum Vinariensi congressus, post quinque horarum cruentum atque anceps certamen praecipuis suorum amissis funditur, rejiciturque inde in agrum Wurterbergicum, captus tamen a victis Tupadelius, secundus post Vinariensem exercitus hostilis dux. Currus annona et comeatu onusti; supra octingentos, quos in urbem submittere Gotzius decreverat, in hostium potestatem omnes pervenere. Jussitque eos Vinariensis per exercitum liberaliter distribui. Ea clades Brisaci tandem excidium fuit. Nam mox fuso procul omni Caesariano subsidio urbs justis castris ab omni parte circumveniri, et ne quid alimentorum amplius submitti posset, sedulo providericaepit. Caeterum Caesariani etsi duplici clade afflicti, non tamen omisere liberandae urbis consilium, evocatis e Lotharingia Carolo Duce, ex Ubiis Lambojo et Gotzio cum septem Legionibus. Sedhi Gotzio parere jussi. Et res ita inter illos composita; ut hicis, illi trans Rhenum castra hostium aggrederentur. Lotharingi dicta die cum hoste apud Thannam congressi, cunctante ex diversa parte Gotzio, facile a superantibus numero vincuntur, capto Bassampierio, multisque ex primaria nobilitate. Porro cladem illam ulturus Gotzius dum solus cum Lambojo, atque ideo impar, castra Vinariensium adoritur, expugnato uno alteroque a Lambojo hostium munimento, deinde de reliquorum perruptione nimium cito desperans receptui cecinit, nulla alia re effecta, nisi quod hostibus certam victoriae fiduciam, obsessis omnis auxilii desperationem attulerit. Ita tandem Brisacum sub anni findem ad ultimam famis necessitatem adactum, deditionem fecit. Fama est non parcitum humanis carnibus. Canes vero, Feles, mures, coria, et ejusmodi alia in deliciis fuisse. Porro ratas jam subscriptasque deditionis conditiones pene evertit ira Ducis Vinariensis, postquam intellexit triginta fere captivos Gallos inedia per ergastula misere periisse, ex quibus septem a semivivis adhuc sociis in cibum absumpti essent. Caeterum Brisaci amissio res Gallicas in Imperio plurimum stabilivit, eo majore Gallorum gaudio, quod ejus liberatio, tot conatibus tentata, unius Ducis vigilantia ac fortitudine in nihilum recidisset. Gotzius magnam partem culpae sustinuit,


735

quod sua ipse negligentia rem perdidisset, itaque mox juflu Caesaris ad dicendam causam in Bavariam evocatus, post biennii fere spacium dimissus, in pristinum honorem reponitur.

Triumphantibus hoc anno apud Rhenum Vinariensibus Gallisque Hispanos e contra in Belgio Hispaniaque fortunae liberalitas recreavit, Mense Junio Hollandi cum magna exercitus parte ductu Wilhelmi Comitis Nassovii subita vi occupaverant Calloum propugnaculum haud procul Antverpia, jamue ibi nidum figere moliebantur, sed Hispani omissa, insita alias cunctatione, quidquid in propinquo praesidiorum erat, educunt, et nihil opinantes Hollandos, multo majore numero ac vi, priusquam necessaria defensioni opera exstruxissent, invadunt: Ita recuperato iterum Calloo fusi Hollandi, et magnam partem caesi, aut in flumen compulsi aquis periere: Capti fere bis mille et quingenti, cum navigiis supra octoginta, vexillis quadraginta quinque, et tormentis novendecim, omni praeterea annona, atque apparatu militari. Neque victoria ipsis victoribus incruenta extitit, ex quibus sexcenti fere pluribus sauciis, in loco praelii, aut deinde ex vulneribus occubuere. Hollandorum cladem auxit mors filii Comitis Nassovii, qui Dux infaustae expeditionis fuerat. Eadem fortuna ex diversa Belgii parte, quae Galliam attingit, Octavius Piccolomineus, et Thomas Princeps Sabaudiae; Gallos ductu Castilionii Audomarum atque Hesdinum obsidentes, magna inde clade multatos in Galliam rejiciunt, captis ex primaria nobilitate quam plurimis, qui deinceps, Bruxellas in triumphum abducti sunt. Hollandi haud multo post Geldriae obsidionem majore cura tentantes effusis subito aquis cum munitiones suas perficere prohiberentur, ab accurrentibus iterum Hispanis, auxilio Lamboji, insigni clade funduntur. Neque quicquam ea aestate praeterea in Belgio tentatum fuit, satis aestimantibus Hispanis, quod duorum hostium diversas expeditiones magna eorum clade irritas reddidissent. Caeterum in Hispania Dux Condaeus non majore felicitate Fonterabiam obsedit, celebrem portum munitumque ad maris Cantabrici praesidium, praecipuamque stationem navium in Indias ex ea parte commeantium. Cum enim ab initio Julii in Septembrem usque mensem continuata obsidione, atque omni pene aditu occluso adeo prope ad urbem accessisset, ut parte moenium cuniculis subversa, certam se victoriam in manibus habere opinaretur, repente nihil tale metuentibus Gallis, Hispani per hostium stationes fiducia tam propinquae victoriae negligentius custoditas, magno impetu irrumpunt, urbemque depulso inde Condaeo obsidione liberant. Capti ex Gallis quadringenti fere; duo millia ferro aut undis submersa periere. Impedimenta cum omni castrenfi apparatu, qui opulentissimus fuit; in manibus Hispanorum mansere.

In Polonia celebratis regni comitiis, Paulucius qui anno superiore Cosaccos rebellionem ceptantes duxerat, Ordinum jussi capitis supplicio affectus est, frustra implorata securitate, quam illi minores Praefecti promiserant. Caeterum Cosaccos id supplicium in longe maximas turbas excivit, qui tota aestate a Nicolao Potoccio, et Stanislo Conjecpolsio oppugnati, cum ob fidem Paulucio non servatam, ad nullas pacis conditiones compelli possent, multis et gravibus cladibus nobilitatem Polonicam exercuerunt. Gedanenses quoque novi portorii institutio apud Vladislaviam recenter a Rege in litore Pucensi conditam, atque a se dictam urbem, in seditionem primo popularem, deinde ad arma excivit. Querebantur Gedanenses haec privilegiis suis adversari quae a multis retro Regibus Poloniae haberent. Itaque res diu ultro citroque legationibus et literis disceptata, tandem quod in manifestum Reipulblicae bonum vergeret,


736

rejectis privatorum querimoniis, publico Ordinum consensu ac decreto definita et probata est; missique mox tam ex Senatu quam Nobilitate viri primarii, qui novi vectigalis modum aestimarent, ordinarentque. Obiere per idem tempus in Polonia Thomas Zamoyski supremus Regni Cancellarius, et Joannes Wezyck Archiepiscopus Gnesnensis. Illi Georgius Ossolinskius Palatinus Sendomiriensis, huic Joannes Lipsius Episcopus Culmensis suffectus est. Eodem anno Princeps Casimirus, Regis frater cum animi causa in Hispaniam navigaret, ac forte Marsiliam profectus in littus Gallicum exscenderet reficiendis viribus, attinetur a praefecto Gallicano cum omni comitatu, abductusque inde ad arcem Salona, et mox Citeronem, biennium prope sub custodia fuit. Tandem summi Pontificis, et Regis Vladislai precibus, misso Christophoro Gassiovio Palatino Smolenscense, liberatur, et data prius sponsione de ea custodia non vindicanda cum honore in Poloniam reducitur. Caeterum Galli causam custodiae habebant, quod Poloni eo tempore Caesareis Legionibus immixti, et Princeps ipse Casimirus Caesari, contra Gallos militavisset.

Inter haec Regi Galliae post viginti amplius annorum sterile conjugium ex Anna Maria Regis Hispaniae sorore filius nascitur Ludovicus XIV. Ejus natales non Parisiis modo, ac per universam Galliam, sed in Hispania quoque magno gaudio celebrati sunt. Clarus praeterea hic annus ortu illustrium liberorum fuit. Cesari Maximilianus Thomas, Electori Bavariae Maximilianus Philippus Hieronymus, Regi Hispaniarum filia nata est. At Taurini in Pedemontio immatura morte, et magno Provincialium luctu sublatus est FRanciscus Hyacinthus, Princeps Sabaudiae, octo fere annorum puer uno adhuc fratre superstite Carolo Emanuele quadrienni. Quae mors magis magisque Res Sabaudicas involvit, ut deinceps annis sequentibus narrabitur. Obiit per idem tmpus Pragae Balthasar Marradius, Eques Melitensis, omnibus retro bellis in exercitu Caesaris, strenni ductoris famam insignibus facinoribus consecutus.

JOAN. CLUV. EPITOMES HIST ORIARUM LIB. XII. APPENDIX.

VInariensis capto ut ante didiximus Brisaco, fessum multis praeliis exercitum sub anni hujus initium, in Burgundiam hibernatum retraxit. Sumpta ibidem, ut in loco hostili, licentius hospitia, et nullo non cladium genere miseri incolae a ferocimilite, quem superioris anni multiplices victoriae in omnem licentiam efferaverant, afflicti, vexatique. Pontarlinum modicis viribus urbs cum aditu ac portis victores exclusisset, pene ultimo excidio inconsultam fiduciam liit, incolis prope omnibus ferro flammaque trucidatis. Sed possessio Brisaci occulto inter se dissidio Regem Galliae ac Ducem Vinariensem coepit collidere, dum uterque


737

urbem Rhenipotentissimam, atque adeo clavem Germaniae adse pertrahere nititur, Ille quia aurum et milites, hic quod laborem, et pericula commodasset, suaque ipse virtute et ingenio rem difficillimam ad felicem exitum perduxisset. Igitur Vinariensis magna praemiorum spe in Gallias evocatus venire non sustinuit. Caeterum erupturam aliquando rem in graviores discordias mors Vinariensis oportuna composuit. Is enim adulto jam vere e Burgundia educens, febri correptus Neoburgi in Alsatia diem extremum obiit, cura exercitus quatuor supremis tribunis Erlachio, Nassovio, Rosa et Oehmo, quos etiam insigni legato prosecutus est, commendata; Annorum fuit quinque et triginta quorum maximam partem toto hoc contra Caesarem bello exercuit, haud dubie si supervixisset longius victorias producturus, quas illi supremo vitae anno magnas multiplicesque indulgens fortuna contulerat; Pronepos fuit Joannis Friderici Electoris Saxoniae quem superiore saeculo (1547) Carolus Caesar praelio apud Mulbergam captum, Electoratu, et magna ditionum parte multavit. Ipse anno hujus saeculi quarto natus est, minimus quidem undecim fratrum qui fere omnes etiam adversus Caesarem militarunt, sed belli gloria, animique magnitudine et felicitate omnium clarissimus. Vulgatum deinde est, de quo tamen nihil temere affirmaverim, mortem ejus veneno festinatam, atque ejus rei deprehensa vestigia, dum corpus ad condituram aperitur; nempe quasi nimia felicitate jam obstaret Sociorum nomini ac cupiditati, qui licet ab ipso multa ac magna fieri optarent, tamen per hoc illum magni fieri aegrius ferrent. Sed sic est. Nemo fere magnus atque excellens extra aciem sine veneni suspicione moritur, amatque vulgus de insignium heroum exitu atrocia credere, et praedicare. Caeterum quantum rerum momentum in Duce situm sit statim apparuit. Primores enim orbi exercitus amisso capite discordes dum alter alteri parere recusat, nulla re magna per totam aestatem effecta, nisi quod Crucenacum, Bingiumque et alia nonnulla ad Rhenum loca interceperint, tandem auro Gallico deliniti, ad partes Regis Galliarum dicto ei sacramento certis conditionibus transeunt. Ita Gallo Brisacum, Friburgum, multa Burgundiae loca tradita. In qua re tantam illi diligentiam adhibuere, ut Carolum Ludovicum Palatini filium, per idem tempus Anglicana pecunia instructum, atque iter per Galliam duobus tantum aut tribus comitibus facientem, attinuerint, jusserintque itineris sui institutum redere, donec rebus cum Vinariensibus compositis, nullus amplius metus fuit, ne ille nutantes ad se Legiones sua praesentia petraheret. Injuriam detenti Principis, Carolus Angliae Rex et Reginae Sueciae per literas conquesti, sed re jam perpetrata, cum emendare non possent, omisere.

Et Carolum quidem Britaniarum Regem a procurandis externis domesticae turbae retinebant. Earum initium, ut omnium pene nostri temporis bellorum classicum Religio esset, e Scotia exortum est, dissidio sacrorum, quod ut melius intelligatur, paulo altius repetendum est. Henricus Octavus Angliae Rex cum superiore seculo repudiata Catharina Caroli V. Caesaris matertera, legitima uxore, ad prohibitas nuptias cum Anna Bolena transivisset, neque ejus matrimonii Romanum Pontificem authorem habere posset, palam ab ejus obedientia discessit, ac se caput Ecclesiae, et summum sacrorum Praesidem constituit, serioque inhibuit, ne quod deinceps commercium cum Romano Pontifice Ecclesia Anglicana haberet, exilio, morte, varioque suppliciorum genere punitis iis, qui Regiae voluntati refragbabantur. Caetera autem Religionis capita riliquit Henricus, et quanquam damnato Doctore, Doctrinam tamen retinere voluisse visus est. Igitur initio, non magis persecutus est Lutheranos, Calvinianosque


738

qui tum in Germania oriebantur, quam qui suum in Ecclesia Anglicana Pontificatum, quod tum laesae Majestatis crimen erat, non agnoscerent. Sed commune Romani Pontificis odium paulatim conciliavit dissidentes. Ita Angli et eorum dein contagio Scoti quoque non a Pontifice modo, sed etiam a doctrina ejus recessere. Quam doctrinam (adeo mutantur humana) nuper Rex eorum Henricus, edito in Lutherum libello, gloriose propugnaverat; ut propterea a Pontifice Romano, Defensoris Fidei titelum, quem et successores retinuere, mereretur. Mortuo Henrico successit filius Eduardus, ex Jana Seimera genitus octo annorum puer, Regnumque et Pontificatum sexennio fere per Tutores administravit. Sub eo novarum opinionum Magistri cultoresque certatim irrupere, et in Catholicos odio Romani Pontificis acerrime quaesitum. Post mortem Eduardi Maria Catharinae repudiatae filia ac legitima haeres, regnum obtinuit. Illa, cura matris, a teneris, Catholicae fidei praeceptis imbuta, nihil prius habuit quam ut ejectis haereticis, et rescisso profano Pontificatu, rem Catholicam reduceret stabiliretque. Sed rem bene constitutam immatura Mariae mors evertit. Successit Elisabetha, filia Bolenae, a contrariae Religionis praeceptoribus instituta. Haec abrogatis quae Maria pro re Catholica constituerat, ad novorum magistrorum ingenium Anglicanam Ecclesiam reformavit, novo exemplo Regina et Pontifex. Placita ipsius diuturnitas Imperii firmavit, Quod annos quinque et quadraginta ad initium saeculi hujus produxit. Intra quod tempus Religionem Catholicam gravissimis persecutionibus plane pessumdedit. Elisabetha, cum vitam in caelibatu trauduxisset, Jacobum Regem Scotiae ex Maria Stuarta, quam ipsa interfecerat, genitum, haeredem testamento scripsit. Atque is primus omnium ante se Regum tria illa Regna Angliae, Scotiae, et Hiberniae quietus obtinuit; relicto fere ecclesiarum statu uti Elisabetha instituerat. Jacobo successit Carolus filius, ex Anna Friderici II. Regis Daniae filia. Is ducta in Matrimonium Henrica Maria Regis Galliae sorore ab externis quidem motibus regnum quietum habuit. Sed studium Religionis in partes distractae pacem turbavit. Nam proscriptae Catholicae, cum omnes e vicina Germania Galliaque sectae confluxissent, Jacobus anno hujus saeculi octavo decimo, in Symodo Pertensi omnia fidei capita, tanquam summus Ecclesiae moderator, in certum librum disposuit; voluitque, ut per universam Britanniam servarentur. Haec Augustanae Protestantium in Germania confessioini fere erant conformia. Sed Puritanis, ita Calvinianos vocant, plurima eorum non probabantur, maxime potestas Episcoporum, et ritus quidam ac ceremoniae, exipsa Ecclesiae Catholicae consuetudine petitae. Nam Angli cum a Religione Catholica defecissent, multos tamen ritus, ac ceremonias retinuere ut genuflexionem in Coena Domini; celebrationem certorum festorum ultra dies Dominicos; privatum sum Baptismi, et Coenae, Confirmationem Anglicanam, Denique Ecclesiis, uti jam multis a saeculis institutum fuerat, adhuc Episcopi praesidebant, easque inferiores praepositos et ministros ad praescriptum Regis tanquam summi Episcopi gubernabant. Haec omnia ut reliquias Ecclesiae Romanae aversabantur Puritani, volebantque ut omissis ceremoniis, puritas fidei ad suae reformationis morem coleretur. Maxime autem impugnabant Episcopos, qui libertati conscientiarum obstare videbantur. Eorum autem authoritatem propugnabat Carolus Rex, edideratque in vulgus formulam rituum, sub Liturgiae nomine, opera potissimum et consilio, ut credebatur, Guilielmi Laudi Archiepiscopi Cantuariensis compositam; Illam igitur ut Scoti observarent praecipit. Simul ut Episcopis bona sua reddantur, utque gubernatio Ecclesiarum


739

restituatur severe mandat, instituto ad id peculiari magistratu, qui omnes ad observationem hujus Liturgiae compellerent, et ubi opus esset, severioribus poenis adigerent. Fere ad modum inquisitionis Hispanicae, quo majore terrore res accepta est. Itaque Puritani, contra quos haec maxime spectabant, conspiratione facta, authore Alexandro Leslaeo, novuminter se foedus faciunt pro mutua Religionis et libertatum suarum defensione. Id anno superiore constitutum est, simulque editus liber sub nomine Harmonia confessionum, superiori Liturgiae plane contrarius. Conjuratum ibidem contra Episcopos, ut ab administratione Ecclesiarum amoverentur. Deinde exuto erga Regem suum obsequio, quod illas in Religione novationes consequi solet, Edenburgum urbem Scotiae primariam exturbato praesidio Regio, aliaque nonnulla oppida invadunt, ac suis copiis communiunt. Denique contra Regem qui cum parva Anglorum et Hibernorum manu ad fines Scotiae advolaverat, armati consistunt, haud dubie in aciem descensuri, si Rex vim fecisset: Sed ille tum quidem arma abstinuit, seu majores turbas veritus, seu quod speraret rem conditionibus transigi posse. Igitur Rex indictis Scoticis comitiis Londinum reversus est, cura Regii exercitus Thomae Farfaxio commendata. Haec Scotorum rebellio paulatim Anglos in societatem traxit, qui superantibus numero Puritanis, a multo tempore hanc occasionem ad res novandas exspectabant. Incensi non modo his contra se decretis, sed etiam odio Religionis Catholicae, quae a Rege Carolo, in gratiam Reginae, multo liberius atque indulgentius, quam ipsi cuperent, habebatur. Atque id hujus belli initium fuit, quo dein universa Britannia gravissime afflicta est.

Magno interim ardore Hispanos et Gallos inter bellum gerebatur. Dux Condaeus collecto apud Narbonam exercitu recta inde Catalauniam petiit. Ibi res quoque ad seditionem spectabant, magnitudine tributorum, et hibernantium militum injuriis. Neque satis ut ipsi existimabant, audiebantur harum rerum remedium ab aula Madritana postulantes. Nihil eorum latebat Condaeum, itaque donec ad maturitatem defectio perduceretur, ad fines eorum duxit obsesso mox Salcesio oppido, quod Cattalauniam a Gallia Narbonensi disterminat. Inde Schonbergium Marescallum ad vicina oppida cum parte exercitus dimittit. Ipse magnis viribus Salcesium oppugnans loco quidem potitur. Sed mox dein in Sabaudiam revocatus, Hispanis recuperandi ejus occasionem dedit. Imposuerat abiens Condaeus Espinonium cum valida manu, omnique ad tolerandam obsidionem apparatu instruxerat. Sed Hispani coeptae semel rei acer rime insistentes, etsi ab internis simul atque externis hostibus premerentur, tandem fame obsessos ad deditionem cogunt, bis magna clade rejectis Gallis, qui commeatum in urbem inferre nitebantur. Paulo ante quam haec in Hispania gererentur non minore felicitate, Octavius Piccolomineus Theonis villam in agro Luzemburgensi obsidione liberavit, caesis magna clade Castilionio et Fecquierio, Marescallis, qui Legiones Gallicas ducebant, Fecquierius magna nobilium parte interfecta in potestatem victorum pervenit. Sed Castilionius recentibus inde copiis, quibus Rex ipse aderat, confirmatus, Hesdinum, validum Artesiae oppidum felicius expugnavit, non sine aliqua Hispanorum clade semel atque iterum hostilium castrorum oppugnationem nequicquam tentantium. Per idem tempus Regis Galliarum mater durantibus adhuc inter illam et Regem filium simultatibus ex Flandria in Hollandiam; inde Regali magnificentia excepta in Angliam, ad Henricam Reginam, filiam concessit. Ubi triennium fere commorata, invalescentibus indies civilibus discordiss, rursus in Hollandiam, atque inde Coloniam


740

Agrippinam, ubi haud multo post diem extremum obiit, profecta est.

Porro in Imperio collapsus Suecorum res fortuna aliquantulum erexit. Nam Bannerius initio veris, confirmata cum Saxoniae inferioris circulo neutralitate. Albim connivente Luneburgico transmittit, atque inde in saxoniam ac Thuringiam effusus praemisso Coningsmarkio in ipsos Franconiae fines minitabundus ducit. Tum Marchiam Brandeburgicam per Diversos Duces, in quos adveniens paulo ante e Suecia supplementum distribuerat, percurrit, variaque ibidem loca Landsbergam, Francofurtum, Rattenaviam, Havelbergam, et Brandeburgum alia deditione, alia minis et terrore, pleraque celeritate et astu recuperat. Ipse cum majore exercitus parte Saxoniam invadir. Salisium Caesareanum Ducem, cum septem legionibus in hiberna euntem, profligat ac Ducem ipsum capit. Inde Naumbergum, Weissenfeldam, Zeitzam, Eylenburgum, Grimmam, Altenburgum, Suickaviam, Chemnitium, ac multa alia minora oppida in potestatem redigit. Sed in Misniam porro progressus dum Freidbergam, Saxonicorum Ducum monumentis claram urbem, eodem impetu occupare nititur, resistentibus intra Caesarianis et Saxonicis, cum non modica suorum clade strenue repellitur. Brevi hanc ignominiam vindicavit Bannerius, caeso apud Chemnitium, quo exercitum a Friberga retraxerat, Marazinio altero Caesareano duce, cum magna legionum parte, quas ille e vicina Silesia Bohemiaque tumultuarie collegerat; Pervenerunt in manus Suecorum hac victoria, signa equestria, quadraginta, pedestria duodecim, dein machinae bellicae supra viginti, cum impedimentis, atque apparatu militari non contemnendo. Haec victoria Bannerio Bohemiam, quo sedem belli transferre decreverat, facile aperuit. Igitur retentara Fridberga cum iterum rejiceretur, ne unius loci non magno auctario, majorum rerum occasiones elaberentur, relicta illa Pirnam subjugare instituit, qua praeter arcem potitus, praemisso Stalhansio non infimi nominis tribuno, in fines Bohemiae exercitum producit. Stalhansius Leutomeritium, ipse paulo post cum reliquo exercitu adveniens Brandisium occupat, caesis iterum octo legionibus, quas ad impediendum transitum illum Gallasius Praga submiserat. Inde ferox successu ad ipsa Pragae maenia victorem exercitum minitabundus ducit, et dispositis loco idoneo tormentis urbem verberare instituit, misso tibicine qui deditionem postularet. Sed hae minae erant, ac vanum oppugnationis terriculamentum. Neque id ignorabat Comes Schlickius Regius in urbe Vicarius. Itaque rebus omnibus ad defensionem optime ordinatis hostis conatum strenue praevertit. Bannerius quoque apud urbem praevalidam haud diu desedit, sed retractis Brandisium copiis cum dies aliquot curationi corporum dedisset, rursum per universam Bohemiam grassatus nunc Raconitium, aut Pilsam, nunc Budovitium, aut Reginogradecium, aliaque loca tentando arma et terrorem circumtulit. Caeterum ne latius progrederetur, imminens hyemis ac subinde Melchior Comes Hatzfeldius objectis Caesareis Legionibus impedivit. Stephanus Palsyus, Comes et Ungaricae militiae Marescallus cum parva Ungaricorum Equitum manu, incautius hostibus illatus, intersicitur septem vulneribus confossus, sed corpus ductoris, Ungari magna vi victoribus extorsere. Ferunt inter haec Bannerium has pacis conditiones Caesareis ducibus obtulisse, primum ut universalem amnestiam per Imperium, et provincias proprias publicaret, tum ut omnia in eum starum, uti ante hoc bellum anno 1617. fuerant reponeret; eo facto Suecos exercitum ex Imperio reducturos, retentis tantum Pomeraniae maritimis locis, securitatis ac compensationis causa. Sed Caesar magis sollicitus quomodo ingruentes hostes ac suis paulatim cervicibus


741

imminentes ejiceret, quicquid prope et procul auxiliorum fuit conquirit; novos delectus per provincias haereditarias instituit, tum collectas undique copias in Bohemiam propere convenire jubet. Illis omnibus novum ducem (quoniam Gallasius excusata valetudine, missionem petebat) imponit fratrem suum Archiducem Leopoldum; atque ei evocatum e Belgio Octavium Piccolominaeum cum exercitu adjungit, cujus consilio monitisque bellum administraret. His fere per hyemem actis brevi exercitus ad triginta millium numerum accessit.

Obiere eodem anno Caesaris filius Philippus Augustinus et Antonius Episcopus Viennensis, idemque Abbas Cremiphanensis, vir doctrina atque usu rerum celeberrimus, et Joannes Philippus Dux Saxo Altenburgicus.

Archidux Leopoldus dubio adhuc vere cum exercitu progressus, Reginogradecium, oportunam Bohemiae urbem, ac paulo ante a Suedicis captam, subita vi recuperat. Praesidiarii sexcenti fere, ut se victoris arbitrio permitterent, coacti. Inde ad repurgandam reliquam Bohemiam profectus non magna vi Suecos expellit, excepto Leitomeritio, Brandisioque, quae etiam oppida anno superiore interceperant, Bannerius paulum in limitaneis Bohemiae montibus et circumpositis sylvis moratus donec impedimenta et praedam praemitteret, (quorum partem tamen aut corrupit incendio, aut Caesareanis insequentibus invitus reliquit,) se in Misniam recepit. Mox inde etiam ab insequente Archiduce repulsus, in Thuringiam Erphordiam usque recessit. Caeterum in recessu illo non perfunctoriam cladem accepit, oppressa magna pars selectissimorum equitum, qui ad extremi agminis praesidium relicti, remorari cursum insequentium nitebantur. Sed Bannerium fugientem Dux Longevillanus cum Gal. licis et Vinariensibus copiis, item Hassici et Luneburgici, (quorum dux diu ambiguus adhuc Leopoldo accessurus sperabatur) in tutum recepere. Ita omissa spe persequendi porro hostis, tot recentibus auxiliis confirmati, Archidux Leopoldus apud Salam fluvium consedit, capto loco castris oportuno quem Piccolomineus delegerat. Illuc quoque Bannerius confirmato exercitu accessit, et collatis aliquamdiu castris, cum utrosque mutuus metus a committendo praelio abstineret, prior Bannerins inopia commeatuum discessit. Consilium illi erat subita aggressione intercipere Legiones Bavaricas, quae ductu Mercii in Franconia separatim ab exercitu Caesaris tendebant. Sed cura ducis intenta erant omnia, et Archidux Bavaricis subsidio obviam profectus non eos modo, sed etiam Godefridum Comitem Gelehnium, cui superiore anno Caesar Rheni provinciam attribuerat, ad se recepit. Jamque aestas in proclivi erat, neque elici Bannerius poterat, ut aequo loco potstatem praelio decernendi faceret. Ita annus sine magno fructu extractus est. De hibernis acerrimis verlitationibus certatum. Ea Caesariani in agro Brunsvicensi, utpote hostili provincia malebant, datumque negotium Comiti Hatzfeldio, ut expugnaret Huxterium: Qua re celeriter perfecta, Bannerius animadverso hostium consilio, cum omni exercitu apud Mundam Visurgim transmittit, occupatoque omni eo tractu, et collibus insessis cum universis copiis sese transituris opponit. Ita hoc aditu exculusi Caesariani per amicas provincias hiberna sibi circumspicere coacti sunt. Sueci quod optabant, agrum Brunsvicensem et vicinas illi regiones obtinuere.

Porro inter flagrantium bellorum incendia, non omissa hoc anno, uti et alias semper reducendae pacis consilia. Nam etsi jam diu ante Coloniae et Lubeccae ejus praeludia agitarentur, tamen parum admodum profectum fuerat. Igitur Caesar media aestate comitia Ordinum Imperii Ratisponam edixit. Atque eo


742

ipsemet cum magno aulico comitatu mense Junio profectus, sua praesentia Proceres Imperii ut pro communis patriae salute diligenter in medium consulerent, plurimum accendit. Caesarem haud multo post secuta est Augusta, postquam Viennae felici puerperio filium enixa esset Leopoldum Ignatium Josephum. Porro initio comitiorum ad congregatos ibidem Proceres nomine Caesaris peroravit Guilielmus Marchio Badensis, et tria maxime puncta in deliberationem proposuit, quae etiam Caesar literis ad singulos datis, copiose expresserat. Primum erat, qua via finitio tandem cruentissimo bello pax et tranquillitas in Imperium reduceretur; Tum si obtineri ea non posset, quibus porro mediis bellum administrari debeat; Denique quoniam judiciorum cursus plurimum turbatus aut impeditus fuerit, quomodo is in priorem statum reponi possit, ut cuilibet sine ullo personarum respectu jus reddatur. Praeterea ut majore cum fructu hi tractatus perficerentur indulsit Caesar, ut illi etiam Principes Ordinesque Imperii adessent, qui adhuc hostibus Imperii conjuncti, bellum adversus Caesarem gerebant, ut auditis singulorum querimoniis de communi omnium consilio satisfieret. Caeterum tractatio illa in annum usque insequentem perducta est, de cujus fine ibi commemorabitur.

Infelix hic annus Hispanis fuit non cladibus modo atque amissione urbium, sed duorum insuper regnorum defectione. Flagrabat tum in Italia bellum Sabaudicum, hac maxime causa, quod Victor Dux Sabaudiae tutelam filii sui Caroli Emanuelis moriens testamento commendaverat conjugi suae, Galliarum Regis sorori. Praeteritis fratribus Mauritio Cardinale, et Thoma Principe Sabaudiae, qui ad se curam pupilli Principis pertinere affirmabant. Ita ad arma perventum, Principes a Rege Hispaniarum, Vidua a fratre Galliae Rege auxilium accepit. Igitur anno superiore Gubernator Mediolanensis infestis armis Pedemontium invadens Astium, Villam, Crescentinum, Meruam, Pontesturam aliaque loca expugnat; Principes vero Sabaudi Inuream, Nicaeam et alias urbes maritimas occupant; maxime vero Princeps Thomas Taurinum caput regionis ac sedem ducum urgebat. Quod diu frustra tentatum, tandem auxilio oppidanorum adjutus nocte intempesta, disjectis Pyloclastro portis, intercepit. Caeterum hoc anno Rex Galliarum, sorori viduae Comitem Arcourtium cum valido exercitu, auxilio submisit. Qui Hispanorum strage expeditionem suam orsus. Gubernatorem Mediolanensem, Casalium obsidentem, magna clade profligat, capto omni castrensi atque impedimentorum apparatu. Inde ad obsidendum Taurinum conversus, profligatis aliquoties Hispanis, commeatum inferre laborantibus, tandem in potestatem redigit, et solenni pompa viduam Principem eo reduxit. Eadem fortuna Dux Castilionius in Artesia urbem Atrebatum validam imprimis ac praemunitam, post longam et difficilem obsidionem in conspectu Hispanici exercitus, intercepit.

Inter haec longe graviori, adeoque intestino bello Hispania conflictari coepit, amissis uno anno duobus maximis Regnis Catalaunia ac Lusitania. Catalauni hybernantium militum injurias, ac tributorum frequentiam jam diu querebantur. Itaque his (uti existimabant) malis excitata multitudo arma corripuit, Barcinone imprimis, quae est Catalauniae metropolis, omnia magno tumultu commiscentur. Regium praesidium ex urbe, hibernantes milites e tota patria exturbati. Prorex cum tantum audaciam immissis lictoribus compescere niteretur, primum quidem vi multitudinis expulsus, ac dein reversus nihil remissa ferocia cum praecipuis consiliariis interficitur. Alii dein regiarum partium; et primores quique codem exemplo aut necati a furentibus, aut exuti bonis atque in exilium compulsi sunt. Post haec


743

aerarium rgium in praedam cessit. Denique (quod est omnis fere rebellionis perfugium) desperatione veniae ad vicinum Galliae Regis auxilium confugiunt, electo in Principem Duce Andegavense Regis Galliarum filio, hoc anno in lucem edito, ac trium mensium infantulo. Ita Rex Galliarum Barcinonenses atque eorum exemplo omnes Catalaunos in fidem ac patrocinium recepit. Hoc successu animati Lusitani eisdem ex causis maturatam jam diu defectionem Olysippone ordiuntur interfecto Vasconcello Secretario, et Regiarum partium primario ministro. Inde novum sibi regem eligunt Joannem Ducem Braganciae, qui ab Emanuele Rege Lusitaniae genus ducebat, affinitate regii sanguinis et magnitudine opum inter Magnates Hispaniae praevalidum. Neque deerant, qui exosam jam diu Hispanicam potentiam his defectionibus imminui gauderent, maxime Galli Hollandique, qui submisso liberaliter bellico apparatu, atque omni armorum genere Catalaunios Lusitanosque instruxere.

Obiere per idem tempus apud Regiomontem in Borussia Georgius Guilielmus Elector Brandeburgicus, cui in paternis ditionibus, uti et septemviratu successit filius Fridericus Guilielmus. Constantinopoli Amurathes IV. Imperator Turcarum ano aetatis tertio supratrigesimum, relicto successore Ibraimo fratre, ac primo ejus nominis. Viennae Joannes Ludovicus Comes Isolanius, Legionum Croatarum in exercitu Caesaris Dux, et Pragae Gualterus Deverox tribunus Hibernice Legionis et percussor Wallensteinii.

Praeter alia quae hoc anno prodigia nunciata sunt, mense Aprili, universum Belgium, et magnam partem Germaniae, repentinus terrae motus concussit, co majore metu mortalium, quod ejus generis prodigium in Germania insolitum est.

Initio sequentis anni Banncrius, postquam paucis mensibus in agro Brunsvicensi exercitum refecisset, magnis irineribus per Thuringiam Misniamque in Palatinatum superiorem ad disturbanda comitia contendit, occupatoque mox Chamo, Glatavia, Sulsbachio aliisque locis ad ipsa Ratis ponae maenia, ubi Caesar ac Proceres Imperii congregati erant, minitabundus ducit. Fama est potuisse Ratisponam intercipi, si Bannerius omissis populationibus, quas in Franconiam, Sueviamque late extenderat, universi exercitus vires uni urbi impendisset. Ita datum spacium Caesari, ut se validiori praesidio communiret, et quidquid ubique legionum erat, ex hibernis ad signa evocaret. Mox versa fortuna Schlangius cum flore equitatus Suedici apud Neoburgum oppidum haud procul sylva Bohemica considens repente a Piccolomineo ac Mercio circumvenitur. Nulla erat erumpendi copia. Itaque cum omnibus suis, (quatuor millia erant) in potestatem Caesareanorum pervenit. Quibus amissis, Bannerius, qui cum reliqua exercitus parte Chamum insidebat, ne et ipse eodem victoriae cursu opprimeretur; summa celeritate in Bohemiam atque inde se in Misniam proripuit. Ibi eum Vinarienses copiae excepere. Caeterum antequam ad eas perveniret, praementibus undique a fronte, a lateribus, atque a rergo Caesareanis, in tantas angustias compulsus est, ut nulla esset amplius ratio evadendi, si fortunae suae Caesariani institissent. Porro Sala fluvius fugientes prorexit, obstititque insequentibus ne ultra progederentur. Bannerius, in illa fuga morbum neque initio lethalem contraxit, quem cum ille ut homo militaris parvi faceret, nihil intermissis profectionibus, caeterisque muniis consuetis, quantum vires permittebant, tandem vi ejus indies augescente Halberstadium delatus XIII. Calend. Junias, moritur. Rogatus ante mortem quem exercitui suo successorem commendaret, Leonardum, Dorstensohnium nominavit,


744

qui in Suecia erat, ejus dein judicium Regni Sueciae Senatores ratum habuere. Sed antequam novus Dux adveniret, tres interim regendo exercitui praeposuit, Adamum Phulium, Carolum Gustavum Vrangelium, et Arfurtum Wittebergium. Ferunt superiore anno cum Bannerius in Bohemiam expeditionem faceret, auditam a vigilibus vocem, incertum unde emissam, repetentis iterum, atque iterum, Abi Bannere, Abi. Id tum quidem infaustae expeditionis omen tractum, sed non multo post obiisse uxorem ejus, atque ipsum e Bohemia dein expulsum, eodem prope in loco morbo tentari caepisse, ubi ea vox excepta sit.

Per idem tempus variae per Imperium urbes diverso eventu tentatae sunt. Hohentweilam, validum situ et munitionibus munimentum, Otto Christiophorus Sparrius rei tormentariae Praefectus cum Caesareis et Bavaricis Legionibus tota prope aestate circumsedit, caeterum natura loci ac virtus defendentium supra conatum Caesareanorum fuere. Ita Sparrius, etsi nullo optimi Ducis munere neglecto, ineunte hyeme necessitate coactus, re infecta, exercitum lacerum inde et multis cladibus imminutum reduxit. Hohentweilae fortiter defensae gloriam non minore fama aemulatus est Joannes Reuschenbergius Wolffenbeutelii gubernator. Eam urbem non validam minus, quam copioso apparatu instructam, Dux Luneburgicus, Hassique jam diu obsederant, accessere ad extremum Vinarienses, neque quidquam, quod expugnandis urbibus ingeniosa mortalium crudelitas invenit, intermissum est. Tandem cum nihil proficeretur, exemplo Pappenheimii alveus fluvii qui urbem interfluit inferne obstruitur. Ita cursu amnis intercepto omnis aquae vis circum atque intra urbem collecta, crescente in dies inundatione, jam pene submersisset ignium et ferri victoris, nisi in tempore auxilium adfuisset. Ita urbs periculo exempta. Contrarium plane exitum sortitae sunt, Gorlicium in Lusatia inferiore, et Dorstena in Westphalia, non invalidae civitates; Gorlicium Elector Saxoniae cum Caesareanis aliquot Legionibus sub Goltzio, et Goldackero tribunis post acerrimam oppugnationem tandem ad deditionem compulit. Dorstenam Melchior Hatzfeldius, etsi probe praesidio ac munimentis communitam exacta tandem aestate, in fidem et potestatem accepit, atque Electori Coloniensi restituit. Inde porro in Thuringiam progressus Heldrungam, Mansfeldiamque atque alia nonnulla loca recuperat.

Interea Ratisponae frequenti Procerum Imperii conventu postquam diu de publicis necessitatibus deliberatum fuit, omnium consiliorum summa in haec fere capita componitur. Primo omnium ad intestina Imperii dissidia tollenda decretum, ut universalis Amnestia publicaretur. Deinde ut cum Regnis Galliae Sueciaeque separatis conventibus Monasterii, et Osnabrugae in Westphalia tractaretur, ut gravamina Religionis, quae hucusque tantis tumultibus non exiguam causam dederint, per utriusque Religionis designatos amice componantur. Ut transactio Passaviensis, et ex illa constituta pax Religionis Augustae anno 1555. sancte servetur. Denique ut causa Palatiniana quam Caesar ex generali Amnestia exclusam voluit, separatis etiam tractatibus ageretur, et postquam ad felicem exitum perducta fuerit, recessibus Imperialibus insereretur. Praeterea quoniam adhuc exigua pacis spes apparebat, de promovendo porro ac continuando bello actum est, provisumque imprimis ut hiberna atque hospitia militaria pro Imperiali exercitu, juxta belli necessitatem ex aequo et bono describerentur. In qua re quoniam hactenus gravissimae querimoniae delatae sint, neque singulis ex aequo satisfieri possit, cum necessario vicinae hostibus provinciae plus patiantur. Ita conventum est ut provinciae liberae, iis quae hibernis atque hospitiis gravantur, alio convenienti subsidio succurrant,


745

ut quantum fieri quidem possit, inter omnes Ordines Circulosque ejusmodi dincommodorum aequalitas servetur. Tum ut imminuto Ducum, atque inutilium Praefectorum numero Legiones compleantur, eumque in finem ordinatae, et communi omnium statuum consensu approbatae centum et viginti pensiones menstruae intra quinque mensium spacium persolvendae, illo ubique valore, ut Thalerus Imperialis, ad floreni Rhenensis et triginta crucigerorum precium, non carius, viliusque computetur. Ad illas autem pensiones colligendas generalis Imperii Quaestor, germanus ipse, atque Imperio subjectus constitueretur. Aditae his contributionibus aliae centum et viginti pensiones intra anni unius spacium solvendae. Deinde de diciplina militari salubriter ordinatum, ut in delicta militum praefecti ipsorum serio animadvertant, ut nulla itinera aut profectiones instituantur, nisi praemonitis prius Directoribus circulorum, per quos iter faciendum est Neque hac in parte quicquam amicitiae aut gratiae dandum, ut uno Statuum praeterito, alter gravetur. Itinera autem ibi necessario instituenda sunt, ut sine maleficio, et incommodo Provincialium, quantum fieri potest, fiant, Praefecti militum curabunt. Prohibitum praeterea ne hostibus diribitoria concedantur, Neve cum iis neutralitates Imperio noxiae ineantur. Ne commercia et negotiationes cum iisdem boni privati causa, in publicum detrimentum cedant. Multa dein ac varia in disciplinae militaris correctionem constituta sunt. De reformatione Judiciorum Imperialium, quod erat tertium punctum propositionis Caesareae, uoniam tempus comitiorum in annum usque excurrerat, nihil actum; sed decretum ut anno insequenti ad Calendas Maii ea super re, certorum Principum conventus Spiram aut Francofurtum ab Electore Moguntino ediceretur; sanctionibus dein Imperii inserendum, quicquid illi pro reductione Justitiae decrevissent. Denique quoniam Belgio Hispanico vicini Ordines quaerebantur sibi contra sanctiones Imperii in cursu justitiae a tribunali Bruxellensi saepenumero vim fieri, promisit Caesar effecturum se apud Regem Hispaniarum, ac fratrem ejus Cardinalem Infantem, Belgii Gubernatorem, ne quid deinceps privilegiis Imperii abrogaretur. Creati sunt in iisdem comitiis Sacri Romani Imperii Principes, atque ad publicas sessiones admissi, Itelius Fridericus Hohenzolleranus, Joannes Antonius Dux Cromavius, et Princeps Eggenbergicus, et Wenceslaus Dux Lobkovitius. Ita peracto finitoque conventu illo Caesar deducente magna Procerum Imperiicorona Viennam regressus est.

Per idem tempus in Anglia Carolus Rex, cum ad componendam Scotorum rebellionem, procerum regni conventum indixisset, quod illi Parlamentum vocant, se atque regnum ipsum in multo majores turbas impulit, Anglorum plerisque utpote Puritanis, in idem Religionis foedus cum Scotis, consentientibus, Parlamentum autem Anglicanum in duos ordines, seu ut ipsi vocant Domos dividitur, Superior ex magnatibus Regni constat, quales sunt Principes, Comites, Barones, quos illi Sir et Lort, nuncupant. Inferior Consules et Legatos civitatu complectitur, atque hi in eo conventu universum populum repraesentant. Prioris summa est authoritas, condit leges, decernit, judicat, damnat, quae tamen omnia vim non habent, nisi Regis confirmatio accesserit. Atque ipsius est evocare et dimittere hunc conventum. Caeterum Rex cum initio triennalem hunc conventum esse voluisset, tandem consensit ut tam diu permaneret, donec turbae omnes consopitae essent. Quae res plane authoritatem Regis pessundedit. Postquam enim Parlamentum illud, ita stabilitum est, ut etiam Regis voluntate dissolvi non posset, Parlamentarii, praevalentibus suffragiis eorum qui Scoticarum partium erant, absque ullo


746

respectu Regiae dignitaris foedus Scoticum approbant; Catholicos intra decem ab urbe Leucas prohibent. Sacerdotes ad poenas ab Elisabetha Regina sancitas revocant. Thomam Wentwort Comitem Straffordiae, ac Hiberniae Prorebem, ad supplicium capitis condemnant, Wilhelmum Laudium Archiepiscopum Cantuariensem aliosque nonnullos regiarum partium in carceres conjiciunt; Inde in Reginam, quod a Catholicis pro Rege subsidium pecuniarium collegisset, quaestionem institui decernunt. Tum ad sui custodiam satellitium armatum, cujus ante nullum exemplum habuerant, constituunt. Episcopos omni gradu ac potestate dejiciunt. Vectigalia ac portoria ad se trahunt. Praefectos portuum atque arcium praecipuarum in sua verba adigunt. Denique Regem ipsum ut latae in Hiberniae Proregem sententiae subscribat, compellunt. Ita Comes Straffordiae indicta plane causa, negataque per Jurisconsultos sui defensione mense Maio Londini, in extructo ad id theatro securi percutitur. Post haec ad apertiora paulatim dissidia deventum est, Et Rex omnia ex arbitrio Parlamenti sine ullo authoritatis suae respectu agi videns Londino in loca securiora excessit. Regina quoque per speciem deducendae in Hollandiam filiae suae Mariae, quam Guilielmo Orangii Principi desponsaverat, tumultibus excedens securitati suae consulit. Atque in hunc modum inter Regem et Parlamentum Anglicanum belli se initium habuit.

In Gallia praeter externa bella etiam interni tumultus extitere. Ludovicus Comes Soissonius cum Bullionio et Guisio aliisque ex Gallica nobilitate adversus Regem arma conjunxerat, quibus auxilio submissus Lambojus, dum apud Sedanum conjunctis viribus confligitur, Dux Regis Galliarum Castilionius funditur non exigua strage; Sed mors Soissonii victoriam partium corrupit, Bullionius et Guisius a Rege in gratiam recepti sunt. Lambojus inde a Cardinale Infante in Belgium revocatur. Ibi uno atque eodem anno Aria bis obsessa semel a Gallis Duce Castilionio, atque iterum ab Hispanis, Ductore Francisco de Melo, bis quoque expugnata et recepta est. Interim Ferdinandus Cardinalis Belgarum Gubernator, ac Regis Hispaniae frater, Bruxellis mense Novembri moritur. Praefuit Belgio per annos septem, atque illud ex praescripto Fratris magna sapientiae et fortitudinis fama inter duos utrinque hostes Gallos et Hollandos feliciter gubernavit. Secutus illum est haud multo post Magnus Ordinis Teutonici Magister, Stadian, exercitatae prudentiae Princeps, atque ex intimo Caesaris consilio. Decessere eodem anno ex hac vita Georgius Brunsvicensis et Luneburgicus, et Arnhemius Saxonicarum copiarum diu praefectus.

Insequens annus, qui fuit hujus saeculi secundus et quadragesimus, Caesari et Catholicorum Principum partibus, ubique prope infaustus extitit. Nam initioejus Comes Gebrianus Vinariensium, et Ebersteinius Hassicarum copiarum duces, qui diu in agro Fuldensi, et Monasteriensi hospitia habuerant, impetrato ab Hollandiae Ordinibus transitu, apud Vesaliam Rhenum transmittunt, atque inde in agrum Coloniensem ad capienda hiberna cum omni exercitu infesti irrumpunt, occupata mox Ordinga, deinde Linna, inferioris Archidioecefis oppidis, Elector Coloniensis haud ignarus eorum quae ab adversariis parabantur, Hatzfeldium ex superiore Germania, e Belgio Lambojum cum suis copiis evocaverat. Lambojus ad Mosam substitit, donec Vinarienses Rhenum transire, nunciatum est. Tum in agrum Kempensem castra produxit, atque ibi apud aggeres limitaneos duplici fossa, et trabali aditu praemunitus, observare consilia hostium constituit; et si tentarent, prohibere irruentes, donec cum reliquo exercitu Hatzfeldius adventaret, qui partem copiarum apud Andernacum Rhenum traduxerat, et per diverticula quo Patriae


747

parceretur; lentius appropinquabat. Sed Vinarienses Hassique ut subsidium praeverterent, celerato apud Linnam militari consilio, cunctatione omni seposita Lambojum aggredi constituunt. Ea re ordinata Comes Gebrianus cum paucis turmis equitum, et ducentis selectis peditibus praegrefsus, in munitiones illas agrarias impetum facit. Sed quoniam Lambojani numero superabant facile rejectus est. Interim tota acies campo Anthoniano appropinquabat. Tum Gebrianus, dato ad invadendum sino, cum omni robore exercitus Lambojanos adortus, etsi acerrime resisterent, tandem viac multitudine suorum loco depulit, aggeresque cum peditibus supergressus suae potestatis fecit. Mox adhibiti fossores, qui disturbatis aggeribus, ac completis fossis viam equitatui complanarent. Ibi multo atrociore impetu praelium restauratum est. Sed Lambojo maxime obstabat, quod legiones suas nimis quam oportebat temere, tam propinquo hoste, per hospitia disposuerat, neque advocandi suos in tempore, neque ordinandae aciei copiam haberet. Ita Lambojani legionatim et quasi per manipulos caesi, insigni clade profligantur. Cecidere ad duo fere millia. Lambojus ipse in tanta necessitate nullum strenui ducis officium praetermittens, cum praecipuis tribunis, et tribus millibus gregariorum in manus hostium pervenit. Capta signa militaria centum quadraginta sex, tormenta compestria sex, dein impedimenta, et apparatus bellici magna vis. Post haec Praefectus Equitum Vinariensium Rosa cum tribus millibus equitum ad persequendos fugitivos profectus, haud procul Juliaco duo millia, quae ad Hatzfeldium properabant, nova clade profligat. Ita Lambojanus exercitus hoc duplici infortunio, amisso item ductore, et praecipuis tribunorum, plane aut deletus aut dissipatus fuit. Haec igitur clades longa pace divitem patriam, atque adhuc iutactam hosti aperuit; inopemque exercitum abunde auxit. Additus cladi terror inflammatione villarum pagorumque, quos profugientes passim coloni relictis omnibus deserebant. Porro Hatzfeldius intellectis quae acciderant, jam solus hostibus inferior, magna celeritate copias jam Rhenum transgressas revocavit, atque in alteram ripam transposuit. Vinarienses prosequendae victoriae intenti, relicta a tergo Kempena statim Novesio victorem exercitum admovent. Urbs illa antiquis et recentibus obsidionibus percelebris, et non semel laudatae fortitudinis famam promerita, nunc sive meta consternata, quod caeso exercitu nullam amplius liberationem exspectabat, sive decepta hostium fraude et blanditiis multa ac speciosa promittentium, vix unius diei jaculatoriam oppugnationem perpessa dedit se victorum arbitrio, excluso etiam rejectoque praesidio militari, quod Elector Coloniensis laborantibus in tempore obtulerat. Nempe dum securitati et libertati suae inconsulta anxietate nimium prospicere nititur, utramque amist; sedes dein hostium facta, ex qua reliqua patria oppugnaetur. Kempena neque munitionibus, neque civium numero Novesio par, post octo dierum oppugnationem in potestarem oppugnatium concessit. Hulcradium dein et Marcodurum aliaeque in eo districtu arces eundem casum subiere. Apud Lechenium haesit impetus victorum. Id ignobile quidem, sed valido praesidio ac fortibus viris communitum oppidum, postquam septimanas aliquot a rem obsidionem egregie pertulisset, tandem adventu Caesarei et Bavarici exercitus liberatur. Is ductu Comitum Hatzfeldii Wahliique Rhenum ponte navali apud Coloniam transgressus, positis munitisque castris apud Sonsam consedit. Ita Vinarienses et Hassi, cum aliquamdiu apud Grevenbruchum constitissent, in sua demum apud Ordingam castra compulsi sunt. Sub idem tempus Joannes Verdanus ex Gallica captivitate cum Gustavo


748

Hornio permutatus, magno militum gaudio in castra ad Sonsam pervenit.

Inter haec Elector Coloniensis Ferdinandus Dux Bavariae, non magis de liberanda ab hostibus patria, quam adsciscendo in partem curarum socio sollicitus, ut sibi Coadjutor daretur a Collegio Metropolitano obtinuit. Duo in cam spem studio et aestimatione Canonicorum proponebantur. Franciscus Dux Lotharingiae, ejus Collegii Decanus; atque Episcopus Virdunensis; et Maximilianus Henricus Dux Bavariae, Electoris ex fratre Nepos; uterque et splendore familiae, et dignatione virtutum eo fastigio dignus. Sed posterior cum numero suffragiorum vicisset Coadjutor designatus, et dein a summo Pontifice ut mos habet, confirmatus est. Porro media aestate Franciscus Hatzfeldius Herbipolensis et Bambergensis Episcopus, ac Franciae Orientalis Dux repentino catharto super mensam extinguitur, magno luctu provincialium, quibus his difficillimis temporibus praeclare praefuit. Uni duo a Collegiis Cathedralibus sublecti sunt, Herbipoli Joannes Philippus ex illustri Schouborniorum familia, Bambergae Melchior Otto ex Baronibus Voit de Sairburg, uterque sapientia atque usu rerum insgnis Princeps.

Sub idem tempus Maria Medicaea Ludovici XIII. Regis Galliarum mater Coloniae Ubiorum, quo se post diuturnum in Belgio exilium, dein varias in Hollandiam et Brittanniam profectiones quietis causa paulo ante contulerat, moritur, pie, atque ut decebat Christianam Principem. Nam et filio felicem consiliorum exitum, et orbi Christiano optatam pacem multis cum lacrymis paulo ante mortem precata est; ignovitque omnibus et singulis qui eam hactenus variis machinationibus persecuti fuerant, Filia fuit Francisci Ducis Hetruriae et Joannae Austriacae Ferdinandi I. Caesaris filiae. Anno saeculari millesimo sexcentesimo Henricus IV, Galliae ac Navarrae Rex eam in matrimonium accepit; dimissa Margareta Valesia, cum qua Henrico sterile, et discors, tum quoque impedimento consanguinitatis invalidum matrimonium fuerat. Anno dein hujus saeculi decimo solenni apparatu apud oppidum S. Dionysii Regina Galliae inaugurata, postridie Regem maritum manu sicarii intersectum amisit. Quinque ex Henrico proles habuit, Ludovicum XIII. natum anno 1601. Isabellam 1602. Philippo IV. Regi Hispaniarum nuptam. Christinam 1606. Victoris Amedaei Ducis Sabaudiae uxorem, Gastonem Ducem Aurelianensem 1608. et Henricam Mariam 1609. quam supra Carolo Angliae Regi in matrimonium datam memoravimus. Rege intersecto Maria curam regni, et tutelam filii novennis in se suscepit. Qua in administratione, ut fit, multorum odia incurrit. Maxime quod homine externo Marchione Ancraeo, quem ad summos honores praetermissis indigenis extulerat, pene unico et solo consultore ad Regni gubernationem utebatur. Crevitque adeo indignatio Procerum Galliae, hanc externi hominis potentiam detestantium, ut ferme omnes secessionem ad aula facerent, bellumque haud obscure molirentur; donec Ludovicus filius necato Ancraeo, et uxore ejus capitis damnata ipse suis auspiciis Rempublicam coepit gerere, Matre Blesas relegata. Quae subinde revocata, cum praevalentibus apud Regem aliis ipsa jam sperneretur, Bruxellas in exilium sponte concessit. Reginae Cardinalis Richelius, qui ejus potentiae maxime obstabat, haud diu superstes fuit; eodem quippe anno mense Decembri Lutetiae Parisiorum vita excedens. Is validissimus in animo Regis fuit, et maximorum negociorum primarius minister. Nemo ea aetare magis regnandi artibus aut prudentiae politicae fama excelluisse creditus est, ut propterea etiamnum ex praescripto consiliorum ipsius res Gallicanas administrari multis pronum sit suspicari. Matrem et Cardinalem Rex Ludovicus mense Maio


749

anno insequente secutus est, eodem plane die quo ante annos tres et triginta patrem ejus Henricum IV. sicarius interfecerat. Porro Cardinali Richelio in Regiorum consiliorum arcana Julius Mazarinus itidem Cardinalis successit, intimus Richelii, et studio ipsius ad maxima quaevis provectus.

At nihilo inde melius res Catholicorum in Germania habuere. Nam initio fere anni Coningsmarchius Halberstadium et Ascherslebiam inter in Saxonia quatuor Caesarianas Legiones inopinato adventu oppressit. Inde depoulsos non sine clade ab obsidione arcis Mansfeldianae Caesarianos tota prope Saxonia exegit. Coningsmarchium majoribus viribus secutus est Leonardus Dorstensohnius Suedico exercitui in locum Bannerii praepositus. Adventum ipsius clara de coelo prodigia insignem fecere. Nam mense Januario supra Wolfenbeutelium visus est in coelo globus igneus terribili fulgore conspicuus, qui ab occasu in ortum descendens, edito horribili fragore, instar ingentis tonitrui momento disparuit. Sed per Saxoniam inferiorem ac supra ipsa Suedica castra visus est insigni claritate cruentus ensis, cum annexa virga, cujus acies versus Marchiam Brandeburgicam protendebatur Dorstensohnius lustrato exercitu, punitoque tribuno Seckendorphio, qui cum Caesarianis Ducibus colludere arguebatur, repente decursa Saxonia, in Lusatiam ac dein Silesiam perrupit. Et Glogoviam majorem cum toto exercitu circumsedit. Magnam vim frumenti, bellicique apparatus Caesareani in hanc urbem comportaverant, ex eaque tueri Silesiam, et prohibere porro hostem constituerant, Praeerat urbi cum firmo praesidio Augustus Mauritius Baro de Rotauw, qui cum oblatas a Dorstensohnio liberales conditiones aspernaretur, et locum sibi commissum virtute atque omni ope defendere niteretur, Dorstensohnius omni mora damnata cum toto exercitu urbem invadit. Ac tanta vis oppugnantium ruit, ut uno atque eodem die caperetur. Caesi praesidiarii prope omnes, et magna civium pars. Urbs ipsa hostilem in modum direpta est. Inde multae aliae minores urbes eundem casum subiere, atque ab ipsa prope Uratislaviae maenia via populantibus facta. Ita velificante undique fortuna cum nemo adhuc obsisteret ad subigendam porro Sueidniciam praemisso Coningsmarchio movit. Erat iis Iocis praesidio Franciscus Albertus Dux Lauenburgicus. Is cum septem fere millibus Caesareanorum adventanti hostili exercitui, ut diximus, cum delecta manu praeeuntem facile repulit ad suos, incensusque eo successu cum fugientem avidius persequeretur, incidit in Dorstensohnium, quicum reliquis copiis haud procul tendebat. Ibi commisso acri praelio Dux a superantibus numero hostibus funditur, amisso peditatu, omnibusque fere impedimentis et signis militaribus. Atque ipse in manus victorum lethali vulnere saucius pervenit. Ex quo intra paucos dies Sueidniciae, quo ad curam deportatus fuerat, mortem obiit. Ita Sueidnicia primo, dein Nassa Episcopi Uratislaviensis sedes ac tota propemodum Silesia a Dorstensohnio subacta est. Flexo inde in Moraviam itinere multa minora oppida, arcesque et Olomucium, quae Moraviae Metropolis est, alia vi, alia deditione expugnat, magna ubique praeda potitus. Brinnam inde validis munitionibus firmatam, strenua quidem, sed irrita ad extremum obsidione tentavit. Porro omni Moravia Silesiaque hostiliter direptis, et firmo praesidio communitis, quae conservare decreverat, in Saxoniam regreditur, Lipsiamque quae Electoris Saxoniae praesidio tenebatur cum omni exercitu circumsidet. Ea res excivit Caesareanos. Igitur Archidux Leopoldus, et octavius Picolomineus Dux Amalphitanus, contractis quicquid ubique virium erat, Electori Saxoniae in auxilium properant. De quorum adventu mox certior factus Dorstensohnius omissa Lipsia


750

adventantibus obviam procedit. Ita eodem prope loco, quo ante decennium Rex Gustavus cum Tillio conflixerat, acri praelio et pari fortuna inter infestas utrimque acies certatum est, Nam Caesareani magna vi ac virtute coorti, cum aliquoties Suecos loco pepulissent, ad extremum victi ipsi et loco pulsi victoriam hostibus cessere. Equitatus magna pars fuga evasit. Pedites plerique cum magno numero impedimentorum, et tormentis quadraginta dubus omnique reliquoe apparatu castrensi in potetestatem hostium pervenere. Qua re ad votum perpetrata Dorstensohnius ad obsidionem Lipsiae revertit. Quae aliquot dein dies magna vi oppugnata, cum caesis auxiliis nulla amplius spes liberationis esset, se in manus hostium tradidit. Cives praesidium Suedicum recipere, et direptionem urbis ingenti pecunia redimere coacti sunt. At Archidux Leopoldus, accepti incommodi culpam fugae aliquorum imputans, in eos ad terrorem caeterorum gravitate delicti severe animadvertere constituti. Tenebatur eo crimine praecipue legio Joannis Georgii Madlonii quae consistente adhuc acie, et reliquis gnaviter pugnantibus prima omnium propudiosa fuga praelio excesserat. Itaque hunc in modum de fugitivis supplicium sumptum est. Praesente Archiduce, Picolomine, aliisque primatriis exercitus Caesarei ducibus, Rockezanae in Bohemia ubi tum stativa erant, sex Legiones quae rem strenue gesserant, in armis praesto esse jussae sant. Dein evocata Legio Madlonica, atque in medium a reliquis sex accepta. Mox a supremo rerum capitalium quaesitore, fugae et destituti exercitus insimulata, ac graviter reprehensa est. Simul jussi omnes ex ea Legione arma ad pedes Piccolominei deponere. Signa a circumstantibus militibus fracta ac direpta sunt. Dein Quaesitor pauca praefatus cur Legionem illam ex albo Caesarei exercitus deleri oporteret, hanc in inermes sententiam pronunciat. Turmarum quidem Ductores eorumque Vicarios poena gladii; Signiferos vero et reliquos inferiorum Ordinum praefectos suspendio plectendos, arque ad eandem poenam ex graegariis decimum quemque, antiquo more, sorte legendum. Postridie igitur de reis supplicium sumitur, Concessitque Archidux deptrecantibus, ut commutato poenae modo, a suismet commilitonibus more militari sclopetorum jaculationibus confoderentur: uno alteroque conservatis qui rem alias praeclare gesserant. Chiliarcha ipse Madlonius in custodiam datus, inspecta dein diligentius atque examinata causa, anni insequentis initio Pragae capite plexus est. Ad hunc modum punitis sontibus, ac firmata disciplina militari ad restaurandum exercitum animum intendit, et mox ex agro Coloniensi Comites Hatzfeldium et Wahlium evocat. Atque id eo procilvius factum, quoniam Vinarienses quoque et hassos (adversus quos illi tota aestate prope Sonsam castra locaverant) inopia commeatuum et pabuli trans Rhenum compulerat. Igitur Hatzfeldius recepto ex itinere Marcoduro mense Novembri festinatis itineribus in superiorem Germanism contendir.

Eodem anno Galli in Catalaunia adjuti, rebellantium viribus caesis haud procul Barcinone Hispanicis copiis Colibram vicepere. Perpinianum valida ad amnem Thetim urbs sex fere mensium obsidionem fortissime sustinuit. Denique vi oppugnantium, sed magis penuria commeatuum ac fame ad deditionis necessitatem compulsa est. Perpiniani exitium Salsulas, propugnaculum ejus orae adversus Gallos munitissimum, in eundem casum impulit. Ante triennium fere initio seditionis Catalaunicae a Gallis interceptum et mox iterum amissum, nunc denuo victoribus cessit. Erat tum in provincia Narbonensi Galliae Rex, (nam haec adhuc ante mortem ejus acciderunt) quo Propor sua praesentia Gallis audaciam et virtutem, Cataluniis


751

spem atque animum injiceret. At in Flandria longe alia fortuna Gallos excepit. Nam Franciscus Melo post mortem Cardinalis Insantis Belgarum Gubernator cum viginti quinque millium instructissimo exercitu et triginta majoribus tormentis castra movens Atrebatum validam Artesiae urbem circumsedit, omnibusque ad obsidionem expeditis, repente converso cursu Lendium invadit, atque inde Bassaeam contendens, eam urbem post justae oppugnationis infractum laborem in suam potestatem redigit. Inde cum toto exercitu in Picardiam movens, haud procul Castelleto oppido; quod est prope fontes Schaldis in Veromanduis exercitum Gallicanum in quo erant duodecim millia, justa acie profligat. Capta Gallorum duo millia ac totidem fere in acie caesa. Ea clades Catalaunicae victoriae gaudium plurimum imminuit. Sed neque partes Hispanicas admodum juvit, dum Melo, omisso victoriarum cursu, regredi et vires exercitus ad observandos Mosae transitus, prohibendosque inde Vinarienses per agrum Coloniensem dominantes opponere cogitur.

Sub idem tempus Varsaviae in Polonia Philippus Wilhelmus Palatinus Neoburgicus, Juliae, Cliviae ac Montium Dux in magno Procerum Poloniae concursu, ac Rege ipso Vladislao praesente, Annam Catharinam Regis sororem in matrimonium accepit. Stocholmiae in Suecia, Christina Regis Gustavi Adolphi filia solenni ritu Regina Sueciae coronata est. In Anglia gliscentibus porro inter regem et Parlamentum discordiis res paulatim ad apertum bellum processit, et Rex non minus quam Parlamentarii, corrasa unde poterat pecunia, se omni modo ad arma ac vim comparare incipiunt. Sed Regis multo erat deterior conditio. Nam praeter paucos Catholicos, qui tamen arctissime habebantur, nemo fere Regiis actionibus favebat. Plebs ipsa Londinensis etsi ingenio nationnis insolentissima, tamen a Parlamenttariis adversus Regem incitabatur, unde ejus authoritas quotidie imminuta, et tantum non extincta est. Contra Parlamentarii praecipua Regni vectigalia ad se trahebant, mandabantque Classium ac portuum praefectis ne deinceps dicto Regis sed decreto Parlamenti audientes essent, utque haec omnia securius exequerentur, adscripserunt ad sui custodiam, more regio, satellitium armatum, cujus rei nullum ex antiquitate exemplum habebant. Denique cum Rex his de causis Londino excessisset, ubi amplius commorari salva majestate non poterat, neque ullis Parlamenti precibus ut reverteretur induci posset, crevit simultas. Quae dein auctis suspicionibus multo magis invaluit, quod Rex filiam suam primogenitam Mariam Wilhelmo Principi Orangio, Henrici Friderici filio, annorum fere septendecim in matrimonium daret, quae hoc demum anno a Regina Matre in Hollandiam deducta est. Id enim matrimonium Parlamentarii eo solum spectare arbitrabantur, ut Rex externa auxilia ad se in ordinem redigendos conquireret. Quare et ipsi arma sumpserunt, adjunctoque sibi per publicum decretum antiquo Reipublicae milite, novos delectus faciunt, iisque cum summo Imperio Comitem Essexiae praeficiunt. Qua in re cum non omnes ut fit inter se consentirent, quidam etiam non probarent in tam manifesta et extrema discrimina Rempublicam praecipitari, multi e Senatu Regio, nonnullae etiam civiates atque oppida apertiore studio ad partes Regiae transeunt. Unde Parlamentarii maxime qui Puritanae sectae erant, quo societatem suam firmius constabilirent, anno insequente, palam in Templo S. Margarethae, praemissa concione exhortatoria in foedus Scoticum conjurant. Tum amoti omnes e curia ac sessione Parlamentaria qui jurare recusabant, quique aut causae Regiae, aut Religioni Catholicae favere existimabantur. Quibusdam etiam munera publica abrogata. Alii qui partes


752

Regias liberius defendebant custodiis traditi. Episcopi omnes potestate atque authoritate exuit, jussique eo deinceps titulo abstinere, neque interea legationibus variorum Principum pro reconciliatione nitentium, quicquam effectum. Propterea quod authores tumultuum, praecipue Comes Essexius a Rege crimine Majestatis postulati, desperata venia omnem securitatem suam in continuanda defectione reponerent. Jam enim coeptum esse facinus, quod laudari non posset, nisi perfectum, neque perfici posset, nisi unius partis exitio. Sic enim existimabant nullam posse esse tantam Regis patientiam, qui non priori potestati restitutus, resumeret aliquando iras, et se data commoditate cum magno eorum malo ulcisceretur. Ita ad apertum bellum atque arma ventum est.

Inter haec tandem aliquando quod multos jam annos Lubecae atque Hamburgi tractatum fuerat, de pacifciationis Germanicae loco et modo conventum est, praestititque ea in re utilem operam toti Germaniae Rex Daniae, qui extra bellantium partes positus, ut aliquando ad compositionem veniretur enixe laboravit. Ita igitur Hamburgi inter Conradum Luzovium Caesaris, Claudium Memmium Regis Galliae, et Joannem Salvium Reginae Sueciae Legatos res est composita. Principio placuit ut urbes ad hunc conventum Osnabruga et Monasterium in Westphalia designarentur. Quae interea neutrarum aut mediarum partium erunt, et deducto omni externo praesidio, proprio milite aut per cives suos stationes et custodias obibunt; Legatos quarumcumque partium, eorumque res et bona fideliter tuebuntur, atque ea de re fidem et cautionem scripto praestabunt, Ac si quid ab iis pro bono publico postulatum fuerit, id prius non exequentur quam collegio Legatorum indicatum Fuerit. Osnabruga retinebit jura ac privilegia sua. Et utrobique instituta tractatio pro una atque eadem habebitur. Via et itinera inter utramque urbem pro commodo ultro citroque commeantium secura reddentur. Et si quis locus intra dictas urbes medius pro privato congressu aut communicandis consiliis placuerit, is eadem securitate, iisdemque immunitatibus gaudebit. Literae, annona, aliaque huic conventui necessaria tuto hinc et inde sine cujusquam damno aut injuria perferentur. Denique si quod Deus prohibeat, instituta pacis tractatio sine ullo fructu dissipetur, Osnabruga et Monasterium in illum statum, in quo nunc sunt, restituentur. Ita tamen ut post dissolutum conventum, adhuc per sex septimanas proxime sequentes beneficio neutralitatis gaudeant. Securitas commeatuum pro Legatis Regum et Principum ad hunc conventum obeundum intra bimestre utrimque expedietur et dabitur. Et ne extraditio eorundem commeatuum propter longinquitatem locorum desideratae tractationi moram ponat, ea per Legatos Regis Daniae, ad eam formulam quae jam praescripta est; expedietur. Et ex parte quidem Caesaris dabitur liber commeatus pro Legatis Reginae Sueciae, pro Oratore Gallico, pro domo Palatina, Brunsvicensi, Lunaeburgica, Hasso, Casselana, ac denique pro omnibus Statibus Imperii Regno Sueciae confoederatis; vicissim Regina Sueciae dabit commeatum pro Legatis Caesaris, Electorumque Moguntini et Brandeburgici, Rex Galliae pro Legatis Caesaris et Regis Hispaniae eorumque foederatis, pro Legatis Electoris Coloniensis, et Electoris Bavariae, vicissim Caesar et Rex Hispaniarum dabunt securum commeatum pro Legatis Regis Galliarum, pro Oratore Suedico, pro Legatis Sabaudiae, Electoris Trevirensis, Ordinum foederatorum Belgii, Caroli Ludovici Comitis Palatini, ejusque fratrum. Ducum Brunsvicensium, Ameliae Elisabethae Landgraviae Hassiae, et denique pro omnibus Ordinibus Imperii Regno Galliae confoederatis. Post haec dies inchoando conventui


753

institutus est vigesimus quintus Martii anni quadragesimi secundi; qui tamen deinde ob intervalli brevitatem aliaque impedimenta subinde enascentia in undecimum Julii anni quadragesimi tertii commutatus est.

Interea Stocholmiae in publico Procerum Sueciae conventu, de promovendo porro bello Germanico, et in quas conditiones pax ineunda esset, deliberabatur. Renovatum ibi foedus cum Regno Galliae, conventumque ut Sueci Westphaliam Saxoniamque et proprias Caesaris provincias; Galli tractum Rheni, et annexas illi Regiones bello impeterent. Urgendum ut Germania in illum statum, quo ante bellum Bohemicum anno 1618, fuerat, reponeretur. Provincias ac civitates, arcesque, quas quisque occuparet, ad belli finem possideret. Cum Caesare ejusque sociis nulla pax aut conventio, nisi ex consensu utriusque partis iniretur. Regina Sueciae triginta peditum et sex equitum millia, totidem Regina Galliae durante bello in Germania aleret. Adhaec Regina Galliae praeter ducenta Imperialium millia quae ex anno 1633, adhuc debebat, singulis deinceps annis quadraginata millia persolveret. Denique si alterutram partem bello impeti accideret, mutuo sibi auxilio ad decennium adessent. Atque interim bellum strenue progrediebatur, nam Dorstensohnius post caesos anno superiore apud Lipsiam Caesarenaos, et tentatam frustra obsidione Fribergam, metuens iis quae in Silesia atque Moravia occupaverat locis, iterum eo iter atque exercitum hibernis Saxonicis recreatum convertit. Statim adventu ipsius depulsi Olomuncio Caesareani. Et ille receptis ad se veteribus praesidiariis, novos recentesque imposuit: commeatu praeterea, et omnibus ad vim sustinendam necessariis confirmat. Inde magna ubique praeda potitus in Silesiam recessit, atque ad id ipsa Vratislaviae suburbia movens, ea expilat incenditque, propterea quod cives commeatum et pecuniam pro exercitu postulanti negaverant. Porro Coningsmarchius in Saxonia a Dorstensohnio relictus, Halberstadium et alia loca ibidem, pulsis Saxonicis Caesareisque, in potestatem suam redigit. Inde transmisso Albi generalem vigiliarum praefectum Cracovium, quem Gallasius (cui iterum summam rei militaris Caesar imposuit) in Pomeraniam distrahendis hostium viribus emiserat, collatis contra castris profligatum ex Pomerania abigit: Recuperatis Camino aliisque locis quae Caesareani haud magno praesidio custodita, primo adventu facile interceperant.

Interim Vinarienses duce Comite Gebriano, relicto, ut supra diximus, agro Coloniensi, cum brevibus hibernis copias refecissent, per saltum Thuringensem in Franconiam infesti irrumpunt, occupatisque ibidem locis immunitis, et magna praeda asportata, in agrum Wurtenbergicum, et Marchionatum Badensem effusi, novo ex Gallia supplemento, quod Dux Anguiensis adduxerat, confirmantur. Porro nihil ab iis tota aestate memorabile peractum, nisi quod levibus velitationibus, inter ipsos Bavaricosque, variante interdum, ut fit, fortuna, certatum. Sed mense Novembri Comes Gebrianus Rotweilam obsidere aggressus, dum dirigendis in urbem tormentis post corbes vimineos assistit, minori machina (quas falconettas vocant) petitus, brachium amittit. Quo ex vulnere post paucos dies in capto oppido victor vivere desiit. Mottem ducis inopinata exercitus clades secuta est. Etenim capta Rotweila dum hostium securi in propinqua oppida Legiones distribuunt, repente supervenientibus Caesareanis Bavaricisque et Lotharingicis copiis, quae se summo silentio, et magna celeritate conjunxerant, sine ullo praelio oppressi atque intercepti sunt. Dutlingae juxta Danubium primaria erat statio Vinariensium. Haud procul inde tormenta et bellicum omne instrumentum deposuerant, appositis qui praesidio essent. His omnibus exploratis Caesarenai


754

praemisso Joanne Verdano, Dutlingam cum maxima exercitus parte subito circumveniunt, tanto silentio, atque hostium ignoratione, ut jam cum omnibus copiis ante urbem consisterent, priusquam de adventu eorum hostes quicquam rescivissent. Pars exercitus Danubium vado transgressa, (nam Dutlinga haud multum abest a fontibus Danubii) occurrentem cum aliquot Legionibus Rosam, qui hostium adventum ex propinqua statione audiverat, primo impetu absterret, atque in fugam conjicit. Ita facile potiti Dutlinga, reliquas hostium stationes, ut inter se composuerant, aggressi, divisos ad deditionem compellunt. Pauci cum Rosa supremo Quitum Praefecto fuga evasere. Reliqui omnes summi infirmique, ad haec pecuniae et apparatus bellici magna vis, sine ullo sanguine in potestatem victorum pervenere. Rotweila dein paulo ante a Vinariensibus capta, per Mercium Bavaricum Ducem recuperata est.

Caeterum in Belgio duplici clade hic annus infaustus Hispanis extitit. Rocroam cum valido exercitu obsidebat Franciscus Melo, jamque obsessos ad extrema perduxerat, adeo ut deditio in singulas horas expectaretur. Cum ecce Ludovicus Dux Anguiensis, necessitatis fuorum admonitus, contractis omnibus copiis laboranti oppido in auxilium occurrit. Inclinante jam in vesperam die in conspectum amicae urbis atque hostilium castrorum venit. Quanquam autem nox immineret, exercitusque ab itinere fessus esset, tamen liberandae urbis cupidine castra Hispanica aggreditur. Sed immodica cupiditas gravi clade expiata est. Repulsus igitur modicum ocium curandis corporibus concessit. Postridie vix dum albescente auora, confirmatis copiis multo majore impetu Hispanos aggreditur. Neque tunc audentem fortuna destitutit. Fusi fugatique Hispani memorabili clade. Comes Fontanus oblatam ab hostibus vitae gratiam constanter repudians cladi suae immori maluit. Comes Joannes Ritbergicus septem vulneribus saucius in potenstatem hostium pervenit. Capta impedimenta, et militare instrumentum omne. Equitatus maxima pars cum Duce Albuquercio, qui iis praeerat, maturata fuga insequentes evasit. Hac victoria potitus Anguiensis Theonis villam in agro Lucemburgensi munitissimum oppidum cum victrice exercitu circumsedit, et secundo postquam obsederat mense, magna suorum strage ad deditionem compellit. Sexenti praesidiarii qui ex mille et quadringentis superfuerant liberi Lucemburgum dimissi sunt. Anuiensis quinque Legiones Gallorum, et quatuor centurias Helvetiroum praesidio imposuit.

Paulo ante quam haec in Belgio gererenturm, novum repente bellum exortum est in Italia, inter Pontificem Urbaum VIII. et Odoardum Farnesium Ducem Parmensem. Ejus hoc initium fuit. Parmensis Ducatum Castri quem a sede Apostolica jure fiduciario obtinet, multo aere alieno contra leges fiduciae suae obligaverat. Id improbavit Pontifex, mandavitque Parmenfi ut ditionem illam omni d bito liberaret. Quod cum hic negligeret. Pontifex ditionem Castri, aliasque possessiones ejusdem Ducis quae Romae in Potestate Pontifciis erant, aestimari, atque ex iis aes alienum exsolvi jubet, Hanc injuriam uti censebat Parmensis, armis ulciscistatuit. Itaque composito foedere cum nonnullis Italiae Principibus, cum infesto exercitu ditiones pontificias ingressus bellum molitur, quod multis ultro citroque cladibus biennio fere gestum, paulo ante mortem Pontificis componitur. Parmensii Ducatus Castri quaeque alia edicto Pontificio ablata fuerant, reddita.

Anno insequente quadragesimo quarto, moritur Pontifex Urbanus VIII, mense Julio, Pontificatus sui anno primo supra vigesimum, aetatis septuagesimo septimo, Vir omniliterarum genere, et humaniorum maxime artium excultissimus.


755

Vacavit sedes dies quadraginta octo, intra quos Joannes Baptista Cardinalis Pamphilius, Romanus, suffragiis Cardinalium sublatus Innocentii X. nomen accepit. Is summis antea muneribus, et diversis in Hispaniam Legationibus egregie perfunctus, etiamnum Ecclesiae Catholicae summa cum laude, et longo omnium desiderio praesidet.

Sub finem anni superioris Suedici exercirtns Dux Leonardus Dorstensohnius nihil minus exspectantibus Danis, neuqe denunciato ante bello. repente conversls e Germania armis in Daniam irrupit, adeo festinatis itineribus, ut intervallo quindecim dierum e Marchia Brandeburgica in Holsatiam cum maxima parre exercitus movens centum fere milliaria germanica conficerer. Itaque Kyla primum ad maris Balthici aditurn, dein Christianopolis, Flensburgum, Itzehoa, Bredenburgum, aliaeque in eo tractu rubes, vi, dolo, aut deditione, uno velut impetu interceptae atque occupatae, Causae tam repentinae irruptionis jactabantur, quod Rex Daniae octo naves Suedicas fretum Selandicum transeuntes attinuisset. Quodque cum Duce Moscorum Michaele Frederovicio iniisset societatem regno Sueciae invisam semper suspectamque, misso ad hoc in Moscoviam filio Voldamaro, qui novo foederi stabiliendo Ducis illius filiam in Matrimonium acciperet. Praeterea quod magnam pecuniae summam numerasset Cracovi Chiliarchae Caesareo, cum qua Cracovius superiore anno conscriptis militibus omnem Pomeraniam tum praesidio Suedico vacuam, diu infestam impune habuisset. Additae causae nonnullae, quibus Sueci Regem Daniae Caesareanis partibus studere, et multa in sui perniciem occultis machinationibus moliri crederent. Caeterum quicquid id sit, Rex inopinato hostium adventu turbatus, mox Legatos suos Monasterium promovendae pacis Germanicae missos, revocat. Inde communire se, et scribere milites, atque omnis ope ad vim hostium prohibendam comparare instituit. Sed jam Dorstensohnius in Jutlandiam penetraverat, caesis mille et quingentis Danicis militibus, qui illi apud Coldingam temere occurrerant. Inde ut Danicae vires distraherentur Gustavus Hornius cum alio octo millium exercitu Scaniam e Suecia ingressus Elsinburgum, Coronam, Lundonum, Christianopolim, summa vi expugnat, ac totam facile Scaniam in potestatem redigit. Neque terra tantum sed mari etiam et classibus res agebatur. In quo etsi Dani maximas vires conferrent et Rex ipse classi suae magna aestatis parte adesset, summaque cura et consilio omni administraret,] tamen Sueci prosperiore fere fortuna utebantur expugnataque et spoliata insula Bornholmia, ad extremum classem Danicam apud Femeram insulam nacti, magno Danorum damno quod ad duodecies centena Imperialium millia aestimatum est, caedunt ac toto mari profligant. Ita aestas inter oppugnantes defendentesque varia fortuna et multis cladibus extracta est, magno Suedici exercitus incremento, qui se in praedivite patria, et rerum omnium affluentissima, rebus ad militiam sustentandam necessariis abunde instruxere. Caeterum bellum impetu ceptum pari celeritate desiit. Anno insequenti, Electoris Brandelburgici, et Hollandinorum Ordinum cura, pax restitura est.

Flagrante bello in Dania Caesari ocium fuit recuperandi sua per Moraviam Silesiamque, quae Dorstensohnius superiore anno occupaverat. Et caeterae quidem urbes quia minores facilius receptae sunt. Olomucium et Gloggovia quia valido praesidio communita erant ad reditum Dorstensohnii obsidionem toleravere. Sed Caesarem, ne omnes in unam rem vires conferret novus repente hostis ad distrahendos exercitus compulit. Is erat Georgius Ragotsius Transylvaniae Princeps haud dubie a corona Sueciae concitatus, ut illi eo liberius contra


756

Danum bellum gererent. Sed causas Ragotsius praeferebat, libertatem Ungariae violatam, quodque Caesar multa contra pacta et conventa superiorum temporum immutaret. Itaque cum exercitu septuaginta millium in Ungariam progressus Cassoviam et alia non nulla loca invadit. Ejus impetum Comes Bucheimius cum parte Caesarei exercitus, et firma manu Ungarorum dimissus, etsi numero multo inferior, tamen diu egregie sustinuit. Adeoque anno insequente ad pacem compulit, quam eo proclivius Caesar accepit, quo majore cura viribusque bello Suedico insisteret. Etenim Dorstensohnius nondum perfescta Danica pace, at valido prius praesidio communitis, quae in Holsatia et Jutlandia occupaverat locis, improviso erumpens, Gallasium qui in confinibus Holsatiae castra fixerat, invadit pellitque. Inde Magdeburgum usque fugientem, obtrito fere omni peditatu, et magna parte impedimentorum capra insequitur. Ibi Gallasius aliquamdiu circumsessus; relicto illic valido praesidio, depositisque tormentis et reliqua parte impedimentorum, cum eo qui supererat equitatu, et paucis peditbisu aegre in Bohemiam evasit.

In Hispania diem extremum obiit lsabella Regina Hispaniarum, Henrici IV. Regis Galliarum filia, anno aetatis quadragesimo secundo. Sed et in Lithuania Vilnae Caecilia Renata Regina Poloniae ex partu obiit, mense Martio; haec Ferdinandi III. Caesaris soror erat, annorum fere trium supra triginta. Inde Rex Vladislaus ad Aloysiam Mariam Niverniae in Gallia Ducem Caroli Gonzagae, Mantuae ac Niverniae Ducis, filiam animum adjecit, quam sibi anno insequenti Parisiis matrimonio copulatam Venceslaus Lescinschius Episcopus Varmiensis, Caspar Dinoffius, et Christophorus Opaliiskius, hic Posnaniae, ille Pomeraniae Palatinus, cum magno Polonicae et Gallicae nobilitatis comitatu, per Galliam, Flandriam, Hollandiam, Westphaliamque et Pomeraniam Gedanum usque deduxere. Ubi a Fratre Regis Principe Carolo Ferdinando, Episcopo Vratislaviense, triumphali apparatu excepta, et deinceps Varsaviam devecta est. Ibi mense Martio 1646. ceremoniae matrimoniales curante Joanne de Torres, Archiepiscopo Andrinopolitano et Summi Pontificis Legato, repetitae sunt. Sed jam ad annum quadragesimum quartum, unde nos Regia Pooniae sponsa deduxit, revertamur. Initio ejus anni sub finem mensis Januarii, Stanislaus Conjecpolsius, supremus Dux Polonicae militiae, insignem victoriam adversus Tartaros Tauricanos reportavit. Hi enim, rati quod media hyeme, quae iis in locis est asperrima, fines Poloniae indiligentius custodirentur, quadraginta equitum millibus collectis apud Oczacoviam ubi Boristhenes in Pontum effunditur, convenerunt, ut inde in ditiones Polonicas praedatum excurrerent. Qua re cognita per exploratores Conjecpolsius magna festinatione cohortes omnes, etsi multae earum in remotioribus locis hibernarent, Vinniciam convenire jussit. Is locus est apud Hypanim fluvium qui mediam Podoliam interfluit, haud multum supra Braclaviam. Ibi cum certiora de adventu Tartarorum cognovisset, instructa acie ac peditatu intra carros ac vehicula, recepto, composito agmine versus Achmeto viam progreditur. Hunc muniendi modum Poloni Tabor vocant, alius non ita nuper carraginem latine expressit. Atque eo non in acie solum, sed etiam in progressu, hoste jam vicino uti consueverunt. Poloni enim aliaeque iis vicinae nationes cum in campis desertis plerumque bella gerant, magnum numerum curruum Impedimentorumque pro annona et victu aliisque rebus necessariis circumferunt. Hos currus aciei in modum instruunt Duces, atque ordinem in incedendo observare jubent, interque eos calones, lixas, omnemque inutilem turbam cum pedestribus copiis pro arbitri disponunt, frontem vero ac latera machinis bellicis


757

probe communiunt. Quod ita apte ac dextre faciunt, ut non modo per patentes campos, sed per ipsa etiam oppida nihil perturbato ordine inter hanc currulem aciem, velut continens ac perpetuum vallum secure ac tuto incedant. Ad hunc igitur modum instituto itinere Conjecpolsius, cum ex quotidianis exploratoribus cognovisset hostes quoque Achmetoviam petere, continuo expeditos nuncios dimittit, qui Jeremiam Ducem Visniovecensem inter Corsunum et Boguslaviam subsistentem, cum copiis accerserent, si erant stipendiarii Germani qui anno superiore trans Boristhenem sub imperio Visniovecii adversus incursiones Tartarorum excubaverant. Postquam ad Achmetoviam perventum est, hostes quoque apparuere. Conjecpolsio consilium erat hosti alias in fugam proclivi addere fiduciam ultro invadendi, ad eamque rem exercitus sui famam ipse imminuebat, contractis copiis quam arctissime poterat, suosque ipse duces plerosque ac milites adventum Visniovecii celaverat. Juvitque fortuna consilium ducis. Nam spissa ejus diei nebula ita coelum caligine obtexerat, ut utrius. que exercitus conspectus utrisque adimeretur. Sed nebula illa Polonos pene in miserabile discrimen projecit. Cum enim Visniovecius per illam caliginem cum subsidiariis adveniens in carriginem Polonicam incidisset, ratus hostilem aciem esse, haud multum obfuit, quin in suos commilitones impetum fecisset. Qui error hostibus tam propinquis haud dubie Polonos in exitium dedisset. Sed Deus avertit discrimen; nam nebula paulatim extenuata aperuit errorem. Tum metu in laetitiam converso statim conjunctis viribus hosti obviam itum est. At Tartai qui se magis ad praedas agendas quam pugnandum paraverant vix inito praelio terga verterunt. Maxima pars in fuga caesi, non ab exercitu modo insequente, sed a Podoliensibus etiam ac Moldavis, ac demum apud Oczacoviam a Cosaccis Zaporaviensibus, quorum finibus proximi erant. Atque id extremum operum Martialium Conjecpolsii fuit, qui biennio post inter Regiarum nuptiarum solemnia, magna apud suos militari gloria, et rerum gestarum fama inclytus vita excessit.

Per idem tempus Bavarici, caesis ut supra diximus apud Durlingam Vinariensibus, Uberlingam post aliquot septimanarum obsidionem deditione capiunt. Inde Friburgum in Brisgoia eodem duce Francisco mercio interceptum est. Caeterum hic, dum probe communitis castris consident, magna Gallorum vi ac virtute oppugnantur. Nunquam alias majore pertinacia certatum. Dux Anguiensis, et Comes Turenius viginti duorum millium exercitum ad vindicandam cladem Durlingensem e Galliis adduxerunt. Itaque Anguiensis depellendi inde hostis percupidus, etsi loco iniquo, tamen numero superior, ac virtuti suorum fidens castra Bavarorum invadi jubet. Semel, atque iterum et tertio cum totius exercitus viribus tentata est oppugantio, sed tanta semper Gallorum strage, ut nisi multitudine ac numero militum abundassent, haud dubie totius summae discrimen hac praepropera ferocia sibi ipsis accersivissent. Sex fere millia Gallorum his insultibus ceciderunt, cum Bavarici non ultra mille et ducentos ex suis desideraverint. Bavaricos tamen inopia commeatuum et pabulationis locum relinquere coegit. Galli lustrato confirmatoque exercitu Germersheimium, Wormutiam, Spiram, Moguntiam atque ipsum Philippiburgum, aliaque minora ad Rhenum loca mtercipiunt. Maxima omnium jactura Philippiburgi fuit, arcis ad Rhenum munitissimae, sed tum ad obsidionem tolerandam apparatu male instructae. Pari fortuna sed majori detrimento Galli Duce Aurelianensi Gravelingam validam Flandriae urbem post bimestrem obsidionem, Et Hispani in Catalonia Iserdam magnis viribus diu multumque oppugnatam recuperant.


758

In Anglia idem annus Carolo Regi gravi clade infaustus extitit. Eboracum praevalidam urbem Parlamentarii ac Scoti obsederant; ei ut subveniret Rex, Rupertum Principem Palatinum cum triginta millibus auxilio submittit. Neque Parlamentarii detrectarunt certamen. Igitur quatuor ab urbe passuum millibus, Regiis obviam progressi, in certamen descendunt. Duabus ante noctem horis coepta pugna, in diem posterum duravit, magna imprimis partium pertinacia, donec tandem profligati Regii locum hostibus cessere. Peditum plerique caesi aut capti. Tormenta, machinae atque omne bellicum instrumentum in potestatem vincentium pervenit. Neque Eboracum vim obsidionis ultra sustinuit. Rex cum Principe Ruperto filiisque et magna parte Equitum salvus Oxoniam evasit. Sed neque ibi securum fatis perfugium habuit, uti deinceps commemorabitur. Interea Parlamentum Londinense de capite Wilhelmi Luadi Archiepiscopi Cantuariensis inquirebat. Ejus accusationis capita praecipua fuerunt, quod Regi praesentis belli author fuisse crederetur, vimque et authoriratem legum publicarum oppressa Parlamenti potestate convelleret. Tum quod in rem Catholicam aequior cum ministris aulae Romanae consilia conferret, et sub specie rituum et ceremoniarum, Romanae Ecclesiae doctrinam jam pridem in Anglia damnatam inducere allaboratet. HJis aliisque de causis maxime quoniam Parlamenti contra Regem consilia non probabat, sententia Judicum ad mortem condemnatus, et palam in foro Londinensi securi percussus est. Cum ipso omne deinceps nomen Episcoporum in Anglia periit.

In Germania sub id tempus (1645.) Philippus Christophorus Elector Trevirensis ex decennis apud Caesarem capitivtate, urgentibus Gallicis et Suedicis Legatis qui jam ad tractandam pacem Monasterium atque Osnabrugam convenerant, liber dimittitur: Treviris cedentibus Hispanis Electori restituta est. Secutum exin inter Electorem et Metropolitani Collegii Canonicos graves dissidium. In quod adeo exarsit Elector; ut Canonicos pene omnes urbe pulso, dingitatibus et praebendis festinata sententia privare niteretur. Sed illi implorato Pontifice ac Caesare innocentiam suam egregie tutati sunt, ac deinceps paulo ante quam haec scriberemus in gratiam cum Principe rediere.

At vero Dorstensohnius sub finem anni superioris ex Dania, relicto ibi Vrangelio in Imperium revertens, ut supra diximus, postquam Caesareanum exercitum duce Matthia Gallassio Magdeburgum primo, ac dein in Bohemia compulisset, obtrito fere aut dissipato omni peditatu, eo intendit, ut rursum in Silesiam, Moraviamque atque adeo ipsam si liceret Austriam perrumperet, liberaretque imprimis Olomucium Metropolim Moraviae, quam Comes Wallensteinius gravi obsidione jam diu premebat. Igitur Caesar cum fratre Leopoldo, ac tota aula Pragam profectus, ut eo vicinior exercitibus esset, omnes copias in Bohemiam convenire jubet. Iisque Comitem Melchiorem Hatzfeldium cum imperio imponit. Accessere ab Electore Bavatiae legiones aliquot sub ductu Reuschenbergii et Verdani. Ita ergo recensito ac confirmato exercitu duci in hostem, ac praelio cum iis experiri Caesar mandat. Jam Sueci Bohemiam per Circulum Satzensem intraverant, atque haud procul Janckovio, qui vicus distar Tabore tribus fere passuum millibus, consistebant. Hatzfeldius relictis impedimentis partim Tabore, partim Budovitii cum omnibus copiis jussu Caesaris obviam hosti progreditur. Neque Dorstensohnius abnuit certamen etsi aeger ex Podagra, ita ut lectica circumferri per aciem debuerit. Mense igitur Februario acerrimo praelio concursum est. Gotzius qui primam aciem Caesareanorum ducebat, in ipsa aggressione fortissime dimicans cecidit.


759

Neque tamen commilitoneum animos conterruit, quo minus strenue pugnaretur. Caeterum inclinaente post meridiem sole, cum paulo post ortum ejus praelium coepisset, ac toto die magnis animis viribusque gereretur, tandem Caesaremos fortuna distituit. Fusi fugatique magna strage, victoriam Suedicis cessere. Hatzfeldius una cum primoribus tribunorum et maxima parte peditatus, in potestatem victorum pervenit. Capta e gregariis fere quaturo millia, cum tormentis viginit sex, et apparatu militari universo, Verdanus et Reuschenbergius, re desperata, cum majore equitum parte fuga se eripuere. Et Caesar audita clade, statim Praga, itinere Ratisponensi Viennam concessit; ut inde repararet exercitum, irruentemque ulterius hostem transitu Danubii prohiberet. Dorstensohnius tam insigni victoria potitus, neque segniter usus, transcursa raptim Moravia Iglaviam primo, dein Cremsium et Steinam aliaque Moraviae loca nemine jam resistente facile in potestatem redigit. Olomucium quod Comes Wallensteinius jam diu obsederat, fama adventus sui liberat. Inde Brinnam munitissimum totius Moraviae propugnaculum, quodque unicum iis in partibus restabat, cum toto exercitu aggreditur. Longa illic difficilisque obsidio, atque ad extremum irrita fuit. Ac satis constat plus ibi militum, quam si justa acie depugnatum foret, Dorstensohnio periisse. Interea Caesari spacium datum reparandi vires, colligendique et conscribendi novum exrcitum, quem hosti opponeret.

Hanc Caesareanorum a Suecis acceptam cladem Bavarici in Gallos Vinarienses egregie vindicaverant, si tam continuare victorias quam vincere ipsis facile fuisset. Cum enim Vinarienses ductore Tuenio Halam in Suevorum deditione cepissent, atque inde mense Aprili in Franconiam progressi Mergentheimium, Rotlingam, aliaque ad Tubarum loca dispersis hinc inde legionibus uno tempore simul circumsiderent, Mercius Bavaricarum copiarum dux divisos aggredi constituit. Apud Feuchtwangam ille consistebat, quo cum omnes copias convenire jusisset, tertia Maii motis castris summo silentio in hostem duxit; eumque apud Mergentheimium deprehensum improvisus adoritur. Galli quamquam inopinato adventu consternati, tamen primum impetum Bavaricorum egregie excipiunt, atque aliquantum magna virtute sustentant; adeo ut victoria ad eorum partes inclinare videretur, pulso jam ac paulatim recedente dextro cornu Bavaricorum. At iis Joannes Verdanus, et Tribunus Kolbius cum turmis aliquot equitum subsidio venientes aciem restituere. Tunc versa est fortuna. Vinarienses aggredientium viribus haud amplius pares se in fugam conjiciunt. Capti primarii ordinum Praefecti Smidbergius et Rosa qui nuper in clade Dutlingensi idem captivitatis periculum capta in tempore fuga anteverterat, praeterea Vice Comes Motta, cum gregariis fere mille et quinquaginta, omnibusque Impedimentis, et apparatus bellico universo. Murenius cum reliquiis profligati exercitus in Hassiam elapsus, additis ad se Coningsmarckio et Dubadelio Hassicisque copiis brevi ad majorem Bavaris numerum exercitum refecit. Sed Coningsmarckio non multo post in Saxoniam revocato, Dux Anguiensis cum novo e Gallia supplemento subcessit. Is occupata subito Wimpsena, ac toto fere tractu Montano in potestatem redacto, ei coepit intendere, ut acceptam paulo ante cladem commisso praelio Bavaricis referret. Illis quoque interea e Circulo Westphalico quatuor millia et quingenta Comes Gelehnius auxilio adduxerat. Itaque apud pagum Allersheimium mense Julio facta pugnandi potestate, atrox et cruentum praelium committitur, cum uterque exercitus, alter alterius dextrum cornu in fugam ageret. Sed cum Mercius Bavaricorum Dux prima aggressione cecidisset,


760

eorum quoque acies paulatim inclinari coepit. Qua re animadversa Anguiensis cohortatus suos nova totius exercitus aggressione, tandem in fugam impulit. Ibi Comes Gelehnius cum fortissime dimicans diutissime in acie perstitisset, cum praecipuis tribunorum capitur. Neque incruenta Gallis victoria fuit. Dux Anguiensis duobus vulneribus in brachio ac femore saucius, tres insuper equos quibus insederat, amisit. Reliquorum fere caesorum numerum aequavit fortuna in utroque exercitu. Sed Mercii mors ob claritudinem facinorum et militarcem gloriam a Bavaricis maxime deplorata est. Anguiensis interea occupata Nordlinga, dein Dinkelspula, cum Heilbronnam quoque dies aliquot frustra tentasset, exercitum reficiendis viribus in hiberna reduxit. Ejus discessu Bavarici Wimpsenam atque alia nonnulla loca recuperant.

Eodem anno in Catalonia Comes Arcourtius a Rege Galliae Prorex Cataloniae constitutus, occupata Rosa insigni portu apud mare Gallicum, mox converso cursu Sicorim fluvium, cum omnibus copiis in conspectu Hispanorum transgreditur, Inde commisso cruento praelio, magna clade Hispanos profliogat. Captus Marchio Mortara Dux veteranus, et ducenti ordinum Ductores, plerique omnes ex primaria Hispanorum nobilitate. Andreas Cantelmo cum magna Equitum parte Balaguerium, quod eidem Sicori assidet profugiens, ab Arcourtio obsidetur. Captoque dein oppido tria Hispanorum millia Fonterabiam deducta. In Lotharingia, Motta, praecipua ejus ditionis arx post quinque mensium obsidionem Gallis cessit. In Flandria Dux Aurelianensis cum viginti sex millium exercitu Mardicum cepit, frustra se ad moenia Dunquerchae objiciente Piccolomineo. Caeterum Mardicum tanto apparatu a Gallis captum, Hispani haud multo post per insidias recepere, amisso interim a tergo Hulsto oppido ab Hollandis intercepto.

Per idem tempus Michael Fedorovicius magnus Moscorum Dux, quem illi Czar vocant, repentino morbo, incertum an veneno, extinctus est. Successit eidem filius ipsius Alexius Michalovitius, qui mox Comitem Voldamarum, quem pater ejus biennio prope attinuerat, cum honore ac donis libertati pristinae restitutum dimittit. Atque ita spes omnis Matrimonii ejus evanuit, ea de causa maxime quod Comes Voldamarus ritus Moscorum graecos amplecti, et liberos ex hoc matrimonio natos ad Religionis illius institutum educari nollet. Eodem anno inter Danos Suecosque et Hollandos pax in has conditiones constituta est. Primum ut Rex Daniae Suedicis Navigiis tam mercatoriis quam militaribus liberum transitum concederet per fretum Danicum, et Balthicum mare, sine ullo portorio atque incommodo transeuntium, eoque privilegio omnes Suedicae provinciae gauderent, Finlandia, Estia, Carelia, Ingria, Livonia, Pomerania dein et Vismaria, atque ea liberta e mari Balthico in Albim usque fluvium extenderetur. Privilegia et libertates negotiandi Danorum in Suecia, et Suecorum in Dania, uti ante bellum fuissent, sarta tecta conservarentur. Deinde ut omnia per bellum ablata restituerentur, et Archiepiscopatus Bremensis in manibus ac potestate Suecorum permaneat. Cum Hollandis pactum ut mutua negociatio inter Provincias Foederatas Belgii et Regnum Daniae continuetur, ut nulla portoria aut vectigalia intra spacium quadraginta annorum augeantur. ne ullae naves visitentur, sed exhibitis legitimis commeatuum literis ejus emporii auto portus ex quo profectae sunt; ac depenso consueto portorio liberae deinceps dimittantur, in quemcunque etiam portum pervenerint. Neque ullae merces qualescunque eae etiam sint, fretum Danicum transire prohibeantur. Quoniam vero exportatio trabium quernarum e Regno Norvegiae in terdicta est, si quis contra fecisse deprehensus fuerit,


761

non ultra dulpum pretii, quo eas trabes coemerat, multabitur; Rex nullas naves Belgicas attinebit, nedum iis pro suo commodo utetur, etiam Domino navis consentiente, multo minus nolente Domino, quocunque etiam titulo educet e navibus vectores, operas, tormenta, aut quemcunque apparatum militatem, vel alias qualescunque merces, sed omnes et singulos libere transire ac redire permittet. His ergo conditionibus mutuo consensu probatis confirmatisque, negociatio earum partium renovata est, Interium Elector Saxoniae cum Dorstensohnio semestres primum, ac dein longiores inducias armorum composuit, eo pacto ne quid contra fidem Caesari atque Imperio datam admittere cogeretur, utque in militiam Caesaream tres equestres Legiones e proprio suo exercitu transcriberet; Sueci contra in ditiones Electoris nihil deinceps hostile molirentur, atque ex omnibus locis occupatis, praeterquam Lipsia decederent.

Grave exin bellum Venetae Reipublicae et Ordini Melitensi cum Turcarum Imperatore exortum est. Cum enim ante annos paucos Turcis in bellum Persicum aversis Marinus Capello classis Venetae praefectus repurgando mari Adriatico Jonioque Priatas aliquot Turcicos in portum Apolloniae, qui litoribus Macedoniae objacet, estque in ditione Turcarum, persecutus fuisset, in eoque naves illas piraticas et nonnullas etiam mercatorias atque onerarias deprimeret aut exureret, capta magna praeda hominum rerumque; Turcarum Imperator Amurathes hanc ad se injuriam pertinere arbitratus, vindicare illam omnibus viribus constituit. Ideque illi eo facilius erat quod expugnato Babylone, et compulso ad pacem Persarum Rege gloriose Constantinopolim revertebatur. Qua re intellecta Veneti primam Turcarum iram pecunia et muneribus placarunt Sed gliscentibus subinde odiis suspicionibusque hoc demum anno bellum exortum est. Atque ut magis improvisus accederet, Melitam Insulam peti simulabat Turca; quoniam paulo ante Melitenses navigium Turcicum, quo una ex uxoribus Imperatoris Turcarum cum filio parvulo vehebatur, interceperant; captis omnibus vectoribus, atque in servitutem datis. Igitur magnam classem apud littora Graeciae instrui ac convenire jubet, custodito insuper Oratore Veneto, qui Constantinopoli degebat, ne nova consilia emanarent. Melitenses quoque publico edicto omnes sui Ordinis equites per universam Europam convocant, ad commune periculum propulsandum. His rebus ita constitutis, ambigentibus cunctis quorsum tandem tempestas Turcica erumperet, repente illi Cretam Insulam, quae Venetorum ditionis est, aggrediuntur. Expugnatoque propugnaculo S. Theodori, quod est ad borealem Insulae plagam, Caneam portu et munitionibus celebre oppidum terra marique circumsident, ac post bimestrem obsidionem sub finem Augusti mensis intercipiunt. Idque ab iis tanta celeritate ac cura factum est, ut auxilia Venetis submissa a Summo Pontifice, Prorege Neapolitano, Duce Hetruriae, aliisque Italiae Principibus, non modo post rem venerint, sed etiam tentata nequicquam recuperatione Caneae eo anno, irrito inde eventu recesserint. Ita Veneti maritimo simul ac terrestri bello impliciti (nam etiam Turcae Dalmatiam populabundi incursabant) sese ad novum ac potentissimum hostem propulsandum omni ope communiunt. Haud multo post Romae Mutio Vitellesco Societatis JESU praeposito Generali, jam pridem defuncto, Vincetius Caraffa sublectus est, ex illustri familia Caraffarum, qui triennio post brevem praefecturam longo sui desiderio gloriose clausit diem.

Anno hujus saeculi quadragesimo sexto Maria Imperatrix mense Maio cum Caesare ex venatione reversa repentino catharro extinuitur. Ejus mors, quia inopinata, magno luctu aulam


762

afflixit. Erat partui vicina; atque ideo proles ex utero jam defunctae matris exempta, adhuc vivens salutari lavacro expiata est. Nomen ei impositum Maria, cumque statim vivere desiisset, una cum Matre solitis ceremoniis in tumulum illata est. Soror fuit Philippi IV. Regis Hispaniarum, quem eodem annogravior clades perculit, unicif filii repentina amissio. Is erat Philippus V. sexdecim fere an norum, et in spem tot regnorum genitus, atque haud multo ante Caesaris filiae in matrimonium destinatus. Sed immatura mors spem ac destinata avertit. Mense Octobri Sagunti puerilibus papulis coepit laborare; Qui morbus ita vehemens extitit, ut spacio quatridui magno luctu totius Hispaniae Regius Princeps e vita tolleretur.

Inter haec quae rerum mundanarum vicissitudo est, ut luctui gaudia intercederent, Ferdinandus Franciscus primogenitus Caesaris Rex Bohemiae inauguratur. Coronatio Pragae mense Augusto, praesente Caesare ipso, in magna Procerum Bohemiae corona his fere ceremoniis peracta est. Pridie Coronationis, qui fuit dies quartus Augusti, Ordines Regni Bohemiae in camera Provinciali, quae in arce est, novo regi juramentum fidelitatis praestiterunt. Inde postero die Caesar et Rex inaugurandus magno comitatu omnium Ordinum ad templum urbis primarium progressi, Sacro Missae officio intersunt. Id pro more celebrabat Cardinalis Harrachius, Archiepiscopus Pragensis, adsistentibus illi sexdecim Episcopis ac Praelatis, magnoque numero inserioris ordinis clericorum. Sub ipso Sacro Rex ad pedem summae arae in genua provolutus ab Archiepiscopo consueto ritu inungitur ac coronatur. Inde supremus Regni Burggravius ad populum circumstantem conversus, Regem inunctum et coronatum magna voce denunciat. Sacro peracto Rex in solio adid praeparato collocatus aliquot educto ense leviter tactos nobiles creat. Tum Regio convivio excepti Legati, ac nobilitas omnis in multam usque noctem, quae artifciioso ignium spectaculo, laetoque fragore reboantium tormentorum, summo gaudio traducta est. Sub idem tempus in Halberstadium et Ascherlebiam in pago Hornhausen, multi diversis in locis fontes eruperunt, tanta vi salubrium aquarum (nam sanabantur quotidie usu earum permulti) ut locus ille, gliscente, ut sit, in majus fama, multorum mox millium omnis aetatis, generisque et conditionis hominum adventu celebrari coeperit. Sed ut multi temperato earum usu remedium, ita nonnulli quoque cum immoderata copia eas adhibuissent, exitium sibi ipsis accersiverunt: adeo non in medicamento ipso, sed in modo ejus atque usu vis sanitatis consistit.

Porro in Anglia Regem Carolum fortuna plane destituit, capta ad extremum Oxonia quae sola adhuc Regio praesidio tenebatur. Interant fere quaturo millia militum sub Praefecto Thoma Glemhovio, dein nobiles et majorum gentium optimates fere quingenti, cum ipso Rege et duobus Principibus Palatinis Ruperto et Mauritio. At Rex nequaquam se obsideri passus paulo ante adventum Parlamentariorum, quos Thomas Farfaxius cum supremo imperio gubernabat, cum paucis comitibus in castra Scotorum ignoratus profugit. Ita Oxonia Farfaxio deditur. Praesidio, uti libere excederent, permissum. Principes Palatini intra spacium sex mensium ex Anglia jussi excedere: utque intra id tempus Londinum non adirent. Jacobus secundo genitus Regis filius et Dux Eboracensis, Londinum inde quasi per triumphum abductus est, quem Farfaxius, veluti re magnifice et praeclare gesta, toto triduo solemni apparatu egit.

Caeterum in Germania Dorstensohnius post fusos in Bohemia Caesarianos, et occupatam totam prope Moraviam, uti supra memoravimus, praeter unicam Brinnam quae vim oppugnantis strenue repulit, exercitum in Bohemiam


763

reduxit, atque inde excusata valetudine se suprema militiae praefectura abdicat, quam quadriennio fere multis insignibusque victoriis nobilitaverat. Dorstensohnio a Regina et Regni Sueciae administratoribus successor datus est Gustavus Carolus Vrangelius. Qui educto e Bohemia omni exercitu; captisque in Thuringia hibernis, initio veris cum omnibus copiis Visurgim versus iter contendit. Ibi Hoexteram primo impetu cepit, transmissoque Visurgi Paderbornam, Lemogviam, Statbergam munitissimum alias locum, sed tum non satis pro ea necessitate provisum intercipit. Interim Archidux Leopoldus cum Melchiore Comite Hatzfeldio, Gelehnio, Reuschenbergio, Verdano et omni Caesareo Bavaricoque exercitu in Hassiam et Veteraviam progressus, recepto ad se Melandro (quem Westphalicarum copiarum ductorem paulo ante Caesar atque Elector Coloniensis constituerant) castra apud Ilmenstadium haud procul Nidda fluvio posuit. Quorum adventu intellecto Suedici reducto ex Westphalia exercitu in Hassia prope Kirchainium communitis castris consedere. Dein inopia commeatuum ac pabulationis, quae duo utrisque uno in loco haud diu suppetebant, inter continuas velitationes castra Caesareorum feliciter transgressi, simulata in agrum Moguntinum irruptione subito in Franconiam divertunt. Atque ea raptim transcusa. Nordlingam, dein Donaverdam atque alia ad Danubium loca invadunt; Transitoque Danubio Rainam octo dierum spacio expugnant. Inde ad Augustam Vindelicorum cum totius exercitus viribus conversi obsidionem ejus quae tum non erat sufficienti praesidio instructa, moliuntur. Verum Caesareani flexo paulum itinere hostem prosecuti, apud Ratisponam Danubium transeunt. Mox Augustae praesidium immissum, et ne Suedici in Bavariam transgrederentur collatis contra castris abunde provisum. Ita Augusta discrimini exempta est. Sueci inde in Sueviam Helvetiosque recessere. INterim Comes Bucheimius consirmata cum Ragotsio pace, ex Hungaria reversus, Cremsium atque alia ad Danubiunt loca, quae Dorstensohnius ante annum ceperat, pari felicitate recuperavit.

Melander deinde Westphaliarum copiarum Dux, cum suis ex Veteravia a Caesareano exercitu in agrum Coloniensem digressus, Zonsam oppidum obsidione liberat. Id medio fere intervallo inter Coloniam et Novesium situm Rabenhauptius Novesiensis Praesidii Praefectus, cum idonea Hassorum manu, quos e vicinis praesidiis eduxerat, circumsidebat. Non magis spe potiundi oppidi, quam ut conjunctas in Veteravia Caesaris vires hoc molimento distraheret: Zonsa a Golesteinio Praefecto fortiter atque egregie defensa, adventu Melandri liberatur, Qui inde in superiorem Dioecesin profectus Eus kirchium ejecto Hassico praesidio suis copiis confirmat. Pari virtute, sed majore felicitate, Balduinus Remontius Widenbrugae Gubernator, recepta a Melandro, et a vicinis oppidis valida manu Paderbornam summo mane subito aggressus, parvo suorum damno etsi bis terve ab insultu rejectus occupat, praesidiariis omnibus aut caesis aut captis.

Inter haec Galli magnis viribus bellum adversus Hispaniam continuarunt. Princeps Thomas Dux Sabaudiae mare Thyrrenum, Comes Harcourtius Cataloniam, Dux Aurelianensis, Anguiensis, et Gassionius Flandriam diversis exercitibus premebant. Sabaudus captis, apud mare Thyrrenum, Telamone, et S. Stephani portubus qui ad Regem Hispaniarum spectant, cum insigni classe et viginti millium exercitu Orbitellium in eodem littore obsidere instituit. Id Carolus Gatta Hispanus validum iis locis propugnaculum strenue defendebat. Et quanquam media aestate, ac summo aestu, tamen continuos hostium insultus indefesso labore sustinuit. Donec classis Neapolitana in subsidum


764

venit. Haec enim aliquoties cum Gallis congressa, succedentibus insuper terrestri itinere aliis atque aliis auxiliis, cum semper fere victoriam reportaret, eo adegit Gallos, quorum exercitum crebrae irruptiones,m et intensissimus iis locis aestus plutimum imminuerat, ut omissa obsidione satius putarent reliquas copias reficiendi sui causa reducere, atque in Pedemontium collocare. Ita Orbitellium discrimini exemptum est. Sed hoc Gallorum incommodum haud multo post cum reparata classe revertens aliqua ex parte restituit Mareschallus Melerarius occupato Portu Longone, qui est in Ilua Insula Thyrreno littori objectus, e Regione oppidi Plombini. Quod oppidum et mox eodem impetu in potestatem Gallorum concessit. In Catalonia Prorex Harcourtius Ilerdam obfidebat munitam imprimis ad Sicorim urbem, ac praepotentem, sed pari eventu cum Orbitellio. Nam post quinque fere mensium obsidionem summis viribus, et magno Gallorum sumptu, detrimentoque continuatam marchio Leganez cum viginti quinque millium exercitu castra Gallorum adortus, urbem periculos exemit. Galli relictis impedimentis, et machinis bellicis supra sexaginta cum reliquiis suis Balaguerium recessere. Multo sanguine ea victoria constitit Hispanis, quippe hostem munimentis clausum aperto e campo adorientibus. At liberatio oportunae urbis omni incommodo potior extitit. Porro in Flandria multo dispar fortuna res Hispanicas afflixit. Uni Provinciae quadraginta millia militum Galli immiferant. Ita Cortracum primo, dein Weinoxberga et Mardicum quod Hispani nuper per nocturnam aggressionem receperant, capta. Quibus in potestatem redactis Dunquercha, quae caput expeditionis fuerat, circumsideri cepta. Is munitissimus Flandriae portus est, et solus fere ex quo iis in locis rem maritimam Hispani gerunt. Inerat quaturo fere millium praesidium sub Marchione Ledaeo. Sed Dux Anguiensis cum numero militum quorum sanguini nequaquam parcebat, abundaret; Et Hollandi, ne quid externi auxilii adveniret, portum omnem classe sua obsedissent honestis tandem conditionibus urbem cepit. Hollandis felicior lati auxilii, quam propriae expeditionis successus fuir. Nam Venlona ab ipsis per idem tempus gravi obsidione tentata, taedio rerum male procedentium aut certe propinqua jam pace quae interim Monasterii cudebatur, irrito effectu omissa est. Haud multo post Elector Brandeburgicus Fridericus Wilhelmus Ludovicam Principis Orangii filiam in matrimonium accepit. Nuptiarum solemnia apud Hagam Comitis mense Decembri solemni apparatu celebrata sunt.

Inter haec Veneti adversus Turcas bellum terra marique egregie gerebant; sed mari aliquanto felicius quam terra. Nam Turcae cum magnis opibus praevaleant, utque Venetorum vires distraherent, e Bosnia in vicinam Dalmatiam quae sub imperio Venetorum est infestas excursiones faciebant, magnumque saepe hominum numerum in sevitutem, multaque pecora, atque alia uti occasio dabat, in praedam ac spolia abducebant. Demum ipse Turcicus Bosniae praefectus cum selectis duodecim millibus in Dalmatiam irrumpens, Novigradum celebre munimentum, ac quinque fere milliaribus a Zara remotum, seu panico terrore, proditione intercepit. Sed re apud Zaram examinara Martinus Strichius Novigradensi praesidio praepositus festinatae deditionis poenas capite luit. Neque Turcae excursiones illas impune faciebant. Nam Zarenses Venetorum praesidiarii, etsi numero ac viribus impares, tamen gnari locorum, adjunctisque sibi agrestibus et colonis, saepe numero e latebris atque abditis viarum incautos adorti recuperabant praedas, multosque praedatorum aut neci dabant, aut ubi spes lytri esset, in praedam secum ac servitutem abstrahebant. At


765

Thomas Moresin i Venetae classis in Aegeo praefectus rem maritimam multo felicius administravit. Nam initio veris cum fretum Hellespontiacum observaret, fusis centum onerariis Turcicis quae multo commeatu onustae ex Apollonia et Alexandria Constantinopolim petebant, iterum mense Junio cum classe Turcica congressus eandem duobus praeliis profligavit, ac toto Archipelago exegit, caeso supremo calssis illius praefecto et reliquis in fugam aut servitutem datis. Sed Turcae damno illobrevi recuperato, mense Octobri, cum majori calsse ad Cretam insulam reversi, Caneam quae interim a Venetis obsidebatur, liberant, necessarioque commeatu communiunt. Inde Rethimnum oppidum septem a Canea milliaribus dissitum, suso exercitu Venetorum vi atque armis ad deditionem cogunt. Capta ibidem tormenta bellica supra centum, cum mangna copia commeatuum atque instrumenti militaris.

Sequitur nunc annus hujus saeculi quadragesimus septimus, quem a Neapolitana rebellione, quae modicis initiis multo omnium atrocissima erupit, ordiemur. Urbs Neapolis postquam cum universo regno in Austriacam Regum Hispaniae potestatem concessit, initio instar equi indomiti clementer admodum habita est, et perquam liberaliter insignibus privilegiis donata, praecipue a Ferdinando Rege, et Carolo V. Caesare, sub quibus modica tributa, adeoque plebi tolerabilia Regibus suis sub donativi nomine pendebant. haec deinceps lepsu temporis ut fit intemperanter aucta, accedente importunitate exactorum, gravia esse coeperunt, maxime illa quae publicae annonae, ac rebus ad victum necessariis imponebantur. Quo tributi genere cum universus populus, tum vero infima plebs, quae in diem vivit, cujus est Neapoli magnus numerus, imprimis premebatur. Sed res huc usque intra querimonias constiterat. Verum postquam anno superiore pro novo Regio donativo novum vectigal imponi coepit in poma atque olera similesque hortenses fructus; querelae multitudinis liberius erupere. Jamque reluctabantur quidam pendere, et se exactoribus opponebant. Sed horum contumacia a vigilantibus praefectis paucorum supplicio tum quidem castigata ac compressa est. Donec hoc anno nihil cessantibus publicis querimoniis repertus est homo abjectus atque ex insima plebe, qui se liberatorem patriae profiteretur, et negocium abrogandorum vectigalium in se susciperet. Is fuit Thomas Angellus (Masaniellum vulgo contracto nomine vocabant) juvenis audax et temerarius, qui vili officio in foro piscario fungebatur, sed lingua promptus, vitaeque contemptor, adeoque concitandis seditionibus perquam idoneus. Accidit autem per illos dies ut Masaniello pisces quos ad formum venales deportabat, jussu Praefecti rerum forensium auferrentur, rpopterea quod tributum de iis persolvere recusaret. Ea res magis magisque jam impulsum hominemirritavit. Igitur quotidie circumibat fora, et tabernas vendentium, ibique singulos hortabatur ne tributum penderent. Idque jam non clam, sed propalam et per emissarios suos ac sodales faciebat, jactabatque saepenumero se propediem effecturum ut vectigalia omnia tollerentur. Nemo erat e prudentioribus cui author ille ad tantam rem efficiendam par videretur, quidam etiam ridebant hominis vanitatem, magno ejus malo brevi, ni desisteret, castigandam. Et ille ne praeveniretur ordiri aliquando destinatum opus cogitans, die septima Junii quae fuit Dominica, prodit in forum cum parva manu puerorum, cui se identidem alii atque alii e plebe adjungebant. Orta ibidem rixa inter eos, qui poma ex vincinis pagis venalia deportabant, et ministros vectigalium, adeo ut Praefectus fori Andreas Anaclerius ad comprimendum tumultum accurreret. Ille aliquantum multitudini adversatus, tandem jactu pomorum aliorumque


766

fructuum e foro propellitur: abitque inde ad Proregem Ducem de Arcos deplebeina insolentia, sibique illata injuria conquesturus. Sed nihil eo territa multitudo, magis cumulabatur, non in forum modo sed in compita etiam atque angiportus, eratque una omnium vox, remissior primo, dein consensu singulorum alacrior atque audacior, ut vectigalia abrogarentur. Interim Masaniellus qui adhuc in foro cum manu sua versabatur, in proximam ibi mensam consurgens magna voce ad populum concionatur. Summa orationis ejus erat, ut se multitudini Ducem profiteretur, sponderetque hunc ipsis diem pendendis vectigalibus supremum fore, si modo ab iis non deseratur, quod tamen si accideret, se ex honesta morte quam pro patria oppetere decrevisset, solatium capturum. Ea oratione finita cum jam praeparatos sibi multitudinis animos haberet, domunculas omnes et tabernas in quibus vectigalia pendi consueverant subjecto igne incendit. Deinde adit Proregem ipsum, atque abrogationem vectigalium, adeoque exemplum privilegiorum Ferdinandi Regis et Caroli V. Caesaris exposcit, ostentata vi, nisi postulatis suis satisfieret. Prorex cum frustra blando sermone animos furentium pacare nitereturm. tum quidem impetum projectis aliquot aureis nummis devitavit. Sed jam numerus eorum ad quinquaginta millia excreverat. Postero autem die alterum tantum in armis apparuit. Tum suffragio multitudinis, quoniam nemo nobilium ad id munus haberi poterat, delectus est masaniellus, qui caeteris cum summo imperio, veluti Dictator, praeesset. Mirum est, nequescio an res fidem apud posteros habitura sit, urbem inter Italicas potentissimam, quaeque aegre Regis Hispaniarum imperium toleraret, tam repente hominis privati atque, abjectissimi ex infima plebe jugum subiisse, ut illi non in jubendo tantum authoritas, sed in exequendo etiam arma, ministri, auxilium ad manus atque ad nutum essent. Masaniellus igitur primo omnium ut sibi in armis universi praesto essent edixit. Deinde pretium ac modum pani caeterisque eduliis constituit; tum quod pridie exorsus fuerat, omnes aediculas per suburbia ac redliquam civitatem ubi vectigalia solvebantur cum omnibus literis, reationariis, mercibusque exurit. Inde ad domos ac palatia eorum qui exigendis vectigalibus praepositi erant, tanquam qui sanguine et sudore pauperum crevissent, conversus, bona eorum in publicum prolata Vulcano tradit; alibi domos ipsas cum pecunia, ac suppellectile subjecto igne accendit. Idque tanta severitate ut nemo vel rem etiam minimam igni subtrahere, aut in suos usus avertere sub poena capitis ausus fuerit. Si quis autem vel fecislet contra edictuma aut jussibus ipsius, minus obsequens fuisset, vix dato spacio quo animum ad mortem compararet, statim puniebatur. Quae res et promptissimum illi obsequium, et magnum sui terrorem conciliabat. Neque illa in re ulli hominum generi parcebat. Cum enim quarto post exotrum hunc tumultum die Dux Matalonius ac frater ejus Josephus Caraffa quingentos fere equites, qui omnes Proscripti erant, (vulgo Banditas vocant) ad interficiendum Masaniellum ac praecipuos turbarum authores submisissent, re explorata, non modo comprehendi equites illos, atque e vestigio trucidari; sed inquiri etiam in Ducem Matalonium diligenter jussit, ac dein fratrem ejus, Josephum Caraffam laterbris extractum haud dubie exquisito supplicio neci dedisset, nisi furiosa plebs impetum ejus praevertisset. Caraffae enim in ipsa via qua ad forum trahebatur caput, a lanione quodam grandi cultro abscissum, atque ex oblonga pertica suspensum quasi in triumpho ad Masaniellum deductum est. Quod ille crudeli sarcasmo irrisisse, et fluentem adhuc cruore barbam per ludibrium contrectasse dicitur. Id facinus in magnum metum omnem nobilitatem conjecit. Maxime


767

autem Prorex timebat, quia vulgo hujus rei conscius habebatur, ne suo in capite haec fabula finiretur. Neque res vacabat discrimine. Nam Masaniellus jam edixerat, ne quid eduliorum in Castellum, in quo Prorex erat, importaretur; utque omnes eo pertingentes canales quamprimum destruerentur. In tanta igitur rerum omnium perturbatione Cardinalis Philomarini, urbis Archiepiscopus magnam comprimis diligentiam adhibuit, uti populum compesceret. Cum enim per omnes Ecclesias exposito ubique venerabili Sacramento universales preces indixisset, ipse se furentibus immiscuit, atque ante omnia cum Masaniello, a quo omnis populus dependebat, diligenter atque impense egit, ut res tandem ad quietem deduceretur. Populi postulata erant, abrogatio omnium vectigalium, quae post Privilegia Ferdinandi Regis, et Caroli Caesaris irrepsissent: atque eorundem Privilegiorum extraditio. Deinde omnium quae per hunc tumultum facta essent, condonatio, ac perpetua oblivio. Quae si promitterentur; spondebat Masaniellus se abdicato imperio populum ad sua dimissurum. Erant preces armatae, Neque ullum remedium reperiebant Prorex atque Archiepiscopus multitudini diutius obsistendi: nisi se atque regnum in extremum exitium conjicere maluissent. Igitur tradita Masa niello privilegia, et caetera quae petebantur, liberaliter promissa, adjectum his ab Archiepiscopo, menstruum donarium pro Masaniello, ducentorum coronatorum, quod tamen ille recusavit. Pace perfecta Masaniellus ab Archiepiscopo ad Proregem deducitur. Ibi omnibus corroboratis ad populum regressus, quae acta fuerant, pronunciat: simulque ut modeste ac pacifice inter se agerent, severe edicit. Arma autem retineri voluit, donec ab aula Hispanica, eorum quae acta fuissent confirmatio advenisset. haec praecipua unius fere hebdomadae acta sunt, nam singula enumerare instituti nostri brevitas non permittit. Hic sane admirari licet vicissitudinem rerum humanarum; et quam levibus fundamentis fortunae atque opes regum nitantur. Si enim ex potentioribus aliquis ad res tanto tumultu perturbatas accessisset, quid illi facilius fuisset, tam prona omnium in se voluntate, quam occupare imperium? ipse iterum eodem fortunae lusu ab alio extrudendus atque evertendus. Sed revertamur ad propositum. Masaniellus, re ut putabat, egregie perfecta in delirium actus est. Sunt qui potione id illi procuratum asserant; alii multitudine atque insolentia negociorum, quodque eo octiduo somnum ac cibum vix cepisset, evenisse arbitrantur. Caeterum ut ut sit, cum homo delirus imperium non deponeret, sed multa etiam praepostere, ac superiorum dierum edictis contraria juberet, designaretque, apud suosmet in odium venit, atque a quaturo nobilibus hac occasione in tempore usis interficitur. Caput a Lanione cultro absectum, et oblongae perticae impositum, reliquus truncus a scurris aliquot per publicas plateas palam tractus, diu spectaculo fuit. Hunc exitum habuit Masaniellus decimo post die quam rebellionem captaverat; repente ex imo ad summum favore vulgi elatus, et mox eadem levitate e summo in miserabile exitium dejectus, Rex sesqui-hebdomadarius. Morte Masanielli statim respiravit nobilitas, quae Manliano ejus imperio oppressa in singulas prope horas supremam perniciem exspectabat. Verum sublato authore cum nihilominus causa perseveraret, turbae non quievere. Nam plebs adhuc armata postulatis suis aeque pertinaciter insistebat. Contra Nobilitas tandem aliquando animos resumens, utpote ad quos magna portio publicorum vectigalium pertingeret, adibant Proregem, suosque clientes et familiares concitabant, docebantque hanc inexcusabilem vulgi insolentiam malo domandam. Ita res paulatim in civile bellum conversa est, dum divisis inter se partibus plebs urbem,


768

Prorex cum nobilitate arcem ac portum tuetur. Populo nihil nisi Djx deerat, qui cum authorirate atque imperio gubernaret. Igitur submissus haud multo post e Gallia Dux Guisius, magno triumpho atque applausu accipitur. Ejus adventu firmata multitudo diu partes suas adversus Proregem defendit. Caeterum subeunte paulatim belli taedio, amor et obsequium erga Regem rediit. Data venia poenitentibus, receptique in gratiam nomine Regis a Joanne Austriaco, ad quietem se composuere. Dux Guisius deprehensus e fuga in potestatem Hispanorum pervenit. Nunc ad res Germanicas revertor.

Initio anni hujus Vrangelius, (quem Bavariae aditu exclusum in Sueviam, atque inde in Helvetios irruptionem fecisse memoraviums) occupatis faucibus Brigantinis, dein Menavia insula in lacu Acronio, mox quoque ad obsidendam Lindaviam, quamvis media hyeme, animum adjecit. Praeerat urbi Maximilianus Wilibladus Comes Wolffeggius. Is intellecto hostium consilio, nulla in re officio suo defuit. Nam praeparatis omnibus quae sustinendae obsidioni necessaria erant, septingentos praeterea, qui ex agrestibus in urbem confugerant, armat, immiscetque praesidiariis, quorum erant fere quingenti, reliquam turbam bello inutilem, ad fodiendum ministrandumque militantibus accingit. Ipse omnibus consilio et exemplo adest. Ita urbs, etsi ignitorum missilium lapidumque injectu die noctuque graviter impugnaretur; post duorum tandem mensium obsidionem hostibus sponte recedentibus conservata est. Vrangelius porro re cum Helvetiis composita, transmisso rursum Danubio, in Franconiam concedens Sueinfurtum expugnat. Inde cum Bavaro atque Electore Coloniensi inducias armorum pactus, in Bohemiam movet, atque in ipso conspectu Caesareani exercitus Egram difficili sane et cruenta obsidione in potestatem redigit. Indiciae Bavaricae, de quibus tunc variae erant hominum sententiae, die quarto decimo mensis Martii Ulmae inter Legatos supremorum belli praefectorum Suceciae et Galliae, nec non Electoris Bavariae, his fere conditionibus compositae sunt. Primum ut vis hostilis atque arma inter partes paciscentes quiescerent. Utraque Bavaria cum Palatinatu Electori Bavariae pro exer citu suo libera permiteretur. Atque hic Suecis Memmingam et Uberlingam, contra illi Bavaro Rhainam, Donaverdam, Wembdingam et Mundelheimium traderent. Augusta deducto omni externo praesidio in libertatem suam rcponeretur. Bavarus copias suas a Caesareano exercitu revocaret, neque deinceps, salva tamen fide atque obligatione quam Caesati atque Imperio debeat, societatem armorum jungeret cum hostibus Sueciae ac Galliae. Idem praestabunt Elector et Coadjutor Coloniensis, si his indusciis gaudere voluerint, atque ex oppidis ditionum suarum Caesareana praesidia, ubi ea sunt, educi curabunt. Ubi vero id efficere nequiverint, permittent, ut vi atque armis a Suecis ejiciantur. Quae tamen loca occupatores Dominis restituent, nisi forte aliter ratio belli, ac conditio temporis exposcat. Contributiones in ditionibus Electoris Coloniensis quas Landgravia Hassiae exigit, legati ad id quamprimum deputandi ad tolerabilem modum reducent. Si universales induciae, aut pax communis concludatur huic in omnibus obtemperabitur, atque ad eam promovendam omnes serio ac sedulo incumbent. Constituta insuper alia, de securitate commerciorum, de poena delictorum militarium, de ratihabitionibus Principum, cautumque ut si Elector Coloniensis in has inducias non consentiat, tamen quae cum Electore Bavariae constitutae sunt, salvaer atque illaesae permaneant. His ita pactis consirmatisque Vrangelius uti diximus in Bohemiam movit. Bavarus recensere exercitum suum, ac per provinciam in hospitia disponere instituit. Caeterum ea res magno mox dissidio Caesarem ac Bavarum collisit. Nam Caesar publicato edicto


769

copias Bavaricas, ut pote sibi atque Imperio sacramento addictas, quasque ipse magnis impensis aluisset, revocabat, atque ut in sua castra ac signa transirent hortabatur, transgressumque Joannem Verdanum supremum equitatus Bavarici praefectum, cum Sporckio, ac paucis aliis magno honore ac muneribus affecerat. Contra Bavarus hunc exercitum ad se proprie pertinere affirmabat, sibi juramento obstrictum, suis sumptibus sustentatum, suis etiam auspiciis ac ductu, licet pro commodo Caesaris atque Imperii gubernatum. Propterea severe ac serio edicebat, nequis avocanti Caesari pareret; postquam autem de transitu Verdani aliorumque, et quantum ille commilitonum animos ad transgrediendum sollicitasset, certis nunciis accepit; multo impensius ad retinendos in obsequio nutantes milites laboravit, constitutis severissimis poenis in transgressores, atque in ipsius Verdani capur decem millibus imperialium, si quis eum neci dedisset, erat enim utrobique in discrimine. Quippe Caesarem hac separatione armorum plurimum offenderat; et ne Sueci hanc transitionem secus quam acciderat, atque adeo connivente ipso evenire interpretarentur, metuebat. Quo facto et Caesarem inimicum, et Suecos Gallosque multo quam antea infensio res hostes erat habiturus. Accedebat, si totus exercitus ipsius ad castra Caesaris transivisset, ipse omni praesidio nudatus cujuscunque injuriae obnoxius fuisset. Igitur Suecos quamprimum Gallosque quicquid ageretur admonuit, ac ne de se quicquam sinistri suspicarentur sese de hoc transitu prolixe purgavit. Caeterum induciae tanta cura, tantoque opere initio servatae, paulatim refriguere, ac demum gravibus de causis ab ipsomet Electore Bavariae renun ciatae ac repudiatae sunt. Inter has causas praecipua erat, quod negocium pacis Monasterii atque Osnabrugae coeptum, ac jam aliquo usque productum longe quam antea difficilius procedebat. Cum enim ad tollendas animorum acerbitates, atque adeo festinan das pacis conditiones, inducias Bavarus fecisset, affirmantibus Suedicis Legatis etiam antequam ratihabitio harum induciarum ex Suecia advenisset, pacem universalem conclusam iri, contra tamen accidit. Nam et Sueci in tractatione pacis duriora postulabant, palamque jactabant nisi haec aut illa, quae a Catholicis nulla ratione iniri poterant, admitterentur, se bello finem non facturos. Postulabant adhaec pro sua tantum militia viginti milliones thalerorum Imperialium, quos soli ordines Catholici Caesari dependerent. Adhaec in senatu ac sessione Principum Imperii saecularium, quem locum Dux Bavariae a multis jam annis obtinuerat, ipsi eo exturbato primum locum ac suffragium petebant. Cumque id ipsorum postulatum Bavarus acriter impugnaret, ac pro honore et dignitate sua studiose niteretur, adeo non continuere iracundiam, ut illi novum bellum minitarentur. Adhaec Coningsmarckius ditiones Electoris Coloniensis in Westphalia infestabat, expugnando Vechtam atque alias arces, quae Caesareano praesicio tenebantur, neque eas Electori ex pacto restituebat. Jam vero de contributionibus Hassicis nihil remittebatur, neque Landgravia ratihabitionem suam uti conventum fuerat, mittebat, adeo ut de voluntate ejus parum constaret. His aliisque de causis Bavarus decima quarta Septembris missis literis Vrangelio inducias renunciat: et mox Memmingam quam supra Suecis tradiderat, circumsidere instituit. Qua post septimanas aliquot in potestatem redacta, Nordlingae pari modo vis illata est. Erat Vrangelius cum induciae renunciarentur in Bohemia occupataque Egra ut supra diximus positis castris contra Caesareanos considebat. Caesar ipsemet praesens in castris defuncto Gallasio in suprema belli praefectura Melandrum substituit. Atque is Suedici exereitus vires egregia virtute sustentavit.


770

Ac cessit alia res qua nulla oportunior per id tempus Caesari accidere poterat, seditio Vinariensium: Quae defectu stipendiorum orta, eousque prorupit, ut deposito palam obsequio, reverentiaque a signis Gallicis discederent, ac militiam detrectarent. Crevit que contumacia postquam Turenius, qui ductor eorum fuerat, desperata secedentium reconciliatione, reliquam exercitus partem, quae sub obsequio remanserat, in refractarios immisit. Sed illi se con tra vim probe muniverant; tum vero cognito Gallorum consilio, transfugium in partes Caesaris minati, a Coningsmarckio tandem bimestri stipendio placati et exceptisunt. At Vrangelius renunciatis uti diximus induciis, ne a duobus exercitibus opprimeretur, evocato ad se Coningsmarkio e Bohemia excessit. Quem Melander cum majore utriusque exercitus parte insecutus in Hassiam irrupit, ac Marpurgum expugnat. Arx tamen propugnante tribuno Stauffio in potestate Hassiorum permansit. Ex qua multa Caesareanis damna illata sunt. Nam Hassus cognita domo, in qua Melander diversabatur, septem tormenta illuc dirigi, et explodi uno impetu jussit. neque res periculo caruit. Melander et Marchio quidam Badensis muri et tabularum dissilientium fragmentis graviter sauciantur. Porro urbs cum sine arce retineri non posset spoliata et deserta est. Atque exercitus per Franconiam in hyberna dispositus.

Inter haec filius Ferdinandus IV. Posonii in magna Regni Procerum corona Rex Hungariae consuetis ceremoniis inauguratur. Mense Julio ea coronatio peracta est, neque quicquam ex usitata alias pompa iniquitas temporum detraxit. Obiere sub idem tempus Anselmus Casimirus Elector atque Archiepiscopus Moguntinus; Henricus Princeps Orangius, et Christianus V. Princeps Daniae, atque ad coronam illam destinatus, dum in Saxoniam curandae valetudinis ergo ad thermas proficiscitur. Moguntino Joannes Philippus Episcopus Herbipolensis, ex illustri Schonborniorum familia suffectus est. Orangio in praefectura militari Provinciarum Foederatarum, caeterisque Patris muneribus Wilhelmus filius subrogatur. In principatum ac spem Regni Daniae fratri successit Fredericus alter Daniae filius atque Archiepiscopus Bremensis. Sed filio Christiano pater Christianus IV. haud diu superstes fuit, mense Februario anni insequentis vita excedens: qtque ita Regnum Friderico III. delatum est.


771

JOAN. CLUV. EPITOMES HISTORIARUM LIB. XIII. APPENDIX.

SEquitur annus hujus saeculi quadragesimus octavus, composita tandem Belgica et Germanica pace memorabilis. Sed initia ipsius crudeli adhuc bello, et infestis ubique armis personuere. Etenim Vrangelius in agro Brunsvicensi et Mindensi refectis per hyemem militibus necdum ineunte vere, per Hassiam in Franconiam ac Palatinatum contendit. Ubi recepto ad se cum septem millibus Turenio, mense majo apud Lavingam Danubium transmittit. Inde in postremum Caesareanorum agmen qui haud procul Augusta tendebant, praemisso Coningsmarckio invectus, feliciter pugnavit. Caesarcani cunctantibus Bavaricis in fugam compulsi sunt. Melander Dux Caesareanorum initio praelii laborantibus suis auxilio accurrens, duobus vulneribus confoditur, atque inde Augustam deportatus eodem adhuc die extinguitur. Ejus casu perculsus exercitus transmisso propere Lyco in interiorem Bavariam recessit. Ita Vrangelius pro voto suo aditu Bavariae potitus, raro jam obsistente, eodem prope loco quo Rex Gustavus Adolphus Lycum fluvium transit. Inde expugnata Frisinga, et superata Isara, totius intra Oenum Bavariae potitur, paucis oppidis exceptis, in quae Elector Bavariae peditatum suum tempestive immiserat. oeni transitum apud Muldorfium diu frustra tentavit; magnasemper suorum clade ab excubantibus in adversa ripa Bavaricis rejectus. Porro ductor Bavaricorum Justus Maximilianus Comes Gronsfeldius ad reddendas praefecturae suae rationes ex castris Ingolstadium revocatus est. Illi vulgo nupera Caesareanorum clades, quasi auxilium in tempore distulisset, imputabatur. Melandro Caesar Octavium Piccolomineum Ducem Amalphitanum in praefecturam Imperialis exercitus substituit. Qui cum auxiliis Bohemicis et Joanne Verdano in Bavariam profectus, collatis contra castris, licentiam hostium sua virtute ac vigilantia brevicompescuit.

Dum haec in Bavaria geruntur Coningsmarckius, post caesum apud Augustam Melandrum in superiorem Palatinatum regressus, varia ibi loca atque arces, nullo impediente occupat. Inde in vicinam Bohemiam excurrens Glattaviam et Falckenaviam in potestatem redigit; Cum autem potissimas Caesaris vires in Bavariam dimissas esse cognovisset, et Pragam haudmagno praesidio obtineri, capiundae urbis eum cupido incessit. Idque eo facilius existimabat, quod Pragenses ob paucitatem copiarum suarum sibi haud magnopere metuentes, solutius agebant. Neque Coningsmarckius vi et palam ob inopiam virium aliquid valebat. Itaque ad insidias conversus est. Quae illi prospere evenerunt. Praga metropolis Bohemiae, ob magnitudinem in tres civitates dividitur, Parvam, Novam et Veterem; Parva est in sinistro latere Multaviae fluminis, cui pons ex


772

quadrato saxo impositus illam cum urbe Veteri conjungit. Nova nunc cum Veteri ita commixta est, ut una urbs esse videatur, quanquam olim suis muris ac limitibus circumscripta fuerit. Igitur Coningsmarckius ex Erfurdia, Lipsia, Egra, adsumptis mille ac ducentis peditibus, una cum equitatu suo vigesima sexta die Julii, praeter omnium opinionem Parvam urbem atque arcem Regiam summo mane aggreditur, et priusquam praesidiarii ad ar ma concurrerent, occupatis praecipuis stationibus in potestatem redigit. Capti ibidem praecipui ex nobilitate Bohemica, et quidam quod initio restitissent interfecti. Urbs militi praeter paucas domos in praedam concessa: quae sane opulenta admodum et praepinguis extitit. Comes Coloredius praesidii praefectus cum jam domus ejus ab hostibus obsideretur, aegre per posticam et pontem in urbem Veterem evasit. In quam cum pervenisset omnia subito tumultu ac strepitu perturbata deprehendit. Sed mox excusso panico terrore expediri arma, aditusque Veteris et Novae urbis una cum ripa Multaviae quae hosti objecta erat, diligenter observari jubet. Sub vesperum Comes Bucheimius cum suis copiis laborantibus auxilio accurrit. Tum omnes stationes novo milite confirmantur. Civibus quoque, et studiosae juventtiti quae armis ferendis crat idonea, sualoca assignata sunt, quae adversus hostem tuerentur. In quibus defendendis tanta omnium alacritas ac fortitudo extitit, ut ad initium mensis, Novembris tolerata obsidione, hostium conatus atque infultus irritos reddiderint. Nam initio Coningsmarckii et Wirtembergii qui ex Silesia propere advenerat, impetus facile sustinebant. At vero, postquam quarta Octobris Carolus Gustavus Comes Palatinus, et Suedicae militiae supremus Imperator, cumnovo e Suecia supplemento advenit, magnis viribus oppugnati sunt, Sed omne intra obessorum vittutem periculum fuit. Nam etsi perpetua tormentorum verberatione muri major pars ad passus fere sexcentos dejecta esset, crebroque insultus, cuniculique et aggressiones fierent, tamen magno animo conatibus adversariorum obviam itum est. Ita ad initium mensis Novembris protracta obsidio tandem nuncio conclusae pacis absolvitur. Reliquitque incertum fottuna; an virtus oppidanorum, pertinaciae oppugnantium tandem cessiset. In urbe enim, etsi alacritas et vigor civium militumque supererant, tamen pulvis tormentarius caeteraque sustinendae obsidioni necessaria deficiebant: quae res matutare deditionem poterat. Contra hostes crebris aggressionibus magna detrimenta patiebantur, et quatuor fere millia ex suis amiserant; Jamque erat in propinquo cum auxiliariis Caesareanis Martinus Maximrlianus Baro de Goltz, qui ex Provinciis Austriacis, et vicinis praesidiis manum idoneam Pragensibus subsidio adducebat. Caeterum mihi hoc non sine providentia divini numinis evenisse videretur, ut bohemia ejusque metropolis Praga, quae olim sua defectione gravissimo huic triginta annorum bello initium dedit, eadem nunc cognito errore ac mutato proposito, sua fide et constantia eidem bello finem imponat, atque ita prius delictum hac velut poenitentia emendet.

Dem haec in Bohemia geruntur Lambojus copiarum circuli Westphalici Dux apud Geisecam Westphaliae urbem Ernenestum Landgravium Hassiae commisso modico praelio caedit, capitque. Inde oppugnationem ejus oppidi, quo se Hassicae aliquot legiones ex fuga receperant, exorsus alieno tempore, et die imbribus foedo, adeoque solo lubrico et instabili, cum insigni clade repellitur. Sed felicius deinde Westphalia in agrum Juliacensem transgressus Bredenbendam arcem haud procul Linnichio apud Ruram amnem, quae praesidio Hassico obtinebatur, circumsidet, et post quinque septimanarum obsidionem ad deditionem compellit, Arx


773

ne deinceps receptaculum hostium esset, neve ipse imponendo praesidium, suas vires distraheret, disjectis muris diruitur. Post occupatam Bredenbendam Lambojus exercitum supra bonnam reducit; atque ibi data modica quiete, et accersitis novis auxiliis, repente peditatu navigiis imposito equitibus juxta sequentibus, Sonsam qppellit. Quod oppidum medium est inter Coloniam ac Novesium. Ibi exposito peditatu ac machinis militaribus, unius diei requie militibus concessa in Hassos ducit: qui inter Grevenbrugam et Wevelinghoviam apud Erftam amnem castra firmaverant. Igitur Lambojus decima quarta mensis Junii summo mane in Hassios impetum facit. Et principio quidem profligato aliquoties hostium equitatu secundo praelio utebatur. Caeterum postquam sublato pontis Hassis in fugam inclinantibus, Erftam transeundi potestas ablata est, repente illi majore impetu coorti Caesareanos in fugam conjiciunt. Ita peditatus magna pars et tormenta undecim amissa sunt. Sed neque victores ipsi incruen tam hanc victoriam habuere. Captus a Legione Holsteiniana Comes quidam a Weida, Vicetribunus in Legione praetoria Hassorum; cum quatuor turmarum Ductoribus, et octo vexillis, dein gregariis et minorum ordinum, praefectis fere trecentis. Satis constat ita afflictum equitatum Hassicum fuisse, ut neque profer re inde castra, neque insequendo hostes promovere victoriam potuerint. Porro Lambojus ex omnibus Westphaliae praesidiis refecto celeriter peditatu, paulo supra Novesium castra locat. Interim Hassi, novis ex Hassia supplementis, Equitum praesertim, quorum penuria laborabant confirmati, Marcodurum expugnant. Atque inde Westphaliam transgressi subsequente Lambojo, paderbornam valido praesidio communitam sinistra circumsident. Ibi tandem conclusa Monasterii pax finern armis atque hostilitati imposuit.

Mense Octobri die vigesima quarta, quod tot omnium Germanorum votis expetitum fuerat, pax illa Monasterii subscripta est, et postridie per omnes vicos solenni pompa publicata. Id nuncium eo majore gaudio univer sam Germaniam affecit, quia paulo ante inter Regem Hispaniarum et Confoederatos Belgii Ordines per Legatus eorundem de pace Belgica convenerat. Conditiones utriusque pacis, quoniam prolixae sunt, neque eas fas fuit in compendium contrahere, candidus lector sequenti libro reperiet. Nunquam alias praestantioribus viris Monaste rium atque Osnabruga abundarunt. Quorum plerique toto quinquennio, quo de pace illa actum est, incredibiles labores ac taedia pertulerunt. Ex parte summi Pontificis adfuit Fabius Chisius Episcopus Neritonensis, et sedis Apostolicae Legatus, qui tamen quoniam multa in praejudicium Religionis Catholicae necessario admissa sunt, semper paci fortiter contradixit. Ex parte Reipublicae Venetae Aloysius Contarenus patricius et Senator Venetus, antehac in Gallia, Anglia, atque apud aulam Othomannicam Legatus ordinarius, qui medius inter partes conciliatoris munus egregie administravit. Nomine Caesaris adfuere Maximilianus Comes de Trautmansdorf, Eques aurei velleris, et supremus aulae Caesariae praefectus, is tamen neque initio neque fini interfuit. Dein Joannes Ludovicus Comes de Nassau Hademar, et Eques aurei velleris, Joannes Maximilianus Comes a Lambergh, Burgravins Stiriae, ambo ex interiore Caesaris consilio, Henricus Craen, et Isaac Volmar jurisconsulti, et consiliarii Aulae Imperialis. Nomine Regis Hispaniarum adfuere Csaparus de Bracamonte et Gusman, Comes de Penneranda, Lopesius Zapata Comes de Walthor: Josephus de Beggaim, Episcopus Sylvaeducensis, atque Electus Archiepiscopus Cameracensis, qui duo Monasterii diem extremum obiere: Didacus Saviedra Eques ordinis S. Jacobi, et postremo


774

Antonius Bruin Jurisconsultus, omnes Regii consiliarii. Ex parte Regis Galliarum aderant Henricus de orleans, Dux de Longeeville, et Princeps Regii sanguinis: Claudius de Mesmes, Comes de Avaux, antehac ad Rempublicam Venetam, Regesque Sueciae et Poloniae Legatus: Abel Servien Comes de la Roche, consiliatius Regius: et Joannes de la Barde, Baro de marolle: Nomine Regui Sueciae Joannes Comes Oxenstirua, Baro in Kymitho; Joannes Adler Salvius, ambo Regii consiliarii, et Scherinus de Rosenhan, Gubernator Ostrogothiae Pro regno Lusitaniae, Franciscus de Andrada, et Ludovicus Peecita de Castro, ambo ex interiore consilio, et alias ad Regem Magnae Britaqnniae, atque in Hollandiam et Galliam Legati. Pro Electore Moguntino, Hugo Eberhardus Comes a scarffenstein, Ecclesiarum Metropolitanae Trevirensis et Moguntinensis, et Cathedralis Wormatiensis Canonicus: Henricus Bramser. Baro de Rudesheim; Nicolaus Georgius Reigersperger, Eques et Vice-Cancellarius: Joannes Adamus Krebs, et Petrus Braum Juris consulti. Pro Electore Coloniensi, Franciscus Guilielmus Episcopus Osnabrugensis: Theodorus Adolphus de Reck, Praepositus Paderbornensis: Arnoldus de Laudsbergh: Theodorus Hermannus a Merfelt, Cancellarius Monasteriensis, et Petrus Buschman Jurisconsultus et Cancellarius Paderbornensis. Pro Electore Treverensi, Hugo Fredericus ab Eltz, Canonicus Moguntinensis et Trevirensis: Joannes Anetanus Cancellarius: Joannes Theodoricus Bruwerius Officialis, et Hermannus Adolphus Scherer Jurisconsultus. Pro Electore Bavariae, Georgius Christophorus, Baro de Haslang, Aulae Bavaricae marescallus: et Joannes Adolphus Krebs Jurisconsultus. Pro Electore Saxoniae, Joannes Ernestus Pistorius, et Joannes a Leuberen Consiliarii intimi. Pro Electore Brandenburgico, Joannes Comes de Sain et Witgenstein: Joannes Fredericus de Lewen, Baro de Schonfelt, Fredericus ab Heiden, Joannes Portmannus, Petrus Fritz, et Joannes Fromholt Jurisconsulti. Pro Electore Palatino, Joannes Streuff, et Joachimus Camerarius Consiliarii. Pro Duce Sabaudiae, Claudius Chabor, Marchio S. Mauritii alias in Angliam et Galliam Legatus: et Franciscus Bilessia Jurisconsultus. Pro Duce Mantuano, Franciscus Nerlius. Comes Valderii, et Hieronymus Comes Sannazarius et Senator Moutisferrati. Pro magno Duce hetruriae, Athanasius Rudolphus ejus in Aula Caesarea Orator. Pro Foederatis Belgii Provinciis, Bartholdus a Gendt: Joannes a Matenes: Adrianus Pauw: Joannes de Knuyt: Gothardus a Rheede: Franciscus Donia: Guilielmus Ripperda, et Adrianus Klandt: Praeter hos caeterorum Imperii Principum, Comitum, Baronum, et Civitatum liberarum Legati magno numero adfuere. Pace igitur perfecta mox ad omnes ex er cituum praefectos nuncii de ea missi sunt, jussumque ab armis abstineretur. Deinde de missione militum, conferendaque pecunia, et restituendis oppidis, caeterisque quae in instrumento pacificationis sancita erant, efficiendis, serio agicaeptum est. Eam in rem nova conventio, Norimbergam instituta est inter supremos exercituum praefectos, et LeGatos primariorum Principum. Quid ibi transactum fuerit Lector sequenti libro post instrumenta pacis inveniet. Quoniam vero ea tractatio praeter omnium opinionem tardius procedebat, principio placuit, ut exercitus per omnes Imperii provincias distribuerentur. Obtigerunt in ea dividione Imperiali exercitui Bohemia caeteraeque haereditariae Caesaris provinciae. Bavarici per Bavariam et vicina loca distributi sunt. Sueci per reliquos imperii circulos viritim aut manipulatim in Hospitia per pagcs atque oppida dispositi. Paucae urbes Imperiales hoc militarium hospitiorum onus pecunia redemerunt.

Sub idem tempus Vladislaus IV. Poloniae


775

Rex, rebus humanis excessit, eo majore regni damno, quod paulo ante Duce Bogdano Chmielnicio ortum a Cosaccis bellum, obitu Regis in manifestam defectionem erupit. Foedum id atque atrox interregnum immanitate Cosaccorum fuit. Qui adscitis in societatem Tartaris Praecopensibus Boristhenem transgressi magnis cladibus provincias Polonicas implevere. Nam caeso apud Constantinoviam Polonico exercitu, ad ipsa prope Varsaviae moenia populabundi excurrebant. Eo magis ad novi Regis electionem properatum, quae demum mense Novembri felicibus auspiciis peracta est. Creatus igitur consensu omnium Joannes Cafimirus Vladislai frater, quem ante annos paucos ex Societate Jesu assumptum, Pontifex Cardinalem fecerat. Sub haec comitia regni celebrata sunt, auditique Legati Cosaccorum qui cum alia atque alia peterent, quae in Regni Poloniae ac nobilitatis gravissimum praejudicium cederent, neque interim ab armis desisterent, merito rejecti sint; Decretum deinde in eos bellum, constituta pecunia, auxiliaque quibus gereretur, et administratio ipfius Regipermissa. Quod quomodo deinceps gestum sit, in sequentibus compen dio memorabitur. Mense Julio ejusdem anni Ferdinandus III. Imperator, ad secundas nuptias transivit, ducta in matrimonium Maria Leopoldina patrui sui Leopoldi Comitis Tyrolensis, et Claudiae Principis Hetruriae filia. Breve id matrimonium Caesari fuit. Augusta anno insequente, mense Augusto postquam filium enixa esset, eodem adhuc die, magno Aulae totius luctu, fato repentino extinguitur; incertum incuriane obstetricum, an occulto puerperii morbo. Infanti nomina data Ferdinandus Carolus Josephus. Caesar, nepraesentia funeris aegritudinem animi intenderet, de consilio Medicorum Vienna Eberstorphium recessit. Exequias solennibus ceremoniis praesente Eleonora Augusta, vidus, Episcopus Viennensis peregit.

Inter haec magnae Britanniae Rex Carolus civilium motuum intestina dissidia suo singuine aut finivit, aut incepit. Nam capto uti ante memoravimus Oxonio, cum Rex ad castra Scotorum desperata omni defensione profugisset: Scoti accepta pecunia Regem Anglicanae militiae primoribus tradiderunt; ea lege ut honestis cum illo conditionibus transigerent, eumque in regnum et dignitatem reponerent. Rex ab exercitu Anglicano, ejusque supremo praefecto Thoma Farfaxio summo honore acceptus est. Atque inde apud Vectem Insulam, in arcem Caresbroch in custodiam datus. Ibi cum initio magnifice, et proxime libertatem haberetur, paulatim tamen arctius ac difficilius haberi coepit. Interim Londini in Parlamento Regio de restitutione ipsius et conditionibus pacis agebatur. Quae dum fere ad exitium perductae essent; repente primores Militiae in quorum potestate Rex erat, nihil minus quam restitutionem ejus desiderantes, tractationi huic intercedunt, oblatoque libello quem multis in Regem crimin at ionibus referserant, vocari illum in jus et cognosci de criminibus ipsius postulaut. Summa accusationis erat, intestina atque atrocis belli invidia; quod ille contra leges patrias, quibus etiam Reges tenerentur, temere et crudeliter contra innocentes fubditos suscepisset, nulla alia de causa nisi ut vim atque authoritatem Parlamenti opprimeret, quo ipse quasi freno solutus in opes atque animos subditorum dominaretur. Hinc suaepotentiae stabiliendae graves contributiones exegisse, per Episcopos novas ceremonias ac ritus Papisticos induxisse in Ecclesias; Germanos equites, pedites Hibernos per urbes atque oppida velut in praesidiis collocasse: In Hibernia Catholicorum delectus habuisse: A Rege Daniae aliisque externis arma, equos, auxilium petivisse: sollicitasse exercitum Anglorum, Scotorumque pretio; illius urbem Londinum diripiendam, his quatuor provincias Aquilonates regno Scotiae


776

adjungendas promisisse, si ad Parlamenti exitium secum conspirarent. Caeterum cum ad libellum a Parlamento non responderetur, Farfaxius et Cromvellius Anglicani exercitus supremi, cum exercitu Londinum advolant, occupataque urbe quotquot factioni eorum adversabantur e Parlamento ejiciunt, novosque inde senatores, et suarum partium substituunt. Independentes plerosque, et Regiae gubernationis osores. Ex his deinde et militiae antesignanis novum Justitiae tribunal constituitur quod de Rege cognosceret. Ita instituta actio, in qua reus ab accusatoribus judicaretur, quae quem exitum habitura esset, jam facile erat omnibus divinare. Nihil interim Scotici, aut confoederati Belgii, aliorumque Principum Oratores ne ad differendum quidem judicium valuere. Rex ad novum tribunal citatus, adductusque Londinum per custodias militares, dum respondere ad objecta, Judicesque illos agnoscere dedignatur, festinata sententia tanquam Tyrannus et hostis patriae, qui nefario bello rempublicam petivisset, ad supplicium capitis condemnatur. Triduum comparando ad mortem animo Regi datum est. Quo exacto, nona Februarii die anno millesimo sexcentesimo quadragesimo nono damnatus Rex in ferale et sanguinatium theatrum, quod palam ante Palatium Regium exstructum visebatur, armatis legionibus circumdatum producitur, atque ibi a duobus larvatis lictoribus, more Anglicano securi percutitur. Pauca ad circuinstantes in theatro prolocutus est. Testatus sibi innocenti vim fieri, remittere tamen noxam adversariis suis, et precari Deum, ut morte sua tranquillitas regno redeat. Professus deinde est sei in ea Religione et Ecclesia mori quam Rex Jacobus, pater ejus ordinavisset, quamque ipse semper defendendam suseepisset. Mitum est duravisse Anglorum oculos in tam atrocis spectaculi immanitatem, cum omnium nationum, etiam maxime barbarorum animis, inditus sit amor in Reges et Principes suos, ac quasi congenitus, quorum non modo majestatem inviolabilem, sed etiam opibus et sanguine subditorum strenue propugnatam, omnes omnium gentium historiae testantur. Hunc exitum habuit Carolus Primus ejus nominis Rex Magnae Britanniae, inter tragicae fortunae exempla omnibus retro saeculis memorandus. Natus est sub initium anni saecularis MDC. Patre Jacobo VI. Scotiae atque Angliae Rege; matre Anna Friderici II. Regis Daniae filia Anno MDC XXV. post mortem Jacobi regna patris adeptus est, duxitque in uxorem Henricam Mariam Henrici IV. Regis Galliarum filiam cum qua foecundum illi et stabile matrimonium fuit. Filios duos natu majores ex anglia, ingravescentibus indies turbis, securitatis causa, in Galliam ad matrem remisit. Illi erant Carolus Princeps Walliae, et Jacobus Dux Eboracensis, filia major Principi Orangio, ut supra retulimus, in matrimonium collocata est. Duo adhuc praeterea, ex liberis, ni fallor, in Anglia post mortem Patris remansere. Porro trucidato Rege, in bona ejus amicosque ne ultores superessent, pari crudelitate saevitum est. Duo filii Carolus et Jacobus eorundem judicum decreto hostes patriae denunciati, et regno perpetuum abstinere jussi sunt. Dux Hamiltonius, Comes Hollandiae, Mylord Cappelius, aliique Regiarum partium, qui in potestate judicum erant, securi percussi. Regia dein gubernandi ratio sublata, edictumque sub mortis poena ne de reducenda ea ageretur. Denique ut qpud populum speciosum Imperii nomen, res vero ipsa, ac potentia penes paucos factionis Principes esset, Supertor Domus, quae primum Parlamenti membrum constituit, atque ex Proceribus Regni constat, per edictum tollitur; abrogata illi deinceps


777

omni authoritate consulendi, definiendique. Ita summa imperii ad inferiorem Domum, quae capita populorum, ac Legatos Civitatum complectitur, devoluta est. Ex his delecti quadraginta constituendae, gubernandaeque novae Reipublicae. Id consilium Status appellatum est, ejusque Princeps constitutus est Olivarius Cromvellus, in exercitu Anglicano Legatus Farfaxii. Multa mox ad arbitrium ipsorum, in Ecclesiastico ac Politico statu commutata. Fractum sigillum regium. Insignia ejus dejecta. Bona ac thesaurus regius in fiscum redacta. Cusa nova moneta cum hoc titulo: Respublica Anglicana. Editum deinde in vulgus scriptum nomine Parlamenti, quo causae reddebantur quare punitus Rex, et Domus Parlamenti major abrogata esset, et quantum deinceps Reipublicae interesset, non ab uno, sed a populo gubernari. Quibus omnibus expeditis Cromvello expeditio in Hiberniam decernitur. Farfaxius ad promovenda novi Regiminis auspicia Londini relictus. Ordinata in bellum Hibernicum centum et quinquaginta millia librarum Sterlingarum, quarum singulae quinos fere thaleros Imperiales, aut paulo amplius faciunt. Cum hac pecunia et decem millium exercitu, magnoque numero Nobilium, Regia pene magnificentia Cromvellus in Hiberniam profectus est. Et felix illi prima haec expeditio fuit. Nam Marchio Ormundus Catholici et Regii exercitus Dux uno alteroque praelio profligatus campo excessit. Inde Dublinum quod caput illus expeditionis fuerat, obsidione liberat. Id oppidum est inter primaria Hiberniae, Archiepiscopatu, et Palatio Regio insigne, situ imprimis amoeno ac permunito, juxta fluvium Lissium, haud procul mari quod angliam atque Hiberniam interfluit. Atque id jam diu Ormundus circumsederat. Quod si tum quidem Angli amisissent, facile potuissent tota Insula prohiberi. Est enim illuc ex Anglia in Hiberniam trajectus procommodus, et statio navibus praesertim militaribus tutissima. Regio vero omnis rerum necessariarum copia abundat, praeterquam lignorum, in quorum vicem carbone foslili, quem eo ex Anglia naves deferunt, utitur. Itaque adfuit periclitantibus in tempore Cromvellus: secutaeque liberationem Dublini urbes permultae; aliae vi, aliae deditione; aliae etiam ne vim experirentur sponte desperato omni auxilio in potestatem Anglorum concedebant. Caeterum Scotos haec ab Anglis in Regem suum instituta actio gravissime offendit, nam renunciata confestim pace, et si bello infelice utebantur, caeso captoque duce eorum Marchione Hamiltonio, tamen non deserendum Regem, sed propugnandum omni ope decrevere. Postquam vero res eo perducta est, ut e manibus hostium eripi non posset, ipsi eodem prope tempore quo de capite Regis Londini agebatur, convocato Edenburgi concilio, Carolum filium Regem renunciant. Legatosque mox in Hollandiam expediunt, ubi tum Carolus Princeps Walliae morabatur, qui eum ad capessendum regnum, et vindicandam Patris injuriam hortarentur. Carolus audita Patris morte Regium titulum mox usurpavit. Inde Braedae cum Legatis Scoticis diu collocutus praeeuntes illos tandem in Scotiam subsecutus est, feliciterque eo appulit paulo post quam Montrosius Regiarum copiarum Dux Edenburgi capitis supplicio afficeretur.

Dum haec in Britannia geruntur Elector Coloniensis Ferdinandus, idemque Princeps et Episcopus Leodiensis, urbem Leodium jam diu rebellem ac refractariam viatque armis ad officium compulit. Cum enim, ut supra indicavimus plebs sine ulla reverentia Principis consularia comitia in vasislet, res eo demum per licentiam paucorum perducta est, ut excussa onni erga Principem obedientia, sese in libertatem asserere, aut certe alterius dominationi subjicere


778

niteretur, nam et Legatos in Galliam miserant, et a foederatis Belgii Ordinibus auxilium crebro ac sollicite petebant. Jamque Consules et Magistratus ejecto supremo Justitiae tribunali Regalia Principis usurpabant, sibique in cives Jus vitae ac necis artogabant, aliaque multa quae supra potestatem ipsorum erant, impune et ferociter designabant. Princeps nihil intermittebat ut res lenibus remediis componeretur. Ad extremum cum nullis rationibus quicquam proficeret, ipse eo proficisci, et rem turbatam sua praesentia ad tranquillitatem reducere constituit. Id factum anno superiore, mense Julio, quo Princeps una tantum equestri, et altera pedestri cohorte ad sui corporis custodiam comitatus Bonna visetum, quod haud procul Leodio distat, contendit. Ibi celebratis Ordinum Comitiis, evocatisque Canonicis Cathedralibus, (quorum tamen pauci cum Decano Aegidio a Bocholts nescio quam ob causam evocanti Principi paruere.) de statu perturbato, et reducenda Patriae tranquilitate deliberavit. Interim electi sunt novi Consules Petrus Wilmat cerevisiarius, et Waltherus Hennet Pharmacopaeus. Ea electio cum de more Principi significari deberet, nihil ejusmodi factum, contra vero ingruente jam nocte, festiva machinarum explosione velut de Principe triumphatum est. Visum nihilominus Ordinibus patriae optimum tranquilitatis remedium praesentiam Principis fore. Nam ita esse ingenia Leodiensium, ut quam praefracti et contumaces in absentes Principes sint, tam prompto obsequio praesentes reverantur. Igitur Princeps die decima Augusti, comitante sola equestri custodia, et aliquot Patriae nobilibus, ac majore Scabinorum numero, Viseto Leodium discedit pacato agmine, Praemisso in urbem Cancellario qui Consules de adventu suo doceret. Cum ad pagum Herstaliium, qui Brabantinae ditionis est, atque ad Principem Orangium spectat pervenisset, adferuntur literae ex ubre a Cancellario ad Principem scriptae, quibus nunciabat, Confules ei fignificatum velle, directa esse in Principem ac comitatum ejus tormenta bellica si urbi appropinquaret, vim insuper trium aut quatuor millium armatorum emittendam, ut venientem aditu prohibeant. Proinde monebat Cancellarius ulterius ne progrederetur, seque ac suos evidenti periculo, et urbem ultimis casibus ne exponeret. Urbem totam esse in armis, per omnes vicos et compita discurrere veluti furiosos, maximeque tumultuari apud portam qua Princeps intraturus sit, auditae ibidem impune voces mortem atque omnia extrema Principi et comitatui ejus comminantium. Nunciatum praeterea, navigium onerarium, quod vehendis Principis impedimentis adversa Mosa praemeaverat, in conspectu civitatis regredi et descendere jussum, nisi expilari mallet. Princeps ad ea immotus nihilominus perrexit praemisso interim exconsule Visetense maretio qui certiora referret. Is male a custodibus portarum habitus atrociora ex vero retulit. Simul adferuntur aliae literae a Cancellario quibu priora confirmabantur, non portas modo, sed et animos Leodiensium Principi clausos. Jamque initium caedis ab egressis Leodiensibus factum fuerat. Tum Princeps tanto rebellium furori cedendum ratus, converso itinere Visetum rediit. Er mox Hujum conventum Ordinum Patriae edixit; atque eo Capitulum Leodiense, cui ipse in urbe adesse prohiberetur transtulit. Huic autem Translationi Decanus et pauci Canonici, cum Magistratu urbano refragbantur. Decanus haud multo post ex vulnere femori casu inflicto moritur. In cujus defuncti locum a Capitulo jam diviso ac dissidente duo eliguntur, Maximilianus Henricus Coadjutor Coloniensis, et Arnoldus a Leeraedt, hic a paucis qui Leodii remanserant, et Translationi Capitulari adversabantur, ille


779

a majore ac saniore parte, quae evocantem Principem Hujum secuta fuerat. Post haec Princeps Bonnam reversus est. Magistratus vero Leodiensis ac pauci refractarii in sua porro contumacia pergebant. itaque Princeps cum nullis amplius rationibus, aut lenibus remediis locus esset, habito consilio cum Capitulo Cathedrali, et ordinibus Patriae, vi eos ad officium compellere decrevit. Atque ad eandem rem Coadjutorem Coloniensem, ac jam etiam Detanum Leodiensem. Hujum cum paucis copiis sub Cratzio, Voslio et Schrotzio Tribunis praemisit. Venit is Hujum hoc anno mense Julio, publicatoque edicto nomine principis veniam anteactorum omnibus cncedit, exceptis quinque aut sex e magistratu, et paucis eorum consortibus, cum autem iis multitudo parum commoveretur, tribunis negotium datum ut arces aliquot circa urbem occuparent, ex iisque consilia et actiones oppidanorum observarent. Interim prope erat dies Divo Jacobo Apostolo sacer, quo annua creandorum Consulum comitia celebrantur. Ist dies jam ab annis aliquot magno tumultu agitatus fuerat, dum studia Civium pro hac aut illa parte nitentium in diversa trahuntur. Itaque nonnulli spem conceperant motus alicujus in civitate ab iis qui sub obsequio Principis remanebant, usuris forte propinquo subsidio militarium copiarum. In eam rem intentus Tribunus Schrotzius, ipse patria Leodiensis, et ingenii suorum gnarus eo die copias instructa acie e munitionibus suis in conspectum civitatis educit. Atque ibi aliquot horas consistens spem ex propinquo audentibus ostentabat. Sed Leodienses in objectas copias e tormentis bellicis acriter fulminabant. Qua clade quinque equi et duo equites discerpti sunt. Cum autem aliqui ad pellendos inde hostes crupissent, ii ita excepti sunt, ut tota urbe terrorem spargerent inter haec tamen electio processit. Creati sunt Consules boville, et Jacobus Hennet, frater Wilhelmi qui anno superiore Confulatum gesserat, urbis partes sequebatur totus fere tractus litoralis Mosae, qui Hujum ac Leodium interjacet, ac dein quatuor pagis propinquiores urbi qua Germaniam respicit, Sancti Remacli, Jupilia, Fleron, et Chainee. Crebris interim eruptionibus licet infaustis, et cum aliqua semper erumpentium clade, contumaciam indies majorem testabantur Leodienses, et vana subsidiorum spe, quae in proximo esse fingebant, credulae plebi illudebant; Dimisso iterum Perottio in Galliam qui festinationem auxiliorum sollicitaret. Sed Baro de Wagnee Bullionensis Ducatus Gubernator a Principibus praemissus missionem Perottii irritam effecit. Neque enim Rex ac Regina Galliae cognita Leodiensium in Principem suum irreverentia, ac manifesta rebellione dignos Duxerant, quibus auxilium impenderent. Sed haec callide Conules dissimulabant; aut quia nihilominus sperabant se aliquid exoraturos, continuo plebem spe auxiliorum brevi affuturorum sustentabant. Nulla interim facta mentione quomodo cum Principe in gratiam redirent, aut pacem ac tranillitatem Patriae reducerent. Interim Generalis vigiliarum praefectus Otto Christophorus Sparr, cum Cir culi Westphalici copiis, et duobus mortariis, ac duodecim tormentis bellicis, omnique necessario apparatu jussu Principis adenit. Et nona Augusti die Viseti cum Coadjutore Maximiliano Henrico, ac caeteris tribunis collocutus, senatum militarem habuit. Ibi decretum, quoniam nullum alias remedium supersit, ut arma in Rebelles expedirentur. Atque ut initium fieret a pagis urbi circumpositis, sine quibus ad ipsam perveniri non possit. Id negotium Generalis Sparrius praefectus expeditionis in se suscepit. Qui receptis ad se Cratzio et Schrotzio tribunis ac trecentis quos illi adduxerant, equitibus; reliquis


780

cum Tribuno Vossio trans Mosam relictis, cum omnibus copiis suis quae et ant paulo supra tria millia, et quingentos, Pago Fleronio appropinquavit. Is erat dies Augusti decimus. Praemisit autem tibicincm qui obsequentibus veniam offerret. Sed illi Caduceatorem hunc male acceptum pago ejiciunt. Tum Sparrius haud amplius cunctandum ratus tormenta aliquot, in pagum explodi jussit, ac simul peditatui ag gressionem imperat. Qua re feliciter peracta pagum incendit, rusticis aut caesis aut fuga salutem quaerentibus. Atque eodem adhuc die sub vesperam ad alterum pagum Jupiliam castra movit, juxtaque illum in vicino colle cum omnibus copiis quietus consedit. Tum quia nox imminebat inopportuna aggredientibus, tum ut videret quantum animi superesset Jupiliensibus, e vicini incendii spectaculo suam si perseverarent fortunam aestimaturis. Postridie misit Sparrius in pagum Sacerdotem ex Monasterio Caphensi haud procul inde dissito, qui se ad id munus obtulerat, putabatque se effecturum ut oblata venia ab armis discederent. Jupilien ses Sacerdotem apud se sine ullo responso retinuere; Quod dum Sparrius praestolatur repente nunciant excubitores venire ex urbe multas copias auxilio Jupiliensibus. Erat inter has Consul ipse Jacobus Hennet. Igitur Sparrius expeditis tormentis pagum a peditatu invadi, equites vero circumgredi illum jubet. ibi acris initio pugna committitur. Sed pervicit virtus militum. Pagani rejecti, quique iis auxilio ex urbe venerant sese omnes in fugam conjiciunt. Qui a circumgressis pagum equitibus excepti, magna strage funduntur, ac si omnis equitatus adfuisset, pauci sane ad urbem incolumes revertissent. Cecidere in univ ersum fere quadringenti, atque inter caeteros Consul ipse, Qui relicto equo dum in ipsius Pagi angustiis, et occultiore aditu salutem quaerit, a militibus deprehensus interimitur. Apud hunc reperta est Clavis Argentea, insigne Consulatus, bono utique omnie victorum, potituros brevi etiam urbe, cujus clavem jam praecepissent. Jupilia dein caesis inquilinis etiam incensaest. Post hanc cladem reliqui pagi depositis armis sponte ad obedientiam rediere. Memorabile fuit hoc infortunium Leodiensium. Quia in pervigilium Divi laurentii incidit, quo die ante annum Principem suum cum insigni contumelia aditu urbis prohibuerant. Ac Jupilienses in eo praeterea peccaverant, quod eodem die primi omnium pulsu cmapanarum, socios pagos ad sumenda arma, et resistendum Principi concitaverant. Interim Comes Itelius de Merode, et Baro Lindanus jussu Principis ex obsequentibus Pagis, et Condrosiis manum Provincialium adduxere; ii fere erant tria millia. Et opportune admodum adveniebant, quia Sparrius propter paucitatem suorum, qui in varia praesidia distrahebantur ad summam rei nihil adhuc efficere poterat. Ipse tamen duodecima Augusti motis jupilia castris urbem versius ad Caenobium Carthusianorum contendit; ac emissis quadringentis peditibus Suburbium Amercour ad ipsa usque portas incendio devastat. Eo die Timpanista oppidanus literas a Magistratu ad Tribunum Schrotzium in eastra attulit; quarum haec erat sententia: Mirari se satis non posse cur ipse Patriam suam manifesto bello adortus sit, cui bello neque ipsi, neque ulli mortalium causa a se data sit. itaque petere ut hujus instituti sui rationes edere non gravetur, quo super iis cum vicinis Regibus ac Principibus conferre atque eos hujus controversiae arbitros postulare ac constituere possint. Deinde rogabant, ut Consulem quem captum esse existimabant in libertatem restitueret. Ad ea Sparrius interjectis paucis diebus sie respondit: vidisse se literas quas ad Schrotzium dederint, et quoniam ipse caput expeditionis sit, hoc iis tribuni nomine respondere; Causam illati belli esse irreverentiam


781

ipsorum, et inexcusabiles contumelias quas Principi suo intulerint. Inter quas vel ea maxima fit quod illum anno proxime superiore, die s. Laurentii sacro, pacato, et modico comitatu venientem ingressu urbis armati prohibuerint. In qua inobedientia et rebellione ita progrediuntur, ut nulla hactenus clementia, aut aequis rationibus ad officium revocari potuerint. itaque sibi negotium datum esse, quoniam nullum amplius remedium supersit, vi atque armis cos ad debitum obsequium compellere, atque ejus rei initium fecisse se occupatis duobus pagis Fleronio et Jupilia; iisque, quia oblatam Principis sui veniam praefracte recusaverant, incendio deletis. In qua re, vindicante haud dubie justo Numine, aequam causam triumphasse, et alterum ex Consulibus ipsorum interfectum esse. Quoniam vero Princepsa, qua est insigni erga suos clementia, gratiam vi atque armis praeferat, ideo rogare se atque hortari eos, ut quam primum ad officium redeant. Quod si facere detrectent, contestari se Deum, atque omnes mortales, quae deinceps mala atque incommoda sint eventura non sibi sed ipsis imputanda esse.

Post haec Sparrius quomodo urbi magis magisque appropinquaret omni conatu intendit. Itaque relicto apud Caenobium Carthusianum Tribuno Schrotzio et Barono Lindano, cum reliquis copiis apud Viserum Mosam transgreditur, ut ab ea etiam parte vim ostentaret. Tria ibi erant suburbia S. Leonardi, S. Walburgis et Aurotanum, quae ut in potestatem redigeret Sparrius laborabat. Interim legati ex civitate ad Coadjutorem Maximilianum Principem venere, quorum antesignanus erat Jardinus, unus ex iis qui ante annum in Galliam missi fuerant. Qui expositis postulatis suis apud Baronem Grosbechium Archidiaconum Condrosii et Cancellarium Leodiensem, etsi apparebat iis Principem assentiri non posse, tamen publice auditisunt. Eratque eorum haec summa, Ut ab actionibus utrinque cessaretur, utque miles leuca Bannali excederet. Deinde ut de arbitris, Fidejussoribus et de legatis, deque loco ubi pro communi civitatis et patriae salute transigendum esset, conveniretur. Ad ea Princeps Maximilianus responderi jussit; arma adversus rebelles necessario sumpta, et cessatura quamprimum ii ad officium redierint. Si in contumacia perseveretur nihil de vi remittiposse: Principis Clementiam, ejusque ad aequas transactiones pronam voluntatem superiorum temporum acta testari. Cujus verba, et manus, et sigilla pro cautione fidejussoria sufficere debuerint. At quia tam projecta fuerit Magistratui Principis sui authoritas, ut venienti portas occluserint, non aliam sibi relictam transig endi potestatem, quam ut in reparationem injuriae illius porta ad S. Walburgem tradatur, quae esset oportuna tractatui, et ne facile vis inferri posset, securitatem praestaret. Cum vero instarent Delegati ut saltem tridui induciae concederentur, (Neque enim cum ejusmodi responso apud feroces suorum animos vitam revertentium in tuto fore) ostensae sunt iis: literae quibus ab externis enixe auxilium efflagitabant, quae quoniam non viderentur eorum esse, qui in gratiam recipi desiderarent, cum hac properatione ad suos dimissisunt. Interim Sparrius, occupato Caenobio S. Aegidii in monte sito, crebro urbem atque aditus illius fulminantibus machinis infestabat. Atque inde rusticorum fossorum indefessa opera adjutus aggeribus urbi appropinquat ad partem usque Aurotani Suburbii, ubi deinde et Caenobio Wilhelmitarum potitus est. Denique et Caenobio S. laurentii vis admota. Quod cum oppidani magno animo defenderent; tamen ad extremum virturi militum cesserunt. Porro Magistratus ac potiores civium cum viderent rem serio


782

agi, arque urbem quotidie periculo proiporem fieri, tandem de deditione agere constituunt. Igitur vigesima octava Augusti tribunus Jamar cum nonnullis aliis ex civitate ad Sparrium mittitur, ut impetrato ab eo libero commeatu Principem Maximilianum Hujum adirent, cum co de deditione acturi, Sparrius Legatus, respondit: Rem eam moram non ferre. Apud se minore temporis compendio transigi posse, qui una cum Canonico Tabolet super ea re potestatem a Principe accepisset. Itaque datae iis viginti quatuor horarum induciae intra quas communicato cum suis consilio adse redirent. Interim Sparrius tormenta in suggestus efferri, atque omnia ad aggressionem necessaria, si forte Legati remanerent, diligenter instituit. Postridie redeunt Legati, atque urbem dedunt, tribus tantum personis ab universali venia exclusis. Interim dum de deditione agitur, Bartholomaeus Rolandus superiorum annorum Consul, exiis qui acerrime Principi restiterant, atque authores occludendarum portarum fuerant, fugam meditabatur, adsumpto in socium tibicine Hollandico, cui filiae suae matrimonium Rolandus promiserat. Sed Deo visum non fuit, ut praecipuus seditionis author condignas poenas effugeret. Itaque, licet mentito habitu, et militis Trajectensis speciem prae se ferens, deprehensus ab cquitibus qui urbem cingebant, atque ad Sparrium in castra perductus est. In urbe vero concidentibus plane factiosorum animis Waltherus Hennet, super ioris anni Consul, a globo civjum correptus, atque in vincula conjectus est. Peracta transactione eodem adhuc die sub vesperum Sparrio duae portae S. Walburgis et martini, schrotzio vero ab altero urbis latere porta Amercour traditur. Princeps Maximilianus de omnibus rebus celerrimis nunciis edoctus, ultima Augusti, comitante Landgravio Darmstadio, et idoneo armatorum praesidio stipatus urbem triumphabundus ingressus est, atque ad palatium ab acclamante plebe deductus. Inde triduo post, Capitulum et supremum Justitiae tribunal Auro Leodium reduxit. Tum edictum publicavit ut cuilibet gratia Principis Electoris non excepta, fas esset redire ad sua: Milites vero, retento tamen apud urbem, ad corporis sui custodiam sufficienti praesidio, per vicinos pagos in hospitia distribuit, ut assignato singulis diario ab agendis praedis, et populationibus abstineretur. Post haec Princeps Elector audita deditione Leodium iter instituit. Pridie vero quam urbem ingrederetur de Consule hennet palam in foro supplicium sumptum est, idque propterea, quoniam ferociter juraverat se vivo non futurum ut Princeps in urbem intromitteretur. Caput ejus a cervicibus recisum, Portae S. Leonardi quam Principi Consul occluserat, imposit um fuit. Eadem poena haud multo post Bartholomaeus Rolandus, etsi multis deprecantibus, commune Rebellionis crimen expiavit. Tum Elector convocato Ordinum conventu statum Civitatis ae patriae ordinare aggressus est. Numerataque Sparrio pecunia eum cum exercitu in Germaniam remisit, retentis apud se bis mille peditibus, et equitibus fere ducentis. Adjecit deinde animum ad corrigenda Comitia Consularia, a quibus nempe tota mali labes profluxerat. Ac primum Consuli Boville, magistratus munere confirmato, Collegam addidit Wanzoulle, qui pridem a factiosis in vincula conjectus, et dum urbs deditur, ab iisdem exemptus libertati pristinae restitutus fuerat. Deinde Comitia a tribubus plebeis ad Senatum transtulit cum hac moderatione; ut ex viginti duo bus quos Princeps vel ejus concilium nominaret, unum; atque ex totidem qui a Commissariis nominarentur, alterum Consulem eligerent. Plebs ademptum Comitiorum jus non nisi inani rumore questa est. Consules vero ac primo. res Civitatis Principi gratias egere. Judicia


783

autem Consularia ac Juratorum, quae veteri more intra civitatem certis limitibus ac personis continebantur, jam vero ab aliquot annis factiosis Consulibus promiscue ultra praescriptos limites, per totam Provinciam, atque in personas exemptas, temere ac violenter exercita fuerant, Princeps Scabinis leodiensibus, et Collegio triginta duumvirum ordinario restituit ac transcripsit. Dignum ratus, ut qui alienum invasissent, suo eriam jure exciderent. Publicato inde edicto praeteritorum veniam omnibus indulsit, exceptis caedibus et rapinis, quae per hos tumultus contra jus et fas commissae essent. De quibus certos extra ordinem Judices cum Statibus Patriae nominavit, qui cognoscerent et controversias finirent; idque intra mensem, et remota omni provocatione. Postremo quoniam Elector in senium vergebat, ut huic etiam Ecclesiae de Coadjutore provideretur, sicut Coloniae jam factum fuerat, impense desideravit, eo magis quo turbatior Reipublicae status, et genius civitatis turbis obnoxius certum ac potentem successorem postulate videbatur. Igitur indicta hunc in finem electio decima nona mensis Octobris ad votum Principis feliciter successit Renunciatusque Coadjutor Princeps Maximilianus, Henricus factam in se electionem ratam habuit. Rebus in hunc modum compositis Elector relicta Principi Coadjutori Ecclesiae et Reipubl. cura bonnam reversus est. Hunc exitum habuit rebellio Leodiensis, quae sane nisi in tempore oppressa fuisset, multor um in eam oculis directis, magnis aliquando motibus Imperium, licet jam pacatum, quassatura videbatur.

Sub initium hujus anni Joannes Casimirus Rex Poloniae in magno Procerum conventu Cracoviae solennibus ceremoniis inauguratus est. Ac deinde ducta in matrimonium ex dispensatione summi Pontisicis, defuncti fratris vidua Aloyfia Maria, animum ad bellum contra Cosaccos ac Tartaros appulit. Illi enim a morte Vladislai Regis variis cladibus regnum vexaverant, et jam inter oppida Zbaras et Zborovo ductore Boguslao Chmielnicio positis castris considebant. Fama est trecenta millia fuisse. Adversus quos cum stipendiario milite Rex profectus, tanto hostium numero haud sane par, egregie tamen ac fortiter impetum Batbarorum sustinuit. Mense Augusto acri et cruento praelio certatum est, in quo virtus Polonorum maxime enituit. Nam cincti undique et circumventi a multitudine Barbarorum, ita eorum vim atque impetum excepere, ut Barbari ingenti suorum strage perculsi, non modo infaustam aggressionem deseruerint, sed etiam ad petendam pacem animum adjecerint. Data pax postulantibus, eo pronius quia Rex cursum victoriae prosequi non poterat, ob paucitatem suorum, atque hostium multitudinem, qui licet cladem aliquam passi essent: tamen id det rimentum minus sentiebant; atque identidem novis copiis confir mabantur. Igitur pax in has fere conditiones componitur. Primum Rex privilegia Cosaccorum antiqua confirmat, ac numerum eorum ad quadraginta millia reducit; cujus numeri congruum indicem Praefectus ipsorum quotannis conficiet, et Regi exhibebit, omnibus inquilinis ab utraque ripa Boristhenis atque inde super Viniciam, et Braclavium, et Janpollam ufque ad Tyram fluvium, liberum erit huic Cosaccicae militiae nomen dare, cujus praefecturam Rex confert ac confirmat Boguslao Chmielnicio, una cum Satrapia Czerin, ibi deinceps erit statio ejus militiae prima, ac sedes praetoria. Deinde concedit Rex veniam omnium ante actorum, et Cosaccos in fidem et gratiam recepit; Atque ii deinceps Regi et Reipublicae obedientes erunt. Milites caeteri stipendiarii non imponentur praesidio aut hospitio iis civitatibus in quibus Cosacci sunt. Neque in iisdem judaei permittentur. Graecorum Religio, ecclesiae, et bona eorum


784

permanebunt in eo statu, in quo huc usque fuerunt. Et Metropolita sive Archiepiscopus Kioviensis Graecae Ecclesiae addictus in Comitiis Regni sessionem ac suffragium habebit. In Palatinatibus Kioviensi, Braclaviensi, et Czernichoviensi conferet Rex omnes dignitates et munia iis solis qui Religionem Russorum profitentur. Deique ut haec omnia in proximis Regni comitiis confirmentur, ad quae reliqua dissidia Religionis, et nonnulla alia postulata remissa sunt. Ita confirmata ad tempus pace Chmielnicius praestito Regi Juramento fidelitatis exercitum suum in Voliniam ulteriorem reduxit.

Fama est Cosaccis in bellum multa Turcas auxilia promisisse, sed quo minus starent promissis seditione domestica et bello Veneto impeditos. Nam anno superiore cum interfecissent, primo magnum Vizirium, dein Imperatorem ipsum, atque in locum ejus filium Mahometem sexdecim annos natum substituissent, res eorum in maximis turbis versabantur, atque eas augebat indies Sultana, primaria Imperatoris Turcici uxor, foemina magni animi, atque ingentium spirituum. Huc accedebant curae belli Veneti, quod per id tempus infeliciter gerebatur. Cum enim Veneti toto prope anno fauces Hellespontiacas obsiderent, atque ibi vicinum omne mare infestum redderent, ut omnis prope aditus exitusque in Aegeum pelagus navigiis Turcicis praecluderetur: Turcae ut vires hostium distraherent, evocarunt classem Africanam, quam anno superiore maximis sumptibus instruxerant. Cujus adventu nunciato, Veneti relicto apud Hellespontum Jacobo de Riva cum aliquot navium praesidio Africanae classi in occursum properarunt: Quorum discessu cognito classis Constantinopolitana, quae circumvallata in facibus Hellesponti haeserat, ventum secundum nacta non animadvertentibus Venetis erupit, et Smirnam versus vela fecit. Riva postridie ubi discessisse hostium classem intellexit, insequi eam instituit; ac primum apud Insulam Scio; deinde circa Euboeam frustra investigans, demum haud procul Smirna urbe, in portu Foggiano deprehendit. Distat is portus Smirna duobus passuum millibus; atque ibi se Rhodiorum aliquot triremes, et septem naves Africanae conjunxerant. Explorata hostium statione Riva in ipso aditu portus aciem instruxit, atque ex omnibus navigiis suis in classem Turcarum fulminavit. Quinque naves eo impetu in profundum demersae sunt. Inter haec autem una longe maxima reliquarum quae magnam vim pulveris nitrati, et globorum pyrobolarium vehebat, ignem concepit. Quod animadvertens Nauta Venetus, contempto mortis periculo, una cum Centurione navali Jacobo Santorinio desiluit in mare; et ardenti navigio per ignem et aquam adnatans ahchorarios funes ascia interschindit, Illis sine incommodo renatantibus ad suos navigium vento ac flammis impulsum in classem Turcarum fertur, et proxima quaeque navigia eodem incendio involvit. Ea clade tota pene Turcarum classis deleta est, magna cum strage vectorum, quos aut violentia ignis, aut dum illum fugiunt, aqua absumpsit. Pauci natando in propinquum littus evasere. Turcae damnum illud ad vicies centena millia aureorum aestimarunt. Porro Respublica Veneta actis per omnia templa Deo solemnibus gratiis, sex millia qureorum inter pauperes distribuit. Praefectum vero Classis Jacobum de Riva, et imprimis Sanctorinium, tum alios Navarchos pro suo quemque merito insignibus donis honoravit.

Obiit per idem tempus Albertus ex prosapia Dominorum de Doringh, Episcopus Ratisponensis anno, aetatis septuagesimo primo, quorum triginta sex in ea dignitate inter multas molestias et varios casus cum laude explevit. Alberto


785

successit Franciscus Guilielmus Episcopus Osnabrugensis. In Hollandia novae Anglicanae Reipublicae Legatus Doctor Isaac Corislaer, paulo post quam Hagam advenerat, a sex larvatis in hospitio suo interfectus est. Fuit ille ex iis qui Regem Carolum ad mortem damnarunt. Percussores tamen ipsius, etsi acriter inquisitum fuerit, deprehendi non potuere. Nunc ad annum quinquagesimum progredior.

Sub ejus initium filia Caesaris Maria Anna, Sponsa Hispanica, Madritum triumphali apparatu ingressa est. Haec anno superiore Regi Hispaniarum Viennae desponsata feliciter tandem confecto itinere in Hispaniam appulit. Magna ubique pompa, praecipue in ditionibus Hispanicis excepta. Sed reliquorum omnium magnificentiam facile vicit majestas aulae Hispanicae, quippe ubi Rex ipse praesens aderat. Igitur ubi dies ingressui destinatus illuxerat, omnes plateae, quae ad palatium Regium ducebant aureo ac serico panno exornatae, intertextis ubique gemmis fulgere conspiciebantur. Ad introitum ac capita platearum erectae erant quatuor magnae, et quadraginta minores Pyramides ex quibus quatuor arcus Triumphales pendebant, insigni opera ac magno artificio constructi. Aestimatum hoc opus sexaginta quatuor millibus aureorum. Sponsam praecedebant Magnates Hispanici, ac tota fere aula quam Rex obviam miserat, omnes auro argentoque fulgidi. Post hos Sponsa Regia inter Principes Matronas, et pulcherrimum chorum illustrium virgnum, sublimi ac generoso equo vchebatur. Ejus latera stipabant duo currus exquisitissimis Musicis et Comoediis referti, quos bini Leones, ac totidem Aquilae trahebant. Hi omni linguarum ac carminum genere Sponsae laudes, et felix Epithalamium canebant. Hoc comitatu deductam Rex cum filia in aditu Palatii amantissime excepit. Inde dies aliquot nuptialibus epulis traducti. Longe alia facies per idem tempus in aula Gallica fuit, quam intestini dissidii labes, et mag narum discordiarum semina in magnum aliquande malum eruptura invaserant. Cum enim Rex adhuc sub matris tutela degeret, atque illa in gubernatione Regni externorum consiliis plurimum uteretur, indigenarum ur fit, facile odium in se concitavit. Quod eo usque processit ut tres Principes Regii sanguinis, duo Condaei fratres, et Dux Longevillanus, cum inimicitias apertius, quam fas est apud Magnates, praeferrent, jussu Regis ac Reginae in custodiam dati sint. Ea res magnas turbas concivit, propter clientelas et copiam amicorum, quibus illi Principes per universum Regnum abundant. Accedebat quod Condaeus multis magnisque victoriis Rem Gallicam stabilivisset: Et Longevillanus ante biennium pacem Germanicam, tam utilibus pro Gallia conditionibus promoverat, ut propterea non carcere sed praemio digni viderentur. Sed Regina enumeratis quae in eos liberaliter contulisset, causam custodiae edito in vulgus seripto, publicavit. Cujus summa haec fuit, Regis et Reipublicae interesse ut in acta Principum diligentius inquireretur. Nunciata Principum captivitate, multi qui partes eorum tuebantur aulam deseruere. Inter quos Comes Turenius cum parte exercitus ad Archiducem Leopoldum concessit, postquam Stenaviam atque alia nonnulla loca in side Principum confirm masset. Vulgo captivitatis hujus author habebatur Julius Mazarinus Cardinalis, qui initio Februarii cum Rege et Regina in Normanniam profectus, atque ibidem Rhotomagi exquisito apparatu exceptus, provinciam illam in fide et obsequio retinuit. Inde in Burgundiam contendens aliquot ibi oppida atque arces quae Principum partes pertinacius tuebantur, vi atque armis ad officium compulit. Burdegala quoque acerrime resistebat. Nam eo uxor Concaei cum filio Duce Anguiensi clam profugiens


786

miserationem apud Parlamenac Cives commoverat. Itaque illa in defensionem accepta arma capiunt. Erat in urbe Dux Bullionensis, et praefidium quatuor fere millium. Contra quos Cardinalis et Marescallus Melerajus cum exercitu progressi, transito Garumna fluvio, suburbium a S. Severino dictum vi capiunt. Sed ex eo iterum majore oppidanorum vi expulsi, positis prope urbem castris consistunt. Tandem inter continuas velitationes, interventu Parlamenti Parisiensis, res in has conditiones componitur. Primum data Burdegalensibus venia anteactorum, dein praefectura ejus Provinciae non Duci Espernonio, sed fratri Regis unico Duci Andegavensi, atque ipsius Legato Marescallo Schombergio, aut Marchioni Lucano attributa. Principi Condaeae, et Duci Bullionensi permissum, ut illa cum filio Neracum, hic cum uxore et filiabus ex Parisiensi custodia dimittendis Turenium in securitatem concederent. Duci Bullionensi pro jure quod in Sedanum praetendit, numerabuntur duodecies centena millia librarum, quaeque cum ipso vivente Rege Ludovico XIII. Acta et conventa sunt, ad exitium deducentur. Burdegalenses arcem Regiam nuper destructam non tenebuntur reficere. Provincia Gasconia et civitas Burdegala toto sexennio ab omni tributo Regio in compensationem damni hoc bello illati liberabitur. Utque haec conventa firmiter observentur, Parlamentum Parisiense et Dux Bullionensis promittent et cavebunt. His peractis Rex et Regina mense octobri Burdegalam ingressi Regia pompa ac magnificentia excepti sunt.

Dum haec in Gallia fiunt Norimbergae omnibus quae ad pacificationis Germanicae consummationem pertinebant, peractis, conventus ille dissolutus est. Porro antequam legati discederent exquisitissimis epulis, et non alias usitato triumphalium ignium apparatu, felicem pacificationis exitum celebravere. Restituta simul loca, et pecuniae ex pacto numeratae. Ita tandem aliquando post triginta annorum gravissimum bellum pax postliminio reducta est, quae ut nationi Germaniae felix et diuturnae sit, faxit is a quo omne bonum procedit Deus optimus Maximus. Quid in hoc conventu decretum sit, post instrumenta pacis lector reperiet.

Carolus gustavus Comes Palatinus qui conventui Norimbergensi praesens interfuerat, eo dissoluto in Suecium profectus est, ad Coronationem Regiam quae Stocholmiae in adventum ipsius apparabatur. Venit ille in Sueciam sub finem Septembris, et mense insequenti Coronatio Reginae ab Archicpiscopo Upsaliensi in generali conventu Ordinum totius Regni magna solennitate peracta est. Post haec Proceres de re publica deliberarunt. Imprimis vero actum de matrimonio reginae, in cujus spem jam diu destinabatur Carolus gustavus Palatinus. Sed Regina coelibatum matrimonio praetulit, atque id palam qpud Ordines solenni contestatione professa est. Ita Palatino communibus Procerum suffragiis, principatus Sueciae haereditarius, et successio Regni delata, factumque super hac re decretum. Cui Palatinus adsensit addita voluntatis suae testificatione, quae actis Regni Comitialibus inserta est, in hanc fere sententiam: Nos Carolus Gustavus, Suecorum, Gothorum, et Wandalorum electus Princeps haereditarius, Comes Palatinus Rheni, notum facimus; Cum Regina Sueciae Christina, ejusque Regni Senatores atque Ordines, nobis et liberis nostris masculis Principatum et successionem Regni hujus haereditariam publico decreto contulerint, necessarium duximus super ea re animi nostri sententiam declarare. Primum gratias agimus Reginae pro hoc et caeteris beneficiis quae nobis per omnem vitam liberaliter contulit, illam pro Domina et Regina nostra agnoscimus, cujus


787

sit imperate, nostrum autem parere et obsequi, atque ideo illi omnem debitam fidem, observantiam, atque obedientiam promittimus; in gubernatione Regni, cum Regina nobis promiserit, nihil se contra nostram voluntatem, ac conditionem nobis mandaturam, promittumus vicissim nos vivente ac gubernante Regina nihil eorum quae ad publicam regni salutem pertinent, ut bellum, pacem, foedera atque alia ejusmodi magni momenti, et gubernationem concernentia, tractaturos aut decreturos, nisi id fiat de voluntate et consensu Reginae, et cum consilio Senatorum Regni, idque ad praescriptum et mandatum Regiae Majestatis. Porro ne regnum dividatur, neque liberi nostri nunc aut deinceps quicquam ex eo postulabimus, sed quod Regina atque Ordines Regni, nobis, conjugique et liberis nostris in dotem et sustentationem ex facultatibus aerarii Regii decreverint, eo contenti erimus; Bona vero privata, si qua nobis aut liberis nostris obvenerint, ea possidebimus eo jure et libertate, qua caeteri Nobiles suis utuntur, atque ea quae illi titulo eorum praestant, nos quoque et liberi nostri praestabimus. Si post obitum Reginae nobis ditio alique extra Regnum offeratur, eam non aliter acceptabimus quam ne extra Sueciam sedem ac domicilium transferre necesse sit. Matrimonium, cum inire decretum nobis fuerit, cum Regina et Senatori bus regni communicabimus, neque ejusmodi inibimus, quod Reginae aut Regno officiat. Conjugem vero non ducemus quam quae immutatae Confessionis Augustanae ist, atque in ea liberos quoque nostros educabimus. Cum ad Regni administrationem pervenerimus, illud ex Regii senatus Consilio, juxta Jus Suedicum, et Regni constitutiones gubernabimus. Omnes et singulos Regni Ordines et subditos in exercitio et usu Augustanae confessionis tuebimur, prout illa in Upsaliensi Concilio recepta et consirmata est. Cui libet suum jus, privilegia, libertatem sarta tecta conservabimus, ac ne cuivis aut injuria inferatur cavebimus; Reginam viduam Mariam Eleonoram amore omni et honore debito prosequemur, quaeque a filia Regina collata sunt, permittemus et contir mabimus. Denique praestabimus omnia, quae in testamento Regis Gustavi I. atque in unione ab haereditariis Principibus pro salute Regni exiguntur, quaeque antecedentes Sueciae Reges, ex juramento et obligatione praestare obstricti fuerunt, exceptis iis quae his comitiis immutata sunt. Postremo haec omnia quae nos promisimus, ac praestare parati sumus, liberi quoque nostri et haeredes deinceps promittent et praestabunt. Haec est declaratio Palatini, quae vigesima die Octobris Regni Ordinibus exhibita, actis comitialibus insertafuit. Conventus quoque post paucos dies dissolutus est.

Supra diximus de Electore Trevirensi, quod ex captivitate Viennensi redux, cum Canonicis Metropolitanis, et Ordinibus Partiae in grave dissidium inciderit; quod eo usque processit, ut Canonici Treviros relinquere, et se Coloniam recipere debuerint, relicto ibidem uno alteroque qui partes Principis sequebantur. Elector cum absentes edicto citasset, neque illi comparerent, excommunicat eos, praebendisque et dignitatibus suis spoliat. Illi summi Pontificis ac Caesaris opem implorant, caeterisque Ecclesiasticis Imperii Principibus causam suam commendant. Nihilominus pergit Elector, omniaque ad arbitrium suum constituit. Denique ex paucis qui remanserant, quosaue ipse nominaverat, novis Canonicis coacto Capitulo, Coadjutorem sibi eligi permittit Philippum Ludovicum Baronem de Reisfenbergh. Ea electione improbata caeteri Canonici adjuti aliquot copiis Caesareis atque Hispanicis civitatem Trevirensem, et denique ipsam arcem, in qua erat Elector, capiunt; et Consiliarios ejus praecipus


788

in custodiam abducunt; Caeterum ut majoribus malis occurreretur placuit Caesari et conventui Norimbergensi ut res sine tumultu et turbis arbitrio Imperii decideretur. Datum ergo negocium Moguntino et Coloniensi Electoribus, et deinde Episcopo Bambergensi, qui re diligenter per legatos suos examinata tandem hoc anno vigesima tertia mensis Augusti sic pronunciant: Primum ut vigore Pacificationis Monasteriensis oblivioni traditis quae hactenus perperam ac violenter acta sunt, benevolentia atque observantia inter Electorem, et Canonicos atque Ordines patriae renoventur. Ut restituantur omnes in eum statum in quo ante hos motus fuerunt; imprimis Elector, deinde Canonici, ac tum ordines et status Patriae; ut decretum de non invocando aliena auxilia Calendis Aurilis proxime factum confirmetur; ut Electori permittatur administratio atque imperium nunc et deinceps in consiliarios suos, et praefectos militares, ipsosque milites et caeteros ministros qui sicut Electori, ita et Capitulo Metropolitano, eodem plane juramento fidelitatis obstricti erunt: ut omnes qui occasione horum motuum profugerunt, in pristinum locum et honorem reponantur, et captivi ex custodia dimittantur; cumprimis autem duo Electoriales ministri Procancellarius Grass, et Consiliarius Moelbaum, jam e custodia liberati, si in muniis suis permansuri sunt, ut tam Electori quam Capitulo, sicut alii ministri de fide et obsequio caveant: ut electio Philippi Ludovici B aronis de Reiffenberg in Coadjutorem, ut pote Paci Monasteriensi, Constitutionibus Imperii, et statutis provincialibus contraria; item Collatio Praepositurae Metropolitanae, omniaque inde dependentia, vana atque ir rita sint. Et ipse Reiffenbergius titulo et praetensione Coadjutoriae deinceps abstineat, sub poena violatae pacis, imposito illi desuper silentio perpetuo. Ut Capitulo relinquatur jus vetus eligendi tam Archiepiscopum quam Coadjutorem et Praepositum, sicut et conferendi caeteras praebendas et dignitates. Ut aboleantur introductae novationes, injuriae, violentiae, atque inter haec cumprimis Satrapae Zellensis Philippi Jacobi de Waldrech postrema captivitas, et expressa lytri obligatio. Ut norma et Regula Electoralis obligationis, sit Capitulatio Archiepiscopalis, cujus vigore Elector teneatur, ingravibus negociis quae cum patriae periculo conjuncta sunt, cum Capitulo Metropolitiano communicare, et sine ejus consilio in hujusmodi rebus nihil statuere aut attentare. Ut reducatur forma vetus Judiciorum aulicorum, praesertim Confluentini et Trevirensis, remotis atque abolitis novissime contra morem Patriae introductis Commissionibus, Parlamentis atque aliis hujusmodi, ex quibus magna judiciorum, ac Jurisdictionum confusio exorta est. Ut restituantur Capitulo Metropolitano, ejusque Collegis, praelaturae, dignitates, prebendae, decimae, pensiones, caeterique proventus, imprimis Pagi in Satrapia Grimburgh, Domus et Satrapia Hunolstein, Communitas Mertzigh et Sahrgaw, quae ad Archidioecesin spectantia, Elector sine libero Capituli consensu, ad Fidei commissum Soteri, eum transtulit. Ut restituantur in bona, praebendas et mobilia Joannes Wilhelmus Husman ex Namediis, Praepositus, Hugo Fridericus ab Eltz supremus Choriepiscopus, Wolfgangus Fridericus a Koppenstein Archidiaconus, Emmericus a Metternich Scholasticus, et Domini a Leijen. Ut in futuris contributionibus Imperialibus, Provincialibus et Cameralibus, permittantur Ordinibus Patriae sui conventus, et libera in iis suffragia, ac consuetae dispositiones circa modum et formam tributa colligendi, denique in iisdem conventibus decernendi et dirigendi, juxta morem et privilegia Ordinibus concessa, salvo jure supremo Principis


789

ut inter dissidentes ipseauthoritatein et judicium suum interponat. Ut nova vectigalia, vino, frumento caeterisque commerciis imposita, et extraordinaria ministeria tollantur, atque in eo subditis parcatur. Ne numerus Judaeorum contra praescriptum ordinem augeatur, receptis autem jus et justitia, quemadmodum Christianis, sine differentia administretur. Ut munimenta in civitate Trevirensi, et Berncassel sine consensu Capituli exstructa diruantur, atque in hunc usum adhibita aedificia publica, viae, atque horti antiquis possesloribus restituantur. Denique ut quibuscunque per hos motus vis atque injuria illata est, quorum nonnulli in instrumento hujus pacificationis nominantur, ii omnes in pristinum locum, et possessiones antiquas reponantur, sine dolo et fraude. His ita constitutis pax inter Electorem, Capitulum, atque Ordines Patriae confirmata est. Post haec Canonici Metropolitani ad novi Coadjutoris Electionem processerunt, vicitque multitudine suffragiorum Carolus Casparus a Leyen, omnibus animi donis ad eam dignitatem commendatus.

JOAN. CLUV. EPITOMES HISTORIARUM LIB. XIV. APPENDIX.

ROMAE hoc Anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo solennitas Jubilaei ex omnibus orbis terrae provinciis magno concursu celebrata est. Inchoavit eam celebritatem de more pridie natalis Christi summus Pontifex, aperta porta Basilicae D. Petri, quae propter hoc aurea vocatur. Et olim quidem singulis saeculis, postea anno quinquagesimo, nunc vero propter brevitatem vitae humanae anno quinto et vigesimo, venerabili ritu in magno Cardinalium, Principum atque Oratorum numero aperitur. Praemittit autem Pontifex in omnes mundi partes diplomata, quibus fideles Christiani ad salutandam Principem Ecclesiam, caeterarum omnium matrem ac magistram, benigne invitantur, atque ut id majore alacritate fiat, plenam peccatorum condonationem id iter suscipientibus, ac designatas per urbem Ecclesias statis diebus visitantibus concedit. Itaque annus ille Religiosis Catholicorum peregrinationibus plurimum celebratur. Enituitque imprimis Cardinalium ac caeterorum Italiae Principum eximia erga Peregrinos liberalitas ac benevolentia. Et quamquam inter Reges Hispaniae Galliaeque bellum magnis viribus agitaretur, tamen Pontifex Principesque providerant, ut tutum ac commodum iter proficiscentibus praestaretur. Publicatum est eodem anno diploma Pontificis, quo damnat pacificationem Germanicam has ob causas praecipue, quod in ea pace multae Ecclesiae, earumque bona perpetuo concedantur a Catholicis, quodque institutus sit Elctoratus


790

octavus in favorem Caroli Ludovici Comitis Palatini, cujus institutio, quemadmodum et dispositio bonorum Ecclesiae sine consensu Summi Pontificis fieri non possit, neque debeat.

Eodem anno Ferdinandus Elector Coloniensis decima tertia Septembris diem extremum clausit, Aruspergae in Westphalia, quo se paulo ante recreationis causa contulerat. Princeps omnium virtutum, imprimis vero pietatis beneficentiae ac continentiae laude cumulatissimus. Natus est Anno 1577. ex Wilhelmo Duce Bavariae, et Renata Francisci I. Ducis Lotharin. filia; Ad Electoratum dein et Ecclesiam Coloniensem Anno 1612. post mortem Ernesti Patrui admotus est, quam una cum quatuor Episcopatibus Leodiensi, Monasteriensi, Hildesheimiensi, et Paderbornensi, per annos fere octo et triginta, in gravissimo illo Germanico bello constantissime gubernavit. Successit Ferdinando Patruo ex fratre Alberto Nepos Maximilianus jam pridem Coadjutor in tres Ecclesias, Coloniensem, Leodiensem, et Hildesheimiensem. Qui Patrui funere Arnsperga Coloniam adducto, et exequiis in Basilica Metropolitana sollenniter peractis, postridie (26 Octobris (in frequentissimo Ordinum Patriae conventu veteri ritu inauguratus est. Monasterii suffragiis Capitularium et omnium nobilium statuum applausu in Episcopum ejusdem Ecclesiae evectus Christophorus Bernardus ex Baronibus de Gahlen, Paderbornae vero Theodorus Adolphus von der Reck, uterque solemnibus Ceremoniis inaugurati sunt.

In Scotia, Carolus II, Regis Caroli interfecti filius ad capessendum Regnum, ut snpra diximus evocatus, initia ejus haud sane laeta habuit. Primum enim internis Procerum ac vulgi dissentionibus conflictatus, ab Anglis quoque gravem cladem accepit. Illi quippe dejectis statuis Jacobi avi ipsius, et Caroli parentis, quae Londini in propylaeo templi S. Pauli apprime eleganter et Magnifice sculpta visebantur, affectisque supplicio qui Novae Reipublicae adversari credebantur, aut in exilium pulsis, non modo spem illi omnem ad regni aditum intercluserant, sed etiam vi atque ope quantum maxima poterant persequebantur. Postquam igitur auditum est, eum in Scotiam advenisse: missus est adversus Scotos Oliverius Cromvellus cum exercitu 20 000 hominum, qui mense Augusto lustratis copiis apud Musselburgum concedit, haud procul a Scotis qui inter Edenburgum et Lettham, sub praefectura Davidis Leslaei castra ceperant. Cum aliquamdiu mutuus utrosque metus continuisset, primi Scoti morarum impatientes majore animo quam viribus Anglos invadunt, medio fere spacio inter Hadingtoniam et castrum Dunbar, quem locum explicandae aciei, audito Scotorum adventu Cromvellus praeceperat.

Magno ea Scotis audacia stetit, nam pulsi fugatique memorabili clade, amissis impedimentis, atque omni bellico apparatu, capta peditum magna parte, pauci qui evaserant Sterlinum profugiunt. Cromvellus insigni victoria potitus omnes mox copias Sterlino admovit, ratus in ea perturbatione sibi rebus gerendis tempus idoneum fore. Ubi ad sustinendam vim obstinatos cognovit, omissa difficili obsidione reductoque exercitu, Leithem atque Edenburgum per deditionem cepit. Haec est Metropolis Scotiae, in qua Reges commorari ut plurimum solent, atque adeo infelici sane Regis omine in Anglorum potestatem pervenit. Nihilominus Rex, qui interim Jonstoniae erat, reparatis quantum licebat viribus, initio anni insequentis II Januarii, in solenni Procerum Scotiae conventu, Schonae, ubi Scotorum Reges coronari solent, Regno inauguratur. Inter quas ceremonias e numero Procerum Robertus Duglassius Regi praeparata oratione gratulatus, eundem ad ultionem paternae


791

necis ex sententia omnium cohortatus est. Quibus peractis Rex comitantibus Proceribus Schona Jonstoniam deducente toto exercitu perrexit. Ac dein reliquam hyemis partemordinandis Regni negociis, instaurandisque copiis cum consilio Procerum exegit.

Galliam interea, quo minus Regi Angliae auxilia subministraret, intestina dissidia turbabant. Nam datis in custodiam Principibus Regii sanguinis, ut supra dixi, duobus Condaeis, et duce Longaevillano, Turenius rebus non fidens cum suis copiis ad Archi-Ducem Leopoldum Wilhelmum transgressus est, conjunctisque cum eo viribus Capellam primo, dein Retelium vi occupat. Quibus valido praesidio firmatis Castrum Porcini ubi commodus est Axonae fluminis trajectus, invadit; superatoque Axona in Campaniam progressus Rhemos Campaniae metropolim ad dandam pecuniam, et subministrandam exercitui alimoniam metu adigit, caeso interim apud oppidulum Fimam Hocquincourtio Peronae Gubernatore, qui cum sex Legionibus in insidiis collocatus Marchionem Plessi-Praslaeum, ut se cum eo conjungeret praestolabatur. Illa clade quinque vexilla, et ducentos equites Galli amisere praeter tracentos fere, qui in potestatem Hispanorum pervenere. Hoc incommodo perterriti Galli, simul metu ne Hispani Rhemos, aut Catalaunum, aut aliam validam urbem peterent; copias omnes campo eductas in urbes hosti proximas praesidio imponunt. Ita Marchio de la Ferte in suburbium Rhemorum cum aliquot millibus concedit, Marescallus Plessi Praslaeus Feram, Generalis Legatus Rosa Laudunum, Hocquincourtius ad S. Quintinum, Marescallus Villaquierius Atrebatum, alii alio concedunt, Captivi quoque Principes in securiorem custodiam, et Thesaurus Regius Parisiis ad S. Dionysium in tutum comportatus est. Inter haec Archidux Leopoldus misit Parisios tibicinem cum literis ad Ducem Aurelianensem patruum Regis de pace, quibus in Parlamento palam perlectis Aurelianensis postridie cum responso Baronem Venderonium ad Archiducem remittit, quique de tempore, loco, et personis ad hanc pacificationem assumendis sententiam Archiducis cognosceret. Ille audito Venderonio summopere gavisus placere sibi ostendit, ut locus inter Rhemos et Rhethelium medius deligatur, quo ipse et Aurelianensis ambo in persona conveniant, ac de pace vel induciis colloquantur. Ad id renunciandum Gabriel Toletanus una cum Venderonio Parisios mittitur. Re ad concilium relata cum Galli locum alium mallent, decretum, ut Nuncius Apostolicus, atque Orator Venetus rogarentur, qui una cum Comite Memmio ad Archiducem profecti cum eo agerent de loco tractatuum a castris Hispanicis remotiore, ac simul exquirerent, quid quantumque potestatis Archidux a Rege Hispaniae haberet, de pace cum iis componenda. Omnium ergo animis in spem novae pacificationis erectis cum nihilominus hostilitas non cessaret, et tractationum praeambula in longum producerentur. Archidux ne tempus frustra consumeret, motis apud Fimam castris, ubi fere per mensem substiterat, partem copiarum ad obsidendum Mosonium dimittit; quod est apud Mosam parvum quidem, sed permunitum oppidum. Ipse cum reliquo exercitu apud vicum Vendii juxta Axonam flumen consedit. Mosonium a Carolo V. olim, et deinceps ab aliis irrito hactenus eventu tentatum, summa fortitudine oppugnantibus restitit. Donec Archidux misso Comite Fonsaldania cum quinque millibus ac vim obsidentium auxit. Igitur mense Novembri in potestatem Hispanorum concessit; Praesidiar iis permissum ut more militari explicatis vexillis cum omnibus impedimentis ac


792

duobus tormentis a tradito oppido excederent. Post Mosonium Donchery quoque uno infra Sedanum milliari, Hispanis cessit. Archidux igitur omnibus praesidio firmatis, reliquo exercitu in hyberna disposito Antverpiam sub finem mensis Novembris rediit, re bene feliciterque gesta. Actisque Deo solemniter gratiis nomine Regis Hispaniarum, initio mensis Decembris Marchionem Sfondratum, Comites Buquoium, et Schwartzenburgicum, Equites aurei velleris creavit, consuetis caeremoniis, praesentibus ex eo Ordine Collegis aliis duodecim. Dum haec in Campania et Picardia ab Archiduce geruntur Rex Galliae cum Cardinale Mazarino re apud Burdigalam composita ut supra dictum est Parisios revertit. Et quanquam cepta jam hyeme tempus erat rebus gerendis haud sane idoneum, tamen recuperandi Retelii spes et cura incessit. Collectis igitur copiis et numerata parte stipendiorum eo Cardinalis cum praecipuis Ducibus mittitur. Neque res caruit successu. Urbs opinione celerius recepta; et Mareschallus Turenius, qui cum undecim millibus Hispanicis et Lotharingicis copiis auxilio venerat, fusus fugatusque. Captus in ea pugna Gubernator Mosonii Stephanus de Gamarra, Legatus Generalis, et Comes de Lanau equitatui Germanico praefectus. Cecidere e praecipuis Philippus, ex Comitibus Palatinis, Electoris Heidelbergensis frater, qui legioni Equitum Lotharingicorum praefuit, e Gallis vero Vicecomes Corvallius, et Chiliarcha Plessaeus, Marescalli Plessaei filius. Impedimenta Turenii omnia in potestatem victorum pervenere, et signa militaria fere quadraginta, quae Parisiis in Basilica D. Virginis in victociae monumentum suspensa sunt. Per idem tempus Hispani de Gallis in Italia et Catalonia quoque triumpharunt. Hic Marchio Mortara recuperatis diversis Cataloniae locis mense Octobri Tortosam validam urbem ad Hebrum cum omnibus copiis circumsedit, qua ad initium Decembris producta, cum nulla subsidii spes obsessis affulgeret, fugatis a Duce Albuquercio quinque navibus Gallorum auxiliariis, urbs in fidem ac potestatem Hispanorum redit. At in Italia vel potius apposito Italiae Tyrrheno mari Joannes Austriacus cum Comite Ognate Prorege Neapolitano, Portum Longum, qui est in Elba insula, e regione Plumbini, duobus fere miliaribus a continenti abjunctus, difficili ac laboriosa obsidione a Gallis recepit. Reperta ibidem magna annonae vis atque omnis generis apparatuum militarium, quae in biennium fere obsidionem toleraturis sufficere potuissent. Igitur actis Deo gratiis, et portu omnibus necessariis proviso, divisis inter se navibus Austriacus Panormum in Siciliam, Prorex Neapolim rediit. Ibi militibus, quorum fere decem millia, aut ferro hostium, aut aestu ac orta inde contagione interiere, quies ac stipendium data.

Sub finem Novembris duo Electorales Saxoniae Principes Christianus et Mauritius, filii Electoris matrimonio conjuncti sunt, cum duabus itidem sororibus Christiana, et Sophia Hedwige, Ducibus Slesvici et Holsatiae. Eae nuptiae Dresdae in Saxonia per multos dies magna pompa peractae sunt. Mense insequenti Augustae Taurinorum in Pedemontio Ducis Sabaudiae filia Adelheidis Ferdinando Mariae filio Electoris Bavariae natu majori desponsataest, internuncio Maximiliano Comite Curtio, qui splendidissimo comitatu illuc Monachio profectus ceremoniis desponsationis nomine Electoralis Principis praefuit. Eodem anno Ludovicus sextus Landtgravius Hassiae Darmstattanus in matrimonium accepit Gottorpii in Holsatia Mariam Elisabetham Friderici Ducis Holsatiae et Schlesvici filiam. Mense Octobri Christina Sueciae Regina in solenni ordinum Regni conventu Stocholmiae


793

ab Archi-Episcopo Upsaliensi coronata est. Obiere eodem anno Wilhelmus Princeps Orangius, relicta gravida vidua quae octiduo post filium enixa est Wilhelmum Henricum: in Polonia magnus regni Cancellarius Christophorus Ossolinsky, undecim annos ea dignitate cum laude functus. Parisiis Dux Angolismensis Caroli noni Regis Galliarum filius, anno aetatis suae octogesimo octavo: et Princeps Condaea, mater Principum captivorum: et Claudius Memmius Comes de Avaux nuper ad pacem Monasteriensem, ac alias ad varios Europae Principes, Regni Galliae Legatus.

Ad initium anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi primi, Caesar Ferdinandus matrimonium cum Eleonora Duce Mantuana, quod sub finem anni superioris publicatum Viennae fuerat, contraxit, misso Johanne Maximiliano Comite de Lamberg, qui Sponsam Imperatoriam ex Italia in Germaniam deduceret. Caesar adventanti obviam profectus, apud Neukirchium excepit; inde eodem adhuc die sub vesperam Neostadium progressi postridie consuetis Ecclesiae ceremoniis, et sacris precationibus, ab Episcopo Viennensi, conjuncti sunt, fuit haec dies ultima Sprilis, et Dominica quarta post Pascha. Triduo dein nuptialibus hilaritatibus exacto, Caesar cum nova Conjuge Viennam reversus, solenni ibidem pompa, a tota aula, et praesentibus variorum Europae Principum oratoribus, ac Ordinibus Provinciarum exceptus est. Omnibus Viennae peractis Palatinus Neoburgicus Wolffgangus Wilhelmus, ad tertium quoque Matrimonium exemplo Caesaris progressus est, ducta in Conjugem Francisca Maria Egonis Comitis Furstenbergii filia. Cui VII. Idus Maji ad vicum Dormagen obviam profectus post aliquot horarum colloquium eodem vesperi cum nova Sponsa Dusseldorpium rediit.

Caeterum mense insequenti, pacata jam omni Germania, et in nuptiales hilaritates effusis Principum aulis animisque, cum ocio et quieti Germaniae nupera Pacificatione satis provisum putaretur, repente novi belli initium ab Electore Brandeburgico in ditionem Montensem hostiliter ingresso, coortum est. Quod quia subito extitit ac deinde mox compositum, variis hominum sermonibus celebratum fuit, paulo altius, ex iis quae palam literis edita sunt, pro instituti mei brevitate repetendum duxi. Guilielmus Dux Juliae, Cliviae, et Montium, Comes Marchiae et Ravenspergae, cum Anno 1546. Ratispone in Matrimonium duxisset Mariam Ferdinandi I. Caesaris filiam, duo a Carolo V. Caesare privilegia impetravit, quae et deinceps a successoribus confirmata sunt, Primum, ut, si Dux Guilielmus ex Maria Conjuge nullos haeredes masculos susciperet, aut suscepti sine haeredibus masculis ex hac vita excederent, omne jus ditionum ac provinciarum ad filias ex Guilielmo et Maria genitas devolveretur, aut si nulla earum superstes esset, ad earundem legitimos Masculos haeredes. Deinde ut dictae ditiones omnes, apud unum tantum universalem Dominum ac successorem indivisae permanerent, more apud Principes Germaniae, et plerosque externos ad firmandum potentiae robur hactenus observato.

Dux igitur Guilielmus ex hoc matrimonio duos filios et quatuor filias suscepit. Filiorum natu major Carolus Fridericus maximae spei princeps, Anno 1577. in ipso aetatis flore Romae ante patrem extinctus est. Alter filius Joannes Wilhelmus, patri Guilielmo Anno 1592. defuncto in ditionibus paternis successit. Cum autem esset infirma plerumque valetudine, nullos liberos genuit ex utroque matrimonio, quod illi primum cum Jacoba Badensi, deinde Antonia Lotharinga fuit. Atque ita anno hujus saeculi nono


794

defunctus, ditiones suas variis Principibus appetendas reliquit. Sed vi privilegii Caesarei haereditas earum ad sorores ipsius, et filias Guilielmi spectabat. Harum prima ac natu maxima fuit Maria Eleonora Alberto Friderico duci Borussiae in matrimonium elocata, quae obiit Anno 1608. ante fratrem Joannem Guilielmum, neque ullos haeredes masculos reliquit, sed tantum unicam filiam Annam, quae postea nupsit Joanni Sigismundo Electori Brandeburgico, qui est avus moderni Electoris Friderici Wilhelmi. Atque hinc jus suum in has provincias derivant Brandeburgici. Altera Sororum ac natu secunda fuit Anna in matrimonium data Philippo Ludovico Comiti Palationi, quae fratris funeri superstes, et haerede masculo Wolffgango Wilhelmo ornata, proxima omnium ad has ditiones videbatur, tertia fuit Magdalena nuptui data Joanni Bipontino, ex quo etiam filios et haeredes masculos suscepit. Quarta fuit Sybilla nupta Carolo Marchioni Burgoviae, cujus jura Palatinus Neoburgicus ad se certis pactionibus transtulit. Igitur, ut ad rem veniamus, cum Anno 1609. Dux Joannes Wilhelmus sine liberis, ut supra memoravimus e vita excessisset, aliis jus suum scripto asserentibus, Wolffgangus Wilhelmus Palatinus Neoburgicus nomine Matris, Ernestus Marchio Brandeburgicus nomine Fratris Electoris, Joannis Sigismundi ejusque conjugis, possessionem vacantium provinciarum adierunt, inito pacto Tremoniae, ultima Maii, ut dictas provincias pariter administrarent donec de jure cujusque, aut amice conventum, aut disceptatum judicio foret. Eodem tempore de Religione, ejusque exercitio Ordinibus Patriae binis litteris; die 14 Julii Duisburgi, et 21 Julii Dusseldorpii, ita cautum et provisum fuit, ut Romana Catholica, et aliae Christianae Religiones, sicut passim per Imperium Romanum, ita et in his provinciis, prout de facto in publico usu, et exercitio sunt, sic deinceps continuentur, permittantur, et defendantur, nec quisquam in conscientia aut exercitio tum vigente turbetur, aut molestetur. Cum autem tum temporis solius fere Catholicae Religionis exercitium publicum, in singulis ditionum locis esset, exceptis paucis in quae sub extrema tempora Ducis Guilielmi, ejusque filii contra jussa Principum, Magistri novarum Religionum irrepserant, factum est, ut conniventia, et aemulatione novorum Principum, quorum alter erat Reformatae, alter Augustanae Religionis, novi Magistri certatim contra pacta et promissa superiora introducerentur. Postquam vero Palatinus Neoburgicus relicta Augustana Confessione, Catholicae Romanae Ecclesiae veritatem agnovit, ejusque fidem publice Anno 1614. Dusseldorpii professus est, ducta in matrimonium Magdalena Ducis Bavariae filia, eo etiam coepit intendere, multoque quam antea diligentius; ut, quod promissum conventumque initio fuerat, Catholicae Religionis exercitium, in iis locis ubi antea fuisset sancte observaretur, dimissis ejectisque, qui contra pacta hactenus introducti fuerant, aut deinceps irrepere conabantur. Atque id eo magis quod in pactis nuptialibus tam Borussicis quam Neoburgicis, quibus Ducis Guilielmi filiae elocatae sunt, et unde jus suum utrique in has provincias deducunt, expresse cautum et conventum fuit; ut si forte harum ditionum haereditas ad supra memoratas filias perveniret, nihil in iis circa Religionem innovaretur, sed ubique antiqua et vera Catholica Religio sine omni obstaculo sancte coleretur, et retineretur. At vero Brandeburgici contra existimabant non obstare pactis nuptialibus, nec sponsioni Ordinibus datae, si aliarum etiam Religionum quae in Imperio usitatae sint cultores introducerentur, modo id sine damno atque injuria Catholicorum fieret, et illi inter hos quiete et pacate


795

vivant, quinimo ita consuli tranquillitati, non minus animorum et conscientiae, quam patriae et rei totius publicae., cum indecorum sit, et a dignitate Principis alienum, nullum ei in suis provinciis, suae Religionis exercitium licere, quae sola Religionis unica sit, cujus paritas et concordia amorem illis et reverentiam subditorum conciliet. Haec igitur sententiarum diversitas crevit inter Principes possidentes, postquam Provincias inter se partiti sunt, quantum enim Brandeburgici, pro usu Religionis promiscuo ubique introducendo laborabant, tantum contra nitebatur Palatinus, ut unitatem et decus solius Catholicae juxta pacta et conventa conservaret. Haec contentio eo usque processit, ut Status Ordinum Hollandiae se immiscerent, atque ad Neoburgicum a proposito deterrendum, per vicinarum urbium Rheinbercae et Orsoyae praesidia, parochos et Religiosos quotquot possent ex Ducatibus Montensi et Juliacensi captivos abducerent, duraque et diuturna aliquot annorum custodia detinerent, in qua etiam nonnulli moerore atque miseria consumpti sunt, innoxii plane, extraque aleam et controversiam positi, ex quo fiebat ut plerisque Catholicis parochis metu diffugientibus, eorum subditi diu divi ni cultus exercitio carerent, multique interea infantes sine baptismo, adulti sine confessionis et Eucharistiae Sacramentis, cum aeternae etiam salutis periculo ex hac vita discederent. Igitur Neoburgicus ut se suosque his difficultatibus expediret, post missas ultro citroque literas et Legationes, cum supremo Electoris Brandeburgici Camerario Burgstorffio anno 1647. die octava Aprilis super Religione ejusque exercitio, ita Dusseldorpii transegit. Ut Ecclesiae, eorumque bona, et proventus iis restituerentur, qui ea anno 1609. possedissent; exercitium vero Religionis, extra Ecclesias, tam publicum quam privatum ad illum modum haberetur quo anno 1612. qualibet anni parte fuisser. Ea dein transactio ab Electore confirmata est, missique ab utroque Principe deputati Duisburgum executionem dictae transactionis ordiuntur. Caeterum hic rursum haesit actio, quoniam Brandeburgici a promiscuo Religionis usu nolebant recedere, idque vigore primorum Reversalium, quibus neque vellent, neque possent derogare, cum e contra Neoburgici contenderent huic transactioni necessario insistendum, quae velut in temperamentum ac moderamen assumpta esset dictorum Reversalium, de quorum sensu hactenus inter Principes conveniri non potuerit. Ita re infecta discessum est. Neoburgicus autem, cum haud multo post universalis Germaniae pacificatio ad exitum deducta esset, quoniam particulares transactiones non procedebant, ad illius observantiam confugit, ac pro Restituenda Religione, ejusque exercitio assumpsit Annum 1624. in ejus pacificationis instrumento generaliter praescriptum, ex emplo reliquorum Principum qui illud jam passim per Imperium auspicabantur. Inter haec Elector Brandeburgicus hoc Anno 1651. Mense Aprili cum Electore Saxoniae paucos dies in arce Liechtenburgh collocutus Cliviam profectus est, praemissis aliquot copiis quas e praesidiis suis deduxerat et aliis subsequi jussis, quibus omnibus Ottonem Christophorum Sparrium imposuerat; ear erant fere in universum quatuor millia. Cliviae mense Junio die 15. nomine Electoris mandatum publicatum est, et mox aliquot locis in Ducatibus Montensi ac Juliacensi affixum, ad eorundem Du catuum Ordines et inquilinos in hanc sententiam. Primo significabat Elector venire se in has provincias, ut juxta pacta et promissa a majoribus suis inita, privilegia et libertatem earundem, adversus varias Palatini Neoburgici injurias in pristinum locum et vigorem restituat, atque ad hoc uno sibi atque altero loco occupato opus esse, ubi pedem


796

figat. Quare neminem debere id secus quam ipse sentiat interpretari, cum sui propositi sit, nihil aliud quaerere quam Dei gloriam, patriae salutem, et Justitiam quam omnibus et singulis sine respectu Religionis juxta foedera et transactiones superiorum annorum velit impartiri. Deinde mandabat omnibus horum Ducatuum praefectis et inquilinis, ne deinceps ullas contributiones Palatino Neoburgico decernant, aut exsolvant, nullum ei subsidium consilio vel facto praestent, sed se solum suosque haeredes et successores respiciant, ac observent. Ad extremum comminatur, si quis huic edicto obniti, aut Palatinum Neoburgicum quovis modo juvare perseveraverit, se eum ablatis omnibus Privilegiis pro hoste ac rebelle habiturum. Hoc edicto ut diximus evulgato miles Electoris eodem die arcem Angermondam hostili incursione, multoque Pyrobolarium globorum injectu vi aggressus est, caelis primo impetu aliquot civibus et inquilinis, deinde cum arx fortius quam ipsi speraverant, resisteret, expilato vico, ac templo adjacente, vicina loca eodem impetu populabundi pervadunt. Atque in templo pagi Mulchem, non contenti illud expilasse, infantem qui e matris brachiis pendebat diviso capite interficiunt. Inde ad pagum Pempelfurt in conspectum Dusseldorpii atque ipsas fere munitiones progressi Villam Principis abductis inde omnibus armentis et pecoribus quantum per tempus licuit despoliant, additis comminationibus se propediem majore cum exercitu, viribusque affuturos. Interea Elector purgandi sui causa ad Caesarem miserat Joachimum Fridericum Baronem de Blumenthal, qui impetrato accessu has actionis Brandeburgicae contra Palatinum causas exposuit: Primum querebatur Neoburgicum ex ditionibus Juliacensibus, in quarum fruitionem a Majoribus Electoris nullo suo jure sed solo pacis amore admissus sit, fere alterum tantum possidere, quantum Elector obtineat, eoque semper intendere, ut suam ipse paulatim portionem augeat, Electoris contra minuat ac concerpat. Transactionem quae Anno 1619. inter parentem Electoris et Neoburgicum facta sit, nunquam observare voluisse, sed Comitatum Ravenspergensem multos annos contra dictam Transactionem pro se totum retinuisse et possedisse, sensisse id graviter Electoris parentem, et vindicaturum etiam fuisse, nisi tum bello Germanico implicatus, et continuis Neoburgici promissionibus in spem erectus cogitationes eas divertisset. Ex his saits apparere Neoburgicum nunquam veram pacem, et concordiam cum Brandeburgicis colere, neque in hac causa sententiam Judicis exspectare voluisse, Idque adhuc manifestius patere ex nuperrima transactione quae Anno 1647. inita sit, quam ipse, et si omnia inibi clarissime ac simplicissime explicata sint, nihilominus in idoneis objectionibus convellat, atque Electorem exagitet. Proferri posse qui jurejurando confirmaturi sint, audivisse se dicentem Neoburgicum, quod conventionem provisionalem imposterum nollet observare; et nuper etiam ad aliquem ex ipsiusmet Electoris Consiliariis dicere ausum, brevi velle se cum Electore strenue decertare. Ejus rei initium fecisse exigendo sedibus suis Augustanae ac Reformatae Religionum Cultores, eosque acribus ac severis edictis persequendo, contra quam in provisionali Conventione cautum sit, atque adeo occasionem et causam dedisse Unitarum Provinciarum Ordinibus, vicem talionis in sacerdotes Catholicos exercendi quos Elector ex eorum manibus vix eripere potuerit, ac nunc periculum sit, ne per has Neoburgici actiones, in priores, ac fortasse graviores calamitates incidant. Exploratum Electori esse, ad invadendas suas ditiones Neoburgicum nihil aliud exspectare, quam ut ipse e Brandeburgica in Prussiam proficiscatur, ut absentem


797

oportunius adoriatur. Notam esse ipsius cum Duce Lotharingiae singularem amicitiam, cujus copiae haud dubie in ditionibus Neoburgici praeterita hyeme, hybernaturae fuissent, nisi quid aliud intervenisset. Electorem diversis e locis certiorem fieri, Neoburgicum cum vicinis Ecclesiasticis Principibus eum in finem clandestina colloquia habuisse, ac fortasse confoederationem, nisi jam confecta sit, conficere tamen voluisse. Ac praeter haec manifesta satis hostilis animi inducia ex literis colligi quas Neoburgicus ad Electorem miserit, in quibus illum more inter Principes insolito mendaciorum insimulet. Postremo Juniorem etiam Neoburgicum audacter atque aperte denunciasse, ne unicum quidem pedem terrae Electorem e ducatu suo Clivensi retenturum. Has ob causas conficiebat Legatus Brandeburgicus, ut ad suarum ditionum defensionem in tempore respiceret, atque imminenti tempestati mature praeverteret, omnino Electori necessarium fuisse. Petebat itaque ne Caesar sinistri aliquid de actione Electoris suspicaretur, seposito omni affectu cognationis ac Religionis Catholicae, quam Elector inviolatam plane illaesamque, juxta pacta et conventa conservaturus sit. Deinde ut ipsum Neoburgicum ad aequam mentem, et sana consilia reducat: ac vicinos Principes ne se huic negotio immisceant clementer admoneat ac dehortetur. Ad has querelas Caesar sexto post die respondit non videri ejus momenti, ut propterea ad majorem Provinciarum ruinam et vastitatem Elector Neoburgicum hostiliter invadat, atque exin novo per Imperium Romanum bello occasionem injiciat. Satis provisum esse constitutionibus Imperii ac nupera pacificatione, quomodo hujusinodi controversiis ac difficultatibus vel jure vel amica compositione obviam iri debeat. Itaque Electorem recte atque ordine facturum, si Legibus Imperii, uti et literis dehortatoriis quas ad eum miserit, pareat, copias ex provinciis Neoburgici deducat, et reponat omnia in eum statum in quo antea fuerint, controversias vero arbitrio Commissariorum, qui a se Anno, 1649. nominati atque ab ipsis acceptati sint, finiri ac componi sinat. In eandem sententiam scripsit Electori paulo copiosius, atque a vi et hostilitate serio dehortatur. Eodem die mandatum dat ad Ordines et subditos Ducatuum Juliae et Montium, abrogato edicto Brandeburgico, ut in fide atque officio erga Palatinum Neoburgicum maneant, donec causa aut via Juris aut amica compositione terminata fuerit.

At vero Palatinus Neoburgicus nihil minus cogitans quam ut armis impeteretur atque adeo rem serio agi videns, palam de vi atque injuria sibi illata, edito scripto protestatus. Quae vero Electoris nomine adversus se vulgata fuerant contrario scripto refutavit. Inde ad repellendum inopinum bellum plane imparatus vicinorum Principum auxilia respexit, misso Philippo Wilhelmo in Belgium ad Archi-Ducem Leopoldum, et Carolum Ducem Lotharingiae, ut inde auxilium sollicitaret, et Francisco Egone Comite Furstembergio Choriepiscopo Coloniense, cujus sororem paulo ante in matrimonium acceperat, Viennam ad Aulam Imperialem, qui Caesarem de omnibus edoceret, et contra injustam vim opem posceret. Accusationem vero Brandeburgicam cum prius apud Caesarem purgasset, evulgato dein scripto in hunc modum confutavit. Ut pleraque omnia negaret, ac temeritatem imprimis Legati Brandeburgici coargueret; qui aures Caesaris tam falsis criminationibus implere non erubuisset, nam primo dixisset se nullo suo jure, sed solo pacis amore in fruitionem Juliacensium, non modo falsum esse, sed ejus contrarium omnino verum, Idque ex actis in hac causa apud Aulam Caesaris ventilatis apparere, in quibus clarissime deductum sit, se priorem, vacantium provinciarum possessionem


798

coepisse, atque in communionem earundem amore pacis Brandenburgicos admisisse, nihilque hactenus atque etiamnum magis optare, quam ut res tandem Judicio finitetur, quod Brandeburgici haud dubie ex diffidentia causae semper protraxissent. Transactionem quae anno 1629. inter parentem Electoris ac se facta sit, sanctissime observasse, neque de Comitatu Ravenspurgensi plus obtinuisse quam duas satrapias, reliquis duabus Electori relictis, ac si fortasse quoad hunc Comitatum omnia ad amussim observata non fuissent, in quo ipse extra culpam esset; tamen de eo, Anno 1647. Electori ita satisfactum, ut propterea movendi belli causam non habeat. Transactionem autem anni vigesimi noni primum omnium evertisse Electorem Modernum, cum statim post obitum parentis Anno 1647. quem-admodum et nunc, validas copias in ducatum Montensem immisit, prope ipsam urbem Dusseldorpium, in conspectum suum atque ita ostentata vi ad novam ineundam Transactionem se induxerit, non sine magno suo incommodo, damnoque. Quam tamen neque nunc observet, immissis denuo copiis quae omnia undique hostiliter populentur. Quare quod apud Caesarem accusetur quod Transactiones violet, neque paci studeat, nec judicialem hujus causae eventum exspectare velit, in eo vim sibi atque injuriam a Legato Electoris fieri. Magisque haec in Electorem dici posse, qui nulla probabili, ac plane indicta causa, sibi innocenti ac nihil minus metuenti contra omnia humana ac divina Jura, contra publicas Imperii constitutiones, ac nuperam Pacificationem, bellum inferat, suasque ditiones hostilem in modum populetur ac devastet. Reliqua accusationis capita de minis ac suspectis confoederationibus, de occultis machinationibus et consiliis, de ejectione omnium eorum qui Reformatae vel Augustanae Religionis sunt, et quae sequuntur, quoniam vana ac falsa sint, atque Electori ab hominibus malevolis imposita, indigna duxit ad quae responderet. Quae tamen si vera essent non propterea Electori fas fuisse, sibi ipsi jus dicere, atque illud continuo armis et ferro persequi.

Inter haec Neoburgicus per omnes ditiones suas militem conscribit, quibus Joannem Baronem Reuschenbergium proposuit, et reversus e Brabantia Princeps Philippus Wilhelmus partem copiarum Lotharingicarum adduxit. Illi collatis castris Ratingam inter et Dusseldorpium consedere; adversus Brandeburgicos, qui haud procul inde apud ostium Angerae in Rhenum influentis, locum ceperant. Ibi inter crebras ut fit velitationes tandem Colloquio Principum pacificatio coepta, ac dein per Legatos Caesaris Melchiorem Comitem Hatzfeldium, ac Joannem Anetanum Imperialis Aulae Consiliarium ad exitum perducta est Cliviae, 11 Octobris in hunc modum. Primum ut controversia Religionis ejusque exercitii quae inter Electorem et Neoburgicum intercedit examinetur ac decidatur per Commissarios Caesaris jam pridem nominatos, scilicet Episcopum Monasteriensem, et Ducem Brunswicensem, iisque bini adjungatur ex parte quidem Electoris, Augustus Dux Anhaltinus, et Ludovicus Henricus Comes Nassoviae, ex parte vero Neoburgici, Episcopi Paderbornensis et Osnabrugensis; Qui communicato inter se consilio, auditis utriusque partis rationibus disquirent an status Religionis in his ditionibus ad observantiam anni 1624, juxta Pacem Monasteriensem, an vero ad annum 1609. juxta pacta et conventa Principum provisionalia, reducendus sit, et si qui idem hoc postremum visum fuerit, quomodo ea pacta intelligenda atque explicanda sint. Quod si autem propter suffragiorum paritatem Commissarii nihil possint statuere, Imperator adhibitis aliquot in consilium Proceribus Imperii pari ex utraque Religione numero, vel in proximis


799

Comitiis per eosdem totam controversiam decidet ac determinabit, eique judicio sine ulteriori contradictione stabitur, vi nuperae publicae pacificationis: interim vero omnia restituentur in eum statum in quo ante hos motus fuerunt, nec quisquam ob Religionem turbabitur. Deinde Neuter alteri imposterum sub quocunque etiam praetextu bellum inferet, idque sub poena violatae pacis, et amissionis omnium Jurium, quae quisque in has ditiones praetendit, sed controversias deinceps orituras ad amicam compositionem aut judicialem sententiam remittet. Denique dimittentur utrimque captivi, et copiae, praeter eas quae ad Custodiam corporis, aut locorum praesidia necessariae sunt, neque cuiquam fraudi erit alterutri partium per hos motus consilio, vel ope adfuisse. Reliqua autem quaestatum politicum concernunt ita permanebunt, ut diversis transactionibus inter Principes conventum fuit, sine praejudicio tamen ac fraude omnium, qui successionem Juliacensem praetendunt. His ita peractis ac consignatis, statim ab armis discessum est.

In Gallia initio hujus anni decretum sit a Parlamento Parisiensi ut Principes captivi, qui interim apud portum Gratiae, quae est arx ad hostum, Sequanae munitissima, detinebantur, e custodia liberarentur. Utque Cardinalis Mazarinus intra spacium quindecim dierum, cum omnibus qui ipsi adessent externis, e Regno excederet. Id jam diu egerant, quibus ejus apud Reginam potentia, invidiosa erat. Facto igitur decreto, cuisine certo vitae periculo obniti non posset, noctu mutatis vestibus Parisiis egressus in Normanniam iter instituit; Cum ad Pontem Arcuatum pervenisset, intelligit Senatum Rotomagensem simile in se decretum fecisse, et jam Caletes in armis esse ut se transitu prohiberent. Igitur inde ad Portum Gratiae profectus ut Principibus de liberatione gratularetur, ac se purgaret, animadversa omnium haud dubia offensione, ac simul publicato ibidem decreto Rotomagensi, in Picardiam abiit, atque inde per ditiones Hispanicas addito commeatu ac praesidio, in Archiepiscopatum Coloniensem concessit, fixo interim domicilio Brulae, in arce Archiepiscopi. Ita intestinis Galliae dissidiis consultum videbatur. Principes e Custodia liberati Regem ac Reginam adeunt, atque ut major reconciliationis fiducia esset, offertur Condaeo praefectura Aquitaniae, renunciante ultro Espernonio, cujus imperium Burdigalenses praefracte satis detrectabant, ac nisi praefecturam deponeret, novos motus minabantur. Interim Rex aetatis annum quartum decimum ingressus e tutela Reginae matris excessit. Id factum est mense Septembri Parisiis in Curia supremi Senatus, praesentibus omnium Ordinum proceribus, ac toto Regio Senatu, Ducibus item Aurelianense, Andegavense, Eboracense, ac Regina Angliae, Regis Matertera. Ubi Rex actis breviter gratiis Reginae matri, quod per tot annos Regnum magna cura ac labore administrasset, in praeparato ad id solio collocatur, ac functiones Regias orditur. Primum omnium absolutus est Condaeus absens, nam ipse ne actioni huic interesset, ante paucos dies Parisiis excesserat. Deinde confirmatum est quod de discessu Cardinalis Senatus decreverat. Collata etiam aliquot beneficia inter Magnates, atque inter caetera cura Sigilli Regii demandata supremo Senatus Praesidii Archiepiscopo Tholosano: Porro Condaeus in Aquitaniam provinciam suam profectus, conciliatis sibi Burdigalensium animis, novas copias conscribit. Multi illum ex Aula et Nobilitate secuti, quorum favore atque opibus cum totam Aquitaniam, Santoniamque ac vicinas urbes in partes suas pertravisset, apparebat eum haud dubie novum bellum moliri. Rex Duci Aurelianensi, ac Senatui Parisiensi negocium dat placandi Condaei, ut depositis armis in Provincia sua quietus consisteret. Ubi id impetrari non potuit, expeditis


800

etiam armis Condaeum crimine Majestatis condemnat, et relicta Lutetia Pictaviam concedit; revocato ad se propere Cardinale, qui interea aliquot copias in hunc eventum conscripserat. Sub finem igitur anni Cardinalis cum exercitu in Galliam revertitur, multum obtestante Senatu Parisiense, ut decreto in Cardinalem lato insisteretur. Ita divisum in factiones florentissimum Regnum suis se ipsum viribus conficit. Ego hinc, eventu fatis permisso, in proximam Brittanniam enavigo.

Rex Carolus initio anni hujus ut supra diximus Schonae in Scotia coronatus, omne tempus praeparationibus bellicis absumpsit. Ut primum autem per anni tempus licuit, instructo exercitu in campum processit, adversus Oliverium Cromvellum, qui utriusque Regni limites dispositis ubique validis copiis obsidebat. Ibi minutis quotidie praeliis certatum plerumque fere cum clade Scotorum. Igitur veritus Rex ne suum ipse exercitum quotidianis detrimentis attereret, maluit bellum in Angliam transferre, ut opem ex propinquo audentibus ostentaret; nam erant adhuc permulti qui novae Reipublicae offensi, Regi clam favebant, utque Angliam ingrederetur hortabantur. Erat id consilium generosum, atque utile etiam si primis tantum initiis fortuna adfuisset. Igitur Rex hac spe, frustra obnitentibus iis quos ad prohibendum Cromvellus disposuerat, cum toto exercitu Angliam ingressus est mense Septembri, appulitque sine ullo incommodo Vigornium, quae urbs statim in potestatem ejus concessit. Inde quia locus non erat aut commeatu instructus, aut ad defensionem idoneus recta Londinum iter facere cogitavit. Jamque ibi trepidabatur. Sed dum Vigornii paucos dies ad reficiendos milites a labore itineris fatigatos commoratur, consilium ejus Cromvellus praevertit. Is enim collectis omnibus copiis, quantis potuit itineribus Regem insecutus, apud Vigornium adoriri constituit. Alluit urbem flumen Sabrina juxta quod Regii castra ceperant. Nihilominus pontem facere, et transire Cromvellus instituit. Ibi atrox et cruentum praelium fuit, inter transeuntes Anglos, et repellentes Scotos, quibus Rex ipse spectator atque hortator aderat. At vero postquam frustra resistentibus Scotis Angli flumen superarunt tanta vi in Regios impetum faciunt, ut illi desperata re, et confusis ordinibus de vita tantum ac salute solliciti in urbem confugerent. Quos insecuti victores Angli eadem nocte urbem cum omnibus qui inerant capiunt. Eorum decem millia fuisse memorant Relationes Londinenses, inter quos fuere praecipui ex Nobilitate Scotica Regem ad hoc bellum secuti. Caesorum tria fere millia traduntur, atque inter hos Dux Hamiltonius, qui ex acie saucius relatus, ac dein capta urbe in potestatem hostium perveniens postridie ex vulneribus decessit, in hoc felix, quod maturata morte securim Anglicam evasit. Rex dum urbs capitur per aversam portam sub noctem cum globo equitum erupit, ac multum per incerta atque avia vagatus, relictis sociis, quorum fidem merito in rebus tam arctis suspectabat, assumpto unico magnate Scotico se occuluit, diuque ignoratus ubi locorum esset, tandem transmisso mari Britannico Diepam, inde Rhotomagum atque Parisios salvus appulit mense Octobri. Fama est, cum ab equitibus divertit, ascendisse in arborem opacam, atque ibi delituisse toto triduo, inde cum magnate illo iniisse in castra hostium, mutatis vestibus, ac dein Londinum habitu famuli cubicularii. Ibi a matrona nobili, ac fida exceptum, deductumque per flumen Thamesin ad mare, ex quo non sine periculo in Galliam enavigaverit. Vidisse Londini quomodo de se victo Anglia triumphaverit, spectasse et legisse edicta, quibus praemia prodentibus, supplicia opem aut perfugium sibi praebentibus decernebantur. Caeterum haec victoria novam Angliae Rempublicam stabilivit,


801

Scotia sub jugum missa. Cromvellius victor Londinum triumphali pompa ingressus, et insignibus donis, a novae Reipublicae directoribus cumulatus est. Captivi quorum ingens numerus, per carceres et illis omnes non capientibus, quidam in domos privatas collocati ac judicio militari permissi sunt, ex quibus nonnulli ad mortem condemnati, magna pars in Americam et Virginiam relegati sunt. Scotiae urbes Dundaea, Andropolis, Montrosia, Sterlinum, aliaeque partim vi, partim deditione ad obedientiam novae Reipublicae a praefectis Anglici exercitus rediguntur, missique a Parlamento Londinensi in Scotiam Legati, qui deditos in fidem ac defensionem reciperent.

Polonis hic annus celebri adversus Cosaccos ac Tartaros victoria insignis fuit. Cosacci enim non contenti pace quam ante biennium fecerant, continuo exercitum in castris habebant, neque se intra designatos limites continebant, et egressos in Walachiam Tartaros Tauricanos non impediebant modo; sed etiam omni ope, contra quam pactum erat, tuebantur. Cum autem Poloni in rebus tam dubiis, adsuos fines tutandos, infra Cameneciam in Podolia cum parte exercitus consedissent, neque iis liceret, ob metum Cosaccorum, Duci Walachiae confoederato auxilium ferre, tamen Polonos criminabantur quasi arma in separarent, totoque regno militem conscriberent, nullo alio fine nisi ad se perdendos ac funditus delendos. Itaque missi a Chmielnicio Legati, primo ad Pottoccium praefectum militiae quae apud Cameneciam erat, ac deinde ad Regem postulabant, utiexercitus, e Podolia, ac finibus ipsorum deduceretur. Iis Responsum; redirent ipsi ad sua, Tartarosque ac Walachiam omitterent, nihil iis mali metuendum, dummodo pactis starent, ac pacem colerent. Sin illa arma retinere, hostesque Regni Poloniae juvare perseverarent, sibi causam esse, ut de eorum fide solliciti, rebus suis prospicerent, ac viderent, ne quid ab ipsis Respublica detrimenti caperet. Rejecti dein ad Comitia quae sub finem anni superioris Rex indixerat. Ibi decreta ad Cosaccos Legatio, quae iis pacem, si parerent, sin contra, bellum denunciaret, ac simul in id bellum, si necesse esset, promovendum, sumptus ac tributa ordinata, ut quae praeter eas copias quae in regno essent, triginta sex millia externorum militum adhuc legerentur, essetque in potestate Regis, quoties id opus foret, totam nobilitatem ad arma convocare, atque ita omnibus Regni viribus hosti obviam ire Finitis Comitiis Rex, uti decretum erat, Legationem, cui sex e Magnatibus Poloniae interessent, Kioviam ad Cosaccos destinavit, atque ea irrita ad arma expedienda animum adjecit, dimissis per Poloniam Prussiamque, qui quantas possent copias conscriberent, ac primo vere, infra Lublinum ad se, cum tota nobilitate quam evocaturus propediem esset, instructas paratasque adducerent. Nihilo segnius Chmielnicius, audito comitiorum eventu, se ad imminens bellum comparabat. Neque cum Tartaris modo societate inita, sed Constantinopolim quoque, et ad vicinos Turcicos Praefectos atque in Transylvaniam pro auxilio expeditos miserat, quorum nonnulli intercepti, mira ejus consilia, et atroces in Poloniam molitiones prodiderunt. Primo igitur vere Chmielnicius cum centum et quadraginta millibus, inter quos erant duodecim millia Tartarorum Tauricanorum, quos adhuc quadraginta alia sequi debebant, transmisso Borystene in Volyniam duxit, atque ibi occupatis aliquot locis castra fixit. Poloni interim Ductore Calinovio minore Militiae Praefecto, Vinniciam celebrem Podoliae urbem capiunt, in eaque omnes Cosaccos interficiunt. Quae clades festinavit profectionem Chmielnicii, ut e Volynia, ubi et ipse Bialakoercaviam vi interceperat, in Calinovium tum toto exercitu moveret. Sed hic hostium adventus certior factus, tantis


802

viribus impar, Cameneciam repetiit, atque ibi relicto sufficiente praesidio, se ad Regem recepit, qui apud Socaliam trajecto Bugo fluvio Nobilitatem Polonicam, et exercitum Lithuanicum exspectabat. Chmielnicius recedentem Calinovium minutis praeliis frustra retinere conatus, Cameneciam aliquot incursionibus tentavit, sed rejectus semper cum magna suorum clade, apud Constantinoviam tandem positis castris consedit; distat is locus a Camenecia quindecim fere passuum millibus inter confinia Volyniae ac Podoliae. Porro Rex postquam Nobilitas ac caeterae copiae convenissent, aucto exercitu ad centum fere millia, Socalia movens, in hostem duxit. Neque Chmielnicius detrectavit certamen, eo jam ferocior quod paulo ante in castra ejus intraverat, ipse Imperator Tartarorum, cum selectissimis suorum. Dein numero ac multitudine Polonos longe superabat, quippe si fides adhibenda iis, quae ex castris scripta sunt, fuere ad trecenta millia. Promotis igitur utrimque copiis apud oppidum Beresteczko convenere; hinc Poloni et Lithuani cum suo Rege, et flore nobilitatis, Illinc Tartarorum ac Cosaccorum immensa prope atque incredibilis multitudo; Primum impetum in castra Polonorum decem millia Tartarorum fecere, die vigesima octava Junii, quibus cum clade repulsis, postridie Imperator ipse Praecopensis cum omnibus suis ac parte Cosaccorum, Polonorum aciem magna vi aggressus est, duravitque id praelium, donec nox pugnantes dirimeret; dixisses hoc bidui conflictu universali praelio praelusum, ac veluti adhuc vires periclitarentur mutuo metu invicem discessisse. Tertio itaque die quae fuit ultima Junii tota acie concurritur, tanta utrimque vi, atque pertinacia, ut diu, in quam se partem daret victoria, ambiguum maneret. Ad extremum vicit robur Polonorum, qui cum primum impetum in Tartaros fecissent, et loco pepulissent, eorum fuga Cosaccorum aciem perturbarunt. Ita fusus fugatusque numerosissimus exercitus amplissimam Polonis victoriam reliquit. Rex sub vesperam in ipso loco ubi pugnatum fuerat Deo hostium Victori gratias egit, cantato solemni gratiarum Hymno, quem militarium tormentorum ac tubarum mixtus terrore clangor, grato temperamento distinguebat. Postero die nunciatur Regi multo maximam hostium multitudinem, quae fuga evaserit, stare adhuc, ac se communire loco idoneo ac paludoso, objectis ad latera carris atque impedimentis, quorum apud se magnum numerum habebant. In eo loco erat Chmielnicius cum robore Cosaccorum, ac si quam, vindicandi se, fortuna occasionem dedisset praestolabatur. Rex cum eos proter conditionem loci vi inde expellere non posset, obsessis omnibus viis ne commeatus ad eos inferretur prohibere instituit; Quae res fere ad desperationem adigisset obsessos nisi unum adhuc exitum habuissent, per quem cum se consumptis omnibus alimentis decimo post die incompositi effudissent, ab insequentibus Polonis multi eorum trucidati sunt, nonnulli etiam paludibus ac stagnis absorpti, effractis pontibus, quos ipsi in hac necessitate, ac inopia materiae e pellibus consuerant. In hac fuga periere ad Viginti millia, atque inter eos Patriarcha Graecus ad animandos in hoc bellum Cosaccos Constantinopoli missus. Hac parta victoria, Polonica nobilitas; etsi Rex ad prosequendam victoriam plurimum hortaretur, accepta tandem venia domum discessit. Caeteri milites mercede conducti, ad insequendos fugientes missi sunt. Janus Ratzivilius Dux Lithuanicae militiae cum suis ad Boristhenem insecutus Kioviam, olim Metropolim totius Russiae, ac Moniloviam, aliasque citra ac trans Boristhenem sitas urbes vi aut deditione intercipit. Tot ergo incommodis afflictus Chmielnicius; ac majora metuens, rursum ad petendam pacem compellitur, quae ei a praefectis


803

Polonicae militiae, quorum copias contagio indies minuebat, data est in has conditiones, Primo permissa vulgo libertas Religionis; Expulsis redditus in patriam ac bona sua concessus; Venia data omnibus hoc bellum secutis ipsique Chmielnicio; ita tamen, ut ad proxima Comitia veniret, ac Regem supplex deprecaretur, neque deinceps plus quam viginti millia Cosaccorum sub signis haberet, cum quibus jurejurando Regi Poloniae obstrictus, ejus Regni fines contra incursiones Tartarorum, Turcarum ac Moscorum tueretur, quaeque cum hostibus Polonorum foedera haberet, ea dissolveret; ac deinceps Regi et Regno fidem atque obsequium praestaret.

Rex insigni victoria potitus triumphabundus Varsaviam revertit. Ibi eum luctus domesticus excepit, intellecta morte sororis Annae Catharinae Constantiae. Haec enim cum initio motuum Brandeburgicorum Dusseldorpio Coloniam quietis causa concessisset, iis compositis, dum adveniente Principi marito, suo more laeta occurrit, et manu prehensum ad aulam deducit, repentino animi deliquio correpta, inter manus ipsius exanimis, in terram collabitur, et postridie magno Principis luctu, omniumque aulicorum, quibus ob mansuetudinem ac clementiam eximie chara extitit, ex hac vita excessit, die nona mensis Octobris, Princeps omnibus Regiis virtutibus cumulatissima. Cor atque intestina Coloniae in templo Patrum Societatis JESU sunt condita, Corpus peractis in Basilica S. Gereonis solemnibus exequiis; deducente toto Clero ac Magistratu Coloniense ad ripam Rheni, a nobilibus patriae delatum, avectumque inde Dusseldorpium apud eosdem Patres terrae mandatum est. Sub finem mense Septembris eandem universae carnis viam ingressus est Maximilianus Elector Bavariae, aetatis anno septuagesimo octavo, rerum gestarum gloria, imprimis vero Religione in Deum, prudentia, et felicitate nulli suae aetatis Principum postponendus. Ex posteriore conjuge Maria Anna Ferdinandi II. Imperatoris filia, duos filios reliquit Ferdinandum Mariam, et Franciscum Ignatium Wilhelmum, non modo ditionum, sed virtutis etiam et gloriae haeredes. Ferdinando Mariae paucis mensibus ante mortem patris desponsata est Princeps Adelheids, Ducis Sabaudiae soror, misso Taurinum cum insigni comitatu maximiliano Comite Curtio, aulae Bavaricae supremo Praefecto; Cum quo hoc anno 1652. mense Junio, dum haec scribimus, in Bavariam profecta, Wasserburgi a Sponso, Principe Electore, ejusque matre, Duce item Alberto, atque ejus filio Sigismundo Episcopo Frisingense excepta, ac Monachium deducta est. Obiere eodem anno Aloysius Contarenus Reipublicae Venetae ad aulam Othomannicam, et diversos Europae Principes ac nuper in Germaniam ad universalem pacificationem Legatus ac Mediator: Leonardus Dorstensohnius regni Sueciae, per Germaniam jam pridem supremus belli praefectus; Amelia Elisabetha Landgravia Hassiae Cassellensis, et Franciscus Piccolomineus Societatis Jesu Praepositus Generalis, eidemque initio hujus anni 1652. ab universo Patrum conventu sublectus Alexander Gottefredi. Utrique iisdem suffragiis successit Gosuinus Nickell, diu Coloniensis Collegii Rector, et per inferiorem Rheni provinciam Praepositus Provincialis.

Initio hujus anni Maximilianus Henricus Archiepiscopus atque Elector Coloniensis paulo ante sacerdotio initiatus, et accepto per manus Georgii Pauli stravii Episcopi Joppensis, et suffraganei Coloniensis, pallio Archiepiscopali Coloniam quarta Januarii intravit, et die insequente convocato ad aedem Metropolitanam Clero ac Magistratu Coloniense, praesentibus Principibus Philippo Wilhelmo Palatino Neoburgico, et Ernesto Landtgravio Hassiae Cassellano, adsistentibus et ministrantibus de more Canonicis illustribus, cum


804

Episcopo Joppense, et sex mitratis Abbatibus, solemne Vesperarum officium de Epiphania Domini inchoavit, quo Pontificaliter peracto, postridie, ipso Epiphaniae die, in eodem consessu ad exstructam inibi aram sacris operatus, Archiepiscopalem Benedictionem cum plenissima peccatorum condonatione, circumfusae fidelium multitudini impertivit. Ad celebritatem hujus actus quem Colonia a centum retro annis non viderat, atque ad spectandam commodius majestatem rituum Ecclesiae Romanae, praeparatus erat in medio Basilicae Metropolitanae locus post chorum, intra columnas primarias tabulato; et ligneis cancellis septus, ac undique pretiosissimis aulaeis exornatus, quem ad cohibendam turbam hastati satellites ambibant, in ejus loci parte priore exstructum erat theatrum tribus gradibus sublime, duarum fere columnarum spacium complexum, ac panno rubro instratum, pro ara Principe, quae in fronte versus orientem visebatur, tribus itidem gradibus theatro altior, eam duodecim Argenteae Apostolorum imagines atque in medio earundem praegrandis Argentea Crux, donum quondam Piligrimi Archiepiscopi, exornabat; ad dextram Arae partem versus aquilonem excitatum erat solium Archiepiscopale, ac paulo infra illud quatuor sedilia pro Principibus, Palatino Neoburgico, Landgravio Hassiae, ejusque Conjuge, et Vidua Furstembergica, ex adverso horum in altero suggesti latere, Episcopus Joppensis, et sex mitrati Abbates suis singuli sedibus considebant; reliquam septi partem infra theatrum, Clerus ac Magistratus Coloniensis, nobilitas patriae, et Ministri Principum aliique viri honorati, quantum locus admittere poterat, complebant. Ministrarunt sacrificanti Principi diversi Comites, primus pro Presbytero, ut vocant, Assistente Joannes Jacobus de Koningseck Subdecanus, deinde duo Diaconi Assistentes Leopoldus Fridericus Comes Truchsesius, et Hermannus Otto Comes Nassavius. Tum duo alii ministrates, unus Diaconus ad Euangelium, Philippus Salentinus Comes de Manderscheidt Gerolstein, alter Subdiaconus ad Epistolam, Wilhelmus Ego Comes in Furstemberg, abluendis autem et tergendis manibus, ante, post, atque in ipso sacrificio inservierunt, duo Comites Salmenses, atque unus de Blanckenheim. Crucem vero Archiepiscopalem introeunti in Ecclesiam, atque exeunti Principi praeferebat de more Canonicus Domicellaris Joannes Gerardus Comes in Manderscheidt, Blanckenheim. Infra Theatrum ex adverso Altaris praesidebant Choro, Comes de Furstembergh Choriepiscopus, et duo Canonici presbyteri Cantor et Camerarius. In ipso Clero eminebat Franciscus Dux Lotharingiae Decanus, cum reliquis Canonicis Metropolitanis, et ex adverso horum Praelati Collegialiter, cum Canonicis S. Gereonis. Caeterum solemnitatem et gaudium primae hujus Liturgiae plurimum cumulavit Confessio publica fidei Romanae Catholicae illustrissimorum Principum Ernesti Landgravii Hassiae, et ejus Conjugis Eleonorae Mariae Comitis Solmensis. Qui ante inchoatam Liturgiam ad pedes Archiepiscopi; pro ara, facie ad populum versa considentis genuflexi, cum in gremium matris Ecclesiae recipi petivissent, annuente illo praelectam fidei formulam approbarunt, et tacto Euangeliorum libro solemni Jurejurando confirm arunt. Multis difficile fuit lachrymas tenere, cum viderent, hos Principes ad eam Ecclesiam quasi postliminio reverti, cui ante annos centum et quinquaginta ex eadem Domo praefuisset Archiepiscopus Hermannus Landgravius Hassiae, multis atque egregiis in Ecclesiam Coloniensem meritis celeberrimus. Pauco dein interjecto tempore Elector Hildesium profectus est. Atque ejus Episcopatus possessione adita, in templo ibidem primario sacrum Episcopale consuetis ceremoniis, quemadmodum et ante hac Leodii fecerat, peregit.


805

Eodem mense post diuturnos senii languores obiit Philippus Christophorus Elector Trevirensis et Episcopus Spirensis, cuj jam pridem designatus Coadjutor Carolus Casparus a Leyen, mox successit, a Collegio Metropolitano paucos post dies consueto ritu inauguratus. Interim de evacuatione Franckendalii, quod adhuc praesidio Hispanico obtinebatur, post multas disceptationes res tandem eo perducta est, ut numerata Regi Hispaniarum pecunia mense Aprili praesidium decederet, et locus Electori Heidelbergensi, vigore pacificationis Germanicae redderetur. Post haec Caesar comitia Imperii sub finem anni hujus Ratisponam indixit; invitatis interim ad se Pragam Electoribus, ad praeliminare colloquium, quo ipse hoc mense Julio primus cum filio Rege Hungariae atque omni aula profectus est. Porro in Gallia ad reditum Cardinalis civiles discordiae multo impotentius exarsere. Condaeus, et Aurelianensis cum Senatu Parisiense, et reliquis fere per Galliam Parlamentis, missionem Cardinalis, et decreti in ipsum lati executionem armati urgent. Ille Regis et Reginae praesidio innixus contra aemulorum vim et potentiam Regiae authoritatis dignitatem oppositis armis constanter tuetur. Quae quem tandem exitum habitura sint, insequentes anni manifestum facient. Nihilo quietiores interea res in Polonia fuere. Ibi comitia ad initium anni hujus indicta, ac fere ad finem perducta unius nuncii Provincialis intercessio dissipavit: Cancellarius regni minor contractis cum Rege inimicitiis, indignante Nobilitate, a Rege ac Senatu Regio Majestatis condemnatus, Petricoviam primo ac inde in Sueciam profugit. Interea Cosacci ac Tartari his turbis excitati, caeso ad Boristhenem exercitu Polonorum limitaneo, e suis rursum latibulis Valachiam erumpunt eoque Principe magna pecuniae vi mulctato, nunc in Podolia Cameneciam, validissimam ejus provinciae arcem, summis viribus oppugnare dicuntur. Quae res ita perculit Polonos, ut Rex convocata rursum ad arma nobilitate, in hunc mensem nova Regni Comitia indixerit. At vero inter nuper natam Angliae Rempublicam, et Confaederatos Belgii Ordines haud obscura belli indicia prodiere, dum Angli, liberiorem Hollandorum sub Regibus, et quaestuosam navigationem, tractis ad se commodis intercidere moliuntur. His accedunt alia Anglorum postulata, ut decimum halecem quem Hollandi in Mari Anglico piscantur novae Reipublicae contribuant, ut ejusdem navigiis velut antea Regiis, honoris ergo vela submittant, ne domui Regi Stuardorum in suis deinceps Provinciis perfugium aut auxilium praebeant, ut freti Danici navigationem liberam sibi et securam permittant, utque de damno in India ante aliquot annos illato, quod supra decies centena librarum Sterlinarum millia excurrit, satisfaciant, et de non offendendo deinceps cautionem idoneam praestent. Et nonnulla alia hujusmodi. Legati vero qui ad hanc rem componendam missi fuerant, irrita tractatione hoc tandem mense Julio revertere. Interea utrobique summo studio classes apparantur, et Anglici Myroparones quotquot possunt Hollandorum navigia intercipiunt: ac nuper Maris Hollandici Praefectum Trompium, cum duabus et quadraginta navibus ad littus Britannicum speculandi causa progressum, et vela submittere recusantem, Blakius maris Britannici Architalassus haud procul Dovera, hostiliter aggressus est, duabus navibus interceptis, quarum unam tormentorum ictus ita laceraverant, ut reparationi inutilis aquis hausta sit. Id belli imminentis haud dubium principium, Anglia a se in Hollandos hi contra in illos derivant. Nempe male facti invidiam omnes declinant, si quid bene ac prospere gestum sit, etiam singuli gloriam expetimus.


806

JOAN. CLUV. EPITOMES HISTORIARUM CONTINUATIO.

MIrum quanti animorum motus, ex hac pugna, utramque gentem turbaverint: in Anglia et Londini praecipue, plebes caeco et inconsulte acta impetu, a vi Batavorum legatis inferenda, parum abfuit; Anglorum vero senatus prudenti consilio jam maturum malum avertit. Nec minus inter Belgarum legatos trepidatum, literis quibus certiores fierent aut interceptis, aut domicilii mutatione aberrantibus. Cromvelius ipse Blaeckii epistolis parum confidens, nec quam quisque rei invidiam declinare satagat, ignorans, se protinus Doveram contulit, ubi ex relatione captivi Capitanei, ejusque legati, nec non Doveranae arcis praefecti, rem, ut acta fuerat, praeliumque a Blaeckio inceptum, intellexit. Batavorum interea legati officio suo non defuere, sed manifesta doloris sui testimonia protulere, et ut res gesta penitius exploraretur expetivere, insuper obtestantes ne pacis sanciendae studia, hac de causa abolitum irentur; hisce autem officiis, Anglorum suspicione in culpae conscientiam conversis, frustra fuere. Hispanorum quoque Legati, Regis sui causae inservientes, malitio se Hollandorum ambitionem suggillabant, omnemque lapidem, quo partes committerent movebant: Cromvelius ipse, hactenus pacis Moderator, jam se Belgarum adversarium palam gerebat; atque adeo, quicquid a Belgarum Legatis, ad declinandam mali invidiam, Anglico senatui exibitum, aut elusum, aut suppressum, aut indignatione exceptum fuit, nec minus in Hollandia trepidabatur, sollicitis haud parum ordinum animis, ne hoc in majus erumperet malum. Missus est in Angliam, extra ordinem Legatus Pavius, Ordinum Hollandiae Syndicus, nec quidquam tamen inter aversos, et bellum spirantes transigi potuit; nihil itaque reliquum quam in Patriam abeundi copiam petere, quam haud aegre impetrarunt. Interea Anglorum Classis, Germanicum Mare navigans, in piscatorias incidit naves, earumque tutelares, quae numero duodecim, ab aliquanto pluribus Blaeckii bellicis ratibus, post cruentam et diutinam pugnam, maximam partem captae, aliquot suppressae sunt; ex toto numero una elapsa est, ex piscatoriis triginta captis reliquae in fuga salutem invenere. Naves ex Indiis reduces meliori sorte usae in patriam, feliciter evasere. Pacis itaque omni spe evanescente, et belli quasi signo dato, fit inter Batavos bellicus quoque apparatus, Jussumque navium Ducibus, Anglos ubicumque in illos inciderent, per viam (ut aiunt) retortionis, aggredi. Interea ex diversis, locis, novae reipublicae gratulaturi, legati in Angliam appulere. Nulli autem majori studio et benevolentiae testimonio, quam Hispani, suam, quam olim a Batavis passi erant cladem, aliorum manibus ulcisci cupientes, ad arma tamen palam a Batavis non ventum est, antequam editis scriptis, causam suam omnibus tum Principibus tum Rebuspublicis, probavissent; nec minus Angli: pari molimine invidiam nascituri belli, amoliri satagentes. Trompius Foederatorum Archithalassus mense Augusto, cum septuaginta et unius navium classe, in tres partes


807

divisa Georgium Aiscu, ad Angliae littus cum viginti et una navibus in anchoris commorantem aggressurus, oborta malacia impeditur, sub vesperam autem, haud parva Anglis tum classiariis tum maris accolis trepidatione incussa, spirantibus. Jam prospere Zephyris usurus Blaeckium, et reliquam Anglorum classem vestigare statuit. Postquam autem in illam incidit, oborta subito malacia nihil efficere potuit, et jam secundo, adversantibus ventis, sperata victoria fraudatur. Deinde, hostibus elapsis, et saeva tempestate surgente, non sine aliquot navium jactura, sed tribus hactenus desideratis Indicis onerariis, feliciter recuperatis, in portus patrios vela facere coactus est. Mense Julio, ignitorum telorum officina, ignota causa Dordrechti, pyrii pulveris violentia, discussa est, simul nonnullis hominibus, interfectis, tectisque gravi detrimento affectis. Paulo post, Amstelodamensis curia vetus, ignoto auctore conflagravit, scripta tamen publica, quorundam cura, servata sunt. Paulo ante Monasterii, fulminis ictu turris, pyrii pulveris conditorium, incenditur, gravique damno tum hominum tum aedificiorum urbs afficitur, et ulterius grassatum fuisset malum, nisi obortis imbribus, quasi divinitus extinctum fuisset. Eadem aestate Hispani duas civitates Barcinonam, et Dunkerckam quin etiam Casallium expugnaverunt, aliaque detrimenta Gallis intulerunt. Insuper exorta nuper hoc in reguo dissidia magis ac magis gliscebant, et ducis Aurelianensis filia, quo magis res turbaretur, novum ordinem equestrem, Palearem dictum, instituit. Hi Principum partibus faventes festucam stramineam, Mazariniani chartulam in pileo circum ferebant. Mense Augusto Foederatarum Provinciarum Ordines, editis scriptis causam suam publice probarunt, injurias, et violentias, quibus ab Anglis afficiebantur commemorantes, graviter interim afflicti, tum imminentis belli terrore, tum periculosissimi morbi, per totum Belgium grassantis, saevitia, quo plurimi correpti, pauci tamen pro numero aegrotoram, ex tincti sunt. Dania Suecia, Polonia, aliaeque regiones, violentius adhuc, hoc malo laborarunt. Jam cum rapinarum, et injuriarum ab Anglis Batavis illatarum, neque finis neque modus esset, palam utrimque in bellum ruitur: varia fortuna, variis partibus, saepius inter infestos, et recenti odio acerbiores, certatum est, et in Indiis quatuor reduces naves, ditissimis, mercibus, ad quingenta florenorum millia aestimatis, ab Hollandis captae sunt. Tandem Mense Augusto, in conspectu littoris Hollandiae, inter Batavorum et Anglorum classes terribili praelio pugnatum est, et anceps diu victoria, post bidui certamen, infelici Hollandis casu, pro Anglis stetit: quippe Batavorum Archithalassus Trompius glande plumbea pectore percussus, et extemplo exanimatus, haud leve ad victoriam Anglis momentum praebuit, quae Hollandis novem ut volunt navigiis, Anglis haud minori, (ut quidem tradunt) majori clade stetit: Trompius insolita pompa in patrio solo Delphis sepulturae traditur. In Scotia terrae motu et ortis procellis, disrupto ad Dalketum scopulo, magnus territorii tractus obrutus est, quin etiam quinque anglorum Myoparones, eadem tempestate mari haustae. Mittuntur denuo, de pace acturi, ex Batavis Londinum legati, armis interim utrobique non quiescentibus, quae tandem inter partes post longa certamina conciliata est. Interea ducis Lotharingiae milites, per agros Leodienses violenter insolescentes, terribili more modoque in incolarum tum bona tum corpora saeviunt obvia quaeque diripientes. Haec vero militis insolentia, in ipso duce Lotharingiae Carolo militum causa omnibus exoso, punita est, Jussu Archiducis Leopoldi, capto, et in arce Antverpiensi servato, et postea Regie Hispaniarum jussu, in Hispaniam misso Res Galliarum interea magis ac magis turbabantur, Cardinalis Retensis in carcera


808

detinebatur; et Mazarinus, mediante Regina matre, Lutetiam iterum accersitur, et ab ipso Rege ad primum lapidem receptus, ejusdem carpento ad Regium palatium deducitur. Comes Servientius, Cardinalis intimus, rei pecuniariae praeficitur, ringentibus incassum Principibus, At in anglia Glocestriae dux, hactenus vix civili modo apud Parlamentum habitus, tandem ex communi confilio, nullo cum comitatu, et paupere commeatu primitus Dunckerkam, et postea Hagam Comitis, ad Sotorem, Autantii Principis viduam mittitur, et ab ea, paupertini fratris vicem miserante, non sine lachrimis amanter excipitur. Interea Anglicis navibus in Dania detentis, mittitur eo a Parlamento Bradshavius Legatus, naves a rege repetiturus. Sic clam, Hollandorum metu Hafniam ingressus, et ad regem admissus, causam Parlamenti orare cepit. A Rege responsum: mirari se Anglorum erga se ingratitudinem, qui praecedente anno easdem naves, ab Hollandorum impressione defenderit: quin etiam insolentiam, quippe qui se inscio et invito, tanta cum classe suae ditionis fretum ingredi, ibique tam diu haerrer, non dubitaverint. Denique in Anglia quoque Danicas naves detineri, quas quoque dimitti par esset. Bradshavius, objecit, Anglicas naves prius detentas, prius quoque dimittendas; sed Danis pertinaciter obnitentibus re infecta Hamburgum versus se conferre necesse habuit. Mense Aprili oppidum Eisleben D. Martini Lutheri Patria, noctu orto incendio, conflagravit; tauto cum stupore civium, ut dum quisque sibi et familiaribus consuleret, ignis negligeretur, ad sexcenta aedificia hac peste consumpta. Marleburgum, antiquum in Anglia oppidulum, eodem modo incendio correptum totum, pene paucis admodum aedificiis exceptis, consumitur. Tali infortunio Vilna Poloniae oppidum, inter publica gaudia, quibus Joannes Princeps Radzevilius, a Comite Smolencio exciperetur, affligitur: noctu enim, orto (haud dubie ex artificiosis ignibus, quibus Smolencius hospitem Radzevilium honoraverat) incendio, sexaginta tam publica quam privata aedificia combusta sunt. Augusti Vindelicorum mense Junio, comitiis conscriptis, de eligendo Romanorum Rege, agitur, et Ferdinandus ejus nominis quartus, Hungariae et Bohemiae Rex, in Romanorum Regem Maxima pompa eligitur, at in Polonia, sanguine pluit, tepentesque guttae, quales ex naribus stillant, hominum manibus, vestibus, quin etiam frondibus floribus que illapsae, conspicua veritatis testimonia praebuerunt. Sicuti ante ad Angliae litora, in aere duae classes, hostili modo inter se concurrere, atque inter eas ingens Castellum, per semi horae spatium visa, gliscentis tum inter Anglos Hollandosque belli, et secuti praelii praesagium fuere. Mense decembri Generalis Olivarius Cromvelius, publicis Comitiis Angliae Scotiae, et Hyberniae Rerumpublicatum, Protector salutatus est. Adeo ut infelix hoc territorium, sex annorum spatio, ter Regiminis formam mutaverit. Hoc tempore per Borussiam pestilentia vehementer grassabatur, adeo ut Dantisci ad sexcentos homines ea labe extinguerentur. At in quodam Hollandiae pago Ripa dicto, sex centa ad modum aedificia incendio consumpta sant. In Sylesia, non procul a Breslavia crudelissimus latro Melchior Hedtlof dictus, in carcerem conjectus, et morte affectus est, qui ducentos et viginti quinque utriusque sexus homines, interfecisse convictus est, et inter haec facinora, suae ipsius filiae stuprum intulisse, eandemque ut partum suum interimeret adegisse. Interea ea pars Brasiliae, quae eatenus Batavis paruerat, Lusitanis terra marique eam obsidentibus, cum nulla effugii spes superesset, traditur. Cromvelius misso in Scotiam duce Middeltonio, ad Regia arma, eo confluentia, supprimenda, idem Regnum, Angliae novae Reipublicae adjunxit; concessa denique Scotis, omnium


809

anteactorum Amnestia, cum exclusione Reginae Henriettae Mariae, ipsius filiorum Caroli et Jacobi et quorundam aliorum Nonnulli, quos inter David Lesleus, quotannis quadraginta florenorum millia promittens, veniam impetravere. Occultis interea Protector Cromvelius petebatur insidiis, sed insidiatorum imprudentia detectis atque adeo impeditis. Gliscentibus interim in Galliis dissidiis, Condaeus partes cognati sui, Regis Galliarum deserens, Hispanis sese adjunxit, qua de causa Majestatis in Gallia postulatur, quin et insignia ejus publice per carnificem comburuntur et Baro Butovillanus, Marchio Persanus, quia contra Regis edictum duello certare ausi fuerant, ficut et praeses Viole et Assuus, ob alia crimina, in effigie, publico in loco suspenduntur. In Anglia Regiis partibus addicti, omnem pro Rege suo lapidem movebant, nec minus Cromveliani pro Republica, at Malocombus Rogerius a Rege Carolo ad Glencarnium missus legatus, infeliciter in Cromvelianorum manus incidit et Edenburgi suspensus est. In Suecia, meditatam pridem Regni resignationem Christina Regina tandem exequitur. Carolus Princeps ad Coronam capessendam, magna pompa Upsaliam ingreditur, et omnibus benevolentiae signis a Regina excipitur, et non diu post, deponente Christina Regni insignia, ipse Regno inauguratur. Trevirensis Copiae Electoris Hamersteynium, Lotharingiorum praedationibus infamem urbem, expugnaverunt, et ea peste vicinos agros liberaverunt. Genua ingenti terraemotu concussa est, fluviique superatis ripis suis, magnam territorii partem inundavere. Remis Ludovico vix decimum sextum annum ingresso, magna pompa, Corona imposita est, et rerum moderatio cum Regni insignibus tradita. Interea in Dardanellis a classe Venetorum feliciter adversus Turcas pugnatum est. Dux Venetorum Josephus Dolfinus viginti quatuor navibus septuaginta Turcarum triremes, triginta Myoparones, et sex Galeotas aggredi non dubitavit, et praetoriam, qumquaginta quatuor Majoribus tormentis munitam ad deditionem compulit: Enchusanus quidam Nauclerus, ob egregiam, in hac pugna, navatam operam, a senatu duobus aureorum millibus donatur: sex naves, et quatuor hominum millia a Turcis desiderabantur. Propter hujus aestatis immensos aestus, et aeris siccam intemperiem, pestis variis in locis, admodum vehementer grassata est, et multa hominum millia exstinxit. Et in Hongaria, cum Romanorum Rex moriretur, rupta terra horrendas flammas spargente, multa loca combusta et solo aequata sunt; quin et in Anglia ericetum incensum, saeviente latius flamma, gravia damna intulit. Nec minus tota Europa, imminentem duodecimo Augusti in sole Eclipsin, variis terroribus, ab Astronomis sparsis terribilem, exhorruit; metu vero minus portentum extitit. Atrebatum jam arcta obsidione ab Hispanis premebatur, et Galliarum Rex, omni modo urbem liberare satagebat, cumque Turennii copiis non satis confideret, ipse, ad expugnanda hostium munimenta appropinquavit, tantaque vi Hispanorum castra aggreditur, erumpentibus etiam oppidanis, ut, per impletas viminibus fossas, et superatos aggeres, castra tandem expugnaverit, et viginti admodum Hispanorum millibus desideratis, plena victoria potitus sit, urbemque penitus liberaverit. In China discordia, in duabus septentrionalibus regionibus orta, indies gliscebat, qua captata occasione Tartari, divisum inter se Regnum violenter invaserunt. Chinenses in octo distincti exercitus, infesta inter se arma expediere, seque mutuo internecione maximam partem delevere. Linkunsus, ex duobus ducibus, qui etiamnum superstites erant, et copias ad se contrahere nitebantur, septentrionales Regiones populatus, annonae caritatem ingentem intulit; adeo ut mortuorum cadavera, magno praetioempta, in nutrimentum


810

vivorum conquirebantur: Linkungsus deinde Regni metropoli Peking castra admovit; Imperator Chinensis, ut urbem obsidione liberaret perfossis aggeribus, obsessores juxta et obsessos magnam partem aquis obruit, adeo ut horum trecenta millia, et inter eos multi Christiani submersi sint. Linkungsus novis corrasis copiis Imperatoris titulum assumsit, magno perduellium Chinensium gaudio. Verus Imperator uni ex eunuchis suis nimium confisus, jam nimiam ejus auctoritatem suspectam habere coepit, et ut praepotentem hominem aula amoveret sub specie veterum imperatorum sepulcra, ex more, visendi, invisum hominem procul ablegare conabatur; sed ipsi jam iter ingresso, citatis equis auream capsulam, cui laqueus inclusus erat, misit, et propria manu mori jussit, quod multos Imperatori inimicos excitavit. Linkungsus hac occasione usus, urbem Kiangeheu occupavit. Sed Imperator quo ejus impediret progressum, ducem suum Kolaulium, cum magnis copiis ei obviam misit, qui re male gesta, ad desperationem actus, suspend o vitam suam finivit. Hoc accepto nuncio, Imperator Peking Regiam sedem relinquere statuit, sed purpuratorum precibus impeditur. Linkungsus, dolo paulo post urbem occupavit, et protinus se ad Regiam aulam contulit. Imperator, re comperta, et frustra effugia circumspiciens, filiam suam primitus jugulavit. Imperatrix, spectante marito, semet ab arbore suspendit. Ipse vulnerato brachio, sanguine ex vulnere fluente haec verba scripsit: Mandarini sunt proditores, et mala morte digni, populus est innocens: et ego ut publicam ignominiam evitarem, morior. Quibus scriptis, eodem quo uxor modo, suspendio vitam finivit. Linkungsus Regiam ingressus, tristi hoc spectaculo, penitus obstupuit, postridie tamen Imperatoris cadaver membratim obtruncare, duosque ejus filios (tertius enim et senior, aliquo elapsus, nusquam inveniri potuit) securi percuti jussit; urbs ipsa militibus praedae data; unus postea ex ducibus ejus, Tartaris sese adjunxit, quorum auxilio Linkungsum, Pekingio expellit, et Sigau versus confugere compulit, cunctaque quae inventa sunt, imo etiam Regios immensos Thesauros ex urbe evexit. Puer sexennis, Tartariae Regis filius, rerum potitus est, qui habita, plus quam pueriliter facunde oratione, summa, omnes coelitus sibi missum hunc puerum, clamitantes, letitia affecit. Iquou praedo celeberrimus, Chinensium maribus admodum infestus, olim inter Batavos in Indiis vilissimis ministeriis functus, eo potentiae excrevit, ut cum veniam a Chinensium Rege Impetrasset, ad trium millium navium classem, instruere valeret. Ipse tamen, concessa impunitate non contentus, animum ad ipsum Regnum Chinae invadendum intendere non dubitavit, per dolum vero captus, et laqueo interfectus est. Changiencunsus alius latro, multo felicius potentia sua usus est, nec tamen ultra Latrocinium, et multorum civium internecionem. At Rex Taminga, stupenda crudelitate suis invisus, morte ab iisdem multatus est. Hic tanta saevitiae infamia fuit, ut infinita suorum millia, levissimas ab causas, crudeli morte averruncare non dubitaret, integros vicos unius ob delictum, internecioni dederit. Unius militis ob contemptum, totam legionem, cujus ille legionarius erat, ante oculos suos obtruncare jussit. tria Eunuchorum millia, quia eorum unus ipsum, Regio nomine non erat dignatus, trucidavit. Quia Chinensis sacerdos parum reverenter de ipso locutus erat, viginti ejus farinae millia jugulare jussit. Reliqua ejus horrenda facinora, quia fidem excedere videntur, praetereunda, censemus; hoc tamen dicemus, crudelissimum hunc tirannum, a quinque Tartaris confossum nimis leves, tot civium et militum sanguini poenas dedisse. Ad sexaginta et octo gradus septentrionales, novum et insolitum hominum genus inventum est, piscium squamis, et ursarum


811

coriis vestitum, mare exiguis lintribus, quibus ipsi homines alligati erant, navigans. Nec errebantur siundarum impetu inverterentur, sed protinus mirabili agilitate, nantes et cymbulas vertentes, inceptum iter prosequebantur. Senex et tres mulieres ex iis capti sunt, quorum lingua nemini intellecta, insolitum quid sonabat: radicibus, herbis, incoctis piscibus et crudis carnibus famem tolerabant; auri nec monilium praetium aut usum noverant; Tartaricis Jupis vicini habebantur, caeterum innoxii et nulla malitia infames. Delphis, in Hollandia, pyrii pulveris conditorium orto subito incendio evertitur, vix ulla domus nedum Templa aut curia, damno expers inveniebatur. Ducenta ex proximis aedificia, violento impetu disjiciuntur, quinquaginta hominibus tantum, interfectis, sed sauciis innumeris. Inter tot et tanta damna, divinae curae et providentiae exempla non defuere. Infans annuus, malo in sedili ludens, sub prolapsa trabe incolumis inventus est, uti et duo alii suis in cunis, matre tamen extincta. Duo decrepiti parte muri oppressi, tamen illaesi extracti sunt. Sub idem tempus, matrimonium inter Carolum Gustavum Sueciae Regem, et Hedovicam Eleonoram Holsatiae Ducis filiam, celebrabatur, ipsaque, 16 Novembris die, Regni insignibus insignita est. Moscoviae interim Dux, dum Polonia Cosaccorum invasione laboraret, excertitum eidem Regno immisit, qui repente Smolenchum obsidione cinxit, et missis per caeteras Regni partes viginti quinque mille militibus, in tria agmina divisis, obvia quaeque diripuit. Dux Moscovitarum interea omni vi Smolenchum oppugnat, qua violentia pressus praefectus ejus urbis Corvius, trium septimanarum armistitium petiit, et impetravit; sed cum interea nulliberationis spes eluxerit, urbem tradere coactus est. Poloniae Rex, tot simul malis circumventis, astu Cosaccos in partes suas pertraxit, quo Russorum re sabefacta, ipsi variis ex locis insuper arrepti, Smolenchum relinquere, quamvis urbem triginta millium militum praesidio firmavissent, ut imminentibus Polonis arma sua objicerent, adacti sunt. Angli quoque imperii incrementum totam novam Franciam, duce Segovicio in Indiis occidentalibus, sui juris fecerunt, atque adeo ditionem suam in istis partibus a Norembega, usque ad Canadam ad sexaginta graduum latitudinem, extenderunt. Alio insuper damno Galli ad Neapolim, amissis octingentis militibus, cum Mariscalco Bellierio, affligebantur, non sine magno Ducis Guisii dedecore. Innocentius decimus, pontifex Maximus Chiragra et nephritide, vehementer cruciatus, dubio dudum morbi eventu, tandem septimo Januarii die e vivis excessit. At Ferdinandus Imperator, quo sui Imperii Ecclesiasticis obsequeretur, reformatae Relligionis, subditos suos omni suo imperio interdixit, et expulit, in Silesia praecipue ejusdem Relligionis doctores, saevientibus traditi militibus, horrendum in modum excruciabantur. Sub hoc tempus Carolo secundo, Regi magnae Britanniae, Coloniae degenti nunciatur, a quibusdam suis amicis Cromvelio insidias Meditatas esse, quantocius igitur celoce, in fluvio Rheno inventa, secundo flumine, delabitur, et familiarium vix ullo conscio, in Angliam trajecit. Josephus Wagstaf equies aliique in Cambria Duces ad septingentos, aut octingentos milites corraserant; in Wiltensi Regione (vulgo Wiltshire) parem circum circa numerum, ipse ducentis comitatus militibus, Sarisburium se contulit, ibique ad tubae clangorem Carolum Regem magnae Britanniae proclamavit. Sarisburiensis Arx, quatuor muliebri habitu vestitis militibus occupatur, sed Richardus malevrerus, qui Eboracum per dolum invadere animum induxerat, in ipsa aggressione subita trepidatione correptus, sponte, re infecta, discessit. Aliique eodem panico terrore perculsi, patrium solum, arrepta trans mare fuga, vertere. Sic aliae aliis locis insidiae aut detectae, aut infeliciter tentatae


812

sunt. At Protecter Cromvelius se peti jam animadvertens arcem Londinensem, forti praesidio firmavit, et affinem suum Claipolum ad seditionsos opprimendum, cum militum manu misit, qui malevolos illos, partim dispersit, partim captos, et navi impositos Londinum vehere jussit. Pensudocus, aliique antesignani securi percussi aut laqueo interfecti sunt. Carolus Rex ipse cum Wilmotio equite, ad Hessam paludem, in aedibus Gulielmi Ingrami, sub ementito nomine delituit, donec, arrepta occasione (quamvis frater ejus dux Eboracensis, Rhotomagi, aliquot militum millia, in Angliam trajicienda conscripserat) modico navigio, tribus aut quatuor consciis comitatus, ex Anglia profugiens, Coloniam se iterum contulerit. Venetiae defuncto duci, Carolus Contarenus, omnium suffragiis electus, successit. Qua solemnitate, cum templum divi Marci, quod ex more, propter ducis mortem clausum erat, denuo aperiretur tanta vi et impetu in illud vulgus (livi di Christi sanguinis, ibidem, ut volunt, servati videndi sive alio studio) irrupit, ut ad septuaginta homines obtriti, aut suffocati et plures quam sexaginta graviter sauciati parum a morte abessent. Eodem mense tota pene Germania, exundantibus passim rivis, aquarum viobruta est, Noremberga, Dresda, Maegdenburgum, aliaque in Hanovia oppida graviter afflicta sunt: Albis fluvius tanta violentia actus est, ut scopulos et saltus avulserit. Nec minor tempestas ex Suecia imminere videbatur, cujus Rex, cum Classem ingentem ornaret et multas militum copias scriberet, toti Germaniae terrorem incussit. Imperator ipse, quoscunque poterat ad arma compulit; Hamburgum Danicis rebus implicitum, jam se ad obsidionem ferendam parabat. Juliacenses, Bergenses et Clivienses ditiones, omnem belli impetum metuebant. Alii duces alio confugiebant. Ordines quoque suae ditionis oppida, quae quondam Cliviensis ducis fuerant, novo praesidio, rebusque ad bellum necessariis muniebant. Atque adeo vano hactenus terrore, sed in procellas erupturo passim trepidabatur. Romae in Cardinalium Collegio de novo Pontisice eligendo, maximo studio agebatur. Cardinales Carpena, Florenzola et Caponus, omnium maxime considerabantur, ex quibus Caponus, magnam pecuniae vim profundens viginti et octo suffragia, sive emit, sive impetravit; Cardinalis autem de Medicis opera, Chigius, prudens et probus vir ab omnibus habitus, Pontificis quondam monasterium, ad pacis tractationem legatus, ad hanc supremam dignitatem evehitur, et ex more, abolito proprio nomine, Alexander septimus nominatur. Actutum annonae praetium imminuit, suosque cognatos, munera recipere prohibuit. Omnes mulieres ex aula sua facessere jussit, ipse semper pedes incedere statuit, negans se passurum, se sublimem hominum humeris ferri; quod ultimum, quamvis humilis modestiae argumentum, ut plebejum nimis, et tanto fastigio indignum, a Cardinalibus improbatum est. Sub hoc tempus, a Sabaudiae ducis militibus, horrendum in modum, in Pedemontanos protestantes saevitum. Causa erat, quod antiquas sedes, quas jam ultra mille et centum annos coluerant, deserere detrectabant. Jesuitae aliique Ecclesiastici, huic hominum generi semper infensi, aegre ferentes, felicem hunc regionis tractum, Italiam, Germaniam, Hispaniamque inter situm, ab invisis hisce et odiosis hominibus incoli, duce Marchione Planesio, magnum militum globum, huic genti immisere, qui per omnem saevitiam et exquisitissima tormenta, in innoxios hosce (nulla sexus, nulla aetatis habita ratione) grassati sunt. Neque ipsi Monachi manum de tabula, quin etiam sua manu incendia miscere, militem instigare, et ridentibus oculis, tantam hominum lanienam spectare. Septem hominum millium jactura haec crudelitas stetit, tandem fessis magis quam satiatis crudelibus persecutoribus, nonnihil quietis


813

miseris partum; qui interim, missis ad omnes Reformatae Relligionis Principes et Respublicas, nunciis auxilium et argenti subsidium impetrarunt. Mittitur interea, Pennio et Hainjo ducibus ingens ex Anglia in occidentales Indias, sexaginta navibus majoribus numerosa classis, viginti et quatuor tum militum, tum classiariorum millibus conserta. Quae jam aliquot septimanas, per vastum Oceanum saevientibus procellis, huc et illuc jactata, tandem ad Barbatas insulas, in aliquot Hollandorum naves incidere, quibus captis, Hispaniolam versus vela fecere, at septentrionalem Domingo Dominici oppidi partem appulsi, ab Hispanis et Indis, tanta virtute excipiuntur, ut ad octo hominum millia, atque inter eos ipse dux Hainius vertrem percussus, interfecta sint. Rebus heic itaque male gestis, Jamaicam tandem appulere, ubi eorum quoque haud pauci interempti sunt. Grassantibus interea per classem morbis, et imminentium, propter anni tempus, tempestatum metu compulsi, Grodsonius vice praefectus cum undecim navibus primitus, et post ipsum Pennius ipse, cum reliquis, re infecta, et spe ingentis praede, turpitur fraudata, in Angliam redeunt. Paulo meliori successu, Blaeckius in mediterraneo freto usus est. Hic postquam Etruriae duci summam ingentem argenti extorserat, Tunetum versus vela fecit, ubi de servis liberandis cum Barbaris transigere nitebatur, sed ab Anglico nomini infensis rejectus, Sardiniam versus se contulit. Quatuor ex ea classe naves Majorcam missae in Gallicam incidere, quaetriginta admodum ferrcis tormentis munita, per tres integros dies, in conspectu insulae contra quatuor hasce Anglicas, quarum una (ut volunt) sexaginta majoribus tormentis armata erat, pugnam sustinuit, donec misere lacerata, tandam suppresse est. Dux ipse, eques Valbellus, in insulam Majorcam, miserantibus undis delatus, abipsius prorege, omni benevolentiae testimonioobegregiam virtutem exceptus et laudatus est. Blaeckius, a Sardinia iterum Tunetum delatus, conditiones, denuo de liberandis servis proposuit, Barbari autem ostensis castellis navibusque, faceret quod posset jussere.

Blaeckius actutum novem onerarias naves, in ipso portu, incendere aggressus est. Tunetani, vix quidquam contra moliti, ipsi nunciavere. Videret quid fecerit, esse illas, Turacrum imperatoris, eique facti rationem reddendam. Blaeckius ne hoc facinus Anglis mercatoribus, Constantinopoli degentibus fraudi esset, missis ad Anglicum inibi legatum literis, de re omni ipsum certiorem fecit, qui datis duabus, pice onustis navibus, omnem facti invidiam amolitus est. Blaeckius deinde ad Gaditanum fretum se contulit, ubi duodecim navium Saletanarum piraticam classem dispersit, et quinque captas, in Angliam misit. Blaeckio demum profecto, Algerianae piraticae, triginta tres numero, et duae insuper triremes, mare denuo infestant, duae Hollandicae unaque Hamburgensis onerariae, in quinque istarum incidentes; tanta virture se defendunt, ut, sperata relicta praeda, Barbari fugam capessiverint. Interea Leopoldus Ignatius Austriae Archidux, Regno Hungariae inauguratur, omnium laetissimo applausu, haec tamen laetitia morte Imperatricis Eleonorae matris Regis, haud parum temperata fuit. In insulis Divae Mariae, ad triginta quinque aut quadraginta graduum latitudinern septentrionalem, sub hoc tempus, inter incolas, partim Romanae, partim Reformatae Relligioni deditos, dissidium ortum est. Romanistae a quibusdam Ecclesiasticis malitiose instigati, Protestantes opprimere, et interficere agebant, at insidiis maturius detectis, Protestantes Fullero quodam duce, inimicos suos priores aggrediuntur et eorum ad quinquaginta interimunt. Landrecium hoc tempore a Gallis obsidione premebatur, et Rex Galliarum ipse, quo suis animum adderet, se ipsum una cum matre in castra contulit, gravissimo vero periculo, in via perfunctus:


814

carpento nimirum quo vehebant, juxta pontem quendam in aquam prolapso, parum uterque ab exitio abfuit. Sed Rex ex Rheda cum matre prosiliens, adeo servatus, et Mariscalci Grammontii curru in castra feliciter delatus est. Russi interea Poloniam gravi detrimento affecere. Littaviam, (non sine Jesuitarum instigatione, protestantes, sub principe Radsevilio degentes, omnibus modis averruncare satagentium) improviso impetu invadentes (ipso Joanne Casimirio, Poloniae Rege connivente) Radsevilium primum, in fugam vertunt, et hac parta victoria, Vilnam celeberrimum emporium, obsidione cingunt, et continuis tormentorum ictibus, misere convellunt. Radsevilius interea, cum Comite Magno de Garda Suedo duce, detradendo oppido seque ipso in manus et protectionem Suedorum transegit. Sed biduo ante oppidum a Russis captum, tristissimum crudelitatis spectaculum praebuit, subita enim irruptione, sugae copia non dabatur, quo ingens civium utriusque sexus numerus saeviente milite interfectus est. Aliquot mulieres, connexis aliquot trabibus, fluminis clementiae se credidere, sed suppressis nimio pondere tumultuario opere omnes fluvio haustae sunt. Sacerdos et Jesuita securi percussi, et omnes Romanistae excidio deleti. Lutherani omnes quoque, qui suum in Templum se conjecerant, crudeliter occisi sunt, Templumque ipsum in equorum stabulum conversum. Jussu deinde Imperatoris viris sed non mulieribus parcitum. Sed virgines puerique Smolenchum in servitutem abacti sunt. Tam crudeliter Alexes Michalovitius, Jesuitarum et ipsius Regis in protestantes odio usus est.

Transylvani et Cosacci Lemburgum suam in potestatem redegerunt, Lublinium populati sunt, omnesque inibi inventos Judaeos juxta atque Romanae Relligionis Ecclesiasticos male multarunt. In Polonia interea, inter Polonos et Suecos variis locis, variaque fortuna pugnatur. Ad Sovatam Poloni fusi suorum multos et ducentos currus, omnemque commeatum amiserunt. Poloni contra Comitem Pontum de Garde in fugam verterunt. At Sueci, rei bene gerendae occasionem aucupantes, promotis copiis, Polonorum exercitum aggrediuntur, in fugam vertunt, et duobus curruum millibus omnique adeo pene impedimento potiuntur. Hinc Cracoviam versus castra movent; dum Palatinus oppidulum Casimiropolim invadens ad quadringentos Heiducos trucidet. Sueciae Rexipse, (nam ejus auspicio res gerebatur) ocius exercitus partem alio convertens. Albonitium, cum triginta quinque majoribus et minoribus aeneis tormentis occupat. Hinc in Castra ante Cracoviam reversus Cracoviam ipsam, paulo post sui juris fecit, atque adeo pene Poloniae Regem Regno suo exuit. Metu ex hac expeditione omnibus Christianis Principibus orto, Imperator quoque exercitum scribere incepit. Sueciae autem Rex Tornam oppidum obsidione cinxit, et nulla vi adhibita, in suam potestatem, quamvis egregie munitam, redegit. At Fredericus Hassiae Lantgravius, qui Regis Sueciae sororem uxorem duxerat, audito felici, ejus successu, tribus equitum turmis stipatus, affini se adjungere parat. Cum autem ad obicem oppidi Costae venisset, nescius illud a Polonis occupatum, sclopeti ictu ex maenibus interficitur, cujus cadaver Poloni in foetidam paludem abjecere. Equites autem, eum comitantes, hac contumelia exasperati, facta quater impressione, urbem expugnaverunt, et quingentos in ea Polonos obtruncarunt, omnesque cives, qui Polonis suppetias iverant, extra portas, ab arboribus suspenderunt et ingentem praedam nactisunt. Mense Augusto Foederatarum Provinciarum Ordines Generales, cum Brandenburgensis Marchionis Plenipotentiariis foedus icere. At Christina Sueciae Regina sub hoc tempus, ejurata Protestantium Relligione Romanae sese adjunxit, cui multis adhibitis Ceremoniis,


815

initiatur. Laureti in Templo, divae Virgini dicato, auream imaginem, Coronam et Sceptrum, insuper magnam adamantum, et Margaritarum vim dicavit, positoque proprio nomine de nomine pontificis, Maria Alexandrina nuncupata est. Protestantibus in Pedemontino agro, etiamnum delitescentibus, urgente Galliarum Rege, Angliaeque Protectore, et Ordinibus auxilium intendentibus, commissorum sub aliquibus conditionibus venia a duce Sabaudiae concessa est. Sed vix hisce partibus parta quiete, in Helvetia, de novo, in Protestantes saevitur, unde ad arma conclamatum. Thomas Sabaudiae Princeps, Gallorum exercitui praepositus, sub hoc tempus, in Italiam ducens Ticinum obfidione cinxit; at Galeatius Trotus urbi praefectus tanta commissa sibi maenia virtute defendit, ut vasa conclamare Tomas necesse haberet. Dux Modenae altero humero sauciatur, Gallorum octo admodum millia desiderabantur. Dux Thomas ipse tertiana correptus febri Turini e vivis excessit.

Mense Septembri Vice-Ammirallius Ruterus, cum commissa sibi ab Ordinibus classe, Mediterraneum Mare navigans, diversas Barbarorum naves piraticam facientes intercepit, et plures quam sexcenta Christiani nominis, mancipia libertati redd dit. Sub idem tempus navis Genuensis, cui Sanctae Catharinae nomen impositum erat, a Turcis arripitur, et superiore parte capitur, at Christiani ad inferiora depulsi, incenso piriopulvere, suprema tabulata, una cum Barbaris emoliuntur, et sic victores laceram navim, noveni numero Alicantum appulere. At Hispanorum Classis novem numero, non procul a Catalauniae oris, cum classe Gallica congressa est, at Gallis decem subsidiariis auctis, Barcinonem versus vela fecit; nulla pisi suppraetoria Hispanorum suppressa, quod damni, redeuntibus ex Peruvia tribus Galeonibus, multo argento onustis abunde resarcitur, relictis aliis nonnullis, quae ob metum Anglorum ad Habanas earum egressum observantium, ex portu vela facere non audebant. In Brabantia, inter Fontissaldaniae Comitem (rerum inibi vel supra Archiducem Leopoldum potientem) et Condeum principem, discordiae scintillae emicuerunt; quin etiam Franciscus Lotharingiae Dux, Condaeum sibi praeferri aegre ferens, relictis partibus Hispanicis, ad Gallos descivit; non fine ingenti omnium sollicitudine atque eo magis, quod Alonsus Cardenax, ex Anglia reversus, nunciabat muneribus Anglos haud quaquam, quo minus Hispanorum naves, ex occidentalibus Indiis reduces infestent, averti non posse, sed ipsos, tantarum divitiarum scaturiginem vestigare et occupare statuisse. Cui malo occursurus Hispanus cum Gallo aeternae pacis conditiones inire tentavit, cui rei tam salutari ipse Pontifex se mediatorem obtulit. Inter Gallos quoque et Anglos, optata diu pax sancitur, pestilentiae vero saevitia, per totam Hollandiam grassata, plures quam viginti Novem mille et octingentos homines e medio sustulit, hoc labente anno mortui sunt. Cardinalis Caraffa, ex Conclavi, quod novum Papam lecturus ingressus erat aeger deductus, et paulo post mortuus. In Suecia Regni Cancellarius Oxensternius, vir sapientissimus, et rebus gerendis peritissimus. Ipsa quoque Sueciae Regina mater, perculsa summo, ex arcis incendio metu, vitae quoque finem imposuit. Joannes Wolphertius a Bredenrode Foederatarum Belgicarum Mariscalcus, in Arce Pettersunna quoque e vivis excessit.

Franciscus Sousa, Lusitaniae Regis Legatus, Romae ut Rex ejus pro legitimo haberetur, apud Pontificem instabat. Hispani vero quo minus hoc fieret omnem lipidem movere, ille ad Gallos confugiens lancem adamantibus plenam Galliarum Regis legato dono dedit, quo mediante tandem admissus est. Interea summa urbem trepidatio invasit, percrebuerat enim Anglorum Classem circa Sardiniam visam, ad Civitatem veterem


816

extensionem facturam, atque adeo infesta arma Ecclesiae Romanae patrimonio illaturam. Rex Sueciae initio ejus anni Elbingium, et Regiomontium armis suis aggressus est, at deficiente commeatu, vasa conclamare necesse habuit, at oppidulum Freedlandum solo aequavit. Elector Brandeburgensis quoque ad viginti tres mille milites plus minus, et octoginta majore tormenta congregaverat, quibus pro Borussia adversus Sueciae Regem, rem gesturus videbatur, ipse vero praeter omnium opinionem, icto cum Suecis foedere arma sua cum ipso sociavit. Provinciarum foederatarum ordines Generales, haec Brandeburgensis mutatio male habuit, Sueciae Regis in Hollandia prolegatus, comperto Suecicos successus ab Hollandis non perinde optari, nequaquam ex invidia, sed ne mercatura in istis partibus vitium faceret quin etiam jam quasi classem quae in Balticum mitteretur mare, parari, Remonstrantiam (ut vocant) Ordinibus, super ea re exhibuit. Et eodem modo, Electoris Brandeburgensis Ministri Hagam Comitis missi, acta nuper Marchionis, satis frigide excusare caeperunt, uberiore satisfactione promissa qua tamen supersederunt. Imo multi ex ejus subditis, rebus suis diffisi relicta aula, alii alio discessere. Tubaldus Teneramundano quondam castro praefecto, relictis Dantiscanis Suecis se adjunxit, ipsisque Dantiscanis, decem militum millia immittere minatus est. Qui sibi consulentes suburbia, flammis injectis (magis ex invidia, qua in Protestantes, superbissima inibi aedificia possidentes, flagrabant, quam ex necessitate) demoliuntur. At Sueciae Rex jam relicta Borussia, Poloniae Regi Joanni Casamirio ipsi, arma illaturus, tormentorum maguam vim, cunctaque alia impedimenta, cum exercitu adverso amni Visula evexit. Poloniae Imperator Zarnetscius, jam cum octoginta signis in procinctu stabat, hostem excepturus. Sueciae Rex dextram alam Joanni Adolphio fratri suo, sinistram Majori Wittembergio commendavit, ipse medium ducens agmen, feliciter Polonos aggreditur, et duodecim vexillis equestribus captis, sed fratri Joanni Adolpho, ex lapsu equi altero crurefracto, victoria utcunque potitur. Hinc Vartam movit, sed Marchio Badensis, tria millia militum ex Pomerania ducens, a Polonis arreptus, omnisque ejus manus tum occisa tum capta aut dispersa fuit. Suecis Jarislavium ante a se occupatum, Polonis cedere adactis, Rex Sandomirium se contulit. Poloni autem facta impressione urbem occupant, et protinus arcem aggrediuntur, et jam Suecis dilapsis, ea potiuntur, magnaque praeda inibi inventa triumphabundi exultabant, quando, incenso subtus pirio pulvere, cui Sueci discedentes ardentem fomitem admoverant, totum Castellum, et centum et sexaginta Poloni, multi Sueci captivi in aera sufflantur. Hisce malis Rex Sueciae perculsus Jarislavium redire e re sua putabat, urbem vero a Polonis occupatam, viamque sibi praeclusam invenit. Jamque Sarim fluvium ponte jungere properabat, sed Poloniae Palatinus, septem millium exercitum ducens se ipsi opposuit. Rex Sueciae hoc modo undique obsessus et jam commeatus inopia laborans, exercitum suum valde imminutum Kanis (navigiorum genus est) imposuit, et secundo Visula, inter Polonorum tela devexit; et Tornam Calend. Maii appulit. Sed exercitus, Stockholmiae viginti et septem millium, lustratione facta inventus, posteaque, octo millibus militum auctus, jam vix duobdecim millium numerum explebat. Poloniae Rex quoque impigre Suecos prosecutus, quidquid Suecici nominis alicubi inventum opprimit. Quin etiam Dux Zarnetscius, Suecos insequendo, pene Tornam intercepisset, nisi Mardecampus, urbis praefectus, pontem subito rupisset. Obvia quaeque tamen Zarnetscius prostravit, et vastavit, sicut etiam a Mazuris et Zamoytis nulli rei parcitum. Poloni equites quadringenti


817

numero parvum oppidum Poloniae Lissam adorti, urbi cunctisque incolis vastationem et excidium minantur, si arma intendere audeant, ab oppidanis tamen quamvis pyrio pulvere destitutis, defensio tentatur, Sed Sueci milites, hac animadversa rerum inopia, nocte proxima dilabuntur. Cives, comperta praesidii suga, et ipsi in proximos montes se proripiunt, adeo ut Poloni urbem occupantes vacuam, inventos tantum aliquot aegros et imbecillos inhumaniter trucidaverint, spoliata tecta injecto igni cremaverint. Sunt qui memorant Cadaver Friederici Hassiae comitis, ab ipsis ex tumulo protractum et combustum esse. Hoc et pejori modo Poloni in Suecos saevierunt, qui in duodecim Jesuitis, crudeli modo interemptis, nonnihil solatii invenere. Rex Sueciae jam pecuniae laborans inopia, insolescentem militem justa disciplina coercere non poterat, sed a Polonis, tot injuriis exasperatis, multi interfecti sunt. Littaviae agrestes, ad quatuor millia trucidarunt: dum Generalis Steinboc, Brambergam occupat, et captivos Polonos, Stigmate in fronte signat, quia paulo ante Poloni, Vielunum expugnantes, saeviter admodum in cives debacchati fuerant, praecisis mulieribus mammis, iisque insuper crudelem in modum in quatuor divisis partes. Theologos aliquot manibus pedibusque mutilarunt, alios semi exenteratos, et viscera frumento conspersos porcis devorandos projecerunt. Totam Borussiam vehemens ex eo trepidatio invasit. Guartiani et Cosacci Polonorum secuti fortunam ad ipsos iterum descivere. Elector Brandeburgensis quidquid poterat corradebat. Rex Galliarum, Sueciae Regi tam pecuniae quam armorum subsidium offerebat. Quin et Protector Cromvelius Scotorum aliquot millia ipsi auxilio mittere recepit. Atque adeo nemo manum de tabula, quo Polonorum Successus cohiberetur. Interim Sueci Marienburgum arcem coarctabant; at Dantiscani, emissis duobus equitum millibus, castellum liberare satagebant, sed quia praefectus Weyerus Suecorum fallacia deceptus arcem tradiderat, frustra fuere. Sueci Victoriae insistentes Coenobium Olivanum dictum quoque expugnant, at Dantiscani supervenientes, Suecos iterum expellunt: hi rursus dolo Putskovianum praefectum aggressi, locum sui juris fecere. Constantinopoli inter Janitzaros, et Spahos orta dissensio, mature, per Damascanum Bassam, prudentem virum, jam commode in primatu Vizirutu electum, consopitur, gliscente tamen interim Turcarum in ipsum Imperatorem invidia. Romae Angli aliquot exploratores in vincula conjecti sunt, quibus crimini dabatur, delineatio Civitatis veteris, et aliarum urbium penes ipsos inventa, unde Pontifici metus, quasi Protector armata manu ecclesiae territoria invadere statuisset. Quin etiam Blaeckius cum quinquaginta et sex navium classe ad Gaditanas oras apparuit, quod Anglis magnum Hispanorum odium conciliavit; qui Hollandorum quoque aliquot naves seu praedabundi intercipiunt, sicuti et Galli, sed hi injuria istiusmodi, Regis jussu, in posterum abstinuere.

Italia interim varias in partes distrahebatur: Mediolanenses, Imperatoris partibus impliciti, ejus auxiliis, frendente Galliarum Rege, fruebantur. Dux Modenae Gallico vestitu, amorem suum in Gallos profitebatur. Mantuanus Germanico habitu se Germanis addictum monstrabat. In Helvetia Romanae Relligioni addicti, satis proterve segerebant, nec Reformati animum despondebant. Mediolanenses quinque Helvetiorum millia, quo suas firmarent partes, domum remiserunt. Generales Ordines Dominum ab Ommeren, extra ordinem Legatum, ad litem componendam missus, pro Protestantibus vix quidquam essicere valuit, qui se inde Parisios conferens, apud Galliarum Regem de Reformatorum statu conquiritur. Condaeani milites, in Transmosano et Valkenburgensi agris insolenter se gerebant, nonnullas domos incendentes,


818

et agresies male multantes: at Trajecto ad Mosam praefectus, quo eotum impediret rapinas centum et quadraginta equites, centumque pedites in eos emisit, quorum metu praedatores statim dispersi et dilapsi sunt. Sub idem tempus Hollandiae Ordines, Duce Archithalasso Obdamio Classem in Daniam mittunt; quin etiam quingenti admodum Scoti, a Cromvelio Sueciae Regi auxilio missi, in Visurgis ripa exponuntur, vili tum corporis tum vestitus habitu, quos deine octingenti, ejusdem sarinae alii secuti sunt. Comes Sultsbacius hoc tempore Veydae in superiori Palatinatu Magistratum in gratiam Pontificiorum mutavit: ipse Coloniam rediens alium Comitem, quo cum ipsi Bruxellis contentio intercesserat obvium in saltu habuit, ad mutuum intuitum uterque ex curru prosiliit, equisque conscensis, sclopetis brevioribus se mutuo incessunt, sed sors peregrino faventior et Sultsbacio adversa fuit, qui primo ictu prosternitur. Aquisgranum hoc eodem mense, improviso incendio misere conflagravit, ad sextum usque diem peste grassante tota vetus, et nova urbs maximam partem consumpta est. Ruterus septem Myoparones et 5 onerarias ducens, multo onustas argento, per Britannicum fretum, feliciter in Hollandiam appulit, in ipsis freti angustiis, in sex Anglicas naves incidit, a quibus in Dunas invitabatur, ipse respondens nihil sibi illic esse negotii, in patriam properavit. Joannes Austriacus, Regis Hispaniarum Nothus, ex Barcinonensi portu in Italiam, cum tribus quadriremibus vela fecit, inde in Belgium terrestri itinere properaturus, in mari aliquot triremes Turcicas obvias habuit, quae in ipsius naves impetum facientes, oborta malacia, multum negotii Principi facessivere, praecipue, cum quidam ex remigibus, ruptaglobo catena, elapsus, et nando ad Barbaras naves evexus, popularibus detegeret, quantus in hisce Princeps veheretur. Hinc reduplicata vis, sed Princeps, tum sua tum suorum fortitudine, ex hoc periculo evasit, magnum tamen damnum, in suis utensilibus, et quam trahebat opulentam, supellectili, passus. Hinc in Belgium penetravit, ubi Archiducem Leopoldum obviam habuit, a quo reverenter salutatus omnes deinde Belgii urbes, felici applausu pererravit. Leopoldus, regimine exulus, relicta Belgica, in Silesiam ad proprias possessiones se contulit. Borussiam sub hoc tempus ingens trepidatio corripuit: Sueciae enim Rex Dantiscum obsidione cingens, toti territorio exitium minabatur. Castrum Stiblonium primitus occupavit, et quia inter agendum de deditione globo ex castro petitus erat, qui vicinum sibi Tympanistam prostraverat, rupta transactione, vi castrum aggreditur, expugnatque, et supra centum et quinquaginta milites trucidat, reliquis data est venia. Regio montium, omni praesidio, quasi orbum, munimentisque nudum Elector Brandeburgensis, ad omnem impetum sustinendum muniri quoque curavit. Zarnetscius interea Borussiam invasit, Brambergum occupavit et Dantiscanis auxilium suum obtulit, impetratis quae petebat, aliquot tormentis, et vestimentis agrestes quoque in magna Polonia, se Suecis quoque opposuerunt, propriasque domos incenderunt, et magno numero coierent. Nobiles quoque animadversa Suecorum fallacia, ab iis desciverunt, et Polonis sese adjunxerunt, editis antea scriptis perfidia Suecorum patefacta. Paulo post Zarnetscius Zaphiae junctus, cum quinque admodum Suecorum millibus conflixit, pluresque quam mille et octuaginta homines utrobique cecidere, sed Poloni tormentis distituti, relictis impedimentis Suecis campum et victoriam concessere. Interim Poloniae Rex quinquaginta millium exercitum in armis habere ferebatur. Et Elector Brandeburgensis, Regio montii scriptum edidit, quo causam, qua semet Suecicis partibus, contra Polonos implicuerat, declaravit, eademque opera epistolam ad


819

Poloniae Regem misit. Interim per Legatos suos Hollandiae Ordines, ut sibi licitum esset, copias aliquot suas, in Cliviensi agro scriptas, per eorum territoria itinere maritimo in Pomeraniam transferre, rogavit. Quod omni civilitate negatum est. Comperto denique Poloniae Regem cum quadraginta Polonorum et tribus Tartarorum millibus Varsaviam oppugnare, Dantisci obsidione supersedere, et vasa conclamare, Rex Sueciae necesse habuit. Brandeburgensis Elector sex militum millia Suecorum exercitui adscripsit. Tribunus vero Postemius sua cum legione ad Polonos transfugit, quod damni mille Scotis, noviter ex Anglia missis, resarcitum est. Sueciae Rex copias suas Torna in hostem movens in quindecim equitum millia sub Zarnetscio duce incedit. Hic partem tantum Suecorum esse credens, impressionem in illas fecit, et in fugam vertit, antequam reliqua agmina paludem quandam transvadare poterant. Sed videns universum Suecorum exercitum appropinquare, noctemque instare, de receptu cogitare cepit. Mense Julio, tertia decima impressione Poloni Varsaviam expugnarunt, omnesque inibi inventos trucidarunt. Wittenbergius praefectus, cum maxima praesidii parte, ad castellum se recepit, quod postea deditione traditum est. Ipse vero una cum Oxensternio ejusque uxore, vinctus in Poloniam missus est Antequam Rex Varsaviam aggrederetur, praeda omnis quae in urbe erat, et valde pretiosa habebatur, alio missa est, agrestes vero recomperta, eam caesis comitantibus, intercepere, terraque opertam servavere, at Sueci postea, praedam vestigantes adhibitis rusticis tormentis, locum ubi suffoderant eam, indicare, compulerunt, et villa insuper incensa, inventam praedam Pillavium miserunt. Interea Hollandica Classis duce Obdamio Domino, in Daniam appulit, et ipse Architalassus Obdamius a Daniae Rege equitum Elephantis numero adscribitur hujus Classis adventus, haud exiguum Suecis pavorem intulit, sed Dantiscanis, postquam eo appulerit, animum auxit. At Sueciae Rex per Ministrum suum Appelbomium, exhibito querelarum pleno libello, quasi de illata injuria graviter conquestus est. At Anglos male habuit, quod ipsorum Minister Medovius, postquam Olissipone cum Lusitaniae Rege, pacem sanciverat, cum lectica domum deferretur, a duobus Larvatis, atque adeo incognitis hominibus, glande plumbea brachio manuque sauciaretur. Sed Turcarum Imperator longe gravius passus est vulnus, classis enim Venetorum, in Dardanellis Turcarum classem aggressa, eam penitus dissipavit. Ex quo tantus dolor Imperatorem invasit, ut Venetorum Lagatum ad necem conquireret, ipse vero in domo Gallici Legati mature sese absconderat; atque ita aestuantis Imperatoris violentas manus evasit: qui protinus iram suam in alios vertens, omnes Christianos sua sub ditione degentes interficere constituit. Christianorum vero Principum Legati Magistros suos par pari relaturos interminantes, hunc impetum repressere. Interea Dux Modenae Valenzam parvam sed munitissimam urbem obsidione cinxit. At Enkefortius, tredecim militum millia trahens, superatis Alpibus, nomine Imperatoris ducem, quem vincere, haud facile erat, proscripsit, quia Imperii feudum armis arripere non dubitaverat. Qui hanc proscriptionem susque deque faciens, quantum poterat, arma sua promovebat. In Brabantia Condaeo Principi rerum bellicarum summa, in proximam expeditionem demandatur, qui facta in Hanovia copiarum suarum lustratione, eas quinque militum millia numerantes, Hispanorum exercitui adjunxit. Ex adverso Turennius Gallicani exercitus Dux, sexdecim militum millia per Artefiam ducens, quingentos supra ter mille Gallos equites Tornacum versus misit. Hispani urbi metuentes protinus omnem eo commeatum militesque


820

misere. Sed dum Franciscus de Solis, suis cum copiis propius urbi Tornaco assideret, equites Galli, ex mandatis Valencinam versus properant, atque ocyus adhibitis tribus agrestium millibus Vallum jacere, et castra munire incipiunt. Joannes Austriacus, et Condaeus contra quicquid poterant corradunt militum, et Gallica Castra aggressi, Gallos in fugam vertunt, omnesque exceptis sex militum millibus, cum Duce suo Turennio fuga elapis, internecione delerut, aut captivos abduxerunt. At Galliarum Rex ut hoc dumnum resarciret, novas protinus conscripsit copias, utque pecuniam corraderet vectigalia salinis imposita auxit, ex quo plures quam sex mille homines solum vertere, et collectorem, praecisis naribus auribusque, denique ad mortem usque multare non dubitaverunt. Elector Brandeburgensis, ad Novodibortum Suecis conjungitur, atque una cum Suecorum Rege Varsaviam movet, urbem recuperaturi; sed ad Visulam in Polonorum exercitum incidunt, strenue usque ad vesperam pugnatur, non sine Regis, atque Electoris periculo, quorum uterque vix praesentem mortem evansit; nox oborta pugnam diremit: at Poloni propter cadaverum faetorem Varsaviam reliquerunt. Rex Daniae filium suum majorem natu, sub hoc tempus Norvegiae Regno inauguravit, quo certior ejus staret ad Daniae Regnum successio Sed Neapoli hac aestate pestilentia, horrendum in modum saeviit; adeo ut ante mensem Julium plures quam bis centies mille homines extincti, et promiscue in profundas fossas conjecti erant. Ipsis denique vespillonibus defunctis, mancipia et triremium remiges ad illud officium constituuntur. Sexaginta mortuorum millia eodem tempore, una cum vestibus combusta sunt. Hinc orta fames, huic malo superstites, maximam partem, extinxit, et vulturibus, ad pastum advolantibus, aliisque rapacibus bestiis praedam affatim praebuit. Angliae Protector bello cum Hispaniarum Rege implicitus, et argenti inopia laborans, Parlamentum conscribere necesse habuit, a quo, post habitam concionem, subsidium ad bellum continuandum impetravit. Paulo post ad est Nuncius, referens a septem Anglicis Myoparonibus sex Hispanicas naves, ingenti praeda onustas, ex Indiis occidentalibus in Patriam reduces, partim expugnatas partim suppressas esse; earum unam Marchionem quendam praedivitem, postquam juniores liberos ablegasset, propria manu incendisse, eundemque una cum uxore et nubili filia, Medinae Duci desponsata, et immenso thesauro, periisse. Ex captivis compertum est, in Peruvia terrae motu et igni de caelo lapso montes Potosianos, urbemque Limam eversam, et oppidum Calan terra dehiscente absorptum, et plures quam undecim mille Hispanos eadem peste extinctos esse. Huic damno accesserunt septem aut octo onerariae naves, unaque aut altera triremis, in Malegensi sinu, ab Anglis qua suppressae, qua incensae. Valenza hactenus obsessa, et strenue defensa, se demum dedere necesse habuit, cum omni auxilii spe orbata, frustra liberationem circumspiceret. Hanc Modenatis Ducis fortunam sequitur Castelleti in Belgiis expugnatio, quae gemitata victoria Hispanos quasi ad incidas redegit. Magnus Muscoviae Dux sub idem tempus Rigam obsidione cinxit, centum et octoginta millium exercitustipatus. Comes magnus Gardius urbi praefectus duo militum millia in eum erumpere jussit, sed hi eadem fortitudine repelluntur, et Tornae Comes Russorum in manus incidit, et in Castris eorum securipercutitur, truncumque corpus, in ludibrium in urbem remittitur. Uxor Comitis, oblato in lytrum pro mariti capite cum sex equis carpento, propter insignem amorem conjugalem, gratis Conjugis caput obtinuit. Visa deinde Hollandica ante fluminis ostium nave, magna civium pars, quatuor minoribus navigiis concensis ad illam confugere conantur, unum ex quibus elabitur, altera Russorum praeda fuere,


821

sed Dominae aliquod quae simul elabi conabantur, ne sibi a Barbaris vis inferretur metuentes, in mare sese conjiciunt, et decoram mortem turpi vitae praeferunt. Russis inde auctus animus, qui maturam deditionem postulant, secus omni sexui et aetati exitium interminantes. At Duna amnis, obortis procellis ex mari, et continuis imbribus superne ultra ripas excrescens, et Russorum castra stagnans, obsidionem solvendi eis necessitatem imposuit? Obsessi extrema in agmina erumpentes, omnes in fugam vertere. Mense Septembri Tamesis Angliae flumen, qua Londinum praeterlabitur, trium horarum spatio aestus et recessus reciprocum absolvit, quod portenti loco habitum, nec post Eduardi Regis Regimen compertum fuit. Poloni interea Comitium et Terkringam expugnant, et Rex propter eorum infidelitatem hic aliquot senatores securi percussit. Hoc successu elati, totam pomeraniam victores percurrunt, obiva quaequae vastantes et diripientes. Rummelburgi homines naribus, auribus, malisque praecisis, vivos in ignem conjiciebant. Gonsiuscius Polonorum Tribunus, in Littavia, novem Brandeburgenses legiones, Duce Valdecio, profligavit, ipso Valdecio vix elapso: impedimenta omnia et septem majora tormenta victoribus cessere. Bogislaus Radsevilius, et Tribunus Israel capti sunt, sed magno Polonorum detrimento, cum nimirum Tartari oblatis octoginta Inperialium millibus Radsevilium redimi nollent, supervenientes de improviso Sueci, litigantes inter se Tartaros, atque exinde incautos oppressere, vinctumque Radsevilium liberavere: Mense Novembri, Joannes quartus Lusitaniae Rex vita defunctus est; ejusque filius natu major Joannes, Alfonsus dictus, Regno inauguratur, sed propter ejus minorennitatem mater ejus una cum Olivenzae Episcopo, et Adveri principe Regni curae praeficitur. Rex interim Sueciae, jam rursus decem millium exercitum corraserat, haud dubiae Brandeburgensi argento firmatus, atque his copus trajecto Visula Darsoviam properabat, et in via quingentos admodum Polonos interfecit. In Anglia hoc tempore nova secta originem cepit; caput et antesignanus ejus Jacobus Nailor Bristelium equo insidens ingreditur, adolescente vertice nudo equum ducente, et ingente Quaeckerorum (sic enim indigetantur ejus asseclae) turba Hosanna Hosanna, sanctus est Dominus Zebaoth acclamante, nonnulli incedenti equo vestimenta sua prosternebant. Hic tandem captus, Blasphemia condemnatur et publice, virgis caesus, ardenti stilo linguam perfossus, et stigmate in fronte notatus, et postremo in ergastulum conjectus est. In Scotia nonnulli Regiis partibus addicti in vincula conjiciuntur; Rex enim Carolus, Brugis in Flandria, octo admodum militum millia parata habebat, quibus conscribendis Joannes Austriacus quadringenta florenorum milliacommodaverat. Hoc anno mortui sunt Comes Voldomarus febri Sandomiriae extinctus, quineriam Cardinalis Trivultius, Mediolano praefectus, Dux quoque Venetiae vir integerrimus, et Dresdae Joannes Georgius Saxoniae Dux et Elector septuagesimum tertium aetatis annum egressus. Hispanicae Belgii provinciae quietem et pace jam dudum circumspiciebant, impares nimirum duobus tam potentibus hostibus, Galliarum Regi, et Britanniae Protectori; Joanni tamen Austriaco ab Hispaniarum Rege Carolo Regi Britanniae suppetias ire mandatum est. Condaeus quoque princeps adversus Gallos animatus est, sed argentum deerat, quapropter Caenobiis exceptis Franciscanis census imponuntur. Insuper Gadibus classis magna, Duce Comite Pinorandae ornatur. Nec minus Galli rebus suis intenti erant. Galliarum Rex cum Angliae Protectore et Sueciae Rege, occulta adversus quosdam alios Status machinabatur, et Modenae Dux ad Mediolanumoppugnandum instigatus, quamvis arthridite vexatus, lectica vectus,


822

montes Pinarolanos superabat, quadraginta millium exercitum trahens. Galli quoque Rocroium insidiis intercipere conantes, detecto dolo frustra fuere. Societatis Jesu fratres, jam quinquagesimum annum extra Venetorum Rempublicam propter malas artes exulantes, rursus, sub certis conditionibus restaurantur, atque in urbem introducuntur. At Londini alii doli detecti, Protectorem ejusque Senatum exitio eximere, occulta nimirum sub sacello, in quo conciones habebantur, corbi pyrio pulvere plena templum una cum auditoribus evertere nitebantur, infidiarum nescio qui artifices. Dantiscani interea admodum premuntur, crescente indies Suecorum audacia, qui vel ab urbis portis octodecim equos Regios, abigere non dubitabant, octingentis Polonis juxta sedentibus et ne hiscere quidem audentibus. Sed interea Radciuskius Poloniae Procancellarius, proditionis convictus (ut ajunt) a Suecis aeternis vinculis mancipatur, et praefectus Rosa propter seditionem securi percussus est. Dum Torna superiori anno gravissima pesti exhausta, jamque insuper a Suecis populata, arctissimis angustiis premeretur. At Sueciae Rex suis interim rebus haud minus intentus Konitium urbem vi cepit. At Dantiscani contra arcem Grebin expugnarunt, et quadraginta Finnos castello praesidentes, quamvis diabolicis artibus incantati et indurati dicebantur, malleis suis Polonicis, mucronibus, ut volunt, non penetrantibus interfecere. Hac victoria, non contenti, at ulterius conantes oppidulum Novodicum expugnant, et per agros grassantes villasque multas diripientes plures quam mille equos abigunt. At Dantisci exploratores aliquot, ovis venalibus, in foro nundinantes, detecti, in vincula conjiciuntur. Sic Dantiscani rerum suarum satagentes et una cum Polonis Suecorum progressus reprimentes, Regis sui gratiam et applausum meruere. Gallus interea haud minus Hispanis infensus, apud Flandros male audiebat: et Cardinalis Mazarinus et Regina haeretici dicebantur, quippe quorum consilio Rex Anglis quam Hispanis addictior Ecclesiae Romane detrimentum meditabatur. Rex Galliarum contra quo hanc a se amoliretur invidiam, sui ditionis Protestantes omnibus modis prosequebatur, et devexabat, hisce quoque sperans modis pecuniam Ecclesiasticis extorquere, sed ut hoc hominum genus tenax admodum est, vix quicquam impetrare potuit; quare tam Galli quam Helvetii milites omnem fidem abjecturi et obsequium detrectaturi videbantur, ni actutum stipendia exhiberentur: quibus denique provisis, cum Anglorum Legato Lockardo, de facessendo, Hollandis, in Mercatura, Negotio aliquis clauculum egit, sed Epistolarum fascis Hispanorum in manus incidit, et clam meditatos dolos universo mundo detexit. Dani interea Classem ornabant suam, passim munimenta resarciebant, militemque scribebant, ut illatam a Suecis injuriam ulciscerentur, hi contra Principem Adolphum Haga Comitis accersitum illorum armis opponebant, dum Ragotscius Transilvaniae Dux, quadraginta millium militum tam Valachorum quam Moldaviorum et Cosaccorum, exercitum ducens Poloniam invaserit magnosque terrores sparserit, et de rebus gestis Sueciae Regem et Brandeburgensem Electorem certiores fecit. Daniae Rex interea promissis sibi quadragies mille menstruis imperialibus fretus, omnes qui in Regnis suis supra decimum sextum, et infra sexagesimum annum, aetatem ageret, militiae nomen dare compulit, et brevi septuaginta millium militum exercitum in procinctu habere jactavit. At Sueciae Rex ejus conatus suspiciens per legatum hostemne an amicum ageret sciscitatus, brevi se certiorem fore intellexit. Nec minus Hongariae Rex, quo Imperatoris copiis succenturiaret undique milites conscripsit. Quippe Ferdinando Imperatore jam defuncto inter


823

Germaniae Principes non levia discordiae indicia gliscebant, nec minus Gallus imperii potiundi cupidine actus, omnes illud invadendi occasiones circumspiciebat. At Hispanorum copiae Condaeo Duce divi Egidii fanum vi occupant: quingenti aut sexingenti Hiberni, qui urbi praesederant Carolo Britanniae Regi exuli nomen dedere. Galli ab alia parte, praecipue in mari Mediterraneo, piraticam in Hllandicas naves mercesque hostilem in modum faciebant, pluresque quam trecentas naves qua vi qua dolo interceperant, de quibus injuriis cum ad Regem querelae deferrentur, Rex totius negotii ignorantiam praetendebat. At Batavi huic malo obyiam ituri, classem eo mittunt et effectis bonisque, Gallorum reique omni collybiariae, et si quid ejus nominis in Hollandia inveniretur manum imponunt, at res demum inter partes componitur. Galli interea trium annorum offensivum et defensivum (ut vocant) foedus cum Anglis icere; et Lockardus ut Britanniae Reipublicae Legatus Parisiis recipitur; ab altera parte Modenae Dux, Hispanis sese adjunxit, et inter Papam Regemque Galliarum, Cardinalis Retensis causa, ingens discordia exardescebat; Portugalliae Rex, Gallis addictior ea de causa Romana in Aula nihil impetrare aut effrcere potuit. Hispani appulsa in fortunatas insulas argentifera classe, magnopere exultabant, praecipue quia Anglicae Mioparones, diu huic thesauro inhiantes, impetum in eam classem facientes, diripere nihil, sed tantum aliquot exoneratas pene naves incendere poterant; ipsae interim tam male multatae ut quietum portum circumspicere necesse haberent: haec ibi agebantur; dum in Anglia, Regium nomen Regnique insignia Protectori offerebantur, qui tamen haec omnia, sive ex modestia, sive ad invidiam declinandam rejecit, eoque sub titulo Reipublicae moderationem recipere pernegavit. In Scotia sub hoc tempus senex (cui Joanni Macklanio nomen) centesimum et duodecimum aetatis annum egressus rejuvenescebat, casosque dentes novis productis, restaurabat, omniaque juvenis munia commode subibat, novoque vigore diebus Dominicis concionem habebat, non sine omnium summo stupore. Flandrici piratae interea diversas Anglorum naves, easque inter bellicam, triginta tribus tormentis munitam, intercipiebant; quin etiam milites, ejus territorii passim, vicinos quosque agros, hostilem in modum devexabant, imo sex equites eo audaciae provecti, ut palam medio die Lirae civium domos et officinas diriperent, suamque et sociorum insolentiam suspendio luere necesse habuerint. Diestae sexdecim alii a civibus interficiuntur. Hollandicae Societatis Generalis Gerhardus Hulft eodem tempore Columbam Ceilani Insulae Metropolim expugnavit, sed ipse ex vulnere, in oppugnatione accepto partae victoriae vix fupervixit.

Poloniae Rex Crestochovii comitia indixerat, quibus feliciter peractis, bello provisum est. Zarnetscius Visulam versus copias suas moveret, ut foederatorum cum Ragotscio conjunctionem impediret; Lubomirscius recta adversus Ragotscium duceret, et si daretur copia cum eo congrederetur Polocius Tartaris se adjungeret, ut Ragotscium a tergo invaderet, interim Religionis libertas, ne vindice vicino oppressi animi resurgerent, per totam Poloniam Litaviamque edicitur. Rex Sueciae ab alia parte Poloniam de integro ingreditur, ut ex pactis Krakoviam, Ragotscio traderet seque ei adjungeret, eo postquam advenerat milites ejus, maximam partem, inermes offendit, risuque jactata adeo haec auxilia excepit; interim Ragotscius magno Turcarum Imperatori Tributarius, indignationem ejus incurrit, qui hoc, ut vocabat, foedifragium omni saeveritate ulcisci statuit. Sub hoe tempus per illos tractus Mannam qualis Israelitis cibo coelitus dabatur, ex aere decidisse, atque a multis pistam coctamque


824

et in cibum conversam ferebatur. Sueciae interim Rex, quatuor Ragotscianorum, sibi urbique Sacramento addicits, et Suecorum millibus Cracaviae praesidio relictis, Ragotscio Junctus Birsae castraadmovit, sed praefectus deditione oppidum tradidit. Interea Daniae Regem paratum in armis stare affertur, quo nuncio, jam Poloniae inhians distractus, ipse cum magna copiarum parte, Pomeraniam versus movit, fratremque Adolphum in Borussia Dantisco, Ducem Stenbocium Polonis, et Comitem Magnum Gardium Russis opponendos reliquit. Ragotscius parum hac divulsione contentus Birsa Samotcium versus copias reduxit. Haec Dantiscanis utique placebant, multo magis quam frustratae in promontorii et Varderi munimina insidiae, dataque a Galliarum Rege immensa Sueciae Regi subsidia. At redut animus cum Poloniae Dux Saphia tribus equitum millibus comitatus, aliquot Suecorum cohortes oppresserit, magnamque praedam, ad trecenta florenorum millia aestimatam, abduxerit; sed multo magis augebatur, cum undecim mille septingenti et triginta Imperatorii milites, Hatsveldio Duce Polonis auxilio missi, his juncti Cracaviam obsidione cingerent. Haec inter Hispani tripartito exercitu, Portugalliam invadebant, urbemque Olivenzam, Episcopi sedem, expugnabant. At in Belgio Condaeus Princeps Cameracum obsidione liberavit. Galli contra hinc moventes Monti Meridiano castra admoverunt, nec meliori successu. Hispanae interim copiae Austriaco Duce, Caletum agmine tripartito aggressae, haud minus frustra fuere, urbeque inferiore incensa, re alias infecta discessere. Divi Malonis litoribus hoc tempore duo minora navigia adjecta, in quibus trecenti et sexaginta admodum tam ductores quam classiarii, qua funibus qua antennis suspensi conspiciebantur, quorum pectoribus haec inscriptio legebatur. Hoc modo omnes Gallos, Hispaniarum Regi adversantes, nobisque in mari occurrentes exceptum ibimus. Quinque Selandorum Commissionarii (sic publico sub titulo in hostes piraticam facientes indigetant) ad Brasiliae oras in octo magnas Lusitanicas naves incidunt, Capitaneus cui Brack nomen erat, ab una et Allardus ab alia parte Lusitanorum praetoriam invadunt, haec vero subito incensa, alteram secum hostilem navem in aera rapuit, alteram male multavit. Quae cum reliquis sibi consulere statuit, Allardus cum decem aut duodecim ex classiariis a Lusitanis undis eripitur, qui postquam omnibus crudelitatis modis dilacerati essent, in Portugalliam abducti, et tetrum in carcerem conjecti sunt. Hongariae interim Rex serio Polonis suppetias ivit, Suecisque se adversarium praebuit. Ragotscius contra ab amicis relictus, et hostibus circumventis, exitum circumspiciebat, et sensim, transitu Karniostronio superato, recedere coepit. At Zarnescius, priusquam Bodenses aquas trajiceret, insequi illum statuit, compertoque Ragotscium inparatum et ad pugnam et ad progrediendum esse, extrema agmina ejus ferociter invasit, at Ragotscii Legatus ocyus accurrit pugnamque deprecatur, conditionibus, quas proponere Polonis placeret, subscribere Ragotscium paratum ostendit. Propositis itaque, concessis, et subsignatis, iniquis Ragotscio conditionibus, Poloni aciem instruunt dividuntque, atque adeo Ragotscius triginta fortium virorum millia ducens, per medium Polonorum agmen iter suum instituit. Sed suam in ditionem ubi pervenit, omnia Polonis sub Lubomirscio Duce vastata et direpta invenit. Atque adeo rebus infeliciter gestis, popularium, et bello temere suscepto, Turcarum Imperatoris odium sibi conciliavit. Per totam Borussiam, Curlandiamque pestilentia horrendum in modum saeviebat, sed nusquam magis quam Genuae, ubi ex octingentis hominum millibus, ne sextae quidem parti parcitum est, infiniti passim per vias, et per moenia insepulti, viventium pietatem desiderabant. In Dardanellis triginta et


825

tria Turcarum navigia, spectante ex editiore loco ipso Imperatore, tam capiuntur quam comburuntur, et egregia victoria Venetis parta est, octingenta mancipia vinculis eximuntur et libertati restituuntur. Hoc tempore reduces ex Indiis orientalibus Naves, pretiosis mercibus onustae, in Hollandiam appulerunt; auctaque laetitia est, nuncio accepto, Vlamingio Duce, ex copiis Regis Bantam, qui Bataviam, Generalis praefecti, in iis partibus sedem, sexaginta virorum millibus obsederat, sex admodum militum millia deleta, ipsumque Regem ad pacem petendum compulsum, eamque ipsi, ob ejus insignem perfidiam denegatam esse; insuper Tartaros Chinense Imperium reliquisse, et novis negotiationibus portam aperuisse. Interea temporis Sueciae Rex, Dirsaviae demolitus moenia, septem militum millia Pomeraniam versus ducebat, et Cornilio Ulefeldio mediante, Holsatiam, Jutlandiam, insulasque in partes suas perduxit, magnumque adeo Daniae Regi detrimentum attulit. Dani contra Bremervurdiam populantur, et quadraginta quatuor aenea tormenta inde deducunt, quin et Belemeranum et Leheranum castellum, eodem impetu, expugnant, dum Cracavia Poloniae Metropolis Suecorum auxilium desperans, se Regis sui in manus traderet. Mons Meridianus interea, gravi obsidione pressa, deditione Gallis traditur, tam diu acriter, cujuscunque sexus et aetatis hominibus, defensa, donec globo tormentario interfecto praefecto, manus dare adigeretur. Hinc Galli Venantium movent; at interea duorum millium et quingentorum tam Helvetiorum, quam Gallorum conductus, superveniente Batevilio profligatur, sexcenti milites interficiuntur, octingenti capiuntur, reliqui in fuga salutem invenerunt; omnia quae conducebant inpedimenta, cum centum aureorum millibus Hispanorum in manus venere. Condaeus contra Andresium expugnat, sed Turennio iterum illud deserere compellitur. Venantium quoque longam non ferens obsidionem, Gallis se dedidit, quae horum fortuna Alexandria, in ditione Mediolanensi, diu obsessa et tandem, ab Hispanis liberata temperatur Foederatarum provinciarum ordines, hoc tempore Legatos, de restituenda Brasilia, ad Lusitaniae Regem mittunt, et repulsam ferentes, Lusitanis bellum denunciant. Monasterii Episcopus urbem suam, jam quoque obsidione cinxit, et viginti septem tormentis moenia quatere coepit, at Ordines ne latius violentia serperet, exercitum juxta Grollam et Transisulaniae fines in procinctu tenuere, haec autem inter Episcopum et Monasterienses discordia, post aliquot inter partes disceptationes, tandem componitur. Classis Danica, Duce Bielkio Archithalasso viginti et unius, et Suecica triginta et trium navium, sub hoc tempus quoque in proelium ruunt. Danica navis quae Fredericus inscribitur, centum et duobus tormentis munita male multata praelio excessit, et nocte demum ingruente, pugna dirimitur, Danica classis ad centum tam mortuos quam saucios referens Hafniam, et Suecica, haud minori damno affecta, Rugenium se contulit. Sueci paulo post Fredericodam aggrediuntur, et bis repetita frustra oppugnatione, se recipere necesse habuere. At Dantiscani mille et quingenti numero, Dirscaviam liberaturi urbe egressi, in aliquot Suecicas et Brandeburgicas copias incidunt, et feliciter rem gerentes, praefectos nonnullos, et tria vexilla referunt. Sed paulo post mutata alea, renovato a Suecis impetu, Dantiscani relictis trecentis occisis, et septem tormentis in fugam vertuntur, nec tamen haec Suecis incruenta victoria fuit, quippe qui quadringentos ex suis milites desiderabant. Galli interea Flandriam irrumpentes obvia quaeque devastant et excindunt, et deinde Burburgum moventes, spontanea deditione urbem suam in potestatem redigunt, eodemque die Arcem ligneam (houtewambuys vocant) prope Dunkerkam expugnant. Mirum, quanta


826

trepidatione universa Flandria hae expeditione agitaretur. Condaeus Dunkerkae se inclusit, nec minus Galli victoriae insistentes Mardicam aggrediuntur, et sui juris faciunt; sex insuper Anglorum millia, ex compacto in Flandriam Gallis militaturi appulerunt, at hi stipendia postea flagitantes res Gallorum turbaturi videbantur et ultra minas eorum insolentia processisset, nisi Turennius argentea supellectili in pecuniam tumultuarie conversa, Anglorum pacasset iram, qui nihilominus multis locis, et Burburgi praecipue, Ecclesiasticos male multaverunt. Mardica adeo occupata, Britanniae Protector, per Legatum suum Loccardum, Galliarum Regi indicavit, se contentum esse Dunkerkam conjunctis viribus oppugnari, atque eo fine decem supra praedictas copias, militum millia missurum, misitque ex templo quam promiserat manum. Sed invidia inter Gallos Britannosque orta, non processit obsidio, Mardica vero Anglis tradita, prudentiores quosque male habuit. At Joannes Austriacus triginta Anglorum naves ad Dunkerkae litora excubantes, immissis incendiariis navibus, frustra comburere nitebatur. Interea Lusitani Olivenza occupata, duobus equitum millibus vetustum oppidum Vallacimosam aggrediuntur et expugnant, magnaque praeda potiuntur. Hafniam ingens laetitia, ob res Danorum contra Suecos prospere gestas, invasit, Canutus Ulefeldius enim in Norvegia centum et sexaginta Suecos internecione deleverat, et in Scania Rex ipse praesens, Suecos hoc territorio, amissis trecentis admodum militibus, exegerat. Praefecti ]Mierus, Ribbingius, Bannerius, Lillius, Concius, et Comes Pontius Gardianus, altero crure mutilatus, et quatuor vexilla equestria Danorum in manus venere. A parte Danorum Comes a Styrum, aliique nonnulli occisi funt. At brevi post, mutata belli alea, Vrangelius Suecici exercitus Dux, comperto, Fredericodam, praesidio, (propter Andreae Billii Mariscalci, susceptam indi gnationem) nudatam esse, castrum improviso impetu, aggreditur, et vi ad fluminis ripam penetrans expugnavit. Billius ipse glande trajectus occubuit. Praesidiarii aut capti aut interfecti sunt. Hac victoria Suecorum crescebant animi, Danorum perculsi sunt, quare etiam Zarnetcius, Pomeraniam cum exercitu ingressus, et populatus, audita hujus successus fama, non expectatis Daniae Regis mandatis, nulla alia re gesta, regreditur. Regina Christina hoc tempore Fontebel aquae degebat, ibique insolitum aggreditur facinus. Marchio Monaldecius, Reginae a secretis consiliis, quaedam suae credita fidei Romanam ad aulam perscripserat, qua de re ipse Pontifex Reginam admonuisse creditur. Ipsa graviter commota Marchionem accersivit, exhibitaque propria ejus manu, facinoris convincit. Mox peccata sacerdoti confiteri jussum, et deinde columnae alligatum, per alium Italum fica trucidavit. Mantuae Carpetanorum (vulgo Madritum vocant) Regi Hispaniarum filius natus est, qui Philippus Prosper vocatus est, Baptismi solennibus Rex ipse, superbissime cultus interfuit. In Flandria contra Hispanorum res parum feliciter processerunt; quin et eorum exercitus usque ad duo militum millia extenuatus, nulli rei apte gerendae idoneus videbatur. Anglorum quoque Generalis, Reynoldus vocatus, in Angliam trajecturus, in brevia (Godilini arenae vocata) incidens una cum omnibus comitibus impedimentisque mari haustus est, arca ejus ensisque in littus ejecta tristis Domini fortunae indicium dedere. Hassiae Lantgravius a pari infortunio parum abfuit, inter venandum enim, inter densa dumeta latitans, ferisque insidians, a quodam Soloni Comite, sclopeti ictu in collo vulnerabatur. Mortui sunt hoc anno, Ferdinandus tertius, Romanorum Imperator. Quin et Henricus Brederodius Wolferdi filius, natu maximus, Haga Comitis in Galliam profectus, equo suo prolapsus, accidentibus papulis, inter paucos


827

dies extinctus est. Chimilicius Cosaccorum Dux quoque hoc anno mortuus est.

Hungariae Rex Imperio inhians, iter suum Francofurtum versus, maturabat, quod Gallorum Ministros male habuit. Polonia Cimeterio non absimilis, tota albentibus tecta offibus requiem circumspicibebat. Veneti non minori virtute, Turcarum violentiae resistebant, largiter nobilibus subsidia suppeditantibus. Turcarum Imperator animo aestuans, multa quibus Venetorum supprimeret audaciam, animo versabat. Interim Galli Neapolim per insidias tentabant, sed exploratore, aut percussore quodam muliebri habitu, in aula pro- Regis deprehenso, res omnis detecta est. Hesdini praefectus Bellebrunus, Parisios iter instituens, in via, ex morbo, aut senectute moritur. Reversus Legatus ejus, magnam argenti summam, pro hac profectura pactus, etiamnum vivente Bellebruno, jam sibi voti compos videbatur. Sed Mazarinus Cardinalis illam dignitatem praetorianorum suorum centurioni dederat qua re motus Reverius, habito prius militari consilio, oppidum Principi Condaeo, frustra obnitente Mazarino, tradidit. Auctis, propter nives liquescentes, passim fluminibus, varia per Gallias oppida, infestantur. Lutetia pene aquis cooperta, non sine magno damno, aquarum impetum effugit. Sueci occupata Fredericoda, Majora spirantes, in insulam Funam penetrare satagunt. Per glaciem ergo tentatur ex peditio, positis qua glacies minus firma credebatur trabibus asseribusque. Congressi cum Danis, primo impetu Danos ad deditionem compulere, non tamen sine magno suo detrimento; Valdeci enim et Regiomarci Legiones, fracta glacie, magnam partem aquis haustae sunt. Funa ergo Sueci potiuntur, et victoriae insistentes, paulo post, Lalandio, Longolandia, et Falstero, sponte deditis, Selandiae inhiabant jamque eo copias movebant, cum Daniae Rex Suecorum viribus impar pacem, traditis quibusdam territoriis, et duobus insuper equitum, totidemque peditum millibus impetraret. Tenedo Lemnoque renegatorum quorundam opera Turcarum in potenstatem redactis, fer ociter se illi gerebant, et Veneti quidam captivi Christianam fidem ejurantes, eo violentiae redactisunt, ut Venetorum Legati domum violenter ingressi, multas in eos calumnias evomere non dubitarent; adeo ut ab ipsis Turcis, insolentiam hanc detestantibus, multi occisi, alii alio modo excruciati, et interfecti sunt. Nuncius eodem tempore, Venetias missus Candiae deditionem, eum tribus aureorum millionibus, senatum poscere non erubuit. Patres hanc conditionem rejicientes, Dragomannum hunc aurea tamen catena donatum remiserunt. Turcarum Imperator negatione hac excandescens, intra viginti annorum spatium, nullam de pace mentionem se facturum juravit. Veneti interea bello intenti, magnam pecuniae vim corradunt, tanto civium ardore, ut nobilis quaedam vidua quingenta florenorum millia in publicos sumptus subministrare non dubitaverit. Haec Venetiis publicam inter laetitiam acta, dum Constantinopolim exundantes aquae totam stagnarent, et Imperator ipse, metu rebellantis Junioris fratris, Adrianopolim secedere pararet, sed octoginta Turcarum millia, fidem Imperatori servantes, ut in urbe maneret, auctores fuerunt; In Belgio quoque plurimi vici, turgentibus fluviis inundati sunt. At Hotencurtius Marchio, relictis Gallorum partibus, Hispanis se adjunxit. Atrebatensis vero praefectus, Hesdinum, incassum, structis insidiis occupare tentabat. Et Parisiis ortis subito procellis, tonitru et de coelo lapsis ignibus, plurima aedificia tanguntur. Ludovica Bohemiae quondam Regis filia, sub idem tempus, protestantium Religionem ejurata Calietensi coenobio semet inclusit. Londini quidem ex Cromvelii hostibus insidias meditantes, in vincula conjiciuntur, et partim supremo supplicio afficiuntur.

Hispani interea ingentem classem


828

in Indias occidentales mittendam, ornabant. Turcae contra ex rhodo piraticam facientes, plurimas Hispanorum, quin et Gallorum Belgarumque naves, intercipiebant, et magnum captivorum numerum in servitium ducebant. Scombergae Comes Hispanos hoc tempore magno quoque damno affecit. Sed frigore, praeter anni tempestatem, etiamnum horrente, exercitus in Belgium ex Galliis movere parantes detinebantur. Galli tamen Venantio commeatum inferebant; et duas ex Eboracensis ducis legiones, duasque equitum turmas profligaverunt. At Ostendae meditatae insidiae, Tribuno Spindeleto, qui urbem Gallis prodere, receperat, fidem fallente, successu destituuntur, non sine magna Gallorum clade, quorum ingens numerus internecione deletus, et octingenti admodum, cum ipso duce Mariscalco Aumontio capti sunt. A Turcis interim, fit magnus copiarum et navium apparatus, pugnandi tamen copiam, quam Veneti optabant, facere detrectantibus. Eodem tempore Ferrariam Modenae duci tradere, conjurati quidem agitabant, sed conjuratione detecta, Judaei plurimi supremo supplicio afficiuntur, ipse vero praefectus, huic etiam facinori implicitus, quam commeruerat poenam, hausto veneno antevertit. Hoc anno Varsaviae in Polonia, hora octava matutina tres soles primitus, et deinde quinque visi sunt. Paulo post iris versicolor, inter illos versabatur, interque soles quatuor cruces, non tamen ab omnibus visae sunt: in Pago quodam Galliae, Egaliera dicto, agrestis quidam in horrendum duravit facinus, cui Carolo Suleto nomen. Hic cum inter familiares convivaretur, subito de mensa surgens, uxorem primitus quinque inflictis vulneribus trucidavit. Filium deinde sexdecim annorum jugulavit, Juniorem graviter sauciavit, infantem in cunis dormientem, sine ulla misericordia, crudeliter interfecit, deinde injectis domum facibus incendit, seque ipsum intrepide in flammas praecipitem dedit. In Flandria Galli juxta et Angli Dunkerkam obsidione cingere parabant. Protector. Cromvelius tria optimorum militum millia promittebat; misitque super ea re Legatos ad Galliae Regem. Turennius itaque castra Dunkerkae admovet, cui Ledae marchio urbi praefectus, Gallorum castra perrumpens, nova praesidia intulit. Angli triginta navium classe, Ostendam, Neoportum, quin et Dunkerkae portum observabant. Vinocibergenses, apertis cataractis, et Gallorum castris immissis aquis, quo minus impraesentiarum impetus in urbem fieret in causa fuere. Germani Imperii septemviri, haud parum solliciti, ne Sueci, rebus feliciter in Dania gestis elati, eo audacius Germaniam invaderent, literas, communi nomine, ad Regem Carolum aliasque ad Brandeburgi electorem excusatorias dedere. At in Polonia, quod in Comitiis transactum erat, propter varias causas, executioni tardius committitur: Sueci nihilominus Bambergam vi invadunt, currusque omnes, pannis, ad Dantiscanos milites, vestitui, missis onustos, praedae dedere, totumque insuper oppidulum depopulantur. Brandeburgi contra Elector, Poloniae, Moscoviae, et Sueciae Res, frustra, componere nisus, Poloniae et Austriacae domui semet adjunxit, exercituque suo lustrato, atquein eo octodecim tam equitum quam peditum millibus inventis, Berlinum novo praesidio, novisque munimentis instruxit. At Muscoviae Dux, qui Nervam liberaverat, et Rigam obsidione cingere decreverat, coeptis defuit, postquam Suecicos in Dania successus intellexerat, quin etiam Sueciae Regis legatum Bielkium, per biennium apud se carceri mancipatum sponte libertati restituit, proprioque carpento, ad Palatinum in quo Imperatoris legati hospitio excipiebantur, splendido cum comitatu misit.

Supra Custrinum urbem, duo exercitus, summo ardore pugnantes in aere visi sunt, ajuntque ingentem flammam


829

inter utrumque apparuisse, atque ex ea alium exercitum prorupisse. At Poloni et Brandeburgenses Thornae vim inferre meditabantur, dum octo Suecicae naves, militem in Dania etiamnum detentum, et incolas misere vexantem, erexere. Interea Joannes Austriacus, ut Dunkerkam obsidione liberaret, omnem movebat lapidem; at non parum terroris Hispanis inferebat, quod Marchio Hocincurtius, Gallorum ad Dunkerkam munimenta explorabundus, sclopeti ictu interficeretur. Nihilominus Gallorum castra Hispani adoriuntur, sed tanta fortitudine a Gallis Anglisque repelluntur, ut haud multo pauciores quinque militum millibus, tam capti quam occisi sint. Nec propterea obsessi animum despondebant, donec Ledae Marchio urbi praefectus glande trajectus, et paulo post ex vulnere mortuus, denique continua incendia sededendi ipsis necessitatem imponerent: At Londini Henricus Slinsbeus, eques, et Joannes Hevetus Theologiae Doctor, ceu conjurationis erga Protectorem convicti condemnantur: ut nimirum cratibus impositi, ex arce Londinensi, ad supplicii locum raperentur, deinde suspenderentur, et nondum mortui solverentur, et corde vivis etiamnum exempto, et igni combusto, in quatuor partes desecarentur. At precibus et intercessione Dominae Elisabethae, Protectoris filiae, supplicia mitigata sunt, adeo ut tantum securi percuterentur. At haud parum Protectorem, omnesque Londini cives terruit; Balaena, ad Grenovicum, in fluvio Thamesi, praeter consuetudinem visa, quod sepctaculum raro alias visum, semper tamen sinistri ominis loco habitum est: Monstrum conjunctis viribus a Classiariis nautisque occisum est. In Gallia, propter immensa tributa, plures quam octo agrestium millia arma capessebant, onerum modum flagitantes, quin et publicanos et exactores, qua occidentes, qua male multantes collectasque pecunias deripientes.

Romae, Lusitanorum Classis, ad Tusca litora visa magnam trepidationem insussit, sed metus ipso malo major erat; hoc tempore; Leopoldus Ignatius Austriacus Hongariae et Bohemiae Rex, Francofurti Romanorum Imperator salutatur, non sien ingenti pompa et pompa et publicis laetitiae testimoniis. Galli jam Gravelingam obsidione premebant, obsessis strenue urbem defendentibus, et eruptionibus hostem non perfunctorie lacerantibus, sed urgentibus Gallis, inintra septem hebdomadarum spatium ad deditionem oppidani compelluntur. Hoc quoque tempore Joannes Austriacus, Brugarum introitu prohibetur (Flandris in eum haud parum exacerbatis) quin etiam ex ejus statellitibus unus sclopeti glande occiditur, et Bucoy Comitis filius, altero brachio vulneratur. Interea Angliae Protector, Classiariorum magnam vim cogebat, ut quam primum viginti bellicas naves ad Fretum Danicum mitteret, quae res magnam suspicionem variis Principibus, et praesertim Hollandis injiciebat. Ex Indiis reduces Naves, de horrendis tempestatibus, quibus habitatae quaedam terrae, undarum vehementia direptae et a suo quasi corpore avulsae erant; et Formosa insula dicta, quoque maximum damnum passa fuerat; deque Cometa in morem Iridis, et minori Java viso, referebant. Iisdem quoque nunciis cognitum, in Indiis orientalibus, vehementes surgere motus, quia magno Mogoli (ut vocant) defuncto quatuor ejus relicti filii de Imperio digladiabantur. Junior natu Surattam sui Juris fecerat, fortique inibi Castello, quadraginta plus minus majoribus tormentis, munito potitus. Tertius vero Regis filius, frater ejus, dum alter Surattae haeret, subito arcem per dolum occupat, et centum et quinquaginta tonnis auri (ut vulgo numerant) potitus, haut parum fratribus negotii facessebat. Gravelinga ut diximus (frustra liberationem tentante Austriaco) capta, ingens Flandriam metus pervasit; adeo ut, aggerem Santvordianum prope Ostendam scindere


830

non dubitarent, et plura quam quindecim jugerum millia aquis inundarent, atque adeo tam amicos quam hostes, depellerent.

Madriti ducis Sessae filius, quia invitis parentibus, puellam nobilem duxerat, Regis jussu in vincula conjicitur; puella ipsa Corduae Coenobio includitur, quae inibi conceptum foetum enixa est, in morem Leopardi, atris maculis, per totum corpus notatum. Sueciae Rex, Regni Daniae imbecillitate cognita, novendecim militum millia in Selandiam trajecit, ubi Danicos equites, in Suecorum adventum excubantes, arripuerunt. et profligaverunt, et ingentem Hafniensibus trepidationem injecerunt. Ipse deinde se castris, jam Hafniam obsidentibus, et aliquoties ab obsessis, facta eruptione, damno affectis, intulit. Sed desperata metropolis expugnatione, Croneburgum castrum oppugnare statuit, ut co in potestatem suam redacto, freti Imperium acquireret; elsenorianis denique accolis, magnam commeatus vim, intra duorum dierum spacium, exercitui suppeditari, imperavit, nisi incendio exitio dari mallent. Norvegiae interim prorex, coactis ad arma popularibus, illud Regnum praesidio firmavit, missisque duobus navigiis milite confertis, Drunthemo Suecos expulit. Turcae interea magnum Transilvaniae exercitum immissit, qui obvia quaeque depopulatus, quadraginta admodum homines in servitium abduxit. Ragotsius, corrasis viginti militum millibus Turcarum ferociae obnititur, et misso ad Pontificem Franciscani ordinis Monacho, auxilium adversus infideles imploravit. Brandeburgensis, Imperatoris, et Poloniae Regis exercitus triginta millibus militum numerosi, Brandeburgensi duce, Holsatiam versus, conjunctis viribus movere, hujus expeditionis causa, passim editis seriptis divulgata. Sueci autem, iis partibus castra metati, audito illorum adventu, relictis castris, omnique pabulo, et frumento, quo confoederatos commeatu fraudarent, incenso alio se proripuerunt. Rex interea Croneburgum acriter premebat, et assiduis tormentorum ictibus graviter dilacerabat. Praefectus ejus arcis non minus strenue se defendebat, donec suffosso cuniculis vallo, et praesidiariis, ad nimiam paucitatem redactis, deditionem facere, compelleretur: quo successu Sueci, mirun. in modum elati, toti Daniae Regno, haud dubio inhiabant, eoque parto, toti orbi se legem imposituros, insolenter satis jactabant. In Anglia interea, Protector Cromvelius, febri tertiana, in palatio suo extinctus est: inventi post obitum ejus Codicilli, filium eius seniorem natu Richardum successorem patri declarabant, qui etiam paulo post, Magnae Britanniae Protector palam salutatus et proclamatus est. At Turennius Iperam in Flandria obsidione premens, brevi urbem sui juris fecit. Sed Leodii nonnulli scelerati, qui urbem a quatuor partibus incendere conabantur suspendio enecti sunt: Hafnia interum strenue adversus Suecos se tuebatur, factisque tribus eruptionibus, plures quam octingenti Sueci, internecione deleti sunt. ignita tela, quae Sueci copiose, et pene sine intermissione, in urbem ejaculabantur, nullum aut exiguum detrimentum adferebant. Quin etiam navem bellicam viginti tribus tormentis munitam, trecentis militibus, multaque praeda onustam intercepere Dani. Hollandi quoque, ne suis sociorumque rebus deesse viderentur, classem 40. navium, excentis incendiariis navigiis, ornabant quatuor militum millia, duce Picklero, Schenkianae arcis praefecto, ei imponebant, atque adeo maris bellique fortunae committebant. Sueci hac re comperta, omnem vim, expugnandae urbi, ante Hollandorum adventum experiri certi, Jacobo Gardio, tormenti ictu interfecto, et Comite de Sultsbach, Holsatia per Polonos exuto, mutato consilio, Amackium vi invasere.

Hoc comperto Dani, Sumbujum incenderunt,


831

ut Christianoportui nimis vicinum. Rex ipse, cum audiret Sueciae Regem, cum Generali Vrangelio, et Comite de Sultsbach, in insula Amachio esle, protinus armatus equum conscendit, et cum quadringentis nobilibus Danis, eo se contulit; alia manu subsidio retenta. Magno adeo ardore hostem adortus, ex Suecis quadringentos et quindecim prostravit, caeteri cum Comite Sultsbach, elapsi sunt, Rex ipse Sueciae vix evasit. Post haec tubicinem Hafniam misit, qui contumeliose remissus est. Obdamius Hollandorum Archithalassus paulo post Suecorum classem arripuit. Wittius subpraefectus duabus glandibus vulneratus in genua prolapsus, gladium quamdiu potuit vibrabat, navi ejus jam subsidente, et jussus a duobus sclopetariis, ensem deponere, quem tam diu pro patria sua gesserat, gregario militi tradere recusavit. Tandem a Suecico praefecto in fidem receptus, in ipsa cymba paulo post mortuus est. Vrangelius junior, ad latus Obdamii cum navi sua aquis haustus est, vitam ab hoste recipere, jam undis innatans, pernegavit, atque adeo gloriosam mortem indecorae vitae praetulit: aliae eodem modo naves suppressae sunt. Victoria Hollandi potiuntur, et Sueci, amissis tredecim navibus, et duobus millibus et bis centum classiariis, quandringentisque et quinquaginta captis, victoribus liberum mare reliquerunt. Turcicum imperium hoc tempore intestinis motibus agitabatur. Hassam Bassa Aleppiensis, cum Asiaticis imperatoribellum intulit, ejusque exercitum profligavit, ipsius imperatoris filio, qui clam patrem, a matre Aleppi educabatur, strenue rem gerente, et patri obnitente imperium aut servitium se velle armis parere, jactaresolito.

Hispani sub hoc tempus, Lusitanos Bagados obsidione prementes, corraso exercitu, duce Ludovico de Haro, profligarunt, magnaque praeda potiuntur, et Victoriae insistentes Elvas obsidione cingunt. Brandcburgensis elector interea Gotdorpium oppugnat, et, cum Holsatiae Dux illam urbem dedere, si sua potiri supellectili liceret, reciperet, in eam conditionem itum est. Curlandiae Dux, cui Brandeburgi soror desponsata fuerat, hoc tempore, per praefectum Douglas, cum uxore, Rigam versus, in captivitatem ducitur, quanvis pridie suam et civium securitatem pactus erat. Sed Douglas, nulla pacti habita ratione, praetiosam ducis supellectilem, magnamque argenti vim, immisso milite, nocte proxima depraedatur, civesque hostili moremodoque violenter tractavit. Bornholmia sub hoc tempus Daniae Regi, per incolas qui Suecorum praesidium partim trucidaverant, partim in vincula conjecerant traditur. At Poloni qui Suecos Holsatia exuerant, eosdem ex Daniae insulis ejicere, mirum in modum ardebant; imo morae impatientes, nonnulli equis tranare fretum tentabant, sed undis, procellis, turgentibus maximam partem hausti sunt. Sed postea, Danorum et Batavorum opera, frustra Suecis obnitentibus Alfenum in insulam traducti, Suecos adoriuntur, qui horum viribus impares, clam noctu, conscensis aliquot Suecis navibus aufugiunt. Mille equi, multusque commeatus, et viginti majora tormenta Polonis, Caesareis, et Brandeburgensibus praedae fuere, qui paulo post, et Nordenburgum expugnaverunt. Thorna quoque, sex integris mensibus obsessa per deditionem Polonis traditur. At Angli pacis mediationem inter Suecos Danosque obtendentes, octodecim navium classem in Daniam, Duce Ascuo miserunt, quae diu hibernis Aquilonibus jactata, principio insequentis anni eo appulsa est. In Flandria et Brabantia, Hispanorum militum insolentia, percrebuit. Alostae duo centuriones, et septendecim milites gregarii, a civibus militis injurias non ferentibus, quin etiam Teneromundae plures, interficiuntur. Austriacus quoque Caracenae marchione provinciam ad tempus tradere jussus, a Rege in Hispaniam accersitur,


832

sub finem hujus anni, aggeribus glaciei impetu ruptis, plures quam quinquaginta pagi in Hollandia inundantur. Hoc anno Mortui sunt Olivarius Cromvelius Britanniae Protector. Regis Hungariae frater Ludovicus Josephus, quinetiam Silvae-ducis Praefectus Vinobergius dictus, strenuus et spectatae fidei miles. richardus Angliae Protector, Patri in Regimine, sed haudquaquam in experientia et industria successor Regni bellique. Ministris indignationis causam praebuit, sub hoc tempus Sueci. paratis ex asseribus pontibus Langelandiam, per glaciem invadere tentabant; sed agrestes et praesidio positus miles, tormentorum ictibus pontes lacerantes, fortiter Suecorum conatus impedierunt, et relictis septuaginta admodum mortuis, receptui canere eos coegerunt. Iidem tamen, novo impetu, Insulam Menu, tribus milites millibus aggressi, pari modo, cum jactura et clade repelluntur. Bornholmia, quoque rursus se Daniae Coronae subjecit. At in Hispania, nato altero Principae Thomaso Carolo, Austriaco, summa exultabatur laetitia; haec vero haut parum temperatur, cum Elvas, ab Hispanus, hactenus, obsidione pressa, per Lusitanos liberetur, et Hispanorum exercitus foede profligetur, captivis ter mille et mortuis quatuor mille et quingentis desideratis, ipsoque summo praeserto Ludovlco de Haro, victorum manus vix elapso, in Templo quodam, in dioecesi Noviodunensi, arca, multis ornamentis et quindecim florenorm millibus conferta, antea juxta colomnam, per praecedentem sacerdotem, inibi, terra condita jam eruitur, et multis spectantibus aperitur, sed pestifero halitu, inde erumpente, omnes qui proxime steterant, intra bis viginti quatuor horarum spatium mortui sunt. Interea Richardus Protector novo titulo supremae Potestatis in Angalis. Scoti et Hibernia insignitur; huic autem contigit fere, quod ajunt, Tolluntur in altum, ut Lapsu graviore ruant.

Rex Sueciae, jam mari infeliciter rebus gestis, fortunam suam, in Hafniam per glaciem tentare statuit. Indutis ergo indusiis, albisque pileis militibus, quo minus a nivibus distinguerentur, ex tribus locis urbem adoritur, sed ab Hollandis et Danis praesidiariis, quinque hominum millibus, atque inter eos Comite Lewenhooft, et Gangelio Tribuno amissis, haud minus fortiter repelluntur. Gangelius, qui urbem prior aggredi, receperat, certam sibi plateam praedae, atque praecipue duas nobiles filias, in ea habitantes, a Rege impetraverat, sed sorte evenit, quod in vallo occisus, et in eandem plateam delatus, ipsis filiabus ipse, quin etiam, scripta commissa sinu excidentia, spectaculo fuerunt. Extrema queque tentare, ut urbem expugnaret, Regem statuisse ajunt, et Vrangelio refraganti vehementer excanduisse, quin etiam Tribunum quendam, urbem illam vi capi posse negantem trucidisse. A Danorum parte non plures quam septem aut octo occisi sunt. In Hollandia interea, adornandae classi, Duce Rutero tria militum millia, sub Killegraeo tribuno in Daniam vecturae, omni cura incumbitur, dum in gallia, paci inter illud et Hispaniarum Regnum sanciendae, ardenter invigilatur, Poloni, dum Comitiis suis student, a Russis, prope Vaelstadium invaduntur, et Cosacci at Tartari Russos ea virtute exceperunt, ut ad quindecim millia eorum desiderata sint. Sueci interea Dirsaviam occupant; sed ad Moringham, a Brandeburgicis, in fugam vertuntur, et praeter mortuorum magnum numerum, quingenti Sueci capti sunt: oppidulum Nigro-marchium dictum, exceptis duobus Templis, curia, et paucis vilibus aedificiis, flammis totum consumitur, quintum oppidum, quod intra paucos annos, in iis partibus flammis eversum. Suecorum interea, in Fredericoda praesidium, rerum inopia defatigatum et Brandeburgicorum metuens impetum, incensam et vastatam urbem deseruit, et Brandeburgicis nil nisi rudera


833

reliquit. Danorum Vice-Ammirallius Heldius, cum quatuordecim navibus plus minus, vela faciens, sub Langelandiam insulam octo Suecorum myoparones in anchoris commorantes offendit. Sueci concisis Camelis in fugam se conjecerunt; sublegati (Schout by Nacht vocant) Suecici navis, quadraginta quatuor tormentis munita, in litora compellitur. Heldius aliam navim, quinquaginta tormentis metuendam, adoritur, et expugnat, reliquae fuga elapsae sunt. Sub hoc tempus, anglorum Classis quadraginta navium, octies mille sexcentos et octoginta duos viros; mille octingenta et tredecim tormenta vehens in Fretum Danicum appulit. Hoc factum est, dum Donglassius Livoniae nobiles opprimere niteretur, sed hi fuga elapsi: at Libavia urbs Suecorum in manus pervenit. Praetorius Suecis inter Bremervurdae praesidiarios antea militans, et jam satis injuriose hac eadem arce captivus, Dani castrum tradere, dudum meditabatur, sed dolis mature detectis, qui ei a secretis erat, ex desperatione in subjectam fossam se praecipitem dedit, et suffocatus est. Praetorius ipse, per tormenta interrogatus, et facinus confessus, securi percutitur. In ditione Mekelenburgica, oppidulum Sterberga, et Anclamium flammis consumuntur, vetus incolis, orituri belli, praesagium. Interim in Hollandia novo studio, nova in Daniam mittenda ornatur classis, frustra contra nitentibus Gallis. At Turcae Norvegiae navigationem vehementer infestabant. Appulsa in Hispaniam ex Indiis, immensis divitiis, onerata Classis, Hispanorum animos haud parum extulit, mirum ni paulo post, insequenti, inter Hispanos Gallosque paci causam dederit. Quae passim divulgata, diversis animorum motibus excipitur. In Anglia Richardus Protector, jam male audire coepit, et Rivosilvius, alias Fleedwood, longe aptior ad Regimen habebatur, quapropter hic ab exercitu imperator salutatur, missique sunt ad Protectorem, qui hanc electionem ab eo ratam haberi, peterent: Hic plurima nequicquam de illata injuria questus, tandem quod erat actum confirmavit. Nec his contenti conjuratores, Cromvelii Patris sigillum frangunt, et sigillum anni 1651. ei substituunt, ratumque est ejusdem munus Protectorale successorisque electionem injusta et illegitima esse; inque hanc sententiam pedibus itum est, ut ambo ejus filii, Richardus, et Henricus, ille protectoratu, hic Hiberniae praefectura removerentur. Atque adeo uterque loco motus est. Stadae interea octingentae, et quatuor domus incendio absumptae, praeter quatuor templa diversas turres, Thermas, cellas, aliaque tam publica quam privata aedificia. Comes Koningsmarck, Comes de Dona, aliique divites, fortunarum suarum maximam partem, hoc incendio, jacturam fecere. In Normandia quoque, mense Majo, suborta horribili tempestate, gravis adeo grandinis decidit imber, ut infinita animalia eo occisa sint, grandini permixti carbones, octo admodum dolia impleverunt. Fleedwood, jam ab omnium principum et rerum publicarum legatis, exercitus imperator salutatur. At Patliamentum, post longas hinc et inde controversias, ut talis Regiminis forma in Anglia institueretur, quali Venetorum, et belgarum respublicae gubernantur, confirmavit. Dominus itaque Stelius, et Corbetius in Hiberniam mittuntur, ut Regnum illud, reipublicae in morem dirigerent. Sed anno vix elapso, hi ab aliis, iterum loco moti sunt. Atque adeo fluctuans Anglorum res, justam regiminis formam circumspiciebat.

Breslavia, ab incendio, hoc tempore gravia passa est detrimenta, multis tam publicis, quam privatis absumptis aedificiis hominibusque. At Francosurti, institor quidam Judaeum quchdam, qui argenti mutandi causa in cellam ejus veniebat, jugulavit. Et Viennae famulus quidam (eodem loco, quo ante annum civis


834

quidam uxorem trucidaverat) hospitae suae ancillam voluptatibus ejus obsequi detrectantem glande immissa, et duobus sicae ictibus, miserum in modum interfecit. Percussor vero captus, supermo supplicio affectus est. Mense Junio Vice-Ammirallio Rutero duce, Classis Hollandica, in fretum Danicum (Sondum vocant) appulit, seque Archithalasso Obadmio, et Danico Ammirallio Bilkensternio adjunxit, adeo ut classes conjunctae octoginta tres bellicas, et quattuor incendiarias, naves comprchenderent. Anglica eo tempore sub Venam insulam et suecica ad Landtskroon stabant. Interea Gallici, Hollandici, et Anglici legati, inter utrumque Septentrionalem Regem, pacem concipere sategebant; quodque Hagae comitis projectum erat utrique probare nitebantur, sed frustra. Armistitium tamen inter partes, antea concessum, jam prolongatum est. Sueci, tamen intra destinatum tempus, cum quindecim navibus, Hafniae in conspectu se posuere. Vrangelius deinde Naskoviam urbem, jam quintam septimanam, obsidione premens, Corvero praefecto oppidum strenue defendente, a maris parte tandem urbem invasit. Contra septuaginta Lubecensium naves, commeatu onustae, Hafniam appellunt, quo illa jactura nonnihil reparata videbatur. Centurio Eggerich, quo minus Sueci, ultra Visurgim castra ponerent, in causa fuit, qui relictis navibus, sex majoribus tormentis, aliisque impedimentis, in fugam vertuntur. Russorum sub idem tempus, exercitus, ad Halfam, a Tartarico praefecto Karasbey, qui se Cosaccis adjunxerant profligatur, adeo ut pauci admodum evaderent. Sielka Copiarum Russicarum Dux captus in vincula contumeliose conjicitur. Captivi duces omnes a Tartaris in servitutem abducuntur. Sed Sielka, a Chamo Tartariae interfectus est. Ex insulis Aegaei maris, hoc tempore, per Venetias referebatur, tres submersas urbes Littachiam, Katastarium, et Guirikariam, per duos dies continuos apparuisse, adeo ut ipsa moenia, arbores ruinaeque, sed (quod maximum stuporem adferebat) cruore conspersa conspicerentur. Turcae, hoc tempore, qua vi qua dolo, Dalmatiae quaedam oppida, intercipere tentabant, sed omnis eorum, tam contra Clissam et Zebenicum, quam contra Spalatrum machinata vis, in fumum evanuit. Et insuper a Comite Isdruensi, Venetis militante in fugam vertuntur, magnaque praeda paritur. Veneficae mulieres, Romae detestanda facinora perpertrabant; harum nonnullae adulterio alligatae suos ipsarum maritos, propinato veneno e medio sustulerant, quarum quinque, in Campo Florae, suspendio enectae sunt. Pontifex, ne latius malum serperet, acerrimis edictis, veneficia qualiacunque prohibuit. In Flandria, hoc tempore, ab agrestibus tumultuatum est: Divi Venandi Fani praefectis, salvumeonductum Flandirs (qua de causa incertum) denegabat. missoque militum globo Kasselii in nundinas, omnes institores, qui sine licentia, merces exponebant, intercipere jussit. Flandri itaque agrestes, hanc injuriam non ferentes, raptis armis, plerosque militum opprimunt. Sed praefectus, minorum oppidorum et villarum magistratus quosdam, in carcerem conjiciens, illatae militibus suis cladi, extorta captis pecunia abunde satisfecisse, sibi videbatur. Octo naves, ex Orientalibus Indiis reduces, in Hollandiam multas divites merces conferebant, sed mercibus nuncium meliorem. Batavorum nimirum Myoparones, portum Goensem observantes, quatuor Lusitanicas naves feliciter adortas, et postramo, ex maximis Galionibus, unam incendisse, septuaginta classiariis, ab Hollandis mari extractis, caeteris undis haustis. Deinde duo Lusitano munimenta, in continenti, expugnasse. Memorabatur quoque Gonium, justo exercitu Jaffanapatuam urbem, post unius mensis obsidionem expugnasse; atque adeo lusitanos, tota Ceilonio insula Cinnamomi feracissima, expulisse.


835

At Javani solita sua malitia duas Hollandorum celoces expugnaverant. Et classiarios, crudeliter multaverant. Unum ex maximis Japoniae oppidis, incendio conflagraverat, cui restaurando, Imperator ipsius insulae, quadringenta florenorum millia, contribuisse dicebatur. Imperatoris Romanorum exercitus hoc tempore, Pomeraniam hostili more invadens, quo Suecos ex Dania pelliceret. Magnum terrorem toti Imperio, novum bellum metuenti incussit.

Hagae comitis interea, instante Gallico legato, armistitium in Dania prolongabatur. Mascavia tamen a Suecis expugnatur, et Curlandiae Dux cum uxore, Riga Nervam versus, quia Sueci in Livonia, pro arbitratu, rem gerentes, praesentem Ducem suspectabant, deducitur. Imperatoris exercitus decem millium peditum et quatuor equitum, Vartam trajecit. Dum Dani in Norvegia Suecis magnum negocium facesserent, in Sueciam usque excurrerent, Drunthemium, et Castellum quatuor praesidiariorum millibus liberarent. Adolphus contra Sueciae Regis frater, in borussia rem gerens, Dantiscanis magnam argenti summam imperabat, ni parerent, circumjecta omnia incendio delere minitans. Et quamvis Dantiscanorum magistratus satis civiliter responderis, diversis tamen locis ignem injecit. Decem, aut duodecim Dantiscanorum sclopetarii, hostilem exercitum eminus sequentes, in paludem inciderunt, omnesque interficiuntur, uno excepto, qui toto corpore laceratus tantum non mortuus relinquebatur. In Anglia interea Regium Imperium multi spirabant. Nobiles, multique ecclesiarum ministri, palam, Regem Carolum secundum proclamabant. Parliamentum ipsum inopina re turbatum, quo se verteret nescire videbatur, tandem ex ardentioribus quosdam captos in vincula conjecit. Farfaxius ipse causam agere, et quietem polliceri adigitur. Maria Havarda, Ernesti Berckiae Comitis filia, quae clam cum Carolo Stuarto egisse insimulabatur, sub versperam in Arcem Londinensem rapitur; sed Lambertus tribunus corrasis septem admodum militum millibus, Regiorum quator millia in fugam vertit. Proceres multi in carcerem truduntur. Darbaeus Comes et Georgius Boot; qui mutato habitu effugere conabantur, cogniti et capti sunt. Interim in Barbatis insulis Americae, multa aedificia exorto incendio consumuntur, et tres Anglicae naves eo vela facientes, a totidem Turcis mi oparonibus arripiuntur, et post ancipitem pugnam, partim suppressae, partim Algeriam versus ducuntur. Polonorum interea Dux Lubomircius, vi oppidum Graudens intercepit. Praefectus Suecius Pucherus, qui crudelem in modum, in cives deditionem flagitantes, saevierat, urbemque quadringentorum militum praesidio, frustra defendebat, in Arcem se conjecit, ex qua brevi post extractus, et in vincula conjectus est. Miles obvia quaeque diripuit, trucidavitque, Lubomircio frustra obnitente, et urbis casum miserante. Praesidium Suecicum Dirsaviae, parem violentiam metuens sponte sua urbem deseruit. Dantiscani quoque mille et quingenti numero, duce Winthero; munimentum Suecicorum maguum Warderum dictum, duoque insuper alia castra invadunt. In Curlandia etiam Sueci magnam cladem passi sunt, et Poloni goldingam urbem, deditione in potestatem suam redegerunt, sed victores, Suecorum nupera injuria exacerbati, pactis non stetere, sed in conspectu urbis etiamnum, praefectum Sponum, cum mille et quingentis militibus crudeliter interfecerunt. Eodem impetu Mindavium, et Libavium capiuntur, et Arx Goldingensis orto subito incendio solo aequatur. Ragotzius interea Turcis omnibus modis obnitebatur, et imposito ab iis Domino Barczaeo imperium extorsit, ipsum, a Dunensi praesidio sibi traditum, in vincula conjecit, totamque Transilvaniam in potestatem


836

suam redegit. Hoc male habuit Turcicum Imperatorem, qui misso ingenti exercitu, Ragotzium in ordinem redigere satgabat, at ipse, tantis impar viribus, ex Hungaria auxilium petiit. Sub hoc tempus Venetia horrenda tempestate concutitur. Tonitru fulminibusque mixtae procellae, divae Virginis fanum disrupere, et alia multa tam publica quam privata aedificia, mirum in modum evertere, nec multo post Budovicium oppidum, noctu fulmine incenditur, multaque aedificia, et plurimi homines, quia per noctem tutius grassabatur malum, perduntur. Elector Brandeburgensis, suum cum Imperatoris copiis, junctum exer citum, ex Holsatia in Pomeraniam ducebat, et primo adventu Tribseium, Anklamum, Demminium aliaque minora oppida in potestatem suam redegit. Urbem Grypsw aldiam, frustra oppugnavit, sed assiduo tormentorum fulmine incendit. Imperatorii Wolinium expugnaverunt, et sexdecim majora tormenta lucrati sunt. Stettinoque castra admoverunt. Hafnienses Belgicum praesidium intromittere detrectaverunt, suam se urbem tueri posse, jactantes; horum tamen auxilio se servatos esse, immemores. Subortis denuo procellis Batavorum res, haud leviter affligitur, variae ipsorum naves, variis partibus, qua mari hauriuntur, qua scopulis alliduntur, Capitaneus Waterdrincker Gadibus in patriam redux, navem multis divitiis, insignique equo, Principi Auriaco, ab Hispaniarum Rege dono dato, onustam, quasi in conspectu Selandiae amisit.

Antverpiae hoc tempore propter Veredariorum jus, gravis exoritur seditio. Cives arreptis armis consulis ab Halmale domum diripiunt, ejusque in platea carpentum dilacerant, et latius serpsisset malum, nisi Marchio de Caracena, missis ad urbem, septem aut octo militum millibus, civium insolentiam compescuisset, et re demum composita, nec non quatuor ex antesignanis suspendio enectis, omne mali periculum sustulisset, et pr stinam urbi quietem introduxisst. Londini Exercitus ductores assiduae conveniebant, scriptaque de missione et libertate impetranda, de stipendiis persolvendis, praemiisque benemeritis exhibendis, tradebant, quibus humaniter a Parliamento responsum est. Quod insuper quidquid a Protectore inde ab anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio, usque ad millesimum sexcentesimum quinquagesimnm nonum actum et transactum erat, abolitum ivit. Alios quoque Tribunos Ductoresque, quos inter Tribunus Lambertus Doesburgius, Berius aliique plures quam trecenti, novam petitionem exhilbentes, exautoravit. Septem Commissarii exercitui praeficiuntur, atque adeo ipse Fleedwood, Legatinomine universis praepositus copiis, loco movetur. Tribunus Lambertus, se inter septem Commissarios non numerari, aegre ferens, Albam Aulam, divi Jacobi fanum, Sommersetense palatium, omnesque praecipuas vias, imposito milite sibi communiv it. Deinde pedes, aliquot stipatus militibus Westmonasterium versus contendit. Sed Tribunus Morleus introitu ipsum prohibuit, et parum res a pugna, tumultuque aberat, sed auctoritate senatus, Uterque arma ponere jubetur, et Lambertus, inter septem Commissarios ductus, conquievit. In Norvegia Bielkius Danorum Dux, aliquot castella Suecis eripiebat, resque horum in iis partibus haud parum turbabat. Interea in Holsatia quinquies mille et ducenti Danici equites quater mille et sexcenti admodum pedites, et tria Belgarum militum millia, in Funiam trajecturi, navem conscendebant. Poloni Germanique in continente hostem observare jubentur, sed hi paulo post Generalis Eberstenii industria, ex Julia in Funiam, quoque transvehuntur.

Classis Hollandorum, quoque feliciter Neoburgum in Funia appulit. Hae copiae exscensionem facturae Danos pedites praemittebant. Belgae duce Killegraeo subsequuntur, Buatus Nobilis Gallus,


837

postea nobis memorandus, inter assiduos Suecorum ictus, primus pectore tenus per undas, terram versus vadavit, aliis intrepide sequentibus, qua audacia Sueci perterriti, deserto litore, sine ordine in urbem irrumpunt. Paucis post diebus Sueci unitis denuo viribus, ad Neoburguni in acie stabant; quibus Eberstenius, quadringentos equites, et aliquot Polonos immittebat, sed hi a Suecis repelluntur; jamque universae Danorum copiae impressionem in hostem, eodem Eberstenio Duce faciebant, Sueci autem intrepide resistentes, Danos terga vertere adegerunt, actumque esset de hisce copiis, nisi a Generali Scackio fuissent restituti. Sueci tamen, turbatis jam Germanis Danisque acriter inhaerebant: At Belgarum copiae, Killegraeo et Meterano ducibus, aciem movere, summoque ardore impetum in Suecos facere, et eos post anceps praelium in fugam vertere. Reliquae copiae antea dispersae, jamque rursus counitae, jam partae victoriae colophonem imponunt. Duo lectorum militum millia a Polonis trucidantur. Palatinus Sultsbach et Mariscalcus Steenbock, per silvas, vix elapsi, conscenso lembo, per mare aufugiunt. Interea Hollandorum et Danorum classes, Rutero et Bielkio ducibus, quam proxime possunt, ad urbem Neoburgum anchoras ejiciunt, et continuo tormentorum fulmine, oppidum quatere incipiunt, donec emisso Tubicine Sueci se decerint, tribus equitum millibus Danorum et Germanorum copiissuccenturiatur, captivi reliqui inter nationes dividuntur. Dani captivos suos Geluckstadium, Brandelburgenses suos Berlinum, Hollandi, fide accepta, Hamburgum suos mittebant, sed Poloni, ne mali corvi malum ovum, mature suos mactaverant captivos. Haus umquam major Danis, in Suecos parta victoria fuit. Neokopingii pueri matresque horrendo ejulatu, omnia miscebant, maritorum patrumque jacturam lamentantes. Quin etiam Rex ipse, hujuscladis accepto nuncio, adeo turbabatur, ut postea nunquam laetari visus sit. Stettinum contra hactenus ab Imperatoriis obsessum, propter humidam et pluviam aestatem, obsidione liberatur, postquam Vrangelius, cum sexcentis militibus per hostilia castra penetraverit, et praeter alios captivos, viginti et septem ductores in urbem conduxerit. Inter Polonos et Suecos, ad Dantiscum, in Coenobio Olivario, jam denuo de pace agi coeptum. Sed meliori successu, de matrimonio inter Galliarum regem Ludovicum decimum quartum, et Hispaniae Regis Seniorem filiam, et pace inter utrumque Regnum ad divi Joannis Lucii fanum agebatur. Cui actioni Dux Lotharingiae Carolus, ex captivitate demissus, quoque interfuit. Rebus inter partes compositis, et mutuo confirmatis signatisque publica laetitiae signa per utriusque Regis Regna edebantur. Haec autem gaudia, secundi Hispaniarum Regis filii, ex convulsionibus mortui; obitu, haud parum turbantur. Sed prodigii loco habebatur, ad Bajonae littora ingens balaena, post quatridui venationem, capta et interfecta, eodem die quo pacis instrumenta, signabantur. Quod tanto majorem stuporem intulit, quia ante aliquot menses dicterium percrebuerat, tunc pacem sancitum iri, quando iis partibus Balaena caperetur: res nimirum insolita, quo pacis difficultas demonstraretur, in dicterium abiit. At haec pacis conclusio Sueciae Regem admodum male habuit, quin etiam Anglos, se exclusos aegre ferentes, qui interea Burburgum, et Mardicium demoliebantur, omniaque in de tormenta, et bello necessaria Dunkerkam versus deferebant. Interim Londini, aliisque Angliae oppidis liberum (ut vocant) Parliamentum petebatur.

Monckius, Tribunus Morganus idem spirabant Lambertus Tribunus in Scotiam copias movet Monckium in ordinem redacturus, sed hic re praevisa, majoribus oppositis viribus, Anglicum exercitum, in Ducatu Eboracensi, detinuit et


838

dissipavit, adeo ut Lambertus amisso exercitu, aegris oculis, Monckium in Angliam moventem prosequi necesse haberet. Londinenses, appropinquante Monckio audaciores jam manifestius instare, libera comitia petere, frendente nequicquam Fleed-Wotio. Conscribitur ergo, in tricesimum Januarii diem Parliamentum. At Archangeli monetae adulterator, crudeli afficitur supplicio, cui aurum, argentum et stannum liquefacta jacenti per os infundebantur, quae exustis cervicis inferioribus partibus, post quatuor horarum horrendum cruciatum, miserum miseranda morte enecabant. Sub finem hujus anni Constantius Vaivoda, in Vallachia a Tartaris magna clade afficitur, adeo ut, ex viginti bellatorum millibus, vix trecenti elapsi sint. Ganus Ragotzii praefectus, Vallachis suppetias iturus penitus profligatur, atque adeo Transilvania bellatoribus pene orbatur. Muscoviae quoque dux ocot Russorum millibus, arcem Grodno expugnavit, Sabluoro incendit, cui Zarnecius obviam sed sero mittitur. Nicolaus Dankerts, munimento (quod Thooft vocatur) apud Dantiscum praefectus, continuo missilium imbre, ad deditionem adigitur, adeo ut Visula demum aperto, Dantiscani sua frui libertate viderentur, praecipus postquam Insulam Usedomum Suecis extorserant. Hafnienses quoque Fredericoburgi Suecici Regis equos, ex suis stabulis abigebant. Mortui sunt hoc anno Abel Servient Gallici Regni minister, vir Regio ministerio Monasterii, Francofurti, Hagae comitis, Ultrajecti, et per universam galliam, summa cum laude perfunctus. Princeps Ferdinandus, Francisci Lotharingiae ducis major natu filius, ex calculo defunctus. Venetorum Dux Pesarus quoque, summo sui relicto, apud populares desiderio, e medio sublatus est, vir omnibus, propter pietatem, et in Patriam amorem, aeque charus et acceptus. Cui in Principatu Contarinus sufficitur. Polonici exercitus Generalis praefectus, Comorofkius colica passione extinctus est, vir strenuus, et de Rege patriaque egrege meritus. In Anglia praeses Bradshavius, extremum obiit diem, primus qui in Carolum primum magnae Britanniae Regem extremum supplicium decrevit.

Principio hujus anni Mittaviae Arcem in Curlandia Polubincius Poloniae Dux, post aliquot dierum obsidionem, et strenuam Weyeri Sueciae Regis nomine Castello praefecti, defensionem, deditione in potestatem suam redegit, interea Borussia aliaque Poloniae Regni territoria gravi fame et annonae inopia affligebantur, adeo ut equorum, canum, felium, glirium carnes, magno praetio venirent. Imo mulier quaedam in Pago Catzenao partum suum mactaret, quod prodigium a Suecico ductore visum, et Generali narratum est. Sub hoc tempus Florentiae ingens incendium, incerta sausa, ortum, plurima palatia et pulcherrimam venustissimae urbis partem deformavit, at Carolus Gustavus, Sueciae Rex, post res suas in Dania parum prospere gestas, semper dubiae valitudinis, tandem lenta febri et postea violenta correptus, vicesima tertia Februarii die extremum obiit diem. Princeps multis egregiis animi et corporis dotibus insignis. Mors hujus Principis variis animorum motibus excipitur, et regnorum et rerum publicarum conditiones haud parum, per Christianum orbem invertit; cum essent, qui turbulento hujus Regis ingenio, ad propriam ambitionem turpiter abuterentur. Paulo ante Aureliae Dux blaesis, quoque vitae finem imposuit. Nec tamen eo minus, nuptiarum Regis cum Hispaniarum Regis filia solemnia urgebantur. Condeus Princeps, sancitae pacis beneficiis usurus, ex Belgiis in Gallias quoque rediit, et a fratre Contaeo Principe, Cardinali Mazarino, quin et ipso Rege, omnibus amoris et benevolentiae signis excipitur. Rex itaque hostibus et inimicis sibi conciliatis, subditis, parum obsequentibus vim meditabatur.


839

Massiliensibus itaque, qui antea Regis ministros male multaverant, ejusque mandata susque deque fecerant, literas discerpserant, multasque alias Regi injurias intulerant, extrema mala laesa majestas inferre minabatur. Mercoeriae Dux Regis jussu, octo intra urbem patibula, erigi curavit, cives armis, et consules ornamentis exuit, seditionsos quosque in vincula conjecit. Cives ipsi Regi addictiores, quo minus Regi milites urbem ingrederentur, haud quaquam impediebant, atque adeo septendecim cohortes, expansis signis oppidum intrabant. Quatuor consules actutum in carcerem conjiciuntur, alii totidem eorum in locumsufficiuntur. postquam autem intenta supplicia, arx civitati imposita, privilegia adempta, mulcta imperata, et novam Regi sacramentum data sunt, privlegiorum Codex urbi redditur, et denuo a Rege confirmatur. Consules ex civibus, nobilibus munere prohibitis, eliguntur; Regia denique porta, et moenia dejecta restaurantur. Nec hisce contentus Rex, urbem Arausionensem in potestatem suam redigere conatus est. Datis ad Principem dotariam, matremque Arausionensis Principis, literis quibus factum excusabat Regnique sui securitatem praetendebat, urbi castra admovit, et brevi deditione in potestatem suam redegit. Arcem edito monti impositam moenibus nudavit, caeterum principatus titulum Principi servavit, cum promissione restituendi, quando junior Princeps ad maturam aetatem pervenisset, aut Brandeburgensi electrici, si ante maturitatem Princeps obiret. Comiti de Dona, propter damna et quos fecisset sumptus bis centum Florenorum millia numerata sunt, et urbis (sine auctoritate tamen) praefectura continuata. Hisce et aliis sancitis conditionibus, Regis copiae urbem occuparunt. Supra Romam, hoc tempore novum sidus apparuit, novo et insolito splendore; Astrologi bellum ecclesiae Romanae hoc, portendi divulgarunt. At Mantuae Angelus Tarachius duci a secretis, et nuper acceptissimus, postea vero, infidelitatis, et variae fraudis convictus, jam publice securi percutitur, aliosque scelerum suorum socios, extremo supplicio sacrandos, prodidit. turcae hoc tempore, specie Transilvaniae domandae, in Hongariae finibus, ingenti numero conveniebant, et variis trajectis fluminibus, arcem quandam, ante aliquot annos exstructam expugnabant, interea cladem in Norvegia Danis illatam, Sueci extremo supplicio proditoribus nonnullis illato, Malmudae prosequuntur. At in Anglia rerum facies haud dubie mutationem expectabat, omnes jam Regem et Regis gubernationem circumspicere, se mutuo hortari, et palam Regiam auctoritatem asserere. Publica scripta Caroli primi nomine affigebantur a nonnullis, et ab aliis clam detrahebantur, Monckius, huic favens studio in summo honore habebatur. Cromveliani contra, maximo ardore obnitebantur, quorum nonnulli in vincula conjecti et virgis ignominose caesi sunt. Novum quoque Parliamentum, literis Londinensis senatoris Brincii excitatum, clausulam praecedentis Parliamenti sacramento insertam de Regenda Republica sine Rege aut superiori consessu, abolevit. Nonnulli Caroli Regis Bruxellis datam epistolam ad Parliamentum divulgarunt, quin et libellus de Reipublicae instabilitate edebatur: verba Caroli primi statuae ignominiose inscripta: Excessit Tyrannus, Regem ultimus anno libertatis MDCXLVIII, a quodam homine delebantur, aliaque affigebantur in hunc sensum: Rex Carolus non fuit Tyrannus, sed omnium hominum optimus, excessit anno liberatis amissae MDCXLVIII. per totam denique noctem magnus ignis Imagini a civibus accendebatur. Contra Tribunus Lambertus, corruptis custodibus, ex arce Londinensi elapsus, suae farinae hominum modicum conflabat exercitum, at Tribunus Ingolsbaeus, audito Lambertum ad Daventraeum haerere,


840

corrasis quas poterat copiis, cum adoritur, et facile in fugam vertit, fugientem denique assecutus, capit, vinctumque Londinum misit, ubi acriori quam antea custodia servabatur, ne denuo elapsus, res de novo turbaret. Rex Carolus interea in Brabantia degebat, ibique de hisce rebus certior factus, conceptam restaurationis spem, hilaribus conviviis, inter amicos demonstravit. Ragotzius interea, Turcarum exercitum, jam appropinquantem declinans, ex Transilvania alio se conferre necesse habebat, et Barcksaeus adversarius ejus, absente inimico, suarum rerum omnibus modis satagebat. Veneti dum Turcae hisce partibus occupantur, rei benegerendae occasionem aucupantes, copiis suis insulam Sciazo, postquam undecim continuis diebus tormentis, in ea sita munimenta dilaceraverant, in suam redigunt potestatem. At mense Majo inter Polonos, Suecos, Imperatorios, et Brandeburgicos, de pace tandem conventum est. Cujus hae fere conditiones. 1. Pax inter partes perfecta et aeterna permanebit. 2. Quae ab utraque parte acta sunt aeternae oblivioni tradentur. 3. Elbingium et Marienburgum in Borussia a Suecis Polonis restituentur. 4. Curlandiae Dux cum familia captivitate liberabitur, et possessionibus suis restituetur. 5. Quidquid in Polonia, aliisque Provinciis stante bello Sueciae Regi, aut Generalibus ejus, privatisque personis, communionibus aut belli ducibus, aut per vim aut cum voluntate ademptum est, iis adjudicabitur. 6. Tormenta omnia majora aut minora, in Polonia aut Littavia, Suecis aut adempta, aut alias inventa, iis restituentur. 7. Captivi utrimque libertati restituentur. 8. Publica vel privata nomina, a Suecis in Polonia et Littavia facta, ab iis solventur. 9. Negotiatio inter Poloniam, Littaviam et Sueciae Regnum in pleno vigore servabitur. 10. Sigismundo Guldesternio amissa bona restituentur. 11. Poloniae Rex omni ju ri in Sueciae Regnum renunciat. 12. Livoniae pars ultra Dunam amnem sita a Polonis Sueciae Regi conceditur, quin etiam Esthonia Oesel Insula, aliaeque iusulae Livoniae adjacentes. Quibus conditionibus aliae postea adjuctae, de libero Catholicae Relligionis in Suecica Livonia exercitio: de arcibus ad Dunae fluminis ripam diruendis: De vectigalibus, de expulsis restituendis, aliisque hisce similibus. Magno omnium gaudio haec pax excipitur, et per omnia partium templa publica solemnia instituuntur, et laeitiae signa passim eduntur. At Danos male habuit Polonorum auxilio se destitui, accessit nova clades, Fredericopolis, post sex septimanarum obsidionem, a Suecis expugnata, et graves morbi varias Daniae partes valde affligentes. At Sueci, hac pace elati, insolentius se gerebant, et Daniae Rebus satis proterve insultabant. Angliae et Galliae ministris ad ea conniventibus, quin potius Suecorum insolentiam protegentibus. Decem Suecicae naves, Danorum spoliis onustae ab Hollandorum Vice-Ammirallio Rutero detinentur, quae res, Anglis Gallisque usque adeo stomachum movit, ut nisi hae naves, dimitterentur, de pace ulterius agere recusarent, quin etiam vindictam et injuriae (ut vocabant) ultionem minarentur. Tandem ab ipsis Danis, ne vis ab Hollandis iis navibus inferretur, Ruterus exoratur, sperantibus eo melius Suecos ad Pacem inclinaturos, quae tandem vicesimo septimo Maii die, ad Hafniam, in erectis ad eam tractationem tentoriis, concluditur. Conditiones hujusmodi fere fuerunt. 1. Pax firma et perennis, et universalis Amnestia inter partes erit. 2. Omnes confoederationes cum aliis principibus aut Rebus publicis, in alterutriubs praejudicium initae, aboleantur, nec novae ineantur. 3. Omnes suecicae naves Liberae Danicum et Balthicum fretum navigabunt. 4. Arx et ditio Bahoes, Scania, Blekingium, Hallandia, et Vena suecicae coronae in posterum parebunt. 5. De insula bornholmia separatim agetur. 6. Daniae Corona


841

ex Horisontis vectigalibus, quotannis 3 500 imperiales Suecis persolvet. 7. Quando suecicae Myoparones per Danicum navigant Fretum, Sueci ad Cronenburgum et Dani ad Helfinoram signum dabunt. 8. Tribus septimanis ante, Rex alter alteri indicabit, si alteruter aut ex Mari Septentrionali in Orientali, aut ex Orientali in Septentrionali, armatam classem sit emissurus, nec quinque naves classis, nec mille et ducentos numerus militum excedet. 9. Daniae Corona Suecis omnejus, in insulam Rugen concedit. Hujusinodi fere praecipuae conditiones, reliquae autem aut privata concernebant, aut exigui momenti sunt, nisi quod Principes omnes et Respublicae, et in specie Romanorum Imperator, Poloniae Rex, Brandeburgicus elector, hac pace etiam comprehenduntur, quin etiam Oldeburgensis Comes, ejusque Haeredes. Inter Sueciae Regem et Provinciarum unitarum Ordines de redintegranda amicitia, tractatus quoque instituitur; quae firma et perpetua inter Partes sancitur: Interea Balthazar Gerberius, pridem Coloniam in Guajana erigere et stabiliere conatus tandem ab ordinibus juxta et ab Indiae occidentalis societatis directoribus, plenam ejusdem potestatem et Dominium impetravit. At certus quidam Otto Key, quondam in Brasilia cohorti pecditum praefectus, hujus incepti se studiosum simulans, semet Gerberii Comitatui adjunxit. Sed ille tam in itinere, quam in ipsa Provincia, indefinenter se Gerberio opposuit, fuitque in causa qua minus Colonia promoveretur. Hujus autem viri occultum utcumque hactenus odium, post novem mensium commercium, in saevissimum facinus tandem erupit. Cum Gerberius tempore quodam, ad Joannem Nicolaum Langedijck, in Arce Nassaviadicta, cum uxore et filiabus diverteret, Otto Key arrepta occasione, corruptis atque inebriatis aliquot militibus, hoc facinus denique ab Ordinibus imperatum esse, persuasis, Castellum Nassavium, et Domum Langedicii irrupit, ubi primo ingressu unus ex militibus, intento in pectora Deborae Gerberii filiae, sclopeto, virginem interficere conabatur, sed, pulvis ignem respuens, in ictum non prosiliit. Alter stricto in eandem gladio, facinus perficere stagebat, sed virgo haudquaquam periculo territa, militem intenta manu in terram prostravit, et protinus ex arce in pagum subjectum, auxilium conclamatura profugit. Otto Key statem Langedicii domum ab omni parte, arrectis scalis conscendere, omnesque trucidare jusiit, et ipse per ruptas contignationes, ingressus, Gerberium interficere imperavit, sed fallente ictu, Gerberius tamen in terram prosternitur; at percussores jam duas ex Gerberii filiabus, in so volutantes sanguine, et concurrentes incolas conspicientes, ipsumque Gerberium occisum rati, in fugam sese conjiciunt, Mariam Gerberii filiam morientem, et alteram graviter sauciatam relinquentes. Paulo post scelerati omnes Langedicii in manus incidere, et vincti in Patriam missi sunt. quo infortunio, haec bene incepta Colonia, omnesque ei promovendae desinatae pecuniae perditae sunt. At Londini scriptae a Rege Carolo, promissionum et benevolentiae plenae literae, ad utrumque Parliamenti consessum, jam inclinatos ad Regnum animos, ulterius impulerunt. Addita fuerat Regis declaratio, qua venia commissorum, omnibus subditis, qui intra triginta dies sese stiterint, iis exceptis, quos Parliamento excludere placebat, promittebatur; insuper nulli, aut nullius fortunis, crimen aliquodin se vel felicis memoriae parentem commissum vel meditatum fraudi foret. Denique conscientia libertas omnibus, rempublicam non turbantibus conceditur. Bonorum postremo auctionem, a Parliamento determinandam, et Officiariis, sub Monckio stipendia facientibus, ex eorum subhastatione fatisfaciendum statuit, ipsosque bonis sub conditione, suae Majestati nomen daturos.


842

Haec scripta erant Bredae 14. Aprilis die. Actutum a quibusdam proceribus, ad haec scripta responsum concipitur; quo summae suae Majestati aguntur, ob demonstratam benevolentiam, gratiae, et ad quatuor declarationis Regiae, articulos citum et fidele responsum promittitur. Extemplo a Parliamento decretum est, Angliam in posterum Rege, superiore et inferiore Parliamenti Ordine, gubernandam. Quingenta florenorum millia a Londinensibus Mercatoribus mutuo sumpta, Regi, et viginti eorundem millia Eboraci et Glocestriae Ducibus mittenda. Greenvilius qui Regis literas attulerat, ingenti argenti summa donatur, ipsaeque literae Parliamenti decretorio inseruntur. Dum haec aguntur Monckius ipse adest, ductorum suorum ex praelecta Regis Epistola summam laetitiam et exultationem, demonstrans, ipsosque, privilegia, Regem Regiumque decus, et populi salutem sarta tecta, servaturos promittens. Actutum accensis passim festivis ignibus, publica laetitiae signa per totam Angliam eduntur. Et per plateas selectiores Psalmi in Regis gratiam decantantur, et ipse decimo octavo ejusdem mensis die per fecialem publice Londini Rex salutatur. Concionatoribus, pro Regis salute, preces ad Deum fundere quoque injungitur. Nulla acta publica aut privati codicilli, nisi sub Regis nomine, in posterum rati haberentur. Et ut nihil tantae propensioni deeslet, dejecta antea, in aulae aureae platea Regis status, extemplo erigitur, omniaque Cromvelii, fleedwotii, aut aboliti Parliainenti insignia proturban tur. Montacuto Ammirallio, cum viginti sex Myoparonibus Dunis in anchoris commoranti, vetera vexilla et aplustria detrahere, et Regis insignia imponere jubetur, quod inter tubarum clangorem et tormentorum boatum executum est. Et sic infinita alia in Regis gratiam, benevolentiae testimonia proferuntur. Montacuto postremo classem, qua ex omni ordine delectos proceres, Regem in Regnum conducturos, in Belgium transveheret, quam exquisitissime ornare, jussum est. Rex interea Bredae inter gentium gratulationes degebat, decretique sunt a Belgarum Ordinibus Legati, qui Regnum feliciter recuperatum Regi gratularentur, et Patrum summam in Regem benevolentiam, et maximam ad Pacem, et mutuam intelligentiam conservandam inclinationem testarentur, decreti sunt et aliquot equitum turmae quae, Regem in Hollandiam profecturum comitarentur. altero pentecostes die, Legati Dominus a Strevelshoeck, ex Senatu Dordrechtano, Vlooswijck, ex Amstelodamensi, et Teylingius, ex Alcmariensi Bredam ad Regem mittuntur, eum in Hollandiam invitaturi, qui demum ad extremas Brabantiae oras, equitum turmis comitatus, conscensis missis ab Ordinibus celocibus, Dordrechtum, Roterodamum praetervectus, demum Hagam Comitis appulit, ubi per aliquot dies Regie habitus, et omni cultu, ab omnibus patrum colegiis, splendidissime exceptus, tandem, inter hominum applausum, et tormentorum in Batavico litore dispositorum, tonitrua, classem a Parliamento, ad eum finem missam, conscendit, atque patrium in Regnum vela fecit; ubi omnibus, tenerrimi amoris signis, a subditis, suis exceptus, Regno demum solita cum pompa inauguratur.

Interea, omnes ii, qui Regis Caroli primi condemnationi interfuerant, Cromvellanis partibus impliciti contra Regiam familiam, hostiliter se gesserant, aut alio in Regem Crimine tenebantur, repente, patrium solum verterunt et alii alio profugerunt. Nonnulli tamen, aut in itinere capti, aut ex aliis partibus in angliam remissi, et arci Londinensi inclusi ad extremum supplicium servabantur. Non minori, quam Regis Caroli inauguratio, pompa Regis Galliarum cum Hispaniarum Regis filia, postquam haec omni in patrium Regnum juri renunciasset, matrimonium contrahitur et


843

celebratur. Uterque Rex ad divi Joannis Lucii fanum, pacis et matrimonii conditionibus subscribebat. Et mutua amoris signa alter alteri ostentabat. Regis mater Hispaniarum Regis soror, summo cum gaudio fratris praesentia fruebatur. Qui tandem, post ditissima dona inter utriusque Regis aulicos distributa, et nova amoris testimonia separati, et suum quisque in Regnum profecti sunt. Interea imperatoris Aula Viennae, non parum Ragotzii in fortunio turbatur. Hic paucis copiis ad turcis resistendum, et inconsultis consiliariis stipatus tamen, spe et ardore plenus, vicesimo secundo Maii die, acerrime cum Turcis conflixit. Primo impetu, praecpuae ejus copiae in fugam vertuntur, atque adeo ipse Dux, quanvis a suis desertus, per aliquot tempus, strenus, cum aliquot fidelibus se defendit, tandem sclopeti ictu et gladio trajectus, denique duobus vulneribus, caput saucius, ex pugna delatus, Vatadini, paucis diebus post, ex vulneribus decessit, atque adeo animosus et virtute plenus princeps, imprudentiorum instigatione, ad bellum Poloniae inferendum, motus, infeliciter cecidit. Vidua ejus filium suum Viennam, sub Imperatoris protectionem misit. Poloni contra mense Junio, magna in Russos victoria potiti sunt. Ab una parte Zarnetcius Plonorum et ab altera Chowanscius, strenue rem gerebant. Tandem post longam et pertinacem pugnam Russi secundo in fugam vertuntur ex omnibus Chowanscii copiis, vix ipse, graviter vulneratus, cum octoginta equitibus evasit. Multi Russorum proceres, atque inter eos Sczerbatius, Muscovitarum praefectus, Carnetzio sistuntur, et ab eo cum ingenti praeda, omnibus Russorum impedimentis, quatuor denique Majoribus tormentis, ad Poloniae Regem mittuntur. Poloni hac parta victoria, Lachovitium, obsidione pressum, liberarunt, copiasque suas Vildam versus, movenrunt. In Dania pacis conditiones, executioni mandabantur, at duobus ante diebus, Sueci insulam Femern invadunt, et satis hostiliter se gerunt, obvia quaeque praedabundi, at comperto, foederatos, in Holsatia naves conscendere, et in Daniam trajicere paratos, quin et aliquos trajectos, in terram exscensionem fecisse, relicta omni praeda, vasa conclamarunt. Tonninga jam nona hebdomada obsessa, sponte quoque relinquitur. At Bergae Norvegiae metropolis, orto ex liquidae picis aheno incendio, mediam partem comburitur, altera parte, portu latiori separata intacta manente. In Dania locis omnibus, ex pactis, restitutis, Legati, media toresque alii alio profecti sunt, Hollandorum Legatus Slingelandius, quin et Anglorum Holmiam ad Sueciae Regem, Reginamque, Pacem gratulaturi, et de Regis Caroli morte utrumque solaturi profecti, et omni honore excepti sunt. Gallorum quoque minister, eo postea profectus, et aurea catena, propter susceptos, pro pace labores, donatus est. Interea Arausionensis Princeps, ejusque mater, per praecipua Hollandiae oppida, exquisitissimo cultu excipiuntur. Publica haec laetitia augebatur, appellentibus ex Indiis Orientalibus, novem reducibus navibus, mercibus pretiosissimis, onustis, hisce nunciabatur, cum Bantemiensi Rege, pacem sancitam, et magni Mogolis imperium, belli, inter fratres orti, incendiis, horrendum in modum conflagrare. Norangsiem, fratrum unum, in Surattensi arce obsidere, aliosque duos fratres acriter; armis prosequi. In Angliam quoque ex iisdem partibus, septem naves appulere. Hae afferebant Lusitanorum res in Indiis, magis ac magis vitium facere. Concionatoribus, aliquot, Ultrajecti praecipue, acrius, in magistratus invectis, et ex eo tantum non orta seditione, immissis militibus, publicae tranquillitati provisum. Praescriptis insuper, ab Ordinibus regulis, ne in posterum, insolenter se gererent, cautum est. Duo ministri Abrahamus Veltius, et Joannes Telingius, urbe et Ministerio prohibentur. In Italia Mons Vesuvius, in Calabria, in nova et


844

horrenda incendia erupit, magnamque trepidationem vicinis incussit, quorum pats Neapolim alii alio se contulere. Romae atque alibi, publicis processibus, praecipuisque institutis, litare tentatum est Portugallia jam omnibus destituta auxiliis, Anglorum amplexa est, Holandosque, satisfactionem flagitantes, amplis promissis, placare sategit. Hispanorumres, transvectis navibus Mauris, turbare aggreditur; sed hae binae numero quatuor Hispanorum Myoparonibus arreptae sunt; altera earum supprimitur, altera capitur Ex quingentis Barbaris trecenti plus minus mari hausti, reliqui in servitutem abducti sunt. Quatuor quoque Bellicae Hol landorum naves, quinque Piraticas Maurorum naves, in Gaditano freto adortae, tres earum expugnarunt, et magnum mancipiorum numerum abduxerunt. Hisce autem nequaquam territi, ingenti numero, piraticam facturae naves, de novo, in mediterraneum mare, vela fecere. In Hassia inferiori, mirabilis formae et proceritatis foemina insolito more vestita, et ferociter animosa, in saltibus capitur. Lingua ceu perantiqua vix cuiquam intellecta est, Ziegenhemium deducta, farina et aqua famem tolerabat. Apud Coldingam in Julia magnus Balaenarum numerus, ad litora apparuit ex quibus duabus captis, caeterae disparuerunt. Corfitius Ulefeldius ante aliquot dies, ex Suecico carcere elapsus, jam cum uxore Hafniam venit, sed vix ibi commoratus, Daniae Regis jussu Bornholmiam, in nova vincula deducitur, tamque arctae custodiae mancipatur, ut vel uxoris colloquio ipsi interdiceretur.

In Anglia de Rege matrimonio jungendo, jam serio agitur, variae illustres faeminae proponuntur, sed res etiamnum differtur. At varii Scotiae proceres, variis modis a Rege excipiuntur, alii bene, alii male habebantur, Argilius, Antrumius, et Arthur Hecelricius Arci Londinenfi includuntur. Reginae matri, frendentibus Presbytrianis, in Angliam venire, et filiorum rebus prospicere conceditur. Monckius, propter egregiam Regi naratam operam, Dux Albermarlae, tolintonii Comes, Baro Potterizius Bellicampi, et Tejes, copiarum anglicarum, Scoticarum, et Hibernicarum sepremus praefectus, equorum Regiorum Curator, Periscelidis Ordinis nobilissimi eques, et ex Regio secreto consilio, salutatur. Henrico Cromvelio, ut soli Cromvelianae familiae superstiti, venia conceditur, ea conditione ut Guilielmidum, antiquo, ejus familiae, nomine contentus, Cromvelii vocabulo in posterum abstineret. At Burdegala, inter solemnitates, quibus nova Regina exipiebatur, terraemotu graviter concussa est; Montalbani, Cahortii, Limoginibus, et in Angolesinensi ditione, multa aedificia dejecta sunt; quin et Baguerensia balnea sulmine et terrae motu, adeo incaluere, ut ardor ferri non posset. Urgentibus Zelandiae Ordinibus, principis Arausionensis promotionem, Regiaque principe, quinetiam Angliae Rege, fratribusque Regiis, rei insistentibus, educatio principis adolescentis, positis tutoribus, speciali cura ab Ordinibus suscepta est, adhibitaque cura, ut omnibus disciplinis, illustri Principe dignis, patriaeque commodo aptis, instrueretur. Monasterii Episcopus Christophorus Bernardus Galenus, quinque millium militum exercitum monasterio ddmovit. Comperto autem, vi in urbem, duorum plus minus militum millium praesidio, et instructis civibus munitam, nihil posse effici, eminus eam coarctare, atque praecluso commeatu in ordinem redigere statuit. Ad Foedaratarum provinciarum ordines, quo disceptantes partes coalescerent, omnem lapidem movere, invito satis Episcopo, qui jam ante scriptis ad Ordines literis, demonstrare Conabatur, hanc Ordinum curam sibi tam incommodam, quam supervacaneam esse. Ragotzii, quod memoravimus infortunium, aliae strages, aliaque detrimenta excipiebant. Turcae nimirum nonaginta militum millium exercitum magno Varadino


845

oppido admoverunt: Et ex quatuor Regionibus tormentorum ictibus dilacerare et infestare coeperunt. Facto deinde crebro in urbem impetu, quidem frustra fuere, sed, consumptis paulatim defensoribus, aquisque per canales detractis, deditionem facere Varadinenses coegerunt. Haec tantae urbis deditio, subjecta omnia Romano imperio territoria, graviter commovit, quippe quae Hongariae, Bohemiae, Silesiae, aliarumque regionum clavis jure audiebat. Turcae extemplo triginta militum millibus, Tissa flumine superato, adjecta territoria vastabant, oppida omnia minora in suam potestatem redigebant, stipendiaque incolis imperabant. His alii moti, sponte se Turcis dedere agitabant. Viennae interea quo rerum summae prospiceretur, sine ulla intermissione, deliberabatur. Christina Sueciae quondam Regina, ut patrimonia sua, in Suecia curaret, impetrato a Pontifice commeatu, in patriam properabat, et per Germaniam Hamburgum, hinc in Daniam, et adeo in Sueciam inter infinitos omnium cultus, advenit. Londini, quam Rex promiserat, commissorum venia, jam edictis promulgatur, quibus, intra quadraginta dies, profitentibus, crimina remittebantur, iis solummodo exceptis, quos Parliamento excipere videbatur. At in Gallia Rex cum Regina sua, Parisiis insolita pompa excipitur, cunctis et Senatorum et Magistratuum, denique Doctorum et Operariorum ordinibus, quam maximurn splendorem exhibentibus. Constantinopolis interea, parta quadam de Gallis, auxiliaribus Venetis in Candiam missis, (sed aut parum fidis, aut belli insolentibus) victoria exultans, inter publica sua gaudia, exorto incendio, pene tota combusta est, vix tertia parte superstite. Plura quam sexaginta Domorum millia, consumpta sunt, templa quae splendidissima et maxime conspicua erant pene omnia eversa. Imperatoris Palatia, et adjuncta Gynaecia vix servata sunt. At in Dania Rex Fredericus, propter res, contra Suecos bene gestas, suprema potestate donatur, et Regnum in ejus haeredes transinittendum et devolvendum declaratur, magna ad eam rem adhibita pompa, et novo ab omnibus dato sacramento. Rex jam nova auctoritate auctior, nova quaedam collegia stabilivit, Regnique commodis, curam intendit. In Anglia, quicunque Carolo primo Regi exterminando operam, navaverant, supremo supplicio afficiuntur, at Henricus glocestriae Dux summe spei Princeps, variolis e medio tollitur. Eodem fere tempore Rex, mutato Ecclesiae Regiminae Episcopos introduxit, atque adeo quatuordecim per Angliam Episcopi constituuntur. Juxtonius, qui Carolo Primo suprema officia praestiterat, Londini Ecclesiae praeficitur. Idem per Hiberniam factum. Scotivero, et Presbyteriani, huic mutationi strenue obnitebantur. Princeps Regia Gulielmi Arausionensis principis vidua, fratris literis accersita, sub hoc tempus in Angliam appulit, multisque laetitiae signis Londini, et in fratris aula excipitur. Eodem tempore, Grimminkius, Majestatis Hispanicae quaestor Generalis, repetundarum postulatus, ad mortem condemnatus, ut publice suspendio vitae finem imponeret, sed habita illustris ejus gentis ratione, ut in carcere laqueo interficeretur, impetravit. Poloni hoc tempore, duas insignes victorias de Cosaccis retulerunt. prima parta est decimo septimo octobris die, cum, ultra Niperam, eos castris exuerent, et tria eorum millia plus minus internecione delerent. Altera paulo post, relata Cosaccos in ordinem redegit. Regina Angliae Regis mater sub hoc tempus in angliam ex Gallia delata est, Multisque honorum signis a filiis, filiaque principe, et nepotibus excipitur. Hujus adventu matrimonium Henriettae siliae cum Andegavensi duce sancitur, at cum Regina mater reditum in Galliam pararet, Principissae Arausionensis, majoris natu filiae, eodem quo frater modo, variolis extinctae, fato remoratur. Cujus


846

mors, haud perinde accepta, certe Hollandos vehementer affecti.

In Africa inter Tetuanenses, Saleenses, et Maroccanos orto bello, res ad cruentissimum praelium pervenit, ad viginti equitum, et decem peditum millia utrimque occisa sunt, adeo ut vicinus amnis Lucco, per octo continuas horas, quasi sanguine flueret. Ancipiti tamen Victoria discessum est. Per totum Chri stianum orbem hoc tempore, tam terrae motus, quam aquarum exundationes, et vehementes procellae maxima damna intulerunt. Magna Hispanorum classis, Gadibus in occidentales Indias vela faciens, dispersa et magnam partem undis hausta est. Massiliae terrae motu, propugnaculum Mazarini dictum, corruit, quod a multis pro omine non dui post insecutae ejus mortis, habitum est. Eodem tempore, in ejusdem civitatis portu, navis ex Palaestina cum aliquot peregrinis redux, mari hausta. Ad Livornam variae quoque naves suppressae, istiusmodi alia aliis partibus damna, et praecipue ad Texeliam Hollandiae maritimum portum illata sunt, ubi plures quam centum onerariae Naves, diversas orbis in partes vela facturae, qua haustae, qua mutilatae, et aliae alio disjectae sunt. Mortui sunt hoc anno Carolus Gustavus Sueciae Rex, de cujus obitu verba fecimus: etiam Aureliae dux, Blaesiis defunctus. Melitensium equitum ordinis summus praefectus (Magnum Magistrum vocant) mortem quoque obiit, in cujus locum, Lugduni Gallorum praetor, Clermontii Dominus eligitur. Enno Orientalis Frisiae Comes, inter venandum equo excussus, et graviter saucius paulo post defunctus est, frater ejus successit. Legati Gallici, Domini de burdegala, filius Parisiis quoque moritur. Quin etiam Anhaltinus dux ex paralysi. Brandeburgici electoris Mater Berlini defungitur, et in Hollandia scriptis suis acceptissimis, et muneribus celeberrimus Jacobus Catzius, dum viveret, Hollandiae et Frisiae occidentalis Syndicus, et magni Hollandiae sigilli custos. De Henrici Glocestriae ducis Morte suo loco dictum est. Quin etiam de ejus sorore paucis post eum septimanis, ex eodem morbo defuncta, defunctus quoque est. Gonzago, Hungarorum copiis, et Raab civitati praefectus. Sub finem mensis Januarii duae naves, altera ad Mosam, altera Vlielandiae destinata, ab ignoto pirata capiuntur, qui captivis interminabatur, ni piscatoriam aliquam navem, offenderet, se omnes in mare conjecturum. Forte fortuna in piscatoriam incidunt, cui juxta atque alteri Galiotae, capti imponuntur. Hi videntes piraticam navem ineptam et tardam esse, non modo fugam capessere, verum etiam, Piratae minis exacerbati, impetum in eam facere decrevere. Secundo itaque vento usi, in piraticam suas agunt naves, tantoque impulsu, in eam invecti sunt, ut, rimas ducens, et dissiliens cum omnibus piratis, duce prius, auxilium misere petente, serra veteri interfecto, mari hauriretur. Illi re peracta, et altera navium, impulsu, fatiscente, omnes integram conscendunt, relicta tamen, prae nimia festinatione, amissa praeda, quae ab impositis piratis Aberdenum Scotiae urbem abducta, a Scotis detenta, et postea possessoribus restituta est: Anglia, recepto Regi, tranquillitatem sperans, a quibusdam exauctoratis Militibus, in Regis et urbis Londini exitium conspir antibus, denuo nonnihil turbatur; sed Bajulo quodam, ex conjuratoribus, inter crapulam nonnulla de conjuratione, effutiente, res detecta, et Machinatores, quos inter Desburgius, Admirallius et Overtonus quondam Hullae urbi praefectus, capiuntur, et in extremum supplicium servantur. De Matrimonio inter Jacobum Eboracensem ducem et magni Cancellarii Hydae filiam, quae jam duci filium pepererat, dudum agebatur; Jamque res denuo urgebatur, et obnitentibus frustra Regina matre, ad eum finem haud dubie in Angliam profecta, et sorore Maria


847

nunc defuncta, et generis inaequalitatem incassum objicientibus, a Rege suam orbitatem, et matrimonii incertitudinem obtendente ad finem perducebatur. Superiori conjuratione vix suppressa, alia denuc resurgit, ab iis qui Episcoporum introductionem, et Regiam auctoritatem aegre ferebant. Horum caput Thomas Venner vilis conditionis vir, jam ad octingentos suae factionis, audaces homines, conflaverat, his stipatus urbem Londinum invadere non dubitavit, sed obnitentibus Regiis quibusdam copiis (quibus Trainebend nomen est) ingens exoritur pugna, quae ad undecimam noctis horam protracta pluribus civibus, et militibus, et adversae factionis anabaptistis exitiosa fuit. Eboracensis Dux, et Monckius, jam equos conscenderant, ut Majoribus adductis copiis suis suppetias irent, cum nuntiatur, perduelles alios alio dilapsos. Sed hi paulo post resurgentes, praetorianis Regiis, commode occurfantibus, acriter et pertinaciter resistunt, donec Vennero duce accepto gravi vulnere, capto, reliqui quoque aut caperaentur, aut fuga elaberentur. Cati omnes supremo supplicio affecti sunt. Monasterii Episcopus, interea, urbem suam, arcta obsidione premebat, agrestibus ejus territorii, commeatum gratis castris, inferre coactis, nequicquam frendentibus, et indecentem Episcopi militiam detestantibus, et deponant jam seculares Principes arma, quando Ecclesiastici illa sumunt, libere jactantibu s. Ille autem, iteratis literis, ordines Foederatarum Provinciarum, ne quod receperant, obsessis opitularentur, satis imperiose rogabat. Hujus secutus exemplum Coloniae Archiepiscopus, Rhenoberckam, quam suae ditionis urbem censebat, eodem modo repostulare, non dubitavit. Quam suam petitionem, exhibita per ministrum uum Ordinibus querela, ulterius urgebat. Hisce exceptis motibus, Germanicum imperium, profunda tranquillitate fruebatur, sed Turcarum in Transylvania prograessus, nonnihil invidiae, in viennae aula excitabant. Sed Imperator Turcis fidem derogare certus, eos limitibus suis prohibere, quoad possibile esset, statuit, missis eo fine, ad Imperii Principes, Angliae, Galliarumque, quin et Hispaniarum Reges, Belgarum ordines, Et Pontificem nunciis. Eo tempore divae Virginis Fanum Berlini fulmine incenditur, sed civium opera, mature incendium extinctum est. Aliis locis Majora damna eadem tempestas intulit. Contra apud Hamburgum Mastelandienses agri, exundantibus fluctibus stagnantur. Multa aedificia, multique homines, improviso malo rapiuntur. Nec minus Vistula immodice propter continuos imbres auctus, obicibus ruptis, vicina, Dantisco territoria aquis obtexit. Urbs ipsa gravissima detrimenta, tam in aedificiis, quam in munimentis, hominibusque passa est. In Danico freto procellae quoque horrendum in modum saeviebant, ingentes arbores radicibus avulsae, quin etiam tres naves, in anchoris ad Hafniam commorantes evertuntur. Prodigia quoque supra Dantiscum in sole conspiciuntur, quin etiam septem ejusmodi lumina eodem tempore, et diversis locis apparuere. Piscis quoque mirabilispecie, in Moldaviae flumine captus, portenti loco habitus est. Turcae quoque miranda quaedam prodigia, in aere visa, quibus Ottomannicis victoria et Imperii incrementum portenderetur, jactabant: qui interim ut solent, Varadini expugnatione in solescentes missa ad equitem Rilhmannum, in Dalmatia Venetorum Reipublicae militantem epistola, omnibus, nisi Siebenicensem transitum impedire desinerent, extremum exitium, certe perpetuam servitudinem, interminabantur. Haec ad Venetorum Senatum missa epistola, tantum abfuit ut illustrem rempublicam terreret, ut scriptis majoribus copiis, acriorem defensionem pararet. Nec dictis facta defuerunt. Sultanus enim Ibr ahim Arabiae praepositus Bassa, qui literas ad dictum Rihlmannum dederat, viginti


848

Arabum et Turcarum millibus eundem ad Zaram arripuit. Sed sorte Christianis favente Turcae in fugam compelluntur. Selim praetorianorum Imperatoris Aga sive praefectus, duoque alii proceres capiuntur, magnus occisorum numerus praelii campum straverat. Nec incruenta victoria Christianis fuit, Malezio, strenuo milite, et Palavicino, forti viro, aliisque haud paucis amissis. Caeterum hoc infortunio Turcarum insolentia, non usquequaque imbellis experta, haud parum imminuta est. Sub hoc tempus cometa terribilis, longa, sed aliter aliis partibus visa cauda minax, alicubi rubra et sanguinea, alicubi fulgente, nostris partibus subalba, apparuit. De ejus via, moraque, ut etiam de duabus insecutis aut ejusdem aut alius apparitionibus, plura dicere non est nostri instituti, edita de eo schemata, et ab Astronomiae Magistris factas demonstrationes, curiosi consulant, auctor sum. Quid denique hoc portentum insecutum, quae ella, quae pestes, quaeque ruinae hoc coelitus datum fignum exceperint, ex sequentibus videre est. Certe in Bulgaria, ingens terrarum tractus eodem tempore, subsidit, et in profundissimam paludem conversus est. Hongarici interea agrestes, in Zaboltzano et Bichoriensi comitatu, ne primus in se impetus fieret, metuentes, auxilium ab Imperatore, contra Turcas postulari, audientes, priores arma arripiunt, et ad sex millia congregati, ipsi Christianos capiunt, et Varadinum ad Turcas venundandos abducunt. Interim Barckzeus et Kimen Janos, de Transsilvaniae imperio, decertabant, et alter alteri maximum negotium facessebat. Romae ex duodecim Apostolis, Borrium quendam, novum Christum se ferentem, secutis, quatuor custodiae traduntur, si imaginem ejusdum Borrii abjurare coacti, partim ad remigium partim ad perpetuam custodiam damnantur. Haec autem imago, qualiscunque fuerit, carro impositae, et per omnes urbis vias, rircumlata, tandem, ad Florae campum deducitur, et ibi per carnificem comburitur. Ipse autem cum octo reliquis suis asseclis solum vertere necesse habebat, et per Germaniam in Hollandiam perlatus, Amstelodami per aliquot tempus, propter splendorem, in quo vivebat, et exqusitam medendi artem in summo pretio habitus est. Sed postea, non sine artificii sui testimonio, et hinc disparuit. In Polonia in Comitiis, de duce Anguinio, ejus Regni successore declarando, agitur, sed iis qui rem maxime urgebant, justa potentia destitutis, res etiamnum effectu destituebatur. In Orientali Frisia, Februario mense, inter urbis Embdae praesidiarios, et Comitis copias, dissidia oriuntur, adeo ut jam utrimque ad arma veniretur, et quisque pro se agrestes armare niteretur, sed ad Comitis querelas, ordinibus, Belgarum cum ejus, et urbis Legatis, de re cognoscentibus, dissidium hoc haud difficulter compositum est. Eodem mense, Cromvelii, Iretoni, et Bradshavy cadavera suis eruuntur sepulchris, et cratibus imposita, ad supplicii locum, inter populi acclamationes trahuntur, ubi per aliquot temporis spatium suspensa, mox, ablata, et ut proditores solent, pectora, dempto prius capite, aperiuntur deinde scelerata ossa pedibus calcata, subter patibulo in scrobem ignominiose conjiciuntur. Capita eorum West-monasterii aulae ostentui imponuntur. Usque adeo incerta rerum humanarum vicissitudo est, ut quem paulo ante rerum summam pro libitu versare vidimus, jam omnium contumeliis expositus, quod dum vive ret supplicium effugerat, jam post fa ta, si non sentire, saltem, ludere deberet. Contra Derbeus Comes, cujus pater, Cromvelio, dum rerum potiretur, interfectus est, jam a Rege Carolo secundo, dignitati suae restituitur. Hoc quoque tempore inter ipsum Regem et Daniae Coronam, mediante Frederico Alefeldio, Daniae Regis, extraordinem legato, foedus icitur. At Lutetiae dum choceis et estiusmodi aliis voluptatibus indulgetur,


849

orto ex relictis artifi cialibus ignibus incendio, pars magna et facile pulcherrima regii palatii corripitur, et deformatur. Sed mutato subito vento, non ulterius malum saeviit. An ex hujus incendii periculo, an, gravescente valetudine, incertum Cardinalis Mazarinus sane vitae finem sibi instare praesagiit. Rebusque itaque suis disposititis, scriptis que fortunarum suarum, quae quadraginta milliones excedere credebantur, tam primis quam secundis tabulis, haeredibus, quos inter Rex, Regina mater, aliique familiares, nono martis die, in suo Silvae Vicennensi Castello, supremum clausit diem, Vir, prudentia et virtute, inter ingeniorum miracula positus, quique inter tot, quot toleraverat procellas, ratem suam gnaviter servare, et in quietum portum deducere potuisset. Immensarum divitiarum invidiosus possessor, oculatioribus politicis scrupulum reliquit, unde homini paulo ante non adeo diviti tantae opes suppetere possent. Hoc tempore Collartus, Piratarum antesignanus, duobus Capitaneis, Mangelario et Cornelio Everhartio, nebulis deceptus, capitur, et Vlissingam cum nave sua deducitur. Barbari piratae, contra, plures quam quindecim tam Hollandicas, quam Anglicas naves, intercepere, et Algeriam abduxere, pluribus quam quingentis Christianis servitudini addictis.

Civatellae ditio hoc mense, vehementi terraemotu concutitur, uti et alia Italiae rerritoria; sed illic plures quam mille et trecenti cives obruti sunt, quos inter ludimagister, una cum centum discipulis suis ruina domus extinctus. Savinianum, divi Erometi fanum, Roccafrigida, Ciazola, aliaeque in Romaniola urbes, penitus eversae sunt, et Rupes per medium discissa. Cesenae turris, cum rpaestantissimo Horologio, prostrata, quin etiam in Roverelli ditione pulchrum palatitum. Foro Julii trapezitarum domus, et Caenobium Cordelariorum eversa, quin et alia tam publica quam privata aedificia. Sarcina urbs pene tota eversa est. Et sic alia aliis locis infortunia universam pene per Italiam et jacturam et ex ea miserationem effecere. Scoti ut, qua petebantur, invidiam a se amolirentur, rebus tempori accommodatis, acta, mense Februario, anno 1647. ex quibus Regem Carolum primum, in Scotiam profugum, Anglis tradebant, abolitum ibant. Quin et Montisrosani ossa, ignominiose sepulta, ex terra eruta, solemni comitatu, honorifice digniori loco condiderunt. At Londini, inter periscelidis Ordinis, quo varii proceres honorabantur, solemnia, legatus ex Portugallia missus, de matrimonio inter Angliae Regem, et Portugalliae Regis filiam, quin etiam de auxilio, adversus Hispanos terrestri, et contra Batavos maritimo, serio agebatur, vehementer Hispanorum legato obnitente. Hagae Comitis, eorundem Regum Legati, alter pacem impetrare, alter Ordines in Lusitanos instigare satagebant; nullo hactenus alterutrius successu Germania, jam belli imminentis indicia, satis clara et manifesta apprehendebat, qua propter diversi Principes, Imperatori auxiliares copias conscribere, et variis locis delectum habere incepere. At Monasterii Episcopus, cui ex voto fluebat, quod Hollandiae Ordines, manum de tabula, quippe quorum mediatio a Monasteriensibus rejecta erat, jam acrius instare et usque adeo, desertos jam cives fatigare, ut mense Aprili deditionem facere adigerentur; victoris misericordiae tantum confidentes, nulla alia sub conditione. Septem aut octo exceptis, caeteris venia data est, ea lege ut mille quingentos Episcopi milites in urbem reciperent, Matrimonium, inter Britanniae Regem et Portugalliae Regis filiam, cum octo millionum, duarumque in Africae ora Tangerii et Margajaniurbium dote, hoc tempore contrahitur; largius Lusitanorum Rege, per Legatum suum Melonium promittente, quia nunquam, aut sero promissa persolvere, Lusitano certum


850

erat, et auxiliis ab Anglorum Rege impetrandis, Portugalliae res summopere indigebant. De Religionis usu parum laborabatur, quia, in proximo minitans periculum hasce curas facile excutiebat. Hoc matrimonium a Rege et Angliae Cancellario, Parliamento recens scripto indicatum, omnium applausu, cunctis ad nova novi Regis officia propensis, excipiebatur. Sequitur extemplo Regis coronatio, quae insolita pompa peracta est. Polonia jam nonnihil respirare videbatur, cum Generalis ejus Carnetzius, quinquaginta vexilla, cum ipso Russorum Generali, aliisque praecipuis Ducibus, parta ingenti victoria, ab hostibus retulerit. Hunc triumphum excipiebant hactenus dilata comitia. Ubi de aequandis belli sumptibus, oneribusque subditis impositis; de persolvendis stipendiis; de continuando cum Cosaccis foedere; de Uktaniae praesidio; de pace cum Russis sancienda; de legatis in aliorum Principum aulas delegandis; de pecuniis quaerendis, Brandeburgensi Electori numerandis; de sumptibus ad Borussiae munimina restauranda, providendis; de circa Livoniam gravaminibus; de Donis Tartaris mittendis; de Coronae nominibus solvendis; de muniendis adversus Transilvaniam finibus; de suffragiis Regni supplendis; deque Regis successore, si forte nulla relicta melioris sexus prole, extremum clauderet diem, agebatur. Volaviae in Silesia hoc tempore supremo supplicio affectus est, cum uxore, et filio, eodem crimine involutis, horrendus Latro, qui praeter multa alia scelera, plures quam viginti tres homines interfecisse confitebatur. Bellum interea, in Transylvania gliscens, indies majora et majora discrimina Romano Imperio minabatur. Certe varia fortuna, saepius iis partibus conflictum est; at Aly Bassa, magnas copias ducens, et Berethonium amnem ponte jungens, Imperatori, Imperii rebus propiores curas intendendi, necessitatem imposuit. Hic dejectis urbis Viennae pomaetiis, Imperatoriam sedem, quantum valuit, munire aggressus est. Sed continuae cadentes pluviae Turcarum progressum impediebant. Transylvani interea oppidorum praecipua, Caesaris protectioni flagitabant, dum Kimen Janos Archatium Berckzaeum, ejusque fratrem Andream, cum Turcis intelligentes, securi percuti jusserit. Suecia sub hoc tempus, turgentibus fluviis, haud levia damna, in molatrinis patiebatur. Et Dortmundae, ingentis altitudines turris, nulla orta procella, sereno Caelo, quasi sponte, collapsa est, Templumque subjectum magno detrimento affecit. Unus tantum homo, excubias agens ruina oppressus est. Gliscentia inter Christianos Principes dissidia, Barbaris piratis animum augebant, adeo ut Tripoli, Tuneto, Algerio, tanto numero, in vicina maria excursionem facerent, ut intra paucas septimanas, plures quam quinquaginta naves interciperent, et octo admodum hominum millibus catenas injicerent. Hoc tempore ex Indiis Orientalibus Anglica navis Livornam appulit, referens, Classis Meleraei Marchionis, aliquot naves, rubrum mare versus, in Persas piraticam factum missas, orta subito tempestate, ad bonae spei promontorium mari maximam partem haustas. Ab Hollandis denique castrum ad Indi fluminis ostium situm, Lusitanis ademptum esse, urbemque Diu, haud procul a Goa, Lusitanorum, in iis partibus Metropoli, ne ab Hollandis invaderetur, in summo stare metu. Lusitanos denique ab iisdem Hollandis Dereniae Regi junctis in fugam conjectos, multa loca ab iisdem intercepta. Denique Bengalac Imperatorem duos filios, post se in Regni spem reliquisse, corumque seniorem, fratrem bello adortum, eundem vicisse, et capto laqueo gulam fregisse; Bengalaeque ad triginta librarum millia salis nitri incendisse. Mense Junio Parliamenti decreto, pactum inter Regem, Angliaeque et Scotiae Regna, quod ab iis Convenantium inscribitur, antea multis elogiis celebratum,


851

certe Regnorum Regisque stabilimentum et Ecclesiae columen habitum, diversis publicis locis, per carnificem, ut detestandum et Antichristicum quid, comburitur, in omnibus publicis scriptis aboletur, atque adeo omnibus modis averruncatur. Octo diebus post, acta, quibus Parliamenti decreto, judices ad Caroli primi causam cognoscendam delegebantur, eodem modo, in ignem conjicitur. Sic quoque acta de praeservanda inter Dominum Protectorem, et populum pace, de renunciando Caroli Stuarti titulo, deque subscribendo implicatorio (Engagement dicitur) deque Anglia in Reipublicae forma, atque adeo in libertate conservanda. In rebus Ecclesiasticis, haud minor mutatio instituitur. Pleno Episcoporum, et Theologiae Doctorum conventu, de regimine Ecclesiae transactum. Rex Scotiae Coronam suscipiens, Ecclesiae formam, Presbyterianam dictam, sartam tectam servare, receperat. At jam praevalenscente Regis et Episcoporum auctoritate, animisque omnium ad adulationem propensis, obnitentibus frustra Presbyterianis, sub Episcopali Regimine Ecclesiam dirigere decretum est. Scoti ipsi, meliori jure utentes, manus tandem dedere. Sed omnis mali impetus in Comitom Argilium cecidit; qui cum animi incertus et anceps, medius inter Cromvellianas et Regias partes (quasi meliori industria rebus suis prospiciens, et volventi fortunae rotae clavum infigens) vivere instituisset, neutrorum gratiam sibi conciliaverat, certe Regis odium incurrit, atque adeo carceri mancipatus, vix ullius alterius criminis reus, sexto demum Junii die, Edenburgi, publice securi percussus est. In Hibernia, eodem modo pene agitur, animis ubique in caeca Regis studia, et novi Regiminis venerationem prolabentibus. Sub finem hujus mensis, sex reduces ex Indiis naves, Texeliam appulerunt, divites admodum merces referentes. Nunciabant, res Batavis prospere geri, Regem Macassar armis victum, pacem ab Hollandis petere necesse habuisse. Contra Lusitanicus pirata Hollandicam navem in Occidentales Indias vela facientem, adortus post obstinatam pugnam, laceram ruptamque suppressit. Hic insuper varias alias Hollandorum naves intercepit. Hoc mense inter Sueciae Regnum et Russorum Imperium, de pace conventum est. Turcae, post sparsas in Christianos terribiles minas, mense demum Julio cum quadraginta trium millium militum exercitu, per tractus Temesvarienses, et eas angustias quae Porta ferrea indigitantur, in Transylvaniam irrumpunt, obvia quaeque diripientes, et ad septem Christianorum millia in captivitatem abducentes. Kimen Janos tantis viribus impar, recepit se, confidens munitarum urbium fidei, et Caesaris jam appropinquanti, quinquaginta plus minus militum millium exercitui. Antverpiae sub idem tempus mulier infantem enixa est, cui duo capita duo ventres, et caetera omnia membra exceptis natibus duplicata erant. Duplex nomen in baptismo duplici huic partui qui secioris sexus erat, impositum est, testibus pluribus ejus urbis praecipuis viris. Angli hoc tempore, Eboracensis ducis nomine, clam in Guineensia litora, et possessas per Hollandos inibi arces vela fecere. Horum naves quatuor numero Holmio quodam duce, ante promontorium quod Viride inscribitur, anchoras jecere. Dux Holmius Arcis quae ibi exstructa est praefecto, ante proximum Decembrem, illinc se recipere, arcemque Anglis tradere, imperiose jussit, ea conditione ut Hollandis tamen liceret, iis partibus negotia exercere. Hinc alio profectus, aliud munimentum, Anglis terra prohibere conatum vi adoritur, et brevi deditione in potestatem suam redegit, eique Eboracensis Ducis nomen imposuit. Non procul hinc ad fluminis Gambii ostia, novum munimentum extruere aggressi sunt, adeo omnibus modis, ejus tractus Imperium sibi vindicantes.


852

Haec praeter publicam fidem; sed aliud eorum quod, omnem fidem humanam evertit, narratur facinus. Quatuor Anglorum bellicae naves, viginti quatuor admodum quaeque tormentis munita, Olyssiponam appulere, ubi mercatoribus quibusdam, Genuam, Livornam, Venetiasque, deferendis pretiosis aliquibus mercibus, operam suam locarunt. Hisce acceptis, multisque viatoribus, vela faciunt. Inter navigandum, tres piraticae Maurorum naves obviam veniunt inter quas (habito inter Duces colloqui) et Anglicas naves demum conventum aiunt, ut Angli quas vehebant merces Algeriam conferrent, ibi exponerent, et accepto praetio, viatoribus tamen Barbaris in servitutem concessis, quo vellent iter facerent. Hoc facinus si modo verum, omnem qualium cunque Barbarorum perfidiam ex cedit. Sub hoc tempus, Etruriae Ducis filius Aureliensis ducis filiam uxorem duxit, magnaque pompa, sponsa in Italiam delata, et Florentiae excepta est. Sed hoc breve matrimonium fuit, quia sponsa, primo ex partu obiit. Nantolii (vulgo Nantes) Carnarium, vetustate, corruptis trabibus, solemni die, megno emptorum numero confertum, subito corruit. Sexaginta subjecto flumine hausti, multi ruinis oppressi, aut ad Molatrinas fluminis impetu delati, rotis misere dilacerati sunt. Hagae Comitis, tractatus inter Hollandos, Lusitanosque, felicem demum eventum habuere. Conditiones hujusmodi fere fuere. 1. Rex et Regnum Portugalliae Foederatarum Provinciarum Ordinibus, Octagies florenorum millia persolvent. 2. Salis mericimonium certo imposito praetio stabilietur. 3. et 4. Belgicarum Provinciarum subditis, liberum, in omnes Lusitanico Regno subjectas Regiones et Provincias, negotium crit. 5. Supradicta persoluta pecunia, omnes inter utramque nationem lites et controversiae cessabunt. Istiusmodi conditiones, utriusque nationis securitatem et negotia spectantes, aliae plures stabilitae. Anglica interea Classis apud Algeriam, de liberandis mancipiis, agens, nihil obtinere potuit, armis itaque hanc urbem aggredi, visum est, sed Barbaris ad defensionem parastis, parvo civitati damno illato, Angli non sine detrimento receptui canere necesse habuere; et in via paucis Turcarum navibus interceptis, Alicantam appulere. In Galliis, Focquetius Finantiarum Superintendens, postquam Regem Regisque aulam, supra modum sumptuosis, et ob id nimis invidiosis epulis excepisset, munere exauctoratus, et Carceri mancipatus est, non sine summo partialium ut vocantur, stupore; immensae ejus opes Regi addictae, scripta omnia sub Regis sigillo custoditae, et ad causam ejus Commissarii designati sunt. Dum Algeriani piratae varias naves huc et illuc commeantes, intercipiunt, damnaque ab Anglis passa abunde resarciunt. Hispani interea, quam obsederant urbem Valenciam et deinde totam Galissiam relinquunt, sed Lusitani, illorum ignavia audaciores, castra ipsorum arripere non dubitavere; atque adeo Portugalliae recuperandae desperationem injecerunt. Hispanorum autem res, appulsa in Garunnas argentifera Classe, haud parum augebatur. Plures quam quindcim milliones Regi, ea afferebantur, exceptis longe pluribus, mercatoribus destinatis. Lusitanis quoque, ex Brasilia ejusque confinibus saccaro, aliisque mercibus, conferta Classis appulit. Apud Mechliniam et per vicinos agros, horrenda tempestas hoc mense, mirum in modum saeviit. Ingentes silvae, eversis quasi falce arboribus, honore suo nudatae sunt. Aedes fundamentis avulsae, evertuntur, imo alio feruntur, vir quidem iter faciens, elatus et per aera ad ingens spatium vectus, tandem inversus in erram, illaesus, reponitur, non magis suum, quam Molatrinae, avulse, alio delatae, et disjectae casum, quem viderat praesens, miratus. Excepit haec infortunia Marchionis Caracenae in urbem


853

Antverpiam, propter negata stipendia indignatio, qui insigne hoc oppidum obsidere aggressus, civibus, haud perfunctorie perculsis, ingentem argenti summam extorsit. In Scotia interim, ob introductos Episcopos, et abolitam presbyterii auctoritatem, nonnihil turbatum. Plures quam septuaginta ecclesiae ministri, Regis placitis adversantes, in carcerem conjiciuntur. Munimenta, ut populo tollatur confidentia, multis partibus dejiciuntur. Apud Londinum et aliis Angliae partibus eadem causa pluribus ministris infortunium attulit. Adeo Regi quod semel animo conceperat, vel multorum exitio, exequi visum est. Londini eodem temporte dum Sueciae legatus, magna pompa, ut fieri solet, et praesentium Legatorum comitatu, exciperetur, depraecedentia, inter Galliarum et Hispaniarum Regum legatos, jurgium primitus, et ex eo pugna exoritur. Septem aut octo occisi, plures vulnerati sunt: et nisi mature malo provisum fuisset, plurium exitio res stetisset. Certe tanta fuit Galliarum Regis indignatio, ut protinus Hispanorum Legatum Fontissaldaniae Comitem, ex sua aula, et paulo post, Regno facessere jusserit. Inter eundem et Britanniae Regem, haec eadam res, nonnullas dissidii scintillas, excitavit. Malagae in Hispaniae ora sito oppido, imbres continuae cadentes, gravia damna intulere. Viae et decurrentes in subjectum mare alvei, tanto impetu labentes volvebant undas, ut plures quam ter mille domus, aquarum vi everterentur, et ingens hominum pecudumque vis obrueretur: Olei, vini, aliarumque mercium maxima copia corrumperetur. Apud Neapolim aliae tempestates alio modo saeviebant, dum in Hispania Regno stabilimentum, Regina Principem (defuncto non adeo pridem priore) enititur. At in Polonia miles, stipendia militari more flagitans, cum non impetraret, tumultuari coepit. Arma deponere, nisi quae petebant, impetratis detrectans. Littavienses, eadem quasi causa involuti, prioribus sese adjungunt, atque adeo, conjunctis viribus Poloniae urbes, et bona Ecclesiastica arripiunt; mox majora ausi, Dantisco vim inferre nituntur: urbs autem, commode Visula, per scissos aggeres, in Varderi agros irrumpente, arque adeo rebellibus aditu negato, tumultuantium minas susque deque fecere. Rex vero ne in turbulentorum manus incideret, continue locum mutare, et in extremis finibus delitescere necesse habebat. Haec facta sunt, dum in Guineae oris, ab incolis, Batavorum nomen exosis, Daniae in iis partibus subditi, ut Hollandorum Castro (cui Nassoviae nomen est) arma admoverent, instigati sunt; quae res pluribus molestiis, postea memorandis, causam dedit. De duabus navibus Anglicis, quibus Experientiae, et Caroli nomen impositum erat, ab Holalndis detentis, querelae quoque instituuntur, gravioribus longe ansam praebiturae. Ex quibus scintillis, hoc belli incendium, quod etiamnum flagrat, haud dubie originem duxit. Veneti hoc tempore, feliciter cum Turcis apud insulam Milonem, congressi sunt, tres Turcarum triremes in litora actae, tres aliae suppressae, quatuor et cum iis mille et octingenta Christiana mancipia victoribus cessere, insula ipsa apud quam pugnatum est, a Venetis, victoriae insistentibus, expugnata est. In Hollandiam desideratae hactenus ex Orientalibus Indiis duae naves, feliciter appellunt. Eodem tempore quatuor quoque reduces ex iisdem partibus, in Angliam redeunt. Galliae Regina sub hoc tempus principem, primum partum enixa est, Regnumque gaudio replevit. Et paulo post Neoburgi ducis uxor. Insula Sanmalo, gravi incendio, ex pharmacopolae officina orto, plures quam trecentas domos amisit. Hoc infortunium excepere surgentes variis partibus procellae, quibus multae naves tam disjectae quam suppressae sunt. Lusitani eodem mense, Valenciae, postlimino ab Hispanis obsessae, subsidia inferre nitentes, caesi et profligati


854

sunt. Ducis frater, equo excussus captus est. Inter Suecos et Russos jam pax antea icta, mutatis et signatis conditionibus, ad finem perducitur, conditiones illae istiusinodi fuere. 1. Pax universalis, et anteactorum amnestia inter utrumque erit Regnum. 2. Unicuique Regum consuetis titulis uti licebit. 3. Muscovia Suecis occupata in Livonia loca restituet. 4. Quatuordecimo post ratificationem die arcem Mariaburgum Russi Suecis restituent. 5. Livoniae incolae Russorum tormenta caeteraque impedimenta ad fines perducent. Russi contra, omnibus occupatis locis, suas campanas, libros, aliaque Ecclesiastica Ornamenta restituent, atque adeo utraque pars, a damnis alterutri inferendis abstinebit, et e contrario, ut confoederati, omnia ab aliis illata detrimenta, junctis viribus arcebunt. In Angliam Cossuma Albertus Princeps ex Polonia advenerat, auxilium Regi suo, a Britanniae Rege petiturus, cujus jam ipsi nonnulla spes affulserat. Hic carpento suo Cantiam versus iter faciens, ab auriga suo et pedissequa, magnae argenti summae quam trahebat dominus, inhiantibus, in via inrerfectus est; ejusque cadaver foede mutilatum, capite et altero brachio truncum, in fossam conjectum est. Parricidae, dum ex parta praeda, monilia quaedam Londini distrahere conantur, agniti, et supremo supplicio affecti sunt. Cadaver postea cane indice inventum, et a civibus Rochestriensibus sepultum est. Suppar facinus, eodem pene tempore, ultrajecti in Hollandia perpetratum est. Pistor quidam cum filio, vicini divitis ancillam dum herus Concioni interesset, vicinitatis confidentia intromissi, quo paratam quam habebat, pecuniam furarentur, foede, injecto laqueo interemit, cumque reluctante puella, et voces tollente, nonnihil turbarum ante ostium fieret, pistor, ab uxore, per signum admonitus, murum transiliit, atque adeo cum filio suam se in domum prioripuit. Sed facinore detecto, de facinorosis Patre et filio extremum membrorum comminutione, de matre laqueo, supplicum sumptum est. Poenas quoque in Anglia, novo Regis regimini, dedit Joannes Jacobi, Ecclesiae Minister, acriter in Episcopos, eorumque regimen, atque adeo in ipsum Regem Regisque ministros invectus. Zarnetzius sub finem hujus anni feliciter cum Russis conflixit. Russi maximam maximam partem aut capti aut occisi sunt. Victoriam hanc excepit Vildae arcis, praesidiariis praefectum, ligatis manibus pedibusque hosti tradentibus, deditio. Dum Poloni male contenti (ut dicebantur) seu seditiosi, Regis causam destituentes, obvia quaeque passim depredabantur, nullis neque Regiis, neque Ecclesiasticis bonis parcentes. Barbari piratae hoc tempore, plures quam quadraginta Christianorum naves interceperunt, atque adeo hoc anno, ut aiunt plures quam octies mille homines servitio manciparunt. Procellae non minus variis partibus saevierunt, ad Hollandiae litora piscatores quidam piscatum in altum evecti, decumano quodam fluctu, ob (Moerzee vocant) obruuntur. In mari mediterraneo variae quoque naves undis hauriuntur, quin etiam promontorium (molem vocant) Algerianum, subito, cum multis barbaris subsidit. Multae naves ejus casu suppressae sunt. In Angliam ex Indiis appulit navis referens insulam Formosam, ab insigni purata quon oppugnari, decemque naves Batavia, cum duobus militum millibus, obsessis auxilio missas. Et Lusitanos suis in iis partibus rebus diffisos Anglis Diu et Cambaiam, ad Persicum sinum sita oppida tradidisse. Anglosque ut istorum locorum possessionem capesserent, quinque myoparones, Duce Sluptonio equite, eo misisse. Hoc anno Romae mortuus est Lucas Ostenius, Pontificis bibliothecae bibliothecarius, vir experientia et doctrina nulli secundus, quique Sueciae Reginae, ad Romanam Relligionem, traducendae multum operae adhibuerat. Defunctus quoque est Theodorus Adolphus


855

Princeps et Episcopus Patriborniae, relicto magno sui, apud omnes Ecclesiasticos, desiderio; obtit quoque Julius Mazarinus, de quo ante dictum; et Genuae Johannes Bernhardus Frigonius, ejus Reipublicae princeps; at hafniae Joachimus Gersdorphius, Regni Drossardus regisque consiliarius, vir insignis, defunctus est. Parisiis vivere desiit Bernhardus Foxius, Espernonii Vallettae et Candaulae Dux, eques regii ordinis, Aquitaniae praefectus, qui Galliae coronae fidelis semper Minister extiterat. Mense Novembri regius Senator Gustavus Bielkius Holmiae extremum clausit diem; quem alii ejusdem Regni Senatores, Comes Slippenbachius et Rosenhaen, secuti sunt. At Cameraci Fontissaldaniae Comes, qui sanciendo, inter Galliarum regem, et Hispaniarum regis filiam matrimonio, egregiam operam navaverat. Vir alioqui insignis, et de suo Regi egregie meritus.

Principio hujus anni pax inter Foederatarum Provinciarum Ordines, et Mahometen Palchan Tunetanorum Regem sancita est. In hasce fere conditiones.

1. Praecedentia omnia damna et detrimenta mutuo illata oblivioni tradentur. 2. Nulla navigia ab alterutra parte posthac capientur. 3. Si Hollandica navigia alique Tunetanorum bona vehant, ea strenue defendere tenebuntur. 4. Alterutrius partis navibus ad alterutrius litora naufragium facientibus, tam homines, quam bona libertati restituentur. 5. Ordinum subjectis, in Regno Tunetano nabitantibus, quando iis placuerit, quanvis inibi natis cum omni familia, quo velint migrare licebit. 6. Alterutrius subjecti se mutuo nulla injuria lacessent. 7. Consul, aut alius, iis partibus, Batavorum rebus praepositus, Tribunali ejus regni, sisti non poterit. 8. Neque ipse neque aliquis Hollandorum, nomina, quibus aliquis hujus nationis obligatur, pro eo particulari, solvere non tenebitur, nisi suamet ipsius manu, se ad illud obstrinxerit. 9. Alterutrius partis Myoparonibus, alterutrius portibus morari, liberum erit. 10. Si Tunetanorum naves Hollandorum aliquos, hostibus corum stipendia facientes intercipiant, eos servituti adsciscere, illis licebit, sed capti viatotes liberi demittentur. 11. Si Tunetanorum navis, suo sub vexillo, Hollandicam navem, sictitio sub signo pugnantem capiat ea bona praeda Judicabitur. 12. Si quis servorum cujuscunque nationis, ex regno Tunetano, ad Hollandorum naves libertatis ergo confugiat, Consul pro eo hero satisfacere tenebitur, si mature fuerit ejus fugae admonitus, alias non. Inter Britanniae et Daniae Reges faedus, superiori anno ictum, jam quoque confirmatur. Michael Abafti hoc tempore quoque, excluso Kimene Jano ab Imperatore Turcico, in Transilvaniae Principem eligitur. Hic, abjurantibus se copiis, et Michaeli sacramentum dantibus, in Hongariam se contulit. Algeriani piratae hoc mense Januario, plures quam viginti tres Christianorum naves capiunt, partamque praedam triumphabundae in urbis ducunt portum. Obortae tempestates, mense Februario, varia damna variis, partibus intulere. Dordrechtum magnam partem aquis stagnatur, vicina quaedam territoria, ruptis aggeribus, aquis obteguntur. Roterodamum, Vlissinga, aliaque oppida, sua detrimenta quoque sensere. Infinitae naves, tam in Texelia quam aliis portibus, nedum pleno mari, aut suppressae, aut in proxima litor adisjectae sunt. Visurgis ex mari surgentibus aquis, ultra modum auctus, gravissima damna quoque intulit. Anglia haud parum hac procella laboravit, adeo ut, uti omnibus pene communis erat injuria, omnium pares querelae effent. Angli sub hoc tempus Tangerium, Portugalliae Infanti doti datum oppidum, sui juris fecere, sed primo introitu, ab accolis Mauris, damna passi sunt. Corruptam fluviorum inundatione annonam, in Galliis praecipue, gravis caritas et egestas excepit. Bestiarum usui vix commodi cibi, ab hominibus avide


856

petebantur, erant, quiex rerum desperatione sibi manus inferebant. Multi ex fame moriebantur, quantum, miserantium opulentorum liberalitas suppeditare posset, crescenti indies egentium numero, sufficere non videbatur. Famem, quod fieri amat, pestilentia excepit, inreliquos haud minori ferocia saeviens. In Anglia ex Caroli primi Judicibus tres, Barckstedius, Ockeus et Corbetus, supremo supplicio afficiuntur, qui in Hollandia capti, et Regi missi erant, tantum tunc communi necessitudini dabatur. Lundini in Ditmarsia igneus globus ex aere in medium templum, dum concio haberetur illapsus est; qui mox in ingentes erumpens flammas, tam ministrum quam concionem, in aperta compulit. Straelsundae fulminis ictu divi Jacobi fanum conflagrabat, cujus incendium in proxima trajectum, viginti domos, brevi temporis spatio, solo aequavit. Sub vesperam, ex male sopitis ruinis nova pestis exorta, divi Nicolai fanum corripuit. Sexdecim homines ruina muri cadentis obruti, et alii flammis absumpti sunt. Hoc autem Passaviae gravius fuit malum, quod oppidum, improviso incendio, paucis exceptis aedificiis, tam extra quam intra muros, totum absumptum est. Paulo post Plescovia urbs, pari incendio, pene tota evertitur. Haec infortunia spargebantur, dum Christianus, Mekelenburgi dux ducatui magna cum pompa inauguraretur. Et Angliae Regina, Regis Caroli sponsa ex patria urbe Olissipona in Angliam vela faceret, quae eo appulsa, summo omnium, et praecipue Regis gaudio et benevolentia excipitur, postquam, per multos dies tempestatibus per Oceanum esset jactata. Paulo post Eboraci ducis uxor filiam enixa est, quae gaudia aliud excepit, propter Lausonii res in Mauros bene gestas, (quippe qui aliquot Barbarorum naves interceperat, nonnullas in littus egerat, aut suppresserat; in quibus ipsa Turcarum pretoria propraetorium, cum duobus castellis inutilem reddiderat) atque hanc victoriam cum Algerianis secutam pacem. Lusitani Anglorum affinitate insolescentes, jam denuo in Hollandicas naves excursionem facere inceperunt, ex quibus quatuor aut quindecim Dunkerckam adductae, et cum mercibus subhastatae, emptores tamen non invenere, quae partim postea a proprietariis, modico soluto pretio, redemptae sunt. Dum Mantuae Carpetanorum, Rex Hispaniarum novum principem, ex uxore, tolleret, Joannes Austriacus, expeditionem in Lusitanos exornabat, facta itaque ad Castrum divi Christophori lustratione, cum quatuordecim millium admodum militum exercitu borbam antiquam urbem aggreditur. Atque, praesidiariis defensioni, non paribus, impetu invadit, plures quam quingentae familiae ferociente milite extirpatae sunt. Praefectus ipse, cui D. Manueli Acuma nomen erat, cum centurione, ante curiam laqueo interemtus; inscriptis hisce eorum pectoribus verbis: Hoc supplicium de rebellibus, et adversus Regem suum arma gestare audentibus subditis suae Altitudini placuit sumi. Hinc ulterius movens, Villam Vitiosam, et Gerumenam obsidione cinxit, dum Balthazar de Roxas cum duodecim Militum millibus, Portelae, loco munito, vim meditaretur, et obvia quaeque depraedatur; Lusitanis omnia spectantibus, et per Lunae pontem, ad Gulsinium, quingentis Walonibus, Lusitanis succurrentem, et iis, Hispanorum impetum non nihil sistentem, cedentibus. Interea sexcenti alii Lusitani, qui in Montibus, ab Hispanis, obsessi erant, hostium Clementiae se dedidere. Portela deinde Hispanis traditur, atque adeo hoc temporte Hispani maximam Lusitanis trepidationem, intulerae, quibus accessere, Reginae cum rege filio dissidia. Inter Galliarum regem, et Foederatarum Provinciarum Ordines, de mutuo foedere tractatus, ad finem quoque perducuntur, cujus conditiones, quia plures et prolixae, et passim prostant, hisce inserere nostri instituti non est. In Anglia Henricus Vanus, et Joannes


857

Lambertus, Majestatis postulantur, utpote qui Caroli primi Angliae Regis Judices fuerant. Vanus ante Regium Tribunal, diu et docte causam suam oravit, sed testimoniis convictus, condemnatur, ut suspendio seminecatus exenteraretur, in partes secaretur, ipsaeque talibus locis, qualibus Regi visum fuerit, suspenderentur. Sed quorundam intercessione, qui plurimum apud Regem valebant, sententiae hujus rigor remittitur, et Henricus Vanus, ante Arcem Londinensem securi per cutitur. Mortis sententia in Johannem Lambertum, quoque lata, sed propter ejus submissionem, et facti, quam ostendebat poenitentiam, ejus executio in aluid tempus differetur, interea per Brittanniam, Episcoporum introductio, summo ardore, urgebatur, si quis obniteretur captus, supplicio affectus, certe loco motus est. Litlingoviae in Soctia, inter Regis natalis diei solemnia, convenantium, ut vocatur, ridiculum in modum, populo expositum, artificialibus ignibus, inter diabolorum Icunculas, postremo comburitur, quo antea nihil sanctius, nihil dignius videbatur. Aliis tamen per Scotiam locis, tam Ecclesiastici quam nobiles, Episcopis, publice obstabant. Sex Ministri, acrius obnitentes loco moti sunt, quorum tres, plus corpori et familiae, quam conscientiae suae consulentes palinodiam cecinere. Tangerium interea Anglorum spes, ut firmum columen, fortiter fulciebat, sed per experientiam, quam rebus Anglicanis, hic locus inutilis esset, paulo post compertum est. Sub hoc tempus quinque ex Indiis Orientalibus naves, in patriam appulere, quatuor adhuc desiderabantur. Hae referebant, Insulam Formosam, per Iquonem celebrem illum piratam, occupatam. Subsidio Missas naves serius advenisse. Christianos a Sinensibus, crudeliter habitos. Hoc infortunium maxime Germano cuidam ordinum doctori, imputatur, qui ad hostes transfugiens, justum, castrum expugnandi modum, ineptae alias genti demonstraverat. Haec gravis rebus Batavicis iis partibus, jactura fuit. Contra per Persiam nunciabatur, munimentum Coulan, et urbem Cananorem a Batavis esse occupata qui illinc Cochinium moventes, eam quoque urbem obsidionecingere aggressi sunt. In Angliam quoque variae ex Indiis naves, hoc tempore redibant, referentes, bellum in magni Mogolis imperio etiamnum gliscere, in Galliis, propter Salinis imposita vectigalia, ab agrestibus, in Bononiensi praecipue agro, tumultuatum, qui vectigalia exigebant ab irata plebe fugantur. Rex hac protervia commotior, extrema iis minabatur. Ii ab Anglis auxilium petunt, quod ab ipsis negatum. Rex interea, immissis rebellibus copiis suis, Domino Mompensatio duce, Bononienses quidem in fugam vertit, sed ex ejus militibus, quinquaginta occisi, et octoginta vel novaginta vulnerati sunt. Episcopus, propter captivorum copiam veniam commissorum ab Rege iis impetravit, tribus solummodo exceptis, in quibus caeteris exemplum Rex statuere decreverat. Sexcenti ad triremes missi et remigio mancipati sunt. Septem renegati hoc tempore Turcicam navem, deceptis spe majoris praedae Barbaris, occupant, et Meliten conducunt. At navis alia Hollandica, Venetiis Amstelaedamum versus vela faciens, prope Messinam, duabus Turcicis Myoparonibus arripitur. Nauclerus polstquam septem horis strenue se defenderat, postremo, cum jam nulla effugii spes superesset, ipse cum integris cymba aufugit, apposito prius, pyrio pulveri ardente fomite, quo navis Hollandica simul atque Turcicarum, altera disjiciuntur. Paulo post Mattheus Masius Flandrorum Archithalassus, cum classe sua in septem Turcarumincidit naves, quarum praetoriam duasque alias suppressit, reliquae fugam capessebant. Algeriani piratae sub hoc tempus, Gallicam expugnarunt, cumque ea tres melitenses equites, magnamque argenti summam acquisiverunt, dum Mauri Saletum obsidione cingunt: Gulandus eorum Rex, quo majore vi uteretur cum Tituanensibus pacem


858

stabiliverat. Jacobus Gaverus pirata tres Belgicas naves intercepit, et Dunkerkam conduxit. In Britannia Galliae plebes, propter imposita vectigalia, in seditionem prorupit, captosque aliquot ex suis, vi extorsit, aliequa facinora commisit. Inter Imperatorem Romanum et secundam Hispaniarum Regis filiam, matrimonium coucluditur, et Hispanis parentes Belgjcae Provinciae, in dotem concessae sunt, quae res Gallos admodum male habuit. At Romae in eandem Coronam injuria commissa, sequentibus postea inter Regem et Pontificem dissidiis causam praebuit. Corsi (Romanorum militum nomen est, in Ponte Sextio, cum aliquot Walonibus, et Burgundis, manus conseruerant, et detrimento exasperati, violentiam suam, in Galliae legatum ejusque familiares convertebant, adeo ut ipsum legatum, ejusque uxorem in via aggredi non dubitarent, unumque ex domesticis, sclopetis per carpentum explosis, glande interficerent. mulier, periculum evitatura, ad Cardinalis Estensis palatium se recepit, et usque ad vesperam ibi commorata est, quando Cardinalis familiaribus stipata ad maritum se contulit. Hoc facto usque adeo excanduit Galliarum Rex, ut protinus Pontificis nuncium ex Gallia facessere jusserit; scriptisque ad Cardinales literis, de hac injuria, contra jus gentium commissa, graviter conquestus sit. Gallicus legatus quoque extemplo Roma migravit. Cumque ipse Pontifex frigide in aggressores animadverteret, quin et Cardinalis Chisius, et Cardinalis Imperialis, fatis factiosos fovere viderentur, hanc insolentiam, nisi sibi satisfieret, Rex armis vindicare statuit. Ab eo postulaum est, 1. ut erectae, ante Farnesiorum Palatium columnae, res peracta inscriberetur. 2. Ut a Corsorum ductoribus debita sumeretur poena. 3. Ut Cardinalis Chisius dignitate moveretur. 4. Ut quidam Gallus Romae captus, extemplo libertati redderetur. 5. Ut Parmensis Dux, Castri, et Comachii Statibus deintegro imponeretur; Et Modenae Dux, quicquid, per Monasterienses tractatus ipsi promissum erat, impetraret. Corsi quidem exauctorati, et Roma proscripti sunt, de caet eris adhuc nihil actum est. Neoburgenses Milites, ex virtute sententiae, contra Comitem Flodorpiensem latae, Castellum ejus Leuthense dictum, non procul a Trajecto ad Mosamvi in suam potestatem redegerunt. At Ordines misso statim Ryngravio, cum aliquot copiis, cum praesidium arcem dedere detrectaret, post octavum tormentorum ictum, castrum recuperarunt. Dunkerkam praesidiarii Anglici, eodem tempore, ex vicinis agris pecora abigentes, ab agrestibus caeduntur, et internecione delentur. Antverpiae Principis Tarquinii amulus, tubi ictu interficere Dominam, Dominae suae sororem, conabatur, sed fallente ictu, haec quidem incolumis evasit, ille effugit, sed Princeps cum tota familia carceri mancipatur. Inter Christianos et Turcas sancitum armistitium per Transilvaniam hoc tempore promulgatur. Sed Romadanutsius Russorum praefectus, diversa cis Niperam oppida occupavit. Hoc comperto Polonorum Dux, orta inter milites seditione, prius composita, aliquot praeter copias suas Tartarorum millia sibi adjunxit, et ocyus Russos palantes et incompositos arripuit. Hi tamen arma capessentes, diu quidem acriter se defendebant, sed ad extremum, urgentibus Polonis, qua occisi, qua fluvio hausti, qua in captivitatem abducti sunt. Postero dix victores in reliquos Russos, Bucsinium obsidione prementes, impetum fecere, post trium horarum pugnam Russi Kroviam versus cessere, sed, cum caesis arboribus, aliisque impedimentis, regiae viae passim a Polonis oppletae erant, Niperam nando trajicere necesse haburerunt, instantibus a tergo Polonis, adeo ut Russorum plures quam octodecim millia, tam aquis hausta, quam occisa, aut capta sint. Hanc calamitatem excepit, propter aeream monetam, quam omnibus modis


859

magnus Russorum dux introducere nitebatur, ortus Muscoviae tumultus. Civium violentia primitus in senatores quosdam plebi exosos recidit; sed, hi populi insolentiae semet subducentes, ad Regiam confugiunt. Plebes magno numero, ante palatium congregata, elapsos Senatores sibi restitui insolenter postulat, dux vero, milites suos, in tumultuantes Sclopeta explodere jussit, quorum ictibus multi occisi et vulnerati sunt, reliqui hoc exemplo territi, huc et illuc dilabuntur. Octingenti capiuntur, quorum magna pars suspendio enecti, alii naribus et auribus truncati, sed praecipui, etiam faeminae et pueri, in amni suffocati, caeteris terrori, et mundo saevitiae exemplo fuere. De Matrimonio inter Daniae Regis Seniorem filiam et Saxoniae Principem, unicum, hoc tempore quoque actum est, Missaque est Lubecam, a Daniae Rege Navis, ad sponsum Hafniam transvehendum. Pontificis ad praedictum facinus conniventia, et in exigenda a reis parne tarditas, denique Cardinalis Estensis Romae detentio, et in universum, in omnes Gallos Papae iniquus animus, Galliarum Regem magis ac magis exacerbaverunt. Aliosque ex Italiae Principibus, aut hac aut illa injuria laesos incitaverunt, de effectu postea. In Anglia certantes inter se acies, in aere visae sunt, eodem tempore, quo Sectarii Regi suo insidias ponebant, quibus demum detectis, in auctores animadversum est. Interea de controversiis inter Anglos et Batavos, circa duas praecipue naves, Bonaventura et Esperance dictas, inter Hollandorum legatos, et Angliae Regis Commissarios transactum, inque has conditiones consensum est. 1. Sincera et Firma amicitia inter partes deinceps servabitur. 2. Partes se mutuo ab omni illata injuria tuebuntur. 3. Neutra in alterius ditionem populos, portus, munimenta etc. quicquam hostiliter suscipiet. 4. Nec alterutrius hostes auxilio Juvabit. 5. Sed contra se mutuo adversus omnes rebelles, aut hostes defendent. 6. Neque Regi neque ordinibus alterutrius hostes, in portus suos recipere fas erit. 7. Sed mature praemoniti illos ilico alio se recipere jubebunt. 8. Nec rebelles aut fugitivos recipient. 9. Se mutuo debito cultu excipient. 10. Ordinum naves Anglicis Myoparonibus per mare occurrentes, amplustria et vela demittere tenebuntur. 11. Neutra pars piratas in suos portus recipiet. 12. Nec quoque eos qui sub aliorum, alterutrius hostium, Principum titulo, piraticam faciunt, quos (Kapers) vocant. 13. Si alterutra pars cum aliquo alio principe aut Republica foedus ineat, altera in eo, si voluerit, comprehendetur, nec clam alteram quidquam concludetur. 14. Si ex alterutrius incolis, aut subditis, aliquis quidquam contra hoc foedus commiserit, haud quaquam ideo illud vitium faciet, sed transgressores punientur, et parti paesae satisfier. 15. Insula Puleron Brittanniae Regi restituetur. 16. Alterutrius subditis, liber in alterutrius ditionem, introitus, et per eam transitus dabitur. 17. Naves, tempestatibus, aut piratis, in alterutrius portus delatae aut compulse, libere, quando velint, ex iis rursus vela facere poterunt, nec vectigal aut impositum aliquid ab iis exigi poterit. 18. Alterutrius subditi, in alterutrius portibus, sinibus, aut fluminibus neque ipsorum bona, ad alios quam ad quos exierant, seu belli seu pacis usus detineri non poterunt, nisi summa exigente necessitate, habita tamen detentionum, quae secundum alterutrius leges et jura fiunt, ratione. 19. Mercatoribus, aut eorum ministris uti et naucleris nautisque reliquis, ad sui bonorumque suorum defensionem, in alterutrius ditionibus, omnia genera offensivorum et defensivorum armorum circumferre licebit. Sed in diversoriis arma ponere tenebuntur, eademque resumere, ad naves redeuntes poterunt. 20. Defensoriae alterutrius naves, inter navigandum, per mare aliquas onerarias alterutrius, aut in communi foedere comprehensorum naves, per mare assequentes,


860

eas ab omni hostium injuria defendere tenebuntur donec eundem cursum prosequuntur. 21. Utriusque partis scrutatores, aliique ejusmodi Ministri, non amplius, quam iis in commissis et instructionibus concessum est, exignet. 22. Si alterutri, aut alterutrius subditis, alique injuria putetur illata, propterea, non retorsionis aut recaptionis, aut aliae istiusimodi literae concedent antequam, secundem leges, a judicibus de re cognitum sit. 24. Si cui alterutrius subditorum speciales literae commissionis fuerint concessae, hic fidejussoribus, antequam eas literas recipiat, cavebit, se nullum damnum alterutri parti illaturum. 25. Utrique populo, in alterutrius portus liber accessus, ibique quamdiu visum fuerit commorandi, copia erit. Adeo tamen ut Myoparones octenarium numerum non excedant: et si excesserint, sine praemissa venia portus non intrabunt, nisi tempestatibus, aut morae periculo agantur. 26. Utraque pars hos articulos fideliter observabit, et observari curabit. 27. Utraque pars praefectos suos adhaec observanda sacramento obstringet. 28. Intra trium mensium spatium hinc Britanniae Rex, illinc Ordines haec transacta rata facient, et sigillis confirmabunt. Separatim conclusum si quid Regiae supellectilis, aut monilium, in Belgio detineri deprehendatur, illud per Magistratus, quam amice fieri pollit, omni injustitia amota, exigetur. Sique eorum, qui Regis Caroli primi in mortem consenserint, in iisdem partibus deprehendantur, ii, postquam magistratus aut Ordines de re certiores facti suerint deputatis ad eam rem a Rege, in Angliam transimitendi, tradentur. Istiusinodi fere hujus foederis conditiones fuere. Lausonius Angliae Regis Archithalassus cum Algerianis Barbaris hoc tempore quoque pacemsancivit, cujus conditionibus, memorandis brevitatis causa supersedebimus. Sed Mauri nihilominus, octo Hamburgenses, et sex tam Gallicas quam Italicas et Hispanicas naves cepere. Lusitani sub hoc tempus Hispanos in Provincia Beira, aggressi, horum copias fuderunt, plurimosque tam occiderunt, quam ceperunt. Illorum Rex, justitiae argumentum, praefectum quendem, qui multa pupillorum bona ad se pertraxerat, securi percuti, et ejus secretarium suspendio necari jussit. Mense Septembri, Classis Turcica, quae Caravana dicitur, Constantinopoli Aegyptum navigans, a Venetis prope insulam Stanchium intercipitur, et post aliquot horarum pugnam, tres naves, quae ab iis Sultanae vocantur, et decem minores capiuntur. Quarta Sultana, flammis cum imperatoris Pellice, decemque nobilibus mulieribus, consumitur. Victores ingenti praeda potiti sunt. Sed Turcici praefecti, qui fuga evaserant, ab Imperatore male multati, et quidam morte affecti sunt. Inter Galliarum et magnae Britanniae Reges, de Gallis Dunkerka tradenda conventum est. Gallus quinque millionibus florenorum solutis, magna solemnitate, urbis possessionem capessivit. Sub hoc tempus Galliarum Regina puellam enixa est, atque adeo illud Regnum et praecipue Regiam urbem magna laetitia perfudit. Quae paulo post, defuncto partu in luctum commutata est. A Galliarum Rege, et Pontifice jam ad arma conclamabatur. Hinc et illinc magni scribuntur exercitus, et magno studio delectus habetur. Proponebantur tamen conditiones pacis. Ut Cardinalis Imperialis dignitate moveretur, et Genuam patriam suam mitteretur. Ut Pontificem cognatum suum Ducem Farnesium, ad Ducem Crecaeum (in cujus personam dictum facinus cmmissum erat) mitteretur, qui eum deinceps honorifice romam deduceret. Ut Marius Chisius confiteretur, se ejus facti et consilii participem fuisse. Ut Corsi tota Ecclesiastica ditione prohiberentur, quique ex iis capti erant, extemplo in crucem agerentur, et in quatuor partes secarentur. Ut Avenionensibus, qui Pontificis praesidium expulerant, venia daretur, atque omnia in priorem statum reponerentur.


861

Pontifex in Cardinalium consistorio, in haec verba prorupisse fertur: Rex Galliae minatur apertum bellum, contra hanc sanctam sedem: nos sumus parati bonum pro malo reddere, pro alio consistorio vestrum consilium petimus. Regnum Ploniae perduellibus militibus vehementer affligebatur, quibus non satis erat duos illos praefectos (de quibus diximus) trucidasse, nisi etiam alia facinora perpetrarent. Regni Procancellario Patzio quoque malam rem minabantur, quia is Ducis Anguinii, ad Coronae successionem, prae caeteris, maximae urgebat. Rex ut tumultuantibus offam objiceret, iramque furentium pacaret, novem milliones exercitui promittebat, sed examinato aeratio, vix tres inveniebantur, atque adeo Rex solvendo non erat, quo militum ferocia magis ac magis exacerbabatur. Hi itaque Borussiam versus se conferunt, et toti territorio tributa imponunt. Elbingenses, magis quam reliquae urbes, illorum insolentia vexati, impetum in eos faciunt, et aliquot ex iis trucidant. Hi tanto magis commoti, quater mille numero Elbingam contendunt, flammamque et ferrum civibus minitantes, sed horum saevitia, unius Pastoris Ecclesiae, et duorum mercatorum, in rebellium manus incidentium exitio terminata est. Muscoviae interim seditio propter aeream monetum, ut dictum est, orta haud minus quoque gliscebat. Ex civibus nuper dux quadringentos ad mortem condemnaverat. Septingentis catenas injecerat, et cum uxoribus et liberis in servitudinem abduxerat. nonnullos stigmate, sinistram malam notaverat. Priores decem vel duodecim annorum, alteram aurem praeciderat. Senatores vero, quippe qui ipsi fidem servaverant, pecunia et togis donabantur. In Dania sub finem hujus anni, concurrentes in aere classes esse visas, memoratur. Hoc demum anno mortui sunt Romae Cardinalis Spada, et in Anglia ex tabe Regina Bohemiae Elisabetha. In Russia Boris Joannides, Morosofus magni Ducis Consiliarius, vir pius, et propter pietatem omnibus acceptus. Berckelius Thesaurarius Hollandiae Generalis Hagae Comitis defunctus est. Quin etiam Domina de Mechlinia, ut vocabatur, mater Domini de Beverweert. In Gallia mortuus est Mariscalcus Fabertus, relicto apud omnes magno sui desiderio. Munus ejus filio defuncti quatuordecim annorun: adolescenti datum est. Dillenburgi obiit Ludovicus Henricus Nassoviae Comes, ejus familiae senior princeps. Alfonsus Modenae Dux ex arthritide sua in urbe defunctus est. Chanutus Galliae Regis quondam in Hollandiam legatus, et Domina de Bouillon Ducis mater eodem pene tempore obiere, ut quoque Wilhelmus Lenthac Parliamenti quondam orator. Mense Novembri Somelsdicii Dinastes, e vivis excessit, vir omnibus aeque acceptus et gratus. Et Paulo post Leopoldus Gulielmus, Austriae Archidux, Imperatoris praesentis patruus, Vieunae excessit. Principio hujus anni Regensburgi Comitia inchoata sunt, quibus solemni more modoque inauguratis, res peragendae proponuntur; ut nimirum consilium iniretur, quibus modis Turcarum progressibus obviam iretur. Ut cujusque Electoris jura et privilegia, quo pax firmior et certior in Imperio servaretur, accurate pervestigatum iretur. Ut omnibus iis, quorum superiore pace praetensionibus nondum erat satisfactum, demum satisfiat. At plurimos Christianos admodum afflixit, Domini cujusdam Lembergae, in Elssensi ducatu, ad Judaismum prolapius, qui Judaeorum superstitionibus, non modo, passa in corpore suo circumcisione, initiatus est, verum etiam omnibus subditis suis Suillae esu interdixit, aliasque Judaismi superstitiones inculcavit. Dux autem illius tractus, re comperta, hunc Dominumin vincula conjicere jussit, sed hic ignominiam publicam exhorrescens, propria manu sibi gulam fregit. Alius Ecclesiae minister ejusdem apostasiae suspectus, in lecto suo quoque mortuus inventus


862

est. Mense Januario, prope Gorinchemium agger aquarum et glaciei vi perrumpitur et ingens territorii tractus, irrumpentibus aquis, stagnatur. Tanta erat aquarum vis ut ipsa civitas Gorinchemium non extra periculum foret. Incolae ejus agri graviori eo damno affecti sunt, quia non adeo pridem eodem modo, aquarum irruptione afflicti fuerant, vulneribus ex eo malo perceptis, vix cicatricem ducentribus. Per istiusimodi tempestates, variae variarum nationum naves, diversis partibus naufragium fecere. Interea Rhotomagi, Warnestonii dominus Archibaldus, Regis magnae Britanniae rogatu detinetur, et Doveriam versus mittitur, qui unus ex Montisfrosani judicibus ferebatur esse, quin etiam Regis defuncti Damnationi astitisse. In Portugallia urbs Extremi, quam praefectus, a Comite Scombergio, ut volebat, injuria affectus, Hispanis tradere satagebat, ejusdem Scombergii prudentia, immissis ducentis equitibus, servatur. Praefectus vero, Olyssiponam, ut de ejus facto cognosceretur missus. Angli hoc tempore, duodecim cum navibus, et mille militibus, injuriam, ab Hispanis acceptam, ulcisci conantes, Cubam insulam urbemque S. Jacobi dictam violenter invasere, omnesque praesidiarios, juxta atque incolas, inde expulere. Urbem arcemque incendere, et praedam nonnullam (praetiosa enim quaeque in vicinos saltus cives rapuerant,) detulere. Bearnia Principatus, ingenti terraemotu hoc tempore contremuit. Plurimisque domibus prolapsis, incolae in aperta prorumpere necesse habuere. In Pomerellia, tres simul soles, et totidem irides visas relatum est. Romae ingenti exorta tempestate, divi Angeli Castellum antiquitus Moles Hadriani dictum, de caelo tactum est. Angeli effigiei, ingenti malo, in summitate arcis exstanti, impositae dexterum Brachium gladium tenes, in terram dejicitur, quod a Romanis sinistri ominis loco habitum, quasi tutelari Romae Angelo, urbem tuendi potestas adimeretur. Malum insuper ipsum quod Pontificis insignia sustinet, loco cui inseritur emotum, et fulmine semiustulatum in terram dejectum est. Quod vulgi opinionem confirmavit. Ad Angliae litor, (Dunas vocant) ignotus quidam homo, publicum ministrum mentitus, aliquot, ex Doveriana arce, militibus stipatus, navem Indicam, ibi in anchoris commorantem, quasi publica eam scrutandi auctoritate munitus, conscendit, et repertas ibi, bis mille et ducentas libras sterlingias, sustulit, et ad oras eodem lembo, quo venerat, perduxit, nec postea alicui visus vel auditus est. Angli sub idem tempus oppidulum, cui divi Francisci de Campechia nomen est, diripuere, magnamque Campechiani ligni vim inde abstulere. In Suecia Baro Gustavus Scyte nauclerum quendam vectorem suum interfecisse convictus, glande plumbea transverberatur, domui ejus praefectus, aliique ejus socii securi percussi sunt. In Austria in pago Dilleno, sus mirabile monstrum, cui foemineum caput et appendices muliebres capilli, pedibus vero, quasi aptati calcei erant, enixa est. Et Viennae Vespillo, cui sepultis ornamenta detraxisse crimini dabatur, captus est, ejus uxor furtum detectum videns, post confessa confessori peccata, propria manu, ex desperatione se suspendit. Barbari piratae hoc tempore denuo piraticam per Mediterraneum mare exercere coeperunt, adeo ut longeultra centum Christianorum naves, qua diripuerint qua abduxerint. Melitenses contra triremes, aliquot Turcarum naves, Tuneto, et Alexandria Constantinopolim versus iter instituentes, tam suppresserunt, quam ceperunt. Extra Veraz (Zelandiae urbis) Pomeria, caupo quidam acinorosus, captus est, et in urbem ducendus currui imponitur. In via currus rota profundae fossae implicita; lictorum alter, morae causam exploraturus, caput extra currum protendebat, cui scelestus caupo acuto scalpello, quod absconditum gerebat, fauces praecidit, alterumque ex


863

templo, eodem ferro confodit; ipse ex curruprosiliens, in proximum hortum se proripuit, ubi tandem detectus et vinctus in urbem conductus est. Et Paulo post, membrifragio punitus est. Gliscens inter Hispanos et Lusitanos bellum, amicos quoque nonnihil involvebat; Hollandos praecipue, qui neutri parti satisfacere poterant. Lusitani eorum in Brasiliam navigantes naves, praeter jus et fas male habebant. Hispani, in Lusitaniam commeantes, intercipiebant, et ut Hostiles abducebant; quae res multis querelis causam dedit. Joannes Austriacus interea septem equitum, et duodecem peditum millium exercitum et viginti majora tormenta trahens, in Portugalliam movit, et Evoram usque penetravit, quam urbem protinus obsidione eingere aggressus est, trecentis tantum equitibus, et mille peditibus defensam, sed Hispanorum tarditate, mille et sexcenti milites, in urbem adhuc introducti sunt. Nihilominus tamen, post sextum obsidionis diem, urbs deditur, et Comes Villaflorus, qui ad ejus liberationem quatuordecim militum millia adducebat, serius adveniens, frustra fuit. Sed ne expeditio incassum suscepta videretur, praelio Hispanos excipere statuit. Hispani quoque, Evorae duorum millium praesidio imposito, ad pugnam se accingunt. Lusitani cum Gallicis et Anglicis auxiliaribus, primi in Hispanos impetum faciunt. Exoritur itaque acerrima utrinque pugna, Lusitanialiquoties ferocitor in hostem invescti, toties, fortiter repelluntur, sed ductorum dexteritate, in Ordinem iterum rediguntur. Anceps diu victoria, tandem in Hispanos inclinatura videbatur, cum Lusitani extrema tentantes, quod copiarum etiamnum supererat, hosti immittunt, tantaque fortitudine, jam superantem ejus aciem repellunt, ut pedem referre, et tandem terga vertere, post septem horarum praelium, Hispanos adegerint. Plures quam bis mille, et quingenti Hispani in parelii campo occisi, et sex admodum millia militum (quos inter Marchio Lichensismagni mimstri Ludovici de Haro, filius, quinque denique comites, decem supremi praefecti, octoginta et sex centuriones, et infiniti minores ductores) cum duodecim tormentis, omnibusque Hispanorum impedimentis, capta sunt. Joannes Austriacus cum paucis vix elapsus est. Hujus tam illustris victoriae gloriam auxit, Classis Brasilianae appulsus, saccari, Tabaci, vellerum, lignique Brasiliani, maximam copiam adferentis. Sub idem tempus tres piscatoriae naviculae Lusitanicae, in Turcicam navem triginta Barbaris minutam, incidentes, eam expugnarunt, Maurosque quosdam in mare praecipitarunt, alios abduxerunt. Haec navis Maroccanum Regem, populi sui, parricidium ipsi imputantis, suorum fugientem in terram Christianorum vexerat, ubi per aliquot tempus amice habitus est, ut postea dicetur. In Angliam eodem tempore quatuor ex Indiis Orientalibus naves appulerunt, et octo aliae in Hollandiam, hae referebant, insulam Formosam, jam a Chinensibus occupatam, alatarum formicarum multitudine, quasi exesam esse. Eosdemque Chinenses, Hispanos in Maniliensibus insulis adortos, sed magna cum jactura repulsos esse. Duodecim porro Hollandicas, Chinam versus missas naves, insulas Amoi et Quemai, in suam potestatem redegisse, et aliquot Chineusium piratarum naves, et magnam in iis praedam intercepisse. Postremo referebatur, veterem illum piratam Coxingum defunctum esse, hoc modo. Unus ex ipsius filiis, patris sui pellicem constupraverat, filium ex ea susceperat. Quae res diu clam habita, tamen post aliquot tempus seni innotuit. Hic protinus filium, pellicem et partum interfici jussit. Percussores ad eum frnem missi, pellicem ejusque filium quidem interemere, sed cum juveni Coxingo manus intentare vellent, oborto quasi stupore, rem exequi minime poterant, at contra quae pater jusserat ei declarant. Hic re comperta percussores,


864

patris crudelitate, et sui ipsorum periculo persuaslos, ad se pertraxit, cumque iis, aliisque magnatibus, conjurationem adversus patrem iniit. Consilium ipsis erat senem veneno de medio tollere, sed ille rei admonitus, protinus arrepta fuga, ad Tartaricum Chamum se contulit. Sed Rex ille fugitivem piratam, secus quam hic expectaverat excepit, quin eum examini subjecit, qui ne quid adversus seipsum imprudenter effutiret, primitus linguam, deinde digitos dentibus praescidit, et paulo post ex tristitia obiit. Filius ejus post patris mortem, in ejus Dominia successit. Ferebant quoque reduces, Batavos urbem Cochinium expugnasse, Lusitanos ea expulisse, multos eorum trucidasse, Regemque Regno suo reddidisse, sed oppidum suo ipsorum praesidio firmasse: denique Cananorem, aliaque minora oppida, post hanc victoriam, ab iisdem occupata esse. Sub hoc tempus, Eboracensis Ducis Jacobi Stuarti uxor, filium enixa est, cui Jacobi nomen impositum. In Hibernia ante aliquot menses conjuratio inita est, conjurati omnes Cromvelistae erant, qui ab ipso Cromvelio, Pontificiorum territoriis impositi, omne Regiorum nomen extinguere, ducem Ormontium, aliosque proceres, cum Dublinensi castello sui juris facere satagebant. Sed re mature detecta, omnes conjuratores in vincula conjiciuntur, et eorum aliqui hoc tempore supremo supplicio afficiuntur: At in Scotia Warnestonius, de cujus captivitate dictum, pari quo Monsrosanus modo, in crucem actus est. Barbari piratae, ad mancipia ex pactis liberanda, pecuniam ab Hollandis, non satis prompte missam obtentui sumentes, jam magis quam ante, maria infestabant, multasque Christianorum naves interceperunt. Galli contra duas eorum Myoparones expugnant, et Melitenses triremes, Classem quam Caravanam vocant, Rhodo et Alexandria tributum Constantinopolim ad Imperatorem ferentem, adortae, inter alias navem, ingenti argenti summa onustam, cepere. In Lucernensibusvallibus, a Sabaudiae Ducis militibus, Protestantes, variis modis affligebantur; hi demum arreptis armis, infestis illis sese opponunt, et quater cum iis justa acie confligunt, et toties eos in fugam vertunt. Helvetii Cantones legationem ad Sabaudiae ducem, ut si quae essent controversiae, componerentur decernunt. Ipse quoque Galliarum Rex, de re cognoscendi cupidus legato suo, in Delphinatu, rem penitissime vestigare jussit. Compertumque est. Sabaudiae ducem extructo in Milrandola castro, Protestantes a Galliis separate voluisse, illosque tali incommodo obsistentes rebellium nomine notatos, mirum in modum, immisso a duce milite vexari. Sed plura dehis postea. Turcarum interea exercitus, centies et septuagies mille militibus numerosus apud Offam trajecto Istrc, appropinquabat, octoginta et sex tormenta trahens. Sed delapsa coelitus grando, usque adeo omnem segetem afflixit, ut Turcas alimenta deficere inciperent. Danubius quoque mirum in modum tumescens, Barbaris transitum negabat. Interea Corfitius Comes Ulefeldius, qui Bornholmiae hactenus carceri mancipatus fuerat, per supplices preces, et abjectissima lamenta, libertatem, in Funia aut alibi extra Zelandiam, degendi impetravit. Sed ille cum tantis beneficiis infinitas gratias deberet, paulo post in Brabantia, patriae suae noxia consilia, et Daniae Regno exitiosa machinamenta fovit. Quibus demum detectis, per judices Regios absens condemnatur. Scilicet; Omni dignitate et nobilitate exuitur, ejusque insignia, per carnificem frangentur. Ipsi si alicubi capi possit, dextra manus ut perjuro, et deinde caput amputabitur, perticaeque, ubi Regi visum fuerit imponetur. Corpus in quatuor partes dissecetur, et partes in quatuor praecipuis Regiae urbis propugnaculis, ad terrorem suspendentur. Bona ejus fisco addicuntur. Liberi quoque ejus toto regno proscribuntur. Una ex ejus villis aut


865

domibus, funditus evertetur, et loco ejus Columna erigetur, cui ejus eversionis causa inscribetur. Si ipse Sceleratus nusquam capi possit, in effigie ejus dicta fiet executio. Sicut et postea factum est, sed uxor ejus nunc per Angliam, nunc per alias partes vagabunda, tandem, cum in Daniam, clam reverti auderet, capta, et Hafniae carceri inclusa est. In Polonia malecontentorum insolentia etiamnum gliscebat. Hi tamen paulo post, per intermissiones, et alia istiusmodi officia placantur. Tres milliones et dimidium floenorum ipsis statutis terminis persolventur. Faederis inter Rebelles icti acta publice comburentur. Atque adeo summo omnium gaudio, haec pestis et pernicies extincta est. Turcicus exercitus antequam Danubium tramitteret, sedecim militum millia praemisit, quae omne vicinum teritorium depopulabantur, cum qui resisteret, nemo in promptu esset. Vicesimo denique Augusti die, Danubio apud Granum Ponte juncto, Hungariam totus exercitus ingressus est. Forgatius praefectus, sex militum millibus, Turcis obsistere ausus, terga vertere necesse habuit, multis suorum amissis. Captivi omnes, praesente Goesio, Imperatoris legato, Visieri jussu, (ut Turcae eos ministros vocant) securi percussi sunt: dicente, se panem hisce canibus suppeditare nolle. Forgatius propter temeritatem suam, in carcerem conjicitur. Mirum, quantam trepidationem haec jactura toti imperio incusserit. Viennae unicuique civium integri anni annona imperatur. Famulorum et ancillarum numerus imminuitur, maxima pars puerorum et mulierum ablegantur, et in maximis ejus partis civitatibus, ad arma contra Turcas, noto campanae pulsu, conclamatur. Sed hi victoria sua usuri, protinus Neohuselio, ad Neutram sito, parvulo, sed munitissimo oppidulo castra admovent. Sexaginta Turcarum millia se in quatuor partes dividunt, eo feliciores, quod siccioris aestatis causa, exhausta et pene exsiccata flumina, transitum minime negabant, nullumque aut exiguum impedimentum adferebant. Quibus accedebat, quod nonnulli Sueci, aliique abjurati Christiani aquas deducendi artes, aliaque nocendi machinamenta Barbaros, plus satis docerent, atque adeo adversus Christianos, infidelibus egregiam operam navarent. Ab alia parte Serinovarum occupare studebant, nebulone quodam Turcis indicante Serini Comitem in longinque expediditionem suscepisse. Ipsi vero, cum ad quartum ab urbe lapidem pervenisset, Turcas in propinquo esse nunciatum. Flexo itaque itinere, hostibus nihil tale cogitantibus obviam fit, et inopinantes imparatosque adortus, in fugam vertit. haud pauciores sexcentis. occisi, ipse re bene gesta in urbem revertitur, atque adeo meditatas insidias praevertit. Mense Augusto, orortae tempestates varias partes variis damnis affecere. Maria magnam navium, mercium atque hominum vim absorbesere, Hispani maxima detrimenta passi sunt; verum enimvero Classis argentifera ex occidentalibus Indiis redux, magnasque opes ferens, languentes animos, nova laetitia affecit. Interea Rex Marochanus, Neapoli aetatemdegebat, ex se parce, sed liberalitate Cardinalium Arragonii, et Rospiliosi (qui dum haec scribimus ad Pontificatum evehitur) splendide, quippe superstitionem suam abjuraverat, et Christianam fidem amplexus erat. Inter Sabaudos et Pedemontanos protestantes orta contentio, jam pridem in bellum, (ut dictum) eruperat. Sabaudi eos, specie de pace tractandi, opprimere conantes, ipsi oppressi sunt, trecenti admodum equites cecidere, sed hi, vindictae cupidi, pauperum vineta agrosque evertebant. Protestantes videntes rem serio agi, castro se muniunt, et exercitum volantem, sub signis, Duce Josua Janavelo, habentes, continue omnes hostium conatus eludunt. Sandamiani dominus, qui Sabaudorum copiis praeerat, aliquoties protestantes adortus, toties, cum magno damno repulsus est.


866

exacerbabat protestantium animos Sabaudorum in se exercita crudelitas, quippe qui exquisitissimis pridem in se usi tormentis, nuper, sub specie amicitiae, captos nonnullos, admodum crudeliter habuerant, quinetiam senes quosdam securi percusserant, eorumque capita, Turcarum more, hastis imposita, per sua castra circumtulerant. Neoheuselii obsidio interim omni studio urgebatur. Turcae munimen, cui Episcopi molae nomem est, oppugnantes, acriter, amissis suorum quadringentis admodum, repulsi sunt. Hoc Damnum abunde, adventu quindecim millium Tartarorum resarcitum est. Captivos Turcae admodum credeliter tractaverunt, nonnullos jugularunt, alios exquisitis tormentis interfecerunt, nulla aetatis aut dignitatis habita ratione. Pars Tartarorum in Moraviam, et Bohemiam irrumpentes, plures quam quadraginta pagos, et aliquot oppidula igne everterunt. Haud Pauciores quam decies mille Christiani in servitutem abducti sunt, qui aut aetate aut virium defectu servituti inepti videbantur, trucidati et alii alio modo interfecti sunt. Viennae interea admodum trepidabatur, ubi quicquid ineptum, aut aetate incommodum habebatur, alio mittebatur, obsessae tamen urbis praesidiarii, quinquies mille numero multum obsessoribus negotii facessebant, omnesque hostium impetus fortiter repulerunt. Sed mense Septembri Turcae, majori solito vi oppugnationem orsi, jam duodecim cohortes in maenia trajecerant, cum praesidiarii fortiter in eos ingruentes, eos denuo expulerint, non tamen sine quingentorum virorum jactura. Forgatius tamen urbis praefectus, continuis irruptionibus fatigatus, missis ad Imperatorem nunciis, Hungaros, quos in praesidio habebat, pugnam detrectare et commeatum sibi deficere, urbemque se amplius non posse tueri conquestus est. Responsum fortiter se gereret, subsidium adesse, sed nuncio aut intercepto aut alias impedito, ant equam, hujus rei certiorfieret, Forgatius urbem non sine totius Imperii terrore, dedere coactus est. Conditiones deditionis hae fuere. 1. Visierus currus et equos aegris et sauciis avehendis suppeditabit. 2. Neoheuselanis cum omnibus impedimentis armisque quo velint proficisci integrum erit. 3. Licebit quoque aliquot Tormenta abducere, illis tamen relictis, quae urbi defendendae necessaria haberentur. 4. Civibus omnem suppellectilem Comoram avehere licebit. 5. Tam Germanis quam Hungaris liber exitus erit. 6. Ecclesiastici aut manere aut alio proficisci pterunt. Hoc praesidio sub vesperam Comoram adveniente, ex templo Forgatius, Neoheuselio praefectus, cum duobus aliis ductoribus in carcerem conjicitur. Crimini iis dabatur urbis praefestinata deditio, cum commeatus ad oppidum longe diutius defendendum abunde suppetere credebatur, nec rei bellicae necessaria deficere. Neutra et Schinta Turcarum lenitate, liberum cujusque religionis usum promittentium, et non amplius quam unius Imperialis annuum tributum unicuique familiae impeantium, allectae se quoque Turcarum in potestatem tradunt. Sed brevi illas suae credulitatis paenituit. Erfurdiae hisce diebus haud contemnenda orta est seditio, inde originem ducens, quod quidam ex optimatibus Moguntiae Septemviro addictiores erant quam civibus aequum videbatur, preces quoque quae pro supremo Regimine fierent detestantibus, et privilegiorum infractionem eas nuncupantibus. Eo audaciae perventum est, ut Consuli Lamprechto manus injicere, eique paulo post publice, in ferali pegmate caput amputare, illudque perticae infixum ex ipsa curia protedere non dubitaverint, aliumque consularem virum, domus suae stantem in vestibulo transverberaverint. Viginti quatuor selecti viri, a seditiosis


867

rei publicae regimini praeficiuntur, quorum supremus Dominus Silverslagh, rerum summam administraret. Augebat Civium furorem, quia Electoris praefectus Westerhagius, quadringentis equitibus stipatus, in vicinis pagis, aliquot Erfurdianorum currus compilaverat, duosque cives, fabros lignarios, in vicino agro fabrilia exercentes, e curru suspenderat. Hoc curru cum suspensis civibus in urbem conducto, usque adeo exacerbabantur cives, ut ad illud exemplum, captivos duos consules, suspendi postulaverint, aegreque exorati, illos jam productos verberibus male multaverint, et aliorum Magistratuum domos diripuerint. At tria vel quatuor millia numero deinde, inElectoris copias erumpentes, multos ex illis trucidarunt. Eodem mense Hafniae matrimonium, inter Saxoniae Principem, et Daniae Regis filiam, magna pompa celebratur. Avinio oppidum sub hoc tempus, in Galliarum Regis potestatem traditur. Interea temporis Comes Nicolaus Serinus, ad Carolostadium septem millium Turcarum agmen adortus, eosfudit, ad duo millia occidit, et praecipuos plurimos in captivitatem abduxit. Hanc victoriam alia excepit. Turcae et Trtari flumen Muram per pontem navalem ad eum finem ab iis adductum trajicere conantes, ab eodem Serini Comite, cum am ad duo millia trajecerant arripiuntur, post primum telorum jectum, urgentibus acriter Christianis, Turcae in fugam vertuntur, et cum omnes pons capere non posset, plurimi in subjectum amnem praecipitantur, qui, brevi tempore, nantibus et laborantibus equis et hominibus contectus est. Mille et quingenti equi ex flumine tracti et a Christianis servati sunt, nulli, qui corum in manus incidit, parcitum est. Turcarum Dux hac clade territus, tandem se cum reliquis copiis recepit. Poloniae Reginae hoc tempore puer villosus dono datus est. Qui inter feras victitaverat, et a venatoribus Vilnae Episcopi, cum in ursos venationem instituerent, inter ursos inventus est. Octo vel novem annorum credebatur esse, gestibus et ululatu urso similis erat, crudis potissimum carnibus vescebatur, et sanguine in potum utebatur. Cum nudus esset, vulgari modo a Regina vestiebatur. Cum ursus illi adferretur, familiariter secum eo illaesus habuit. Pedibus manibusque adrepere assuetus, aegre ejusmodi ingressu abstinere poterat, cum et brachia manusque ad eum incedendi modum curvata et ex consuetudine inflexa sint. Ante annos sex aut septem, mulier quaedam bimulum infantem perdiderat, creduntque hunc eundem esse. Hoc tempore, quo Angliae Regina in gravissimum morbum incideret, conjuratio, a Phanaticis Anglicis Sectariis in Carolum Regem detecta est. Conjuratores quotquot inveniri poterant, in vincula conjecti, et supremo supplicio affecti sunt, sed Georgius Blackburnius ex antesignanis, qui multos eodem scelere inplicuerat, in Eboracense Castellum ductus, sibi ipsi, ex desperatione manus intulit. Tempestatibus plurimae naves hoc tempore, disjectae et suppressae sunt, necpauciores a barbaris Piratis captae. Sed Londini mulier quaedam equo insidens, amnem versus equitabat, eo ubi pervenerat, equo desiliit, seque relicto equo, ad fluvium raptim contulit; quidam hoc videntes, quo properaret, sciscitabantur. Respondit mulier, se ad Caelos vel ad inferos tendere, et simul se in flumen praecipitem dedit, ibique antequam quis eam aquis eripere posset, suffocata est. Galliarum Rex sub finem hujus anni novas copias in Italiam, adversus Pontificem bellum gesturas misit attamen, aliquorum interventu, sequenti anno, pax inter litigantes sancita est. Sed Romae eo tempore, quo triumphales ignes flagrabant, igne de caelo divi Joannis FlorentinorumTemplaum tactum est; duo sacella corruentes, quinque homines oppressere, aliaque insupor templa et turres gravi damno affecta sunt. Paulo ante Snikasi Muisa magni


868

Tartarici Chami legatus cum quatuor lectorum equitum millibus, superato nando Boristhene amne, Poloniae Regi suppetias ibat. Rex iis auctus copiis, in Urokovanos Cosaccos rebelles, exercitum ducere parabat, sed hi, postquam se diu in speluncis suis abdiderant, tandem Pacis conditiones, cum Rege ineunt. Hinc Nipera amne trajecto Kioviae duorum millium militum praesidium imposuit. Rex ulterius movens in Zarnetscii copias, de novo Rebelles incidit, sed Regis praesentia, territi, hi manus dedere, quinquaginta et septem antesignani supplicio destinantur, reliqui novum Sacramentum dederunt. Poloniporro Ostrezam urbem, tribus per mediam urbem fluentibus amnibus nobilem occupant. Tria Polonorum millia, in praesidium urbi imposita sunt, ipseque Rex in hac urbe hyemare statuit, dum ejus Duces omnia Cosaccorum oppida invadunt, Cosaccorum Generali, Bocumo, qui cum viginti popularium millibus se Regi addixerat, strenue auxiliante. Interea Neoheuselianus Bassa sive praefectus, ut virtutis suae specimen daret, trecentos milites arcem Scintam versus, ad eam jam occupandum misit, sed horum plures quam centum in terfecti, reliqui fuga sibi consuluerunt. Haec fiebant dum Michael Abafti in Transylvania Rex Salutatur. At Erfurdiae trium mensium induciae pactae sunt, displicebant tamen plebi, institutae pro Caesare, omnibus Regibus et Principibus Christianis, et nominatim pro Moguntiae Electore, preces, et multo magis quod duo insigniter Rebelles cives puniebantur, versantibus interim in summa trepidatione omnibus. De successu sequente anno dicetur. Inter Orientalis Frisiae Comitem et Monasterii Episcopum hoc tempore, propter trecenta Imperialium millia, ejusque summae reditus, de quibus Imperatoris decreto, transactum erat, a Comite, exigente Episcopo, Lichtensteinii Principi solvenda, litis gravioris indicia surgebant, Faederatarum Provinciarum Ordines, rei componendae intenti executionis procrastinationem impetrant, solutis interim reditibus, sed Episcopus, praematuro consilio, Arcem ad Amesin sitam, (Eylerana dicitur) per dolum occupat, et suo praesidio firmat. Americanae classe, paulo ante in Hispaniam appulsa, in Belgium referentes, appellunt. in Americae Orientalis insulis, inter Galliae Regis, proregem et incolas hoc tempore, gravia oriuntur dissidia, hi Proregis Tyrannidem aversati, jam, arma circumspiciebant; Sed Rex quo imminens averteret malum, Trassiensem Marchionem, priore loco moto, Proregem constituit. Alia parte Esopienses Barbari Christianos omnimodis injuriis afficiebant, multos horum occidentes, et occisorum capita tuguriis suis praefigentes, et trunca cadavera feris devoranda exponentes. In insula Canada, horrendi quoque terraemotus sentiuntur. Nubes primitus terribili fremitu concurrentes, medio die obscuram noctem fecere, mox impetu in terram verso, undarum inter se collisarum more exaudiebatur strepitus, statim terra vehementer contremuit; adeo ut ipsi scopuli nedum aedificia dissilirent; quae mox dehiscens, omnia devoratura videbatur. Post semihorae spatium desaevit haec tempestas, sed nocte insequente, terribilius quam ante terra concutitur. Caelum totum in flammis erat, fontes et rivi fluebant, ubi antea non conspiciebantur, aer superne et terra inferne horrendum in modum ululabant. Scopuli et montes in planiciem et valles convertebantur, haeque alibi in montes erigebantur. Teterrimus foetor, et foetorem secutae flammae ex terrae visceribus erumpebant. Haec tempestas ingentem terrarum tractum infestavit, et Barbaros Christianis interim incolumibus, gravi damno affecit. In Europa eodem tempore obortae tempestates, urbes, moenia, naves variis locis, graviter afflixit. Interim non cessabant piratae, sed multas Christianorum naves intercipiebant, cui malo ut partim obviam iretur,


869

Dominum Mortaigne, cum destinata, liberandis mancipiis, pecunia Algeriam missus est. Principio hujus anni Ferdinandus Carolus Archidux ex variolis defunctus est, quin etiam Holmiae Cancellarii Suecici duo filii, quorum alter morbo, alter equi calcitrantis ictu interemptus. Et Constantinopoli Venetorum reipublicae orator, post sexdecim annorum taediosam inter Barbaros moram, diem obiit, et honorifice sepultus est. Eduardus Frederici Palatini et Elisabethae Jacobi Angliae Regis filiae natus, Lutetiae quoque ex catarro mortuus est. Comes Coningsmarcius jam senex, callo in pedis digito infeliciter inciso, et ex eo crure tumescente, et febri insequente, quoque supremum clausit diem. Rotomagi Dux Longovillanus, vir inclitus, et supremis, pro Rege suo muneribus functus sexagesimo non aetatis suae anno moritur, magno sui relicto desiderio. Hunc secuta est Parmac Ducissa, ex puerperio mortua. Potoizcius Poloniae Regni supremus dux, ardenti febri extinctus est. Quin etiam militiae praefectus Sparus. Bruxellis defungitur Magdalena Egmondana sacri imperii Princeps, sexagesimo septimo aetatis anno. Et Turini in Sabaudia Francisca Borbonia ejus Ducatus Dux, et in Coenobio ab ipsa condito sepulta est. Et Melitae Raphael Cottonerus, Melitensium equitum magnus Magister. Sub sinem praecedentis, et initio praesentis anni, ingens et terribilis cometa, longam et fulgentem trahens caudam apparuit. Viam duxit a signo Virginis, trans Corvi Navis Amplustris, per Galli, Leporis, Hydrae, Eridani, et Cetes signa. Mense Aprili tertio aut idem aut alius apparuit, certe sequentes anni, signorum istiusmodi, apparitionem non omnino vanam esse, abunde demonstrarunt. Scotia vehementioribus procellis concussa, multarum navium reliquis naufragis, litora sua contecta vidit. At in partibus Americanis, Angli varios pagos, et munimenta, quae Belgii Foederati Ordinibus parebant, imperiose occuparunt, totius illius tractus dominium sivi vindicantes. Hisce autem non contentis, Anglis ex Anglia diversae naves, militibus, et omni commeatu egregie munitae ad Africae litora mittumtur, qui bello minime indicto, Hollandis sua quoque munimenta, ad viride promontorium sita, quin et aliquot naves, hostili more modoque occupaverunt, et Classiarios, in Angliam abduxerunt, ibique detinuerunt. Quae res variis querelis, et secuto bello causam inter alia praebuit. Rex Poloniae interea, cum Russorum instabilem in pacem animum videret, et vixullum stabilimentum conspiceret, quo belli et pacis incertos flecteret, collectis copiis, et Czarnetscio veterano duce, cum militibus ejus sibi adjuncto, in Russorum fines movit. Vronkovam primitus in deditionem accepit, deinde Bariispolam in deditionem postulat, quam praesidiarii detrectabant: at cum jam tormenta urbi admoverentur, et vis pararetur, manus dedere. Alia oppida horum secuta exemplum, caeteris haud parvum terrorem incussere. Ab alia parte auxiliaris Polonorum manus, Tartarorum et Cosaccorum praefectis, ducibus, trajecto Boristhene, multa oppida juris Polonici fecere, dum Bohumus Cosaccorum Dux Czarnetscio junctus Monastricem oppidum vi, et paulo post nosaukam deditione occuparet. Rex Poloniae interea Ostrezeae, et Regina Varsoviae degebant, rerum eventum praestolantes. Interim Poloniae praefectus, cui Packio nomen erat, Boristhenem ponte junxerat, at Russi sex militum millia, et octodecim tormenta ei immittentes, in fugam foede vertuntur; Minkof ka, qui has ducebat copias, cum aliquot signis, captus est. Interea Pisae in Italiae ora pax inter Galliarum Regem et Pontificem sancita est. Conditiones hae fuere. 1. Pontifex post harum conditionum signationem, protinus Castrum manumittet, et intra octo annorum spatium Parmae Dux, in duobus terminis Pontifici, millies et sexcenties mille Libras persolvet. 2. Modenae duci Pontifex


870

ter centies mille Coronatos remittet, et insuper quadragies mille eidem dono dabit, queis Palatium sibi Romae comparet. 3. Cardinalis Chisius Legatus in Galliam mittetur, Pontificem apud Regem excusaturus, eidemque et suo generi veniam petiturus. 4. Cardinalis Imperialis dictus ipse coram Rege causam suam Orabit. 5. Cardinalis Maldachinus, Romam revertetur omnibusque ibi privilegiis suis fruetur. 6. Domino Mario Pontificis fratri, Roma interdicetur, nec eo revertetur, antequam Regis venia toti familiae Chisiorum impetrata sit. 7. Augustinus Pontificis cognatus, ad Etruriae fines usque, Regio Legato obviam ibit, illique ibi Pontificis indignationem, propter illa quae superiori anno acta sunt contestabitur. 8. Eodem die quo Legati Uxor Romam ingressura sit, Domina Berenice, Pontificis ex altero parentum Soror, aut Farnesia Princeps ejus neptis ad pontem Molanum ei occurret, felicemque adventum gratulabitur. 9. Pontifex omnibus ministris suis injunget, Personae tali qui tanti Regis senioris Ecclesiae filii Characterem gerit, omnem honorem et cultum exhibere. 10. Omnia quae adversus Ducem Caesarinum, acta vel transacta sunt a Pontifice abolebuntur, omniaque ei Duci illata Damna restituentur. 11. Omnia decreta respectu, superiori anno vicesimo Augusti die, actorum, contra Romanos Barones lata, annihilabuntur. 12. Omnis gens Corsica servitio omni inepta habebitur, omnique munere exauctorabitur. 13. Piramis e regione stationis militaris, erigetur, cui decreta, contra Corsicam gentem, lata inscribentur. 14. Galliarum Rex, Avenionem, et Venassinensem Comitatum Pontifici restituet. Omniaque acta et decreta Parliamenti annihilabuntur. 15. Incolis ejusdem urbis et Comitatus, nullo praetextu, vicesimo Augusti die acta vitio vertentur. Mirum quanta omnium laetitia haec pax accepta est, praecipue imminente tanto, a Turcis, omni Christiano nomini discrimine. Miles jam a Rege in Italiam missus, protinus conscensis navibus avehitur. Equites Imperatori adversus Turcas militaturi mittuntur. Eboraci interea, nonnulli Presbyteriani, ut vocantur in carcerem conjiciuntur. Hi cum sociis Regium Palatium Notinghamum, Glocestriam, Neocastrum, urbes ad Tunam amnem, et Bostonium in L ncolnia invadere animum induxisse ferebantur, omnem Regiminis tam Politici quam Ecclesiastici faciem; mutare atque evertere, satagentes. Arma ex Hollandia sperabant, ingens agrestium et civium numerus nomina sua dederant. Major Gualtherius, ex antesignanis, cum judicibus suis sisteretur confessus est: se ante biennium Londini, de rebus gerendis colloquio, interfuisse, et conjuratos paulo post ad duodecim equitum millia, in procinctu habuisse, quod pro omnibus sectis, contra praesentem Gubernationem, declarationem instituerant, et Lambertum Juxta atque Ludlovium sibi capita destinaverant. Quod primi conatus, ex Hibernia, originem duxissent, in Scotiam et mox in Angliam transituri Skiptonii in Castro captivos libertate donare decreverant. Inter haec Londini quoque famosus libellus, qui Mene Tekel, nominabatur, adversus Regiam Gubernationem, edebatur, cujus auctor Tuyne dictus supremo supplicio affectus est. De superioris conjurationis praecipuis auctoribus, supplicium quoque sumptum, ignobilis vulgi erroribus venia data. Per Moraviam in ipso solis Corpore certantia inter se agmina visa ferebantur; sole post specierum disparitionem, mirandum in modum livescente. Viennae mulier mirabilem partum, cui unus tantum in fronte oculus, duo corpora, et totidem muliebria, duae manus, et quatuor pedes erant, edidisse memorabatur. Supplicationes propterea, per varias Imperii partes instituuntur. Fluminum cursus variis partibus aut cohibebatur, aut alio flectebatur. Alia caelitus edita signa et prodigia passim narrabantur. Interea Turcarum


871

minae magnam imperio trepidationem incutiebant. Respirabat nonnihil propter res, a Serini Comite, prospere gestas, inter Danubium et Savum Dravumque flumina. Ille cum Imperii copiis, fratre Petro Comite, urbem Prosilium ad deditionem adegit, deinde Lapozam. Turcae, hoc successu, usque adeo terrebantur, ut sponte relictis, quae occupaverant nonnullis locis, atque inter ea Palanck Worsa, ultra Danubium se conferrent. Octo majora tormenta ab Imperatoriis avehebantur, publica urbis aedificia, igne absumpta sunt. Hinc Turbecum incendit victor, et Peucen, (alias Vijf-kercken) obsidione cinxit, facto in urbem impetu, Turcae relicto oppido ad arcem confugiunt, ibique se defendunt. Serinus deinde pontem Danubio impositum, egregium opus, et pulcre munitum rupit, unde varia ad Danubii ripam sita oppida deditionem fecere. Serinus hinc Peucen reversus, cum Turcae ex arce fortiter se defenderent, et aliae res alibi gerendae essent, incenso oppido, magnaque praeda parta, alio movit. Interim Barbari ex Tigeto erumpentes, calones nonnullos interfecere, sed Germani equites illos aggressi, pedem referre coegerunt. Aliarum ad Danubium sitarum munitionum deditio secuta est. Fortiora alia oppida, explorata quidem sunt, sed ut munitiora praeteribantur. Turcae contra Sanbenedictum oppidum vi expugnant, omnesque Christianos aut internecione delebant, aut in servitutem abducebant. At Comes Joannellius, perfidum Comitem Cereslinum, qui inter primos Turcis Sacramentum dederat, in suo castello cepit, vinctumque Cremonitium misit. Comorae interea praesidia et commeatus inmittebantur, pauci ex ejus urbis praesidiariis clam egressi, cum scirent aliquot rhedas, centum admodum Turcis defensas in via esse, ex occulto loco eas adorti, Turcas majores copias in subsidio esse ratos, in sugam vertunt, magna praeda, et cum praeda, Neoheuseliani praefecti sponsa admodum pretiose vestita, ornataque potiuntur, atque adeo in urbem, re bene gesta revertuntur. Contra Serini Comes cum paucis, ad transitum vestigandum egressus, in trecentos Barbaros incidit, et haud quaquam illorum manibus fuisset elapsus, nisi centum Croatae supervenientes, Ducem suum praesenti periculo exemissent. In Anglia cujuslibet Societatis Mercatores, de allata ipsis ab Hollandis injuria, publicas querelas ad Regem instituunt (malitiose et ex invidia magis quam ratione) quasi Hollandi, tam in utraque India, quam ad Africae oras, et per mediterraneum mare, illorum negotia, fraudulenter, impeditum irent. Quae omnia ab utraque parte editis scriptis, disceptata atque ventilata, curioso lectori, utriusque causam probare vel improbare possunt; certe haec breviter perstringere rei momentum; fusius tractare, hujus compendii brevitas non patitur. Hoc tempore insigne homicidium detectum est. Mercator quidam Cortracensis, non longe a Lovanio ad cauponem quendam divertebat, ille ex itinere defessus, ad somnum se componebat; cum canis qui ipsum comitabatur in lectum insilire, et latratu herum fatigare pergens, aegre somnolentum excitaret. Ille rei novitate permotus, lectulum scrutabatur, et numquid forte dolosi lateret vestigabat, invenitque duo recens quasi interemptorum cadavera. Ille hac re perterritus, et in perditos homines se incidisse certus, tubos duos quos pro more equitantium, ab Ephippio equipensiles circumferebat, onerare, et se ad sui defensionem accingere, januamque adjectis arcis, mensisque obstruere. Nocte concubia adest caupo, una cum uxore, et socio vel altero, cumque Januam clausam offenderent, intromitti postulant. Negat hospes; illi instare, et adhibitis fabrilibus instrumentis fores perfringere, atque adeo irrumpere. Mercator protinus exploso tubo, Cauponem interfecit; mulier querelas et lamenta excitare Dei atque hominum fidem inplorare.


872

Praetor delatione socii, et mulieris ululatibus accitus, peregrino quasi violati scelerate hospitii manifesto, manus imponit. Sed ille statim, monstratis cadaveribus, et re ut gesta erat narrata, non tantum manumittitur, sed mulier una cum altero homine scelerum socio, in carcerem conjicitur, et paulo post homicidia varia confessa in Cruce membratim comminuuntur. Paulo post Gandavi, homo nefarius, cui magnam argenti summam debebat, mercatorem, ejus uxorem, et ancillam malleo interfecit, et lactentem puerum parieti allisit, et innocentis caput comminuit, fractis denique arcis, omne quod ad manus erat argentum furatus est. Ex cruentis etiamnum interfecti calceis, quos vendere conabatur, agnitus, crudelissimas crudelitatis suae poenas dedit. Hoc tempore Souchius, Imperatorius Mariscalcus, Neutram urbem in deditionem accepit. Turcici praesidiarii Neoheuseliam profecti sunt, sed ante egressum, triginta admodum, Christianorum capita, quae amputaverant, et ludibrio exposuerant, osculari adacti. Comes Serini Canisiam obsidere aggressus, quia, propter gliscentem Imperatoris in aula invidiam, subsidia tarde mittebantur, obsidionem solvere coactus est. Eadem fortuna Poloni, ante Gluscoviam usi sunt, obsessam et saepius oppugnatam urbem relinquere adacti. Russi ab alia parte Littavianos, incognitis saltibus inplicitos, caederunt. Kowantscius denique Russorum Generalis, Albam Russiam, cum quindecim Russorum millibus invadens, multa oppida et pagos incendit, nobilesque aliosque populares in munitiora oppida se recipere coegit. Interea Monasterii Episcopius ut dictum, omnis morae impatiens Dylerianam arcem, ad Amesis ripam sitam dolo invasit. Ordines, ne hoc ponte hostes sui uterentur metuentes, septuaginta et novem signa, duce Gulielmo, Nassaviae Principe, eo miserunt, qui post, aliquot septimanarum oppugnationem, castrum in potestatem suam redegit. Eodem impetu Culemburgum, quo Mortanius, qui praedivitem Dominam Hagae Comitis vi rapuerat, se receperat; Ordinum copiae invaserunt, sed raptor, clam per posticum elapsus, postea Bremae capitur, at de curru cui impositus erat, prosiliens, auxiliantibus civibus, rursus evasit, et ad Suecos se proripuit. Famulus qui raptui inservierat, capite, facinus, et intentatum homicidium luit. Filia familiae suae restituitur. Barbari interea magnam tam Anglicarum quam Hollandicarum navium vim, qua vi qua dolo intercipiunt: qua de causa Anglorum Ammirallius Lausonius Mauris apertum bellum indixit. Tetera Cosaccorum Dux, sub hoc tempus, rebelles, sub Bialone legato suo, Ukraniae negotium facessentes, perdomuit, et afflictam misere provinciam pacavit, secretamque conjurationem Wihouskio, Kyouskio et Sarcba ipsi quondam a secretis, auctoribus detexit, et conjuratos, qui tot locis hominibusque exitium attulerant, in conspectu exercitus sui, occidere jussit. Lemburgii Russorum qui ibi studiis operam dabant, lascivi studiosi, Judaeos, inibi commorantes, quia horum aliquis, studiosum quendam insolenter se gerentem, verberibus multaverat, hostiliter arripuerunt, et eorum plures, quam ducentos et quinquaginta internecioni dederunt. Comes Serinus, hoc tempore Turcam, cui Cameli collum erat, caetera peritum jaculatorem intercepit. In Anglia interea mercatores Regem et Parliamentum querelis suis fatigabant, et injuriarum, quas ab Hollandis se accepisle praetendebant, satisfactionem satis malitiose urgebant. Regis jussu quoque, quae ornandis navibus necessaria erant, ex Hollandia, quo rebus istis Batavos destitueret, suaeque classi provideret, conquisita, et in Angliam translata sunt. Piscis cornutus stupendae magnitudinis, navem Anglicanam, mari, vehementi impulsu, cornu suo perfodit, adeo ut, aqua per foramen irrumpens, navem pene suppressisset. Repetito denique impetu,


873

monstri, cornu pars, duodecim digitis longa, in navis alvo infixa, et a nautis postea exempta, ultra centum librarum ponderis, inventa est. Ardentes globi per aera volare, diver sis partibus, visi sunt, longam caudam trahentes, Physici Dracones volantes dicunt. Amstelaedami ignis quoque de Caelo lapsus, obscura alias nocte, urbem totam et praeterflluentem amnem collustravit. Paulo post, eadem urbe, pestis vehementer grassari coepit. In Pedemontanis vallibus, tanta grandinis vis, et magnitudo de Caelo lapsa est, ut omnes pene segetes ea corrumperentur, et pecora passim sternerentur: Sunt qui aiunt septem librarum grandinem ad Ducem Sabaudiae perlatam. Interea, qui litem inter Anglos et Belgas componeret, Gocchius Legatus in Angliam mittitur, Angli nihilominus bellum spirantes, classem omni cura adornabant; cujus rei Legatus Ordines, per literas, certiores fecit. Ad Tangerium in Africae litorae, inter Anglos Maurosque, continue confligebatur hoc tempore, adversa fere Mauris fortuna, donec Tiveotius Comes, urbi praefectus, in Barbarorum insidias cum suorum aliquot incidens, ipse cum plurimis interfectus sit: pauci in fuga salutem invenere. Hanc cladem solabantur, sancitae inter Portugalliae Angliaeque Regem conditiones, quibus totius Africae tractus, inde a Tangerio, usque ad bonae spei promontorium possessio Anglis concedebatur: Qua auctoritate muniti Viride promontorium, septemque Hollandorum naves, nullo indicto bello, in potestatem suam redigere non dubitabant. Una Hollandorum navis ad Minense Castellum confugiens, perfidorum manibus elapsa est. Hoc facto, sine dubio, orto postea inter ambas gentes bello, signum datum est. At Londini hoc tempore orta subita tempestas, civibus magnum damnum intulit. Vestis insulae incolis, Tormentorum tonitrua per aera audita sunt. Aliis partibus procellae vehementer quoque saevierunt. Variis locis prodigia quoque in aere visa sunt, sed supra Papam urbem in Stiermarcensi agro, crucis signum et crescentem lunam (Turcis militare signum) diu inter se concurrere visa ferunt, crucemque tandem se mediae lunae, quasi victricem, imposuisse. Supra Dresdam in Saxonia, quinque solis simulacra, et sex interpositas Irides conspecta volunt. Luna supra Viennam, quasi cruenta, per duas integras horas conspiciebatur; eodem tempore quo Souchius Leventium urbem, ante biennium Christianis ereptam, obsidione cingebat, et post trium dierum violentam oppugnationem, Turcas prius urbe vi, et paulo post arce deditione, exigebat, nongentis barbaris Barakanum et Granum versus deductis. Tormentorum et Commeatus magna vis in urbe et arce inventa. Paucis ante diebus Souchius, ab octodecim mille Turcis arripitur, qui extremum ejus agmen vellere non desistebant, antequam Garnerius cum Brandeburgicis copiis adventaret; quibus auctus Souchius Turcas non modo repellebat, verum etiam ultra flumen Granum fugabat, multis quos pontis angustia non capiebat in subjectum flumen labentibus, et aquis haustis. Souchius deinde quas poterat corradere copias, in monte proximo instruxit, et quem praevidebat Turcarum adventum praestolabatur: qui quoque instructo agmine, Christianos quamvis superiori loco positos, intrepide aggrediuntur, sed eadem fortitudine repulsi, eadem qua venerant promptitudine in sua castra se receperunt. Sed hi apud ad Canisiam meliori fortuna usi sunt. Hohenloi comitis munimina perrumpentes, ejusque copias dissipantes, atque adeo Christianos obsidionem solvere adigentes. Cui malo Christianorum in Imperatoris aula invidia et discordia, sine dubio causam praebuerat. Transilvani juniore Ragotscio duce hoc mense Varadinum urbem invasere, qua direpta, et multis inde captivis deductis, Zatmarium reversi sunt. At Serinum contra a Turcis expugnatur, atque inibi Forgacius


874

aliique strenui viri occisi sunt, cujus Ducis jactura Serini Comitem vehementer afflixit. Atque adeo diversis partibus, diversimode, Christianorum et Turcarum res gerebantur. In Anglia interea de rebus componendis, ab Hollandorum legatis, strenue agitur, sed Rege, jam nihil nisi bellum spirante, nihil efficere potuerunt, nos postea insecutum bellum ejusque causas, sub finem hujus operis connectemus. Sed Galli, summa injuria, in America, Hollandos, Cajana diu ab ipsis possessa colonia exigere non dubitavere, incolasque Rupellam abduxerunt, sed Gaili inter se dissidentes, ab ipsis Barbaris, occasionem hanc captantibus, rursus expelluntur. At in Gallia Aurelianensis Ducis uxor, apud Fontembelaquam, filium enixa est. Interim Bellefortius Dux ad Africae littora exscensionem fecit, suisque copiis Gigereum, expulsis inde mauris, occupavit: ex Gallis quadringenti, ex Mauris octingenti desiderabantur. Sed quam felix haec fuerit expeditio, postea dicetur. In Holllandiam Zelandiamque novem ex Orientalibus Indiis reduces naves, appullerunt, quarum merces ad novem milliones aestimatae sunt. Hae referebant, urbem Surattam ab Indicis latronibus, Duce Bogia quodam, occupatam, et per sexdecim continuos dies expilatam, et postea incensam esse, exceptis solis Hollandorum conditoriis, contra hunc latronum globum fortiter defensis. Batavorum denique Classem Balthasare Bortio et Laresseo ducibus in Coxingi Piratae Classem incidisse, eamque mari expulisse, decem ex Chinensium navibus, quas Joncas Vocant, suppressas, et quatuor captas esse. Tartaros denique eundem Coxingum suis urbibus et munimentis exegisse. In Angliam quoque quinque naves ex iisdem partibus reduces appellunt. Sed Serini Comes hoc tempore, novum Serinum amisit, Turcis in conspectu exercitus Christiani, munitum hunc locum occupantibus, de qua ducum incuria ipse Comes graviter apud Imperatorem conquestus est. Imperatoris interea exercitus, Duce Souchio, apud Gothartum castra metatus est, et denique inde movens, Turcarum pontem aggredi conatus, cum damno repellitur. Turcae interea aciem instruentes ad praelium se parabant, et audacius quam prudentius Christianos arripientes, post longam et ancipitem pugnam, Gallis strenue rem gerentibus, in fugam vertuntur. Multi quos pontis angustia non capiebat, flumine Grano hausi sunt. Multi quoque Turcarum Ductores, et decem admodum Barbarorum millia, tam interfecta quam submersa sunt. Nec incruenta Christianis haec victoria fuit Nassaviae Comite, aliisque duobus Comitibus, cum ducentis aliis ductoribus, et gregariorum militum magno numero occisis. Galli quinquaginta Turcica signa imperatori obtulerunt, quae ipsis reddita, et Lutetiam missa sunt; Germani quoque alia quaedam ceperant. Agrestes quoque, interfectorum cadavera scrutantes, magna praeda potiti sunt. Inter haec Persarum Rex, missa superbis minis plena epistola, Turcarum Imperatori bellum indixit. Quo facto Turcae, ne ab utraque parte premerentur, de induciis cum Christianis pangendis, cogitare coeperunt. Interea Chisius Cardinalis, a Pontifice, ad Galliarum Regem, secundum initas pacis conditiones, missus, praestantissima, et pretiosissima dona, ferens, honorifice Lutetiae excipitur, et postquam apud Regem causam suam eloquenter oraverat, et aliquod tempus in aula degerat, animoque abunde indulserat, donatus tandem dimissus est. Interea ad Hollandiae litora prodigia in aere visa surgenti inter Anglos Batavosque bello alludere videbantur. Concurrentes inter se naves, duosque Leones ferociter pugnantes, tertiumque Majorem, priores duos devorantem, Regem denique regio cultu ornatum, conspecta ferebantur. Losannae in Helvetia, Ludlovius, Goffius, Lislius, Waleus, Farius aliique Cromvelistae Regisque Caroli Primi judices degebant. Hibernus quidam


875

hoc comperto, adscitis aliquot sociis, mutatis denique vestibus, horum aliquem capere et abducere satagebat, cumque Lislium in platea illis obvium, propter stipatorum copiam vivum abripere non posset, sclopeti ictu hominem interfecit, et cum sociis, citatis equis, aufugit. In Hispania Palatium Regium, quod Buon Retiro, bonum recessum appellant, pueri imprudentia incenditur, et mirabile illud opus brevissimo temporis spatio, absumptum est. Et Holmiae Suecorum Regia sede, orto subito incendio, plures quam ducentae et quadraginta domus, intra sex horarum spatium, solo aequatae sunt, saeviente ferocius igne, quia omnes fere istarum regionum domus ex lignea materia exstructae sunt. Interea inter Christianos et Turcas, induciae viginti annorum pactae sunt. Conditiones hujusmodi fuere. 1. Viginti annorum induciae sunto. 2. Captivi utrobique dimittuntor. 3. Varadinum Turcarum juris esto, et reliquiae Turcarum Transilvania facessunto. Samosvivar, Kovaeum, Bethlem, et Hustium Abafti reddunto. 4. Idem Abafti ad vitam hoc dominium obtin eto, quo defuncto alium eligere Romano Imperatori integrum esto. 5. Zatmar et Sabols Imperatori Romano parento, uti et Kallo, Nagibonia, et Tos kaea. 6. Neoheuselia munitionibus nudator, aut Christianis, adversus illam urbem aliam munitionem erigere licitum esto. 7. Novum Serinum omnino munimentis nudator. 8. Ambo Imperatores sibi mutuo legationibus gratulabuntor. Pradelius Gallorum Imperator hoc tempore, copias suas Erfurdiae admovit, urbemque obsidione cingere coepit, et ad urbis Magistratum literas dedit, quibus eos incusabat, quod pacem turbaverant, Principi suo obsequium denegaverant, se ad eos in ordinem redigendum a Rege suo missum indicans. Hisce ab oppidanis submisse responsum, se pacem turbare, et suo Principi adversari, animum minime induxisse, et si fides publica detur, de pace colloquia instituere, haud quaquam gravari. Dictus itaque tractationi dies. Comes Raffenbergius, Electoris nomine, et quinque ex urbe delegati, mediatores erant. Conventum itaque est in hasce conditiones; 1. Erfurdienses Castellum Ciriaxburgum et duas portas Pradelio tradent. 2. Reliquae urbis portae clausae tenebuntur, et per duas dictas portas, advenis intrare et exire licebit. 3. Imperatore et Electore consentientibus, civibus conscientiae libertas conceditur. 4. Ne circumjectae copiae civitatem nimium premerent, aliquot dimittentur. 5. Universalem amnestiam, apud Moguntiae Electorem sollicitare promissum est. 6. Submissione publica apud Koningshoviam a civium delegatis facta, captivi omnes dimittentur. Hisce signatis, statim portarum claves Electori traduntur, cujus jam intromissi, genubus, tredecim ex magistratu, cum Syndico, advoluti, omnium veniam impetrarunt. Interea Dracones igniti per aera volantes, et Constantinopoli, Imperatoris in aulam decidentes, Turcis (genti alias superstitionibus obnoxiae) terrorem magnum incussere. Accesserat Spahiorum, ob non soluta stipendia seditio; denique imminentis cum Persis belli metus. Interea Comes Serini inter venandum ab apro occiditur, magno omnium luctu, quippe qui rem Imperatoris strenue et fortiter gerens Turcis magnum detrimentum, et Principi suo ingens emolumentum attulerat. Majus ipsius fuisset desiderium, nisi jam pactae induciae, fortium virorum operam minus requirerent. Suppari infortunio, Princeps Nassaviae Gulielmus Fredericus, dum tubum probaturus, telum imprudentius tractat, exploso sclopo, glande per maxillam alteram percutitur, eoque ex vulnere, aliquot post diebus mortuus est. Princeps utique omnibus virtutibus cumulatissimus, illustrissimae Nassaviae familiae, haud degener proles. Interea Galliarum Rex, Turcici Imperatoris fratrem, qui ejurata avita superstitione, Christianae Religioni initiatus erat,


876

sua in Regia honorifice excipit. Sed interim Galli, qui ad Africae litora, apud urbem Gigereum exscensionem fecerant, urbemque adversus Barbarorum impetum munire et tueri inceperant, ab irruentibus Mauris, urbe primitus et mox terra exiguntur, relicto tam captivorum quam occisorum magno numero, una cum triginta sex majoribus tormentis. Quibus accessere naufragia remeantium, et Caianae Coloniae amissio, et in Terra nova altera Gallorum clades, inibi ad centum ab incolis occisorum. Rex interea Gulielmum Arausionensem Principem, instante prudentissimo Domino de Suilichem, Principatui restituit. Sed Focquetus contra, repetundarum postulatus, in exilium perpetuum mittitur. Bona ejus Fisco addicta sunt. Sic quoque in Poloniae Comitiis Varsaviae congregatis, Lubumirscius, ejus Coronae Mariscalcus, ad poenas perduellionis, ut nimirum securi percuteretur, condemnatur. In Galsia, mense Februario, defunctus est Carolus a Porta, Melereae Dominus, eques Regii Ordinis, dux et Par Franciae, ejusdemque Regni Mariscalcus, sexagesimo secundo aetatis anno: Hafniae Rantzoviae Comes: in Germania Carolus Josephus Archidux. Basileae Corfitius Ulefeldius, infelicem et inquietam vitam, et triste exilium pacata morte terminans. Kulemburgi Comes Ordinum Generalium indignationem declinans in Germaniam se contulerat, ibique defungitur. Dresdae Saxoniae supremus aulae Mariscalcus, Dominus de Regenberch, hoc tempore quoque obiit. Hagae Comitis Domini de Beverweert uxor vivere desiit. Mense Junio Parisiis quoque extremum obiit diem Henricus Lotharingius Guisiae Dux, et par Franciae, quinquagesimo aetatis suae anno: Et Bruxellis Ernestus Isenburgi et Gransoviae Comes, aurei velleris equitum Senior eques, octogesimo aetatis anno. At Romae praesul Salbetus, musices amator summus, inter Musicos concentus, vitam musicalem efflavit. De Serinii et Principis Nassaviae morte dictum est. Haec Principum virorum fata excepit, Annae Mariae de Francia, Regis Christianissimi filiae unigenitae, triginta et novem dies natae obitus. Initium hujus anni, gravi infortunio fere insignitum fuisset, Princeps enim Nassaviae, Joannes Mauritius, ab exequiis, illustri Principi Gulielmo redditis, rediens, apud Franikeram, per pontem equitabat, sed ponte vetustate carioso, collapso, Princeps una cum equo in subjectum flumen praecipitatur, sed accurrentibus familiaribus, tempestive aquis et periculo eximitur. Inter Palatinum et Moguntiae Electores, hoc tempore, haud obscura nascentis belli indicia prodibant. Copiae aliquot Moguntiacae Ladenburgum invaserant, et inde Heidelbergam versus movebant, et Fredericoburgum, munimentum urbi proximum, imposito praesidio, firmare aggressi sunt, incolas in terea depilantes, et omnibus modis male multantes. Causa hujus dissidii ferebatur, quod Palatinus jus suum venationis, ulterius quam Moguntiae Elector vellet, extendebat. Sed gliscentes hae discordiae scintillae nsequente mense Julio si non extinctae, saltem utcunque sopitae sunt. Per Hispaniam, tanta nivis vis caelitus cecidit, ut viae omnes, ad stupendam altitudinem, ea stratae essent, et tabellarii, quo minus tabellas de parte in partem deferrent, impedirentur. In Polonia interfecti Poloniae Imperatoris Gonzieuscii Vidua, ut in mariti percussores animadverteretur, a Comitiis, Varsaviae habitis, impetravit. Mense Februario itaque Cotouzkius, primus conjuratorum praefectus, in foro Varsaviensi, postquam literas, quas ad conjuratos dederat, propria manu combusserat, securi percutitur, et postea in quatuor partes dividitur. Hunc sequebatur Niaviaruscius, jam provectae aetatis, cujus cani plurimis misericordiam injiciebant, qui eodem modo paenas dedit; uti et Chiouscius, duoque post eum alii. Hoc itaquesupplicio, conjugis manibus pia vidua tavit. Post quae novus Cometa diversis


877

orbis partibus visus est. Interea, Hollandorum legatus Olissiponae, Commissarios impetraverat, ut cum illis de reipublicae negotiis ageret. Instituto itaque colloquio promissam e Rege Hollandis pecuniam enixe petiit, quam, appulsa ex Indiis Classe, jam persolvere, non perinde graveretur Rex. Civiliter huic responsum est: urgente acriter ab Hispanis bello, Regem impraesentiarum solvendo non esse, quippe qui ad belli necessaria comparanda, et stipendia persolvenda, undecunque argentum corradere necesse haberet, atque his et similibus adductis rationibus, re infecta discessum. In Baltico mari prodigia in aere a se visa piscatores aliquot referebant: magnum primitus vaporis globum, deinde classes inter se concurrentes, seque mutuo admodum lacerantes, quin et ceu ex Tormentis prorumpentes flammas. Haec prodigia exceperunt, variis partibus, orta incendia: urbs Nykoping in Scania, in certa de causa, tota flammis absumpta est, multis utriusque sexus hominibus interemptis. Et paulo post Ruraemunda, ortis ex abjecto foeno flammis, maximam partem comburitur, neque Templis neque Caenobiis, nec aliis publicis domibus saeviens malum pepercit. Alibi tempestates mirum in modum ferociebant. In Tergavia, silvosa regione, multae arbores, orta subito procella, radicitus evelluntur, multa aedificia prosternuntur, et media nocte, ingens apud Dornbugum mons, abietibus vestitus, subsidit, relicto profundissimo lacu. Terra in propinquo dehiscebat, una tantum muliere et puero exstincto. Tertio a Christiania in Norvegia lapide, arbores passim quasi tenuissima sindone obtegebantur, cujus viginti admodum ulnae Regimissae, et a curiosis tractatae sunt. In Pinnebergensi Comitatu, agrestis quidam sponsam suam in via interemit, relicto feris et canibus cadavere, quo paulo post invento, et sepulto, perfidus homicida sponte facinus, cum nullibi quietem invenire posset, confessus, et suspendio punitus est. In Hollandiam aliquot ex Indiis reduces naves, duabus ab Anglis interceptis, post ferocem apud Bergas Norvegiae pugnam (de qua postea in Anglici Belli narratione, quam integram sub finem operis, lectori reservamus) appulerunt. In Angliam eodem mense, quoque octo, ex iisdem partibus naves appellunt. Eodem tempore, supra Glocestriam, terribilis Cometa apparuit, tribus caudis, et ignito circulo, quatuordecim per dies conspicuus. Interim, iisdem partibus, quintae Monarchiae Doctores, Cromvelianis permisti, res novas moliebantur, sed detectis insidiis, in Scotia, major Generalis Mongommerius, Holbornius, Spencerus, Walleus, aliique in vincula conjiciuntur. Tribunus Danversius strenuus miles Londini capitur, sed ille in via, qua in arcem ducebatur, semet, ductorum altero occiso, altero male multato, captivitate liberavit. Imperator Romanorum hoc tempore haud contemnendo periculo defungitur; cum enim a matre sua, Viennae commeatum peteret, et sub vesperam pilento conscenso, proficisci pararet, equi, neglecto regimine, in cursum effusi, nobilem puerum, lora conscindere nitentem, calcitrando ad mortem multarunt. Sed loris inter sese intricatis, et furiosos equos nonnihil impedientibus, imperatori ex curru prosiliendi copia dabatur. Inter Palatinum et Moguntiae septemviros orta, ut superius diximus, controversia, hoc tempore componitur; Palatino Ladenburgum cessit, sed ea conditione, ut Imperator, ante quam urbs ei traderetur, de lite cognosceret, suis interea civibus urbe credita. In superiore Palatinatu, vehemens pestis inter pecora saeviit: Passim per pascua et vias sternebantur. Si quis mortuarum bestiarum ex corpore fluentem saniem attingeret, ceu venenatarum viperarum morsu icti, tumescebant: culicibus, qui hisce cadaveribus inhaeserant, icti, extemplo moriebantur, nihil auxilii antidotis adferentibus. Embdae pestis quoque vehementer grassabatur, uti


878

etiam Groningae, et per totam Transisulaniam. Episcopus Monasteriensis hoc tempore, tantum non bellum Ordinibus indicebat. Sed quia hoc bellum, ut constat, Regis Angliae causae implicitum et immixtum erat, hoc quoque integrum reser vabimus et una cum Anglicano memoriae trademus. Poloni interea, Vartam amnem trajicientes, a Lubomirzcio caeduntur. Hic copias suas vicinis in saltibus, in insidiis, posuerat, quas in Trajectos Polonos, cum tempus videbatur effudit. Poloni partim trucidabantur partim captivi abducebantur, sed humaniter a victore habebantur. Hispaniarum Rex, Philippus Quartus hoc mense Septembri quoque vita defungitur. Dum mente integer esset, praesente Regina, filio suo filiaeque benedictionem suam impertiebat. Multae pro sanitate ejus supplicationes habitae sunt, sed incassum. Defuncti cadaver postera die, vestitum omnibus videndum exponitur, quo aperto in renum altero lapis ingens inventus est, alio adhucappendice. Secundo post mortem die sine extraordinaria pompa sepulchro traditur. Princeps, parente mortuo paulo post, avito Regno inauguratur, quarto aetatis anno. In Anglia mons, ad Grenovicum Tamesi imminens, fulmine tactus, densum fumum emittebat, tantumque metum accolis incutiebat, ut passim correptis quae in promptu erant, montis casum metuentes aufugerent. Mense Octobri Fredericus Nassavius Ryngravii filius, non pridem equitum turmaepraefectus, magnaeque spei juvenis, cum Longeracii Barone duellum aggreditur. Cumque ut creditur prospere pugnaret, Baronis tubicen domino suppetias iturus, Nassavium duabus glandibus trajecit. Sed post facinus captus, supremo supplicio affectus est. Baro aufugiens, exilio mortem praevenit, nec tamen tanti filii desiderium, in patre jam orbo, sedatur. Sequenti mense Poloniae Rex Thornam urbem sui juris fecit, ecclesiasticis rem multum Juvantibus, cuioppido Tribunum Brionem Gallum praefecit, non sine Polonorum invidia, Dantiscani hoc exemplo moniti, jam diligentius moenia sua servabant, et cum proditio et insidiae metuerentur, totam urbem, et praecipue Coenobia perscrutabantur, inventaque sunt, pro mille et trecentis viris arma. Mense Decembri, sequentibus rebus omini, per tota Hollandiae litora, talis undarum elevatio (Moerzee vocant Maritimi) facta est, qualem Cromvelii tempore visam aiunt, hanc sequebatur horrenda tempestas, et aquarum exundatio, talis, qualis per plurima secula non erat visa. Anglia terraemotu concutiebatur, et aquis diversis partibus stagnabatur. Neque Gallia hujus procellae expers erat, diversis suppressis navibus; ad Ostendam tria navigia submersa; in Zelandia diversi agri aquis tegebantur. Vlissingae promontorium undis abreptum; per totam Hollandiam infinita damna edebantur, et diversi tractus stagnabantur. Nec minor in Scotia terror, fugientibus aquarum metu, in montes incolis, et multis naufragarum navium membris litoribus appulsis. Dantisci mense Januario, contracto ex itineris incommodis morbo, defunctus est, Ordinum ad Caesaream majestatem legatus de Bie, inibique omni remota pompa, in protestantium Templo sepultus est. Sequente mense Comes Richelius Venetiis, nimiacrapula, ut volunt, extinctus est, et in Hollandia Dominus de Beverweert, vir militiae optimus, et in Reipublicae consiliis probatae fidei et experientiae; praefectura ipsius Silvae ducis, Tarentino Principi cessit. In Polonia Czarnetscius, Polonorum Dux acerrimus et fidelissimus, summa senectute, et multis stipendiis perfunctus, obiit. Et in Germania Christianus Ludovicus Brunsvici et Luneburgi Dux, cujus obitu inter duos ejus fratres, Joannem Fredericum, et Georgium Guilielmum, de haereditate, magnae oriuntur controversiae, et parum abfuit quin ad arma perventum fuisset. Mense Junio Frisiae Orientalis Comes supremum


879

clausit diem, et Comitatum fratri suo Ferdinando reliquit. Mense Augusto, Mantuae Dux, Imperatricis Viduae frater, ardente febri, non sine propinati veneni suspicione extinctus est. Anna Maria Bajoariae Electrix ex Hydrope, Mense Septembri mortua est. At Parisiis Ludovicus Stuartus, ex Regio Scotiae Regum sanguine oriundus, Aubinii Dominus, et Reginae Angliae magnus Eleemosinarius, vir virtute et vitae integritate, conspicuus, obiit. Hoc tempore Judaeus quidam Smirnae natus, se ipsum verum Messiam, qui populum Israel in promissam terram reduceret jactavit, et per varias mundi partes se ferens, postremo Constantinopolim proficiscitur, ubi ad lmperatorem admissus, iram ejus meruit, et tandem in vincula conjectus est. Gadibus Gysbertus Melsius, Ordinum nomine ibi consulem agens, ab Hispanis in carcerem conjicitur, propter Anglorum querelas, quia Hollandicae naves subinde captivas quasdam in eum portum conducebant. Naves quoque et merces ad Hollandos pertinentes, eadem injuria detinebantur, sed postea, instantibus Ordinibus, rursus dimittuntur. Sed mense Februario inter Daniae Regem et Ordines Generales, foedus icitur, conditiones ejus istiusmodi fuere. 1. Utraque pars omni praetensioni in alteram renunciat. 2. Omnes differentiae in Norvegia tollentur. 3. Ordines quam diu bellum inter Batavos Anglosque geritur, annuatim Daniae Regi sesqui millionem suppeditabunt. Gallis trecenta floren orum millia ad illud summae contribuentibus. Dani contra triginta mioparones, in Danico freto paratas habebunt, quarum nonnullae, si necessitas exigeret, cum militibus, Hollandis suppetias ibunt. interea tempestates juxta, et piratae, gravia mercatoribus damna intulerunt. Algeriam, gliscentis inter Anglos Belgasque belli occasione captata, intra paucas septimanas decem onerarias naves Algeriam abduxerunt, imo, quod fidem superat, Anglica navis, una cum Turcica, in Christianorum simul exitium conspirantes, Middelburgensem praedatoriam adoriuntur, qua capta praedam inter se dividunt; Anglis navis, et Barbaris captivi cessere. Hoc tempore, in Austriacis et Transilvaniae tractibus, denique Venetiis, Romae, et per totum mare Mediterraneum ingens Cometa visus est, sed in partibus magis septentrionalibus non apparuit. Per quaedam denique Angliae litora, exundantes aquae, adjacentes agros inundavere. Terraemotus quoque et tempestates alibi, gravia damna intulere. Diversae naves mari haustae sunt. Flumen Unstrut, Freiburgum et Norimburgum praeterlabens, per aliquot tempus fluere desiit, adeo ut molatrinae, quae fluminis impetu circumvolvuntur, molere desierint, et pisces cancrique manibus caperentur. Hoc anno millesimo sexentesimo decimo septimo, et sexagesimo tertio, etiam contigisse ferunt, infortuniis pone magnis insequentibus. Eo tempore Zelandiae Ordines, et post eos Brandeburgensis Elector, ut aliquot pro dignitate munus, Principi Arausionensi, designaretur, exhibitis scriptis et memoriis, Ordines Generales rogaverunt. Nihil tamen hactenus ea in re decretum est. Filia Domini de Beverweert, Domino Arlintonio Angliae Regi a secretis desponsata, missa Ostendam versus, nave in Angliam transvehitur, quo tempore quoque Classis ex Brasilia Olissiponam appulit. Quod Regis Portugalliae gaudium auxit, Regiae sponsae, Dominae Ammaliae, jam profectionem adornantis speratus adventus. Quo rempore quoque Hispaniarum Regis filia, Romanorum Imperatori desponsata, profectionem Viennam versus parabat. Mense Martio non procul ab urbe Isolaestenio, foedissimum homicidium perpetratum est. Juris peritus quidam, cui Martino Scaeckio, nomen erat, in loco, Willige Langerack dicto, degebat. Nocte quadam, cum solus esset domi suae, quatuor Latrones perfosso pariete, domum irrumpunt; ipse


880

audito in vestibulo rumore, e lecto prosiliit, strictoque gladio cubiculi fores defendere conatur. Sed fures tanta vi in januam irruebant, ut ea frustulatim comminuta aditus iis pateret. Martinus hoc viso supter mensam semet abscondit, sed, inde protractum latrones, manibus post terga vinctis, in anteriorem domus partem rapiunt, atque ibi igni ab illis antea structo, miserum admovent, postique alligatum, argentum suum ut proderet, insolenter poscunt, cumque praeter illud, quod in crumena haberet, aliquod sibi suppetere negaret, utroque latere igni pervices admoto, et deinde tergo per flammas tracto, hominem adeo semi ustulatum in cubile, remoto prius lecto reponunt, sumptaque quam invenibant pecunia, vestibus, et linteaminibus, se inde proripuere. Scaeckius inter horrenda tormenta, tertio die mortuus est. Latrones hactenus non apparuerunt, Hollandiae et occidentalis Frisiae Ordines, Principis Arausionensis educationem suscepere, cui praepositi sunt, ex nobilibus, Dominus, de Noortwijck, Barendrechti Dominus, Reipublicae Dordrectanae Consul. Forestius Alcmariensis Consul. Falconerius Amstelaedamensis Consul, et Joannes de Wit Senator et Syndicus Ordinum Hollandiae et West-Frisiae. Quam Patrum curam grati animi testimonio dictus Princeps agnovit. Ad Danubii ripam in pago quodam Harde dicto, non procul a Neoburgo, infans sine capite natus est, aures et oculi in humeris conspiciebantur, os et nares in pectore hiscebant, quamdiu hoc monstrum supervixerit non satis constat. At tertio post die, fulminis igne Cuniberti fanum Coloniae Agrippinae incenditur, et comburitur. Sanseverini templum quoque flammae corripuerunt, uti et edivi Martini fanum, sed accurrentium civium dilegentia, ignis extinctus est. Venetorum Classis hoc tempore Candiam appulit, et in portu Salatano, tribus a Canea milliaribus, centum equites et quatuor peditum millia in terram exposuit. Equites paulum progressi, Turcas in insidiis offendunt, sed missis a Marchione Villa sub Tribuno Sfortio Bessaro centum equitibus auxilio, Turcas adorti, in fugam eos verterunt, multosque internecione delerunt. Caneenses praesidiarii, hoc comperto, facta eruptione, in Christianos impressionem faciunt, eosque numero impares, in fugam vertunt. Sed versis in Barbaros, quae in promptu erant, duobus tormentis, rursus terga vertere coguntur, relictis quingentis occisis. Hoc infortunio Candiam hactenus obsidione pressam, Turcae, quo majores copias contraherent, reliquerunt. Quam urbem Marchio Villa paulo post, cum copiis suis ingressus est. Quae res Turcarnm Imperatorem male habuit, sed Venetos, ut actutum majores eo copias mitterent instigavit. Inter Mantuanos et Modenates, hoc tempore, super finibus ortum dissidium, in apertum bellum videbatur erupturum, jamque ad arma ventum erat, et tota Longobardia belli incendio aestuabat, cum Mediollanenses, aliique vicini Principes, rem primitus ad armistitium, perduxerunt, de pace inter partes sancienda, sedulo laboratum. Rex Angliae interea, quo populi Anglicani negotiationibus consuleret, jam breviori compendio, per Tartariae septentrionalia litora viam in Indias vestigaturam, in anchoris habebat navem, sed hi conatus sicut, alii plurimi, in fumum abiere. Sub hoc tempus Hamburgensis nauta in Ligustico mari, in quinque Barbarorum naves incidit, adversus quas diu pertinacissimam pugnam sustinuit, multosque ex Mauris interemit, quin et hostes jam superiorem navis partem occupates, omnes inde proturbavit, navemque adjunctam superavit, sed Classiariorum inopia deseruit. Neque navem insensam jam et flagrantem dedere voluit, sed ad extremum perduravit, donec praevalente incendio et nave partim disrupta partim submersa, ipse cum Sociis in mare prosilire adigeretur, et invitus a Turcis servaretur. Princeps Tarquinius, uxoris sororem internecina


881

glande interficere conatus, jam Antverpiae ad mortem condemnatur: Jamque ferali pegmati impositus, morti praeparabatur, at incautus carnifex, percusso sudarii quo rei oculos obnubilaverat nodo, innoxium pene ictum dedit, vulnus tantum collo, non nimis profundum certe non mortale infligens. Sed cum reo laqueo gulam frangere pararet, ipse se carnificis manibus extricavit, in mediam spectatorum turbam conjecit; hinc exoritur ingens tumultus, quo tandem sedato, reus receptus in Curiam refertur, atque ibi vulnus ejus obligatur; ipse lecto impositus, usque ad proximum mane, a satellitibus servatur, inde rursus in Carcerem conductus brevi integrae sanitati restituitur: Postea intercessione Marchionis Castelli Rotherini, veniam impetrasse, creditur. Eodem mense Junio Oppidulum Bronckhorstum, per imprudentiam, orto Consulis in domo incendio, conflagravit, totumque absumptum est. Multi homines male affecti sunt, unus tantum puellus flammis devoratus est. Sub idem tempus, Brandeburgensi Electori, in arce Cliviana, Princeps natus est; Daniae Rex, Moguntiacus Elector, Neoburgii et Holsatiae Duces et Altenburgi, Zimmeraeque Ducissae Baptismo ejus testes adstitere. Dum sponsa Imperatrix Mediolani degeret, admirandum facinus ibi a muliere perpetratur. Mulier quaedam Flandrica, cujus tres fratres inter satellites erant, ab alio satellite procacibus verbis laesa, duobus armata tubis, et acinace armata, hominem adiit, et in conspectu omnium stipatorum, tale facinus mirantium, acinace prius caesim eum vulnerat, et deinde internecina glande trajecit. Mulier quidem capta, sed miserante fimul et mirante Imperatrice a morte liberata, sed exilio multata est. Buatus vir ex Gallia nobilis, quique in expeditione Danica, adversus Sueciae Regem, laudem et gloriam meruerat, at jam secretis se cum Angliae Rege consiliis implicuerat, imprudenter prolata, a Rege ad ipsum scripta epistola proditus, et in vincula conjectus, post habitum causae examen, ad mortem condemnatur, et mense Augusto, Hagae Comitis, publico loco, securi percutitur. Ad Zelandiae litora in aere miranda prodigia visa referuntur. Primitus ingens cernitur vaporis globus, mox quinque aut sex naves, deinde plures quam centum inter se concurrentes. Postea novem truncae sine malis et claudae naves, paulo post quasi subsidentes, postea variae aliae naves, praelii speciem praebentes, postremo, ingentis Leonis figura, ventre in terram prostrato: sed arrectis unguibus, et rictu terribilis. Mense Septembri, terribili incendio Londinum antiquissima Angliae Regum sedes conflagravit, quod ex angusta platea (Puddinglane dicta) et pistrina ortum duxit; et statim proxima aedificia pice maximam partem oblita corripuit, adeo ut ante solis ortum tertia urbis pars conflagraret, igne in principio contempto, tutius grassante. Proximo die omnia terrore plena erant, et quisque cum incendium extinguendi vix ulla copia esset, sibi suisque rebus fuga consuleret. Apud Arcem magna pyrii pulveris vis servabatur, qui ne flammis corriperetur proxima aedificia subjecto istiusmodi pulvere, in aera sufflare necesse habebant. Quidquid privatorum aut publicorum aedificiorum erat, atque inter ea celeberrimum Divi Pauli fanum, et Regum imaginibus et structura insigne excambium mercatorum ambulacrum, excepto Belgarum templo, igne absumptum est. Adeo ut totius veteris urbis vix quarta pars incolumis maneret, flamma tamen alibi ultra muros portasque grassante. Rex ipse, ejusque frater, et praecipue Monckius Albermarliae Dux, omnem quo incendium cohiberetur, lapidem moverunt, quod vix quarta die extinctum est, adeo tamen ut postea saepius resurgeret, sed deficiente materia, minori cum damno. Ominis loco habebatur navis ingens praecedente anno, cui Londini nomen erat impositum suo ipsius igne absumpta.


882

Belgae, et Galli plurimi in vincula conjiciebantur, quasi illi huic malo causam praebuissent. Res erat certe miseratione digna, paulo ante opulentos, jam omni facultate exutos, et miseros, sub dio, omni aeris injuriae expositos videre; et praecipuo quod famelicis, turbatis omnibus, nullus cibus suppeteret. Octavo post die candelae emunctura Regis stabulum incensum et conbustum est, et quoridie nunc his nunc illis partibus ignis reviviscens, novum malum minabatur. Sunt qui hanc calamitatem, coelitus haud dubie immissam, vindictae Divinae, superioribus diebus ab Anglis in pauperes piscatorum casulas commissam saevitiam, ulciscenti adscribunt. Ut ut sit Anglorum rebus haud exiguum detrimentum hoc infortunium attulit, et sequenti anno insecutae paci, ut credibile est, causam praebuit. Mense Octobri aliquot ex Indiis, primitus in Norvegiam, et deinde in Hollandiam appellunt. Una ad Flevii ostium undis hausta est. Hae referebant Anglos, in Indiis omnia navigia sua ad urbem Bantam in unum contraxisse; et Fredericum Coietum Formosae insulae olim praefectum, et quia inconsultius munimenta rebellibus Chinensibus dederat, diu in vinculis retentum, vibrato supra ejus caput carnificis gladio, in exilium missum esse. Caetera omnia Societatis negotia spectantia prospera memorabautur. Mense Octobri, sine pompa, Saxoniae Elector seniorem Daniae Regis filiam ducebat. Et Upsaliae in Suecia faemina, duos infantes enixa est alteram filiam, sed flavo colore, per totum corpus faedatam, alteram Androgynam, sed duobus capitibus, quatuor Brachiis, et duobus cruribus, utriusque denique sexus membris insignem, hic partus lucem non vidit, alter paucis horis vixit. Hoc tempore Sueciae Regis exercitus Bremam urbem ab omni parte clausit, sed controversiae, quae inter Regem et urbem vigebant, Galliarum Regis et Ordinum Generalium mediationi committebantur, sed ante legatorum adventum, res inter Vrangelium exercitus Imperatorem, et urbem compositae sunt. Inter Brandeburgi, et Neoburgi duces, orta de sinibus discidia quoque consopiuntur. Cliviae, Marchiae et Ravensbergae ditiones Brandeburgensi, Juliacum et Bergensis Neoburgensi cessere. In Hispaniam codem tempore Classis ex Indiis appulit, magnos tum Regi, tum mercatoribus, thesauros adferens. Sed haec gaudia abunde temperabat, ipsius relatio; quod nimirum Franciscus Menezius Chiliensis Regni prorex, a Rege Hispaniarum defecerat, sibi Regnum addixerat, et capiti suo coronam, summa cum pompa, imposuerat. Auxerat terrorem hujus viri in armis peritia, qua omnium animos devinxerat sibi, ipsosque Barbaros, sub signis militare, quo firmioribus staret munimentis, instruxerat. Sub hoc tempus Tartari Vaivodae Sedominscii territorium invaserunt, ipsumque ditione sua exegerunt; sed ille collectis tribus Valachicorum equitum millibus, Tartaros denuo, summa virtute arripuit, ad trecentos eorum stravit, caeteros in fugam vertit, et omnes captivos Christianos libertati reddidit: interea Imperatrix sponsa, emenso longo et difficili itinere in Austriam in urbem Schotwien pervenit, ubi a multis Magnatibus, quos inter Imperator ipse, cum omni submissione excipitur. Cum Caesar manus sponsae osculaturus accederet, ex cordis palpitatione, et genarum rubore, eum sponsum suum esse cognovit Imperatrix, et deinde se confessum, se juxraposuit, multaque suavia cum eo colloquia miscuit: Quibus finitis Imperator denuo ignotus Viennam, sponsae solemnia paraturus, rediit: Ubi postea omni cum pompa excepta, et peractis matrimonii solemnibus, Regio Thalamo et Imperio initiata est. Bavariae Dux hujus anni initio duos liberos amisit, tertio aegrotante, et quarto valetudinario. In Gallia Contaeus Princeps ex acutissimo morbo extinctus est. At Romae Princeps Pamphilius, Pontificis Nepos, quadragesimo


883

quarto anno pestilentiali febri, e medio sublatus est. Et paulo post in Gallia Henricus Lotharingius Harcurtiae Dux, sexagesimo sexto aetatis anno, vir militiae bonus, et Regis sui servitio addictissimus, quippe qui variis praeliis perfunctus egregiam laudem apud omnes nationes meruit. Et mense Julio Albertus Bavariae Dux in sui ducatus Metropoli defungitur. Et octavo Novembris die Andreas Creusenius, Mechliniae Archiepiscopus, septuagesimo aetatis anno mortuus est. Philippus Carolus Valesiae Dux, Regis Christianissimi fratris filius Mense Decembri Parisiis obiit, cum paulo ante baptismo jam bimulus donatus esset. Hisce ad praesentem annum perductis, quod nobis reliquum est, tam Anglicum quam Monasteriense bellum; tam quod ante actum, et huic loco reservatum est, quam quod hunc annum illustravit, continuata narratione expedire visum est, quo magis hae res gestae, quae totum Christianum orbem implicuere, elucescant, nec interruptae, accuratiorem vestigationem fugiant.

Belli Anglici, et Monasteriensis continua narratio.

BEllum hoc consideranti, ejus causa prius occurrit. Ea haec fuit. Societas Indiarum Orientalium antiquitus ab earum partium Lusitanis vexata, omnibus modis, invisae genti negotium facessere conabatur, viresque ejus imminuere satagebat. Cochin Lusitanis parens oppidum, a Batavis obsidetur, dumque hi ejus expugnatione pene perfuncti, omnibus artibus commeatum inferendum prohibere satagerent, ecce navis Anglica locum, cui Porcae nomen est, versus vela facit. Batavi quia et loci propinquitas, et Anglorum antiqua in eos invidia, suspicionem dabat ne haec navis, specie recipiendi oneris, commeatum urbi inferret, portus ingressu illam prohibuere, offerentes tamen, si quid oneris, ex eo loco sit recipiendum, illud suis ipsorum lembis, ad Anglorum naves convehere, abstinerent modo Angli terra, nec suspicionem augerent. Sed Anglus re infecta discessit. Post expugnatam urbem, alia Anglorum navis appulit, sed et illi facessere jussum, opinantibus Batavis, urbis suis ipsorum armis quaesitae negotia sibi, sed non aliis deberi. Hinc Anglorum indignatio, quam auxit Occidentalis Indiae Societas, eodem modo et jure, Anglicas naves, ad Guineae litora, locis Batavis parentibus, mercaturam exercere volentes, prohibens. Accessit duarum navium Anglicarum jactura, atque inde nata istiusmodi controversia; earum altera, Bonaventura dicta, ad Mauritii Insulam naufragium fecit, qua a vectoribus relicta, merces a Batavis recolligebantur, altera cui Bon Esperance (bona spes) nomen erat, jure ut credebatur ab Hollandis capta et rursus cum injuria patesceret, a Societate postea restituta est. Sed quia proprietarius, duobus ante satisfactionem annis foro cesserat, saltem bona sua alii adscripserat, frustranea ea fatisfactio ab Anglis habebatur, iteratam postulantibus. Cumque Hollandi detrectarent, Angliae Rex excandescere, mercaturae jura, nervos nimirum Rerumpublicarum infracta, quin et omnium Principum auctoritatem violatam contestari, et acriter per Legatum suum Douningium de illata injuria, in Ordinum consessu conqueri. Ab Ordinibus responsum est, Batavos aut gentium jura violandi, aut negotiationes turbandi, aut Reges lascessendi, eorumque auctoritatem convellendi, nunquam voluntatem fovisse. Victarum gentium emolumenta victoribus deberi, ejusque juris acriter vindicati, vel apud ipsos Anglos exempla exstare: At ne haec controversia in dissidium abiret, dictarum remissarum navium, incommoda et detrimenta, soluto pretio, resarcire se recipere. Suae


884

integritatis specimina non deesse, capta a Barbaris Anglica navi, eaque per Trompium hostibus extorta, et Regi sine ulla recompenfione aut petita aut data, restituta. Caeterum duarum dictarum navium Bonaventurae et Bonesperancae, compensationem, ante multos annos, datis quinque et octoginta florenorum millibus, proprietario factam esse. Si ipse antea bona sua alienaverat, ejus rei inscitiam non Hollandis sed Anglis imputandam esse: bis idem exigere summam injustitiam sapere. Ordinibus denique non deesse clariores querelarum causas. Certa enim navis, ad Occidentalis Indiae Societatem pertinens, in Plymuthi portu, Danici Regis Legato instante detenta fuit, et quamvis hoc, invito Daniae Rege factum esse constaret, tamen nunquam relaxata est. Apud Londinum aliquot onetariae Hollandorum naves, Melitensium equitum rogatu itidem detentae sunt, quibus tandem dimissis, non tamen ejus morae detrimenta resarcita sunt. Gravesandae, haud quaquam ad Ordines praemissis querelis, navis Bellica detinebatur, et ipse praefectus Blockius in vinculis servabatur, nec unquam aut damni aut dedecoris satisfactio impetrari potuit. Dum hae controversiae peraguntur, Holmius, aliquot navibus instructus, Guineam versus clam vela fecit, ibique Castellum S. Andreae dictum, ad Gambiae fluminis ostia expugnat. Hac de injuria Ordines ad Britanniae Regem querelas instituunt, de qua re ipse cognoscere promisit, et si Holmii factum constaret, in ipsum animadvertere. Sed Holmius interea novis subsidiis auctus, totam illam Guineae oram in potestatem suam redigere conatus est, atque adeo aliquot Hollandorum naves, Insulam Boavistam, viride promontorium, Tacorarii Castellum, Adiam, et Anne Mabonem sui juris fecit. Interim Parliamentum in Anglia conscribitur, quod cum gliscentes discordias consopire debuisset, contra magis ac magis inflammatum plus satis Regis animum instigat, vitam juxta et facultates offerebat, si Rex apertum adversus Hollandos bellum suscipere dignaretur; Plus satis inutili levitate peccatum erat; et nimium Regis auctoritati detrimenti, Anglicis negotiationibus damni, a callida et avara gente illatum, quam ut amplius vindicta supersederetur. Parliamento, cum gratiarum actione dimisso, Rex cum Hollandi verba sibi dari non viderentur passuri; et apertum bellum indicere, Hollandorum justa classe jam mare per occasionem adventantis Indicae classis, occupante, nondum integrum esset, clam rem gerere statuit; conceptaque spe jam totam Guineae oram, ab Holmio occupatam esse, missis nunciis, Anglis, in Americanis partibus degentibus, et Hollandis longe praevalentibus, Novum Belgium, Hollandis parentem Regionem, in potestatem suam redigere jussit. Hoc comperto Ordines Legatum suum Gocchium ad Regem mittunt. Hic eorum nomine Holmii acta clarius exponit, omnemque si quid jure postularetur, satis factionem promittit, controversiamque impertialibus Judicibus remittit, restituant Angli captas naves, et occupata territoria. Rex Regia fide injussu suo haec acta declaravit, si quid actum esset, et re comperta, se in Holmium ut subditum pervicacem animadversurum. Sed quod ad damna Anglorum resarcienda attinet, iis satisfieri non posse, nisi simul de duabus dictis navibus iterum ineatur ratio. Atque adeo hanc causam alius alicujus Tribunalis non esse. Ordines, compertis Anglorum artibus, Rutero apud Gaditanum Fretum Mauris intento, missis citatis terra nunciis, cum classe sua duodecim navium Guineam versus vela facere, et capta ab Anglis recuperare, et si quis impedimenta adferret, averruncare injungunt. Ille specie Saletanis Mauris negotium facessendi, quo suspicacem Anglici Ammirallii Lausonii, iisdem partibus Barbaros cohibentis animum falleret, oram solvit, et versis Guineam versus proris, in altum enavigat. Sed Lausonius, misso,


885

quod Ruterum insequeretur navigio, certior factus hunc jam Saleae latitudinem praetervectum, de re nata non dubitat. Regem ergo per literas de re admonuit, qui actutum viginti naves adornat, Duce Roberto Principe, Ruterum observaturas, dum Sandovicius cum alia classe, Britannicum fretum, adversus Hollandorum naves, si quae forte Rutero suppetias iturae pernavigarent, obsideret. Nec minus Ordines ad sexaginta navium classem ornant, quae quatuordecim alias tam myoparones, quam onerarias, Guinam versus destinatas, per Canalim (sic illud fretum vocant) conducerent, sed ventis diu adversantibus, nemo propositum persicere potuit. Dum hae utrobique classes, aere quasi fraternas clades adversante cohibentur, Rex Carolus omnes Hollandorum naves, quae in ipsius portibus commorabantur detinebat, sed instante Belgarum legato rurusus relaxantur, at priusquam in Patriam vela facere possent, de integro exitu prohibentur. Cumque rursus instaret legatus, a Rege responsum, non posse dimitti na ves, antequam Ruteri in Guinea res gestae patescerent: Ordines priores arma capessivisse, sibi quoque suis rebus prospiciendum. Gallus interea pr legatum suum Ruvinium rem componere satagebat, Hollandisque ut classem in tempus in portu tenerent, persuasit. At Angli omnes, nemine obstante, quas offendebant naves capiebant. Hostilique modo abducebant. Mislo interea in Galliam legato, bellum non in Europa sed Africa, non a se sed ab Hollandis inceptum, obtestabatur Carolus; Gallisque, nese hisce rebus, mutuum ipsorum, cum Hollandis, foedus nihil tangentibus, immiscerent, auctor fuit, nec fides defuisset, nisi Hollandorum Legatus Beuningius, re bona fide deducta, aliam opinionem generasset, ne justis bellum destituatur nervis, de facultatibus corradendis, utrinque cogitatur, et Carolus conscriptum Parliamentum, multa de Hollandorum injuria conquestus, multaque de suae intentionis integritate praefatus. gliscenti huic bello subsidium poposcit, quod a belli cupidis haud aegre impetratum est. Nec minus ab Ordinibus, decretis pecuniis, rebus bello necessariis provisum. Interea suis, quae in ora Americana possidebant territoriis, Hollandi ab Anglis exiguntur, mutatisque sedium nominibus, omnia sibi propria vindicantibus.

Belgae contra Rutero clam injungunt, Africae rebus peractis protinus, Oceanum trajicere, et Anglicae ditionis insulas sive territoria, quin et naves, et mercimonia invadere, atque adeo extra europam adversus pervicaces talionis lege uti. Carolus interea Bataviae oram alicubi invadendi occasionem circumspiciebat, sed patrum cura omnibus bene firmatis portubus, classem suam dissolvit, relictis tamen aliquot in mari navibus quae Hollandorum navigationem impedirent, et obvia quaeque navigia interciperent; adeo ut plures quam centum et viginti naves captae et detentae essent, antequam, ulla ab Hollandis vis intentata fuerit. Zelandi vero, morae minus patientes Banckerum sub legatum (Schout by Nacht vocant) cum quatuor navibus, ut Angliae oras infestaret, miserunt, qui quatuor exigui pretii naviculas, intercepit, et in Zelandiam misit. Cometarum interea apparitio, de qua diximus, varium variis terrorem incussit, omnibus malum, quod istiusmodi phoenomena praesagire solent, in adversarios derivantibus. Interea adest nuncius, Ruterum in Guinea promontorium viride, cum octo onerariis navibus, in potestatem suam redegisse, Myopraonem amice, incolumen dimississe, et ulterius rem gerere parare, quo haud parum Anglorum animi turbabantur. Serio itaque Carolus se bello accingit, centum et triginta Regias, et aliquot locatas mercatorum naves, in proximum annum adversus Hollandos ornare decernens: cumque Galliarum Rex Hollandorum quam Anglorum causae


886

addictior videretur, hunc missa honorisica legatione, in partem suam pertrahere sategit. Ordines quoque ingentem parabant classem; septuaginta naves, quarum minima quadraginta tormentis muntia ert, aptari decretum, quibus accederent viginti ab Amstelaedamensibus, et viginti ab Orientalis Indiae Societate, suppeditatae. Viginti quatuor novae aedificari quoque receptum. Utque mari mediterraneo anglis quoque negotium facesseretur, quindecim aliae validae naves, cum bello necessariis, locari permissum est. Helvoetslusa, commodissimus Hollandiae portus, Anglorum injuriis maxime expositus munitionibus quoque firmare, e re visum est. Uri etiam in Insula Goerea munimentum erigitur. Constituuntur quoque et decernuntur fortibus praemia, et ignavis poenae et dedecora, ut utraque face animi ad rem fortiter gerendam inflammarentur. Interea Smirnaea, divitibus mercibus onusta, classis in mediterraneum mare vela facit, quatuor praesidiariis navibus, Duce Braeckelio, eam conducentibus. Allenus Anglicis bellicis octo stipatus, eam in Gaditano freto praestolabatur. Duae Smirnearum in montem Gibralterrenum actae frustulatim comminuntur. Angli appropinquantes quinque tormentis a Braeckelio, innoxie salutantur, sed Braeckelius medius a duabus Anglicis navibus, tota tormentorum serie petitur. Hinc pugnae signum datum Braeckelius cum duabus aliis in hostem invectus fortiter pugnando occiditur, legato tamen ejus strenue rem gerente, praeda quidem tunc prohibentur Angli, et tam onerariae quam claudae Bellicae naves, portum adipiscuntur, una excepta, cui Regis Salomonis nomen impositum erat, quae fortiter se defendens, tandem fracta, subsidit, aliisque duabus, quae nullis tormentis munitae Anglis cessere. Angli successibus insolescentes, cusis numismatis, quibus inscripta erant haec verba Imperium penes nos, jus maris sibi vendicabant, utque clarius omnibus insolentiam suam probarent, Gallicas quoque naves, specie scrutandi detinent, et a Dantiscanis, aliisque maritimis oppidis, navium rationem postulant. Hollandi contra praedatorias naves, in Anglos armari permittunt. Male haec res Anglos habuit, actumque in Parliamenti consessu volunt, an non omnes, quos caperent commissionarios, in mare proturbare integrum esset. Interea omnia Anglica mercimonia per Foederatas Belgii Regiones prohibentur, Anglique contra peregrinas merces ex Belgio venientes excludunt. Ordines porro piscatorias naves vela facere vetant, omnesque Anglos in Belgio stipendia facientes, (exceptis ducibus novum sacramentum dare petentibus) exauctorarunt. Gallus interea de retentis navibus, apud Anglum querelas instituit, et simul mediationem suam inter partes offert, sed haec rejecta est sed de navibus utcunque satisfit. Nec tamen Gallus desistit, sed duce Vernulio in Angliam misso, de compositione agere perrexit. Hactenus specie retortionis (ut vocant) res gesta est, sed Carolus, rem in compendium redigere certus, per feciales aperte in Hollandos Bellum proclamavit. Interea ordines rei pecuniariae caute provident, et quam maxime possunt, classi prospiciunt. Haec agebantur dum in flumine Tamesi navis, cui Londini nomen impositum est, et Lausonio destinabatur, proprio igne comburitur, et cum trecentis et octoginta hominibus, quos inter praecipuae aliquot mulieres, dissiliit. Interea praedatoriae naves, magnum Anglis detrimentum afferunt; tres modicae, ejusmodi, ex Zelandia naves, in totidem Regias longe majores incidunt, post diuturnum et pertinax praelium Agnlis victoria cessit, Dux Zelandorum Cornelius Everhartius deditionem detrectans, navem incendere, et una cum hosten in aera sufflare sustinuisset, nisi a classiariis fuisset prohibitus, tantam tamen, ejus fortitudinis Rex rationem


887

habuit, ut virum et pecunia et libertate donatum in Patriam remitteret. Sed feliciori usae fortuna sunt aliae quatuor, ad Scotiae litora urbem Lairwarck, expilantes, et Arcem cum aliquot aedibus, dejicientes. Interea Gallici legati Londini ad Regis colloquium admittebantur: hi mediationem Regis sui, et armistitium proponebant: sed Carolus, hoc rejiciebat, quia immensi sumptus in Classem ornandam impensi, sine re gerenda, ex mora detrimentum sumerent. Mediatio admitti posset, sed quaenam spes reconciliationis, cum eo armorum esset ventum, ut neutra pats, nisi vi coacta, de jure quicquam remittere vellet. Cum autem ab Ordinum legato, apud Gallicum oratorem, de restituendis utrimque captis, mentio injiceretur, hic protinus tergiversari, et Caroli si non jam causam certe potentiam extollere. A tali propositione abstinendum esse, Hollandi saltem divi Andreae arcem, Bonavistam, aut tale quicquam offerre deberent. Haec res ad Ordines perscripta, admodum eos offendit, quoniam Galli, qui quod Hollandis ereptum erat, omnibus modis iis resituere, saltem ut restituantur adniti, ex foedere deberent, jam adversariis quam sibi aequiores videbantur. haec itaque ad Galliarum REgem perscripta sunt, quaesitumque num forte legati ejus, propria moti consideratione a Regis mandatis praevaricarentur, ejusque injussu injusta proponerent. Sed haec ex Regis mandatis dicta et proposita fuisse, liquido postea apparuit. Dux Eboracensis interea, cum centum et octo navium classe, Texeliam versus vela fa cit. Ordinum classium, quae variis portibus in procinctu stabant, conjunctionem impediturus, et si occasio in promptu esset, exscensionem alicubi in terram facturus. Texeliana Classis ex nonaginta navibus constabat, sed Classiariorum inopia, vix quinque et septuaginta armari poterant. Octo et viginti, in Vilingis in anchoris commorabantur, sub Joanne Everartio Duce: hic demum jussus solvit, et Texeliam versus navigat. Interea Gallica oneraria Classis, quadraginta navium, cum duobus praesidiariis, in Anglorum classem incidit; harum octo capiuntur, reliquae cum praesidiariis in Patriam evaserunt. Hoc quantulocunque successu, Angli animis mirum in modum augebantur, Belgarum potentiam ne hujus quidem faciebant, immo indignam Anglorum virture abjectam illam nationem clamitabant. Eboracensis interea tempestatibus pressus, non tantum Hollandiae ab oris, verum etiam mari facessere adctus est, claudas naves, et aegrorum vim Harvicum trahens. Joanne Everhartio interea, Hollandis junctio, Obdamius Archithalaslus cum centum et tribus Bellicis navibus, undecim incendiariis, septem celocibus, duodecim Colonibus oras solvit, et novem insuper aliis ex Texelia auctus recta Angliam versus tetendit. Sed adversis ventis, quo minus dispersam et inconditam Anglorum classem adoriretur, prohibitus fuit. Interea novem Onerariae, ex Albi, cum omnibus bello necessariis in Angliam tendentes, cum praesidiaria nave Hollandorum in manus inciderunt. Interea Anglica navis, Corona dicta, Gadium portui appropinquat. Duae Hollandorum naves, alteri trium Regum, alteri Divi Georgii nomen impositum erat, hac visa, protinus in altum vela faciunt, hostem arrepturae, Divus Georgius forte in scopulum impulsa est, adeo ut alteri soli cum Anglo res esset: Belga in Anglum acta, primo impetu quadraginta Anglos stravit, sed Belgicae navis praefectus, una cum Legato et tribus aliis, eodem tempore interficiuntur. Anglica autem navis, admodum lacerata in portum se recipere adacta est, sequente utraque Belga, quarum altera jam se vado expedierat. Ibi omnes saa vulnera resarciebant; sed Hispanis Hollandorum virtuti applaudentibus, Anglus exacerbatus, utramque in posterum diem, ad pugnam provocat. Sed cum ad manus


888

veniretur, Anglus, relictis hostibus, melior velis, se in altum contulit. Mevius interea praefectus Tangerium, aliquot navibus obsidet, dum Douwe Herkesonius, Anglicam navem, pyrium pulverem, aliaque bello necessaria, eam urbem versus portantem, expugnat, sed navis incendio absumpta victori tantum victoriae signum, vexillum, et cum ducequinquaginta captivos reliquit. Vassenarius interim Hollandorum Archithalassus, cum centum et octo navium classe Angliam versus; Anglorum classem vestigaturus vela facit; nec minus Anglus parem, plus minus navium numerum trahens. Non procul ab Angliae ora, altera alterius in conspectum venit. Angli ordine meliores, Hollandi temeritate inconsulta ferociores se mutuo arripiunt, hi ante prospero usi vento, paulo post eum adversum habuere, pauci quos inter Vassenarius, Cortenarius, Joannes Everhartius, Trompius, Stellingwervius, in mediam hostium classem irrumpunt, caeteris ignaviter sequentibus. Cortenarius et Stellingwervius, internecinis glandibus, interempti sunt. Et paulo post, praetoria Hollandorum navis, proprio ut volunt puvere incensa et cum ipso Ammirallio Vassenario, caeterisque classiariis, in aera sufflata est. Quinque tantum gregarii servati sunt. Hoc infortunio gravius omnium animis perculsis, primus Cortenarii Gubernator vela vertit, et praelio se subduxit, hunc alii ignavi secuti, etiam fortibus fugiendi necessitatem imposuerunt. Alii alio proras verterunt, et hostibus, ipsorum an virtute, an nostra temeritate, partum mare reliquere. Vix triginta ex Hollandicis rem bene gessere. Angli sua fortuna usi, sex admodum naves inter se complicatae, immissis, incendiariis, incenderunt, octo captae sunt. Paucae aut suppressae aut suo igne incensae, adeo ut sedecim omnino desiderarentur. Angli quatuor amiserunt. Inter captivos mulier Emdana inventa est, quae hactenus se virum gesserat. ordines in eos qui male rem gesserant animadvertere, e re patriae ducentes, aliquot ex iis extremo supplicio, aliquot ignominia affecere, et in ignavorum locos aut probatae, aut speratae virtutis alios substituere. Everhartius sponte praefecturam abdicavit. Nec hoc infortunio dejecti. Bankertius paucis intermissis diebus, cum novendecim navibus, Dromonibus tribus, totidemque Celocibus, in altum vela facit, cumque hostium nihil per mare offenderet, rursus sequente mense in Texeliam revertitur. Mirum quanta sociorum turbatio hinc secuta sit. Galli ad auxilia propensiores quam promptiores, Sueci nulla daturi, nisi foedus Elbinganum aboleatur, videbantur; sed Daniveteris officii immemores, quasi suppetiis nostris, non liberati, sed pressi fuissent, nescio quas satisfactiones postulabant. Adeo ut Hollandorum rebus male affectis, amici omnes quasi manum de tabula. Imo Monasteriensis Episcopus, Dylerianae Arcis expugnationem et Burceloi detentionem ab Ordinibus superiori anno factam, obtentui sumens, re vera a Britanniae Rege subornatus, post varias occultandi, et intentionem dissimmulandi artes, palam tandem arma expediit. Ordines contra, veterem militem, duce Joanne Mauritio Nassoviae Principe, ad fines movere jussere, scriptum ad tempus, oppidis praesidio imposuere, copias Luneburgensi Duci stipendia facientes, sibi adjungere tentavere. Sed Galliarum Rex certior factus et ab Ordinibus sententiam rogatus, an non tutius esset res Episcopi jam crescentes, quam adultas vires, convellere? Seciorem dedit sententiam; tutius esse Episcopi Expeditionem expectare, quam praematura irruptione, totum Imperium turbare, sat inimicorum Belgis supetere, non crabrones esse irritandos. Gliscente cum vicinis bello, alios lacessere, furorem esse. Ne Herculi quidem contra duos; quibus amicis opus est, inimicitias debere evitare. Neque Episcopi arma tanti fore momenti, quin facile cohiberi possent, melius esse


889

modicas ejus copias, quam totius Imperii vires sustinere. Interea ex Italia et Hispaniis reduces Anglorum naves, a bel gicis praedatoriis, sex decim admodum numero, divitibus mercibus plenae Delfzylam adducuntur. Quae jactura Londinenses mercatores male habuit. Eodem quoque Ruterus, diu expectatus cum docdecim Bellicarum, et septem captarum navium, classe, feliciter appulit, postquam Tarcorarium, et Cormantinum, expugnavisset, et inde in Americam trajiciens magnam navium vim in suam potestatem redegisset, terram novam expilasset, sed captivos in Angliam misissit. Hic statim, ut probatae fortitudinis vir, toti Hollandorum Classi praeficitur, Trompio, qui superiorem non ferebat, indignante quidem, sed postea placato. Interea decem ex tredecim desideratis diu naviubs Indicis, Bergas Norvegiae, Anglis cum octoginta Myoparonibus, frustra eas vestigantibus, appulerunt. Nec mora missis eo quatuordecim navibus, quarum quaeque sexaginta tormentis munita erat, Hollandos oppugnandi licentiam, urbis praefectum poscunt. Hic portus libertatem, et hospitii jura praetendens, vim modeste arcere conatus est. Vis ergo ab Anglis paratur et illi victoria sua insolentes, naves tormentorum tempestate adoriuntur, sed navibus, et arce strenue se defendentibus, male multati se recipere coguntur, ses claudae naves, una cum aliis integris in altum iterum, relicta sperata praeda, vela faciunt. Ex Belgis viginti quinque, extincti septuaginta saucii numerabantur. Duae ex reliquis navibus, a Classe aberrantes, Bresontium Norvegiae urbem quoque advenerant, sed tertia ad bonae spei promontorium, non sine naufragii metu, iterum aberraverat. Dania jam ad saniora consilia videbatur propensa, causamque suam Galliarum Regis arbitrio credebat; sed hujus incerta studia Ordines movebant, per legatum suum Beuningium promissorum auxiliorum Regem monere. Sed hic missa de novo in Angliam legatione, de Pace conditiones proponebat, redderent partes bel lo parta territoria, si insula Pouleron Belgis cederet, novum Belgium, Insula Bonavista, et Divi Andreae castellum Carolo concederetur; sed hic has conditiones rejiciebat, alia sibi esse consilia clare demonstrans. Insuper Cunaeum Belgici Legato a secretis, contra omnium gentium jura in vincula conjiciebat. Belgae contra, quo par pari referrent Grenhamum Douningii Secretarium captivitati mancipabant; sed ipse Legatus clam se subducebat, vanis praetextibus, fugae injustitiam colorans. Hollandica Navis cui Leopardi nomen est, interim in Anglorum albi vexilli Legatum incidit, ut quisque se confessa est exoritur pugna, quam nox superveniens diremit, sole exorto renovatur praelium, sed post crudelem pugnam Anglus tandem fugam capessivit; quem Hollandus laceratis velis consequi, nec datis signis ad praelium retrahere valebat. Hic ergo in Patriam reditum parabat. Angli interea suis in portibus commorabantur, liberum Hollandis mare concedentes. Interea Ruterus cum Indicis, aliisque ad septuaginta navibus, relictis Bergis, in Patriam properabat: sed orta subito procella dispergitur classis, cujus septem Myoparones, et duae Indicae naves, cum quatordecim aliis navibus, Anglorum, sedata tempestate, cum integris navibus scrutariam facientium, in manus inciderunt. Sed una ex Anglorum bellicis, cui Hector nomen erat, per Hollandos supprimitur, et Holcas alia, per Adrianum Kruningium, hostibus eripitur. Nesseus cum quatuordecim Bellcis navibus, pugnam audebat, quam Angli, quamvis numero superiores detrectabant. Interea undique conveniunt Batavorum naves, adeo ut jam ad nonaginta quinque naves Ruterus ad Mosae fluminis ostia sub signis haberet, Angli vero hac praeda contenti in portus suos remeant. Interim cum Luneburgensibus Principibus foedus icitur. Hi duodecim militum millia, suis in


890

ditionibus armarent, sex jam sub signis habebant, reliquis legendis Ordines pecuniam suppeditarent. Hinc Episcopi ditionem invadere receptum erat, si hic bellum apertius auderet; Ordines suis e finibus ei se opponerent, qui jam Anglicis stipendiis firmatus nihil non ausurus videbatur. Interea Imperator et Rex Hispaniarum de partium compositione, Mediationem suam offerebant. Sed Brandeburgensis Elector, foedere inter Ordines et Luneburgenses pacto, comprehendi petebat, modo Ordinum praesidia suis urbibus educerentur, sed hi istas conditiones rejicientes, aliquid de antiquo debito persolvere, quo illum sibi devincirent Principem, in dem suam duxerunt. Episcopus, cum jam justum corrasisset exercitum Tubicine ad Ordines misso, multa de allatis sibi injuriis questus est, ditionem suam, innisso milite nisere vastatam, populares male multatos, fracta templa, et violatam Religionem, se palam, clandestinorum consiliorum contra Ordinum urbes, meditatorum insimulari. Quin et Frisiam Orientalem quondam pr Mansveldianos et Hassiacos milites depopulatam, inter cives et Comitem dissidia ab Ordinibus fota. His adjiciebat Deylerianae Arcis et Burkeloae occupationem. Quae omnia Ordines celare noluerat, ut harum injuriarum satisfactionem acquireret; qua sibi negata, omnes quae inde sequi possent calamitates a se derivabat, cum jam sibijustus exercitus in procinctu staret. Haec omnia ad ductis rationibus ab Ordinibus refurata. Numquam se Principem injuriis lacessere in animum induxisse. Deylerianam arcem se jure sibi vendicasse, cujus rationes non modo Principi sed etiam Imperatori demonstrasse. Oppressionem subditorum ejus se omnibus modis evitasse, quin et insolentem militem morte multasse. Burkeloam, injuria a Principe postulari, quippe quae delegatis ab utraque parte Judicibus Comiti de Styrum adjudicata pridem fuerat. Si quae a Geldriae Ordinibus insidiae essent detectae, nulli nisi auctoribus fraudi esse debere; at si Princeps editis libellis, in suspicionem doli fuerit tractus, id Typographorum licentiae, nullis edictis coercendae, esse imputandum. mansveldianos, et Hassiacos milites, a se, quo minus molesti essent, solutis stipendiis, non modo placatos, verum etiam comitatu eductos esse, tantumque abesse ut inter Comitem et populares seditionem foverent, ut potius eam consopire omnibus modis conati sint, cum Reipublicae suae interesset, ne ipsa, propter continuatas dissensiones, atque adeo incommodatam Regionem, pecuniarum suarum redditione fraudaretur. Adde quod datis literis, quae etiamnum in integritatis suae testimonium servantur, ordinum officia, ea in re, tam a Comite, quam ab ejus Comitatus Ordinibus, cum gratiarum actione, laudata sunt. Caeterum sibi fuisse gratum si Princeps, eadem benevolentiae studia praetulisset; sed cum jam aliquod Ordinum loca hostiliter invadere non dubitaverit, se ipsi indicare, se insinuatis manibus, illatas ab ipso injurias non spectaturos, sed quae ipsis media Deus suppeditaverit, expedituros, donec, omnium damnorum et detrimentorum, que fuerint passi, satisfactionem impetraverint. Sed Episcopus, non exspectata Ordinum responsione, Transisulaniae partem invasit, et postquam obvia quaeque diripuerat, Enschedam. Oldenzaliam, Ootmersum, Almeloum, et Diepenhemium in potestatem suam redegit, et postea cum mille et quadringentis militibus Burkeloam movit, vacuamque defensoribus, facile occupavit, Arx vero centum praesidiariis, sub Eckio signifero, tam fortiter defenditur, ut non sine damno, receptui canere, necesse haberer. Zutphanienses, his rebus incitati, sexaginta equites et centum pedites, auxilio miserunt, sed equites, propter ruptum pontem, pedites assequi non valentes, quadringentos Monasterienses, tam equites quam pedites, aggredi non dubitaverunt, et viae angustia utentes, in fugam


891

verterunt, ipse praefectus cum multis aliis, ab Ordnum duce Welefeldio Zutphaniam captivi ducuntur. Castri tamen obsidionem Episcopus urgere non desinit quamvis sex tormenta in palude amiserat. FAtigati tandem praesidiarii, de deditione agunt, datisque et acceptis conditionibus, Arcem Episopo tradunt, et Grollam versus proficiscuntur, sed eorum praefectus ob festinatam deditionem in vincula conjicitur. Hanc sequebatur Lochemii, Wildebergae castri, Keppelii arcis, Dorthenii Castelli, et Dutechemii deditio, adeo ut jam ipsi, usque ad Isulae ripam pateret via. Perculsi hac inopinata invasione Patres, de sui defensione serio, cogitare coeperunt, terra marique, hinc ab Anglis, illinc ab Episcopo premebantur, distractis propter anceps bellum copiis, subitaneo hosti resistendo non erant. Conscribuntur igitur ad tempus mille equites, et tria peditum millia. Et Valdecius Comes ad Luneburgenses mittitur Duces, ut impetratis, quae ibi sub signis erant, sex militum millibus, iis a tergo Episcopi ditionem invaderet. Sed Luneburgenses, a Brandeburgensi Electore persuasi, tergiversabantur, Elector enim, nisi Orsoi, et post pacem faciendam Genippensis arcis, Emmericae, aut Vesaliae compose fieret, auxilium negabat, Luneburgensibus sine eo nihil facturis. Haec res Ordinum conatus penitus evertit. Sed Galliarum Rex de mittendis auxiliis serio jam cogitabat, cum Episcopi Legatus illum avertere conaretur, adductis variis rationibus, quibus per Beuningium Ordinum Legatum refutatis, duo equitum et quatuor peditum millia, lectas copias duce Pradelio, in Belgium mittuntur. Ordines insuper de novo duo equitum, et tria peditum millia, supra dictas ante copias conscribere jusserunt. Praeterea cum Helveticis Cantonibus, de tribus Peditum millibus scribendis ageretur. Episcopus interea Groningae ditionem invaldit. Ad Appelliae Coenobium, copiis per paludem ductis. Sed dum hic morantur, Belgarum quadringenti pedites, et octoginta equites, Monafterienses, mille et sexcentos, ad Sellingam arripiunt, quingenti eorum occisi, centum capti reliqui fuga elapsi sunt. Alii usque ad Staphorstum penetraverant, sedcum reditum per Mauritii copias clausum viderent, per occultas vias elabuntur. Hoc modo hisce Provinciis Episcopus metum in jiciebat, tributa imperabat, sibique earum dominium vendicabat, cum Galliarum Regis Legatus, ipsi perfidiam suam improbraret. Quippe qui nihil Regis injussu se suscepturum promiserat, et tamen huc usque processerat. Quapropter Rex serio arma sua Belgarum armis adjungeret, et ipsum in ordinem redigeret. Haec nonnihil terrebant pervicacem, qui alio se convertens auxilia ab Imperio poscebat, sed quisque manum de tabula, sponte sua Episcopus bellum susceperat, sponte sua illud ad finem perduceret, fas erat, non commodum erat Imperio aliorum se litibus involvere. In Anglia interea de captivis redimendis per Gochium Legatum agitur, sed Carolus non tantum eos redimi non patiebatur, verum etiam durius miseros tractabat, pane et aqua famem tolerare eos adigens, quin etiam, Gochii Secretarium et famulum in carcerem conjecit. Hollandorum Classis, intante Hieme, jam quoque in Patriam revocatur, viginti navibus exceptis, qui Septentrionem versus, usque ad finem Mensis Novembris, observarent. Sed alia parte quindecim naves, commeatum Tangerio inferre conantes, cum duabus praelidiariis in Hollandorum manus incidunt, infelicius Britannis foris quam domi rem gerentibus. Episcopus interea circumjecta territoria expilabat, sed crescentibus ordinum copiis multis locis a se ante occupatis ejicitur. Lochemium quoque deditione Ordinibus traditur, sed cum Mauritius ulterius movere pararet, frigoris saevitia impeditur, copiae itaque in Hiberna reducuntur. Sed Anglus haud minore saevitia Hollandos captivos excepit,


892

quos tantum non alere detrectabat, asse quotidie miseris in alimentum, tantum concesso, si eos vivere vellent Ordines ipsi alerent, dictitans. Inauditum hoc videbatur Ordinibus, si captivos fame perire sinerent, durum quidem, ipsos propriis alere sumptibus, insolitum: itum itaque est in hanc sententiam, si Christianus Rex in eam crudelitatem durare posset, paterentur Ordines, et Deo vindictam Committerent. Interea magis ac magis inter Gallos, Anglosque gliscebant inimicitiae, Gallicis mercatoribus, per injustitiam adempta bona reposcentibus, Anglisque Gallorum ad pacem mediationem respuentibus, nec minus in bellum ferocibus, quamvis eo anno centum hominum milla, plus minus, Londini peste extincti essent. In Belgio interea, de re pecuniaria, in annum sequentem, deque re militari, sedulo agitur. Miles in tempus scriptus exauctoratur: Classiarii milites Gentio, Palma, et Hornae Comite Ducibus asscribuntur, tam maritimae quam terrestri milititae apti. Dum Episcopus Frisiovennam, et pualo post pagum Emmenamtertio impetu occupat. Sequenti anno qui hujus seculi millesimus et sexagesimus sextus fuit Ggallaurm Rex, multis lacessitus injuriis, Anglis publice bellum indixit, viresque suas ordinum viribus sociare recepit. Sed hi cum Danis, et Brandebrugensi Electore foedera ineunt, Monasterienses denique tota Groningae ditione exigunt, terramque multis oppressionibus liberant. Angli interea Hollandos, Barbatis Insulis expellunt, cunctaque illorum munimenta, excepto Carislao, in potestatem suam redigunt, et rebus maritimis intenti Hieremiam Smith cum octodecim navibus mare Mediterraneum versus mittunt; nec minus Hollandi, Cornelium Everhartium cum totidem Myoparonibus, Ostendam juxta Mare liberare jusserunt, quem Minxius cum triginta Anglicis navibus adoriri certus, Hollandis suos portus repetere necessitatem imposuit. Interea Monasterienses, Carpio Duce Veterem Silvam (pagi illud nomen est) invadunt, magnaque praeda potiuntur; quo comperto, mittitur extemplo Tarantinus Princeps, cum mille equitibus, et sexcentis admodum peditibus; qui omnes, exdeptis viginti, qui in praelio ceciderant, victoris arbitrio se dedere adegit. Nec his territus praefectus van der Nat, Castellum Wou, non procul a Bergis ad Somam invasit, sed Bergensibus praesidiariis, se cum centum et octoginta militibus dedere necesse habuit. Aliae copiae interea per Brabantiam conscribebantur, quae cum sub signis essent, in Monasterienses de generabant: Qua de re apud Hispaniarum Regem querelae instituuntu???, sed copiis cum conatibus suis vanescentibus, ulterius rem urgere, in rem praesentem, non visum est. Dum Monasterienses Frisiovennam, et post eam Schulenburgum occupant, Centurio Brassertius cum quinquaginta equitibus, et octoginta peditibus Monasteriensem agrum ingreditur, sed ab octingentis Monasteriensibus equitibus reditu prohibetur, et post ancipitem pugnam se dedere necessa habuit. Insignis fuit agrestium hoc loco crudelitas, qui Hollandos a tergo invasisse non ocntenti, Baxii et Surmontii Centuriorum, in hac pugna occisorum corpora aperire, et viscera inde extrahere non exhorrescebant. Jam serio adversus Monasteriensem res agebatur. Princeps Nassaviae imperator toti exercitui, Tarantinus equitibus, Nordvici Dominus tormentis, Hornae comes vigiliis praeficiuntur. Angli jam quoque Danicas naves, ubi possunt, invadunt, sed Daniae Rex contra, omnia quae in ejus Regno inveniebantur bona detinuit: sed illi imperatorem quoque auxilia poscunt, sub promissione non prius bello finem imponendi, quam Belgium foederatum subegerint, et imperio proprias urbes Campos, Daventriam., Swollam, Groningam, et Neomagum eidem restituerint. Sed haec jactantia Viennae susque deque facta est. Gallus jam quoque ingentem classem, sub Duce Bellofortio


893

ornabat: eamque Hollandicae sociare promittebat, sed hoc hactenus effectu caruit. Angliae interea Regina mater, magnam Christianae sanguinis profusionem metuens, ad pacem domi suae tractandam, mediationem suam offerebat, uti et Moguntiae Elector; sed ad illam animi nondum satis parati videbantur. Gallis tamen, per internuncios Silvium quendam, et Buatium, de cujus exitio ante dixisse memini, aliquas pacis conditiones exhibuit. Primitus vicies centena florenorum millia, pro damnis, quae passi erant, postulabat. Regula et Norma, juxta quam utraque pars negotia tractaret, tam extra quam intra Europam statueretur. Ordinum confoederati pace exculuderentur, sed Anglorum socii includerentur. Hae conditiones, neque penitus rejectae, neque acceptae sunt, sed Gallis communicatae; ut socios a se mutuo divellerent, et dissociarent, cusas esse a nonnullis credebatur.

Episcopus interea amicorum inops, auxilia frustra circumspiciebat; Et jam non modo Hollandica verum etiam Gallica, Luneburgica et Brandeburgica arma meruebat; petit itaque Cliviae de pace colloquium haberi, quod concessum est. Interea virtus bellica sibi ipsi non defuit. Duodecim enim Galli pedites Daventria, Coesveldiam versus excurrentes, Holteni a centum et octoginta Episcopi militibus arripiuntur; illi numreo impares in domum quandam se recipiunt, atque inde fortiter se defendunt. Virtus eorum hostem vitam ipsis offerre movit, sed illis deditionem negantibus, incenditur domus, Galli per medias flammas erumpentes, ad caemeterium confugiunt, templumque irrumpunt. Hostes fortitudinem hanc mirantes, misso cum viginti quinque Militibus tubicine, deditionem postulant, sed Galli tubicine glande trajecto, pugnam ex templo renovant: agrestis quidam interea, viso horum periculo, conscenso equo Daventriam properat, indeque auxilium petit, quo jam appropinquante, Monasterienses maguam partem saucii decem relictis occisis, et duobus equis, in tutum se recipiunt. Aliud non minus egregium militis Petri Mollerii Delphensis facinus narratur: hic Arnhemio, ad recognoscendum emissus, in octodecim Monasterienses incidit. Sed ille resiliens duabus glandibus Ducis caput pectusque trajecit, quo caeteri territi fugam capessebnant. Mollerius interfecti hostis cadaver carro impositum, Arnhemium, in victoriae signum contulit. Scenkanae Arcis praesidiarii, quadringenti numero, Dutechemium versus excurrentes, ab ipsius urbis Praesidiariis Postio Duce arripiuntur, sed illi tam egregie se defendebant, ut hostium occisorum cadavera vix quatucr curribus avehi possent, reliquis in fugam versis. Interea Cliviae de pace instituto colloquio, pax sancita est, conditiones istuiusmodi fuere. 1. Pax inter Ordines et Episcopum firma et perpetua esto, omnisque mutua benevolentia colitor. 2. Omnes mutuo datae et acceptae injuriae oblivioni traduntor. 3. Episcopus occupata loca, Ordinibus praecipue Burkeloam reddito. 4. Nec ea solummodo, sed omnia Ordinum ditionum loca milite liberantor. 5. Inde a vicesimo quarto Aprilis die, omnis Ordinum hostilitas, adversus Episcopum cessato, si quid transgressum fuerit, ipsi recompensanto. 6. Eodem quo Episcopi milites, modo Ordinum milites ex Episcopi locis, educuntor. 7. Post Pacis conclusionem Episcopus Exercitum suum demittere tenetor, nec plura quam tria praesidiariorum millia scribere, nisi consensu Imperii, aut ejus Circuli necessitate, ipsi licitum esto. 8. Omnia huic paci adversantia foedera ab ipso ejurantor, nec alia contra Ordines ineuntor. 9. Sic quoque ab Ordinum parre. 10. Utriusque partis confoederati socii huic paci includuntor. 11. Burkeloa in proiori suo statu maneto. 12. Praetensa omnia jura pacis hujus sancitione cessanto. 13. Nec Episcopo nec successoribus ejus, se Ordinum negotiis immiscere fas aut


894

licitum esto, si quae exoriantur controversiae, illae amice per delegatos Judices deciduntor. 14. Hisce pacis conditionibus exequendis, vades se constituunt Imperator Romanorum, Rex Christianissimus, Moguntiae, Coloniae, et Brandeburgensis Electores, Paterborniae Episcopus, Palatinus ad Rhenum, Neoburgicus Dux, Augustus denique et Joannes Fredericus Brunsvici et Luneburgi Duces. 15. Intra quindecim dies, utriusque partis assensio exhibetor. Actae sunt denique Galliarum Regi, Helvetiae Cantonibus, pro auxiliis, et benevolentia gratiae. Nec tamen Suecorum in Danos cessabant irae, nisi adversus Anglos arma deponerent, magnum malum illis minantium, et jam ad bellum res pervenisset nisi Gallus et auctoritatem et potentiam suam interposuisset. Carolus interea Smitium praefectum suum ex Mediterraneo mari, domum revocabat, ut hac in parte viribus suis accederet. Paucae tamen, Barbaris junctae, in Hollandos excurrebant, cum Mense Maio cum Galando Maurorum Rege foedus Carolus iniisset. Parisiis interea de pace inter Anglos Batavosque, urgente Regina Matre, ipsius in Aula, colloquium instituitur. Dominus Leoneus, Gallici Regis, Legatus Hollis Anglici, et Dominus Beuningius, Ordinum nomine, hic agebant. Leoneus nihil Regi suo nisi Confoederatorum suorum satisfactionem poscebat. Buningius novum Belgium, Corseum promontorium, divi Andreae castellum, in insula Bonavista, Anglis offerebat, et Ordinibus Cormantinum, et insulam Pouleron petebat. Aut si hoc magis placeret, quisque bello parta retineret. Hollis minorem hanc oblationem, illa quae pridem in Anglia facta erat, arbitrabatur; novum Belgium et Corseum promontorium, Regi suo propria esse: frustra itaque alicui offerri, cujus jam compos esset. Buningius vero illam proprietatem, adductis validis rationibus rejiciebat, et si quid majus in Anglia oblatum esset, illud haud quaquam, Ordinum nomine factum demonstrabat. Eo denique res rediit, ut Hollis ex Anglia ampliorem instructionem peteret, sed hoc paulo post a Rege suo revocato, omnis tractatio in fumum abiit. Fit itaque tam in Anglia quam in Belgio, novus ad bellum apparatus, hinc nonaginta plus minus, illinc octoginta magnae et instructissimae naves in procinctu stabant. Nec minus Gallica Classis triginta sex Gallicarum et sex Hollandicarum, decem incendiariarum, et aliquot longarum navium Bellofortio Duce, ex Mediterraneo, Britannicum mare versus vela jam faciebat, cui supra nauticos decem militum millia imposita erant. Contra auxiliares Gallorum copiae ex Belgiis, in Galliam revocabantur. Qui Donatis largiter praefectis remittuntur. Classis Hollandica tandem in tria agmina distincta, Angliam versus vela facit, nec minus Britannica, aliquot navibus inferior. Angli tamen superiori victoria ferociores, hostem intrepide aggrediuntur, Hollandi abscissis anchoris eorum inpressionem praestolantur. Ventus Anglis secundus Hollandis adversus spirabat, sed vehementior, Anglis, inferiorum tormentorum usum adimebat, Hollandis liberum permittebat. Gentii Domini navis, Paulo ante praelium, undarum impulsu arborem amiserat, atque adeo ab alia navi Goeraeam versus deducta fuerat. Angli vehementur in Trompii et Meppelii agmina inferebantur, nec minus fortiter Ruterus cum agmine suo in Anglos impressionem fecit. Primo impetu Anglica navis, quinquaginta tormentis armata, ab eo supprimitur. Sic diu ibant redibantque inter se classes, Angli tandem vela, occidentem versus obliquabant. Gulielmi Barclai navis septuaginta aeneis tormentis formidabilis, a classe reliqua succiditur, et ab Henrico Adriani, occiso jam duce capitur; et Helvoetii cataractam versus, una cum Trompii et Joannis Nessei claudis navibus deducitur. Anglica navis Georgius, quadraginta


895

quinque tormentis armata, eodem modo, a Swartio prefecto expugnatur atque in Patriam deducitur. Uti quoque navis cui septem silvarum nomen impositum erat, et quae superiori anno ab Anglis capta erat, a praefecto Zanio occupatur. Duvenvorda contra, Hollandica navis, stuppeo glomere ardente, fortiori vento, repercusso incenditur, septuaginta, quos inter Princeps Monaci et Guiciae Comes, tantum servantur, eodem infortunio navis, Curia Zelandica dicta, cujus praefectus Simon Blockius erat, usa est. Monckius Anglorum Architalassus, navem admodum laceratam ex praelio subducere, ut reparetur, necesse habuit. Cornelius Everhartius, ex albi vexilli sublegati nave, per Ruterum male multata, glande percutitur, Anglica navis an mari hausta, an elapsa sit, incertum, nunquam certe postea in praelio interfuit. Nox superveniens pugnam diremit, claudasque naves resarciendi copiam dedit. Postera die, postquam duces Ruterus, ad rem fortitre gerendam admonuisset, iterum ad manus ventum est. Bis utrimque ex omnibus tormentis fulminatur, sed exorta malacia, pugna intermittitur, et quae Iacera erant resarciuntur. Sub meridiem vento resurgente, recrudescit pugna. Trompius ex sua lacera, in Jacobi Swartii navem transgressus, una cum Hulstio, Haneo, Petro Salomonide, et Amstelio, in hostium medium agmen penetrans, non extra periculum fuisset, nisi mature per Ruterum ejusque agmen ei subventum fuisset. Vehemens hic oritur pugna. Salomonidis navis incenditur, sed ipse cum classiariis, in Schei navem transiliit; ubi paulo post, internecina glande, honorifice extinctus est. Eodem fato Hulstius defungitur. Ruterus arboris majoris partum amisit, qui dum vulnus illud resarciat, dato Arnoldo Nesseo Imperii vexillo, praelio excessit. Interum variae Anglorum naves qua supprimuntur, qua comburuntur. Postquam ter impetus utrimque factus fuerat, Angli tandem Tamesim versus proras vertunt, Hollandis post terga sequentibus. Nox obscurior fugientibus favebat, sed luce demum exorta, Angli tutius fugere, et Belgae acrius instare. Illi varias naves, tardius sequentibus, propria manu ne hostium in manus pervenirent, insenderunt. Askuus, cum nave sua, cui Regii Principis nomen, queque nonaginta aeneis tormentis terribilis erat, vado (cui Galper nomen est) inhaesit, Trompius, jam Isaaci Sweerii in navem traductus, cum duabus incendiariis, haerentem invasit, sed ille viso periculo, deditionem fecit, navis Ruteri jam praelio redditi, jussu, ne impedimento foret, incenditur. Princeps Robbertus interea cum duabus et viginti integris navibus, victis auxilio venit, hi jam denuo victoribus pares, praelium redintegrant. Ruterus postquam praefectos, in navem suam convocatos, ad fortitudinem, exhortatus erat, hostem eadem qua antea fortitudine adoritur, vehemens, exoritur pugna, hinc fatigati, et mutilati, sed pridiana victoria animosi. illinc recenti auxilio fortiores, sed clade superiore minus animo obfirmati rem gerunt. Ter Ruterus hostium agmina perrupit. Toto die acriter pugnatur, tanto fragore ut omnia misceri viderentur. Praefectus Utenhout, navem incendio amisit; praefectus de Liefde, incendiariam feliciter declinavit: Robbertus non evitasset, sed sua Belgarum incendiariae immissa, utraque incenduntur, et sic conflagrantes, in aliam Anglicam incidunt, eamque accendunt, sed ancipite sortuna pugnatur, donec, Ruterus praecipitem diem conspicatus, dato recepto signo, omnibus, promiscue hostem arripiendi copiam daret, pars Belgarum, prospero, pars adverso, utebantur vento, ab omni adeo parte fit in hostes impetus. Angli quamvis circumventi, per sesqui horae tamen spatium, fortiter se defendunt, sed tandem defatigati, omnes tergavertunt. Octo aut decem Caerulei vexilli naves rectis reliqui obliquis velis ad patria litora


896

fugiunt, sibi quo quisque posset consulentes modo, Belgae eadem promptitudine instabant. Brunsveldius praefectus, duas simul naves, ad deditionem compulit, quae denuo resurgentes, secundo a Pavio domantur. Koendertius, navem ingentem, cum sexaginta duobus tormentis expugnat, Rutgertius Maximilianus, aliam cum quinquaginta quatuor. Duae aliae sub vesperam fundum petebant. Et actum de tota classe fuisset, nisi oborta subito nebula, Anglis aufugiendi copiam, et Belgis subsistendi necessitatem imposuisset. Postero die, cum hostis nusquam appareret, totz classis ovans in Patriam proram vertit, septem captivas naves trahens, quarum una, cui Tauri nomen erat, nimis, quam ut seque retur, lacera, mari postea hausta est. Quatuor eo praelio Belgicae naves amissae sunt, omnes flammis absumptae, nullae ab hostibus captae. Sexaginta naves in Zelandiam, decem Texeliam, et totidem ad Helvoetii cataractam appulere. Ex ducibus Cornelius Everhartius, Hulstius, Otto Trelonus, Blockius, Salomonides, et Hautinius desiderabantur. Ex Anglis non infra sex mille, occisos esse volunt; captivorum tria millia erant, quos inter Askuus, albi vexilli Ammirallius, aliique praefecti. Christophorus Mincius, et Gulielmus Barclaius, inter occisos erant. Navium Anglicarum, quae aut in manus Belgarum venerunt aut alio infortunio perierunt, incertus est numerus, sunt qui ultra vigintitres numerant, illis adhuc exceptis, quae in fuga, ex vulneribus, interierunt. Nec defuit mulieribus ardor, una nempe, Hautenii in nave inventa est, et alibi duae, quae cum viris strenue rem gesserant; neque strenuis sua praemia defuerunt; alii enim alio modo aut donis, aut honoribus aucti sunt. Angli, quo vulnus occultarent, ignes Londini, quidem, in victoriae testimonium, accenderunt, sed re demum patefacta, deridebantur. Askuus Lovesteinium in Arcem deducitur, ibique etiamnum dum haec scribimus, servatur. Praefecti occisi, honorifice sepeliuntur, et Hulstii in locum Isaacus Swerius, Vice-Ammirallius Amstelaedamensis creatur. Mirum quanta animorum mutatio, hanc victoriam exceperit. Sueci statim propensiores, pacis se Mediatores exhibent, qui si secus sors cecidisset, et nos et causam nostram deseruissent. Ordines classem reducem, extemplo reparari jusserunt, quae intra paucos dies procincta, octoginta et sex navium, et sexdecim incendiariarum, in altum vela fecit. Ad Tamesis ostia anchoras jecere. Quaedam ipsi flumini immissae, ingentem Angliae terrorem intulere. Qui etiam classem suam quam subito possunt, instruunt. Dum Galli, ab Anglis lacessiti, rupta prius ab Anglis pace, Hollandica navi auxiliante, Christophori insulam invadunt, et occisis mille et quingentis Anglis, insulam in potestatem suam redigunt. Interea praedatoriae naves, aliae aliis partibus, rem quoque feliciter gerunt, quibus et aliis minutis rebus, dum ad finem properamus supersdedere, necesse habemus. Anglica interea classis reparata demum, exitum parabat. Ruterus ut pugnandi copiam faceret, in altum cedit. Angli prosperis Aquilonibus usi, Belgarum primum agmen intrepide arripiunt. Exoritur iterum crudelis pugna, Joannes Everhartius, qui se jam iterum mari reddiderat, globo interficitur, postquam Anglicam navem n fundum maris egerat. Alii duces quoque cadunt, dum Trompii tertii agminis Dux pugna abstineret, aut abstinere necesse haberet, Rutero frustra invadendi hostem signum dante, qui interea hostibus immixtus, egregia fortitudinis specinina edidit. Tres integras horas, Anglorum praetoriam, ab uno, et aliam ingentem navem ab altero latere arcebat, illamque adeo multabat, ut Monckius Archithalassus, Anglorum, in aliam navem transcendere, necesse haberet. Trompius interea, cum agmine suo, caerulei vexilli agmen aggreditur, et in fugam vertit, eumque usque ad Angliae litora


897

prosequitur, deserto Rutero, qui jam rubri vexilli agmen, tantum non in sugam verterat. Sed primi agminis propter Everhartii mortem confusio, et Trompii absentia, Anglis reddebant animum, qui pugnam redintegrantes, Ruterum acriter adoriuntur, qui cum duodecim navibus, usque ad decimam noctis horam pugnam sustinuit; tenebrae eam diremere. Postero die hostibus immixtus, Wilingas appulit. Magno utique periculo perfunctus, incendiaria enim eum sine dubio accendisset, nisi tres Galli principes, sponte nomen dantes, cum Gulielmo Neoportio, in lembum prosiluissent, et abscissa incendiariae cimba, qua aufugere solent, abstinere abegissent. Trompius interea, post tertiam absentiae diem, rediit, nec ducem deseruisse contentus, ejus gloriam famosis scriptis, commaculare non erubuit; sed ille ab Ordinibus accersitus, loco et munere movetur. Belga hoc praelio, duas, et Angli tres naves perdidisse dicuntur. Ducum major et gravior jactura, ex quibus octo cecidere, ex Anglis quatuor. Ordinum delegati, Hollandiae Syndicus de Wit, et Hoolcius, in Zelandiam mittuntur, ut classem quam primum restaurarent, refectamque pelago immitterent. Banckertius Everhartio sufficitur, et aliorum loci aliis praefectis replentur. Glielmus Josephus Gentius Trompio successit. haec agebantur dum Angli sua quoque vice, Hollandiae et Zelandiae litoribus adhaererent.

Heems kerkius interea, quondum Hollandorum praefectus, sed ob ignaviam suam, ut extremum supplicium efsugeret, solum vertere coactus, captata occasione secundo aestu, Flevum, cum aliquot majoribus et minoribus navigiis, ingreditur, atque inibi plures quam centum inermes naves onerarias, et duas bellicas incendit. Nec his contentus, Insulam Schellingiam ipsam invadens, multas ibi casulas flammis absumpsit; fugientibus passim incolis, unus aeger reclictus, ab Anglis inhumaniter jugulatur; tanta perfidia, ignaviam suam augere, scelesto Batavo, Patriae hosti, visum est. Duodecim quoque aliae onerariae naves, paulo post in eorundem manus inciderunt. Anglica navis bellica, contra, mari hausta est. Et in Albi flumine, Hamburgi in conspectu, tres Anglorum naves pice et aliis bello necessariis rebus onustas, Belgicae naves duae incendere, tres intercepere, undecim reliquae, in urbis sinu, salutem invenere. Hoc tempore Buatii perfidia, de qua et de cujus exitio, suo loco diximus, detegitur. Kievit et Horstius, iisdem impliciti consiliis, ne idem cum Buatio supplicium subirent, mature in Angliam aufugiunt, uti quoque Revuvenius et Messenius, discordiis per Belgium serendis empti. Sed Magdovallus Anglus Medicus, Delphis degens, interceptis callide literis, Ordinum consilia, Regi Carolo manifestare assuetus, in vincula conjicitur. Ab hoc tempore non perinde, res Britannis successit, amotis proditoribus, ad Patrum decreta Caecutientibus. Interea Belgica Classis in procinctu, septuaginta et novem bellicarum (ceficientibus enim nauticis, nonnullae detinebantur) viginti et sex incendiariarum navium solvit, et Angliam versus vela fecit, nec mora Angli quoque in altum contendunt, quo viso Ruterus, ut pelagi copia fieret, mare repetiit; sed Aquilonibus vehementioribus obortis, per Canalis angustias (capita seu promontoria vocant,) utraque classis propellitur. Sequenti die, ventis nonnihil desaevientibus, Ruterus proram in Anglos vertit, signumque hostem invadendi dedit. Sed illi, pugnam non ausi, vela verterunt, et ad patriae litora confugerunt, Belgis acriter instantibus, et nisi ventus recruduisset, plures quam una bellica navis Belgis praedae fuissent, qui jam una, quinquaginta et quinque tormentis munita, contenti, Bononiam versus contendunt, ventis sedatis hostem vestigandi certi; sed cum Anglos ad Plymouthum commorari


898

compertum esset, Ruterus quoque ad Dunckerkam anchoras jecit. Bellofortius interea cum quadraginta septem bellicarum, et quatuordecim incendiariarum navium classe, usque ad Valerii fanum, ultra Diepam, pervenerat, sed se Belgis jungere, propter rudiores ventos, non pterat, atque ideo Brestam versus retro cedit, Rege revocante, qui sequentis anni principio majores vires, maturius nostris jungere receperat. Daniae Rex viginti quinque his addere promittebat, quarum maximae centum, et minimae quadraginta tormentis munitae essent. Obortum hoc tempore Londini incendium est, de quo ante locuti sumus, quatuor dierum spatio, triginta aedium millia, et octoginta templa, absumens, Anglorum res haud parum turbavit, et Rutero mare etiamnum obtinendi, sententiam fecit, sed ipse per aegritudinem patriam repetere adactus, Joanni de Wit, Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Syndico, ad classem misso locum fecit. Nesseus quoque sua relicta navi, in Ruteri navem transcendit, ut cum Wittio consociatis consiliis, rem gereret. Post aliquam moram Anglica Classis eminus propinquare visa, sed Belgis justo ordine praestolari visis, vela denuo vertunt, Belgis insequentibus, donec asperior procella insecutores cohiberet. Anno jam senescente, et mari continuis tempestatibus crudescente, tam Anglica quam Belgica classis, domumitionem parabant, viginti et una per mare relictis, quae tamen ante hiemem portubus suis illabuntur. Per occasionem missi ex Hollandia in Angliam Barclai cadaveris, variae ultro citroque commutantur literae, Rege summam suam inclinationem ad pacem declarante, et Ordinibus ejusdem amorem contestntibus, et utrisque hinc et inde sua jura probantibus, non tamen impraesentiarum ad rem ventum est: Carolo interea Danis bellum indicente, et falsitatis, contra Ordines incusante, quasi de tradendis Indicis navibus, Anglorum in manus, secum egissent, quam incusationem Danus postea editis scriptis diluit, aut diluere conatus est. Parliamentum quoque, in annum sequentem bellum adversus Belgas prosequi constituit. Ordines contra de prolatis pridem, per internuncios, pacis conditionibus literas ad Regem dedere, quibus significabant, denunciationes mutuo in Africa factas posse aboleri. Normam super negotiationibus, si quoque in Europa fiat, posse constitui, de damnis Anglis illatis, satisfaciendis, non agi posse, cum ipsi majora, quam Angli perpessi fuerint. Si denique verbum aut signum suum, apud Carolum non satis valerent, se Status et principes sibi foedere junctos, vades velle dare. Sed exclusis confoederatis Pacem sanciri non posse. Opportere Regem secum juxta et cum foederatis, loco non partiali de pace colloquia concedere. nec his commotus Rex cum Gallo separatim de pace agere, per Reginam Matrem, Galliarum Regi obtulit. Quod a Gallo rejectum, se seclusis consociatis salva fide agere non posse, dictitante. Fit itaque utrinque, ad novam vim, apparatus. Gallus quoque majorem ornat classem, dum ad Christophori Insulam, sexdecim navium Classem, exscensionem facere parantem, oborta tempestas dispersit, et Galli naves conscendentes ejus reliquias partim suppressere, partim cepere. Dania quoque suam parabat classem, et sic undique nil nisi bellum spiratur. Sed Deus optimus maximus, quo minus major sanguinis fieret profusio, prohibuit. Fit itque utrinque de pace ineunda a partibus denuo mentio, utraque jam ad eam, ut visum, magis inclinante. De loco dudum disceptatur, sed cum Belgae, per literas, si per Confoederatos liceret, vel Londini, aut alibi in Anglia, agere se non gravari, testarentur; Carolus contra ut mutuam benevolentiam exhiberet, vel Hager Comitis Colloquium fieri, non dedignaretur. Displicuit hic locus propter notas rationes Ordinibus; conventum est itaque,


899

post varias ultro citroque literas, de Breda conventui destinanda, leguntur itaque ad Colloquium legati. Hollis et Coventrius a Carolo. Galliarum Regis nomine Dominus d' Estrada, et Cortinius. Suecorum legati, ad mediationem admissi, Geogius Flemming et Cojetns nominabantur, sed hoc subitaneo morbo extincto, ejus loco Baro ac Comes in D'hona sufficitur. Belgarum Plenipotentiarii. Hieronymus de Beverninge, Petrus de Hubert, Albertus Jongstal, et postea Adolphus Henricus de Ripperda legebantur. Conventum est ad Constitutum locum, dumque ibi agitur, et tarde aut nihil proceditur, Anglis Regis auctoritatem non exhibentibus aut habere negantibus, stabat ad Tamesis ostia Hollandica classis, Duce Rutero, et Domino Cornelio de Wit, Puttenii Dominii Gubernatore, Reipublicae Dordrechtanae Consule, Ordinum ex auctoritate, Auspice. Hic statim Consulis juslu, convocatis ducibus, de flumine invadendo, de navibus, in eo, in anchoris commorantibus, aut capiendis, aut comburendis, agitur. Ducibus id commode, sine summo periculo fieri posse negantibus, Ordinum decretum exhibuit Consul, tergiversandum non esse, sed de modis, quibus id commodissime fieri posset, tantum deliberandum, et certum id tentare Ordinibus esse iterans, seque inter priores rem aggressurum dictitans. Itum ergo est in eam sententiam, praemissis levioribus navibus, dum majores ad fluminis ora excubias agerent, Insulam Chappaeam invaderent, et deinde rem ultrius tentarent. Hoc cum sit, continuis tormentorum ictibus, Castellum Carnessam, in ea insula situm, defatigatum, primitus, occupant. Sed cum illud diu retineri posse, ab omnibus negaretur Ducibus, corruptis aut combustis, qui ibi inveniebantur, navium apparatibus, castrum, cum promptuario incenditur. Postero die, qui Junii mensis vicesimus secundus erat, Chattami flumen ingrediuntur, destinatae naves, ut ad mjaorum Anglicarum navium stationem perveniretur. Ostium ejus fluminis, Angli conatus nostros, aut praevidentes, aut metuentes, septem incendiariis navibus, in fundum demissis, obstipaverant, ita tamen ut non omnino transitus negaretur, bellicam objecerant, a Braeckelio quae capitur septemdecim ex levioribus navibus, ad transitum tentandum missae sunt. Postquam hae feliciter perrupissent, tormentorum, cumulo tumultuario impositorum ictibus, laborantes, conscensa ocius terra, munimentum occupant, et praetensam portui catenam, qua laxant, qua frangunt. Inde ulterius navigantes, tres Regias naves incendunt. Duae quas inter, Regius, Carolus, totius Angliae fortissima navis, abducuntur, et postea in Hollandiam mittuntur. Postero die, tres leviores naves cum novem incendiariis missae, ut tres alias, quae in conspectu superius erant, Regias naves, incenderent, quod incendiariae, dum, Myoparones tormentis suis castellum imminens, fatigarent, feliciter peregerunt, naves istae vix aut paulo minores Regio Carolo erant. Hisce peractis, cum navium nihil superesset, eadem, qua ingressae erant. via redeunt naves, postquam iterum apud insulam Chappaeam convenerant, mittitur Dominus Gentius, cum novendecim navibus septentrionem versus, aut reduces Indicas recepturus, aut Anglorum Onerarias observaturus, qui sub finem Augusti, cum praeda in Patriam rediit. Vigesimo octavo Junii die, mittitur Protribunus Palam cum quingentis militibus, ut exscensione in terram facta, pecora abigeret, adjuncto Ottone Voogdio Fisco, qui ne qua violentia incolis fieret, curaret. hae copiae, paulo post solis ortum, terram, et imminentem litori altum montem conscendentes, in alas divisae, ad pagum Minster perveniunt, Centurione Brouwerio, ad scaphas servandas, relicto. Postquam in pagum perventum erat, data incolis fide, nihil eos violentiae passuros,


900

si pecora suppeditarent, adducta est ingens ovium praepinguium vis, armenta boum, porcorum et gallinarum copia. Quae omnia quasi in consepectu hostis, non procul in procinctu stantis, nec pugnam, ut pote minor numero, audentis, ad litora abiguntur, et schaphis imposita, sole jam occidente, ad naves perducuntur. Hisce adeo feliciter peractis, naves omnes sublatis anchoris, rursus ad priorem stationem (Konings-diep vocatur) descendunt, et tota Classe in agmina divisa, ita fluminis ostia observabant, ut neque exitus neque introitus, ulli, invitis Hollandis, copia esset. Mittuntur postea aliae sursum naves, quae alias minores, apud Gravisendam commorantes naves, invaderent, sed, suppressis navigiis, via clausa et positis, ab utraque fluminis ripa, insinitis tormentis infesta, re infecta redire necesse habuerunt. Mirum quanta Londinenses, ex eo trepidatio incesserit, multi, quasi jam tergis haerente hoste, vasa conclamabant, et fugam circumspiciebant, imo hujus rei fama Bredam perlata, aliam tractationi faciem imposuit: Angli antea bovinantes, nunc ocius Regiam auctoritatem, et plenam agendi potentiam exhibere, actioni diligenter incumbere, urgree, festinare, adeo ut paucis post diebus, de conditionibus conventum sit. Dato mensis spatio, ut interea a Carolo, aliisque rei immixtis Principibus et ab Ordinibns, acta rata haberentur, et Ratificationis diplomata exhiberentur. Interea non cessabant Belgae, sed comperto in harvici sinu complures alias naves stationem habere, eo ocius vela faciunt, cumque jam portus orificio adpropinquassent, mille et quadringenti admodum milites terram conscendere jussi, in diversa agmina divisi, castellum aggredi properant, sed cum illud fortius, quam relatum erat, inveniretur, et ultra mille militum praesidio teneri comperiretur, rem non tentare visum est, post aliquam itaque inter Anglos Belgasque velitationem, sub noctem, relicta terra, ad naves iterum se conferunt copiae, paucis, qui cecideratn, relictis, hoste extremum (quod quidem militaris disciplinae est) agmen convellere non audente. Hisce itaque adeo peractis, sit ad priorem stationem reditus, Belgis ibi adeo commorantibus, et flumen jam tertium mensem, plus minus obsidentibus. Angli extrema tentare, quo cervici imminentem hostem abigerent, certi, ultra viginti incendiarias, et aliquot celoces, hinc Harvico illinc Londino, Belgarum classi immittunt: hi viso periculo, incendiarias suas, et Liburnicas aliquot militibus confertas, contra emittunt. Fit ingens inter incendiarias et celoces pugna, quae dum se mutuo incessunt, et alternis ignibus consumunt, Belgarum classis incolumis permansit. Haud secus pueri lusum pertaesi, chartas in ignem conjiciunt; nam interea ab omnibus partibus, ratificationes afferuntur, quae demum vicesimo quarto Augusti die, Bredae in Arce, commutantur, qui dies omnibus festae laetitiae signis, tormentorum tonitru, artificialibus ignibus ante curiam accensis, vinorum profusione, omniumque pari gaudio celebratus est. Conditiones, illis, in quas inter Anglos et Belgas, anno millesimo sexagesimo secundo conventum est, suppares sunt, sed unicuique bello parta cedunt; hostiendi licentia, pro terrarum aut climatum plus aut minus remotorum, spatio, certis temporum terminis cohibetur; servatur suus Regi in suo pelago Honos et Deo ter optimo maximo Gloria.