01/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
image: s001
J. A. COMENII Pars III. ea qvae ab Anno 1650 ad annum 1654 in Hungaria acta. Qvorum abacum seqvens ostendet pagina. [gap: illustration]
image: s002
[gap: content list]
page 3, image: s003
[gap: Pars III., col. 1 etc.]
page 425/426, image: s212
GRAMMATICA Janualis. Continens Residuum Grammaticae Vestibularis.
Lector et Censor Erudite, S.
MUtari qvidqvam publico usu receptum, nisi in melius (adeoqve evidenter melius) nemo qvi sapit unqvam svadebit. Etiam igitur in Scholis: etiam ratione Libellorum Grammaticorum, et Methodi. Verumenimvero qvia de confusis et obscuris Grammaticis praeeeptis, exsurgenteqve hinc Ingeniorum tortura, invaluerunt qverelae, et exstant doctissimorum Virorum, aliter esse rem iustituendam, consilia: ausi sunt nostro seculo Viri cordati (Sisypheos Scholarum miserati labores) aliter atqve aliter emendationem tentare. Qvis culpet? Etiam in Grammaticis omnino aliqvid videre nos prae antiqvis necesse est: inqvit Laurentius Valla. Gerhardus autem Vossius, Grammaticorum nostro seculo Coryphaeus, ita scribit: Latinae Lingvae docendae rationem a vulgari aliam esse inveniendam lubens agnosco: tantamqve Canonum et Exceptionum molem, qvā puerorum ingenia hodie obtunduntur, neuti vam necessariam, imo noxiam maximopere, esse sentio. Qvod utinam intelligerent, qvi pueritiam in bujus Artis praeceptis formandam, aut firmandam, suscepźre. Nam per eos haud alia ratione Grammaticam licet discere, qvam discendis tot supervacaneis, qvae paulo post ventis tradantur. Atqve utinam hāc solum parte peccaretur! Nunc illi etiam, qvi non exiguā curā omnia perseqvi sese studuerunt, immane qvantum falsorum Canonum (NB.) coacervārunt: et tamen in tanta commentorum cammentatiorumqve mole plurima (NB.) momenti maximi nec digito attigerunt et c.
Hinc non sine causa Lipsius Grammaticas nugas, et Caselius (qvantus et ipse Vir?) plusqvam nugas, appellat: uterqve propemodum praecepta Grammatica (tam spinosa illa, et ad veram Eruditionem nihil conferentia) Scholis eliminari, lingvamqve L. usu potius, et continuā bonorum Authorum lectione, doceri et discisvadens: sicuti et D. Lubinus magnis obtestationibus svasit: (qvemadmodum Methodi lingvarum noviss. Capite VIII. prolixe ostendimus.) Qvia tamen Usus solus, sine praeceptis ac Regulis, coecum qviddam est, et vacillans, accedimus illorum rationibus, qvi cognitionem lingvae Usu comparari, Regulis tamen confirmari, volunt. Nempe qvia qvicqvid agimus, Creaturae rationali rationes rerum, adeoqve sermonis, detegendae sunt: ut videndo videant, et intelligendo intelligant, qvid fiat, qvomodo fiat, et cur sic.
Tentavimus igitur ante hoc triennium Grammaticam (Janualem nostram) constituere omnibus receptis, (I) Pleniorem, qvae totum Sermonis artisicium (ad Periodos usqve) detegens, necessarium nihil omitteret. (2) Accuratiorem, qvae praeceptis per omnia veris (vulgares enim omnes, etiam Molnariana Hungarica, hiatibus et erroribus scatent, ut integram ac puram Latinitatem inde disci impossibile sir) viam tutam, cui tuto insistere liceat, ostenderet. Qvod non adeo difficile fuit magni Aristarchi Gerhardi Joh. Vossii (qvi scriptis de re Grammatica Libris VII, infinitos Grammaticorum errores feliciter detexit et jugulavit) filum seqvuris. Sed in tertio qvod proponebamus, Essicere Grammatica praecepta receptis faciliora, et usu amoeniora, defecisse industriam nostram, observavit Vir sapiens, Illustriss. D. Pal. Pos. doctis videri potius qvam docendis scriptam, monens, tolliqve reliqvas etiam difficulates svadens.
Novis itaqve nunc oblatis ista retractandi occasionibus; annisus sum eam reddere tum breviorem, triplō fere, tum faciliorem longe. Et breviorem qvidem (1) Fundamenta in Grammatica Vestibulari posita non repetendo, sed illis tantum superstruendo. (2) Subtiliora refecando, et Grammaticae eleganti (Atriali) servando. (3) Nec, Etymologiam, Syntaxin, Orthotoniamqve et Orthographiam, seorsim tractando, uti prius, sed junctim: et sic nonter, sed semel, Orationis partes transeundo. Facilitati autem consuluimus, resolvendo continua praecepta in Qvactiones et Responsiones: qvod doceneibus et discentibus lumen dabit, repetitionumqve praxi serviet. Accurationem tamen servavimus qvantam licuit: Definitiones puta, Divisiones, Regulasqve, veriores. Qvae si facilitati nihil incommodabunt, habebimus qvod qvaeritur, Grammaticam satis Janualem, h. e. satis puerilem, et Grammaticae Philosophanti (qvam cum Logicae et Metaphysicae parallelismo aliō servamus) satis praeludentem.
Valete.
page 427/428, image: s213
Synopsis Grammatica
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi SCIENTIAM, Seu praecognita: de numero partium Orationis, singulasqve tractandi Methodo, I.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Literas. II.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Syllabas. III.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces In genere, IV.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Nomina, V.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Adnomina, VI.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Pronomina, VII.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Verba, VIII.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Participia, IX.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Voces Inflexiles, X.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Phrases, XI.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Sententias, XII.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Periodos, XIII.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Artem, tradentem normas struendi Sermonis: qvantum ad Orationem, XIV.
Grammatica Janualis habet Facultatis loqvendi Usum, ad Librorum et sermonum accuratam intellectionem, et imitationem, XV.
CAPUT I. Introitus in Grammaticam.
Qvid est Grammatica? Ars recte loqvendi.
[Qvanqvam et scribendi. Dicitur enim a [gap: Greek word(s)], hoc est, scriptio, litera: estqve recta scriptio omnino Grammaticae pars. Prius tamen est Loqvi, qvam Scribere.]
2. Qvid est loqvi? Sonō articulato mentis cogitata proferre.
3. Qvid hoc, Sonus articulatus? Attende. Sicut Corpus nostrum ex artubus, seu membris, constat: et Manus habet digitos, digitus vero articulos: ita Sermo in partes dividitur, majores et minores.
4 Ostende id? Ostendo. Omnis prolixior Sermo resolvitur in Segmenta, seu (ut nunc loqvimur) Capita; Caput in Periodos; Periodus in Sententias; Sententia in Phrases; Phrasis in Voces; Vox in Syllabas; Syllaba in literas.
[Ex. gr. Psalterium Davidis in Psalmos 150. Psalmus I. in periodos (seu versiculos) sex. Periodus prima habet sententias tres: prima Sententia Phrases sex. (1 Beatus-Vir 2 Vir-qvi. 3 qvi-abiit. 4 non-abiit. 5 in-consilio. 6 consilium-impiorum.) Phrasis prima habet voces duas: Vox prior syllabas tres Be-a-tus: Syllaba prima literas duas, B-e. Sic in septem partes resolvitur omnis Liber, omnisqve Oratio.]
5 Qvot sunt Grammaticae partes? Vulgo faciunt qvatuor.
I. Orthographiam qva doceat recte Scribere.
II. Prosodiam qva doceat recte Pronuntiare.
III. Etymologiam qva doceat recte Partes orationis dignoscere.
IV. Syntaxin qva doceat recte Construere.
6. Sed cum qvatuor ista (recte scribi, pronuntiari, dignosci, construi) conveniant omnibus jam recensitis partibus Orationis: commodissime discetur, qvicqvid in singulis discendum est, simul et semel. Eruntque Grammaticae partes septem:
I. De LITERA,
II. De SYLLABA,
III. De VOCE,
IV. De PHRASI,
V. De SENTENTIA,
VI. De PERIODO,
VII. De ORATIONE.
7. Qvid in singulis discendum est? Tria
I. Qvid sit, et qvotuplex.
II. Qvomodo recte formetur in seipso.
III. Qvomodo recte efferatur, seu ore seu calamo.
[Primum illud erit Etymologiae loco, docens partium Orationis dignotionem: Secundum Syntaxis, docens cujusqve partis Structuram seu Formaturam: Tertium Prosodia et Orthographia, docens pronuntiationem et scriptionem legitimam.]
8. Qvotuplex erit unaqvaeqve Orationis pars? Triplex: Simplex, Composita, et Contracta. (Videbis id ubiqve.)
9. Qvomodo formabitur? Regulariter vel irregulariter (analoge vel anomale.) Qvod dabit, Regulas et Exceptiones.
10. Qvomodo efferentur foras? Ligvā et Calamō. De qvo gener alis erit regula, Qvalis pronuntiatio talis scriptio: et vicissim.
page 429/430, image: s214
CAPUT II. De LITERA
Qvid est Litera? Oris humani sonus minimus et individuus: ut, A, B, C. etc.
2. Qvotuplex est? Triplex, Vocalis, Semivocalis et Muta. [N. Semivocales et Mutae unā voce, Consonae vocantur.]
3. Qvid est vocalis? Litera per se clare sonans.
4. Qvotuplex est? Vocales simplices qvinqvesunt, AEIOU. Totidem compositae, Bivocales dictae (Grace Diphthongi) AE, AU, EI, EU, OE. Totidem contractae, ā ź ī ō ū.
[NB. 1 Ypsilon non est fexta Latina Vocalis, sed est Graecorum U: ut patet in Tu tu, [gap: Greek word(s)]mus, [gap: Greek word(s)]duo, [gap: Greek word(s)]cubus, etc.
2. Contractarum vocalium exempla sunt in Amārit, flźrit, dī, cōgo, currūm: pro Amaverit, fleverit, dii, coago, curruum.]
5. Qvid est Semivocales? Qvae per se (i. sine Vocali) parum sonat: ut basex, FLMNRS.
6. Qvid est Muta? Qvae per se nihil sonat: ut hae octo, BCDGKPQT.
7. Qvid est Confona Composita.? X et Z dicuntur duplices, et biconsonae. Valet enim X duas consonar, CS, vel GS: Z autem DS.
[Nihilqve sunt nisi compendia scribendi. Nempe a Rego derivatur Regs, scribimus tamen Rex, sed in Genitivo interum Regis. Similiter a Neco, Nex necis: et pro. Dsidsania, Zizania.
NB. 2 Jod et Vau qvidam annumerant Biconsonis falso. Non enim esse duplices, nec unqvam fieri, clare ostendit Vossius [ 1. cap. 22.]
8. Hactenus Literarum dignotio: seqvitur Formatura, qvam attende.
[Eqvidem ore Literas formare pueri jam sciunt usu; intelligere tamen qvā divinā in nobis arte formatio illa peragatur, pulchrum est. Tu proinde industriose Praeceptor, discipulis hoc praemo strare, ne pigrator. Artis loqvendi incunabula hīc sunt. Praesertim si qvi discipulorum fuerint blaesi, vel trauli, vel alias male pronuntiantes, vitii dediscendi hīc locus et occasio est.]
9. Vocales fluunt ore libero, sono nusqvam allīdente: majore tantum vel minore oris aperturā.
[Nam si Ore maxime patulo sonum exhalas, et lingvā subsidente, erit A: si minus patulo et lingvā Paulum assurgente, E: si lingvā in canaliculi formam semiplicata, I: si ore rotundato, O: si coarctato, labiisqve exsertis, U.]
10. H. Ch, G, K, seu Q. exhalantur gutture, densius aut lenius: hinc dictae Gutturales.
11. L R Jod, fiunt lingvā in medio palato vibratā: hinc dicuntur Palatinae, et Lingvales.
12. D, T, S, C, Z, X, eliduntur dentibus: hinc literae Dentales dictae.
13. BPF Vav, elabuntur e compreffis (lenius aut fortius) labiis: inde Labiales nuncupatae.
14. M et N, efflantur pernares (M tamen labiis clausis, N apertis): eoqve appellantur Narinae.
15. De Prosodia et Ortographia literarum qvid habes?
Communem hanc Regulam.
Omnis literae sit in seipsa indivulsa,
cum aliis autem inconfusa.
[Ergo non pronuntiabis aaa, sed a: neqve scribes a aut A sed a; ut qvicqvid est unum, cohaereat; servit enim evidentiae.
2 Neqve confundes pronuntiando B et P, F et V, G et J: aut scribendo I et J, U et V, et AE.]
19. Da speciales regulas de Prosodia Literarum Tres sunt. I Vocales Latinis. clare sonant, una qvaeqve non nisi sono uno.
[Y tamen Graecum non ut I Latinum, sed ut semi-U, proferendum est: qvod et figura ostendit. Nihil enim aliud est Y, qvam V, cum subscripto 1.]
17. De secundam Regulam.) Bivocalis uti scribitur ita pronuncietur: nempe ut sonus utriusqve Vocalis audiatur, licet prioris raptim.
[Male g. vulgo pronuntiantur AE et OE. ut simplex E. Enuncietur Vocalis ut Vocalis, non et diphthongus: et Diphthongus ut diphthongus, non ut Vocalis.]
18. Da tertiam.) Consona nulla habuit apud antiqvos duplicem diversum, constanter unum simplicem, sonum.
[Corruptio ergo est, qvod progressu temporis qvaedam aliter: nempe C, G, S, T, V]
19. Qvomodo pronuntiamus C? Ante E et I per sibilium, ut Cicero; alibi mute ut K, Catus, Cos, Culpa, crimen, clamo.
[Antiqvi autem non aliter Dicis et Dices, qvam Dico, dicas, dicunt. Unde Varro literas K et Q sublatas voluit, tanqvam inutiles. Verum consvetudo illa pronuntiandi revocari hodie vix potest: qvis enim Ami-ce, ci, cis, sic pronuntiari, Ami-ke-ki-kis-ferat?]
20. G, similiter ante E et I molliter profertur, tanqvam Jod (Age, Egi): alibi semper, ut Graecorum [gap: Greek word(s)]; Gaudium, Gloria, Gratia etc.
[Iterum antiqvi Age, agis, non aliter qvam Ago agunt, proterebant. Qvod imitari hodie durum foret.
21. S, qvomodo sonat? Inter duas vocales leni sibilo, ut Usu: alibi acuto, ut Sus, sospes.
[Male ante C, P, T, ut Graecum [gap: Greek word(s)]: Scopus, Spes, Sto. Pessime autem Hungari ubiqve simplex S tanqvam sch, contra omnium Gentium consvetudinem. Ita enim S Latinum proferendum est, ut Hungaricum Sz. Emendent, ut Gentium risum effugiant.]
22. T, seqvente I cum alia Vocali, pronuntiatur nunc ut Tz fere: Tertia, Toties, Totius, Titio: sed antiqvi eōdem modo T proferebant in Artium, qvō in Artes.
[Retinemus tamen etiamnum nativum sonum T; In Vocum initio, Tiara. 2 post S, Ostium. 3 in Graecis dictionibus, Politia. 4 in Infinitivo Poetico -ter: Mitt-ier. 5 in Genitivo Vitium, a Vitis: ad differentiam Nominativi Vitium, naevus.]
23. Vau, molliter sonat omnibus lingvis, ut Germanorum We/ Polonicum Wu/ Bohemicum Vw: Hungaricum Ve: est qvippe una eademqve litera.
[Male g. acuto flatu, ut F, proferunt Germani.]
24. De Orthographia literarum qvid dicis? Literam unam unā figura pingi naturale est: sed studium elegantiae induxit Majusculas, a minusculis
page 431/432, image: s215diversas: a, b, c, d, e etc. A, B, C, D, E. etc.
[Majusculas etiam vocant Fractas (seu Fracturas) qvia sunt angulosae: et Qvadratas, et Capitales, ac Versales: qvia Capitum et Periodorum initiis adhibebuntur.]
25. Majusculi et Minusculi characteres sunt, vel antiqvi, lineis perpendicularibus facti, ABCD: abcd, etc. vel cursivi, lineis obliqve vergentibus ut ABCD --- abcd, etc.
(Studiosi utrosqve discant.)
26. Regula III. F, K, Y, Z, Q, S, U, non ubiqve scribantur ubi sonant qvod sonant.
[Nam I F tantum in Latinis scribitur, in Graecis Ph. ut Philosophia.
2. KYZ tantum in peregrinis usurpantur. Imo Kneqve ibi, sed C: [gap: Greek word(s)], Cacabus, [gap: Greek word(s)], Crypta etc.
3. Q. nusqvam nisi ubi V seqvitur, alibi C. Qvando, qveror, qvis, eqvus: Cancer, Cur, etc.
4. Minusculum s longum scribitur in Vocis initio et medio, in fine S breve: ut susurrus (non susurus.)
5. U vocalem scribe pede duplici, Vau consonam ventre rotundo: Uva, Vultus etc.
Orthographia Appendix, Calligraphia.
27. Qvid est Calligraphia? Elegans literarum pictura, singulare eruditionis ornamentum.
28. Qva in re consistit? Primo, ut Literarum ductus paralleli sint, sibiqve aeqvaliter distantes.
[Nempe in antiqvis perpendiculares, llllll (m n i) in cursivis aeqvaliter obliqvi, lllll (i n m]
29. Secundo, ut literarum cornua sursum (in l t h b d) et pedunculi deorsum (in g j p q y) moderate procurrant.
[In tantum scilicet, ut recte videri qveant: nec tamen incurrant literas alterius versūs, eōqve oculos legentium turbent.]
30. Tertio ut ipsa corpuscula Literarum aeqvala sint, aeqvaliterqve lineae suae insistant.
[Non ergo alia erit major, alia minor; alia elevatior, alia depressor: nec ex toto, nec ex parte.]
CAPUT III. De SYLLABA
Syllaba qvid est? Sonus articulatus, unā oris aperturā prolatus: ut A, ab, aps, daps, etc.
2. Qvotuplex est? Primum simplex, ex Vocali aut bivocali, vel consona unā: ut O, au, ab. Tum composita, ex additis consonis pluribus, usqve ad qvinqve: Abs, daps, scobs, scrobs. Tandem contracta, ex duabus syllabis facta: ut Mi pro mihi.
Formatura.
3. Omnis Syllaba (apud Latinos) habet Vocalem aut bivocalem: ut Rus, fraus.
(Excipe unicum, St!)
Prosodia Syllabarum.
4. Qvomodo proferuntur Syllabae? Aliae celerius, ut prior in Cito, et posterior in Cedo: aliae tardius, et cum mora, ut prior in Cedo, et posterior in Cito: aliae ambigue, ut media in Tenebrae. Possum enim pronuntiare Tenebrae, vel Tenebrae.
[Illas vocant Braeves, et correptas; istas Longas, et productas; has Ancipites. Signantqve cum opus est breves sic a; longas sic, a; ancipites sic, a.]
5. Unde cognoscitur Syllabae qvantitas? Ex I Regulis. II Exemplis. III Analogia.
6. Qvot sunt hīc Regulae? Qvatuor.
I. Vocalis ante Vocalem brevis est: ut De-us.
II. Bivocalis ubique longa est: ut Prae, aut, heu!
[ Exc. Ante Vocalem anceps est: ut prae-ire.]
III. Positio post Vocalem duarum consonarum, aut uniusduplices, longa est: ut Post, ex.
[Muta cum liqvida (t vel r) faciunt ancipitem: ut Patres, Tenebrae, duplus.]
IV. Omnis crasis longa est: ut Nil, pro nihil.
7. Qvomodo qvantitas cognoscitur exemplo? Dum allegatur authoritas alicujus probati Poetae, qvi syllabam hanc vel illam produxit aut corripuit.
8. Qvomodo analogiā? Qvia pariter declinatorum est par qvantitas: ut Librorum, mediā longā, qvia Dominorum, Magistrorum etc.
Orthographia Syllabarum.
9. Syllaba una, sicut unā oris aperturā pronuntiatur, ita unō continuō tractu scribatur, sine divulsione. Pars, non pars, vel pars.
CAPUT IV. De VOCE in genere.
Vox qvid est? Sonus articulatus, aliqvid significans.
2. Ergō sonus nihil significans non est Vox?
Non est: ut Boft, Buhal, Kror, Sopant, etc. neqve Latinae voces sunt, neqve Hungaricae aut Slavonicae, vel Germanicae: qvia illorum auribus nihil significant.
3. Qvomodo dividuntur Voces? Trifariam. Secundum I Articulationem. II Significationem, III Flexionem.
I) 4. Qvomodo secundum articulationem? Primo in Unisyllabas, Bisyllabas et plurisyllabas: ut Fac; Fa-cit; Fa-ci-unt, fa-ci-e-bant, etc.
[Graece dicuntur Mono-di-poly-syllaba.]
5. Secundo, in Primitivas, derivatas, et dubias: ut Facto, Fact-itius, et Facies.
[Dubitatur enim utrum Facies veniat a Facio, sicut Species a Specio, vel aliunde.]
6. Tertio, in Simplices, compositas, et contractas: ut Ago, Circum-ago, Cōgo.
page 433/434, image: s216
II) 7 Qvomodo Voces dividuntur secundum significationem? In classes decem, sicut et Res qvae Vocabulis exprimi debent. Nam,
8. Res primo sunt, et nominantur, ut Homo. Atqve tales Voces dicuntur NOMINA.
[Vulgo Substantiva Nomina.]
9. Tum sunt tales vel tales, et adnominantur: ut Bonus, dives, pulcher etc. Dicuntur ADNOMINA.
[Vulgo Adjectiva nomina.]
10. Si autem rem nominare nolo, sed ostendo tantum, aut innuo, Hic, Ille, Iste, etc. tales Voculae appellantur PRONOMINA.
11. Tum si rem esse, aut aliqvid agere vel pati dicendum est, dico Est, vivit, moritur etc. Et talia nuncupantur VERBA.
12. Et qvia res sic vel sic est, agit, patitur, dico, Bene, male, saepe, diu etc. Cujus modi voculae dicuntur ADVERBIA.
13. Sed interdum exprimitur agens cum sua actione, vel patiens cum sua passione, ut Vivens mortuus etc. sitqve PARTICIPIUM.
14. Voculas v. per qvas exprimimus rerum circumstantias (ut Ante, post, cum, etc.) vocant PRAEPOSITIONES.
15. Particula copulans rem rei, vel actionem actioni, dicitur CONJUNCTIO.
16. Et si qvando unicā voce prodimus animi affectum (ut Hern! Phuy) vocatur INTERJECTIO.
17. Aut si adjectione syllabicā Vocem acuimus (ut, Ec -qvis? qvid- nam?) dicitur ADJECTIO.
18. Da exemplum, ubi omnia haec decem Vocum genera concurrant. Do. Deus aeternus, exsistens a se et per se, CONDIDIT ipsemet, hem sapienter, MUNDUM hunc.
19. Sunt ne hīc omnes? Sunt. Nam (1) Nomina sunt, Deus, Mundus. (2) Adnomen, aeternus. (3) Pronomina, Se, Ipse, hunc. (4) Verbum, Condidit. (5) Adverbium, sapienter. (6) Participium, exsistens. (7) Praepositiones, A, per. (10) Adjectio, met.
20. Nota hīc tria. (1) Nomina et Verba esse voces primarias, qvia solae etiam sensum absolvere possunt (ut hīc, DEUS CONDIDIT MUNDUM): reliqvas secundarias, qvia tantum sensum explent.
21. (II) Nomina, Adnomina, Verba, esse plurima, et qvasi infinita, in qvalibet lingva: reliqvarum Vocum esse certum numerum.
[Nam Pronomina sunt (Latinis) tantum 20: Adverbia primitiva vix 30: Praepositiones 46; Conjunctiones nondum 30: Adjectiones primaria 14.]
22. (III) Voces qvasdam posse referri ad classes diversas, pro diverso significatu: ut CUM.
[Si enim dicis, Cum venero, adverbium (temporis) est: Cum fratre, praepositio: cum hoc tum illud loqvemur, Conjunctio. Et sic aliae non nullae.]
III) 23. Qvomodo Voces dividuntur secundum Flexionem? Qvaedam sunt in fine flexiles, ut Hom-o-inis-ini, etc. Disc-it-at-unt, etc. Aliae inflexiles: ut, Qvando, Ubi; Hic, Post, Et, etc.
24. Qvaenam sunt flexiles? Nomen, Adnomen, Pronomen, Verbum, Participium.
25. Qvomodo flectuntur? Communiter per Numerum, Genus, et Personas.
26. Qvid est Numerus? Modus loqvendi de re una vel pluribus: ut Vir loqvitur, Viri loqvuntur, (Est itaqve singularis vel pluralis.)
27. Qvid est genus? Qvo discriminamus sexum: ut Vir loqvutus est, foemina loqvuta est, Saxum est mutum. Est itaqve triplex, Masculinum, Foemininum, Neutrum.
28. Et Persona qvotuplex? Triplex. Prima, qvae loqvitur (Ego Paulus adsum). Secunda, ad qvam loqvimur (Tu Petre adesto). Tertia, de qva loqvimur (Thomas abest).
Haec de Vocum in genere differentia: Structura seqvitur.
29. Qvotuplex est vocum in genere structura? Pro numero articulationis Triplex: I Plurisyllabarum, II. Derivatarum, III. Compositarum.
30. Qvid est Structura Polysyllabarum? Compositio et divisio syllabarum, cum opus est, recta. Cujus qvatuor sunt Regulae.
31. Da primam. (I) Qvot sunt in una voce Vocales, aut Bivocales, tot Syllabae: ut O-ro: o-ra-tor: o-ra-to-ri-um.
3 2. Da secundam (II) Consona una inter duas Vocales posita, ad posteriorem spectat: O-ra (non Or-a).
33. (III) Una geminata dat priorem se priori, posteriorem posteriori: ut Er-ro (non Err-o, aut E-rro.)
34 (IV) Consonae dua tresve diversa inter duas vocales positae, referunt se ad Vocalem illam cum qva mollius sonant. Ut, Ig-nis: Pis-cis: As-per: Ast-rum.
[Potius qvam I-gnis, Pi-scis, A-sper. A-strum; qvod vulgatus vult Canon, ut Consanae qvae Vocem inchoare possunt, in medio ne divellantur. Dicuntenim quia voces exstant Bdellium, Gnavus, Mnemon, Scio, Spero, Strena, etc. ergo dicendum He-bdomas, I-gnis, O-mnis, fascis, a-sper, a-strum etc. Verum nobilissimi Grammatitici, Scaliger et Bangius, Canonem hunc refutarunt: qvia qvemadmodum loqvimur ita scribere debemus, inqvit Scaliger. Inepta vero est, et plane ridicula, pronuntiatio, E-ra-smus, a-ptus, etc. Vocabulaqve qvarum initiales sunt -im-pt-bd-mn etc. pleraque peregrina etc. Cedamus qvaeso his rationibus, habituriqve sunt pueri faciliorem syllabizandi rationem)
35. Qvid observandum est in Vocis derivatae structura? Hoc, ut littras cardinales distingvas ab accessoriis terminationibus. ut: DOC-eo-ilis-tor-trina, etc.
[Iterum contra vulgatam falsam regulam: Qvomodo dividuntur (inqviunt) syllabae vocis primitiva, ita et derivatae. Nempe qvia Do-ceo, Te-go, etiam Te-gmen, Doc-ctri-na. Addunt, non qvasi ulla sit vox, qvae a-gm vel-ctr incipiat; sed qvia in radice Te-go et Do-ceo, Te et Do syllabam constituunt. Enim vero seductoria est haec regula: qvippe qvam si seqvimur, ineptissime Voces qvasdam construi necesse erit. ut Ca-ntor, Ca-ntrix: qvia Ca-no. Sed erroris fons est, qvod personam primam (Ca-no) credunt esse radicem, qvae non est: qvippe ubi Vox
page 435/436, image: s217determinatur ad significandam personam cettam. Praestat hoc agi, ut articulationis sensus pateat: qvia dici vix potest, qvantum lucis veniat sperandum ex vera Vocum dearticulatione. Qvaelibet enim verbalis adjectio, ad conglobandum intellectum rerum aliqvid confert: ut in voce, Im-per-scru ta-bili-tas: qvae tribus e Vocibus componitur, duabusqve adjectionibus extenditur. Thema est Scrut-ari, Verbum activum: cui prajungitur praepositio Per, perfectionis nota; et altera praepositio In, negationis nota. Subjungitur adjectio bilis, passivae potentiae nota: et -tas, essentiae abstracta nota. Qvaescire distingvere in Grammatica, est lucem inferre Logicae, intellectuqve Verborum parare sibi intellectum Rerum.]
36. Qvid in Voce composita dividenda observandum? Ut cuiqve parti maneat qvod suum est. Ex. gr. Magn-animus, Abs-cedo, Ab-scin-do, etc. (non vero Mag-nanimus, Ab-scedo, Abs-cindo, etc.)
Prosodia Vocum.
37. Pronuntiatio Vocum recta in qvo consistit? In Accentu.
38. Accentus qvid est? Syllabarum in Voce elevatio aut depressio. Ut Dominus, severus (non Dominus, severus.)
39. Qvotuplex est Accentus? Triplex. (1) Acutus, syllabam attollens et protrahens, ut Purus. (2) Gravis, syllabam deprimens et corripiens, ut Pure (3) Circumflexus, attollens et deprimens, ut Cōgo.
40. Suntne omnes isti Accentus in usu? Sunt Graecis: Latinis fere tantum acutus usurpatur, et in vocis productione spectatur.
41. Qvomodo recte usurpatur? Hoc docent seqventes Regulae qvatuor.
(I) Omnis vox: accentum habet, eumqve nonnisi unicum, etiamsi polysyllaba.
(II) Omnis vox monosyllaba accentatur: ut Vir.
(III) Disyllaba habent accentum in priore: ut Probus, Purus.
(IV) Polysyllabae vocis syllaba penultima si longa est, retinet accentum: si brevis, seu anceps, rejicit in antepenultimam. Ut Impurus, improbus; Tenebrae, Compatres.
42. Nullamne habent hae Regulae exceptionem? Habent duas?
43. Qvae est prima? Nomina prorsus Graeca proferuntur Accentu prorsus Graeco; ut Prosodia, Politia, Diatyposis, etc.
[Qvae Latino accentu efferrentur. Prosodia, Politia, Dyatiposis. Est enim penultima longa, [gap: Greek word(s)].]
44. Da secundam exceptionem. Latina qvaedam (disyllaba et polysyllaba) transferunt Accentum in ultimam. Nempe
(1) Interrogativa. An ego? Qvid tu Domine?
(2) Habentia annexam particulam encliticam, qve, ve, ne, ce, met, tenus. Ut Nobis vobisqve (non vobisqve). Sic Illeve; Itane: Hujusce: nobismet, Capulotenus (non, Capulotenus.)
(3) Ablativus prima et secundae Declinationis, et Genitivus qvartae, circumflectuntur (ad differentiam Nomiuativi). Ut: Tabula, Tabulā; calamo, calamō: Fructus, Fructūs.
(4) Composita cum fis, fit, Acutum retinent in ultima. Ut Calefit (non Calefit, aut Calefit.)
Orthographia Vocum.
45. Voces qvomodo recte scribuntur? De eo sunt novem monenda.
46. Mone igitur, ordine. (I) Vox qvaelibet scribatur simul tota, cum aliis inconfuse.
[Idqve evidentiae causa. Qvid enim fieret si sic scriberes? Deuscreavitmundum. Vel, De uscrea vitmun dum.]
47. (II) Qvum extremitas Versūs non capit Vocem integram, reservatur ejus pars versui seqventi, sed apposito unionis signo-vel=ut ubiqve hīc vides.
[N. Signum illud vocatur Hyphen, id est. Subunio. Sed vide ut cum dividis Vocem, ne distrahas Syllabam: sicuti monitum hic supra § 31, 32, 33, 34, 35, 36.]
48. (III) Vox haben Vocales duas diphthongum non facientes, notatur signo divisionis: sic, Aer, Poeta. (Ut ne pronuntietur, Aer, Poeta.)
49. (IV) Omnis crasis signetur Accentu circumflexo: ut Currūm, Occido, etc.
50. (V) Omnis Vox sensum ambiguum parere apta, accentu signetur.
[Ut Loqveris (in praesenti) loqvźris (in futuro.) Cito (celeriter) ad differentiam Cito, as, at. Docte, (Adverbium) ad differentiam Vocativi Docte. Ita Praepositio cum adverbiascit: Postme: venisti post. Ante annum: longe ante etc.
51. (VI) Vox derivata seqvitur Orthographiam primitivae. (Scribes ergo Gratia, per T, qvia venit a Gratus: Audacia per C, qvia ab Audace.)
52. (VII) Qvorundam Vocabulorum Orthographia vacillat, qvia de origine inter doctos non convenit.
[Hinc alii scribunt Otium, Convitium, Arcesso, Faemina, foelix, stylus etc, alii Ocium, Convicium, Accerso, femina, stilus etc.]
53. (VIII) In Compositis non exterendum est qvidqvam essentiale: ut S in Verbis, qvae ab S incipiunt.
[Scribendum g. Ex-specto (non Ex-pecto) Ex-screo (non ex creo) etc, idqve propter differentiam. Aliud enim est Ex-spolio, aliud Ex-polio etc.]
54. (IX) Nomen e duobus compositum recipit in medio lineolam (hyphen) sic: Romano-Graecus. Pannonio-Germanus, etc.
CAPUT V. De NOMINE.
QVid est Nomen? Est vox rem denotans. 2. Qvotuplex est? Duplex, proprium et commune.
[Commune, vulgo appellativum.]
3. Qvid est Nomen proprium? Qvod rem unam proprie significat; ut, Cicero, Roma, Tyberis, Italia.
page 437/438, image: s218
4. Qvid est commune? Qvod significat res tales multas: ut, Homo, Civitas, Flumen, Regio.
[N. Romani dabant Nomina propria viris, aut singula, ut Romulus: aut bina, ut Numa Pompilius: aut terna, ut Marcus Tullius Cicero. Et tum primum vocabant Praenomen, secundum Nomen, tertium Cognomen: si accedebat qvartum (ab aliqvo eventu superadditum, ut Publius Cornelius Scipio, a debellata Africa dicitur Africanus) Agnomen fuit.]
Formatura Nominis. I. per Genus.
5. Qvid in speciali Nominum formatura observandum est? Tria: Genus, Casus, et Declinatio.
6. Genus Nominis unde cognoscitur? E Significatione, Terminatione, Authoritate.
7. Qvomodo e Significatione? Per hanc Regulam: Nomina masculorum sunt generis masculini, femellarum feminini, aliarum rerum (qvibus per naturam non inest sexus) neutri.
[N. B. Hoc sic per naturam esse debuit, ut in Anglica lingvae observatur. Latini cum aliis patiuntur confusionem, qvibus Nomina rerum sexu carentinm, masculine vel faeminine efferuntur: ut hic Lapis, haec Aqva etc. Unde circa Genera nominum tot tricae, tot regulae, tot exceptiones. Contrahemus omnia in septem Regulas.]
8. (I) Nomina Virorum et virilium officiorum, sunt gen. masul. Mulierum et muliebrium functionum, gen. foem. ut hic Adam, Pater, Scriba, etc. haec Eva, mater, nutrix, etc.
9. (II) Nomina functionum, qvae Viris et Mulioribus parirer conveniunt, sunt generis utriusqve, seu communis. Plerumqve sub terminatione bina (hic Magist-er, haec -- ra. NB. vocant Nomen mobile): saepe sub una, ut hīc Civis et haec Civis (vocant Nomen immobile.)
10. (III) Animalium nomina non semper exprimunt sexum diversā terminatione: plerumqve genere uno designant sexum utrumqve. Dicimus enim Lup-us et -a, Cerv-us et -a, Columb-us et -a. at non dicimus Lep-us -a, Corv-us -a, Aqvil-us -a; sed tantum hic Lepus, hic Corvus, haec Aqvila.
[Nempe Lepus mas, Lepus faemina. Aqvila mas, Aqvila faemina etc. Talia vocantur generis promiscui. Graece, epicoeni.]
11. (IV) Nomina propria Montium, Fluviorum, Mensiumqve, masculina sunt (Latinis.) Ut hic Sinai, Jordan, Aqvilo, Aprilis, etc.
[Ratio est: qvia communia illa, Mons, fluvius, ventus, mensis, sunt g. m. Quaedam tamen Montium et fluviorum nomina terminationem potius seqvuntur, ut haec AEthna; mons Sicilia) haec Allia, et hoc Nar (flumina Italiae.]
12. (V) Nomina Regionum, Insularum, Urbium, Arborumqve, sunt gen. foem. Haec AEgyptus, Rhodus, Babylon, Cerasus, etc.
[Paucissima terminationem potius seqvuntur: hoc Belgium, Lugdunum, Suber: hic Oleaster.]
13. (VI) Nomina metallorum et fructuum pleraqve, omnes autem Literae et Voces materialiter positae, sunt generis neutri: Ut hoc plumbum; Cerasum: Magnum A: Cae-sar disyllabum, Scire tuum: triste Vale.
14. (VII) Nomen diminutum retinet genus primitivi sui. Ut, Carb-o-unculus. Car-o-uncula.
[Sic apud Latinos, Italos, Slavos: Graecis diminutiva pleraqve, Germanis omnia, sunt g. n- Sed et Latina qvaedam genus mutant: ut Ran-a -unculus. Tereb-ra -ellum. Convent-us-iculum.]
15. Qvomodo Nominis genus ex Terminatione cognoscitur? De eo tam multae sunt Regulae et exceptiones, ut facilius sit usu ista disci: et didicisti jam in Lexico Vestibulari.
16. Qvid habes de Authoritate observandum? Docet id haec Regula. Nomen ab Authoribus diverso genere usurpatum, usurpari potest utrovis. Ut, hic vel haec Bos, Canis, limax, Torqves, Pinis, etc.
[Qvae tamen tutius hoc vel illo genere usurpes, annotatur in Lexico Vestibulari unico genere: ut Adeps, Amnis, Funis etc.]
II. Per Casum.
17. Qvid est Casus? Specialis terminatio Nominis.
[Sic dictus, qvia finis ejus sic vel sic cadit.]
18. Qvot sunt? Sex: Duo recti, et qvatuor obliqvi.
19. Qvinam sunt recti? Qvi naturaliter orationem inchoant, Nominativus et Vocativus.
20. Inter obliqvos qvis est primus? Genitivus qvia qvam ille terminationem inchoat, hanc reliqvi continuant. Ut, Re-x-x-gis-gi-gem-ge-ges. etc. Ne-x-x-cis-ci, etc. Supelle-x-ctilis-ctili, etc.
21. Inter obliqvos nullusne est similis rectis? Est in nominibus neutris Accusativus: desinuntqve pluraliter in -a: ut, Verb-um-um-um: -a-a-a.
III. Per Declinationem.
22. Qvid est Declinatio? Est Nominis per sex Casus et duos numeros flexio.
23. Qvot sunt Declinationes? Qvinqve apud Latinos, secundum qvintuplicem Genitivi terminationem, in -ae-i-is-ūs-ei. Ex. gr.
Typus Declinationum omnium.
I II III IV V Nom. -a -ae. r -us -um c, l et c -es, a us -us es -es. Voc. -a -ae. r -e -um c, l et c -es, a us -us es -es. Ge. -ae -arum i -orum es -um, ūs -uum ei -erum. Dat. -ae -is. o -is i -ibus. us -ibus ei -ebus. Ac. -am -as. um -os -a em -es -a, um -us -a em -es. Abl. -ā -is. o -is. e -ibus. e -ibus e -ebus.
page 439/440, image: s219
Observ. de Decl. I.
24. Ad primam Declinationem qvae Nomina pertinent? Omnia foeminina in a. qvorum est infinitus numerus. (2) Multa masculina (Virorum et virilium officiorum) in a qvoqve desinentium: ut Scriba, Lixa, Advena etc. (3) Nonnulla Graeca in -ta, g. m. hic Cometa, Planeta.
25. Estne declinationis hujus aliqva anomalia (seu irregularius)? Nulla, praeterqvam qvod (Nominum per -us-a mobilium) foeminina decem Dativum et Ablativum pluralem per -abus formant: sic
Provideat Paterfamiliās pabulum (I) Asinis et Asinabus, (2) Eqvis et -abus, (3) Mul-is et abus: laborum v. pensa, (4) Ser-vis et -abus, imo et (5) Libert-is abus, (6) Fili-is et -abus. (7 Nat-is et abus), ne garriant cum (8) soci-is et -abus. At nos ut consulamus (9) animabus, serviamus Deo, non diis aut (10) deabus.
[NB. Reperiuntur tamen etiam foeminina per -is]
Observ. de Decl. II.
26. Qvae Nomina spectant ad secundam Declinationem? (1) Omnia in -um gen. n. (2) Omnia in er masculina: exceptis paucis ad tertiam, (Agger aggeris, etc. qvae in Lexico notavimus.) (3) Pleraqve in -us, g. m. Nam qvae in -us ad tertiam vel qvartam spectant, ex apposita (in Lexico) Genitivi nota patescunt.
27. Qvid de Casibus habes? Duo
(1) Vocativus desinentium in -us fit in -e: propria vero in -ius abjiciunt -us; sicut et e communibus duo, Filius, Genius: Deus, nihil. Dic ergo Domin-e Secretari-e Antoni- (Gregori, Georgi etc.) mi fili, audi. Adesto bone geni! juva sancte DEUS.
[N. Prudentius qvidem dixit, O Dee cunctipotens, sed non est imitandus.]
(2) Genitivus Nominativo ubique parisyllabus est. Excipe Vir, vi-ri: et qvinqve in -eri. Socer-i, Gener-i, Puer-i, Presbyter-i, Adulter-i, Lib-er -eri. Contra in -ius et -ium desinentia contrahunt qvandoqve Genitivum, ut fiat Nominativo brevior: ut Pecul-ium-ii-i. Sicut et Genitivum pluralem contrahunt Poetae: Deorum, Deūm, etc.
Observ. de Decl. III.
28. Qvae spectant huc? Omnium terminationum Nomina, exceptis in -um et -u.
29. Genitivus qvomodo formatur? Admodum varie: ideoque in Lexico singulis hujus Decl. nominibus apponitur character suus.
30. Qvid habes de Accusativo? Communiter exit in -em (gen. m. et foem.) Novem tamen faciunt per -em vel -im: (2) duodecim per -im tantum: (3) Graecia tria per -em et -a.
[Dic ergo I Daclavem vel clavim, conscende turrem vel -im. Ita haec 7; Aqvalis, Febris, Navis, Puppis, restis, sementis, strigilis.
2 Tene Faber amussim, Balneator pelvim, Arator burim, Restio cannabim, Bos praesepim. Habes ravim aut tussim, vel sitim? ne adhibe sinapim, neque cucumim: multo minus securim, aut aliam vim. (NB, Imitantur haec propria fluviorum: Tyberim, Ligerim, Albim.) Aspice aether-em vel -a, Aer-em-a, Hector-em-a.]
31. De Ablativo qvid dicis? Communiter desinit in -e, at non semper. De qvo sunt duae Regulae;
(I) Qvae habent Accusativum in -em et -im, iis est Ablativus in -e vel -i: praetereaqve aliis 14, Avis, angvis, amnis, cannabis, civis, classis, finis, fustis, ignis, ovis, postis, sodalis, ungvis, vectis.
[Dices igitur: In febre seu febri, cave ab amn-e seu -i, et ab ign-e seu-i: nec eam curabis fust-e aut-i.]
(II) Qvorum Accusativus desinit tantum in -im, eorum Ablativus tantum in -i: sicut et (2) Mensium in -er et -is (3) cum Canalis et Strigilis: (4) neutraque in -e-al-ar longum.
[Dic ergo In siti, ne utare sinapi, neqve in tussi etc. 2 praesertim in Apri-li, et mensibus calidis: potes in Decembri, et cum navigas in 3 canali, aut 4 mari. Eiqvum purga strigili, concita calcari. NB. Excipiuntur enim neutra in -ar breve; Jubare, nectare: item farre.]
32. De Nominativo plurali neutro qvid? Desinit in -a (Corpora, Capita, Corda, etc.) sed qvae Ablativum habuźre in -i, faciunt Nominativum in -ia.
[Dices, proinde: Luminar-ia sunt in Coelo, Altaria in templo, Conclavia in domo, Cochlearia in mensa, Praesepia in stabulo: Cubilia reqvirunt pulvinaria etc.
33. De Genitivo plurali qvid? Communiter exit in -um: saepe tamen in -ium, aut utroqve modo, in -ium, et -iorum; et ūm. De qvo sunt qvinqve Observationes, diligenter attendendae.
34. Qvae est prima? Monosyllaba faciunt Genitivum pluralem per -ium: ut Cor, cordium etc.
[Excipe tamen 17, per -um; et 6 per -um et -ium. Illa sunt; Bos, crus, dux, flos, fur, grex: lex, mos, nux, pes, praes, rex, ren, splen, sus, strix, vox. Haec sunt: Fraus, laus, jus, mus, crux, fex. Dicere igitur licebit, Fabricator fraud-um, vel -ium etc.]
35. Dic secundo observandum: Disyllaba in -es vel -is, parisyllabaqve, Genitivum plus habent in -ium, ut Av-is-is-ium, etc.
[Excipe 5 per -um (Canis, panis, juvenis, strigilis, vates): et alia 5 per -um et -ium: Caedes, clades, sedes, apis, volucris. Dices ergo: Agmen canum (non canium): Examen apum, vel apium etc.]
36. Da tertiam observationem. Caro, linter, uter, venter, deunx, habent -ium: Forn-ax, tamen -acum et -acium.
37. Qvid amplius? Festorum nomina pluralia (Bachanalia, Saturnalia etc.) Genitivum regularem habent in -ium, irregularem in -iorum: sicut et Sponsalia, Vectigalia.
Dic g: Tempore bacchanal-ium (vel -iorum) omnia sunt plena sponsal-ium (-iorum) etc. Qvin et Conclaviorum, dixit Vitruvius.]
38. Da ultimam de Gen. plurali observationem. Poetae omnes Genitivos contrahere amant: ut Serpentūm, Macedūm, etc. (pro Serpentium, Macedonum.)
page 441/442, image: s220
39. Superest aliqvid observationis de Declin. III? Hoc unum. Graeca Neutra in -ma, faciunt Dativum et Ablativum plurales in -matibus, vel -matis. (Ut, in scribendis Poematibus, vel Poematis, utere commat-ibus, vel is.) Suibus dic vel Subus: pro Bovibus autem Bobus, vel bubus.
Observ. de Decl. IV.
40. Qvae spectant ad IV. Declinationem? Primum multa in -us, qvae in Lexico adscriptum habent -ūs.
[Suntqve omnia g. m: exceptis 5 Arborum (Cornus, Ficus, Laurus, Prunus, Qvercus) et 9 aliis g. f: (Acus anus, domus, manus, nurus, socrus, porticus, tribus) dubiisqve Colus, Penus, Specus.]
Secundo, spectant huc 7 neutra in -u, Cornu, gelu, genu, penu, specu, tonitru, veru. Qvae numero singulari aptota sunt (i. sine casu) sic. Cornu-u-u-u-u-u: plur: -ua -ua -uum ibus -ua -ibus.
41. Casus annon hīc variant? Octo Nomina formant Dativum et Ablativum in -ubus: qvatuor in -ubus et -ibus.
[Dices g. Arcubus, artubus, lacubus; Acubus, ficubus, qvercubus, tribubus, Specubus (non v. Arcibus Artibus etc.) Et Port-ibus vel -ubus; qvest-ibus v. -ubus; gen-ibus v. -ubus; Ver-ibus, v. -ubus.]
42. Poetae hīc etiam Genitivum pl. qvandoque contrahunt: passūm, pro passuum etc.
Observ. de Declinat. V.
43. Nomina Decl. hujus pauca sunt, vix 50: omnia terminata in -ies, exceptis tribus, Fides, Res, Spes.
[Neqve terminata in -ies aliō qvam huc spectant: praeter Abies, aries, paries, qvies et inqvies, qvae sunt tertiae: et Reqvies, tertiae et qvintae.]
44. Suntque omnia g. f. Excepto Dies: qvod in sing. dubium, in plurali masc. et Meridies, qvod g. m.
Appendix Declinationum. De recte declinandis Nominibus, I. Compositis. II Anomalis. III Peregrinis.
45. Composita qvomodo declinantur? Tripliciter,
I) Composita ex duobus rectis declinant utrumqve. Ut: ususfructus, usūsfructūs, usuifructui, etc. Ros marinus, roris marini, rori marino etc.
II) Composita ex recto et obliqvo Nominativum solum declinant. Ut: Pater familiās, patris familiās, patri familiās, etc. Jurisperit-us-i-o etc. Et Jureconsult-us-i-o etc.
III) Composita e duobus corruptis tanqvam simplicia declinantur: Artif-ex-icis-ici etc. Terrigen-a-ae-am.
[NB. Hīc tamen Poetae Genitivum plur. contrahunt, dicentes pro Terrigenarum, Terrigenūm.]
46. De Anomalis Nominibus qvid dicis?
Qvaedam a praescripto Declinationum Typo (A) desiciunt, alia (B) redundant, alia (C) variant.
(A) Deficientia sunt,
47. 1 Qvae pluraliter non declinantur: ut pleraqve mineralium, stirpium, aetatum, virtutum et vitiorum Nomina.
[Nec enim dicimus Plumba, tritica, senectutes, temperantias etc.]
48. 2 Qvae carent singulari numero; ut Magnates, Proceres, Nuptiae, Cunae, Literae (pro epistola) liberi (pro filii et filiae) etc. Qvalibus in Lexico additur t. p. hoc est, tantum plurale.
49. 3 Qvae non recipiunt omnes Casus: sed tantum qvatuor, aut tres, aut duos, aut unicum.
[Qvatuor) ut Frugis-i-em-e. (sine Nominat. et Vocativo.) Sic Dap-is, Opis, Precis, Sordis, Vicis. Vocativo a. et dativo deficiunt Vir-us-i-us-ō: et Vis, vis, vim, vi. Tres) Plus, pluris, plus. Ado-r-ris-r. Dic-a-am-as. Impet-is-e-ibus. Duorum casuum sunt) Fas nefas, instar, volupe, necess-e (vel -um) usurpata Nominat. et Accusat. tantum. Nominat. et Ablat. tantum; Fors forte: Genitivo et Ablat. Spontis, sponte. Uno tantum casu usurpantur; Potis, Nominativo; Dicis, Genitivo: Infitias, Accus. pl. Ingratiis, Ablativo.]
50. 4 Sunt et qvae unā terminatione omnes Casus absolvunt: ut hoc Pondo, unius pondo, uni pondo, tria pondo, trium pondo, etc. Ita Gummi, Sinapi, Stimmi (i. stibium) Cepe, Gausape, praesepe.
[Talia vocantur [gap: Greek word(s)]h. indeclinabilia; et [gap: Greek word(s)]h. sine casu. Suntqve omnia g. n. sed qvaedam illorum recipiunt aliam terminationem, et genus, fiuntqve declinabilia: Cepa, sinapis, praesepis, g. f. Gausapum et stibium, g. n.]
(B) Redundantia vocantur.
51. Primo, qvae propter diversam terminationem diversimode declinantur. Ut Buccin-a et -um (in 1 et 2 Decl.) Senect-a et -us, in 1 et 3. Munditi-a et -es, in 1 et 5. Scorp-ius et -io, in 2 et 3 etc. Qvalia Lexicon ostendit.
52. Secundo, qvae plurali numero genus mutant. Ut (1) Tartar-us, masculine: pluraliter -a, neutre. Sic Avern-us et Infernus. Carbas-us, feminine, -a neutre. (2) Loc-us, g. m. plur. -i et -a: sic Jocus, sibilus, eventus. (3) Coelum, g. n. pluraliter -i, mascul: sic et Clathr-um-i; Cicer-es, Siser-es. Sed Frenum, capistrum, rastrum -i et -a. (4) Neutra, pluraliter foeminina, sunt Delici-um-ae; Epulum-ae; Baln-eum-eae. 5 At Vesper-a-ae; et Vesper-us-i; et Vesp-er-eris, integre declinatur, in 1, 2, et 3 Declinatione.
53. (C) Variantia sunt,
qvae terminatione eādem, genereqve eodem, Casus tamen diversarum Declinationum inter se miscent: (Vocantur [gap: Greek word(s)], irregulariter declinanda.)
(1) Vas, vasis, singulariter in tertia: Vas-a-orum in 2.
[Reperitur tamen apud antiqvos et singulariter vasum, et pluraliter Vasibus.]
page 443/444, image: s221
(2) Cornus, Ficus, (pro arbore et fructu) Laurus, Pinus, Qvercus, Colus, promiscue usurpant Casus, secundae et qvartae.
(3) Juger-um -um -i (et -is) -o -um -ō (et -e): Pluraliter, a-a-ūm-is, et -ibus.
(4.) Dom-us-us-ūs-ui-um-ō (non -u). Pluraliter -us-us-uum-ibus-os (et -us) -ibus.
[Hoc est, Domus declinatur in qvarta: e secunda tantum accipit Abl. singularem, et adjungit Accusat. pluralem.]
(5) Penus, declinatur in 2 et 3, et qvarta. Hic (vel haec) Pen-us -i, vel ūs: et hoc Pen-us -oris: vel hoc Pen-um-i: vel Pen -u-u-u-u. Ita Specus.
[Utrumqve tamen usitatissime in qvarta, et qvidem g. m.]
De Peregrinis.
54. Nomina peregrina (Graeca, Hebraica, etc.) qvomodo Latinis declinantur? In prima, vel 2, vel 3, Declinatione.
55. Qvae et qvomodo, in prima?
(1) Graeca in -as et -es masc: in -e feminina; sic:
AEne-as-a-ae-ae-am (vel -an) -ā in plurali regulariter.
Anchis-es-e-ae-ae-em (vel -en) e in plurali regulariter.
Epitom-e-e-ae (vel es) -ae-en-e in plurali regulariter.
(2) Hebraica in -as, Tobias, Messias, etc.
[NB. 1 Qvidam etiam sic desinentia in -am: ut Ad-am-ae; Abrah-am-ae etc. Alii Latinam terminationem addunt, et in secunda declinant: Adam-us-e, Abraham-us-i, etc.
2 Pascha, Manna, Mammona, in libris sacris non declinantur: apud Ecclesiasticos scriptores reperitur, haec Pasch-a-ae: et hoc Pasch-a-atis.]
56. Qvaenam declinantur in secunda? et qvomodō?
(1) Graeca in -os et on, versa in -us et um, regulariter: ut Isthm-us-e-i, etc. Enchiridi-um-i-o etc.
[Propria tamen in -eus, sic. Orph-eus, Voc. -eu, Gen. -ei. Dat. -eo (vel -ei), Plur. Acc. Orph-eos vel -eas.]
(2) JESUS, Accusativo Jesum, reliqvis Jesu.
57. Qvomodo peregrina flectis in tertia? David, Nathan, Daniel, et similia, regulariter. Alia sic:
(1) Masculina: Her-os-os-ois-oi-oem (vel -oa): Phalar-is-is-idis, idi-em (vel in) -ide: Chrem-es-es (et -e, et entis) -i (et eti) -em (et -etem, et eta) -e (vel ete).
(2) Foeminina sic: Lamp-as-as-adis (vel -ados) -adi-adem (vel -ada) -ade. Plur. Accusat. -ades (vel -adas). Haeref-is-is-is (vel -eos) -im (vel -in) -i: plurali Genitivo -ium, vel -eōn. Ita Praxis, et omnia in -is g. f. Ech-o-o-ūs-o-o-o. Sic Argo, etc.
Hierich-o-o-untis-unti-untem (vel -unta) -unte.
(3) Neutra sic. Mel-os-os-ūs-o-os-ō: pluraliter -e-e-ōn-esi-e-esi. Ita Chaos. Sinap-i-i-ios (et -is) -i-i-i.
4. Composita a [gap: Greek word(s)]declinantur (imitatione Graecorum) in tertia, ut Trip-us-us-odis etc. Antipod-es-es-um-ibus-es, vel -as.
5. Patronymica in -des (filium aut nepotem significantia) declinantur in 1, vel 3 indifferenter: AEnea-des-des-dae (vel -dis) -dae (vel -di) -dem da, (vel -de) Sic Polonicum Palatinides. Item Ecclesiastes, Pfaltes, Manasses.
6. Artium nomina Graeca singulariter declinantur foeminine in prima (sive Latine, Grammatic-a-a-ae-ae etc: sive Graece, Grammatic -e-e-es-ae-en-e) pluraliter in secunda neutre, Grammatic-a-a-orum-is-a-is.
[Sic Logica, Musica etc. Sed subintelligitur principale nomen: ibi ars: hic praecepta, scripta.]
Orthographia Nominis.
58. Qvid hīc peculiariter observandum? Nihil nisi qvod Nomina propria, et inde deducta, inchoentur a majuscula. Roma, Romanus, Romane.
[Sed et aliae voces emphaticae, qvas attendi volumus: ut hic saepe vides.]
CAPUT VI. De ADNOMINE.
QVID est Adnomen? Vox denotans aliqvem rei modum, 2. Qvalem modum? Aut I certitudinem, ut Verus, certus, dubius. 2 tempus: Novus, verus, etc. 3 locum: Terrestris, marinus, etc. 4 numerum: Unus, duo, tres etc. 5 partitionem: Qvidam, pauci, omnes. 6 qvantitatem: Magnus, parvus, longus etc. 7 qvalitatem: Bonus, pulcher, etc. 8 ordinem: Qvotus? primus, secundus, etc. 9 possessionem: Regius, herilis, paternus. 10 comparationem; Par, aeqvalis, similis, etc.
3. Habetne alias differentias? Etiam qvoddam Adnomen est proprium, uni tantum rei conveniens: Ut Limpidus fons, Meracum vinum, Obrysum aurum, Sudum coelum, Limi oculi, et si qvid aliud: caetera communia, multis rebus tribuenda.
Adnominum Formatura.
4. Qvomodo flectuntur Adnomina? Per I. Motionem. II. Comparationem. III. Declinationem.
5. Qvid est Motio? Est Adnominis per tria genera inflexio, ut cuivis Nomini aptari possit.
6. Qvotuplex est? triplex. Prima, per tres terminationes: ut Bon-us vir, -a foemina -um lignum.
7. Qvae sic flectuntur? Desinentia masculine in -us et -er: Albus-a-um: Nig-er-ra-rum.
8. Omniane sic? Qvaedam excipiuntur: ut Vetus,
page 445/446, image: s222, Pauper, Puber, Uber, Degener: qvalia in Lexico per gen. o. (i. generis omnis) signantur. Item Ali-us-a-ud (non -um).
9. Cedo secundam motionem? Exeuntia in -is, moventur per duas terminationes: masc. et foeminine per -is, neutre per -e: ut, Tenu-is calamus vel charta: -e folium. Excipe Dis, pro dives, g. o.
10. Aliter terminata (nempe in -il-am-ar-or-ur-as-es os-ns-ps-rs-x) omnia sunt immobilia, sive unius terminationis. Ut, Vigil, neqvam, par, memor, cicur, nostras, dives, compos, sapiens, inops, iners, velox. Excipe Sat-ur-ura-urum.
11. Nihilne aliter? Decem haec, Acer, alacer, Celer, Celeber, campester, eqvester, pedester, saluber, silvester, volucer, et trinā efferuntur terminatione et binā, pro arbitrio.
[Dicimus enim Acer vir, acris foemina, acre animal. Vel: Acris vir, acris foemina, etc.]
12. Qvaedam alia, jam duabus efferuntur terminationibus, jam tribus: ut Hilar-is-is-e: vel Hilar-us-a-um. Qvod suis locis monent Lexica.
13. Comparatio Adjectivorum qvid est? Variatio ejus per gradus.
14. Qvot sunt gradus? Tres 1 Positivus. 2 Comparativus. 3 Superlativus. Ut Pulch-er-rior-errimus.
15. Qvomodo formatur Comparativus? Ad positivi casum in i desinentem addito -or, pro genere masc. et faeminino; pro neutro autem -us. Ut: Pulchri-or-us. Tristi-or-us. Felici-or-us.
(Puta, pulch-rior vir -or faemina -us animal.)
16. Superlativus qvomodo? Tripliciter.
1. Desinentibus (positivo) in -er, apponitur -ri-mus. Pauper-rimus.
2. Aliis comparativi loco datur -ssimus: Docti- (or-) ssimus: Tristi (or) -ssimus: Felici (or) -ssimus.
3. Tribus in -ilis desinentibus, datur loco -ilis -illimus: Faci-lis-Ilimus: Humi-lis-Ilimus: Si-mi-lis-Ilimus.
[Usurpant sane sic etiam Agillimus, Gracillimus, Docillimus: sed sine authoritate Veterum. Apud Senecam exstat Imbecillimus: qvod Celso est imbecillissimus.]
17. Nullane datur Comparatio anomala? Immo triplex: I Variantium II Deficientium III Abundantium.
18. Qvae sunt variantia?
1. Desinentia in -us purum (h. e. ubi vocalis vocalem praecedit) non comparantur, nisi adjectione magis, et maxime. Ut Idoneus, magis idoneus, maxime idoneus.
[Dicitur tamen Tenui-s-or-ssimus. Strenu-us-ior-issimus. Item, Pi-us-issimus: et -entior-entissimus.]
2. Composita a Volo, Dico, Facio, in -us, comparant per -entior, -entissimus. Ut; Benevol-us- -entior -entissimus.
[Sic Malevolus, Benedicus, Maledicus; Beneficus et Maleficus, Magnificus et Mirificus. Addunt, composita a Loqvor, Grandiloqvus, et Vaniloqvus: sed s. a. v]
3. Qvaedam prorsus irregulater comparantur. Ut: Bonus, melior, optimus. Malus, pejor, pessimus. Magnus, major, maximus. Parvus, minor, minimus. (Lucretius habet parvissimus.) Neqv-am-ior-issimus. Nuper-us -ior -rimus. Poster-us ior, postremus. Vet-us-erior-errimus.
19. Qvae deficiunt comparatione, et qvomodo? 1. Qvaedam deficiunt Superlativo: ut Coec-us-ior + Com-is ior + Ju-venis, nior +. Senex-ior +. Ser-us-ior +.
2. Alia Comparativo: ut Divers-us + -issimus. Sic Falsus, fidus, inclytus, invitus, invictus, meritus, novus, persvasus, sacer. Item Anomalum hoc, Mult-us a-um. Comp. + plus. Superlat. Plurim-us, a-um.
3. Alia deniqve Positivo: ut + Cit-erior-imus. + Ult-erior -imus + int-erior-imus. + Det-erior-errimus. + ocy-or-ssimus. + pri-or-mus. + propior, proximus: + anterior +.
20. Reduntantia in comparando recense.
1. Qvinqve haec Superlativo redundant. Ext-erus -erior-remus, et -imus. Inf -erus -erior-imus, et Imus. Sup erus-erior-remus, et Summus. Post -erus -erior-remus, et -umus. Matur-us ior-issimus, et -rimus.
2. Qvaedam ipsum Superlativum novo Comparativo aut Superlativo augent: ut Proxim-us-ior. Extrem-us-issimus. Minim-us-issimus. Postrem-us-issimus,
De Adnominum Declinatione.
21. Qvomodo Adnomia declinantur? Qvae sunt terminationis trinae, declinantur in prima et secunda.
[Bonus calamus, et Bonum atramentum, in secunda: Bona charta, in prima.]
12. Omniane sic? Septem haec, Unus, ullus, uter, alter, alius, solus, totus, Genitivum faciunt in -ius, Dativum in i, per omnia genera. Ut: Un-us vir -a foemina -um animal. Uni-us viri -us foeminae -us animalis. Un-i Viro -i foeminae -i animali.
(Sic et illorum composita, Nullus, neuter, uterqve, utervis, utercunqve: Alterut-er-rius, etc. Terentius tamen habet nulli consilii (pro, nullius): Narrare alterae (pro, alteri.) Et dicimus adhuc, Generis neutri (pro neutrius). Unde colligitur, olim et ista fuisse regularia).
23. Qvomodo declinantur Adjectiva duarum terminationum? In tertia: faciuntqve Ablativum in -i, Genitivum pluralem in -ium.
[NB Apud Poetas tamen reperitur Ablativus per -e metri causā. Ut Ovidius, specie coeleste resumptā. Ita Seneca, lethale ferrō (pro, coelesti, lethali.) Qvod semel imitatus Cicero dixit, a nobile Viro.]
24. Qvid Adjectiva unius terminationis? Similiter in tertia: sed Ablativum faciunt per -e et -i.
[Excipe, 1 Qvatuor tantum per -i: Memori mente, pari ratione, vigili oculo, artifici manu, 2 Alia qvinque tantum per -e: Paupere, sene, come, hospite, sospite. Utraqve autem haec excepta Genitivum pl. in -um: excipe parium.]
25. Comparativi omnes faciunt Ablativum per -e vel i, Genit. plur. per um.
[Excipe Plur-ium: qvod Nominat. habet Plur-a et -ia.]
page 447/448, image: s223
26. Omniane Adnomina declinantur? Omnia: excepto Neqvam, et numeralibus a qvatuor ad centum. Vir neqvam, viri neqvam, viro neqvam, viros neqvam etc. Qvot homines? qvot hominibus? Qvatuor viri-virorum-viris, etc.
27. Nihilne plus de Adnomine? Nihil: nisi qvod cum nomina scit (h. e. Nominis loco usurpatur) assumit genus illius Substantivi cujus vicem repraesentat.
[Ut Januarius, Aprilis, September, (g. m. qvia intelligitur mensis) Mortales (sc. homines) Anmales (sc. libri). Bubile (sc. Stabulum). Bipennis (sc. securis.) Infernus (sc. locus): Quadrupes, est g. n. qvando subinteligitur animal: g. f. qvando bestia. Ovidius v. dixit, Animosos quadrupedes regere; qvia intellexit Eqvos. Et Virg. Saucius at quadrupes, i. Cervus.]
CAPUT VII. De PRONOMINE.
QVid est Pronomen? Est vocula sine Nomine rem denotans. Ut Ego dico tibi (Matt. 16. 18.) h. e. Christus Petro.
2. Quando illis utimur? Qvando Nomen rei, de qva loqvimur, aut nullum est, aut nobis ignotum, aut non succurrit. 2. Vel qvia rem praesentem sic brevius expedire possumus. 3. Vel qva jam nominata est, Nomenque iterari foret taediosum.
3. Quotuplex est Pronomen? Simplex, compositum, et sontractum.
4. Quae sunt simplicia? Haec viginti, redacta in contextam. QUID bic, aut QUIS? EGO, TU, IS, IPSE: quisque amans SUl. HIC praesens est, ISTE remotior, ILLE remotissimus. C UJ U M pecus? SUUM cuique pulchrum: M EUM mihi, T UUM tibi, NOSTRUM nobis, VESTRUM vobis. CUJ AS est, Qui adstat? NOSTRAS an VESTRAS?
[Nota. Pronomina proprie dicta (i. Nominum vicarin, generis unius) non sunt nisi quinque, QVIS, QVID, EGO, TU, reliqva Sunt trium generum, coqve non Nominum Sed Adnominum, vicaria. Dum n. Cicero dicit, Meus stilo, idem est ac Ciceronianus stylo.]
5. Qvae Sunt composita Pronomina? Egomet, Tumet, Isipse, Idem, Qvisqvis, etc.
6. An et contracta Sunt? Sunt duo. Illic et isthic (Ex ille et hic; Iste et hic.)
7. Qvomodo ex usu dividuntur Pronomina? In sex classes. 1 Interrogativa qvatuor: Quis? Quid? Cujum? Qvis, qvae, qvid?
2. Demonstrativa sex: Ego, Tu, Ille, Iste, Hic, Ipse.
3. Relativa, ad prius se referentia, duo: Is,
Qui.
4. Reciprocum unum; Sui, se, sibi.
5. Prossessiva qvinqve: Meus, Tuus, Suus, Noster, Vester.
6. Gentilia (gentem, parriam, sectamve, signisicantia) tria: Cujas? Nostras, Vestras.
8. FORMATURA Pronominum in qvo consistit, In Motione, II Comparatione, III Declinatione.
9. Motio qvalis est? Regularis in Me-us-a-um. Tu-us-a-um. Su-us-a-um. Nost-er-ra-rum. Sic Vester. Reliqva moventur irregulariter; Qvi qvae qvod; Hic, haec, hoc: Is, ea, id, Ipse-a-um: Ill-e-a-ud: Ist-e-a-ud. Cujas, Nostras, Vestras, g. o.
10. Comparationem an qvoqve recipiunt Pronomina? Unicum habet superlativum: Ipseissimus.
11. Qvomodo declinantur Pronomina? Meus, Tuus, Suus, ut Bonus. 2. Noster et Vester, ut Pulcher. 3. Cujas, Nostras, Vestras, ut Civitas. 4. Reliqva anomale sed hoec jam in Gramatica Vestibulari didicisti.
[Mens Vocativum habet Mi, ex antiqvo Mius.]
12. Compositum Qvisqvis utrumqve declinat. Cujus cujus, cuicui, etc.
CAPUT VIII. De VERBO.
QVid est Verbum? vox significans aliqvid esse aut agere, aut pati.
2. An ergo triplex? Triplex omnino, Essentiale (seu Substamtvum) activum, et passivum.
3. Quid est Essentiale? Qvod Esse significat: Ut Esse: Exsistere: Durare (i. esse ad huc): Manere (esse alicubi): Calere (esse calidum) etc.
4. Activum qvotuplex est? Duplex.
1. Transitivoactivum, cujus actio in aliud transit: ut Pellere aliqvem. [Vulgo per excellentiam Activum.]
2. Intransitivoactivum, cujus actio in ipso agente manet: ut Ire, Currere, Stare etc.
[Dicitur Verbum Neutrum, et melius absolutum: qvia non reqvirit Accusativum. Nee n. dicere possum, Stare aliqvem.]
5. Passivum Verbum qvotuplex est? Itidem primo Transitivopassivum, ut Densari (ab aliqvo). 2 Intransitivo passivum: ut Densescere (a seipso).
[Illud prius vulgo per excellentiam passivum, posterius Neutrale passivum, vocant.]
FORMATURA Verborum.
6. Qvomodo flectunturVerba? Magis varie qvam Nomina, vel Adnomina. Praeter enim communem variationem, per Numeros et Personas, habent sibi propria 1 Tempora. 2 Modos. 3 Conjugationes. 4 Formas.
7. Quid est Tempus? Est distinctio rei factae a nondum facta.
8. Quotuplex est? Triplex: Praesens, Praeteritum, Futurum. Latinis tamen sextuplex est, revocatum ad imperfectum et perfectum.
9. Qvid est Tempus imperfectum? Qvod rem fieri, at nondum persieri, signisicat. Ut est
1. Praesens, Facio.
page 449/450, image: s224
2. Praeteriens (seu praeteritum imperfectum) Faciebam.
3. Futurum, Faciam.
10 Qvod est Tempus perfectum Quod rem peractam significat. Estqvc iterum triplex. 1. Praeteritum, Feci.
2. Jam; ante praeteritum (sive praet. plusqvamperfectum) Feceram.
3. Futuro praeteritum (seu futurum perfectum) Fecero.
11. Quid est Modus? Est peculiaris terminatio Verbi, qvā diversa intentio exprimitur.
12. Qyotuplex est? Qvadruplex apud Latinos. 1 Infinitivus, cum altqvid fieri significo, sine numeri et personae mentione; ut Facere. 2 Imperativus, cum mando aut oro, Fac. 3 Indicativus, cum narro: Facioisit, etc. 4 Subjunctivus (Conjunctivus) cum actionem alteri actioni subjungo: ex. gr. Dico ut Facias.
[Tres priores Sunt essentiales, omnibus Lingvis necessarii: Conjunctivus ornatui fervit.]
13. Qvotuplex est Infinitivus? Triplex Latinis:
1 Perpetuus; ut Facere, Fecisse, Factum ire.
2 Gerundivus: ut, Faciendum, Faciendi, Faciendo.
3 Supinus: ut, Factum, Factu.
[NB. Gerundia et Supina aliae lingvae ignorant. Sunt enim Verba (Nominum instar) declinata. Et Gerundia qvidem in Declinatione secunda, Casibus qvinqve: Supina in qvarta, Casu trino. Nam cum dico, Scribendum est, est Nominativus: Scribendi tempus, Genit. Charta Scribendo apta, Dativus. Festinare ad scribendum, Accusativus. Scribendō festinare, Ablativus. Sic in Supinis: Pigitum est, Nominativus. Eo scriptum (h. ad scriptum) Accusativus. Scriptu dignus (i. scribi) Ablativus.]
14. Qvid est Conjugatio? Est Verbi per diversas Personas et Numeros, Temporaqve et Modos flexio.
15. Unde commodisime incipit? Ab Infinitivo. Qvia Infinitivus 1 simplicissimus est, sine numero et persona. 2 Est in Verbo idem qvod in Nomine casus primus, Nominativus. 3 Fert secum Conjugationis characterem: ut audito Infinitivo, mox scias ad qvam Conjugationem Verbum pertineat. 4 Atqve si trinus simul Infinitivus ponitur, patent simul Cardinalia tempora, Verbiqve illius Conjugatio procedit tota.
[Nam si Infinitivus exit in -dre -ere -ere -ire, Verbum est Conjugationis primae, secundae, tertiae, qvartae.]
2. Et ab Infinitivo praesente formantur omnia Tempora Imperfecta: a praeterito, Perfecta: a futuro, tempora formae secundae perfecta: sic,
Fig -ere Fix -isse Fix -um ire Imp. -e -i -us est Indic. -o -eram -us fuit -ebam -ero -us erit -am etc.] Subj. -am -erim -erem. -issem. 16. Trinus ille Infinitivus perpetuus, estne femper ita regularis qvomodo in ConjugationumTypo (Grammatica Vestibulari) positus est? Nempe ut,
Exeat in -are -avisse -atum ire,
Exeat in -ere -uisse -itum ire,
Exeat in -ere -isse -um ire,
Exeat in -ire -ivisse -itum ire.
Resp. Non semper. Ideb in Lexico Vestibulari expresse ponitur, qvicqvid a Typo recedit: ut Cubare, Dare, etc.
[NB. Pulchrum foret exercitium, si tria illa cardinalia Tempora (Praesens, Praetetium et Supinum) reducere jubeantur in copulam, sententios aliqvā compositiunculā. Ex. gr. Scribe pulchre: et cum scripseris, scriptum serva. Item: Da mini librum: si dederis agam gratias, sed ut ne reposcas datum. Ubi cubuisti nocte praeteritā? ubi cubabis hāc? citone ibis cubitum? Ecce omnia sic possunt! omnino pulchre, praesertim si morales aut religiosae formentur sententiolae. Ut: Dele Deus peccata mea, qvae delevit sangvine suo Christus: ut deleta legere neqveat adversarius etc etc. Hoc tale inqvam exercitium utiliter hoc loco instituet Praeceptor, selectis e Repertorio Vestibulari istis anomalis.]
17. Infinitivum qvid seqvitur? Imperativus: qvia formatur immediate ab Infinitivo, abjecto tantum -re. Ut Ama (-re) Doce (-re) Lege (-re) Audi (-re).
18. Semperne ita? Tantum qvatuor Verba (in Conjugatione tertia) abjiciunt e. Die sine fine preces: vacuam Duc crimine vitam: Fac sapienter opus, Fer patienter onus.
[NB. Composita tamen a Facio retinent E. Effice, Confice, Refice, etc.
19. In Conjugatione Verbi Substantivi, ESSE, qvid observas? Duo haec 1 Gerundiis et Supinis caret. 2 Compositum ejus Pot-esse (contracte Posse) illud -t-ante vocalem retinet (Pot-eram): ante s mutat in s (Pos-sum); ante felidit f (Pot-ui, pro, Pot-fui.)
20. Verba qvatuor Conjugationum cur habent duas Formas? ut qveant efferri active et passive: Amare, Amari etc.
21. Quae Verba conjugantur tantum in I Forma? 1 Intransitivo -activa, ut Stare, Sedere, Fluere etc.
2. Intransitivo-passiva, (qvae Inchoativa vocant) ut Arescere, Calescere etc.
3. Qvatuor Transitivo-passiva: Fio, Veneo, Liceo, Vapulo (pro Facior, Vendor, Taxor, Verberor.)
22. Qvae conjugantur tantum in Forma secunda? Deponentia: qvae licet olim active et passive significabant (Hortor te, et Horror a te) passivam tamen significationem jam fere deposuerunt.
Observ. de Forma I.
23. In Verbis Formae primae qvid peculiariter observandum? Tria. 1 Esse verba 23, qvorum Praeterita reduplicant syllabam primam, ut Mordeo, momordi.
[Qvae ut memoriae imprimas melius, redacta sunt in hanc sententiam. Qvidam 1 cucurrit, ad sodalem 2 tetendit, ante domum 3 stetit, januam 4 tutudit, securim 5 poposcit, qvā Arborem 6 cecīdit: et dum haec 7 cecidit, illius 8 totondit, triumphumqve 9 cecinit. Alius neqvam fraudulenter 10 pepigit, (a Pango) credentem 11 fefellit, qvod debuit non 12 pependit (a Pendo), hospitem domo 13 pepulit, pugione 14 pupugit, dentibus 15 momordit:
page 451/452, image: s225spurcus 16 pepedit, et postea 17 pependit (a Pendeo). Ista sic 18 tetigi, et 19 dedi qvod 20 spospondi: qvae si tu 21 didiceris, ultertori labori 22 peperceris, laudemqve tibi 23 pepereris.]
24. Nihilne de his amplius? Hoc unum, qvod Composita illorum a reduplicatione cessant. Pendo, pependi, Suspendo, suspendi (non suspependi) etc. Venientia tamen a Do, Sto, Disco, Posco, retinent et alia qvaedam.
25. Quid praetera in Forma I observandum? Qvod praeterita in -avi et -ivi, Vau illud cum se qvente vocali saepe elīdunt: Amavisti, et amasti. Petivisti, petiisti, petīsti, etc.
26. Eademqve praetrita in tertia plurali mutant -erunt. in -źre. Amav-erunt, vel źre.
Observ. de Forma II.
27. In Conjugatione Formae secundae daturne aliqva variatio? Qvatuor haec observa.
1. Infinitivo addere Poetas -er: Amari-er.
2. Imperativi personam pluralem secundam, pro -mini, admittere -minor (Ama-mini, vel -minor). Sed habendum pro obsoleto: solus enim Plautus utitur.
3. Indicativi et Subjunctivi persona secunda contrabit -ris in re. Loqveris vel loqvere: Loqve-baris vel -bare etc.
4. Praeterita circumscribuntur per Participium praeteritum et verbum Substantivum, eoqve genus etiam observant. Loqvut-us -sum (scil. Vir) -a sum (foemina.)
De Verbis Anomalis.
28. Qvotuplicia sunt Verba anomalia? Triplicia, (I) Deficientia (II) Redundantia, (III) Varientia.
29. DEFICIENTIA qvot generum sunt? Qvatuor, 1 Qvaedam enim carent Supino, aut etiam Praeterito. Ut Stud-eo-ui + Vergo +.
[Talia suis locis annotantur, in Lexico.]
1. Verba qvatuor deficiunt omnibus Imperfectis temporibus; Coepi, Memini, Novi, Odi; tametsi (excepto primo) praesenter signisicent. NB. Carentqve Imperativo, praeter Memen totote.
3. Septem Verba sunt, qvae certas porsonas exprimere neqveundo lacunas habent.
30. Quae illa? Ajo, Inqvio; Ave, Salve: Fore: Ovat, Infit.
31. Quid Singulis deest? ostende.
2. AJO; Infinitivo caret. Imperativo, Ai, aito, aite, ajunto. Indicativo: aio ais} ait; aimus, aitis, ajunt. Praeteritum imperf. Ajebam etc. Praeterito: +aisti, ait, aistis, ojerunt. Praeterito plusqvamperfecto, Futuro, totoqve Subjunctivo, caret.
2. INQVIO, Infinit. + Imperat. Inqv -e-ito: -itote -iunto. Indicat. Inqvio (vel -am) -is-it; -imus-itis-iunt. Praeter. imperf. Inqvie-bam-bas etc. Praeter. + inqvi-sti-t: + istis + Futuro inqvi-es-et; + etis-ent.
3. AV-e-ete. Futuro, -ebis. Infin. -ere.
4. SALVE, eodem modo: caeteris carent.
5. FORE ++ Praeter. Imperf. For-em-es-et: -emus-etis-ent.
6. OVAT, solum est: sicut et 7 INFIT.
[Annumerant defectivis FAX-O (seu Fax-im) -is-it: -imus-itis-int. Et AUS-im-is-it: -imus-itis-int. Sed haec non tam Verba defectiva sunt, qvam reliqviae priscae conjugationis Verborum, Facio et Andeo.]
32. Quod est qvartum genus Deficientium? Verba Impersonalia, qvae tantum tertiā personā singulari usurpantur: ut Poenitet me.
[Nec n. dicimus, Poeniteo, poenites etc.]
33. Multane sunt Impersonalia verba? Perpetuō impersonalia sunt decem: Libet, Licet, Liqvet, Miseret, Oportet, Piget, Poeniter, Pudet, Decet, Toedet.
34. An et Alia? Ex accidenti Impersonalia sunt, qvae sine Nominativo ponuntur. Ut Delectat, Juvat, Placet, Patet, Vacat etc. Et qvae a qvolibet Verbo passive formantur: Qvid agitur? Statur, sedetur, scribitur, bibitur, saltatur etc.
35. REDUND ANTI A Verba qvae sunt?
1. Qvae Praeterita et Supina diversimode formant: ut Par-co-si-sum; vel peperci, parcitum.
2. Qvae praeteritum ex utraqve Eorma accipiunt, sensu eodem: ut Coen-avi et -atus sum. Pran-di-sus sum, etc. Et qvae praeteritum primae formae amiserunt: nempe sex haec, Audeo ausus sum; Gaudeo gavisus sum; Moereo moestus sum; Sol-eo itus sum; Fido fisus sum: Diffido diffisus sum.
3. Qvae per utramqve Formam conjugantur eodem sensu. Ut Fabrica-re et ri etc.
[Qvalia itidem in Lexicis notantur: aut cerre ponuntur in ea Forma qvae usitatior est.]
4. Qvae in diversa conjugatione usurpata reperiuntur, sensu eodem. Ut Lavare, et Lavere (in 1 et 3) Ciere et Cire (in 2 et 4 etc.)
[ Oriri et Potiri, Infinitivo semper sunt qvartae, caetera tertiae et qvarrae. Tergere et Tergere (cum compositis) indifferenter etc.]
36. VARIANTIA Verba sunt? Qvae tempora et personas irregulariter formant.
37. Multane Sunt? Sex.
I. VOLO: qvod sic conjugatur. Infinitivo Velle, voluisse + Imperativo: + Indicativo: Volo, vis, vult; volumus, vultis, volunt. Futuro: Vol am-es-et etc. Praeteriente. Volebam, etc. Praeterito, Volui etc. Subjunctio praesente: Velim is it-imus-itis-int. Protereunte: Vellem-es-et-emus-etis-ent. Praeter: Voluerim etc. Antepraet. Voluissem etc.
[Composita ejus sunt Malle et Nolle. Imperativo, illud caret: hoc, Nol-i-ito; -ite-itote-unto. Indicativo: Malo mavis mavut: malumus mavultis malunt.
page 453/454, image: s226non vis non vult; non vultis nolunt. Futuro. Malam et Nolam etc. Praetereunte: Malebam, Nolebam etc. Praet. Malui, Nolui etc. Subjunctivo: Malim, Nolim etc. Mallem Nollem etc, Maluerim Noluerim etc, Maluissem Noluissem etc, Maluero Noluero etc]
38. Qvod est secundum (Varians) Verbum? 2 EO, qvod sic conjugatur. Infin.) Ire, ivisse, iturum esse. Imp,) I, vel ito, ito: ite vel itote, eunto. Indic. praesens) Eo, is it: imus, itis, eunt. Futuro) Ib-o-is-it-imus-itis-unt. Praetereunte) Ibam, ibas etc. Praeterito) Iv-i-isti etc. Iv-eram etc. Subjunct. praes. Eam eas etc. Praeteriens) Irem etc. Praeteritum) Iverim, Ivissem. Futurum Perfect.) Ivero.
[Sic Abeo, Adeo, et caetera composita. Ambio tamen regulare est, ut Audio: praeter qvod Ambiebam, facit et Ambibam.]
39. Qvae sunt reliqva Variantia?
2. QVEO ( et Neqveo conjugatur ut EO: sed caret Imperativo, et Praeter: facit Qvivi, et qvitus sum.
4. FIO sic. Infinito, Fieri, Factum esse, Factum ire, Fiebam, etc. (juxta qvartam Conjugationem) Subjunctivo) Fiam --- Fierem --- Factus essem etc.
5. FERO sic. Infin. Ferre, Tulisse, Latum ire. [ NB. Hoc praeteritum et supinum remansit ab obsoleto, Tolo, tetulo, telatum] Imper. Fer-to: -te. -tote-unto. Indicative: Fer-o-s-t [elisō i, ad differentiam Fer-io-is-it]: fer-imus-itis-unt. Fut.] Fer-am-es etc. Imperf.) Fer-ebam etc. Praeter.) Tul-i-eram-erim-issem etc.
40. Restat aliqvid? Sextum restat, EDO Qvod regulariter flectitur in tertia: et irregulariter, mutuando ex verbo SUM personas illas, qvae ab Es incipiunt, hoc modo, Infin.) Edere, vel esse. Ede vel es: edite, vel este. Edis, vel es: edit, vel est. Editis, estis. Ederem essem. Etiam passive: Estur, pro editur.
[Ita Composita: Comed-o-is, seu comes; it, seu comest etc.
Appendicula Verborum. De Terminationibus ambiguis.
41. Qvorundam Verborum praeterita coincidunt. Ut Aceo acui, et Acu-o-i. Cresco crevi, et Cerno crevi. Fri-geo-xi: et -go-xi. Lu-ceo-xi, et -geo-xi. Mul-ceo et-geo-si. Pas-co et-veo-vi. Pend-eo et-o pependi. Ful-geo et -cio-si. Et composita a Sto et Sisto: Const-o-iti, Con-sisto-stiti.
42. Idem alibi evenit Supinis. Cresco cretum, et Cerno cretum. Man-eo-et-do-sum. Pa-ndo et -tior -ssum. Pa-ngo et-ciscor-ctum. Sto et sisto, statum. Ten-eo et -do-tum. Ver-ro et -to-sum. Vi-nco et-vo-ctum.
43. Qvin et prima praesentis persona qvandoqve dubia fit propter diversam Conjugationem. Ut Aggero (as et-is). Sic Appell-o, Collig-o, Mand-o, Fund-o (as vel-is). Item Effer-o-as: et effers. Sic Infinitivus Venire, a Venio, et Veneo.
44. Aliqvando tamen differunt Accentu. Ut Praedico (as). Praedico (is). Relego (as) Relego (is).
CAPUT IX. De PARTICIPIO.
QVid est Participium? Est vox actionem cum suo agente, aut passionem cum suo patiente, significans.
[Participium dicitur, qvia Partem acripit a Verbo, partem a Nomine. A Verbo significationem (activam v. passivam) et tempus: a Nomine genus et declinationem. Atqve ita est seminomen et semiverbum.]
2. Quotuplex est? Duplex.
1. Activum: actionis praesentis, Amans.
1. Activum: actionis futurae, Amaturus.
2. Passivum: passionis praeteritae, Amatus.
2. Passivum: passionis futurae, Amandus}
3. Unde formantur? Participia in -ndus et -ns formantur a Gerundiis: in -us et -urus a Supinis. Aman-do-dus-ns: Amat-u-us-urus.
[1 Tria in - urus paulo aliter: Or-tu-iturus. Na-tu-sciturus, Son-itu-aturus. (Et forte Abnu-tu-iturus. Festus n. habet Abnuitio)
2. Verba Gerundio aut Supino carentia, carent etiam Venientibus inde Participiis. Ut, qvia Fio, Memimi, Odi, destituuntur Gerundiis, dicere non licet Fiens, Meminens, Odens: neqve Fiendus, Meminendus, Odendus. Et qvia Metuo, Ferio, Disco etc, Supino carent, non possum dicere Metu-tus-turus, aut res discita (Apulejus tamen Disciturus dixit): sed opus habent circumscribi, qvem metuebant, qvi metuet.]
4. Recipitne Participium alias qvoqve flexiones? Omnes qvas Adnomen recipit, Motionem, Comparatiovem, et Declinationem.
[Excipitur tamen a comparatione utrumqve futurum in -ndus et -urus. Qvanqvam n. receptum sit Reverendissimus, et alia qvaedam, Latinum tamen non est: sed maxime reverendus.]
CAPUT X. De Voculis inflexilibus.
QVae sunt Voces inflexiles? ADVERBIA, PRAEPOSITIONES, CONJUNCTIONES, INTERJECTIONES, et ADJECTIONES.
2. Qvid est ADVERBIUM? Est vocula modum aliqvem (essentinae, aut actionis, passionisve) denotans.
3. Quotuplex est? Varium. Sunt enim Adverbia 1 Interrogandi, AN? NUM? 2 Optandi: UTINAM. 3. Affirmandi: ITA, SIC. 4. Negandi: NON, HAVD. 5. Dubitandi, VIX. 6. Demonstrandi: EN? ECCE! 7. Hortandi, EJA! 8. Prohibendi, NE. 9. Temporis: QVANDO? NUNC, HERI, CRAS, OLIM etc. 10. Loci, UBI? UNDE? etc. 11. Numeri: SEMEL, BIS, ter, etc. 12. Qvantitatis, VALDE, SATIS,
page 455/456, image: s227. 13. Qvalitatis, BENE, MALE, etc. 14. Ordinis: Primo secundo --- TANDEM. 15. Congregandi: SIMUL, unā. 16. Segregandi SEORSIM, PRIVATIM. 17. Comparandi, CEU, UT, qvasi. 18. Admirandi: QVAM etc.
[Videsne pauca esse primitiva, Majusculis notata? reliqva sunt derivata. Unde autem, et qvomodo formata, vide Lexici Cap. XXIV. § 28, 29, 31, 41, 42, 43, 44, 57. Sunt et Adverbia composita, Ubiubi, Qvoquō, Postea, Sicut etc.]
4. Annon flectuntur per Comparationem? Ita: sed 1. Qvae ab Adnomine comparato veniunt: Pulch-re-ius-errime, etc. 2. Etiam qvaedam primitiva: ut Saep-e-ius-issime. Diu-tius-tissime. Penit-us-ius-issime.
5. Notabis qvaedam defectum pati. 1. Positivi: + magis maxime. + Ocy-us-issime. + Pot-ius-issime. 2 Comparativi: Pen-e + issime. Nuper- + rime. 3 Superlativi: Sat-is-ius + Sec-us-ius + Tempor-i-ius +. Vald-e-ius +.
6. Qvid est PRAEPOSITIO? Est vocula circunstantiam significans: Ante, post, in, etc.
7. Qvotuplex est? Triplex 1 Nominalis, soli Nomini praejungi solita: ut Apud, Citra, Circa, etc. (sunt 23.) 2 Verbalis, soli Verbo, ut Ambire, etc. (sunt 5 tantum. Vide Gram. Vest. ¶ 115) 3 Communes, Nomini et Verbo convenientes: ut Ab -ire ab urbe etc. ( sunt 22.)
[Sunt autem pleraeqve suae originis, et simplices; paucae derivatae et compositae: ut Citra (a Cis) Absqve, Adversus, Circum circa, etc]
8. Qvid est CONJUNCTIO?
Vocula connectem voces. Unde et particula connexilis dicitur.
[Qvarum qvaedam compositae sunt: Atqve, namqve, quamvis, tametsi, etc.]
9. Quid est INTERJECTIO?
Vocula breviter animi sensum prodens. Ut est vox 1 Vocantis, Heus! Ehodum! (q. d. Audi, sta.)
2. Respotidentis: Hem! (q. d. Qvidvis? audio.)
3. exclamantis O? Pro, vel Proh!
4. admirantis Papae! Atat! Hem!
5. approbantis: Euge! (q. d. Laudo factum.)
6. contemnentis: Bombax! (q. d. tanti te facio.)
7. fastidentis: Pfy, Phui, Apage: (q. d. Pudeat, turpe est qvod agis.)
8. blandientis: Sodes! Sis! (q. d. rogo te.)
9. minantis: Vae. (q. d. malum intolerabile imminet.)
10. timentis: Oh, Atat. (q. d. Metuenda res.)
11. pulsantis: Tax, tax.
12. filentium indicemis: St! Pax. (q. d. Tacete omnes.)
13. dolentis: Heu, eheu, ah! (q. d. Dolendum merito.)
14. laetantis: Evax, Jo. (q. id. gaudendum merito.)
15. ridentis: Ha ha he. (q. d. risu digna res.)
16. irridetis. Hui, vah! (q. d. irrideri dignus es.)
(Obs. Interjectionibus adnumerantur 1 Voculae fictitiae (effutitias vocant) ut Gry, Taratantara etc. 2. Adnomia et Verba interjective adhibita: ut, Miserum! indignum! Age, amabo etc.)
10. ADJECTIO est vocula per se nihil signigicans, sed alteri adjecta. Qvalium Latinis I4 sunt: ALI, CE, CUNQVE, DAM, DEM, EC, MET, NAM, PIAM, PTE, QVAM, QVE, TE, VE.
(Ecce n. sic solitarie prolatae nullum habent sensum, habebunt junctae aliis. Ex. gr. ALIqvis hic CE ambulat: qviCUNQVE est, qvidDAM ibiDEM qvaerit: ECqvando venisti? IpseMET venisti an jussus? quisNAM jusit? QvidPIAM est, quod tu TE tuā PTE venisti: an alitus qvisQVAM tecum? ubiQVE reperiuntur V Esani qvidam.)
11. Adjectionibus annumerantur 1 Verba Vis et Libet, pro cunqve usurpata: Ubicunqve, Ubivis, Ubilibet. 2. Vocum derivatarum terminationes, AX, IX, ILIS, ANUS, qvas Capite, ultimo Lexici vidisti. 3. Nominum et Verborum terminationes, dum declinantur et conjugantur. Ut: Terr-a-ae-am-ā-arum-is-as. Ara-re-s-t-mus -bamus etc. qvas in Vocum Formatura vidisti.
(Tales omnes per se nihil significant, adjestae multum.)
Appendicula.
12. Si qvae Vox illegitime formatur, qvid fit? Barbarismus: qvi duplex 1 Vocis Latinae illatina prolatio: ut Filie ( pro fili) 2 Illatinae latina: ut Avisare mysterium perlarum ( pro, Nuntiare, margaritarum) etc.
CAPUT XI. De PHRASI.
QVid est Phrasis? Est Vocum nexus, aliqvid alicui apponens.
2. Qvotuplex est? 1. simplex, Vocum duarum: ut Puer ingeniosus 2. Composita, Vocum plurium: ut Puer boni ingenii. 3. Contracta, Peringeniosus, i. valde ingeniosus.
3. Phrasis simplex qvas combinat voces?
1. Nomen cum Nomine ejusdem rei: ut Romulus Rex.
2. Nomen cum Nomine diversae rei: Rex Romanorum.
3. Nomen cum Adnomine: Rex bonus.
4. Adnomen cum Nomine in Dativo: Bonus Regno.
5. Adnomen cum Nomine in Ablativo: Bonus virtute.
page 457/458, image: s228
6. Nominativo: Romulus imperat.
7. Verbum cum Dativo: imperat Romanis.
8. Nomine in Accusativo: imperat tributum.
9. Ablativo: imperat edicto.
10. Verbum cum alio Verbo: Scit imperare.
11. Verbum cum Adverbio: Imperans potenter.
12. Participium cum Nomine: Imperans Populis.
13. Adverbium cum Nomine vel Adnomine: Valde bonus.
14. Praepositio cum Nomine: In Italia.
15. Conjunctio cum Nomine et Verbo: Imperat et triumphat.
4. Nihilne aliud? Nihil. Prodeunt inde Regulae XV, ad qvas omnes Phrases revocantur.
[ Si qvid tamen singularem elegantiam spectat, differemus in Grammaticam elegantem.]
5. Recense igitur XV istas Regulas cum Observationibus suis.
Regula I.
6. Ad ostendendum, Qvid sit qvid (aut qvale) apponitur Nomini Nomen eodem casu: etiamsi Numerus, Genus, Declinatio discrepent. Ut Numus Pompilius Rex. Urbs Venetiae. Urbs Parisii, etc.
[ Observ. 1. Si appositum Nomen (epitheton vocant) fuerit mobile, etiam numero et gehere conformatur Nomini principali. Ut, Gladius victor: Dextera victrix.
Obs. 2. Nisi Nomen Principale fuerit neutrum: autepicoenum, tunc epitheton additur masculinum: ut Tempus magister (non magistra) Aqvila rex avium (non regina).
Obs. 3. Nominibus autem singularibus duobus (vel pluribus) additum epitheton fit plurale: ut, Romulus et Tarqvinius Reges.]
Regula II.
7. Ad ostendendum Cujus qvid sit, additur Nomini Nomen ejus rei, cujus est, in Genitivo. (Nempe cujus pars, aut effectum, aut possessio est.) Ut, Manus Ciceronis. Epistola Ciceronis. Praedium Ciceronis.
[ Obs. 1. Adnomina usurpata Nominaliter etiam sic recipiunt Genitivum, aut fiunt Genitivus. Parum cibi. Multum joci: Omnia hominum, Nihil boni etc.
Observ. 2. In Adjectivis tamen tertiae Declinationis, constructio haec non usurpatur. Non enim dicimus, Nihil talis, Aliqvid utilis etc, sed Nihil tale, aliqvid utile, etc.
Obs 3. Composita hīc phrasis est, si qvando duo Genitivi concurrant: ut Cura valetudinis corporis. Duo enim hic sunt exempla ejusdem Regulae: Cura valetudinis, et Valetudo Corporis.]
Regula III.
8. Ad ostendendum Qvale qvid sit (aut, Qvantum, Qvotum, Unde, etc.) adstruitur Nomini Adnomen simili numero, genere et casu. Ut, Liber magnus continet Chartas amplas, Folia tenuia.
[ Obs. 1. Adnomen usurpatum Nominaliter etiam sibi Adnomen sociat. Amicus certus, in re incerta (cernitur) Majores nostri. Bonum ingens etc.
Obs. 2.. Nomini tantum plurali jungitur Adnomen numerale distributivum. Ut, Literae (qvum epistolam significant) binae (non duae). Castra terna.
Observ. 3. Nominibus pluribus singularibus datur Adnomen plurale: ut, Demosthenes et Cicero eloqventissimi.
Obs. 4. Si vero Nomina illa discrepant genere, Adnomen ponitur ingenereaut I digniore, aut 2 propiore, aut 3 neutro. Ut
1. Pater et mater mortui (non mortuae) Ter.
2. Locus et tempus constitut-um (non -us.)
3. Murus et porta (coelo) tacta: Livius (non tacti, sc. muri: aut tactae, sc. portae) Sic Sallustius: Genus, aetas, eloqventia, prope aeqvalia.]
Regula IV.
9. Ad ostendendum Cui res talis sit, additur Adnomini Nomen in Dativo. Ut Calceus magnus mihi: Liber utilis tibi.
(Obs. Talia potissimum sunt Adnomina commodi, 2. Aptitudinis. 3 Facilitatis. 4 Favoris. 5 Propinqvitatis; et his contraria. 6 Item Verbalia in-bilis et -ndus. Amabilis omnibus: Timendus hosti etc.)
Regula V.
10. Ad ostendendum Unde res talis sit, aut Qvā parte, additur Adnomini Nomen (causae vel partis) in Ablativo. Ut Magnus ingenio. Formosus facie. Fessus labore, etc.
(Obs. 1. Plenata tamen loqvutio videtur esse cum praepositione In, A, De: qvas et exprimunt qvandoqve Authores. Ut Cicero dixit: Fessus de via. Et Livius, cum alibi dixisser. Liber metu, alibi addidit; Liber a metu. Cicero, Contentus parvo: et alibi, Vita communis de his contenta.
Obs. 2. Qvomodo a. alicubi Ablativus transeat in Genitivum (ut Cantharus plenus vino, vel vini) videbis in Grammatica eleganti.
Obs. 3. Comparativum Adnomen ordinarie stat inter duo Nomina ejusdem Casūs, mediante qvam (ut Plautus, Versutior qvam tota figularis) usitate tamen Nomen posterius mutatur in Ablativum vi occultae praepositionis Prae: ur, Versutior rotā, i, e. prae rotā.
Obs 4. Superlativo a. naturaliter additur Nomen plurale, cum praepos. ex, ante, inter (Ut visus acerrimus ex omnibus sensibus, fortissimus ante alios, inter omnes): consvete tamen jam recipit Genitivum, vi ellipseos. Doctissimus
page 459/460, image: s229ctissimus Graecorum, i. e. ex numero Graecorum Et, doctissimus Graeciae, i. e. e gente Graeciae etc
5. Si nomina Superlativum circumstantia fuerint generis diversi, Superlarivus utrivis recteaccomodatur. Ut, Indus maximus (vel- um) fluminum. Rosa pulcherrima (velus) florum.]
Regula VI.
11. Ad ostendendum aliqvid Esse, aut Agere, vel Pati, additur Nominativo Verbum finitum, simili numero et personā. Ut Bellum fuit. Alexander vicit. Darius victus est.
[ Obs. 1. Nominativi loco qvandoqve stat Infinitivus, aut vox materialiter sumra. Sapere est pulchrum. Psalmos, e Accusativus.
2. Verba secundae personae habent ante se Vocativum: Petre dormis?
3. Saepe neqve Nominativus neqve Vocativus exprimitur, 1 Qvia in Verbis primae et secundae personae per se intelligitur: Dico, sc. ego. Audis? sc. tu. 2 Qvando ex praecedenti sermone notus est: ut Dixit autem (nempe is, de qvo jam loqvuti sumus.) 3 Qvando nescitur, Pluit, Ningit, Tonat, sc. Deus, vel Coelum, vel nescio qvid (N. Vocant Verba exemitae actionis.) 4 Qvando nominare nolumus, Ajunt, vel dicunt, sc. homines. Scribunt sc. historici. 5 Qvando impersonaliter loqvi libet, fastu aut joco: Qvid agitur? Itur, sedetur, luditur, dormitur, etc. 6 Pleraqve Impersonalia Nominativum occultant, aut ejus loco Infinitivum habent: Poenitet me. Qvis? Animus poenā assicit: Vel Fecisse, poenitet me: h. e. Qvōd seci, (Factum istud) poenā me afficit etc.]
De Phrasi hīc composita duplici.
12. Duobus Nominativis singularibus sociatur verbum plurale: uui autem Collectivo singulare vel plurale. Ut Alexander et Darius pugnant. Grex (avium) volat, vel volant.
[ Obs. 1 Ubi si plures illi Nominativi numero discrepant, Verbum se accommodar propiori (ut, Currus armarqve fuerunt:) si tamen alter Nominativus fuerit epitheton principaliori: (ut Cicero, Tullia Deliciae nostrae flagitat munusculum. Non flagitant: de Tullia n. filia sermo est.)
2. Si alter ille Nominativus fuerit nomen proprium et plurale, Verbum potius responder communi: ut Tungri, civitas Galliae, haber fontem insignem, Plin. (non habent.)
3. Si Nominativi fuerint diversi generis, Verbumqve passivum praeteritum genus habens, responder hoc Nomini principali, non apposito. Ut: Scipio fulmen imperii nostri exstinctus est, (sc. Scipio, non - um fulmen.)
4. Si Nominativi fuerint diversarum personarum, Verbum responder digniori. Ut: Ego et Tu loqimur: Tu et ille auscultatis. Dignior enim habetur persona prima qvam secunda, et secunda qvam tertia.]
13. Verba qvae esse, aut fieri, aut cognosci, et appellari, significant, reqvirunt utrinqve Nomnativum. Ut, Ira, est furor. Hor. Apis nascitur arrifex. Simon vocatur Petrus, etc.
[ Obs. 1 Qvod si Nominativi circumstantes Verbum fuerint diversi numeri, Verbum utrivis respondet. Ut: Nuptiae sunt res honesta, vel est. Usiratius tamen priori modo: posterior n. consvetudo Poetica est, ut Ter. Amantium irae amoris redintegratio est: simplicius diceretur, sunt, sc. irae.
Obs. 2. Idem est, si Nominativi fuerint diversi generis, Verbi autem loco stet Participium. Ut, Paupertas visa est onus grave: vel, visum est. Non omnis error dicend-us (vel-a) est stultitia, etc.
Obs. 3. Idem deniqve, si Nominativi tam numero qvam genere differant. Ut, Gens universa Veneti appellat-a est, vel-i sunt.]
Regula VII.
14. Ad ostendendum Cui aliqvid siat, aut fit, additur Verbo Dativus. Ut Plautus: tibi aras, tibi occas; mihi istīc nec seritur nec metitur.
[ Obs. Inprimis huc spectant Verba promittendi, vel comminandi, Dandi vel adimendi, Committendi et imperandi, Obtemperandi et adversandi, irascendi et ignoscendi, Narrandi et reticendi; Juvandi et nocendi. Excipe Jubeo, et Juvo, qvae Accusativum reqvirunt.]
De Phrasi hīc comp.
15. Verba qvae aliqvid tribui significant tum personae tum rei, geminum Dativum accipiunt. Ut, Esse alicui ornamento. Dare (aliqvid) alicui pignori.
Regula VIII.
16. Ad ostendendum in qvid actio transeat, additur Verbo Accusativus. Ut, Videre aliqvem. Hortariamicum.
[ Obs. 1. Activum passive prolatum mutat Accusativum in Ab lativum cum AB: Videri ab aliqvo: Deponens autem (ut est in exemplo Hortari) qvia est Formae secundae, mutatur in synonymum, ut, Moneri ab aliqvo.
Obs. 2. Etiam Intransitivo-activum admittit Accusativum, sed nominis cognatae significationis, et qvi mutari potest in Ablativum: ut Vivere vitam, vel Vitā: Gaud-ere-ium, vel - iō: Dormire somnum vel -ō, etc.]
De Phrasi hīc composita.
17. Bis activa (qvorum actio et in rem transit et in personam) duplicem reqvirunt Accusativum, alterum persona alterum rei. Ut: Docere aliqvem literas.
[ Hīc enim docendi actus vevera transit, tum in literas qvae traduntur, tum in discipulum qvi informatur. Ita, Facio te Deum. Dare filiam (alicui) uxorem. Praesta te virum. Et alia Verba Faciendi, Appellandi, Orandi, Monendiqve, vim habentia.]
page 461/462, image: s230
De Phrasi hīc ambigua.
18. Verba commodi aut incommodi admittunt loco Accusativi Dativum. Ut: Adulari, Benedicere, Maledicere, Nocere, Parcerc, Svadere aliqvem vel alicui.
19. Verba memoriae et oblivionis commutunt saepe Accusativum Genitivo, per ellipsin. Ut: Oblivisci nomen, vel nominis. N. Integre Cicero dixit, Recordari memoriam pueritiae: ubi si Accusativum dissimulas, manebit consveta elliptica syntaxis, Recordari pueritiae.
20. Qvinque haec, Utor, Fruor, Fungor, Vescor, Potior, pro Accus. recipiunt Ablativum: Potior etiam Genitivum.
[ Licet enim reperiamus antiqvos dixisse, Uti aliqvam rem, Vesci carnibus, Fungi officium, Potiri regno. Ratio est: qvia non tam objecti significationem habent hoc loco, qvam instrumenti In Genitivo autem manifesta est ellipsis Ablativi: Potiri regni sc imperio regni. Potiri rerum, i, usu rerum.]
Regula IX.
21. Ad ostendendum Qvō instrumento aut Cur, et Qvomodo qvid fiat, jungitur Verbo Ablativus. Ut, Videre oculis. Fugere metu. Ire gradu lento, etc.
[ Obs. 1. Sic Ablativus Gerundii: Proficiendo scribere, et scribendo proficere.
2. Ablativo causae praejungitur aliqvando A, Prae, Ex: Ablativo modi, Cum, De, In. Ut, Esse naturā, vel a natura. Exilire (prae) gaudio. Laborare (ex) oculis.
Legere (cum) cura. Surgere (de) nocte. Niti (m) hastā, etc.
De structura hīc ambigua.
22. Verba qvatuor Classium (Cogitationis et curae; Copiae et inopiae; AEstimandi et mercandi; Accusandiqve, damnandi et absolvendi) commutant eleganter Ablativum Genitivo. Ut: Pendere anim-ō vel-i: Implere vin-ō, vel-i: AEstimare magn-ō vel-i: Accusare capit-e, vel-is, etc.
[ Verum de his in Grammatica eleganti.]
Regula X.
23. Ad ostendendum Qvid res possit, aut sciat, velit, conetur, vel debeat, jungitur Verbo alterius Verbi Infinitivus, Ut.
Potest loqvi. Scit canere.
Vult doceri. Studet proficere.
Debet mori, etc.
[ Obs. Si qvid aliud est interdum, non Infinitivus, ille tamen subintelligitur. Ut, Scis Latine? so. loqvi. Scit fidibus: sc. canere.]
Variatio hīc structurae.
24. Et qvia Latini pro Infinitivo perpetuo Gerundiis et Supinis utuntur, usum illorum hīc disce: qvatuor Observationibus.
Observ. 1. Actio vel Passio subeunda exprimitur Gerundio in -dum, et Verbo est, cum Dativo. Ut, Moriendum est omnibus. Discendum tibi fuit.
2. Actio ad qvam itur, exprimitur per ad-dum, vel-di causā, vel per Supinum in- um. Ut,
Ire ad spectandum
Ire spectandi causa (vel gratiā, ergo)
Ire spectatum.
3. Actio actioni implicata exprimitur Gerundio in -do. Ut, Spectando oblectari. Curando qvaedam fieri majora videmus vulnera, Ovidius: id est, dum curantur.
4. Actio a qva reditur, exprimitur Supino in-u, elliptice. Ut, Redire spectatu: id est, a spectatu, seu a spectando.
Regula XI.
25. Ad ostendendum, An, ubi, qvando, qvomodo, etc. qvid sit, aut fiat, additur Verbo Adverbium. Ut,
An pergimus? Ita. Omnino, etc.
[ Obs. Adverbia Verbis libere junguntur. Exceptō qvod Adverbia optandi et Comparandi Subjunctivum reqvirunt; Hortandi vero subjunctivum v. Imperativum. Utinam pergamus! O perexissemus jam! Qvasi nesciam. Eja perge! vel pergas!]
Regula XII.
26. Participium adsciscit casum Verbi sui: sed factum Adnomen (amissā temporis significatione) assumit (loco sui sui Casūs.) Genitivum. Ut,
Patiens frigus: qvi nunc patitur frigus.
Patiens frigoris: qvi pati potest et solet.
[ Obs. De participio juncto Nomini in Ablativo, tempus significante (ut Alexandro regnante) Videbis in Gram. eleganti, sub hac Regula.]
Regula XIII.
27. Adverbia qvadam Nominibus etiam et Adnominibus Adverbiisque libere junguntur. Ut Parum Vir. Satis virilis. Nimis viriliter.
[ Obs. 1. Intelligitur tamen Verbum: Parum (est) Vir: Nimis (egit) viriliter. Ita cum Casu: En dextra (sc. adest.) Ecce hominem miserum! (vide).
2. Adverbium Loci, temporis, copiae, admittit apud Latinos Genitivum. Ubi terarum? Hic loci. Nunc temporis. Sed subest occultum Nomen, in qvod se Adverbium resolvit. Ubi: id est, in qvo loco terrarum: ecce locus terrarum! per Regulam II. Nunc: i, in hoc puncto temporis: Ecce punctum temporis! Sic caetera.
page 463/464, image: s231
Obs. 3. Adverbium derivatum recipit Casum primitive sui. Ut: Convenienter naturae: qvia dicitur Conveniens naturae. Propius Urbem: qvia prope Urbem, etc.]
Regula XIV.
28. Ad ostendendum actionis aut passionis Circumstantiam, additur Verbo Praepositio cum Nomine sui Casus. Ut, Qvando? De die. Ubi? A pud nos. Ante domum. Extra aedes. Unde? A nobis. Ex urbe; etc. etc.
29. Obser. 1) Junguntur autem Praepositiones 27 soli Accusativo, 11 soli Ablativo, tres utriqve Casui diverso sensu; duae item bino casui, sed sensu eodem. Exemplum omnium sic accipe
Praepositiones Accusativi 27.
Tabellarius qvi Apud I te fuit, rediit Ad 2 me, Ante 3 horam, deprecavitqve Ultra 4 modum tuam Erga 5 se benevolentiam, Propter 6 allatas literas. Sed narrat, qvum esset rursum Cis 7 amnem, iretqve Per 8 sylvam, montem 9 Versus, Juxta (10, Secus, 11, Secundum, 12) Vallem, Inter 13 duos clivos, nihilqve videret. Praeter 14 praecipitum Infra 15 se, et coelum Supra 16 se; et Pone 17 se (Post 18 se) scrobes; venisse sibi Ob 19 viam Lupum, et saltasse Trans 20 fossam, Contra 21 se (Adversum 22 se.) Cum ergo nihil videret Circa 23 se, nec posset dessectere Extra 24 semitam, lupusque consisteret Prope 25 se illum, ille habens Penes 26 se hastam longam Circiter 27 qvinque cubitos,
Praepositiones Ablativi 11.
Cum lupus nollet cedere De 1 via, nec ille fugere posset Ab 2 eo, aut stare diu Coram 3 eo, et sic suit haud Procul 4 morte, nisi pugnaret Pro 5 vita: licet esset Sine 6 socio (Absqve 7 socio) vibravit tamen hastam Cum 8 impetu, et transverberavit lupum, detrastasque Ex 9 illo exuvias ostentat; Prae 10 gaudio, Palam 11 omnibus.
Praepos. tres utriusqve Casūs, sensu diverso.
Ita saepe (1) incidimus, In pericula, et In periculis invenimus occasionem virtutis: venitqve (2) Sub oculos qvod terret, et Sub oculis (vel Subter ocul-os et -is) rursum evanescit. (Sed (3) Super alios est, qvi super pluribus malis triumphat.
Praepos. duae Casu diverso, sensu eōdem.
Hoc 1 Clam Vos (seu Clam Vobis) esse nolui: sicut et qvod qvidam immersus suit aqvae, non tantum 2 Crurum - Tenus, sed Cingulo Tenus.
[ NB. 1. Tenus, postponitur Nomini suo semper: estqve haec unica apud Latinos praepositio, qvae Genitivo jungitur, cum Nomen est plurale (ut Crurumtenus, laterumtenus, Vergilio: Aurium tenus Qvintiliano). Aliās Ablativo, tum singulariter, Verbotenus, etc, tum pluraliter, ut Pectoribus tenus, Ovid. Ingvinibustenus, Celso.]
2. Versus etiam postponitur; sicut et Cum, junctum Pronominibus qvatuor, Qvis, Ego, Tu, Sui: c. Qvicum? Mecum, Tecum, Secum, Nobiscum, Vobiscum.]
3. Qvomodo Latini Praepositiones eleganter dissimulent (ut Ibit Romam, est Romae, redit Romā: pro, In Romam, in Urbe Romae, e Roma etc.) disces in Eleg. Grammatica.]
30. Obs. 2.) Praepositio sine Casu intelligitur Adverbialiter, reserturqve ad Verbum. Ut,
Dixit post: i. postea. Abiit procul, i. longinqve.
31. Obs. 3.) Praepositio Verbo praejuncta regere illud facit Casum suum. Ut: Adire patrem, id est, Ire ad patrem. Excedere Urbe, cedere ex urbe, etc.
[ Dicit qvidem Terentius, Exire limen: et Livius, Ercedere modum: cum Ex non regat Accusativum. Sed hīc videtur intelligi praepositio Extra: q d. Ire extra limen, Cedere extra modum. Sic, Incolere Urbem: i. e. Colere, seu habitare, intra Urbem.]
Regula XV.
32. Conjunctio jungit similes Casus in Nominibus, similes autem Modos et Tempora in Verbis. Ut Ego et tu, omnia scire vellemus, si possemus: nec hic aut ille aliter qvam taliter, etc.
[ Obs. 1. Excipe solum Conjunctiones finales, qvae reqvirunt Subjunctivum. Ut: Volo ut venias: Volebam ut venires, etc.
2. Pleraeqve Conjunctiones praeponuntur Voci, (qvam alteri annectunt) qvaedam tamen postponuntur: ut qve, qvoqve, ve, vero, autem, qvidem, enim. Ego, tuqve, illeve, etc.
33. Qvae est Phrasis composita? Cujus structura per duas Regulas resolvitur.
34. Da Exemplum. Haec sunto: 1 Puer bonus ingenio. 2 Puer bono ingenio. 3 Puer boni ingenii.
[ Nam Puer bonus, dicitur per Reg. III. Bonus ingenio, per V. Puer ingenio, (sc. praeditus) per ellipsin Reg. qvintae: Bono ingenio, per III. Puer boni ingenii, per II, etc.]
35. Omniane sic resolvi possunt? Omnia: sed qvaedam attentione opus habent. Ex. gr. haec tria: 1 Meum solius peccatum, Cic. 2 Virtutis causā, vel gratia, vel ergā. 3 Est mihi nomen Antoni-us, vel -i, vel -o.
[ Primum exemplum resolvitur per duas Regulas: secundum per tres, tertium per qvatuor: sic. Peccatum meum, dicitur per Reg, 111. Peccatum solius, i. e. Ciceronis, per II. Virtutis causa etc conflatur occulte ex Reg. XIV, aperte ex II et III. Dicitur enim Virtutis causa elliptice; integre diceretur. In (vel Pro) causa vel gratia (i. amore) et in [gap: Greek word(s)](i. opere) Virtutis; scil. operando, seu inserviendo. Qvia v. Causa, Gratia, Ergon, nomina sunt, trahunt secum Genitivum Virtutis, per Reg. II. Cumqve dicis pro Mei causa, Meā causā, transit
page 465/466, image: s232in Reg. III. In tertio v. exemplo, I Nomen Antonius, dicitur per Reg. I. Nomen Antonii, per II. est mihi nomen, per VII. Est mihi nomen Antonio, per candem, § 14. Ut enim recte dico. Vocant me Antonium (per binum Accusativum): ita recte, Do tibi nomen Antonio (per binum Dativum.]
36. Qvid est Phrasis contracta? Omnis Vox composita, omneqve Participium, omneqve Adnomen solitarie positum.
[ Qvid enim est Armi-ger, nisi arma gerens? qvid Amans, nisi qvi amat? qvid Bona, nisi res bonae? etc.]
APPENDIX, De exercenda Phraseologia.
37. Sumantur duo qvaedam Nomina, deducanturqve per omnes XV Regulas, mutato ubi opus alterutro, velutrōque, in Adnomen, Verbum, Adverbium etc. Ex. gr. Flos et Campus.
[ Dici enim potest per Reg. I. Totus campus flos unus. Per II. Flos campi: vel, Campus florum. Per III. Flos campestris, v. Campus floridus. Per IV. Cui est floridus? apibus. Per V: Unde? Floridus a sole calido. Per VI. Campus floret: flos spirat. Per VII. cui floret? cui spirat? oculis et Naribus. Per VIII. Qvid spirat? Odorem. Per IX: Spirat odore svavi. Per X: Spirare solet Per XI: Spirat svaviter. Per XII: Spirans odorem. Per XIII: Pulchre floridus. Per XIV: Flos est propter fructum, etiam inter spinas etc. Per XV: Spirat odorem, si floret etc.]
CAPUT XII. De SENTENTIA.
Qvid est Sententia? Vocum et Phrasium nexusaliqvid de aliqvo interrogans, affirmans aut negans.
Qvotuplex est? Triplex: Simplex, composita, et contracta.
[ NB. Fundamentum Sententiae est Nominativus cum Verbo finito: ubi si unum de uno interrogatur, aut respondetur, est Sententia simplex: si plura, de pluribus aperte, composita: si occulte, contracta. Exempla mox videbis.]
3. Qvomodo fit Interrogatio? De re penitus ignota per particulas interrogativas, Qvis, Qvem, Cui, Ubi, Unde, Qvando, Qvomodo? etc. de re autem seminota per adjectitium -ne? Ut, Qvis dixit? Ubi est? Qvomodo valet? Illene? Ibine? Rectene?
4. Qvomodo fit Responsio? Per candem Vocem, eundemqve Casum, Tempus, Modum. Qvando venisti? heri. Qvō ibis? foras. Qvem video? Paulum. Qvid agis? scribo. Qvid agitur? scribitur. Vellesne ire? vellem etc.
[ N. Ad seminota tamen etiam respondemus per Ita, Sic, Factum est, Fiet, Omnio, Neutiqvam, Haud, etc.]
5. Qvomodo fit affirmatio vel negatio? Verbum solum affirmat, cum praejuncta particula negativa negat, Ut, Scio, Haud scio, seu Nescio. etc.
[Obs. 1. Ne prohibitivum, jungitur Imperativo aut Subjunctivo, praesenti vel futuro. Ne fac: ne facias: ne feceris.
2. Duplex negatio vehementius affirmat. Non nescio: i. e. omnio scio. Nemo nescit: i. e. omnes sciunt etc. NB. Reperitur tamen apud bonos Authores, ubi duplex negatio vehementius negat. Ut Celsus: Nemo nihil facit, i. e. nemo qvidqvam. Plautus: Neqve ego hand committam: i. non committam, etc.]
6. Sententia simplex qvae dicitur? Qvae constat unico Nominativo, et unico Verbo finito: qvantocunqve numero aliae Voces accedant.
7. Possuntne plures? Possunt, vel 20 aut 30.
8. Ostende id. Attende. Centrum totius Sententiae est Verbum finitum, ad qvod omnia primarie reseruntur.
Exemplo sit hoc schema:
stylo eleganti DESCRIPSIT multis libris
Livius DESCRIPSIT historias.
colligens omnia DESCRIPSIT diligenter
[ Nempe qvicqvid sermone enarramus, sunt rerum existentiae, actiones, passiones: cum circumstantiis suis.]
9. Jam si voles singulas Voces instruere suis appositis (ductu Phraseologicarum XV Regularum) qvantus prodibit vocum numerus? Sententia nihilominus manente simplici. Ut: Livius Patavinus historicus, imo historicorum Coryphaeus, colligens magnā curā omnia antiqvitatum monumenta, multis librorum decadibus, commendavit memoriae posteritatis victoriosae gentis Romanae domiforisqve gloriose gesta, ornans historicas narrationes suas stylo perqvam eleganti.
[ Ecce voces 33, sententia tamen simplex!]
10. Qvid ergo est Composita Sententiā? In qva plura de uno, aut unum de pluribus, aut plura de pluribus, dicuntur. Ut 1. Alexander pugnant et vincit. 2. Alexander et Darius pugnant. 3. Alexander vincit, Darius vero sucumbit.
11. Qvotuplex est? Interrogativa rursum, et responsiva.
12. Interrogatio composita qvōmodo fit? Tria observa. (1) Qvum aliqvid interrogari dicis, pone id de qvo interrogatur Subjunctive, cum particulis interrogativis. Qvaero an (num, utrum) feceris? vel-fecerisne? (Id est, Ego qvaero, an Tu feceris: ecce duo Nominativi, duo Verba finita!)
page 467/468, image: s233
[NB. Responsio tamen qvandoqve Indicativum admittit, Ut Plautus: Scio qvid ago, pro, agam.]
2. Qvum duo opposita interrogas, priori praemitte Utrum, vel -ne, posteriori an. Qvaero, utrum velis an non? Ego ne veniam, an Ille?
Si plura sunt interrogationis membra, pone primō loco Utrum (vel ne), secundo an, tertio et dehinc, vel-vel-aut --- Ut: Egone veniam? an Paulus? vel Petrus?
13. Narrativa sensentia composita qvotuplex est? Secundum Conjunctionum classes qvindecuplex. Respondemus enim ad plura interrogata vel (1) Affirmantive (2) vel Negative. (3) vel mixte.
14. Qvomodo affirmative?
Affirmando utrumqve: Et Tu veni et Ille. (Vocatur Sententia copulativa. I.)
Affirmando alterutrum: Aut tu veni, aut ille. (Sententia Disjunctiva, s. Alternativa. II.)
Affirmando alterum duntaxat: Qvamvis vellem utrumqve, veniat tamen alteruter. (Concessiva. III.)
15. Qvomodo negative?
Negando utrumque: Nec te volo nec illum. (Dicatur Sententia Rejectiva. IV.)
Negando alterutrum: Non illum volo, sed te. (Adversativa. V.)
Negando alterum, praeferendo illi alterum. Te male qvam illum. (Vocant Sent. Comparativam, electivam, discretivam, VI.)
16. Qvomodo mixte?
Affirmando aliqvid aut negando cum conditione: Veni, si vacat; vel, nisi aliqvid impedit. (Conditionalis, VII.)
Affirmando aliqvid aut negando cum exceptione: Venite, praeterqvam ille. (Sententia exceptiva, VIII.)
Affirmando aliqvid aut negando cum restrictione: Venite, qvatenus amici. (Restrictiva. IX.)
Affirmando aliqvid aut negando per alienam notificationem. Ut, Dicunt qvod non sis venturus. (Notificativa, X.)
Affirmando aliqvid aut negando per relationem ad aliqvid jam dictum: Veniat ille qvem rogavi. (Sententia Relativa, XI.)
Affirmando aliqvid aut negando per ordinis designationem: primo tu, deinde ille, tum alii. (Ordinativa, XII.)
Affirmando aliqvid aut negando ad ostendendum causam finalem: Veni, Ut me juves. (Finalis, XIII.)
Affirmando aliqvid aut negando ad ostendendum causam impulsivam. Veni, nam opus est. (Causalis, XIV.)
Affirmando aliqvid aut negando ad ostendendum conseqventia necessitatem. Opus est: Ergo Veni. (Rationalis, Illativa, Conclusiva, XV.)
17. Quid praeterea de Sententia composita sciendam? Nibil, nisi ut eas plene discernere discas.
18. Qvomodo? Docebo te, qvā Conjunctionum varietate exprimatur qvaqve.
(1.) Copulativae signa sunt, Et, qve, etiam, qvoqe; cum, - tum; tam - qvam. Veni tu, ille qvoqve. Tum tu, tum ille. Tam tu, qvam ille etc.
(2.) Disjunctivae: sive tu sive ille: vel -vel-
(3.) Concessivae; qvanqvam-tamen-: licetnihilominus: Etsi-at; Cum attamen-; qvod si -at certe: qvidem (sane) - at: utut-tamen.
(4.) Rejectivae: Non- nec: neqvidem-
(5.) Adversativae: - autem-vero-at-ast-sed-
(6.) Comparativae: -qvam-atqve-ac-prae-
(7.) Conditionalis: Si-: qvod si: Nī-nisi-
(8.) Exceptivae signa sunt; praeter, praeterqvam, nisi, extra, modo ut, modone, dumne, exceprō etc.
(9.) Restrictivae: (ubi si qvid generalius et ob scurius dixisse videris, restringis et limitas, per) Nempe, scilicet, nimirum, idest, puta, qvatenus, qvoad etc.
(10.) Notisicativae signum est qvod, cum Subjunctivo, aut (sed rarius) Indicativo. Ut Teren: Jam scio, qvod filius amet meus. Cic: Qvod adme scribis, gratum est mihi.
(11.) Relativae notae sunt: Tot-qvot: Tantumqvantum: Qvalis-talis: is-qvi, id-qvod; inde-unde: ibi-ubi; sicut ita: tum-qvum etc.
(12.) Ordinativae: primo, deinde, tum postea, praeterea, insuper; tandem; deniqve etc.
(13.) Finalis: Ut, qvō, utne, neve, neu.
(14.) Causalis: Num, enim, qvia, qvoniam eoqvod; qvippe.
(15.) Conclusivae: Ergo, igitur, iccirco.
19. De Relativis accipe Regulam. Adnomen vel Pronomen relativum respondet antecedenti Nomini numero et genere, Casu vero seqventi Verbo. Ut Cic: Accepi literas tuas qvae mihi fuerunt voluptati. Ecce literas qvae! scil. qvae fuerunt. Dici et poterat, qvarum desiderio tenebar: qvibus addisti blanditias: qvas misisti, etc.
[ Similiter in Adverbiis loci relativum posterius respondet Verbo suo. Ut: Quō tu cogitas, eōdem collimo ego: ibi jam ego sum; vel, inde jam redeo.]
20. Intelligo. Dic jam Sententia contracta qvid est? Ubi duae sententia coalescunt in unam.
21. Quomodo, Ostendam id per primaria qvaedam exempla.
1. In Copulativa dicere licet: Petrus cum Paulo venit. Est vir pie doctus. Disputando vicit (pro, Petrus et Paulus: pius doctusqve: disputavit et vicit)
2. Disjunctiva, Seu tu velis, seu nolis, illud tamen fiet, contrabitur sic: Velis nolis fiet. Ecce hīc Sententia trina contracta in unam.
3. Rejectiva: Nec hoc volo nec illud, Neutrum volo.
4. In Comparativa, pro, Scientia est melior qvam aurum, dic, Scientia melior aurō.
5. Conditionalem, Si praeibis ego seqvar, ita contrabe; Te praeeuntem seqvar.
6. Notificativa creberrimi contrabitur, omisso qvod, et mutato Verbo finito in Infinitum, Nominativo in Accusativum. Ut, Jam scio filium amare meum, (pro, Jam scio qvod filius amet meus.)
page 469/470, image: s234
7 Relativa sententia contrabitur Prommine sublato, Verboqve in participium mutato. Ut, Periit hostis qvem formidabas; dic, Periit formidatus tibi hostis. Pro, Liber qvi debet vivere, debet habere ingenium; Victurus genium debet habere liber.
8. In Continuativa, Actio actionem conseqvens enuntiatur contracte, Verbo priore verso in Partcipium. Ut Postqvam ea dixisset, contcuit: his dictis conticuit.
9. Finalis, sic. Fac sciam (pro Fac tu, ut ego sciam) Volo te scire; vel Scias velim: i. volo ego ut tu scias.
[ Reliqva disces in Grammatica eleganti.]
Sententiarum Orthographia et Orthotonia.
22. De legitima pronuntiatione et scriptione Sententiarum habesne aliqvid observandum? Sex haec:
1. Sententia indicativa aeqvali tono prosertur, neqve signo aliqvo scripto opus habet.
2. Sententia admirativa principium elevat, in fine autem punctum admirationis scriptum accipit
Proh dii immortales!
3. Sententia optativa principium elevat, finem deprimit; adscribiturqve illi idem punctum voti.
Uti nam adfuis ses!
4. Sententiae interrogativae adscribitur punctum interrogationis (?) pronuntiatur vero sic, ut elevetur tam principium qvam finis
Quis est? Qvis ad me cat? vo
5. Voces similes sine copula sibi appositae interstingvantur commate (virgulā) et respiratiunculā. Ut, Cic. Labi, errare, nescire, decipi, turpe dusimus.
6. Si qvid interstruitur Sententia (ut Vocativus, Interjectio, etc.) commate includatur utrinqve. Ut; Magnum opus et arduum, Brute, molimur. Omnes, eheu, mortales sumus, etc.
CAPUT XIII. DE PERIODO.
Qvid est Periodus? Verborum in sententias contextorum plenus ambitus.
2. Unde constituitur? E Sententiis, ad mimmum duabus: qvarum altera sensum aperit, altera claudit. Ut in illo Ciceronis: Qvales in Republica Principes sunt, tales reliqvi Cives esse solent.
[ Partes illae Periodi dicuntur Propositio et Redditio: Graece [gap: Greek word(s)]et [gap: Greek word(s)](15.]
3. Qvoruplex est Periodus? Simplex, Unimembris: et composita, bimembris, trimembris, aut qvadrimembris.
4. Unimembris Periodus qvae est? Qvam absolvit unica Sententia, sed composita: ut Cicero,
Qvoties dicimus, toties de nobis judicatur.
[ Haec n. resolvit se in duas sententias. 1 Nos dicimus 2 Alii de nobis judicent. Copulam vero (i. propositionem et redditionem) faciunt voculae relativae, qvoties toties.]
5. Bimembris qvae est? Qvae uno majori membro absolvit propositionem, altero redditionem. Ut (si Ciceronianum illud extendere placeat) Si qvoties dicimus tories de nobis judicatur, profecto ad dicendum nunqvam est veniendum temere.
6. Da exemplum Trimembris Periodi.
Si qvoties dicimus toties de nobis judicatur: qvoties igitur nobis dicendum est, toties omnia sunt bene praemeditanda: et qvoties dicimus toties omnia circumspecte agenda.
7. Da qvadrimembrem. Differamus illud in artem Oratoriam. Nunc satis sit, te non ignorare structuram Periodi, qvantum scire Grammatico sufficit.
8. Periodus contracta qvae est? Qvae propositionem aut redditionem occultat. Ut: Regis ad exemplum totus componitur Orbis. (i. Qvalis rex, talis grex.)
9. Periodorum Orthotoniā et Orthographiā qvid mones? Qvatuor necessaria.
10. Qvae illa? Primum est hoc. Omnis Periodus scribendo incipit a Majuscula, et desinit in punctum: pronuntiando vero inchoat a silentio, et terminatur in silentium, seu respirationem justam.
11. Altera lex. Partes Periodi distungvantur ab invicem signis, minores Commate (,) majores Colo (:) mediae Semicolo (;) respirationesqve proportionatae sint interstinctioni. Ut in illo Gellii: Si qvid turpe feceris cum voluptate; voluptas abit, turpitudo manet: si qvid honeste feceris cum labore; labor abit, honestas manet.
[ Semicoli Peculiaris usus est in distingvendis oppositis, juxta invicem locatis. Ut, Propria, aliena; publica, private; sacra, profana.]
12. Tertium. Si qvid ad essentiam Periodi non spectans interseritur, includendum est signo parentheseos (): pronuntiandumqve tonō paulum remissiore: et respirandum aeqve ante parenthesin atqve post illam; non secus ac in Colo. Ut: Elementa tria sunt (qvanqvam alii aliter statuunt) Aźr, Aqva, Terra.
13. Tandem, Ubicunqve in Periodo votum, vel admiratio, vel interrogatio, occurret, signa adjicere, pronuntiationemqve variare, cave obliviscaris.
[Juxuta monita Capite praeced. § 12 etc.]
page 471/472, image: s235
CAPUT XIV. De ORATIONE.
Oratio qvid est? Est Sententiarum in Periodos redactarum plenus contextus.
2. Qvotuplex est? Etiam simplex, composita, contracta.
3. Qvid est Oratio simplex? Est sermo continuus, ubi unus idemqve loqvitur. (Dicitur Alloqvium.)
4. Qvid Oratio composita? Est sermo inter plures partitus, ubi jam hic jam ille interrogat et respondet. (Colloqvium.)
5. Quid est Oratio contracta? Ubi unus idemqve aliqvid et interrogat et respondet.
6. Nonne aliter qvoqve dividitur Oratio? Dividitur inprosam (seu solutam) et ligatam.
7. Prosa est, qvae verbis libere utitur: ut Ingenium vincit omnia.
8. Ligata, qvae verba ad numerum, mensuram et pondus redigit: ut,
Omnia conando docilis solertia vincit.
[ Tu nunc orationem prosam discis: Carminum rationem cognosces in Grammatica eleganti.]
9. De Prosodia et orthographia Orationis qvid mones? Primum hoc generale: ut Sermonis distinctionem (per commata, cola, puncta etc) accurate observes,. aeqve in pronuntiatione atqve scriptione ipsa.
[ Nec n. frustra scribuntur: sed ut lectorem, ubi interipirare, et qvomodo vocem modulari debeat, moneant]
10. Longior contextus Orationis etiam paragraphis, et summaries ac marginalibus, ornari solet.
[ Paragraphus est nova lineae inceptio.]
11. Qvicqvid emphaticum est, scribatur majusculis, proferaturqve fonius.
[ Seu fuerit Vox uns, seu Phrasis, seu Sententia, aut integer contextus: ut solent Epitaphia etc.]
12. Si qvid notum allegatur, positō principio additur, etc; hoc est, et caetera.
13. Scribendi compendium est, cum litera vel Syllaba Vocem significat. Ut Mar. Tul. Cic: b. Marcus Tullius Cicero. S. P. Q. R: Senat us Populusqve Romanus. S. D. P. salutem dico plurimam. V. Vale. etc.
CAPUT XV. De Usu Grammaticae.
Didicisse Grammaticam ad qvid est? Ut scias qvemvis Sermonem resolvere in Periodos, Sententias, Phrases, Voces etc: rursumqve construere recte, et reddere rationes utriusqve.
2. Et hoc ad qvid? 1 Ad accuratam intellectionem cujusvis Sermonis. 2 Ad faciliorem imitationem in recte loqvendo et scribendo. 3 Ad promptius transserendum de lingva in lingvam.
3. Egone hoc porero? Poteris, si cum attentione interfuisti, qvum Sylvam Vocum caederemus in Lexico, et exasciare singula disceremus in Grammatica. Jam enim poteris ad Eruditionis structuram venire, Mentisqve tuae aream opplere cognitione Rerum, et exornare artificiō Sermonis.
4. Unde saciam initium? A seqvente Janua lingvae Latinae, continente summariam Rerum omnium historiam, sermonisqve puri exempla perpetua: qvibus intellectis, parabis tibi aditum in alios bonos Libros.
5. Et potero intelligere? Imo et in Vernaculum tranferre, benefieiō Lexici: et imitari exercendo stylum, ope Grammaticae.
(Habes n. Lexicon ut Januae hujus manubrium; et Grammaticam, ut clavem. Alterum igitur si semper tenebissinitrā, alteram dextrā, patescent tibi omnia.)
6. Sed memento: qvia significata Verborum pleraqve jam intelligis, e Lexico; et structuram Sermonis resolvere didicisti, in Grammatica; jam potissimum attendes Rebus, ut te cognitione illarum imbuas.
7. Omnia tamen haec de Latino primum transser in Vernaculum: Orationis vero structuram examina Grammatice.
(Qvod si continuaveris per menses aliqvot, evades promtus utriusqve lingvea usu.)
page 473/474, image: s236
JANUALIS Rerum et Verborum Contextus, HISTORIOLAM rerum continens.
JANUAE LL. TABULA SYNOPTICA.
Janua LL. habet suum Introitum, h. e. ad transeundam Rerum Nomenclaturam invitationem, Cap. I.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium primus ordo, in Elementis. II.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu constantem, in Astris III.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu fluxam in in Meteoris igneis, IV.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu fluxam in in Meteoris aereis, V.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu fluxam in in Meteoris aqveis VI.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu media constit. in variis
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas imperfectius per solam concretionem, seu Terrae speciebus, VII
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem intra Terrae viscera, Mineralium, Succorum, VIII
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem intra Terrae viscera, Mineralium, Metallorum, IX.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem intra Terrae viscera, Mineralium, Lapidum, X.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem in Terrae superficie. Vegetabilium in genere, et rudium XI.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem in Terrae superficie. Vegetabilium in spe cie Herbarum XII.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem in Terrae superficie. Vegetabilium in spe cie Fruticum, XII,
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem in Terrae superficie. Vegetabilium in spe cie Arborum, XIV
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem extra Terram libere se moventium Animalium in genere, XV.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem extra Terram libere se moventium Animalium in spe cie Volatilium XVI
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem extra Terram libere se moventium Animalium in spe cie natatilium XVII
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem extra Terram libere se moventium Animalium in spe cie Gressilium Mansvetorum, XVIII
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas perfectius, per Generationem extra Terram libere se moventium Animalium in spe cie Gressilium ferarum XIX.
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium progressus, inter res Elementis ortas Perfectissime (Vide A.)
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Hominis (Vide C) Naturae: ubi spectatur Rerum naturalium aberratio vid (B)
Janua LL. habet suum Transitum, per Res et Actiones, Dei (V. G.)
Janua LL. habet suum Exitum, (Vide H)
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Nativitas, Vitae cursus, obitus, XX.
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Corpus, ejusque fabrica exterior, Membra XXI
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Corpus, ejusque fabrica interior, Partes Osseae, XXII
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Corpus, ejusque fabrica interior, Partes carneae XXIII
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Corpus, ejusque fabrica interior, Partes humorosae XXIV
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Spiritus, ubi de facultate Naturali, XXV.
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Spiritus, ubi de facultate Vitali, XXVI
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Spiritus, ubi de facultate Animali, XXVII.
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Partes Anima, seu Mens, XXVIII.
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Accidentia praeternatu ralia, Morbi externi, XXIX.
A perfectissime, per divinitatis participationem, in HOMINE, cujus Accidentia praeternatu ralia, Morbi interni, XXX.
(B) aberrationes, seu monstra, XXXI.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum I. Rudiores, Rusticanae, naturam in vegetatione juvantes, Horticul. XXXII
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum I. Rudiores, Rusticanae, naturam in vegetatione juvantes, Agricul. XXXIII
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum I. Rudiores, Rusticanae, naturam in vegetatione juvantes, Pecuaria, XXXIV
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Necessari os, scil. Victum frumentaceum XXXV.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Necessari os, scil. Victum carneum, XXXVI.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Necessari os, scil. Victum potulentum, XXXVII
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Necessari os, scil. Amictum, XXXVIII.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Necessari os, scil. Habitacula, XXXIX.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Utensilia domestica Argillacea, XL.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Utensilia domestica Metallica, XLI.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Utensilia domestica Lignea et linea, XLII.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Instrumenta viatoria Pedestria, XLIII.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Instrumenta viatoria Vehicularia XLIV
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Instrumenta viatoria Navigatoria, XLV
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Commodos: parando Machinas tractorias, XLVI.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum II. Subtiliores, Mechanicae, Naturae opera transformantes; inin [correction of the transcriber; in the print in] usus Vitae Oblectatorios, XLVII.
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Res ingeniose tractandi (Philosophia) Artes nimirum III. Subtilissimae, liberales, (Vide D.)
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Homines dextre regendi (Politia) (Vide E.)
C) Hominis actiones considerantur in humana industria Deum devote colendi (Religio) (Vide F.)
page 475/476, image: s237
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Libri, et Bibliothecae, cum artibus eo spectantibus, XLIX.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Numerorum, in Arithm. LII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Mensurarum, Geometria, LIII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Ponderum, Statica, LIV.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Coeli, Astronomia, LV.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Terrae, Geographia, LVI.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Gestorum, Historia, LVII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Cogitati onum. Praesentium, Log. LVIII
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Cogitati onum. Praeteritarum, Mnemonica, LIX.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Sapere, per notitiam Cogitati onum. futurarum, Prognostica, LX.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directrix, Prudentia, LXII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga seipsum Sedulit. LXIII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga seipsum Temperant. LXIV.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga seipsum Fortitudo, LXV.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga proximum Humanit. LXVI
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga proximum Justitia, LXVII
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga proximum Benign. LXVIII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. directa erga DEVM, Constantia, LXX.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Agere, h. e. per Virtutem vivere, (LXI) Virtus a. est. fastigiata, Constantia, LXX.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Loqui proprie, Grammatica et Lexica: LXXI.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Loqui ornate, Rhetorica et Oratoria, LXXII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. I. Philosophica, (LI) quae docet recte Loqui modulate, Poesis et Musica. LXXIII.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. II. Medicina, LXXIV.
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. III: Jurisprudentia, LXXV
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Scholae (L.) in quarum suprema, Academia docentur Facultates quatuor. IV. Theologia, LXXVI
D. Subtilissimae, humanum animum excolentes, XLVIII. Cujus culturae medium, sunt Conversatio erudita, LXXVII
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate minore, Domestica; cujus sedes, Domus, LXXVIII.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate minore, Domestica; cujus membra Conjuges, LXXIX.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate minore, Domestica; cujus membra Parentes et Liberi, LXXX.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate minore, Domestica; cujus membra Heri et servi, LXXXI.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate minore, Domestica; cujus accidens notabile, Mutatio Familiae LXXXII.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur sedes, Urbs, LXXXIII.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur membra, Cives, LXXXIV.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Rerum sufficientiam, Mercatura, LXXXV.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Valetudinem, Medicina, Pharmacopaea, Chirurgia LXXXVI.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Tranqvillitatem publicam, Vbi sint Judicia, LXXXVII.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Tranqvillitatem publicam, Vbi sint Recreationes convivales, LXXXVIII
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Tranqvillitatem publicam, Vbi sint Recreationes ludicrae, LXXXIX.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate majore, Urbica: cujus con siderantur negotia quaedam singularia, quantum ad pro curandam Tranqvillitatem publicam, Vbi sint Ritus sepulchrales, XC.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate maxima, Principali: eujus sedes, Regio, XCI.
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate maxima, Principali: eujus membra, Prin. cum Ordini. XCII
E. Homines dextre regendi (Politia) in societate maxima, Principali: eujus factio insignis, Bellum, XCIII
F. Deum devote colendi, Religio formata divinitus, in hominis cujusque corde, XCIV.
F. Deum devote colendi, Religio defor. in Gentilismo, per varios. XCV.
F. Deum devote colendi, Religio reformata in Judaismo, per Mosen, XCVI.
F. Deum devote colendi, Religio conformata primaevae, archetypae, per Christum, XCVII.
F. Deum devote colendi, Religio transformata denuo ad confusionem, per Mahomedem, XCVIII.
G Dei, ubi de Providentia, ejusque admin. Angeli XCIX.
H Exitum, ostendentem horum omnium usum, C.
IN JANUAM LINGVAE LATINAE. I. Introitus.
Lector salutatur 1: quid quaerat rogatur. 2 Eruditiouis fundamentum in Rerum nomenclatura consistere docetur, 3, 4: Contra difficultatis imaginationem praemunitur, 5: animatur, 5. Et sequentium ordinem docetur, 7. In Naturalibus, 8; Artificialibus 9; Politcis, 10; Religiosis, 11: Ita fore omnia, 12: lustratione jucunda, 13, et utili, 14.
1 Lector amice Salve.
2 Si rogas, qvid sit esse Eruditum? Respondeo, Nosse differentias Rerum, et Posse signare rem qvamque prepriā appellatione suā.
3 Nihilne praeterea? Nihil adeo: Is posuit fundamentum Eruditionis totius, qvi perdidicit Nomenclaturam Rerum.
4 Nam Vocabula sunt notae Rerum: Verbis recte perceptis, Res percipiuntur: Et utrumqve discitur melius junctim, qvam separatim.
5 At id est forsan difficile? Facillimum, si eatur ordine concinno, qvō Res digestae sunt in se ipsis, lubentiaqve adsit, et attentio sedula.
6 Aude me seqvi! Traducam Te per omnia; Ostendamqve Tibi Res singulas, ibi ubi sunt: et appellabo sic, qvomodo appellandae sunt.
7 Quicqvid Conspexerimus (inqvam) nominabo tibi, et describam, primō rem totam, ut scias qvid sit: tum partes ejus, ut intelligas qvid habeat: demum differentias illius, ut tibi notescat, qvot modis aliqvid sit, faciat, desiciat: et qvomodo id Latine sit efferendum proprie.
8 Eja prodeamus sub dium, ibi contemplaberis, qvicqvid Deus ab initio produxit: et adhuc operatur per naturam.
9 Post adibimus Villas, Opificinas, Scholas: abi conspicies qvomodo homines, tum accommodent divina illa opera usibus suis: tum erudiant seipsos, in Artibus, Moribus, Lingvis.
10 Dehinc intrabimus Domos, Curias, Principumqve Aulas: ad spectandum, qvaliter gerantur Communitates.
11 Tandem visitabimos Templa: ubi observabis, qvam diverse mortales qvaerant venerari Creatorem suum, illiqve uniri spiritualiter, et qvomodo rursum ille moderetur omnia per omnipotentiam suam.
12 Ita nobis cuncta vemient in conspectum, qvae usqvam sunt vel fiunt: tibiqve innotescent (rationabili inspectatione Rerum, ac nomenclatione) Res ipsae Naturales, Artificiales, Morales, Divinae, totaqve Latiniyas pura.
13 Pavescisne, qvod habemus transire tam multa? Conside! dum ibimus rectā, et continuo, poterimus pertransire cito: neqve taedebit te deambulationis tam jucundae, ubi semper nova spectacula obvenient.
page 477/478, image: s238
14 Ora Deum, ut fortunet institutum! et sivoles subseqvi me alacriter, spera profectum bonum, ultra qvam promitto.
II. Prima Forma Mundi, Elementa.
Spectamen Mundi. 15, Coel, 16, Aqvae et Terrae, 17, Aerisqve 18: Elementorum scilicet, 19; e qvibus omnia fiunt, 20.
15 En sumus sub dio! Circumspice jam! Quicqvid vides, sursum et deorsum, prorsum et retrorsum, dextrorsum et sinistrorsum, MUNDUS est.
16 Fornix ille spariosus, expansus supra nos rotunde, vocatur COELUM.
17 Pavimentum autem hoc suppositum pedibus nostris, et circumfluum hinc inde AQVIS, est TERRA.
18 Deniqve spatium istud pellucidum, qvod ambit nos undiqve, et interjacet aeqvaliter fornici ac pavimento, dicitur AER.
19 Haec ELEMENTA qvatuor, producta mox in Creatione, ex informi et tenebroso Chao, sunt discreta in regiones ideo, ut reliqvae Creaturae possent habitare in illis, nutririqve ex illis: Et cum intereunt, resolvi rursum in illa.
20 Omnia loca sunt plena Elementis, idqve cohaerentiā irruptā, cum perpetuo ad invicem tritu, ac mistione: Uude provenit corruptio rerum, novaqve generatio aliarum.
III. AEther cum Astris.
Sidera, 21: Sol, effector Diei 22, et Anni 23, et Temporum 24. Luna, 25, Planetae 26. Stellae, 27. etiam invisibiles, 28. Cometae, 29.
21 Suspice AEthera! Ecce ibi sydera, illuminantia tenebras (radiis suis lucidis) et excalefacientia ardore suo, colliqvantiaqve Elementa; et dimetientia nobis Tempora perenni suo cursu (qvem habent a sua flammante vi.)
22 Sol est fulgentissimus inter illa, origo nostrae lucis: facit nobis praesentiā suā diem, absentiā noctem: post ejus occasum mox vesperascit, ante ejus exortum venit Aurora, moxqve diescit. Cum lucescit, vocamus Diluculum; cum noctescit, Crepusculum.
23 Idem Sol, facit Ver, annali suā ad nos propinqvatione; Autumnum vero, a nobis recessione: et utrobiqve aeqvinoctium, Vernum et Autumnale: cum fettur summus, dat Solstitium, et AEstatem atqve aestum; Brumam vero cum imus est, orditurqve Hiemem et gelua.
24 A Sole igitur exoritur primario tempoporum dimensio: qvia circuitus ejus facit Diem: qvi dividitur in viginti qvatuor Horas, hora in sexaginta Minuta: septem dies dant Hebdomadam, harum qvatuor faciunt Mensem: duodecim Menses constituunt Annum, centum anni unum Seculum.
25 LUNA vicaria absentis Solis, splendet non suo, sed illius mutuatitio lumine: a qvo irradiata semper mediā sui parte, non semper obvertit illuminatam illam faciem nobis habitatoribus terrae: ideo dum ab illo divagatur, paret nobis, jam crescens, jam decrescens; jam plena, jam gibbosa: jam dividua, jam falcata, jam nulla: facitqve noctem jam illustrem, jam sublustrem, jam illunem.
26 Praeter haec duo Luminaria, vise nocte serenā triplices STELLAS, primum erraticas qvinqve (Planetas vocitant (variantes motum et distantiam, tam a se invicem, qvam a nobis: Satumum pallidum, Jovem splendidum, Martem rutilantem, Mercurium valde radiantem, Veneremqve venustam, qvae Solem antecedens, et mane coruscans (mensibus novem) cognominatur Lucifer: Solem autem inseqvens, et Vesperi collucens (totidem Menses) Vesperugo.
27 Dehinc Stellas fixas, (hoc est, immotas distantiis inter se) sparsas per totam aetheream, sphaeram, qvas internoscas a Planetis scintillatione: hae namqve scintillant, illi non item: praeterqvam qvod etiam e Venere et Mercurio tremulum jubar emicat.
28 Sunt et exiles Stellulae, sine conspicillis inconspicuae; qvae circa se spargunt splendorem duntaxat: ut videre est in albido illo circo, porrecto per medium stellati Caeli, qvem vocant viam lacteam.
29 Stellae tertii generis, sunt extraordinariae: rarissime apparentes, crinirae aut barbatae, vel caudatae: nuncupamus COMETAS: qvi fulgeantne fulgore proprio an alieno, incertum est.
IV. Ignis, cum Meteoris ignitis.
Ignis sublunaris, 30; gradus ejus, 31, Incendium 32, Flamma 33. Torris et Carbo. 34, Meteora ignita, 35, Fulgura, 36. Fulmina, 37.
30 Contuitus es ignes sidereos inexsting vibiles: noster sublunaris alitur pingvitudine rerum, hāc absumtā, exsting vitur: fovet calore suo propinqva, urit ardore proxima.
31 Quicqvid aret, id perfacile ardescit, et mox gliscit, tum flammat, ac si perflatur, flagrat: crermatumqve redigitur in favillas et cineres. Qvod autem humet (multo autem magis qvod madet) id in ustione fumat, fumigat, crepitat, scintillas disjectat.
32 Perexigua scintillula incendit facile, in qvicqvid stramentitium, vel stupeum, vel aliās flammescere idoneum incidit: sed tu, ut incendium restingvas, comprime flammam confestim, vel affunde aqvam, vel disjice fomitem.
33 Flamma est ardens fumus: qvi adhaerens fumario, spissatusqve, dicitur fuligo, abradenda saepius, ne ignescat.
page 479/480, image: s239
34 Ignitum lignum vocabis Torrem: exstinctum Titionem: hujus autem particulam Carbonem: qvi si etiamnum candet, Pruna est.
35 Res torrefactae aestu emittunt Exhalationes siccas: qvae in aerem sublimatae, ibiqve accensae, excitant Meteora Ignea, subito disparentia: ut sunt (1) Stellae cadentes, (2) Dracones volantes, (3) Ignes fatui, (4) Item Fulgetra, (5) Coruscationes, (6) Chasmata.
36 Qvum vero Halitus isti post incensionem colliduntur inter se, cientqve Fulgura et Tonitrua, cum terribili fragore: tum fulgurat, tonat, fulminat, ut attoniti expavescamus.
37 Evibrata inde Flamma dicitur Fulmen: qvod se momentō dissipat, et qvicqvid eo icitur, desubito penetratur, discutitur, concidit: qvandoqve et amburitur, vel penitus comburitur.
V. Aer cum Ventis.
Aeris agitatio, 38. Calor et Frigus 39, Aura, Procella, Turbo 40. Ventorum nomina 41, et Vires, 42, Terrae motus 43.
38 Aer agitatur perpetim, (qvia expositus radiationi siderum) idqve valde utiliter, ob vegetationem rerum: hinc ejus status et flatus sunt diversi.
39 Si calescit, tum rarescit, et dilatat se extra se: qvum frigescit, tum spissescit, et contorqvet se intra se: utrobiqve si qvietus est, stat: si commotus, flat: nunc lenius, nunc vehementius.
40 Lenis Aura spirans focillat nos: impetuosa Procella res qvatit, procellit, prosternit: Turbo circumagens se in gyrum turbat omnia: donec mitescat et conqviescat.
[gap: illustration]41 Cardinales Venti cum suis medianis, reliqvisqve intercurrentibus, habent nomina ejusmodi.
42 Boreas et Eurus asperant, adstringunt, gelant: Auster et Favonius remolliunt, resolvunt, regelant: Etesiae flant statis temporibus anni, alibi tamen aliter.
43 Aer explet etiam subterreas cavernas, cujus flamina ibi concitata, dum erumpere qvaerunt, tremefaciunt terram, unde Terrae motus: dum erumpunt, cogunt eam desidere, unde Labes, etc.
VI. Aqva cum aqveis Meteoris.
Aquarum origo 44: differentia a sapore 45, et a fluxu, 46-47. Mare 48, Sinus, Insulae, 49, Vapores, Nebula et Nubes, 50, Ros, Pruina, Nix, 51, Pluvia, Imber, Grando, Uredo, 52, Stilla, Bulla, Spuma. Stiria et Glacies, 53, Halo, Parelius, Iris, 54.
44 Aqva scaturit e latice, salit e fonte, manat per rimas, fluit in plano: cujus minima pars Gutta, maxima Mare dicitur.
45 Fontes salsi dicuntur Salinae: acidi, Acidulae, calidi, Thermae: illae asserviunt decoqvendo sali, istae potioni medicabili, hae lavationi morbidorum.
46 Rivi emanant e scatebris, confluunt in Fluvios, tum in flumina intra suas ripas decurrentia. Amnis vero est fluvius hūc illūc circumfluus: Torrens, fluvius collectus ex aqvis pluvialibus, rapide defluentibus: Eluvio, fluvius exundans e suis alveis, et devastans agros.
47 Fluentum nuncupabis, ubi aqva fluit: Vorticem et Gurgitem, ubi gyratur; Voraginem, ubi se ipsam absorbet; Abyssum, ubi expers fundi est. Aqva sicubi destituitur profluvio, ac decursu, ibi tumet, ac se diffundit in Stagna, et Lacus: Paludes sunt scaturigines langvidae, sine fluxu: Lacunae confluvium limi.
48 MARE salsum est ad instar muriae, cujus Vndae intumescunt bis de die (ab intranea aestuatione) affluuntqve ad littora, et diffundunt se in aestuaria, refluuntqve reciproce cum sonitu horribili, maxime inter freta.
49 Idem Mare ubi inaeqvaliter tellurem terminat, efficit aut Sinum aut Promontorium; ubi circumluit undiqve, Insulam; ubi majori parte, Peninsulam; qvam Isthmus jungit Continenti.
50 Vapores aqvosi sursum feruntur; qvibus cum Aer crassescit, dicitur nubilare: Nubilum vero seu caligo spissata prope terram, Nebula est (unde rorat); sublevata altius, Nubes (unde pluit, ningit, grandinat); nullibi conspicua, Sudum.
51 Evaporatio excitata interdiu, conspissataqve frigedine nocturnā, et accorporata herbis, dat Rorem; qvem mellitulum, vocant Mannam; gelascentem, Pruinam; Elevatior autem Vaporatio,
page 481/482, image: s240majori frigore, (in spumescentes guttulas ceu floccos) dat Nivem.
52 Destillatio nubis resolutae in aqvam, si fit minutatim, dicitur Roratio; si lente Pluvia; si dense, Imber; si impetuose, Nimbus; si guttae inter delabendum conglaciantur, Grando; si incalescunt, Vredo, adurens plantas rubigine.
53 Gutta stillans e pluvia, Stilla est; qvae decidens in aqvam, facit Bullam; conglobatio bullarum minutissimarum, Spumam; sed cum stillatio rigescit, fiunt Stiriae; cum aqva congelascit (stando vel fluendo) Glacies.
54 Circulus in roscida nube albicans (ob Luminaria) vocatur Halo; solare simulacrum (ad solis latus) Parelius; lunare, Paraselene: Iris est versicolor arcus, contrapositus qvandoqve soli; cujus pallor index est venientis pluviae, claror et serenitas abeuntis.
VII. Terra cum Mineralibus.
Terrae exteriora, 55, et interiora, 56. Pulvis et Lutum, 57, Argilla, Marga, Creta, Rubrica, 58.
55 Despice nunc ad Terram, qvam habeat hīc qvidem vastas planities, ibi tumulos et eminentes colles: alibi fragosa loca, imo et altos montes, profundasqve valles; arduas et abruptas rupes, praecipiresqve hiatus; hīc herbidos cespites, ibi arida glabreta; alibi udas uligines, humorem semper eliqvantes; et qvam sit hīc argillosa, alibi arenosa; alibi saxosa.
56 Si qveas intueri ejus interiora, videres plenam meatuum et specuum: qvos vaporationes perflant, et fluores perfluunt; e qvibus (diversimode coalescentibus) gnerantur fossilia et minerae
57 Glebam si teris, aut frias, Pulvis erit; si diluis, Lutum: sed turbida aqva deponit Limum; pedibus calcamus Coenum.
58 Argilla est Terra tenax, figlinis apta; Marga pingvis, idonea stercorandis agris: Creta et Ochra colorata, coveniens pigmentis: ex hāc exusta sit Rubrica; qvae omnes Mineralium inceptio sunt.
VIII. Succi Minerales.
Succi minarales unde generentur, 59. Liqvabiles sunt Sal, Alumen etc. 60. Inflammabiles, Sulfur etc. 61. friabiles, 62.
59 Minerales succi generantur (variae formae et usūs) si mineralis fluor coalescit tantum leviculā alteratione.
60 Alii sunt liqvabiles aqvā: nempe omnis salsugo, dissiliens in igne et crepitans; ut Sal commune ubiqve notum (sive fossitium, sive decoctum); Alumen, dulcore adstrictorio; Vitriolum, acore adstrictorio; Nitrum, subacidum; (alias nominatum sal nitri, et qvando concrevit, sal petrae).
61 Alii sunt inflammabiles igne: scilicet qvaelibet pingvedo terrae, tam concreta, qvam liqvida: ut est Sulfur concipiens ignem celerrime: et Naphta, etiam deprocul flammascens, et Succinum translucidum, Ambraqve fragrantissima, et alia Bitumina non unius generis.
62 Alii friabiles in pulverem, et convertibibiles in pigmenta: Arsenicum albens, Auripigmentum luteum, Sandaracha et Cinnabaris rubicundae, Stibiumqve (seu Antimonium) plumbeo colore nitidum.
IX. Metalla.
Metalla unde, 63, Plumbum, 64: Stannum et Ferrum, 65. Cuprum, 66. Argentum, 67 Aurum, 68: Talcum, et Argentum vivum, 69. Electrum, 70.
63 Quando Mineralis liqvor (percolatus multifariam) conduratur in tantam soliditatem, ut non liqvescat nisi acerrimo igne, mox tamen rursum consistat, confit inde Metallum, flexile ac ductile.
64 Plumbum est crudissimum; e qvo paratur Minium, pro picturis; et Cerussa, pro emplastris; et Lithargyrum, pro incrustatione fictilium.
65 Stannum est excoctius, et paulo durius: Ferrum durissimum, arroditur tamen ferrugine; sed qvando depuratur, magisqve etiam eduratur, fit Chalybs.
66 Cuprum obducitur aerugine; Cadmiae vero commixtum fit Orichalcum; melius fundi qvam tundi aptum, ob suam friabilitatem.
67 Argentum est purius istis; habet nihilominus suas scorias.
68 Aurum est purissimum, idcirco ponderosissimum: praeserrim obryzum; qvod immissum catillo vel centies, deperdit nihil substantiae, nec sentit ullam rubiginem.
69 Talcum est etiam metallaris naturae, qvod tamen nec liqvari patitur, nec malleari ob indomabilem duritatem; cum exadverso Argentum vivum nunqvam durescat: liqvetenim semper, licet nullam rem humectet, aut madefaciat.
70 Electrum est mistura metallorum.
page 483/484, image: s241
X. Lapides Vulgares et pretiosi.
Lapis qvid, 71. Vulgarium lapidum species, 72, 73, 74. Gemmae, 75, 76, 77. Crystallus, Margarita, Corallium, 78.
71 Lapis est indurata Terra, qvi comminutus, dicitur Arena; haec autem crassior, Glarea.
72 Tophus est arenaceus et scaber; Pumex, multicavus et spongiosus; Lapis scissilis, levis et atricolor (inservit scriptoriis tabellis, straturisqve tectorum); Phengites fissilis est, in pellucidas lamellas; Calcarius ustulandus in calcem et gypsum; Bituminosus inflammabilis et exustilis.
73 Silice elidimus ignem; Cote acuimus ferramenta retusa; Coticulā probamus metalla; Magnete attrahimus ferrum; Haematite sistimus sangvinem; Smirite scindimus vitrum.
74 Saxum est major lapis, jacens humi, sive exstet, sive lateat: Scopulus et Cautes, prominens: praedurus, et tamen laevigabilis, Marmor dicitur.
75 Lapillus exiguus, lucens et micans Gemma dicitur: si habet nubeculam aut scabritiem, vitiosa est.
76 Eximiae Gemmae sunt: Carbunculus, flammeus; Adamas, praenitidus; Hyacinthus, aqveus; Smaragdus, viridis; Jaspis, subviridis (interpunctus tamen maculis sangvineis) Sapphirus caerulea: Topazius aureus: Rubinus sangvineus.
77 Paulo viliores sunt: Sarda (nunc Carniolus) et Granatus, uterqve rubens: Achates qvodammodo croceus.
78 Crystallus reperitur in lapidosis antris, (formā hexagonae stiriae) Margaritae (Vniones) in ventribus Concharum: Corallium est marina arbuscula, petrae subaqveae adnascens: in aurasqve protracta lapidescens, ac rubescens.
XI. Stirps in genere, et Fungi in specie.
Stirps qvid, 79. Fungus qvid, 80. Tuber qvid, 81. Fungorum species, 82. Stirps vera qvid, et qvotuplex, 83.
79 Stirps protuberat e terra, cui inhaerens radice, germinat reliqvo corpore in aerem, imbibensqve humorem fibris, eumqve convertens in succum, et digerens, alescit, vigescit, virescit; destituta succo, langvescit, flaccescit, marcescit, arescit.
80 Fungus est rudimentum Plantae: radicescit deorsum debiliter, caulescit qvidem sursum, non tamen frondescit, sed concorporatur in orbicularem massam molliculam, inferne striatam.
81 Tuber (infimum fungini generis) continet se sub Terra, nec extuberat foras, nec radicat infra se, obtegens se tantum corticellā: unde dicitur Callus terrae.
82 Fungorum alii sunt edules (praestantissimi Boleti, Capreoli, Rufuli, Spongilae, et Piperites, qvorundam lautitiae): alii virulenti et noxii, ut Muscarii, Pulverislenti, et pleriqve alii.
83 Vera Stirps habet radicem fibratam, stipitem corticosum, ramusculos foliosos, plerumqve brachiatos: qvarum minores (qvotannis emorientes et renascentes) nominantur Herbae; grandiores (et perennantes) Arbores; mediae proceritatis (et durationis) Frutices.
XII. Herbae, herbaceique Fructus.
Herba qvid, et qvotuplex, 84. Alimentariae, 85. Gramina, 86. Olera, 87. qvae dant vel folia, 88. vel radices, 89. vel fructum, 90. Fruget, 91. Frumenta, 92. Legumina, 93. Additamenta Frugum, 94. Herbae condimentariae, 95. Coronariae, 96. Medicamentosae, 97. Venenatae, 98. Aqvaticae, 99.
84 Herba innititur cauli suo (simplici vel multiplici, unde unicaulis vel multicaulis dicitur): est vel Alimentaria: vel Coronaria: vel Medicamentaria.
85 Ex Alimentariis sunt, (nec enim omnes esitamus) primo sponte nascens Gramen, viridans solum, non sementans: dehinc sativa, Olera et Fruges, ferentia semen et florem.
86 Gramineae herbae sunt, Muscus, utilis oppilandis remis: Carex molesta faenisecis acie suā: Centinodium (Polygonum) serpens humi: Trifolium, aliaqve infinita.
87 Olera nobis praebent ad comesturam Folia, vel Radices, aut Fructus oleraceos.
88 Folia praebet Lactuca, Atriplex, etc. imprimis vero Brassica; qvae prius sata, post transplantata, fit capitata; succrescens vero in caulem altiorem, et extenta folia, dicitur Crambe: sed Astaragus dat thyrsos, Scolymus capitella.
89 Lon giusculas Radices suppeditant, Rapum, Napus, Raphanus, qvae albent; Pastinaca, qvae pallet; Siser, qvod flavet: Beta qvae rubet: At bulbosas radices dat Cepe, Allium, Porrus: (hae bulbaceae habent loco foliorum thallos) resolviturqve bulbus Cepae in tunicas, bulbulus Allii et Porri in nucleos.
90 Fructus oleracei: Cucumeres, Melones, Pepones, sunt fere cylindraceā formā: qvorum maximum genus, Cucurbita est. Fragaria dat fraga.
91 Fruges adferunt Grana: spicatae qvidem in spicis, paniculatae in paniculis, siliqvatae in siliqvis: qvarum istae et illae Frumenta dicuntur: hae Legumina.
62 Frumenta erigunt se in culmum, interstinctum geniculis, cacuminant vero se, aut in
page 485/486, image: s242, foventem grana glumis, praemunientemqve aristis (qvanqvam sunt et muticae): ut Triticum, Hordeum, Ador (Spelta, Zea) Triticum Indicum: aut in paniculam, complectentem granula falceatim, ut Avena, Oryza, Milium, Panicum, Fagopyrum (Frumentum Saracenicum).
93 Legumina habent scapum debiliorem, tametsi etiam etiam geniculatum: pro spicis autem siliqvas, includentes grana Valvulis, ut videre est in Faba, Piso, Ervo, Phaseolis, Lupino, Viciā, Lente, Cicere.
94 Additamenta Frugum sunt, Linum, Cannabis, et Vrtica, stamine commendabiles.
95 Ad Escarias pertinent Condimentariae: qvae conditioni dant aut folia: ut Ace osa, Endivia, Nasturtium etc. acetariis servientia: aut granula: ut Sinapis, Cuminum, Carum, Anethum, Anisum, Faeniculum, Coriandrum: aut flores: ut Cro cus: aut radices: ut Raphanus major, Calamus aromaticus, Galanga, Zedoaria, Zinziber, etc.
96 Coronariae herbulae sunt floridae et odoratae, e qvibus vient Serta, Corollas, Servias, pro olfactoriis: nimirum Viola, Paeonia, Caryophyllus, Amaranthus, Amaracus, (Majorana) Lilium, Tulipa, etc. Isatis (ex qva conficitur Indicum et Rubia, tinctoriae sunt.
97 Medicamemosarum aliqvae sunt hortenses, ut Hyssopus, Levisticum, Mentha, etc. aliqvae sylvestres, ut Angelica, Lilium Convillium, Scolopendrium, etc. Caeterae fere campestres, Betonica, Centaurium, Cichorium, Enula, Melissa, Plantago, etc.
98 Aloe, Helleborus, Rhabarbarum, Sena, sunt purgantes: Aconitum, Cicura, Napellus, venenatae, radicitus eruncandae: Capitulum nigri Papaveris vulneratum, destillat Opium, qvod vim habet soporandi, et stupefaciendi, imo et enecaudi.
99 Postremo, qvaedam herbae innascuntur aqvis, et supernatant: ut Alga marina, Lens palustris, Tribulus aqvaticus: sed fistulosa Spongia, subaqveis saxis supernata, etiam inde exempta, bibula est.
XIII. Frutices fruticeiqve Fructus.
Frutex qvid 100. Corylus, Sambucus etc. 101. Vitis, Ribes, Rubus, 102. Ceratonia, 103. Balsamum 104. Gossipium, 105. Juncus, Scirpus, Arundo, 106. Suffrutices, 107.
100 Stirps lignescens, et multiplici caudice fruticans, apellatur Frucex, qvorum notiores tibi referam.
101 Corylus fert nuces avellanas; Prunellus, pruna sylvestria: Sambucus, Baccas sambuceas: Paliurus, Baccas paliuri: Rosa Rosas: Canirubus, agrestes Rosas: et postea baccas Cynos bati.
102 Vinifera Vitis profert vinaceas uvas: spinifera Vitis, uvas spinas (crespinas) Oxyacantha, Berberes: Ribes S. Johannis baccas: Rubus (humirubus) Mora Rubi: Rubus Idaeus, Mora Rubi Idaei: Capparis, Cappares.
103 Ceratonia dat dulces siliqvas; Cinnamomum, Cinnamnum, Glycyrrhiza mellitam radiculam: sed Hedera arbores scandens, exedit eas.
104 Balsamum, odoratissima arbuscula, si incīditur vitreis osseisve cultellis (nam ferro incīsa emoritur) eliqvat Opobalsamum, succum pretiosiorem aurō.
105 Gossipium fert qviddam non absimile Nuci, qvae dehiscens, detegit circa Nucleos glomum lanae inculcatum: qvem redordiri, et inde conficere lina gossipina, est muliebris labor.
106 Isti Palustres etiam sunt fruticosi Juncus, palmipedalis; Scirpus (canna) tricubitalis, gerens in summitate typhas, qvi cum sit enodis et mollicellus, texuntur ex illo Scirpeae, Canistra, Mattae: tandemqve lignosa et nodosa Arundo.
107 Qvaecunqve paulo minora sunt fruticibus, Suffrutices vocantur: ut Ruscus, et reliqvi Cardui; itemqve Ebulus, Erica, Nardus, Lavendula, Ruta, Salvia, Rosmarinui, Absinthium, Artemisia, et Myrtillus, ferens nigra et rubra myrilla, seu vaccinia etc.
XIV. Arbores, Arboreiqve Fructus.
Arboris partes, 108. Differentiae lignorum, 109. et foliorum, 110. Arbores umbriferae. 111. Steriles, 112. Pomiferae, 113. (fructum vel Granacum vel ossiculatum edentes 114) Nuciferae 115. Bacciferae 116. Aromatiferae 117. Resinosae 118. Fructificandi ratio 119. Sylvarum genera 120.
108 Stirps altum excrescens, et e stipite expandens robustos ramos, obtegensqve se frondibus, ARBOR est, circumtecta Cortice: sub qvo reperies Librum et Alburnum, mox ligni Pulpam, et in penitissima pulpa Medullam.
109 Quaedam habent lignum interveniis distinctum, ideoqve Fissile: aliae lentum et Flexile: aliae rigidum et Fragile, pro vario usu.
110 Folia sunt omnibus venosa, multis lanuginosa, plerisqve per ambitum crenata: decidunt sub hiemen, vere regerminant, praeterqvam gummosis, Buxo, Taxo, et aliis, qvae semper virent.
111 Quaedam fiunt umbriferae, ab exuberante copiā viridantium foliorum, opacantes Virera, ut: Tilia, Platanus, Acer, Fraxinus, Vlmus et caetera latifoliae.
112 Steriles ministrant vel pabulum foco: ut Alnus, Betula, Fagus, Ornus, Populus alba, Populus nigra: vel materiam aedificiis: ut Qvercus, Pinus: Larix: Cedrus etc. vel vimina, qvorum contextione Corbes et Crates fiunt, ut Salix, Ligustrum etc
113 Pomiferae sunt notissimae fructiferarum,
page 487/488, image: s243fructum extrinsecus intectum molli corticellā, intus vel granatum vel ossiculatum.
114 Granata Poma sunt: Ficus, Pyrum, Malum (qvod vel vulgare est, vel Aureum, Citrium, Punicum, Cydonium) Mespilum, Sorbum: Ossiculata sunt; Cerasum, Prunum, Persicum, Armeniacum, Oliva, Cornum.
115 Proximae Pomiferis sunt nuciferae: qvae sub cortice duro occultant nucleum inclusum putamini, ut: Iuglans, Amygdalus, Castanea: sed e Palma accipies Dactylos; ex Abiete Strobilos: e Quercu Gallas; e Subere et Ilice, Glandes; e Fago Glandes faginas.
116 Bacciferae sunt, qvae racematim ferunt baccas molliores, Morus, Laurus, Sorbus sylvestris etc.
117 Aromatiferae sunt nobis innominatae: qvae progignunt Piper, Caryophylla, Nuces myristicas (s. Moschatas) macidi inclusas, aliosqve odoriferos fructus, e qvibus condituras paramus.
118 Resinosae sunt, Pinus et Picea: e qvibus Resina exstillat, ex hāc autem eliqvatur Pix et Axungia; et Lentiscus, ex qva colligitur Mastiche; et Terebinthus, e qva fluit Terebinthina; et qvae Myrrham, Thus, Camphoram, caeteraque gummi exsudant.
119 Vis scire qvomodo fructificent? ante omnia Surculus gemmat, tum Gemma hians protrudit florem, (in ficu prorumpit Grossulus sine flore; in Corylo lulus ante gemmationem) tandem Fructus (petiolo pensilis) crescit, donec maturescat.
120 Arboretum freqvens, est Sylva: qvam amoene viridicatam, dices Nemus; densam et inviam, Saltum: disraratam et intercīsam, recrescentemqve, Sylvam caeduam: opacam et incaeduam, Lucum: speciatim autem, Qvercetum, Pinetum, Betulletum, Salictum, etc.
XV. Animalia in Genere, et in specie Rudiora: Palpitantia, Repentia, Serpentia.
Animal qvid, 121. Generatio et Sexus, 122. Sensus 123. Motus, 124, Cubatio, Sessio, Statio, 125. Motus imperfectior, 126, in Conchis, 127. Cochleis et Limacibus, 128, Vermibus, 129, Insectis, 130. Serpentibus, 131. Lacertis, etc. 133.
121 Quod est praeditum vita, Sensu, et libero motu, est Animal.
122 Vitam accipiunt nascendo: continuant nutricando: propagant suisimile generando: ideoqve Sexu discreta sunt.
123 Sensum exercent (potissimum alimenti causa) tangendo, olfaciendo, gustando, audiendo, videndo.
124 Motum adhibent (ad proseqvendum bonum et fugiendum malum) Alata volando, Pinnata natando, Pedata gradiendo.
125 Qvando animal se non movet, tum aut cubat prostratis membris: aut sedet substratis inferioribus, arrectisqve superioribus: aut stat, totum erectum, super pedes suos se aeqvilibrans, aut fulcimento alicui connitens.
126 Qvaedam tamen animalcula promovent se palpitando duntaxat, aut rependo, vel serpendo: cum sint veluti rudimenta animalis generis, ut: Conchae, Vermiculi, Serpentes.
127 Concha, inclusa conchis testaceis, (qvibus Caro exsang vis et viscosa arctissime adhaeret) dimovet se paulatim (sub aqvis) levi palpitatione: qvarum apprimae sunt: Ostrea succulenta, Concha margaritifera, et Purpura, purpureum Succum evomens.
128 Tardigrada Cochlea circumfert secum testaceam suam domunculam; putatur carere oculis, sicut et Limax: sed habent cornicula, qvibus praetentant iter.
129 Vermes repunt convolutione et evolutione corpusculi: e qvibus rebus gignuntur, ex iisdem qvaerentes nutrimentum, erodunt eas: Acari ceram, Termites carnem, Tineae vestes, Blattae libros, Teredines (Cossi) ligna, Lumbrici uvidam terram, Volvoces (convolvuli) vitem, Curculiones frumenta, Erucae plantas, Bombyces mori folia etc.
130 Sed Insecta sunt expeditiora, qvibus dati pediculi, ut: Pediculus (Pedunculus) Lendium progenitor; Pulex, saltator; Ricinus, canibus infestus; Cimex, parietum et cubilium (praesertim abiegnorum) graveolens perreptator; Oniscus, adhaerens humescentibus muris; et Scolopendra (dicta Centipes, et Millepeda a pedum multitudine) Formicae deniqve circa victum comportandum semper actuosae; et Araneae, tenuissima aranea nectentes, qvibus muscis insidientur.
131 Serpentes, oblongum Corpus adepti, serpunt arcuatā ejusdem corporis sinuatione: ut sunt, Angvis communis, Coluber silvaticus; Natrix aqvatica: Aspis venenosissima; laculus vibrans sese ex Arboribus in obvios: Vipera qvae sola parit catulos vivos; Amphisbaena item porro ac retrō gradiens; et Basiliscus, tam nocivus, ut solo visu necet; Draco deniqve alatus serpens.
132 Solent serpentibus adnumerari, tametsi sint gressiles: Lacerta, habens lacertosos pedes; Seps huic consimilis, sed minor; Stellio, maculis aureolis picturatus: et Salamandra, tam frigida, ut exsting vat ignem; Scorpio deniqve flexuosā caudā infligens letiferos ictus.
XVI. Aves, aliaqve volatilia.
Avis qvid, ejusqve partes, 133. Pedum usus, 134. Alimentationis ratio, 135. Nidificatio, 136. Avium species, 137, Domesticae aves, 138, 139. 140. Campestres, 141. Sylvestres majores, 142. minores 143. minimae, 144. Psittacus et Vanellus, 145. Rapaces, 146, Aqvaticae, 147. 148. Insecta volantia, 149. Cicadae, Locustae etc. 150. Cicindelae, Bruchi, 151.
133 Aves sunt animantes aeriae, qvae vibratu alarum et caudae, volant qvō volunt: omnes pennatae, plumatae, rostrataeqve: [excepto Vespertilione, qvipilosus et dentatus est, alasqve membranaceas habet.]
134 Omnes item Bipedes sunt (etiam Manucodiata, qvam esse apodem falso perhibebant) sed grandiores
page 489/490, image: s244solummodo; minores saltitant tantummodo; mediocres utuntur et incessu, et saltatu.
135 Rostro petunt cibaria, referciuntqve ingluviem: et qvamvis pitissent, nulla tamen mingit, qvia humiditas diffluit in plumas vapore plenas.
136 Nidificant communiter in locis inaccessis (Halcyon dicitur nidulari in ipso pelago, tranqvillō tunc aeqvore): Tum ponunt ova (qvae subter testa occultant albumen et vitellum) atque his postea incubando excludunt implumes pullos; qvos vocamus, dum pipiunt, Pipiones.
137 Struthio est maxima alitum, ob vastitatem corporis hand subvolans; Regulus minima, sepes circum volitans: Aqvila generosissima, absqve nictatione Solem intuens, Vpupa despicatissima: cristata qvidem, foeda tamen, qvippe stercoribus victitans: Pavo formosissima, speciosam suam caudam subinde rotans, et superbiens. Noctua deformissima, cum reliqvis nocturnis: ut, Bubone ominoso, Asione aurito, Vlula flebili, Alucone ferali.
138 Caeterae volucres sunt vernaculae vel advenae: campestres, vel sylvestres, aut aqvaticae.
139 Nostrae vernaculae ruspantur fimeta; exempli causa Gallus, certis horis cantitans, et in suo sterqvilinio cristam erigens et cucuriens, cum gracillantibus gallinis, totaqve gallinacea pullitie: tum Gallo-Pavo, gerens in capite carnosam vittam, et sub rostro Paleam, irato valde rubentem, cum suā Meleagride: et Columbus cum Columba, pulchelli, si plumipedes.
140 Domesticis annumera, qvae gaudent habitare circa aedes, ut Hirundines, veris nunciatrices, Passeres salaces etc. Monedulas item, Cornices, Picas; et in Turribus nidificantes Tinunculos: et ex aqvaticis, Anseres, arqve Anates.
141 Campestres sunt; Alauda, in aere se vibrans, et cantillans: similisqve huic Cassita cirrata: Coturnix caudā curtā (ideoqve parum volitans, et cum vociferatione) Perdix, palato gratissima; et Tarda tardivola, et Grues, admodum congrue abvolantes (nempe cuneatim, unā praevolante.)
142 Sylvestrium majores sunt: Tetraones surdi, Phasiani discolores, Attagenes coryletis gaudentes: Columbi feri (Palumbes torqvatus, et Livia rubido pede) Cuculus, qvi cuculando se prodit: castusqve Turtur.
143 Minores distingvimus gustu: Ficedula enim vescitur ficubus, Merops apibus, Rubecula muscis, Curruca vermiculis: Picus arbores rostrando, delitescentesqve bestiolas extrahendo, iisdem: Turdus pascitur baccis juniperinis, (dicitur cacare sibi perniciem: qvia Viscum pullulascit, e ramo qvem conspurcat.)
144 Minimae sunt cantrices: ut Luscinia svavissima modulatrix: Parus parum minuriens: Fringilla frigore fritinniens; Galbula flavescens: tum Luteola victitans semine papaveris: Linaria, lini: Carduelis cardui.
145 Psittaci, Sturni, Merulae, svescunt imitari humanam vocem; Vanellus est cristatus et clamosus.
146 Rapaces sunt carnivorae, et solivagae, qvae praedando Uncis Ungvibus et rostris, alias dilaniant, ut: Accipiter, qvi resupinatus evolat recta Coelum versus; eiqve congeneres, Nisus fringillarius: Falco belle oculatus; Buteo ignavus: Milvus pullastrorum raptor: Vultur solis morticinis pascens, sicut et Corvus.
147 Aqvaticae sunt palmipedes (natandi causā) ut Olor candidissimus: Onocrotalus insaturabilis (ingluvie sub ipso mox rostro propendulā) Pelicanus rostro latissimmo: Butio, bovis instar mugiens: Qverqvedula semper natans: Mergus crebro urinans: ut et Fulica.
148 Caeterae piscivorae (non tamen palmipedes, eoqve duntaxat circumvolantes aqvas) sunt: Ardea tortili collo: Ciconia exstruens spineos nidos in tectorum pinnaculis: Gavia piscatrix; Motacilla indefesse motitans caudam.
149 Insecta volantia sunt, tum aculeata: Apes, Vespae, Crabrones: (Fuci carent aculeo) tum rostello fodicantes, Muscae: inter qvas Culices, Tabani, et Asili.
150 Cicadae indicant stridore suo faenisecii tempus: Locustae sunt populatrices segetum: Papiliones disseminatores Camparum: Grilli strident noctu: Hepioli advolant lucernis.
151 Cicindelae, Bruchi, Scarabaei, Scarabaei cornuti, Cantharides etc. integunt alas vaginis.
XVII. Pisces, aliaqve Natatilia.
Piscis qvid, et partes ejus qvae. 152. sunt sqvamosi vel glabri, 153. Fluviatiles, 154. Piscinales, 155. Marini, 156, Belluae marine, 157. et monstra 158. Cancri, 159. Insecta aqvatica, 160.
152 Pisces habent loco pedum pinnas: qvarum remigio natitant: loco colli Branchias, qvibus lympham ore immissam emittunt, et sic veluti respirant: intus vesicam turgidam, ad facilius fluitandum: qvae si rumpitur, perit ad nandum habilitas.
153 Pleriqve sunt sqvamosi: atqve in his femellae habent ova, masculi lactes: alii glabri, lubrici, oblongi: ut Angvilla, Conger, Muraena, Lampetra, Mustela fluviatilis, et reliqvi de angvino genere.
154 Inter fluviaticos maximi sunt, Silurus bucculentus: Acipenser mucronatus: Huso cartilagineus, grandescens usqve ad longitudinem viginti qvatuor pedum: minimi vero, Apua, Cobitis aculeata, Cobitis barbatula (Fundulus) Gobius: dehinc Alburnus, Perca fluviatilis, Trutta, Thymallus, Barbus (Mullus) Mugil etc.
155 Lacustres ac piscinales sunt: Lucius, Carpio, Ciprinus latus, Tinca, Coracinus.
page 491/492, image: s245
156 Pelagici sunt; Haleces, qvae salitae in tinis afferuntur: et Passeres, qvi arefacti differuntur: et Asellus, qvi esui non est nisi contusus: et Salmo in flumina exspatians; et Raja, pinnis in orbem expansis; et qvidam volatici pisces etc.
157 Omnes isti sunt ovipari: Ceti autem vivipari, ut Phoca, Delphinus, Orca, Flator, et Balaena, qvam scribunt reperiri trecentarum ulnarum: habet tamen hostem Xiphiam, qvi assultans, eam cuspidatissimo rostro compungit, tandemqve conficit.
158 Sunt et Araneae marinae, nec sangvinem habentes nec spinas (mollia aqvatilia vocant) ut Polypus, octo brachiis praelongis metuendus. Loligo emittens atramentalem succum, ne videatur, et capiatur.
159 Cancri sunt natatilia crustata, denis pedibus binisqve chelis instructa, Cammari sunt cancri praegrandes (tricubitales) Carabi rotundi, Sqvillae, minutuli cancelli.
160 Insecta Elementi hujus sunt, Hirudo, affigens se cuti nudipedis, exsugensqve lingvā bisulcā sangvinem. Tipula, tantā levitate super aqvam cursans, vel stans, ut non desidat, Seta aqvatica, eqvinum crinem reserens.
XVIII. Qvadrupeda; primum mansveta Pecora et lumenta.
Qvadrupes qvid, 161. partes illius essentiales, 162 genera, 163. Pecora majora, 164. et minora, 165, 166, 167, 161. Iumenta, 169. Canes, Feles, Mures, 170. 171. 172.
161 Qvadrupeda progenerant foetum vivum aluntqve lacte uberum, grandiora unicum, et rarius, minutiora plures, et freqventius.
162 Pro integumento habent, vel pilos, vel villos, vel lanam, vel setas, vel sqvamas, pedes autem vel digitatos, armatos ungvibus (ut Canis etc.) vel ungulatos: et qvidem ungulā ve solidā (ut Eqvus) vel bifidā (ut Bos.)
163 Qvaedam sunt cornuta, carentqve superioribus dentibus (qvia materia horum transit in Cornua) qvocirca ruminant cibum, habentqve qvatuor ventriculos contiguos, Rumen, Reticulum, Echinum, Omasum, demumqve Intestina; et adipis loco Sebum.
164 Qvaedam sunt mansvera, sub hominum curā viventia, Pecora et Iumenta: alia ferocia sunt, Ferae refugientes hominem, qvaeritantesqve sibi ipsis pastum, et se abdentes per loca latebrosa.
165 Pecorum maximus est Taurus, paleari pendulo notabilis. Vacca praegnans dicitur Forda; nondum foeta, Iuvenca: Vitulus grandescens, Buculus, vel Bucula.
166 Minorum pecudum sunt, Oves lanosae, cum Agnis subrumis et abrumis, Arietibusqve petulcis, qvi vexati arietant, etsi cornibus mutili, qvales sunt sectarii Verveces.
167 Hirsutus Hircus castratione fit Caper, hīc et illīc arunco spectabilis, petulantes Hoedi circumcursitant Capram.
168 Setosi sunt Porci, qvi necdum castrati vocantur Verres, exsecti, Majales, porcelli sugentes Scrofae sumen et colostram, Nefrendes, depulsi a mamma, Delici.
169 Jumentum est pecus operarium seu Veterinum: inter qvae maximus gibbosus Camelus, qvō vehiculi vice utuntur: huic proximus Eqvus, jubā insignis, licet ferox, calcitrans, effrenis et indomitus, domatur tamen, ut sessori obtemperet: praesertim Cantherius factus, ubi et hinnire desinit, sed pandus Asellus servit oneri bajulando, ruditqve, cum ab Agasone vapulat.
170 Canes et Feles sunt nobis custodes: illi pecoris, contra fures: hi penoris, contra mures.
171 Canis enim prodit advenam latratu, improvideqve appropinqvantem mordet (praesertim catenarius) vel ad minimum baubatur: si irrites, diducto rictu ringitur, si percutias, qviritatur: sed rabidus morsu reddit hydrophobos, latrantes more catellorum.
172 Catus perreptans angulos domūs odoratur ex muscerda Mures (qvos muscipula non capit) tum insidiose captat, discerpit, devorat.
XIX. Qvadrupeda fera: et Amphibia.
Belluae qvid, 173. Elephas, 174. Rhinoceros, 175. Bubalus etc. 176. Unicornis, 177. Alces et Rangifer, 178. Cervus, 179. Dama, Ibex, Rupicapra, Caprea, 180. Bestia qvid, Leo, 181. Pardus, 182. Tigris et Lynx, 183. Ursus, 184. Lupus, Vulpes, 185. Onager et Aper, 186. Simia, 187. Lepus, Cuniculus. 188. Erinaceus et Histrix, 189. Gazela et Zibethus, 190. Cati sylvestres, 191. Sciurus, 192. Mures sylvestres, 193. Amphibia 194.
173 Ferae majores dicuntur Belluae; crudeliores Bestiae.
174 Elephas, maxima belluarum, dicitur terreri aspectu musculi, grunnituqve porcino: habet duos dentes qvadricubitos, qvi dant candidissimum Ebur, pabulum vero attrahit Proboscide.
175 Rhinoceros est corpulentiā fere aeqvali, indutus sqvamis osseis, et gerens in naso acutum cornu: qvō solet transfodere ventrem Barri, dum cum illo praeliatur.
176 Dehinc sunt feri Boves bicornes, Bubalus, Vrus et Bonasus: sed hic habet cornua ad oculos flexa, ad pugnandum inutilia.
177 Vnicornis spectandus cornu unico bicubitali, incolit abditissima deserta; neqve capi potest, ob incredibilem pernicitatem.
178 Ex gestantibus ramosa cornua, Alces est maxima, habens tergum insecabile prae duritie; tum Rangifer jubatus, velocitateqve tantā, ut decurrat diurno cursu supra octingenta stadia, per nivem et glaciem.
179 Cervus praeagilis gestans cornua decidua qvotannis (regignuntur enim, sed Cervae nulla sunt) solus e brutis lacry matur moriturus.
180 Damae cornua latescunt: Ibici in dorsum
page 493/494, image: s246: Rupicaprae, sunt obunca, ut auxilio horum insiliat rupes, desiliatqve indemmis: Capreolus (cum sua caprea et hinnulis) est minimus corniferorum.
181 Bestiae non sunt cornutae, sed armatae ungvibus ac dentibus, qvia non herbaticae sunt, sed carnivorae: Leo robustissimus harum, armisqve hirtis: rugit formidolose.
182 Pardus dimittit praedam, qvam non asseqvitur saltu terno: habet pellem distinctam maculis nigris: Pardalis diversam paululum: interalbicantibus punctulis.
183 Tigris (et ipsa maculosa) saevissima omnium, dicitur efferari adeo sonitu tympanorum, ut dilaceret seipsam acta in rabiem: Lynx aliqvanto minor corpore, haud dispar ferocitate, et visus praeacuti, tergoreqve colorato.
184 Vrsus villosus continet se per hiemem in spelaeis, sine victu: Vrsa refingit catulos circumlambendo, qvia semiformes nascuntur.
185 Lupus voracissima bestiarum, famelicus ululat: Vulpes gulosa et dolosa, nunqvam cicuratur, verno glabrescit, ac fit depilis.
186 Onager perhibetur pasci vento, si herbae desint: Aper pastus radicibus spumat rostro, frendensqve dentibus ferit vertagos et Venatores, interimit etiam qvandoqve.
187 Simia (sola qvadrupedum expers caudae) est ridicula imitatrix operum humanorum: ut et Cercophitecus, qvi tamen caudatus est.
188 Lepus (qvō nihil timidius) dormit oculis patentibus, ac si qvid strepit, mox territus arrigit aures, vel proripit se et confugit ad dumeta: si non potest aufugere, et capitur, vagit. Cumculo nihil faecundius; ut qvi non tantum crebro faetat: sed et superfoetat.
189 Erinaceus, viso periculo, convolvit se in globum, erigitqve aculeos, ne prehendi qveat, Hystrix ejaculatur suos aculeos veluti spicula, vulneratqve inseqventes canes.
190 Gazela exsudat fragrantissimum Moschum: nec dissimilem huic Catus Zibeihicus.
191 Cati sylvestres, et Martes, Martesqve Scythica, valent ad pellicea: sicut et Mustela alpina, et Mus ponticus, et Mus noticus, et Viverra Mustelaqve domestic.
192 Sciurus facit sibi umbellam umbrosā suā caudā, qva et utitur vice alae, dum transvolat de arbore in arborem; Mele et Glire nihil somnolentius.
193 Sorex, Cricetus, universusqve murinus grex (inimici segetibus) cavant sibi foramina, in qvibus hibernant: Talpa suffodiens campos facit gramos.
194 Ad extremum sunt qvadrupeda Amphibia, incolentia pariter terram et aqvam: Fiber ac Lustra pilosi, caninaeqve staturae: (sed ille habens caudam sqvameam, pedesqve posteriores anserinos) et Crocodilus movens superiorem mandibulam, inter mandendum: et Testudo clypeara, Ranaqve coaxans, cum Bufone venenato, et Calamita innoxia, etc.
XX. HOMO.
HOMO generaliter spectatus, 195. in sua nativitate, 196. Vitae cursu et obitu, 197, 198, 199. fine deniqve, 200.
195 Hactenus collustravimus classes creaturarum; qvibus qvia Creator dedit Dominatorem, conformatum ad imaginem suam: hunc agedum speculemur, sed intente, ut dum alia veniunt in cognitionem tuam, tu ne ignores te ipsum: corpore brutis similem, mente ad Angelicam excelsitatem factum.
196 HOMO conceptus in utero Matris, dicitur Embryo: editus in lucem, Infans: impubis, Puer: pubescens, Adolescens: puber, asseqvutusqve terminum Staturae, Juvenis: tum Vir, mox provectiore aetate: Senex: deniqve (in decrepita Senecta) edentulus Senecio.
197 Sic e Pupa sit Puella, tum Adolescentula, inde Iuvencula, dehinc Mulier, tandem annosa Vetula.
198 Ita humanae vitae curriculum nihil est nisi Nasci, Puerascere, Adolescere, Invenescere, Virescere, Senescere, Mori.
199 Si attendas AEtatis occupationes, Infantia seipsam ignorat, Pueritia ludicris transigitur, Adolescenna curiosis tentatur, Iuventus vanis oblectatur, Virilitas laboribus farigatur, Senectus relabitur ad priorem invalescentiam, (hinc senes dicuntur repuerascere, et esse bis pueri): donec senilis marcor consumat et consummet vitam; heu qvam fugacem!
200 Interea tamen demandantur nobis hīc magna peragenda, qvae omnia eo tendunt, ut praeparemur aeternitati, in qvam intromittendi sumus; disce igituir TE IPSUM NOSSE, obsecro!
XXI. Corporis humani externa Membra.
Corpus hominis mirabile, 201. Membrorum in eo situs, 202. Caput, Capilli, Facies, Frons, 203 Oculi, 204. Pupilla, Palpebrae, Cilia, 205. Aures, 206. Nasus, 207. Labia, Os, Mentum. 208. Iugulum et Cervix, 209. Pectus, Umbilicus, Ingven, 210. Tergum et Latera, 211. Brachia et Manus 212. Vola, Palma, Pugnus, Digiti, 213. Coxae, Femora, Pedes, 214.
201 Corporis nostri compagem (rationalis Animae habitaculum organicum, tanqvam illustre specimen sapientissimi Architecti) nemo satis demirari qveat, si articulatim spectetur.
202 Qvae Membra bina data sunt, locantur ex adverso ad latera, qvae singula, per medium: praestabiliora supremo loco vel intimo; seqviora infimo vel extimo.
203 Capilli contegunt potissimam partem capitis (rotati in vertice); anteriorem decorat Facies, e qva dignoscimus personas: in facie autem Frons eminet, figura prope semicirculari (desinens utrinqve in Tempora) plerisqve glabra, paucis
page 495/496, image: s247: senescentibus rugosa, laetis erugata, iracundis caperata.
204 Oculi subjacent Fronti, mobiles qvoqvoversum, facti e tunicis (Conjunctiva, Cornea, Uvea, Retina) et transparentibus humoribus (aqveo, crystallino, et vitreo): prominuli cernunt obscurius, profundiores clarius: sed hirqvi sudant, saepe lacrymas, qvotidie gramias.
205 Pupilla (circumfula albo) est Speculum, in qvo imagunculae rerum objectarum resplendent, in forma pupularum: eam humectant palpebrae nictando, Cilia vero (e crepidine palpebrarum enata) una cum superciliis, prohibent, ut ne qvid incidat.
206 Auriculae sunt adaptatae Auribus; patulae, ad repercutiendum sonos, et cavatae, ad introvertendum anfractibus: in qvorum meatibus colligitur Cerumen.
207 Nasus (odoratūs et expurgandi cerebri instrumentum) incipit ad intercilium et demittit se inter duas genas, discriminaturqve in duo spiracula, Nares, per qvas demanans mucus detinetur (non tam a vibrissis, qvam) a carunculis spongiosis, ut ne defluat ante munctionem.
208 Infra Nasum sunt rubicunda Labia: apertile Os; tum Mentum et Malae, ephebis lanugine, Viris barbā intectae, superius labrum tegitur my stace bipartito; sed qvidam sunt imberbes.
209 Jugulum est pars Colli anterior, Cervix posterior.
210 Pectus turget papillis (calidioribus maribus hirtum) Vmbilicus est in medio ventris: infra hunc ingven, cum adjacentibus verendis, qvae ut nudare ita nominare, pudor vetat.
211 Tergum habet Humeros, Dorsum, Lumbos, et Nates, obvolutas clunibus, sessionis gratiā: ad latera sunt Axillae, et Hypochondria.
112 Ab humeris dependent torosa Brachia, hinc flexibiles Cubiti (qvibus inniti solemus) et Lacerti, Manusqve perqvam versatiles, ut qvidvis pro lubitu versare, ac informare valeamus: qvarum sinistra tenet, dexira operatur, qvamvis hoc se habet apud Scaevolas contrarie, apud ambidextros indiscriminatim.
213 Manus concava dicitur Vola, diducta Palma, contractu Pugnus: habetqve Digitos qvinqve, et qvisqve digitus articulos tres, totidemqve condylos: qvorum postremi exeunt in ungves, qvibus scabimus, scalpimus, lancinamus, laceramus (Pollice premimus, Indice monstramus, Verpo ludificamus, Annulari annulos gestamus; Auricularis pro Auriscalpio est.)
214 Sic infra Coxas Femora sunt; sub genubus Crura, sub poplite Surae, a suffragine est imus pes, continens talos et calcaneum, convexam plantam, et solum Hallumqve cum digitis, qvibus subnixi eminentius protollimur.
XXII. Partes Corporis osseae.
Ossium divisio, 215. Ossa capitis, 216. Trunci, 217. Spinae dorsi, 218. Pectoris et laterum, 219. Ossa Sessibuli, 220. Ossa Artuum, 221. Manuum, 222 Pedum, 223. Ossium medulla et membranae, 224. Iuncturaeqve et ligamenta, 225.
215 Libetne introspicere interanea? videbis mirabiliorem structuram Microcosmi, cujus fulcra OSSA, circiter trecenta sunt; divisa in ossa Capitis, Trunci, Artuum.
216 Capitis Calvaria est pectinatim veluti consuta, ex pluribus ossibus: duae Maxillae continent triginta duos dentes, in totidem alveolis, qvorum anteriores qvaterni vocantur Incisores, utrinqve illis proximi Canini, dehinc qvini maxillares (seu molares) postremo genuini bini.
217 Truncum constituunt, in longum qvidem spina dorsi, superne vero ossa Thoracis, inferne Ossessibuli.
218 Spina dorsi (ut serviat corporis flexurae ac erectioni) dissecta est in Vertebras triginta qvatuor: qvarum septem insunt Cervici, duodecim Tergo, qvinqve lumbis, qvatuor ossi sacro, residuae sex ossi coccygis.
219 Ossa data pectori muniendo sunt, inante Sternum, a tergo Scapulae duae (qvas cum Sterno copulant claviculae, seu juguda, in avibus furculae dictae) collateraliter vero Costae, utrinqve duodenae, omnes exeuntes e vertebris Spinae, sed tantum septenae superiores articulatae cum Sterno: qvinas breviores nothas vocant.
220 Os sessibuli vocatur sub lumbis Os Ilium: in opposito (sub ventre) Os pubis, ad latera, qvā femoribus insistit, Os coxae.
221 ARTVS sunt manuum et pedum Ossa: illa impacta Scapulis, haec Coxendicibus.
222 Ossa Manūs unius tot sunt, qvot vertebrae Spinae dorsi: Os Brachii unum: Cubiti duo (Vlna et Radius) Carpi octo; Metacarpii qvatuor, Pollicis et reliqvorum digitorum terna (conjunctim qvindecim.)
223 Sed in pede non nisi tricena sunt: os Femoris unum: Cruris duo (Tibia et Fibula) Tarsi septem: Metatarsi qvinqve, Digitorum qvatuordecim: et insuper patella genualis.
224 Majora ossa sunt cava intrinsecus, continentqve medullam; minora, non qvidem medullosa, succosa tamen: omnia contecta extrinsecus membranulis (periostia dictis.)
225 Juncturae ossium simplici commissurā glutinantur, ubi sine flexu sunt: sed ubi debent flecti, cohaerent articulatim, per insertum caput alterius cotylae alterius: interpositā tamen cartilagine (velut culcitellā) ne ossa (mutuō contactu et attritu) dolorem sentiant: ac ne etiam violento motu ossa divellantur, aut luxentur, qvilibet articulus circumligatur ligamentis firmissimis.
page 497/498, image: s248
XXIII. Carneae partes Corporis.
Caro in Musculos divisa, 226. Cerebrum et Nervi, 227. Septum trunci transversum, 228. Thoracis viscera, 229; et Abdominis, 230.
226 Ita est Sceletos nostri corporis, qvem CARO circumvestit: at non continuā massā, sed (ob diversas motiones membrorum) dispertita velut in funes, aut farcimina, qvae Anatomici vocant Musculos, et numerant qvadringentos qvinqve: qvi, detractā cute, sic apparent. (NB. Figura.)
227 Cerebrum est summum inter Viscera, convelatum geminā meninge, intra cavernas Cranii: in se autem divisum in qvatuor cellulas (vocant Ventriculos) partes a. tres; Cerebrum nempe ipsum, et Cerebellum, et Medudlam, unde Medulla spinalis exit, et ab hāc rursum rami Nervorum dividunt se per totum corpus.
228 Cava Trunci sunt divisa in duas concamerationes, disseptas ab invicem carneo septo transverso (diaphragmate) supra qvod est Thorax, infra illud Venter.
229 Thorax continet Praecordia: nempe Cor, inclusum pericardio, unde prodit Aorta magna, truncus Arteriarum dividendarum per omne corpus: et Pulmonem circumdatum cordi, carne rarā, ceu spumeā ac bivalvi.
230 Viscera Abdominis sunt septem: Ventricnlus (cum Intestims substratis sibi) circumtectus Omento: ad cujus dextrum jacet Jecur, cum vesicula Fellis oblonga: ad sinistram vero Lien, et in Lumbis duo Renes: tandemqve Urinaria Vesica omnia haec circumtensa Peritonaeo, tota vero Corporis compages Cuti, et Cuticulā.
XXIV. Humores Corporis cum Spiritibus.
Humores qvatuor, 231. Complexio qvadruplex, 233. Spiritus trinus, 234. Functio trina, 235.
231 Qvemadmodum Ossa explentur carne, ita Caro udatur Humoribus; hos autem permeant Spiritus, effectores omnium qvae fiunt in corpore.
232 HUMOR primarius est Sangvis, rubens et dulcis: tum Pituita (Phlegma) subalbicans et insipida; dehinc Cholera, bilis flava et amara; tandem Melancholia, bilis atra et acida.
233 Pro praepollentia Humorum inducitur nobis diversitas Temperamenti: ut alii dicamur Sangvinei, calido-humidi et alacres; alii Cholerici, calido-sicci et feroces: alii Phlegmatici, frigido-humidi et segnes: alii Melancholici, frigido-sicci et tristes.
234 SPIRITUS autem fiunt e depuratissimo Sangvine, et diffundunt se per corpus totum, ad illud vivificandum et vegetandum: Naturalis diffluit ex Hepate, per Venas: Vitalis dissultat ex Corde, per Arterias; Animalis dimanat e Cerebro, per Nervos.
235 Qvisqve illorum fungitur munere suo peculiari: Naturalis distribuit membris nutrimentum: Vitalis communicat iisdem vivificum calorem: Animalis dirigit Sensum et Motum: qvae singula qva ratione fiant, edisce.
XXV. Functio Naturalis.
Nutritio e Sangvine, 236. Sangvinis concoctio prima in Ventriculo, 237. Secunda in Mesenterio, 238: Tertia in Hepate, 239. unde excrementa serosa, 240; turbida, 241; densa, 242. Ultima concoctio in Membris, 243; excrementum ejus Sudor etc. 244. Fames et Sitis qvid 245.
236 Omnia Membra nutriuntur SAGVINE: Sangvis autem fit ex concoctis alimentis, hoc processu.
237 Alimentum (incīsum primoribus, atqve confractum caninis, si qvid durum fuit) manditur molaribus, mansumqve demittitur e Bucca, per Gulam, in Stomachum: ubi fit concoctio prima, hoc est, conversio ingesti cibi et potūs in Chylum: si qvid hīc non sufficienter percoctum est, auget pituitam.
238 Chylus defertur (per inferius Orificium Ventriculi) in Lactes, [Lactes sunt graciliora Intestina, convoluta in multimodas spiras, et obvoluta Mesenterio] ibiqve eliqvatur purius: protrusis fecibus crassioribus per intestina crassiora, egestisqve et ejectis foras (dicuntur Oleta et Merdae.)
239 Quod autem nutritivum inest Chylo, exsugunt venulae Mesaraicae, immittuntqve Hepati per Venam Portam: ubi peragitur concoctio secunda (h. e. sangvificatio) amotis inde per tres vias ternis excrementis, serosis, turbidis, perustis.
240 Nam qvod serosum est, id meat ex hepate (per Venas emul gentes) ad Renes; ulteriusqve per venas albas (Vreteres) ad Vesicam: cui Vrina instillatur, et exinde mejendo emittitur.
241 Qvod turbidum est in sangvificatione, id trahit ad se Lien, receptaculum atrae bilis: immittitqve rursum intestino crasso, per venulas certas.
242 Tandem Vesicula Fellis receptat inflammatiores portiunculas (Sangvinis) et transmittit itidem ad Intestina, qvae inde stimulentur ad egerendum stercora.
243 Sangvis sic jam purificatus, digeritur per Venam cavam, dimittentem ramusculos qvoqvoversus, ubi fit tertia concoctio: dum qvodvis Membrum bibit rorem illum sangvineum exstillantem, et assimilat sibi lentā agglutinatione, atqve sic accorporat.
244 Excrementa hujus tertiae concoctionis sunt impuritates collectae membratim, expellendae per poros cutis, et alia emunctoria (puta per sudorem, sputum, mucum, sternutationem) ut ne faciant putrescentes morbos.
245 Ergo qvodcunqve Membrum est indigum alimenti, sollicicat suas venulas: illae venas;
page 499/500, image: s249Jecur; Jecur venas Mesaraicas, hae Ventriculum; Ventriculus vero corrugat se, si non habet qvod det: et hoc est, qvod vocamus, Esuriem; Sitim autem, cum opus est alimento humido, faucesqve arefiunt.
XXVI. Functio Vitalis.
Officina Spiritūs Vitalis Cor, 246. ardet semper, 247. refrigeratur a Pulmone. 248. Tracheā semper patente, 249 Sonosqve edente 250. Vox articulata, 251. et inarticulata Brutorum, 252. Hominisqve 253. Uvulae usus, 254. et Tonsillarum, 255.
246 COR, fons vitae, excoqvit (ex purissima portione sangvinis) flammulam, Spiritus vitialis dictam, distribuendam per Arterias in omnia membra.
247 Palpitat autem prae calore continenter: ut experiri potes ex contrectatu pectoris, arteriarumqve pulsu: praesertim ad carpos, et ad tempora.
248 Pulmo ergo illi adjacens, attrahit (distendendo sese instar follium) frigidiusculum aerem, eumque afflando Cordi refrigerat illud: rursumqve se comprimendo, et tepefactum aerem reflando, egurgitat fuliginosos halitus: qvod Spirare et Respirare vocamus.
249 Qvae res cum deserviat vitae sospitandae, factus est Canalis ille (a faucibus oris in pulmonem descendens ex cartilagineis annulis: ut posset patere semper, claudi nunqvam, ne respiratio intercipiatur.
250 Sed haec Arteria aspera est simul Vocis instrumentum: qvippe cujus summitas, Guttur, habet rimulam fistulae similem, in qvam aer impulsus sonat: acutius vel gravius, prout annulus Tracheae se progerens) superior aut inferior) a Larynge distantiam facit.
251 Articulatam Vocem facit varius allisus soni (ad lingvam, palatum, dentes) variaqve configuratio oris.
252 Inde est qvod brutorum voces multisonae, et tamen unisonae, sint: Angvis enim tantum sibilat, Aqvila clangit, Ciconia gloterat, Cornix cornicatur, Apis bombylat, Bos boat, Taurus mugit, Ovis balat, Porcus grunnit aut qviritat, Vulpes gannit, Ursus murmurat etc. Pisces carent voce, qvia carent pulmone ac tracheā.
253 At homo potest aliter atque aliter sonare, dum tristis suspirat, aegrotus gemit, impatienter dolens plorat, et ejulat: tacite loqvens mussat aut susurrat: sonore, clamat etc.
254 Qvia vero trachea non potest tolare aliud praeter aerem (alioqvi mox tumultuatur, tussiendoqve expectorare molestam rem qvaerit) additum ibi operculum, Gurgulio, obturat Laryngem tum, cum alimentum Oesophago ingeritur, nea liqvid influat.
255 Tonsillae sunt duae fungosae glandulae, ibi ad uvulam sitae: veluti fontes salivae, ad Lingvam semper salivandum.
XXVII. Functio Animalis: cum Sensu, Motu et Qviete.
Sensuum sedes ubi 256. numerus, 257: Tactus 258; Gustus, 259. Olfactus, 260. Auditus, 261. 262 Visus, 263. Differentiae coloris Albi et Nigri 264. Lutei et Caerulei, 265. Viridis et Rubri, 266. Sensus interni tres 267; illorumqve officia, 268. Motus qvomodo fiat, 269. Somnus qvid, 270, et Somnium, 271. Usus somni, 272. Accidentia dormientium, 273.
256 Sedes Spirituum Ammalium est in Cerebro: unde illi excurrendo per Nervos (ad oculos, aures, nares, lingvam, et per omne Corpus) faciunt ut qvicqvid nos contingit, qvale sit cognoscatur.
257 Nam caleatne aliqvid an frigeat, comperies tangendo: Humidumne an siccum sit, prensando: Durum an molle, comprimendo: Asperum an laeve, attrectando: Grave an leve, attollendo: ubi sit in tenebris, palpando.
258 Atqve iste est primus SENSUS, Tactus, qvō si afficimur blande, Voluptas est: si moleste, Dolor: si blandulis prensationibus, Tuillatio: si minutulis compunctiunculis, Pruritus.
259 Idem Spiritus examinat Sapores lingvā, porosō et nervoso membrō: deprehenditqve mel esse dulce, fel amarum: acetum acidum, piper acre, fructum maturum sapidum, immaturum austerum: labruscum acerbum: multaqve prorsus insipida: estqve hic secundus sensus, Gustus.
260 Tertius est Olfactus, internoscens Odores, hoc est, subtilissimas exhalationes rerum: qvae permanando ad nares, Spiritum afficiunt, vel grate, Svaveolentiā, vel moleste, Graveolentiā: ut cum adusta caro exhalat Nidorem: putida Putorem, rancida Rancorem (qvale esse solet Lardum et Arvina) morticina Foetorem: omnia enim mucida et situ corrupta, putent, sordent, foetent.
261 In Auribus est officina Auditūs, ubi Spiritus discriminat Sonos, id est, coagitationes concussi circa se aeris, qvas percipiunt auditoria organa (sunt membranula tensa: et super illam qvatuor ossicula, Stapes, Incus, Malleolus, os orbiculare) in qvibus aliud vibramen perciet Clamor, qvam Sibilus, etc.
262 Sonitus repercussus et resonans, aut reboans, Echo dicitur: modulatus, Cantio, e fractura veniens, Fragor, ex elīsis, Crepitus, et si vehementior sit, Fremitus, valde. tenuis, Tinnitus etc.
263 Visu discriminamus Colores: qvorum Albus et Niger extremi sunt, Luteus et Caeruleus, Viridisqve et Ruber, intermedii.
264 Albitudinis et Nigritudinis gradus ita dignosce: Creta est candida, Capillus canus, Ebur lacteum, Palea pallida, Afinus cinereus (seu murinus) Ungvis russus: Pix est atra, AEthiops fuscus (furvus) Passer pullus, Anser aqvilus, Castanea spadicea (badia.)
265 Inter Caerulea et Lutea discernes, si dices Caryophilla hyacinthina, Violas ianthinas, Sugillationem liqvidam, Cyanum cyaneum, Felinos oculos caesios (glaucos) Aurum vero est flavum, Cadaver luridum, Lupa rava, Later semicoctus gilvus.
page 501/502, image: s250
266 Inter viridia et rubra sic discrimina: Qvercetum est herbeum, Pinetum prasinum, Pontus viureus, et cum undat venetus: E rubris sunt, Coccus purpureus, Minium puniceum, Flamma rutila, Vulpecula rufa, Leo fulvus.
267 Ut autem sentias te sentire, dati sunt Sensus interni tres: 1 Sensus communis sub sincipite: 2 Phaniasia, sub vertice: 3 Memoria, sub occipitio: Illic Spiritus tanqvam in specula stans, arripit simulachrum cujusvis rei visae, auditae, olfactae, gustatae, tactae; isthīc ea speculans dijudicat; hīc illas icones in futurum recondit, et pro occasione depromit.
268 Officium igitur Sensūs communis est attendere; Phantasiae, imaginari, Memoriae, meminisse; aut si qvid oblita fuit, reminisci.
269 Idem Animalis spiruus operatur Localem motum: dum discursans per Nervos, et implens Musculos, hinc intendit Tendines, inde retrahit: qvam intensionem et attractionem seqvitur Motus Membri.
270 Fessus autem qvaerit qviescere, ideoqve (derelictis sensoriis) occulit se in sua intranea, qvod Somnum vocamus: et sic Dormire nihil est, nisi habere sensus reqviescentes ab externis operationibus; qvō iidem Spiritus defessi, et dispersi, et disperditi, se intra se recolligant.
271 Naturalis n. Spiritus maxime tunc vacat digestioni; Vitalis reparat nativum calorem; Animalis seipsum in Cerebro vegetans, et suas Cellulas transcursans, in qvae phantasmata incidit, illa reaffumit perspeculanda: qvod Somnium vocamus.
272 Tempestivus Sopor recreat nos, qvia vires auctat; nimia Vigilia fatigat, qvia exhaurit: nec tam impense debilitat Inedia, qvam Infomnia.
273 Qvi dormiturit, is oscitat et pandiculatur; qvi dormitat, is nictat oculis, et nutat capite: qvi dormit, somniat, et aliqvando stertit: qvi edormivit, expergiscitur (seu evigilat) experrectusqve expergefacit (seu excitat) alios.
XXVIII. Mens cum affectibus, et Conscientia.
Mens qvid, 274; Ratio, Voluntas, Animus, 275. Intelligere, Velle, Conari, 276. Gradus intelligetiae, 277. Inscitiae, 278; Intellectusque et Fidei, 279. Scientia, Error, Opinio etc. 280. Voluntas vult bona per se, 281. mala per accidens 282. Affectus animi circa objecta bona, 283. et mala, 284. Compassio, 285. Conscientia, 286.
274 Qvia sensus percipiunt praesentia tantum objecta (et qvidem superficiarie) data est MENS: h. e. Vis ad absentia qvoqve penetrandi, abstrusa indagandi, futura praesagiendi: cum Arbitrio appetendi bona agnita, et Facultate audendi concupita.
275 Vocamus vim illam Penetrativam Rationem, qvae Rerum Intellectum qvaerit: vim Boni Appetitivam dicimus Voluntatem, qvae Rerum Electionem exposcit: vim consectandi desiderata nuncupamus Animum, qvi Rerum potestatem ambit.
276 Haec tria faciunt differre Hominem a brutis: imo Homines ab hominibus, dum alii plus aliis, et melius, intelligunt, volunt, satagunt.
277 Nam qvi inqvirit multa, est Industrius; qvi arripit rem facile, Ingeniosus; qvi excogitat, Solers; qvi noscit, Gnarus; qvi notitiam firmavit usu, Expertus: qvi rebus novit uti, Prudens; qvi utitur, Sapiens; qvi abutitur, Astutus.
278 Contra, qvi nihil curat, est Socors; qvi nihil percipit, Stupidus; qvi tarde perspicit, Hebes; qvi nihil perpendit, Improvidus.
279 Quod qvis sensu tenet, id scit; qvod ratione, id intelligit; qvod fide, id credit: Sed hīc relatio virisimilis facit Persvasionem; probata, Assensum; admissa sine probatione, Credulitatem.
280 Qvorum causam non intelligimus, Miramur; qvae pernoscere volupe est, Rimamur: Sed vera perceptio rei dat Scientiam; falsa, Errorem; debilis, Opinionem; ex conjecturis veniens, Suspicionem; nutans, Dubitationem: impedita, Hallucinationem; nulla, Ignorantiam.
281 Voluntatis est, bona amare ac velle, mala odisse ac nolle: si qvando fit, ut haec placeant et illa displiceant, est ex accidenti: Tunc enim externa species decipit eam, ut eligat deteriora, et spernat potiora. Nam
282 Ex aberrationibus intellectionis veniunt errata Voluntatis; et dehinc Animi conatus enormes, moliminaqve irrita: qvia ignorantia Boni affert ejus neglectum, satietas fastidium: praefervidus amor, Zelum.
283 Unde et reliqvae Animi passiones, seu AFFECTUS, veniunt: Nam si Bona absunt, desiderat illa, optat, sperat, pro adipiscendis nihil non tentat metuit tamen frustrationem, atqve si videt differri, habet taedium si adsunt, gestit, laetatur, plaudit, oblectatqve sese perfruendo iis: saturatus tamen rursum illa fastidit: si eripiuntur, tristatur, dolet, qveritur, paenitudine affligitur, desperat.
284 At mala inqvietant eam magis, qvae ventura abominatur, formidat, tremiscit: advenientia horret, trepidat, aut stupescit: postqvam obvenerunt, irascitur, maeret, luget.
285 In alienis bonis et malis, non semper eodem modo affecta est: ibi enim gratulatur, aut in videt: hīc commiserescit, aut (si perversa est) exultat et insultat.
286 Mens obversa sibi ipsi, et actionibus suis, dicitur CONSCIENTIA: qvae si pervidet, se intellecta et electa bona secutam esse, reprobata vero mala aversatam, gaudet: sin, pavescit, et fit contra seipsam Index, Testis, Judex, Tortor.
page 503/504, image: s251
XXIX. Accidentia Praeternaturalia, Morbi, primo externi.
Obesitas, macies, deformitas, 287. Sanitas et Morbus, 288. Male figurati, 289. Male Oculati, 290. Male lingvati, 291. male pedati, 292. Vulnerum species, 293. et Ulcerum, 294. Ozena, Reduvia, Morbilli, 295. Luxatio, fractura, ruptura 296.
287 Secundum exteriorem aspectum, qvidam sunt Corpulenti et Obesi; alii Graciles, Macilenti, et Sirigosi; qvidam Formosi, alii Deformes ac Turpes (Gibbus enim, struma, et qvodvis Tuber, deformant) Secundum interiorem habitudinem alii sunt firmi, alii invalidi ac teneri.
288 Integrae functiones dant sanitatem, laesae Morbum: sive laesio fiat a mala conformatione membrorum (ut cum majora et minora sunt justo, aut male figurata, aut perperam situata) sive a solutione continui (ut in Vulnere, Vlcere, Luxatione, Fractura, Ruptura) sive a vitiata crasi humorum (ut in Morbis.)
289 Male figurati sunt, Obstipi, Cernui; Capitones, Cilones, Frontones, Buccones; Labiones, Dentones; et qvi habent nasum aduncum, vel reduncum (resimum) vel simum, item Gibbosi, Strumosi, Verrucosi.
290 Cui sunt parvi ocelli, Ocella dicitur. Unoculus, Luscus; cernens oculis contortis, Cocles; Distortis, Sirabo, Obliqvatis et limis (ac alterutro minore) Paetus; Semiclausis, et tantum admota videns, Myops; non videns ad lucernam, et caligans, Lusciosus.
291 Mutus est impotens fari (a congenita surditate) Traulus R non pronuntiat, Blaesus male sibilat; Balbus haesitat: Nasutus putatur odorari acriter, Flaccus esse bardus, Bucculentus ingluviosus: Crispus non calvescere facile; Rufus canescere tarde.
292 Mancus caret manu; Ancus habet contractam: Sedigitus redundat digito: Claudus claudicat; Pedo habet pedes longiores debitō, Pansa latiores, Loripes incurvos; Scaurus talos nimis exstantes; Varus crura divaricata; Vatius in medio extorta: Valgus praecrassas suras; Compernis sibi atterit genua.
293 Vulnus fit caesim, aut punctim, aut morsicatim (mordicus) Plaga percussione aut contusione, Vibex verbere: Pusula ustione, Pernio gelatione: Callus induratione: sed Livor est signum Plagae; Cicatrix superest a curato vulnere.
294 Vlcus est subcutanea putredo: cujus suppurationem vocabis Abscessum; centrum vero ejus vomicam exstillantem pus, tabum, et saniem; at qvod de loco in locum serpit, est Herpes; qvod citra se carnem exedit, Cancer: qvod eandem mortuam facit, Gangraena.
295 Ozaena, est suppuratio in naribus; Reduvia, ad ungves. Varioli et Morbilli ubivis.
296 Luxatio fit, cum ossa emoventur suis acetabulis; Fractura, cum diffringuntur: Ruptura accidit Membranis: ruptō scil. (vel relaxato) peritonaeo: unde Hernia omentalis, si omentum; et Hernia intestinalis, si intestina, protuberent in ingvina, vel procidant in scrotum.
XXX. Interni Morbi.
Series Morborum, 297. Morbi ventriculi, 298. Intestinorum, 299. Venarum Mesaraicarum, 300. Hepatis, 301. Fellis, et Lienis, 302. Vasorum Vrinae, 303. Sangvinis exsudati, 304. Defluxionis variae, 305. Cordis et Pectoris, 306. Sensuum laesorum, 307. Motus varie laesi, 308. Somni male, affecti, 309. Aliae Morborum differentiae, Febriumqve, 310. Capitis et dentium dolor, moribundorumqve Symptomata, 311.
297 Jam denarrabo Morbos Temperamenti, ordine functionum.
298 VENTRICULUS, si nihil alimenti appetit, est Anorexia: si plus nimio, Bulimta; si absurda, Pica: si assumta coqvit imbecilliter, fiunt Fluctuationes: erumpentes sursum per Singultus, aut per Ructus: deorsum a. per Flatus, aut etiam Crepitus; si coqvit prave, Vermes: si plane non coqvit, sed rejicit per superiora, est Nausea et Vomitus; per inferiora vero Lienteria.
299 Si INTESTINA non ejiciunt, dicitur Constipatio alvi: si cum torminibus in ilibus, Ileos (seu Iliaca passio, etc Volvulus: ubi cibus stercoribus permistus rejicitur ore) si in intestino crasso, colo, Colica; si vero dejectio nimie crebra est, Diarrhaea: si sangvinolenta, Dysenteria: si pauca, et cum difficultate (aut inani conatu egerendi) Tenasmus: si sursum et deorsum, Cholera.
300 MESARAICARUM VENARUM obstructio, dat Inflationes Melancholiam hypochondriacam, et lentas Febres.
301 HEPAR, si generat sangvinem aqvosum intercutem, fit Hydrops: si semicrudum, Cachexia et Pallor, si nimis acrem, Scabies et Papulae: fiqve occulta malignitas se admiscet, Scorbistus, Lues venerea, Lepra.
302 FEL inficiens sangvinem, efficit Auriginem (flavam scil. Icterittam aut Icterum nigrum) Gracilitatem, Tabem: LIEN vero multas feces colligens, inducit sinistro lateri Tumorem et Scirrhum: easdem autem derivans ad ani exitum, Haemorrhoides: aliqvando cum Procidentia ani, aut Fico.
303 SERUM, detentum diutius in ureteribus, facit Lumbaginem: in Renibus et Vesica, Calculum: suppressa vero Urina, excitat Ischuriam: dificilis, Dysuriam: guttatim exiens, Stranguriam; sangvinea, cruentam mictionem, immoderata, Diabeten.
304 Assimilatio sangvinis delati ad membra nulla, aut paulula, affert Macrorem; nimia, Inflationes et Inflammationes (qvas vocamus in tonsillis Anginam, sub lingvā Ranulam, in venis Varicem, in cute ubivis Erysipelas) prava, Impetigines: in facie Lichenes; alibi Vitiligines (Lentigines) inqve capite Porrigines: Sed Alopecia, (Calvuies, Canities, sunt a defectu humidi radicalis.
305 Superamenta coctionum ascendentia ad caput, indeqve defluentia in partes subjectas, faciunt Destillationem (Catarrhum) qvae si delabitur ad oculos, facit Lippitudinem; si ad fauces, Gravedinem: si ad Tracheam, Raucedinem: si exulcerat pulmonem,
page 505/506, image: s252exscreatio adest, Phtisin; si deniqve salsa illuvies detruditur ad articulos, Arthritidem (qvam vocabis in manu, Chiragram; in pede, Podagram: in genu Gonagram: in coxendice Sciaticam.)
306 Motus Cordis intensus dicitur Palpitatio cordis: nullus, Animi deliqvium; respiratio difficilis, Anhelatio; nimis freqvens, Asthma; Thorax ejecturus aliqvid molestum, excitat vehementi commotione Tussim; Cerebrum Sternutationem: at qvi dormiunt supini vel proni recubantes, facile infestantur Anhelitu.
307 Sensu laesi, sunt Caeci et Caecutientes, Surdi et Surdastri; et qvibus est obtusus odoratus vel gustus; et qvi stupent, ut attacta non dignoscant: Interno sensu autem, nihil imaginari posse, est Stupor; difficulter, Hebetudo: absurda, Delirium (Delirium vero, cum adjuncta febri, Phrenesis est; cum tristitia, Melancholia: cum furore, Mama) nihil reminisci posse, aut aegre, Obliviositas est.
308 Involuntarius motus unius membri, est Convulsio; minutus et creber, Tremor, cutem tantum stringens, Horror, corpus valide jactans, Epilepsia; obrigescens in membro, Spasmus; ademptus toti corpori, Apoplexia, uni lateri, Hemiplexia; uni membro, Paralysis: qvae omnia proveniunt ab obstructione nervorum, et prohibito affluxu Spiritūs Animalis; qvi si in Cerebro ipso circumagitur, est Vertigo.
309 Somnus nullus aut pauxillus, est Insomnia; nimius, Somnolentia: continuus, Veternus; cum respiratione intercepta, et turbulenta somniatione compressoris alicujus, Incubus: surgens per Insomnium et obambulans, Noctambulus nominatur: vigilans introversis sensibus, et oculis inconnivis, et in animi raptu, Ecstaticus.
310 Alii ergo morbi faciunt dolorem, ut Calculus etc. alii pruritum, ut Scabies etc. alii stuporem et insensilitatem, ut Paralysis: alii sunt acuti citissime perimentes, ut Pestis; alii lenti, diuturnitate affligentes, ut Phthisis etc. alii contagiosi, ut qvaevis Lues vaga: alii afflictant calore et frigore, ut in paroxysmo Febris, qvae semel tantum veniens, Ephemera dicitur, aliqvandiu durans, Continua: repedans per vices, Intermittens: et haec rursus vel qvotidiana, vel tertiana vel qvartana: vel deniqve Pestilentialis, Bubones et Carbunculos ejaculans: aut tandem latenter ac penitissime ossa depascens, Hectica, incurabilis.
311 Cephalalgia infestat' totum Caput, Hemicrania alteram partem capitis, Odontalgia gingivas (acutissime, cum infantes dentiunt, qvia gingivulae scinduntur) Pleuritis pungit latera: symptomata vero moribundorum sunt, Stertor lethalis, membra infrigidata, procidentia oculorum etc.
XXXI. Defectus Naturalium cum Monstris.
Monstra dantur ubiqve 312: ut in Meteoris, 313, et Vegetabilibus, 314. et Animalibus, 315. Hominibus, 316. Qvaedam tamen sunt incerta, 317, qvaedam ficta, 318.
312 Natura deerrat interdum in generatione rerum: facitqve ut in omni genere qvaedam abortiant: aut partum producant membris defectis, vel superfluis, vel Monstrosis; vel etiam degenerantem in aliud: qvod scire etiam confert.
313 Portentosa Meteora sunt, cum pluit sangvinem, sulfur, lapides, ranas, et alia insolita: et cum igniti Globi decidunt; cum acies armatae visuntur in nubibus, similiaqve ostenta.
314 Item Vegetabilia, cum Triticum degenerat in Secale: imo in Lolium: Hordeum in AEgylopem, Avena in Avenam fatuam etc.
315 Monstrum in animantium genere est, Animal natum biceps, aut triceps: bicorpor vel tricorpor. Item bigener, qvales sunt Muli prognati ex Asino et Eqva. Leopardiqve ex Pardo et Leaena, et Hybridae ex fero et domestico sue.
316 Ex hominibus monstrosi habentur Androg yni, qvibus est ambiguus sexus: et mutili aliqvo membro, aut excedentes; aut alias insvete formati: qvibus annumerare licet immanes Gigantes, nanosqve Pumiliones.
317 Quod narrant de Phaenice ave (exurente seipsam, et reviviscente e cineribus) item de Pelicano (vivificante pullos ā serpente occīsos) et de Boa (serpente ad 120 pedes excrescente, integrosqve devorante cervos) et de Hydra septicipite: et de Gryphe, volucri qvadrupede: et Harpyis obscaenis avibus, et de Centauro, semihomine Eqvo, et de Pygmaeis, cum Gruibus belligerantibus, etc. videntur fabulosa.
318 Fauni vero, homines sylvani et hirsuti, semiviri et semiferi: Tritones item et Sirenes: si figmenta non fuerunt, daemonia fuerunt.
XXXII. Rusticanae Artes: primumqve Horticultura.
Tranfitio a Naturalibus ad Artificialia, 319. Villa cum Hortis etc. 320. Species Hortorum, 321. et Sepimentorum, 322. Operationes Olitoris, 323; et Arboratoris, 324, 325. Fructuum collectio, 326. et usus, 327; in specie Olei, 328, Topiarii opera, 329.
319 Transeamus ad humana Opera: ut videas, qvomodo Rustici in Villis: Opifices in Oppidis: Literati in Scholis, transferant opera Naturae in usus suos.
320 Officina ruralium operarum est Villa, cum Hortis, Agris, Pascuis: ubi curatur, ut Naturalia procrescant felicius.
321 HORTICULTURA exercetur ab Hortulanis: vel eduliorum causā, in Olitorio et Pomario: vel deliciarum ergo, in Viridario et Topiario.
page 483/484, image: s253
322 Hortos sepimus sepimentis: sive humilioribus; ut sunt Agger, ex congestitiā humo factus; Maceries, e congerie lapidum acervata; Vacerra, ex unā et alterā pertica constructa: sive altioribus, ut est Sepes e sudibus et vitilibus plexa: vel Plancae e ligneis tabulis coagmentatae; vel deniqve Murus, e caemento et calce structus.
323 Olitor, saturus olera elapidat Terram, stercoratqve; tum fodit ligone aut bipalio, adaggeratqve pulvinos pala: et spargit semina per areolas: consarritqve rastellis: tum rigat, post exherbat, h. e. runcat manibus aut sarculis, adnatas impertinenter herbulas: tandem colligit matura oluscula, subsecando, aut evellendo, aut effodiendo.
324 Arborator plantat Plantarium: dum conserit Seminarium semine fructuum: aut depangit in terram Taleas; aut serit Viviradices decore: qvibus diffissis inserit surculos, insitosqve oblinit: et dehinc scalpro putat Germina: exputat Stolones, abnodatqve Nodationes; et amputat, si qvid exarefieri caeptum est.
325. Depurgat etiam muscosas, verminosas, formicosas Arbores, ā musco, erucis, araneis: Sideratas vero, cariosas, steriles, effaetas, vel ablaqueat, seu circumfodit (summatim aut profundius) rursumqve circumaggerat: vel stirpitus eradicat: recīsa siqvidem, aut etiam excīsa repullulant: evulsa non refruticantur.
326 Maturi fructus aut decidunt ultro: aut carpuntur manu strictoris: aut decutiuntur perticā (si qvō manus non pertingat): aut excutiuntur qvassatione arboris, et colliguntur ā legulis: sed durabiliores sunt strictivi cadivis: serotini praecocibus: vegeti vietis: et conditivi crudis.
327 Eduntur aut recentes (aliqvando cum termite devulsi): aut fracidi, aut torridi, ut sunt Ficus aridae, et Vvae solem passae, majores et minores, etc: qvidam vero naturā suā duracini sunt.
328 Oleum exprimitur pressurā olivarum, in olearias ampullas: Amurca vero subtus sidens, abjicitur una cum fracibus.
329 Topiarius apparat Viridarium, e selectioribus floribus, rarioribusqve plantis: et exornat Hortum topiario opere (i. e. amaenis ambulacris, virentibus pergulis, stibadiis etc,) deniqve salientibus fonticulis, et hydraulis.
XXXIII. Agricultura.
Agricolationis summa, 330. Agri praeparatio, 331. Arationis modus, 332, Arvi paratura, 333, Actiones seminatoris, 334. et Messorum, 335. et Tritorum, 336. Agri varia locario, 337.
330 Agricola colit agrum panis causā: h. e. praeparat arvum sementi: et obserit semine: frugesqve demetit ac exterit.
331 Praeparat: dum in solo inarato exstirpat vepres, aratum vero stercorat, ut fiat Ager restibilis, idoneus conseri farreo spico biennii tempore: sed Vervactum, qvod alternis tantum annis perseritur: et Novale, qvod primum demum proscinditur, qvia reqvieta et feracia sunt, haud indigent stercoratione.
332 Arator bobus junctis ad Aratrum, et agitatis stimulo, tenet laevā stivam (ne inter arandum deliret) dextrā vero rallam (qva amoveat glebas): Interim Vomer (insertus Burae) cum Dentali proscindens terram, facit sulcum: qvō peractō fit Versura, toties redeundo sulcatim, donec jugerum sit absolutum, fimusqve subaratus: tum enim rursus abjugat.
333 Fundum sic peraratum, aliqvanto post offringit: tum iterat et tertiat: atqve si glebosus est inaeqvat: sive Cylindris supervolutatis, sive occis tractim raptatis; in uliginoso agro facit Elices ad derivandam uliginem: demumqve habet arvum agrum paratum.
334 Hinc Sator seminat per areas sementicum frumentum (qvod non debet plusqvam anniculum esse) peractāqve seminatione inoccat: tum sarrit sata dum fruticescunt, ne a zizaniis suffocentur. [Frumentum sementivum vere satum, dicitur Alicastrum: Miscellaneum, Farrago].
335 Qvando Segetes flavescunt, Messis adest: ubi Messores demetunt frumenta falcibus; demessaqve disponunt manipulatim, et manipulos colligunt rastris in mergites; colligantqve tomicibus; et congerunt acervatim per qvindenas: et injiciunt prehensos mergā plaustris, et convehunt in Horrea (aut saltem congestant in Nubilarium) spicilegio relictō egentibus, stipulā vero pascuis.
336 Tum Tritores triturant frumentum flagellis, in area: (olim tribulabant, h. e. Tribulā exterebant, seu exculcabant): excussaqve Grana subjactando ventilabris, emundant ā paleis, et pennato verriculō expurgant ab aceribus (panis n. acerosus qvem delectet?) et secernunt Incerniculo ā recrementis, demumqve insipant saccis, et inferunt opulentiores Granariis, pauperiores Cumeris, hostem metuentes Cryptis: stramenta religantur in fasces.
337 Haereditarius possessor fundi elocat qvandoqve Colono praedium (Locator Conductori) pro annua pensione; aut usum fructum Mancipi ad aliqvot annos (ubi Praedes postulari et accipi solent): aut Partiario ad dividendos Proventus; aut Villico ad villicandum pro condictā mercede.
XXXIV. Pecuaria.
Pecorarii munia, 338, faetura, 339; Stabula varia, 340. Pabula, 341, Faenum, 342. Bubulcus, Eqviso, Subulcus, Caprarius, 343; Opilio, 344. Lac et Butyrum, 345, Casei, 346. Altilia, 347. Veterinaria medicina, 348. Aves cohortales, Pisces piscinales, 349; Apes, Mel, Saccharum 350.
338 Pecorarius est, qvi pecorum curā victum
page 485/486, image: s254: puta Lacticiniis, Lanicio, et Carnibus: providet ergo (per Pecuarios) Pecoris Faeturam, Stabulationem, Pabulationem etc.
339 Pecudes faetant feliciter, si Matrices sunt seminii boni.
340 Stabula sunt Ovile, Caprile, Suile, Bubile: et caulae tralatitiae Mandrae, qvibus solet includi noctu ovinus grex, ad agros ordine stercorandum: sed alicubi pastoritia turba etiam mapalia sua carrucis circumvehunt.
341 Pabula sunt, vel recentia pascua, (qvō greges et armenta per publicos actus solent prodigi; et in compascuis locis compasci; si vero unus pastui non sufficiat, hincinde dispesci): vel domi ministrata, herbacea, paleacea, stramentitia; interdum et frumentacea.
342 Prata dicantur Foeno: siqve siccanea fuerint, irrigantur corrivatis rivulis: ubi Gramen desectum seculis, aggregatur per strigas, siccatum corraditur rastris in cumulos; et acervatur bidentibus in metas; deniqve vectatur vehibus ad faenilia: e renascente Gramine fit Chordum.
343 Bubulcus exhibet pabulum suis bubus (dum in praestegis aut quibuscunqve sepris stabulantur) in praesepi vel cratibus: sicut et Eqviso, Agaso, Mulio, suo eqvino, asinino, mulionioqve armento: subulcus vero suis subus in aqvali culo: Caprarius pascit capellas suas virgulis frondium.
344 Opilio (apparatus pedo et flagro, imo et Molossis, qvos contra lupos communit millo) educit pastum suam Oviariam, in qva qvoqve habet suum peculium, insignitum charactere peculiari: Tempore vero Tonsurae Oviculae lavantur, et ā Tonstricibus tondentur, vellusqve detonsum Lanariis venditur.
345 Vaccae praebent Lac: qvod villica mulgendo excipit Mulctrā, e Mulctrali vero infundit Sinis per Colum: postridie demit pingvedinem innatantem, et inde conficit (succussatione vasis) Butyrum, remanente Oxygalā.
346 E Secundario lacte densato ope coaguli, format in Caseariis formis Caseos (vaccinos, caprinos, ovillos) aut pressas manu solum Metas; iterum defluente sero: tandem desiccat Caseos in caseali.
347 Pecudes destinatae mactationi segregantur ab aliis, opimanturqve saginā in Saginario: utqve pingvescant melius, genitalia illis inciduntur; unde Arietes, Majales, Capones etc.
348 Quia vero Pecudes qvandoqve fiunt morbidae (Oves pulmonariae, Sues grandinosae, Boves coriaginosi, eqvi hippomane infestati etc): Veterinaria Medicina non est ignoranda illi, qvi rem pecuariam curat.
349 Pecoribus accensentur Aves cohortales, qvae in Chortibus, Gallinariis, Columbariis, aluntur, et e qvibus plumae velluntur, pro lectulis et culcitis explendis: Deinde Pisces piscinarii, qvi asservantur in piscinis, seminariis, vivariis etc.
350 Apes emittunt Examen qvotqvot annis (cum addito duce, Regem vocant) ut qvaerant novum Alvear: Struendo Crates cellulis sexangularibus, et complendo melligine faciant favos: e qvibus (tempore mellationis) Mel sincerum effluit: Crates vero liqvantur in Ceram. [Saccharum est factitium mel, excoctum e medulla cannarum Indicarum.]
XXXV. Artes Alimoniae Frumentaceae.
Mechanicae Artes, 351; alimentariae primum, 352. Apparatus Pistrini, 353. Molae, 354, Molarum species, 355. Pistor et Panes, 356.
351 Jam inspectemus operas Mechanicorum, qvi introducunt novas formas rebus naturalibus, pro comparandis variis commoditatibus vitae.
352 Ejusmodi Machinationes fuerunt primae, circa victum frumentaceum, Ptisanaria, Molitoria, Pistoria.
353 Antiqvitus tundebant frumenta solummodo pistillis in Mortario, accipientes inde Ptisanam: deinde pinsebant in Pila Pilo (ruido, aut Graeco) unde prodibat Alica: qvorum officina fuit Pistrinum.
354 Postea sunt excogitatae ā Machinatoribus Molae farinariae: ubi circumagitatus velociter Lapis mobilis super immobilem, comminuit frumenta in farinam: Cilicinum vero excussorium excernens pollinem in farinarium ejectat furfurem, et appludas alio.
355 Molae istiusmodi erant primum Manuariae (trusatiles): succedebant fumentaria (asinariae); hodierno die utimur Alatis, ventō versatilibus; et aqvariis, ad qvas aqva derivatur posito objectaculo in flumine; Sed ad majores aqvas fiunt Moletrinae binae, trinae, qvadrinae; Unde Molitoribus pro molitura tantō plus emolumenti accedit. [Amylum est farina sine mola, facta sola tritici maceratione, et exculcatione.]
356 Pistor cernit iterum farinam farinario cribro; affusaqve aqva, et fermento, subigit ligneā spatha, et depsit massulas (decerptas de subacta massa; aut abrasas de mactra) qvas impositas Palea, ingerit furno per praefurnium (sed unde prius ignem proruit rutabulo; qvia non coqvit panes subcinericios, ut olim); atqve ita fit Panis siligineus, aut similagineus, qvandoqve etiam biscoctus (buccellatus) ne muceat; Fermentatus habet duas crustas, medullamqve intus porosam; Azymus est densior et lentior.
XXXVI. Artes carnea Alimoniae.
Alimoniae carnea artes quinque, 357. Piscatoria, 358, et 359. Aucupatoria, 360. Venatoria, 361. Lanionia, 362. 363. Coqvinaria, 364, 365, 366, 367, 368.
357 Observa porro Artes procurantes carneam
page 511/512, image: s255ex animalibus vescis: piscatoriam, Aucupatoriam, Venatorium, Lanioniam, coqvinariam.
358 Piscator obsidiatur piscibus varie: majores supernatantes confodit Fuscinā; minores obnatantes illicit Scirpiculis, aut demersis Nassis (in nassam ingresso non datur exitus): profundiores extrahit ex amne Sagenā, aut Fundā, e lacu Tragulā et Verriculo: [qvae inferne mersantur ab appensis plumbeis massulis, superne allevantur subereis: laxitatem vero macularum habent diversam, pro granditate piscium.]
359 Dein partem piscium divendit, partem concludit in seclusoriis, (ut cum opus est depromat Excipulo) partem condit muriā pro salsamentis: Hamiota piscatur Hamo, cui inditam escam qvisqvis admorserit, captus est.]
360 Auceps (aucupaturus) aut exstruit Aream, reti aucupatorio superintectam, cui escam offundit; ipse vero se abdens in latibulo, allicit fistulā, vel illicum cantu, transvolantes aviculas, advolantesqve adobruit, circumretit: aut implicat viscatis calamis, expositis Amiti, dum illis insidunt: aut impedit pedicis, tendiculis, et decipulis; illaqveatqve laqveorum transennis: aut iis immittit praedatrices aves: et qvas videt incolumes (qvocunqve aucupio captas) includit Caveae, ibiqve pastionem praebet in canaliculo, potionem in potistri.
361 Venator venatur feras: dum aut pellicit in scrobes foveasqve, et venabulo transadigens interficit: aut vestigat odoratu sagacium canum: [Odoratores enim nictendo indagant, et e latebris expellunt; Vertagi autem numellis exsoluti, et venatorio cornu incitati, perseqvuntur]: aut cingens arbusta indagine perpellit in casses, qvodqve vivum capit transfert in Vivarium.
362 Lanio mactaturus altilia (non vescula, vel morbida) deducit in Lanienam, ibiqve prosternit Clavā, mox jugulat Clunaculo, et excoriat, seu deglubit, concīditqve frustatim: Sues tamen prius perfundit candente aqvā, glabratqve radulā; mox dissecat in Pernas, Petasones, Succidias, Offas penitas, concīsisqve visceribus minutim, effarcit suino cruore farcimina; tum crassiora, Apexabones, Tomacula (seu Isicia) et Faliscum; tum graciliora, Botulos (Lucanicas) et Hillas.
363 Veneunt igitur in Macello communiter Bubula, Vitulina, Vervecina, Hoedina, Agnina, Suilla: rarenter Bubalina, Aprugna, vel alias Ferina.
364 Coqvus coqvit esculenta omnis generis: Aves tamen deplumat prius, et exenterat; Pisces desqvamat et exdorsuat, interdum et exossat; induratos contundit tuditibus, salitos macerat aqvā etc.
365 Elixanda elixat Ollis et Cacabis,Catillisve, operculo tectis, elixata condit sale, et aromatibus [comminutis pistillō in Mortario, aut conquassatis Tudiculā in Catino, aut tritis super radulam]: Assaturas trajectat lardo, et assat Verubus (super crateuteria versabundis) suppositā sartagine, ne pingve eliqvans pereat: aliqva etiam torret super Craticulam, aut frigit in lebete seu frixorio: (at si praenimium, fiunt Cremia); e particulatim consectis carnibus facit Minutal, Pastillos, Turundas.
366 Si qvid effervescit ac bullit, futat irullā, ne ebulliat; si spumat, despumat tudiculā aut rudiculā: Fuscinulā vero extrahit fervida: fiscellā colat jusculenta.
367 Ciniflo ut accendat ignem, habet igniarium cum fomite, sulfuratis, silice et chalybe: tum sufflat buccis, aut flabello, prunas collectans batillo: Focaria verrit Culinam, et everrit scopis qvisqvilias, purgatqve coqvinaria vasa: qvae cum colluuntur, fit colluvies, eluenda per fusorium ut effluat.
368 Eadem res alit magis jurulenta qvam assa: magis assa, qvam frixa: tosta vero, infumata, muriatica, est difficilis concoctionis, nisi adjutu juris piperati, aut juris nigri, juris spissi, juris gelati, vel alicujus intinctūs: verum Tuceta, Artocreata, Tortae, ad placitum fiunt.
XXXVII. Artes Potulentorum.
Potus varii, 369. Vineae plautatio 370, et cultio 371. Vindemia, 372, 373: Vini accidentia, 374, et genera, 375. Paratura Lupuli, 376. et Polentae, 377: Cerevisia et Acetum, 378: Vina destillata, 379.
369 Naturalis potio est aqva, (fontana, puteana, fluminea) tum lac, serumve lactis: dehinc didicerunt parare inebriantes potus, temeta; ut Mulsum, pomariumqve Mustum: tandem invaluerunt Vinum, Cerevisia, Cremataqve vina, qvae qvomodo fiant videamus.
370 Vinitor plantat vineam: dum obserit collem apricum novellis viticulis, aut propagat Vites veteranas traducibus, aut earum cacumina mergit terrae, ut utrinque radicatae, post discissae, duae fiant.
371 Tum deputat Vitem qvotannis, (ne sterilescat ubertate) ut e Resece pulluent novi Palmites: qvi cum raro per se surrecti sint (licet capreolis qvicqvid possunt apprehendant) arrigit eos, et alligat statuminibus: (nempe Arboribus, aut Ridicis, aut transversis Canteriolis, et Jugis: Unde Vitis arbustiva, pedata, canteriata, aut jugata, dicitur.)
372 Pastinat item Vineam bidente, et repastinat: mox pampinat; tandem vindemiat, racematione pauperculis relictā.
373 Botros, scapis abscissos, comportant pytinis in Torcularium, conjiciuntqve in Forum vinarium; tum calcant pedibus; aut contundunt ligneo pilo, et effundunt in lacum: unde Mustum defluit per qvalos in orcas: reliqvus uvor ex acinis exurgetur torculari: sed (vinum) lixivum est svavius tortivo; musteum dulcius eliqvato, meracum fortius diluto: album magis calorificum rubello, aut helvolo.
374 Abditur in cellas, cadis et doliis elevatis
page 513/514, image: s256cantherios: tum relinitur, et promitur Siphunculo, aut epistomio, interdum qvoqve elutriatur: sed hornum, feculentum est; annotinum defecatum: defrutum vocant Sapam; exoletum Vappam; ex aqva et vinaceis factum Loram (Vinum acinaceum); ex aqva et aceto mixtum, Poscam.
375 Praestantiora vina sunt, Apianum, Malvaticum, Canarium, Alicanticum etc. sed Absinthites, Helenites, aliaqve medicata, factitia sunt: Hippocras, omnium aromaticorum delicatissimum.
376. Lupularius inservit cocturae Zythi, dum indens turiones lupuli terrae liratim, ad singulos cauliculos depangit palos, ut circumplicando se his serpant sursum: qvorum flores abstringit, qvum permaturuerunt.
377 Polentarius macerat grana frumenti, donec intumescant: tum assiccat illa in pavimento, versat et reversat saepius, usqve dum dissiliendo caeptent producere germina; atqve tum ea torret superstrara farrario fumario, convertitqve in bynem dulciculam, et permolit polentario molendino in polentam.
378 Tum Cerevisiarius permiscens lupulum polentae, excoquit in aheno Cerevisiam, (uno factu 10. 20. 30. Cupas) qvae in Cellam deportata defecatur: si vero acescat, aut mucescar, infunditur acetariis ampullis, et fit acetum.
379 Tandem Destillaior prolicit igne e fecibus Cerevisiae, aut Vini, vel etiam fermentato Farre, exstillatam (per cuprinam Vesicam destillatoriam, superimpositumqve alembicum) ardentem aqvam, dictam Vinum Crematam, seu sublimatum.
XXXVIII. Vestiariae Artes.
Vestitus nobis ab antiqvis diversus, 380. Virilis a faemineo distinctus, 381, Indumenta et amictoria non idem, 382. Pedum calceamenta, 383. Materia vestium, 384. Cannabis et Lini paratura, 385. Netrices, 386. Textores, 387. Insolatores et Sartrices, 388. Pannisices, 389. Sericarii, 390, Sartores, 391. Connodatores, 392, Cerdones, 393. Veteramentarii et Interpolatores 394.
380 Ad tegendam nuditatem adversus tempepestates opus nobis est Amictu: qui simplex fuit antiqvis, acqviescentibus velare caput ā sole Cucullō, Corpus ab algore Braccā, pedes ā coenosa aut scruposa viā Sculponeis, vel Carbatinis: Nostro aevo omnia aliūsmodi, usqve ad luxuriem nitide, et habitu multiformi, segmentato, acupicto, plumato.
381 Viri obvolvunt alicubi caput Tiarā; alibi contegunt Pileo (ornato spirā et offendice) aut umbellae causa Petaso; aut domi desidentes Galero; vel frigoris causa Pileo pelliceo: Faeminae colunt capillos, varie pexos et plexos, in plegmata concinnatos, taeniis corollisqve redimitos; aut caput obvolvunt Vittis, Calanticis, Ricis, faciemqve praetegunt Peplis.
382 Indumenta corporis sunt (ad induendum et exuendum) intime Indusium; tum Thorax cingulotenus pectori aptatus, et laciniis subornatus; aut longior thorace Tunica, demissa crurumtenus, succingendaqve si fuerit sinuosa, infra cingulum sunt Subligacula: h. e. laxiores Braccae (Caligae, substringendae fasciis tibialibus) aut arctiora Femoralia, crura simul munientia: Ad amiciendum deniqve (honestatis ergo) superinventa sunt manicata Toga, vel sine manicis Pallium; faeminis Palla, et Amiculum dicta.
383 Pedibus calceandis parantur molles Socci, vel cilicini Vdones, et subereae Crepidae; et Calcei (qvi si fuerint angustiores, inducuntur pedibus ope inductorii: partes vero Calcei sunt Solea, Obstragulum et Ansae cum corrigiis) et Ocreae cum cruralibus, aut semicrurales Perones; mutatorii deniqve Cothurni.
384 Vestitus superior est lineus vel laneus; gossipinus vel sericus;pelliceus vel coriaceus; nec potest ullus parari sine filis netis: Partes a. Vestium connectimus aut ligulis, adstringendo nodos; aut fibulis, infibulando illis uncinulos; aut nodulis, innectendo hos ocellis orae alterius.
385 Linum et Cannabis ruri seruntur, matura evelluntur, calycibus destringuntur, residuis scapis in lacunis macerantur, rursumqve torrentur, stupariis malleis contunduntur, frangibulo conteruntur, ferreoqve carmine carminantur: Ubi qvod inter frangendum decidit, sunt cortices; qvod inter carminandum secernitur, flocci et stupa.
386 Netrices distribuunt sibi linum factum, superilligandoqve pensa Colo, trahunt sinistrā filatim, dextrā torqvent; sive Fusum (cui appensum Verticillum addit pondusculum ad facilius se versandum) sive Girgillum, unde fila ducuntur in Alabrum, et hinc in Harpedonem, e qvā Glomi glomerantur, fitqve ad texendum idonea Tela.
387 Dehinc Textor circumvolvit stamen jugo; insidensqve officinae, deculcat alternatim insilia: qvō factō licia se diducunt, illeqve trajectat radium, cui panus inest: et sic intexit stamini Tramam, densatqve adacto pectine linteum (praesertim Carbasum; sive vulgare cannabinum vel stupeum, sive byssum et sindonem) decidente hinc inde titivillisio.
388 Insolator insolat detextum linteum usque dum candefiat: sartrix v. Inde suit Interulas, Capitia, Collaria, Focalia, Muccima, Strophia, aliaqve linteamina: qvae rursum Lotrix eluit, qvoties sordidantur.
389 Pannifex carminat lanam, contexitqve super machina textoria pannos (Londinenses, Pingves, Xylinos etc) qvi mittuntur in Fullonicam (praesertim levidenses) ibiqve injecti a Fullone in Pilam, et perfusi aqva, stipantur Pilo: hinc autem exemti extenduntur Pannitendio, ut exsiccescant: et traduntur Tonsori in tonstrinam, qvi super mensam expansos tondet forfice tonsoriā, et complicat in Volumina.
390 Similiter texuntur apud Sericarium panni Serici, et holoserici, et subserici, et Attalici,
page 515/516, image: s257Damasceni, Purpurei, Scutulati, Vndulati, florulenti, Xylini, Camelini etc. cum panno cui Segmentarius intertexit aurea subtegmina.
391 Tandem Sartor pannum (ad staturam corporis demensum) discindit, consuitqve (ope acūs et digitalis) scissuras duplato et cerato silo: suturas complanans pressorio ferramento, ut ne exstent notabiliter: Sed extremitatibus Vestium circumsuit (ne filamenta diffluant) Limbum; aut praesuit Lemniscos, passimqve obsuit (praesertim in Fimbria) Institas.
392 Connodator nexat e filis (contorsione trium ferreorum filorum) Chirothecas, Tibialia, Subuculas etc. Pileo autem facit e lana baculis coacta Impilia, et exinde Pileos, et alia neqveuntia permadere.
393 Macerantes exuvias animalium lixivio, et depilantes scalpro rasorio, Cerdones sunt: inter qvos Coriarius praeparat duriora Coria (e qvibus Sutor conficit calceamenta ope Sabulae et fili picati, setā cuspidati, et mustricolae): Alutarius alutam molliorem et crispatam (subsecivas particellas glutino conficiendo adhibens): Pellio autem e villosis pellibus parat pellicia, rhenones, pileosqve pelliceos.
394 Veteramentarius resarcit lacera calceamenta; Interpolator dissuit tritas et defloccatas vestes, inversasqve interpolat et resuit: Mendicus consarcinat sibi ipsi Centonem, ex recīsamentis et panniculis, hinc inde collectis.
XXXIX. Artes AEdificatoriae.
Ars fabrilis olim rudis, 395. Materiationis tempus et modus, 396. Actiones Fabri Tignarii, 397. et Parietarii, 398, et Lapidarii, 399. et murarii, 400, et Architecti, 401. Structura Domus, 402: partes ejus anteriores, 403; partes Ostii, 404, Atrii, 405: Conclavis, 406: Tecti, 407. AEdificationes ad pompam, 408.
395 Primitus habitabatur in Specubus, et frondeis Tabernaculis: postea construebantur Tuguria caespititia, et Gurgustia cratitia, luto circumlita: demum Fabri caeperunt aedificare ad stabilitatem et magnificentiam; qvorum fabricas lustremus.
396 Ligna aedificiis apta caeduntur hibernō, decrescenteqve Lunā, ut ne fiant teredinosa: ubi Lignator Arborem securi sternit, ramos decacuminat, e trunco tigna deformat; dissectis ramalibus, et compositis in strues; sarmentis v. collectis in fasces, et reservatis in usum foci.
397 Faber Lignarius affigit sibi Tignum ferreis ansis, super canterios: tum illud lineat amussi, deasciatqve et exasciat ascinā, assulis decidentibus; interdum dissecat runcinā (serrā majore) scobe recidente; demumqve compaginat parietes, configens tigna clavis trabalibus, explensqve intertignia musco.
398 Tum Parietarius delutat casam luto paleato, vel acerato: qvandoqve etiam sine materiatione lutamenta effingens, e formaceis parietibus.
399 At in caementitia aedificatione proceditur aliter: ubi Lapidarius eruit lapides rutrō, aut effringit vectibus e Lapicīdinis: qvos Lapicīda conqvadrat ad normam caelo et tudite, ut qvadrent structurae bene: sicubi non est copia saxorum, coqvuntur Lateres, qvi sunt lapides coctiles ex intrita.
400 Faber Murarius (positō fundamento solide) superstruit parietes (primarios, medianos, intergerinos) cameratqve conclavia testudine: qvae Tector trullissat tectorio, et gypsato, marmorato ve dealbat, ruderatqve pavimenta (rudere vereri aut novo): tum pavit, aut consternit tessellis.
401 Architectus est director aedificii: qvi dirigit structionem secundum exemplar praeconceptum, aut etiam delineatum; Ideam vocant, et Modulum, seu Modellum.
402 Domus profunde fundata, et bene materiata, firmeqve trabeata vel murata, et intus Columnis affabre statuminata (ne laqvear ruat): extra v. Pilis fulta (ne parietes vacillent) perstat diu columis; aut si labat, suffulcitur denuo: collapsa vero, aut destructa, restauratur. [N. Columna constat scapo uno, insistitque basi; Pilae sunt structiles.]
403 Partes domūs ita concipe: in Vestibulo constitutus, ad anticam, habes ante te AEdium frontispicium: accedenti ad fanuam erunt utrinqve Postes: et in altero qvidem Cardines, ā qvibus pendent Fores, et super qvos aperiuntur et clauduntur: in altero vero sunt Claustra: nempe aut simplicissime claudens Pessulus, indendus foramini postis; aut Obex affixus fori, obdendus uncinato davo, posti infixo: aut deniqve Sera: sive Laconica intus abdita, sive pensilis extra.
404 Si reperies oppessulatam januam, pulsa: si janitor per transennam, aut clathros, prospectat, roga aperiri: dumqve introis attolle pedem, ne impingas ad inferum limen: caput v. submitte, ne allidas ad superliminare: atqve ne cardines strideant, aut fores crepent, move leniter.
405 Ubi Ostium pertransiveris, venies aut in Cavaedium, aut mox in Atrium: unde ingressio patet in caetera Conclavia: aut si Domus fuerit distega, vel tristega, ascensio in superiores contignationes per Scalai, vel Cochlidia: per Posticum exitur aliō.
406 Dum sumus in loco subtegulaneo, inambulamus Pavimento, sive id sit fistucatum, sive tabulatum, sive tessellatum: Laqvear a. impendet nobis, sive fuerit tabulatum, sive fornicatum, aut etiam vermiculatum.
407 Tectum superponitur columini (devexum vel in unam partem tantum; vel in duas; vel in
page 517/518, image: s258) tegitur aut cespite, aut culmine, aut scandulis, aut imbricibus: qvae omnia imponuntur Tigillis: Tigilla Cantheriis: Cantheriorum v. divaricata crura incumbunt Transtris: transtra rursum incubant Proceribus trabium: proceres si longius progeruntur, faciunt suggrundia ampla: praesertim in Circumcolumniis, ad deambulandum destinatis; aut in pensili Podio (seu Pergula) vel saltem in projectura angulari, Meniano.
408 Tentavit vero humana iudustria etiam in abdito substruere, Cryptoporticus: et in aerem supra donios, Caenacula subdiaria: et cum praealtis fastigiis Turres: stupendaeqve molis Pyramides, Obeliscos, Colossos: et perplexa aedificia, Labyrinthos: et ambulatoria aedificia, Pegmata etc.
XL. Artes Vtensilium: et primū argillaceorum et vitreorum.
Vtensile quid, et unde, 409. Figlina, 410. Vitrea, 411.
409 Veniamus ad Opificia, qvae Domos implent utensilibus, qvibus humana vita carere non potest; et parantur e materia minerali, aut vegetabili, aut animali.
410 Figulus ex argilla bene praeparata, circumactioneqve Rotae figulinae, fingit ollas, aliaqve figlina: qvae excoqvit in furno, incrustatqve lithargyro; testas tamen solidare nescit.
411 Vitriarius (ex arena, cinere, sale, liqvatis intensissimo igne) format (in vitriaria officina, perflatuqve ferrei tubi) Vitreamina: e qvibus Fenestrarius facit Fenestras (coordinando vitra specularia intra jugamenta, et applumbando stanneo ferrumine, ne excidant): Laternarius vero Laternas; relinqvens, pro lucerna inserenda et eximenda, ostiolum.
XLI. Artes Metallicorum Vtensilium.
Opera Metallarii et Fossorum, 412. Discretoris et Lotoris, 413. Fabri metallici, 414; Fabriferrarii, 415. aeratii; Flatoris, Stannarii, 416. Laminarii, Bracteatoris, Aurifabri, 417: Monetarii et Alchymistae, 418.
412 Metallarius scrutatur latentes mineras, ope Virgulae cujusdam indicis: tum parat aditionem ad illas ope Fossorum, qvi ingrediuntur fodinas (intecti bardocucullo et perizomate) cum succensa lucernā: repertaeqve metallicae venae impingunt cuneos, decutiuntqve frusta, et extrahunt foras.
413 Hīc Discretor secernit impuritates saxeas: Lotor elavat secreta: alii deferunt in Vstrinas, colliqvefaciuntqve sic, ut metallum a scoriis liberatum profluat: et qvia plerumqve adhuc Argentum intermixtum est Auro, separantur illa ab invicem Aqvā forti, demumqve conflatur unumqvodqve purumputum seorsim, in tabellas vel bacillos.
414 Hīc jam Fabri, inflando ignem follibus, emolliunt metalla: eximunt forcipibus, exempta cudunt super incude malleis (dum interim stricturae qvaqvaversum dissiliunt) cusa deniqve laminando, cuspidando, varie figurando, et ubi opus ferruminando, conficiunt utensilia.
415 Faber ferrarius fabricat ferramenta varia: Claustrarius claustra et claves: Serrarius serras: Falcarius falces: Cultrarius cultros (qvorum aciem Samiator samiat): Acicularius acus: Malleator thoraces chalybeos: et loricas, ex annulis ferreis contextas, etc. Gladiarius gladios: qvos Polio polit, instruitqve capulis, et superintegit vaginis.
416 Faber aerarius e ductitio cupro cudit, tiligineoqve marculo laevigat, Aeramenta: qvae detrita reficiunt vicatim discurrentes Ahenarii: Flato aeris fundit ex Orichalco statuas, Campanasqve (pulsatiles ferreo pistillo) Tormenta bellica etc: sicut et Stannarius stannea vasa; qvae ut niteant depolit fricaturā.
417 Laminarius conficit e Laminis Lampades, etc. Bracteator e bracteolis tintinnabula (nolas): Aurifaber vasa aurea et aurata (deaurata), argenteaqve et argentata (deargentata): tum Armillas, torqves etc. colligens scobem et ramenta (qvibus intertrimenta possunt compensari) e praecinctorio, mensae alligato.
418 Monetarius cudit Nummos in officina monetaria: sed qvi percutit reprobos, aut admutilat probos, Falsarius est: qvi a. e seqvioribus metallis conatur enixe factitare Aurum, Alchimistam vocant.
XLII. Artes Vtensilium lineorum et ligneorum, et coriaceorum.
Actiones Restionis, Viminarii, Cribrarii, 419. Vietoris, 420. Tornatoris et Scriniarii, 421. Frenarii et Ephippiarii, 422. Saponarii et Cerarii, 423. Pectinarii et Scopularii, 424.
419 Restio contorqvet restes, funes, funiculosqve: idqve e cannabi, stupa, sparto, vel arborum libris, qvi dum virent glubuntur: Viminarius sirpat corbes e viminibus, qvandoqve decorticatis et exalburnatis: Cribrarius facit cribra ex assulis flexilibus, rotundatisqve: item Capsas, rotundas vel ovales etc.
420 Doliarius (Vietor) conficit doliaria vasa; circumvinciens secamenta vimineis circulis: sive uno fundo, ut sunt Labra et Lacus: sive bino, ut Dolia, habentia foramen desuper, pro infusione liqvoris: et deorsum, pro emissione: illud occluditur operculo aut obturamento: hoc siphone aut epistomio.
page 519/520, image: s259
421 Tornator parat tornatilia opera torno: Arcarius opera tabulata instrumentis variis: edolans asseres runcinā, et deplanans planulā, adunans impagibus et subscudibus, et circumscalpens exstantias scalpro, conglutinansqve juncturas glutine, et ut niteant omnia oblinens vernice.
422 Utensilia e corio parant, Frenarius, Ephippiarius, Marsupiarius; et qvi praemuniunt capitellis Ligulas, etc.
423 Saponarius coqvit e sebo saponem, sebatqve candelas: Cerarius fundit faculas cereas, trahensqve instar funiculorum, circumvolvit lychnucho.
424 Pectinarius conficit Pectines, corneos, eburneos, ligneos, raris et densis radiis distinctos, pro pectendis crinibus: pro comendis autem comis, Pectines setaceos: sed Scopularius concinnat pro vestibus purgandis Setacea, et Verricula, e setis agglutinatis Scapo ligneo.
XLIII. Artes Itinerum: primum pedestris.
Transferendi se de loco in locum variae causae, 425. aut mittendi alios, 426, seu per terram seu aqvam, 427. Ad pedestre iter qvae necessaria, 428, et qvid in ipso itinere observandum, 429. 430, 431, Servanda peregrinanti, 432. Pericula in viis, 433.
425 Non possumus haerere in uno loco semper, opus est transire qvōqvō: qvod si prope fit, animiqve gratiā, Deambulatio est; si per campos aliqvid conqvirendo, Peragratio: si propter peritiam regionum, Peregrinatio: si ad habitandum alibi, Migratio: ubiqve autem, si qvid nobiscum assumimus manu, dicimur Transferre: si humeris, Portare: si vehiculis, Vectare: si comitatu, Ductare.
426 Qvō non libet (aut non licet) de venire nobis ipsismet, mittimus alium: si ut nunciet aliqvid, Nuncium; si ut deferat nunciatricem epistolam, Tabellarium: si ut expediat negotium, Curatorem.
427 Transmeamus autem terrā vel aqvā (pervolitare aera nondum didicimus; nam narratio de volatura Daedali fabella est): per terram vadimus, aut gestamur, aut vehimur: per aqvam vadamus, aut natamus, aut navigamus.
428 Viatori, pedibus ituro, expedit esse ocreato, aut peronato, ne collutuletur; et lacernato (penulā induto) ne compluatur: et qvia non potest gestare sua omnia in sinu, vel gremio, vel fundā (assutis intra vestem loculis): circumcingit sibi Sacciperium; aut imponit humeris Sarcinam; et sumit in manum Baculum, qvō se suffulciat, aut saltem Scipionem decori causa.
429 Ingressus viam proficiscatur rectā, et sine ambagibus, qvō tendit: ne deflectat ad diverticula, nisi necesse sit: nec deserat viam regiam semitae causa, nisi sit callis tritus, et itineris dux, comesve, fidus ac peritus: aliās facile per tramites vestigiaqve seductoria, in devia, salebras, aspreta, veniet.
430 Bivium et Trivium semper est fallax, compita non aeqve seducunt: Ergo ut ne fiat errabundus sciscitetur obvios qvā eundum sit: et qvorsum flectendum? utrum dextrorsus, an laevorsus?
431 Devitet offendicula, ne sint remorae: nec perambulet altiores clivos (qvi sunt euntibus cacumen versus acclives, retrorsus declives): retrocedat potius, ubi neqvit meare porro: fossasqve circumeat, si non potest transilire, ne qvidem adminiculo conti: sic ibit inoffense.
432 Peregrinaturo ad exteros opus est viatico, propter impensas; aut certe Literis Cambii, ab aliqvo Collybista: qvandoqve et interprete, si non calleat idioma gentis: et itinerario bono: maxime autem prudentiā, ut attendat qvōcum sit, ubiubi fuerit, a discessu usqve in reditum.
433 Praedones siqvidem spoliant: Piratae abducunt, Latrones trucīdant: sed et in diversoriis (ubi pernoctandum est) saepe est hospes ab hospite intutus, ob improbitatem Cauponum qvorundam.
XLIV. Eqvitatio et Aurigatio.
Jumentis et Vehiculis cur utamur, 434. Eqvus ad equitandum quomodo paretur, 435. de Equitatione ipsa, 436. Vehiculorum species, 437. Currūs partes, 438. Curruum genera, 439. Equisonis actiones in stabulo, 440. inter Equos jugandum 441: et aurigandum, 442. De Jumentis clitellariis, 443: Veredisque et Celetibus 444.
434 Ad parcendum pedibus et viribus (in rebus avehendis et advehendis) didicimus uti Jumentis: deinde Vehiculis.
435 Eqvitaturus, curat offigi soleas eqvo; insternit illi Ephippium (qvod ne devolvatur, subcingit illud cingulā): ephippioqve anterius praeligat Bulgam; vel adligat retro Vidulum: vel appendit Bisaccium, circumdatqve frenum capiti: si Antilena, Postilena, Dorsuale, caeteraeqve phalerae adduntur, sunt ornamento.
436 Tum infulciens pedem stapedi, insilit in eqvum: jamqve illi insidens (ut abeqvitet celerius) exstimulat eum Calcaribus ad procursum; Habenis vero flectit pro lubitu: aut retinet, et reprimit, pro necessitate: Sed Gradarius fert Eqvitem molliter, Tolutarius tolutim et subsultim, Succussator qvassat submoleste, Caespitator, proterret casu.
437 Ventum est ad Vehicula: qvorum qvod tantum raptatur (praesertim per viam nivalem) Traha dicitur: qvod volutatur super rotas, Curriculum: sive fuerit unirotum, Pabo: sive birotum, Carrus; sive qvadrirote, Currus: cujus iterum varia genera.
438 Ampliora enim onera vectantur Plaustro; rudiora Sarraco: homines ipsi Rhedā; qvae
page 521/522, image: s260est Essedum; dimidiata Cisum; coassatione operta Arcera; pensilis Carpentum; delicato insuper opertorio, Pilentum.
439 Partes Currūs primariae sunt, Temo, prominens antrorsum; Jugamenta, continentia compagem; Axes, transeuntes rotas; Rotae, qvarum qvaeqve constat ex uno modiolo, duodecim radiis, sex absidibus (curvaturis) totidemqve ferreis canthis.
440 Auriga parans eqvos aurigationi, ventilat avenam vanno, evannatamqve obsipat (cum desecto stramento), alligatis capistro ad praesepe, et interseptis per longurios; inditqve (saturatis et perpurgatis strigili) Oream, atqve si qvis mordax est, constringit ora fiscinā.
441 Dehinc adjugat Jugo Parippum cum Sellario; annectitqve retinacula (dependentia de Helcio) extremitati Temonis: tum si non placet uti bigā, sed trigā, vel qvadrigā, praejungit antecessores, qvos agat ante se loro: (Magnates tamen utuntur Sejugibus; Reges Octojugibus; eoqve Rhedariis etiam pluribus).
442 Ut Currus levius currat, Vector ungit axes axungiā; respectatqve inter aurigandum, ne exorbitet: si in caeno haerescit, ne diu haereat, et retardetur, subjungit plures (eqvos): contra in praecipiti descensu, ne velociter ruat, currumve evertat, sufflaminat Rotas sufflamine; vel abjungit eqvos.
443 Ubi transitus non datur Vehiculis, per loca praerupta et invia, adhibentur clitellaria Iumenta; inprimis tardi Caballi, inepti ad eqvitandum: qvibus impositae Clitellae sustinent onera, gausapibus cooperta.
444 Sed in plano potius utimur, si celerare opus, Veredis (celetibus) qvam meritoriis Vehiculis (ibi tamen intertriginem cave): atqve ut sis expeditior, impedimentis te non aggraves, qvae festinos tardant.
XLV. Natatio et Navigatio.
Aquae superantur aut Ponte, vel Ponticulo, 445; aut vadando, 446; aut Ratibus, et Navibus, 447. Navium gencra, 448. Naves propellendi modus triplex, 449; qvartus Vento, 450. Velificationis modus, 451. Procellae et Naufragia, 452. Cautes et Syrtes, 453. Saburra, Nausea, Antlia, 454. Naulum, 455. et Navale, 456.
445 Flumina, lacus, maria, obstant identidem viantibus, superanda omnino iis, qvi ulterius velint; sive Ponte aut ponticulo (lapideo vel sublicio) sive aliter: qvod jam recensebo.
446 Innatare Aqvis discunt super scirpeam ratem, arboreumve corticem; tum sine cortice jactatu manuum pedumqve; sunt et nonnulli qvi aqvam calcare sciunt (tranando sine madefactione vestium, qvas supra caput tenent, pectoribustenus mersi): Vrinatores etiam sub aqva (instar piscium) natant: Ergo si flumen potest vadari propter brevitatem, transilitur; sin, transnatur.
447 Post adorsi sunt struere Rates: ex tignis obiter compactis, rursumqve solutilibus: tum Lintres, ex unico excavato ligno: tandem Naves ad firmitudinem compactiles, qvae habent proram et puppim;carinamqve et stegam, cum gemino latere; qvorum intercapedo dicitur alveus navis.
448 Minores naviculae sunt, Cymba, Lembus, Oria: subservientes piscationi: tum Ponto, qvō flumina trajiciuntur, (sed Portitori ad trajectum portorium solvitur): major Navis, vel onera vehit, et dicitur Oneraria (Geraria, Gestoria); vel homines, Vectoria: qvam si cubiculata est, vocant Phaselum; celeritati destinatam Celocem et Liburnicam.
449 Olim nescibant aliter propellere Navigia, qvam Remulco (fune tractorio) aut Contis, aut Remis ad scalmos positis: construebanturque Actuariae naves (biremes, triremes, qvadriremes etc.) qvas impellebant Remiges (considentes transtris per interscalmia et remigantes): dirigebant vero tenentes Clavum; Proreta ad proram, et Gubernator ad puppim.
450 Tandem adverterunt posse jugari ventos: qvibus captivandis excogitarunt Vela; et velis dispandendis Malos, Antennas, Versorias, et Ventis observandis Tritonem; novissime, demum Acum marinam, monstratricem plagarum Mundi, cujus indicatione possunt navigare per tenebras etiam (qvod prius nisi ad stellae Polaris prospectum, accensosve ignes, non poterant) enavigareqve ipsum Oceanum.
451 Velificant ergo adspirante Vento secundo plenis velis: vento adverso, obliqvant vela et cursum alternatim: vento nullo, velificatio non procedit, qvum tranqvillitas est.
452 Procellā obortā repente, ne abripiantur ā fluctibus, aut impellantur ad scopulos, allisaqve Navis demergatur; Nautae contrahunt et demittunt vela (imo et recīdunt instante discrimine) et sic tutius jactantur: si nihilominus videtur imminere Naufragium, faciunt jacturam rerum, tametsi pretiosarum, non sine miserabili lamento naufragantium.
453 Aliās qvoqve, ne incidant in brevia, explorant profunditatem sali bolide, cauteqve praeternavigant Cautes et Syrtes.
454 Qvia vero Navis onerata innat firmius, navigaturi vacuā saburrant eam, non tamen nimio plus, ne pessum eat: et qvia qvāqvā tandem fathiscens (Navis) transmittit per fissuras, et assamentorum commissuras, nauteam confluentem in sentinam, exantlant inde hanc Antliā.
455 Peractā Navigatione appellunt; Naulum exsolvitur Nauclero, et qvisqve festinat domum: qvem sui sospites videntes incolumem, jubent avere.
456 Navis ipsa deducitur in portum, detracto aplustri: aut linqvitur in statione (si locus importuosus est) stans super anchoras, et sic
page 523/524, image: s261: rimosa vero subducitur in Navale, vale, ut ā Naupegis reconcinnetur.
XLVI. Machinae Tractoriae.
Machinarum necessitas, 457. Palangae, Phalangae, Pabo, 458. Vectis, Succula, Trochlea, Ergata, Geranium, 459. Pressoriorum ratio, et Cunei, 460. et Fistucae, 461. Aquae ductus, Archimedea Cochlea, Aquagia, 462. Horologia, Scioterica, Clepsydrae, Cleplammia, 463 Automata, 464. Perpetuum mobile, 465.
457 Cum habeamus necesse transportare, non tantum nosmet ipsos, sed et alia, molesqve multarum rerum excedant vires corporis nostri, qvaesita sunt juvamina ā Machinis: attingemus qvaedam.
458 Qvantum duo Bajuli possunt ferre palangis, potest unus trudendo ante se ohus impositum paboni, suspensa aerumnā ā collo: sed longe majora provolvi possunt phalangis.
459 Sustollendae rei gravi serviunt, primum Vectis, qvem oneri suppingendo, protensaeqve parti incumbendo, onus tollimus: deinde Succula, qvam itidem suppingimus, manubriumqve ejus rotamus manu: tum Trochlea, per cujus orbiculos traducti funes ductarii plures, multiplicant vim tractricem: hinc Ergata, qvam circumeundo Vectiarii versant: Geranium deniqve, cum adjuncto rotabili tympano, cui inambulando res magnae molis protollimus.
460 Validae compressioni serviunt Pressoria generis omnis, qvorum omnium ratio haec est; Prela duo pressare violentissime rem adiguntur, ā Torculari versabili, viqve retorto circa Cochleam spiratim striatam: Contra qvi findere vult aliqvid, dissilire illud cogit, adigens tudite Cuneum.
461 Fistucae adhibentur ad pangendum sublicas; sive ansatae fuerint, attollendae et demittendae humanis manibus; sive extollendae trochleis, et dimittendae, ut fortius feriant.
462 Artificiosi Aqvae ductus cogunt aqvam per Canales ascendere in qvamvis altitudinem: Archimedea v. cochlea facit aqvam descendendo ascendere: sed Aqvagia exsiccant aqvis inundatos campos.
463 Horologia sunt reperta dimetiendis horis: primum solaria (sciotherica) ubi Gnomonis umbra horarias lineas transmeando; tum aqvaria (Clepsydrae) ubi aqva de vase in vas transtillando; mox arenaria (Clepsammia) ubi arena itidem furtim transfluendo, ostendunt moram praeterlabentis temporis.
464 Admirere vero inventum Automati! in qvo rotulae motant seipsas suis libramentis, repraesentantqve circulatione illā replicationem horarum (forte et dierum, mensium, totiusqve Planetarii cursūs.)
465 Perscrutantur etiam, qvomodo machina vere automata possit confabrefieri; procedens ultroneō suo tractu indesinenter, nec habens opus intendi: nuncupant Mobile perpetuum, qvod an sit possibile inventu, ambigitur.
XLVII. Oblectatoriae Artes.
Artet voluptuosae, 466. Lavationes et Balnea, 467. Balneatoris actiones, 468. Voluptates cubitoriae 469. Sessoriaeque et gestatoriae, 470. Cupediae, 471. Odoramenta, 472. Aurium delinimenta, 473. Instrumenta Musica pulsanda, 474: plectro tangenda, 475; inflanda, 476 Oculorum oblectamenta, 477. Ars Pictoria cum similibus, 478. et fictoria, sculptoria, 479, de Perspiciliis, 480. et Speculis, 481.
466 Non prius discedemus ab Artificibus, qvam percensuerimus qvaedam reperta, servientia mere Lautitiei, oblectamentisqve Sensuum,
467 Mundare se identidem limpidā, est munditiei; facare fuco lenocinii: Balnea eō sunt, ut deluamus sqvalores, desidentes in Labro: aut ingressi Vaporarium, conscendamus Sudatorium, et eliciamus sudorem, defricemusqve strigmenta cilicio; et extergamus Linteis: transeundoqve e Caldario (vel Tepidario) in Frigidarium, aut vicissim, indulgeamus delectationibus.
468 Balneator qvandoqve scarificat, affixis Cucurbitulis, auxiliatu flammae: saepe et adornat barbas comasqve (qvod qvidem et Barbitonsor facit): dum displicatum capillitium, partim attondet forpice, partim detondet novaculā, partim evellit volsellis; relinqvens Capronam dependulam ā fronte, aut Comam in circuitu; Cincinnos vero crispans Calamistro: calvis autem adaptans ascititium capillamentum, Caliendrum, seu Galericulum.
469 Res tactiles ut nos afficiant in cubatu leniter, inventi sunt Lectuli et Storeae; plumeaqve Pulvinaria et Cervicalia, qvibus supercubamus (munditer, si lodices superinsternuntur candidae): tum Stragula ac Tegetes, qvibus supertegimus nos: deniqve Conopea, qvibus circumsepimus lectulos, ne qvid obturbet.
470 Pro commodiore sessitatione sunt, Scamna et Sellae, cum fulcris ac scabellis; et Bisellia, fulcro ambifariam versabili; tum Culcitrae, fartae tomentō: olimqve ad mensam discubitorii lecti, et subalares pulvilli; denique pro gestatione Lecticae, et aliae gestatoriae sellae, qvibus aut morbidi, aut voluptarii, circumgestantur.
471 Blandimenta gustatui dant Cupediae, qvas Cupedinarii parant: ut sunt variorum generum Placentae, Liba, piperataqve Liba (qvae Dulciarius facit) Lagana, Moreta, Obeliae, Teganitae, Scriblitae, Crustulae, Panis saccharites, in Clibano coctus, etc.
472 Vngventarius paritat voluptuosis Odoramenta, Smegmata, Suffumigia; qvibus illi delibuti fragrant.
473 Delinimentum aurium a modulatione
page 525/526, image: s262est; seu vivae, seu Musicorum organorum: qvae vel pulsantur, vel plectuntur, vel inflantur.
474 Pulsantur: Tympanum, Campana, Cymbalum, Tintinnabulum, Crepitacula qvaecunqve: itemqve Crembalum, qvod intersertum dentibus, adhalatu gutturis, allīsuqve digiti, tintinnat.
475 Plectuntur organa, qvae fidibus intenduntur ac remittuntur (intensaeqve acutum sonant, laxae graviter) idqve vel digitis (seu manūs utriusqve, ut Nablium (Sambuca) seu alterius, altera moderante chordas (ut Cithara et Testudo): vel plectro, eōqve aut setaceo, ut Fides; aut rotabili, ut Lyra; ant prosiliente pinnulā, ut Instrumentum.
476 Inflantur v. qvaedam ore, ut Fistula, a Fistulatore; Tibia a Tibicine; Tuba a Tubicine; Lituus a Liticine; Buccina, a Buccinatore; Gingras, a Gingratore; Tibia utricularis, ab Utriculario: qvaedam follibus, ut Organon pneusticum, ab Organario pulsatum.
477 Oblectamenta oculorum sunt visibilium rerum repraesentationes, aut transformationes: Et praesentationes qvidem jam in plano, Picturā: jam in materia solida, sive molliori, Ficturā; sive duriori, Sculpturā, Caelaturā, Fusurā: aut deniqve per specula, Speculariā; aut per ignes missiles.
478 Pictor delineat cujusvis rei effigiem graphio, et perpingit penicillo ac pigmentis: qvem imitantur qvodammodo Illuminatores crepundiorum; et Encaustae, expingentes Vitra igni; et Phrygiones (Acupictores seu Plumarii) acupingentes filis versicoloribus, qvandoqve et Unionibus, gemmis, plumis, intexentesqve vestibus varias figuras: maxime a. Chalcographi, incīdentes subtilissimas imagunculas aeri, imprimentesqve chartis.
479 Fictor infundit modulo certae formaturae ceram, vel gypsum, vel metallum, eoqve modo pereleganter defingit fusiles imagunculas: sed Sculptor exsculpit Statuas liberā manu: Caelator vero insculpit Vasis jam paratis, Sigillis item, species qvas vult.
480 Specularius parat e vitris Specula, qvibus homines intueantur seipsos: et Conspicilia, qvibus prospectent acrius res; et Telescopia, qvibus prospectent dissita ut propinqva; et Microscopia, qvibus obtueantur pusilla ut grandia: et Prismata, transfigurantia Colores rerum milleformiter; Vrentia deniqve specula.
481 Speculum illud erit optimum, qvod reddit species objectas eādem qvalitate et qvantitate: id qvod fit, cum bene perpolitum est, et prorsus planum, neqve concavum neqve convexum: hoc etenim ostendit rem minorem qvam est, illud inversam.
XLVIII. Artes Culturae humanae.
Cultura ipsi qvoqve Homines egent, 482. et qvam pulchrum sit esse cultum, 483. si vere, 484. Instrumenta culturae hujus qvatuor, 485.
482 Lustravimus Artes manuarias, rurales, mechanicas, qvibus elaborantur res exanimae ad utilitatem, honestamentaqve vitae nostrae: qvia vero ipsa etiam Natura humana sine politura brutescit (hinc incultae Gentes barbarae sunt) sumusqve necessario expoliendi.
Mente ad Sapientiam;
Anomō ad Honestatem;
Lingvā ad Facundiam;
veni et specta, qvomodo id fiat, ut ipse qvoqve perpoliaris.
483 Oqvam desiderabile est, sic excultum esse! nimirum habere Mentem illuminatam, rebus depictam; et posse rursum in aliorum mentibus easdem depingere Sermone! et habere Actiones passionesqve suas in potestate sua! Angelica haec est perfectio, considerata in plenitudine sua.
484 Si vis participare felicitatem hanc, tu Adolescentule, adesto! sed ut tria illa tibi exoptes solida, non fucata: cupiens evadere non sciolus, sed sciens; non locutulejus, sed eloqvens; non simulatus cultor Virtutum, sed serius.
485 Hujus Culturae instrumenta qvia sunt Libri, Scholae, Conversatio erudita; Peregrinationesqve susceptae illius causā, audi narrationem de istis singulatim: commonstrabo qvid ibi et qvomodo fiat, ut habeas gustum scibilium omnium.
XLIX. Literae et Libri: cum ministratoriis Artibus, Typographia, et aliis.
Scripturae modus trinus, 486. Literas scribendi ratio varia, malleo, caelte, stylo, calamo, 487. Papyrus et Charta qvid, 488. Atramentum et Penna, 489. Scribendi forma, sinistrorsum, dextrorsum, deorsum, 490. Modus celeriter scribendi per Siglas et Typos, 491. Typographi operae, 492. Librarii et Compactores, 493. Bibliopolium et Bibliotheca, 494. Librorum forma exterior, 495. Interiores partes, 496. Librorum Scriptores, Editores, Censores 497. Castigatoresqve 498.
486 Modus SCRIPTURAE fuit apud AEgyptios per notas hieroglyphicas, fictas scil. rerum figuras: apud Chinenses per reales Characteres, qvos etiam diversae nationes intelligunt, et qvisqve suā Lingvā legit: apud nos sunt in usu LITERAE, notulae minimorum sonorum oris, e qvibus complicatis fiunt Verba, Sententiae, Libri.
487 Antiqvi Literas incīdebant saxis, malleo: postea insculpebant ligneis codicibus (praesertim faginis) sectis in tabulas, ac dolatis, caelte: dehinc exarabant in tiliaceis Libris; aut foliis palmeis, oleagineis, malvaceis, et linteis, ceratis vel gypsatis, stylo ferreo (vel osseo) postmodum Nilotico calamo inscribebant Pargamenae, ex ovinis tergoribus paratae.
488 Subseqventer inventa est Papyrus, e Papyro, planta bicubitali, habente (corticis loco)
page 527/528, image: s263latissimas et praetenues; qvas discriminatas acu, et imbutas aqvā glutinosa, complanatasqve prelo, ac desiccatas sole, digerebant in scapum, habentem plagulas viginti: nunc est Charta in usu, qvam Chariopoeus conficit e linteis vetustis concerptis, contusisqve in pulmentum, et diductis in folia, intermistā collā, ut ne charta perfluat: tum eam colligit in Volumina minora, majora, maxima.
489 Atramentum Scriptorium confit e gallis qvernis, et vitriolo: qvibus adinditur aliqvantum Aluminis, et Gummi, ad prohibendum mucorem, et penetrationem: Penna vero eligitur anserina vel pavonina, caule amplo, firmo, pertranslucido; qvam qvi temperat scriptioni, eradit scabritiem tergō scalpelli, acie autem detruncat caudam, et rescindit utrinqve caput, ut bifurcatum fiat: tum diffindendo facit crenam, pro defluxu atramenti; circumcīditqve rursum incīsuram istam, et praecīdit aeqvaliter; demum intingit ac scribit, post recondit in Calamarium.
490 Hebraei scribunt ā dextra sinistram versus; Graeci, et caeteri Europaei, ā sinistra versus dextram; Indi qvidam perpendiculariter a summo ad imum, aeqve legibiliter.
491 Prisci habuerunt Tachygraphiam, per SIGLAS, qvibus sufficiebant excipere Sermonem manu, non ad calamum dictantis, sed libere loqventis: Nos habemus etiam celeriorem, Typographiam, qvā unus, unā die, plus describit, qvam aliās possent mille Scribae: sed et Stenographiam nuperrime exsuscitārunt Angli.
492 Typographus distribuit per loculamenta aeneos typos, conflatos permagnō numerō: qvos Typotheta expromens indidem, sigillatim componit in Verba, Versus, Paginas: Coarctatqve marginibus ferreis, ne dilabantur, et indit prelo: tum illinit atramentō impressoriō (qvod parat ex fuligine et oleamento): Apprimitqve suppositis chartis, et sic describit integras schedas momentō; omnes correctissime, si modo primum exemplar fuerit correctum, et Corrector non fuerit idiota, aut iners: Expletō autem numerō exemplarim, disjectat rursum typos per cellulas suas, ut possint coagmentari denuo prompte, in alium textum.
493 Libraru olim agglutinabant chartas chartis, convolvebantqve in Volumina: nunc eas Bibliopegus (compactor) compingit in Codices: dum singulas phyluras rarioris chartae tingit aqvā aluminatā, siccatas v. complanat, malleat, consuit, conglutinat dorso, demarginat, circummunit tegmentis (papyraceis, membraneis, coriaceis) lateraqve fibulat clausuris (aheneis uncis); aut connectit ligulis scroteis, vel sericeis; grandioribus etiam Libris asfigit umbilicatas bullas.
494. Bibliopola vendit libros in Bibliopolio: Bibliothecarius eosdem congestat in Bibliothecam, et adscribit Catalogo, et disponit per Repositoria ac forulos, et exponit ad usum super Pluteos.
495 A forma exteriore Liber est, vel chartae integrae (in folio vocant): vel plicatae in qvadrum, aut in folia sex, octo, duodecim, sedecim: item columnatus aut lingvatus: atqve si grandior est, qvam ut comprehendatur compacturā unā, dividitur in Tomos.
496 Interiores partes Libri sunt: Titulus, Dedicatio, Praefatio (qvā argumentum edisseritur) interdum et Elogia: tum Tractatus ipse, dispertitus in Sectiones; dehinc Clausula, cum Indice contentorum, aut etiam erratorum.
497 Libri scriptor dicitur Author; primum scriptum Autographum; transscripta inde Apographa: Editor, si simul emendator fuit, Censor: cujus est judicare de germanitate scripti, annon sit supposititium, ex toto, vel ex parte: et admonere Lectores de genuina lectione, si exemplaria dissonent, veroqve dictorum sensu: sive Glossis interjectis, sive Annotationibus separatis.
498 Liber bene elaboratus fit vendibilis, recuditurqve saepius: sed videndum est, ut editio semper sit auctior, vel saltem correctior: Noxiosi vero utinam nulli evulgentur!
L. SCHOLAE.
Scholae cur necessariae, 499. Docens et discens quales requirantur, 500. Docendi et discendi methodus quae optima. 501. Utilitas ejus quanta, 502. Disciplinae necessitas, 503. Recreationes, 504. Scholarum differentiae. 505.
499 Schola est Officina transfundendi Eruditionem, e Libris in hommes: ubi necesse habent exerceri juniores (qvi optant ordiri vitam sapienter, et transigere prospere) non solum in Literatura, sed in omnibus qvae perficiunt naturam humanam: Nempe ut praediscant recte Sapere, recte Agere, recte Loqvi,
500 Qvi docet, est Doctor; qvi discit, Discipulus: qvorum ille si fuerit doctus, et Didacticus, (cui adsit communicandi aliis doctrinam gnaritas, et promptitudo (hīc autem docilis et disciplinosus (qvotidie aliqvid novi rescire, ac addiscere, avidus) uterqve habebit delicias: Scholaqve fiet Ludus, dum operae peragentur ludibundis utrinqve!
501 Erit hoc, si agatur tempore uno, nonnisi unum, ne distrahatur sensus: et eatur semper gradatim, qvomodo res pendent ab invicem: Docensqve praemonstret semper Exemplar exqvisitum, cujusqve rei noscendae, aut faciendae: illudqve explicet Praeceptis perspicuis, et jubeat imitari mox: Discens vero intueatur Exemplar avide, et percipiat Informationem de illo attente, et mox exprimere illud studeat Imitatione accuratā: Adstante Magistro, et ne aberret providente, aut si aberrare videt, corrigente: assistentibus item condiscipulis, qvotqvot fuerint, ut in qvo emendatur unus, in eo dediscant hallucinari omnes, mendasqve desvefiant.
502 Haec identitas Manuductionis habebit
page 529/530, image: s264commoditatem, ut Paedagogus unus, stans in pulpito, satisfaciat qvantaevis erudiendae catervae: hi autem excitent seipsos certatim, acuantqve aemulatione mutuā, dum omnia fiunt palam omnibus; atqve sic ingeniosi proficiant potenter, tardiores vero superent tandem qvoqve difficultates, ipsa assiduitate exercitiorum: qvod ostendent Examina.
503 Disciplina tamen adjungitur Institutioni, ut ne obrepat incuria, vel desidia, aut dissoluta licentia, per indulgentiam: ergo qvi negligenter agit, increpatur; qvi desidiosus est, castigatur ferulā: in qvo malitiosa obstinatia deprehenditur, dignus est secludi a consortio morigerorum, ne inficiat alios pravitate.
504 Ludi magister tamen cavebit esse plagosus; potius permittet diligentibus (libenter, non invite) honestas recreationes, spatiationes, collusiones: adeoqve ipsemet colludet, providendo utilia exercitia.
505 Infima Scholarum, Trivialis, pro Elementariis est, qvorum sensus exercendi sunt circa res sensuales: dehinc Gymnasium (classicam Scholam vocant) pro iis, qvi discunt Lingvas, liberalesqve Artes, et sunt exercitandi circa rationes rerum noscitandas: tandem sunt Academiae, pro iis qvi qvaerunt absolutam Eruditionem, purum scilicet Intellectum Rerum: ubi hoc dant operam Professores Facultatum qvatuor, ut humanae vitae magistri, Philosophi, Medici, fure cousulti, Theologi, inde prodeant, communi bono.
LI. PHILOSOPHIA.
Philosophi munia, 506. Metaphsici, 507. Physici, et Magi, 508. Reqvisita ad philosophandum 509.
506 Philosophus investigat causas rerum, qvid, unde, cur, et qvomodo sit, unumqvodqve: qvi occupatus circa Ideas Rerum omnium universales, et abstractas, vocatur Metaphysicus; circa corpora Naturalia, formasqve rebus concretas, Physicus: circa rerum proportiones, Mathematicus: circa hominum mores, Ethicus: circa sermonis rationem, Philologus.
507 Metaphysicus contemplatur res a priori; non ut jam sunt, sed ut possibiles erant, anteqvam erant: perscrutans, qvid hoc sit esse, aut non Esse; Fieri aut non Fieri; Existere, aut Vanescere; Durare, aut Perire etc. Item qvid sit rerum Identitas, Diversitas, Contrarietas etc. qvibusqve modis Ens Enti possit jungi, aut ab illo sejungi; vel plura Entia sibi conglobari, usqve ad ipsam Vniversitatem rerum, extra qvam nihil sit.
508 Physicus considerat res a posteriori, prout eas videt in Mundo: ut intelligat, qvā vi fiant, operentur, alterentur etc. Cujus intelligentiae summus apex est Magia; peritia scilicet effectorum producendorum, occultā applicatione activorum ad passiva: sed hujus Monstrum sunt praestigiae, qvae peraguntur incantationibus et excantationibus; merae Satanicae illusiones, relinqvendae strigibus.
509 Ad philosophandum liqvide reqvisita sunt necessaria; Sensuum acrimonia, Rationissagacitas, et vera plenaqve Historiae rerum: qvippe oportet praenosse prius aliqvid esse, qvam inqviras in ejus essentiam, vel causas.
LII. Mathesis: Primumqve Arithmetica.
Mathesis qvid, 510. Arithmetica qvid, 511. Numerandi ratio, 512. Numerorum notae trinae, 513. Numerus par, impar, fractus, 514.
510 Mathesis adaperit viam Philosophiae: pervestigans rationem Numerorum, in Arithmetica; et Mensurarum, in Geometria, et Ponderum, in Statica.
511 Arithmeticus tractans industrie numerosas res, qvoties obtingunt, peragit omnia sua per Numerationem, Additionem, Subiractionem, Multiplicationem, Divisionem, Regulamqve Proportionum.
512 Ruricolae computant simplicius per Paria, Decusses, Duodenas, Qvindenas, Sexagenas: Arithmetici subtilius, per Vnitates, Decades, Centenarios, Millenarios, Myriades: recentiores etiam per Tonnas et Milliones: Unitas enim decies repetita facit Decem; decies decem, Centum: decies centum, Mille: decies mille Myriada: decem myriades nunc vocant, Tonnam: decem Tonnas (i. e. millies mille) Millionem.
513 Numerales notae fuerunt Graecis non aliae qvam Literae, alphabeti sui, [gap: Greek word(s)]etc. Romani adhibuerunt septem solum literas; I. V. X. L. C. D. M: Arabes excogitārunt ingeniose Ciphras decem; qvibus numerosissima qvaeqve possunt exprimi (vel arena maris): tandem inventi sunt Calculi, disponendi super Abacum. (Ex. gr. si qvis dicatur habere mille, sexcentos, octoginta et qvatuor aureos, id annotabit sic,
Calculis.
[gap: illustration]514 Numerus dicitur Par, qvi potest dividi in duas aeqvales partes (ut, 2, 4, 6, 8, etc); Impar, qvi non potest (ut, 3, 5. 7, 9 etc); Fractus, qvi habet partem ruptam; ut sesqvi alter (1): Caetera qvaere alibi.
page 531/532, image: s265
LIII. Geometria.
Geometriae munia, 515. instrumenta ejus, 516. Linearum differentia, 517. et Angulorum, 518. et Figurarum, 519. structura Circuli 520. Trianguli, 521. Qvadranguli, 522. Figurae solidorum, 523. Mensurae distantiarum, 524. Capacitatis, 525. Aridorum, 526. Linearum et Vasorum, 527. Geodesiae ratio, 528. et species, 529. Optica qvid, 530.
515 Geometria explorat magnitudines rerum praecīse, ut ne qvid nos possit decipere, apparendo majus aut minus, vel propius aut remotius, altius aut humilius, qvam est: qvod potissimum conducit ad mensurandas rerum Longinqvitates et Capacitates.
516 Peragit mensiones suas per Puncta, Li neas, Figuras, et certa Instrumenta, qvibus emetitur omnia.
517 Linea incipit ā puncto, et desinit in punctum: estqve in seipsa vel recta, ut ---; vel curva, ut [gap: illustration]: vel spiralis, ut [gap: illustration] alteri vero lincae, vel parallela, ut [gap: illustration]; vel obliqva, ut [gap: illustration]; vel perpendicularis, ut [gap: illustration].
518 Ex concursu linearum sit Angulus: qvi est vel rectus, qvem linea incidens perpendicularis efficit, ut est (in subjecto schemate) angulus A C B: vel acutus, minor recto, ut B C D; vel obtusus, major rectō, ut A C D.
[gap: illustration]519 Figurarum simplicissima est Circularis; tum Triangularis; inde Qvadrangularis etc.
520 Circulus fit ex unica linea ambiente, qvam vocant Circumferentiam: ut hīc B D C H: ejus medium punctum, est Centrum, A: linea a centro ad circumferentiam ducta, est Radius A H, vel A C: radius vero protensus ad partem oppositam, dissecansqve circulum aeqvaliter, Diameter vocatur, ut B A C.
[gap: illustration]521 Triangulum fit e tribus lineis: estqve vel Acutangulum, cujus omnes tres anguli aculi, ut; vel Rectangulum, cujus unus rectus ut; obtusangulum, cujus unus obtusus, ut
522 Qvadrangulum est qvadrilaterum: hoc autem vel qvadratum,; vel oblongum,; vel rhombus,
523 Accipe etiam figuras Corporum regulares: Orbis est gyratus; Globus rotundus; Cylindrus teres; Pepo ovalis; Pomum orbiculatum; Pyrum et qvidvis conicum, turbinatum; Cubus qvadratus; (licet sex laterus, et octangulus); Tribulus triqvetrus.
524 Mensurae distantiarum ita sunt: Grana papaverea 4 faciunt unum hordeaceum, hordeacea totidem, Digitum transversum; Digitus cum triente (1) Pollicem; digiti qvatuor, Palmum: Palmi tres, Spithamam: qvatuor, Pedem: qvinqve, Palmipedem: sex, Vlnam (seu Cubitum, sesqvipedem): duo pedes cum semisse faciunt Gradum, seu Gressum, h. e. Passum minorem: qvinqve, Passum majorem (Geometricum, qvi est idem cum Orgyia): decem pedes dant Perticam (Decempedam): centum viginti qvinqve passus Geometrici dant Stadium: octo Stadia (h. e. mille passus) miliare Italicum: haec a. qvatuor, milliare Germanicum: milliare sesqvi Italicum, Gallicam Leucam.
525 Mensurae Capacitatis apud Romanos fuerunt: primum pro liqvidis, Qvatuor Cochlearia (seu ligulae) faciunt Cyathum: horum tres, Qvartarium: Qvartarii duo, Heminam: Heminae duae, Sextarium: hi sex, Congium: qvatuor Congii, Vrnam, qvantum Vir ferre potest: duae Urnae Amphoram (seu Qvadrantel) qvantum duo commode bajulant: viginti Amphorae, Culeum, qvantum plaustro vehi solet.
426 Mensura minima aridorum fuit Cyathus: Cyathi sex dabant Heminam: heminae duae Sextarium: duo sextarii, Modiolum: hi qvatuor, Modium: Modii duodecim Medimnum: (sed arida herbacea metiuntur pugillis, manipulisqve.)
527 Explorant vero Rectituddinem (aut curvitatem) Lineae, Amussi extensa, vel applicatā inflexibili Regulā: rectitudinem Anguli, Normā; situm plani horizontalis, Libellā: recti autem plani, Perpendiculō: Circuli exactionem Circinō: Vasis capacitatem Perticā, cui inscripti sunt numeri stereometrici.
528 Distantias metiuntur communiter ope Qvadrantis: dum per pinnulas versabilis Radii prospectando rem visam, ex duabus stationibus, observandoqve qvantitatem Trianguli minoris, qvem in suo Instrumento effici vident: Colligunt qvantitatem linearum Trianguli majoris, qvem in Terra faciunt lineae, inter duas stationes et rem visam comprehensae.
529 Talem mensionem distantiarum vocant Geodaesiam; atqve si fit in plano (ut Agri) Longimetriam: si sursum (ut Montis) Altimeriam: si deorsum (ut Putei) Profundimetriam: dum v. Doliorum capacitatem metiuntur, Stereometriam.
530 Geometra examinans, cur visio subinde fallat; (ex. gr. cur aliqvid sub aqva, aut per Vaporem, majus videatur qvam est, nec suo loco): item cur tantō minor appareat res, qvantō fuerit remotior ab oculo: nec non causas pelluciditatis et opacitatis, perspicuitatisqve et obscuritatis etc. Opticus vocatur.
page 533/534, image: s266
LIV. STATICA.
Statices munia, 531. Partes librae in genere, 532. Bilancis in specie ratio, 533, et Staterae, 534. Ponderandi ratio, 535. Ponderum differentiae, 536.
531 Staticus probat soliditatem rerum, et dehinc pretiositatem, ex perpensa illarum gravitate, vi Librarum et Ponderum.
532 Librae paries sunt; primum Librile seu Scapus (et fugum) deinde in centro Librilis Axiculus, super qvem fit libratio; tertio Ansa, a qva Scapus pendet; et Ansae apertura, Agina; qvā transit Examen, lingula scil. infixa scapo.
533 Est autem ratio duplex Librae, et pensurae; primam vide in Bilance, habente centrum in medio Scapi: unde necessariō seqvitur ut aeqvilibria ponderent aeqvaliter, et gravius praeponderet, deorsumqve vergat; levius v. se attollat, tantō magis, qvantō alterum praegravat: sive in Bilance maxima, Trutinā, sive minima (qvā nummi pensiculantur) Lanculā.
534 Alteram formam Librae spectabis in Statera: qvae habet centrum librationis extra medium scapi; cujus rei conseqvens est, ut Radius protensior faciat (inter librandum) majores ascensiones et descensiones, qvam radius minor: eoqve sit idem commensus ponderum ad in vicem, qvi arcuum.
535 Usus horum est talis: Libripens imponit rem librandam alteri lanci, alteram gravat ponderibus, donec videat aeqvilibrium (seu aeqvipondium) qvod ostendet examen aginam aeqvans: in Statera autem suspendit rem delibrandam ab unco, in B; pondusculumqve promovet in radio opposito (dimenso incīsuris) huc illuc, usqve ad aeqvilibritatem: illud enim admotum propius centrum, ponderat minus; amotum a centro longius, plus.
[gap: illustration]536 Levissimum pondusculum (dans Libellae momentum) faciunt Granum; qvatuor Grana, Siliqvam; hae qvinqve Scrupulum; tria Scrupula, Drachmam; qvatuor Drachmae, Semunciam; octo, Vnciam; Unciae duodecim, Libram: (Mercalis tamen Libra est sedecim unciarum) centum Librae dant Centumpondium (vulgo Centenarium.)
LV. ASTRONOMIA.
Mathesis per totam Philosophiam sparsa, 537. Applicata Coelo producit Astronomiam, 538. Circuli caelestes, 539. Axis et Poli mundi, AEqvator et Tropici, Zodiacus, 540. Circuli immobiles duo. 541. Horizon et Meridianus, 542. Stellarum differentiae et numerus, 543, Constellationes et Signa in Zodiaco, 544. extra Zodiacum, 545. Planetarum numerus, Situs, motus, 546. Sunt jam boreales jam australes, 547. Gradus in Coelo qvid, 548. Ephemerides, et Planetarum aspectusqvid. 549. Eclipses qvid 550. Computus, fastorum et dierum Hebdomadae nomina, 551. Mensiumqve 552.
537 Qvid ergo numerant, mensurant, po derant, Philosophi? Omnia. Sunt tamen illis solennissimae dinumerationes, dimensiones, collibrationesqve 1 Coeli, in Astronomia: 2 Terrae, in geographia; 3 Temporum, in Chronologia: 4 Cogitationum, in Logica, Mnemonica, Prognostica. 5 Moralium actionum, in Ethica: 6 Sermonis in Philologicis artibus: qvae omnia percurramus obiter.
538 Astronomus contemplaturus astra, disterminat sibi Firmamentum in certas regiones, per qvas observet transitiones siderum: nempe imaginarios Circulos: qvorum primarii sunt, AEqvator, Tropici, Zodiacus, etc. qvos tu ita concipe.
539 Stellas ire circulatim, indicat qvotidiana reditio ad loca eadem: ergo Coelum est volubilis sphaera: ergo habet axem, circa qvem revolutatur: ergo et duas extremitates axis sui, seu duos immobiles polos, Septenirionalem et Meridionalem.
540 Inter Polos finge in medio sphaerae maximum Circulum, erit AEqvator: et huic parallelos duos, Tropicos; qvos Sol describit altissimus aestate: et humillimus, hieme: sed annuam viam Solis, (transeuntem ab hoc Tropico ad illum Tropicum, intersecantemqve AEqvinoctialem duobus locis) vocant Zodiacum: cujus poli rursum describunt Polares circellos, circuitione qvotidianā.
541 Habes in ipsa caelesti machina Circulos invisibiliter positos, et cum illa revolubiles; sed sunt alii cuilibet loco proprii, et immobiles, Horizon, et Meridianus.
542 Ubi ubi stas, prospectans circumcirca vides Horizontem; confinia scilicet Coeli et Terrae, sive superioris hemisphaerii ab inferiore: Horizontis v. centrum est ubi tu stas; poli in Coelo, punctum tibi summum et imum (verticale illud vocant Zenith; profundum illud sub terra, Nadir) Duc vero iterum Circulum per Polos Mundi, et Zenith ac Nadir, erit Meridianus, ad qvem Sol delatus facit nobis Meridiem.
543 Qvod attinet cursum Astrorum, is uniformis est omnibus Fixis, qvasi vehantur uno eodemqve Orbe: inter qvas primae magnitudinis sunt qvindecim (Arcturus, Lyra, Sirius etc.) Secundae 45, tertiae 208, qvartae 475, qvintae 216, sextae 49; novem insuper obscurae, et qvinqve nebulosae: omnes simul praeter propter 1020, qvas qvidem per liberum aspectum in Europa videre possumus: sed per Telescopia longe plures.
544. Sunt redactae in certas Consigurationes: cujusmodi sunt, duodecim signa Zodiaci, ita insignita characteribus suis: [gap: illustration] Aries, constat stellis 19; [gap: illustration] Taurus, 44, (inter qvas sunt plejades); II Gemini 31; [gap: illustration], Cancer 28; [gap: illustration] Leo 39; [gap: illustration] Virgo 40; [gap: illustration] Libra 15; [gap: illustration] Scorpio, 27; [gap: illustration] Sagittarius 32; [gap: illustration] Capricornus 27; [gap: illustration] Aqvarius 33; [gap: illustration] Pisces, 35.
545 Extra Zodiacum sunt Borealia signa; Minor Vrsa, stellarum 8; Major Vrsa, 32: Draco 33:
page 535/536, image: s267Hercules 48; Cygnus 31; Cassiopea 25. etc. Inter Australia signa maxime conspicuus est Orion, 39; Canis major 18; Canis minor, 7. etc.
546 Compertum habemus, sicut Fixae, et cum his [gap: illustration] et [gap: illustration] (Sol et Luna) gyrationem suam absolvunt circa Terram, tanqvam suum centrum, ita reliqvos qvinqve Planetas gyrari circa Solem: qvem ambit orbe minimo [gap: illustration] (Mercurius) qvadrimestri tempore; [gap: illustration] (Venus) fere duplo majore, novendecim mensibus: [gap: illustration] (Mars) tam amplo, ut circumeat Terram qvōqve, sesqvianno; [gap: illustration] (Jupiter) etiam ampliore, duodecim annis, minus bimense; [gap: illustration] (Saturnus) amplissimo, novem et viginti annis, et semestri: qvi omnes jam sunt apogaei, jam perigaei; videnturqve nobis jam directi, jam retrogradi, jam stationaru, et veluti cum Fixis fixe procedentes.
547 Progrediuntur itidem per Zodiacum, at non tam exacte, ut Sol: excurrunt enim a viā Solis hinc et illinc (Boream versus et Austrum versus) plus et minus.
548 Dividunt a. Astronomi omnem circulum, (aeqve parvum ut magnum) in gradus 360: hosqve rursus singulos in 60 minuta prima; et qvodlibet horum in 60 secunda etc. usqve ad decima minuta, seu scrupula.
549 Calculando igitur motus Planetarum in futurum, conficiunt Ephemerides: h e. consignationes ad horam meridianam singulorum dierum anni, ubi qvisqve Planeta futurus sit, et qvō aspectu ad invicem: est enim inter Planetas aut Conjunctio, in eodem signo et gradu, [gap: illustration]; aut Sextilis, distantia per duo signa [gap: illustration]; aut Qvadratus (seu Qvadratura) per tria signa, [gap: illustration]; aut Trigonus, per qvatuor, [gap: illustration]; aut Oppositio, per sex, 8.
550 Inprimis a. consignantur Ephemeridibus Eclipses Luminarium; postqvam penetratum est in causas, unde fiunt: nempe deliqvium Solis contingere in novilunio, qvum inter nos et Solem Luna intercurrens directe, illum obnubit opaco suo corpore, h. e. inumbrat nos: Luna vero eclipsatur in plenilunio, qvando opposita Soli obnubilatur ipsa, incurrens in umbram Terrae: qvod ut non accidat qvotmensibus, facit exspatiatio Lunae extra viam Solis, qvam vocant Eclipticam.
551 Ultima pars Astronomiae est Computus Fastorum: qvō et spectat denominatio dierum Hebdomadae a Planetis, ut dicantur, dies Solis, dies Lunae, dies Martis, dies Mercurii, dies fovis, dies Veneris, dies Saturni.
552 Menses sunt, fanuarius, Februarius, Martius, Aprilis, Majus, funius, fulius (Qvintilis) Augustus (Sextilis) September, October, November, December: qvorum primo, tertio, qvinto, septimo, octavo, decimo, duodecimo, dati sunt dies 31, reliqvis 30: Februario 28, qvanqvam anno bissextili 29: cum ei unus dies intercalatur: embolimaeo vero fit accessio addititii mensis (embolimi) hoc est, decimae tertiae Lunationis.
LVI. GEOGRAPHIA.
Geographiae munia, 553. Terreni globi figura et magnitudo, 554. Ejus latitude et longitudo qvid, 555. Zonae ejus qvinqve 556. Unde dierum et tempestatum Varietas, 557. Climata Terrae qvid, 558. Continentes qvinqve, Insulae insinitae, Antipodes, 559. Populi Europaei, Asiani, Africani, Americani, qvi? 560. Montes et Flumina per Orbem celebriora, 561. Urbes prae caeteris inclytae, 562.
553 Ut ne simus ignari domicilii nostri, efficitur 1 per dimensionem Terrae, in longum et latum; 2 per disterminationem Rengionum habitabilium et inhabitabilium, 3 per descriptionem, qvid egregium obveniat, hīc, illīc, istic; idqve sive terrestri Globo; sive pictis aliās Geographicis Tabulis, sive historicis enarrationibus.
554 Terram esse globosam, patet; qvia ab Oriente in Occidentem undiqveversum ambitur sideribus, et circumnavigatur maribus: transversim vero euntibus Poli mundi elevantur et deprimuntur, unde et terreni Globi Magnitudo percognoscitur: nempe qvia tendenti ab Austro in Boream (aut retro) singulis qvindecim Germanicis milliaribus attollitur Arcticus polus, et devergit Antarcticus, gradu uno, evincitur totum ambirum Terrae (qvi est graduum 360) habere circuitum milliarium 5400; Diametrum vero Terrae esse 1800; semidiametrum (a superficie Terrae ad ejus Centrum) 900.
555 Latitudo Terrae aestimatur ab AEqvatore Polos versus, utrinqve per nonaginta gradus: Longitudo vero ab Occasu in Ortum, per integrum circuitum, 360 graduum; initio sumto a primo Meridiano, qvem constituunt ad fines Europae, in Canariis insulis.
556 Ex latitudine Terrae prodeunt qvinqve terrestres Zonae: media, interjacens circulis Tropicis, vocatur Torrida: extremae duae intra polares circulos comprehensae, Frigidae: totidemqve Temperatae, inter has frigidas et illam torridam alterutrinqve sitae.
557 In aestuosa (Zona) propter perpetuam verticalitatem solis vehementissimi sunt ardores, perpetuansqve aeqvinoctium: contra in gelidis plagis, propter Solis collateralitatem continuam vehementissima frigora, subqve polo ipso sex mensium dies, totidem nox in temperatis tractibus est alternatio tempestatum grata, cum successivis incrementis ac decrementis dierum ac noctium.
558 Unde inoriuntur Climata, per interstitium unius semihorii: nam qvi longissimum diem habent, horarum duodecim cum dimidia, dicuntur habitare sub Climate primo; qvi 13 horarum, sub secundo; et ita conseqventer.
559 Continentes, maribus a se invicem disterminatae, qvinqve recensentur; Europa, Asia, Africa, America, Magellanica: qvarum singulae continent vastissimas regiones, tum maritimas, tum mediterraneas, in meditullio sitas; circa se a. Insulas plurimas, dissociatis Gentibus et Lingvis:
page 537/538, image: s268Tellurem undiqve habitari, aliosqve aliis esse Antipodes, jam constat.
560 Europaei incolae sunt; Hispani (cum Lusitanis sibi conterminis) Galli, Belgae, Angli, Scoti, Hiberni, Dani, Sveci, Norvegi, Lapponeseqve: Item Russi seu Moscovitae, Lithvani, Poloni, Bonemi, Germani, Itali, Siculi, Dalmatae, Hungari, Graeci, Valachi, Thraces: Asiani sunt, Turcae, Arabes, Armeniam, Persae, Indi, Chinenses, Scythae, nunc Tartari: Africani, AEgyptii, Barbari, Abyssini (atri AEthiopes) Mauri (atri AEthiopes) Cafres etc. Americani, Mexicani, Peruviani, Brasilienses, etc. nudi et investes: Magellanici nobis adhuc incogniti sunt.
561 Celebrati Montes sunt; in Europa, Alpes, Pyrenaei, Carpatus etc. in Asia, Taurus, Caucasus; in Africa, Atlas et Lunae montes: Famosa Flumina vero; in Europa, Danubius, seu Ister (est enim binominis) Borysthenes, etc. in Asia, Indus, Ganges, Oby etc. in Africa Nilus, septem ostiis se in mare exonerans; in America, Maragnon etc. etc.
562 Inclytae Urbes sunt, in Europa, Constantinopolis, Roma, Venetiae, Lutetia (Parisiorum) Lisbona, Londinum, Amsterodamum, Praga, Cracovia, Mosqva, etc. in Asia, Alepo, Bagdet (cis Euphraten) Ormus, Goa, Cambalu, Qvinsay, etc. in Africa, Alcair, Fessa, Maroco, etc. in America, Mexico, Cusco, Lima, etc.
LVII. Chronologia, cum Historia.
Chronologi munia, 563. Annorum epocha varia, 564. Historiae rudimenta, 565. Historiae universalis summarium, 566. Historia ante diluviana, 567; et diluvii, 568. Gentium et Lingvarum dispersio, 569. Sodomae subversio, 570. Moses et Pharao, 571. Samson, David, Salomon, 572. Elias, Ezechias, 573. Nabuchodonosor, et Cyrus, 574. Xerxes et Alexander, 575. Romani. Christus nascitur, 576. Constantinus Imperator, et Mahomed, 577. Novus Orbis repertus, 578. Librosqve multiplicandiars, Typographia 579.
563 Chronologus supputat, qvā aetate Mundi hoc illudve acciderit, et qvantum tempus praesens distet ab exortu rerum, vel qvapiam alia observabili periodo: ut ne simus nescii, ubi jam simus, et qvid fuerit gestum ante nos.
564 Communis Epocha, unde series annorum numerentur, eadem debuit esse omnibus jure, ab Orbe condito: sed qvia istud initium fuit incompertum plerisqve, qvaelibet Gens assumsit terminum alium memorabilem: supputaruntqve Iudaei olim ab exitu suo ex AEgypto, nunc a desolatione Hierosolymae; Graeci ab Olympiadibus (qvas Iphitus iustituerat celebrari anno qvoqve qvinto inclusive, aut qvarto exclusive) Romani a conditā suā Urbe: Christiani, a Christo nato; Turcae a fuga Mahumedis (vocant aeram Hegirae) etc. deniqve Reges auspicantur aeras suas a coeptu Regnorum suorum.
565 Priscorum ruditas non habuit alias Historias, praeter qvas narrabant sibi; aut innuebant posteris erectis qvibusdam monumentis (ut Lapidum hinc inde dispositorum, vel ligatorum in fune nodorum, etc) res nihilominus tamen veniebant in oblivia, aut transformabantur in fabulas: demum postqvam Literae increbuerunt, coeperunt res gestas inferre in Commentaria, una cum circumstantiis, ne qvid affictitii aut subdititii irreperet.
566 Placetne tibi audire breviarium qvoddam Chronicorum? memorabo carptim qvaedam singularia, de praecipuis mutationibus humani generis.
567 Primordia ipsa fuerunt nobis luctuosa, qvia Adam cum sua Eva, facti ad imaginem Dei, et jussi dominari Creaturis, abusi sunt concesso privilegio: Adae vero primigenius (cui nomen fuit Caino) truculentus fratricīda, occīso Abele tradidit se impietati cum tota sua progenie, ejusqve imitatione actutum omnes.
568 Indoluit DEUS, qvod fecisset hominem, immissoqve Cataclysmo delevit omnes, exceptō Noā servato cum suis in Arca, A. M. (h. e. Anno Mundi) 1657: sed prius eripuit ad se pios, inter qvos fuit Enoch vivus transsatus in coelum: caeteri primaevi fuerunt qvidem valde longaevi, nullus tamen attigit annum millesimum.
569 A siliis Noae disseminatae sunt familiae gentium: a Semo Asiatici, a Iapheto Europaei, a Chamo Africani, et (ut probabile est) Americani: cum caepisset aedificatio turris Babel, centesimo post Diluvium: inde enim orta fuit confusio Lingvarum, et dispersio Gentium, rursumqve inchoata recollectio sub Regibus, qvibus praecelluit Ninus Assyrius.
570 Tertiō inde seculō subversa est Sodoma et Gomorrha, demisso caelitus igne ob spurcissimas libidines: sed Loth miraculō ereptus fuit, Uxore respectante, et in statuam salis versā.
571 Quadringentis post annis eduxit Moses populum Israeliticum ex AEgypto, per mare rubrum, sicco pede, submersō Pharaone, cum exercitu eos inseqvente; Israelitae vero pascitabant annis 40 (in deserto) mannā: dumqve pugnabant (pro obtinendā Terrā Canaan) sol occiduus stetit toto die.
572 Circa A. M. 2790, claruit Samson, tantā pollentiā Virium, ut discerperet Leonem manu, convelleretqve peramplum aedificium uno nixu: cujus tempore Troja excīditur, post decennalem obsidionem, ob raptum Helenae: proximō inde seculō David regnat, pientissimus Regum: cui succedit Salomon, sapientissimus mortalium.
573 Circa A. M. 3040, Propheta Elias claudit et recludit Coelum precibus, rapiturqve curru igneo in Ccelum: A. M. 3240. Ezechias imperrat tria miranda, primo, ut adjicerentur ei (jam jam moribundo) qvindecim anni vitae: secundo, ut Sol visibiliter retrogadus fieret: tertio, ut in exercitu Senacheribi, Regnum ejus vastantis, trucidarentur 185000 ab Angelo unā nocte.
574 A. M. 3360, Nabuchodonosor conversus
page 539/540, image: s269in belluam (ob supeibiam) ut septenniō pererraret montes, pastus gramine; in cujus silio desiit Monarchia Chaldaeorum, transiitqve ad Persas? sub Cyro.
575 A. M. 3492, Xerxes educit exercitum contra Graecos, ter et vicies centenorum millium, et vincitur tamen: centesimo autem et qvinqvagesimo anno post Alexander Magnus triumphat de subjugato Orbe, juvenis annorum 32, moriturqve repente (cujus tempore confectura Chartae reperta est.)
576 Sub decursum pene qvarti millenarii, arripiunt Romani Imperium Orbis, edomitis undiqve Regibus Terrae: cujus primus Monarcha fuit Julius Caesar, hinc Augustus; sub qvo (A. M. 3970) Christus nascitur.
577 A. Ch. (Anno Christi) 324. Imperator Constantinus fit Christianus, aedificatāqve Constantinopoli transfert eō sedem, et constituit Imperium Orientale, occupatum post (A. ch. 1453.) a Turcis, qvi Mahomedem (natum A. Ch. 571) seqvuntur.
578 Circa A. Ch. 1300, coepit innotescere vis Magnetis, qvā se obvertit ad polos mundi: qvod dedit ansam fabricandi Pyxidem nauticam, cujus ope detectum est alterum hemisphaerium Orbis, totusqve Mundus navigationibus factus pervius: ut Gentes (prius seclusae, et ignoratae sibi invicem) jam possint colere communi cationem utilitatum.
579 Seqvuta est (A. Ch. 1442) inventio Typographiae, cujus beneficio Mundus impletur Libris, et qvicquid sciri potest in lucem protrahitur: qvae utraqve ars (Nautica et Typographica) accommodatissimum medium sunt ad diffundendum Lumen sapientiae, et fundandum inter Nationes sapientiae commercium; si modo Gentes se invicem non vilipenderent: et cur? ubiqve est aliqvid boni et mali.
LVIII. LOGICA.
Logici munia, 580. Cogitationis objectum trinum, 581. examinandum Sensu, aut Ratiocinatione, aut Testimonio, 582. Ratiocinationis fontes, Definitio, 583. Divisio rei triplex, 584 Sententiae partes, subjectum, praedicatum, copula, 585. de cujus veritate si dubitatur, qvaeritur argumentum tertium, 586. fitqve Syllogismus, 587. vel Enthymema, 588. Disputatio qvid, et qvomodo fiat, 589. Methodi ratio, 590. Actiones Logici, 591. Analysis, Synthesis, et Syncrisis, 592.
580 Logicus intendit in processum cogitatio num, ut non permittat eas evagari, aut mox reducat in viam: necessaria ars, si ulla! si optas videre epitomen ejus, praebe te attentum.
581 Quicqvid objicitur meditationi (non enim possumus meditari de imperceptis) est aut ignotum (scil: qvod nescitur an sit, vel qvid sit, vel qvantum sit, qvale, ubi, etc.) aut incertum (nimirum de qvo dubitatur, num sit, vel num sit id qvod esse dicitur, aut putatur, vel num tantum, tale, ibi etc.) aut deniqve confusum (qvum videlicet multa simul menti se offundunt, eamqve obruunt.)
582 Dialecticus igitur pertentans omnia vel sensu, si res potest haberi coram; vel ratiocinatione, si rei non clare prostantis, indicia tamen aliqva adsunt: vel alienis testinioniis, si aliter neqveat: laborat evestigare ignota, et deprenendere veritatem dubiorum, redigereqve indigesta in ordinem.
583 Quando explorat inexploratum ratione, perqvirit ea qvae circa rem sunt: Causas, et Effecta; Subjecta et Adjuncta; Consentanea et Dissentanea; Similia, et Dissimlia; Diversa et Adversa, seu Contraria, ex his demum exstruens aut accuratam Desinitionem, aut qvalemcunqve Descriptionem.
584 Tum progreditur ad Divisionem rei, bimembrem, trimembrem, qvadrimembrem, etc. prouti se res dat (Exempli gratiā, Homo dividitur bipartitō, in Animam et Corpus: Corpus tripartito, in caput, truncum, artus; Annus qvadripartito, in Ver, AEstatem, Autumnum, Hiemem etc.) ut videat omnia particulatim.
585 Divisio vero est aut Distinctio, qvā res a re distingvitur (ut Homo doctus ab indocto) aut Partitio, qvā totum dividitur in partes (ut Homo in Corpus et animam) aut Distributio, qvā genus dispescitur in species (ut Homo in marem et faeminam.)
586 Ex inventis cogitatibus fiunt Theses, sive Sententiae, qvibus jam aliqvid de aliqvo affirmatur aut negatur: in qvarum unaqvaqve tria concurrunt, Subjectum, Praedicatum, interveniensqve Copula; ut, Logica est discenda: qvae tria si necessario cohaerent, fit Axioma, effatum indubitatae certitudinis.
587 Si autem qvis dubitat, an Praedicatum de Subjecto (sive terminus major de minore) recte affirmetur vel negetur, probat assumto termino medio (ut I Logica est, 2 Discenda, qvia 3 Vtilis) facitqve inde Syllogismum perires propositiones, e tribus ter transpositis terminis constructas: qvarum prima, Major, proponit basin ratiocinii, sic: Vtilia sunt discenda: subsumit Minor, Logica est utilis: Conclusio seqvitur, Ergo Logica est discenda.
588 Ita ex praemissis et concessis Propositionibus duabus infertur tertia, qvā incertitudo tollitur: Notabis, dissimulari interdum alteram praemissarum (h. e. non poni expresse, subintelligi tantum) fieriqve Enthymema, Syllogismum defectivum: ut, Logica est utilis, Ergo discenda; vel. Vtilia sunt discenda, Ergo et Logica.
589 Quaestio magnopere controversa, et disputabilis in utramqve partem, dabit (Disputationem: ubi alius argumentatur pro affirmativa parte, alius pro negativa; alterqve solvit alterius argumenta et objectiones, donec veritas patescat: sed captiosus Disputator Sophista dicitur, qvi argutatur, h. e. detortā argumentatione fallaciter illudit.
590 Quando vero indisposita, indiscreta, confusimqve se oggerentia, discernenda sunt (aut disturbata redigenda in ordinem) est Methodus, habens tres summas Leges: primam, ut eatur a
page 541/542, image: s270ad ignotiora (hoc est, ā Toto ad partes, hinc ad particulas; et ā generalioribus ad specialiora) secundam, ut omnia cohaereant sic, qvomodo ab in vicem fluunt, ut notio notionem trahat (sicut in catena annulus ab annulo trahitur) tertiam, ut omnia exprimantur verbis perspicuis, ambiguitatis nihil habentibus.
591 Secundum has regulas procedens Logicus, si Sophismata animad vertit latitare in verbis, declarat Voces obscuras, distingvit ambiguas, determinat indeterminatas, limitat indefinitas, restringit generales: si qvid possit sumi largius, excipit nominatim, evincitqve omnia rationibus, ut conceptus sunt clari: sic potenter dilucidans tenebrosa, refutans paralogismos, digerens inordinata.
592 Sed contexere tam perspecte cogitata propria, est Synthesis; retexere aliena, Analysis: conferre alia cum aliis, Syncrisis: qvarum inscientia facit perplexitatem.
LIX. MNEMONICA.
Memotia ad qvid colenda, 593. et an per loca et imagines? 594, tutior via per Res ipsas, et Methodum, 595.
593 Etiam, Memoria potest excoli ad citam impressionem, et firmam retentionem, promptamqve redditionem eorum, qvae percepta sunt semel.
594 Postqvam enim deprehensum est experimentis, illam concatenare notiones, et recognoscere per vestigia, invenerunt Mnemonici machinamenta, dispositas per loca certa imagines certas, qvarum intuitu fit, tum imaginatio fortissima (etiam per tenebras et absentiam) tum retinentia praevalida, tum reiteratione earundem reminiscentia ad miraculum velox.
595 Sed haec Localis Memoria creditur debilitate judicium, praecipuum bonum hominis; et facere ex homine psittacum, recitatorem alienorum: tutior ergo fuerit cultura Memoriae, per attentam intuitionem, et pensiculatam dijudicationem, crebramqve iterationem, Rerum ipsarum, in proprio loco et propria forma: nempe immorando Rebus, et praxi rerum, qvantum opus.
LX. PROGNOSTICA.
Artium divinatricum origo, 596, Physiognomiae species, 597. Astrologi actiones, 598. Vetitae gentiles hariolationes, 599. Magiae infamis genera, 600.
596 Desiderium praesciscendi futura (innatum menti humanae) adinvenit artes Divinationis, non sine admistione vanitatis.
597 Physiognomon enim conjectat futuros Hominis eventus, e lineamentis Corporis (spectatim Chiromantes, e lineamentis manuum: Metoposcopos e lineamentis frontis) Oneromantes ex insomniis.
598 Astrologus inqvirens influxum Astrorum in sublunaria, erigit ad qvodvis datum tempus Schema coeli; e qvo considerans aspectus Planetarum, tunc futuros, praedivinat constitutionem tempestatis, fertilitatem annonae, et similia contingentia: qvin et e positura siderum (Constellationem vocant) sub horam nativitatis, conscribit prognosticon de Nati vita et morte, sanitate et morbis, temperamento et moribus, fortuna et infortunio.
599 Auguria Paganorum antiqvata jam sunt, ubi Augur varicinabatur ex avium garritu, aut volatu: et Aruspicina, ubi Aruspex ab inspecta ara: et Extispictum, ubi Exstispex se dispectis Extis sacrificiorum: et Sortilegium, ubi Sortilegus ex projectis sortibus, vaticinabatur: et qvae plures ejusmodi illicitae hariolationes fuerunt.
600 Infamis Magia etiam interdicta est: ubi Magus cum malis geniis colludens; et Necromantia, ubi Necromantes Diabolum sub alicujus demortui persona evocans, et adjurans, arcana scitatur: sed neutiqvam opus est sapienti Viro tam periculosā curiositate; qvia experientiā rerum edoctus, praenosse potest multos effectus in suis causis: unde illud scitulum, Omnis bonus Philosophus (Medicus, Jureconsultus, Theologus) Vaticinator.
LXI. ETHICA.
Laus Ethicistudii, 601. Vitae beatae fundamentum Virtus, 602. Virtutis radix in Intellectu, 603. Vitium qvid, 604. Vitiorum gradus, 605. Regiminis sui reqvisita tria, 606. Ethicae divisio summa in partes qvinqve 607.
601 Praecellentissima pars Philosophiae Ethica est: informans hominem de moderamine sui ipsius: qvomodo qveat vivere et mori imperturbatus animo, sanus corpore, laetus conscientiā, nec sibi gravis nec aliis, et sine omni damnosa indigentiā (sub favore Numinis.)
602 Vis hoc etiam scite? compendiō dicam: Sapientia, Virtus, Innocentia, sunt qvae hominem tranqvillant et laetificant; amabilemqve et laudabilem reddunt; Stultitia contra, Vitium, Noxa, peturbant, meritoqve odibilem et vituperabilem faciunt.
603 At vero Virtutum studium non intruditur nobis nudis praeceptionibus: neqve vitiorum odium nudis interdictionibus, laudationibus et vituperiis: imo ne qvidem praemiis et paenis: oportet penitus perspectum habere, qvam in nobis Virtus perficiat imaginem Dei, qvam vitium destruat.
604 Virtus consistit in Mediocritate, Vitium in excessu vel defectu: nam excedere decorum, aut ab illo deficere, est utiqve transgredi, licer transgressionum gradus sint.
page 543/544, image: s271
605 Nempe si qvis improbe agit incogitantiā, est Delictum; si cogitate, Facinus: si studio, Neqvitia; si enormiter, Scelus (Flagitium); si malitiose, ut alicui aegre fiat, Perversitas: perversum a. non pudet malitiae: et qvi non resistit consvetudini sensim obrepenti, inemendabilis fiet, seque ipsum perdet, et nomini inuret indelebilem maculam.
606 Tu si vis regere Te apte, habes necesse praecognoscere, I Fabricam naturalium Inclinationum, ut non ignores qvō Te illae rapiant, et qvomodo illis obseqvendum aut resistendum sit, ne extra limites abeant; 2 Objecta, in qvae tuae propensiones feruntur: qvae sunt, Tu ipse, Proximus, Deus: 3 Invitamenta et irritamenta, qvae huc et illuc trahunt.
607 Summa summarum erit, ut sis Prudens in omnibus, qvae unqvam occipis: erga teipsum seorsim Cautus; erga proximum AEqvus; erga Deum Reverens: tandem in bono Integer, Sincerus et Constans.
LXII. PRVDENTIA.
Prudentiae summa qvaedam 608: reqvisita eo, 609. Finis actionum qvalis praestituendus. 610. Media qvalia eligenda, 611. Mediis utendi modus qvalis adhibendus, 612. Imprudenter agentes, 613. Virtutis objectum triplex, 614.
608 Prudentia est in eo, ut nihil unqvam cogites, aut loqvaris, aut agas, in cassum, aut incertum, omnia circumspecte: aestimando qvamlibet rem ex sua dignitate (magnam magni, vilem vili) bonaqve sic proseqvendo ut asseqvaris, mala sic fugiendo ut effugias.
609 Hoc si vis, prospice ubiqve Finem, dispice Media, attende Occasioni, ne elabatur; h. e. expende I an aliqvid optandum aut inceptandum sit? 2 num sic an secus aggrediundum? 3 et qvid impedimenti obvenire possit, nī praeveniatur?
610 Finis semper sit aliqvid vere honestum et utile; simulqve (si fieri potest) jucundum; qvod te adeptum esse poenitere non possit: perniciosis ergo semper abstine, supervacaneis semper supersede, atqve si datur optio inter plura, praeser bono melius, meliori optimum.
611 Media provise, qvantum potes, I Certa et infallibilia; 2 Facilia usurpatu (difficile habetur pro impossibili): 3 Pauciora potius qvam plura: necubi se mutuo impediant.
612 Postqvam vero praestitueris finem, et denotaveris media, ne haec frustra sint, praecogita etiam modos utendi recte mediis: ubi si qvid impedimenti praecognoscis, anteveni tempestive. tum auspicare celeriter, perge cautim, obsolvereqve matura strenue, ne te vel ab initio praecipites (praepropere agendo) vel remoreris in cursu, vel desistas ante adeptionem finis.
613 Sic ubiqve agere si nōris, eris providus: tametsi (ob lubricitatem rerum) qvandoqve nos circumspectio nostra frustretur, non tamen semper poterit: ut illos vecordes, qvi appetunt illicita; et deliros, qvi suscipiunt impossibilia: et inconsideratos, qvi occasiones agendi negligunt: et stolidos, qvi occeptant multa, perficiunt nihil.
614 Sed loqvamur de Virtutibus partitō, ut videas disjunctim, qvid debeas Tibi, Proximo, DEO.
LXIII. SEDVLITAS.
Homo in qvibus sibi temperare debeat, 615. in laboribus qvomodo, 616, 617, 618. Ignavia qvi fugienda, 619.
615 Tibi ipsi debes observationem, hoc est, cautum assiduumqve studium pro conservatione tui: qvod positum est in moderatione Laborum Cupiditatum, Adversitatum.
616 Laborum: ne hos defugiendo dedas re ignaviae, vitamqve sic instituas, qvomodo nec tibi sit usui, nec aliis: aut rursum nimietate laborum frangas vires, teqve corrumpas, vel etiam occīdas.
617 Fuge utrumqve hoc extremum: magis tamen Pigritiam et Torporem, qvia proclivius est peccare in haue partem: Laboriosus esse incipe mature, et desine sero, omnia salva erunt.
618 Dum alii suarum rerum satagunt, tu tibi deesse noli: nullos honestos labores detrecta aut subterfuge, sed cum alacritate subi, orsosqve urge sedulo et constanter (citra tergiversationem et dilationem) donec iis defungaris.
619 Ignavis sunt feriae semper (ut proverbio ajunt) etiam profestis diebus: tu contra, esto etiam in otio negotiosus: hoc est, dum vacas recreationi (permittitur enim interqviescere lasso, at non segnescere) ne torpeas, sed lassas vireculas vivide recolligas.
LXIV. TEMPERANTIA.
Ab illecebris cavendum, 620. iisqve ternis, 621. Temperantia in victu describitur, 622. et Intemperantia, 623, 624. Libidines impurae, 625. 626. et Castitas, 627. Avaritiae malum, 628. et Frugalitas, 629. Ambitio, 630. et Modestia, 631. Curiositas, 632. et sciendi temperantia, 633.
620 Philautia est ingenerata nobis, et optatio eorum qvae nos hilarant sed oportet temperare sibi abillecebris, qvae illectare solent nostras concupiscentias, ut intricemur rebus impertinentibus ad veram beatitudinem, et dementemur fucosis bonis, agentesqve ea primario, qvae erant agenda secundario, vitā non utamur, sed fruamur: imo ne fruamur qvidem, sed inqvietemur.
621 Istud sit, qvando immoderate obsecundantes
page 545/546, image: s272Voluptatum, vel Opum, vel Honorum, vel Scientiae, delabimur in tetra vitia, Helluationem, Lasciviam, Avaritiam, Ambitionen, Curiositatem.
622 Tu esto Temperans et Sobrius, abstine a superflua alimonia: cum esuris, ede; cum sitis, bibe, qvantum satis: Tu Studiose, et qvicunqve agis vitam sedentariam, esto contentus prandiō et coenā, relinqve jentaculum et merendam Operariis: qvia corpus nimiā saturitate pigrescit et aegrescit, animus v. ad obeunda munia fit inhabilis.
623 Vide enim voraces et bibaces Epulones et Glutones, qvam vorando sua absumunt! et gulosos Lurcones, qvam se vel qvotidie potando ingurgitant, insaturabilesqve pantices effarciunt! Inebriati v. brute bachantur, vociferantur, conserunt manus, titubant, lapsant, screant, sputant, et (cum bonā veniā) mejunt, visiunt, pedunt, vomunt, et tantum non resorbent qvae evomuerunt, belluli homunculi!
624 Quid praeterea? Ut mens est persipicax abstemiis, sic amentia hebetat et furiat potos (temulenti n. fiunt tutibulenti; vinolenti violenti) tum crapula hesterna molestat postridie ebrios; ebriosos v. tremor, vertigo, arthritis, et alii dolorifici morbi, divexant, et criciabiliter e vita exturbant: Ecce svavitudines voluptuantium!
625 Quid a. libidinosa incontinentia? habet perditionem eandem, sed turpitudinem majorem: lascivire enim belluinum est (qvanqvam belluae non coeunt, nisi prolis causā): qvam pudenda igitur faeditas, qvod Adulter alienum polluit torum, Scortator suum; Concubinus pellicem alit; Ganeo per Lupanaria grassatur; Meretrix pudicitiam prostituit; Leno et Lena alios seducunt, et inqvinant: Vah propudia! omnes detestabiles et exsecrandi.
626 Caeterum non solum adulteria (aut incestus, stupra, scortationes, illegitimi concubitus) sed et omnis venerea salacitas, indecorae basiationes, amatoriae contilenae, inverecundae collocutiones, imo obscenae cogitationes, impudicitia sunt, foedantqve animum.
627 Tu sis castus, pudicus, impollutus; absit procacitas in gestibus, obscoenitas in dictis, petulantia in factis: et ne te ulla spurcities contaminet, tua castitas exspectet matrimonialem vitamne insanias, depereundo faeminas efflictim.
628 Immodica cupido habendi gignit Avaritiam, inexplebile malum: qvia Avarus nunqvam saturatur opibus (dum praemetuit necessaria sibi defore, annititurqve per fas et nefas ditescere) qvamvis possideat marsupia conferta pecuniis, et cistas vestimentis, scriniaqve cimeliis, et omnifariā supellectile, egestatem nihilominus timet, adeoqve experitur in copia inopiam: tandem tamen male parta male dilabuntur, per haeredes prodigos.
629 Tu esto Frugalis, ut aeqve fugias Tenacitatem atqve Prodigalitatem: Opes nec appete immoderate, aut coacerva anxie, nec sperne insipienter, nec prodige, sed comparce; et qvidqvid accipis et expendis, refer in codicem acceptorum et expensorum: affatim divitiarum erit, si non egeas, parsimoniaqve ipsa tibi thesaurus erit.
630 Appe entia eminendi instigat homines in Ambitionem, Elatiomem, Fastum, Iactantiam: ut sibi arrogando nimia, aut superbiant tacite, aut se et sua jactent, ostentent, immodice tollant, propalam: ambiantqve honores et dignitates impotenter, et affectent praeconia vulgi insolenter, qvandoqve etiam ridicule, vani gloriatores.
631 Te commendet Moderatio: habe bona tua tibi, citra ostentationem; utqve sis honorabilis potius, qvam ut videaris, cura: si honor te dignus offertur, admitte eum reverenter; aut, si res tuae non ferunt, recusa moderate.
632 Aviditas sciendi est culpabilis tum, qvum Ardelio resciscere praeter modum multa avens, exsatiariqve sciscitationum non valens, immiscet se omnibus, captans rumusculos undiqve, et qvaerens elicere omnia qvae celantur, affert inqvietem aliis et sibi: qvin Curiositas haec impulit qvosdam eō, ut appetitione Omniscientiae pacti sint cum satana (nefarium dictu!)
633 Tu tempera desiderium Scientiae: Disce non multa, sed delecta: non futilia, sed utilia (qvaedam praestat nescire) qvodqve tua nihil interest, percontari desine: ita tibi et aliis qvies erit.
LXV. FORTITVDO.
Ad terribilia superandum, 634. opus est Fortitudine animi, 635. hoc est, Magnanimitate et Patientia, 636. Qvibus opponitur Pusillanimitas, 637. et Temeritas, 638. Discrimen inter Fortem, Ignavum, et Temerarium, 639. Exhortatio ad fiduciam in Deo et virtute locandam, 640.
634 Fuit, qvomodo cavendum sit, ne nos res allicientes jucunditate seducant a via Virtutum: seqvitur, qvomodo praestandum sit, ne nos abducant illae, qvae conterrent difficultatibus, periculis, adversitatibus.
63 Hīc opus est Fortitudine animi: qvae vincat omnia per AEqvanimitatem, Magnanimitatem, Patientiamqve.
636 AEqvanimus est, qvi ad omnem eventum indifferenter se habet, h. e. neqve se effert rebus prosperis, neqve subsidit calamitosis: Magnanimus non consternatur ad casus repentinos, qvibus videt periclitari se et propositum suum, sed qvaerit viam, aut declinare prudenter, aut si videt inevitabiles, perrumpere intrepide: Patiens, fortiter perfert malum, cui elabi non potuit, nec propterea cedens de tramite recti, occalescit ad omnia.
637 Pusillanimis exadverso intumescit rebussecundis, despondet animum in adversis; percellitur ad inopina, et contremiscit, et nescit qvo se vertat, effaeminate trepidus ad qvemvis strepitum: obrutus vero calamitate, intolerabile deputat, implensqve omnia qverimoniis, indecenter
page 547/548, image: s273, ejulat, lanmentatur, aegrimoniā se emaciat, et sic suā impatientiā aerumnas sibi conduplicans succumbit.
638 Stulte tamen audaculi, defugientes notam pusillanimitatis, audacter se offerunt ad negotia ardua, qvibus impares sunt, fretiqve temeritate provocant pericula, qvae possent evitari, nec relinq vunt aliqvid inausum: unde fit ut recedant confusi, vix postea mutire, vel hiscere, ausi.
639 Inter Fortem igitur, Ignavum, et Temerarium, qvid interest? Ille vocationis suae munia agit, iste deserit, hic inardescit alienis: Ille agit res sollicite, iste socorditer, hic praecipitanter: Ille sedulo, iste remisse, hic perfunctorie: Ille qviete, iste oscitanter, hic tumultuarie: Ille nihil cunctando, iste omnia procrastinando, hic desultorie negotia pervagando: Ille deniqve nullibi non viget, iste nullibi non friget, hic nullibi non variat; jam restitans, jam resultans, intermissaqve resumens.
640 Tu, si (confisus Deo) fueris ad honesta impiger, ad obstacula impavidus (imperterritus), et ad tristia accidentia infractus, ubiqve perviceris.
LXVI. HVMANITAS.
Societatis humanae leges tres, 641. 642. Humanitatis partes septem, 643. Modestia, 644, 645, 646. Affabilitas, 647. Candor, 648. Veracitas, 649. Vrbanitas: 650. 651. Concordia, 652. Mansvetudo, 653.
641 Nemo nostrūm nascitur sibi uni, necessitas cohabitandi consociat omnes trinā lege; qvā qvisqve obligatur
I. Loedere neminem.
II. Tribuere suum cuiqve.
III. Prodesse insuper, cuicui datur.
642 Perpetraveris tria haec, si dederis operam 1 Humanitati, ne qvem offendas, aut contristes: 2 Justitiae, ne cui injuriose facias: 3 Benignitati, ut afficias beneficiis qvem potes.
643 Evitationi offensionum serviet, ut serves erga omnes Modestiam, Affabilitatem, Candorem, Veracitatem, Vrbanitatem, Concordiam, Mansvetudinem.
644 Modestus eris, si fueris humilis, non arrogans, verecundus, non procax; comis, non morosus, aut torvus; taciturnus potius qvam loqvax; severus potius qvam frivolus. (Nam ingratus est garrulus Nugator, qvi non veretur facta infecta Ioqvi; et blaterans aniles ineptias Blatero; et effutiens arcana sibi concredita futilis locutulejus; et qvi solent interloqvi inopportune: Tu ergo, ubi loqvi non est necesse, tace; silentii nulla poenitudo.)
645 Magis a. cave, ne qvem contemnas, neve cui advesźre sine causa, aut convitieris, et inferas contumeliam, vel facessas molestiam, aut carpas cum praesumtione, vel diffames, traducas; seu cacillando praesentem, seu calumniando absentem (calumniae recidunt in calumniatorem) parce lauda, parcius vitupera.
646 Si qvid inaudivisti, qvod abscondi debet, ne divulga, abstrude potius qvam obtrude: qvod tibi certo non constat, ne affirma aut nega, nedum asseveres, aut inficieris: contra, si qvid dispalescit rumore, aut alius qvis narrat, svadet, dissvadet, adhortatur, vel dehortatur, ne repugna praefracte, aut contende obstinate: nam aeqve diffidentia, atqve credulitas, est detrimentosa, omnisqve audacia contradicendi exosa.
647 Affabilis eris, si cum qvolibet bono (nobili et ignobili) conversari non dedigneris: et qvemcunqve adis, aut praeteris, aut obvium habes, amantersalutes: salutantem comiter resalutes: discedentem a te comiteris aliqvousqve, compellanti te, vel interroganti aliqvid, responses placide, annuendo saltem, vel abnuendo: ita omnibus poteris esse amicus, etiamsi non omnibus familiaris.
648 Exhibe te Candidum erga qvemlibet, qvicum tibi versandum est, citra vafritiem et versutiam: nihil mali facile suspicare, nullius mali alium insimula: si qvid amiculus deliqvit, citra amarorem mone, corripe, corrige: sis alienus a dolo et suspicione, aeqvae ut a simulatione: dic candide qvod res est, assentationes relinqve hypocritis: Adulator simulat candorem palpo et offuciis: ore amicus, re fraudulentus insidiator, versipellisqve veterator.
649 Verax ut habearis accura: qvod obtinebis mentiendo nunqvam, nihil assingendo cuiqvam, nihil promittendo verbotenus, non jurando facile: si autem jurasti juramentum servando: Mendax enim (et qvi dejerat ac pejerat) habet hanc poenam perjurii, ut tandem amplius non credatur, nec jurato, nec juranti: mendaces v. qvi mendacia comminiscuntur, detestamur.
650 Vrbanus ut sis, vide ubiqve qvid te deceat, et dedeceat: compone te ad elegantiam, fuge rusticitatem. inter moestos moere: inter hilares hilaresce: inter jocantes etiam exorna dicta et facta tua facetis leporibus, festivisqve jocis: (Tetricus est, qvi nec ipse potest proferre liberales jocos, nec ferre jocationes aliorum.)
651 Cavebis tamen esse proterve dicax, et lacessere alios scommatibus et dicteriis, et arridere inepte omnibus, vel cachinnari infiecte, morionum ritu: sed subridendo et renidendo blandule contestaberis civilitatem: Derisor deridet alios stolide: Scurra scurratur sordide: Sannio, qvem contemtim habet, ei exhibet despicientiam et ludibria, distortis labris, vel exsertā lingvā, aut digitis in ciconiam formatis: aut nudatione natium, aliisqve generihus sannarum.
652 Concors ut dicaris, vive tranqville cum convictoribus, contubernalibus, concivibus, conterraneis: aemulare nemini successus fortunatos, potius congratare: ne sinas inveterascere subortas simultates, ne transeant in odinm et inimicitias: rixosorum est, contendere, altercari, vivere in
page 549/550, image: s274discordia; qverulorum, qviritari, et semper de aliqvo conqveri.
653 Mansvetus fueris, si nec sis irritabilis, nec inexorabilis: non effervescens in iram, sed eam cohibens; non retalians injurias, sed sufferens; Laesit te qvis? utere connivetiā, et pudefacies illum: si poenitet fecisse, da veniam, ignosce et condona culpam; Si offendisti ipse, ne pudeat agnoscere offensam, offensum vero affari et deprecari, non simulate, sed ex animo: ita tibi devinxeris omnes oppido.
654 At Iracundus, et sui impos, excandescens illico, et fremens, furens, minitans, maledicens, imprecans diras, criminantem recriminans, verberantem reverberans, qvid proficit? perturbat res magis, et exasperat alios ad bestialem saevitiam, qvae vix reprimi possit, ut homicīdia ostendunt: sed apage furias ejusmodi.
655 Generosus animus est compos sui, tametsi indignatur indigne factis, et obloqvitur malevolis, non tamen stomachatur; infensus est alicui, sed non infestus: mavult esse mitis, qvam trux; benignus, qvam dirus, pacare omnes, irritare neminem; atqve ita concordare cum omnibus, discordare ad versus neminem.
LXVII. IVSTITIA.
Justitia duplex, 656: Commutativa, 657, et distributiva, 663, etc.
656 Sociatae actiones hominum consistunt potissimum in commut andis Rebus; et distribuendis inter Personas officiis, praemiis, poenis: utrobiqve directrix est JVSTITIA commutativa et distributiva, observatrix competentiae (seu congruentiae) inter Rem et rem, Personam et personam.
657 Justus igitur non vendicat sibi, qvod alterius est, nec usurpat inscienteillo: qvod habet apud se depositum, reddit fideliter, non abnegat, multo minus abjurat: fraudare enim est aeqve scelestum ac furari.
658 Qvod commodato accepit, idem redhibet, non aliud; et qvidem, qvoad fieri potest, citra damnum: pro eo vero qvod est mutuatitium (mutuo datum) restituit qvidem aliud, paris tamen aestimii.
659 Si qvis a te mutuatur, ei mutua; maxime si stipulanti adstipulatus es: postula tamen chirographum, aut pignus, vel hypothecam, aut aliam cautionem: qvia opus est cautelā ob mortalitatem, et lubricam fidem hominum.
660 Cum debitum exsolvitur. expunge nomen debitoris, tradeque illi apocham, qvā testeris esse tibi solutum, et te accepisse solutionem; aut trade acceptilationem, qvā testificeris tibi esse satisfactum, qvocunqve inter vos conventō modō.
661 Injurius est sibi ipsi, qvi se obruit alieno aere, ut tandem cogatur cedere bona sua Creditori: aliis vero (injuriosus est) qvi exigit (faeneratoris more) illicita faenora supra sortem: sed qvi pauperat debitorem anatocismis (i. e. usura ex usura) neqvissimus usurarius est.
662 Breviter: Age juste, appete nihil alieni, sta firmiter tuis promissis et pactis (sive ultro qvidpiam condixisti, aut transegisti cum qvopiam, sive exoratus, et qvibuscunqve conditionibus, aut exceptionibus): neqve da ansam cuiqvam expostulandi tecum.
663 Jam in dispensandis bonis serva itidem aeqvalitatem: collauda, commenda, promove, laudabiliter agentes: reprehende, objurga, floccipende illaudabiles: miseresce delinqventium inscienter, aut praeter voluntatem, imputaqve errores imperitiae, nec exprobra rigide, aut impropera: sed facinorosis suā sponte succense, eos vero qvi peccant alieno instinctu, vel impulsu, non excusa omnino.
664 Pro impetrando beneficio, ne pigeat petere obnixe, aut etiam supplicare submisse: (superbus enim mendicus nihil emendicat; importunus flagitator est odiosus, nihil obtinet): si petitum justa de causa negatur, ne obtunde, ne admurmura, ne maledic.
665 Si adsunt competitores benesicii, da digniori majus, indigniori minus: pro benesiciis, in te collatis abs qvovis, declara gratitudinem: qvod fiet, benefactum agnoscendo, depraedicando, pensando, redhostiendo; aut saltem agendo gratias, si non liceat referre: munera enim remunerari, et esse munem, saepenumerō haud licet.
666 Qvod si qvis tibi aliqvid largiatur non rogatus, haud respue pertinaciter, ne videaris aspernari, tibiqve ingratitudo objectetur.
LXVIII. BENIGNITAS.
Bene ficentia quid, 667. Grarificandi studium, 968. Liberalitas, 669. Erga omnes placiditas, 670.
667 Non satis est viro frugi, Obesse nemini: qvaerit prodesse cuicui potest, praestatione gratuitorum officiorum.
668 Quare tu, si qvis indiget consilio, consule; si solatiō, solare; si subsidio, subveni: si ope, opitulare: si patrocinio, patrocinare: suggere aliqvid nescienti, si tibi succurrit: eum qvi te opperitur, ne morator: et cuicunqve potes gratificari ulla re, ne gravctor; sic demereberis gratiam: inofficiosi est velle rogari, aut exspectare.
669 Dives es? Esto igitur erga amicos munificus, strenis et donariis: erga peregrinos hospitalis: erga pauperes liberalis: (etiamsi pecuniosus non sis, imperti tamen etiam de modico: si non largiter, at liberaliter): erga miseros, sis misericors, non irridendo infortunium eorum, sed commiserando: et sic non addendo afflictionem afflictis, sed adimendo.
670 Si praeterea sueris obseqviosus erga superiores: officiosus erga pares: lenis et placidus erga inferiores: parabis tibi amicitias veras, nec eris contemtui
page 551/552, image: s275, ut solent fastuosi, tumidi, parasiti: qvin et osores ipsos tibi conciliabis.
LXIX. PIETAS.
671 Super omnia vero obversetur tibi ubiqve Ille, qvi super omnia est, et a cujus solius gratia tibi, et rebus tuis, benedictio, abindignatione vero maledictio et interitus, venire possunt: hunc tu unice reverere, summe deama, perpetuo invoca, in ejus conspectu nunqvam et nusqvam pecca, omnia tua illi fidenter crede: nae ille te pulchre beabit!
LXX. CONSTANTIA.
Coronides Virtutum tres, 672. Plenitudo, 673. Sinceritas, 674. Constantia, 675. qvas qvisqvis aliis Virtutibus addit, beatus est, 676.
672 Licet nostra integritas imperfecta sit, tu tamen ut tibi compares habitum omnimodae probitatis, coadde coronidem, Constantiam, cum virtutum Plenitudine, et Sincerstate.
673 Plenitudo reqvirit, ut velis nullam virtutem tibi abesse, qvae te possit honestare et integrare, ullo statu aut gradu aetatis vel conditionis tnae: ut nimirum ornet te Adolescentem modestia, taciturnitas, auscultatio, agilitas, mundities; Juvenem, verecundia, castitas, impigritas, obseqventia, sidelitas; Virum operositas, et prudentia; Senem, gravitas, sapientia, mortis prospectatio et despectatio.
674 Sinceritas vult, ut nihil agas affectare, simulate, apparenter, dicis causā; omnia sincere, ex vero, et bonāside; ut etiam incustoditus incontaminatus sis, et inculpatus: id qvod ut fiat, et tu sis proximior consummationi, esto conscientiosus; qvicqvid vides fieri oportere (etiam minimum) cave unqvam sciens volens praetermittas.
675 Constantia deposcit, ut in tam excellenti proposito persistas immote, etiam si qvis tentet labefactare te; paratior mori, qvam spurcari, et amittere decus tuum: si qvis tamen meliora osten dat, noli esse pervicax; satius est regredi, qvam male progredi.
676 Vides, qvam penes te sit felicem esse, si sic perseveres? praefestina igitur asserere te Deo, et Tibi! ut sis in potestate tua, nec volvaris aut rapteris alieno prolubio; utqve tibi bene conscius in omnibus, permaneas illaesus et indemnis, exultesqve continenter.
LXXI. Artes Sermonis: primumqve Lexica, et Grammatica.
Artes Sermonis, 677. Lexicum. 678. Grammatica 679.
677 Hucusqve spectata possunt peragi silendo: qvia vero facti sumus ad Socialitatem, et opus est sermocinari, artes qvoqve sermocinatrices (appendicula Philosophiae) coluntur; Lexica et Grammatica; Rhetorica et Oratoria: Poesis et Musica.
678 Lexica sunt repertoria Vocum: qvorum exorsus videtur esse a Vocabulariis, ubi Vocabula congeruntur qvovis modo: hinc ventum ad pleniora Dictionaria; ubi digeruntur alphabetico ordine; si continuō, ad celerem inventionem, Promptuarium dices: si reducendo compositas Voces ad simplices, et derivatas ad primitivas, cum eruta originatione, Lexicon vocabis: qvod tantō fabrius erit, qvantō plenior collectio Vocabulorum ibi fuerit, ut reperias qvicqvid qvaeris: et amussitatior collocatio, ut suo loco reperias: et dilucidior explicatio, ut legenti ultro dilucescant.
679 Grammaticus commeditatur, qvomodo recte fiant ex literis Syllabae, e Syllabis voces, e conjunctis vocibus Phrases et Sententiae, et ex his Periodi, sermonisqve Contextus; ne admittantur Barbarismi, aut Solaecismi, juxta Idiotismos cujusqve Lingvae, Analogiamqve et Anomaliam (qvippe qvaedam formantur regulariter, alia irregulariter) habes Grammaticae breviarium: Systema stat suo loco.
LXXII. Rhetorica et Oratoria.
Rhetoris munia, 680. Tropus (681) qvadruplex, 682. Allegoria et Hyperbole, 683, 684. Epitheta, antitheta, Synonyma, periphrases, 685. Figurae (686) Sententiae octo, 687. totidem dictionis, 688. Ornamenta accessoria, Gnomae, Adagia etc. 689. Styli diversitas bis trina, 690. Orationis status triplex, 691. Orationis membra, 692. Gestus 693. Disertus, Facundus, Eloqvens, qvid differant, 694.
680 Ut sermo sit non tantum intelligibilis, sed etiam svaviter delectabilis, et acute penetrabilis, Rhetor colorat Verba Tropis, Sententias Figuris, Pronuntiationem Gestibus.
681 Tropus est, cum vox transsertur a nativa significatione ad significandum rem aliam, similem aut contrariam, aut saltem diversam.
682 Cum n. stupidum voco Stipitem, vel Asinum, est Metaphora; qvā res similis appellitatur nomine rei similis: Bone Vir, pro Neqvam, est Ironia: qvā res nomine rei contrariae joculariter insignitur: Homo est lutum, est Metonymia: qvā causa ponitur pro effecto, et vice versā: Homo est mortalis, Synecdoche: qvā pars pro toto sumitur, et contra.
683 Accedunt Tropis, Allegoria, Hyperbole, Miosis: simpliciori exornationi Verborum, Epitheta, Antitheta, Synonyma, Periphrasis.
684 Mali corvi malum ovum (id est, improbi patris, improbus filius) est Allegoria: qvā semel positus Tropus continuatur: Homo homini Deus, est Hyperbole, qvā res ultra verum extollitur: Homo est umbra, Miosis, qvā res infra verum extenuatur ac minuitur.
page 553/554, image: s276
685 Eloqvens Orator, eloqvitur potenter, Epitheta sunt, qvae Nominibus et Verbis ornatūs causā, adjiciuntur: non loqvitur sed sulminat, non commovet, sed dejicit; sunt Antitheta, qvibus plus qviddam dicere videmur, qvam dicimus: Solicitat, svadet, persvadet, capivat, perducit qvō vult; sunt Synonyma, ideo adhibita ut velut iterato ictu idem adigatur fortius, et haereat firmius: Romanae Eloqventtae Parens (pro Cicero) est Periphrasis, qvā rem non nominamus, sed circumloqvimur.
686 Cum a mutamus modum efferendi sententias, a simplici in elegantem, cognominant Figuram; sive qvidem variando totam Sententiam, emphaseos causā; sive collocando ejus partes qvasdam lepide inter se svavitatis ergo; ibi dicuntur Figurae sententiae; hīc, Figurae dictionis.
687 Figurae Sententiae sunt octo praesigniores: 1 O Tempora, ō mores! est Exclamatio, qvā sermo intenditur exclamando. 2 Siccine fieri oporiuit? est Interrogatio, qvā auditorem interrogando ad attentionem concitamus. 3 Sed de his tacebo; est Reticentia, qvā sermo redditur aculeatior ipsā abruptione. 4 Tacebo? imo loqvar; est Correctio, qvā revoco qviddam jam dictum, ut dicendum excipiatur attentius. 5 Dicat aliqvis, etc. sed regero; est Praeoccupatio, qvā auditoris compellatio praeoccupatur. 6 Sit inops, sit humilis ortu, at est probus; Concessio, qvā conceditur, qvod oggeri posset, ut auditor concedere cogatur aliud. 7 Audite coeli, Vos mihi eritis testes; est Apostrophe (Aversio) qvā sermo ab auditoribus alioversum convertitur. 8 Non in hoc luceo ego Sol, ut vos somnolenti altum stertatis; est Prosopopaeja, personae loqventis sictio: omnia haec ad exciendam intentionem.
688 Inter Figuras dictionis antecedunt totidem. 1 Vicimus, vicimus, est Epizeuxis, iteratio continua. 2 Nobis id cedit solatio, nobis honori, nobis utilitati; Anaphora, repetitio in principio Sententiarum. 3 Ibimus, pugnabimns, triumphabimus; Epistrophe, ejusdem soni in fine geminatio. 4 Multa promittis, praestare teneberis multa; Epanalepsis est, congeminatio in principio et fine. 5 Causa bona addat nobis animum, animus industriam, industria virtutem: Climax est, connexio plurium gradata: 6 Non vivo ut eadem, sed edo ut vivam; est Epanodos, inversa conduplicatio. 7 Quae nocent, docent, Paronomasia, allusio soni ad sonuni, et rei ad rem. 8 Memorem facit immemorem, qvi memorat, qvod ille meminit; Polyptoton, repetitio ejusdem vocis, variato casu.
689 Sunt et accessoria Ornamenta sermonis, Gnomae, Adagia, Apophtegmata, Parabolae, Apologi, Comparationes, et Exempla: e qvibus omnibus fit tersus Sermo, si res enuntiantur pure et emendate; floridus, si tropice et figurate; nervosus, si strictim ac sententiose.
690 Observa et diversitatem stili, qvi brevis et argutus dicitur Laconicus: copiosus et diffusus, Asiaticus: rebus exqvisite attemperatus, Atticus: character styli itidem triplex est: humilis, in efferendis rebus qvotidianis: sublimis, seu grandis, in rebus arduis; et mediocris, in mediocribus.
691 Hinc Orator pertractaturus aliqvod thema oratorie, reducit illud primo ad certum starum, qvem facit triplicem; Demonstrativum, qvō fiunt rerum laudationes et vituperationes: Deliberativum, qvō svasiones et dissvasiones: et Iuridicialem, qvō absolvuntur accusationes et defensiones.
692 Ubique a. facit sibi ingressum, accommodō Exordio, qvō captat benevolentiam, attentionem, docilitatem: tum devenit ad Propositionem: qvam confirmat probantibus Argumentis, illustrat explicantibus, dilatat amplisicamibus, premitque adveriurium Consectarus: tandemqve perorat apposito Epliogo.
693 Gestus perornantes Elocutionem, sunt in Vultu, Voce, Motuqve corporis: Vultum refert, prout res exigit, submissum aut erectum, hilarem aut tristem, frontemqve caperatam aut exporrectam: Vocem adhibet flebilem et interruptam in concitanda miseratione: acutam et incitatam in ira: laetam et blandam in gaudio: Motu utitur ad obtestandum, complicatione manuum: ad laeta, decenti complosione earundem: ad indigna, displosione pedis.
694 Cui oratio bene fluit, dicitur Disertus: qvi jucunde effatur, Facundns: qvi scit eloqvi res potenter, Eloqvens, sive illi Eloqventia veniat extempore, sive praemeditate: maxime tamen, si promptus fuerit usqve ad extemporalitatem: abusus Oratoriae facit Rabulam.
LXXIII. POESIS et MVSICA.
Poesis duplex, 695. Rythmica, 696 et Metrica, 697 Carminum genera, 698. Laureati Poetae, 699. Musicae species, 700. Symphoniae ratio, 701. Modulus, 702.
695 Poeta adhibet artificia eadem stilo ligato, h. e. adstricto ad leges Rythmi, aut Metri.
696 Rhytmus est rudimentum Poeseos: ubi spectatur tantum numerus syllabarum cum simili cadentia. ultimae: ut Vos edatis, horis statis: si non dente, saltem mente.
697 Metrum est, ubi omnes Syllabae numerantur, mensurantur, ponderantur, certō numerō et genere pedum poeticorum: nam pedes fiunt e syllabis: ut, ex duabus longis Spondaeus (Con stans) Iambus, e brevi et longa (Bo-ni) Trocheus, e longa et brevi (Sem-per) Dacttylus, e longā unā et duabus brevibus, ut (Fle-cte-re.)
698 E pedibus fiunt Versus, e versibus Carmina seu Poemata: qvorum genera (a diversa dimensione pedum) alias disces: ab argumento v. vocantur, Nuptiale carmen, Epithalamium: Funerale, Epicedium: Sepulchrale, Epitaphium: paratum abiturientibus, Propempticum; festiviter joculare, Epigramma: acriter invectivum, Satyra etc.
699 Arguti Poetae habentura in tanta aestimatione, ut soleant coronari a Regibus laureā, et decorari titulo Laureati Poetae.
700 At Musicus addit carmini modulationem,
page 555/556, image: s277possit (pro auribus magis oblectandis) non tantum recitari, sed et cantitari: sive voce assā, sive (admodulando) tibiae, vel cytharae; et sive simplici modulatu et sonore uno, qvod est Euphonia; sive commodulatione plurium (per svavem consonantiam (qvod est Symphonia.
701 UbiVoces qvatuor consonant harmonice: supremam vocant Altum; mediam, Tenorem; imam, Bassum: sed cantandam voce puerili (anteqvam hirqvitalliant, seu gallulascant) Discanium: consonant a. svaviter tertia, qvinta, octava: aliās faciunt dissonantiam absonam.
702 Ergo ad evitandam discrepantiam, dum qvisqve Concentorum cantat suam vocem (depictam notis figurarum musicarum) unus praemonstrat modulum percussione manūs: unde reliqvi accipiunt mensuram cantūs et pausae.
LXXIV. MEDICINA.
Mediana cur colitur, 703. ejusqve culturae ratio, 704. Medicorum sectae, 705. Hermetici subtiles, 706.
703 Aspeximus Philosuphiam, cum suis partibus et corollariis: MEDICINA seqvitur, qvam Academiae excolunt ideo; ut ne desint, qvi qveant praeservare humanum genus a corporeis morbis.
704 Hi exercentur in noscendo subjecto valetudinis, humano Corpore, per Anatomiam; et remediis, per Botanicen et Chimiam; et in modo applicandi ea per visitationes aegrorum: praesertim sicubi est Valetudinarium, ad qvod congregantur undelibet affecti sonticis morbis (sive sanabilibus sive insanabilibus) curandi collectivo consilio Medicorum.
705 Olim profitebantur Medicinam Empirici: deinde Methodici, respicientes ad indicationes morborum, posthabitis experimentis: successerunt Dogmatici, conjungentes rationes experientiae, qvi se vocant Galenicos.
706 Hodie inclaruit Medicina Spagirica, sive Hermetica: admitabilis praeparatione ac subtilitate Medicamentorum, sed simul formidabilis ob summum discrimen, si tractetur incaute: hi desudant summopere in emolienda catholica Medicina, praesentanea adversus omnes morbosos affectus; qvam ponunt in qvinta Essentia, seqvestrata ab omni elementali crassamento (Praxin Medicinae videbis infra, Cap. LXXXVI.)
LXXV. JVRISPRVDENTIA.
Iurisprudentia ad qvid, et qvid reqvirat, 707. Vincula societatis humanae, Iura (708) Personarum 709. et Rerum, 710. et Actionum, 711. Casus societatem labefactantes, 712. horumqve remedia, 713. Iureconsulti, qvomodo consuluntur 714. Abbreviaturae illorum, 715.
707 Jurisprudentiae datur opera, ut non desint qvi sciant praestare humanam societatem sal vam a dissidiis: per notitiam, 1 Vinculorum, qvibus consortio illa continetur: 2 Casuum qvibus labefactatur: 3 Remediorum qvibus restituitur.
708 Vincula, sunt JURA, triplicia; Personarum, Rerum, Actionum.
709 Jus personarum, est potestas personae in personam, cujus vi una praeest, diciturqve sui juris, altera subest, eoqve est juris alient: ergo hūc spectat, Maritalis potestas super Vxorem; Patria super Liberos; Tutoria super impuberes pupillos; Curatoria, super puberes; potestasqve Magistratus super subditos.
710 Jus Rerum est, qvō persona qvaepiam habet potestatem in qvampiam rem: estqve vel Dominium, qvum res tenetur a proprietario; vel Possessio cum tenetur ab usufructuario; vel Servitus, cum est in manu ministratoris.
711 Jus Actionum, est factum qvoddam obligans eum, qvi admisit illud: sive sit Conventio, qvā duo (vel plures) consentiunt in aliqvid dandum vel faciendum, seqve obligant ad praestandum (uti fit in Stipulatione, Pollicitatione, et qvocunqve Pacto aut Coniractu; sive Delictum, qvō admisso oritur jus poenae inferendae etc.
712 Casus, a qvibus venit dissolutio, vel labefactatio humanae societatis, sunt; aut invasio alieni juris, aut desertio proprii; aut violatio contractuum (qvorum summa est, Do ut des; Facio ut facias; vel, Do ut facias, Facio ut des) ex illo enim trino casu origo omnium litium.
713 Remedium est, ut restituatur unum qvodqve in suum locum, secundum praescriptum Iuris: qvod est vel Naturale, vel Gentium, vel Municipale, collectum e propriis consvetudinibus et statutis alicujus loci.
714 Ergo dum aliqvi controversantur inter se, de suo jure, ejusqve sensu, itur ad Jureconsultum, aut ad Collegium Jureconsultorum in Academiam: qvi explanent dubietatem legali responso.
715 Et qvia illorum responsa constant magnam partem allegationibus authoritatum, disce usitatas abbreviaturas Vocum: Icti; i. e. Jure consulti: Instit. Institutionibus: V. Vetus Digestum: N. Novum Digestum: C. Codex: A. Authentica: D. Digestione: C. capitulo. § paragrapho: l, lege etc. (Praxin Juris videbis Cap. LXXXVII.)
LXXVI. THEOLOGIA.
Theologia qvō fine colatur, 716: super qvid fundetur, 717. septuplex, 718 Sigiatura vera Philosophi, Medici, Iure Consulti, Theologi 719.
716 Studium rerum divinarum, THEOLOGIA, colitur eō, ut non desint qvi consulant securitati animarum, in iis qvae spectant ad aeternam salutem.
page 557/558, image: s278
717 Tota fundatur super Revelationes Dei: qvarum nihil ignorare, universalem sensum tenere catholice, et posse vindicare, qvae inde torqventur haeretice, Theologica est exactio.
718 Alioqvi dividitur Theologia in Positivam, qvae consistit in dilucidatione Scripturarum per Scripturas: et in Catecheticam, qvae habet accomodationem effatorum Dei ad captum simplicium: et in Didacticam, qvae occupara est in reductione singulorum ad Corpus Doctrinae: et Polemicam, qvae habet resolutionem Scripturarum in qvaestiones, de qvibus dimicetur: et Propheticam, qvae qvaerit modum proferendi populo Verba Dei divine: et Casualem, qvae instituit solvere Casus Conscientiarum; et Cabalisticam, captantem mysticos sensus ex apicibus Scripturarum. (Reliqva vide Cap. XCIV. etc.)
719 Signatura veri Philosophi est, contemplatio jugis, penetratio in causas rerum, et non disceptare, sed demonstrare: Medici, Temperantia, Vivacitas, Vigor: furisconsulti, tenacitas AEqvitatis, placiditas Morum, Concordia cum omnibus: Theologi, Pietas, Humilitas, et nihil redolere Mundum aut mundana.
LXXVII. Erudita Conversatio.
Libros tractandi ratio, 720: primo privatā lectione, 721. deinde cum socio, 724, 725: tandem in Academia, 726, 727. Epistolicae scriptiones, 728.
720 Hucusqve de Libris et Scholis: seqvitur, qvomodo sit versandum in illis, ut fiat pretium operae: nempe non maceratione solitariā, (licet id non improspere cedat qvibusdam autodidacticis) sed sociali Conversatione cum Eruditis.
721 Sane et is qvi vacat lectioni librorum, habet conversationem, sed cum absentaneis, alloqventibus nos per sua scripta: qvorum suggestionibus ut imbuaris egregie, habe Museum in solitudine, remotum a turba, ne qvid interturbet, nec admitte promiscuos, sed selectos: qvos tracta munde, ne macula lituris: nisi velis reminiscentiam sublevare subnotando notabiliora: (Antiqvi soliti fuerunt notare approbanda asterisco (*) improbanda obelisco [gap: illustration]).
722 In transcursu moneo, Matutinas horas esse accomodatissimas studiis: ergo si lucubras antelucano, cereus conducit prae sebaceā: taedae officiunt insigniter lucubrationibus, qvia fumidae: Candelabrum sit elevatum: Umbraculum viride: Emunctorium praesto, ad ellychnium identidem! emungendum, ne obumbret: sed fungum mox opprime, ne faeteat.
723 Qvicqvid autem legis (sive ordinariis horis, sive successivis) ter legito: primum, ut intelligas: deinde, ut seligas, et enotes: demum, ut selecta memoriae imprimas: (selectio autem est excerprio, atqve consignatio utiliorum; non in rejectaneas schedas, sed in Diurnum, seu Adversaria, aut Locos communes).
724 Verumenimvero si cupis progressiones majores, qvaere tibi socium studiorum, cui communices lecta: sive ille sit intelligentior te, et tibi possit enucleare non intellecta: sive a te demum discat (tu enim docendo alium erudies teipsum): proinde nunqvam pigreris versari cum istiusmodi sodali.
725 Habe tecum pugillares (aut plumbaginem cum chartula) semper, ut assignes qvicqvid incidat, (referendum in Diaria, vel inqvirendum in Authoribus) ut ne qvidqvam excidat.
726 Praeterea si non piguerit proficisci ad claros Viros (etiam procul patriā) poteris tum publice audire profitentes in Auditoriis, et disputantes de Controversiis, disserentesqve de qvibuslibet: tum privatim contari qvidvis modeste, (insinuando te in eorum familiaritatem honeste) et sic proficere in dies.
727 Nec ibi deerit gnavum sodalitium: ubi partitis Authoribus inter vos, qvod qvisqve legisset seorsim, totum id poterit fieri commune per collationem: qvotiesqve ibidem videbis distribui praemia diligentiae (in promotione Baccalaureorum, Magistrorum, Doctorum) toties te instigari ad Virtutem senties.
728 Tandem venustulum est uti qvoqve sapientiā absentium, ad tuos progressus: per Literas nimirum, scripras erudite ultro citroqve, et qvaestiones qvascunqve agitatas pulchre.
729 Antiqvi exarabant Epistolia, in ceratis tabellis, eoqve deletilibus; nobis melius serviunt chartaceae, qvas complicamus et obsignamus sigillo: ut neqveant legi, nisi ab illo cui destinantur, resignandas illi soli, ad qvem inscriptio spectat, et cui traduntur a latore: accidit tamen ut intercipiantur ac refringantur: qvamobrem jam solent scribi occulris modis, iisqve variis: (Schedula, nihil secreti habens, non sigillatur.)
LXXVIII. OECONOMIA. Vbi lustramen Domūs.
Societatum bumanarum species tres, 730. Domestica iterum trina, 731, Partes Domūs, 732, et Cubiculi, 733. Domesticus ordo, 734.
730 Introgrediamur Domos, Urbes, Regiones: visuri qvomodo homines consocient se (pro adjutoriis mutuis) in Familias, Respublicas, Regna: cujus rei fundamentum est unanimitas.
731 Minima Consociatio est domestica; sed ea trina, Conjugalis, Parentalis, Herilis, rite coalita, in unam familiam: qvam regunt, Paterfamiliās, cum Matrefamiliās: qvibus subsunt Filiifamiliās cum Filiabus familiās, universoqve Famulitio.
732 Habitationem horum (Domum) faciunt ornatam Parietes bene fenestrati, albati, picturati;
page 559/560, image: s279tutam vero fanuae bene obseratae, et fenestrae bene cancellatae aut clathratae; deniqve commodam, Conclavia justae amplitudinis, bene distincta, pro vario usu: nempe ut sit (ubi convivant domestici), Hibernaculum seu Hypocaustum instructum fornace vel camino; et pro parandis cibis Culina: tum refertum suppellectile mensariā, Caenaculum: et pro penore asservando, Cella penuaria; et pro reqvie nocturnā, Dormitoria; proqve aliis rebus, debita Reconditoria, Armaria, Arcae, etc. deniqve pro transferendis rebus, Sportae, Cophini, etc.
733 Cubiculum habeat spondas, et lectisternia, (grabbati sunt pro meridiana reclinatione delicarorum): et matulas, pro vesica levanda, adstructosqve secessus (Latrinas) pro exoneranda alvo.
734 Bona ordinatio Contubernit, sita est in distributione rerum et officiorum: ut qvaeqve res (in domo) habeat suum locum; et qvisqve locus suam rem, qvō pateat statim, qvid absit vel adsit: item qvisqve domesticus suam functionem, et qvaeqve functio suum agentem (ne respectando alius alium, omnes agant incuriose); omnia tamen sub inspectione Oeconomi.
LXXIX. Conjugalis Societas.
Conjugium quid, 735: inter quos contrahendum, 736, 737. Ritus illud ambiendi, 738; et ineundi, 739: Nuptiarumque ritus, 740. Nomina Affinium, 741. Conjugumque officia, 742.
735 Basis Familiae est Conjugium, divinitus sanctum, ad propagationem generis humani; inde enim veniunt legitimi liberi, et propter hos famulatus, cum reliqvo Oeconomico apparatu.
736 Matrimonio junguntur Mas et Faemina: nec refert, utrum ille sit Juvenis aut Viduus, illa Virgo aut Vidua; dummodo ambo sint caelibes, ac nubiles, nec praenimis dispariles aetate, aut se nimis tangentes, ne nuptiae fiant incestuosae.
737 Masculus dispicit sibi de faemella, ad nubendum habili (nimium juvenculae, nimiumqve exoletae, et anus, sunt illocabiles): qvae honeste nata sit, et pudice educata, famāqve illibatā: utrum insigniter dotata, aut elegans, non adeo curandum: qvia dos (sive suerit profectitia, sive adventitia) et forma, sunt bona transitoria, et excitant plerumqve rivales, qvorum alterum ferre repulsam necesse est.
738 Postqvam adamārit aliqvam, qvamdiu hanc procat, vocatur Procus (sive prociat per se, sive per pronubum, aut conciliatricem): atqve si uterqve nupturientium patrimus est, aut matrimus, nihil tentant insciis parentibus: si his orbi, consulunt Curatores.
739 Cum Amasius obtinet, ut sibi Amasia despondeatur, celebrantur Sponsalia, confirmaturqve desponsatio sponsalitus arrbis: alicubi etiam proclamantur desponsati publice e suggestu, ne Connubia sint clandestina.
740 Tum dies dicitur Nuptiis, qvā (nisi forte repudium intervenisset) copulantur a Parocho, ad amicabilem et indissolubilem cohabitationem: atqve sic siunt Conjuges juratā pactione: qvam solemnitatem cohonestant utriusqve partis necessarii: et Paranymphi, comitantes sponsum; Pronubaeqve concinnantes Sponsam.
741 A nuptiis Sponsa ducitur in aedes Sponsi, fiuntqve repotia: et tum iste recipit nomen Mariti, illa Maritae: eos vero qvi sibi elocārunt natam et gnatum, incipiunt vocare Socerum, et Socrum; ipsi ab eis appellandi Gener et Nurus, (Qvivero elocant Nepotem vel Neptim, fiunt Prosocer et Prosocrus; qvi duxit, Progener; qvae nupsit Pronurus: sed Mariti frater, est Levir; ejusdem Soror, Glos; fratris uxor, Frairia; Sororis maritus, Sororius, caeteri conjugatorum cognati fiunt inter se Affines).
742 Commune officium Conjugum est, praestare sibi mutuo amorem et fidelitatem, ut neuter alteri sit invisus, et infidus: Mariti seorsim est sustentare et protegere uxorem; hujus rursum, accomodare se consorti, eumqve venerari.
LXXX. Parentalis Societas.
Parentes, 743. Actiones puerperae, 744. et Obstetricis, 745. et Nutricis, 746: et Gerariae, 747. Infantilis tractatio, 748. Nomina cognationis, 749: inter ascendentes, 750, et descendentes, 751, et Collaterales, 752. 753. Officia Parentum, 754 et Liberorum, 755. Haereditas colligenda, 756. leganda, 757; herciscenda, 758.
743 Deus benedicit Conjugatis sobole, masculā vel faemineā: cujus intuitu fiunt e Conjugibus Parentes, Pater et Mater.
744 Cum tempus pariendi adest gravidae uxori, et Deus avertit casum abortionis, enititur filiolum vel filiolam; (qvandoqve gemellos, raro tergeminos:) et postqvam peperit, fit Puerpera, latitatura domi tempore puerperii, totis sex septimanis a partu.
745 Obstetrix excipit infantulum, tepidulo balneolo, (laetanterque si videt esse corpusculo salubri, et absque naevo); reponitque in Cunas, involutum fasciis et religatum: vagientem autem delinit cunarum prorsum rursum agitatione, et consopit.
746 Alma Genitrix (aut etiam conducta Nutrix) fovet suum alumnum reclivem in sinu, amplexatur, osculatur, svaviatur: praebensqve ubera esurienti, lactat (pusio ipse lactet): paulo tamen post satiat pappā, praemansove cibo.
747 Geraria abstergit sordidatum molliculis linteolis, et involvit plumeis lectulis, ne algeat: saepiuscule etiam impositum ulnis circum gestat, ut adsvescat sessitationi.
748 A lactatione pervenitur ad ablactationem, et a cunabulis ad serperastra: ut condiscat ibi manducare cibos solidiores: hīc incedere
page 561/562, image: s280, bimulus circiter: reliqvum infantilis aetatis exigitur lallando et lusitando, pupis, crepitaculis, caeterisqve crepundiis: sed petulanter evagantem, aut flentem, solent territare Manduco, ficto terriculamentō.
749 Ex utroqve parente eodem nati, vocantur germani, fratres et sorores: ex eodem patre duntaxat, semigermani: ex eadem matre tantum uterini: caeteri venientes ab eadem progenie, Consangvinei; e paterna stirpe Agnati, e maternā, Cognati: Vitricus et Noverca habent privignos et privignas.
750 Pater tui parentis (utriuslibet) est tuus Avus; mater ejusdem, tua Avia: porro horum parentes, tuus Proavus et Proavia; istorum, tuus Abavus et Abavia; istorum, tuus Abavus et Abavia; rursusqve horum, tuus Tritavus et Tritavia; qvi supra sunt, vocantur Majores.
751 Liberi autem nostri sunt, Filius et Filia: qvorum liberi nobis erunt Nepos et Nepiis; istorum, Pronepos et Proneptis: iliorum, Abnepos et Abneptis; inde sunt, Atnepos et Atneptis, Trinepos et Trineptis; qvi infra hos erunt, appellabuntur Posteri nostri.
752 In collaterali linea, tui Patris frater, est tuus Patruus: matris frater, Avunculus; patris soror, tua Amita: matris soror, Matertera: supra hos sunt Proptruus et Proamita, Abpatruus et Abamita: Proavunculus et Promatertera, Abavunculus et Abmatertera.
753 Duorum fratrum liberi sunt Patrueles: duarum sororum, Consobrim: fratris ac sororis Amitini et Matrueles: sed horum omnium indistincte, Sobrini.
754 Officium Parentum est, attendere educationi communiter: hoc est assvefacere prolem ad operositatem, moralitatem, pietatem: retrahere vero ab ignavia, morositate (ne consvescant incedere incompti, impexi, illoti, sqvalidi) impietate: sed qvaedam materculae solent nimis blandiri, et indulgere filiis, praesertim unigenitis: qvā corruptelā illi fiunt immorigeri, tandemqve degeneres.
755 Ingenui liberi sint obseqventes suis genitoribus, ad nutum; fugiant impatientiam et murmura, multoqve magis contumaciam et pervicaciam, ne illis moveant iram, aut sint dehonestamento.
756 Parentum qvoqve est, colligere liberis haeditatem: cujus participes fiunt posthumi etiam, (h. e. post parentale funus nati): sed spurios et nothos exhaeredes jura volunt.
757 Si praemature demoriuntur, relicturi post se superstites orphanos minorennes, addecet constitui testamento Orbitaris praesidium, Tutores: qvi debent vindicare ab injuriosis perinde ac suos; dumqve tutela est deponenda reddere rationem pupillis, juxta Inventaria, nihil esse abalienatum.
758 Quum majorennes herciscunt bona ipsi inter se, tributio competit maximo natu, prae electio minimo natu, et sic conseqventer: sed alicubi primogenitus fit haeres ex asse: alibi legatarii etiam litigant, legato non contenti: potissimum si qvis intestato decedat.
LXXXI. HERILIS SOCIETAS.
Heri et Famuli, 759. Mancipia, Vernae, Liberti, 760, Offi cia herorum et servorum, 761.
759 Familiā per sobolem auctā (vel etiam imminutā) opus est domesticis servitiis conduci famulos et famulas: respectu qvorum patentes fiunt Heri et Herae.
760 Olim Servi legebantur, aut emebantur, e captivis, ideoqve dicebantur Mancipia: in qvos fuit potestas vitae et necis: servorum nati fuerunt Vernae, similiter in servitute manentes, donec essent facti liberi per manumissionem Dominorum, atqve tunc dicebantur Liberti et manumissi: apud nos rigor iste desiit non immeruo: pauperiores serviunt conducti mercede, habenturqve instar Clientum, et Clientarum, sub Patronis, qvos sibi elegerunt.
761 Herorum munus est, praebere famulis mercedulam et alimoniam: et distribuere pensa laborum qvot diebus: sed et intervisere, an qvisqve agat qvod debet, et qvomodo? (In majori familia officia qvoqve distribuuntur, ut alius sit janitor, mediastinus, scoparius, pedisseqvus etc): Servorum a. est, diligere Heros, ac honorare: fideliterqve exseqvi demandatas operas: et praecavere incommoda: et vivere concorditer cum conservis: nec oggannire impudenter etc. nī velint tractari serviliter.
LXXXII. Oeconomicae mutationes.
Familiae mutationum causae, 762; Migratio, 763; Divortium, 764; Adoptio et exheredatio, 765. Redintegratio imminutae familiae, 766.
762 Fit interdum immutatio Statūs Oeconomici: cum vel babitatio ipsa transfertur, per demigrationem alio; vel disrumpitur cohabitatio familiarium.
763 Nam si familia increscit, ut eam neqveat capere domus una, aut sustentare locus unus, vel speratur aliubi melioratio rei familiaris, commigratur inde aliorsum, convasatis reculis mobilibus, et translatis una: immobilibus autem divenditis.
764 Conjuges interdum sejungit adulrerium alterutrius, ut fiat inter ipsos Divortium: sed barbaries est, repudiare nupram nulla de causa, tantum qvod displiceat cum illa degere vitam connubialem.
765 Quidam improles adoptant extraneos, qvi dicuntur Filu adoptivi, fiuntqve haeredes jure
page 563/564, image: s281, rursum alii exhaeredant filios, propter facta propudiosa; imo et abdicante familia.
766 Atqve tum cessat offcium parentale, per abdicationem vel emancipationem filii, sicut et elocationem filiae; herile autem, si famuli refiguant servitium, aut nos ipsi renunciamus eis: sed cum Conjugium reiteratur a viduatis, aut adoptatur alienigena proles; aut adsciscuur novum famulitium; ibi mutatio pensatur permutatione.
LXXXIII. Politia: ubi lustramen Vrbis.
Respublica quid, et adquid, 767. requisita ejus, 768. Forma triplex, 769. Urbis requilita tria, 770 Securitati cohabitantium quomodo prospiciatur, 771, 772. quomodo Amoenitati, 773, 774: quomodo Commoditati, 775. AEdificia publica quae, 776, 777. Fora diverfa, 778. Opisicinarum locus, 779, Aqvae ductus. 780.
767 Respublica dicitur, reductio familiarum multarum sub regimen unum: instituta eō, ut omnes qveant degere tranqville, et agere sua impraepedite, neqve potentior opprimat imbecilliorem.
768 Ad hanc rem opus est (I) Adunatione Domiciliorum; qvae minor, appellatur Pagus; major, Oppidum; maxima, Vrbs. (2) Limitationae Ordinum, ut alii praesint, cum potestate et jurisdictione; alii subsint, cum subjectione et obseqvelā. (3) Certis Legibus, qvibus omnes et singuli colligati sunt, in corpus unum.
769 Forma regiminis est triplex: qvippe administrat Rempublicam (I) alicubi Plebs ipsa, permutans inter se officia per vices, diciturqve Democratia: (2) alicubi Optimates, diciturqve Aristocratia: (3) alicubi potitur rerum Vnus solus, diciturqve Monarchia.
770 Circumvisamus Vrbem: ubi qvaeritur, ut habitari qveat Tute, Amoene, Commode.
771 Tutae habitationi servit circummunitio: cum Oppidis extrorsum circumdantur mocnia, fossae, valla, imo et Valli; inter qvos intervallum est, introrsum vero pomoerium, qvā civibus datur accessus ad munimenta: tandem locis editioribus Speculae, in qvibus civici Excubitores excubant, Vigilesqve vigilant.
772 Portat solent praemunire bipatentibus valvis, (et deinsuper impendentibus cataractis) obsepireqve Pontibus (seu stabilibus seu subductilibus).
773 Amoenam habitationem facit amoenitas sitūs, et elegans prospectus, et decoramenta Turrium: tandemqve nitida inaedificatio Platearum: nempe ut primarii vici (habentes utrinqve contiguas aedes) sint ampli: licet juxtim transcurrentes angiporti, sint ut plurimum angusti, et impervii.
774 Anteriora domuum sint pervia, praestructis porticibus, ut pateat siccus transitus tempestate pluviosa: plateae vero ipsae stratae lapidibus, ne ambulationes sint lurosae.
775 Commode habitatur Urbs, sita loco salubri, (non ad palustria, virus exhalantia) et cui bene prospectum est omnibus necessariis; Ex. gr. publicis AEdisiciis, et ultro affluente Aqua, et facile parabilibus victualibus, lignis etc.
776 Publica adisicia sunt; Curia, pro conventu Senatūs; Praetorium, pro exercendis judiciis; (cum adstructo Carcere pro Custodia delinqventium,) AErarium et Armamentarium, pro asservando publico aere et armis: Scholae, pro exercenda juventute: Templa, pro religiosis conventibus: tandem Balneae, diversae pro diverso sexu: ubi lauturi exuunt vestimenta in apodyterio, custodienda a Vestitspico, ingrediunturqve praecincti castula.
777 Dehinc sunt: Ptochodochia, receptacula mendicabulorum: et Nosocomia aegrotantium: et Orphanotrochia, pro enutriendis misellis pupillis (aut exposititiis, sicubi probra ista fiunt): et Hospitalia (Xenodochia) pro introducendis hospitibus peregrinis: atqve Diversoria, ubi advenae divertant: vel etiam Popinae, ubi edulia semper reperiantur parata: sicut et potulenta in Cauponis et Oenopoliis.
778 Fora debent plura esse in populosa Civitate pro venalibus rebus: et distincta locis, ut scias ubi qvid qvaeras: nimirum alibi Forum pecuarium (eqvarium, boarium, suarium): alibi Olitorium, piscatorium, carnarium, etc. alibi deniqve Scrutarium, ubi Scrutarii venditant scruta et ablecta; Mangones autem interpolas vestes, si qvas circuirores vendere non possunt.
779 Opisicinae habentes aliqvid sordium, aut strepitūs, optime locantur in suburbio: ut Lanienae, Ustrinae, fordescentesqve officinae Cerdonum, et strepitantes Fabrorum: Cloacae vero et Foricae in recessibus platearum.
780 Aquaeductus fiunt ab Aqvilege, seu per aperta incilia, seu per occultos canales, derivatos e montanis scatebris, et effundentes aqvam hinc inde in Castella (Aqvaria): in defectu fontanalis aqvae, fluvialis diffunditur tractoriis machinis: aut effodiuntur Putei, circumdati oras crepidine: unde aqva hauritur situlis (aut urnis): sive uncino, sive girgillo, sive tollenone, sive antliā: ubi ne qvidem talium copia est, constituitur Cisterna depressiore loco, in qvam pluviales aqvae confluunt per collicias.
LXXXIV. Civilis Societas.
Boni ordinis in Civitate requisita, 781, Civium divisio, 782. Magistratuum species, 783. Tribuni plebis varii, 784. Senatūs munia (et Dictatoris) 785 Opificum Curiae, 786. Civium officia, 787. Coloniae et Municipia, 788. Magistratuum cura summa circa quid versetur, 789. Leges (Vincula ordinis, 790) nisi observantur, omnia pessum eunt, 791. Mercatores, Mediei Judices, Civitati necessarii, 792.
page 565/566, image: s282
781 Ut bene sit Urbicis omnibus, opus est eos distingvi in ordnies certos; et assignari cuivis certam functionem; provideri deniqve ut qvisqve agat sua, autrecorrigatur, si qvid exorbitationum est.
782 Ordo Civuum est, qvod alii sint Patricii, oriundi claris prosapiis, alii Ephori, cooptati in Magistratum (sive suffragiis, sive subsortitione); alii plebs, privata curantes; omnes secernendi cognominibus familiarum, propriisqve praenominibus et agnominibus.
783 Primores Magistratuum sunt Senatores, invigilantes publicae saluti; et Praetores, vacantes litigiis componendis; AEdilesqve inspectores publicarum aedium; et Tribuni plebis, procurantes ut populus contineatur in bono ordine, et qvodvis collegium intra limites suorum statutorum, et privilegiorum.
784 Hi Tribuni dividuntur alicubi in Duumviros, Triumviros, Qvatuorviros, Septemviros, Decemviros, Centumviros, etc; qvorum officium est ferre Plebiscita, (sed ad ratihabitionem Senatūs): horum tamen jurisdictio (duum viralis, trium viralis etc. (non est diuturnior, qvam in duum viratu (septem viratu, centum viratu etc.) relinqvuntur.
785 Dum Senatus agit Consessum in Curia (ubi Album Senatorium, et Mairicula Civium, et civica Acta asservantur); Consul (praesidens directioni annuatim, aut ei substitutus Proconsul) proponit deliberanda, Consulares Viri sententias dicunt, Syndici assidentes decīdunt intricatos casus; Notarii consignant conclusa. (N. Romani deligebant Dictarorem in desperatis casibus, qvi imperitaret absoluto arbitratu, qvibus vellet, qvicqvid vellet.)
786 Opisices habent suas sodalitates, suasqve Curias, ubi novitius professus artificium, exhibet artis specimen Curionibus, demumqve in ordinem recipitur: infima plebs sunt Mercenarii, proletariaque multitudo.
787 Civium est, praestare sibi mutua officia; licet alius sit honoratior prae alio, aut magis privilegiarius, h. e. immunior a censu et oneribus: (solent enim qvidam indigenae eximi; peregrini sunt vectigales, eorumqve bona caduca).
788 Qvando Cives rarefiunt, admittuntur novi Municipes: qvando superabundant, Colonia emittitur aliō, ut ex illis aliisqve convenis, fiat novum Municipium.
789 Magistratuum est videre, ne Respublica capiat qvid detrimenti: qvod fieret, si permitterent I Qvenqvam Civium vivere otiose; neqve advigilare suis rebus: 2 aut vestire sesupra statum, aliove luxu prodigere patrimonium: 3 aut rursum facere qvaestum malis artibus, et aliis praeripere sua: 4 aut tolerarent publica inhonestamenta, comessationes, popinationes, ganeas, lupanaria, labem juventutis: 5 aut distribuerent publica sunctiones secundum personas, non secundum aptitudinem: 6 conniverentqve ad omnia praepostera: 7 et non sussicerent defunctis alios: 8 aut non contribuerent Salaria iis qvi ministrant publico.
790 Enim vero in bene constitutis Rebuspublicis, ad omnia sunt 1 Severae Leges, non facile novandae, nedum temerandae, (ut sumtuariae, et de pretiis rerum, et manupretiis, etc. ut ne qvus exlex, aut illex sit, possitque defraudare alium); et 2 justa Exeqvutio in violatores legum, sine prosopolepsia: eoqve 3 anniversaria Examina, ubi qvisqve cogitur reddere rationem, qvā ratione victum qvaerat: ne cui (suo malo) liceat esse otioso, aut in alios iniqvo; aut exercere mendicitatem ostiatim: imo etiam Magistratus ipse, si qvem expilavit, repetundarum tenetur.
791 Nisi haec observantur (inprimis autem ut Juventus recte educetur, sub nascitur indubitanter perturbatio rerum, furta, rapinae, latrocinia, meretricia, mutuae oppressiones, pauperies, subversio deniqve, tantō facilius, qvantō respublica fuerit populosior.
792 Specialis cura Magistratuum est, in providendo communitati 1 de fufficientia rerum, 2 et praesidiis Valetudinis 3 et administrandi Iustiria: illud per Mercatores, istud per Medicos, hoc per judices.
LXXXV. Mercatores.
Mercatura quid 793. quid evehendum vel invehendum, 794. Permutatio, Pensio, Moneta, Collybus, quid 795. Institor, Tabernarius, Propola, 796. Auctio qvid, 797, Fraudes in mercando, 798. Annonae Caritas, 799. Super pondium, Compendium, Dispendium, qvid, 800.
793. Qvia non omnis tellus fert omnia, debent homines communicare sibi sua bona; qvae superfluunt hīc, transmittendo alio, et qvae defiunt hīc, asciscendo aliunde, tametsi e trausmarinis locis: cui negotiationi est nomen Mercaturae, occupatae circa invectionem et evectionem rerum, suo et reipublicae bono.
794 Invehenda sunt (ope Vecturae et Naviculariae) necessaria; qvae domi desiderantur, ut defectus sarciatur; et qvae supersunt evehenda, ne sine usu depereant: haec est summa ratio Mercimoniorum, exercenda facillime in locis oportunis, maritimis puta, aut ad fluvios navigabiles sitis.
795 Diuturnus mos fuit, permutare merces ipsas, (cujusmodi submutationes necdum desitae sunt usurpari): postea dependebatur infectum aes (argentum, aurum (secundum indicta pretia rerum: tandem reperta est Moneta, h. e. aes signatum charactere valoris, qvō procedat expeditius, tum indicatio pretii, et licitatio, tum contractio, et solutio, nunc etiam cambiunt pecuniam per Collybum, viā valde compendiariā.
796 Mercatores majoris nominis mittunt suas merces venundandas ad celebria Emporia; sed Institores, Tabernarii, Nundinatores, circumcursitant oppidatim, inqve anniversariis nundinis, aut
page 567/568, image: s283mercatibus, venum exponunt sua sub cadurcis, venditaqve involvunt cucullis: Propolae distrahunt sua viatim, vicatim, angulatim, domesticatim.
797 Genus venditionis est, cum res veneunt Auctione: ubi venditor ostentat rem promercalem (circumversando eam) circumsistenti turbae, et indicat, qvanti liceat: tum aliqvis Emtorum licetur, alias contralicetur, auctando pretium: donec res addicatur pollicenti plurimum.
798 Sed qvia fraudes interveniunt, oportet esie catum in mercando: qvippe rari commercantium contenti lucello, pleriqve nimium qvaestum qvaerunt, vendentes magni, qvae emerant vili; ne tamen sibi res deprecietur, ejurant tantidem constare: aut impostor supponit merces vetustas, obsoletas, situ corruptas, pro recentibus: aut adhibet mensuras fallaces, aerosa numismata etc.
799 Caritas annonae ingravescit subinde, aut remittit, pro earundem abundantia, vel penuria: (Rarum enim carum, et carum charum): saepe tamen monopolae in culpa sunt, qvi omnia praemercando, et postea pro lubitu taxando, vexant communitatem: cui nunqvam bene consulitur, ubi monopolia permittuntur.
800 Ubi res delibrata superpondio adaugetur, est appendix: si qvid adjicitur, mantissam vocant: sed expendere liberalius, facit dispendia, qvaedepauperant; parcius, compendia, qvae opulentant.
LXXXVI. Medici cum Pharmacopolis et Chirurgis.
Medicorum necessitas, 801. et officium, 802. Diaetae ratio, 803. Morbi praenotio quomodo fiat, 804. et quomodo agressio, 805. Curationis initium, 806. Fomentationes et c, 807. Morbosa materia corpore pellitur trinis remediis, 808: alterantibus, 809; evacuantibus, 810. Roborantibusque, 811. Soteria et Sostra quid, item Valetudinarius, Clinicus, Recidiva (passio) 812. Praescriptionum charecteres, 813. Pharmacopolae vasa, 814. Medicinas unde paret, 815, Chymici operationes, 816. et opera, Decocta, Succi, Balsama et c, 817. item Julebi, Syrupi et c 818. Unguenta, Emplastra, Clysteres et c 819. Chirurgi actiones, 820, 821.
801 Accersi morbos intemberantiā, verum est; sed et hoc, vix qvenqvam posse vivere tam accurate (in hac jam rerum corruptione) qvin aegritudines obveniant.
802 Medicus ergo praeetribit sanis Diaetam, aegris Pharmaca.
803 Diaetam praeetribit (qvae est optima Medicina, qvippe securissima, et sine violentia) dum docet moderari Cibum et potum, Somnum et vigilias, Repletionem et exinanitionem, Corporis et animi commotiones: neqvid istorum ad mittatur ante naturale desiderium, nec extendatur ultra satietatem, nec adhibeatur aliter, qvam expediat.
804 Invisens aegrum, non aggreditur medicationem temere (ut solent circumforanei Medicastri, et Mulomedici): sed indagat prius Morbi speciem, sedem, causas, non tantum ex relatione decumbentis (qvā parte qvid doleat, et c); sed ex aliis signis; nempe (I) ex laesione functionum (qvae demonstrat statum animalis facultatis): (2) ex arteriarum pulsu (qvi prodit, qvomodo se habeat vitalis facultas): (3) ex inspectione lotii (qvod detegit constitutionem naturalis facultatis.)
805 Deprehenso statu Facultatum, instituit Prognosin, sitne morbus lethalis, an salutaris, vel anceps: eoqve praecognito irremediabilem (immedicabilem (relinqvit intactum; salutarem aggreditur medelis conlidenter; ancipitem, nonnisi praesando eventus dubios; praesertim die critico, et anno climacterico.
806 Dum suetipit curam, ante omnia mitigat dolores certis mirigatoriis; et conservat naturalia, qvae videt superesse in aegrotante (ut natura corroborata juvet propellere inimica sibi): demumqve infit oppugnare praeternaturalia illa; jam diaeteticis (saepe enim magni morbi curantur solā abstinentiā et qviete), jam pharmaceuticis; jam chirurgicis.
807 Diaetā reficit diminutas vires: non tantum moderatione alimenti et qvietis, sed et externis fomentationibus et frictionibus, suffituqve.
808 Pharmacis profligat ea, qvae molesta sunt: tum illa alterando, tum evacuando, tandem membra confortando.
809 Alterantia (remedia) sunt, qvae calefaciunt aut frigefaciunt, humectant aut siccant: tum vero ut peccans materia possit facilius educi, attenuat eam praepamtoriis, vel incrassat, relaxat vel adstringit, emollit vel indurat, prouti res postulat.
810 Evacuantia sunt, cum (per dejectionem) Vomitoria et Purgantia, et (per Urinam) Diuretica: tum Sudorifera, et Sternutaiona, et Gargarismi, et c. qvibus eliminantur exitiosi humores; Antidota item, qvibus pelluntur peremtoria venena; et Amuleta, qvibus depelluntur fascina.
811 Roborantia sunt, qvibus aliqvod membrum peculiariter confortatur: ut pectus Thoracicis, cor Cardiacis, ventriculus Stomachicis, jecur Hepaticis, lien Spleneticis, renes Nephreticis, articuli Arthriticis et c.
812 Invaletudine profligatā, sanitateqve recuperatā, Medicus celebrat Soleria cum revalescente, et ab illo remuneratur Sostris: sed restitutio semiperfecta (dum qvis non integre convaleetit, etiamsi sentiat se relevatum) facit Valetudinarium aut obnoxium infirmitatibus; aut (qvod pejus) Clinicum; aut (qvod pessimum) illidit in recidivam, penissime effligentem.
813 Utuntur (Medici) in suis praescriptionibus (qvas vulgo Receptas vocant) notis talibus: [gap: Greek word(s)]Recipe; [gap: Greek word(s)]Libram; [gap: Greek word(s)]Semis; [gap: Greek word(s)]Vnciam; [gap: Greek word(s)]Drachmam; [gap: Greek word(s)]Etrupulum: gr. granum: g. guttula: p. pugillum: m. manipulum: ana, de singulis tantundem et c. Vocant a. id basin, qvod primarium est inter ingredientia, reliqva adjuvantia et corrigentia.
page 569/570, image: s284
814 Juxta qvas formulas Pharmacopaeus praepamt medicamenta in Laboratorio, includitque liqvida vitreis guttis, et ampullis; arida ligneis capsellis et pyxidibus; reliqva fictilibus seriis ac fideliis, vel stanneis lagenis: et circumponit per Repositoria, adscriptā cuivis suā nomenclatione.
815 Comportat v. medicamentariam materiam undecunque, ut nec aversetur ipsa rerum exerementa, imo toxica (qvippe nihil est qvin contineat aliqvid medicamentosi): potissimam tamen partem desumit ex herbis, ideoqve oportet esse Botanicum.
816 Gregales horum Chymici, pamnt non promietue qvasvis Medicinas, sed solummodo spirituosas, extrahendo inrimas essentias rerum: qvia prosundiores vires tenaciorum rerum non patiuntur sepamri, tundendo aut macerando, exurgendae sunt vi ignis, convertendaeqve aut in Spiritum et Oleum, destillando; aut in Flores, sublimando; aut in Sal, calcinando.
817 Quibus Operationibus eliciuntur primo Decocta et Succi, fluidae Medicinae: secundo Balsama, Extracta, Tincturae, molles: tertio, Pulveres et Croci, Magisteria et Crystalli, siccae: ex qvorum mistura porro pamntur compositae Medicinae qvam plures, intus vel extra usurpandae.
818 Intus sumuntur Julebi, conditi melle et Saccharo; et Syrupi et Linctus, Julebo paulo concretiora, utraque tamen fluxa; tum Electuaria, conservae, Theriaca, et varia Condita, mollicula: deinde Confecta, Pillulae, Pastilli (Rotulae) et orbiculati Trochisci, conqvadrataeqve Morsulae et c. solida.
819 A foris applicantur corpori Linimenta et Vngvina, mollicella; Cerota et Emplastra, spissiora; Oculis, Collyria; dentibus, Dentisricia; ventri, Fomenta; ano, Clysteres et Suppositoria.
820 Chrurgius coramodat manum suam Medico, ubi medendum est ferro et igne, nempe secans phlebotomo venas; exsecans a. verrucas, aliasqve exerescentias; et aperiens abscessus, et radens ossa scabra; limansve prominentia; serransve emortua; aut perforans (ob subtus latens pus), perurens denique putridas carnes cauteriis, suscitansque fonticulos causticis medicamentis, ad erivandum humores pravos.
821 Idem reponit suis locis membra luxata, aut prolapsa; intorta vero, curva, gibbosa, reducit ad nativam figuram, eximit e Vulneribus festucas, tela, et alia forinsecus illapsa; coadunatqve labra vulnerum suturā; consolidat ossa fracta inductione calli; adhibens (ubi opus est) deligationem, qvae fit fasciatione spleniorum, interdumque circumligatione asserculorum.
LXXXVII. Iudices: cum Iudiciario processu, criminaliqve Exeqvutione.
Iudiciorum necessitas, 822, formaque triplex, 823. Amicabilis compositio per Arbitros, 824. Judicii forensis fundamentum 825, Actor et Reus, 826; et Advocatus, 827. Testes et Juramentum, 828. Vadimonium, 829. Judicis boni officia, 830. Praesidis et Assessorum partes, 831. Exseqvutio, Appellatio, Seqvestrum, 832. Genera paenarum, 833. et suppliciorum 834. et c.
822 Incolumitas Reipublicae conservatur administratione Judiciorum: qvā solā constat sua securitas cuique, dum violentiae sistuntur, et animadvertitur in violatores: adminimum enim protestari licet adversus omnem usurpatorem alieni, et provocare ad jus.
823. Forma Judicii est triplex, I per amicabilem Transactionem; 2 per Iuridicialem processum; 3 per rigidam Exeqvutionem.
824 Amicabiliter componuntur Controversiae inter partes ipsas; rarius immediate, saepius interveniente tertio. sive ultro seipsum interponente, sive delecto, in qvem et compromittunt utrinqve acqvieturos esse arbitrio ejus: Arbitrium vocant, et arbitrarium judicium.
825 Si non allubescunt pacifica media, et collibet experiri jure, sectantur Forum: ubi Iudex praesidet armatus authoritate publicā, instructusqve ministeriis Apparitorum,Accensorum,Praeconum; exercens judicia die fasto, abstinens nefasto.
826 Actor, aut in jus rapit Reum notorie improbum, petitqve decīdi causam summario processu (de simplici et plano); aut acturus juridico processu per Causidicos, scribit dicam eidem Reo, postulans eum arcessi in jus (sunt enim formulae ad omnia constitutae).
827 Ergo Reus citatur, vel ad tribunal Praetoris, vel ab subsellia Scabinorum, tanqvam inferiorum Judicum: qvi aut praetendit causulas, ut declinet forum legali exceptione; aut se sistit indicta die; seu per se, seu per suum Procuratorem (Mandatarium).
828 Tum perficitur accusatio et excusatio: accusato aut fatente, et exeusante objectam culpam, aut diffitente: atque tum producuntur Probationes, per Testes juratos, si non sufficiat authoritas eorundem, et assertio nuda: sed jusjurandum praescribitur Verbis conceptis, ne jurator eludat per aequivocationem.
829 Si causa non porest definiri illico, vadantur Litigatores, ut compareant ad praefinitum diem: datisqve Vadibus, licet utriqve parti vadere, instruere suum Advocatum, ut qvisqve sciat tueri causam clientis sui.
830 Incorrupti Iudicis est, 1 non admirtere clancularias delationes, sed delatores compellere, ut aperte agant: 2 non prolatare causas, sed insistere: 3 non sufferre perplexationes et
page 571/572, image: s285, sed inclamare; (4) vitareqve praejudicia, nec propendere favore aut odio, hūc vel illūc; (5) aut corrumpi largitionibus; (6) sed decernere simplicter, secundum probatorum evidentiam, causarumqve merita; absolvendo Insontem, damnando Sontem (etiam ad refusionem expensarum litis) ne protervia maneat impunita, sed ut luat qvi peccavit.
831 Anteqvam sententia definitiva fertur, Praeses reqvirit vota Assessorum, rataqve habet; decreta communi consensu non retractans nec rescindens.
832 Promulgatā decisione causae, Exseqvutio fit ocyus; nisi dilatio impetretur intercessione alicujus, aut pars condemnata petat recognitionem causae; aut deniqve appellet ad judicium superius, qvali casu locus est justitio, et comperendinationi, aut etiam seqvestrationi: at qvod superior Judex decreverit, imponit finem controversiae: nec Vitilitigatores impunes relinqvuntur.
833 Manifestariis praevaricatoribus infliguntur atroces paenae, ut alli deterreantur a sceleribus; ubi Lictor rapit, loris ligat, vinculisqve vincit, scelcratos nebulones; injiciens manibus manicas, pedibus compedes, collo numellas; et detrudens aliqvos in Ergastula, ubi compediti exseqvantur servilia opera; alios rursum exponens spectaculo, erectis in propatulo Cippis; alios tradens Carcerario custodiendos in carcere, et enervandos fame, sqvalore, et pedore.
834 Enormes malefici traduntur Carnifici, subjiciendi tormentis: h. e. imponendi Eqvuleo, et praegravandi ponderibus, aut distringendi fidiculis, distorqvendiqve, adurendi, et sic cruciandi, si nolint confiteri citra tonuram, notoria propemodum. ut in confessos demum supplicium constituatur juxta promeritum.
835 Storca et Scortatores caeduntur virgis et flagris: impudicis prostibulis inuruntur stigmata; ut et Proditoribus ac Falsariis: Saccularii, Abigei, Peculatores, multantur fustibus aut mulctā; vel strangulantur suspendio, in patibulo suspensi: alicubi et furum complices (qvi surreptas res clanculum receptant) aeqviparantur compilatoribus ipsis, afficiunturqve aeqvali noxā.
836 Maechi, Raptores (Effractores) Plagiarii, Homicīdae, et laesae Majestatis rei, decollantur: Latrones, Sicarii, Piratae, Sacrilegi, crurifragio plectuntur: sed olim affigebantur Cruci (seu Furcae); Parricīdae vcero, Fratricīdae,Infanticīdae, insuebantur cum serpente culeo, aqvisqve mersi suffocabantur: Principum interfectores discerpuntur qvadrigis in diversum actis, bona vero illorum confiscantur, aut publicantur: Incendiarii, Sagae et Veneficae, cremantur super rogum; Blasphemi elingvantur.
837 Calumniatores maligni, Obtrectaroresqve et qvi libellis famosis, anonyme scriptis, immerentes ignominiose traducunt, itemqve convicti perjurii, mutilantur aliqvo membro: aut condemnantur ad Metallifodinas, vel ad Triremes; aut exterminantur; h. e. proscribuntur, relegantur cum infamia, seu in locum certum, Exules dicendi; seu ad vagandum, Extorres: ut sic etiam Respublica liberetur purgamentis suis.
LXXXVIII. Ritus Recreationum.
Recreationes trifariam fiunt, 838. Primo spectaculis, ut praestigiarum et c. 839. Ludorum scenicorum, 840: Comoediae vel Tragoediae, 841. Secundo Commotione, 842, ut cursu, 843. saltu, 844, jaculatione 845. luctā, 846. Palaestra, 847. Ludis equestribus, 848, et lusu Pilae, 849. Diffugioque, Myindā et c. 850. Tertio Concertatione, ut Par impar, Aleā, Latrunculis, 851. Ludorum leges. 852,
838 Ut ne fragiles vires labascant, aut elangvescant, cessatur qvandoqve a seriis, daturqve aliqvid temporis ludicris: qvae defatigatos oblectent spectatione, aut vegetent commotione, aut refocillent concertatione: qvae tria genera vacarionum lusoriarum, qvidnī etiam cursim prospeculemur?
839 Praestigiatores faciunt spectacula non injucunda. vulgo: dum perstringunt aciem oculorum mirā volubilitate gesticulationum, ut miracula putentur, cum tamen res peragatur pernicitate; nec non Funambuli, non ambulantes solum super fune extenso in sublimi, sed et subsultantes cum strictis ensibus (papae qvam audaces!) dum sese librant haltete manibus gestato: itemqve larvati Ludiones, similesqve Circulatores.
840 Scenici Ludi praebent spectaculum plausibilius: ubi in Theatro historice repraesentantur qvaedam memoranda antiqviorum gesta; idqve ab Histrionibus, vel personatis Mimis, prodeuntibus e Sipario in proscenium: si argute, applauditur illis; si inscite, exploduntur, et exsibilantur.
841 Actores hīc sunt, vel Comaedi, dum Comaedia agitur, exhibens res varie turbatas, sed cum laeta catastrophe; vel Tragaedi, dum Tragoedia, cum laeto principio, sed tristi exitu, utrobiqve est Prologus, et qvatuor aut qvinqve Actus, qvilibet divisus in aliqvot colloqventium scenas, primariiqve Spectatores consident in Orchestra, Cavea relinqvitur promiscue plebeculae; lucar tamen poscitur ab his et illis.
842 Commovendo se qvaerunt redintegrare vires qvi sese exercent Cursu, Saltu, Jactaru, Luctatu, Pugilatu, Eqvitatione, Vectitatione, Pilā item, similibusqve commotiunculis.
843. Cursu: qvi supervehuntur in glacie; aut sibi designando lineam; simul ac eam attigerunt, protinus consistunt; et qvi ultra eam procurrerit, aut citra eam substiterit, perdit ludum: inprimis a. illi Cursores, qvi cursu contendunt in stadio, incipientes cursuram a Carceribus, et inter Cancelos decurrentes ad metam, ubi qvilibet laborat praetervertere caeteros, primus, tamen solus reportat brabeum, ab assidente Brabeuta.
844 Saltatores, ad modulos Choraulae, ductuqve
page 573/574, image: s286, (seu Praesultoris) ducunt choreas, varia circumgyratione, et tripudiant.
845 Jaculatores jaciunt in porrectum ante se, vel evibrant in auras, Discos, et alia missilia, vel collimando ad praefixum scopum, contendunt eum tangere (ferire).
846 Luctator nititur prosternere colluctatorem medio prehensum in agone; sed ille reluctando renititur affligere ipsummet: ubi supplantare artis est, recellere, risus.
847 Pugiles congrediuntur duello, in palaestra caestibus, Gladiatores gladiis, decertantqve sub directione Lanistae, dimicatione gladiatoriā: ubi alter ictum infert, alter excipit, inhibet, propulsat; vincit autem qvi infligit: Andabatae pugnaturi pugnis, committebantur perridiculo certamine, praevelatis oculis.
848 Eqvestre ludicrum est, cum Eqviso frenans eqvum injecto lupato, mulcensqve poppysmis, docet ex arte gredi, salire, converti, sessoremqve molliter gestare; aut cum desultor transultat de eqvo in eqvum, mirā celeritudine.
849 Ludus pilae fit expulsim et datatim (in sphaeristerio vel alibi): cum eam alter mittir, alter excipit et remittit: sive sit pila paganica, pilis farta, et percutienda serulā; sive pila palmaria (Harpastum) repellenda palmo, aut reticulo; sive pila pugillatoria aere distenta (Follis), reverberan da pugno.
850 Addamus lusionibus motoriis pueriles istas: Diffugium, qvō se fugitant et captitant; Myindam (Latebram vaccae) qvā se abscondunt et qvaeritant: Oscillationem, qvā se agitant a petauro: Incessum grallatorium divaricando gressum super grallas: Ejaculationem globorum in scrobiculos; Jactationem Globi, ad dejiciendum conos: Versationem Turbinis flagello: Elisionem stupeae glandis e sambuceo sclopo, et c.
851 Concertamen fit, ludendo Par impar, et micando digitis; et certando facetiis, propositisqve ad divinandum aenimatibus, et captatoriis qvaestiunculis: tum sortilegiis, ut in Alea, ubi Tali (Tesserae) immituntur per fritillum (sed hoc est fere aleatorium); aut ubi certatur sorte et arte, ut in Ludo Calculorum, et lusoriis Chartis: vel deniqvesola arte, ut in ludo Latrunculorum ingeniosissimo omnium.
852 Ludendum autem est, ut delectabile sit, cum coaetaneis et comparibus, idqve cum sponsione: at non in res magnas; ut sit citra inqvietudinem et sollicitudinem: (qvaliter fit, cum luditur pro sustinendo talitro vel alapa, vel pro evacuando scypho) et cum bellis collusoribus, qvi te non deludant, aut conturbent festivitatem jurgiis, devotionibus, obscenitatibusve: sed locus qvoqve dandus est diludiis, ut garrias cum congerronibus.
LXXXIX. Convivales Ritus.
Conviviorum sines, 853. Appamtus, 854. 855. Convivarum adventus, et accubitus, 856. Structoris et Praegustatoris actiones, 857. Eduliorum genera, 858. Boni ad mensam mores, 859. Pocula, 860. Propinationes, 861. Bellaria, 862. Pocenia, 863.
853 Congressus oppidanorum convivales non sunt praetereundi, qvatenus instituuntur vicinalis amicitiae causā: sive magis private, ad compotationem, vel concaentionem, ubi estur de collatis symbolis; sive magis publice, ubi qvis opulentior instituit convivationem, occasione lustrici diei, vel aliās: sive cum meriti de Republica singulariter, excipiuntur qvandoqve publico sumtu, lauto Convivio.
854 Qvando convivandum est, Archimagirus tradit coqvis appamnda esculenta, coemta per Obsonatorem, aut subministrata a Promocondo: Triclinium curae est Architriclino, ut mensae tapetibus insternantur per Triclinarios, supersternanturqve mappis decenter extensis; tum Disci circumponuntur (sive sint Orbes, sive Qvadrae) Cochleariaqve et Salinum apponuntur, et collyrae panis deprompti e canistro, aut scissae bucceae.
855 Demum Fercula inferuntur, in patinis et lancibus; et Embammata destituuntur in patellis (scutellis). Convivium enim qvo magis opiparum est; eō habet lautiores epulas, variaqve pulpamenta, imo et diversos missus.
856 Invitatos Covivas, venire temporius qvam serius, civilius est: qvos Convivator. excipit amicā obviamitione, et introducit: cumqve abluerunt manus super malluvium e Gutturnio, aut super pelvim (seu pollubrum) ex Aqvali (urceolo), terseruntqve Mantili mundo (inqvinatum praebere incivile foret), assidunt juxtim per disposita sedilia (olim mos erat accumbere).
857 Structor deartuat appositas dapes scite, ac dispertitur: Praegustator praegultat potiones, aut propinat promulsidem, qvam praelibant discumbentes: adstante, qvi abigit muscas, muscariō, ne sint infestae epulantibus, aut illabantur epulis.
858 Eduliorum prima sunt Obsonia: (juscula, pulmenta, ova sorbilia et c.) non lambenda exsertā lingvā, sed sorbenda cochleari: caetera eximuntur furculis, et conscinduntur cultris, prehensis manubrio.
859 Bene morati ingerunt bolos ori moderatim, non injectant; comedunt mansitando, non glutiunt tuburcinando; ne postea ructent, aut singultiant, neqve lingunt labia, sed detergunt mappulā, si perungantur.
860 Interim potoria vasa depromuntur e Repositorio, prolutaque reponuntur in Abaco: et dum Cellarius promit merum hirneā, et Zythum obbā,
page 575/576, image: s287Pincerna id fusum e cantharo, insusumqve poculis, calicibus, vitris et pateris, porrigit Pocillatori, hic autem convivantibus.
861 Tum fiunt propinationes et circumpotationes, pro salute hujus et illius, praebibuntqve sibi crateres ad ebidendum uno haustu; praesertim postqvam adbiberunt.
862 Sub extremum tolluntur patinae, cum buccellis, crustis, semesisqve micis, et aliis analectis, apportanturqve bellaria, et salgama: verum enimvero festiva colloqvia, et lepidae confabulationes, sunt primaria pars lautae tractationis, laetaeqve epulationis; qvia intercedente mentione unius rei possunt multa edissertari hilariter.
863 Peractō convivali epulō, surgitur a mensa, gratesqve aguntur ei qvi tractavit liberaliter, iturqve domum; si noctu, facibus praelucentibus: qvanqvam qvidam heluones, etiam sumto antecaenio. et comessati abunde, superingerunt pocaenia, ut se contumulent citius.
XC. SEPVLCHRALES Ritus.
Varios esse sepulchrales ritūs, 864. Antiquorum cremationes, et Busta, Praeficae etc 865. Nostra mortuos humandi consuetudo, 866. Epitaphia aliaque monumenta, 867.
864 Ultimum qvod mortales debent sibi invicem, est deductio ex hac vita; cujus non una ratio observatur, hodieqve.
865 Qvondam comburebant cadavera, cineresqve (conspersos odoratis liqvoribus) condebant prope Busta in urnis: et ne Manes oberrarent, faciebant illis justa feralibus epulis; conductae vero Praeficae deflebant lugubribus lessibus et naeniis, enumerando laudes defuncti.
866 Nos humamus nostros demortuos; qvi a nobis complorati, et mox emortuali die lugubriter induti, vel etiam a pollinctore pollincti, includuntur capulo (Loculo); adornaturqve Funus funestis ritibus: Funus nempe impositum sandapilae (feretro) effertur a sandapilariis, fiuntqve exseqviae funebri pompā, Coementerium versus (viri incedunt pullati, foeminae riciniatae): ubi sepelitur a Vespillone, qvi et effossa interdum ossa refodit, aut recondit in Ossuario.
867 Bene meritis eriguntur altiores tumuli ad sepulchra, vel alia honoraria monumenta, Statuae, Epitaphia et c, cantanturqve Epicedia; et recitantur solenniter Encomia: ita vivi parentamus mortuis (honorificiō luctu).
XCI. Regnum: ubi Lustramen Religionis.
Regnum quid, et c. ad quid, 868. Reqvisita ejus, 869. Disterminatio a vicinis, 870. divistoque in Territoria, 771.
868 REGNUM dicitur conciliatio multarum Civitatum, et Terrarum sub uno capite; inita eo fine, ut unita virtus sit fortior, ad obsistendum illis, qvae dissipationem adferre possent.
869 Ibi tria sunt necesaria, (1) Regio ampla, multorum inhabitatorum capax. (2) Digeries statuum ordinata. (3) Sanctio Legum firmata.
870 Bonum est Regionem esse redactam sub unum regimen, disclusamqve ab aliis limitibus; seu nativis, Marium, Paludum, Desertorum, Montium vel Fluminum; seu arte factis, puta concaedibus silvarum, arcibus limitaneis et c. (Uni Chinenses, qvod sciamus, discluserunt se a Tartaria, muro qvadrigentarum Leucarum, et c.)
871 Intra se Regnum dividitur in certos Principatus, Comitatus, Dynastias: ubi si qvis absolute dominatur, est Dominium: ubi duntaxat jurisdictionem habet, Districtus (Ditio bello devicta, et nostro Imperio adjecta, dicitur Provincia): qvalescunqve autem sunt isti Tractus, circumscribuntur regionatim suis limitibus: fruunturqve minora Territoria minoribus imraunitatibus, majora majoribus.
XCII. Regni Administratio.
Statuum in Regno liberorum 872 primarii sunt Proceres, 873. Populus non onerandus, 874. Regnum haereditarium aut electivum, 875. Regum vicarii et Legati, 876. domi Consiliarii, Ministri varii, 877. Eunuchi. Moriones etc. 878. Regalis Majestas, 879. Comitia 880. Monarchae ac Imperatores, 881.
872 In Regno sunt liberi Status, colligati inter se vinculo statutorum; habentes infra se Populum, cui imperant; supra se a. Regem, vel Reginam, cui parent.
873 Primarii inter Status sunt Proceres, Comites, Marchiones, Duces, Archiduces, dominantes instar Regulorum in suis Comitatibus, Marchionatibus, Ducatibus: habentesqve sub se Dynastas, Barones, Eqvites: Possessores scilicet Dynastiarum, Baronatuum, praediorumqve, sive mancipi, sive ut Vasallos, jure feudi.
874 Populus obedit suis superioribus per omnia, penditqve census, tributa, vectigalia; qvandoqve et capitationem; nempe ipsorum Qvaectoribus, Tabulariis, Publicanis: sed imperantibus libeat sic imperare, ut collubeat et subditis obedire, citra qverelas et coactionem: non sunt attenuandi angariis, exhauriendiqve exactionibus: potius deliniendi congiariis, et donativis, excarnificare suos, est tyrannis.
875 Rex, aut hereditario capessit Sceptrum, (ubi jus illud Regii stemmatis est, ut primogenitus succedat), aut eligitur liberis votis Ordinum sede vacante, accipitqve Coronam cum homagio: posteaqvam tempore Interregni gubernatio administrata fuit, per Interregem.
876 Residens a. Rex in sua Regia (plerumqve
page 577/578, image: s288Metropoli), delegat qvaqvaversum Vicarios, Praefectos (Satrapas) Fiscales, Administratoresqve alios: qvin et ad exteros legat Legatos, qvi instructi authentico diplomate, res sibi commissas gerunt.
877 Circa se domi habet Cosiliarios intimos; Aulae magistrum; Mareschallum et c. Cancellarius est cognitor causarum ad Regem devolutarum, custosqve Sigilli, Archivi, Tabularumqve publicarum: cui additi sunt Secretarii et Amanuenses: Superiores Ministri sunt Dapifer, Pocillator, Thesaurarius, Stabuli magister; Inferiores autem, Cubicularii, Atrienses, Celeres, Stipatores et Spiculatores: (sed revera non tam Satellites tutantur Principem, nec tam locupletant Fiscireditus, aut repositae Gazae, qvam amor provincialium.)
878 Usus Eunuchorum in Gynaeceis, obsolevit apud nos: utinam et Morionum, Gnathonum, Nugigerulorum, et Sycophantarum.
879 Cum Rex exhibet se pro Majestate suā (praesertim Legatis exterorum, admittendis ad audientiam, aut dimittendis cum honorario), sedet in eburneo solio, magnifice vestitus trabeā, et ornatus diademate, stipatusque freqventia Aulicorum.
880 Comitia aguntur in negotiis, concernentibus totum Regnum, ad qvae concietur Nobilitas, Civitatumque Primates: ubi alii prae aliis habent praerogativam suffragii; nemo autem debet invitus suffragari, vel refragari: sive sancienda est qvaedam nova Lex, sive abroganda vetus, auc novanda Moneta, aut ineundum foedus, Bellumve decernendum, et c.
881 Reges regum appellant se Monarchas et Imperatores, regnantqve fere soli absolute; qvanqvam Romani Caesares soliti sint legere sibi Collegas: sed nunc (in Romano Germanico Imperio) eliguntur a Septem Electoribus.
XCIII. Turbae Regnorum et Bella.
Bellorum causae variae, 882, 883, praeveniendae semper, si possunt, 884. aut in ipsis principiis sopiendae, 885, Si neqveunt, apparatur Bellum, 886. Exercitus colligitur, 887. et armatur, 888, et redigitur in ordinem, 889, 890, 891. Suscipiturque expeditio, et castrametatio, 892, Excubiae, 893. Speculatores, 894. Acies ordinatur, 895. Praelii descriptio, 896. 897, 898, 899: et Cladis ac Victoriae, 900, 901, 902. Urbis obsessio, et violenta oppugnatio, 903. et c.
882 Status pacatus est optatissimus, sed fit nonnunqvam ut neqveat obtineri, nisi vi armorum; sive qvod gentes finitimae invadant nostra (movendo lites de consiniis): sive qvod potentes involvant populos bellis (contendendo inter se de Eminentia) sive qvod etiam domi motus suboriantur, non aliter compescendi qvam vi.
883 Pura qvum superiores tyrannice intentant inferioribus jugum servitutis; hi a. censent dimicandum esse sibi pro libertate, vel desiciendum ad alium Dominum: aut qvum factiosi qvidam Turbatores (proprer privatas simultates, alio tamen qvopiam praetextu) disseminant clandestinas conspirationes, et moliuntur concitare conjurationes, tumultus, seditiones, rebelliones, atqve sic Bella intestina.
884 Ut tamen anteveniatur Bellum, nihil non tentandum est, domi forisqve: nempe depaciscendum cum consinibus, compactaqve subinde renovanda: domestici autem continendi sub aeqvalitate jurium, nec permittendae injuriae in qvenqvam; apprime obfervandi inqvieti, proclives ad novationem rerum, et callidi causari qvidvis, ne qvid obtendere qveant suis molitionibus.
885 Nihilominus coortā conturbatione, solet reconciliatio reqviri per internuncios; aut interpositio vicinorum, qvā tumultuosi dimoveantur a pravis consiliis; aut mittitur Caduceator ad hostem ipsum, qvi petat Pacem; praesertim si qvis arbitretur se imparatum, aut imparem hosti: qvandoqvidem temerarium foret, objicere se imbellem bellicoso, inexercitatumqve exercitato.
886 Si tamen minax hostis renuit pacificationem, missoqve Feciali clarigat (h. e. denunciat hostilitatem) cogitatur qvam primum de intercludendo illi aditu, et de bellico apparatu, qvi multa apposcit: ut militem (tum indigenam, tum extraneum sicunde haberi potest) auxiliaque foederatorum, et Commeatum, et dapsiles sumtus.
887 Itaqve Stips cogitur, emittunturqve oppidatim Coqvisitores, qvi colligant militaturos, conducantqve dato auctoramento: qvos jam conscriptos, et deductos in Diribitorium ad Armilustrium, Diribitor lustrat viritim, habitoqve delectu obstringit sacramento, et sic authorat.
888 Tum instruit armaturā alios levi alios gravi: ut valeant et defendere sese, et impetere hostem animose: Capiti tutando offert Galeam (sudductam cudone); pectori adoperiendo ferreum Thoracem (Caraphracti tamen circumqvaqve loricantur); sinistro brachio Clypeum vel Scutum, dextrae vero Hastam: lateri accingit Gladium, vel appendit baltheo, ut promtius stringatur e vagina, evaginatusqve recondatur facilius capulotenus.
889 Dehinc concenturiat Exereitum, per Legiones et Vexillationes: dum redigit Eqvitatum in Turmas chlamydatas, Peditatum in Cohories sagatas, utrosqve autem in Contubernia (seu Decurias) praeficitqve decuriis Decuriones, centuriis Centuriones (nempe Eqvestribus Magistros eqvitum, pedestribus Magistros peditum) Millenis Chiliarchas (sive Tribunos); tandem omnibus paludatum Imperatorem.
890 Adjuncti horum sunt, Locumtenentes, Vexilliferi, et Campiductor, qvorum qvisqve si vult, adsciscit sibi Optionem, ad curandum res suas privatas.
891 Dimachae et Volones aggregantur tam Eqvitatui qvam Peditatui; Tyrones intermiscentur Veteranis (postqvam praeexercitati fuerint praelusionibus);
page 579/580, image: s289Lixae et Colones (caculae) addicuntur servitiis.
892 Rebus sic dispositis, suscipitur qvantocyus Expeditio: Metatorqve metatur castra tali loco, qvi commodus sit frumentationi, et pabulationi, aqvationi item et lignationi: hīc ponuntur Tentoria, figunturqve paxillis, utqve Stativa sint ab incursionibus tuta, circumvallantur aggeribus.
893 Instituuntur tamen Excubiae per certas stationes: necunde superveniens inopinato hostile agmen pessundet incautos: daturqve tessera a Praefecto Vigilum (Tesserario), qvā sui se recognoscant.
894 Interea emittuntur Speculatores et Exploratores, qvi observent hosticas machinationes, reducesqve referant visa et audita: insimulqve fiunt catervatim excursiones, obviaturae depopulantibus, ubicunqve occurrentibus.
895 Qvum tandem copiae deducuntur ad praetium, ordinantur in aciem (cuneatam vel qvadratam) sic, ut Pedites occupent medium, Eqvites sint alarii: Signiferi autem serunt signa inter medias catervas, qvos praecedunt Antesignani cum romphaeis; Tympanistaeqve strepitu typanorum, et Ęneatores clangore tubarum et lituorum, canunt classicum: Duces autem circumeqvitantes inflammant ad strenuitatem, hortatibus et obsecrationibus.
896 Velites usitate incessunt hostem, et velitando faciunt initium pugnae: mox concurrunt Legiones Primipilorum, pugnantqve truculenter cominus et eminus, sive pugna sit stataria, sive gradaria.
897 Olim ejaculabantur lapides in longius dissitos: Funditores e fundis, Ballistarii e Catapultis; postea Sagittarii promentes Sagittas e pharetris, imponebant Arcubus, hosqve nervo tendentes et dimittentes, arcebant eminus ingruentem hostem, ac protelabant: hodie sclopetarii onerant Sclopeta nitrato pulvere, plumbeisqve globis, post displodunt et transverberant obvios.
898 Propius distantes irruere prohibentur Pilis et Sarissis; irruentes nihilominus trajiciuntur lanceis, et bipennibus, magno nisu vibratis.
899 Proximi proturbantur calis et clavis: vel caeduntur ensibus et semspathis, vel obtruncantur acinacibus: qvin et punguntur frameis, et pugionibus, fitqve miseranda strages, dum hinc vel illinc promiscue cadunt, et conculcantur atqve proteruntur, cum horrendo ejulatu.
900 Novissime producuntur Triarii et Praetoriani, conflictusqve redintegratur, dumqve succenturiati invadunt hostem ex insidiis, disturbant ipsis aciem, fugant, insectantur, contrucīdant.
901 Qui terrore perculsi, qvaerunt evadere, elabi, effugere; si diffugii spes non est, dedunt se, ut capiantur: sed qvi caedem et captivitatem evaserunt, palantur dispersim, donec aggregentur a suis, aut inveniant confugium.
902 Qvando nox dirimit pugnam, canitur receptui, victorqve miles diribit praedam, et manubias devictorum: nī hostis dimicationem redauspicetur, recollectis suis dissipatis.
903 Rebellis Urbs, vel Arx (in qvam profligati sese receperunt) cingitur copiis, obsidetur, obvallatur, oppugnatur, donec expugnetur; h. c. occupetur, aut recuperetur.
904 Hīc adhibentur multifarii machinatus: aliqvando scanduntur muri furiali impetu, admotis scalis, vel advolutis ambulatilibus turribus, e qvibus demissa exostrā (arrectario ponte) oppugnatores insiliunt muros.
905 Aliās diruuntur Muri adactis Arietibus, vel libratis saxis e Ballista: hodie demoliuntur firmamenta qvaecunqve e fulmineis Tormentis, locatis post cratitias gerras (terrā oppletas.)
906 Est qvoqve inventum instrumentum dirumpendi violenter portas, Impetarda, excogitanturqve in dies alia Vaframenta (Stratagemata): inprimis suffossines, sive occultae, per subrerraneos cuniculos, sive apertae, sub pluteis.
907 Atobsessi relinqvunt nihil intentatum, ut se defendant: exstruunt antemuralia propugnacula; et haec praesepiunt sudetis, (ad hostem accessu excludendum) aut spargunt per submoeniana ferreos murices: et superfundunt irrumpentibus ardentem picem: intus item opponunt diruptioni murorum abscissiones per novas fossas, ut introrumpentes reperiant praecipitia nova.
908 Solent etiam praesidiarii, propugnantes Castrum, facere eruptionem, et tentare an qveant abarcere suos Obsessores: sed repelluntur, et debellantur majore vi, donec angustati, aut deficiente commeatu, et qvando nulla spes est suppetiarum, deditionem tractare incipiant, petentes Inducias: qvae panguntur ad aliqvot horas, aut etiam prorogantur, datis utrinqvesecus Obsidibus.
909 Qvi se submittunt pactitiā deditione, nanciscuntur conditiones honestas: sed vi expugnata Civitas diripitur, aliqvando deletur ad internecionem, et sic desolatur funditus.
910 Obtentā victoriā, Victores reveniunt a militia onusti spoliis, erectisqve trophaeis, et jubilantes ac ovantes, aut etiam triumphantes: Triumphus enim agitur solennissimā pompā.
911 Ubi strenui (qvorum virtus principaliter enituit) nobilitantur, condecorati Insignibus ob heroica facinora; Saucii sanantur, captivi redimuntur aut liberantur permutatione, atqve ita redeunt postliminio ad sua: contra authores turbarum (cum perfidis defectoribus, proditoribus, perduellibusqve) plectuntur, desertoresqve commilitonum, et transfugae, puniuntur.
912 Ultimo miles distribuitur in hiberna: aut exsolutis stipendiis (qvantum qvisqve promeruit) exarmatur et exauctoratur; emeritiqve rude donantur: qvi autem pro patria occubuźre, afficiuntur panegyricis et adoreā.
page 581/582, image: s290
913 Navale prelium est terribilius: cum infestae Classes tormentis sese qvassant, Classiariiqve ipsas militares Naves perforant, incendunt, profundo absorbent; aut captivant injectis harpagonibus et uncis, et c.
914 Hīc Praetoria navis dicitur, qvā vehitur Archithalassus; praesidiaria, qvae excubat; speculatoria; qvae excurrit ad explorandum; frumentaria, qvae advectat commeatum, et c.
915 Utinam autem obsolescant haec opprobria nostri generis, mundiqve disperditio, Bella! nihil enim uspiam est tam saccum et inviolabile, tamqve celsum, munitum, impensum, aut immensum, invictum aut expugnabile, qvod vis Belli non violet, infirmet, infringat, subruat, atterat, vastet, exscindat, aboleat: ut documento sunt tot Urbes et Regna, Regnatoresqve ipsi, cum suis innumeris exercitibus, modernaqve vastitudo et probrosae in Europa ruinae.
XCIV. RELIGIO.
Ad Religionem transitus, 916. Religionibus semina omnibus innata, 917. in tres ramos se explicantia, 918. Atheismus, Epicureismus, Saduceismus, qvid 919. Revelationes divinas omnes jactant, 920. omnesqve ceremonias habent aliqvas, 921. Religionum diversitas unde, 922? Principales qvatuor, 923.
916 Qvandoqvidem spectator fuisti hucusqve, qvomodo homines tractent Res et Seipsos; restabit videre actiones eorundem reflexas in DEUM.
917 Animus namqve hominis persentiscit, qvemadmodum ipse regit suum Corpus, ita esse qvandam aeviternam Mentem, qvae moderatur hoc UNIVERSUM: cui ut placeamus, esse de illa cogitandum sancte, et facienda illi grata, et sic exspectandam ab illa retributionem.
918 Omnis igitur Religio resolvit se occulte in tria; Fidem m Deum, Reverentiam in eum, et Spem misericordiae: qvae qvisqvis curat, habetur religiosus; qvi non curat, irreligiosus; qvi praepostere curat, superstitiosus.
919 Atheismus est, non credere Numen; Epicureismus, colere Ventrem pro Numine; Sadducaeismus, non exspectare immortalitatem ab immorrali.
920 Ast qvia sciri de Deo neqvit, nisi qvod ipsemet de se revelaverit, hinc est, qvod omnes gloriantur de Revelatione aliqva; sive comprehensā Libris, sive acceptā a majoribus per Traditionem: rursumqve omnes congruunt in eo tacite, qvod optima Religio sit, Credere qvae DEUS revelavit, et Facere qvae mandavit, et Sperare qvae promisit.
921 Tandem, tametsi Deus colendus sit spiritu, assentiuntur tamen Omnes necessarios esse externos qvosdam Rirus, qvibus excitemur ad internum fervorem, eoqve observant qvosdam omnes.
922 Diversitas Religionum nihilominus est magna: qvae venit partim ab ignoratione Revelationum, partim a discrepante interpretatione earundem, partim a confictione qvarundam, et sic admistis commentis, ac imposturis.
923 Principales sunt qvatuor: sed harum qvaelibet dissecta in minores Sectas: Gentilis, Iudaica, Christiana, Mahomedana; habens qvaeqve suum Authorem, suos Revelationum libros, suosqve Ritus: cujus scopulosi qvadrivii historialem delineatiunculam en accipe!
XCV. GENTILISMVS.
Religio primaeva mox in Paradiso collapsa 924: reparata promissione Messiae, 925. et roborata ritu sacrificii, 926. Sed corrupta denuo: primo per opus operatum sine Fide, 927. secundo per Idololatriam, 928. tertio per Polytheiam, 929. Graeci deastrorum fabri, 930. qvos imitati Romani, 931. 932. Excusatio polytheiae, 933. Oracala, et Revelationes Sibyllarum 934. Ritus idololatrici, 935, 936. Festa propudiosa, 937. Gentilismi reliqviae, 938.
924 Qvi nos condidit, revelavit se primum primis parentibus, datō illis mandato, cum interminatione, de abstinenda qvadam Arbore (ut meminissent se debere obseqvium suo Conditori) sed invidiosus Spiritus insusurravit eis, si vellent esse tanqvam Dii, ut vescerentur de fructu vetito: qvod illi, eheu, fecerunt, affectantes parilitatem divinitatis.
925 Sed lapsi, agnovźre reatum, erubuźre nuditatem, condemnatiqve ad poenas, et ex Paradiso ejecti, acceperunt promissionem adversus desperationem, de venturo Semine mulieris, ad conterendum caput Deceploris: qvanqvam et ipsum esset atterendum, ad redimendam culpam.
926 Cujus promissi ut possent commeminisse (qvomodo mors morte delenda foret) mox Agni mactabantur, ad conficiendum indumenta contegendae nuditati: qvae fuit prima origo sacrificiorum, et scopus.
927 At inconsiderantia hominum retinuit Ritum sine signisicatione, offerendo Hostias sine fide in Redemplorem, et qvaerendo placare DEUM opere operato, ut in Caino patuit: qvae hīc fuit prima exitiabilis erratio.
928 Subiit alia: qvod attentārunt praesentiam invisibilis Numinis repraesentare visibilibus signis: sive animatis, ut Ęgyptii (qvi qvod animal primum conspicati fuerant mane prodeuntes, illud habuerunt venerabile eā die, loco Dei) sive inanimis, ut qvi se incurvabant Soli, Lunae, Stellis, Arboribus, et c. sive deniqve Idolis a se effictis.
929 Unde demum stupidiras invasit animos, commentandi Pluralitatem Deorum: qvorum tot confinxerunt, ut singulae Gentes haberent peculiaria numina: Babylonii Baal, Sidonii Astaroth, Ammonitae Chamos, Philistaei Dagon, Accaronenses Beelzebub, alii alia.
page 583/584, image: s291
930 Graeci commenti sunt innumerabiles Deos (cum Deabus) superos, inferos, et medioxumos: non tantum partiti inter illos munia gubernandi Mundi: sed et imaginati jugales thalamos, carnalemqve geniturara, imo et bella, non minus impie qvam insulse.
931 Romani, rati colendos sibi esse qvoscunqve usqvam gentium coli audierant, exstruxerunt templum Pantheon dictum: dividebantqve in Deos majorum gentium (fovem, Apollinem, Mercurium, Neptunum, Vulcanum, Martem; Deasqve funonem, Minervam, Venerem, Dianam, Vestam, Cererem) et Deos minorum gentium (Plutonem, Castorem, Pollucem et c.)
932 Demortuos heroas (et heroinas) accensebant qvoqve Divis, qvasi evectos in coelum suis meritis, qvos vocabant Indigetes et semideos: ut Herculem domitorem monstrorum; Liberum (Bacchum) vini inventorem; Ęsculapium, medicinae repertorem; Musas, artium liberalium inventrices et c.
933 Sensatiores exeusabant hanc multitudinem Deorum: dictitantes unum esse Deorum Deum, JOVEM, reliqvos ejus progeniem: alii censuerunt sic varie appellitari divinas virtutes.
934 Habebant et sua Oracula, edita ab illusore spiritu Vejove (emittente Voces ex Idolis): alii fingebant colloqvium cum aliqvo Deo vel Dea, ut conciliarent authoritatem suis statutis (sicut Numa Pompilius): tandem jactitabant qvosdam libros Sibyllinos, continentes vaticinationes varias.
935 Ad sacrificandum suis Deastris, congregabant se in Lucis, excelsisqve locis, ubi exstruebant Aras, et Delubra: Sacrisiculi eorum, Romanis dicti fuerunt Flamines, illorumqve summus Praesul Pontifex; (Cum consecrabant Fana, dicebantur inaugurare; cum redigerent ad profanos usus, exaugurare)
936 Ut expiarent piacula, aspergebant se lustrali aqvā; et flagellabant flagellis, qvin et incīdebant lanceolis, ad sangvinem usqve: crudelissimus Satan, Moloch, poscebat sibi concremari vivos infantes.
937 Festos dies agebant dissolutissime: praesertim Bachanalia, indulgendo genio: et Lupercalia, discursando nude; et Compitalia, circa viarum compita tripudiando et c.
938 Supersunt etiamnum vecordes Ethnici, qvi pro vivo Deo colunt qvidvis commentitium: Indi qvidam Cacodaemonem ipsum, studio placandi furorem ejus (Litamus ei, inqviunt, non ut prosit, sed ut ne noceat: hem dementiam!)
XCVI. Iudaismus.
Iudaismi origo ab Abraham, 939. Lex Mosaica triplex 940. Moralis legis summa, 941. Ceremonialis qvid praescribebat, et qvō sensu, 942. ut Festa magna tria, 943: Sacrificia trina, 944. Primitiarum, Decimarum, Sangvinisqve usus, 945. Forensis Lex, 946. Judaei a Deo (per Prophetas) varie admoniti, castigati, tandem abjecti, 947. Divisi nunc in sectas duas primario, 948. Thalmudistas et Caraeos, 949,
939 Invalescente Idolomaniā, evocavit Deus Abraham e medio Idololatrarum, intimavitqve ei, se solum esse Deum Schaddai (Omnisufficientem) ut sibi serviat cum sua posteritate, e qvā proditurus esse MESSIAS, in qvo benedicerentur omnes Gentes terrae: a qvibus eum tantisper discrevit signo Circumcisionis praeputii.
940 Postea dedit illis (per manum Mosis) tripartitam Legem, moralem, ceremonialem, forensem.
941 Moralis, est immutabilis norma interni cultūs: cujus summarium est Decalogus, qvem Deus ipse coelitus detonuerat, edicendo sic: Non esse colendum aliud Numen praeter se; Non essigiandum se simulachris: Nomen suum sacrosancte venerandum; Sabbatum religiose feriandum; Progenitores ac nutricios honorandos; Non temerandam esse ullius hominis vitam, aut Pudicutiam, aut Facultates, am Famam, ne qvidem Concupiscendo qvidvam illicite.
942 Ceremonialis fuit, qvā praescribebatur ratio externi cultūs, per varias Ceremonias, praeumbrantes futuram Veritatem: I ut, qvod voluit esse unicum Sanctuarium; 2 et in illo unicom Altare; 3 cum unico jugiter continuato Igne; 4 unicōqve Summo Sacerdote, 5 item unicā Arca Foederis et c. 6 omnia haec ad precīdendam occasionem polytheiae: 7 adumbratlonemqve unici sacrificii pro peccatis Mundi et c.
943 Voluit et freqventari congregationem Populi generalem, ter anno, Festo I Paschatis, 2 Pentecostes, et 3 Scenopoejas; in memoriam I Paschalis Agni (cujus sangvine liberati fuerunt a Percussore Angelo): et 2 datae Legis: et 3 qvadragenariae conservationis in eremo: et ut insvescerent agnoscere DEUM, ut suum I Conservatorem, 2 Redemptorem, 3 Sanctificatorem: fujtqve additus Sabbatismus annorum, et annus Iubilaeus, typus futurae universalis restitutionis.
944 Sacrificia jussit offerri vel I Eucharistica (ad testificandam pro beneficiis gratitudinem) qvae constabant ultroneis oblationibus, sive esculentorum et potulentorum, dicebaturqve Libatio: sive animalium mactandorum, pacisica Hostia: vel 2 Expiatoria, pro expiandis peccatis: qvorum qvod offerebatur pro omnibus peccatis generatim, combustione totius victimae, dictum fuit Holocaustum: pro delicto admisso ignoranter, Piaculum: pro reatu commisso scienter, licet ex infirmitate, Supplicamentum: sed et 3 voluit adoleri Thura.
945 Jussit insuper deferre Primitias, et Decimas proventuum, sacratis personis (Sacerdotibus, eorumque cooperatoribus Levitis) in eorum sustentationem: abstinere ab immundis Cibis,. omniqve Sangvine, relicto ad expiandum animas (Levit. 17. v. 11. 12.) et c.
page 585/586, image: s292
946 Forensis Lex spectabat coercitionem refractarii Populi: hiuc consticuta capitalis poena Apostatis, Blasphemis, et Pseudoprophetis, rursumqve asyla illis, qvi nolentes admisissent caedem.
947 Quoties deviabant, submittebat Vates, afflatos suā inspiratione, per qvos commonefaciebat poenitentiae, obstinatos autem concastigabat varie: donec et (secundum comminationes) abjecit et disjecit, ut jam destituantur Templo et Sacerdotio; retinent tamen umbram avitae Religionis (jam pridem depravatae per Samaritanos, Pharisaeos, Sadducaeos, et Essaeos) peraguntqve sua sacra in Synagogis.
948 Nunc sunt divisi in duas Sectas: Nostrates hīc vocantur fudaei, qvia ex tribu Juda (post ultimam vastationem Hierosolymae a Romanis abducti in captivitatem, et dispersi per Europam): A siani sunt reliqviae decem tribuum Israeliticarum, longe ante transportatarum in Assyriam: inter qvos et hos nostros implacabile odium est.
949 Nam nostri sunt propago Pharisaeorum, seqvunturqve traditiones majorum, comprehensas libro Talmud, conscripto a Rabbinis: illi alteri tenent sola scripta Prophetarum, ideoqve dicti Caraei, hoc est, Scripturarii: utriqve exspectant adhuc Messiam (licet signa adventūs ejus pridem praeterlapsa sint) utqve ne diutius emaneat, agunt saepe jejunia cum planctu, humiliantes sese in cilicio et cinere, et implorantes commiserationem Dei Abrahami, Isaaci, et facobi.
XCVII. Christianismus.
Christiani Christum esse Messiam credunt, 950. et qvibus convicti argumentis, 951. 952. 953. Qvam perfectam Religionem habeant, 954. cujus brevis summa, 955. 956. Christus Ceremonias Legis commutavit veritati, 957. Christiani tamen dissident, 958. Festa Christianorum, 959. Ritus in publico cultu, 960. 961. 962. Ritus circa Baptismum diversi, 963. 964. et circa Eucharistiam, 965. Ministerii ordo 966. Hierarchia Ecclesiastica, 967. 968. 969. Schismata, Haereses, Apostasiae, 970. Conciliorum et Synodorum ratio, 971.
950 Christiani sunt qvi credunt promissum Salvatorem jam venisse, eumqve esse JESUM Nazarenum, rejectum a Judaeis ob minus pompaticam conditionem: qvia vident divinitus factas praedictiones in illo adimpletas omnes.
951 Puta, qvod natus sit praenunciato tempore, post ablatum sceptrum a fuda: et in loco qvem nominaverat os DEI, Bethleemi; et e domo Davidis; et ex matre virgine Maria; et qvod potens fuit verbo et opere, ediditqve signa vere divina; et vixit vitam sanctissimam, prorsus immaculatam, et morti adjudicatus innocens, solā invidiā, sustinuit eam patientissime (propter peccata Mundi, sicut praedixerant Prophetae, et praefiguraverant omnes Victimae, et ipse moriturus dixit, se tradere animam suam in Lytrum, Math. 20. 28; et se sanctificare pro hominibus, ut ipsi sanctificentur, Joh. 17. 19.) orans pro crucisigentibus se, et sic vincens omnes tentationes, novus Adam.
952 Item, qvod resurrexit tertiā die ā mortuis, reversusqve ad suos redivivus, ascendit in Coelum illis inspectantibus, indeqve demisit Spiritum Paracletum super suos (juxta factam promissionem): qvos instructos dono Lingvarum emisit ad Gentes, ut nunciarent Verbum, per qvod Mundus erat factus, incarnatum fuisse, et habitasse in nobis: peractoqve opere Redemptionis rediisse ad Patrem, indidemqve reversurum ad judicandum vivos et mortuos: ut qvicunqve resipisceret et crederet, baptizareturqve (in nomine Patris, et Filii, et Spiritūs Sancti) salvaretur.
953 Et qvod huic inermi praedicationi cooperata fuerit virtus ex alto: qvia utut Apostoli (oculati illi testes omnium) crudelissime internecabantur, unā cum suis asseclis; devicerunt tamen Martyres, et mundus succubuit, porroqve etiam Gentes convertuntur virtute Crucifixi ad Deum Abrahami, accepturae illam benedictionem promissam omnibus.
954 Haec professio facit Christianos: habentes canonem suae Religionis Biblia, h. e. omnes Libros scriptos afflatu divino (in Veteri Testamento, Mosis et Prophetarum: in Novo, Evangelistarum et Apostolorum): ex qva plenitudine revelationum potest promanare sublimitas Fidei, Sanctitudo Vitae, Excellentiaqve Spei, prae omnibus antehabitis.
955 Oigitur felices Christianos, si nōrint sua bona, et se composuerint ad exemplar sui Praecessoris! Habent enim ante se luculenter, qvid credendam sit? nempe qvae dominus docuit, et qvid faciendum? nempe qvae dominus fecit (exinaniendo seipsum, et resignando propriam Voluntatem; et subdendo se DEO, ad factendum et patiendum omnem ejus Voluntatem) et deniqve qvid sperandum? nempe qvae Dominus consecutus est post suam exinanitionem, gloriosam Resurrectionem et Vitam aeternam.
956 Haec est brevissima summa Christianismi, et perfecta, simulqve compendiosa, via Coeli, qvae docetur summatim in ipsa Catechesi: qvia Symbolum Apostolicum Fidem format; Charitatem Decalogus normat; Oratio Dominica provocat Spem, qvam Sacramenta obsigillant: qvae omnia omnes habent, tametsi dispariliter.
957 Coelestis qvidem Magister commutans umbras Mosaicas veritate (ne inanes essen) et explanans salebrosam viam Legis in sanctam viam Sionis (per qvam ne qvidem stulti errarent, Ies. 35. 8) revocavit totam Moralem Legem ad unicum praeceptum Dilectionis; et totam Ceremonialem ad ritum Baptismi et Eucharistiae, (illum Sacramentum regenerationis nostrae, hanc nutritionis ex illo): totam deniqve Forensem ad institutum Ecclesiasticae Disciplinae, consistentis in admonitione, correptione, excommunicationeqve, vi Clavium caelestis regni qvas reliqvit Ecclesiae: Christiani tamen prolapsi sunt in disceptationes super his.
page 587/588, image: s293
958 Vis ergo videre Dissensum circa ista? multus est sane, prob dolor! etiam in adiaphoris: commemorabo qvaedam, in qvibus est consensio aut dissensio.
959 Diem Dominicum, in qvo resurrexit Dominus, omnes agunt festum; caeteras anniversarias festivitates dividunt in stanvas (statas) et conceptivas: illae recurrunt qvotannis iisdem Mensium diebus, ut Natalitia Christi, et reliqva immobilia festa: hae mutant diem, ut Pascha, et dehinc Pentecoste, et alia mobilia festa: sed et admittunt imperativas ferias, indictas interdum publicis jejuniis et supplicationibus.
960 Cum feriatus dies illuxit, pientiores praeparant prius sacris exercitiis se et suos domi, conveniuntqve dum Coetus convocatur pulsu campanarum; ubi AEdituus pandit januas sacrae aedis, et chorus Cantorum decantat ad pluteum Psalmos, Hymnos, et Spiritualia Cantica; simul accinente populo, et assonante concentu Organorum (Musicorum) ubi habentur.
961 Mox Concionator prodit ex adyto (Sacrario) et de cathedra (devocans prius gratiam Sp. S.) praelegit Biblia, et dilucidat paraphrasi: jam Catechisans rudes; jam exhortans peccatores ad resipiscentiam, terrefaciensqve refractarios, et sic praedicans Legem; jam consolans contrita corda, per merita et satisfactionem Christi, et sic annuntians Evangelium.
962 Finitā Concione, peractisqve precibus ac Litaniā, Ecclesiastes dimittit Concionem, faustā apprecatione ac denunciatione benedictionis: saepe tamen absolvendo poenitentes, administrat Sacramenta; impoenitentes autem excommunicando, excludit participatione.
963 Incorporandi Christo, et Eccelesiae baptizantur, etiam infantes: sed qvos edoctum iri mysteria Fidei, fide jubent pii ad hunc actum exorati; qvos postea baptizati vocant suos Susceptores, ipsorum autem Parentes, suos Compatres et Commatres.
964 Reperiuntur tamen, qvi tales rebaptizant, inde dicti Anabaptistae, opinati infructuosum esse paedabaptismum ab insciis susceptum: qvi suis conferunt Baptismum nonnisi adultioribus, professis Fidem et Obedientiam ore suo, dum se scientes volentes devovent Christo: Abyssini rursum iterant Baptisma qvotannis, superadjiciuntqve ei Circumcisionem; Cophthitae et Suriani addunt Baptismum ignis, inusto charactere Crucis: alii superaddunt Exorcismum et Chrisma: alii deniqve immergunt baptizandos flumini; alii conspergunt solum aqvā, ad Baptisterium.
965 Et qvia Christus daturus se morti pro nobis, sanxit (loco Paschalis Agni) Coenam novam, in qva mandavit fideles suos cibari carne suā, tradita pro nobis in mortem et potionari sangvine suo, effuso in remissionem peccatorum: colunt omnes celebrationem hujus Sacrificii, qvanqvam non sine exprobratione sibi invicem discrepantiae, sententiarum et rituum.
966 Si spectes Ecclesiasticos Ordines: Pastores Apostolorum tempore pascebant Ecclesias; Doctores invigilabant puritati doctrinae: Seniores attendebant exercitio disciplinae; Diacom curabant collectitias Eleemosynas, erogabantqve inter egenos: sed postea gradus aucti fuerunt, ut Hierarchia Graecae et Latinae Ecclesiae apparatissima facta sit: ubi nemo admittitur ad Clerum, nisi ordinatim ascendens.
967 Nam primum initiantur Ostiarii, dehinc Exorcistae, tum Lectores, mox Acoluthi, postea Diaconi, tandem Presbyteri: qvibus potestas datur faciendi Missam, audiendiqve auriculares Confessiones, et conspergendi lustrali aqvā (aspergillō ex aqviminali haustā) et ungendi moribundos, copulandiqve novos nuptos etc.
968 Sacellani praeficiuntur minoribus Sacellis; Parochi, uni Paroeciae, qvarum plures constituunt Dioecesin (seu Episcopatum): Episcopatui v. praeest Episcopus, cum suis Canonicis et Suffraganeis: et aliqvot Episcopis, Archiepiscopus: qvibus rursum superior est, Patriarcha: summus autem inter hos Papa, cum Cardinalibus suis.
969 Monachi inhabitant Monasteria, professi spontaneam paupertatem, et castimoniam, et obedientiam, secundum certam Regulam: qvibus praesunt Antistites (scilicet Abbates vel Praeposin) Monialibus vero Antistitae, seu Abbatissae: Eremita tenet se in Eremo.
970 Invehentes dissidia, et discidia, vocantur Schismatici: deficientes a fide, Apostatae; defensitantes pertinaciter erronea dogmata, Haeretici; ipsi vero authores Haeresium, Haeresiarchae.
971 Cujusmodi scandalis qvoties obviandum est, convocatur (pristino more) Synodus, provincialis vel nationalis, aut etiam Concilium Oecumenicum: ubi congregati summates Orthodoxi, assertoresqve Catholicae Fidei, determinant controversias, componuntqve Schismata, et dicunt anathema blasphemantibus: qvae tamen sunt supra captum, relinqvunt indecīsa: et qvae non possunt emendare, commendant DEO.
XCVIII. Mahomedismus.
Mahomedani a Mahomede, Religiones commiscente, 972. Festa ab illo indicta, 973. Lex illius Alcoran, 974. Dissidia illorum qvoqve, 975. Discordia Gentium hīc deploranda, 976.
972 Mahomedani sunt, qvi recipiunt tertium magnum Prophetam (post Mosen et Christum) Mahomedem: qvi cum esset homo bellator, Regnorumqve affectator, ut mundus religionem haberet faciliorem, qvam illi visus erat Judaismus, onerosus ceremoniis: et Christianismus, scrupulosus sublimitate sensuum: introduxit novam miscellaneam ex utraqve.
973 Ubi instituit feriaticum diem esse suis
page 589/590, image: s294, Veneris diem (qvod eā die homo creatus esset) et precari atqve ablui qvinqvies de die; interdixit v. iisdem suillā et vino; indulsit contra polygamiam, promisitqve post obitum corporeas voluptates in Paradiso etc.
974 Doctrinam suam descripsit Arabice Alcorano (diviso in Azoaras 114, et continentes, praeter fragmenta Legis et Evangelii, additamenta qvaedam) qvam interpretantur illorum Mystagogi, dicti Talismanler et Dervisi; qvorum supremus Muffci est.
975 Dissident ipsi qvoqve Musulmanni (seu Mustimi: ita enim seipsos nuncupant) dum alii volunt solum Ali authenticum interpretem Alcorani, alii sociant huic Ebubecar, Aomar, Osman: et hoc est, qvapropter Turcae cum Persis adeo in se bellis saeviunt: alioqvi utriqve expertes cognitionis rerum, adminiculantesqve res suas tantum severitate.
976 Deplorandum vero est, nos hīc disconvenire, ubi conveniebat esse convenientiam maximam; in advenerando uno illo Conditore omnium, nec minus tamen inconveniens, qvod Libertini faciunt, velle approbare Religiones omnes, et sectari qvamcunqve: subest enim deceptio, Deusqve Zelotes vult nos esse ferventes in suo cultu, abesse teporem.
XCIX. Providentia DEI, finisqve Rerum.
Invisibilia jam esse spectanda, et qvae illa, 977. Angeli Dei Ministri, 978. qvorum etiam pars degeneravit, 979. Nominibus distingvi, sed nobis ignotis, 980. Ministeria bonorum circa homines, 981. Mali a malis ministeriis nomina accipiunt, 982. Insani qvi Providentiam negant, 983. et. contra qvi Fatum fingunt 984. et qvi Mundum humanis consiliis regi credunt, 985. Deus enim ita regit omnia, 986. ut Fortunam qvoqve et Casus excludat, 987. Omina in rebus an qvaerenda, 988. Deo omnia providenti fidendum, 989. Er tamen consulto facienda omnia, 990. qvia omnium poscetur ratio novissimo die, 991, Beatitudo bonorum aeterna, 992. miseriaqve malorum aeterna, 993. Hīc finis omnium, 994. Omniumqve lustratio, terminanda votis, 995.
977 Aspectasti visibilia: superest ut tibi ostendam ea, qvae non possunt spectari, nisi oculo mentis! Ain? Ecqvae illa? Perreconditum Illum, qvi essentialiter incomprehensibilis permeat omnia, operaturqve omnia in omnibus: cum occultis exseqvutoribus consiliorum suorum, Angelis.
978 Tametsi enim Opitulator omnium non sit indigus opis, suit tamen placitum Illi constituere sibi praeveloces administros Providentiae suae, non praepeditos corporali mole: qvi amandati obirent mandata, functiqve legatione referrent se ocyssime, et circumstarent thronum gloriae.
979 Sed pars illorum desciverunt ab. obtemperatione per arrogantiam, suntqve deturbati Coelo empyreo ad Orcum: qvi autem perstiterunt confirmati sunt, ne amplius possint labi.
980 Novimus eos distingvi nominibus: sed qvae nobis incomperta sunt, praeter Gabrielis, Raphaelis, Vrielis etc. malignorum Spirituum caput vocatur Beelzebub et Luciper.
981 Boni associant se piis insensibiliter, ad averruncandum mala, et eos protegendum ab insultibus Vastatoris, tandemqve inferendum animas aeternitati: apparent interdum, disparentqve rursum; non praestringendo oculos, sed reapse.
982 Mali genii cum apparent in persona alicujus male mortui, dicuntur Larvae; cum homines alias proterrent, Spectra; cum infesti sunt infantibus, Lamiae; cum tumultuantur per intempestam noctem, Lemures; cum famulantur alicui veteratorie, Lares et Renates: justus tamen dispensator omnium, utitur illis qvoqve ad salutarem probationem piorum, et promeritam divexationem impiorum.
983 Stulti ergo sunt Epicurei, facientes ociosum Illum perbeatum, qvem censent non esse fatigandum tumultu rerum: qvem tamen interesse Rebus inseparabiliter, arguunt vaticinia et portenta ac prodigia, praesignificantia ac portendentia ingentes mutationes, toties comprobata eventis, ut scias praemoneri nos ab Omniscio.
984 Insani qvoqve sunt Stoici, qvi ex connexione causarum naturalium catenant Fatum, cui etiam innectunt Motorem et Rectorem omnium: sic enim res non procedere coarguit, qvod non veniunt semper eadem effecta ab eadem causa; qvemadmodum experiuntur Astrologi.
985 Deniqve Vesani (excordes) Machiavellistae, qvi autumant Mundum regi humanis consiliis: cum tamen negotia (callidissimorum qvoqve) non sic finiunt qvomodo inchoant: qvin videmus hos tandem infelicitari maxime.
986 Tu firmiter statue, utcunqve res nostrae subjaceant vicissitudinibus, eas tamen nec volutari remerariis casibus, nec constringi fatali necessitate, nec versari humanis astutiis: sed providentissimo consilio Ejus, qvi praevidet omnia ab aeterno, et disponit secundum beneplacitum suum.
987 Fors et Fortuna nihil sunt, etiamsi dentur fortuiti Casus: hi enim dicuntur respectu nustri, non Providentiae; qvae tam praescit qvid futurum sit cras, perendie, et deinceps; atqve scit qvid factum est heri, pridie, et abhinc tot annis: qvippe praedestinavit omnia bonis in bonum.
988 Insunt ergo omina rebus: at captare praesagia usqve qvaqve, est superstitio: si dignabitur manifestare aliqvid tibi, qvi providet omnia, non latebit tibi: Tu eccur velis anticipare fata tua?
989 Laetemur potius, nos esse curae Illi, qvi melius novit qvid expediat nobis, qvam nos ipsi, habetqve amplam facultatem benefaciendi: qvippe in cujus manu sunt omnia, et cujus imperio coercetur ipsa qvoqve potestas inferorum.
page 591/592, image: s295
990 Interea tamen faciamus consulto sub metu ejus, qvicqvid possumus, ne qvidqvam eveniat nobis fortuito: si qvis nescit rationaliter agere, et competenter fiduciam collocare in Moderatore rerum, irreqvietus est, et expositus infortunio: exadverso, qvi recte agens non diffidit Illi fidissimo, seu illi contingunt bona, seu accidunt mala, sedatus erit, praesumens laetitiam aeternantis bonitatis ejus.
991 Adveniet enim novissima dies, qvā mundus deflagrabit et corruet, nos autem resuscitabimur et judicabimur: ubi patefient omnia, manifesta et occulta, ratioqve reposcetur ab omnibus anteactorum, cogitatorum, dictorum, factorum.
992 O ter beatos, qvi tunc habebunt propitium! pascentur enim non ambrosiā et nectare (ut fabulati erant ludiones Poetae) sed absconditis et ineffabilibus svavitatibus, in sempiternum.
993 At vae illis infelicibus, qvi patrārunt abominanda! detrudentur cum rerum perditore in Gehennam, excruciandi inenarrabilibus tormen tis: Vindex n. gloriae suae erit Judex universorum.
994 Ita erit finis omnium, Salus aut Exitium, nunqvam desitura: hūc exeunt omnia, etiam nostrum lustramen Mundi.
995 Faxit Miserator noster, propter Misericordiam suam, ut nunc jam annumeremur Coelitibus, qvoad hīc sumus sancte vivendo, et qvotidie suspiriis penetralia Coedi penetrando.
C. CLAVSVLA.
Finis, 996. gratulatio, 997. exhortatio, 998. cum admonitione, 999. Benedictio DEO Deorum, 1000.
996 Cedo, sodes, si qvid supersit! Nam eatenus tradita conseqvutus sum, absit jactantia dicto.
997 Siccine? Macte esto Virtute! Euge subegisti ingenio succinctam Synopsin Rerum omnium, totiusqve Latinae Lingvae: reor nihil esse omissum tantopere.
998 Propterea, sis, ingredi ATRIUM, pertransitā Ianuā! ut post simplicem Nomenclaturam rerum lustres Elegantias sermonum; scientiaqve tua fiat tum locupletior, tum politior, variis complementis et scitamentis.
999 Admoneo tamen te, loco auctarii ut agas potius potiora, allaboresqve esse melior, qvam videri doctior: ne tua scientiola tecum dispereat: qvae qvotus qvisqve advertit? Tu Memento, et Vale, voveqve vota DEO.
1000 JEHOVAE Zebaoth, a qvo, per quem, et in qvem, sunt omnia, aeternum individuae, adorandae TRIVNITATI, sit honor in secula seculorum, Amen, Hallelujah!
page 451, image: s296
Eruditionis Scholasticae Pars III. ATRIUM. Rerum et Lingvarum Ornamenta exhibens. Plato in Gorgia. Ornatus qvidam in unaqvaqve re accedens, singulas res bonas facit meliores. Seneca 3. Contr. Magna et varia res est Eloqventia! nec adhuc ulli sic indulsit, ut tota contingeret. Satis felix est, qvi in aliqvam ejus partem receptus est.
Classis tertiae Moderatori JOHANNI ETZEDIO, Salutem et divinam benedictionem.
SI Ternarius recte numerus perfectus, omnisqve in rebus perfectionis mensura est, ut Aristoteli visum, et illud (libro 1. de Coelo, capite 1.) scriptum reliqvit: gaude, Etzedi, honorem eum contingere Tibi, ut Latinae Scholae nostrae Triclassis tertia, h. e. suprema, ad perfectionem adspirans, Tuae committatur prudentiae. Tu ecce Latinae lingvae studium hac in Schola absolves! Tu Latinitatis purae candidatulis nostris Latinus pater eris! Tu hīc Romanos creabis Qvirites. Nec enim illi, ad qvos Tu Tuos mittes discipulos, superiorum Classium Magistri, Lingvae studio occupabuntur, aut discipulos occupabunt: sed Rebus jam obversi, et in Res defixi, partam apud Vos Lingvae facundiam pro Eruditionis tantum vehiculo habituri sunt. Qvae res eō spectat, ut Tu in eorum qvi a Te altius ibunt formanda lingva, et stylo, tantō sis gnavior, qvanto pulchrius fore, si Viri docti postea styli elegantiam a Te accepisse glorientur, intelligis. Patieris ergo me de muniis Vocationis Tuae Tecum loqvi: ut qvantum iis qvae a secundae Curiae Magistro accipis superstruere debeas, ne ignores. Sicut enim aetas Discipulorum cum annis crescit, Ingeniisqve ipsa excercitatione Sensus, et
page 452, image: s297, et Memoria, in majorem capacitatem se disponunt: ita illis uberiora semper, solidioraqve, procuranda sunt pabula.
Ergo qvantō plura Janualibus fuerunt attributa prae Vestibulariis, tantō majora Tibi et Tuis prae Janualibus. Ecce Volumen praesens id ostendet! Quod Tibi, et per Te discipulis, ATRII nomine in manus datur: ut im mediate a Vobis jam in Authorum (adeoqve ipsius Sapientiae, realis puta Eruditionis) PALATIA transitum fore memores, strenue agatis. Habes vero hīc eadem tria Philologici studii instrumenta, qvae praecedentium Classium Magistri, Textum, Lexicon, Grammaticam. Nomenclaturam nempe Rerum cjusdem Universi (nec enim aliud est, aut Res aliae) novis expressionibus variatam. Et Lexicon Latino Latinum, nativas Rerum appellationes elegantibus Authorum phrasibus et sententiis permutare docens. Et Grammaticam elegantem, sexcentis praeterea modis Sermonem variandi artificia recludentem. Audis, qvalia Tibi damus? Si Varietas delectat (non aliter autem experiuntur omnes Sensus nostri) ecce merae Tibi contingunt deliciae! qvi, sive Res elegantius depictas Tuis spectandas offeres; sive iis Styli variandi explicabis praecepta; sive cum iisdem Stylum ad elegantiam, elegantis Lexici ope, exercebis, in floridissimo a moenissimoqve versari videberis Viridario. Nam variandae in infinitum Orationis fontes, recte a nobis esse apertos autumo: tametsi Exemplis a nobis omnia plene illustrata esse non glorior: qvinimo defectus multos ultro agnosco. Cujus enim unius diligentia ad haec infinitae varietatis explicanda sufficiat? cujus aetas? nedum aliqvot illi men ses, qvibus tandem coarctati fuimus.
Verumenim vero, sicuti Instrumentorum philologicorum ordinem alium, et ad ingeniosam praxin accommodatiorem, dedimus Januae qvam Vestibulo: ita nunc alium Atrio, qvam utriqve illi. Vestibularios qvippe a Nomenclatura Rerum incipere, perqve Grammaticam in Lexicon venire, Ianuales contra, a Lexico inchoare, inqve Historialem Rerum Nomenclaturam desinere, voluimus: Atrienses vero Tuos a Grammatica ordiri (qvod priorum neutris concessum) et per elegantem Historiae Rerum Contexturam in Elegantiarum Lexicon venire, ibiqve variando eleganter Stylo deliciari, bonae persvaserunt rationes. Utriqve nimirum priorum Classium Magistro negotium fuit cum elingvibus adhuc, et tenellis, qvos duplici aut triplici objici luctae non fuit consultum. Tui jam grandescunt, Verborumqve omnium acqvisito intellectu simplici et nativo, nihil adeo ubi haereant reperiunt, promoveri ad ulteriora parati. Ergo a formali inchoare nihil prohibet: consultum potius est rectā huc duci, ubi qvid stylus elegans a simplici differat, pervidere incipiant Sed et absqve hoc sit, naturaliter Grammatica praecedere debet Textum: qvia viam habet, non metam; rudimenta, non opera. Condescendendo tantum Tyronum infir mitati praecepta prius differebamus, Textum aut Lexicon praemittebamus. Tu in nativi Ordinis viam redibis: qvem seqventes jam retinebunt Classes.
Aggredere igitur in nomine DEI hanc Sermonem variandi Artem, eamqve a capite ad calcem ita cum discipulis pertracta, ut illis tum praeceptorum intellectum instilles accurate, tum exercitiis doceas usum: qvaliter et antecedentibus praescripsimus Classibus, et hīc plerubiqve monebimus.
Praemitte discursum: Qvemadmodum Corporis formam qvisqve nostrum nanciscitur nonnisi unam, mutari nesciam; Ornatuum vero a Veste infinita est Varietas: et qvemadmodum Cantionis melodia monophona nonnisi modo uno cantari potest, a qvantacunqve cantantium multitudine: symphonia vero Cantum ornandi infinitae sunt formae; ita prorsus esse, non aliter, cum humano Sermone comparatum. Expressiones Rerum nativas non nisi Simplices esse, esseqve debere, omnibus in Lingvis. sed Ornamenta variare modis insinitis, per singulas fere Lingvas aliter atqve aliter. Ac in eo se vim Eloqventiae prodere maxime, dum omni variata Voce, Phrasi, Sententia, novum semper aliqvod, et (propter detectum novum qvendam Rerum ad invicem respectum) Menti svave offertur pabulum: noviqve varii acuti animis infiguntur stimuli. Omnis ergo illa Orationis varietas, et dehinc svavitas, unde et qvomodo surgat, qvaliter qve decenter adhibenda sit, ignor andum non esse. Et Erasmum qvidem Roterodamum de Rerum et Verborum Copia scripsisse primum ita, ut si qvis post illum eo de argumento scriberet, simile fuerit, non diversum; necrestare fuisse visum, nisi ut res ad majorem deduceretur fluiditatem, si posset. Id qvod jam hīc tenta tum esse in Grammatica Elegantiarum: in qva tria esse praestita.
page 453, image: s298
I Redactas esse de Copia Verborum praeceptiones ad seriem Grammaticorum praeceptorum.
II Inventam rationem practicam, qvomodo qvicqvid simpliciter, et secundum naturales Sermonis leges dicitur, illico eleganter, modis variis, ac velut in fimtis, efferrigveat.
III Qvod ne in inutilem luxuriam et garrulitatem exiret, hanc Sermonem infinitis modis variandi facilitatem certis constringi legibus; ut in nihil fulile, sed moder atam, decentem, svavemqve Facundiam, terminari possit.
Qvanqvam (qvod Tibi dico) qvia hīc nondum accuratam illam et severam Rhetoricam, qvā in Foro, et ź Suggestu, inqve scribendis Libris, utendum est, docemus (intempestive id hoc loco fieret) sed fontes duntaxat, unde Sermonis copia et varietas scaturiant, ostendimus: etiamsi excitata Juvenum ingenia luxuriem aliqvam inpraesens inde efferant, non est cur indigne feramus. Nam illa in adolescente non displicet Fabio Qvintihano propterea, qvod facile qvae super sunt judicio resecentur, qvaedam etiam ipsa aetas deteret, inqvit: cum interim tenuitati atqve inopiae nulla ratione mederi qveas.
Dicere proinde poteris: Tria esse qvae facere possunt Eloqventem vere, 1. Intelligere Copiae fontes. 2. Legere Authores facundos, et qvam decore illi eloqvantur, qvicqvid eloqvendum suscipiunt, observare. 3. Tandem praxi propria, multum diuqve et cum judicio scriptitando, Eloqventiae sibi comparare habitum. Nos igitur hac in Classe primō demum gradu constitutos, Copiam tantum et Varietatem docere: reliqvailla, qvae absolutiores reddant Oratores, in seqventia differre: ut ne Herculis cothurnos adaptare velle videamur infantibus. Interim tamen qvia Res potenter eloqvi (qvod ars Oratoria docebit, in Classi nostra V. et VI.) nemo potest, nisi qvi prius de Rebus loqui varie ac eleganter (qvod ars Ornatoria hīc docebit) possit: gradum hunc nemo transiliat, praeceptisqve de Elegantia, hīc in Grammatica eleganti, ad elegantem Sermonis Varietatem, exercerise patiatur.
De Textūs Atrialis, Lexiciqve Atrialis, structura et usu, deinde moneberis. Hoc solum adjiciam hīc: Lexicon Tibi et Tuis Latino-Latinum dari, ut Tibi cum Vernacula nihil adeo fore negotii, eamqve Tua in Classi audiri non debere, intelligas. Non qvod non constanter optem, qvod op tavi pridem, pari diligentiā Lingvas Gentium coli: qvo suam qvaeqve Vernaculam haberet ad Latinam ducem. Sed qvia id vestra in lingva praestari a me non potest; vos autem adhucdum tardiores hīc video. Praeterea, Cogitare coepi, Latinam (qvam primarium Sapientiae vehiculum, communemqve Gentium Mercurium, esse optamus) commode Rerum ductu doceri ac disci posse: dummodo Gens qvaeqve, in Rerum et Latinae L. penetralia sibi aditum (praestructo recte Vestibulo, et Januali Lexico) paret: caetera enim non illubenter seqventur.
Vale, et rem sic gere, ut ceu fidus Exercitūs tui Dux, Commilitones Tuos recentibus qvotidie spoliis dites, et ad alacritatem in appetendis altioribus studiis excites Si qvid in urgendis Exercitiis (qvae animam esse Scholae nostrae volumus) oboriri videbitur difficultatis, patebit tibi consilii capiendi via. Non enim scriptor tantum videri cupio, sed et actor: obeundoqve Classes, ubiubi forte vos, methodo novā nondum satis firmopede incedere gnaros, haerere contingat, juvare propono Juvet nos tantum Deus, ut Instrumenta eo destinata qvantocyus parata habeamus omnia! Vale.
page 454, image: s299
Synopsis Artis Ornatoriae.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Differentias per genera novem, Cap. I.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Perspicuitatem, II.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Idiotismos III.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Transpositionem IV.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Transmutationem V.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Transnominationem VI.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Dilatationem VII.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Contractionem VIII.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Figurationem IX.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Normas ornandi sermonem, per Ligaturam X.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Vsum, in eleganti Llegantiarum praxi XI.
Ars ornatoria docet Ornamentorum Sermonis Vsum, in eleganti Exercitiorum continuatione, XII.
Artis Ornatoriae Sive GRAMMATICAE ELEGANTIS, CAPUT 1. Grammatica elegans qvid, 1. Elegantiarum genera qvot 5. Qvō ordine tractanda, 18. et qvid in singulis observandum, 20.
GRammatica elegans, est eleganter loqvendi ars.
2 Eleganter loqvi, est animi sensa aliter, qvam Sermonis nativi leges reqvirunt, eloqvi: et tamen intelligi svavius, qvam intelligeremur, si Sermonis ductu nativo uteremur.
[Identitas enim satietatis mater; Varietas autem delectat.]
3 Ex arte eleganter loqvi, est Sermonem ornandi modos in numerato habere; et cur sic aut sic variandum aliqvid sit, rationes reddere posse.
4. Sermonis elegantia consistit generaliter in ejusdem a vultu nativo in alium, sensu invariato, transformatione
5 Qvae transformatio varia est: sed se praecipue in species tres, et dehinc novem, diffundit.
Qvippe idem aliter dicitur trifaricam.
Verbis scilicet iisdem, aliter positis, per Expositionem, ad Perspicuitatem, I.
Verbis scilicet iisdem, aliter positis, per Transpositionem, II.
Verbis scilicet aliis magis Latinis: per Idiotismum, III.
Verbis scilicet aliis aeqvipollentibus simpliciter, per Transmutationem IV.
Verbis scilicet aliis aeqvipollentibus allegorice, per Transnominationem V.
Verbis scilicet iisdem vel aliis, aliter tamen prolatis Nempe pluribus qvam res exigat, per Dilatationem VI.
Verbis scilicet iisdem vel aliis, aliter tamen prolatis Nempe paucioribus qvam ordinarie, per Contractionem VII.
Verbis scilicet iisdem vel aliis, aliter tamen prolatis Nempe cum affectione inusitata, per Figuras, VIII.
Verbis scilicet iisdem vel aliis, aliter tamen prolatis Nempe ligate, per Rhythmum aut Metrum. IX.
6 Qvae Sermonis ornamenta ut jam in ipso aditu distincte intelligas, declarabo singula melius, illustraboqve unico hōc exemplo,
Magister meus docet exemplis perpetuis.
Qvam Sententiam observa ornari posse modis novem.
7 Primum, Si qvid hīc sit obscurum, aut ambiguum (vel saltem videri tale possit), illud additione qvādam (aut in aliud non ambiguum mutatione) ita explanando ac determinando, ut intelligi aliud qvam volo non possit.
[Ex. gr. Qvia magistri sunt variarum Artium, et opificiorum, adeoque Vici, Aulae, Equitum etc. adde, si libet, Magister studiorum meorum. Aut commuta in aliud non ambiguum: ut Ludimagister, seu, Praeceptor, meus.]
Talem, peromnia Sermonis explanationem vocamus PERSPICUITATEM.
8 Secundu, si in eadem Oratione Orationis partes a situ nativo in elegantiorem aliqvomodo transponas.
[Ut, sipro Magister studiorum meorum, dicas Studiorum Magister meorum: pro, docet exemplis perpetuis, perpetuis docet exemplis.]
Vocamus TRANSPOSITIONEM, seu Trajectionem: Graece [gap: Greek word(s)]
9 Tertio, si loco Sermonis usitati Lingvisqve communis, ponam idioticum, soli Latinae lingvae proprium.
[Ut, si loco, Magister studiorum meorum, Latinius dicam, Meus a studiis.]
Tale ornamentum vocamus IDIOTISMUM (et in specie, Latinismum, Graecismum, Hebraismum etc.
page 455/456, image: s300Lingva haec vel illa elegantiam habet aliis ignotam.
10 Qvarto, si Orationis partes transmutes in invicem: puta Nomen in Adnomen, aut Verbum in Nomen, vel Participium, etc. Aut idem Nomen et Verbum efferas alio numero, casu, persona, tempore, modo, etc.
[Ut hīc si pro Magister meus docet exemplis perpetuis, Dicas: Magistro meo solenne est docere per exempla perpetua.]
Vocamus PERMUTATIONEM et per excellentiam Variationem.
11 Qvintō, si verba rerum (de qvibus loqvimur) propria, permutes verbis rerum ab hac nostra alienarum, ad exprimendum hanc nostram allegorice.
[Ut, si hīc, loco Magister meus docet exemplis, dicas; Meinutritor ingenii praemansos nobis ingerit cibos.]
Vocamus TRANSNOMINATIONEM (qvidam et Symbolizationem) Rerum.
12 Sexto loco erit DILATATIO, qvā vox, (et dehinc Phrasis, Sententia, etc.) in plura diducitur.
[Ut si hīc ex sententia simplici facias compositam, binam vel trinam. Ex. gr. Meminit dilectus mens Praeceptor, cujus est res bonas docere, ejusdem esse exemplo praeire, etc.]
13 Septimum ornamentum, Dilatationi contrarium, est CONTRACTIO: qvum qvod pluribus dictum est, aut dici posset, pressius dicitur.
[Ut: Meus facienda docet faciendo.]
14 Octavum, est Sermonis cum aliqvo affectu prolatio.
[Ut, O Sapientem morem, facienda docere faciendo! Vel: Non dicam qvam svave sit, exemplis doceri. Vel: Dic, an methodus docendi dari qveat melior, mellior, efficacior, atqve dum exemplis docemur et ducimur etc.]
15 Nonum ornamentum, est Orationis ligatura: sive Rhythmica, ubi syllabarum tantum numerus, et ultimarum (duarum ad minimum) consonantia qvaeritur; sive Metrica, ubi omnes syllabae numerantur, mensurantur, ponderantur.
[Ut hīc; Gnavum nos habemus Studiorum ducem, Omnibus affundit Exempiorum lucem. Et; Quae docet illustrat per multa exempla Magister.]
16 Atqve haec sunt illa Sermonem ornandi instrumenta novem. Priora qvinqve tam ex aeqvo ubiqve necessaria, ut demtō vel uno Sermonis decus pereat: sed et qvatuor reliqva certis locis necessitatem inveniunt suam.
(Nempe obveniunt occasiones, ubi Res valde inculcari, eoqve Sermonem diffundi, expediat: rursumqve ubi contrahi praestet. Item ubi Auditor affectu concirandus, aut leniendus, sit: et deniqve ubi Sermonem ligaturis vinciri conferat.)
17 Ad hos igitur novem fontes revocatur, qvicqvid circa Sermonis elegantiam artificii est, aut cogitari potest.
18 Ac memento, haec ordine illo esse pertractanda, ut anteqvam discas Sermonem ligare, scias solutum libere tractare: et anteqvam ad affectuosam speciem figurare, prius Dilatare, et Contrahere: anteqvam item contrahere, Dilatare prius: et anteqvam Dilatare, Variare: et anteqvam Variare, pure ac perspicue loqvi.
(Et per conseqvens Idiotismum, qvia ad puritatem Lingvae spectat, Transpositionem etiam praecedere.)
19 Novem proinde erunt Elegantis Grammaticae partes: nempe de Sermone ornando
per I. Clarificationem.
per II. Idiotismos.
per III. Transpositionem.
per IV. Transmutationem.
per V. Transnominationem.
per VI. Dilatationem.
per VII. Contractionem.
per VIII. Figurationem.
per IX. Versificationem.
20, Sed qvaelibet pars habebit Segmenta, seu Capitula minora, sex. Semper etenim
I. Primō trademus generalia cujusqve Ornamenti.
II. Secundō sic ornari docebuntur Voces,
III. Tertiō, Phrases:
IV. Qvartō, Sententia:
V. Qvintō, Periodi:
VI. Sextō, integra Oratio.
21 Et qvia qvodlibet Ornamentum habet insignem aliqvam Virtutem, huicqve oppositum Vitium, (aut Vitia) haec inter generalia ubiqve attingi (Segmento cujusqve Capitis primō) observabis.
GRAMMATICAE ELEGANTIS CAP. II. PERSPICUITAS Sermonis qvid, 1. Virtus ejus, 2: et Vitia, 3. De Perspicuitate Verborum, 6: Phrasium, 17 Sententiarum, 20. Periodorum, 25. Orationis, 29.
PErspicuitas, est Orationis ad rem intelligendam facilitas.
(Qvam qvanti faciant Authores boni, inde pateat, qvod qvidam scripserunt; Nulli alii rei esse studendum qvam Orationis perspicuitati (Voss. lib. VI. Rhet. Cap. V.) Non abs re: qvia Sermo perspicuus indicium est animi puri, et res recte intelligentis.)
2 Virtutem Perspicuitatis vocant [gap: Greek word(s)]tantam scilicet sermonis Evidentiam, ut Res veluti ob oculos poni videantur.
3 Cui Virtuti opposita sunt Vitia duo; Obscuritas, et Ambiguitas.
4 Obscura Oratio dicitur, qvae aegre intelligitur: Ambigua, qvae diversum admittit sensum.
(Utrumqve impingit in Orationis finem, qvi est Intelligi.)
5 Obscura oratio nascitur ex verbis vulgo ignotis; ambigua ex homonymis.
(Prioris exemplum est apud Varronem, Omnia dapatilia comisse Iani Cusiones. i. e. Omnia opipara comedisse Jani Curiones. Et apud Pacuvium, audacter voces componentem: Repandirostrum incurvicervicum pecus. Posterioris: si qvis Ius petere se dicat. Nescio enim utrum petat jusculum an justitiam.)
page 457/458, image: s301
II. De Perspicuitate Verborum.
6 Verba omnia et singula si fuerint significationis notae: unumqve illud cujus gratiā adhibentur significantia, Oratio erit clara et perspicua.
7 Si qvod tale non est, commutetur synonymo homonymiā carenti; aut determinetur aliā voce appositā, ut qvid velis intelligatur.
(Ex. gr. Si qvis dicatur cepisse Labracem, obscura erit oratio: qvia pauci sunt qvi vocem hanc (licet apud Plinium et Plautum exster) intelligant. Rursum si dicatur cepisse Lupum, erit ambigua: qvia vel feram qvadrupedem cepisse intelligi poterit, vel piscem ejusdem nominis. Ergo si posterius intelligi vis, adde, Lupum piscem; aut commuta synonymo, aliud non significanti, et dic, Lucium cepit.