01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed (except CATECHESIS ECCLESIARUM POLONICARUM) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: s001

[gap: body text]

page 471, image: s471

CAPUT XIV. De Desiderio bonorum Spiritualium seu Coelestium.

[note: Desiderium bonorum spiritualium, quae vel ad officium vel ad felicitatem nostram spectant.] DEsiderium Spiritualium bonorum in tot genera dividi potest, quot sunt ipsorum spiritualium genera. Eorum autem alia ad nostrum officium proprie pertinent, alia ad nostram felicitatem. utrumque fortassis complexus est Christus Matth. 5. 6, cum beatos praedicat eos, qui esuriunt et sitiunt justitiam, hoc est, vehementer desiderant justitiam, quemadmodum esurientes cibum, sitientes potum. Mam justitiae nomine potest intelligi tum ipsa pietas, tum pietatis praemium, quod est immortalitas; quo pacto sumitur Galat. 5. 5. et 2 Tim. 4. 8 et 2 Pet. 3. 13. Sed apertius de utrorumque desiderio et studio loquituridem Dominus Jesus Matth. 6. 33. quanquam nos hoc loco magis de eo bonorum desiderio loquimur, quae ad felicitatem nostram proprie spectant. Inter ea autem primum obtinet locum proprie, beata immortalitas nobis promissa, et certissimis documentis confirmata, quae cum in adventu demum Christi nobis sit exhibenda, ideo hunc etiam ardentissime desiderare debemus. Qua de causa pii ita describuntur a Paulo 2 Tim. 4. 8, quod diligant apparitionem Christi; et Rom 8. 19. dicitur creatura (nempe nova) veluti exerto collo aut capite revelationen filiorum Dei expectare; quanquam hîc de desiderio ipsius boni, quod in adventu Domini Jesu nobis dandum, sermo est. Unde etiam haec duo conjunguntur a Paulo ad Tit. 2. 13: dum docet nos expectare beatam illam spem, hoc est, beatitudinem, cujus spes nobis est facta, seu bonum illud, quod sperare jussi sumus, quodque nos vere beatos efficiat; et apparitionem gloriae illius magni Dei et servatoris nostri Jesu; illam quidem primo ac per se, hanc autem propter illam. Caetera bona, quae in felicitatis parte collocare possumus, illius sunt veluti arrhae, quo nomine Spiritum sanctum appellat Paulus, Ephes 1. vers 14. et. Corinth. 1. 22: et nobis in antecessum illius futurae haereditatis dantur. Cum Spiritu autem sancto commemorari possunt omnia dona singularia atque eximia, quibus Deus homines sub Novo foedere donat. Desiderium autem bonorum istorum tantum esse debet, ut longe superet desiderium terrenorum bonorum; hoc est tanto vehementius sitiantur, quanto meliora et praestantiora esse intelliguntur, vel intelligi a nobis possunt. Nam ut tantum sit desiderium, quanta ipsa sunt in sese, id vero im possibile est;


page 472, image: s472

cum ipsa sint infinita, nos autem nec infinitum concipere possimus animo, atque adeo nec infinitum eorum desiderium fovere. Sufficit ut desiderium intellectum et cognitionem eorum aequet. Ideo, ut paulo ante vidimus, Dominus Iesus voluit, nos primum quaerere regnum Dei et justitiam ejus, hoc est, potissimum seu imprimis, maximoque cum studio; quanquam vox quaerendi non tantum ipsum voluntatis desiderium ac cupiditatem, sed etiam acquirendi ac parandi laborem complecti potest. Huc pertinent illa Apostoli ad Colosi. 3. ab initio, ubi vult, ut ea quae suprasunt quaeramus, ubi Christus est addextram Dei; ut (inquam) ea quae supra sunt, sapiamus, hoc est spiremus, ita enim vox [gap: Greek word(s)] apud Apostolum non semel sumitur. Desiderium hoc futurorum bonorum, spes proprie dici meretur, cum vox haec de affectu sumitur: verum quia res interdum certam quandam persuasionem de bono aliquo futuro significat, ideo, ut ambiguitatem evitaremus, desiderii nomine uti maluimus: et de spe supra egimus, in tractatione de virtutibus intellectus, ubi tamen nonnihil attigimus eorum, quae huc proprie pertinent.

[note: Extremum inexcessa.] Huic virtuti quid in excessu opponatur excogitari vix potest, vel saltem ita rari sunt, qui modum aliqua in parte excedant) nam simpliciter, nemo potest) ut non extare censeri queant. Is posset censeri eo modo peccare, qui nimium intentus illis bonis, omnia terrena prorsus negligeret, et in suam vitam valetudinemque admodum esset injurius: sed hoc missum nunc facimus.

[note: Extremum in defectu. Contemptus bonorum spiritualium.] Quod ad defectum attinet, duo possunt virtuti huic opponi, alterum directe, alterum indirecte. Directe contemptus atque neglectus bonorum spiritualium. Quo pacto invitati ad nuptias in parabola Matthaei 22. 5, dicuntur rem hanc neglexisse. aut non curasse. et ad Heb. 2. 3. de neglectu salutis sermo est: quo pertinent etiam prophani illi, de quibus in eadem Epist. 12. 16 agitur, qui instar Esavi vendunt jus primogeniturae seu haereditatem suam coelestem. Quanquam enim nemo est qui si intelligat, quantum sit bonum immortalitas, eam possit contemnere ac spernere; fieri tamen posset, ut quis ideo eam non tanti faciat, quanti facienda esset, quod ob supinam quandam negligentiam rem tantam non expendat, et pretium tanti boni non aestimet; quod imprimis fit, si animus terrenorum bonorum cupiditate sit obsessus aut occupatus, ita ut cognitio futurorum bonorum locum ibi invenire nequeat. Contemptus etiam illius boni cerni potest in negligendis mediis ad eam felicitatem ducentibus, qualis est Christiana religio, aut pietas ex ejus praescripto colenda; de quo contemptu videtur loqui


page 473, image: s473

Divinus autor ad Hebr. locis paulo ante allegatis, praesertim priori. Quin etiam id, quod ex parabola Christi attulimus, huc referri potest, praesertim cum ibi sermo sit primo de bonis; quae Deus in Ecclesia dispensat, et perfruenda veluti apponit, consequenter tamen etiam de bonis futurae vitae, quorum spes certa imprimis est illud, quo nos Deus in hac vita reficit, animosque nostros pascit.

[note: desiderium rerum terrenarum.] Indirecte opponitur huic virtuti, desiderium rerum terrenarum, de quo inferius erit nobis dicendum, quod indicat ipse Apostolus citato superius loco ad Coloss. 3, initio; ubi postquam dixisset, nos ea, quae supra sunt, quaerere et sapere debere; addit, non ea quae sunt super terram. Cui aliquo modo respondet locus ille Phil. 3. 19: ubi de Pseudo Apostolis loquens ait, eorum Deum esse ventrem, hoc est, ventri suo ac voluptatibus ipsos penitus servire, et gloriam in ipsorum pudore, hoc est, id, de quo maxime gloriantur, esse res pudendus, seu voluptates turpes, ad quarum mentionem etiam suffundi rubore deberent, eosque terrena sapere seu spirare. Unde per oppositionem addit, nostrum autem [gap: Greek word(s)] seu propriae civitatis jus atque usus in coelis existit, seu nos coelorum municipes sumus, atque ita etiam nos gerimus, ut coelorum incolas et velut adscriptitios cives decet.

CAPUT XV. De Gaudio ex bonis Spiritualibus manante.

[note: Gaudium circa bona praesentia.] QUemadmodum circa futura bona desiderium versatur; ita circa praesentia Gaudium et laetitia. Etsi autem non omnia bona Spiritualia reipsa sint praesentia, imo id, quod omnium maximum est nempe beata immortalitas, adhuc absit; tamen alia quaedam [note: Immortalitatem fides facit praesentem.] bona spiritualia jam reipsa adsunt, iisque vere perfruimur: ipsam vero imrnortalitatern fides, quae est rerum sperandarum [gap: Greek word(s)] ac veluti substantia, et [gap: Greek word(s)] seu demonstratio rerum quae non videntur, nobis velutipraesentem facit, et ante oculos ponit; praesertim cum ea firmis atque evidentibus argumentis nitatur. Unde etiam ex immortalitatis bpno, spe percepto, gaudiurn nasci potest. De hoc gaudio loquitur Paulus 1 Theis. 5, 16: ubi monet: ut semper gaudeamus, quod aliquo modo restringit ad Phil. 4. 4: ubi vult, ut semper gaudeamus in Domino: ubi voces in Domino tum gaudii illius modum, et certum velutigenus, tum causam exprimunt. Significat enim, gaudium hoc non debere esse mundanum, seu carnale, sed Christianum, quale religioni Domini


page 474, image: s474

Iesu sit conveniens, quodque ex ea nascatur. Causam apertius exprimit idem Apostolus in Epsit. ad Rom. 12. 12: ubi monet ut spe gaude amus, hoc est, ob spem: et Dominus Jesus Luc. 10. 20; ubi ait, gaudete, quod nomina vestra scripta sint in coelis, hoc est, quod Deus coelestem vobis haere ditatem certo destina vit, vos ita charos habet, atque [note: Quomodo semper gaudendum?] ita vestri memor erit, atque si nomina vestra in pugillaribus haberet conscripta. Quod autem in duobus locis praecipit Apostolus, ut semper gaudeamus, id ita intelligendum est, quemadmodum vitae hujus nostrae permittit ratio. Fieri enim non potest, quin dolor aliquis inten veniat, et gaudium hoc nostrum turbet. Et licet dolor sit alîus generis; tamen dolor omnis, qui ad animum pertingit, ac lachrymas etiam ac suspiria provocat, gaudio omni, licet ex diversi generis bono mananti, adversatur, idque it extinctum aut expulsum. Intelligendum igitur est, gaudium illud non quidem actu semper in nobis existere debere, sed nunc quidem actu, cum rei natura permittit, nunc vero veluti in potentia, ut cum Philosophis loquamur, sed ita, ut omnem tandem dolorem superet, et tristitiam vel penitus expellat, vel vehementer mitiget. Quare semper quidem in nobis esse debet gaudium illud; [note: Gaudium ex bonis ad immortalitatem ducentibus.] verum non eodem modo. Etsi autem gaudium nostrum imprimis manet ex immortalitate, spe firma concepta, seu mavis, ipsa immortalitatis spe; manat tamen etiam ex iis bonis, quae ad immortalitatem spectant, ad eamve nos perducunt. Ea vero sunt ipsa Christiana religio, et quae cum illa conjuncta sunt coelestia munera, tum vitae pietas, atque inde orta conscientiae tranquillitas: quin etiam ipsae afflictiones, quas justitiae causa perpetimur, cum sciamus illas nobis parere immensum aeternae gloriae pondus. Hinc legimus Thessalonicenses recepisse sermonem (Euangelii nempe) in afflictione multa cum gaudio Sp. sancti, 1 Epist. 1. 6: et hoc est, cum gaudio, quod non nisi ex Spiritu sancto, seu afflatu quodam divino; non vero ex carnis sensu aut impetu nascitur: quo pacto etiam sumitur consolatio Spiritus sancti, Actor. 9. 31 et eodem modo a plerisque accipitur Rom. 14. 17. nec immerito; licet alio quoque gaudium istud accipi queat sensu, ut supra diximus. De gaudio quod ex afflictionibus ob nomen Christi suscepus capere debeamus, [note: Gaudii effectus gloriatio.] vide Matth. 5. 12. Iac. 1. vers. 2, et 1 Pet. 4. 13. adde Act. 5. 41. Ad hoc gaudium pertinet etiam illius effectus, qui est gloriatio, quae tamen debet esse in Domino: 1 Corinth. 1. vers. ult. hoc est, ita ut Domino seu Deo omnia tribuamus cum gratiarum actione. Oritur autem imprimis ex spe; unde etiam jubemur retinere usque ad finem firmam gloriationem spei, hoc est, gloriationem de spe, vel ex spe natam, ad


page 475, image: s475

Heb. 3. 6. quod Paulus ita effert, Rom. 5. 2, et gloriamur in spe gloria Dei, hoc est, quod habeamus spem gloriae divinae adipiscendae: proppter spem autem gloriamur etiam in afflictionibus; quod statim subjicit Apostolus, inquiens, non solum autem (in spegloriae Dei gloriamur,) sed etiam gloriamur in afflictionibus, hoc est, etiam ideo gloriamur, quod affligamur justitiae causa. Cujus rei exemplum habemus in ipso illustre 2 Cor. 11. vers. 23 et seqq. et 12. vers. 9. 10. omnis autem propemodum gloriatio nostra in Deo: Romanor, 5. 11. hoc est, gloriatio de eo, quod Deus ipse sit noster, nosque ad se conversos in gratiam penitus receperit.

[note: Extremum in excessu nulium. Extremum in defectu, Tristitia.] Quod ad opposita huic virtuti vitia attinet, etsi fingi aliquo modo potest id, quod in excessu peccet; tamen id revera nuspiam videtur reperiri. Quod attinet ad illud quod in defectu peccat, id potes comprehendere nomine tristitiae nimiae, quam res adversae excitant, quae ubi animum occupat, gaudium illud immortalis vitae natum extinguit. Quo potest etiam referri illa tristitia, quam capimus ex morte hominum Christianorum nobis charorum; a qua nos avocat Paulus 1 Thessal. 4. 13. ubi ait, ne tristemini, quemadmodum et caeteri, qui spem non habent.

CAPUT XVI. De Metu seu Timore.

[note: De virtutibus, qua circa mala occupantur. Timor quid? Is duplex.] VEnimus nunc ad eas Virtutes, quae circa mala occupantur, quae si futura sint, circa illa versatur timor, si praesentia, dolor aut luctus. Timor autem, de quo hîc agimus, est affectus ille, qui ex consideratione divinarum poenarum, quas incurrere facile possis, oritur, etad pietatis studium te excitat. Est autem quodammodo duplex. Nam vel oritur ex peccatis jam admissis, quae ne Deus vindicet verendum est: vel ex iis, quae admittere posses, atque ita iram divinam provocare. Ille ad resipiscentiam homines exstimulat, atque, ut Deum lacrymis ac precibus aliisque pietatis operibus places, efficit: hic vero ut tanto diligentius a peccato tibi caveas, ac cum timore ac tremore salutem tuam opereris. Sed de utroque hoc timore dicta jam sunt non pauca, partim ibi, cum pietatis universae proprietates explicavimus, partim cum de Dei timore ageremus. Itaque inde petantur, [note: Extremum in defectu. Securitas.] quae huc pertinent.

Huic Timori opponitur Securitas, qualis fuit in diebus Noe ante


page 476, image: s476

diluvium, et qualis etiam est futura ante adventum Domini Jesu, quemadmodum Dominus Jesus docet Luc. 17. vers. 26 et seqq. et 1 Thessal. cap. 5. 3. adde etiam 2 Pet. 3. 4. et seqq. et securitas quidem opponitur [note: In excessu, nimius timor.] Timori tanquam defectus. Excessus est nimius quidam timor, qui ex ignorantia benignissimorum promissorum Dei oritur, qualis in iis est, qui de gratia divina, cum deliquerunt, desperant; nisi forte desperatio illa poena potius sit divina, quam hominis vitium. Sed de desperatione dictum est ibi, ubi de Spe. Cum Timore potuissemus conjungere etiam verecundiam et pudorem, cum etiam hic metus quidam sit: verumtamen quia verecundia et ad alios respicit, idque per se, ideo eam ad sequentia relegabimus, ubi agemus de iis virtutibus, quae partim ad nos, partim ad alios spectant.

CAPUT XVII. De Dolore seu Luctu.

[note: Dolor, quis hîc intelligatur?] EX praesentibus malis dolorem seu luctum oriri diximus, per quem hoc loco intelligimus eam tristitiam, quae oritur ex consideratione peccatorum a nobis admissorum, quibus iram divinam promeritisumus, de qua tristitia loquitur Paulus manifeste 2 Corinth. 7. vers. 8. et seqq De eodem etiam jure accipiuntur verba Domini Jesu, Matth. 5. 4. quanquam etiam aliter accipi queunt; qua de [note: Vnde primo oriatur?] re videatur Socinus ad locum dictum. Videtur autem dolor ille primo ac potissimum oriri ex consideratione irae divinae et poenarum imminentium, quas peccatis nostris sumus promeriti; ex ipsis autem peccatis fere consequenter tantum, saltem in plerisque hominibus. Nam plerique non tam ob ipsorum factorum suorum turpitudinem tristantur, quam quod hoc pacto iram divinam sibi accersi verint, exitiumque sempiternum illis immineat. Verumtamen quia Deus naturaliter nobis insevit amorem quen dam honesti, tanquam praestantissimi ac pulcherrimi boni, quem magis adhuc excitat cognitio divinae voluntatis, illius praesertim quae in Euangelio patefacta est; ideo fieri non potest, quin in animis non prorsus depravatis ex ejus amissione quidam dolor oriatur, et ideo quoque lugeant homines, quia adeo turpiter se gesserint; qua de re diximus nonnihil ibi, ubi de conscientia egimus. Haec enim cum facta nostra improbat, dolorem animi excitat. Unde tot apud Ethnicos etiam scriptores de tormentis conscientiae testimonia: quanquam huic dolori metus poenae arctissime adhaeret. Etsi vero antea diximus, metum circa poenas divinas adhuc imminentes versari; nihil


page 477, image: s477

[note: Luctus circa futuras quoque poenas.] tamen prohibet, quominus etiam tristitia et luctus circa easdem versetur, quatenus eas metus veluti praesentes ponit, et animus eas praesentit, quemadmodum antea quoque vidimus, gaudium versari circa [note: Luctus non eo modo nos occupare debet, quo gaudium.] bona futura, quatenus ea spes veluti praesentia ante oculos ponit. Non eodem autem modo luctus hic animos hominum occupare debet, quo gaudium illud, de quo antea diximus; quemadmodum nec metus paulo ante explicatus, eo modo, quo spes et desiderium futurae felicitatis, praesertim cum gaudium istud extinguat aliquo modo luctum istum. Conveniens est divinae voluntati in Euaiagelio nobis abunde revelatae, ut plus gaudii percipiamus ex spe remissionis peccatorum nobis oblatae, et sanguine Christi sancitae, atque ex spe supremae illius felicitatis itidem nobis per Christum promulgatae, atque in ipso ostensae, quam [note: Nec aequali semper monsura.] ex praeteritis nostris peccatis doloris ac luctus. Neque etiam aequali semper mensura luctus hic in hominibus Christianis durare debet, sed major esse debet tum, cum recens est peccatorum admissorum memoria, ac crudum adhuc conscientiae vulnus, nec adhuc pietas subsecuta cicatricem illi veluti induxit, et praeteritorum peccatorum memoriam aliquo modo obruit; progressu vero temporis, cum in pietate proficimus, vix videtur hoc requiri a Deo, am rei natura, consideratis praesertim divinis de remissione peccatorum promissionibus, ferre, ut tam acer sit animi dolor; quam fuit ab initio. Itaque dolor hic imprimis docum habet, ubi transitus est a vitio ad virtutem; qua de causa dicto loco 2 Cor. 7. ait Apostolus, tristitiam, quae est secundum Deum, resipiscentiam [note: Dolor non tantum ob habitum peccati, sed etiam ob singularia facta.] efficere non poenitendam. Etsi autem dolor hic inde potissimum potest oriri, quod quis aliquo modo in peccato quopiam haeserit; tamen decet hominem Christianum etiam singularia facta, qui, quibus Deum gravius offendit, peculiari quadam ratione dolere, sive ante veritatis cognitionem, sive post eam admissam: immo non tantum cum eorum recordatur, animo dolere et tristari debet, verum etiam id ipsum agere, ne eorum memoriam deponat, et quo graviora fuerint tanto: magis. Quin etiam quoties se lapsum esse agnoscit, toties dolorem summ debet repetere, nec unquam delictum suum, quantulum cunque etiam videatur, parvi facere. Verum tamen eatenus dolor hic perseverare in nomine Christiano debet, quatenus nunquam sine dolore aliquo et animi morsu recolere debet pristinae impietatis ac male sactorum memoriam, indeque [note: Extremum in defectu Durities, cujus quidum gradus.] excitari ad veniam a Deo precandam, et ad vitam tanto majore cum pietate traducendam.

Huic Virtuti in defectu opponitur illa animi durities, quam Apostolus in gentibus ab veritate alienis extitisse ait Epes. 4. 18. 19. ubi


page 478, image: s478

illis primo tribuit [gap: Greek word(s)] seu obdurationem quandam cordis, quasi dicat, illorum cor callum obduxisse, ita ut jam ad sensum peccatorum obstupuerint, et metum omnem exuerint: deinde addit eos dedoluisse, hoc est, jam dedidicisse ob mat efacta dolere, conscientia prosus sopita; quae res summam animi improbitatem et mentis depravationem arguit. Unde ait Apostolus, eos tradidisse seipsos lasciviae ad operationen omnis impietatis, in avaritia, seu avidissime. Verum hi, de quibus Apostolus loquitur, ad summum hujus vitii perveniunt. Sunt alii, qui in fra illos subsistunt, qui non omnem conscientiae dolorem exuerunt, sed tamen in peccato aliquo haerent, et ex eo voluptatem capiunt; quanquam nonnunquam eos conscientia arguat, et aliquantulum remordeat; quem tamen dolorem illi, quantum in se est, extinguere, aut quavis ratione placare conantur, nec eo patiuntar progredi, ut eos a peccato tandem abducat: aut saepius quidem dolent, et quidem graviter, postquam in peccatum aliquod inciderunt, ac luctum suum lacrymis enim testantur, sed id faciunt non satis constanter; unde dolor hic ad veram resipiscentiam non progreditur. Alii denique peccata sua levius expendentes, non, ut dignum est, ea deplorant, sed prope insuper habent, abusi divina bonitate ac misericordia; quo in numero sunt ii, qui se non dijudicant: unde etiam a Dormino castigari saepenumero solent. Haec de eo vitio, quod in defectu peccat.

[note: Extremum in excessu, Nimia tristitia.] In excessu peccat tristitia illa, qua fiat, ut quis absorbeatur, quemadmodum loquitur Paulus 2 Cor. 2: 7; hoc est, desperet prorsus, ac omne pietatis officium aut studium tandem abjiciat.

Antequam alio transeamus; illud adhuc monendum est; quemadmodum cum de nostris sive bonis sive malis agitur, hi, quo hactenus explicuimus, affectus, vel si mavis virtutes oriuntur; ita etiam similes oriri in alienis. Sed cum eae ad proximum pertineant, nos superius eas sumus persequuti. Nam inter charitatis effecta habuimus spem, habuimus etiam desiderium bonorum, quin etiam dolorem ex alienis malis; posses eadem ratione metum quoque addere malorum. Quod si quis illas virtutes cum his conjungere velit, et conjunctim explicare; poterit ea, quae ibi dicta sunt, excerpere et huc transferre.



page 479, image: s479

CAPUT XVIII. Distributio Virtutum circa bona aut malaterrna versantium. Explicatio Magnanimit atis et AEquanimitatis.

[note: De virtutibus cirta bona aut mala terrena.] EGimus hactenus de Virtutibus iis, quae in bonis aut malis spiritualibus occupatae sunt. sequitur, ut ad eas accedamus, quae prorprie versantur circa bona, ut mala terrena. Sunt autem virtutes illae duplices: quaedam enim in utrisque, hoc est, tum in bonis, tum in malis [note: Illa duplices. In bonis et malis simul versantur Magnanimitas et AEquanimitas.] cernuntur: quaedam vero in alterutro tantum genere, hoc est, vel in bonis tantumper se; vel in malis. In utrisque versantur Magnanimitas et AEquammitas; quae duae virtutes licet arctissime inter se sint conjunctae, ita tamen inter se distinguuntur, ut illa quodam modo causa sit; haec effectus. Illius enim est humana contemnere, et pro nihilo putare, quanquam cum recta ratione et judicio: unde fit, ut aequalitatem serves in utraque fortuna; et nec aut esse raris secunda, nec dejiciaris adversa. Deinde magnanimita et etiam in futuris atque prope instantibus sive bonis sive malis cernitur, non minus quam in praesentibus, imo in illis prope magis; aequanimitas vero prope magis in praesentibus cernitur, vel potius in bis solis. Praeterea nanimitas etiam cernitur in rebus arduis aggrediendis et negotiis difficilibus suscipiendis atque expediendis: id quod aequanimitatis non est. Unde apparet, magnanimitatem paulo latius etiam patere, quam patet aequanimitas.

[note: Magnanimitas quid?] Ut ergo de Magnanimitate aliquid dicamus explicatius; ea nihil aliud est quam virtus, ea, quae in rebus humanis ardua sunt, superans, et terrena omnia cum judicio contemnens. Itaque primo ac per se in magnis bonis cernitur, itemque in malis, et maxime quidem in bonis externis, hoc est, honore ac divitiis, eorumque contrariis, tum etiam in doloribus. Quibus adjungi possunt ea, quae nonnisi magno cum labore sive animi sive corporis geruntur; labor autem dolorem habet conjunctum. Porro omnium harum rerum spem quoque ac metum magnanimitas regit. Praecepta hujus virtutis explicuimus in Ethicis, quemadmodum et opposita.

[note: AEquanimitas quid?] Quod ad AEquanimitatem attinet, ea nihil est aliud quam virtus in utraque fortuna constantiam servans. Constantiam autem servaveris, si (ut ante diximus) nec animo offeraris rebus secundis, nec concidas adversis. Itaque haec virtus partim modestiam quandam in se complectitur, dequa suo loco; partim patientiam quandam, seu eam magnanimitatis


page 480, image: s480

partem, quae in rebus adversis tolerandis cernitur, eaque videtur [note: [gap: Greek word(s)] ] intelligenda esse Philip. 4, 5: ubi [gap: Greek word(s)] est: quod licet alii aliter vertant, tamen omnium optime accipitur pro hac, quam nunc explicuimus, aequanimitate, seu animo aequo. Potest autem vel Vniversa haec virtus eo nomine comprehendi, vel illa ejus pars, quam patientiam esse diximus. Nam de rerum adversarum tolerantia, et in iis excipiendis constantia loquitur Apostolus; quae nisi adsit, illud animi gaudium, adquod in superioribus verbis hortatus fuerat Apostolus [note: [gap: Greek word(s)] ] Philippenses, servari nequaquam potest. Huc referri potest etiam [gap: Greek word(s)] illa, de qua Apostolus loquitur eodem cap. [?]. 11. et seqq. ubi ait: Didici, in quibus sum iis contentus esse. Novi et humiliari, hoc est, egestatem pati, et abundare, in omni, et in omnibus institutus sum, (alii initiatus sum) et saturari, et esurire, et abundare, et deficere; q. d. utramque fortunam novi recte et moderate ferre, id quod aequanimitatis est.

[note: Exitremum in excessu, insolentia animi.] Huic virtuti in excessu quidem opponitur animi quaedam insolentia, in rebus ex animi sententia fluentibus; Cui conjuncta est etiam luxuria quaedam, cum animus fortunam fuam capere non potest. In defectu [note: In defectu, Dejectio animi.] autem ei opponitur nimia quaedam animi dejectio ex rebus adversis orta, quae pars est quaedam pusillanimitatis, et malorum seu calamitatum impatientia, qualis est in iis, qui egestatem ferre non possunt. Quo possunt referri homines, qui dicuntur [gap: Greek word(s)] , hoc est, qui de sua sorte conqueruntur semper; quanquam iidem etiam [gap: Greek word(s)] , de qua inferius agendum erit, adversantur. Hujusmodi autem hominum, nempe [gap: Greek word(s)] mentionem facit Iudas vers. 16. Cum quo vitio conjunctum solet esse alterum illorum quos [gap: Greek word(s)] ibidem nominat, hoc est, tales qui de aliis conqueruntur, tanquam qui sibi non satis faciant, et sua desideria non expleant; de quo vitio superius diximus.

CAPVT XIX. Distributio Virtutum, quae aut circa bona terrena [note: De virtutibus circa bona terrena versantibus. Contemptus bonorum terrenorum.] tantum, aut circa mala versantur,

QUod ad Virtutes attinet, quae circa bona tantum terrena versantur; in genere quidem nulla est virtus, quae circa sola ea occupetur: posses tamen virtutem, quae huc spectat, contemptum appellare bonorum terrenorum, quae magnanimitatis pars quaedam est.


page 481, image: s481

Contemnenda autem sunt bona ista, quatenus non sunt ad vitam hanc [note: Amor hujus mundi.] commode traducendam necessaria; de quo 1 Joh. 2. 15. Huic contemptui opponitur amor hujus mundi, et eorum, quae sunt in mundo; ubi per hunc mundum intelligitur vel vita ipsa, tum, cum de gloria divina, nostraque aut aliorum hominum salute agitur; vel idem quod postea exprimitur illis verbis, quae sunt in mundo; ita ut intelligantur ea, quae vitam hanc nostram terrenam veluti ornant ac condiunt: vel denique seculum hoc corruptibile et aliquando periturum, atque adeo vita etiam nostra temporaria ac terrena in hoc mundo traducenda; et sic distinguitur ab his quae sunt in hoc mundo, seu bonis quae in hoc seculo homini contingunt, et vitam hanc plerisque hominibus gratam acceptamque reddunt, hoc est, honoribus, divitiis ac voluptatibus. Et vita quidem ipsa quomodo ametur, seu (ut clarius loquamur) nimium ametur (nam simpliciter ea non potest non amari) id explicatur in cap. de fortitudine ac patientia Christiana. ibi enim docetur, quando vita sit in discrimen adducenda, aut profundenda. Vitam vero tum servare velle, cum ea perdenda est, est eam nimium amare, vel (ut Johannes loquitur) amare simpliciter. Caetera vero terrena bona tum nimium amantur, cum ultra necessitatem appetuntur, hoc est, vel quaeruntur vel retinentur, qua de re in speciali virtutum circa bona haec occupatarum explicatione. Ad quam ut accedamus propius, cum bona illa terrena (ne de ipsa vita nunc quicquam dicamus, circa quam fortitudinem ac patientiam versari indicavimus) sint triplicia, voluptates corporis, commoda, et honores: Circa voluptates quidem corporis versatur temperantia, quo nomine nos castitatem etiam includimus, quae eadem continentia in sacris literis quoque dicitur: Circa commoda vero versatur [gap: Greek word(s)] , seu animus sua sorte contentus: Circa honores denique modestia. Quod ad mala attinet, circa futura adhuc imminentia versatur fortitudo; circa praesentia vero patientia seu tolerantia, cum qua jure conjungere potes constantiam, ut interius explicabimus.

CAPUT XX. De Temperantiaseu continentia.

[note: Temperantiae significatio.] DE nomine Temperantiae, quod Graecis est [gap: Greek word(s)] , diximus nonnulla supra in distributione Sanctitatis. Est autem ejus duplex, quod ad nostrum institutum attinet, significatio, altera [note: Strictior.] laxior, altera strictior. Strictior est, cum sobrietatem solam significat,


page 482, image: s482

et hoc posteriori modo crebrius eam in sacris literis accipi crediderim, atque inter alia 1 Tim. 2. 15: ubi ab [gap: Greek word(s)] seu sanctificatione, per quam castitas recte intelligitur, distinguitur. quanquam fieri potest, ut omnem moderationem, etiam in vestitu, quae luxui opponitur, in se complectatur. Adde huic locum alterum in eadem Epistola cap. 3. 2. quanquam alii prudentiam eo loco volunt significari. Quin etiam huc referri potest locus Pet. 1 Epist. 4. vers. 7. ubi [gap: Greek word(s)] , omnium rectissime interpreteris, Sobrii estote; videtur enim eadem esse monitio Apostoli cum illa Domini Iesu, quae extat Lucae 21. 34. 36. Laxior est, cum castitatem quoque in se complectitur, quo pacto Aristoteles eam vocem accipit, de quo significatu diximus eo, quem memoravimus, loco.

[note: Laxior.] Temperantia autem laxius sumta dicitur etiam ab Apostolo continentia, ad Gal. 5. 22. quemadmodum doctiores interpretes animad verterunt. Cui loco adde illud Actor. 24. 25. Nam etsi Philosophi inter Temperantiam et Continentiam tale discrimen constituant, ut Temperantia sit habitus pertectus, ac consummatus, continentia imperfectus seu [gap: Greek word(s)] : Sacrae literae tamen hoc discrimen non observant; quae nomina habituum perfectorum etiam habitibus imperfectis seu dispositionibus concedunt, aut voces, quae dispositiones significant, ad habitus etiam transferunt. Hujus autem virtutis naturam satis explicuimus in Ethicis, quo nunc lectorem remittimus, quoloc oetiam diximus quaedam de jejunio, quod sobrietatis quaedam est particula aut perfectio: de quo tamen plura videri possunt, quae ibi non attigimus, apud Socinum ad cap. 6. Matth. quaedam tantum nobis hîc sunt adjicienda, quae ad sacras literas rectius intelligendas pertinent.

[note: Temperantiae contrarium. [gap: Greek word(s)] .] Primum, quod attinet ad contrarium temperantiae generalius dictae, illud duplici nomine potest efferri, nempe [gap: Greek word(s)] , luxuriae et incontinentiae. Prior vox reperitur apud Paulum Ephes. 5. 18; ubi tamen effectum potius ipsius incontinentiae, vel potius ebrietatis exprimit, quam ipsum vitii habitum, cum ait: Ne inebriemini vino, inquo est luxus, seu vita quaedam dissoluta, ab omni honestate et ratione aliena. Quam eandem intelligit Petrus 1 Epist. 4. 4. cum nominat luxuriae profusionem, hoc est, profusam quandam luxuriam, et dissolutam [gap: Greek word(s)] vitam. Vox altera [gap: Greek word(s)] seu incontinentiae reperitur apud Paulum 1 Corinth. 7. 5: ubi sumitur de incontinentia circa voluptates eas, in quibus castitas cernitur, et vox [gap: Greek word(s)] seu incontinentium, apud eundem Apostolum 2 Tim. 3. 3: ubi [gap: Greek word(s)] in censu hominum vitiosorum atque improborum ponuntur. In priori loco qui est ad


page 483, image: s483

Corinth. dubium est utrum [gap: Greek word(s)] verum animi vitium significet quod alias intemperantiam dicimus, an vero imperfectionem quandam seu imbecillitatem, qua quis a licitis in matrimonio voluptatibus abstinere nequit. Hac enim de re Apostolo est sermo proprie. Quo pacto postea de hominibus caelibem vitam agentibus, aut viduis inquit vers. 9: Si vero non continent se, Graece [gap: Greek word(s)] , hoc est, si tantum virium non habent, ut ab illis voluptatibus penitus abstinere possint, sine tentatione cupiditatum, seu (quod idem est) ne cupiditatum stimulis agitentur, matrimonium ineant. Non continere se, non significat verum animi vitium seu libidinem ipsam, sed imbecillitatem animi in despiciendis voluptatibus illis, de quibus loquitur Apostolus, et ob quam ineptus sit aliquis ad vitam in perpetuo coelibatu caste traducendam. Alias incontinentiae significationes explicuimus in Ethicis.

Deinde, ut jam aliquid de Temperantiae speciebus, earumve oppositis [note: Sobrietati in defectu oppnitur ciborum delectus.] dicamus, praeter ea, quae in Ethicis explicata sunt; Sobrietati in defectu opponitur etiam ciborum delectus, seu abstinentia a quibusdam ciborum generibus, sive perpetuo sive certis quibusdam temporibus, idque conscientiae causa; ut excludamus illum ciborum delectum, qui adhibetur valetudinis causa: addimus extra rationem scandali; quia offendiculi causa a certo cibo, vel perpetuo, vel ad certum tempus abstinere, non tantum non reprehendendum est, verum etiam maxime laudabile, imo omnino necessarium. Qua de re videatur Paulus toto cap. 14. Rom. et 1 Corinth. 8. ubi etiam sic concludit: Si cibus offendit fratrem meum, non comedam carnes in aeternum, ne fratrem meum offendam. Non impro bamus autem hoc loco etiam illum ciborum delectum, quem quis ideo adhibet, quia videatur aliorum ciborum usu, praesertim frequentiori, magis luxuriare corpus, et cupiditates ejus irritari, quam aliorum: itaque ab illis magis cavendum esse intelligit, id quod inter Temperantiae praecepta posuimus. Sed haec res nulli certo aut stato tempori alligata est, et in diversis hominibus saepe variat. Interdictum autem esse delectum ciborum satis aperte perspicitur 1 Timoth. 4. 3. quo loco etiam velut in transitu notari velimus, quo pacto capiendus sit hominibus Christianis cibus, nempe cum gratiarum actione et precatione. id enim colligitur ex vers. 3. et 5. Prius etiam satis aperte perspicitur ex cap. 14. Rom. vers. 6. Hoc enim modo sanctificatur cibus, et homini comedenti redditur purus et licitus, qui alias illicitus quodammodo est. Cum enim sit divinum donum, non licet eum cuiquam usurpare, nisi eum precibus a Deo velut impetraverit, et gratiarum actione donum hoc celebraverit. Et quia saepius gratiarum


page 484, image: s484

actionis in hac re fit mentio, colligi potest, eam hîc vel imprimis esse necessariam; itaque vox [gap: Greek word(s)] , seu intercessionis, precationisque, qua utitur Apostolus dicto ad Timotheum loco, gratiarum actionem omnino in se includit, ut alibi de precatione docuimus.

[note: Sobrietati in excessu opposita.] Tertio, quod attinet ad vitia Sobrietati opposita, quae in eo quod nimium et peccant, in sacris literis commemoratur Crapula, Comessatio, vinolentia, potationes. Crapulae fit mentio Luc. 21. 34. ubi tamen dubium est, quid vox illa ab ebrietate; quae subjungitur, diverium significet. In sacris literis alterius loci non memini, ubi ea vox extet, ex qua deprehendere liceat, quo sensu eam sacrae literae accipiant. Vernaculae versiones eam pro gula accipiunt, vel potius voracitate, hoc est, eo vitio quod in cibo modum superat, sive ratione quantitatis, sive ratione qualitatis: qua de re in Ethicis dictum est; quo vitio qui laborat, is Graecis dicitur [gap: Greek word(s)] seu Edo. quod vitium inquissime objectum est Christo, ut legimus Matth. 11. 19. Sed cum hujus significationis exemplum alibi (quod meminerim) non extet: praestat ut usitata profanis scriptoribus significatione per crapulum hîc intelligamus ejusmodi ebrietatis excessum, ut caput inde postridie doleat. Derivant enim Grammaticif [gap: Greek word(s)] , id est, quod caput quatiat. Vocabulum Ebrietatis non semel reperitur in sacris literis, et fignificat quemvis in potu excessum, praesertim si rationem turbet aliquo modo. Nam (ut Grammatici docent) nomen Graecum [gap: Greek word(s)] deducitur a [gap: Greek word(s)] post sacrificium, quia post sacrificia veteres largiusse invitare solebant; unde potus ille ad hilaritatem progressus [gap: Greek word(s)] dicebatur. Ejus species quaedam sunt [gap: Greek word(s)] vinolentia, quae vox occurrit apud Petrum 1. cap. 4. 3. Estque illud vitium, cum quis in vino, aut in aliis etiam potulentorum fortium et inebriandi vim habentium generibus modum excedit, iisve delectatur. Quod vitium explicat Paulus, dum Episcopum non vult esse [gap: Greek word(s)] , quasi dicas, vino assidentem, 1 Tim. 3. 3. Et Diaconos non vult vino multo esse deditos, ibid. vers. 8: Et seniores foeminas non vult vino multo mancipatas esse, ad Tit. 2. 3. Cui vitio qui sunt implicati, illi [gap: Greek word(s)] , dicuntur, hoc est, vini potores; quod vitium itidem impie objectum est Christo ab adverfariis, ut legere est dicto paulo ante loco Matth, 11. 19. Vox potationis distincta ab [gap: Greek word(s)] occurrit apud Petrum dicto superius loco 1 Epist. 4. 3: ubi apparet potationem intelligi eum in potu excessum, qui etsi ad ebrietatem non progrediatur, tamen non necessitati, aut valetudinis commodo, sed voluptati tantum servit. nam illud potationis genus, quod ebrietatem inducit, complexus est


page 485, image: s485

Apostolus voce [gap: Greek word(s)] . Quia enim inter ea potuum genera, quae ebrietatem conciliant, excellit vinum, ideo vinolentia tanquam species pro toto genere ponitur. Reliqua potationum genera ad voluptatem spectantia, quae ebrietatem vere non inducunt, vel saltem non admodum notabilem, qualis est illorum, quos adbibisse plusculum, aut se invitasse paulo largius, aut ad hilaritatem bibisse dicimus, complexus est Petrus voce [gap: Greek word(s)] seu potationum. Restat vox Comessationis, quae extat Rom. 13. 13. Gal. 5. 21. et 1 Pet. 4. 3. significat autem convivium luxuriosum seu etiam lascivum. Sed probabile est, in locis dictis, ubi cum ebrietare conjungitur quidem, sed nihilominus tamen ab eadem distinguitur, excessum ea fignificari in cibo; ut ita duo vitia sobrietati opposita exprimantur. quanquam nihilominus credibile est, intelligi imprimis eum in cibo luxum, qualis esse solet in conviviis. Quod si velis addere etiam reliqua proterviae et lasciviae genera, quae in conviviis luxuriosis regnant, nihil vel a voce vel ab Apostolorum mente dixeris alienum; possuntque etiam choreae, quas lascivia generat, hoc nomine comprehendi.

[note: Altera temperantia species, Castitas.] Quarto, ut jam ad alteram temperantiae sive partem sive speciem accedamus, quae Castitas est; ea proprium in sacris literis nomen non est adepta, seu [gap: Greek word(s)] appellari solet, 1 Tim. 4. 12. et cap. 5. 2. hoc est, puritas: interdum etiam [gap: Greek word(s)] , hoc est, sanctificatio; cujus rei exemplum habes 1 Thessal. 4. 4. et 7: ubi impuritati seu libidini opponitur. quo loco etiam eodem significatu ponitur vox [gap: Greek word(s)] seu honoris, quae pro pudore quodam modo videtur esse posita. Nam impudicae [note: Castitati opposita.] libidini atque inverecundiae opponitur. Hujus opposita varia sunt et in sacris literis hinc inde exprimuntur: sed eorum alia sunt interna, alia externa: seu alia affectus sunt, alia actiones seu in actionibus [note: Interna.] cernuntur. Interna opposita sunt cupiditates simpliciter positae: 1 Pet. 4. 3. Passio cupiditatum: 1 Thessal. 4. 5. Huc pertinet etiam cupiditas illa uxoris alienae ex aspectu nata, de qua soquitur Christus Matth. 5. 28; de qua videatur ibidem Socinus. Quaenam autem sit [note: Externa, generalia.] cupiditas hujus generis dictum est in Ethicis. Quod ad externa attinet scelera, seu peccata Castitati opposita, aut pudicitiae, ea interdum comprehenduntur nomine [gap: Greek word(s)] seu impuritatis, ut dicto loco 1 Thesal. 4. 7. et ad Ephes. 4. 19. et 5. 3. Quanquam id verbum, ut mox videbimus, etiam specialius accipitur. Interdum etiam ea complectuntur sacrae literae nomine [gap: Greek word(s)] seu lasciviae, aut proterviae: Rom. 13. 13. quoloco eadem significatione ponuntur [gap: Greek word(s)] , hoc est, cubilia per metonymiam subjecti Adde etiam Gal. 5. 19. Ephes. 19.


page 486, image: s486

[note: Specialia.] et 1 Pet. 3. Quod ad Specialia hujus generis peccata attinet in sacris literis commemorata, et vel contra naturam, aut (ut Apostolus loquitur) praeter naturam sunt; vel naturae limites non prorsus excedunt, licet [note: Contra naturam.] turpia et flagitiosa sint. Illa commemorat Apostolus Rom. 1. 27. et 1 Tim. 1. vers. 10, in voce [gap: Greek word(s)] ; et Deus olim atrocissime ea punivit in Sodomitis, unde etiam scelus hoc vulgo adeptum est nomen. Atque huc referunt etiam nonnulli [gap: Greek word(s)] , cujus fit mentio Coloss. 3. 5. quod doctiores quidem interpretes mollitiem verterunt; qua de re videatur Beza.

[note: Natura limites non excedentia. Quae matrimonii leges violant. Adulterium.] Quod ad caetera attinet, ea vel matrimonii leges violant, vel non violant. Quae violant, duplicis sunt generis. Aliud enim perpetuo pro vitio suit habitum, ac male audiit: aliud olim quodammodo permissum fuit Israelitico populo, et hodie quibusdam gentibus est usitatum, Illud adulterium dicitur; quod sub lege tum demum admitti censebatur, cum maritata cum quocunque consuesceret, non vero si maritus cum soluta: sed hodie, ubi maritus eatenus uxori est aequatus; ut non liceat uni nisi unam ducere, nec maritus ipse, sed uxor potestatem corporis ipsius habeat, adulterium jure censetur, cum is cum quacunque [note: [gap: Greek word(s)] ] praeter uxorem legitimam, congreditur. Hoc vero est [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] , hoc est, cum quis plures unâ uxores habet, legitimo forte, si leges civiles in quibusdam locis, ubi religio Christiana non viget, spectes, matrimonio sibi junctas. Quo nomine complectimur etiam illas, quae concubinae in sacris literis appellantur; quae ab uxoribus eo erant distinctae, quod absque solennibus sponsalibus et stipulatione viris jungerentur: quales et Abrahamo olim fuisse, et Davidi, et Salomoni ex sacris literis notum est. Verum hujusmodi institutum Christiana religio sustulit, et pro incontinentia ac libidine habendum est, si quis plures uxores una habeat; quod sane hodie gravissime solet civili jure in Rebuspublicis Christianis vindicari. Rationes autem, quae [gap: Greek word(s)] illicitam esse Christianis hominibus docent, videantur apud Socinum ad Matth. cap. 5. 31. 32. pag. 108.

[note: Qua matrimonii leges non violant.] Quod ad caetera attinet quae matrimonii leges non violant, ea vel in solutis tantum locum habent, vel in quibusvis; illud est scortatio, quod tamen nomen in sacris literis late extenditur interdum, et adulterarium etiam in se comprehendit, ut apparet ex loco Matth. 5. 32. et cap. 19. 9. imo etiam alia libidinum genera, ut Roman. 1. 29. 1 Timoth. 1. 19. Haec vero efferri solent voce [gap: Greek word(s)] seu impuritatis aut [gap: Greek word(s)] , hoc est, lasciviae sive proterviae specialius sumtae. De voce [gap: Greek word(s)] vide Galat. 5. 19. et Col. 3. 5. quanquam fieri potest


page 487, image: s487

ut Apostolus alia libidinum genera, quae praeter adulterium et scortationem reperiuntur hoc nomine incluserit; qualis est voluptas juvenum singulorum tantum, et illa, quae expresse olim fuit a Deo prohibita Levit. 18. 19. quod sane inter gravissima scelera et incestuosas libidines collocat, et insignite commemorat Ezech. 18. 6. Et ne quis putet id ceremoniale tantum fuisse, animadvertendum est illud, quod dicitur Levit. 18. 24, gentes quae antea terram Palaestinam incoluerunt, istis sceleribus se polluisse; ideo Deum eas ante Israelitarum conspectum expulisse. Unde apparet; id cum ipsa natura pugnare. Addantur huic etiam caeterae incestuosae libidines, quarum catalogus dicto capite 18. Levit. habetur, quanquam earum nonnullae contra naturam sint, et sic iis annumerandae, quas primo loco collocavimus. Additur autem ultimo loco ad Galat. 5. 19 [gap: Greek word(s)] , per quam verisimile est non ipsam voluptatem veneream, quae proprie ita appellatur, intelligi, sed (ut nonnulli viri docti voluerunt) lasciviam, quae cernitur in aspectu, tactu, aliisque rebus similibus, quae impudicitiam et libidinem antecedere vel comtari etiam solent, et ex impura animi cupiditate nascuntur, possuntque etam in matrimonio habere locum; qua de re itidem dictum est nonn ihil in Ethicis. Posses huc etiam lascivas choreas, et impii dicitium quandam redolentes referre.

CAPUT XXI. [note: [gap: Greek word(s)] duplex vis Prior.] De [gap: Greek word(s)] seu Animo sua sorte contendo.

CIrca commoda terrena diximus versari [gap: Greek word(s)] , cujus vis duplex est: altera, ea, quae ad aequanim itatem proprie spectat, ut in ejus explicatione diximus. Significat enim talem animi affectionem, qua fit, ut etiam in egestate constitutus, aequo et animo fortunam [note: Posterior.] hanc tuam toleres, ac patienter inopiam feras; de qua loquitur; Paulus ad Phil. 4. 11 Altera est, quae huc proprie spectat, et avaritiae opponitur, ac priori admodum est vicina, unde libenter inter se conjungi solent: prior sane sine posteriori consistere nullo pacto potest. Est enim haec posterior ejusmodi virus, qua fiat, ut acquiescas iis rebus, quae ad vitam tuam tuorumque commode transigendam in praesens tempus [note: Praesent tempus quod?] sunt necessaria. Praesens autem tempus, nonunum aut alterum diem appellamus, imo nec mensem; sed totum illud spacium complectimur, quod ita vicinum est tempori initanti, ut nisi nunc incipias ea curare, quae toto illo tempore sunt necessaria, id (quantum humanis


page 488, image: s488

consiliis provideri potest) commode transigere nequeas. Cui tempori opponitur a Domino Iesu crastinus dies Matth. 6, ult. hoc est, tempus futurum; de quo in explicatione istius loci non pauca diximus, [note: Loci Hebr. XIII. 5. explicatio.] quae inde petantur. Hinc Auctor divinus Epistolae ad Hebr. cap. 13. 5. monet, ut simus contenti praesentibus, hoc est, iis, quae praesenti tempori aut necessitati sufficiunt; hanc animi affectionem amori pecuniae opponens, seu avaritiae, a qua in praecedentibus dehortatus est nos, ita inquiens: sine avaritia sint mores, seu mavis, genus vitae. quae oppositio nisi esset, arbitrari quis non immerito posset, hoc loco commendari ab autore illam [gap: Greek word(s)] , quam priori loco explicuimus, et aequanimitatis partem esse diximus. per se enim verba hunc videntur pati, vel propemodum requirere sensum, ut, quicquid nobis in praesens obvenerit, illo contenti simus; ita nimirum, ut etiamsi aliquid desideraremus amplius, non tamen ideo angamur animo, sed potius ita nos geramus, ac si illa nobis penitus sufficerent. quod propterea monemus, quia cum virtute hac non pugnat, desiderare aliquid amplius in egestate, et aliquo modo cupere rem lautiorem, modo fortunam prasentem patienter feras, et ita propemodum te geras, ac si nil deesset. Verumtamen, ut diximus, propter oppositionem illam inter ea divini autoris verba, et praecedentia, item propter sequentia, quibus istius admonitionis redditur ratio, verisimilius est, de ea [gap: Greek word(s)] sermonem esse, cujus explicatio hujus lodi est plane propria, quaeque cupiditatem rei quaerendae atque amplificandae reprimit. Sequitur enim apud autorem, ipse enim, scilicet Deus, dicit, non te deseram, neque te derelinquam: quae verba non admodum sunt accommodata ad priorem istam [gap: Greek word(s)] seu aequanim itatem, ad posteriorem autem accommodatissima. Occurrit enim divinus Auctor tacitis: animi cogitationibus ac solicitudini in futurum. nam cum quis jubetur contentus esse praesentibus, statim suboritur haec cogitatio, At unde in futurum vivam? nisi tempestive mihi prospiciam, egestate extrema opprimar, et fame emori cum meis cogar, aut alia incommoda mihi erunt subeunda. Adversus hujusmodi curas solatur nos Auctor, cum inquit, Deum ei rei prospecturum, ut pote qui promiserit, se nos non deserturum. Quod si quis arbitretur, verba haec posteriora potissimum referenda esse ad initium vers. 5, ubi nos ab amore pecuniae avocat divinus Auctor, et istud vitae genus deligere jubet, quod ejus vitii sit expers, verba autem intermedia arbitretur explicare modum, quo possimus efficere, ut ab avaritia abhorreamus, qui sit, ut contenti simus sorte, quae nobis obtingat, quod qui facit, is in avaritiam non


page 489, image: s489

[note: Item loci 1 Tim. Vl. 6.] incidat; cum eo nos haudquaquam pugnabimus. De hac vero [gap: Greek word(s)] , quae avaritiae proprie opponitur, loquitur Paulus aperte 1 Timoth. 6. 6. ubi ait magnum quaestum esse pietatem, hoc est, religionem Christianam, aut ejus tractandae studium, cum [gap: Greek word(s)] seu animo sua sorte contento: rationem statim subjungit, quia nil intulerimus in mundum, manifestum esse, quod nihil inde efferre queamus; et possea statim subjungens, et aliquo modo definiens, quam paucis debeamus esse contenti, addit, habentes alimenta et tegumenta, illis contenti erimus, hoc est, contenti esse debemus. Ubi tamen omnia, quae ejusdem sunt generis, qualis v. g. est: habitatio, comprehendendasunt.

[note: [gap: Greek word(s)] duo officia.] Sunt autem duo hujus virtutis officia; alterum, ut ea tantum appetamus, quae ad vitam non incommode ac sine molestia ac dedecore traducendam sunt necessaria: alterum, ut ea in praesens tantum quaeramus, aut desideremus, non in futurum, ut antea explicuimus. Quanquam autem prius officium aliquo modo opponitur luxui, posterius proprie avaritiae; prius tamen eatenus etiam avaritiae opponitur, quatenus quis superflua cupiens aut quaerens, iis non utitur; unde in futurum ea reponere necesse est, id quod avaritiae est proprium. Quam longe autem vitae commoditas aut necessitas extendi queat, explicatum est a nobis in Ethicis; unde colligere licet, quantum et quaerere nobis et retinere liceat, et contra, quid non liceat, seu quid avaritiae [note: Regulae generales, quibus avaritia circumscribatur.] sit proprium. Etsi vero certa pecuniae summa definiri haudquaquam possit, qua uniuscujusque facultates possint circumscribi, et ultra quam absque avaritiae crimine progredi non liceat, ob multiplicem ac prope infinitam circumstantiarum, hoc est, personarum, conditionum, temporum, varietatem; tamen generales quaedam possunt tradi regulae, quas qui observaverit, is non facile in avaritiae [note: I.] crimen incidet. Prima est illa, quae ex dictis colligi potest, ut animum ad quamvis fortunam aptemus, et id agamus, ut egestatem [note: II.] etiam patienter tolerare queamus. Deinde, ut id curemus, quo animus religionisemper vacet aut vacare queat: nec enim in una sede morantur religio et avaritia. curae enim istae terrenae a coelestibus avocant animum, ac deprimunt, nec religioni vacare permittunt. Vbi enim, ut ait Dominus Jesus Matthaei 6. 21, thesaurus noster, ibi et cornostrum. Si ergo in terris, in terris quoque erit animus noster; si in coelis, ibidem Vnde etiam monet Dominus Jesus, ne gravetur cor nostrum, ut crapula et ebrietate, ita etiam curis mundanis, Graece [gap: Greek word(s)] , hoc est, et ad hane vitam et ad victum pertinentibus: satis indicans,


page 490, image: s490

premi animum et a coelestibus ac precum studio avocari avanti â, seu cogitationibus rebus augendis intentis, has enim Christus intelligit. Vide etiam Matth. 13. 22. et Luc. 8. 14. Quibus in locis avaritiâ sermonem divinum hominum animis insitum suffocari ostenditur, ne fructum ferat. Tertio cum hoc conjunctum est, ut Deo vere confidas, [note: III.] atque in eum spem tuam colloces, certum habens, eum te nunquam desercurum, si modo tu primo omnium maximoque studio regnum Dei, ejusque justitiam quaeras. Laboribus interim honestis in tantum imcumbas, in quantum studium hoc regaum et justitiam divinam quaerendi permittit. Quo pertinent non pauca, quae a Domino Iesu dicuntur circa finem cap. 6. Matthaei, ubi ab ista diffidentia de divina providentia nos abducit. Vide vers. 25. 26. 28 et seqq. Conferantur etiam cum istis ea, quae leguntur apud Lucam cap. 12. 17. usque ad 32 finem; unde [gap: Greek word(s)] , hoc est, exiguae fidei homines eos appellat Christus, quide victu nimis sunt soliciti: Matth. 6. 30. Luc. 12. 28. [note: IV.] Quarto penitus infigatur, animo charitas erga proximum, atque mise ricordia erga egenos, et animus ad dandum promptus, adde etiam gloriae divinae studio fervidus, ut nulli rei velit ejus causa parcere, adhibita tamen prudentia, qua modum faculcatum suarum metiatur, et necessitatem cum necessitate diligenter comparet, et sumptum ea ratione temperet ac moderetur. Illud nobis persuasissimum est, quod pectus charitas occupaverit erga Deum et proximum, id ab avaritia nanquam obsessum iri: alteram alteri cedere necessum est. Observandum autem hîc illud est, usu venire posse: ut praedia etiam seu bona; quae vocant, immobilia divendere sit necesse, ut egenis benefacia, aut gloriae divinae servias, eos v. g. alendo qui Christi negotium agunt, et veritati promovendae unice incumbunt: qua de re nonnihil in magni ficentiae explicatione dictum est in Ethicis. Quod si quis praediorum suorum retinendorum causa ista negligat, is avaritiae crimen evitare non potest, Etsi enim proprie avari vix dicantur, qui res ad vitam sustentandam, aut commode traducendam necessarias, mmis anxie quaerunt, ac de iis ita sunt soliciti, ut vel de divina providentia dubitent, vel simul etiam religionis studium deponant, isti uni curae intenti; tamen iiquoque cum hac virtute, de qua agimus, pugnare censendi sunt, et de illis quoque loquitur Christus dictis locis Matth. 6. et Luc, 12: dum a solicitudine de victu et amictu homines avocat, et eam inutilem et supervacaneam esse docet. Nam et si inopiae metus ingruat, vel ipsa etiam inopia; nihilominus tamen religionis prima debet esse cura, et primum (ut diximus) quaerendum regnum Dei, et justitia ejus, et


page 491, image: s491

cogitandum, Deum nos non desertrum, si officium praestiterimus, laboribus tamen (ut jam innuimus) necessariis aut honestis haud neglectis. Quod si quis hac ratione inopiam aut famem eflugere non poterit (quanquam id, nisi Deus alicujus fidem explorare velit, et veritatis forte causa fame illum tentare, quod fieri posse docet Paulus Rom. 8. 35. 1 Cor 4. 11. 2 Cor. 11. 27: nunquam eveniet:) multo certe minus proficiet, si spem de Dei providentia et studium religionis abjiciens, sua tantum solicitudine ista efficere velit. Quod si aliquid profecerit, id in ipsius detrimentum potius, quam emolumentum cedet.

[note: Nomina quibus avaritia in sacris literis exprimitur. [gap: Greek word(s)] .] De nominibus, quibus hoc vitium in sacris literis exprimitur, vix quicquam est opus dicere: potissima sunt [gap: Greek word(s)] , hoc est, argenti amor, cujus nominis ratio satis constat. deinde [gap: Greek word(s)] , quod de hoc vitio usurpatur Luc. 12. 15: ubi etiam ejus ratio quaedam redditur. Est enim [gap: Greek word(s)] plura habendi cupiditas, plura, inquam, quam vita haec requirit. Unde Dominus Jesus cum jussisset cavere a [gap: Greek word(s)] , addit: quia non in eo, quod supersit alicui, vita ipsius est ex facultatibus ipsius, hoc est, facultates ad vitam uniuscujusque sustentandam non ideo prosunt, quod aliquid illis supersit. Eo enim ipso, quod supersit, non est necessarium ad vitam sustentandam. quibus verbis satis indicat Dominus Jesus, plura quaerere, quam ad vitam sustentandam, et commode traducendam sunt necessaria, avari esse. quod etiam voluit Paulus, cum velle ditescere, pro, avarum esse ponit. Dives enim is demum est, qui multa habet, quibus ei non sit opus. quanquam illud quoque observandum est: eum demum, qui ditescere velit, esse avarum, qui, ut Dominus dicto apud Lucam loco vers. 21 loquitur, thesauros colligit sibi, hoc est, ut sibi eos servet, et non in Deum ditescit, hoc est, non eum in finem opes justa aliqua ratione colligit, ut eas Deo veluti consecret, in usus pauperum, aut etiam gloriae divinae eas erogans. Eadem vox [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] hac avaritiae significatione occurrit ad Ephes. 5. 3. 5. Colos. 3 5. quibus in locis avaritia idololatria, et avarus idololatra dicitur, propterea quod in divitiis spem suam collocet, et veluti praesentem sibi fingat in arca Deum; quemadmodum idololatra animum suum a Deo invisibili ad simulachrum aliquod mortuum avocat, et in eo spem suam collocat, idque adorat. Hoc autem propterea monemus, quod non desint, quimonent vocabulum [gap: Greek word(s)] non simplicem designare avaritiam, sed velint potius designare injustitiam illam, qua fiat ut quis alterum defraudet, et plus v. g. in venditione aut emptione accipiat, quam revera deberet; quae significatio voci alias convenit, et ab ipso Aristotele usurpatur in Ethicis, ubi


page 492, image: s492

[gap: Greek word(s)] injustitiam particularem vocat. Eoque modo viri nonnulli docti volunt eam vocem accipi apud Paulum Rom. 1. 29. quanquam nihil vetat, quo minus pro immodico tantum habendi studio, quod Ethnicis quoque in visum fuit, vel potius male apud ipsos audiit, capiatur. Istud obiter notari velim, vocem [gap: Greek word(s)] pro aviditate quavis accipi a viris doctis Ephes. 4. 19. et [gap: Greek word(s)] 1 Thess. 4. 6. positum pro injuriam facere in re matrimoniali. qua tamen de re uniuscujusque [note: Cupiditas oculorum.] liberum sit judicium. Nominatur tertio avaritia a Johanne 1 Epist. 2. 16, cupiditas oculorum, cujus rei ratio videatur apud Socin. Quanquam ibi per cupiditatem oculorum potest intelligi Metonymice cupiditatis hujus objectum, quatenus tamen praeter necessitatem amatur; quemadmodum per cupiditatem carnis intelligi possunt voluptates corporis, per superbiam vitae, ea circa quae fastus versatur. Videtur enim Johannes ibi explicare illa bona vulgaria ac terrena, quae antea complexus fuerat nomine eorum, quae sunt in mundo. Interea tamen intelligitur, avaritiam istam revera esse cupiditatem oculorum. Quod ad actus attinet hujus vitii, qui sunt curae ad vitam hanc pertinentes, seu sollicitudo circa haec terrena versans, et voluptas seu cupiditas ditescendi, de illis jam antea diximus.

CAPUT XXII. De Fortitudine, patientia et constantia.

MIssa nunc ea Virtute, quae circa honores versatur, et ejus tractatione in sequentia rejecta, de fortitudine, patientia et constantia hîc nonnihil dicemus. Fortitudo et Constantia quomodo tum conveniant, tum inter se distinguantur, et paulo superius, [note: De fortitudine.] et in Ethicis explicuimus. Fortitudinis autem mentio fit imprimis 1 Cor. 16. 13: ubi monet Apostolus, ut Viriliter nos geramus, et corroboremur. Verbum enim [gap: Greek word(s)] , cujus conjugatum est [gap: Greek word(s)] seu fortitudo, hanc virtutem aperte exprimit. Eadem praecipitur alibi, cum confortari jubemur, aut omni potentia corroborari, Ephes. 6. 10. Col. 1. 11. [note: Ea generali Virtutis nomine significata.] Eadem fortitudo interdum generali nomine virtutis videtur significari; quod apud prophanos quidem autores fit saepe: at in sacris literis unum imprimis exemplum occurrit, 2 Petr. 1. 5. videtur enim ibi specialem potius virtutem, quam virtutem in universum significare Apostolus eo nomine voluisse. Et recte quidem fortitudinem fidei subjunxit, ut


page 493, image: s493

significaret, eum qui doctrinam Christi amplexus esset, constantiam addere debere, et animum ad omnia pericula, quae ejus caula cuiquam possent incumbere, obfirmare. Ad eandem hortatur Christus Matth. 10. cum jubet, Ne timeamus ab illis, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt. Quae sint hujus virtutis praecepta, explicuimus in Ethicis: [note: De patientia.] ubi etiam de patientia nonnihil diximus, quae quidem virtus [gap: Greek word(s)] omnium creberrime in sacris literis appellatur, eaque cernitur imprimis in afflictionibus justitiae causa sustinendis, sed cernitur nihilominus etiam in omnibus reliquis malis, quae quocunque modo alicui incumbunt, sive naturalem ob causam, sive ob causam aliquam fortuitam aut casum, sive ob hominum improbitatem, sive denique ob divinam castigationem, ac poenam.

Etsi autem haec virtus primo ad nos ipsos referatur, aliquo tamen modo etiam sese ad Deum atque ad proximum protendit, et ad eum [note: Officia patientiae.] respicit. Itaque breviter illius officia persequemur, habita ratione discriminis, quod in afflictionibus illis apparet, in quibus patientia cernitur. [note: I.] Primum ergo in quavis afflictione hominis patientis est, ita adversus dolorem aut calamitatem obfirmare animum, ne quid te indignum, ne quid muliebriter ac effaeminate facias, sed constantiam quandam atque animi magnitudinem in ipsis illis malis, quantum fert rei natura praestes: id quod patientiae plane est proprium, eique primo [note: II.] competit. Secundo (quod in primo jam quodam modo cernitur,) quandoquidem calamitates omnes, Deo vel ita volente, vel saltem permittente nobis incumbunt, cavendum est, ne ob malorum impatientiam Deo obmurmures, aut inique ab eo tecum agi quaeraris, sed potius exemplo Jobi dicas; Si bona suscepimus ex manu Domini, mala cur non sustine amus? Et, Dominus dedit, et Dominus abstulit, sit nomen Domni [note: III.] benedictum. Tertio si contingat calamitas, et illa ab hominibus tibi inferatur, ne vindictam ullam spires, hoc est, nec animo eam expetas, nec verbis aut factis sumas. quod praeceptum per se quidem lenitatis est, ac mansuetudinis; sed tamen patientiae etiam convenit, cujus vel pars quaedam, vel comes necessaria est lenitas. Unde etiam Petrus Christi patientiam nobis imitandam proponens, mansuetudinem ejus nobis revera commendat 1 Pet. 2. 20. et seqq. imprimis vers. 23. Atque huc pertinet illud praeceptum Domini Jesu, quod extat apud Matth 5. 39. et seqq. ubi adeo nos vult a vindicta alienos, injuriarumque patientes, ut malimus alterum tantum pati damnum, quam priorem [note: IV.] injuriam illatam ulcisci. Quarto denique, si contingat, ut justitiae causa affligaris, hoc est, vel ob veritatem, vel ob pietatem, et id per


page 494, image: s494

mala, quae tibi inferuntur, quaeratur, ut alrerutram deferas, id patientiae est officium, ut extrema potius omnia perferas, et durissimam sustineas mortem, quam vel alterutram ejures, vel aliqua in parte deseras aut prodas: quod patientiae officium imprimis inculcatur in sacris literis Novi foederis, et fere semper intelligitur, ubi de patientia Christiana [note: Perfection patientiae.] agitur. Hujus patientiae perfectionem exprimit Apostolus egregiis verbis Coloss. 1. 11. ubi vult nos corroborari ad omnem patientiam et longanimitatem cum gaudio: ubi per omnem patientiam potest patientia consum mata et absoluta intelligi, quae per sequentia explicetur; vel omnis patientia significabit quorumvis malorum tolerantiam, non unius tantum aut alterius, seu non leviorum tantum, sed etiam grav issimorum quorumque: per longanimitatem autem intelligitur constantia illius tolerantiae: additur tandem gaudium, quod fastigium huic virtuti superimponit. Nam id demum patientissimi est hominis etiam cum gaudio ista perferre: quanquam gaudium hoc peculiarem alias virturem constituit. Itaque haec sunt, quae ad absolutam hujus virtutis persectionem pertinent, primo ut quaevis mala etiam gravissima perferas: secundo ut diu et constanter, hoc est, ad mortem usque, extremumque Spiritum: ac denique ut cum animi gaudio ac tolerantia. Quatenus autem; gaudium illud locum hîc habeat, aut omnino habere debeat, superius dictum est. De hac virture multa hinc inde in sacris literis dicuntur, sed ea omnia persequi, majoris esset oporae, quam utilitatis, praesertim cum pleraque intellectu sint facilia.

[note: De Constantia.] Addimus denique hoc loco Constantiam, hoc est, perseverantiam in rebus bonis, quae tum revera cernitur, cum in perseverando labor aliquis est, aut difficultas. Nam si illa absit, nulla illius laus esse videtur. Sed vix unquam perseverantia in re bona difficultate aut labore aliquo caret. Difficultas autem et labor molestiam omnino quaedam [note: Ejus et patientiae discrimen.] habet conjunctam: ideoque constantia haec patientiae pars quaedam est, aut contra constantiae patientia. Nam patientiam appellamus eam constantiam, quae in manifestis doloribus et afflictionibus cernitur: ubi molestiae aut dolores minus sunt notabiles atque acerbi, ibi patientiam vix habere locum censemus. Constantiam tamen ei homini tribuimus, qui neglecta molestia, quae in re aliqua cernitur, a recto consilio, [note: Constantia in veritate.] animique proposito absterreri se non patitur. Huc pertinet imprimis constantia in veritate, quam Apostolus inter alia commendat 1 ad Cor. 15. ita soribens sub finem, stabiles estote, immobiles: tum etiam [note: In pietate.] constantia in pietate, et, quae illius veluti compendium est, charitate; quo pertinent illa Apostoli Ephes. 3. 18, ut in charitate radicati


page 295, image: s495

et fundati simus. . Et haec qui dem duo sunt generalia constantiae Christianae objecta: sed particularia sunt plura, v. g. persecverantia in precibus, de qua suo loco dictum, constantia in sacrarum literarum studiis, in obeundis muneris sui functionibus, et si quaesunt similia. [note: Diligentia. Vigilantiae.] Atque haec Constantiae pars, diligentia (ut notum est) appellatur: quae quidem non semel in sacris literis commendatur. Ad hanc iterum vigilantia, magna saltem ex parte, referri debet; quanquam ex prudentiae natura aliquid sibi decerpat: itaque merito dici potest, eam ex diligentia et prudentia velut conflatam. Est enim vigilantia virtus in periculis prospiciendis et evitandis occupata, seu (quod perinde est) diligentia in eo, quod diximus, versans. Quia vero hîc non de quavis vigilantia agimus, sed de ea, quae inter Christianas virtutes collocari merito debet; ideo vigilantiam hîc accipimus pro ea virtute, quae in prospiciendis atque evitandis animae periculis, seu salutis discrimine cernitur. Hanc non semel commendat nobis Christus, cum vigilare nos jubet, maxime ob incertam adventus sui horam, ne nos ea forsan imparatos opprimat, et exitio sempiterno involvat. Haec imprimis est necessaria Episcopo, seu curatori atque inspectori ecclesiae, qui non tantum pro sua, sed et pro aliena salute debet excubare, et pericula etiam gregi imminentia providere, iisque tempestive occurrere. qua de re dicemus, Deo dante, infra, ubi de Episcoporum ac Seniorum Ecclesiae officiis disseremus. Plura de constantia ac diligentia, quoniam ea per universam sanctitatem diffusa est, nos supra diximus, cum de proprietatibus sanctitatis verba faceremus.

[note: Extrema Fortitudinis, Audacia. Quando fugere licet.] Restat ut nonnihil de Extremis dicamus. Quodad fortitudinis extrema attinet, de illis dictum est in Ethicis. Et de audacia quidem notum est illud Ecclesiast. 3. 27: qui amat periculum, in illo peribit. Unde si quis effugere queat periculum salvo officio, etiam tum, cum de veritate agitur, fugere debet. Quade causa Dominus Iesus praecipit discipulis, ut si in una urbe persequutionem paterentur, fugerent in aliam: Matth. 10. 24. et ipse Dominus Jesus interdum declinasse periculum legitur, imprimis apud Johannem: et Paulus itidem vitasse insidias Judaeorum, praesertim Damasci sibi structas, ut omittam alia. Dico autem si salvo officio id fieri possit. Nam si verendum esset, ne tua fuga aliorum animi ita conturbarentur, ut verendum esset, ne a verirate deficerent, periculum potius adeundum est, quam fugiendum; quod imprimis observandum est Ecclesiarum pastoribus ac ministris. Interdum enim pastoribus struuntur insidiae, quae ovibus tum non sunt metuendae, neque damnum aliquod insigne ex eorum absentia manare ad


page 496, image: s496

eas potest: quo tempore pastores sibi fuga consulere possunt ac debent. Quod si vero oves vel imprimis, vel cum pastoribus una petantur, et ipsae sese sine pastore tueri non possint, nec tamen omnes sibi queant fuga consulere, atque ita periculum evitare, aut aliquam forsan ob causam nolint; pastoribus subsistendum est, et expectandum periculum, praesertim si spes sit, fore, ut illorum praesentia constantiaque Ecclesiae plurimum prosit.

[note: Timiditas.] Quod ad alterum extremum attinet, nempe timiditatem, illud commemoratur insignite Apoc. 21. 8, invocabulo [gap: Greek word(s)] , quod ignavos significat aut timidos; quo nomine ii sunt intelligendi, qui timore hominum [note: Quatenus trepidare in periculo licent.] aut cruciatuum perculsi, veritatem aut pietatem deserunt. Nam trepidare aliquo modo in periculo non protinus hujus ignaviae est argumentum, cum videamus, etiam Dominum Jesum, instante mortis tempore, antequam caperetur, consternatum esse, et vehementer trepidasse, adeo ut etiam Angelus e coelo appareret, et ipsum confirmaret. Itaque non metus simpliciter in periculis ignavia illa est, quae dicto illo Apocalyptico damnatur, sed potius animi inconstantia, ac improbitas, quae eo usque metum progredi sinat, ut a veritate ac pietate nos abducat. Quod si quis mortem, trepidans licet, adiret, veritatis causa, eamque, non sine horrore ac metu, Christi causa perferret; is fortitudinis laude haudquaquam esset privandus Christianae, praesertim si metus ille naturalis cujusdam esset imbecillitatis et timiditatis ingenitae, quae consilio ac studio corrigi quidem, sed penitus tolli nequeat. Id tamen perfectioni hujus virtutis aliquid detrahit, si quis, cum virilius se gerere posset, animum tamen adversus metum penitus non obfirmat, et mollius paulo atque effaeminatius se gerit, quam virum hominemque spe immortalitatis fultum deceret. Certe nec Paulus, qui tamen, si quispiam, inter homines Christianos Deique servos fortitudinis laudem meruit, metu caruit, cum scribit 2 Corinth. 7. 5. de sese, extrinsecus pugnae, intrinsecus timores. Quare etiam cum Dominus Iesus Matth. 10. 20. aut Petrus Apostolus 1 Pet. 3. 14, prohibet metuere homines, qui corpustantum queant occidere, non metum, qui ex consideratione periculi oritur, prohibet, sed illius excessum, qui, ut malum effugias, Deum offendere ac violare pietatem jubet. Atque huc pertinent illi, de quibus loquitur Scriptura, qui sese subducunt, hoc est, periculum ita subterfugiunt, ut veritatem interea prodant, vel eam aperte abnegando, vel saltem reticendo et silentio ipso prodendo.

[note: Patientiae extrema. quod modum superat.] Quod ad patientiae extrema attinet, illud quidem, quod modum


page 497, image: s497

superat, vix reperitur, nisi forte cum quis praeter necessitatem aliquid mali patitur, et, cum salva conscientia injurias aliorum posset effugere, aut legitima aliqua ratione salvoque lenitatis ac charitatis Christianae spiritu, eam a se depellere, id tamen non facit: qua tamen in parte nemo peccabit, nisi quiterrore supervacuo aut superstitione aliqua sit devinctus; quemadmodum olim ii, qui die Sabbati non putabant sibi impetum hostilem reprimere, et armis a se depellere licere: qua de re legimus in libro Maccabaeorum. Tales aliqua ex parte sunt ii, qui ne terrendi quidem hostis caussa arma sumere et vim in speciem saltem intentare audent, aut magistratum adire verentur, ut vim a se depellat; etiamsi id sine vera vindicta fieri queat; ob verba Christi Matth. 5. 39. et seqq. non satis intellecta.

[note: Impatientia et mollities.] Alterum vitium huic contrarium est Impatentia ac mollities: quo laborant illi, qui vel in doloribus nimis effoeminate se gerunt, animoque franguntur, vel etiam Deo audent obloqui, eumque incusare, vel in vindictam erumpunt, cum quid ab aliis patiuntur, aut saltem adversus eos ingemiscunt, ut Iacobus loquitur cap. 5. 9; vel denique, ut ab afflictionibus liberentur, veritatem deserunt atque abnegant, vel alias quippiam contra pietatem officiumque hominis Christiani committunt. Et hujusmodi quidem exempla semper fuerunt, hodieque sunt plurima. Et de caussa quidem, ob quam fiat, ut quis veritatem deserat, non pauca hinc inde leguntur in sacris literis Novi foederis, possuntque ea huc aliquo modo referri, quae de abnegatione veritatis ob perfecutiones dicta alibi sunt. Ad hanc impatientiam pertinet illud ex Epist. ad Hebr. 12. 3. et seqq. ubi monet, ne illi, ad quos scribit, animis deficientes fatiscant, aitque eos nondum usque ad sanguinem restitisse, adversus peccatum pugnantes. Et postea ex cap 3. Proverb. citat verba de castigatione, ubi monet Salomon, ne quis a Domino castigatus deficiat, hoc est, animum despondeat, et spem in Deum pietatisque studium abjiciat. Loquitur enim divinus Auctor de afflictionibus, quas partim veritatis causa sustinebant Hebraei isti, partim etiam ob delicta sua, quae proinde illis partim cedere debebant ad vitae emendationem, partim ad fidei ac constantiae explorationem: in utrisque autem patientia homini Christiano opus esse, divini autoris verba demonstrant.

[note: Constantiae extrema. Pertinacia sive contumacia.] Quod ad constantiae extrema attinet, id quod peccat in eo quod nimium est, dicitur pertinacia aut contumacia; ejusmodique est animi vitium, quo quis ne a malo quidem proposito vult discedere. Quale est in adversariis divinae veritatis, qui convicti licet, ab errore tamen discedere, ac veritatem amplecti nolunt, et pristinae religionis ita sunt


page 498, image: s498

tenaces, ut ad meliorem transire abnuant. Hoc quia intellectu est facile, [note: Inconstantia et levitas.] ideo illi non immorabimur. Alterum vitium, quod in eo peccat quod parum est, est inconstantia et desultoria levitas. Estque vitium ejusmodi, quo quis absque legitima causa propositum mutat, [note: Quomodo liceat mutare consilium?] atque a recto etiam consilio et proposito discedit. Diximus autem, sine legitima causa; quia mutare consilium, cum justa est mutationis causa, non modo non est hominis in constantis, sed etiam maxime constantis. Nam constantis hominis est, semper id, quod rectum est ac salutare, sequi; quod si ergo fiat, ut illud assequi nequeat ea ratione, qua antea instituerat, eum omnino decet, ut, qua illud assequatur, eam ineat vitam. Constantia enim in fine maxime debet cerni: in mediis admitti potest varietas, circumstantiis rerum mutatis; varietas tamen ejusmodi, ut ab honesto ne latum quidem unguem discedas. Nam in honesto sequendo constantissimi esse debemus. Quod si quis, etiamsi videat consilium suum minus salutare esse, et ad finem, quem quaerebat, non accommodatum, illud tamen mutare cum meliore nolit; is ratione quidem consilii hujus pertinax erit censendus, sed si finem respicias, aliquo modo inconstans. Itaque illi inconsulto eos arguunt inconstantiae, qui religionem deteriorem cum meliore commutant, et ad eam subinde transeunt, quam meliorem purioremque esse judicant; ipsi potius contumaces, qui veteribus sibi semper inhaerendum putant, quicquid sacrarum literarum auctoritas et sana ratio contra suadeat. Illud tamen, ut inconstantiae notam effugias, curandum est, ut, quanto quaeque res est gravior, tanto diligentius eam expendas, et sine gravi causa nil mutes. Ubi res nimis est manifesta, celerrime facienda est mutatio; quemadmodum olim fecerunt illi, qui ad unam v. g. Apostoli concionem religionem pristinam mutarunt, et Christianam sunt amplexi: sed ubi res est obscurior, diutius deliberandum est, conscientiaeque judicio timore Dei imbuto standum est.

[note: Diligentiae extrema. Negligentia seu desidia.] Quod ad diligentiae attinet extrema: illud quidem quod in defectu peccat, neg ligentia seu ignavia ac desidia est, quae in rebus divinis reprehenditur, imprimis Heb. 5. 11. vide etiam cap. 12. vers. 12: ubi jubet divinus Auctor, re missas manus et genua soluta surrigere; remissae autem manus et genua soluta hominis sunt inertis, desidis, et animum despondentis, atque iilius, qui curam atque studium alicujus rei jam abjecit. Nam de tali negligentia auctori sermo est, quemadmodum et cap. 6, quae fidei ac spei constantiae opponatur, seu ex abjectione fideiac spei oriatur; quemadmodum locum inspicienti patebit. Habet autem imprimis locum tum, cum ob fidem ac pietatem persequutiones


page 499, image: s499

ingruunt, quae multorum studium retardant, et constantiam concutiunt, quemadmodum Hebraeis illis acciderat.

[note: Extremum in nimio.] Quod ad illud extemum attinet, quod in eopeccat, quod nimium est, illud quidem in rebus iis, quae ad salutem pertinent vix reperias, nisi forte cum contrario aliquo mixtum. quod propterea dicimus, quia vitia alia virtuti huic opposita, quemadmodum in non paucis deprehendimus, duplicia sunt, alia simplicia, ut negligentia simpliciter ita dicta, et nimia quaedam laborum ac virium contentio: alia vero mixta. [note: Extrema mixta.] Hujus autem generis duo imprimis reperias: Unum est, cum quis [note: I.] curam ac diligentiam adhibet in rebus vel noxiis, quod omnium est pessimum, vel parum utilibus, aut ad se nihil pertinentibus; quam possis praeposteram vocare diligentiam, quo pertinet curiositas, quae diligentia est in rebus ad se non multum pertinentibus, vel non necessariis, et [gap: Greek word(s)] , qua quis alienis sese negotiis ingerit; quanquam in eo etiam injustitia versatur, quemadmodum (nisi fallor) docuimus in explicatione justitiae, ubi mentionem etiam fecimus [gap: Greek word(s)] , alienarum rerum inspectorum; a quo vitio dehortatur Petrus 1 Epist. cap. 4. 15. Etsi autem hoc vitium in eo, quod nimium est, peccare simpliciter censeri queat, nihilominus tamen mixtum illud diximus; quia is, qui aliena, aut parum necessaria, vel etiam noxia [note: II.] agit, interea res suas negligit, ac necessaria utiliaque omittit. Alterum hujus generis vitium est, cum quis multa quidem agit, sed nullum istorum constanter, verum desultoria levitate, nunc hoc, nunc illud arripit. Et sane nihil aliud est, quam operose nihil agere. Mora enim, et constantia in re quavis honesta atque utili, ea demum diligentia est.

[note: Extremum vigilantiae.] Quod denique attinet ad vigilantiam, illi (ne de eo extremo quicquam dicamus, quod in excessu peccat, cum id vix reperiri queat, ac [note: Somnolentia et securitas.] ne facile quidem cogitari) in defectu opponitur somnolentia ac securitas: a qua nos avocat imprimis Apostolus 1 Thess. 5. 3. et seqq. Quin etiam Dominus Iesus, de adventu suo loquens, quam noxia illa sit futura satis ostendit parabola de cem virginum, Matth. 25. Videatur etiam capite praecedenti, a vers. 37 usque ad finem capitis.



page 500, image: s500

CAPUT XXIII. De iis Virtutibus atque officiis, quae partim ad nos ipsos, partim ad alios referuntur.

[note: Virtutes partim ad nos, partim ad alios relatae,] REstat quarta Sanctitatis pars, quae eas complectitur virtutes, quae partim ad nos ipsos spectant, partim ad alios. Etsi autem nonnullae ex illis virtutibus, quas proximo capite persequuti sumus, etiam hîc locum habere videantur potuisse, si nonnulla illarum officia et veluti surculos spectes, qui alios quoque homines, aut ipsum Deum respiciunt; tamen quia primo aut potissimum ad nos ipsos spectant, [note: Quaenam? quomodoque distinctae?] ideo eas ab his sejunximus. Possunt autem ad hoc genus referri istae, Modestia, Verecundia, Gravitas, Candor, ac Veracitas, ac denique Taciturnitas; quae ita distingui inter se possunt, ut priores tres dicantur versari circa honorem ac dignitatem, ejusque contrarium, quamquam diverso (ut mox explicabimus) modo; posteriores vero duae in significandis ac patefaciendis, aut etiam tegendis iis, quae in animo latent abdita. Et priores quidem illae in factis, modestia etiam in affectibus regendis cernitur: posteriores vero magis in sermonibus. Dico magis; quia et priores istae in sermone aliqua ratione cernuntur, et posteriores in factis, sed illae magisinhis, hae magis in illis. Quod ad tres priores attinet, eae ita inter se distinguuntur, ut modestia sit occupata in honoris cupiditate moderanda minuendaque; verecundia in evitanda infamia, aut sinistra de nobis aliorum opinione; gravitas denique in tuenda comparandaque dignitate conveniente.

CAPUT XXIV. De Modestia.

[note: Modestia.] MOdestia, Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, quae vulgo Latine redditur humilitas, quae vox apud Latinos Auctores in vitio ponitur, et denotat illud hujus virtutis, qua de agimus, extremum, quod superbiae ex adverso opponitur, et in defectu quodammodo peccat. Posses eam reddere animi demissionem, quanquam ne [note: Ea quid?] hoc quidem fortassis apud prophanos auctores in laude ponitur. Est autem Modestia virtus honoris cupiditatem refraenans, et moderatum de nobis seu de nostra dignitate sensum in nobis gignens. Etsi enim


page 501, image: s501

[gap: Greek word(s)] videatur nonnunquam sumi pro ipso moderato de nobis nostraque dignitate sensu, qui in intellectu revera est, (unde ea videri posset intellectus seu mentis esse virtus:) tamen cum nemo non videat Modestiam esse virtutem moralem, adeoque in voluntate et appetitu residere, necesse est, ut ea non sit revera ille ipse moderatus sensus, qui in mente ac ratione residet; sed illius quaedam causa: (habet enim voluntas atque appetitus etiam in intellectum nonnihil virium, ita ut, quod volumus, facile nobis persuadeamus, quod nolumus, contra difficulter:) aut ut sensus moderatus ejusve contrarium non plane proprie sumatur; sed is dicatur moderate de se sentire, qui honorem moderate appetat; immoderate, qui immoderate. Est enim hoc nec sacris literis, nec vulgo inusitatum, ut actiones quaedam voluntatis describantur vocibus, quae actionem quandam intellectus significant: quemadmodum cum interdum nos idem sentire pronunciant sacrae literae, cum volunt significare nos animo concordi esse ac paci unice studere. Atque ut ad hanc virtutem propius accedamus, jubet Apostolus, ut per modestiam alii alios superiores se ducant, ad Philippenses 2. 3: hoc est, ita se gerant, alii erga alios, ut inferiores erga superiores solent: qua de re inferius.

[note: Modestiae officia.] Ut igitur ad institutum redeamus, id praestat Modestia, primum, ut moderate de nobis sentiamus: deinde, ut in honore appetendo moderate nos geramus, imo eum aliis libenter concedamus, aut deferamus. Moderate autem de se sentit, qui nec sibi arrogat ea bona, quae non habet, nec majora, quam quae habet, quemadmodum monet Apostolus Rom. 12. 3: nec denique majori se honore dignum judicat ob ea, quae possidet bona, quam revera dignus sit. Persuasionem autem hanc eatenus modestiae tribuimus, quatenus ea a voluntate oritur, et ex moderata honoris cupiditate pendet.

Hoc veluti fundamento constituto, in quo virtus haec primo residet; [note: Duae hujus virtutis partes.] duo nascuntur surculi, et veluti partes hujus virtutis: quarum altera ad Deum, altera ad homines spectat. Nam et coram Deo nos demittere debemus, et humilime de nobis sentire; et hominibus etiam [note: Aliera Deum spectans.] convenientem honorem exhibere ac deferre. Coram Deo ut demisse te geras, id requiritur, ut eum, quem ipsi debes, honorem exhibeas, et, si quid est laudis et honoris, quod ad ipsum aliunde redire debet, id tibi nec arroges, nec adte transferas. Utrumque praestabis, si consideres supremum Dei in omnia atque in te imperium, ob quod summo honore ab omnibus est afficiendus, et in omnibus ei parendum: si item consideres, te quantus quantus es, ab ipso pendere, quicquid habes boni, id ab


page 502, image: s502

ipso totum manasse. Nam qui hoc utrumque considerat, is primum ita se Deo subjiciet, ut ei in omnibus parere velit: quo pacto Domini Iesu demissio commendatur Phil. 2: quod Deo obediverit ad mortem usque crucis: et Jacobus cap. 4. 7, a superbia nos avocans, monet, ut subjiciamur Deo, Cujus officii particulam quandam infra videbimus, ubi de demissione coram hominibus agemus. Deinde qui ea, quae diximus, considerat, is quicquid habet boni, Deo referet acceptum, eique gratias pro tanta munificentia aget, et sicubi ob aliquas dotes, quas a Deo accepit, laudetur ac honoretur, laudem illam Deo dandam profitebitur, et ad divinum honorem dotes illas suas penitus convertet; tantum abest, ut gloriam suam ipsemet ambiat. Sic Dominus Iesus, qui hujus virtutis exemplum, in seipso aliquoties proposuit, professus est, se gloriam suam non quaerere: Johan. 8. 50. et cap. 7. 18. et Paulus 1 Thessal. 2. 6.

[note: Altera ad homines se porrigens. Ejus primum praeceptum,] Quod attinet ad eam Modestiae partem, quae ad homines sese porrigit, ad illam primo pertinet, ne quenquam prae te contemnas, licet minoribus praeditum donis, multo vero minus eum, qui vel par sit tibi, vel etiam superior, sed contra potius cuilibet convenientem exhibeas honorem, eaque in re cum aliis certes. Et huc referri potest illud Apostoli Rom. 12. 10. ubi monet, ut honore alii alios praeeamus vel praeveniamus. quanquam honor ille jure accipi potest de officiis, quae alter alteri praestare debet, quae ideo honoris nomine appellari possunt, quia officiis istiusmodi ostendimus, quanti alios faciamus, suntque instar servitiorum ac ministeriorum, quo qui praestat alteri, is eum propemodum superiorem videtur agnoscere aut constituere. Atque huc jure etiam referri possunt verba ista Apostoli superius commemorata ex Epist. ad Phil. 2. 3: ubi jubemur alii alios superiores ducere, non sententia mentis, sed actione atque officiis. Neque enim modestiae requirit, ut is, qui donis spiritualibus aut terrenis longe excellit, revera putet alterum iis sibi anteire: (id enim saepe stultissimum esset, imo impossibile censendum est, cum res nimis est manifesta, et nonnunquam valde esset noxium, siquidem inde non semel fieret, ut longe rudiori munus aliquod in Ecclesia demandaretur potius, quam potiori atque aptiori, imo neuter id suscipere vellet, modestia utrinque obstante:) non, inquam, istud requirit modestia, sed ut quantumvis magnis et excellentibus donis ornatus, ita tamen te demittas, ut ubi usus exigit, etiam infimo et minimo, inter Christianos praesertim, quippe [note: Alterum praeceptum.] Christi fratres, ministres, et cum eo omni officiorum genere certes. Quare hoc alterum sit hujus modestiae partis ad proximum spectantis


page 503, image: s503

officium, nempe ut, etiamsi sis maximus, tamen ad vilissima etiam ministeria infimis in Ecclesia praestanda te demittas, exemplo Christi, qui, cum Dominus esset ac magister, tamen servis ac discipulis suis pedes lavit, ut legimus Johan. 13. idque imitari nos voluit. Videatur [?]. 13. et seqq. Hoc officium expressit Dominus Jesus Matth. 20. 26, ubi ait: Si quis velit inter vos magnus esse, sit vester minister, et, qui voluerit inter vos esse primus, sit vester servus. Hujus specici perfectio in eo consistit, ut aliorum saluti etiam animam velis impendere; quod etsi partim ad charitatem, partim ad patientiam Christianam pertineat, tamen etiam ad modestiam seu humilitatem (ut vocant) refertur a Domino, Jesu eodem Matthaei loco, ubi praeceptum istud suum de quaerendo per summam modestiam primatu, atque inter omnes eminentia, declaraturus, exemplum ea de re suum affert, ita inquiens, quemadmodum filius hominis non venit, ut ipsi serviretur, sed ut serviret, et daret animam [note: Tertium.] suam redemptionis precium pro multis. Tertium praceptum ad hanc modestiam spectans est, ut si donis aliquibus praeditus sis eximiis, v. g. singulari rerum divinarum cognitione, ea nequaquam ostentes, et vel gloriam propterea ab aliis aucuperis, vel iis cum aliorum scandalo utaris; verum infirmioribus te accommodes. Quo respexit imprimis etiam [note: Quartum.] Paulus Phil. 2. 4 et sequent. Quartum constitui potest illud, quod commemorat Paulus Rom. 12. 16: ubi jubet, ut humilibus obsecundemus, hoc est, ne humilia fastidiamus, atque alta ambitiose sectemur, vel (quod eodem prope recidit) ut nos inferioris conditionis hominibus accommodemus, et ad illos nos demittamus, humaniter cum illis agendo, eosque superciliose non repellendo, nec ea spernendo, quae ab illis erga nos proficiscuntur. Itaque aedibus v. g. aut hospitio a pauperiore fratre exceptus, viliorem etiam mensam spernere non debes aut fastidire, sed potius ita cum eo agere, ut, quicquid ille benevolentiae tibi praestet, id tibi gratum esse significes. Quod si etiam interdum tua auctoritate aliquid ei honoris conciliare possis, id ne defugias. Quapropter humanitas ac comitas, praesertim erga inferiores, [note: Quintum.] modestiae individua comes est. Quinto in cultu corporis et reliquo apparatu fugiendus est omnis luxus, et splendor nimius. Nam hic elationem quandam animi redolet, nonnunquam etiam excitar, praisertim in animis juvenilibus et levibus, quos quivis ventus attollit. Atque huc referri possunt illa Apostolorum monita de vestitu muliebri frugaliac moderato: 1 Timoth. 2. 9. pet 1 Pet. 3, 3. qua de re quoque nobis nonnihil alibi erit dicendum, nimirum in officiis mulierum sive faeminarum Christianarum.



page 504, image: s504

[note: Officia utrique modestiae parti communia. Primum.] Praeter haec officia sunt etiam alia, utrique modestiae parti quodammodo communia: quorum primum est, ut recte monenti obtemperes, et reprehensionem, praesertim ab amico salutis tuae cupido profectam, admittas, nec animo praefracto repudies: semper autem credere debes ab animo optimo reprehensionem proficisci, nisi evidenter contrarium appareat; alias enim charitas optima quaeque de altero sentire jubet. Hoc praeceptum tradit Apostolus Ephes. 5. 21; ubi ait: Subjicientes vos alii aliis in timore Dei. et Pet. 1 Epist. 5. 5: ubi cum monuisset, ut alii aliis nos subjiciamus, addit; modestia estote intus ornati; ut ostendat, hanc subjectionem, qua fiat, ut alii aliorum monitis obtemperemus, ex vera modestia animique demissione nasci. Diximus autem, hoc praeceptum pertinere ad utramque modestiae partem. Nam etsi videamur coram homine nos demittere, cum nos illi, ut Apostoli loquuntur, submittimus, eique monenti paremus; quia tamen id facimus, Dei metu ac reverentia impulsi, quemadmodum Paulus dicto loco ad Ephes. asserit, ideo haec nostra demissio ad Deum ipsum respicit, et non tam homini nos subjicimus, quam Deo per ipsum nos monenti, et praecipienti, ut ipsi pareamus; cum is non sua causa moneat, nec id praecipiat, quod ad suam utilitatem pertineat, sed Dei negotium hac in parte agat, idque urgeat, quod Deus sermone suo praecepit. Unde Petrus post verba modo adducta, cum demissionem animi nobis commendasset, ex singulari fructu, qui inde nascatur, contra etiam damnum ex superbia proficiscens commemorasset, addit, humiliamini igitur sub potenti manu Dei; non obscure indicans, illam subjectionem, quam alii aliis praestare debemus, de qua antea fuerat locutus, esse partem quandam subjectionis et demissionis, qua Deo ipsi nos submittamus.

[note: Alterum.] Alterum officium huic simile est, ut imprimis iis pareamus, qui vel autoritatem quandam, vel etiam imperium aut dominium in nos habent. Autoritatem habent illi, qui muneris, quod sustinent, aut aetatis ratione, aut ob ingentia in nos collata beneficia, quodam veluti jure nos monere, et, sicubi peccemus, reprehendere, ac verbis castigare possunt ac debent: quales sunt Ecclesiae seniores et Episcopi. De quibus est illud ejusdem Petri monitum eodem cap. 5. 1 Epist. vers. 5: ubi monet juniores (nempe in Ecclesia) ut subjecti sint senioribus. Juniores autem et seniores non aetate revera, sed muneris potissimum ratione, et, quae cum illis debet conjungi, cognitione rerum divinarum, prudentia ac pietate distinguit. Itaque juniores sunt auditores vulgares, qui munus publicum in Ecclesia non gerunt: seniores vero illi, qui Ecclesiam


page 505, image: s505

regunt, aut illi praesunt. Potestatem rursus aut imperium habent parentes in liberos, et, qui parentum vice funguntur, ut tutores, et ex parte aliqua praeceptores; tum magistratus in subditos, heri seu Domini in servos seu mancipia. His omnibus quicquid debetur obsequii aut ministerii, (debentur autem diversis diversa) id totum prompte et alacriter praestandum est, nec auctoritas illorum unquam spernenda. Quid autem in specie cuivis sit praestandum, id quatenus ad nostrum institutum pertinebit, explicabimus, Deo volente, in specialibus certorum hominum officiis. Simile autem praeceptum jam attigimus antea, de ea modestiae aut demissionis parte agentes, quae Deum spectat. Illi enim primo ac potissimum obsequium ab omnibus debetur, idque illi praestare modestiae est, seu humilitatis, quam vocant. Atque in his duobus praeceptis continetur [gap: Greek word(s)] illa, seu obsequendi studium quod supra alicubi attigimus, de loco Iac. 3. cap. [?]. 17. ubi habetur vocabulum [gap: Greek word(s)] , hoc est, obsequens, agentes: quanquam aliam quoque hujus vocis significationem ibi explicuimus. Haec de medio.

[note: Extrema. In defectu, Pusillanimitas et servile obsequium.] Ad extrema quod attinet; illud quidem, quod in defectu peccat, ita rarum est, ut explicationem vix desideret, nec facile sit verendum, ne quis in illud incurrat: estque nimia quaedam animi demissio, quam etiam pusillanimitatem, licet haec magnanimitati opponatur, aut servile obsequium appellare possis. Ideo autem adeo rarum est hoc vitium, quia omnes natura excellere atque eminere volumus, et laudis ac gloriae sumus cupidi. Quod si tamen vitium hoc alicubi extat; in hominibus meticulosis aut servilis ingenii id reperietur. Quare ii, qui meticulosiores sunt a natura facti, aut ad pudorem alias justo proniores, cavere debent, ne interdum a medio longius recedant, et dum sese nimium demittunt, auctoritatem, quam tueri jure deberent, [note: In excessu, Superbia.] prostituant ac prodant. Sed hoc extremo valere nunc jusso, ad alterum, ad quod prope omnes sunt admodum proni, accedamus: id vero est, Superbia animique elatio, hoc est, vitium in honoris cupiditate modum superans. Modum autem superare hac in parte intelligimus etiam illum, qui plus sibi arrogat bonorum, quae honore ac gloria aliqua digna sunt, vel saltem digna ab ipso censentur: id quod, ut paulo post patebit [gap: Greek word(s)] imprimis est. Idem vitium [gap: Greek word(s)] appellatur, hoc est, inanis gloriae cupiditas, Phil. 2. 3: unde [gap: Greek word(s)] Gal. 5. 26. quanquam si subtilius res consideretur, possis discrimen aliquod inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] constituere; quod illa, ut diximus, etiam cernatur in eo, quod quis sibi arroget eas dotes sive bona, quibus caret; haec vero in gloria tantum aut honore qui dotes aut


page 506, image: s506

bona illa consequi debere videatur, ambiendo. Itaque duae propemodum superbiae partes constitui possunt: quarum altera consistit in arrogandis sibi bonis iis, quibus careat quispiam: altera in ipso honore nimio sibi sumendo; quam posteriorem [gap: Greek word(s)] esse diximus. Quia vero vitium hoc vulgo etiam satis notum est, itaque de eo nobis minus dicendum est, aut si quid dicendum est, id in partium ipsius explicatione dicetur. Potest autem superbia etiam in alia, et quidem minora, quam paulo ante a nobis facta sunt, membra distribui. Alia [note: Partes superbiae tres.] enim ejus pars potissimum in animo cernitur, alia in sermonibus, alia denique in caeteris factis rebusve externis.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Prima ejus pars dicitur [gap: Greek word(s)] , hoc est, amor sui, estque ejusmodi vitium, quo quis plus sibi arrogat vel dotium vel dignitatis, quam ipsi revera convenit; qua de re non pauca dicta sunt in Ethicis. Ab hoc vitio abducit Paulus eos imprimis, qui aliquo in Ecclesia funguntur munere, et donum aliquod a Domino Jesu sunt adepti, ad munus istud obeundum pertinens, ne aliquid amplius sibi arrogare velint, et cum in inferiori forte gradu fuerint constituti a Christo, ampliorem sibi assumere, et eam provinciam invadere, ad quam uberiore spiritus dono sit opus. Vide Rom. 12. 6. et seqq. et confer cum [?]. 3. et duobus sequentibus. [note: Ejus pauluum diversa significatio.] Hujus vitii fit mentio 2 Tim. 3. 2. quanquam nihil prohibet, quo minus ibidem [gap: Greek word(s)] paulo aliter accipiatur. Sumi enim potest eo in loco pro eo sui amore, quo quis suis commodis unice studet, et primas sibi partes ea in re sumit: qua de re itidem dictum est in ea Ethices parte, ubi de Amicitia. Idem vitium intelligitur, cum inflatorum fit mentio: quod fit dicto loco 2 Tim. 3. 4. quam ob causam non abs re fuerit, ut vox [gap: Greek word(s)] vers. 2, posteriori modo sumatur, ita ut quicquid priori [gap: Greek word(s)] significatione continetur, id totum comprenendi videatur nomine inflatorum: nisi quis hac posteriore voce insignem aliquem [gap: Greek word(s)] gradum velit esse significatum. Sunt enim nonnulli [gap: Greek word(s)] , qui multa quidem sibi arrogant, non tamen nimium tument opinione sui; id quod proprie est inflatorum. Fit ejusdem rei etiam mentio 1 Cor. 8. 1. ubi dicitur, scientiam inflare, hoc est, superbos, fratrum rudiorum contemptores reddere, nempe si charitas absit. Charitas enim, ut habetur in eadem Epistola cap. 13. 4, non inflatur, hoc est, non patitur, ut homo superbiat, aliosque prae se contemnat. Quare inflatum esse, non tantum respicit eum ipsum, in quo vitium illud est, sed et alios: is enim, qui inflatus est, non tantum [note: Huc pertinet [gap: Greek word(s)] .] se magni aestimat, sed et alios prae se spernit. Huc etiam pertinet [gap: Greek word(s)] , hoc est, id animi vitium, quo fit ut alicui sua consilia judiciaque


page 507, image: s507

vehementer placeant; unde etiam ea pertinacius defendit, nec facile de sententia discedit. Hinc factum est, ut nonnulli interpretes in loco ad Tit. 1. vers. 7, ubi requiritur, ne Episcopus sit [gap: Greek word(s)] , hoc nomen reddiderint, sibi pertinaciter placentem, cum vetus interpres superbum vertat: ab aliis redditur insolentia. Quare dicere possis, hoc vitium primo quidem ad superbiam pertinere, et ejus quandam partem in se complecti; sed deinde etiam pertinaciam ex superbia illa ortam ambitu suo comprehendere. Quod enim cui praeter rationem placet, id etiam non nisi cum quadam pertinacia defendit: id quod tamen posito priori necesse non est. quanquam non est praetereundum, [gap: Greek word(s)] posse eiam sumi pro morositate quadam et asperitate morum, orta ex quadam superbia: quia enim cuipiam caeteri prae se ipso displicent, ut quidam interpres notavit, inde fit, ut illis difficiliorem et morosiorem sese exhibeat. Sive autem hoc, sive illo modo sumas; apparet sane, de superbiae natura hoc vitium aliquid participare; quod Graeca vox satis indicat: significat enim eum, qui sibi placet: Huc [note: Sapientem esse apud seipsum.] pertinet etiam illud, sapientem esse, vel, prudentem apud semetipsum, Rom. 11, 25. et cap. 12. 16, Et priori quidem loco nihil videtur significari aliud, quam arrogantem esse; in posteriore autem loco nonnulli volunt id paulo strictius sumi, ut significet, opinione sapientiae tumere vel turgere. quanquam nihil esse videtur, quod prohibeat, quo minus laxius accipiatur pro quavis arrogantia, ut in priori loco. Quod si cuiprior quorundam sententia placeat; similis erit ille locus isti, qui est in Proverb. 3. 7: Ne sis sapiens apud temetipsum. Eodem spectat altum [note: Altum sapere.] sapere; quae phrasis itidem occurrit in dictis duobus cap. 11. 20. et 12. 16. significat autem efferri animo, aut elate de se sentire.

[note: Altera superbiae pars, jactantia.] Altera superbiae pars, quae in verbis cernitur, est jactantia, quae Graecis dicitur [gap: Greek word(s)] ; Cujus vitii mentio fit Rom. 1. 30. et 2 Timoth. 3. 2. et Iac. 4. 16. quanquam enim vox [gap: Greek word(s)] addito verbo vitae apud Johannem 1 Epist. cap. 2. 16, pro superbia in universum, vel potius pro superbiae universae objecto, nempe vana gloria et honore mundano, sumatur; unde etiam superbia vitae ab interpretibus redditur; tamen proprie speciem, aut partem aliquam superbiae denotare solet, eam nempe, quae in verbis cernitur, et definiri potest hujusmodi vitium, quo quis verbis sibi plus arrogat, quam deberet, aut etiam illud quod habet, absque necessitate verbis praedicat, suamque gloriam quaerit, maxime si id fiat cum aliorum contemptu. quanquam etiamsi aliorum contemptus absit, hoc ipsum tamen superbi est hominis, laudes suas praedicare, etiam veras, ubi nulla urget necessitas: quod


page 508, image: s508

[note: Quando liceat cuipiam virtutes suas commemorare?] qui facit, is gloriam, quae Deo debetur, sibi vindicat et ad se pertrahere conatur. Quicquid enim est in nobis boni, id ad Dei unius gloriam et honorem, salute nostra contenti, referre debemus. Dixi autem, id esse hominis jactabundi, ea praedicare, quae ad laudem suam pertinent, cum nulla ejus rei necessitas est, quia si necesse sit aliquid tale dicere, et virtutes etiam nostras et facta praeclara commemorare, praesertim si quis id faciat modeste, nec sine veniae impetratione, id arrogantiae imputari non debet. Itaque si quis forte accusetur alicujus delicti, et arguatur aliquid non fecisse, quod facere tamen debuerit; famam hanc suam, explicatione quadam factorum suorum ad defensionem pertinentium, redimere, non tantum potest, sed etiam debet. Idem etiam fieri potest, si quis vereatur, ne auctoritatem suam apud quosdam perdat, quam tamen ut retineat, multorum intersit. quo pertinent ea imprimis, quae Paulus de se scribit in posteriori ad Corinth. Atque imprimis cap. XI. Quia enim multum intererat salutis Corinthiorum, ejus auctoritatem apud illo sartam tectam esse, quae malevolorum obtrectationibus convelli caeperat: ideo Paulus multa in suam laudem dicit; quanquam id nonnisi necessitate quadam excusatur. Ideo Paulus ibi, ubi in suas laudes maxime evehitur, nempe cap. 11. et 12, ad finem subjicit, factus sum in sipiens, dum glorior, vos me coegistis: et initio hujus sermonis veniam quodammodo precatur, et factum hoc suum insipientiae nomine notat; non quod revera tum insipienter id ab ipso fuerit factum, quod se laudaret: (cur enim alias eo non abstinuisset?) sed quia id per se consideratum, non habita ratione circumstantiarum, aut necessitatis Apostolo tunc impositae, insipienter factum dici deberet: vel quia ita adversarii de hoc ipsius facto essent judicaturi. Excusari etiam tum potest gloriatio aliqua, seu praedicatio virtutum fuarum, et praeclarorum factorum, cum quis, ut aliis exemplum praebeat, quod aemulentur, eosque ad virtutem incitet, tale quippiam de se narrat. quanquam, ut antea monuimus, semper cavendum est, ne vel ultra verum progrediatur oratio, vel aliquid gloriae nobismet ipsis ex ea praedicatione decerpamus, semperque, cum in hoc argumento versatur oratio nostra, modestiae signa appareant, ne [note: De loco Iac. 4. 15.] vel invidia ac livor quod carpat habeat. Animadvertendum autem est, illud quoque arrogantiae nomine a Jacobo notari, cum quis id se facturum simpliciter asserit, quod tamen non simpliciter in ipsius potestate situm est, sed ex Dei voluntate ac arbitrio pendet; quale hoc est, quod quis dicit, se iturum in hanc aut illam urbem, et ibi consumturum annum unum, et negotiarurum, aclucrum inde reportaturum,


page 509, image: s509

cum tamen adeo incerta sit vita nostra, et in Dei voluntate situm sit, utrum in crastinum simus victuri nec ne. Quare modestiae quaedam pars est, addere, si Dominus voluerit, si vixerimus, faciemus hoc, aut illud: Jacob. 4. vers. 15. Quanquam enim non ad omnia, etiam nullius momenti res, aut mox admodum sequuturas, nisi valde arduas istiusmodi conditionem addere debemus; tamen in rebus arduis, aut longius distantibus, vehementer decet id addere, si non semper, saltem creberrime, et nihil in futurum audacter pronunciare. Quod si expresse id non addamus, (quod nonnunquam apud Apostolos quoque videmus, ut 1 Corinth. 16. 5. et 8.) id tamen subaudire tum debemus, quod Apostolum dicto loco facere, satis constare potest ex vers. 7. ubi ait, spero autem, me per tempus aliquod permansurum apud vos, si Dominus permiserit.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Tortia superbiae pars [gap: Greek word(s)] quanquam enim vox illa interdum superbiam simpliciter significet; tamen proprie signifi vitium ejus hominis, qui in rebus externis sub oculos cadentibus, animi elationem ostendit. Est enim [gap: Greek word(s)] is, qui supra alios apparet, seu conspiciendum se praebet. Itaque vitium hoc cernitur in vultu ac supercilio, in luxu item vestium et sphendore; ac apparatu omnis generis magnifico, et ad popularem auram captandam, atque ad ostentationem comparato, quique adeo non necossitati alicui serviat, sed pompae. quod propterea addo, quia si quis ex officii ratione ad retinendam auctoritatem, muneri quod sustinet administrando necessariam, splendorem aliquem in apparatu externo adhibeat, is non prorsus est hujus vitii accusandusit. Nam partim ex necessitate, partim ex find splendor ille censendus est, et vel superbiae fiructus, vel gravitatis atque auctoritatis convenientis instrumentum est censendus. Laxior hujus vocis significatio extat in Cantico Mariae Luc. 1. 51: ubi additur, mente vel, cogitatione cordis sui; et 1 Pet. 5. 5, ubi vox ea simpliciter ponitur. Sed strictior significatio extat ad Roman. 1. 30, ubi ab [gap: Greek word(s)] seu jactantia distinguitur, et dicto superius loco 2 Tim. 3. 2; ubi non tantum a jactantia, verum etiam a [gap: Greek word(s)] et a tumore animi, seu animo inflato distinguitur. Itaque in loco quidem ad Rom. potest etiam animi elationem in se comprehendere, praesertim cum ante jactantiam ponatur, tanquam illius quaedam causa; sed in loco ad Tim. vix aliter posse accipi videtur, quam pro superbia in rebus sub aspectum cadentibus apparente.



page 510, image: s510

CAPUT XXV. De Verecundia seu Pudore.

[note: Verecundia.] MOdestiae admodum vicina est verecundia, ita quidem ut altera ab altera sejungi vix possit; quanquam differentia inter illas supra fuit indicata. Ea vero dici etiam solet pudor, quanquam hoc vocabulum magis actus est interni, seu affectus, quam habitus seu [note: Ea quid?] virtutis. Verecundia autem habitus seu virtutis nomen est. Est autem Verecundia virtus ejusmodi, quae cavet, ne quid indecori in te deprehendatur ab aliis. Indecorum autem non illud tantum appellamus, quod in vita ac moribus turpe ac inhonestum est, verum etiam quicquid vel in ipso corpore, vel in factis, aspectum minus honestum habet, et [note: Prima verecundiae pars.] aliorum de te opinionem quocunque modo minuere possit. Itaque prima verecundiae pars est, ita corpus contegere, ne quid eorum appareat, quae natura tegi voluit, atque ea etiam, quaecunque ad libidinem [note: Secunda.] spectatores excitare possent. Deinde ea quoque facta, sive naturalia, sive voluntaria, quae per se quidem honesta sunt, aspectu autem foeda, ab oculis aliisve sensibus removere: quin etiam, quantum ejus fieri potest, eorum indicia; qua in re pars quaedam civilitatis morum consistit. [note: Tertia.] Tertio, sermonibus non libenter usurpare, vel salem, ubi necesse est, tecte, aut per quaedam verborum involucra, aut cum praefatione honoris efferre ea, quae vel natura vel consuetudo non satis honeste dici judicavit; maxime si verendum sit, ne quis sermonibus istiusmodi vel corrumpatur vel offendatur. Unde illud apud quosdam usurpari solet, parcendum esse piis auribus; atque imprimis tum, cum de iis voluptatibus est sermo, quae honeste nunquam nominari possunt, [note: Quarta.] etiamsi tandem aliquo modo sint licitae. Quarto, vitare ea facta, quae cum honestate morum, aut decoro ullo pacto censentur pugnare, habita [note: Quinta.] ratione cujusque gentis, aut loci, sua natura non vitiosa. Denique vitare in verbis, vultu aliisque actionibus audaciam, aut illius signa, contemptum quendam alienorum judiciorum arguentia. Verecundia enim, ut nomen ipsum indicat, alios, aliorumque judicia metuitac [note: In quibus verecundia debeat esse conspectior.] veretur, eosque vel minimis in rebus offendere cavet. Itaque in iis verecundia debet esse conspectior, quibus magis convenit aliorum judicia revereri, eosque metuere, ut est sexus foemineus, atque imprimis Virgines; quin etiam pueri et adolescentes. Nam etsi quibusdam in rebus omnes peraeque verecundiae legibus adstringuntur, in quibusdam


page 511, image: s511

tamen alia aliorum est ratio, et aliis propter dignitatem, aut indignitatem, aliis propter aetatem, aliis propter sexum plus licet. Hinc mulieribus imprimis praecipitur 1 Tim. 2. 9, ut seipsas ornent cum pudore, hoc est, ut sese diligentissime velent, nec ullam corporis partem spectantium oculis ita subjiciant, ut cupiditatem aliquam inprobam in illorum animis excitent: contra quod praeceptum tum, cum ista scriberet Apostolus, in quibus dam locis gravissime peccabatur, in quibusdam etiam hodie. Monuimus autem alibi, ubi de Sanctitatis universae proprietatibus quibusdam egimus, pudorem quendam nobis in sacris literis praescribi, qui ad Deum respiciat, idque ab autore Epist. ad Hebr. circa finem cap. 12: qui quidem pudor ei, quem explicuimus, vicinus est, aut aliquo modo analogus, non tamen prorsus idem. quanam autem in re potissimum consistat ibi explicuimus. Haec de medio.

[note: Extrema. Impudentia.] Extrema duo sunt: Illud quidem, quod in defectu peccat, Impudentia dicitur, eaque solet impudicitiam etiam comitari, quae inde nomen accepit, quod pudore vacet. Si enim uspiam pudore opus est, in iis certe voluptatibus opus est, in quibus pudicitia cernitur, ac rebus omnibus eo spectantibus. quanquam, ut satis jam indicavimus, in aliis rebus quamplurimis locum habet tum verecundia, tum inverecundia seu impudentia. Quarum autem in re impudentia cernatur, et quodnam illius sit ingenium, satis constare potest ex iis, quae de verecundia ipsa diximus. Quae enim verecundia praestat, ea negligit ac violat impudentia. Huc etiam potest referri procacitas; quanquam ea, quae vulgo ita appellari solet, cum impudentia conjuncta esse solet, cerniturque in iis sive aperte, sive tacite petendis, quae petere indecorum est. Cernitur etiam impudentia saepe in aliis rebus petendis, quas non est aequum ab aliis postulare, vel in iis audacius, quam par est, petendis. audacia enim in petendo omnis, nisi inter fidos admodum intimosque amicos, impudentiam redolet.

[note: Vitiosus pudor.] Alterum extremum, quod in eo peccat, quod nimium est, vitiosus dicitur pudor, de quo libellum integrum conscripsit Plutarchus; cerniturque in eo, cum quis pudore prohibitus, ne illa quidem facit, aut dicit, quae facere aut dicere deberet, aut cum interdum id negare cuipiam non audet, quod negare deberet, veritus, ne ob id ipsum impudentior videatur, aut cum singulari cum detrimento aut noxa ea tegit, quae detegere, praesertim hominibus fidis, qui opem ferre possent, deberet: quod nonnunquam fit in morbis tum animi, tum corporis, aut aliis malis; quae si retegamus, veremur, ne de existimatione apud alios nonnihil perdamus, vel id retegamus, quod celare sit honestius.


page 512, image: s512

Ac ne de aliis vitiosi hujus pudoris exemplis aliquid dicamus, istud huc pertinet, quum quis nimia animi imbecillitate aut frontis teneritate absterretur, quo minus v. g. docendi munus in Eeclesia suscipiat, aut aliquid, quod ad aedificationem pertineat, in Ecclesia aut alibi proferat, vel cum testimonium veritati praebere possit in aliquo negotio et causa, et errorem aliis eximere, id tamen non faciat, veritus fortasse, se in sermone alicubi impingat, et minus caute loquatur, aut quibusdam videatur audaculus. Eodem modo peccant illi, qui cum possent quempiam juvare apud alium, pudore quodam prohibentur, ne illum accedant aut alloquantur, cum id facere possent, et deberent. Est autem vitiosus pudor vicinus mericulositati, seu timiditati, et cum ea libenter conjungitur: verum eo differt, quod timiditas cernitur in damnis aut doloribus futuris; vitiosus autem pudor in detrimento quodam existimationis, et sinistro aliorum de nobis judicio enitando.

CAPUT XXVI. De Gravitate.

[note: Gravitas quid?] GRavitas est Virtus, in rebus externis constantiam quandam decoram servans, quae quidem ad auctoritatem comparandam, aut retinendam necessaria est. De ea quia non pauca dicta sunt [note: Quibus necessaria?] in Ethicis nostris, ideo nunc illa praetermittimus. Est autem gravitas imprimis illis necessaria, qui aliorum mores ac vitam regere debent: ad eam enim rem auctoritate est opus, quae (ut jam indicavimus) absque gravitate consistere nequit. Ad hanc gravitatem pertinet illud Apostoli Phil. 4. 8, ubi est in Craeco [gap: Greek word(s)] hoc est, quaecunque sunt veneranda, ut nonnulli interpretes reddiderunt: potuisset etiam verti, quae gravitati sunt consentanea, aut gravem virum decent, nisi ambitus verborum deberet vitari. Nam etiam ii interpretes, qui [gap: Greek word(s)] reddunt veneranda, ita hanc vocem explicant; id est, ejusmodi, ut nos sancta quadam gravitate exornent. Huc etiam pertinet illud, quod inter requisita Episcopi commemorat Apostolus 1 Tim. 3, ut sit [gap: Greek word(s)] seu ornatus, aut (ut alii reddunt) compositus, hoc est, honesta quadam morum gravitate, et decenti actionum aliarumque rerum constantia ornatus. Quanquam simul etiam requiritur, ut quaedam adsit humanitas ac modestia, quae gravitatem illam temperet, omnisque absit ferocia, ad id constituendum, quod voce hac [gap: Greek word(s)] exprimit


page 513, image: s513

Apostolus. Verum gravitas imprimis eo nomine comprehenditur, quae, si vera est, a ferocia omni longissime abest, ac humanitate modestiaque est temperata. Pertinet huc etiam illud, quod in eadem Epist. dixerat Paulus Apostolus, cap. 2. 9. ut foeminae Christianae uterentur in publico, praesertim sacris conventibus, habitu [gap: Greek word(s)] : quod proprie redditum est a vetere interprete, ornato: sed si sensum spectes, reddi potius debebat, gravi, vel saltem, decenti ac convenienti, qui animum compositum arguat, non levi ac meretricio.

[note: Extremum in defectu, levitas.] Huic Virtuti opponitur in defectu levitas, non illa quidem, de qua supra egimus, cum de constantia ageremus, quae in deserendo animi ptoposito cernitur; sed illa, quae in rebus externis, in quibus etiam gravitas locum habet. Recte autem gravitati opponitur levitas, quia gravitas etiam quaedam constantia est, licet non ea quae [gap: Greek word(s)] ita appellari solet. Etsi vero non pauca sint levitatis genera atque exempla, quae tum in sermonibus, tum in factis quibusdam ac gestibus, vultu, ac habitu denique ipso cernitur; hîc tamen illud in primis commemorari [note: Cujus exemplum iin choreis.] meretur, cui in aliis vitiis locum non dedimus, cum quibus tamen plaerumque aliquid habet commune; saltationes nempe, ac choreae. illae enim, ut alia absint, levitatem quandam redolent, quod, nisi fallor, in Ethicis etiam ostendimus. Sed praeterea saltationes ejusmodi, libidinis vel comites sunt, vel pediseque, vel ante ambulones. Nam partim ex ea oriri solent, partim eam vel excitare vel alere; ut taceam illas ex ebrietato plaerumque oriri. Quam in rem insignis est M. T. Ciceronis locus in oratione pro Muraena, qui dignus est, ut hic adscribatur: Nemo, inquit, fere saltat sobrius, nisi forte insaniat, neque in solitudine, neque in convivio moderato atque honesto. Intempestivi convivii, amoeni loci, multarum delitiarum comes est extrema saltatio. addit, necesse id esse omnium vitiorum postremum, et necesse esse ante cedere turpe convivium, aut amorem aut comessationem, aut libidinem, aut sumptum, hoc est, luxum: inspiciatur ipse locus. Quod si quis hic objiciat tripudia et saltationes apud Hebraeos in divini [note: De tripudiis Hebraeorum in honorem Dei.] nominis honorem: Primo, nemo non videt, quantopere hae saltationes ab illis, quas hic reprehendimus, diflerant, tum ratione causae impulsivae, quae solent esse beneficia a Deo in nos collata et amor, ac reverentia divini nominis; tum ratione finis, qui est honor divini nominis, aut etiam testatio gaudii nostri, quod vel ex divinis muneribus in nos aliosve collatis, vel ex ipsa divina gloria capiamus: cum nostri aevi choreis nihil minus, quam hoc, sit propositum. Deinde cum in cultu illo, qui sub foedere vetere vigebat,


page 514, image: s514

multa fuerint constituta, aut etiam a Deo permissa, ab aliis vero introducta, quae ad pueritiam istius populi erant accommodata, (qualia v. g. etiam Musica illa instrumenta, Tympana, Tubae, Cymbala, et si quae sint similia:) mirum nil est, hoc ipsum tum temporis pro decoro habitum fuisse apud istum populum, tripudiis honorem Deo exhibere. Certe hodie non immerito rideretur, qui in conventu aliquo sacro, ad laudem divini numinis juberet tympana pulsari; et si quid tale fit uspiam, id certe infantiam adhuc populi Christiani arguit, aut ab illis, qui militiae vel aulae potius assueverunt, quam Ecclesiae Christi, in illam introducitur. Nunc populus Christianus, qui pueritiam jam exuisse perhibetur, istud genus Deum colendi, et honore aliquo afficiendi merito repudiavit, nec uspiam id (quod sciam) in usu est; quod satis arguit, rem hanc cum gravitate Christiana non satis convenire. Quanto ergo minus convenient cum ista gravitate choreae, quae nonnisi ex carnalibus causis oriuntur, et carni egregie subserviunt?

[note: Alterum extremum, in excessu, Nimia severitas, sive austeritas.] Quod ad alterum extremum attinet, quod in excessu peccat; illud nimiae severitatis aut austeritatis nomine explicari potest. Severitatem hîc intelligimus, non eam, quae in poenis exigendis spectatur, sed quae, in vultu v. g. apparet: quanquam hoc vitium vix potest distingui vel ab inhumanitate, vel a superbia. Nam in alterutrum inciditis, qui modum hac in re superat. Itaque vitium illud quodam modo ex utroque compositum est.

CAPUT XXVII. De Candore et Veracitate.

[note: alterum genus virtutum, partim ad nos, partim ad alios spectantium. In Aperiendis animi sensibus.] SEquitur nunc alterum genus earum Virtutum, quae partim ad nos; partim ad alios spectant; eae nempe, quae vel in aperiendis, vel tegendis animi sensibus conspiciuntur. Quae in aperiendis animi sensibus cernuntur, duae sunt, quanquam sibi (ut scholae loquuntur) subordinatae, Candor et Veracitas: quarum illa generis obtinet locum, haec speciei. Candor enim in omnibur iis cernitur externis rebus, quibus animi sensa (quo numero etiam affectus ac voluntates intelligimus) exprimuntur, ac significantur. Veracitas autem proprie in sermonibus, sive voce sive scripto elatis ac comprehensis, conspicitur, Vel, si ita mavis, candor etiam in voluntate et affectibus nostris erga alios aperiendis conspicitur: Veracitas autem in enunciationum qualiumcunque veritate aut falsitate: illa quidem servanda, hac vero evitanda:


page 515, image: s515

quibuscunque tandem modis verum aut falsum significetur, sive [note: Candor, quid?] voce sive scripto, sive motibus aut gestibus. Candor igitur, qui idem ingenuitas dicitur ac sinceritas, vel etiam simplicitas, quemadmodum videre est 2 Cor. 1. 12, est Virtus in iis aperiendis versans, quae in animo latent. Cum autem virtutem dicimus, eo ipso significamus, candorem mediocritatem quandam esse, seu moderationem quandam ea in re adhiberi ac prudentiam, ne promiscue quaevis, aut quovis loco, aut tempore, vel quibusvis aperiantur; sed iis, quibus est opus, et quando, aut quantum est opus. quanquam interea candidus plaerumque aperit potius, quam tegit animi sensa; cogitata ac voluntates studiaque, pro occasione sibi eam ad rem data. Nam ubi nulla est occasio, omnia effutire, id vero stulti est hominis, ac garruli: qua de re in explicatione Taciturnitatis.

[note: Ejus officia. Primum.] Ad Candoris officia ut veniamus, primum est, cavere simulationem, nec plus prae se ferrevirtutis aut pietatis, vel etiam in alterum affectus ac benevolentiae, quam intus lateat, praesertim gloriolae ac famae aucupandae causa; multo vero minus id praeferre verbis, vultu [note: Secundum.] aut gestibus, cujus contrarium in animo lateat. Secundo, errores ac lapsus, sive in sententiis, sive in factis, sibi commonstratos agnoscere, et id, quod verum est, quantum necesse fuerit, profiteri. Quare candoris atque ingenuitatis est, si quis argumentis convictus premi se sentiat, verum fateri, non vero, ne victus videatur, aut judicio graviter lapsus, praesertim si se hactenus veritati opposuerit, eidem reluctari, vel saltem simulare, falsa sibi videri ea, quae ab adversario fuerint allata [note: Tertium.] Candoris autem est, peccata sua agnoscere, et, ubi aedificatio postulat, profiteri. Tertio, ostendere ubi opus est, aliorum facta aut dicta sibi non placere, eaque libere, modeste tamen ac prudenter reprehendere, atque, ut corrigantur, monere, non vero connivere ad ea, quae reprehendere posses, ac deberes. Quarto, si quid in aliis laude [note: Quartum.] dignum videas, id ipsum quoque agnoscere, ac verbis, cum opus est, vel quacunque ratione expedit, profiteri, nec meritum aliis praeconium denegare; quod ne fiat, invidia saepe, aemulatio, malignitas aut odium impedit. Denique veritatis officia huc quoque spectant. Nam mentiri ac contra animi sententiam dicere ac loqui, id tam contrarium candori est, quam quod maxime.

[note: Extremum in excessu, Nimia ingenuitas.] Ad Extrema quod attinet, illud quidem, quod in excessu peccat, nomen vix reperit: possis tamen appellare nimiam ingenuitatem aut simplicitatem; Cerniturque tum, cum quis animi sensa tunc aperit, cum nihil est opus, imo etiam fortasse tum illi ipsi, qui aperit, tum aliis


page 516, image: s516

noxium. Considerandae enim sunt causae, quae ad rem, quae in animo lateat, detegendam impellant: considerandus etiam finis et effectus hoc est utilitas aut damnum, quod ipsum varium esse potest. quanquam non quodvis damnum, praesertim tuum, impedire te debet, quo minus id, quod sentis, etiam in apertum producas, imo saepe etiam cum summo rerum nostrarum ac vitae denique detrimento id profitendum est, quod sentis, ut cum de veritate divina et pietate ac honestate agitur, et in eum locum res deducta est, ut vel animi cogitata sint exprimenda, vel pietas ac virtus laedenda: qua de re nonnihil diximus ibi, ubi de confessione divini nominis tractavimus. Alias aedificationis saepe est habenda ratio, nec omnia illa in medium proferenda, quae vel nosti, vel quorum tibi es conscius, cum id saepe aliis nocere queat plurimum et scandalum aliquod praebere. Quanquam in aliis rebus, ubi nulla est necessitas efferendi, id quod sentis, tibi ipsi tuaeque famae aliisque commodis consulere, salvo candore, potes quidem reticendo. satis est en imsaepe, sinihil dicas quod verum non sit; etiamsi non omne id dicas quod verum est.

[note: Alterum in defectu, insinceritas.] Sed ad alterum extremum veniendum est, quod in defectu peccat: id nulla voce, quae quidem mihi apud probatos auctores lecta sit, penitus exprimitur. nam si insinecritatem dixeris, rem quidem expresseris, sed, ut arbitror, non latis Latine. Consistit autem hoc vitium in simulatione ac dissimulatione; quarum illa est, cum quis id fingit aut prae se fert quod non est, seu quod animo non cogitat: haec vero, cum fingit id non esse quod est, seuspecie externa conatur aliis persuadere, id se nescire, non cogitare aut agere, quod scit, cogitat aut agir. Quanquam vero non omnis simulatio aut dissimulatio protinus cum candore pugnat, majorem tamen cum vitio contrario, si generatim rem consideres, affinitatem, habet, quam cum virtute ea, qua de agimus: siquidem candor in animisensibus aperiendis ceraitur, simulatio ac dissimulatio in tegendis. Nec sane potest vidum hoc, quod nunc explicamus, aliter quam istis modis exerceri. Neque vero absurdum censeri [note: Non omnis simulatio aut dissimulatio in vitio.] debet, quod nunc diximus, non omnem simulationem aut dissimulationem in vitio ponendam, cum vel de ipso Domino lesu legamus, Lucae 24. 28, ipsum cum appropinquasset vico Emaunti, simulasse se ulterius iturum, contra, Apostolus, cum vult, ut quis fidem habeat apud seipsum coram Deo, ad Romanos 14. 22: quid aliud vult, quam ut ad tempus aliquod ista, de qua agitur, fides (ea nempe, qua quis credit, sibi licitum esse, aliquid facere aut usurpare) dissimuletur? Quo pertinent etiam alia, quae de abstinentia ab idolothytis scripsit.


page 517, image: s517

in 1 Corinth. 10. 28. quin et illa, quae de scipso scribit eadem Epist. cap: 9. 20. et 21, Nam cum quis in gratiam hominis infirmi, abstinet abiis, a quibus ille conscientiae causa abstinendum putat, nulla protestatione praemissa, seu suppressa animi sui sententia de libertate iis rebus fruendi, is ad tempus saltem dissimulat aliquid, immo etiam ex parte simulat. ita enim prae se fert, ac si ejusdem cum altero sit sententiae. Verumtamen haec simulatio aut dissimulatio non in quibusvis rebus licita est; qua de re videantur ea, quae de confessione egimus; ex quibus constare potest, quantum in sententiis ad religionem pertinentibus hîc liceat, vel etiam non liceat. Illud hîc generatim dici potest, ubicunque simulatio aut dissimulatio per se nihil habet, quod Dei gloriam laedat, aut in alterum sit injurium; aut nostrae laudi vel commodo nimium aurigetur, eam ad breve tempus, cum res ita fert, adhiberi posse; saepe enim ad gubernationem rerum, et ad consilia perficienda, opus est quaedam dissimulare: non nunquam etiam severitas quaedam simulari potest in liberos, aut alios, qui nobis subsunt, ad eos imperio continendos: quod tantum abest, ut reprehensionem mereatur, ut potius laude saepe sit dignum, tanquam ad disciplinam servandam vehementer utile. Ad ineommodum etiam atque damnum nostrum evitandum aliquando tale quippiam adhiberi potest: ut si quis alicubi ubi licet, sclopeto v. g. terreat eum, qui vulnera intentat, aut res aliquas nobis it ereptum. David sane apud Regem Palaestinae furere quoque se simulavit, ut periculum imminens evitaret.

[note: simulatio aut Dissimulatio duplex.] Est autem tam simulatio, quam dissimulatio duplex: alia enim in fraudem aliorum adhibetur, qua in re dolus cernitur, de quo dictum est in explicatione injustitiae: alia tantum ad falsam nobis pietatis virtutis ac benevolentiae erga alios, aut alterius cujuspiam rei bonae opinionem con ciliandam. Itaque altera aliis damnum adfert: altera in errorem tantum eos inducit. Unde illa etiam longe odiosior est, ac pestilentior: haec proprio quodam nomine [gap: Greek word(s)] solet appellari, quae [note: [gap: Greek word(s)] Ejus una species.] duplex quodammodo in sacris literis constituitur, altera, qua quis religionem, pietatem ac virtutem simulat, et ejus opinionem externa specie sibi conciliat, qualis erat illa imprimis [gap: Greek word(s)] , quam Pharisaeis et scribis toties objecit Christus, et de qua Paulus loquitur 1 Tim. 4. 2. quae depingitur a Domino Iesu Matth. 7. 15: ubi de falsis prophetis ait, eos venire indumento ovium amictos: quam intelligit Paulus 2 Tim. 3. 5 cum ait, homines ibi notatos habere formam pietatis, sed ejus virtutem abnegasse. Pertinet, huc etiam [gap: Greek word(s)] illa, quam a fide abesse debere aut in quibusdam abfuisse docet Apostolus 1 Tim. 1. 5.


page 518, image: s518

2 Tim. 1. 5. Potest huc etiam referri illa simulatio, qua quis utitur in rebus quidem licitis, sed nonlegitime, neque ex eorum, quibus consulendum est, usu: qua de cauia etiam Paulus Apostolus Petro, Barnabae, et aliis Judaeis, qui nimium indulserant Judaeis a Jacobo venientibus, cum offendiculo fratrum ex gentibus ad Christum conversorum, inter quos vivebant, [gap: Greek word(s)] tribuit, ad Galat. 2. vers. 13. Altera est, qua quis charitatem erga alios prae se fert, cujus tamen animus est expers, et ita aliud lingua promptum, aliud pectore clausum habet. Atque haec intelligunt Apostoli Petrus et Paulus, cum charitatem simpliciter, aut fraternam charitatem volunt esse [gap: Greek word(s)] , seu absque simulatione. Rom. 12. 9. 1 Pet. 1. 22, quas hypocrises seu simulationes vult deponi a fidelibus idem Petrus 1 epist. cap. 2. 1. Ad hoc genus simulationis seu [gap: Greek word(s)] pertinet, cum quis quempiam laudat, et magni se facere simulat, cum aliter tamen sentiat.

[note: Veracitas.] Adveracitatem quod attinet, et, quae sub ea aliquatenus continetur, fidem, de ea diximus non pauca in Ethicis; quanquam de fide superius quoque fuse actum est in explicatione justitiae. Itaque de hac [note: Ejus Extremum in excessu.] virtute nihil dicemus. Quod ad extrema attinet, illud quidem, quod in excessupeccat, nomen aliquod peculiare non reperit. Intelligi autem potest ex suo genere, hoc est, eo vitio, quod tanquam nimium candori opponitur. Itaque quae ibi diximus, ad hanc materiam sive objectum, in quo veracitas cernitur, nempe sermones, quatenus verum [note: Alterum in defectu.] enuneiant, transferantur. Ad alterum extremum quod attinet, quod est mentiendi libido, cujus actus mendacium, de eo quoque in Ethicis dictum est; nonnulla tamen hîc addenda sunt, quae ad rem [note: Mendacii genara: Licitum.] nostram non parum faciunt. Distinguenda enim suntmendacii genera. Vulgo autem notum est, alia mendacia certis in casibus licita censeri, quae etiam mendacia honesta leu officiosa solent appellari, de quibus [note: Votiosum, idque quadruplex.] in Ethicis: alia vitiosa prorsus, quae quidem in quatuor praecipue genera distingui possunt. Primum est illud, quod cum aliqua Dei aut veritatis ab ipso profectae contumelia conjunetum est: quale est v, g. in perjuriis et in doctrina eorum, qui contra conscientiam falsa de religione dogmata tradunt, de quibus loquitur Apostolus 2 Cor. 4. 2. Secundum est illud, quod in fraudem aut damnum alterius apparatum est. Tertium illud, quod ad laudem nostram aliquam spectat; quod habita ratione finis illius, nempe gloriae, ad jactantiam spectat, de qua supra in superbiae tractatione. Denique illud, quod ad nullius quidem pertinet revera injuriam, nec ad dicentis laudem, sed ex levitate quadam proficiscitur aut scurrilitate; quo sit, ut in errorem saltem velis


page 519, image: s519

alterum inducere, vel risum tantum excutere. Cujus posterioris finis respectu id ad [gap: Greek word(s)] a Paulo reprehensam referri potest, quam nos ad humanitatis seu comitatis extrema referimus; qua de re in Ethicis.

CAPUT XXVIII. De Taciturnitate,

[note: Taciturnitatis extremum.] DE hac Virtute actum est in Ethicis. Extremum ejus, quod vulgo notius est, reprehenditur a Paulo 1 Tim. 5. 13: ubi docet hoc vitium familiare esse viduis otio abundantibus. Posset etiam ad hoc vitium referri id, quod Paulus faemin is interdicit, ne in Ecclesia loquantur: quanquam in eo simul audacia quaedam et arrogantia cernitur. Vnde Paulus inter se opponit, loqui in Ecclesia, et, subditum esse: 1 Cor. 14. 34. videatur etiam 1 Tim. 2. 11. 12. Sed hac de re in speciali Vxorum officio erit dicendi locus.

CAPUT XXIX. De specialibus quibusdam officiis ad perfectionem pietatis Christianae, aut decorum pertinentibus.

HActenus de iis diximus Christiani hominis officiis, seu sanctitatis partibus, quae genere ipso ad salutem sunt necessariae: dico genere ipso, quia cum illas distinctius explicaremus, quaedam attulimus, quae per se hujus generis non sunt, sed ad eum sensum pertinent, [note: Quaedam laudabilia, nec per se tamen prorsus necessaria.] de quo nobis nune erit agendum. Sunt enim quaedam per se valde laudabilia, et homine Christiano dignissima, quae tamen per se ac simpliciter ad salutem necessaria non sunt, adeoque inter ea, quae [gap: Greek word(s)] seu libera prorsus censentur, et ea, quae ad salutem simpliciter sunt necessaria, medium occupant locum. Nam quemadmodum inter ea ipsa, quae sunt ad salutem necessaria, sunt quidam veluti gradus, eodemque modo inter eorum contraria: ita antequam ab iis, quae ad salutem sunt necessaria, eorumque contrariis, ad [gap: Greek word(s)]

perveniatur, gradus adhuc quidam sunt rerum istarum, quae nunc a nobis tractabuntur, cum earum contrariis. Etsi enim Deus pro suo jure potuisset a nobis omnino ac distincte exigere sub comminatione aeterni interitus, quicquid a nobis praestari potest laudabiliter atque honeste;


page 520, image: s520

summa tamen ipsius aequitas, et in genus humanum amor et heneficenua, quam voluit latissime patere, et omni generi hominum esse communem, non permisit, ut tam arctis nos adstringeret legibus, voluitque esse quaedam, in quibus metu aeterni interitus sublato, libere se exerceret hominum pietas, et ad perfectionem majorem subinde contenderet. Quanquam ea, de quibus dicturi sumus, ita sunt comparata, ut etiamsi per se seu absolute considerata, non sint ad salutem necessaria, praesertim cuivis homini, contingere tamen possit ob rationem circumstantiarum, ut illa necessaria fiant, idque tum, cum nisi illa praestentur, eo rumque vitentur contraria, peccetur adversus ea, [note: Opera superero gationis.] quae adsalutem prorus sunt necessaria; quemadmodum paulo post in ipsis exemplis patebit. Solent haec opera a Pontificiis dici opera supererogationis, vucabulo tum inepto, tum superstitioso atque communicari aliis ad eorum in pietate defectum sarciendum; praeterquam quod multa hîc inferciantur, quae nil sunt nisi superstitiones, et simulachra quaedam inania pietatis. Quae causa fuit inter ilias, cur passim totum hoc genus bonorum operum repudietur; cum tamen erroribus circa hanc rem versantibus sublatis, res ipsa haudquaquam sit repudianda. [note: Exempla operum laudabilium, nec tamen simpliciter necessariorum.] Quanquam vero in quolibet virtutum genere tale quid possit constitui, quod huc pertineat, cum in qualibet virtute sit aliquid eximium ac perfectum, ad quod tamen non omnes perveniunt, qui ex aequitate sacrarum literarum Novi foederis sancte ac pie vixisse censendi sunt: tamen nos per singula non ibimus, sed insigniora tantum quaedam, quae in sacris literis commemorantur, recensebimus, ex quibus de aliis quoque judicium fieri potest.

[note: Primum, cum quis munus in Ecclesia suscipit.]

Primum autem istorum est, quodquis omisia aliarum rerum ad hanc vitam pertinentium cura, alias licita homini Christiano, munus in Ecclesia aliquod suscipit, Episcopi, ant Doctoris, aut Diaconi, vitamque suam vel saltem maximam ejus partem gloriae divinae humanaeque salutis curae, aliisve Ecclesiae ministeriis addicit. Vnde Paulus ait 1 Tim. 3. Si quis Episcopatum appetat, eum bonum opus, seu, egregium munus appetere; et Petrus iis, qui hoc munus ita. ut par est, gesserint, insignite immarcessibilem gloriae coronam promittit: 1 Pet. 5. 4. Diaconorum etiam munus recte administratum laudans Apostolus dicto loco 1 Tim. 3. 13, ait eos quibene ministra verint, gradum sibi ipsis bonum acquirere, et magnam libertatem in fide, quae est in Christo Jesu: quod, (ut interpretes nonnulli doctiores volunt) de libertate coram Deo, seu fiducia in ipsum, (est enim in Graeco [gap: Greek word(s)] ,


page 521, image: s521

quae pro fiducia quadam animi non raro sumitur, aut etiam pro libertate adaliquid faciendum) accipi potest. Videt autem quivis ex ipsa munerum horum natura, quam egregie cum pietate Christiana consentjant, et virtutes nonnullas attingant, quae inter caeteras sunt praecipuae. Partim enim spectant ad amorem gloriae divinae, cui ista ratione servitur: partim ad chantatem erga proximum, cujus partim aeternae saluti muneribus istis consulitur, partim aliis necessitatibus. subservitur. Unde etiam fieri potest, ut, sisumma sit necessitas, Ministros [note: Quo casu id possit fieri necessarium.] aut Diaconos aliquos constituendi, sit autem quispiam aptus, qui possit hujusmodi muneri vacare, is omnino sit peccaturus, si munus hoc abnuat et suscipere nolit. Vel in gloriam divinam erit injurius, vel in himinum salutem aut caetera emolumenta, quae charitas illis praestare jubet. Itaque eo tempore non minus erit necessarium Episcopi, aut Doctoris, Pastorisve Ecclesiae, aut Diaconi munus suscipere, quam aliquid aliud praestare, quod praecepta Christi jubent, quibus parere omnes sub pollicitatione vitae aeternae, aut conditione contraria tenentur. Quanquam id non dico, protinus damnatum eum iri, qui forte tum, cum opus esset, tale quippiam ex imbecillitate quadam animi, viriumque suarum diffidentia, facere recusaret; sed tum demum, si quis animadversa tantae re necessitate, nulla justa caussa prohibitus, ob carnales forte respectus, munus id pertinaciter abnuat: unde fiat, ut gloria divina detrimentum non exiguum capiat, aliique homines, qui servari ipsius opera poterant, pereant, aut iis saltem non subveniatur, quibus subveniendum omnino fuerat. quandam hoc quoque jure dixerim etiam si quis carnis respectu non ducatur, si tamen de viribus suis convictus, eas agnoscere, et ad servitium divium applicare nolis; facile fieri posse, ut hujusmodi homo a Deo castigetur, et supplicio aliquo temporario afficiatur: quemadmodum de iis scribit Paulus, qui seipsos [note: Quid de iis dicendum, qui munus ecclesiasticum abjiciunt? Demas.] non dijudicant. Quod autem de etiam multo magis de iis dicendum est, qui cum ea suscepissent, postmodum carnalem aliquam ab causam ea abjiciunt, qualis fuit Demas, qui Paulum reliquerat, cui, ut apparen, aliquando ser vitio fuerat, et una cum ipso Euangelio promovendo incubuerat, ut colligitur ex Epist. ad Philem. v. 24. ubi eum cooperarium suum vocat, et ex Coloss. 4. 14. idque fecerat admato hoc seculo, ut scribit Apostolus 2 Tim. 4. 10. quod non crediderim de illo accipiendum amore hujus mundi, de quo Johannes alias loquitur, 1 Epist. 2. 15. quo omnibus piis prorsus interdicitur, et quo qui tenetur, is patrem non diligere pethibetur; sed de ejusmodi amore, qui caeteroqui Christianis hominibus


page 522, image: s522

non est prorsus illicitus, quo sit, ut quis vitam suam potissimum in cura rei familiaris, negotiationibus, opificiis Mechantcis exigat cura sacrorum, et labore promovendi regnum Christi aliis relieto: id quod in iis vehementer est vituperandum, qui sese servitio divino peculiari ratione consecraverant, et vitam suam rebus sacris penitus addixerant. De tali cura hujus mundi loquitur Paulus 1 Corinth. 7. 33, ubi, ait, qui uxorem duxerit, eum curare solicite ea, quae sunt, mundi, quomodo placeat uxori; opponens illud curae eorum, quae sunt Domini, ut quis placeat Domino quod de uxoribus postea repetit vers. 34. Idem intelligi videtur ab Apostolo Phil. 2. 21. ubi ait omnes excepto Timotheo, ea, quae sunt sua, quaerere, non quae sunt Christi Jusu, hoc est, suis rebus intentos, negligere ea, quae ad religionem Christi promovendam, et gloriam ejus latius proterendam spectarent: quod insorum reprehensionem dictum esse nemo non agnoscit. Itaque cuilibet homini Christiano danda est opera, ut pro viribus sibi a Deo concessis laboret, nec quicquam eorum recuset, quae vel ad gloriam divinam pertineant, vel ad Ecclesiae aedificationem atque emolumentum; cum ideo Deus varia hominibus concesserit dona, ut ex illis tum ipse laudem ac gloriam consequatur. quemadmodum docet Petrus 1. Epistol. 4. 11. tum Ecclesia emolumentum, ut Paulus unnuit 1. Corinth. 12. 27: qui conferendus est cum reliquo verborum contextu, et Ephes. 4. 11. 12. 16. et Col. 2. 19. Unde etiam diversa talenta dicuntur distributa a Domino Jesu servis suis, Matth. 25. 14. et seqq. ut quis pro sacultate sua lucrum afferat, quemadmodum explicatum est ibi, ubi de gradibus pietatis egimus. Cogitare debentomnes, ab cui plus datum est, plus etiam requisitum iri. Quapropter si quis possit eo modo, qui omnium est praestantissimus, Deo servire, hominibus prodesse, id defugere nequaquam debet, maxime si urgentes adsint causae, ut antea est explicatum. Quod si non possis ad summum fastigium pervenire, tamen ad illud ut quam proxime accedas dare debes operam; ut ita, si prima assequi non possis, in secundis, aut tertiis consistas. Possunt enim etiam ii, qui publica in Ecclesia munera non suscipiunt, multis tamen modis gloriae divinae prodesse, si vires suas intendere velint, [note: Alterum genus laudabilium operum, cum quis gratis Euangelium praedicat.] et laborem suum sociare cum eorum opera, qui munera publica in Eccesia sustinent, et se totos sacris studiis addixerunt.

Alterum hujus generis officiorum exemplum occurrit in Paulo, qui illud sibi laudi ducit, quod gratis praedicasset Corinthiis Euangelium, quin etiam aliis in locis, ubi labore manuum victum sibi quaesierat; qua de re non pauca loquitur 1 Corinth. 9. ubi inter alia ait vers. 18. hanc


page 523, image: s523

sibi esse mercedem, hoc est, hanc esse mercedis causa, atque inde eam proventuram, quod Euangelius annuncians, illud gratuitum constituat, eamquerem tanti facit, ut v. 15. dicat, melius sibi esse mori, quam ut gloriationem hanc ipsius quispiam inanem aut irritam reddat. Cujus rei causa patet tum ex v. 12. seqq ubi aut se omnia perferre, nempe inopiam, famem, sitim, manuumque laborem, ne quid remoretur Euangelium Christi; tum ex cap. 11 post. Epist. v. 12. et seqq. ubi ait se id facere, ut praecidat occasionem iis qui eam quaerunt, ut perinde atque ipse gloriari queant. Voluit enim Paulus ostendere, se sincero studio, non quaestus ac lucri sui causa Corinthiis, in opulentissimo emporio viventibus, Euangelium annunciasse, contra quam Pseudo Apostoli faciebant, qui libenter, si Paulus stipendium a Corinthiis accepisset, hanc errepturi occasionem fuissent, ut se cum Paulo comparare possent, et suam avaritiam excusare, vel etiam Paulum accusare, tanquam eum, qui commodi sui causa Corinthiis Euangelium annunciasset. Rem autem hanc non fuisse simpliciter necessariam, seu ejusmodi, quae absque peccato praetermitti non posset, ostendunt ea, quae superius cap. 9. ejusdem Epistolae dixerat Paulus, ubi satis ostendit, caeteros Apostolos, atque adeo ipsum Petrum ab Ecclesiis suisse sustentatum, et quidem cum secum duceret uxorem Christianam, se tantum ac Barnabam manuum labore vitam sustentasse. Ad de etiam, Dominum Iesum praecepisse, ut, qui Euangelium annunciant, et Euangelio vivant, ut alias rationes omittam, quibus Paulus fuse satis ostendit, sibi quoque fuisse licitum, eadem libertate uti. Itaque quicquid hac in parte fecit Apostolus, id egregium. Vide de eadem Apostoli continentia et laborum tolerantia 1 Thess. 2. 9. 2. Thessal. 3. 8. 9. ubi aliam quoque ejus rei causam, nempe quod exemplum aliis praebere voluerit, quod imitarentur, affert.

[note: Tertium in primis Christianis Hierosolymitanis, qui omnia sua habuerunt communia.] Tertium hujus generis exemplum, praebet nobis factum primorum post Christi ascensionem Christianorum Hierosolymis degentium, de quibus legimus Actor. 2. 44. 45, quod habuerint omnia communia, hoc est, facultates suas omnes, et quod possessiones, aut praedia sua vendiderint, et distribuerint ea omnibus, prout quisque opus haberet. Cui loco adjunge cap. 4. vers. 34. et seqq. id quod ex abundantia charitatis quadam aliorum in alios proficilcebatur. Nam etsi necessarium erat, ut alii aliorum inopiae subvenirent, tamen ut id facerent tam largiter atque effuse, cum insigni rerum suarum detrimento, id non erat prorsus


page 524, image: s524

necessarium: quemadmodum constat partim ex ratione manifesta, et usu aliorum veterum Christianorum, qui vel ex sacris literis pater, partim ex verbis Petri ad A naniam cap. 5. 4. ubi ait: Nonne manens (scilicet praedium) tibi manebat, hoc est, nonne cum id adhuc possideres, id plane tuum erat, et in tuo arbitrio positum, ubrum illud retinere vel alienare velles; et venditum in tua potestate erat, hoc est, etiam cum vendidisses, pretium erat in tua potestate, licebatque id ad nos vel [note: Causa hujus rei peculiaris.] deferre, vel non deferre? Credibile autem est, eam quoque ab causam a nonnullis vendita esse praedia, quia non pauci ex peregrinis, qui in Christum crediderant, quemadmodum ex cap. 2. constat, ibi versarentur, et cum ad festum tantum venissent, domum paulo post redituri, ob mansionis moram egerent insigni aliorum subsidio. Neque enim, ut facile est intelligere, passi sunt illi, qui in Christum recens crediderant, ab uberibus (ut ita dicam) A postolicis sesestatim abstrahi, immo non obscure indicatur eo, quem citavimus loco, cap. 2. eos permansisse Hierosolymis una cum caeteris; quate ne penuria eos rerum premeret, atque a tam sanctis studiis piorumque communione arceret, eis succurrendum erat a locupletioribus, etiam cum imminutione praediorum aliarumque facultatum, et communione eorum, quae quisquam possideret; praesertim cum gaudium illud ex tam pretioso religionis Christianae, et summi boni in ea comprehensi thesauro praeter spem reperto, conceptum, et affectus in ejusdem religionis consortes magnitudo, non permitteret, ut de re familiari non urgente necessitate majore cogitarent. Quatenus autem alias necessarium sit, ut divites bona sua cum aliis communicent, et facultates etiam suas secundum Christi praeceptum Luc. 12. 33. vendant, ut eleemosynam inde dent, de eo in liberalitatis explicatione dicendi locus est. Nos aliquid ea de re diximus in explicatione verborum Christi Matth. 19. 21. ubi juveni cuidam praecipit Christus, ut vendat facultates suas, et det pauperibus: quod factum huc etiam referri posset, nisi id ex peculiari Christi praecepto factum fuisset necessarium; qua de re videantur ea, quae ad eum locum commentati sumus.

[note: Quartum, in perpetuo aut diuturno calibatu.] Quartum praebet exemplum nobis perpetuus ac castus caelibatus, vel saltem post extinctum conjugem a matrimonio abstinentia, cum adhuc aetas ad conjugium est indonea: quam rem commendat Christus, Matthaei 19. 12. in illis verbis, ubi inter alia ait, esse quosdam Eunuchos, qui seipsos castrarint propter regnum coelorum; ubi nihilominus tamenaddit, qui potest capere, capiat; quibus verbis factum hoc per se laudabile, et tamen non simpliciter esse necessarium ostendit, cum id arbitrio


page 525, image: s525

hominum permittat, innuens non omnibus id esse concessum, seu non omnes ad eam continentiam habere vires. Idera factum laudat multis Apostolus Paulus 1 Cor. 7, et id tum decorum, tum vehementer utile [note: Quid ob duas potissimum caussas commendatur.] ponunciat, nec tamen cuipiam omnino imponit. videatur vers. 7. 8. 9. 26. et seqq, 37. 38. 30. Ex vers autem 32 et seqq. duas potissimum causas colligere possumus, easque spirituales, seu ad religionem aliquo modo pertinentes, ob quas caelibatus, si quis nempe vires habeat ad eum servandum, neque amore uratur, per se conjugio sit praeferendus. Prima est, quod caelebs curetea, quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, hoc est, ad id oporcunitatem. habeat: (neque enim de actu ipso est sermo, cum fieri possit, ut is, qui in caelibatu vivit, et quidem caste, ea tamen, quae Domini sunt, non curet:) ille vero, qui uxorem duxit, curet ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori: quod tamen non ita est accipiendum, quasi is, qui in matrimonio vivit, nullo pacto possit ea curare, quae sunt Domini, et in iis tantummodo occupetur, quae ad vitam hanc temporariam pertinent, (siquidem alias Christianus esse desineret, et sic matrimonium nullo modo esse ineundum, contra apertissima Apostoli in eodem cap. verba non semel repetita: praeterea Episcopus nullus, qui peculiari ratione ea debet curare, quae sunt Christi, in matrimonio vivere posset, contra ejusdem verba Apostoli manifesta, de quibus alibi agendi erit locus:) non, inquam, id dicere vult Apostolus, sed quod ea sit ratio matrimonii, ut majorem quandam curam rerum terrenarum postulet, et vix aliter fieri possit, quin is, qui in eo vivit, negotiis variis distincatur, nec ita continuo ea possit tractare, quae ad religionem Christianam gloriamque divinam spectant. Quanquam interea nonnunquam fieri porest, ut quis vim hic sibi faciat, rei familiaris cura aliis relicta, aut ita sit a copiis instructus, vel ab aliis sublevetur, ut hujusmodi occupationibus non distineatur, sed omnem operam in rebus sacris cultuque divino consumat. Ita autem in teiligen da esse ista verba, satis apparet ex vers. 35; ubi rationes illas quae caelibatum matrimonio praeterendum docent, breviter repetens ait, eum non tantum pertinere ad decorum, verum etiam ad id, ut quis apte adhaerescat Domino absque ulla distractione, hoc est, in rebus ad Christum ejusque religionem pertinentibus sit assiduus, nec ab iis avocetur. [note: Altera.] Aheram rationem Apostolus indicavit imprimis vers. 34, cum rationem modo explicatam de ea, quae in matrimonio vivit, repetens, et virginem ei praeferens, ait innuptam curare ea, qua sunt Domini ut sit sancta, et animo, seu spiritu, et corpore. Nam sanctitas illa singnlarem quandam puritatem non modo animi, verum etiam corporis complectitur:


page 526, image: s526

cui opponitur, non quidem impuritas illa, quae inter peccata collocatur ab Apostolo, sed tamen defectus aliquis puritatis consummatae atque ad summum perductae. Negari enim non potest, quin voluptates matrimoniales, quanquam licitae, habeant aliquid cum perfectissima puritate non satis consentiens, et sint imbecillitatis cujusdam argumenta; quod multis modis ostendi posset, si id unicuique non facile pateret. Et hoc etiam videtur Apostolus seq. vers. 35. appellare [note: Quatenus. caelibatus matrimonis praeferendus.] decorum, ad quod faciat caelibatus. Quare, ut breviter rem concludamus, per se quidem caelibatus praeferendus est matrimonio, sed ob nec essitatem et imbecillitatem humanam matrimonium caelibatui; quemadmodum Apostolus apertissime docet. Nec est, quod quidam objiciant, caelibatum esse contra naturam; longe autem ineptius illud, quod ajunt, si omnes in caelibatu viverent, interiturum genus humanum. [note: An calibatus sit contra naturam?] Nam quod ad prius attinet, contra naturam esse doplici ratione dicitur; vel quod naturam prorsus destruit, et vim illi facit cum detrimento conjunctam, vel quod repugnat desideriis quibusdam naturalibus, idque ejus partis, quae est vilior atque indignior, et quibus si indulgeas, non prorsus satis sit desideriis partis praestantioris, hoc est, animi seu mentis. Prions genens facta vitanda omnino sunt; posteriori non item: immo saepe valde laudabile est naturae resistere, ut irae ac vindictae cupiditati, ad quam non minus proni sumus, quam ad istas [note: An ob caelibatum metuendus hominum interitus?] voluptates. Quod ad posterius attinet, qui id objiciunt, metuere videntur, ne coelum ruat: neque enim credibile est, fore ut omnes homine caelibatum amplectantur: et nos, cum caelibatum conjugio praeferimus, loquimur de caelibatu paucorum, si habeatur ratio totius generis humani, seu, posito eo quod alii sint qui genus humanum propagent. Nam in Adamo v. g. caelibatum non probaremus, imo ne in Abrahamo quidem, aut abo quopiam, qui ipsi sit smiilis. Deinde liceret nobis respondere id, quod nescio quis Patrum respon disse aliquando dicitur, cum idem ipsi objiceretur: Utinam, ajebat, tam pulchro fine mundus clauderetur; neque enim ex alio quam ex religionis studio, conspiratio orbis in castum caelibatum proficisci posset.

[note: Quintum, in jejuniis crebris religionis caussa.] Quinto loco collocare possumus jejunia, praesertim crebrius repetita, idque religionis causa, autalicujus rei bonae perficiendae: sed de his nos egimus, ubi de temperantia; vel potius ad socinumde his agentem lectorem remisimus. Plura exempla constitui possent, sed nos his contenti nunc crimus. Contraria his etiam afferenda essent, hoc est, res ejusmodi, quae per se ac simpliciter opera carnis esse non videntur, indecorae tamen sunt, et a pietatis Christian perfectione


page 527, image: s527

abhorrent. Verum quia prolixior super iis disputatio foret instituenda, res alibi a nostris est definita: ideo illis nunc supersedebimus.

CAPUT XXX. De rerum Adiaphorarum seu Mediarum usu.

[note: Quaenam sint res adiaphorae?] REstat, ut de rerum mediarum usu non nihil dicamus: quod ut fiat, primo omnium considerandum est, quaenam sint res adiaphorae seu mediae ac liberae. sunt autem res [gap: Greek word(s)] eae, quae per se nec honestae sunt nec turpes, nec decorae nec indecorae, dicimus per se, quia ob rationem circumstantiarum, vel ob modum, quo usurpantur, honestae aut inhonestae, decorae aut indecorae fiunt. sic edere, bibere per se indifferens est, sed non quovis modo: nimium edere aut bibere turpe est; cum modo, suoque tempore ac loco, honestum, [note: Quomodo cogno scenda res adiaphera?] vel saltem non inhonestum. Ut autem constarede rebus singulis possit, num sint adiaphorae nec ne, cum non cuivis res. ubique sit clara, praesertim illis, qui judicio sunt imbecilliori, aut superstitione aliqua tenentur, vel etiam religioni. minus sunt dediti; diligenter conside: randa sunt Christi praecepta, eorumque natura ex analogia religionis accurate est expendenda. Nam quaecunque mihi vel mandata sunt, vel prohibita, ea (ut ex descriptione antea nobis tradita liquet) in numero rerum indifferentium nequaquam sunt collocanda; quemadmodum nec illa quae iis sunt similia aut paria, ut A postolus satis monuit Galat. 5. 21. Quin etiamsi non sint prorsus paria, modo ad ea prope accedant, et convenientiam cum illis notabilem habeant, quod attinet ad decori vel indecori rationem, illa quoque ex mediarum seu indifferentium rerum censu sunt eximenda. Quod si tamen quispiam adhuc haereat aut dubitet, ob ignorantiam mandatorum Christi, aut imbecillitatem judicii, [note: Quid faciendum, ubi quis dubitat?] consequens est, ut, si actionem suspendere non possit, (id enim faciendum est, cum res patitur;) in eam partem inclinet, quae tutior est: tutior autem generatim loquendo ea est, quae carni magis est adversa. Nam cum religio Christiana et pietas in ea praescripta carni maxime adversetur, spiritui autem sit apprime consentanea; facile intelligitur id pietati magis etiam esse consentaneum; saltem generatim, quod carni magis adversatur, spiritui autem est gratius. Sic v. g. si dubitetur, utrum liceat cibo aliquo uti necne: abstinendum est potius, quam edendum. Nam non edere periculo haud dubie caret, et carni magis adversatur; comedere vero periculo non caret, ac carni


page 528, image: s528

gratum est. Idem in caeteris est observandum, ut in vestitu, in defensione nostri, in commodis nostris quaerendis, aliisque rebus simuibus. Nam dubitante conscientia aliquid per se licitum facere, cum peccato tamen conjunetum est; qua de re non pauca diximus ibi, ubi de conscientia egimus. quare ea memoria repetantur.

[note: Quid faciendum, ubi quid constat facere et omittere et omittere licere? Primum, ut edificationi consulatur. Scandalum duplici ratione oriri potest. Prior.] Sed ut ad id, quod nobis hic agendum est, propius accedamus; id hic inquirendum est, quid sit faciendum, cum jam inventum ac constitutum est, aliquid per doctrinam Christi facere, aut omittere licere; dico facere aut omittere, quia utrumque interdum licet, et haec quidem revera dicuntur indifferentia. Primum ac potissimum, quod hîc observandum est, illud in sacris literis commemoratur; ut aedificationi consulatur; quod tum fit, quum evitatur scandalum. Scandalum autem duplici ratione oriri potest ex libertatis tuae usu; primum si alter obtuum factum incipiat pejus sentire de religione Christiana, tanquam quae nimiam conecdat hominibus Christianis licentiam, et carni fibulas laxet. Atque hac in re habenda est ratio tum fidelium, tum infidelium, quemadatodum docet Paulus. 1. Cor. 10. 32: quod ibidem suo exemplo statim illustrat; quod idem fecerat cap. 9. 19. Vbi iterum animadveutendum est, si contingat, ut scandalum oriri queat, sive utaris tua libertate, sive non utaris, (quo tempore non potest scandalum prorsus evitari) dandam esse operam, ut evitetur scandalum id, quod majus est: qua in reprudentia est opus, et diligens habenda est ratio perfonarum, Cum quibus est negotium, seu quae offendi possunt; in quibus spectanda est infirmitatis magnitudo, multitudo earum aut paucitas, magnitudo item damni, quod ex hujus aut illius partis offensione esset oriturum. Vnde videmus, Paulum noluisse circumcidi Titum Hierosolymis, licet id offensione apud ludaeos non careret, quia ex altera parte longe major oriri poterat offensio apud gentes extraneas, si Titus Pauli socius, cum ageretur de libertate eorum, qui in Christum ex gentibus credidissent, seu de immunitates a legalibus ceremoniis, fuisset circumcisus. Id enim plane in eam partem accepturi fuissent, vel omnes vel plaerique, quasi judicatum misset Hierosolymis, etiam extraneos ad Christum accedentes circumcidi debere, et ceremonias legales observare, ac Paulum ab aliis victum in hanc sententiam concessisse. Et sane illi falsi fratres, qui ut id fieret urgebant, id passim praedicaturi et jactaturi fuissent. Haec vero res poterat insigniter turbare gentes, et multorum fidem labefactare, aut eas a fide Christi absterrere, ne onus illud subire cogerentur. Apud ludaeos autem, licet offensos hoc Pauli facto ipsorum sententiae contrario, tantum peri


page 529, image: s529

culum non erat metuendum; ut taceam longe plures fuisse extranea rum gentium homines ad Christum conversos, quam Judaeorum, adeo ut major horum, quam illorum habenda esset ratio. Eadem causa movit Apostolum, ut Petrum qui, Antiochiae cum esset, Judaeis a Jacobo venientibus sese accommodaverat, non sine exiguo extraneorum hominum, quorum proculdubio ibi plures erant scandalo, reprehenderet. [note: Posterior. 11. ut in usu liber tatis paci studeatur.] Deindesi fiac, ut infirmior tuo exemplo adductus, idem quod tu faciat, sed non eadem fide ac conscientia: qua de re diximus supra in charitatis explicatione. Secundum, quod hîc observandum est, licet superiori etiam comprehendi queat, est, ut paci ac concordiae studeatur, nec intempestivo libertatis nostrae usu, ansa detur aliis, libertatem hanc damnandi, indeque rixae ac dissidia oriantur, et in factiones fortasse scindutur Ecclesia: unde Paulus Rom. 14. 19, duo illa conjungit pacem et aedificationem, eaque tanquam scopos quosdam proponit, ad quos collimandum sit in rerum indifferentium usu. Ita enim ait vers. 19. quapropter ea, quae pacis sunt, persequamur, et ea, quae sunt aedificationis [note: 111. ne nimium simus libertati nostra addicti.] mutuae. Tertium addi potest, ne nimium addicti simus libertati nostrae, et ei nos veluti mancipemus: unde Apostolus 1 ad Corinth Epist. 6. 12, cum dixisse: Omnia mihi licent, sed non omnia conducunt, intellige ad aliorum aedificationem, seu interdum quaedam sunt noxia: addit, omnia mihi licent, sed non ego redigar sub potestatem ullius rei, hoc est, non tamen utar re ulla, ut ea me carere posse non arbitrer, atque ita illi me penitus subjiciam. Quanquam vero hoc praeceptum tum imprimis valet, cum aedificationis aut pacis res agitur, quemadmodum hactenus explicuimus; latius tamen extendipotest, imo etiam debet. Nam qui studere debet, ut tum sibi a libertatis suae usu temperet, cum adificatio aliorum aut pax illud exigit, et sic necessitas aliqua ex pra ceptis divinis manans id postulat; is interdum, ubi non est alias necesse, sibi temprrare debet, ut idtum facilius possit, cum opus est. Nam si uspiam, hîc certe locum habet illud Chrysostomi, ni fallor: Qui omnia facit, quae licent, mox ea faciet, quae non licent: quod nos ita ad rem nostram propius adhibere posiumus, ut dicamus, eum, qui semper re aliqua utitur, cum licet, mox etiam usurum, cum [note: IV. ne licitorum usus ducat nos ad illi cita.] non licet. Potest addi et quartum praeceptum, cavendum esse diligenter, ne rerum licitarum usus ducat nos ad illicita; ut, quamvis per se liceat cibo aliquo uti, qui ad cupiditates carnis excitandas vim aliquam habet, ab eo tamen abstineamus potins, quam ut in laqueum istum incidamus. Sic etiamsi arma gestare per se vetitum non sit, tamen si quis vereatur, ne illis abutatur, ab iis abstinere potius debet. Licitum est


page 530, image: s530

interdum paulo splendidiori uti vestitu; sed si verendum sit, ne vel tu, vel ii qui sunt in tua potestate, inde superbiant, et alioss prae se contemnant, eo non est utendum. Idem faciendum est illis, qui verentur, ne colloquiis aut commerciis cum hominibus extraneis et mundo deditis corrumpantur: enim materiam et occasionem peccandi subducere sibi debent, a rebus per se licitis abstinendo: quanquam hoc inter ge neralia parandae virtutis praecepta alibi a nobis positum est.

CAPUT XXXI. De totius Ecclesiae Officio.

[note: Ecclesia quaenam hic intelligatur?] HActenus explicuimus ea officia, quae a singulis Christianis sunt praestanda: nunc nonnihil adjiciendum est de iis, quae ab omnibus simul junctis sunt facienda, hoc est, quae in Ecclesia seu fidelium caetu ac congregatione sunt exsequenda. Ecclesiam autem intelligo non universalem tantum, imo hanc vix, nisi forte pro universali Ecclesia habere velis conventum ex omnium Ecclesiarum particularium membris, quibusdam Doctoribus, verbi gratia, ac senioribus, collectam; sed etiam, idque imprimis, quam vis particularem Ecclesiam. Particularis autem Ecclesia est congregatio hominum, qui eundem in locum [note: Quae officia huc pertineant?] convenire religionis causa saepius solent. Etsi autem officiis huc pertinentibus id iplum etiam accenseri queat, ut ii, qui convenire religionis causa saepius possunt, id etiam libenter faciant, et quanto propius sunt conjuncti, quantoque commodius id praestare queant, tanto etiam frequentius, habita nempe ratione propinquitatis aut distantiae locorum, aliarumque commoditatum seu opportunitatum: tamen hic aditus veluti ac gradus est ad ea officia, quae nobis hîc explicanda sumsimus: et potest etiam referri ad effectus con cordiae Christianae, de quibus supra suo loco egimus.

[note: Quonam ea spectent?] Ut igltur ad ea jam accedamus propius, omnia illa officia vel ad gloriam divinam, vel ad humanam salutem, vel denique ad necessitates quorundam Ecclesiae membrorum, aliaque his similia curanda spectant. Quod ad priora duo attinet, illa vel seorsim quodammodo [note: Quae ad gloviam Dei seorsim spectant.] fiunt, vel (quod saepius accidit) conjunetim. Seorsim; cum gratiae aguntur Deo publice pro beneficiis vel in nos, vel in alios coliatis, et laudes Deo dicuntur. Hujus rei pars insignis est Eucharistiae ritus, quemadmodum ibi explicuimus, ubi de pietate in Deum, ejusque partibus egimus: quare illa inde petantur. Gratias esse Deo agendas publice


page 531, image: s531

tum ex aliis multis apparet scripturae sacrae locis perpetuaque Ecclesiae consuctudine, etiam illius, quae ante Christum fuit, quod quidem ad laudes Deo dicendas attinet; tum etiam ex manifesta ratione, cum gloria publice Deo a multis reddita, sit illustrior: (ad gloriam autem Dei omnia, quae in Ecclesiam Deus contulit, cedere debent, ut non semel ostendit Apostolus Eph. 1.) tum denique ex co, quod Paulus ad Timotheum scribens, et ea imprimis praecipiens, quae publice in Ecclesia fieri debent, monet cap. 2. Epist. prioris, ut fiant etiam gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus, et omnibus qui sunt in imperio. Quod ad Coenam Domini attinet, illam celebrari publice debere, non modo ex prima Christi institutione colligipotest, sed etiam satis aperte perspici ex iis, quae scribit Paulus 1 Cor. 11. a. v. 20. facto initio; docetque ipsa hujus ritus ratio. Nam cum inter alia sacra haec ceremonia debeat esse symbolum mutuae nostrae conjunctionis in Christo, non a singulis seorsim, sed ab omnibus, quotquot commode simul convenire possunt, celebranda est. Unde etiam factum, ut jam antiquitus nomen Synaxeos, hoc est, congregationis seu conventus in venerit.

[note: Quae partim ad Dei gloriam, partim ad salutem nostram spectant. Preces. Explicatio verbi divini.] Quod ad illa attinet, quae ad Dei gloriam partim, partim etiam ad nostram salutem et emolumentum pertinent, inter ea primum locum obtinent preces ad Deum susae pro omnibus hominibus, atque imprimis pro regibus, et caeteris magistratibus; quae quidem cum gratiarum actione fere conjungi solent. Atque hac de re loquitur idem, quem paulo ante citavimus, locus Apostoli 1 Tim. 2. ab initio. Secundo, huc pertinet explicatio et auditio verbi divini, rerumque sacrarum; quod praeter rationem ipsam perpetuus utus Ecclesiae confirmat: cujus indicia non pauca habentur tum in Actis, tum in Epistolis Apostolorum. [note: Consilia,] Tertio huc referri possunt consilia de gloria divina humanaque salute curanda promovendaque, atque imprimis etiam munerum atque officiorum ad eam rem pertinentium distributio, seu electio hominum [note: et munerum distributio.] qui muneribus iltis legitime, ac cum fructu fungantur, hoc est, constitutio Seniorum seu Episcoporum, in quorum numero Doctores; addi etiam possunt Diaconi, quanquam aliorsum munus eorum etiam [note: Quod ordine et a quibus electio ad munera fieri debeat?] spectet. Quo autem ordine fieri debeat electio, aut a quibus, nulla certa ac perpetua est in Sacris literis praescripta regula: illud certum est, seu certo canone comprehensum, quales eligi debeant; qua de re dicendum erit in specialibus certorum hominum offieiis. Ex eo autem aestimari aliquo modo potest, quinam nominare aut eligere debeant, et quo pacto, Iis enim proculdubio electio competit, qui quam optime


page 532, image: s532

judicare possunt, quales esse ministri aut se niores debeant, et praeterea qui gnari sint, an illi, qui ad munus Ecclesiasticum adspirant, aut adhibendi videntur, tales sint, quales id munus requirit. Verisimile autem est eos esse tales, qui tum rerum sacrarum sunt peritissimi, tum prudentia siagulari praediti: quales convenit esse tum Doctores, tum reliquos seniores, qui Eccl. siam regunt; quanquam et alii esse possint, qui perinde recte ad eam rem adhibeantur. Quod si forte Magistratus sibi jus hic aliquod pecultare vindicet, quia de publico religionis statu constituere ipsius intersit, id quia cum mandato divino haudquaquam punat, et nonnunquam etiam valde utile est, hanc ei facultatem ereptum ire nemo debet: consilium autem dare debent ii, qui Ecclesiae curam gerunt. Neque aliis legibus adstrictus hîc est magistratus, quam iis, quae docent, quales eligi debeant. Hoc tamen observandum est, ut munera ista mandentur non sine totius Ecclesiae consensu, saltem eatenus, ut nemo sit, qui justam possit afferre causam, quae clectionem personae alicujus ad munus Ecclesiasticum impediat. Itaque quisquis tandem sit, qui eligat, aut nominet eos, quibus officia Ecclesiastica sunt demandanda, semper permitti debet omnibus in Ecclesia, ut, si justam possint afferre causam, quae electione obstet, eam, sine contumelia tamen illius, qui eligitur, suoque loco ac tempore, afferat. Causa autem erit, si crimen aliquod ei non tantum objicere, sed et probare queat, quod eum merito ab hoc munere avocare debeat. Quod ipsum non obscure invenitur in eo canone, quo praescribitur, quales eligi debeant, nempe inculpati: quod sciri vix potest, nisi inquisitio fiat, et libertas detur omnibus afferen ii id, quod ea de re compertum habeant. Vnde in quibusdam Ecelesiis, quae sunt frequentiores, nomina eorum, qui sunt ad munus destinati, publice prius edi ac proponi populo solent, ac tempus certum praefigi, intra quod crimen, si quod sit, proferri et probari debeat. Et sane quae electio in Ecclesia jam constituta, talem libertatem non relinquit, illa jure reprehendi [note: Disciplina norum.] et vitiosa censeri potest. Quarto referri huc potest disciplina morum, seu censura Ecclesiastica, atque animad versio in eos, qui scandala faciunt: quae res licet impriinis pertineat ad hominum salutem, spectat tamen etiam ad divinam gloriam, cum nomen Dei blasphemari soleat ob eorum delicta, ac veritas divina male audire, cum ejus professores improbe vivunt, quemadmodum sacrae literae satis aperte docent. Haec vero disciplina, de qua agimus, partim in mutuis exhortationibus ad officium facien dum consistit, partim vero in reprehensione delinquentium, vel etiam, si corrigi se non patiantur vebis,


page 533, image: s533

ac metus aliquis sic, ne exiguum fermenti totam massam corrumpat, aut scandalum inde forte extraneis nascatur, eorundem exclusione a consuetudine ac commercio fidelium, seu incorruptorum Ecclesiae membrorum: qua de re diximus non nihil supra, ubide concordiae studio egimus. Ut autem quis publice reprehendi et objurgari, ac multo magis a consortio Ecclesiae arceri queat, requiritur etiam inquisitio in delictum, et testium auditio; quae res aditus quidam est ad disciplinam illam exercendam. Huiusmodi autem disciplinam pertinere ad Ecclesiam, satis auparet ex toto cap. 5. prior, ad Corinth. quinam autem modus in disciplina illa exercenda sit adhibendus, et quinam tum publice repre endendi, tum etiam a consortio piorum excludendi sint, de eo canones nonnulli congruentes sacrae scripturae propositi sunt in conclusiombus Synodorum quarundam. Non commemoramus hoc loco ea, quae extra ordinem nonnunquam constituuntur, aut constitui etiam interdum convenit, qualia sunt jejunia publica, aut similes actus solennes, vel ad gloriam Dei, vel ad aedificationem hominum [note: Sumptuum commune onus.] spectuntes. Ultimi denique generis officia sunt, ut sumtus communiter fiant, ubi opus est, vel in pastores ac ministros alendos, vel in alia, quae promotionem divinam spectant, qualis est librorum de rebus sacris scriptorum editio, itinera ad veritatem pietatemque promovendam suscepta, aedium sacrarum vel extructio vel restauratio, vel denique eleemosynae in pauperes atque egenos, sive in eadem Ecclelia, sive in aliis degentes: qualis fuic olim contributio Ecclesiarum inter gentes extraneas, pro pauperibus Christianis in Judaea, tempore famis: de qua in Epist. ad Rom. 15. 25. 1 Cor. 16. 2 Cor. 8. 9. ad Gal. 2. 10. De eo, quod Pastorum alendorum causa sit faciendum, alibi erit dicendi locus, ubi de officio auditorum in Ecclesia dicemus. Quod attinet ad sumtus, qui caeteroqui gloriam divinam spectant, eos esse necessarios quivis vider, cum ratio id per se dictet. Ad eleemosynas quod attinet, de iis non pauca in sacris literis extant, et nominatim etiam de viduis pauperibus alendis, 1 Timoth. 5: ubi ostenditur ad; Ecclesiam hanc curam pertinere, cum desunt ii, ad quos privatim ea res pertineret. Atque haec de Virtutibus atque officiis ad omnes Christianos generatim pertinentibus dicta sufficiant.



page 534, image: s534

Explicantur officia certocum hominum propria. CAPVT I. Aditus ad Officiorum specialium explicationem, eorumque distributio generalis.

ETiamsi satis hactenus videamur dixisse de officiis hominum Christianorum, cujuscunque illi sint ordinis, [note: Officia certorum hominum propria.] status, ac conditionis; tamen restant adhuc explicanda ea, quae certorum hominum sunt propria, munere, statu, ac conditione vitae, aliisque rebus inter se distinctorum, quae licet ex generalibus hactenus a nobis explicatis aliquo modo fluant, et ab nomine pruden te, cognito ipso munere aut statu ac conditione sua, ex iis deduci possint; cum ea nihil esse videantur aliud, quam praecepta generalia ad certum vitae genus ac conditionem accommodata: quia tamen non omnes eo pollent ingenio, ut ex isto cumulo eligere perse possint, quae sibi maxime conveniunt, nec omnes per se muneris sui rationem, nisi edoceantur, penitus perspicere possunt, ideo ut in sacris literis factum videmus, praeter generalia ista praecepta etiam haec specialia sunt explicanda qua tamen in re ita progrediemur, ut si quid occurret, quod ex generali virtutum explicatione satis intelligi possit, id indicemus tantum, atque ad superiora lectorem remittamus; siquid autem erit peculiare, ex natura muneris aut status proprie fluens, id paulo diligentius, prout res postu laverit, explicemus.

[note: Eorum divisio ex diversitate personarum Personae duplici ratione considerari possunt.] Ut autem res tota rectiore ordine a nobis explanetur, divisio generalis eorum officiorum est praemittenda, quae quidem pendet ex diversitate ipsarum personarum, quibus officia haec sunt praescribenda. Etsi autem hîc non agamus nisi de officiis eorum, qui in Ecclesia degunt, seu hominum Christianorum; tamen homines isti, qui Christianae religioni sunt addicti, duplici ratione considerari possunt, vel respectu Ecclesiae, vel absque isto respectu; hoc est, vel quatenus sunt membra


page 535, image: s535

Ecclesiae, aliquid agunt, quod ad illam proprie spectet; vel quatenus personam sustinent, quae aliis quoque extra Ecclesiam queat esse communis. Illius generis sunt, esse Epstcopum, aut Doctorem, esse Diaconum, aut denique auditorem tantum, quem idioiam, aut hominem privatum in Ecclesia appellare possumus. Hujus vero generis sunt, esse caelibem, conjugem, esse Magistratum, subditum, Dominum, servum, et si quae sunt similia. Nos de priori genere prius agemus: de posteriori secundo loco.

CAPUT II. Distributio membrorum Ecclesiae.

[note: Personal in Ecclesia duplicis generis.] Ii, qui sunt in Ecclesia, qua tales, duplicis sunt generis: vel enim publicum aliquod munus sustinent vel non sustinent, qui privati appellari possunt, sea (quod idem Graecis sonat) [gap: Greek word(s)] ; quo voeabulo utitur Apostolus 1 Corinth. 14. 16. et 24: vulgares in Ecclesia auditores significans, quos vulgus jam Christianorum a multis seculis Laicos appellare consuevit, quasi dicas eos, qui sunt depopulo. Petrus eosdem Juniores videtur appellare, 1 Epist. cap. 5. 5. iisdem Seniores opponens, quade re nonnihil dicemus paulo post.

[note: Quae publicum in Ecclesia munus sustinent.] Quod ad eos attinet, qui publicum in Ecclesia munus sustinent, (de iis loquor, qui perpetuo in Ecclesia durare debent) ii duplicis sunt generis; vel enim regunt et gubernant Ecclesiam, eique praesunt: vel non gubernant, sed tantum usibus variis ministrant. Illi Episcopi, seniores, et pastores nuncupantur, sub quibus comprehenduntur etiam doctores: hi vero speciali nomine Diaconi; de qua voce suo loco agetur, ubi ratio addetur, cur ad hoc peculiariter accommodatum sit Diaconorum seu ministrorum nomen, cum id videatur esse generale, et conorunquam omnibus, qui Ecclesiasticum munus sustinent aliquod, atque adeo etiam Apostolis in sacris literis tribuatur. Diaconos autem cum nominamus, simul etiam faeminas complectimur, quae olim Ecclesiae ministerio sese addixerant, quas Diaconissas appellare solent. Neque vero est, quod quis miretur, nos Diaconos anumero Seniorum [note: litem Presbyteri et Episcops.] excludere, et eosdem Presbyteros et Episcopos statuere. Nam ex Epistola ad Tit. 1. satis aperte constat, eundem esse Presbyterum et Episcopum hoc est, seniorem et inspectorem Ecclesiae. Nam vers. 5. dicit Paulus, se reliquisse Titum in Creta, [note: ut per urbes singulas constituat Presbyteros,] sive Seniores; ac postea Canonem seu regulam praescribit,


page 536, image: s536

secundum quam eligi debeant, vers. 6. additque rationem hujus rei vers. 7. Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse, aperte docens, presbyterum seu seniorem omnem, esse Episcopum; alias tatio Apostotica forer insufficiens. Constat etiam id satis ex collatione hujus loci cum illo, qui exstat a ad Tim, 3. ab initio, ubi de electione Episcoporum aitur. Jam vero ex eodem loco satis constat, alium esse Diaconum, alium Episcopum: aperte enim distinguuntur ab Episcopis Diaconi, vers. 8. seq. Vide etiam Act. 20: ubi conter vers. 17. cum 28. Praeterea exloco Pet. 1. Epist. cap. 5. initio, idem satis constat. Nam ad Seniores ibi scribens, vers. 2 illis imperat, ut pascant eum, qui apud ipsos sit, gregem Dei, [gap: Greek word(s)] , hoc est, inspicientes vel curam ejus gerentes [note: Dia coni a Senioribus distincti.] non coacti, sed sponte. ut tac eam Rom. 12. vers. 7. 8. Diaconos ab illis distingui, qui praesunt, quales sunt Seniores; quemadmodum et abiis, qui docent aut hortantur. Quare probabile est, Petrum, cum cap. illo 5 mentionem tantum facit Seniorum et Juniorum, Diaconos in Juniorum ordinem redegisse: quanquam. ii constitui possunt veluti intermedii inter Seniores et Juniores, seu inter Pastores Fcclesiarum, et vulgares auditores. Nam qui eliguntur Diaconi, illi gradum quendam sibi struunt ad Episcopatum, et auctoritatem sibi concibant, libertatemque admonendi alios, eosque, cum opus est, reprehendendi et objurgandi: qua parte terminos Episcopatus veluti ingrediuntur; qua de re dicetur infra, in explicatione officiorum Diaconis observandorum

[note: Prespyteri alii tantum regunt. alii insuper docent.] Iam quod attinet ad Seniores seu Episcopos, etiamsi eorum uniuscujusque sit, salutatem Christi doctrinam, cum opus est, aliis proponere, eandemque defendere, ut in explicatione ipsorum officiorum dicemus: nihilominus tamen tale inter illos discrimen potest constitui, ut alii sint, qui regant Ecclesiam tantum, publice vero docendi munere, et mysteria Christianae. religionis explicandi non fungantur; licet interdum prore nata, aliis ea inculeare et contra adversarios propugnare debeant ac soleant. Collignur id ex priori Epist. ad Tim. cap: 5. 17, ubi ait: qui bene praesunt Presbyteri, duplici honore digni habentur, maxime qui laborant in sermone et doctrina. Vbi satis aperte indicatur, inter Presbyteros et eos qui bene praesunt atque officio suo recte funguntur, alios esse, qui non laboraut in verbo et doctrina, hoc est, qui publice atque ordinarie munere hoc verbum Dei annunciandi, et populum Christianum docendi non sunguntur. Deinde idem ex eo colligi potest, quod Paulus Rom. 12, ubi dona varia Spiritus sancti commernorat, ad eamunera spectantia quae perpetuo in Ecclesia locum


page 537, image: s537

habent, distinguit eos, qui docent, et qui adhortantur, ab illis, qui praesunt, sicut apparet ex collatione vers. 7. et 8. quemadmodum etiam 1 Corinth. 12. distinguuntur Doctores a gubernatoribus, seu iis, qui donum regendi et gubernandi in Ecclesia sustinent. Jam vero illi, qui praesunt, proculdubio Seniores sunt seu Presbyteri, non juniores seu vulgares auditores: neque etiam (ut vel ex eodem loco constat) Diaconi: unde factum est, ut nonnulli ex doctioribus sacrarum literarum interpretibus, in enumeratione sunctionum Ecclesiassicarum a Christo exaltato in homines collatarum, quae extant ad Ephes. 4. 11, Pastores et doctores pro diversorum hominum muneribus acceperint, licet sub eodem articulo ab eodem efferantur Apostolo. Quanquam id ideo factum crediderim ab Apostolo quod haec munera arctissime inter se connectantur, et tum olim, tum hodie iidem fere et Pastores sint et doctores; certe ii, qui doctores sunt, hodie etiam Pastores esse solent, etiamsi non contra. Pastores enim censendi sunt omnes ii, qui Ecclesiam cum auctoritate secundum praeceptum divinum regunt ac gubernant: pascere enim pro regere in sacris literis usurpatur, atque imprimis cum regimen istud curam singularem ejus, qui regitur, complectitur, atque ad ejus emolumentum spectat; quale hoc est, de quo loquimur.

[note: Doctores alii, qui mosteria religionis explicant.] Quod attinet rursus ad eos qui docent, illi in duo genera distribuuntur ab Apostolo dicto loco Rom. 12. alios enim constituit doctores, stricte sumto nomine, hoc est, eos, qui Christianae religionis mysteria ac sententiam explicant, qui Theoreticis Philosophis comparari queunt; quales sunt ii, qui de Deo, ejusque attributis, quorum cognitio ad salutem aliquod afferat adjumentum, de Christo item, de Spiritu Saneto, de Resurrectione mortuorum ejusque ratione ac modos, de justificatione, aliisque similibus rebus disserunt, et quid de iis [note: alii, qui aihortantur.] sentiendum sit explicant. alios vero constituit adhortatores, qui Practicis Philosophis seu docirinam Ethicam explicantibus comparari queunt, ita ut auditores commoveant, et ad ea, quae facienda esse monstraverunt, incitent; quod discrimen ibi, ubi major est eorum numerus, qui ad docendum sunt apti observare convenit, cum res ipsa satis doceat, alios ad exhortandum aptiores esse, alios ad [note: quorum offiscia tamen miscentur.] docendum. Sed ut in parva civitate uni saepe plura officia demandantur ob defectum, ita etiam in parva Ecclesia. Quin et in numerosiore Ecclesia haec ita miscenda sunt et temperanda, ut et is, qui docendi munere fungitur, adhortationes aspergat, praesertim quando ad populum Christianum habetur oratio, et non in Schola inter


page 538, image: s538

doctores disputatur, cum omnis ad populum concio absque praeceptionibus et adhortationibus frigeat; et contra is, qui adhortatur, interdum etiam attingit aliquid mysteriorum, cum ne praecepta quidem Christianae religionis commode proponi, aut ita nervose, quemadmodum oportet, adstrui et auditoribus inculcari queant, nisi simul doceas, et aliquid mysteriorum attingas. His ita constitutis primum explicabimus officia Seniorum in universum, sive doctores sunul sint, sive minus: deinde sigillatim addemus ea, quae doctoribus, sub quo nomine nunc eos quoque complectimur, qui adhortantur, magis sunt propria: tertio Diaconorum officia pertractabimus: denique paucis subjiciemus ea, quae in uxoribus tum Episcoporum, tum Diaconorum requiruntur

CAPUT III. De officio Seniorum, seu Episcoporum ac Passorum.

VT Seniorum seu Episcoporum officia tanto rectius explicemus, primo vide bimus, quales ii esse debeant, qui ad munera ista eligendi atque admovendi sunt: secundo, quomodo in illo ipso [note: Quales eligendi Seniores, Episcopi, Pastores?] negotio aut officio administrando gererese debeant. Qualesnam eligendi Seniores et Episcopi sint, id luculenter expressit Paulus 1 Tim. 3. et ad Tit. 1: quae loca nobis sunt consideranda atque inter se conferenda, cum inde canon quidam, et certa regula possit elici, ad quam Episcoporum Pastorumque electio sit conformanda. Redit autem generatim res tota eo, ut ii eligantur, qui vitae sint inculpatae, iisque virtutibus sint praediti, quibus ad regendam Ecclesiam sit opus, et ut apti sint ad docendum, eo quo superius explicatum est, modo, qui omnibus Senioribus est communis. Quare alterum eorum, quod hîc requiritur, [note: De moribus corum.] ad mores refertur; alterum ad doctrinam. Id, quod ad mores, in duobus consistit, primum ut iis careat vitiis, quae tam sanctum munus dehonestare, et fructum illius impedire possint: deinde ut iis sit praeditus virtutibus, quibus ad munus hoc cum laude gerendum est opus, quanquam non nihil etiam additur, quod ad statum ac condit ionem ejus pertin eat, et perse nec ad vitium nec ad virtutem refertur.

[note: Quibus vitiis sive defectibus earere debeat spiscopus.] Nos igitur. primo loco explicabimus, quibus vitu vel, si ita appellare libet, defectibus carere debeat Episcopus: deinde quibus virtutibus debeat esse praeditus.

Quod ad prius attinet, primo generale est quod dicitur dicto loco


page 539, image: s539

[note: In genere, Debet esse irreprehensibilis.] 1 Tim. 3. 2. et Tit. 1. 6. et 7, Episcopum debere esse irrerehensibilem, hoc est, cui nullum vitium merito objici, nullum crimen, quod muneris illis fructum impedire queat, impingi possit Itaque non tantum habitus vitiosi, de quibus aliquid constet, excluduntur, et ab eo removentur, qui ad hoc munus admiti debet: verum etiam facta singularia, quae famam ipsius in tam saneto munere constituti laedere queant, et prohibere, quo minus is cum fructu alios adhortari, castieare ac reprehendere, aut etiam docere queat; breviter, quae impediunt, quominus queat aedificare, ut vulgo soqui solemus. Ita hic habenda est ratio etiam praeteritorum factorum; quae etiamsi sint semel tantum admissa, notam samae hominis ejusmodi inurunt, uc elui ea non facile queat, ut si quis in furto aliquando fuerit deprehensus, aut ob aliud aliquod crimen quod a magistratu puniri solet, in famiamque affert, damnatus sit, praesertim si tale quippiam admiserit agnita jam veritate, AEstimanda enim haec simt, non tantum rei ipsius ponderibus, verum etiam ex opinione hominum, et communi sermone, et judicio; unde fieri queat, ut is qui aliquando ebriosus fuerit, hoc est, habitu ejus vitii fuerit praeditus, si vitium illud penitus exuerit, et hanc maculam apud alios emendatione eluerit, facilius possit ad ministerium, in his praesertim regionibus, admitti, quam is qui aliquando furtum commiserit, etiamsi forte non ita grande, idque sequel tantum; propterea quod id vulgo valde sit infame, illud vero non ita. Quare diligenter hic sunt judicia hominum exploranda, et, quid bonae famae sit, spectandum. Quanquam, vero secundo loco possemus id collocare, quod apud Apostolum quoque statim subjungitur, ut sic unius uxoris vir, id quod tacitam cujusdam vitii, hoc est, plurium uxotum consuetudinis aut concubitus exclusionem continet; tamen quia id per se affirmativum est, [note: in specie, Non vinolentus.] potest infra a nobis poni, ubi de continentia agendum erit, quae inter virtutes in Episcopo requisitas muneratur. Secundo igitur loco consideranda sunt specialia viria, quae ab Episcopo abesse debere nominatim Apostolus docet, quorum primum in loco ad Tim. vers, 3 est, ne sit vino multo deditus, seu vinolentus, quod idem recensetur ad Tit. vers. 7. de quo vide in vitiis sobrietati oppositis. Ideo autem nominatim ab hoc vitio alienum esse decet Episcopum, quia cum vigilantia, qua debetesse praeditus, et assidua Ecclesiae cura, omnino pugnat, et omnem autoritatem detrabit, multorumque aliorum causa est vitiorum et [note: Non sibi placens.] origo. Secundum inter specialia vitia, quae ab Episcopo abesse debent, constituere possumus illud, quod Apostolus commemorat Tit. 1. 7; ne sit [gap: Greek word(s)] , hoc est, ne sibi placcat, aut ne sit pertinax in iis, quae


page 540, image: s540

ipsemet invenit, aut probavit: de quo vitio diximus supra in explicatione superbiae. Vitium autem hoc imprimis abesse dehet ab Episcopo Eccleliae Christi, cum modestiae, quae Christiano homini est propria, is debeat esse exempium: deinde quia superbia invilum reddit: ac denique quia consilia salubria vitium hoc repudiat, hominemque ad [note: Non iracundus.] Ecclesiam Dei regendam et cum ejus emolumento gubernandam prorsus ineptum reddit. Tertio abesse debet ab Episcopo iracundia, Tit. 1. 7: cujus rei ratio unicuique patet Ira enim omni prudentiae, et sic etiam regimini, quod absque prudentia recte exerceri nequit, inimica est, et alios non sanat sed vulnerat; non allicit sed absterret. Atillud cujusvis est officium Episcopi. Huic possunt adjungi alia duo, quae ab Apostolo commemorantur, et ab Episcopo eligendo removentur. iracundiae effecta: quorum alterum est, ne sit percussor, hoc est, ne ad verbera sit pronus, et pugnis etiam certet, quod quantopere dedeceat Episcopum, nemo non videt: alterum, ut sit alienus a pugnis, Tim. vers. 3. pugnae autem istae intelligi possunt de litibus ac jurgiis, variisque contentionibus, a quibus homo mansuetus ac pacis studiosus, [note: Non avarus.] qualem esse decet Episcopum, abesse debet longissime. Quarto debet esse alienus ab avaritia, seu pecuniae non amans, Tim. vers. 3. cum quo conjungi debet id, quod ibidem legitur, quemadmodum etiam apud Tir. vers. 7, ne sit turpis lucri cupidus, vel turpem quaestum faciat; qua de refuit actum in avaritiae explicatione. Est autem etiam hic turpis quaestus, et quidem imprimis, si quis res sacras habeat vaenales, et ideo, ut rem faciat, munus Episcopi gerat, aut ad illud adspiret; qua de re postea aliquid dicendum erit, ubi explicabitur, quomodo in officio se [note: Non novitius.] gerere debeat Episcopus. Denique ad statum ipsius illud pertinet, non ad vitiositatem, ne sit recens Ecclesiae insertus, Tim vers. 6: cujus rei rationem ibidem explicat. Apostolus, nempe ne tam repentino in Ecclesia honore insolescat, atque ita in judicium diaboli incidat. Hactenus de priori.

[note: Quibus virtut ibus debaet esse praditus? Vt sit Pius.] Quod ad posterius attinet, hoc est ad virtutes, quibus debeat esse praeditus is qui ad Episcopatum adspirat vel vocatur, primum jure locum obtinebit, quanquam non primo loco ab Apostolo collocata, Pietas, utpote quae ad Deum per se spectat, quam Apostolus comprehendit nomine [gap: Greek word(s)] Tit. vers. 8: quae vox sanetum quidem per se et simpliciter significare potest ac solet; sed hic, ubi inter speciales virtutes collocatur, eum significat, qui vere est religiosus, ac Dei se reverentem esse universa vita factisque probat. Unde videmus [gap: Greek word(s)] pro irreligiosis ac prophanis hominibus collocari 1 Tim. 1. 9. de hac virtute


page 541, image: s541

vide ea, quae in pietatis explicatione diximus, hoc est, ejus virtutis, quae ad Deum primo ac per se refertur. Hac virtute imprimis esse [note: Iustus.] opus Episcopo ita clarum est, ut verbis non sit opus. Secunda Virtus est, ut it justus, hoc est, ut jus suum unicuique reddat, Tit. vers. 8. [note: AEquus.] Tertio cum hac conjungi potest [gap: Greek word(s)] seu aequitas, Timoth. vers. 3. quae in moderatione quadam juris consistit, et de benignitate multum participat, in eamque inclinat; qua de re in ejus explicatione dictum. Atque huc etiam potest referri locus Jacobi 3. 17, ubi sapientia desuper veniens dicitur esse [gap: Greek word(s)] , quem locum (nisi fallor) ibidem attigimus. Huc autem imprimis pertinet; quia de ea sapientia sermo est, quae in Magistris ac doctoribus aliorum reperiri maxime debet: atque haec est secunda inter eas, quae ad proximum spectant. [note: Bonorum amans.] Quarto requiritur, ut sic [gap: Greek word(s)] , hoc est, bonorum amans, seu virorum bonorum studiosus; qua de re in charitatis explicatione. Haec [note: Hospitalis] inter eas quae ad proximum tertia. Quinto ut sit hopitalis: de qua vide in explicatione benignitatis. Hactenus eae virtutes, quae ad proximum. Sexta virtus, earum autem prima, quae ad nos ipsos referuntur, est Sobrius: Timoth. vers. 2. in voce [gap: Greek word(s)] , quemadmodum etiam Tit. vers. 8. quanquam enim alii vocem hauc reddunt Prudentem; usui tamen communi, et seriei, qua in recensendis virtutibus in Eptstola ad Titum utitur Apostolus convenientius est, ut pro sobrietate potius eam accipiamus, consistit autem imprimis in moderatione cibi ac potus. Nam strictius hîc videtur accipienda esse haec vox, quam ut castitatem in sese includat. Septima virtus, et hujus [note: Continens.] generis secunda, est Continentia, Tit. vers. 8. quae hoc loco castitatem vel solum vel potissimum significat; quemadmodum etiam interpretes nonnulli animadverterunt. Ad hanc referimus etiam illud, quod in troque loco commemorat Apostolus, Tim. vers. 2. Tit. vero [?]. 6, ut Episcopus [note: Vnius exoris vir.] sit unius uxoris vir; quod idem infra de Diaconis repetitur: nam omnino ad castitatem aut continentiam hoc spectat. Quanquam autem id ab aliisaliter accipitur; tamen id vel ponitur ad excludendam tantum pluralitatem uxorum, scil. [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] , ita nihilominus ut inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] numerentur, non modo qui plures uxores simul haberent, verum etiam is qui repudiata temere uxore aliam duxisset; id quod apud Ethnicos olim fuit valde familiare, nec in initiis Ecclesiae statim corrigi potuit, imo nec in iis, quos in hoc statu doctrina Christi deprehenderat, mutari debebat. (Videatur ea de re Beza ad hunc locum; quin etiam loseph. Scaliger.) vel, inquam, isto, quem explicuimus, modo verba illa sunt explicanda, vel ita, ut significent


page 542, image: s542

singularem quandam castitatem Episcopi, ne quam aliam spectet praeter suam ipsius uxorem, eique uni penitus in re matrimoniali sit addictus. Hic enim peculiari quadam ratione dici poterit unius uxoris vir, quemadmodum contra plurium, qui alias praeter unam uxorem adamat, etiamsi plures uxores haudquaquam habeat. Nam etiamsi hoc debeat esse commune omnibus Christianis; potuit nihilominus praescribi Episcopo, quemadmodum et caeterae virtutes, quas hacten us vidimus, ut et immunitas a vitiis itidem superius explicatis, propterea, quod hac re vel imprimis opus sit Episcopo. Vix opus est monere id, quod uni cuivis facile patet, non praecipere hîc Apostolum, ut [note: Gravis.] Episcopus uxorem omuino habeat, sed id tantum vetare, ne, si habeat, habeat una plures. Octava virtus est, quae partim ad nos, partim ad alios spectat, Gravitas, quam ad Timoth. exprimit voce [gap: Greek word(s)] ; quam eandem in diaconis quoque requirit vers. 8: ubi voce [gap: Greek word(s)] [note: Vigilans.] eam exprimit. De hac vide supra. Nona virtus est Vigilantia, de qua suo loco actum est. Cum hac conjungi potest illud, quod hujus virtutis [note: et propriae domui bene praesit.] effectum quoddam est, ut propriae domui bene praesit, et liberos habeat in subjectione, hoc est, sibi obedientes, cum omni gravitate, hoc est, honeste viventes: quod his verbis explicatur apud Titum, ut habeat liberos fideles, hoc est, qui una cum ipso doctrinam Christianam amplectantur ac profiteantur, non in accusatione luxuriae, hoc est, qui non accusentur luxuriae, seu dissolutae vitae, seu quibus crimen hoc impingi nequeat. Et hac in re imprimis consistit illa gravitas seu honestas, quam in iis ad Tim. requisierat. Addit denique, ne sint immorigeri; quod itidem dixerat ad Timotheum. Et hae quidem sunt virtutes, quae requiruntur in eo, cui Episcopatus demandandus est: quibus adjici potest id, quod istarum virtutum est veluti quaedam umbra et consectarium, [note: Vt bonum habeat testimonium.] ut habeat bonum testimonium, etiam ab extraneis, hoc est, iis, qui extra, Ecclesiam Christi vivunt, Tim. vers. 7: cujus rei rationem ipse Apostolu ibidem explicat, nempe ne in opprobrium incidat, et laqueum Diaboli, vel calumniatoris, hoc est, illius qui ansam traducendi et calumniandi Christianos libenter captat. Et haec sunt, quae ratione vitae ac morum in eo sunt spectanda, cui Pastoris munus demandatur.

[note: De doctrina Episcopi. Vt sit aptus et propensus ad docendum.] Quod ad doctrinam attinet, requiritur, utsit [gap: Greek word(s)] : quae vox non tantum aptitudinem ad docendum, verum etiam propensionem quandam significare potest; ita ut notet eum, qui et aptus sit ad docendum, et libenter etiam doceat. Quanquam ad aptitud inem magis respicitur, quemadmodum interpretes quoque suis in versionibus indicarunt, et docet illud quod legimus ad Tit. cap. 1. ubi id pluribus verb is


page 543, image: s543

explicatur, quod una voce ad Tim. erat expressum. Ita enim ibi loquitur vers. 9: qui tenax sit illius, qui secundum doctrinam est, fidelis sermonis, hoc est, qui firmiter adhaerescat sermoni Euangelico fide dignissimo, et qui ad docendum aedificandumque vehementer facit, ut possit admonere in doctrina sana, seu, per doctrinam sanam, et contradicentes convincere; quibus verbis facultas magis significatur docendi, quam voluntas. Quanta autem haec facultas esse debeat, ex subjectis hoc loco finibus fatis apparet, de quibus nobis postea crit dicendum, ubi docebimus, quomodo Episcopi in officio gerere se debeant, ad quam rem nunc accedimus.

[note: Officia Episcopi.] Possunt autem generatim tria illorum constitui officia, prout in Epistolis Pauli ac Petri imprimis legimus. Primum est, ut exemplo suo ad omne pietatis genus aliis praeluceant. Alterum, ut alios etiam verbis regant, atque ad officium faciendum diligentissime excitent, et sic disciplinam Christi in Ecclesia tueantur. Tertium, ut cum opus est, alios etiam erudiant ac doceant. Posset et quartum addi, ut pro ovibus sibi concreditis quam diligentissime orent, et, si opus sit, etiam animam suam ponant, hoc est, cum vitae discrimine saluti ipsorum [note: Primum, ut exemplo bono aliis praeat.] consulant. Quod ad primum attinet, id praecipit Petrus 1 Epist. c 5. 3: ubi ait ad Presbyteros, Typi seu exemplaria fiatis gregis: et Paulus ad Tim. 1 cap. 4. 12: ubi speciales etiam quasdam virtutes exprimit aut factorum genera, in quibus exemplo suo aliis praeire debeant. quod etiam ex parte facit Tit. 2. 7. Nam in priori loco ita ait: Nemo juventutem tuam contemnat; hoc est, ne ita te geras, ut quis te ob juventutem contemnere jure queat: sed typus vel exemplum fias fidelibus in sermone, in conversatione, hoc est, caeteris vitae actionibus, in charitate, nempe erga proximum, in spiritu, hoc est, fervore ac zelo quodam spirituali, tum erga gloriam divinam, tum erga hominum salutem, in fide, hoc est, constanti assensu doctrinae Christi praebito, in puritate, seu castitate. In posteriori vero ita; per omnia te ipsum praebe typum seu exemplar bonorum operum, in doctrina incorruptionem, hoc est, ita ut sinceram incorruptamque doctrinam alios doceas, vel, ita ut una cum doctrinavitae integritatem praestes, gravitatem, sermonem sanum, hoc est, non vitiosum aut corruptum, sed ad aedificationem aliorum comparatum, irreprehen sibilem. Alias quoque virtutes, de quibus supra dictum est, commendat Timotheo, tanquam homini Dei, hoc est, ei viro, qui se totum Deo consecravit, et qui nihil aliud agat, ac tractet, quam quod ad Deum ejusque gloriam pertinet: 1 Timoth. 6. 11.

Quanquam vero ex iis, quae hactenus diximus, constare potest,


page 544, image: s544

[note: Quomodo se in convictu gerere debeat? Ne se nimis reddat familiarem.] quomodo se Pastores in convictu et conversationecum aliis gerere debeant; tamen non abs re est illud paucis explicare. Primo ergo cavendum est ei, ne se vulgaribus auditoribus, apud quos autoritate illi singulari opus est, nimis reddat familiarem, eoque in contemtum veniat, atque ita verba ipsius minus babeant apud ipsos ponderis, sive admoneat, sive reprehendat. Recte enim vulgo dicitur: Nimiam familiaritatem contemptum parere, praesertim cum vix sicri queat, ut ita se usquequaque caute in familiari congressu aut colloquio aliove consessu gerat Ecclesiae Pastor, quin aliquid ei excidat, quod reprehendi a quopiam sive jure sive injuria queat. Adde, quod in ejusmodi consessibus saepe res tractentur ad religionem nil pertinentes, seu (ut loquuntur) prophanae, quibus vel plane sese inserere pastorem non decet, vel valde parce ac moderate haec ei sunt attingenda, ne prophanum aliquid sapere videatur. Itaque imprimis ei fugienda sunt convivia, et non, nisi cum aliqua ratione necesse est, ad ea accedendum: fugiendi ettiam ei sunt consessus, ubi de Republ. aliisve similibus rebus agitur. In publicum etiam non adeo crebro prodire debet, cum id ei sit agendum, ut ressacras tum diligentissime tractet, tum diligentissime aliis [note: Habeat linguaemagnam rationem.] omnibustractare videatur, et sic sanctissimi hominis opinionem non fallacem sibi conciliet. Sed deinde si necesse sit, eum interesse conviviis, aut alias sive cum auditoribus, sive cum extraneis versari, magna illi linguae habenda est ratio, atque imprimis vitandi sunt joci ac sermones profani, ad quos saepe magna est occasio iis, quibus ingenium est, quibus interdum prope facilius esset, carbonem candentem ore continere, quam jocum aliquem eruditum, maxime cum loci festivitas, hominum ipsorum hilaritas invitat. Cavendum etiam est Pastori ne cibo aut potu largius se invitet, sed operam det, ut omnibus potius sobrietatis ac continentiae exemplum praebeat; adde etiam castitatis singularis, eoque ocusos animumque contineat servetque illibatum, ne de eo forte dicatur id, quod est apud Petrum 2 Epist. 2, 13: ubi ait de falsis doctoribus, quod pro voluptate ducant quotidianas delicias, sintque maculae ac labes, qui in suis deceptionibus seu per fraudes suas, quibus alios seducunt, delicientur, una cum iis convivantes, habeantqe oculos plenos adulterii, et nescientes a peccato desistere: quod ita effertur apud Iudam vers. 12: Hisunt in charitatibus [note: Alios in officio praesentia sua contincat.] vestris, hoc est, in conviviis ex charitate in pauperes constitutis, maculae, una convivantes, sine metu seipsos pascentes. Tertio, operam debet dare, ut praesentia sua alios in officio contineat, a sermonibus profanis ad sacros revocet, et subinde veluti aculeos quosdam illis


page 545, image: s545

infigat, quibus eos ad pietatem ac religionem excitet, ut vel ex hujusmodi [note: Reprehendat, quae et cum epus est.] congressibus appareat, quid ille perpetuo tractet, quaeque sint ejus studia, quis in Deum aut religionem animus. Quarto, si quid animadvertat in auditoribus reprehensione dignum, id vel statim, reprehendat, si sit opus, et res ipsa id ferat, vel ita notet, ut alio tempore id commodius corrigat. opus autem est statim reprehendere, si alioqui futurum sit, ut amplius peccetur, et aliud ex alio trahatur malum, vel scandalum, nisi moneas, sit secuturum, atque offensio aliorum, vel verearis ne monendi occasio imposterum tibi desit; cui rei prudenti[?] moderabitur. Nam nonnunquam levius aliquid transmittendum est, aut in commodius tempus differendum, ne plus ex reprehensione concitetur mali, quam ex silentio esset consecuturum. Verum hoc officium ad sequens potius genus referendum est, ad quod nunc accedimus.

[note: Secundum officium, ut aliorum vitam regat.] Quod ergo ad secundum Pastorum officium attinet, quod esse diximus aliorum vitam regere, et ordinem rectum disciplinamque in Ecclesia conservare; hîc iterum quaedam generalia praecepta sunt observanda: deinde subjungenda specialia ad gubernationem hanc pertinentia. [note: De eo praecepia generalia. Primum, ut ne lucri causa officium suscipiat.] Et generalia quidem possunt etiam ad tertium officium, quod infra tractabitur, extendi. Eorum vero primum est, quo consilio, quoque animo hoc officium suscipere atque administrare debeat. Id autem exprimit Petrus 1 Epist. cap. 5. 3: dum ait: Curam Ecclesiae gerentes, non turpiter affectantes lucrum, sed propenso animo. Vult ergo Apostolus, ne quis lucri et quaestus gratia munus hoc suscipiat, et sic in illorum sit numero, qui putent pietatem seu religionem ejusque negotium esse quaestum, hoc est, rationem faciendi quaestus, et eo spectare, ut pecuniam corradas, de quibus loquitur Apostolus 1 Tim. 6. vers. 5. ubi ab avaritia vehementer dehortatur Timotheum. Et sane haec est certissima pestis Episcopatus avaritia, quam radicem omnium malorum appellat Apostolus, et quae multos a pietate ac veritate transversos egit. Qua de causa haec est inter caetera falsorum doctorum nota etiam tradita a Petro et Iuda, quod sint futuri avari. Non prohibet Apostolus, quominus ex Episcopatu et cura Ecclesiae vivas, seu victum commodum habeas. Hoc enim legibus Christi est conveniens ipseque Apostolus de Presbyteris loquens, ait, esse duplici honore dignos, si bene praesint, addita ratione, quia non debeat obturari os bovi trituranti, et dignus sit operarius sua mercede, 1 Tim. 5. [?]. 17 18: honorem illum collocans in majori eorum cura, ac suppeditatione rerum illis necessariarum, ac omnis generis officiis, quibus ostendant iis, qui illis praesunt, quanti illos ipsorumque


page 546, image: s546

labores faciant. Non igitur hoc vetat Dominus Jesus, sed illud, ne hunc revera scopum et veluti finem primarium tibi praefigas, ut hac ratione vitam tantum toleres, multo vero minus, ut divitias colligas. Itaque ista [gap: Greek word(s)] seu promptitudo animi, quam S. Petrus cupiditati turpis lucri opponit, ejusmodi animi consilium ac propositum significat, quo quis non sui ipsius, seu commodi alicujus terreni gratia, aliorum curam suscipit, sed aliorum revera causa, ut salutem eorum, gloriamque divinam promoveat, idque revera animo spectet, quod externis factis prae se fert: quanquam simul alacritatem in munere illo obeundo, de quo statim dicemus, complectitur. Itaque rectissime ille faciet, et non parum dignitatis et autoritatis huic muneti apud auditores addet, qui, cum possit, suo sumtu serviat Ecclesiae; qua dere vide quid supra dixerimus in enumeratione eorum, quae ad quandam sanctitatis perfectionem spectant, ubi Pauli imprimis exemplum adduximus.

[note: Secundum, ut diligenter insuscepto munere versetur,] Secundum praeceptum est, quo studio et alacritate uti debeant in muneris istius functione, quanta cum diligentia in hoc negotio versari; qua de re ita praecipit Apostolus Rom. 12. 8. ubi ait: [note: Qui praeest, in diligentia,] id est, cum diligentia praesit, summoque studio alios regat. Quam ad rem primo requiritur animus alacer et promptus, de quo Petrus ita loquitur, 1 Epist. cap. 5. 2: Pascite, qui inter vos est, gregem Dei, curam ejus gerentes non coacte, sed sponte, hoc est, non animo invito et ab hoc munere abhorrente, qualis est eorum, qui auctoritate tantum aliorum, et quodam veluti metu, ne ab illis graviter reprehendantur, hoc officio funguntur, sed animo ad rem propenso; ita ut etiamsi nemo extet, qui eum huc quodammodo adigat, nihilominus muneris sui partes libenter obeat. Huc possunt referri ea, quae de Ecclesiarum Senioribus scribit Sanctus auctor Epist. ad Heb. 13. 17: eos viligare pro ovibus fidelium, tanquam ii, qui rationem sint reddituri. Vigilantia enim ista Pastoris summam diligentiam complectitur, ne quid de rebus ei commissis pereat, aut detrimentum capiat, praesertim si sciat rationem sibi de iis esse reddendam. Secundo ad hanc rem requiritur, ut omnia impedimenta, quantum in se est, amoveat, quae illum a muneris sui functione avocare ac distinere queant: quod videtur vel imprimis significasse Paulus, cum ad Timotheum scribens, postquam illum monuisset, ut mala perferat, tanquam bonus miles Iesu Christi, addit 2 Epist. 2. 4: Nemo militiam sequens implicatur vita (communis) negotiis, ut ei, qui exercitum conscrip sit, placeat: quod licet possit ad omnes Christianos, cujuscunque ordinis ac conditianis, accommodari; tamen imprimis ad ministros et Episcopos ac Pastores


page 547, image: s547

Ecclesiarum spectat, idque ea ratione, ne civilibus negotiis, aut rei familiaris cura implicentur; unde fiat, ut vacare suo muneri nequeant. Itaque qui huic aratro manum admoverit, is tetrorsum spectare non debet, sed viles curas aliis relinquere, atque id unice agere, quod prae manibus habet, atque ad regnum Dei spectat. Loquimur autem de eo, quod in nostra est potestate. Necessitas enim legem non habet. Quanquam ita rursus statuendum est, Episcopum Ecelesiae imprimis esse debere sua sorte contentum, atque ad naturam vivere, quae paucis indiget, et cum Apostolo discere rebus praesentibus acquiescere, et tum humiliari, tum abundare, ium saturari, tum esurire, tum deficere: Phil. 4. 12, Hoc animo qui est, is haud facile implicabitur vitae hujus negotiis, quibus a sanctissimo suo munere avocetur. Tertio, ad hanc diligentiam requiritur, ut vigilet, semperque intentus sit gregi, videat, quid rerum gerat, num quid periculi ei immineat, num pestis aliqua aut contagio vitiorum, aut falsae corruptaeque doctrinae sit metuenda. Qua de causa Paulus monet Seniores Ephesinos Act. 20 20: Attendite vobis ipsis et toti gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, commemoratque postea imminentia pericula a seductoribus. atque iterum vers. 31, Qua propter vigilate, memores, quod per triennium non cessaverim cum lachrymis erudire unumquemque, vel admonere. et 2 Cor. 4. 5: Tu autem vigila in omnibus, labora, fac opus Euangelistae, ministeriu tuum imple.

[note: Tertium praeceptum, Ne imperium in Ecclesiam sibi arroget.] Tertium praeceptum est, ne imperium sibi arroget aut dominium in Ecclesiam; quod Petrus imprimis inculcat dicto superius loco vers. 3: cum ait; Neque dominantes cleris, seu sortibus, hoc est, Ecclesiis, quae sunt instar haereditatis Dei ac Christi. Nam quia haereditates sorte olim solebant distribui, ideo sors pro haereditate sumi solet. Itaque in voce hac est veluti ratio quaedam, cur dominari Presbyteri fidelibus non debeant: quia fideles sunt peculium Domini, et non res ipsorum Seniorum propriae, seu mancipia quaedam; ideo non pro libitu cum iis agere Senioribus licet, sed ex Dei Christique praescripto. Habent quidem Seniores auctoritatem quandam in alios; sed non imperium, dominium, aut potestatem proprie dictam. Dominatus autem ille, de quo Petrus loquitur, duobus potissimum modis exerectur: Primo si quis audeat pro arbitrio suo quidvis imperare Ecclesiae, aut aliquibus, quisunt in Ecclesia, et sic conscientiae illorum jugum imponat a Deo non impositum: nam hoc non competit, nisi illi, qui dominus est illorum verus ac proprius, quibus praecipit. Alter modus est, cum quis imperiose agit cum iis quibus praeest, et nimis rigide ac duriter eos tractat, eosque pro arbitrio objurgare aut etiam conviciari illis audet.



page 548, image: s548

[note: Spe cialia praecepta ad regendam ab Episcopo Ecclesiam spectantia.] Hactenus generalia vidimus praecepta ad regendam Ecclesiam spectantia; sequuntur aliquanto specialiora, hoc est, ea, quae specialia Pastorum officia ad regendam Ecclesiam pertinentia in secomplectuntur. Ea vero ad quatuor haec genera reduci possunt: Primo enim curandum est, Pastori, ut salutaris doctrina in Ecclesia retineatur: Secundo, ut mores etiam omnium doctrinae sint consentanei: Tertio, ut ministeria Ecclesiae necessaria constituantur, eaque dignis hominibus atque ad eam rem aptis demandentur, et ut ii rebus necessariis instruantur: quin etiam ut omnia in Ecclesia ac publicis conventibus ordine ac decore fiant. Denique illud quoque addi potest, ut si qui sint pusillanimes ac solatii in Ecclesia indigentes, eos erigat Episcopus.

[note: Primum, ut curet doctrinam retineri salutarem.] Quod ad primum attinet, eo referri possunt illa, quae scripta sunt 1 Tim. 1. 3. et seqq. cap. 4. 7. cap. 6. 3. et seqq. 2 Tim. 2. 16. 3. Tit. 1. vers. 14. cap. 3. 9. 10. Omnia autem eo redeunt, ut curent Pastores, ii praesertim, qui autoritate prae caeteris valent, ut doctrinae omnes, quae in Eccelesia proponuntur, pertineant ad aedificationem illam, quae est in fide, faciantque ad ingenerandam hominibus charitatem ex puro corde, et conscientia bona, et fide non simulata. Doctrinae vero ab his diversae, sive fabulae inutiles, sive sententiae perniciosae, ne populo Christiano proponantur, easque etiam populus Christianus non audiat: quaestiones inutiles, ac [gap: Greek word(s)] ex quibus contentiones oriri solent, ne serantur aut excitentur: haereses imprimis ut coerceantur, et ex Ecclesia exstirpentur, et, si quae forte oriatur, ut ei mature occurratur; Haeretici vero homines post unam atque alteram admonitionem vitentur.

[note: Secundum, ut curet, quo mores auditorum doctrinae sint consentanei. Ante factum eorum locum habet adhoriatio: sive ad omnes, Sive ad singulos. Segnes ad officium invitandi.] Quod attinet ad secundum, id in duas iterum partes dividipotest; partim enim ante factum, partim etiam post factum aliorum hac in parte laborandum est Episcopo, ut mores omnium doctrinae Christi sint consentanei. Ante factum locum habet adhortatio, eaque vel in genere facta, seu ad omnes, qui sunt in Ecclesia, vel saltem ad certum hominum in Ecclesia existentium genus directa, vel in specie ad singulos, aut saltem ad omnes in singulari aliquo negotio, aut certo tempore. quanquam de priori tum imprimis erit dicendum, ubi de doctoribus, seu iis, qui laborant in sermone, praecepta trademus. Quod ad posteriorem adhortandi modum attinet, qui huc magisspectat, diligenter videndum est, an qui sint in Ecclesia in officio faciendo paulo fortasse segniores, aut adhuc infirmi. et an quippiam aliquanto magis arduum cuipiam sit suscipiendum, a quo facile posset absterreri: tunc enim imprimis hortandi sunt homines, et calcaria ipsis addenda. Quanquam


page 549, image: s549

etiam sponte sua currentibus ea interdum admovere non tantum nil obest, sed etiam prodest plurimum. Hoc officium inter alia commendatur [note: Cum gravitate,] Timotheo 2 Tim. 4. [?]. 2. quin etiam aliis Eccelesiae Episcopis demantatum intelligitur ex Epist. ad Tit. 1. 9. Deinde in adhortatione ipsa adhibenda est gravitas: itaque ea et verborum et actionis quadam cum severitate est inculcanda, ut appareat, te rem seriam agere, ne forte ob id ipsum admonitio contemnatur, quia perfunctorie aut minus graviter eam proponas: id quod voluit Apostolus, ad Tit. 2. 15: ubi cum praescripsisset, hominum Christianorum officia, partim specialia, partim etiam generalia, subjicit, Haec loquere, et adhortare, et argue cum omni imperio, hoc est, severe haec inculca, et facienda praecipe, additque: Nemo te contemnat, hoc est, ita te hac in parte gere, ne quis [note: Oratione personis accommodata.] admonitiones tuas contemnere audeat. Tertio, danda est opera, ut orationem et illius, cum quo agis, et tuae personae accommodes; id quod ex parte praecipit Apostolus Timotheo 1 Epist. 5. initio, ubi ait: Seniorem (intellige eum, qui natu est grandior) ne increpes, sedadhortare tanquam Patrem, jumiores tanquam fratres, seniores faeminas tanquam Matres, juniores tanquam sorores in omni castitate, hoc est, ne ullum libidinis aut improbae cupiditatis signum aut indicium praebeas, camve in animo tuo excitari patiaris, quando cum junioribus faeminis sermo tibi est: sed et sermo, et gestus, et vultus omnis, totiusque corporis habitus atque imprimis animus sit ad castitatem ac pudorem compositus. Quanquam haec praecepta, praesertim quod attinet ad priora, sint accommodata ad personam Timothei, qui adhuc juvenis erat. Quod si Episcopus ipse sit senior, cum senioribus tanquam cum fratribus agere debet, cum junioribus tanquam Pater, eodemque modo reliquas personarum conditiones, quarum est habenda ratio, observare debet, ita ut singulis convenientem honorem exhibeat. Aliter enim magistratum suum adhortari debet; aliter quemvis alium de plebe. Quanquam enim plebejum hominem nunquam contemtim tractare debet, et [gap: Greek word(s)] illam admittere, de qua Jacobus cap. 2: tamen majori reverentia utendum est, quando cum Magistratu est negotium, quam tum, cum res est cum alio quovis, licet quod ad officium ipsum attinet, tam adhortandus est magistratus, quam quivis alius. Quatenus enim aequales sunt interse omnes, iisdemque legibus subjecti, eatenus [note: Post Factum,] aequaliter tractandisunt: quatenus diversa est eorum ratio, etiam exipsius Dei voluntate, eatenus diversimode.

Haec de eo, quid faciendum sit ante aliorum factum: nunc videndum est, quid post factum. Hocvero iterum duplicis est generis, vel enim bene


page 550, image: s550

[note: Cum quis bene se gessit.] sese gesserunt ii, quorum vium regit Episcopus: vel rumor est, aut indicium aliquod, eos male sese gessisse. Circa prius, vix est quod faciat Episcopus, praeter id, quod jam vidimus, nempe ut ad similia facta, aut etiam majora ac praclariora eosdem adhortetur; quam ad rem laudes [note: quinonnunquam laudandus, modo prudenter.] nonnunquam aliquae, verum prudenter ac moderate admodum adhibitae nonnihil faciunt: quo pacto videmus etiam Apostolos nonnulla Ecclesiarum aut personarum aliquarum facta laudare. dixi autem moderate ac prudenter id esse faciendum; quia alii immoderatis laudibus, alii quibusvis intumescunt, et cum se sat bonos sibi esse persuadeant, ad altiorem pietatis gradum non contendunt. Nemo enim eo adspirat, quo se jam pervenisse arbitratur. Itaque hoc Pastoriori cavendum est, et, si quid ejusmodi praevideat, laudes vel penitus omittendae, vel (quod semper videtur esse faciendum) cum adhortationibus miscendae, monendumque ad altiora adhuc esse contendendum, et pristina facta, quantumvis praeclara, nil prodesse, nisi caetera quoque illis respondeant: quo pacto videmus agere Apostolum cum Thessalonicensibus, quos non uno loco vehementer laudat; 1 Thessal. 1. 6. et 2. 13. 19. [note: Cum quis of sicio suo non est functus. Cum delictum est dubium.] et 4. 10. Quod si atuem vel rumor vel indicium sit, esse aliquos, qui officio suo non fuerint functi; vel res est in confesso et aperta, vel dubia potest videri, ita ut inquisitione aliqua sit opus. Si dubia videri queat, inquisitio est facienda, et cognitio ac judicium quoddam instituendum, in quo vel restibus, vel aliis argumentis convincendus est is, [note: Adversus quos, et quando accusatio admittenda. Nominatim contra Seniorem.] qui peccasse arguitur, si rem ipse diffiteatur. quo loco observandum est, tum adversus quos et quando accusatio sit admittenda, tum quomodo inquisitio aut judicium instituendum. Quod ad prius attinet, id notandum est, quod Apostolus monuit 1 Tim. 5. 19: ne contra seniorem admittatur accusatio, nisi adsint duo aut tres testes, qui rem confirment; quod praeceptum diligenter considerandum est, ne in alterutram partem hîc peccetur, et vel nimium parcatur Senioribus, vel etiam id eis adimatur, quod iliis est cribuendum. Est autem in eo imprimis difficultas, quod cum ex aliis sacrarum literarum locis constet, ne adversus vulgarem quidem fratrem seu auditorem unius valere testimonium, sed necesse esse, ut minimumduo sint, qui adversus eum testimonium dicant, vel nihil hîc peculiare tribuatur Senioribus (quod tamen omnino velle videtur Apostolus) vel si aliquid peculiare, ac caeteris, qui sunt in Ecclesia, haudquaquam commune iistribuitur, idnihil aliud esse possit, quam ne audiendos illos quidem esse, qui aliquid adversus seniorem adferunt ad quempiam, quod duorum testimonio confirmari nequeat, nec eo nomine etiam privatim conveniendum


page 551, image: s551

aut admonendum esse illum seniorem, ut ut tandem fidem ei rei non adhibeas. Verum hucde venire nil est necesse. Nihilominus enim discrimen inter Seniores aliosque auditores hoc constitui potest, quod non sit permittendum, ut quispiam Seniorem seu Pastorem vel in Ecclesia, vel coram aliorum seniorum consessu accuset, et in Ecclesiastico judicio cum eo disceptet, nisi duo aut tres adsint testes: adversus alium autem saltem admitti potest accusatio, non quidem eatenus, ut illi fides habeatur, etiamsi non adsint duo testes, (hoc enim aliis Scripturae Sacrae dictis adversatur) sed hactenus, ut si res videatur esse tanti, vel coram universa Ecclesia, vel coram consessu Seniorum liceat cum illo agere, eumque accusare, et videre, utrum forte aliquibus indiciis aut confessione adversae partis veritas possit explorari, et ei satis fieri, qui acusavit; id quod adversus Seniorem non licet, ad autoritatem illorum, in qua multum est ad regendam Ecclesiam momenti situm, tuendam, et famam eorum sarram tectam conservandam. Nam de re aliqua, praesertim non levi accusatum, ab aliis viris cordatis auditum esse, integritatem hujusmodi hominis in dubium vocare potest, quaetanta in seniore esse debebat, ut fama etiam de eo aliquid mentiri metuere debuisse videatur. At vero prohibere, ne quis privatim moneat seniorem de re aliqua, quam ab uno quopiam audierit, quaeque fortasse inter plures jam sit sparsa, id nihil aliud esset, quam prohibere, ne famae aut saluti ipsius consulatur. Nam si quid veri subsit, vehementer prodest ipsum moneri, ut sese emendet, et a peccato imposterum abstineat; id quod non tamum ad salutem ipsius, sed etiam ad gloriam divinam ab omni labe vindicandam plurimum facit. Sivero ea, quae ad quempiam delata sunt, falsa fictaque sunt omnino, utile est audire ipsius confessionem, quo ipsum a calumniis vindicare, et famam ejus tutari possis. Interea tamen ea est utendum hac in parte prudentia, ne facile quippiam credas, aut suspicionem ex levi rumore, aut unius hominis restimonio de Seniore, cujus singularis debet esse pietas, in animo tuo patiaris enasci; itaque te geras, ut calumniatores sentiant non facile te ipsis praebere aures, nec dicta sua fidem apud te repertura; quin etiam monendi sunt ii, qui aliquid deferunt, ne vel ipsi quicquam adversum innocentem confingant, vel aliis quippiam mali asserentibus [note: Quid agendum cum ad caussae cognitionem perventum fuerit?] temere fidem adhibeant. Altius nempe sedere debet in animis nostris opinio de Senioris alicujus virtute, praesertim satis jam diuque spectata, quam ut levi aliqua rumoris aura labefactari ac convelliqueat.

Hactenus de priori; sequitur posterius, ubi videndum est, quid agendum sit, cum ad judicium ipsum aut cognitionem causae perventum


page 552, image: s552

fuerit: res autem ex Judiciorum aequorum consuetudine facile patet. Audienda nempe est accusatio, ejusque test imonia aut argumenta, quibus nititur, tum quid altera pars, quae accusatur, respondeat; quae quidem aut fatebitur factum, et vel id defendet tanquam recte factum, vel peccasse se fatebitur, aut factum negabit, et argumenta in contrarium allata vel testimonia diluere conabitur. quanquam adversus duos oculatos testes nulla valet excusatio, nisi forte apertum possit proferri argumentum, quo falsi convincantur testes, vel doceatur, illos in errorem inductos et deceptos re aliqua fuisse; qua de caussa tunc oculati testes vix dici merentur. Caeteroqui ubi fides testium non est suspecta, et non est verisimile, testes fuisse deceptos, sed aperte rem comperisse credibile est; nihil est, quod quis ullo colore vim testimonii hujus conetur effugere, nec est, cur ii qui causae cognitioni praesunt, rei verbis quippiam moveantur. Vbi autem hujusmodi testimonia desunt, ibi argumenta expendenda sunt, et suo pondere examinanda, dandaque opera, ut eorum vi convictus is, qui accusatur, verum fateatur. Quanquam, si argumenta sint (quatenus quidem res humanae ferunt) necessaria, nihil moveri debent judices, etiamsi alter constanter rem perneget: quod si probabilia tantum, constans ejus, qui accusatur, negatio, praesertim si illius fama alias sit illibata, saltem ea in partequa, accusatur, efficere potest ne penitus adversus ipsum feratur [note: Triplex in judicio sco pulus vitandus.] sententia, et omnino concludatur eum jure fuisse accusatum. Est autem in tota hac re, seu judicio habendo, ac ferenda sententia, triplex imprimis scopulus vitandus, quem Paulus Timotheo diligenter vitandum esse monstrat, 1 Epist. 5. 21. 22. Primus est praejudicium; alter favor alterius partis seu [gap: Greek word(s)] : tertius temeritas seu celeritas in judicando. Sunt autem evitandihi scopuli, non in his tantum, de quibus nunc proprie agimus, iudiciis, ubi de delicto tantum alterius agitur, ejusque spectatur emendatio: verum etiam in iis, in quibus aliae inter fratres dirimuntur controversiae, de quibus loquitur Paulus 1 Corinth. 6. 5 quae nunc per Seniores, nunc per alios fratres rerum [note: Praejudicium.] hujusmodi peritos exercentur. Nam si quis praejudicatam opinionem ad cognitionem causae afferat, non ea aequitate ad alterius partis dicta rationesque attendet: et sane cum strenua sit in deteriorem partem suspicio, ut vetus habet dictum, relinquenda est semperalteri parti [note: Favor partis.] auris altera, cum altera data sit alteri. Deinde ut in omnibus judiciis, quemadmodum suo loco docuimus, ita etiam imprimis in Ecclesiasticis, quae sanctissima atque aequissima esse omniumdebent, personarum acceptio vitanda est. Denique fugienda est celeritas: nam ut vetus


page 553, image: s553

[note: Praecipitantia.] habet dictum, ad poenitendum properat, cito qui judicat. Ideo Apostolus priora duo, quae saepe solent esse conjuncta, his verbis prohibuit, dum dicto loco ait: obtestor coram Deo et Domino Iesu Christo, et electis Angelis, ut haec (inter ea vero est etiam modus admittendi accusationes adversus Seniores, et peccantium reprehensio) custodias sine praejudicio, nil faciens secundum inclinationem, in alteram nempe partem. Terrium vero in alio negotiorum genere ostendit Apostolus, dum ita statim subjicit; manus cito nemini impone, neque communices cum alienis peccatis: cujus rei rationem videtur exprimere vers. 24: (nam versus 23 velut in parenthesi legendus est:) cum ait, quorundam hominum peccata antea manifesta sunt, praecedentia in judicium, quosdam vero etiam consequuntur: similiter etiam bona opera antea manifesta sunt, (intellige nonnullorum hominum, vel nonnulla) et, quae aliter sese habent, occultari non possunt. quo loco id videtur monere Apostolus, ne Timotheus, cujus erat Ecclesiam Ephesi collectam constituere, et ordinare eos, qui eam regerent, cito quempiam ad Episcopi munus admitteret, et impositione manuum munus hoc ei demandaret publice, idque solenni bac ceremonia confirmaret et sanciret; sed prius de moribus hominis, qui eligendus sit, diligenter inquireret; ne forte si indignum ad id munus eligeret, culpae alienae postea fieret particeps. Nam etsiquorundam hominum peccata, quae impedire queunt nequis ad tam sanctum munus admittatur, statim pateant, antequam cognitio de illis instituatur, et inquiratur utrum illi hoc munere sint digni nec ne: tamen non omnia sunt hujusmodi, sedtumdemum apparent, et in lucem producuntur, cum inquisitio instituitur. Eodem modo etiam de virtutibus sentiendum est. Quod autem in hac re monet Apostolus, id recte ad omnia judiciorum genera, in quibus de re quapiam dubia quaestio instituenda est, extenditur.

[note: Cum delictum est in confesso. Sequitur ejus castigatio. Quae fit verbis.] Huc usque expendimus, quid faciendum sit, cum delictum, quod defertur, adhuc est dubium: at quando res in confesso est, aut per legitimum judicium rei deprebensa est veritas, restat censura et castigatio Ecclesiastica, quae vel verbis peragitur, vel facto. Verbis quae fit, ea reprehensio est, et objurgatio; quam utramque conjungit Apostolus 2 Timoth. 4. 2, ubi monet, ut arguat Timotheus, hoc est, peccatorum alios convincat, caque ipsa reprehendat et objurget: quod re prehensionis genus est severius, et aliquanto asperius, et adversus eos est usurpandum, qui vel peccata sua convicti agnoscere nolunt, eaque defendunt, aut valde extenuant, vel alioqui contumacius segerunt, atque ab iis desistere nolunt. Nam qui ea statim agnoscunt, seipsos accusant


page 554, image: s554

ac damnant, culpam deprecantur, aliisque modis dolorem suum testantur, in eos verbis saevire crudelitatis cujusdam esse videtur; nisi forte delictum nimis sit grave, et severa animadversione dignum. ubi tamen semper videndum est, ne ad desperationem quandam deducantur, [note: Discernenda hominum ingenia.] qui deliquerunt, sed consolatione erigantur. qua de re monet Apostolus 2 Corinth. 2. 6. et seqq. Atque hac in re diligenter sunt discernenda hominum ingenia: alii enim, qui generosioris sunt animi, mollius tractari volunt, facilique reguntur fraeno; alii vero, qui animo sunt magis servili, calcaribus indigent, et nonnisi asperitate quadam reprehensionis et severitate ad officium adiguntur. Episcopus autem est instar Medici, cujus officium est, ac voluntas semper esse debet, quocunque remedio aegrum sanare, nec semper ea adhibere medicamenta, quae per se ipsa sunt omnium optima, sed quae cujusque ingenio ac naturae sunt accommodatissima; salva interea lege charitatis ac mansuetudinis, quae in Episcopo debet esse summa. Prudentiam talem praecipit Tito Apostolus, ubi cum dixisset Cretenses, inter quos Titus versabatur, ex gentilis sui testimonio, semper esse mendaces, [note: Severitas temperanda charitate, et doctrina.] malas bestias, ventres pigros, addit: quam ob causam argue eos severe. Verumtamen severitas haec, quemadmodurn jam monuimus, primum charitate ac bonitate temperanda est, quemadmodum monuit Apostolus ad Gal, 6. initio: deinde admiscenda semper est doctrina, quemadmodum idem Apostolus monuit dicto superius loco 2 Tim. 4. 2: ubi ait, argue, reprehende, exhortare cum omni longanimitate et dostrina. Quae postrema verba non tantum ad id, quod proxime praecedit, nempe ad exhortationem, verum etiam ad superiora, hoc est, ad redargutionem, seu reprehensionem et objurgationem, sunt referenda, quemadmodum imprimis vox longanimitatis indicat, quae id postulat, ne contumacia aliorum delictorumque frequentia, de animi lenitate dejiciaris, et studium tuum patiaris frangi ac labefactari, sed rem caeptam constanter et cum singulari mansuetudine urgeas, adhibita doctrina, hoc est, ut non tantum fervore utaris in reprehensione, objurgationibus aut admonitione, sed rationes semper, praesertim ubi ullo modo res id postulat, dictorum tuotum afferas, et jure a te reprehendi ostendas quod reprehendis, aut moneri quod mones. Nam doctrina quidem sine fervore minus est efficax, ac friget apud auditores: fervor autem sine doctrina et ratione, primo quidem impetu valere videtur, sed minus habet imposterum efficaciae, cum aculeosaltius in animos defigere nequeat, ubi rationum acumen ac pondus deest. At ubi utrumque conspirat, adhibeturque moderatio ea, quam diximus, necesse


page 555, image: s555

[note: Coram quibus delinquentes reprehendendi? Qui privatim reprehendendi?] est deploratum eum esse, qui non moveatur. Est autem praeterea considerandum illud, coram quibus ii, qui peccasse deprehensi sunt, sint reprehendendi aut objurgandi: alii enim privatim, alii coram pluribus, alii denique coram omnibus sunt reprebendendi. Privatim ab Episcopo sunt reprehendendi ii quorum peccata adhuc sunt occulta, aut sine dedecore ac infamia, vel alio aliquo periculo, ad plures deferri vix possent, aut qui semel forte tantum, vel saltem non admodum saepe peccasse deprehensi sunt, aut adhuc sunt infirmiores, qui si severius cum iis ageres, aut pudorem coram pluribus iis incuteres, a veritate fortasse absterrerentur, animumque desponderent, aut graviter irritarentur. Sanare enim (ut jam saepe diximus) vult Episcopus morbum, non exasperare: itaque omnibus fit omnia, modo omnes possit transformare [note: Qui coram pluribus?] in Christo. Coram pluribus vero reprehendendi sunt ii, quorum delictum pluribus innotuit, et qui si absque arbitris reprehenderentur, videri quibusdam posses, iis nimium parcere, aut qui saepius moniti privatim, perrexerunt tamen in pecando, aut privatim jam moniti delictum agnoscere et resipiscere noluerunt: denique qui autoritate [note: automnibus?] plurium forte magis moverentur, quam sermonibus unius. Denique coram omnibus arguendi atque reprehendendi sunt tum ii, quorum delicta omnibus publice constant, tum qui a paucioribus moniti resipiscere noluerunt. Nam per gradus hac in parte eundum est, quemadmodum Christus docet faciendum tum, cum frater a fratre laesus est, ut habetur Matth. 18. Quin coram omnibus arguendi sunt Seniores, qui duorum aut trium testimonio convicti peccasse sunt deprehensi, ut tanto magis caeteri metuant; qua de re Apostolus 1 Tim. 5. 19: ubi cum dixisset, contra Seniorem accusationemne recipe, praeter quam in duobus aut tribus testibus; addit, peccantes, hoc est, eos, quos peccasse hoc pacto deprehenderis, coram onmibus argue, ut etiam caeteri metum habeant. Consulendum enim est his in rebus, partim iis qui deliquerunt, partim aliis, iis imprimis, qui sunt in Ecclesia, ac per eos gloriae divinae: illis quidem, ut sanentur, his vero, ne peccantium exemplo, praesertim magnorum in Ecclesia virorum, corrumpantur, et scandala ex Christiano coetu tollantur, nomenque Domini ac Deisermo ne blasphemetur. Haec autem omnia regere debet charitas et prudentia. Charitas id spectat, ut velis aliis quam maxime prodesse: Prudentia, ut possis, aut qua ratione optime possis. Itaque diligenti trutina pensitandum est, utrum alieno pudori consulendum magis sit, an vero alienae aedificationi?

Hactentus de animadversione, quae verbis peragitur: sequitur ea,


page 556, image: s556

[note: Castigatio factis peragenda. Exclusione peccantium a consortio aliorum.] quae factis. Ea consistit in exclusione peccantium a consortio ac commercio aliorum; (qua de re dictum est a nobis nonnihil ibi, ubi de concordia seu pacis studio egimus:) qua in re tamen cerni possunt gradus pro modo delictorum, et ratione aedificationis, utilitatisque publicae adhibendi. Ea vero res non quidem est penitus in potestate Pastorum seu Episcoporum, sed Ecclesiae totius potius; verumtamen in ea Pastores reliquis praeire debent, et autores esse ad id faciendum, quod facere convenit. Ne de eo nunc quicquam dicam, quod delecti ab Ecclesia Seniores possint illius nomine judicia decernere, aliquidque statuere in quosdam, quod ab Ecclesia ratum habeatur, nec rescindi debeat, nisi forte is, qui seniorum censura notatur, ad totius Ecclesiae judicium provocet, seque injuria affectum putet. Nam si Seniores ipsi possint nonnunquam integram Ecclesiam constituere, et judicio ac pietate prae caeteris excellant; nemo est ita durus, qui dubitet, illos eo quo dictum est modo, Ecclesiae nomine judicare posse, idque nonnunquam in negotiis quibusdam, quae celare quam publice agere consultius est, faciendum videtur. Est autem ad haec omnia valde necessaria patientia, ut norit Pastor ferre morositates auditorum, qui ab ipso reprehenduntur aut monentur; quin etiam, ut norit patienter ferre injurias ab hominibus malis ac contumacibus sibi illatas: quod insignite monet Apostolus 2 Tim. 2. 24, ubi ait: Servum autem Domini non oportet pugnare, sed mansuetum seu placidum esse erga omnes, aptum (seu mavis, propensum) ad docendum, malorum (scil. hominum) tolerantem, cum lenitate erudientem eos, qui sese opponunt. Neque enim dubium, quin ut veritas odium solet parere, is, qui aliorum vitia tanquam ulcera quaedam tangit, eaque exscindere laborat, in eorum offensionem facile sit incursurus, et crabrones (quod ajunt) irritaturus. Quare necesse est, ut ad eorum odia, convitia, calumnias, aliaque injuriarum genera patienter sustinenda sese praeparet. Etsane si ipse Episcopus irritari se patiatur, et verbis fortasse durioribus aut minacibus excipiat eum, quem ad frugem revocare debebat, aut convitia pro convitiis regerat, tantum abest, ut quicquam sit profecturus, ut potius morbum alterius sit exasperaturus hoc pacto, sibique viam sit ad illius correctionem imposterum praeclusurus, effecturusque, ut illius admonitiones, non tanquam a divino Spiritu, aut recto judicio, sed tanquam ab affectu immodico profectae accipiantur.

[note: Tertium, ut curet officia recte consitui,] Hactenus de secundo Episcopi officio egimus ad regendam Ecclesiam pertinente. Sequitur tertium, quod duplex iterum supra esse indicavimus. Altera enim illius pars eo pertinet, ut curet Ecclesiae Pastor,


page 557, image: s557

quo Seniores et Diaconi, vel etiam, ubi id usus recepit, Diaconissae constituantur, ac rebus necessariis instruantur, et ut Senioribus conveniens [note: Et omnia decenter peragi.] honor exhibeatur: qua de re non pauca in Epistolis ad Timotheum et Titum leguntur, Altera pars eo spectat ut curet omnia ea, quae in Ecclesia siunt, ordine ac decenter peragi; hoc est, doceatur, quando oportet, et, quantum necesse est, preces habeantur, aliaque peragantur, quaesupra enumeravimus, cum de iis praecepimus officiis, quae ad universam Ecclesiam spectant. Nam, ut Paulus docet 1 Corinth. 14. vers. ult. Omnia in Ecclesia debent fieri decore et secundum ordinem, evitandaque confusio, quam aversarur Deus: bid. vers. 33: id autem curare nemini magis incumbit, quam ei, qui Ecclesiam regit ac moderatur, hoc est Pastori ac Episcopo.

[note: Quartum. ut consolet ut pusillanimes.] Quartum officium constituimus, consolari pusillanimes; quod licet omnibus Christianis sit commune, ut apparet ex 1 Thess. 5. 14; tamen eos imprimis decet, qui aliis praesunt, et sapientia prudentiaque prae caeteris eminent. Pusillanimes autem ii, de quibus loquitur Apostolus, duplicis constitui possunt generis, pro duplicis pusillanimitatis istius causis: allii enim animum despondent ob peccata a se admissa, alii ob afflictiones, praesertim graviores, sive justitiae causa, sive alia ratione incumbentes. Vtrisque convenientia fomenta sunt adhibenda: illis ne desperent; his ne veritatem abjiciant, aut alioqui impatientia sua Deum offendant.

[note: Tertium Episcopi officium. Quartum, ut preces pro Ecclesia sibi curae habeat. Vt animam eidem impendat.] Hactenus duplex officiorum genus ad Episcopatum pertinentium satis sumus exsequuti, De Tertio acturi cap. sequenti. Quarti partem priorem: quae in precibus pro Ecclesia fundendis consistit, fusius explicare nil attinet: istud tamen moneri potest, diligenter videndum esse Pastori, qua re vel universae Ecclesiae, vel certis ejus membris sit opus, eaque perspecta, tum universis, tum singulis id esse a Deo flagitandum, quo tantopere indigeant. Quod attinet ad posteriorem illius officii partem, quam in eo collocavimus, quod animam etiam suam impendere debeat Ecclesiae Pastor pro ovibus sibi concreditis, id fusiore explicatione i[?]idem opus non habet, cognitis iis, quae partim de charitate, partim de fortitudine Christiana superius diximus; quae utraque id exigit, ut si alterius salus periclitetur, ei etiam cum vitae discrimine succurras. Id tantum hic animadvertere licet, an semper, cum Ecclesiae periculum aliquod imminet, Pastori ita sit subsistendum, ut ab Ecclesia non discedat. Nam fugere timiditatis esse videtur, et ejus, qui mercenarii instar lupum venientem videns fugiat; semper vero subsistere, temeritatis. Quare ita videtur controverlia haec dirimenda, ut


page 558, image: s558

statuamus tum haud esse Pastori ab Ecclesia discedendum, etiam mortis periculo proposito, si videat periclitaturam salutem vel totius Ecclesiae, vel aliquorum ejus membrorum; cui rei ipse, si adsit, medicinam aliquam possit adhibere, et aliquorum saltem animas, periculo constantiaque sua redimere. At si id metuendum non sit, et ii, qui Ecclesiae imminent, pastorum revera vitae primo insidiantur, vel nullo vel exiguo saltem in praesens auditorum periculo; potest Ecclesiae Pastor salvo officio, imo etiam debet vitare periculum suga, cum possit aliquando ad Ecclesiam redire, aut alius aliquando in illius locum substitui, aut ipse alibi divinae gloriae plus prodesse. Et sane vel ipsorum Apostolorum exemplo edoceri possumus, eos imminenti periculo fuga se subduxisse, et ab Ecclesia, quam collegerant, discessisse: quin etiam id facere ab ipso Christo esse jussos. Exempla habes Pauli Act. 9. 23. et seqq. et Petri cap. 12. 17. Praeceptum autem Christi extat Matth. 10. 23: ne de Christo nunc quicquam dicamus, qui imminetibus saepe periculis sese subdduxit, ut ex Euangelistis patet.

CAPUT IV. De Officio Doctorum: ubi simul ae precibus in Ecclesia, concipiendu.

[note: Doctorum vox ambigua, et significatio nunc latior, nunc strictior] DOctorum vox, ut vel ex cap. 2. liquere potest, ambigua est: nunc enim significat eos homines, qui munus sustinent quacunque in re, sive ad scientiam, sive ad mores pertineme, alios erudiendi, ita ut etiam ii hoc nomine comprehendantur, qui alias hortatores ab Apostolo appellantur, et a doctoribus distinguuntur. Altera significatio strictiorest, qua fit, ut Doctores ab hortatoribus distinguantur eo pacto, quo dicto cap. 2. est explicatum. quanquam in voce doctrinae aut docendi adhuc tertia significatio deprehendi potest, eaque omnium strictissima, cum sumitur pro explicatione veritatis circa rem aliquam, seu mysterium partemve Christianae religionis, non ad mores, sed ad intellectum pertinentem, distincta a refutatione errorum: quomodo sumitur hoc nomen 2 Timoth. 3. vers. 16: ut infra videbimus. Quare prima vocis significatio latissima est: altera stricta ac minus late patens: tertia strictissima. Loquimur autem (ut cuivis apparet) de doctrina sana, et ad religionem pertinente, non etiam de prophana. Hoc loco doctores in prima significatione potissimum sumimus; quorum officium cum explicabimus, et partes illius muneris persequemur,


page 559, image: s559

simul etiam docebimus, quod sit officium eorum doctorum, qui ab hortatoribus distinguuntur. Quia vero ita usu est receptum, idque non sine ratione, ut iidem, qui in Ecclesia docent, et verbo praeeunt, praeeant etiam Ecclesiae in precibus: ideo de hoc etiam Doctorum munere, [note: Duo doctorum munera; Docere et Precari.] quod tamen quibusvis Senioribus potest esse commune, nonnihil addemus, et sic duo doctorum munera constituemus: alterum id, unde doctorum nomen sunt sortiti, seu docendi: alterum, precandi. Atque haec duo videntur conjungere Apostoli, Act. 6: ubi rationem reddentes, cur non possint, neque adeo etiam debeant inservire mensis, et necessitates curare fidelium ad hanc vitam pertinentes, vers. 4. ita loquuntur, nos autem in precibus, et ministerio sermonis perdurabimus, licet superius vers. 2, tantum sermonis divini, cui vacare ipsorum sit muneris, meminissent. Admodum enim verisimile est, per preces eo in loco non privatas precationes, licet pro Ecclesiae salute conceptas, intelligi, sed publicas, in quibus Apostoli procul omni dubio praeibant Ecclesiae; quaeque cum verbi divini praedicatione conjungi et solebant, et debebant; licet interea haud negemus, posse id etiam de alio precum genere, hoc est, de supplicationibus priva is pro Ecclesiae salute, et divinae gloriae promotione conceptis intelligi: quo pacto eaenon magis ad doctarum, quam ad universum Seniorum officium pertinebunt: [note: De docendi munere.] quanquam et omnibus alias Christianis debeant esse communes. Sed jam tempus est, ut de priori tractationis capite agamus, et docendi munus explicemus.

[note: De quo tria explicanda.] Sunt autem nobis tria de toto hoc negotio explicanda: Primo, quid sit docendum ei, qui hoc munere fungitur, quaeque sint illius doctrinae partes, vel si mavis certi veluti scopi, ad quos orationem suam referre debeat. Secundo, quomodo se ad functionem muneris sui, seu ad docendum praeparare debeat. Tertio denique, quomodo ea, quae generatim novit esse docenda auditoribus, seu iis, quos erudiendos suscepit, applicare debeat, quaque ratione aut diligentia hac in parte sit illi utendum.

[note: Primum, quid docendum sit.] Quod ad primum attinet, generatim quidem quid proponendum sit Ecclesiae Doctori diximus superiori Capite, ubi explicuimus quo pacto curandum sit Ecclesiae Pastori, ut doctrina sana in Ecclesia retineatur. [note: Doctrina sana. Ejus distinctiones variae.] Ostendimus enim, quaenam sit illa doctrina sana; eanempe, quae viam aeternae salutis explicat, atque ad fidem ac pietatem, cujus maxima pars est charitas, hominibus inserendam est efficax. Hujusmodi autem doctrina nunc in duas, nunc in plures partes distinguitur: et in duas quidem duplici iterum ratione, Primo in doctrinam, et adhortationem;


page 560, image: s560

de qua distinctione diximus supra, et illam quidem ad cognitionem, hanc ad mores, seu, ut alii loquuntur, illam ad fidem, hanc ad vitam; illam ad intellectum, hanc ad voluntatem reformandam spectare asseruimus. Deinde distinguitur in exhortationem, quae fit per doctrinam sanam, et in redargutionem eorum, qui contradicunt: Ita enim Paulus ad Titum. 1. vers. 9, de requisitis Episcoporum disserens, ait, cum debere tenacem esse fidelis illius sermonis, qui sit secundum doctrinam, nempe Euangelicam, ut possit tum adhortari per doctrinam sanam, et contradicentes convincere: ubi vox abhortandi non tantum videtur significare id, quod alias solet, nempe ad virtutes Christianas excitare quempiam, aut, quae sint officii uniuscujusque partes, praescribere; sed sumi pro erudire quempiam, et inculeare ei, sive id, quod sciendum ac credendum, sive id, quod faciendum est: et tum convincere contradicentes erit, quosvis, qui errorem aliquem defendunt, et veritatem divinam oppugnant, redarguere, eisque errorem demonstrare. quanquam alias posset verbum adhontandi strictius et sic magis proprie sumi, atque ita per contradicentes intelligerentur ii, qui cum officium suum facere nolint, variis sese; modis defendunt, et monitoribus suis resistunt. Sed prius illud. sequentibus magis consentaneum est. Verumtamen alibi Apdstolus in quatuor partes distinguit ea, quae doctor Ecclesiae proponere iis debet, cum quibus illires est, ut colligitur ex loco 2 Tim. 3. 16. ubi fines illos. ad quos utilis sit doctrina, enumerat, quorum primum constituit doctrinam, alterum redargutionem, tertium correctionem, quartum disciplinam illam, quae in justitia: ubi doctrinam eo modo sumtam, ut in prioni es bipartitis illis divisionibus accepta fuit, in luo membra distribuit, nempe in doctrinam trictissime sumtam, quae veritatem explicat absque errorum refutatione, et in redargutionem seu resutationem errorum: Deinde adhortationem iterum in duo membra, nempe in correctionem, quae malefacta reprehendit, et disciplinam, seu institutionem in justitia, quae ad virtutes Christianas, omnisque generis pietatem hortatur. Quod si velis ad posteriorem ex bipartitis illis divisionibus hanc quadripartitam accommodare, tum adhortatio per sanam doctrinam haec duo complectetur, doctrinam et disciplinam eam, quae in justitia: redargutio vero, redargutionem strictius sumtam, seu refutationem errorum non ad mores, sed ad intellectum per se pertinentium, et correctionem, quae in reprehensione emendationeque peccatorum consistit. Addi autem poterat his quatuor quintum membrum, nempe consolatio, cujus meminit Paulus de fructu scripturae


page 561, image: s561

sacrae disserens Rom. 15. 4. Sed fortassis Apostolus dicto loco ad Timotheum consolationem ad doctrinam, vel ad disciplinam, quae in justitia, retulit, vel partim ad hanc, partim ad illam. Hi ergo sunt veluti generales quidam loci, aut, simavis, scopi, ad quos omnia sua dicta referre debet Ecclesiae doctor.

[note: Secundum, Quomodo se Ecclesiae doctor ad muneris sui functionem praeparare debeat? Primo, habeat formam sanorum sermonum. Secundo, attendat lectioni.] His ita constitutis, videndum jam est alterum ex capitibus supra constitutis, hoc est, quomodo Ecclesiae doctor ad muneris functionem sese praeparare debeat. Sunt autem duo ab Apostolo tradita praecepta, atque adeo duo media ad hanc rem facientia praescripta, quorum alterum ex altero fere pendet. Primum est, quod extat 2 Timoth. 1. 13, ubi ait, [gap: Greek word(s)] seu formam habe sanorum sermonum, quos a me didicicti, hoc est, animo complectere, et firmiter retine corpus quoddam doctrinae, quam a me explicari audivisti, omnibus suis partibus constantem, seu mavis delineationem quandam istius doctrinae; sensus enim idem est. Secundum, ex illis praeceptis, aut mediis est lectio assidua scripturae sacrae, quae tum temporis ex libris Veteris Testamenti vel solis, vel prope solis constabat: de qua praecipit Apostolus 1 Timoth. 4. 14. et sequentibus, ubi ait, donec venio, attende lectioni. Et dicto superius loco 2 Timoth. 3. 15, et sequentibus, insignem ejus lectionis fructum ostendit, quem jam ex parte vidimus, qui quia est omnibus notus, ideo ejus verba non adducimus: qui quidem fructus hodie multo est insignior extantibus tot Novi Foederis praestantissimis scriptis, in quibus Christi et Apostolorum doctrina exponitur, et variarum rerum ad religionem pertinentium illustria proponuntur exempla. Itaque olim lectio illa poterat augere, et aliqua ex parte illustrare cognitionem rerum divinarum, quas ab Apostolis, aliisque divinis viris didicisses: hodie vero ipsam Christi et Apostolorum doctrinam exinde petere licet, imo certo et infallibiliter aliunde peti nequit. Quare antea innuimus, prius illud medium ex hoc posteriori pendere, hoc est, Systema doctrinae Euangelicae et Apostolicae, ex lectione sacrarum literarum peti posse. Quanquam non tantum nudae illae partes, ac (ut ita dicam) ossa ac nervi doctrinae Euangelicae inde capiuntur; verum etiam carnes et reliqua, quae ad corpus illud pertinent, et doctorem aptum reddunt ad omnes muneris sui partes tanto rectius peragendas; ac non tantum ad simpliciter saluti aeternae necessaria, verum etiam ad utilia explicanda; ac praeterea non tantum ad ea nude proponenda, verum etiam variis modis illustranda, et aliis facilius instillanda instruunt. Quare lectioni huic sacrarum literarum, earumque


page 562, image: s562

diligenti meditationi invigilandum est Ecclesiae doctori, et sacer codex manibus diurnis nocturnisque versandus, adhibita assidua ardentique precatione, animoque ab affectibus et cupiditatibus defaecato, et nil aliud quam Dei gloriam ac suam aliorumque salutem anhelante ac quaerente, ita ut quicquid sacrae literae doceant, quicquid praecipiant, id amplecti et opere exsequi, aliisque diligenter inculcare sit paratus. Non commemoro autem hîc linguarum artiumque necessaria adminicula, sine quibus inseliciter in sacrarum literarum studiis versabitur is, qui non tantum id agit, ut, quae sibi sunt ad salutem necessaria, inde discat; sed etiam ut tum haec, tum alia ad salutem utilia inde percepta aliis proponat et explicet. Nam et ad eruendam ex sacris literis veritatem non tantum necessariam, sed etiam usquequaque utilem ad salutem, varia requiruntur adminicula: varia etiam ad eandem commode, plane, et dextre proponendam, et explicandam; quibus de rebus videri potest Epistola Socini ad And. Woydovium.

[note: Tertium, Quomodo fungi munere suo debeat. De eo praecepta generalia. Qua ad res ipsas pertinent, Vt fideliter deceat.] Sequitur, ut ad tertium tractationis nostrae membrum accedamus, et videamus, quomodo Ecclesiae doctor hoc ipso suo munere fungi, et, quae didicit, ad usum aliorum referre, eosque instruere debeat: ubi primum generalia quaedam sunt tradenda praecepta, deinde specialiora. Et generalia quidem partim ad res ipsas proponendas, partim ad proponendi modum pertinent. Quod ad res ipsas attinet, hîc primum requiritur, ut fideliter doceat, nec quicquam eorum omittat, quae aliis prodesse possunt, nil reticeat, aut mutilet, nil de suo adjiciat: quicquid autem ad lites potius excitandas, quam ad fidem pietatemque hominibus ingenerandam spectat, id diligentissime vitet. Atque hac in re exemplo suo aliis praeivit Apostolus, qui Act. 20 ait, se nil subterfugisse eorum, quae conducerent, quo minus annunciaret Ephesiis, et docereteos publie ac privatim: Non enim subterfugi, (inquit vers. 27) quo minus annunciarem vobis omne consilium Dei: qua de re leguntur etiam nonnulla in 2 Corinth. 4. 1. 2. Sed imprimis etiam huc pertinent ea, quae scripsit 1 Corinth. 4. 2 ubi sese aliosque sui similes dispensatores Mysteriorum Dei vocat, additque, illud requiri in oeconomis, ut fidelis quispiam reperiatur. Fidelitas autem id imprimis postulat, ne quid rerum necessariarum ulla de causa suffureris, aut metu aliquo vel impatientia [note: Vt expendat, quid tempori, personis, loco conveniat.] ab officio te avocari patiaris. Referri etiam huc possum illa 1 Pet. 4. 11: de quibus infra agemus. Deinde requiritur, ut diligenter expendat, quid cuique tempori, personae, et loco maxime conveniat, et non semper ea, quae pet se maxime sunt necessaria aut praeclara, proponat, sed interdum ea potius, quae personis magis sunt necessaria,


page 563, image: s563

aut temporibus magis conveniunt. Itaque si videat, certum esse aliquod doctrinae Caput, in quo minus sint instructi auditores, illud potissimum inculcet: si videat errorem in Ecclesia gliscere, aut metuendum esse ne eo inficiatur Ecclesia, ei mature est occurrendum, et animi adversus eum praemuniendi, aut ab eo liberandi qui jam fuerant seducti, [note: Vt magis inculcet, quae ad mores, quam quae ad cognitionem pertinent.] praesertim si sit valde noxius. Illud tamen generatim notari potest, saepius ea ac diligentius inculcanda esse, quae ad mores pertinent, quam quae ad cognitionem: quia haec, praesertim quatenus necesse est, facilius capiuntur, illa difficilius fiunt, plusque est in actione situm, quam in cognitione, imo in actione per se omnia, in cognitione eatenus, quatenus ad actionem est necessaria. Itaque etiamsi nonnunquam mysterium aliquodreligionis Christianae explicandum sumas; tamen miscendae sunt admonitiones crebrae, et ita res tractanda, ut non tantum mens auditoris formetur, verum etiam affectus cieatur; quod nisi fiat, frigere videtur concio ad populum, (nam disputationum aut lectionum [note: Vt sapius veritatem explicet, quam errores refutet. Vt habeat rationem captus auditerum.] sacrarum, quae inter doctos habentur, alia est ratio) et minus afferre fructus. Praeterea saepius explicanda est veritas, quam refutandi errores, et adversus alios disputandum. Tertio praeterea habenda est ratio captus et ingenii auditorum: alii lacte sunt enutriendi, tanquam infantes in Christo Jesu, atque in religione Christiana adhuc pueri: aliis solidior cibus praebendus, utpote jam adultis, et in doctrina Christi provect ioribus. Hoc est, prima doctrinae Christi elementa, quae etiam a rudibus facile capi possunt, proponenda sunt iis, qui vel per ingenium, vel per temporis, quod in Ecclesia contriverunt, brevitatem, vel per aetatem nondum sunt rerum difficiliorum capaces: abstrusiora vero mysteria iis sunt proponenda, qui ingenio plus valent, atque in doctrina Christi jam sunt exercitatiores. Itaque ab imperfectioribus ad perfectiora, a primis rudimentis ad solidiorem et ex quisitiorem doctrinam paulatim sunt manuducendi auditores. Quam prudentiam, quemadmodum vulgo observant in Scholis, et jam dudum docuerunt viri sapientes; ita haudquaquam neglexerunt primi Ecclesiae Christi doctores. Qua de re vide, quid Paulus scripserit 1 Cor. 3. ab initio, usque ad vers. 3. et Auctor Epist. ad Heb. 5. 11. usque ad finem capitis, et initio cap: 6: ex quo tamen loco illud imprimis discitur, non esse ferendum, ut auditores semper in tyrociniis Christianae religionis haereant, sed eos exstimulandos, ut ad altiora progredi velint. Ad haec praecepta referri possunt illa Pauli verba 2 Tim. 2. 15: ubi monet Timotheum, ut recte secet sermonem veritatis, in quibus verbis vel alluditur ad morem patrumfamilias, qui liberis aut etiam famulis secant ac distribuunt


page 564, image: s564

panem, et cuilibet convenientem portionem assignant, et tantum, quantum opus est, praebent; quasi eodem modo agere debeat Ecclesiae doctor, qui mysteriorum divinorum est dispensator, ut familiae Christi convenientem cibum praebeat, et ea singulis proponat, quae iis maxime videat esse necessaria atque utilia: vel respicitur ad ritum secandi hostias Deo offerendas Sacerdotibus demandatum, quorum erat ita partes victimarum invicem a se dirimere, ne quid mutilarent, aut justo minus facerent, nil depravarent aut corrumperent. Eodem enim modo doctori Ecclesiae est faciendum, ut sermonem veritatis prudenter ac solerter tractet, velut in membra quaedam sectum explicet, populoque proponat, nil mutilet, nil adjiciat, ubi non oportet, nil depravet, aut distorqueat, neque etiam ita agat, ut in cortice tantum externo occupatus medullam negligat.

[note: Pracepta, quae ad docendi modum pertinent. Qualia debeant esse verba.] Quod vero attinet ad docendi modum, in eo duo potissimum sunt consideranda, verba et actio; quo etiam affectum, qui orationem animat, refero. Quod ad verba attinet, ea debent esse plana ac perspicua, et ad captum auditoris accommodata: omnis affectatio, et immoderatus ac nimium exquisitus verborum ornatus fugiendus est; non quod inculta debeat esse oratio, et barbaries quaedam ac sermonis ruditas affectanda, sed quod danda sit opera, ut omnia nativa esse videantur, et veluti sub manu nata, non vero longe ante conquisita, aut nimis picturata. Itaque figurae etiam variaeadhiberi possunt, quemadmodum in scriptis Apostolorum videmus; sed quae a communi ratione nil, autparum admodum discedant, quasque fervor potius Spiritus suggerat, quam Rhetorum praecepta. Fugienda etiam redundantia, et effusa verborum copia, ne multitudine ista res obscuretur, et auditoris animus obruatur, idque imprimis tum, ubi rei alicujus natura explicatur, aut sententia aliqua proponitur, aut rationes et argumenta exponuntur, quae quam paucissimis fieri potest verbis, iisque claris ac perspicuis sunt efferenda, ut et apprehendere animo, et judicare, ac denique memoria retinere ea facilius possit auditor, et, si res postea uberius explicetur, habeat veluti capita quaedam, ad quae dicta omnia referat. Interdum tamen amplificationes et illustrationes adhiberi possunt variae pro ratione necessitatis, quae ex difficultate rei et captu auditorum aestimanda est. Itaque certus modus hîc praescribi non potest; sed doctoris prudentiae est relinquendus. Ubi exhortandisunt auditores, paulo plus licet dicenti ob motum animi, qui in exhortationibus aut reprehensionibus concipi solet a dicente, et imprimi debet animo auditoris: impetus enim ille et fervor, flumen quoddam orationi supeditat. Quanquam cavendum, ne verborum


page 565, image: s565

tantum sit flumen, mentis vero gutta; sed potius rerum pondera verborum multitudinem exequent. Esset hîc locus aliquid dicendi de eo, cur Apostolus eloquentiam humanam sibi non putaverit in rebus divinis adbibendam; qua de re vide 1 Cor. 1. 17. 18. et cap. 2. 4. sed alio [note: Qualis in docente debeat esse animi motus.] properamus: explicuimus tamen aliquando rem, agentes de illis ejusdem Epistolae verbis cap. 4. 20: non in sermone regnum Dei, sed in virtute.

Quod animi motum, seu affectum dicentis attinet, primum omnium Doctori curandum est, ut cum singulari religione, ac reverentia divini numinis ad dicendum accedat, profanas omnes curas ex animo ejiciat, non gloriam suam quaerat, non affectibus suis indulgeat, idque forte agat ut quempiam a quo forte offensus sit, puniat et exagitet, quem tum impunius notare licet, ut hodie in quibusdam Ecclesiis crebro videmus fieri: sed divinam gloriam, et eorum, ad quos sermonem habet, suamque ipsius salutem uniee quaerat, cogitetque se non prophanum aliquod negotium tractare, nec in theatrum prodiisse ad auditores oblectandos, et tempus fallendum, sed Dei se negotium coram Ecclesia in Dei conspectu agere: eoque sollscite caveat, ne forte alicubi impingat, et aliquid minus caute proloquatur. Quo referri potest illud 1 Per. 4. 11, ubi ait, si quis lo quitur, hoc est, Ecclesiam docet, aut verbum Dei praedicat, ut sermones Dei, scil. loquatur, hoc est, ea religione, eaque etiam fide, et diligentia, qua ipsius Dei oracula sunt promulganda. Nam non tantum de religione ista animi, et reverentia numinis, qua in divino verbo annunciando est utendum, sed etiam de singulari fide ac diligentia, quae in ea re sit adhibenda, loquitur Apostolus, ita ut hoc praeceptum jure a nobis potuerit commemotari supra, ubi de docentis fide et diligentia egimus. Monet enim ibi A postolus eos, qui donum aliquod divinum acceperunt ut id velint in aliorum usum conferre, tanquam boni dispensatores multiplicis Dei gratiae, hoc est, ne talenta ista sua defodiant, sed summo studio in communem usum expromant, tanquam rem non suam, sed suae fidei eum in finem concreditam ut eam aliis veluti distribuant ac dispertiantur: quod postea speciatim explicans, ait primo de doctoribus, eos debere loqui, ut oracula Dei, quae celanda non sint; sed hominibus fideliter aununcianda; secus atque alias fit in iis, quae ab ipsis hominibus praeclare sunt inventa, quae ab autoribus suis celariac silentio premi solent, ut aliquid prae aliis scire videantur. Sed praeterea cum duae sint doctrinae Christianae partes, quemadmodum vidimus supra, quarum altera res credendas, altera facienda tradit; (quanquam priores ad posteriores in Theologia, quaepractica scientia est, non contemplativa, referuntur;) in prioribus proponendis ita se gerere debet is quidocet,


page 566, image: s566

ut appareat eum penitus de iis esse certum ac persuasum, praesertim si res sit ad salutem necessaria, aut alioqui ex sacris literis liquido pateat, quare ita rem narrare debet, ut videatur non audita, sed visa referre. in posterioribus vero proponendis uti debet fervore nato ex desiderio et amore earum rerum, quas aliis commendat, aut odio earum, a quibus eos absterret. Quam enim affectionem et morum auditoris animo vult imprimere doctor, eum in seipso prius exhibere debet, et quibus potest modis ostendere, ut non minus exemplo, etiam cum docet, quam verbis eum affectum et animi impetum aliis inserat. Iure enim potest hîc usurpari illud, quod alia in re dictum est a Poeta:

Vt ridentibus adrident, ita flemibus adflent
Humani vultus; si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi.

Verum hi animi motus non histrionice fingendi sunt, aut externis tantum gestibus exprimendi a doctore, ac si in Comoedia res ageretur, sed in animo illius jam antea residentes, partim precibus ac votis orationi praemissis, partim meditatione rerum sacrarum; partim ipsa dictione et orationis impetu concitandi sunt; qui ubi dicentem penitus [note: Qualis debeat esse gestus actioque dicentis.] occuparint, sponte sua se prodent apertis indiciis, nec conatum alium requirunt, quo illos auditoribus repraesentes. Atque hinc jam etiam patere potest, qui gestus, quaeve actio dicentis esse debeat; ea nempe, quae motum animi sequatur, adeoque nativa sit, ac cum verbis dicentis semper egregie consentiat; ita ut auditor in gestu ipso, aut vultu dicentis, ac vocis sono, Id sibi videre videatur, quod in verbis audit. Quanquam haec non omnibus perinde sunt concessa; alii enim, qui timidiores ac modestiores a natura sunt facti, actione minus valent, metu aut pudore tum animi affectum, tum linguam, ac veluti manum constringente, iique conatu majori indigent: alii vero, qui aliis audaciores sunt, ac naturae fervidioris, nonnunquam in actione luxuriant, ita ut etiam reprimere se quodammodo debeant, et studio corrigere id, quod emendatione habet opus, ac vocem etiam moderari, ne clamosiores videantur, aut contentionis quandam speciem prae se fefant. Et hactenus etiam arti aliquid relictum est. Servanda ergo inter dicendum erit gravitas in vulta, ac toto corporis gestu, qui virilis esse debet, et talis, qui est hominis maxime seria cogitantis et dicentis. Quare quicquid levitatem quandam redolet, quicquid molle et effaeminatum est, quicquid ludicrum aut ridiculum, id quam longissime a sacris concionibus arcendum. Vitandum tamen etiam supercilium, et superbiae vel audaciae vel impudentiae species: decet enim gravitas, sed modestiâ temperata.



page 567, image: s567

[note: Specialia pracepta, auditores diversos respicientia. Quomodo docendi sint, qui alios iterum docere debens.] Et haec quidem ita generatim de docendi munere: nunc pauca quaedam addemus, quae ad diversa auditorum genera pertinent. Alii enim, hoc est ii cum quibus doctori Ecclesiae res est, vel veritatem amant, eamque profitentur, vel ab ea sunt adhuc alieni, eamque oppugnant.

Quod ad priores attinet, eorum alii ejusmodi sunt, ut apti esse queant ad alios iterum docendos, alii vero inepti. Prioribus plenius et exquisitus sunt tradenda ea omnia, quae ad universam religionem Christanam pertinent, suntque instruendi ad docendi munus: neque enim in praesens tantum, sed et in futurum, nec suae tantum, sed et aliis Ecclesiiis prospicere debet doctor aut pastor. Atque hac de re monet Apostolus 2 Tim. 2. 2, ubi ait: quae audivisti a me per (id est, inter) multos testes, ea propone fidelibus hominibus, (hoc est, qui dign sunt, quibus fides abhibeatur,) qui idonci sunt, ut alios quoque doceant: quibus autem modis ii sint erudiendi, prolium esset docere. His possunt ea etiam committi, praesertim vbi confirmatiori fuerint judicio, et spectatae pietatis, de quibus Paulus ait: Si fidem habes, penes teipsum habe coram Deo, quaeque sunt difficilioria, et captum aliorum superant; qualia esse in Epistolis Pauli ait Petrus nonnulla, quae homines indocti, seu in Christiana religione rudes, et non bene confimati, contorquent ad suam ipsorum perniciem. Nam alioqui nil est in Christiana religione, quod ad perniciem valeat, cum omnia tendant ad salutem, adeoque per se omnibus possint esse utilia: sed videri tamen nonnulla possunt prima fronte absurdiora, aut a pietate abhorrentia, si recedant ab iis, quae vulgo omnes credunt; (quemadmodum olim Iudaeis invisa fuit doctrina de Christiana a legalibus ceremoniis libertate:) verum ea nihilominus doctori, aut pastori Ecclesiae scienda sunt, ne forte (ut error foecundus est) ex unius ignoratione in aliorum ignorationem cadat, aut, dum incerta inculcat, apud rerum intelligentes autoritatem perdat, et reliqua etiam sua dicta in erroris suspicionem vocet, aut nonnunquam vehementius inculcet, quae minus sunt urgenda, praeteritis potioribus, aut denique in regenda Ecclesia, (quae cura Pastoris est) per imprudentiam peccet, in eum forte rigidius aniamadvertens, cum quo mitius erat agendum. Sed haec specialius explicare, non est hujus loci. Potest tamen exempli gratia huc referri illud, quod supra diximus de discrimine verorum peccatorum, seu operum carnis, ab iis [note: Quomodo auditores vulgares.] quae non decent. Quod ad vulgares auditores attinet, quomodo illi erudiendi sint, ex superioribus satis constare potest; quanquam prudentiae ubique relictus est locus, quae ex circumstantiis rerum aestimet, quid cuique sit utile, aut necessarium, quidve illi praecipue sit inculcandum.


page 568, image: s568

[note: Quomodo agendum cum adversariis.] Quod attinet ad adversarios, quivis facile videre potest, adversus eos utendum esse ea doctrinae parte, quae in redargutione seu refutatione errorum consistit; quanquam semper admiscenda est doctrina, et veritas etiam explicanda; quod nisi fiat, infructuosior est disputatio. Vitandi autem sunt imprimis homines vel aperte improbi, quos sues aut porcos nominat Christus, qui margaritas illas pedibus conculcabunt, omniaque ludibrio habebunt, aut etiam adversus eos, qui illos ab ignorantia vindicare satagunt, insurgent, quos per Canes intellexisse videtur. Vitandi praeterea sunt homines contentiosi ac pertinaces, ne ad rixas et jurgia veniatur, et ipsemet ab illis contentiones discas: quod monet Apostolus variis in locis, inter caetera 1 Tim. 6. 4. 5. et 2 Tim. 2. 23. et seqq Tit. 3. 9. Quin etiam illi fugiendi, qui perverso quodam et haeretico sunt ingenio; quanquam non prius tamen vitandisunt, quam sedulo serioque admoneantur. Utendum autem est singulari quadam patientia, mansuetudine ac longanimitate adversus adversarios, quemadmodum Apostolus docet loco paulo ante dicto, 2 Tim. 2. 24. 25: ne vel tu pertinacia, aut convitiis, aut contumeliis irritatus id facias, aut dicas, quod minime decet, et causa cadas, ut solent irritati pugiles facilius feriri, vel a te irritetur adversarius, et offensus a te ipsam veritatem aversetur, et minus pationtes tibi praebeat aures. Sed et imprimis vitanda sunt convitia, irrisiones, insultationes, licet verissimam sententiam defendas. Nam cum per se grave est homini, errorem suum in apertum produci, seque non posse defendere sententiam, quam fortasse diu defenderit, aut a pueris didicerit atque adamarit: tum vero adhuc gravius est, si ullum contumeliae genus accedat. Sed hac de re ulterius praecipit Acontius, qui consulendus, de Strateg. Satanae libr. prioribus, ubi docet, quomodo errores sint ex animis hominum exstirpandi, quîque tractandi sint adversarii. Interim lenitati ac mansuetudini studendum est, etiam in rudioribus et hebetioris ingenii hominibus instituendis, praesertim iis qui ingenio valent. Verum enim est illud, quod ait Cicero: Quo quisque est ingeniosior et solertior, tanto docet iracundius et laboriosius: quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipere quem videt, discrutiatur. Certe ipsum Dominum Iesum patientia usum esse in erudiendis discipulis suis, eorumque ruditate ferenda, negligentia praesertim ipsorum accedente, satis constat ex quibusdam illius dictis, quae reperiuntur apud Euangelistas, atque imprimis apud Marcum cap. 7. 18. cap. 8. 17. 18. Hactenus de doctrina.

Quod ad preces attinet publicas, in quibus praeire Ecclesiae Doctor


page 569, image: s569

[note: Alterum Doctorismunus, in precibus praire, et quomodo ea debe ant esse comparata.] aut Pastor aliis debet, de illis vix est, quod hic praecipiamus, cum alio loco de precibus satis sit dictum; quibus observatis facile erit, rectum in illis servare modum. Debet autem imprimis ea in precibus commemorare, quae maxime sunt communia, et publice ad divinam gloriam, humanique generis salutem et Ecclesiarum omnium, atque illius imprimis, cui praeest, incrementum et felicitatem, ac publicam tranquillitatem pertinentia: quod magna ex parte colligitur ex 1 Tim. 2. initio, ubi de publicis precibus sermonem esse, alibi monuimus. Itaque commemorandi sunt etiam Reges, et ii, quisunt in imperio, ut ibi monet Apostolus. Quod si aliquid interdum accidat peculiare, quod vel ad certam Ecclesiam, vel ad certas personas, eorumque praesertim, qui sunt in Ecclesia, aut in quibus alias publice multum est situm, pertineat, et singularem Dei opem postulet, id nominatim etiam commemorari potest, vel etiam debet. Adhibendus est autem fervor, ut caeteri ejus exemplo etiam effervescant, et non tantum ejus verba, sed et animi impetum sequantur. Verba adhibenda plana, et omnibus perspicua, cum omnes ea sequi debeant; nil intermiscendum, quod aliquem facile offendere queat, aut alicui videri dubium, curandumque ut preces revera sint preces, nec facile quippiam admisceatur alieni, etiamsi vel ad mysterium Christianae religionis explicandum faciat. Interdum tamen rationes, quibus Deum movere velimus, ut id praestet, quod petimus, addi possunt. Vitanda est prolixitas, et eo usque tantum producendae preces, quousque non tanum in eo, qui verbis praeit, sed etiam in caeteris, ardor animi et intentio durare queat. Interdum tamen utendum est hominum devotione, jam ex auditione verbi divini fortasse concitata: caetera prudentiae uniuscujusque sunt relinquenda, aut ex consuetudine cujusque Ecclesiae addiscenda.

CAPVT V. De Diaconis.

DIaconum Graecis idem esse, quod Latinis est Minister, notum [note: Diaconisignisicatio duplex: Laxior.] est: sed id nomen ad Ecclesiam [gap: Greek word(s)] accinnidatum, duplicem habet significationem, alteram laxiorem, qua fit ut ii quoque, qui docent ac praesunt, Diaconi Ecclesiae, vel etiam Diaconi Dei aut Christi appellentur; cujus rei exempla non semel occurrunt apud Paulum. quanquam vox haec concreta de Doctoribus Ecclesiae nunquam absolute (quantum quidem fert memoria) usurpatur,


page 570, image: s570

sed semper cum adjectione aliqua: verum vox abstracta [gap: Greek word(s)] saepe absolute ad eos refertur, atque adeo ad Apostolos quoque extenditur, ut Act. 1. 17. 25. et cap. 12. 35. et cap. 20. 24. Rom. 11. 13. et alibi [note: Strictior.] saepe. Sed stridius sumitur pro iis, qui Ecclesiae inserviunt in rebus temporariis, seu ad hanc vitam pertinentibus, quibus Ministrorum nomen magis proprie competit: qua de caussa et Apostolis interdum, cum in hujusmodi rebus Ecclesiae inserviunt, aut etiam aliis fidelibus, cum charitatis aut humanitatis officia aliis exhibuerunt aut exhibent, [gap: Greek word(s)] seu ministerium tribuitur. Vide Act. 6: ubi prima Diaconorum, de quibus hîc agimus, refertur institutio: Rom. 15. 25. et 31. et 1 Corinth. 16. 15. Heb. 6. 10. Quare quemadmodum Episcopi Ecclesiae curam gerunt in iis, quae ad salutem ipsius pertinent, seu ad spiritum pertinent: ita Diaconi illi sunt, qui Ecclesiae curam gerunt in rebus temporalibus, et quae ad vitam hanc ac corpus aliquomodo pertinent. quanquam, (ut postea videbimus) iidem etiam obire possunt, et fortasse etiam debent, quaedam munera quae cum Pastorum aut Episcoporum functione aliquid habent commune.

Quamvis vero nobis imprimis sit propositum, explicare ea officia, quae ad functionem eorum proprie pertinent; tamen quemadmodum, cum de Episcopis ageremus, diximus aliquid de eorum electione, ita etiam hîc faciemus, ac primum de electione Diaconorum, deinde, de [note: De Diaconorum electione. Quinam eligendi. Quibus virtutibus praediti.] electorum officio tractabimus In electione autem duo sunt consideranda. Primum quinam sint eligendi, deinde quomodo, quave cautione. Prius explicuit Apostolus 1 Tim. 3. 8. et seqq. ubi docet tum qua debeant esse praediti virtute, tum a quibus vitiis imprimis debeant esse immunes. Quod ad virtutes attinet, primo in illis requirit [gap: Greek word(s)] ; id quod vitae honestatem et morum integritatem sub hominum oculos cadentem, a qua viri boni vulgo nominantur, hoc loco significare videtur: quamquam alias speciatim pro gravitate sumi possit. Verum magis illud placet, tum quod non sit verisimile, Apostolum hanc solam virtutem ab ipso initio expressisse, non additis statim aliis, tum quod postea eandem [gap: Greek word(s)] in Diaconorum et Episcoporum uxoribus requirat, vers. 11. ubi rectius vocem [gap: Greek word(s)] reddideris honestas, quam graves. Deinde requirit Apostolus, ut habeant mysterium fidei in pura conscientia, hoc est, ut cum cognitione penitiori doctrinae Jesu Christi conjunctam habeant veram vitae sanctitatem, quae bonam conscientiam parit, quaeque non tantum requirit illam vitae honestatem, de qua paulo ante egimus, sed etiam alias multas virtutes Christianas, quas vulgus in viris bonis et honestis non ita requirit. Quare


page 571, image: s571

hoc loco duo conjunguntur, nempe paulo accuratior, quam in Christianorum vulgo requiritur, rerum sacrarum notitia: deinde ea, quam diximus, vitae sanctitas. Tertio loco possis id pro virtute quadam accipere, quod virtutis cujusdam, nempe vigilantiae ac prudentiae, effectus est, quod ab Apostolo commemoratur [?]. 12. ubi vult, ut bene praesint [note: A quibus vitiis debeant esse immunes.] suis familiis, ac liberis. Quod ad vitia attinet, a quibusdebeant esse immunes: primo generale quippiam est, quod velit Apostolus esse, eos irreprehensibiles, vel a crimine immunes, [?]. 10; hoc est, ne aliquod facinus illis objici possit, quod famam eorum laedere et munus tam sanctum dehonestare queat. deinde quaedam exprimuntur ab Apostolo specialia, quae supra quoque recensuit, cum ageretur de Episcopis, eo solo excepto, quod nolit eos esse bilingues, quod supra non fuerat commemoratum Vult enim, eos non esse vino multo deditos, non turpis lucri cupidos, vers. 8. ac denique unius uxoris viros, scil. tantum, non plurium; de quibus supra egimus. Quid autem sibi velit vers. 8, cum primo loco inter vitia, quibus vacare debeant, id collocat, ne sint bilingues: non est difficile colligere. Vult enim eos non esse in sermone inconstantes, qui nunc hoc, nunc illud de eadem re dicant. Cur autem in solis Diaconis hoc requirat, non itidem in Pastoribus; non aeque facile est divinare. Causae nunc occurrunt duae: altera est, quod de Episcopo, cujus inter caetera officium est, veritatem aliis tradere, nimis sit manifestum, eum ab hoc vitio alienum esse debere: neque enim facile ejus verba, cum de sacris loquitur, fidem invenient, qui alias in sermonibus esse solet inconstans. Deinde quia cum Diaconorum sit, aliorum inopiae succurrere, et sic etiam opem illis ab Ecclesia polliceri: facile fieri potest, ut, nisi alias in sermone sint constantes, nunc hoc, nunc illud dicant, nunc polliceantur aliquid, nunc revocent promissum; id quod haudquaquam fieri debet. Hactenus de eo, quales eligi debeant Diaconi.

[note: Quo pacto. quave cautione sint eligendi.] Sequitur, ut videamus, quo pacto. quave cautione sint eligendi. Id autem explicuit Apostolus vers. 10. ubi ait: atque hi (Diaconi) probentur prius, postea ministrent, si irreprehensibiles sint. Probatio autem illa, quemadmodum posteriora verba indicant, videtur spectare, tum ad universam vitam, morumque integritatem, tum vero imprimis ad ipsorum fidem, qua in hoc munere imprimis sit opus. Requiritur autem, (ut res ipsa ostendit) haec probatio tum, cum alias nondum perfecta est alicujus fides aut integritas. Nam si jam satis pateat, quid probatione illa est opus? Probatio vero illa in eo consistit, ut diu mores et actiones alicujus inspicias, in easque diligenter inquiras, ut ita scias


page 572, image: s572

quomodo se gerat: neque absurde dixeris, hanc probationem in ipsa inquisitione et exploratione consistere, quae et ipsa non requirit longum aliquod tempus, sed tantum investigationem judiciorum, et testimonium illorum hominum, qui aliquem jam diu norunt. Causam autem explicat Apostolus, cur tanta morum integritate viri, tantaque cum cura ad hoc munus sint eligendi: quia (inquit) qui bene ministraverint, grad um sibi ipsis bonum acquirunt, et multam loquendi libertatem, quae est in Christo Iesu, in fide; hoc est, altius assurgunt, et sublimiorum honoris ac dignitatis in Ecclesia gradum adipiscuntur, ita ut illis liberius liceat loqui, et admonere alios de rebus ad doctrinam Christi, ejusque sanctissimam religionem pertinentibus. Qui autem tales sunt, eos tum cognitione mysteriorum divinorum, tum singulari vitae sanctitate praeditos esse oportet, ut ex eorum dignitate atque autoritate fructum capiat Ecclesia, eorumque sermones vere sint salutares. Hactenus de electione Diaconorum.

[note: De officio Diaconorum. Quid facere debeant. Quae sint eorum propria.] Quod ad eorum officium attinet, duo nobis sunt consideranda; primum, quid facere debeant; deinde quomodo. In priori capite: primum considerabimus ea, quae propria sunt Diaconorum; deinde ea, quae aliquo modo cum senioribus, aut Episcopis iis sunt communia. Quod ad priora attinet, ea paucis complexus est Apostolus Rom. 12. 8: ubi duo eorum constituit genera: alios enim constituit, qui distribuant, alios qui misereantur. Quanquam enim interdum iidem possunt utroque fungi munere, et tum distribuere, tum misereri, quemadmodum fieri solet in parvis Ecclesiis: tamen possunt etiam distinctis personis munera haec demandari, ita ut alii sint, qui distribuant, alii vero, qui misereantur. Nam de officiis ejusmodi in verbis Apostoli sermonem esse, quae non omnibus Christianis sunt communia, ex ipso contextu atque ordine verborum satis patet. Nam usque ad finem hujus versus 8, certarum in Ecclesia personarum officia traduntur. Distribuere [note: Distribuere.] autem aud Apostolum signifiacat, pecunias publicas, aut ab Ecclesia in certos usus collatas, largiri iis, quibus sunt destinatae, aut in eos usus expendere, in quos sunt impendendae. Atque haec opera paulo est honestior, ac minus fere molesta, quam altera, quae voce miserendi effertur. Misereri enim hîc videtur significare, pauperum aut aegrotorum [note: Misereri.] aut exulum aliorumque hospitum curam gerere, non tantum pecuniam illis dando, quo sibi res necessarias parent; verum etiam laborem et operam insumendo, partim in parandis rebus necessariis, partim etiam aliis in rebus aegrotis inserviendo; quod posterius ad Diaconissas (de quibus postea) imprimis pertinuisse videtur. Habemus ergo hîc


page 573, image: s573

duo generalia Diaconorum officia, distribuere nempe, et misereri; sed [note: Collectio et conservatio pecuniarum] quorum prius aliud iterum secum trahit, vel tanquam necessarium antecedens requirit, nempe collectionem et conservationem pecuniarum ad usus Ecclesiae pertinentium. Est ergo Diaconorum primum monere, vel totam Ecclesiam, vel seniores, quibus rebus indigeat vel tota Ecclesia, vel illius pars aliqua, vel saltem quod caeteroquin ad gloriam divinam, pauperumque usus requiratur, adeoque monere, ut pecunia colligatur, vel ab omnibus proportionate, hoc est, pro ratione facultatum, et aliarum circumstantiarum, vel a certis personis: Deinde ut eandem diligenter asservent, et in eos usus, in quos data est erogent. Erogatur autem pecunia, partim in stipendia atque alimoniam Pastorum Doctorumque Ecclesiae, aut eorem, qui huic muneri sese parant, et interim victui parando dare operam nequeunt, vel in libros sacros emendos aut typis exprimendos, aut itinera veritatis promovendae aut salutis alienae curandae causa suscepta: addi possunt etiam Scholae, et praeceptorum salaria, denique pauperes, atque inter eos viduae atque aegroti, sive sint domestici fidei, sive alieni;) nam ad hos quoque liberalitas Ecclesiae sese potest, atque interdum debet extendere:) quin etiam hospites seu peregrinos advenientes, atque imprimis exules. Accedunt hujusmodi personis, ac rebus, aedificia publica, qualia sunt Templa, ubi conventus sacri instituuntur, Scholarum aedificia, domus eorum, qui sacris operantur, et si quae sunt similia. Quod ad alterum generale officium attinet, quid in eo comprehendatur, plenius a nobis explicabitur tum, cum de Diaconissis agetur, quanquam eadem a Diaconis quoque praestari queunt.

Atque hoc loco, antequam ad alia Diaconorum officia veluti secundaria, et iis cum senioribus aliquomodo communia accedamus, prius [note: Quomodo Diaconi officio suo fungi debeant.] alterum illud, quod superius proposuimus, explicabimus; nempe quomodo his officiis fungi debeant Diaconi. Id autem generatim explicuit Petrus 1 Epist. 4. 11, dum ait; Si quis ministrat (Graece est [gap: Greek word(s)] ) tanquam ex viribus, quas suppeditat Deus, scil. ministret, hoc est, ex totis viribus suis huic officio incumbat, et omnes intendat nervos. quanquam Paulus dicto superius loco Rom. 12, id quod Petrus toti Diaconorum generi accommodat, ad unum illorum genus, eos nempe, qui misericordiam Ecclesiae nomine erga alios exercere debent, refert, propterea quod in istis imprimis requiratur diligentia, in illis vero, qu pecunias publicas distribuunt, simplicitas ac fides. Ita enim ait Apostolus: qui distribuit, in simplicitate, scil. distribuat, hoc est, sincere ac fideliter, non fraudulenter, seu ita, ne quid de publica pecunia sibi


page 574, image: s574

decerpat, aut in usum suum conferat, sed in eum plane, in quem Ecclesia eam destinavit. quanquam in hoc simplicitatis nomine illud quoque potest comprehendi, ne forte apud Diaconum, in cujus manu est publica pecunia, valeat gratia et favor, vel contra etiam odium, qui affectus eum transversum abripiant, efficiantque ne ex Ecclesiae sententia pecuniam illius eroget. Eum vero, qui miseretur, Apostolus id vult praestare cum diligentia, seu diligenter ac alacriter: nam in hujusmodi servitio, quod multas molestias ac labores secum trahat, studium, diligentiam, et promptitudinem requirit, quae excludit omnem morositatem et duritiem erga eos, quorum est suscipienda cura: adde etiam cunctationem ac moram in ferenda ope. Immo vero is, qui nomine Ecclesiae misericordiae opera debet aliis praestare, expectare non debet; donec rogetur, sed ipse potius in necessitates aliorum inquirere, et studiose animadvertere, quid cuique sit opus, et eorum, qui rogare ipsi non audent, pudori ac verecundiae succurrere. Nam si in privatis beneficiis id requiritur, certe aeque aut multo magis in publicis totius Ecclesiae, seu iis, quae publico nomine alicui exhibentur, id obtinere debet.

[note: Quae officia Diaco nis sint cum aliis communia.] His ita breviter explicatis, transeundum est ad alterum officiorum genus, quod Diaconis solet injungi, praesertim (ut supra monuimus) ibi, ubi plura officia etiam ab eodem geri queunt, hoc est, in parva Ecclesia. Nam, ut Aristoteles monet, in parva Republ. vel Civitate saepe eidem plura de mandantur munera, quemadmodum in pauperum aedibus usurpantur [gap: Greek word(s)] : idem accidit in parvis Ecclesiis, ubi et minor esse solet eorum hominum copia, qui mnnera publica recte obire queant, et minus in muneribus singulis obeundis oneris ac laboris, ita ut ab uno nonnunquam non incommode plura sustineri queant. Quare ut ad rem redeamus, Diaconis quoque Ecclesiae solent nonnunquam ea imponi munera, quae iis non sunt prorsus propria, sed per se ad Pastores Ecclesiae seu seniores spectant, habent tamen aliquid cum Diaconorum munere conjunctum. accedit autem haec quoque ratio, cur id fiat, quia Diaconi saepe ad altiorem in Ecclesia gradum, hoc est, ad munus seniorum aspirant, vel paulatim, etiamsi ipsi id non ambiant, eo provehuntur, autoritatem illis conciliante tum muneris dignitate, tum fide ac integritate, quam in munere suo praestant; quemadmodum [note: I.] supra vidimus in illis Apostoli verbis, 1 Timoth. 3. 13. Inter illa vero munera hoc primo collocari potest, ut alios ad beneficentiam pro re nata exhortentur, quandoquidem illorum est pecunias colligere. Deinde, [note: II.] si incidant controversiae inter fratres de rebus ad hanc vitam pertinentibus,


page 575, image: s575

ut inter alios ab Ecclesia eam in rem constitutos, sedeant judices atque arbitri. Tertio ut quandoquidem eorum est, beneficentiam [note: III.] Ecclesiae aliquo pacto moderari, provideant, ne oneribus haud necessariis gravetur Ecclesia. quo pertinet imprimis illud, ut videant, num omnes, qui sunt in Ecclesia, honestis laboribus vacent, et victum sibi quaerant, an vero quispiam sit otiosus, qui alienis tantum beneficiis [note: IV.] inhiet. Huic conjunctum est quartum, ut videant, num victus quaerendi ratio sit satis illis honesta, a turpitudine, ab injustitia et avaritia sejuncta. Itaque videre debent, quod vitae genus unusquisque sequatur, quomodo in commerciis sele gerat. Quinto cum hoc aliquomodo [note: V.] conjunctum est, ut quia id, quod diximus, requirit penitiorem quandam inspectionem rerum, quae domi ab unoquoque geruntur, videant etiam, quomodo unusquisque familiam gerat, quomodo adversus uxorem, liberos, servos, aut ancillas, atque vicissim hi erga illum se gerant; ut ita si quid deprehendant pietati aut morum honestati non satis consentaneum, vel ipsi id emendent, vel si non sufficiant, ad alios seniores ac Pastores deferant: id quod in caeteris quoque delictorum generibus fieri convenit. Itaque Diaconi possunt esse instar oculorum, [note: VI.] et aurium Episcopis et senioribus. Sexto imprimis curare debent ut honeste vivant, qui ab Ecclesia aluntur, et, si quid possunt nihilominus operari, ne otiose vitam transigant, sed quacunque tandem in re, vel aliis, vel saltem sibi invicem, praesertim in morbis, operam [note: VII.] praestent. Septimo viduarum et pupillorum patrocinium vel ipsimet, si ad eam rem sint apti, suscipere, cum lis aliqua ipsis movetur, in foro eivili debent, vel curare ne Patronus illis desit, praesertim si videant eos tutoribus et amicis, qui patrocinium eorum suscipere velint, destitui. [note: VIII.] Octavo illud quoque mandari potest, ut connubia honesta inter juvenes et puellas, viduos, et viduas concilient, atque instituant, praesertim si videant, periculum esse, ne quis in cupiditates aut libidines in Coelibatu incidat, aut consilium sibi ipsi dare nesciat. Itaque dare etiam debent consilium iis, praesertim juvenibus, aut viduis juvenculis, quarum pudicitia in lubrico est, ut matrimonium honestum ineant, et parentibus etiam, ut honestis hominibus elocent filias. Non commemoro minora, quae Diaconis imponi solent; quale est illud, ut ad mensam Domini, seu Eucharistiae celebratione ministrent, panem ac vinum curent, atque apponant, ut observent quinam ad mensam Domini assideant, qui vero minus: quis aliunde ad Ecclesiam advenerit, quis contra alio ab ea migrarit, atque adeo ut numerum habeant certum omnium Ecclesiae alicujus membrorum.



page 576, image: s576

CAPVT VI. De Diaconissis.

[note: Diaconissae quae?] IN Veteri Ecclesia praeter Diaconos erant etiam Diaconissae, hoc est, faeminae ejusmodi, quae sanctis seu hominibus Christianis, Ecclesiae nomine in rebus ad hanc vitam pertinentibus inservirent; quarum ordo seu munus in Ecclesia hodie exolevit. Deligebantur autem ad hoc munus viduae aetate profectae, de quarum tum electione, tum officio hoc loco nonnihil dicemus. Nam etiamsi ordo hic in Ecclesia hodie desierit, restaurari tamen potest, et in Ecclesiis praesertim frequentioribus curandum esset, ut id fieret, ac praeterea quamdiu taeminarum illarum ordo non est, earum munus ad Diaconos redit eos, quos Apostolus ait misereri, seu misericordiae officia Ecclesiae nomine Christianis praestare, maxime afflictis, saltem eatenus, ut si ipsi omnia illa ministeria non exsequantur per se ipsos, exsequantur tamen ea per alios. Nam [note: De earum electiones. circa quam spectabatur, Status earum AEtas.] non debet una cum personis perire munus in Ecclesia adeo necessarium, et pietati Christianae maxime consentaneum. Quod ergo ad electionem attinet, in ea spectabantur personae status, aetas, ac mores seu vita ante acta. Status, ut esset vidua; haec enim sola hujusmodi muneri vacare poterat, cura rei familiaris non districta. AEtas, ne esset minor natu annis LX: idque propterea, quia adolescentiores, ut ait Apostolus 1 Tim. 5. 11, Postquam lascivietunt adversus Christum, nubere volunt, habentes crimen, quod primam fidem (qua se nimirum Christo obstrinxerant) irritam fecerint, quodque praeterea otiosae discant circumire per domos, et non tantum otiose, sed etiam nugaces, garriant, quae non opertet. Alebantur enim hujusmodi viduae ab ipsa Ecclesia; unde in otium prolapsae facile poterant lascivire, et quia in Ecclesia forte maritos non reperirent, etiam a veritate desciscere, et infidelibus nubere; quemadmodum jam tum contigisse, satis ostendit Apostolus eodem loco, vers. 15. Quanquam et alia ejus rei ratio poterat afferri, nempe quia, (ut postea videbimus) earum munus eerat hospitibus, pauperibus, atque aegrotis inservire, ne vel ipsae vel quispiam alius propter ipsas in suspicionem impudicitiae, aut ipsum etiam flagitium, incidere posset, quanquam haud scio, an decretum hoc Apostoli, ac determinatio annorum relaxationem aliquam patiatur, quae Ecclesiae ac imprimis seniorum prudentiae sit permissa. Nam caeteroqui multae viduae, quae LX habeant annos, ad ministeria hujusmodi, quibus Diaconissae sunt


page 577, image: s577

destinatae, ob virium imbecillitatem viderentur esse ineptae. Quod ad [note: Mores.] mores attinet, eae ita describuntur ab Apostolo dicto loco [?]. 9. et 10: ut fuerit unius maritiuxor, hoc est, quae a viro extra causam a Christo indicatam repudiata, alteri non nupserit; quemadmodum non pauci volunt interpretes, inter quos videatur Beza; vel, ut aliis placet, quae viro suo contenta, nulli alteri consenserit, atque adeo caste semper vixerit. Addit Apostolus, ut in operibus bonis testimonium habe at, hoc est, ut idonei sint testes, qui confirment, eam egregie se antehac gessisse, et pietatem vitae esse sectatam; si, (inquit ulterius) liberos educavit, hoc est, ipsa studium ac laborem in iis educandis alendisque insumsit, non vero eos exposuit, vel ipsa voluptatem tantum in matrimonio quaerens, aliis liberorum suorum educandorum curam reliquit; si fuit hospitalis, hoc est, hospitibus ac peregrinis omnia humanitatis officia exhibuit, atque imprimis exules domo recepit, si pedes Sanctorum lavit, hoc est, etiam vilissima aliis Christianis officia, obsequia ac ministeria praestitit, inter quae lotio pedum postremum fere est, et in istis regionibus erga peregre advenientes consuetum; si afflictissubvenit, hoc est, res etiam necessarias subministravit; si omne opus bonum assidue est sectata. Id quod secundo et ultimo loco commemoratur, generale est; quod primo loco, ad castitatem pertinet, reliqua ad beneficentiam ac liberalitatem. Decebat autem hujusmodi viduam eligi, quae ministerio publico, seu Ecclesiae nomine fungeretur, tum ut muneri huic tanto major esset dignitas, tum ut minus essent suspectae, et infamiam facile evitarent, tum ut ob assuetudinem harum virtutum, atque imprimis beneficentiae atque hospita litatis, tanto alacriores essent ad muneris hujus sui partes implendas, seu ad aliis inserviendum ac ministeria varia praestanda; tum etiam, quia hae sunt omnium dignissimae quae publico Ecclesiae sumtu, ut hîc fiebat, sustententur. Adde etiam hoc, quod probabile sit, hujusmodi faeminas occasionem, et veluti jus quoddam habuisse, alias faeminas Christianas, praesertim juniores, monendi et corrigendi; iis praesertim in rebus, quae mulierum magis sunt propriae. Quare singularem in illis morum integritatem, quemadmodum in Pastoribus et Diaconis, requirit Apostolus, ne fortasse, quod in aliis reprehenderent, ejus ipsae reae essent. Haec de electione.

[note: Quodnam earum offcium.] Quod ad earum officium attinet, id illis vel cum aliis viduis est commune, vel proprium, ac ratione sui muneris illis conveniens, adeoque peculiare. De priori, agemus tum, ubi de viduis. Quod ad posterius attinet, quanquam in sacris lieris nihil de eo expresse scriptum legamus, facile tamen est intelligere, quodnam illarum sit officium, seu


page 578, image: s578

munus. Credidile enim est, eas primo quidem ac praecipue eum in finem fuisse constitutas, tum aegrotis, tum hospitibus ministrarent, et ea omnia peragerent, quae faeminae circa eos agere honeste queunt. Et ea quidem, quae circa aegrotos peragenda sunt, spectant tum ad refectionem corporis, ac dolorum levamentum, tum ad corporis mundiciem; quae res plena est laborum ac molestiae, saepe etiam vigiliarum. Et sane in rebus multis faeminae majorem aegrotis possunt praestare operam, quam viri, ut in cibis, lotionibus, aliisque rebus similibus. Credibile autem est, istis aegrotis eas praecipue inserviisse, qui ab aliis destituti, ab Ecclesia curam exposcerent, adeoque per Diaconissas Ecclesiam illis ministrare solitam. Quod ad peregrinos seu hospites aliunde ad Ecclesiam venientes, praesertim exules et exteros attinet, iis proculdubio cibos comparabant, apparabantque, et alia etiam curabant, quae ad corporis refectionem et mundiciem spectant, atque inter alia etiam pedes eorum lavabant, propterea quod istis in locis sandaliis tantum uterentur, atque ita iter facerent; unde fiebat, ut pedes fordidarent, et crebra lotione opus haberent. Probabile etiam est, eas faeminarum in Ecclesia, praesertim pauperiorum, curam gessisse, et iis variis in rebus, ubi earum opera desiderabatur, adfuisse, atque (ut supra monuimus) etiam mores aliarum sororum aut faeminarum Christianarum corrigere solitas: id quod alias omnium faeminarum natu grandiorum (ut infra videbimus) est officium, sed praecipue tamen earum, quae hujusmodi munere fungerentur, et tum aetate, tum integritate morum alias anteirent. Talis Diaconissa fuit Phoebe, quam commendat Apostolus ad Roman. 16. [?]. 1. 2: ubi eam et Diaconam Ecclesiae ejus, quae erat Cenchreis vocat, et [gap: Greek word(s)] multorum, atque etiam Pauli. [gap: Greek word(s)] vero in genere quidem praefectum fignificat, vel etiam patronum ac defensorem; sed speciatim [gap: Greek word(s)] , hoc est, eum qui incivitate aliqua, vel etiam ab Ecclesia deligebatur, ut hospites et peregrinos in domum atque adeo fidem suam reciperet; quemadmodum interpretes nonnulli hoc loco notant. Significat ergo Apostolus, ministram Ecclesiae Cenchreensis hospitamque fuisse eorum, qui ad. Ecclesiam illam venissent, peregrinorum, et ejus nomine eos excepisse, vel etiam ejus loco. Fieri enim potest, ut suo eos sumptu exciperet, atque aleret, et totius Ecclesiae onus reciperet. Atque in hujusmodi faeminis, quae suo sumptu Ecclesiae ministrarent, vix arbitror fuisse requisitum, ut LX haberent annos; sed potuisse hoc officium quibusvis piis matronis tribui.



page 579, image: s579

CAPVT VII. De Pastorum et Diaconorum uxoribus.

[note: De Episcoporum et Diaconorum uxoribus.] ANtequam ad Auditorum in Ecclesiaofficium describendum descendamus, aliquid adhuc monendum de uxoribus tum Episcoporum seu Pastorum Ecclesiae, tum Diaconorum, cum ipse quoque Apostolus in descriptione versans eorum, qui ad hujusmodi munera deligendi sint, atque imprimis Diaconorum, aliquid de ipsorum uxoribus addiderit. Etenim ita loquitur, 1 Tim 3. 11. Vxores similiter honestas, scil, esse oportet, non calumniatrices, sobrias, fidas in [note: Quales illa debeant esse.] omnibus. Primum quod in illis requirit, generale est, nempe ut honestis moribus sint, et vitae integrae bonaeque famae: deinde ne alios libenter calumnientur, ac carpant; quod vitium faeminis admod um est vulgare, quae nihil faciunt libentius, nisi Dei timore regantur, quam ut, de alienis vitiis praesertim quando secum sunt loquantur, et aliorum famae detrectent, ut et aliis accidit garrulitati deditis, vitio alioquin mulieribus familiari, prout indicavit Apostolus de viduis junioribus loquens cap 5 hujus Epist. ut supra vidimus. Vult praeterea, eas esse sobrias, quia faeminae etiam saepe, praesertim seniores, solent potui plusculum indulgere: unde Apostolus ad Tit. 2. vers. 3. monendas dicit esse faeminas aetate provectiores, ne multo vino sint mancipatae; quo loco id praemiserat, quod hîc requirit in uxoribus Pastorum, Episcoporum et Diaconorum, ne sint calumniatrices. Denique vult eas esse fidas in omnibus, ne fortassis eo laborent vitio, ut maritos suos defraudent, eis clam aliquid subtrahant; id quod in Diaconorum, de quibus adhuc loquitur Apostolus, uxoribus imprimis cavendum est, ne forte de publicis Ecclesiae pecuniis aliquid subtrahant. Neque vero quisquam mirari debet, nos id, quod Apostolus de Diaconorum uxoribus satis aperte dicit, etiam ad Episcoporum uxores referre. Consentiunt enim in eo doctiores interpretes, quos adhuc vidimus, Apostolum de utrorumque uxoribus agere; licet postea Apostolus occasione hinc arrepta, aliquid de Diaconis adhuc adjiciat, quod antea de Episcopis pronunciatum, de Diaconis agens nondum repetierat; nempe eos debere esse unius uxoris viros, et liberis familiisque suis bene praeesse. Et sane res id omnino exigit. Neque enim ullo pacto verisimile est, Apostolum, cum dixisset Episcopum unius uxoris debere esse virum, oblitum esse dicere, quales uxores eae esse debeant, cum id de Diaconorum uxoribus


page 580, image: s580

explicandum sibi sumpserit: cum non minus referat, quibus moribus praeditae sint Episcoporum uxores, quam quibus sint Diaconorum, imo etiam aliqua ex parte amplius. Quare statuendum est, Apostolum, cum jam separatim de ipsis Episcopis et Diaconis, et eorum qualitatibus in electione spectandis disseruisset, postea de utrorumque uxoribus conjunctim voluisse agere, cum separatim id exsequi nihil esset necesse. Itaque id, quod de iis dicit, censeri debet, adjectum esse ad finem sermonis de Diaconis habiti. Nam quod de Diaconis adjicitur, id occasione mentionis uxorum adjectum est, ut diximus, ab Apostolo, cum alias praemitti potuisset. Etiamsi vero haec, quae Apostolus attulit, adjunctis praesertim generalibus virtutum officiis, quibus, ut caeteri Christiani homines, ita etiam Pastorum ac Diaconorum uxores obstringuntur, sufficere queant ad explicandum illarum officium: tamen id adhuc dici videtur posse, uxores Pastorum et Diaconorum iis virtutibus, quibus faeminas Christianas ornatas esse decet, caeteris anteire, et exemplo praelucere debere, nempe castitate, modestia, ex qua obsequium erga maritum, ac linguae continentia; quibus de rebus et aliis nonnullis agemus infra, ubi de faeminarum tum in genere omnium, tum in specie juvencularum, et natu grandiorum, itemque in matrimonio viventium officiis disseremus.

CAPVT VIII. De officio Auditorum.

POstquam explicuimus officia eorum, qui publico in Ecclesia munere [note: Auditorum officium, Honoris nomine comprehenditur, qui Senioribus debetur.] funguntur, videndum est etiam, quae sint eorum partes, qui in Ecclesia pro privatis haberi debent, et auditorum et juniorum nomine appellari solent. Eorum autem officium universum comprehendi potest Honoris nomine, quem Senioribus ac Doctoribus, et caeteris, qui publico in Ecclesia munere funguntur, sed illis tamen imprimis debent, si nomen istud tam late extendas, quam late id nonnunquam extendunt sacrae literae, atque inter alia tum cum honorare jubent [note: Is tria complectitur.] parentes. Complectitur autem ille honor tria imprimis, primo venerationem quandam, quae ex amore et honore proprie sic dicto [note: Amorem et venerat onem.] conflata est; deinde obsequium: tertio varia charitatis officia, atque imprimis suppeditationem victus.

Nam quod ad primum attinet, hoc est, amorem et venerationem, vix dubitari potest ab homine Christiano, eum deberi illis, qui Deo


page 581, image: s581

ac Christo singulari ratione inserviunt, eique penitus sunt consecrati, sed imprimis illis, qui curam gerunt animarum eorum, qui sunt in Ecclesia, atque ad salutem aeternam illis veluti duces quidam sunt, praefertim si officio suo strenue fungantur. Unde Apostolus 1 Thess. 5. 12. eos rogat, ut agnoscant eos, qui inter ipsos laborant, et praesunt iis in Domino, hoc est, in rebus ad religionem pertinentibus, et eos admonent, ut quam maxime charos ducant propter ipsorum opus seu functionem. Haec autem veneratio atque affectus in seniores prohibere debet, ne de illis facile aliquid mali suspicentur, multo minus ut illorum dicta factaque libenter carpant ac traducant, et ad eos accusandos properent.

[note: Obsequium.] Quod attinet ad secundum, hoc est, obsequium seu obedientiam, quam juniores debeant senioribus, aperte de ea loquitur Petrus 1 Epist. cap. 5. 5. ubi cum seniorum in Ecclesia officium praescripsisset, quae vicissim juniorum sint partes explicans ait: Similiter juniores subjicite vos senioribus. et D. Autor in Epist. ad Heb. 13. 17 ait: obedite ducibus vestris, et obsecundate, addita ratione, ipsi enim (inquit) vigilant pro animabus vestris, ut pote rationem reddituri, Deo nempe, pro animabus suae fidei concreditis, ut cum gaudio id faciant, hoc est, vigilent lubenter [note: Sed limitatum tamen.] pro animabus vestris, et non gementes; id enim est vobis inutile, id est, noxium et damnosum. Quanquam hoc obsequium ita limitandum est, ut eatenus in rebus divinis obsequantur juniores senioribus, et auditores doctoribus, quatenus illi ea praecipiunt, quae doctrinae Christi sunt consentanea, hoc est, vel in ea sunt aperte praecepta, vel ex ea elici queunt; quo nomine ea quoque censeri possunt, quae ad bonum ordinem et decorum in Ecclesia conservandum spectare certa ratione ostendi potest, et a prudente haud difficulter circumstantiis rerum inspectis dijudicari. Volunt enim sacrae literae omnia fieri in Ecclesia decenter, rectoque ordine. Itaque omnis contumacia a junioribus abesse debet, adeoque etiam obmurmurationes, contentiones adversus seniores, ac ex adverso modestia animo penitus est infigenda, ex qua obsequium illud manat, quemadmodum Petrus loco paulo ante commemorato docet. Itaque si quid auditoribus displiceat, et non recte dictum aut statutum a senioribus videatur, ea modestia in dissentiendo uti debent, qua liberi tum, cum a parentibus aliqua in re dissentiunt, et sibi non satis recte quippiam injunctum credunt: non (inquam) contemptim de Seniorum sententiis loqui, et hoc pacto eorum autoritatem dignitatemque convellere debent, non sermonibus illorum dicta factave aliqua, etiamsi tandem reprehensione digna essent, differre atque in


page 582, image: s582

vulgus spargere; sed ipsos potius humaniter monere debent. quod si fiat, inter servile obsequium, et praefractam animi contumaciam, atque immodestiam medio consistent loco, nec nimis mancipati atque addicti suis senioribus, nec illorum autoritatem spernentes. Est enim extremum utrumque vitandum; quorum altero fiat, ut in omnibus auditores suis doctoribus aut Episcopis caeco impetu obsequantur, altero, ut Episcopi dominatum in Ecclesiam sibi arrogent, et conscientiis hominum pro arbitrio imperent, cum tamen illi servi tantum sint Christi, et quod Dominus hic non imperavit, id ipsi Ecclesiae imperare nequeant, nec Ecclesia teneatur recipere, praesertim si sit Domini dictis, aut rationi rectae contrarium. Haec enim primo omnium sunt vitanda, a quocunque tandem doceantur aut praecipiantur. Deinde etiam ea, quae licet doctrinae Christi aperte non repugnent, ab ejus tamen ingenio et natura abludunt: qualia sunt tot de Ceremoniis ac ritibus praecepta, quae a spirituali religione facillime hominem abducunt, et ad varias superstitiones, ac ipsam denique idololatriam maxima praebent occasionem, quemadmodum hodie nimis, proh dolor! videmus.

Quod ad tertium attinet quod senioribus deberi diximus, hoc est, [note: Alimentum.] omnia charitatis officia, atque imprimis alimentum; id itidem per se videtur manifestum, et non uno in loco ab Apostolo praecipitur, atque inter alia 1 ad Tim. 5. 17. ubi ait; qui bene praesunt seniores duplici honore digni judicentur, maxime ii, qui laborant in sermone et doctrina. ubi per honorem id imprimis significari, ut alimenta, seu res ad hanc vitam sustentandam necessariae duplo majori copia, quam viduis, quas hactenus ab Ecclesia alendas esse praeceperat, vel simpliciter copiose atque affatim ab auditoribus praebeantur Senioribus Ecclesiae, satis ostendunt verba sequentia, in quibus dicti rationem reddit, ita inquiens, Dicit enim Scriptura, Bovi trituranti os non obligabis; et, dignus est operarius mercede sua. ubi notandum est Apostolum velle, ut inter alios seniores eorum imprimis habeatur ratio, qui docendi munere sedulo funguntur, et Ecclesiam salutari doctrina imbuunt, cum ut eo commodius labori huic, et lectioni meditationique ad eum necellunt, ut um ex hoc, tum vero etiam, quia inter seniores hi excellunt, ut tum ex hoc, tum ex aliis S. scripturae locis intelligi potest, atque inter alios ex illo, ubi ordine recensentur varia munera, quodque pro dignitatis suae gradu. Hinc idem Apostolus speciatim monet Gal. 6, ut is qui eruditur in sermone, nempe Christi, communicet erudienti seu instituenti in omnibus bonis, seu de omnibus bonis ei partem aliquam largiatur: de omnibus (inquam) bonis ad vitam commode atque honeste transigendam


page 583, image: s583

necessariis; quod fit vel ea ratione, ut quis de singulis bonorum generibus partem aliquam decerpat eamque doctori suo praebeat, vel id largiatur, quo ea omnia haud difficulter comparari queaut, nempe pecuniam. quanquam si accidat, ut rem aliquam necessariam parare nequeat, auditori incumbit, rem ipsam, qua doctor eget, si modo possit, ipsi suppeditare: nummus enim tam diu rei vicem sustinet, quamdiu res ipsa eo potest parari. Hac eadem de re prolixe disserit Paulus 1 Cor. 9. a [?]. 7. usque ad finem 14. ubi rationes varias aflert, quibus probat, nil esse aequius, quam ut Ecclesia doctores suos alat, si modo ipsi potestate hac sua uti velint. atque inter alia notabilia sunt ea Apostoli verba, cum ait V. 11, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnumne est, si nos vestra carnalia metamus? ubi ostendit, quicquid his in rebus praestent auditores suis doctoribus, id pro re exigua habendum esse respectu ejus operae, quam doctores illis praestent, et cum illa vix comparandam; cum contra plaerique arbitrentur, se magnum aliquid hîc praestare, et pro eleemosyna quadam id reputent, quod doctoribus suis persolvunt, et gravate id praestare soleant, sibique deberi gratias magnas putent, cum nemo majori jure obstringatur ad persolvendam cuipiam vel mercedem vel debitum, quam auditores ad honestum doctoribus suuis salarium. Neque frustra Apostolus dicto ad Gal. loco admonitioni isti statim subjicit: ne erretis; Deus non illuditur; quod enim seminaverit homo, hoc et metet: qui enim seminaverit in carnem suam, (in carnem autem suam seminat is, qui carnalibus rebus sumtus impendit, oblitus rerum spiritualium) ex carne metet corruptionem: qui seminat in Spiritum (id quod facit is, qui inter caetera, quae praestat, pietatis opera, sumptus in res spirituales, atque adeo doctores suos facit) ex Spiritumetet vitam aeternam.

[note: His officiis possunt et alia adjungi. Vt pro doctoribus suis orent.] Huic charitatis officio, de quo tam copiose disserit Apostolus, possunt etiam alia adjungi, quae a suis discipulis alicubi vel requirit Apostolus, vel sibi exhibita esse docet, nempe ut auditores orent diligenter pro suis doctoribus, quo labores ipsorum proferant fructm ad Dei laudem hominumque salutem. Et sane non semel Apostolus eorum, ad quos scribit, precibus labores suos ad gloriam divinam spectantes, interdum etiam vitam suam commendat: Rom. 15. 30. et seqq. 2 Corinth. 1. 11. Ephes. 6. 19. Phil. 1. 19. Col. 4. 3. et autor Epist. ad [note: Vitae eorum consulant.] Heb. 13. 18. Deinde ut, si opus sit, prompte pericula suscipiant, ut vitae illorum ad divinam gloriam et humanam salutem necessariae consulant, atque adeo animas suas pro illis ponant: id quod Apostolus sibi praestitum a quibusdam testatur Rom. 16. 4. Addi etiam hoc potest, ut


page 584, image: s584

[note: In laboribus sacris sint adjumento.] illis ad labores ad gloriam divinam spectantes sint adjumento, et, si quid boni ab illis fuerit propositum, id communi consensu urgeant, et perficere studeant: saepe enim Pastorum consilia, si ab auditorum praesertim [note: Quod senioribus et doctoribus debetur, id et ad Diaconos trahi potest.] praecipuis destituantur, in irritum cadunt, ac fructu suo carent.

Quod de Senioribus, ac doctoribus hactenus diximus, id etiam ad Diaconos suo modo pertinet, eo nempe gradu, quo illorum munus cum munere seniorum convenit, aut ab eodem distinguitur. Paulus certe ad Philippenses scribens de Epaphrodito, quem illi miserant, ut cetam pecuniae summam ad Apostoluum referret Romam, (qua in re Diaconi munere fungebatur) ita eum Philippensibus commendat, cap. 2. 29: Excipite igitur ipsum in Domino, cum omni gaudio, et tales in pretio habete. Idem non obscure indicavit loco superius explicato 1 Timoth. 3. cum dicit, eos qui bene ministraverint, gradum sibi bonum vel honestum acquirere, et loquendi libertatem in fide, quae est in Christo Iesu. Quod ad Diaconissas attinet, eas honorari debere, et publico Ecclesiae sumtu ali, satis ostendit Paulus de iis disserens in eadem Epist. cap. 5. Quod si vel hae, vel illi aliquid moneant, doctrinae Christi consentaneum, iis obsequium esse praestandum, res ipsa satis monet, cum omnes sibi invicem, atque adeo imprimis iis, obtemperare debeant, qui inter caeteros pietate, et officii dignitate in Ecclesia eminent. De charitatis officiis, quae illis debeantur, cum ipsi ea aliis praestant, nihil est quod a nobis dicatur: amorem enim omnium meretur, qui omnibus aliis inservit, et de iis bene mereri studet. Et haec de officio hominum Christianorum, quatenus ut Ecclesiae membra considerantur.

CAPVT IX. De discrimine hominum Christianorum extra Ecclesiam consideratorum, eorumque officiis, et primo quidem de Sexus discrimine.

[note: Discrimina officiorum, quatenus extra Ecclesiam Christiani considerantur.] SEquitur nunc, ut videamus, quaenam sint discrimina, quaeque officia hominum Christianorum extra Ecclesiam consideratorum. Dicimus consideratotum, non vero existentium: quia non de iis nobis sermo est, qui in Ecclesia non sunt, sed de iis, qui cum sint in Ecclesia, nihilominus tamen extra Ecclesiam considerari, atque ita certa illis officia praescribi queunt, quae illis peculiariter conveniunt. quanquam quod ad ea quoque pertinet, quae superius de certarum


page 585, image: s585

personarum officiis diximus, non omnia ea quae in sacris literis certo hominum generi accommodantur, illis sunt plane propria peculiariaque; sed ideo tantum illis accommodantur, et insignite tribuuntur, quia illis praecipue conveniant, et certa de causa maxime sint necessaria; quemadmodum inter alia videre est in iis prope omnibus, quae in Episcopis, Diaconis, et utro rumque uxoribus Apostolus requisivit. Iam vero, ut ad personarum discrimina veniamus, non sunt nobis omnia plane persequenda, (id enim infiniti esset laboris, ac fructus haberet minus:) sed illa tantum, quae patent latissime, seu admodum sunt generalia, et diversitatem quandam officiorum secum trahunt. Hujusmodi autem discrimina petuntur partim a sexu, partim ab aetate, [note: Dis crimina personarum.] (quae duo suut maxime naturalia:) partim a vitae statu ac conditione, seu mavis a conjunctione vitae aut disjunctione, quarum illa inter eos vernitur, inter quos imperium versatur et parendi necessitas. Quod ad primum discrimen attinet, alii sunt mares, alii faeminae: quod ad alterum, alii juniores, alii seniores; quod discrimen in utroque sexu reperitur. Itaque nos hoc loco primum de officio virilis sexus in universum, et eodem modo de sexu faemineo agemus: sequenti capite, quae hujus aut illius aetatis sint officia docebimus.

[note: Virilis sexus officia. Vt sint fortes in periculis. Vt irae moderentur.] Quod ergo ad virilem sexum attinet, cum ei sit a natura major inditus quidam animua, quam muliebri, saltem generatim loquendo, ei imprimis convenit fortitudo Christiana in subeundis periculis, et tolerantiae laboribus; iis praesertum, qui magnanimitatem quandam postulant, et publice exercentur. Sed deinde moderatione irae et mansuetudine viris imprimis est opus: in magnis enim animis et ad imperandum aptis, quales sunt viris respectu faeminarum, affectus irae facile solet erumpere. Atque ad hoc posterius aliquo modo respiciens Apostolus 1 Tim. 2, viris praecipit, ut orent in omni loco, attollentes sanctas manus, seu ab omni opere malo immunes, absque ira, et disceptatione, seu contentione. Quia enim viri imperant, et magis sibi licere putant irasci; ideo plus sibi saepe hac in re indulgent, et affectui habenas laxant, et interdum aestuante ac fervente adhuc a contentione animo ad precandum accedunt: cum tamen animo maxime composito ac imprimis a vindictae cupiditate libero sit ad preces accedendum, atque ita haec Deo victima offerenda, quemadmodum ex cap. 5. et 6, Matthaei constat. Caetera quae ad hujus loci explicationem pertinent, non est [note: Vt aperto capite prophetent ac orent.] nobis animus nunc persequi. Deinde quia Deus voluit hunc sexum in humano genere primas tenere, et non tantum animantibus caeteris, verum etiam ipsis faeminis imperare; (id quod in conjugio revera sit, ad


page 586, image: s586

quod natura ipsa homines exstimulat) ideo hujus etiam suae dignitatis indicium aliquod externum exhibere debent in Ecclesia, et Dei, cujus imaginem peculiari ratione gestant, speciem aliquam praeferre. Illud autem est, ut cum in Ecclesia prophetant, seu docent, aut etiam orant, quin etiam cum prophetantes aut orantes alios mente veluti sequuntur, aperto sint capite, non velato aut tecto: qua de re satis fuse disserit Apostolus 1 Cor. 11. initio facto a vers 3. Quanquam enim Apostolus de Maritis et uxoribus solis videatur loqui; res tamen ipsa monet, id, quod de iis dicit, ad universum sexum virilem aut faemineum pertinere, atque adeo huc verba Apostoli velut consequenter trahenda esse. De marito autem et uxore ideo primum ac potissimum loquitur, quia in iis res omnium est manifestissima, et tum revera apparet, in alia quidem parte imperium, in alia vero parendi necessitas; unde discrimen illud aperiendi vel operiendi caput oritur. Ad reliquos autem viros aut faeminas, hoc est, juvenes aut puellas, itemque viduos aut viduas, ideo haec accommodantur; quia in hanc conditionem sunt nati, et eo a natura generatim facti, ut in conjugio vivant, et illi quidem imperent, hae vero subsint: vel pristini status conditionem adhuc aliquomodo retinent. quod quidem licet animadvertere in loco paulo superius a nobis adducto ex 1 Tim. 2: ubi de viris et faeminis loquens, potissimum eos intelligit, qui in conjugio vivunt, licet vel omnia vel pleraque ad caeteros quoque ejusdem sexus homines sint trahenda. Esset quidem locus dicendi hic de illis, quae Paulus de ritu isto capita aperiendi disserit, et verba ejus penitius forent consideranda: verum ea res prolixiorem disputationem requireret, eamque persequi potius foret commentarium [note: Praeceptum hoc quam interpretationem recipiat?] scribere, quam officia praeceptaque explicare. Illud tamen praetermittendum non est, praeceptum hoc Apostoli, quod aliqua ex parte ceremoniale est, licet a natura quodam modo originem trahat, quemadmodum ipse ostendit vers. 14. 15; admittere interpretationem [gap: Greek word(s)] , et non semper ita rigide sumendum esse, praesertim in regionibus frigidioribus. Quod de Sabbato aliquando dixit Christus, illud propter hominem esse, non hominem propter Sabbatum, (ostendere volens, cum Sabbatum seu quies illa hominis valetudini nocet, id ipsius saluti cedere debere, seu omnia illa facere licere, quae ad valetudinem hominis tuendam sunt necessaria:) id etiam de hoc praecepto jure dici debet, ac potest. Nam ideo id ratum est, ut dignitatem suam vir, auctoritatemque retineat, vel potius ostendat, et capitis sui honorem non imminuat. At si plus noceat aperto esse capite, praesertim diu, quam dignitatis et imperii sui indicium non exhibere; satius est


page 587, image: s587

illi, quam huic consulere, et superstitiosum foret, nimis stricte id observare, praesertim cum nonnunquam una hora sibi quispiam posset eripere facultatem per longum admodum tempus Deo serviendi, et gloriam ipsius humanamque salutem curandi, intempestiva et valetudini admodum noxia capitis apertione. Quid autem ineptius esset, quam hujus ritus et ceremoniae caussa id negligere, quod omnium praecipuum est, et efficere, ne id, quod libenter facis, diu facere possis? Quare ubi valetudinis ratio id exigit, is, qui docet, imo etiam qui orat, tegere caput potest: et censendum est, praeceptum Apostolitum non stringere, qui hujus circumstantiae rationem non habuit, sed hominum ipsorum potius prudentiae ac judicio id permisit. Quanquam cum preces minus diu durent, quam reliqui sermones, et plerique facile oflendantur si quis tecto capite oret, putentque id in Dei contemtum quendam redundare, vel non est in precibus caput tegendum, vel tale tantum tegumenti genus abhibendum, quod vulgo vix pro tegumento habeatur, et sic homines minus offendat, valetudini nihilominus prosit. AEdificationi enim praesertim multorurn, magis etiam quam valetudini consulendum est: id enim non amplius ceremoniale est, sed ad charitatis officia pertinet. Verum hoc prudentiae ac pietati cujusque judicandum relinquitur. Quare (ut rem tandem concludamus) ita possis praeceptum Apostoli explicare, ac si dixisset: si valetudinis ratio alias permittit, et nulla est satis gravis caussa, quae contrarium suadeat, et auctoritatis et dignitatis ad breve tempus demonstrationi praeponderet, caput esse prophetantibus aut orantibus aperiendum.

[note: Faminei sexus oficio Pudor.] Quod ad faemineum sexum attinet, in illo singularis quidam pudor et modestia requiritur: in pudore autem illo et pudicitiam inde dictam complectimur, quae licet viris etiam sit necessaria, a faemina tamen vel imprimis requiritur, et omnia etiam vel minima libidinis alicujus indicia deformia in illa judicantur; ita ut etiam aspectu violetur. Quanquam idem quoque in viris accidit, si eo modo aspiciant uxorem alienam, quo Christus id fieri prohibet Matth. 5. 28. Sed major adhuc [note: Modestia.] a faeminis requiritur cautio ac verecundia. Quod ad modestiam attinet, quae verecundiae ac pudori admodum est vicina, et cum eo ita copulata, ut ab eo sejungi vix queat; ea quoque a faemina imprimis requiritur, quod ad parendum nata sit. Vtramque hanc virtutem expressit Apostolus 2 Timoth. 2: idque partim [?]. 9: ubi de vestitu faeminarum loquens, in eo requirit pudorem et modestiam: (ita enim vocem Graecam [gap: Greek word(s)] recte hîc vertendam putarunt doctiores interpretes:) partim vero [?]. 15: ubi in faeminis praeter fidem et charitatem


page 588, image: s588

requirit sanctimoniam, hoc est castitatem, (quomodo haec vox accipitur [note: Modestiae muliebris effectus triplex. Primus: ut habitu utantur conveniente.] 1 Thess. 4. 4, ubi scortationi opponitur; itemque [?]. 7. ubi impuritati, hoc est libidini;) et modestiam quae luxui opponitur. Hujus modestiae inter alios triplex est effectus, qui ab Apostolo nominatim faeminis praescribitur. Primus dicto jam superius loco 1 Tim. 2. [?]. 9. et 10 explicatur: ubi ait Apostolus: Similiter etiam mulieres volo in habitu honesto, seu gravi, cum pudore et modestia seu moderatione se ipsas ornare, non in plicaturis, aut auro, aut margaritis, aut pretioso vestitu, sed (quod decet mulieres promittentes vel spondentes pietatem) per opera bona. Requirit in illis Apostolus vestitum [gap: Greek word(s)] , hoc est, gravitate quadam decorum, qui honestas matronas deceat: idque explicans ait, eas debere sese ita ornare, ut et pudor in corporis cultu appareat, et moderatio: pudor quidem, ne cultus ille sit meretricius, aut talis, qui aliquas corporis partes tegendas retegat, et alios ad libidinem iritet, vel alias quippiam habeat, quod pudica et verecunda matrona vitaret: moderatio autem, ut omnis absit luxus et ornatus non necessarius; quem ipse Apostolus aliquo modo explicat, dum a faeminis abesse vult artificiosam illam capillorum plicaturam, argentum, aurum ac margaritas et lapides preciosos, ac denique materiam etiam ipsam vestium preciosarum. Possis etiam includere colorem nimis splendidum, ac varium, qui partim cum pudore, partim cum moderatione illa solet pugnare; quemadmodum et forma vestium. Animadvertendum autem [note: Quantum hic illustribus faeminis supra caeteras permittatur.] est, Apostolum, cum hujusmodi res enumerat, ad id respicere, quod ut plurimum sit vitandum Christianis hominibus, inter quos pauci sunt admodum potentes ac nobiles, ac supra alios nimium eminentes. Quod si enim contingat, ut Christiana aliqua faemina supra alias dignitate atque imperio valde emineat, non tam verba, quam mens Apostoli atque sententia spectanda est: ut etiam in legibus Politicis fiere solet, in quibus id, quod generatim fieri debeat, praescribitur, casuum singularium, aut etiam, quae ratiora sunt, mentione nulla facta; quae tamen post vel ex analogia quadam cum iis, quae plaerumque fiunt, fie rique debent, aut alia aliqua ratione judicantur. Quare faemina ejusmodi, v. g. Princeps, pro sua conditione honeste sese debet ornare, ad auctoritatem personae suae convenientem apud alios retinendam, et id, quod aliae faeminae ejusdem conditionis, quae maxima utuntur moderatione, in cultu corporis observant, id ipsa quoque sequi debet, supra alias autem haudquaquam sese efferre; immo etiam, quae vulgo ab ejus ordinis faeminis fiunt, quia plaeraeque modum non servant, parce debet imitari, et si quid possit salvo honore de splendore demere, id detrahere


page 589, image: s589

[note: Duo in vestitu spectantur.] debet. Duo enim in vestitu spectantur, Christianis etiam hominibus concessa, primum ut muniatur corpus adversus injurias aeris, et ea tegantur, quae honestas tegere jubet: deinde ut contemptum vites, et contra gravitatem, auctoritatemque, quam status, munus ac conditio tua postulat, retineas. Hinc etiam facile intelligi colligique potest, quid reliquis inferioris conditionis hominibus sit sequendum. Cavendum nempe est imprimis, ne supra alios sese efferant, et vulgi consuetudinem sectentur quidem, a qua qui discedit, is se praeter necessitatem saepe risui exponit et contemptui objicit, sed sectentur tamen moderate. Quod si in aliquo populo generatim, ac vulgo usurpetur vestis genus, aut pannus v. g. pretiosior, (id quod Apostolus prohibere videtur;) non tam verba, quam mens Apostoli est spectanda. Nam quodam vulgo usurpatur, id etiamsi alibi preciosum sit ac censeatur, ibi tamen, ubi a plerisque usurpatur, preciosum non amplius censetur: quemadmodum v. g. vestes sericeae in Italiae urbibus.

[note: De caussis, quae a luxu vestium faminas retrahere possint.] Atque hîc etiam locus esset disserendi de causis variis, quae a luxu ac splendore nimio in vestitu abducere debeant faeminas, ac multo magis viros, quos forma neglecta decet: sed illae breviter hae sunto. Quod animi modestiam extinguant paulatim, et spiritus ac superbiam addant, faciantque ut alios, qui viliori vestitu amicti sunt, fratres aut sorores despicias, et cum illis minus familiariter vivas, et ne charitatis et humanitatis officia illis praestes aut sermones comiter cum illis misceas, quemadmodum oportet, impediant. Summa, ex superbia et ambitione quadam, vel nascitur splendor ille nimius, vel ipse eam parit, ejusque adeo vel filius est vel pater. Praeterea religionem ac devotionem fere perimit, animo ad cultum corporis intento; liberalitatem in egenos restringit, ut suppetat quod profundatur: ne quid dicam de iniquitate vel in exigendis iis, quae nobis debentur, vel in retinendis, quae aliis. Hinc aeris saepe alieni magnitudo; unde fidei saepe jactura, et inquietudo animi, quae te rebus optimis, ac religioni vacare non permittunt. Adde scandalum, infirmorum maxime, aut pauperum, aliorumque in Ecclesia versantium: imo etiam extraneorum, qui paulo sunt modestiores et luxum omnem oderunt. Sed de his nunc satis. Illud tantum hîc addere libet, idem praeceptum praescribi uxoribus Christianis a Petro 1 Epist. 3. vers. 3, 4. et alium ornatum, nempe animi, loco illius substitui, nempe incorruptibile mansueti et quieti spiritus; de quo in officiis uxorum Christianarum aliquid dicemus explicatius. Paulus generalius quippiam commemorat, dum vult mulieres ornari operibus bonis, seu per opera bona: quasi dicat, quod si nihilominus


page 590, image: s590

putetis vobis opus esse ornatu, animi ornatum potius quaerite, hoc est, opera bona atque imprimis mansuetum quietumque animum, qui sese corrumpi, et ab hac tranquillitate deduci non patiatur: hic decet faeminas, quae sese Deo consecrarunt, ornatus, hic coram Deo est praetiosus.

Addi etiam illud potest, alterum quoque extremum esse nonnunquam [note: Alterum circa vestes extremum ne nimis sint sordidae.] vitandum, hoc est, nimias in vestitu sordes ac squallorem, qualis cernitur in lugubribus seu pullis Polonorum vestibus, in quibus tamen cernere licet ambitiosum luctum quendam, cum eum nimium ostentant, et saepissime supra verum. Quare simulatio sese saepissime sub ista larva occultat; praeterquam quod hominem Christianum, qui gravitatem quandam semper prae se ferre debet, admodum deformat, et prope specicm illi hominis detrahit, ac praeterea arguit, si modo habitus non mentitur, animum luctu pene fractum ac dejectum; cum homo Christianus omnia mala moderatissime, animoque aequissimo ferre debeat, idque tum factis tum verbis, tum vultu et totius corporis habitu ac gestu, ostendere. Itaque si vestis illa animum vere exprimit, nimius est luctus, Christiano homine indignus: si mentitur, simulatio est et hypocrisis itidem homine Christiano indigna. Hoc tamen addi potest, aliquid, ut supra de splendore vestium diximus, ita etiam in lugubribus vestibus, dandum esse communi consuetudini, sed ita, ut quantum ejus fieri potest, ad mediocritatem accedatur. Alioquin enim illi, qui serio lugent, carpi possent, tanquam minus amassent defunctos, quod communis ab illis consuetudo praetermittatur lugentium; est autem famae honestae habenda ratio.

[note: Secundus modestiae muliebris effectus, ut non doceant, sed in silentio discant.] Secundus ejus modestiae, quae in faeminis requiritur, effectus est, quod in silentio discere debeant cum omni subjectione, et a docendo abstinere ex dicto ad Tim. loco cap. 2. 11, 12: et 1 Corinth. 14: ubi ad Ecclesiam id pertinere ostendit, ut non tantum iis, non docere alios, sed ne loqui quidem, et aliquid ex aliis in publico conventu quaerere permittat: ita enim ait: Faeminae vestrae in Ecclesiis taceant; non enim permissum est illis loqui, (nempe in congregatione:) sed scilicet imperatur supjectas esse, quemadmodum lex dicit. Si vero quippiam discere volunt, domi suosmaritos interrogent: turpe enimest faeminis in Ecclesia loqui. Ex utroque autem loco satis patet, silentium hoc perpetuum subjectionis cujusdam signum esse, atque adeo recte modestiae muliebris effectum constitui: contra vero loqui aut docere velle ejus esse, qui autoritatem quandam sibi in alios usurpet, vel saltem ostendat, se illis cum quibus loquitur, praesertim publice, non esse subjectum, eosque


page 591, image: s591

non tantopere revereri, quantopere inferior superiorem revereri debet.

[note: Tertius effectus, ut sint tecto capito.] Tertius effectus, qui itidem, ut superior, ad Ecclesiam pertinet, est is, cujus contrarium de viris superius retulimus ex cap. 11. prior. ad Corinth. ubi Apostolus docet, faeminas in Ecclesia debere esse capite operto, et sic signum potestatis, cui subsint, praeferre. Cujus enim caput apertum est, is sui se juris atque arbitrii, non vero alicui superiori subesse, seu in suo se genere supremum ac liberum esse ostendit: cujus vero caput liberum non est a tegumento, eum alii cuipiam subesse arguitur; in capite enim apparet, quae sit imperii aut subjectionis ratio.

CAPVT. X. De diversarum aetatum officiis: ubi quaedam adhuc de viris ac faeminis specialiora.

MOnuimus jam supra, nos non subtiliter, ut aliarum rerum, ita nec [note: Divisio Christianorum in senes ac juvenes] differentias aeratum persequuturos, eaque de causa Christianos homines aetatis ratione in senes tantum ac juvenes, seu seniores ac juniores distribuemus, sequuti hac in parte ipsum Paulum, qui hac distinctione bis utitur 1 Tim. 5. initio. et Tit. 2. 2. de quo [note: Quomodo pares aetate se debeant inter se gerere.] utroque loco, sed magis de posteriori nobis erit dicendum. Hoc autem primum in genere moneri potest, eos, qui aetate sunt pares, sive seniores sint, sive juniores, inter se agere debere ut fratres ac sorores, et, si caeteroqui dignitate sint pares, pari veneratione ac mutuo amore se prosequi, observata si mul inter diversos sexus castitate ac pudicitia; quod praeceptum partim sola ratio dictat, partim non obscure monstrat prior ex locis Apostolicis initio allegatis, ubi Timotheo, quia ipsemet juvenis erat, injungitur, ut juniores viros adhortetur tanquam fratres, [note: Seniores decct Gravitas.] juniores faeminas tanquam sorores, cum omni castitate. Deinde quod ad seniores in genere attinet, eos imprimis decet gravitas singularis, quae autoritatem illis apud juniores conciliet. Nam cum illi juniores regere debeant, ob prudentram longo usu comparatam, hac illis imprimis [note: Et affectuum acsermonum moderatio.] est opus; qua de re, nisi fallor, aliquid in gravitatis explicatione dictum est. Cum gravitate autem conjuncta esse debet singularis affectunm ac sermonum moderatio, sine qua gravitatem tueri non licet, omnisque abesse debet temeritas, ut juniores eos revereri discant, et in omni vita sequen da honestas ac morum integritas, ut juniores, quod


page 592, image: s592

[note: Instructio juniorum.] imitentur, habeant. praeterea illorum est, monere atque instruere juniores, et, ut antea diximus, eorum vitam regere.

[note: juniores decet modestia et reverentia seniorum. Hinc sequitur cultus eorum.] Juniorum contra est imprimis mostestiam servare, et seniores revereri ut patres aut matres; id quod Deus olim praecepit in sua lege, in qua ita inter, alia ait Levit. 19. 32. Coram capite cano consurge, et honora personam seu faciem senis. Quare et externus illis cultus deferendus est, et nil coram illis audendum, quod ipsis displiceat, quodque ad ipsorum contemptum pertinere queat; reverenter etiam sunt compellandi, et etiam si tandem reprehensionem mereantur, non sunt tamen a junioribus objurgandi, multo minus convitiis afficiendi, aut durioribus verbis increpandi, sed quemadmodum praecipit Paulus Timotheo, admonendi sunt viri seniores, ut patres, fa minae ut matres: ubi primo loco prohibet, ne seniorem increpet Timotheus, licet esset vir tam eximius, et Ecclesiae ab ipso Apostolo praesectus. Unde apparet, ne officii quidem Ecclesiastici dignitatem atque eminontiam, tantum licentiae tribuere juniori, ut irreverentius seniorem alloqui et objurgare, quanquam [note: Item obsequium,] merentem, possit; quanto ergo minus id licebit aliis. Deinde ex hac juniorum modestia proficisci quoque debet obsequium, ita ut me minerint partim imprudentiae suae, partim imbecillitatis seu mavis vehementiae affectuum. quibus ea aetas est obnoxia, adeoque senum consiliis libenter acquiescant, et moneri ab illis non dedignentur, et [note: Ministerii promptitudo.] reprehendi sese patiantur, quin etiam gratias monentibus agant, et senioribusplus, quam sibi ipsis, credant. Tertio ex eademmodestia id debet nasci, ut senioribus libenter ministrent, et illorum imbecillitatem operasua sublevent. Omnes nempe seniores, qui honeste vivunt, illis propemodum parentum instar esse debent. De vitandis aut comprimendis juvenilibus cupiditatibus, caeterisque affectibus, qui in junioribus vehementius exaestuant, aliquid adhuc moneri hîc posset, nisi ex generali virtutum tractatione ea peti possent, quanquam de juvenilibus cupiditatibus vitandis, et singulari castitatis cura juvenibus adhibenda, dicemus etiam nonnihil infra, ubi de innuptis aut coelibem vitam agentibus tractabimus.

[note: Quid senioribus junioribusque utriusque sexus separatim faciendum.] Hactenus, quid senioribus in universum, itemque quid junioribus utriusque sexus sit faciendum, docuimus: sequitur jam, quid senioribus aut junioribus tum hujus, tum illius sexus separatim praecipiatur ab Apostolo. quanquam in iisquaedam reperiuntur etiam generalia, imo omnia generalia censeri debent; sed haec ad hanc, aut illam aetatem maxime accommodata, eique imprimis observatu necessaria. Locus autem ille jam superius a nobis citatus extat Tit. 2. 2. et seqq. ubi de


page 593, image: s593

[note: Quid senibus.] senibus primum ita loquitur Apostolus; senes (scil. doce) sobrios esse vel (quod itidem fert vox Graeca) vigilantes, graves seu verendos, temperantes, seu mavis, prudentes, sanos in fide, hoc est, qui salutarem [note: Quid faeminis aetate provectis.] in corruptamque doctrinam recte teneant, charitate, patientia. Deinde de faeminis aetate provectis ita subjicit, anus itidem habitu, qui sanctimoniam decet, hoc est, ut eo utantur habitu, aut vestitu, qui sanctitatem, gravitatemque quandam prae se ferat, non calumniatrices, seu quae aliis non libenter obtrectent, non vino multo mancipatas, honesta docentes, hoc est, quae junioribus imprimis inculcent virtutes et honestatis praecepta, et mores earum corrigant, quod statim explicat dum ait, ut sapientes reddant adolescentulas seu juvenculas, hoc est, sapientiae seu prudentiae praecepta illis instillent, et sic ad omnem virtutem erudiant, et officii illas admoneant. Quodnam autem sit harum officium, statim Quid faeminis junioribus? subjungit Apostolus, et sic duo simul explicat, nempe tum quid docere debeant seniores faminae, tum quid facere juniores: quare ab ordine Apostolico non discedentes, statim juniorum faeminarum subjungemus officia. Ea vero sunt, ut maritos diligant, ut liberos diligant: quae duo, ut cuivis patet, non omnium, sed tantum maritarum sunt officia, et id quidem, quod de liberorum amore dicitur. non de coeco intelligendum est, qui in faeminis saepe est moderandus, sed de affectu liberis salutari. quanquam interdum etiam hoc sunt docendae juvenculae, ut liberos amore prosequantur, quia nonnullae interdum liberos nullo affectu amplectuntur, magis autem de voluptatibus, corporisque cultu atque ornatu solicitae sunt, quam de prole: non raro etiam illud accidit, ut quosdam ex liberis diligant quidem matres, sed alios odio quodam prope prosequantur, maxime si sint deformes, aut simili aliquo laborent defectu; unde fit, ut illorum curam vix velint suscipere. Deinde id etiam monendae sunt, ut in liberis educandis, alendis, et ad honestatem instituendis curam ponant diligentem: hac enim in re imprimis cerni debet matrum erga liberos affectus. Pergit Apostolus, ut sint sobriae, castae, domi libenter maneant, eamque veluti custodiant, adeoque non huc illuc circumcursitent, quod vitium in viduis junioribus nominatim reprehendit Apostolus 1 Timoth. 5. 23, Vult praeter ea eas esse bonas, hoc est, benignas, ac humanas, non difficiles, cerebrosas, iracundas, ac inhumanas, et subjectas seu obsequentes suis viris; [note: Quid adolescentibus.] addita ratione, ne sermo Dei blasphemetur. Denique quod ad juniores seu adolescentes attinet, de iis ita loquitur Apostolus: Iuvenes itidem hortare, ut sint temperantes, hoc est, ut sobrii sint ac casti, non luxuriosi, non dissoluti ac discincti nepotes. Vnde vidimus supra in


page 594, image: s594

Episcopi liberis requiri, ne accusentur luxuriae seu dissolutae vitae. Et haec de singulis aetatibus.

CAPVT. XI. De iis, qui coelibem vitam agunt atque imprimis de Viduis.

SEquitur tertium personarum discrimen ex statu vitae, seu conjunctione cum aliis aut disjunctione petitum, cujus ratione alii coelibem vitam agunt, alii in matrimonio vivunt. De coelibibus nunc agemus; de conjugibus capite sequenti. Quod ad illos attinet, ii iterum duplicis sunt generis: vel enim nunquam matrimonium inierunt, sive juvenes sint, sive virgines: vel in matrimonio quidem vixerunt, sed morte conjugis ad coelibem vitam sunt relapsi, suntque vidui aut viduae. De his omnibus primo agemus in genere, deinde aliquid etiam [note: Eorum in genere officia. Si continentiae donum nonhabeant, quid agendum.] in specie subjungemus. In genere hoc illis praecipiendum est, ut singularem castitatis ac pudicitiae rationem habeant, meminerintque in lubrico se loco semper versari, praesertim si ea sint aetate, quae ad voluptates venereas sit prodivior. Quod si videant sibi tantum virium non esse, ut continere se queant, ad matrimonium adipirent, secundum illud Apostoli, qui ait, melius esse nubere quam uri, hoc est, stimulis cupiditatum urgeri, et fervore quodam libidinis aestuare; quae res inquietum hominis animum reddit, atque ad serias piasque meditationes, atque ad licitos honestosque labores, qui praesertim moram cogitationis [note: Quomodo matrimonium contrahendum.] et constantiam requirunt, ineptum. Matrimonium vero inituri id agere debent, ut in Domino id faciant, quemadmodum Apostolus viduis praecipit, seu convenienter religioni Domini Iesu: quam ad rem primum requiritur, ut non nisi cum Christianis, seu cum fidelibus matrimonium contrahant, ac pios tori consortes quaerant. Quare cum idololatras, tum etiam, qui aliis vitiis laborant, fugere debent. Nam cum quibus commercium habere, et panem comedere doctrina Christi prohibet, cum iis eam inire amicitiam, et eo connecti vinculo, quo nullum est in universa vita majus et arctius, id sane haudquaquam in Domino seu Christianae religioni convenienter fieri potest. Deinde alia quoque spectanda sunt, quae ad decorum pertinent, aut etiam ad commoditatem quandam vitae. Itaque licet interdum per conscientiam quippiam per se facere liceat, tamen si sit fututum indecorum et alios offensurum, aut caeteroqui incommodum, id diligenter est vitandum.


page 595, image: s959

Cavendum enim est, ne vel famae discrimen subeas, vel saltem aliquid de illius fastigio decerpas, vel variis vitae difficultatibus, quae saepe ex matrimoniis temere initis consequi solent, te in reliquum vitae tempus implices. Atque inter alia vitanda est nimia aetatis imparitas: raro enim vel bene audiunt, vel bene etiam cedunt matrimon ia inter juvenes admodum et admodum senes contracta. Alia adhuc habebimus infra, ubi de viduis itemque de juvenibus ac puellis in specie agemus. Et haec quidem agenda sunt iis, qui continentiae donum non sunt consecuti, [note: Quid agendum iis, qui continentiae donum habent. Qua cura castitas in coelibatu conservandae] vel etiam matrimonium inire volunt. Qui vero vires eas in sese sentiunt, atque illud donum a Domino acceperunt, ut a conjugio abstinere queant, coelibem potius vitam, nisi quid forte aliud obstet, eligere debent: qua de re jam actum est supra, ubi de perfectione quadam virtutum praecepimus. Hoc in loco illud est memoria repetendum, quod superius alicubi docuimus, tum illi, qui perpetuum coelibatum sibi delegerunt, tum illis, quibus alias aditus ad matrimonium quacunque de causa est interclusus, saltem ad tempus, sive ob voluntatem parentum sive quod desit cui nubas, aut quam honeste ducas, sive inopia aliave calamitas obstet, singulari utendum esse in victu moderatione. Saepe etiam inedia domandum corpus, laboribus, vigiliis, Sacrarum literarum studiis ac piis meditationibus: interim occasiones libidinis diligenter vitandas, atque imprimis oculos auresque diligenter adversus illecebras muniendos, ne forte ad flagitium aliquod solicitentur; praesertim si ad voluptates hujusmodi sint alias proniores, aut illis jam antea assueverint, ut viduis utriusque sexus accidit. Magnus certe labor in bellua hac edomanda requiritur, nihilque se facilius animis insinuat, quam voluptas. Praeterea cum ii, qui coelibem agunt vitam, praesertim si sui sint juris, minus soleant esse occupati, ac rei familiaris cura non ita distineantur; temporis etiam plurimum religionis ac rerum sacrarum studiis, precibus, aliisque piis operibus dare debent. Qua de causa Apostolus ita loquitur de iis, qui extra matrimonium vivunt: quod curent ea, quae sunt Domini, quomodo placeant Domino: quia nimirum occasionem et opportunitatem peculiarem habent ad id faciendum. Non est autem verisimile, hominem Christianum, qui modo sincere nomen Christi profiteatur, atque ita, quae sui sunt officii serio cogitet, non id perpetuo agere, ut ea, quae Domini suntcuret, et illi penitus studeat placere, si modo opportunitatem eam ad rem habeat. Idem postea exprimit Apostolus vers. 35, ubi ostendit, qui sint coelibatus usus, et quorsum eum suaserit; qua de re dictum est eo loco, quem paulo ante indicavimus. Haec de coelibum officio in genere.



page 596, image: s596

[note: Officium juvenum et puellarum junctim.] Quod ad juvenes et puellas innuptas attinet in specie; utrorumque officium est, in rebus ad matrimonium pertinentibus nil temere incipere nec suo niti consilio, sed ab auctoritate parentum aut tutorum, aut si utrique desint, aliorum virorum bonorum ac prudentum pendere, in eorumque voluntate libenter acquiescere: temeritas enim huic [note: Iuvenum separatim,] aeati familiaris ei vehementer obest. Et quod quidem attinet ad juvenes etiamsi diu differre conjugium, illorum nonnunquam sit pietati noxium, tamen omnino decet maturitatem quandam annorum expectare, tum ut prudentiam, qua ad regendas uxores, familiam ac liberos subnascentes est opus, acquirant, tum autoritatem quandam in domo habeant, qua juvenes destituuntur. nam hac quoque ad regendum est opus: mariti autem est in domo imperare. Adde quod ii, qui, sunt nimium juvenes, cum jam suo remigio rem gerunt, saepe per imprudentiam [note: Puellarum.] rem familiarem dissipent, et variis sese implicent difficultatibus. Puellas vero imprimis decet, ut parentibus aut tutoribus suis admodum sint hac in parte obnoxiae, nec sibi maritos deligant ipsae, aut ulla procacitatis signa prae se ferant.

[note: Viduorum ac viduarum officia junctim.] Quod ad viduos ac viduas attinet, qui sui sunt arbitrii, iis cogitandum est, ne praeter decorum aut aetatem ad nuptias secundas, aut tertias properent. Iam olim Poeta dixit; Turpe senilis amor: turpe est, inquam, eum de nuptiis cogitare, qui ad mortem sese magis praeparare deberet, quique jam sit effoetus ac decrepitus: quod idem multo magis de anibus dicendum est. Imprimis autem turpe est, illos juvencularum, has adolescentium nuptias appetere. Interim viduos ac viduas juniores, nisi quid obstet aliud, si vires ad perpetuam continentiam desint sufficientes, nubere est satius: id quod nominatim viduis junioribus faeminei sexus suadet Apostolus, aut suaderi praecipit 1 Tim. 5. 14. ubi ait: Velo ergo juniores, scilicet viduas, nubere, liberos gignere, domum administrare, nullam occasionem dare adver sario ad maledicendum. [note: Separatim vidisarum.] Atque hoc loco viduarum officia ex Apostolo Paulo fusius nobis sunt explicanda, imprimis natu grandiorum, aut earum, quae imposterum amatrimonio abstinere decreverunt, praesertim si adhuc accedat, ut a suis plane destituantur. Sunt autem duae officii viduarum partes ab Apostolo constitutae: altera in faciendis consistit; altera in vitandis. [note: Quid illis faciendum.] Illud est ab Apostolo expressum [gap: Greek word(s)] . 5, ubi ait: quae autem vere vidua est, et sola, hoc est a suis destituta, (quod posterius est explicatio prioris: ea enim vere vidua est, quae neminem habet, qui ejus agat curam:) ea spem suam collocavit (id est collocat; hoc enim modo non semel hujus verbi praeteritum usurpatur in sacris literis:) in Deum, et perseverat in


page 597, image: s597

precationibus die ac nocte. Duas ergo virtutes in hujusmodi vidua requirit Apostolus, quae eum hominem vehementer decent, qui ab omnibus est desertus, fiduciam in Deum, et assiduitatem seu perseverantiam [note: Quid vitandum.] in precibus. Hoc vero, id est, quaenam viduae sint vitanda, eodem capite expressit Apostolus. Videntur autem ad duo imprimis genera referri posse, quae quidem libenter solent esse conjuncta; ad luxuriam et ad otium otiique consectaria, garrulitatem et curiositatem. Nam primum vers. 6, ait: quae vero, scilicet vidua, in deliciis vivit, vivens mortua est. Et infra eas etiam notat viduas, quae luxuria verint contra Christum, ac nub ere velint. Vitanda enim est illis intemperantia omnis aut gula, atque inde natae aliarum cupiditates voluptatum. Quod ad otium attinet, ejusque effecta, ea enumerat Apostolus vers. 13. ubi ait: simul vero etiam otiosae, praesertim viduae juvenculae, discunt circumire domos: non solum autem otiosae, verum etiam garrulae, nugaces, et curiosae, hoc est, quae omnia tum inquirere velint, tum narrare, et nova undecunque excipere, et in aliarum aurem iterum infundere, loquentes, quae non decent. Quanquam haec aliis quoque faeminis omnibus diligenter esse vitanda, jam supra ex parte monuimus.

CAPVT XII. De officio Conjugum.

HActenus de eorum officio egimus, qui extra matrimonium vivunt; nunc de iis agendum est, qui vivunt in conjugio, qui quidem [note: Societas imperantium et parentium duplex: Domestica, quae iterum triplex: Et Politica.] primum constituunt earum personarum genus, quae ita interse sunt conjunctae, ut alii eorum imperent, alii vero parere debeant; de quibus nobis porro est dicendum, praecipiendumque. Conjunctio vero ista seu societas duplex est: altera domestica, altera Civilis seu Politica. Illa triplex est: prima est conjugum inter se: hanc sequitur ea, quae est inter parentes et liberos: tertia ea, quae inter Dominos et servos; quibus nominibus etiam heras et ancillas complectimur. Politica vero seu Civilis ea est, quae inter magistratus ac subditos versatur.

[note: Conjugum officia. Communia, inter quae primum Nexus conjugum indissolubilit.] Quod ergo ad conjugum officia attinet, ea duplicia sunt. Quaedam sunt communia utrisque, id est, tum marito, tum uxori; quaedam propria, et alterutri peculiaria. Omnia autem deduci possunt ex comparatione illa, qua Paulus utitur, cum maritum capiti, uxorem carni aut corpori comparat. Quod ad prioris generis officia attinet, inter ea primum obtinet locum arctissimus et indissolubilis inter conjuges


page 598, image: s598

nexus: quia ut sacrae lierae inquiunt, duo sunt, aut siunt in carnem unam. Vnde consequitur hoc, et consequi etiam debet, ut homo Patre et matre relicta, quae personae alias nobis sunt conjunctissimae, adhaerescat uxori suae, et cum ea societatem ac necessitudinem colat eam, qua nulla est inter civiles major, quemadmodum et inter naturales nulla est major, quam capitis et membrorum, et inter mysticas, quam quae est Christi tanquam capitis, et Ecclesiae tanquam corporis. Indissolubilis autem debet esse ille nexus duplici ratione: primum ne alter alterum deserat, sed usque ad mortem conjunctionem conjugalem servet; ubi divortium et desertio omnis excluditur, nisi adulterii causa, et quidem ab uxore admissi, tanquam inferiore. Nam mariti, qui superior est, in hoc casu diversa est ratio, ut infra apparebit. Deinde ne alter conjugum alteri cuipiam personae corpus suum communicet, sed castitatem ac fidem conjugi servet inviolatam. Hujusmodi enim est nexus inter caput et corpus plane indissolutus. Nec caput hujus corporis alii cuipiam corpori annecti, nec corpus hoc alii capiti jungi debet. Hoc [note: Secundum, charitas mutua.] naturae debetur; illud voluntati officioque. Secundum locum obtinet charitas, ac benevolentia mutua, ex indissolubili et arctissimo illo nexu proficiscens, quae licet alteri parti quodam modo sit propria, ut paulo post videbimus, utrique tamen in sacris literis adscribitur, et omnino adscribenda est. Nam et maritus uxori, et uxor marito charitatem et benevolentiam debet. De marito nullum est dubium. De uxore idem legimus ad Tit. 2. 4. ubi Paulus jubet, ut seniores faeminae doceant juniores id quoque inter alia, ut viros seu maritos ament. Simile quippiam in humano corpore apparet. Nam et caput amat et curat totum corpus, et corpus vicissim capiti subservit idque sustinet, et dolente altero alterum quoque dolet, gaudente gaudet. Ad hanc autem charitatem mutuam hoc primum pertinet, ut ad communionem bonorum, eorumque perfruitionem alter conjugum alterum admittat, quemadmodum iisdem alimentis tum corpus tum caput fruitur ac nutritur. Deinde illud, ne bene volentiam conjugalem, de qua Paulus 1 Corinth. 7. vers. 3, 4, 5, alter alteri deneget, quia neuter conjugum hac in parte sui est prorsus arbitrii, sed alter in alterius est potestate. Pertinet praeterea [note: Tertium, ut unus sit unius uxoris maritus, et contra.] huc, ut alte ralterius commodis gaudeat, malis etiam adversis doleat. Tertium denique adjungi potest ad generalia conjugum officia, ut quemadmodum unum tantum unius corporis est caput, et contra; ita etiam unus sit tantum unius uxoris maritus, et contra, quemadmodum ab ipso initio Deus constituerat, ut duo essent in carnem unam, non plures: ad quam ordinationem Dominus Iesus sub Novo foedere


page 599, image: s599

matrimonium reduxit, a qua consuetudo apud Iudaeos recesserat, et, quidem interdum longius, cum unus multas haberet uxores, et nonnulli etiam ad millenarium numerum progrederentur; quae licentia tam vaga ita nunc est coercita, ut hac in parte uxores maritis suis, sint aequatae. Hactenus officia communia.

[note: Propria officia. Vxorum.] Quod ad propria attinet, incipiemus primum ab uxoribus, quia et Apostolus in officiis conjugum praescribendis ordine eo utitur: idque propterea, quodis, qui in societate aliqua est inferior, et sub potestatem alterius subjectus, primo officium suum praestare debeat, tum is, qui est in eadem societate superior, et potestatem quandam in alteram partem habet: (est enim id, quod superior inferiori praestare debet, aliqua ex parte praemium quoddam officii, quod inferior ipsi praestitit) quodque eodem pacto Apostolus priori loco servis officium [note: Ea ad unum caput, subjectionem et obedientiam reducuntur.] praescribat, deinde dominis, itemque liberis primo, tum dermum parentibus. Possunt autem officia uxorum propria ad unum caput reduci, nempe ad subjectionem et obedientiam, quam maritis debent; quemadmodum corpus quoque capiti paret, et quidem in omnibus. Quapropter uxores quoque in omnibus, quanquam certi generis rebus, nempe iis, quae a Deo non sunt prohibitae, maritis parere debent; quemadmodum etiam Ecclesia Christo in omnibus subjecta est, hoc [note: Quid huic subjectioni repugnet.] est, ad parendum obstricta: Ephes. 5. 24. vel non secus atque ipsi Christo: ibid. vers. 22. 23. Huic subjectioni repugnat autoritatem sibi usurpare in virum, quod prohibet Apostolus, 1 Tim, 1. 12. Est autem autotitatem usurpare in maritum, non consulere aliquid, aut sua dere viro, quod sit utile, aut precibus eum ad rem quampiam impellere; sed sententiam aut decretum de rebus ad communem vitam aut familiam pertinentibus ferre, et marito praecipere, idque urgere, ut sententiam eam exsequatur. Nam non repugnat subjectioni consilii bonisuppeditatio, suasio aut preces: sed partim imperium, partim [note: Quid agendum, si uxor sit marito prudentior.] etiam par cum aliquo potestas, quam quis sibi omnino arroget. Quod si ergo fiat, ut alicui contingat uxor, quae vel superet maritum prudentia, vel facultate rei bene gerendae, vel saltem aequet: ei licet consulere, suadere, monere, rogare; interea tamen decernendi et statuendi arbitrium relinquere marito debet, ut si non possit persuadere marito id, quod ipsa velit, aut e re esse videat, ipsa potius sequatur voluntatem ac nutum viri quam contra hic illius: quemadmodum consiliarii principum aut regum, qui saepe ipsis Regibus ac principibus sunt prudentiores, consilia bona dare, rogare, monere dominos debent, non vero iis praecipere, sed potestatem decernendi iis relinquere;


page 600, image: s600

adeo ut licet ipsis quippiam videatur minus recte et utiliter decretum, eorum tamen mandatis, quoad per conscientiam licet, obsequantur. Eodem pacto oeconomi et servi fideles, qui nonnunquam rei familiaris administrandae aut agriculturae exercendae magis sunt gnari, quam ipsi domini, praesertim juvenes, bene quidem debent consulere, non tamen unquam imperare heris, et tum demum arbitrio suo uti, ubi locus id illis permiserit. Hoc enim omnino superioris est proprium, ut penes ipsum sit decernendi et praecipiendi potestas. Deceret quidem, ut is, qui superior est ratione imperii, et prudentiae imperii quoque ratione esset superior, cum prudentia videatur regentium esse maxime propria: qua de causa etiam viri generatim loquendo prudentiores sunt faeminis, quia Deus muliebrem sexum voluit esse virili subjectum. Quod si tamen contra contingat, saltem decernendi ac praecipiendi potestas auctoritasque penes superiorem remanere debet, quae simul atque ei adimitur, superior esse desinit. Interea tamen tantum illi debet esse rationis ac prudentiae, ut possit recte monentibus et consulentibus aurem [note: Quid si maritus suo imperio rem familiarem pessumdet.] praebere, et judicium de consiliis alienis facere. Sed dicet aliqius: quid si maritus sic imperet, ut res familiaris insigne semper detrimentum capiat, et ad magnas calamitates tandem toti familiae sit deveniendum? Distinguendum hîc videtur: nam vel maritus habet tantum consilii, ut, si vellet, posset non incommode familiam regere: vel ea aptitudine prorsus est destitutus. Si prius, parendum est nihilominus in omnibus uxori, quia alioquin autoritatem ac potestatem supremam marito adimeret, quod non licet, et minime tum cum sua plane voluntate matrimonium contraxit; unde suam ipsa culpam luere debet. Quod si tamen possit huic malo prudentia aliqua occurrere, amicorum consilia atque opem implorando atque adhibendo, id conari non potest tantum, sed etiam debet. Si posterius: necesse erit talem hominem communi sensu plane esse destitutum; quod si fiat, fortasse regere domum poterit uxor, cum maritus ad potestatem istam, quae maritorum est, exercendam prorsus sit ineptus: quo pacto illos, qui Melancholia, vel insania laborant, uxores regunt, quemadmodum et liberi nonnunquam parentes. Sed hoc valde rarum est. Hoc adhuc addi potest, uxorem prudentem marito licet imprudentiori auctoritatem apud alios conciliare debere, et licet ipsa aliquid suaserit, et consuluerit, [note: Ad hanc subjectionem pertinet primo Timor.] tamen id ita exsequi, acsi ab ipso marito primum fuisset profectum. Et in suasionibus quidem privatis potest magis instare, quanquam modeste: coram aliis autem auctoritati mariti semper consulere debet.

Ad hanc porro subjectionem pertinet primo Timor, qui subjectionus,


page 601, image: s601

hoc est, obedientiae reipsa praestitae causa quaedam est, de quo loquitur Apostolus Ephes. 5. vers. ult. nempe quia maritus punire etiam potest inobedientem et immorigeram. Omnis enim timor malum aliquod aut poenam spectat, et omnis potestas praecipiendi (suo inquam nomine non alieno) potestatem etiam habet, aliquamsaltem, puniendi. Nam si haec facultas absit, non differet praeceptio a suasione, et tam poterit inferior superiori praecipere, quam hic illi. debet tamen timor hic amore, ut supra vidimus, temperari: ex quarum duarum rerum conjunctione oritur reverentia talis, qualis est in divinis, Ecclesiae erga Christum, hominum erga Deum: in humanis, liberorum erga parentes: non vero talis, qualis est mancipiorum ob plagas tantum ac severitatem heros suos metuentium. Nam metus superioris, imperium suum lenitate ac charitate temperantis, ipso quoque amore temperari, et quo plus in illo charitatis est, tanto etiam plus in inferiore esse debet. Charitas enim a charitate, et benevolentia mutua a beneficiis, quae vel [note: Deinde silentium.] sentiuntur vel sperantur, ut metus ex poenis, quae itidem vel sentiuntur vel sub certa saltem conditione expectantur, oritur. Deinde pertinet ad hanc subjectionem silentium, cum Apostolus 1 Tim. 2. 11, cum subjectione id conjungat: Et 1 Cor. 14. 34, opponat inter sese, [note: quod duplex.] loqui in congregationibus, et subjectam esse. Potest autem duplex constitui silentium illud; alterum est, de quo utrobique loquitur Apostolus, ne mulieres velint docere in publicis conventibus, propterea quod is, qui docet, cum autoritate quadam loquatur, et aliis Dei nomine quodam modo praecipiat; id quod subjectioni adversatur. Vnde etiam vult Apostolus 1 Corinth. 11, ut mulieres tum temporis habeant caput tectum, et sic signum illius potestatis praeferant, quam mares supra ipsas in genere habent. Alterum silentii genus est, quod uxores maritis debent, ne maritis aliquid praecipientibus obmurmurent aut obloquantur, aut alias cum illis rixentur, et ne eos liberius objurgare, et verbis castigare audeant; quod subjectioni valde repugnat. Atque huc pertinet vox illa [gap: Greek word(s)] qua Apostolus ad Timoth. utitur, quae rixis ac turbis adversa fronte repugnat. Unde Petrus etiam vult, ut uxores sint ornatae incorruptibilitate mansueti ac quietispiritus, hoc est, ut iram norint moderari, vel potius longe ab ea abesse, et tranquillitati ac paci singulari nomine studeant, atque ab omnibus turbis sibi diligentissime caveant, eaque in re constanter perseverent, nec ullo pacto inde se deduci patiantur. Quare si quid est etiam silentio simile, nempe modestia in sermonibus, et vitae actionibus, omniaque quae ad pacem et quietem pertinent, ea ad subjectionem hanc spectant; contra quae ad


page 602, image: s602

[note: Denique externa subjectionis professio. Vxorum officio additur castitas singularis.] irritandos maritos facere possunt, cavenda sunt. Denique externa quoque subjectionis professio huc referri potest, qualis fuit illa Sarae, quae maritum appellavit dominum, et si quae sunt similia. Addi potest officio uxorum et hoc, quod licet generale sit, aliquo tamen modo uxorum est proprium, ut nimirum castitatem et puritatem corporis singulari ratione servent. Nam etsi hoc in maritis quoque ac viris omnibus requiratur, ut sint casti, in faemineo tamen sexu magis id desideratur: qua de causa licuit olim marito plures habere uxores, sed uni uxori, plures maritos nullo pacto. Ita enim fert ejus conditio, qui inferior est. Nam multitudo imperantium mala fere est, non servientium. Idem potest pluribus imperare, sed pluribus non potest servire, tu Dominus Iesus testatur. Quanquam nunc Dominus Iesus potestatem istam maritorum limitavit, et conjugii conditionem ad primam originem et constitutionem reduxit: licet interim reliquiae istius potestatis atque auctoritatis eatenus supersint, quod maritus uxorem ob adulterium jure repudiare possit, uxor maritum non item. Haec de uxorum officio.

[note: Maritorum officia. quae ad unum amorem reduci possunt.] Quod ad maritos attinet, iilorum erga uxores officia ad unum caput redigi possunt, nempe ad Amorem et charitatem, qua eas debent complecti; qui tantus esse debet, quantus il le est, quoseipsum aut corpus suum diligit unusquisque: Ephes. 5. 28. 29. 33. Videtur quidem hoc officium esse generale, seu uxoribus etiam commune, ut [note: Is maritis quadam ratione proprius.] supra quoque diximus; sed maritis tamen peculiari quadam ratione tanquam proprium accommodatur: partim propterea, quod id iis magis sit necessarium; partim quod in eos etiam magis ex parte aliqua cadere potest. Magis necessarium propterea; quia cum propter potestatem quam in uxores habent, multa illis liceant, atque praeterea natura ipsa viros plerumque fecerit et animo et corpore robustiores, plurimum uxoribus nocere possunt, si potestate illa, aut viribus abuterentur. Id autem ne faciant, charitas tanta, quanta ab illis requiritur, prohibere debet, et amplitudinem potestatis, quae in uxores illis est concessa, limitare, et certis cancellis circumdare. Magis autem in illos dilectio illa cadere potest, quod metus aut timor mulieribus praeceptus eam non impediat, nec ita difficile sit eum amare, quem metuere ac revereri non cogaris, praesertim tibi obtemperantem. Nam licet timor non omnem excludat dilectionem, nihilominus tamen eam paululum minuit ac temperat Sic (quanquam alia etiam hujus rei est causa) magis amant parentes liberos, quam hi illos, quod hi parentes revereri cogantur, ac metuere, non contra. Atque, ut sapientes docent, magis amant bene factores beneficiarios, quam contrahi illos:


page 603, image: s603

quod hi illis sint obstricti, eoque revereri quoque illos cogantur. Oritur autem haec charitas atque dilectio ex tanta mariti cum uxore conjunctione, quanta est inter caput et corpus, quemadmodum supra diximus. [note: Quid ex illo oriatur.] Ex hoc amore oritur primum, ut maritus uxorem curet ut seipsum, ejus saluti, incolumitati, prosperitati ita studeat, ut suae, ejusque honestae laetitiae serviat atque gaudio, et sic imperium quoque suum, quod in uxorem habet, ita moderetur ac temperet, ne uxori, quantum ejus fieri potest, sit molestus, nec tanquam dominus ancillae imperet, sed tanquam sociae paulum se inferiori, et imperii etiam communi quodam modo participi. Est enim, ut Aristoteles docet, mariti et uxoris in familiam imperium, et in omnes res dominium Aristocraticum, ubi plures imperant. Itaque uxor quidem amplitudinem et sublimitatem imperii, quod maritus in se habet, semper cogitare debet: maritus vero charitatis, quae ab ipso exigitur, meminisse. Illa ad omnia mariti mandata, licet alioqui durissim, a praestanda debet esse parata; hic quam lenissime imperare, eodem modo, quo caput cum membris aut corpore agit. Caput enim corpori prospicit, illi consulit, ejus incolumitati studet, et illius dolorem suum esse arbitratur: qua de re Ephes. 5. 29. ubi etiam in praecedentibus Christi exemplum Ecclesiam diligentis, et propterea in mortem seipsum tradentis maritis imitandum proponitur; quemadmodum contra Ecclesiae exemplum, quae Christo in omnibus est subjecta, uxoribus proponitur imitandum.

[note: Charitati adversatur amarulentia.] Charitati huic opponitur acerbitas illa, vel amarulentia, a qua Paulus maritos dehortatur Coloss. 3. 19. Quae acerbitas consistit in verbis asperis, minacibus, atrocibus, ab humanitate abhorrentibus, in vultu austero, moroso, torvo, et odium iramve spirante, in factis denique [note: Non moderata ac pradens ac pradens castigatio.] ab ira et odio profectis. Non prohibetur autem ab Apostolo, nec charitati maritali in uxores adversatur, moderata admodum, prudens, et ad emendationem salutemque uxorum comparata castigatio, sive verbis ea perficiatur, quae omnium est lenissima, et maxime licita, sive factis aliquibus: ad quod castigationis genus tarde admodum et lente, et non nisi summo cum consilio accedendum est, nec id leves ob causas, sed ob gravissimas demum suscipiendum. Non prohiberi autem a charitate maritali hujusmodi castigationis genus, quo uxores ad frugem reduci possint, partim ex superioribus constat, ubi de timore egimus: partim ex eo, quo cum sacris literis utimur, corporis humani exemplo liquet. Nam etiamsi corpus nostrum maximopere diligamus, nec quicquam durius in illud statuere sustineamus: tamen ubi necessitas postulat, ne forte partes sincerae trahantur, et morbus aliquis fiat


page 604, image: s604

insanabilis, non tantum alia acerbiora et mordaciora adhibemus remedia, sed etiam urimus et secamus; idque non odio corporis, sed ejus amore, et incolumitatis ejus studio facimus. Similiter nostro in negotio [note: Locus Petri de cohabitatione virorum cum uxoribus.] res se habet. Ad hanc curam pertinet etiam illud Petri, 1 Epist. 3. 7, ubi vult ut viri cohabitent cum uxoribus, secundum scientiam, hoc est, prudenter, et cum quadam dexteritate ac solertia, ut norint quid ferre possint uxores, quid non; quid utile sit illis, quid noxium; quid desiderent aut illis sit ne cessarium, quid non sit. Unde addit, ut mulieri [note: Quis sit honor faeminis debitus.] tanquam infirmiori vasi tribuant honorem: honorem sumens pro cura, et subsidiis, officiisque, quibus demereri debent mariti uxores, et sic ostendere, quanti illas faciant: quo pacto etiam sumitur verbum honoris Matth. 15. 4, 5. et 1 Tim. 5. 3, quae confer cum vers. 17. quem itidem confer cum seqq. item 1 Cor. 12. 23. vult autem istum honorem tribui muliebri sexui tanquam vasi infirmiori, quia infirmioribus plus officii est exhibendum, plus auxilii, cum ea re magis indigeant. Et cum faeminae interdum pudore prohibeantur, quo minus, quid velint, aut quid illis sit necessarium, indicent, ideo Apostolus vult ut mariti cum illis seundum seientiam cohabitent, et diligenter illud explorent, atque ipsi animad vertant quid illis sit necessarium; et sic, prout necessitas [note: Mariti debent acquirere veram prudentiam.] requirit, illis indulgere et dextre eas curare ac tractare norint. Ex his autem apparet, cum maritorum sit uxores suas regere, et quidem cum scientia, eos operam dare debere, ut prudentiam veram acquirant, quae eorum qui regunt maxime est propria, praesertim cum caput etiam ideo regat corpus, quod id solum consilio sit praeditum, corpus vero a capite consilium petat, licet caput ex corporis constitutione [note: Sed virtuti junctam.] necessitate aut usibus consilia sua saepe moderetur. Verumtamen cum vera prudentia sine virtute consistere nequeat, eaque efficiat, ut cum bene consulere noris, bene etiam velis: virtus etiam ac pietas adjungenda est ei singularis: quod si fiat, maritus uxori bene praecipiet, et uxor, si officii sui sit memor, bene parebit. Vbi autem hoc fiet utrumque, utriusque prosperitati et saluti optime consuletur. Meminisse debet ergo uxor, caput suum esse maritum; maritus vero, caput suum esse Christum, quemadmodum Christi est Deus. Et quemadmodum Christi imperium Dei voluntati usquequaque est consentaneum, ita imperium mariti in uxorem voluntati Christi; cui si uxor sua officia attemperarit, Christi quoque ac Dei imperio parebit.



page 605, image: s605

LIBER QUINTUS, CAPVT. XIII. De officio parentum erga liberos, et liberorum ergaparentes: ubi simul etiam de avorum et nepotum partibus.

[note: Officia inferiorum prius quam superiorum, in sacris literis tradi solent.] SAcrae literae de officio eorum agentes, inter quos imperium et parendi necessitas versatur, ab inferioribus libenter ordiri solent, et prius agere de officio uxorum, liberorum, servorum, quam de officio maritorum, parentum ac dominorum, ut videre est in Epistola ad Ephes 5. et 6. ad Coloss. 3. et 4. et 1 Per. 3. nempe quia decet eum, qui in parendi est conditione, officio suo alterum praevenire, [note: Officia parentum erga liberos.] eumque demereri. Verumtamen nil prohibet, quo minus etiam a superiorum officio initium ducamus, praesertim cum de parentibus agitur ac liberis; siquidem prius est officium parentum circa liberos, quam liberorum erga parentes. Quanquam vero Paulus brevius parentum explicuit officium circa liberos, id imprimis monens, quod maxime iis est necessarium; tamen nos paulo plenius id sumus persequuturi; quanquam nihilominus metas eas nobis ponemus, ne id quod oeconomicae disciplinae est proprium, ingrediamur, sed ad mores ac [note: Hi liberis debent] virtutes praecepta nostra accommodemus. Debent ergo parentes liberis (ut uno verbo rem complectamur) educationem honestam: educationis autem nomine complectimur tum enutritionem, tum rectam [note: Enutritionem,] ac honestam institutionem. Enutritionem collocamus in alimentis, ac cultu corporis: quorum utrumque pro aetatis ac conditionis ratione, debet esse frugi, liberali tamen homine aut puero dignum. Itaque et luxus hac in re vitandus est, et sordes, quae ingenia nonnunquam erecta deprimunt, et alacritatem iis ad honesta studia capessenda demunt.

[note: Institutionem.] Quod ad rectam institutionem attinet, de ea diximus in Ethicis nostris: quare ea inde petantur. Hîc ea tantum addemus, quae in sacris literis hac de re habentur, in quibus partim id explicatur, quemadmodum etiam in aliarum personarum officiis, quid vitare debeant parentes, [note: Circa eam quid vitandum. Ne irritentur liberi.] partim etiam quid sequi. Prius his verbis explicatur ab Apostolo: Vos patres seu parentes (patres videlicet pro parentibus sumit, a potiori accepta denominatione, vel patres ideo expresse alloquitur, quia his imprimis hac monitione est opus, iisque maxime incumbit liberorum vitam universam gubernare) ne irritate seu ad iram provocate liberos vestros: quod idem praecipit ad Coloss. 3. 21: addita causa, ne animum despondeant. Irritant autem parentes suos liberos, cum vel honesta


page 606, image: s606

atque aequa illis denegant, vel nimis severe eos tractant, summâ, cum duriter nimis cum iis agunt. Illud fit, cum vel victum, vel cultum eis negant commodum ac honestum, praesertim cum aetas illorum liberaliorem postulat, atque inter caetera etiam cum eos domi detinent, cum alibi honeste ac majori cum fructu versari possent, aut ad aliquod vitae genus, ab illorum ingenio abhorrens, aut illiberalius quam deceret eos damnant, aut ad matrimonium jam maturis subsidia ad eam rem denegant. hoc vero, cum vel immerentes caedunt ac verberant, quod temulentis ac iracundis hominibus, praesertim e plebe, non semel accidit, aut ultra meritum supplicium illis irrogant, aut denique nihil propemodum ignoscunt, atque austerum semper illis vultum ostendunt. His vero fere modis solet fieri, ut animum despondeant liberi, ac [note: Nec nimium illis indulgeatur.] saepe excussa parentum reverentia, fugiant, aut ad malas artes sese conferant, ac ad praecipitia consilia descendant. Quanquam rursus nimia vitanda est parentibus indulgentia, dandaque opera, aut auctoritatem semper obtineant, et partim amore, partim metu quodam liberos in officio contineant. Ex his enim duabus rebus, inter se bene temperatis, oritur veneratio illa, quam liberi debent parentibus, Atque hîc inprimis monendae sunt matres, ne sua indulgentia liberos corrumpant, ut vulgo fieri videmus, nec quod patres, quemadmodum dicere solemus, una manu aedificant id ipsae altera destruant. Praeceptum quidem est matribus, ut liberos diligant, quemadmodum supra vidimus: verum affectus ille coecus esse non debet, sed recta ratione temperatus. Quod si qua in re velint indulgere liberis, privatim, ne id liberi animadvertant, patrum severitatem atque iram mitigare debent. Hactenus de priori.

[note: Quid faciendum.] Quod ad posterius attinet, nempe quid faciendum fit parentibus, id his verbis complectitur Paulus, sed enutrite eos, scil. liberos vestros, in disciplina et institutione Domini, hoc est, ita educate liberos, ut eos instituatis, atque ad officium faciendum exhortemini, eo modo, qui Domino placet, ejusque religioni est consentaneus: quibus verbis totum id complexus est, quod nos supra a parentibus diximus re quiri, [note: Institutio liberorum debet esse voluntati Domini Iesu consentanea. Nempe in religione Christiana.] nempe enutritionem et institutionem. Et hanc quidem posteriorem vult esse Domini Iesu voluntati ac ejus religioni consentaneam: quam ad rem requiritur, ut parentes liberos suos erudiant in ipsa religione Christiana, eosque penitus Domino Jesu consecrent, idque sedulo agant, ut religionem hanc perdocti, eam tum perpetuo profiteantur, tum vita exprimant. Simile praeceptum olim datum fuit Israelitis, quibus mandavit Deus, ut legem Mosis quam diligentissime explicarent,


page 607, image: s607

et assidue inculcarent suis liberis: atque inter alia insignis est locus Deut. 6. [?]. 6. 7. ubi ait Deus, Eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuus, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Adde huic alium locum cap. 4. ejusdem libri, [?]. 9, ubi non tantum de filiis, verum etiam de nepotibus docendis praeceptum extat: docebis, inquit, ea filios ac nepotes tuos. et cap. 11. vers. 19. ubi ita Moses: Docete filios vestros, ut illa, (nempe haec verba, aut praecepta) meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque sederis. Quin etiam Deus facta quaedam sua memorabilia, et insignia, beneficia in populum collata, jubet narrare filiis, praesertim si pertineant ad observationem mandatorum Dei. Vide Exodi 13. 14. et seqq. Hujusmodi autem praeceptum in Novo foedere expresse quidem non est propositum, sed istis tantum apud Apostolum verbis generaliter conceptis comprehensum; partim quod ex generali hoc praecepto, intellectis praesertim iis, quaesub vetere foedere de re simili praecepisset Deus, colligi id facile posset; partim quod ratio ipsa sana hoc unicuique dictet, et charitas erga liberos instituta veritatis caelestis cognitione, ad id unumquemque impellat. Nam cum nullum habeamus thesaurum pretiosiorem veritate coelesti, quae nobi ad coelum viam apperit, certe cum naturalis in liberos amor unumquemque impellat, ut optima quaeque liberis suis parare ac relinquere velit, fieri non potest, quin optimam hanc haereditatem ac pulcherrimum thesaurum liberis tuis velis relinquere, si modo tu vere atque ex animo religionem Christianam profitearis. Certe qui non agit id perpetuo, ut liberos suos veritatis cognitione imbuat, et pietate excolat; is alterutrum horum ostendit, aut se liberos suos non amare, et charitatem naturalem erga illos ejurasse: aut religionem Christianam sese parvi pendere, et pluris facere res terrenas, quam coelestes, cum illas suis liberis parare ac relinquere satagat, has non item, vel negligenter saltem id agat. Hoc ergo primum est, quod Apostolus [note: Et cum lenitat is ac severitatis tempera mento.] in istis verbis a parentibus postulat. Deinde illud quoque requirit ut id faciant ea ratione quae Christi institutis conveniat, hoc est, ea animi moderatione, et lenitatis ac severitatis ejusmodi temperamento, quod Christianum hominem deceat: quemadmodum inprimis de lenitate videtur loqui Apostolus. Opponit enim haec verba irritationi liberorum: liberos autem duritie ac severitate parentum nimia irritari supra docuimus. Quare lenibus potius verbis, quam asperis, blandis potius quam minacibus, et praemiis potius quam plagis ac minis, adigere debent parentes liberos ad officium faciendum, et Christianam religionem


page 608, image: s608

ac pietatem amplectendam: id enim postulat, tum, naturalis charitas, tum fructus uberior, tum denique ipsa rei, quam docere volumus, ratio ac natura. Nam quod ad fructum attinet, facilius in animum influunt blanda, quam aspera, et plus fere movent promissa, quam minae, praemia quam poenae, maluntque homines duci quam trahi ac rapi. Deinde quod ad rem ipsam attinet, ad religionem ac pietatem invitus nemo cogi potest, et si animus ab ea sit aversus, nulla est religio. Quare danda est opera, ut a teneris amare religionem liberi incipiant. et cum voluptate quadam ea discere, quae ad salutem spectant: quod fiet si lenius tractentur, et blandimenta adhibeantur saepius quam verbera et minae. Interea tamen ex altera parte se veritas quaedam adhibenda est, et castigandi, si opus est, liberi; atque imprimis uniuscujusque diligenter explorandum est ingenium, et qui tractabiliores sunt, atque regi faciliores, illi mitius tranctandi, quam qui ingenio sunt contumaciori, et ferula exscindenda est licentia. Nam alias ne disciplina quidem foret, quam tamen Apostolus requirit. Atque hac de re non semel praecipiunt sacrae literae, inprimis Salomon in Proverb. cap. 22. vers. 15, ubi ait: Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. et cap. 23. vers. 13. et 14. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur: tu percuties eum virga, et animam ejus de inferno liberabis: quo loco, ut et alibi in sacris literis, castigatio ipsa, quae ferula peragitur, disciplinae nomine simpliciter elato intelligitur. Quanquam in hac ipsa severitate, ut supra diximus, adhibenda est moderatio, ut nec semper castiges merentem, praesertim si eum facti poeniteat, et culpam deprecetur, nec ultra meritum punias, immo infra illud plerumque subsistas.

[note: Quousque parentibus liceat liberos ad religionem suam adigere.] Hoc autem loco non est praetereundum illud, quousque liceat progredi parentibus, in liberis ad religionem, quam ipsi ex animo amplectuntur, et verissimam esse credunt, adigendis, et quousque illis plagae ob neglectum forte divinum cultum, ob conciones non frequentatas, ob neglectas lectiones sacras intentari queant. Animad vertendum igitur est, liberos, quamdiu apti non sunt, ut de religione ipsimet judicare queant, praesertim ita ut rationes eas comprehendere possint et examinare, ob quas a patrum religione ipsis sit discedendum, a parentum arbitrio etiam hac in parte pendere, posseque eos non minus ad religionem a parentibus adigi ferula, quam ad alia liberorum officia facienda. Quanquam hîc diligenter considerandum ipsis parentibus, ut veram religionem ipsiteneant; rationem alioqui reddituri Deo suae vel negligentiae vel impietatis, quod non tantum ipsi falsam religionem fuerint


page 609, image: s609

secuti, sed etiam ad eandem liberos suos adduxerint. Verumtamen si jam ea sint aetate liberi, ut possint etiam de religione judicare, non amplius vi aut plagis sunt ad religionem adigendi, sed tantum demonstrationibus, persuasionibus, exemplis, omniaque quaerenda ac tentanda media, quibus ad eandem religionem, quam parentes sequuntur, alliciantur. Nec frustra addimus exempla: quia multum potest [note: Quibus de causis liberi a parentum religione desciscere soleant, et quomodo eis occurrendum.] in illis parentum exemplum ac in religione fervor, et spectata morum integritas. Hoc tantum adhuc addi potest, cum parentes veram religionem amplectuntur, duabus tantum de causis fieri posse, ut liberi ab ea discedant, vel quia falsis aliquibus rebus persuasi sint, eam religionem veram non esse, ac aliam ea meliorem; velquia peccandi licentiam quaerant, et commoda fortassis aliqua, aut voluptates, aut honores sectentur, quorum compotes fieri non possint, si parentum religionem sequantur. Si prius illis obstet, crudiendi sunt liberi, et melius instituendi, vel a parentibus ipsis, vel parentum jussu ac studio ab aliis. Si posterius, potest parens autoritate sua uti in coercendo eo affectu ac peccato, quod filium a religione abducat, praesertim si externis aliquibus factis sese prodat. Sed si hoc posterius non appareat, ac liberi conscientiam tantum suam praetendant, nec rationibus ac persuasionibus quicquam profici queat, a minis, multo autem magis a verberibus, aliisque durioribus remediis abstinendum est. Hoc enim esset conscientiae dominari, et divinum invadere imperium, cui soli conscientia subjecta est; praeterquam quod nihil aliud istis rebus proficitur, et ne profici quidem potest, quam ut aliud liberi loquantur, quam quod sentiunt, et sic contra conscientiam agant, et Deum gravissime offendant. Quicquid enim non ex fide est, peccatum est, ac multo magis id, quod contra fidem: estque hoc nil aliud, quam veritatem abnegare, quantum quidem ad ipsorum conscientiam attinet. [note: Officium avorum et aliorum qui parentum sunt vice.] Haec de Parentibus. Quod ad Avos attinet, et majores, quibus jungi possunt alii parentibus vicini, ut Patrui, Avunculi, et quae in faeminino sexu illis respondent, ii patriam potestatem habent, et parentes quidem in istis omnibus juvare pro virili debent, post mortem autem illorum eam curam ad se recipere: quod idem dictum quoque volumus de tutoribus, qui in parentum locum plane succedunt: quo in numero solent etiam esse fratres natu grandiores. Adjungendi his praeceptores, qui ratione institutionis, vel universa, vel certa in parte parentum vicem sustinent: quacunque autem parte quisque parentum locum sustinet, ea etiam parentis officium facere debet.

Transeundum jam est ad officium liberorum erga parentes; de quo


page 610, image: s610

[note: Officium liberorum erga parentes. Ejus fons.] in Ethicis nostris dictum est. Comprehenditur autem illud in sacris literis partim honoris nomine, partim obedientiae, quemadmodum apparere potest ex Epist. ad Ephes. 6. [?]. 23: ubi etiam praeceptum de honorandis parentibus ex Decalogo adducitur Fons autem hujus sive honoris, sive obsequii esse debet veneratio parentum, ex amore quodam et timore mixta, eique conjuncta modestia singularis, atque animi humilitas. [note: Quid huic obsit.] His enim rebus inprimis opus est liberis; hae facient, ut et gratos sese praestent parentibus, et in iisdem in omnibus obsequantur, iisque cultum atque honorem etiam externum exhibeant. Plurimum [note: Poena eorum, qui pavetes percusserint, aut iis maledixerit.] obest arrogantia, et persuafio de ingenuis et prudentia sua, quae facit ut liberi parentibus saepe non obsequentur: sed de his. ut diximus. in Ethilicis. Illud hoc loco commemorari potest, quod in sacris literis expressum est, Deum voluisse morte plecti eum, qui percusscrit alterum ex parentibus, vel ei maledixerit: vide Exod. 21. 15. 17. Levit. 20. 9. quod post repetitur Matth. 15. 4: quin etiam hoc jus datum fuisse parentibus, [note: Inopiae parentum subveniendum.] ut filium contumacem ac prodigum possent curare per Magistratum capitis supplicio afficiendum. Deinde et illud commemorandum est, Dominum Jesum loco dicto Matth. 15, in dicasse, satius esse parentis inopiae subvenire, quam sacrificium aliquod aut donum Deo dicare. Mavult enim Deus misericordiam, quam sacrificium. Atqui hic non tantum misericordia erga parentes exercetur, verum etiam debitum quoddam illis redditur, et sic alienum est, quicquid parentum inopia a nobis postulat: aliena autem Deo offerri nequeunt. Atque de hac re praeceptum etiam extat 1 Tim. 5: ad viduas tamen ibi restrictum, non tantum liberos, verum etiam nepotes aliosque posteros obstringens, ubt ait, Si quae vidua liberos aut nepotes seu prognatos habet, discant, scil. liberi aut nepotes illi, primum in propriam domum pietatem colere, hoc est, in suum sanguinem, atque inprimis in majores charitatem exercere, et vices reddere progenitoribus, hoc est, tum parentibus, tum aliis majoribus, ut avis et proavis, etiam aliis personis cum his conjunctis; et addit Apostolus, Hoc enim est bonum et acceptum coram Deo. Et infra vers. 8. Siquis vero suis, et maxime domesticis non prospicit, (hoc autem non facit is, qui parentem v. g. viduam, aut aviam, itemque avum aut reliquos consanguineos in egestate constitutos deserit) fidem abnegavit, et est infideli deterior; ostendit enim se Christianam religionem penitus ignorare, cujus inter alia insigne est praeceptum de charitate exercenda. Charitas autum imprimis debetur sanguini nostro, et parentibus ac majoribus praecipue. Et cum id etiam infideles, natura duce, facere soleant, certe infideli hac in parte est


page 611, image: s611

[note: Officia consanguineorum,] deterior, qui naturam ipsam evertit. Atque hinc (ut id obiter notemus) officia quoque consanguineorum, quae sibi mutuo debent, colligi possunt. alii enim aliis singularem debent charitatem, et in variis necessitatibus auxilium atque opem; idque tanto magis, quanto arctius est inter eos vinculum: arctissimum autem est, si a parentibus discedas, [note: Officium erga tutores et praeceptores.] inter fratres sororesque. Hi vero, qui aetate sunt inferiores, majoribus natu, praesertim multo, etiam honorem debent. Ex his etiam colligi potest, quantum tutoribus aut praeceptoribus debeatur: nam quemadmodum is, qui in parentis locum succedit, officium parentis facere debet; ita etiam ii, qui in liberorum locum succedunt debent facere officia liberorum pro meritis uniuscujusque.

CAPVT XIV. De officio Dominorum et Servorum.

[note: Dominorum officium in AEquitatis observatione.] DOminorum officium uno verbo comprehendi potest, nempe aequitate, qua in servos uti debent, hoc est, ea justitia, quae rigori opponitur, et cum lenitate quadam est conjuncta, quemadmodum postea ex Paulo docebimus. AEquitas autem haec cerni debet partim in praecipiendo, partim in exigendo servorum officio, et mercede pro meritis reddenda: quo nomine etiam nunc poenas pro [note: quae apparet in praecipiendo:] delictis comprehendimus. Nam primum ea debent praecipere domini, quae aequa sunt ac justa, hoc est, non tantum honestati per se consentanea, verum etiam cujusque viribus, aetati, ingenio apta, non vero [note: in reddenda mercede laborum:] jugum intolerabile illis imponere. Deinde etiamsi servi illi non sint conducti ad certum tempus, sed mancipia; cogitare tamen debent, illis pro fideli labore ipso aequitatis ac humanitatis jure mercedem deberi, ac praemium aliquod: id quod Paulus significavit Epel. 6. 9. cum inquit; Et vos facite eadem erga illos, hoc est, ea servis vicissim praestate, quae tam fideli servorum operae, quam hactenus illis praescripsi, conveniunt, eaque sunt digna. Et ad Col. 4. initio, ubiait: Domini, quod aequum ac justum est, servis praestate. Debetur autem servis victus ac cultus, eorum conditioni consentaneus, et quo quisque eorum est fuitque fidelior, et in officio faciendo diligentior, tanto ei etiam plus tribuendum est; atque inter alia, in morbis atque senectute eorum est habenda cura. Est enim indignissimum, cujus in secunda valetudine aut florente aetate fideli usus sis opera, eum aegrotum aut senio confectum deserere, et hominem cum equo eodem habere loco,


page 612, image: s612

qui quamdiu est ad laborem utilis, curatur, ubi inutilis factus est negligitur: quanquam domini humaniores ne equum quidem ita tractant. Certe inter Ethnicos hoc vitio datum fuit nonnullis, quod servos vetulos venum exponerent, eosque non potius alerent. Danda est ergo remissio a laboribus servis emeritis, quin etiam libertas conferenda, [note: In exactione laborum poenarumque benigna.] quod Ethnici saepissime fecerunt. Deinde in exigendis laboribus, atque in poenis sive constituendis sive irrogandis, aequitas illa, quam diximus, apparere debet, et vitanda severitas illa ac minacitas, quam Paulus intelligit dum ad Ephes. 6. 9. ita scribit post verba paulo ante citata; remittentes minas, hoc est, minacem severitatem, scientes quod vestrum ipsorum Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud ipsum. Debentergo his etiam aliquid ignoscere, praesertim si quid per imprudentiam aut humanam imbecillitatem fuerit peccatum, aut minus crebro fuerit delictum iteratum. Interim tamen severitate est utendum, ad comprimendam servorum contumaciam, qui saepe ob lenitatem dominorum deteriores fiunt. Debent enim domini etiam morum servorum suorum habere rationem, et curare, ut universa familia sit moribus, quantum ejus fieri potest, incorruptis, tum ob servos ipsos, tum ne contagio latius serpat, atque imprimis, ne liberi, ut fieri solet, ab iis corrumpantur. Solent enim libenter servi nequam, herilium filiorum luxuriae ac libidinibus inservire, et, ut eorum gratiam eblandiantur, illis assentari. Quin etiam id agere debet Paterfamilias, ut ser vos suos ad Christianae religionis notitiam, veramque pietatem perducat, et vel eam ob causam mitius cum iis agere, ut eorum animos sibi religionique conciliet; et aliquid iis dare otii, ut a laboribus nonnunquam respirantes, animum aliquantum attollere, et de religione rebusque coelestibus cogitare queant. Qui enim tam dura premuntur servitute, ut iis (quemadmodum ille ait) vix tantum sit temporis, ut caput scalpant, ii religioni vacare vix, ac ne vix quidem [note: Quomodo se domini erga ministros liberi status gerere debeant. Quomodo erga mercenarios.] possunt. Quod si servi man cipia non sint, sed ministri, qui se sponte sua ad certum tempus cuipiam addixerint, erga illos multo magis hac, quam diximus, aequitate est utendum, et proximi illi censendi sunt liberis. Quod ad mercenarios attinet, qui ad breve tempus id sunt, quod servi perpetuo, et certum pacti pretium operam suam nobis locarunt; cum illis ita agendum est, ut et aequum illorum laboribus pornas pretium, et quemadmodum Deus in lege praecepit, mercedem eorum non detineas, sed statim reddas; nisi forte ipsi in eam rem consenserint: qua de re leges Levit. 19. 13. ubi ait Deus: non morabitur opus mercenarii tui (hoc est merces pro opere) apud te usque mane.


page 613, image: s613

Et Deuter. 24. ubi ait [?]. 14 et 15: non opprimes mercenarium afflictum et egenum de fratribus tuis, sive de peregrino tuo qui tecum moratur in terra tua, in portis tuis; sed eadem die reddes illi mercedem laboris sui, ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam; ne clamet coram te ad Dominum, et re putetur tibi in peccatum. Quod si autem non est differenda persolutio mercedis, multo minus ea est defraudandus mercenarius: qua de re vide Malach. 3. 5. Siracid. 34. 26. et lacobum. 5. 4. ubi ait ad divites: Ecce merces oper ariorum, qui messuerunt regiones vestras, avobis intercepta, seu per injuriam adempta, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Zebaoth introie runt. Hactenus de Dominis.

[note: Serv or um officium.] Servorum officium sacrae literae fere comprehendere solent obedientiae nomine, quam dominis suis debeant: alicubi tamen etiam honoris voce laxius extensa: quo ipso tamen fignificatur, honorem quoque dominis deberi a servis, quemadmodum ratio ipsa dictat; quanquam ejus honoris pars praecipua esse debeat obsequium promptum ac fidele. Verumtamen ut paulo distinctus officia haec explicemus, potissimum quidem esse dicimus, ut dominis suis in omnibus obtemperent, ac fidelem praestent operam; sed hanc obedientiam quaedam vel antecedunt, vel comitantur, quae partim animum ad obedientiam hanc [note: Illi dominis debent Honorem,] praeparant, partim obsequii hujus sunt signa. Primo ergo servi Dominis suis honorem, ut diximus, ac cultum exhibere debent; id quod Paulus praecipit 1. Timoth. 6. initio, ubi ait: Quotquot sunt sub jugo servi, suos heros omni honore dignos ducant, etc. additque cautionem hic egregiam de iis, quiserviuut dominis fidelibus, seu Christianis, ne forte eos ob suam cum illis conjunctionem seu fraternitatem ratione religionis contemnant, eosque minus venerentur, et sic negligentius illis serviant, praesertim si videant eorum animi lenitatem et mansuetudinem erga sese, quam illis Christiana religio pepererit. Ita enim ait: Qui vero fideles habent heros, seu dominos, ne despiciant, scil, eos, quia fratres sint, nempe ipsorum etiam servorum; sed magis illis inserviant, ideo quod fideles sint et dilecti, qui beneficentiae illius sint participes, Et sane hac admonitione ministris vehementer est opus, qui facilitatem suorum dominorum, et fraternam conjunctionem in negligentiae [note: Et obsequium.] occasionem vertunt, nec ita eos colunt, ut deceret. Deinde quod ad obsequium attinet ac obedientiam, quam dominis debent, quodjam alterum ipsorum officium constituimus, tria sunt imprimis notanda: primum, quibus in rebus obsequium dominis debent, dein de qualibus dominis, et denique quo modo. Primum expressit Apostolus ad


page 614, image: s614

[note: Quibus in rebus obsequium hoc consistat.] Coloss. 3. 22. ubi ait: Vos servi obedite in omnibus secundum carnem dominis, in omnibus nempe, quae pietati non repugnant, seu voluntati divinae sunt consentanea; ita nimirum ut etiamsi tandem aliquid nonnisi impie imperetur, tamen si sine peccato id fieri queat, id fieri debeat a servis, nisi forte precibus aut rationibus certis dominos suos flectere queant, et a se injuriam deprecari: id enim servo licere, ratio [note: Quibus dominis,] unicuique dictat. Quod ad alterum attinet, de eo praecipit Petrus 1 Epist. cap. 2. 18. ubi ait: Vos servi subjecti estote in omni timore heris, seu dominus, non tantum bonis et aequis sed etiam pravis, hoc est, saevis, duris, atque asperis. Bonos vocat eos, qui sunt benigni ac faciles, ac prope hîc idem est esse bonum et aequum. Itaque cuivis domino, cui es obstrictus, parendum est: qua de re paulo post adhuc nonnihil. [note: Quoque modo obsequium praestandum. Vt in eo sint prompti.] Quod ad tertium attinet, hoc est, quomodo sit obsequium praestandum, hîc duo iterum imprimis requiruntur, primum ut ad obsequium sint prompti, et studeant placere, operamque suam probare dominis, non vero iis obmurmurent ac contradicant; qui servorum praesertim audaciorum, mos est: qua de re ita praecipit Paulus Tit. 2. 9. ubi ait, servos, scil. praecipe, obedire suis dominis, in omnibus (illis) [note: Tideles.] placere, non contradicere, vel responsare. Deinde requiritur in illis singularis fides, ad quam pertinet illud Apostoli Tit. 2. 10: ubi vult servos omnem bonam fidem seu fidelitatem ostendere: quanquam id de certa fidelitatis parte imprimis dictum videtur, de qua post dicemus. Deinde illud, quod Paulus ad Ephes. et Coloss. inculcat, ut cum simplicitate cordis obediant dominis suis servi, tanquam ipsi Christo, hoc est, sincere et ex animo, quemadmodum ad Coloss. loquitur, tanquam domino, et non hominibus. Atque huc primum spectat illud, quod utrobique commemorat Apostolus, ne ad oculum inserviant suis dominis, tanquam hominibus studere placentes, hoc est, non tum tantum laborem et obsequium praestent dominis, cum ipsi adsunt praesentes, sed etiam absentibus, cogitantes se Christo eam operam praestare, cujus oculus omnia perspicit. Illud quoque huc spectat, ut cum timore et tremore, hoc est, anxie, solicite, summaque cum diligentia labores sibi demandatos exsequantur, verentes summopere, ne forte dominos suos offendant, et studium suum minus illis probent: quod Paulus illis exprimit verbis Ephes 6. cum vult servos obedire dominis in timore et tremore. Et Petrus dicto superius loco, cum jubet ut servi sint subjecti dominis in omni timore. Et jure certe, quia tum dominorum ipsorum, tum Dei ac Christi poenas metuere coguntur. Denique hoc quoque ad fidem illam servorum pertinet, quod nominatim expressit Paulus ad


page 615, image: s615

Titum, cum fidem a servis postulat, ne qua in re defraudent suos dominos, seu ne quid intervertant: id quod servis admodum est familiare, suadente partim egestate, partim occasione, cum res dominorum illis [note: Vt injuriarum herilium sint patientes.] concredi soleant, vel saltem ad eas illis saepe pateat aditus. Tertium servorum officium, quanquam aliis Christianis commune, illis tamen imprimis necessarium, est illud quod Petrus praecipit, ut non tantum injuriarum a dominis sibi suis illatarum sint patientissimi; verum etiam ad illam tolerantiam afferant innocentiam; qua de re ita loquitur Apostolus c. 2. 19, 20. Hoc enim est gratia, (id est hoc Deo gratum est, et acceptum, vel hoc beneficium est divinum) si propter conscientiam Dei, Choc est, propter conscientiam, quae Deum revereatur, eumque metuat) sustinet quispiam mole stias patiens injuste. Quae enim laus sipeccantes et colaphis caesisustinebitis? sed si bene facientes, et patientes sustinebitis, haec est gratia apud Deum. Atque hoc imprimis praecepto opus est servis illis, qui dominos habent infideles, quorum iniquae voluntati ac libidini cum parere servi abnuunt, varias illorum injurias coguntur experiri. Tangit autem hîc Apostolus non obscure servorum vitium, qui nocentes malunt pati, quam innocentes, et licet interim praevideant, se caesum iri, nihilominus tamen audent facinus aliquod perpetrare, ac postea laudi sibi ducunt, quod Spartana, ut ajunt, nobilitate plagas concoquant, et verbera ac flagella absque doloris indicio sufferant. Quare eos monet, ut innocentia sese munire velint, et, si nihilominus [note: Servi ad libertatem aspirent.] caedantur, tum demum patientiam ac tolerantiam ostendant. Denique hoc quoque praeceptum servis dari potest, ut, si libertatem consequi possint, ad eam adspirent, quandoquidem, ut supra jam monuimus, fervitus etiam ad cultum divinum ac religionem magno est impedimento. Vix enim fieri potest, ut sacris operetur, praesertim crebrius, et conventus sacros frequentet, qui a dominis suis perpetuis laboribus distinetur: praeter quam quod amor, quo unusquisque se naturaliter prosequitur, id suadeat, ut liber esse malit quam servus, nisi forte adeo aequa sit servitus, ut libertati sit praeferenda, ei praesertim, qui suo arbitrio vivere nescit. Atque hoc praeceptum, seu mavis consilium, ipse quoque Apostolus praebuit servis 1 Corinth. 7; ubi cum dixisset: servus vocatus es, ne sit tibi curae, hoc est, ne ideo augaris, quasi ea conditio Christianis prorsus sit indigna, aut saluti noxia: addit, Quod si vero potes etiam liber fieri, magis (eo) utere: potestque huc etiam accommodari ratio illa, qua utittir Apostolus paulo post, [?]. 23, ubi ait, pretio empti estis, (nempe a Deo et Christo) ne fiatis servi hominum. Nam etsi hoc de servitute conscientiae videatur accipiendum, quasi dicat


page 616, image: s616

Apostolus, quiaChristi fervi estis, magno pretio ab ipso empti, nolite conscientias vestras mancipare ulli homini; tamen nil prohibet, quo minus etiam de servitute corporali, et proprie sic dicta, capiatur, quam Christianus, quoad ejus fieri potest, vitare debet, propterea, quod a cultu divino et servitiis Christo peculiariter praestandis, vehementer abducat ac distineat. At eum, qui a Deo et Christo magno pretio emptus est, id unum agere decet, ut ejus cultui ac servitio semper vacet, [note: Quod sit ministrorum status liberi et mercenariorum officium.] eique rei temporis plurimum impendat. Ex his colligi etiam potest, partim quid ministris, qui mancipia non sunt, facere conveniat, partim quid mercenariis: quatenus enim utrique servorum conditionem subeunt, eatenus etiam eorum officia debent praestare; possunt autem ad ministros accommodari omnia pro cujusque conditione ac statu. De mercenariis etiam hoc addi potest, ut pretium operae suae justum exposcant, et fideliter labores susceptos exsequantur. Colligi etiam ex his potest, quodnam sit officium tum dominorum erga agricolas. quales imprimis sunt in hoc regno: tum horum vicissim erga illos. Ii enim manicipia potius sunt suorum dominorum, licet familias et domos separatim habeant, quam subditi seu cives, qui Magistratui subsunt: quanquam cum his etiam aliquid habent commune, alii plus, alii minus, prout illis vel plus vel minus est libertatis. Quare quatenus servi sunt ac mancipia, ex illis, quae de servis diximus, officium discere debent: quatenus cum civibus aliquid habent commune, ex iis quae sequenti capite de subditis sumus dicturi: eodemque modo domini partim ex iis, quae de heris jam diximus, partim ex officio Magistratuum a nobis statim explicando, quid suarum sit partium, animadvertere debent.

De Officio Magistratuum et Subditorum. CAPUT XV.

[note: Magistratuum officium.] OFficum magistratuum est, bonum publicum, seu Reipublicae tranquillitatem ac prosperitatem curare, ita ut homines sub illorum imperio tum pie Deum colere, tum caeteroqui honeste vivere queant: id quod satis significavit Paulus 1 Tim. 2. 2. ubi cum jussisset, et precationes et gratiarum actiones fieri pro Regibus, et omnibus, qui cum imperio sunt, caussam, sive cur pro iis orare vel gratias agere debeamus, sive etiam, cur ii hanc dignitatem sustineant, et magistratuum officio fungantur, hanc addit, ut tranquillam et quietam


page 617, image: s617

[note: Pacem tueri publicam.] vitam trasigamus, in omni pietate et honestate. Est ergo illorum, ut diximus, primo tranquillitatem pacemque tueri publicam omnium, immo et singulorum. Tranquillitas vero haec eo spectare, atque a magistratu eo etiam dirigi debet, ut homines pietatem colant, et caeteroqui etiam honeste ac decenter vitam transigant: quod posterius [note: Quid ad hoc requiratur.] de civili quadam honestate est intelligendum. Ad hoc autem requiritur, ut bonos quidem defendat, eosque laude, honore, ac praemiis afficiant, contra vero malos plectant ac coerceant. id quod expressit Apostolus Rom. 13. ubi dixit [?]. 3: Qui imperant non sunt metus bonorum operum, sed malorum, hoc est, non eo fine sunt constituti ut terreant eos supplicii metu, qui recte agunt, sed eos, qui male: et addit, Cupis vero magistratum non metuere? bonum fac, et habebis laudem ex eo. Dei enim minister est, tibi in bonum; sivero malum feceris, time: non enim frustragerit gladium; Dei enim minister est, vindex in iram, hoc est, ad poenam infligendam ei, qui malum fecerit. Et paulo post, Ministri enim Dei sunt, nempe magistratus, in hoc ipsum incumbentes, seu hoc ipsum unice agentes. Quanquam non de eo, quid reipsa revera fiat, sed quid officium magistratuum omnino postulet, loquitur Apostolus. Idem expressit Petrus, cum loquitur de praesidibus a Rege missis, quibus sit parendum, 1 Epist. 2. 14: ait autem, eos mitti ad vindictam maleficorum, laudem autem eorum, qui recte agunt: ubi laudis nomine defesio bonorum, et praemia, quae solent magistratus boni civibus bonis impertiri, complectitur Apostolus. Quapropter magistratui incumbit, tum ut ea praecipiat, quae ad tranquillitatem civium: eosque ab omni injuria defendendos pertinent, tum etiam ut diligenter in id incumbat, ut ea effectui dentur, idque partim perse, partim per alios ministros, quorum ipsi magna habenda [note: Administratio imperii eo dirigenda, ut pietas colatur,] est cura. Quia vero illi eo dirigenda est administratio imperii, ut pietas imprimis colatur; ejus est dare operam, ut ii in Republ. habeant locum, qui eam doctrinam, quae est secundum pietatem, recte tenent ac docent, eosque fovere, sustentare, et adversus vim defendere debet; quin etiam curare, ut ubique docendi locum habeant, et templa [note: Nemini tamen conscientia vis facienda.] ea, quae Reipub. sunt, ac in ipsius revera sunt manu, obtineant. Verum tamen interea nulli homini, nulliusve conscientiae vim afferre debet, nec quenquem ad religionem ullam, quae libere suscipi debet, (ut rationes alias hîc omittam, quae ab aliis sunt explicatae) adigere, neque unquam prohibere quo minus populus, saltem privatim, ex animi sui sententia Deu colat: id tamen interea cavens, ne in privatis et clandestinis conventibus aliquid rerum novarum moliatur populus, et Rempublicam mutare et evertere tentet. Qua de causa


page 618, image: s618

etiam, si non pauci e populo diversam ab ipso religionem sequantur, et fortassis etiam ii, qui aliquid in re publica moliri possent, satius est, illis publica loca concedere, in quibus animi religionem explere queant, quam ut, negata illis hac facultate, occasio detur clam deterius quippiam machinandi, praesertim cum indignationem excitare soleat interdictio illa conventuum sacrorum, et qui premuntur, etiamsi nonnunquam deterior sit causa, favorem aliorum demereri. Prudentiae [note: Qua ratione pietas a magistratu promovenda.] ergo et aequitatis ea res est. Porro in id, ut diximus, incumbendum est principi maxime, ut homines curet diligentissime doctrina salutari institui; proinde colloquia ac disputationes publicas ad errores convincendos instituat, et disciplinis liberalibus curet institui, qui veritatem dextre defendere, eamque in republica spargere ac propagare queant; ipse imprimis religionem amet, ac pietatis et virtutis exemplo ad eam capessendam aliis praeeat. Nam etiam hîc illud valet:

Regis ad exemplum totus componitur orbis. Idololatriae autem magistratus imprimis occurrere debet, et, quantum ejus fieri potest, efficere, ne simulachra religiose colantur, cum ipsa humana ratio dictet, indignum esse, vivam Dei imaginem simulachrum inanime colere, quod nullam cum Deo similitudinem habet, imo nec cum Christo, quatenus nunc immortalis existit. Quatenus ergo id cavere potest magistratus, salva interim conscientiarum libertate, id curare omnino debet. [note: Quibis virtutibus magistratui sit opus.] Porro magistratui ad ea, quae supra explicuimus, officia recte exsequenda, praeter pietatem ac religionem in Deum, cui omnia servire debent, opus est duabus imprimis virtutibus, justitia et mansuetudine. Justitia enim maximum imperii firmamentum est, et quo plus potest magistratus, tanto etiam magis nocet, nisi justitiam colat. Imprimis autem eam exercere debet in oneribus, seu tribuitis, quae civibus imponit moderandis: deinde in judiciis exercendis, in quibus imprimis fugienda est [gap: Greek word(s)] , de qua alibi dictum: denique in decretis ac sententiis exsequendis, poenisque infligendis, in quibus locum habet etiam mansuetudo, quae amorem magistratui praecipue conciliat. Sunt et aliae virtutes, quae, ut quemvis Christianum, ita imprimis magistratum decent, nempe liberalitas, quae in magnis facultatibus major esse potest ac debet, ita tamen ne de publico nimis sit liberalis, aut alioqui fiat prodignus: praeterea magnanimitas ac fortitudo in periculis: modestia, ne superbiat et honoribus efferatur: temperantia, ne luxuise dedat, et voluptatibus diffluat: gravitas, ut auctoritatem retineat: humanitas, ut civium animos sibi devinciat: Vigilantia ac


page 619 , image: s619

diligentia in exequendis muneris sui partibus, cui adjuncta esse debet prudentia, quae imperantium maxime est propria.

[note: Officium subditorum pracipuum, obtemperare magistratibus.] Quod ad subditorum officium attinet, illud, ut caeterorum omnium, qui alterius potestati subjecti sunt, praecipuum est officium, ut magistratibus suis pareant, atque in omnibus, quae divinae voluntati non repugnant, obtemperent. Qua de re prolixe praecipit Paulus dicto superius loco Rom. 13. ubi etiam causas affert, cur magistratui sit obtemperandum. et ad Titum 3. 1: ubi ait, Mone illos, puta auditores, ut sese subjiciant principatibus ac potestatibus, ut obtemperent, ut ad omne opus bonum (intellige, quod a magistratu injungitur, aut ad bonum publicum spectat) sint parati. Christiani enim homines primi inter eos esse debent, qui quod magistratus jusserit, exsequantur, nec ulli obsequendi studio cedere. Idem praecipitur et 1 Pet. 2. 13. Est autem magistratibus obtemperandum, non tantum in iis, quae natura fieri jubet, et legibus naturalibus comprehenduntur; Verumetiam in iis omnibus, quae ad honestam Reipublicae utilitatem, ordinemque rectum conservandum pertinent, et legibus positivis circumscribuntur, pendentque ab hominum arbitrio. Quia vero praecipue magistratuum imperium dirigitur ad tranquillitatem publicam, et securitatem singulorum in Republica viventium; ideo Christiani homines ab omni injuria obstinere debent. Vnde Paulus dicto ad Titum loco, post verba paulo ante adducta statim subjungit, ne cujus famam laedant, scil. Christiani, ut, sint a pugnis alieni, aequi, omnem exhibentes lenitatem erga quosvis homines. Hinc obedientiae magistratui debitae repugnat omnis adversus eum contumacia, seditiones, ac tumultus, praesertim adversus ipsum excitati, et multo magis arma adversus ipsum sumta. Quod si quid iniqui magistratus imperet, vel jure se debent defendere subditi, si hac defensione possunt quicquam proficere, vel precibus a se injuriam amoliri, vel muneribus magistratum sibi conciliare, vel fuga sibi consulere, si injuria valde sit gravis, vel denique eam patienter ferre. Quanquam in tota hac re diligenter est videndum, penes quem sit summa rerum potestas, an penes unum, an penes plures, an omnes, et quatenus, diligenterque cavendum, ne quod fortasse omnibus competit, id pars minor sibi sumat. Sed hac de re fusius disputare Politicorum potius est. Cavendum est et subditis, ne libertatem Christianam licentiae velint praetexere, et ob eam magistratuum imperia contemnere: a quo nos dehortatur Petrus 1 Epist. 2. 16: ubi in officio subditorum erga magistratus adhuc immorans ait, ut liberi, et non, ut velamen habentes malitiae libertatem, sed ut servi Dei: quasi dicat, liberi quidem


page 620, image: s620

estis, verum non ita, uta jugo legum sitis exempti, atque adeo a magistratuum imperiis quibus vos Deus subjecit: sed servi estis Dei, atque [note: Eosdem metuere.] adeo propter Deum etiam magistratus. Secundum subditorum erga magistratum officium, quod prioris, veluti causa est, et ad illud quodammodo reduci potest, est, ut metuant suos magistratus, eosque vereantur offendere, et mandata eorum transgredi, utpote qui puniendi potestatem a Deo acceperint. Atque hoc significavit Paulus, dum in hac materia versans dixit? et cui metum debent Christiani, ei metum esse praestandum: Rom. 13. 7. Quanquam enim superius consilium hominibus Christianis dedit, quo possint magistratus non timere, id tamen huic rei minime repugnat. Eum enim ibi metum intelligit Apostolus, qui proprius est sontium, hoc est eorum, qui poenam sunt commeriti, adeoque eam sibi imminere sentiunt. At alius est etiam innocentium metus ac timor, quem inferiores debent superioribus; quo fit, ut vereantur illos offendere, et sic in eorum poenas incurrere. Hic ergo metus inde oritur, quod magistratus te, si id merearis, punire queat: iste vero inde, quod quia merearis sit puniturus. Hic maleficorum tantum est, atque adeo a Christianis hominibus abesse debet: [note: Et honorare.] ille debet esse omnium. Tertium officium subditorum, quod itidem cum primo nonnunquam computatur, aut illud in se complectitur, est, ut honorent suos magistratus, et eos, maxime, qui summum habent imperium: quod indicavit Paulus dicto ad Romanos loco; ubi post verba modo citata subjungit, Cui honorem, scil. debetis, honorem, scil. praestate. Et Petrus, cum dixisset primum, omnes esse honorandos, postea speciatim subjungit, Regem (quo nomine Caesarem, penes quem supremum tunc fuit imperium, intellexit) honorate: quanquam honor ille civilis esse debet, non divinus. Huic repugnat id, quod Deus aliquando in lege sua prohibuit, nempe ne quis Principi populi aut magistratui malediceret, ut legitur Exod. 22. 28. quod et citat Paulus Act. 23. 5. Atque hoc intergravissima flagitia objicitur falsis doctoribus 2 Pet. 2. 10; quod dignitates, seu magistratus non horreane convitiis incessere: non horreant, inquit, seu non contremiscant, ut sonat vox Graeca; quod de gravissimis sceleribus et detestandis flagitiis demum usurpare solemus. Et apud Iudam, vers. 8. de iisdem dicitur, quod dominationem spernant, dignitate autem blasphement seu convitiis lacerent. Et sane parce admodum, et valde modeste, et verbis quam fieri potest lenissimis de magistratuum vitiis est loquendum, ne eorum auctoritas, [note: [?]ributa, censusque pendere.] in qua plurimum est situm, pereat, et vis imperii dissolvatur. Quartum denique subditorum officium est, ut tributa quoque accensus pendant


page 621, image: s621

magistratibus, quibus illiutantur partim ad defensionem Reip. ac tutelam singusorum civium, partim ad praemia administris imperiis, aut civibus bonis persolvenda, partim denique ad dignitatem suam tuendam. Cum enim illi publico bono serviant, aequum etiam est, ut publicis bonis tanquam Reip. capita ac praecipua membra, perfruantur. Vnde Paulus dicto saepius loco Rom. 13. 6. ait, propterea etiam tributa penditis, vel pendite; ministri enim Dei sunt, in id ipsum, hoc est, in publicum bonum, defensionique bonorum incumbentes. Reddite ergo omnibus debita; ei, cui tributum, scil. debetis, tributum, cui vectigal, vectigal.

CAPVT XVI. De officio Divitum et Pauperum.

QVis latissime patet discrimen illud, quod est inter pauperes et divites, et peculiaria utrique hominum generi in sacris [note: Divitum officium. Illis vitanda superbia.] praescribuntur officia, ideo operae precium est, haec quoque reliquis adjicere. Omnium autem fusissime divitum officium persequutus est Paulus 1 Tim. 6. 17. et seqq. ubi quaedam vitia illis praecipue vitanda esse docet, quasdam autem virtutes sequendas. Vult autem ab illis vitari superbiam, cum ait: Divitibus in hoc seculo praecipue, ne altum sapiant. Solent enim divitiae vel imprimis spiritus addere hominibus. Cui vitio ex adverso opponi potest illud, quod Iacobus praecipit cap. 1. 10. ; ut glorietur dives in humilitate sua, hoc est, quod Deus eum humiliaverit, et pauperibus aequaverit, eique cristas illas, quas divites erigunt, per Euangelium detraxerit; addita ratione, quia alias, nisi id factum fuisset, tanquam flos herbae fuisset praeteriturus; quod in sequentibus [note: Non ponant in divitiis incertis spom] pluribus explicat. Secundum vitium, a quo eos vult esse immunes Apostolus, est, ne spem ponant in divitiarum incertitudine, seu divitibus, cum divitiis omnia videantur parari posse, seu (ut ille ait) omnia pulchris insint divitiis, atque adeo ipsa vita iis credatur niti; quae res plures saepe decepit. Itaque contrariam ei vitio virtutem commendat Paulus, cum ait: sed scilicent spem ponant in Deo vivente, hoc est, vitae fonte et autore, qui praebet nobis abunde omnia ad perfruendum. [note: Sint liberales.] Huic adjungit alteram virtutem, nempe beneficentiam ac liberalitatem; quam quidem pluribus inculcat verbis, utpote quae divitibus maxime debeat esse propria; cum ait eos debere benefacere, ditescere in bonis operibus; quasi dicat, non eos id agere debere, ut subinde aliquid


page 622, image: s622

ad pecuniae cumulum accedat, sed potius, ut ad bonorum operum cumulum semper aliquid adjiciant. Monet amplius, ut faciles sint ad largiendum, ad communicandum proni. Huc pertinet illud Christi monitum Luc. 12. 33: Vendite possessiones vestras, et date Eleemosynam: qua de re nobis alibi dictum. Huic virtuti opponitur avaritia, ad quam divites maxime sunt propensi, cum fere fiat, ut crescat amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit: atque huic vitio adjuncta tenacitas, atque in pauperes durities et immisericordia; de qua Iohannes ita ait 1 Eist. 3. 17: Qui habuerit victum hujus mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab ipso; quomodo charitas Dei manet in ipso? filioli mei, ne diligamus sermone neque lingua, sed opere et veritate. Vide etiam Iacobum cap. 2. 15. 16. Quare tertium hoc est vitium [note: Aluxuria abstineant.] quod vitare imprimis debent divites. Cui adjungi potest quartum, nempe luxuria, quae una immisericordia in pauperes dipingitur nobis in divite illo, de quo extat Christi parabola Luc. 16; qui cum quotidie splendide et opipare viveret, in Lazarum extrema fame ac ulceribus afflictum, ne micas quidem de mensa sua cadentes, aut reliquias curavit conserri.

[note: Pauperum officium.] Pauperum contra est, egestatem patienter ferre, in Deo spem suam collocare, honesto labore, ut Apostolus praecipit, victum quaerere, nec solicitudine victus angi, neque committere, ut ad malas artes inopia adigantur, ne sint queruli, ne, quod a divitibus vulgo vilipendantur, ideo animum despondeant, seque miserrimos esse mortalium putent, immo potius, ut ait Iacobus de fratribus humilibus seu pauperibus, cap. 1. glorientur in sua exaltatione, siquidem (ut idem ait cap. 2. 5.) Deus elegit pauperes, divites in fide, (hoc est, ut divites sint per fidem) et haeredes regni, quod promisit diligentibus ipsum.

Faxit Deus, ut omnes fide ditescamus, et bonorum operum, atque inde illibatae conscientiae opes, speique thesauros colligamus, et aliquando regni illius Coelestis compotes fiamus, ex benignitate ac clementia Dei Patris nostri, per Iesum Christum Dominum et Servatorem nostrum: cui cum ipso sit laus, honor, et gloria in sempiterna secula. Amen.

FINIS.



page 623, image: s623

ORATIO PRIMA. De honestatis natura et fonte.

[note: Honesti pulcritudo.] DIgna Philosopho vox, et ex ipsius veritatis adytis profecta videtur, Auditores Praestantissimi, quam e Platone refert M. Tullius, Offic. lib. 1. Formam honesti, si oculis cerneretur, mirabiles amores excitaturam sui, vel, ut alibi loquitur, sapientiae. Nam si corporis forma et pulchritudo, in amorem sui rapere solet alios, et nonnunquam vehemens sui desiderium in eorum animis excitat; quid de praestantissima illa ac plane divina honestatis ac virtutis specie dicemus, quae prope id omne quicquid in animo, nobiliore nostri parte, pulchrum, quicquid in actionibus decorumest, complectitur? Fieri ne potest, ut si sub oculorum caderet arbitrium, quisquam esset adeo ferus, qui pulcherrima illius specie non caperetur? qui magno ad eam conatu non putaret sibi enitendum? qui sapientiam virtutis sive ducem sive comitem, amplectendam sibi non arbitraretur? Id certe non hominis, qui ab ipsa natura est ad honestatem et sapientiam factus, sed stipitis esset aut pecudis. Quare cum de argumento, de quo in hoc consessu verba facerem cogitarem, nullum occurrit vobis, qui virtutem et sapientiam summo colitis studio, et ab ea vicissim amamini, dignius, nullum huic pubi, quae ad utrisque studium informanda est, utilius, quam si honestatis formam, non pro ipsius quidem dignitate, depingerem; ad hoc enim divino quodam artificio, et colorum genere opus est:) sed rudi penicillo delinearem, ejusque imaginem cum corporis oculis cerni non possit, animis vestris exhiberem contemplandam: non quidem ut vos nunc primum ejus formam cognosceretis, qui eam et animo jamdudum estis complexi, et factis expressistis, adeo ut ipsi, pro vivis quibusdam virtutis simulachris, proponi possitis; sed ut, quam tantopere amatis, honestatem, nunc denuo fixis animi oculis, et intenta mentis acie contuentes, jucundissima rei divinissimae ac pulcherrimae contemplatione vos ipsos oblectaretis: huic autem pubi, cujus animus rudis est ac mollis, et ad quamvis formam recipiendam habilis, ipsius honestatis imago quaedam imprimeretur, quae cum ipsa aetate induresceret, nec virtutis eos immemores esse pateretur; quin etiam ut, si fieri posset, aliquem ex vobis excitarem Appellem, qui honestatis faciem suis depingeret coloribus, ejusque pulchritudinem


page 624, image: s624

eleganti genere orationis exprimeret. Solent enim nonunquam magni artifices, non sua sponte, sed aliorum erroribus et imperitia, ad edenda suae artis specimina incitari: praesertim si rem sua industria et labore dignam existiment, eamque non ita ut par erat ab aliis tractari animadvertant. Nihil autem viro sapiente, nihil virtutis studioso dignius, quam de virtute disserere, in eamque omnes dicendi colores consumere. Quod si fuero consecutus, laboris me praemium satis amplum reportasse putabo.

[note: Duo hic tractanda.] De honestate igitur dicturi, primum in quo ejus vis ac natura consistat; deinde unde tam diversa honestorum genera proficiscantur, ostendere conabimur. Antequam autem ad rem ipsam accedamus, [note: Honestatis vox quotupliciter accipiatur,] illud monendum videtur, vocem Honestatis non uno modo a bonis autoribus accipi, nec nos de omnibus iis, quibus id nomen tribuisolet, agere constituisse: sed de eo tantum honesto, quod proprio velut jure nominis hujus possessionem sibi vendicat, et inter caeterea quae hoc nomine insigniuntur, eminet. Id autem est, quod in virtute morum, et ex ea pendentibus actionibus cernitur. Haec enim sua natura sunt honestra, in quibus negligendis omnis vitae turpitudo consistit, caeterea, quae honestasolemus appellare, precario veluti jure, et ejus, quod modo diximus, honesti beneficio, tam splendidum nomen sortiuntur. Alia namque honesta dicimus, quod virtuti admodum sint vicina, et ad eam non exiguum adferant adjumentum. Sic artes ingenuas solemus honestas appellare, non quod viri honesti nomen sustinere non possit, qui eas negligit; sed quod honestum virum admodum deceant, cum virtute amice conjurent, eam adjuvent, augeant, ei robur et ornamentum addant. Ratione non prorsus absimili educationem appellamus honestam, quod honestos mores formet, et ad virtutis cultum animos teneros praeparet. Alia rursum honesta dicimus, quod virtutis, quam in hoc rerum genere ordinem ducere asseruimus, signa sint et effecta. Si honestam appellamus famam, honestum nomen, et quicquid ex aliorum de virtute nostra opinione proficiscitur, honestum [note: Lactantius lib. 3. cap. 1.] dicimus. Vnde hoc factum est, ut Lacteus scriptor, in divinarum Institutionum libris, honestatem definierit, honorem perpetuum ad aliquem secundo populi rumore delatum. Alia denique nuncupamus honesta, quod ab honestate non abhorreant et cum virtute jungi possint. Sic artes, licet alias viles ac sordidas, honestas tamen appellamus, quod ab honesto viro non sint alienae: quin ipsum etiam lucrum bonis artibus et labore, non flagiose quaesitum, honestum vocamus: quod rerum genus ordinem claudit, postremum inter honesta locum


page 625, image: s625

obtinet, et nominis hujus splendorem aegre tuetur. Quo enim quidque virtuti conjunctius est, tanto potiore jure honesti nomen sibi assumit, et tanto caeteris est illustrius; quo longius abest, tanto minus juris ad tanti nominis majestatem habet: non secus atque inter regum ac principum amicos et comites, is est honoratior, qui est illis conjunctior. Rex enim majestate sua caeteris dignitatem conciliat. Sic virtus inter honestra regnum quoddam obtinet, et quo quidque ad amicitiam suam admittit propius, tanto reddit honestius, et dignitatem quam suo merito obtinet, aliis non eadem mensura impertit. Nos hunc honestatis verae comitatum nihil morati, Reginam ipsam adeamus, quodnam ejus sit ingenium, quis decor penitus inspiciamus.

[note: Honestatis natura.] Honestatis naturam Flaminius nobilis Philosophus, et seculi sui decus, hoc pacto descripsit, non male quidem, sed non perspicue. Honestas, inquit, veritas est, quam sequatur et admittat appetitus. Quod hausisse videtur ex ipso philosophorum principe, qui principia [gap: Greek word(s)] , seu actionis honestae fontes duos constituit, Rationem et Appetitum: quae duo ubi ita inter se conspirant, ut ratio praeeat et lucem praeferat, appetitus rationem sequatur, oriri ait [gap: Greek word(s)] , quae cum in animo, tum in actionibus, obsequio corporis perfectis cernitur. Rationis autem est, veritatem investigare ac monstrare. hanc partim affirmando, partim negando concipit. His duo respondent in Appetitu, cupiditas quidem affirmationi, negationi vero fuga. Quare si id, quod ratio affirmat, appetitus cupiat; quod illa negat, hic fugiat, nascitur id quod appellamus honestum; quod in animo, et quae in eo latent cogitationibus ac consiliis potissimum est situm, tum externo se prodit opere: actionum vero, praesertim earum quae in animo latent, beneficio, habitus etiam ipsi honesti dicuntur. Hinc est, quod Aristoteles, virtutis definitioni [gap: Greek word(s)] inseruit, quae nihil est aliud, quam appetitio quaedam ejus rei, quam ratio antegressa deliberatione conclusit; nempe quod honesti decor, qui in virtute relucet, in consensu appetitus cum ratione maxime consistat, ita tamen ut ratio id quod verum aut rectum est monstret, quod mediocritatis voce complexus est Aristoteles. Nam si ratio opinionibus imbuta secum trahat appetitum, tum vero non honestas, sed turpitudo nascitur. Hoc in loco non est praetereundum, quod Aristoteles, et cum eo Flaminius, voluntatem cum ratione computet, ideoque nullam ejus expresse faciat mentionem, licet voluntatem nostram, ad honestas actiones, uterque statuat necessariam. Est enim Aristotelis sententia, voluntatem


page 626, image: s626

cum ratione tam arcta devinctam esse colligatione, ut ab ea nonnisi subtili mentis acie discerni queat, et quicquid mens suadeat, in id statim feratur voluntas: quemadmodum e diverso appetitum cum sensibus, individuo nexu putat conjunctum, adeo ut quod sensibus allubescit, in id statim propendeat appetitus; quanquam ration: s imperio ejus impetus coerceri ac sisti possit. Quam sententiam si quis nolit admittere, malitque voluntatem inter rationem et appetitum constituere mediam, et quendam veluti arbitrum, qui lite inter hunc et illum exorta, eam decidat, ac sententiam nunc pro ratione, nunc pro appetitu ferat, eamque euret exsequendam, et corporis membra ad rem perficiendam incitet atque impellat, ei per nos licet in Flaminiana honestatis definitione, vel cum appetitu voluntatem conjungere, vel illam in hujus locum reponere; adeo ut honestas sit verum quod sequatur et admittit voluntas: hoc enim ubi fit, appetitus quoque rationis imperio vel parere, vel cedere cogitur. Verum enim vero dicet aliquis quid per veritatem illam, quam sequi debeat appetitus, seu mavis voluntas, intelligis? Neque enim honestas ea quam quaerimus, in illa consistit veritate, quam consensum seu adaequationem intellectus nostri cum re ipsa definiunt Philosophi, quam in disputationibus solemus quaerere; cum etiam iiqui hanc habent optime cognitam et exploratam, eamque constantissime retinent, flagitiosissime nonnunquam vivant. Veritas igitur ea, quam si sequatur appetitus, honestas oritur, in jubendo et vetando cernitur, et quid sequendum, quid fugiendum sit monstrat. Quemadmodum autem istius veritatis, quae ad solam cognitionem pertinet, regula et mensura quaedam est natura illius rei quam mente intuemur, et cujus imaginem quandam animo concipimus; ita hujus veritatis quae de rebus sequendis aut fugiendis praecipit, regula est naturae nostrae dignitas, qua brutis excellimus, et finis vitae nostrae, cujus causa a Deo parente nostro sumus producti, quem ipsa naturae nostrae excellentia, et impetus ille seu inclinatio, qua rem quamque ob bonum suum tacite ducit natura, monstrat. Itaque quicquid in affectibus, consiliis, actionibus, consentit cum naturae nostrae dignitate, et vitae nostrae fine, id honestum est: quod dissentit, turpe.

[note: Duplex honesti est notio; aliud genere tantum honestum est, aliud etiam honeste fit.] Cum vero factum aliquod duplici ratione possit cum hominis dignitate et fine conspirare, vel ita, ut ipsum factum per se consideratum seu facti genus cum dignitate et fine isto consentiat, vel ut modus etiam istius facti cum eo conspiret; hinc duplex oritur honesti notio: aliud genere tantum ipso seu per se honestum est; aliud non tantum genere honestum est, sed etiam honeste fit. Philosophi breviter distinguunt,


page 627, image: s627

dum istud honestum factum, hoc honeste factum appellant. Hoc perfectius est, et istud in se continet. nihil enim honeste fieri potest, quod non per se sit honestum, vel saltem non inhonestum et turpe. Illud contra hoc non semper complectitur: nec enim id quod per se honestum est, semper honeste fit, seu ea ratione qua decet, et honestas postulat; sed saepe turpiter et flagitiose. Largiri pecuniam egeno, honestum est genere, et cum natura nostra consentit: potest tamen fieri non recte, si modum non observes decentem; vel enim largiris minus quam oportet, vel invitus, vel cum contumelia ejus cui largiris, vel das de alieno, vel gloriolae captandae causa id facis, vel ut eum cui das ad res flagitiosas habeas obnoxium. Sic innocentem judicio absolvere, per se honestum est: sed si id facias contra tuam voluntatem, aut quaestus tui causa, facis id inhoneste: polluis enim honesti pulchritudinem, dum modum decentem non observas: et licet factum ipsum per se sit honestum et laudabile, tu tamen honestatis laudem inde reportas nullam, imo reprehensionem, nonnunquam poenam mereris. Vt igitur honesti natura perficiatur, necesse est, non tantum ipsum factum per se cum natura et excellentia nostra conspirare; sed et modum facti. Modus autem in observatione circumstantiarum quae in singulis actionibus occurrunt, et ejus vim ac meritum variant, consistit. Quod ut rectius intelligatur, paulo altius res est repetenda. Honestas (ut Seneca docet, et nos antea innuimus) est quaedam in animo et actionibus inde prodeuntibus pulchritudo. Vnde Graecis [gap: Greek word(s)] et pulchrum et honestum est. Pulchritudo vero inprimis sita est in variarum rerum eleganti inter se ordine, consensu et harmonia. Ordine enim in unaquaque re nihil pulchrius, nihil admirabilius, nihil sapiente dignius, quem homo revera solus intelligit, bruta non assequuntur. Sic pulchritudo corporis, non tam coloris bonitate, et justa membrorum omnium magnitudine, quam omnium quae in toto corpore cernuntur, ordine, consensu et proportione consistit. Sic suavitas concentus musici, maxime in consensu et proportione diversarum rerum quae harmonia dicitur, sita est. eodem modo pulchritudo animi quae honestas est, in convenienti quodam affectuum, consiliorum, actionum omnium ordine, consensu, et harmonia cernitur, cujus ratio ex naturae nostrae dignitate ac fine sumitur. Quocirca ubi mens ad hanc cynosuram, quae suprema honesti lex est, respexerit, et ex ea consiliorum suorum rationes moderata fuerit, observatis omnibus, quae circa factum occurrunt, circumstantiis, affectus porro rationis imperium audierint, actiones denique corporis ministerio perfectae, cum hoc animi proposito,


page 628, image: s628

ipsaque adeo natura consenserint, oritur pulcherrimus et suavissimus concentus honestatis: si quid discrepet, et harmoniam hanc turbet, oritur turpitudo.

[note: Honesti natura in decoro consistit.] Eadem haec alia quoque ratione licet investigare. Honesti natura in decoro consistit, quod Graeci [gap: Greek word(s)] vocant; decoro, inquam, illo quod in universis moribus ac virtutum actionibus cernitur. Duplex enim decori genus, quod quidem ad virtutem, moresque nostros pertinet, constituit Cicero, alterum per omnem virtutem diffusum, alterum quod modestiae et temperantiae proprium est. Quod vero Cicero decorum istud late patens, ab honesto subtili quadam ratione distinxit, id nihil moramur, neque istud distinctionis acumen observavit subtilissimus philosophorum Aristoteles. Quanquam et ipse Cicero fatetur, differentiam hanc unius ab altero, adeo esse subtilem, ut facilius intelligi quam explanari possit. Quicquid enim (inquit) est, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas. Adeo ambigue atque adeo obscure discrimen istud explicuit optimus dicendi magister, ut dubitari possit an id rectius intellexerit, quam explanarit, aut an ullum prorsus discrimen praeter vocum diversitatem viderit: non audet aperte affirmare, decorum tum demum oriri, cum antegressa est honestas; sed tum demum apparere, ut sub vocis ambiguitate lateat. Aristoteles vero non modo nuspiam, quod sciamus, [gap: Greek word(s)] seu decorum illud, quod huc pertinet, ab honesto discrevit, sed etiam alicubi confudit. Explicans enim aliqua ratione naturam actionum virtuti morali consentanearum, lib. Ethic. 10, Iustitiae (inquit) et fortitudinis et aliarum virtutum actiones exercemus inter nos in contractibus, necessitatibus, et negotiis omnis generis; in affectibus item cuique conveniens decorum attribuentes et observantes.

[note: Quid sit decorum.] Quapropter omisso tam subtili, si modo ullum est, honesti et decori discrimine, videamus, quod illius decori sit ingenium: eo enim pacto ipsius quoque honesti naturam deprehendemus. Id vero hoc modo definiri solere affirmat Cicero; Quod consentaneum sit hominis excellentiae, in eo in quo natura eum a reliquis animantibus discrevit: idque colligit ex eo decoro quod Poetae sequuntur. Poetas decorum servare tum dicimus, cum id quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur. Sic decorum observat Comicus, dum servum callidum ac vafrum: lenonem impudentem, perjurum, sordidum: juvenem hilarem, incautum futuri, voluptatibus suis indulgentem: senem severum, gravem, juventutis acrem reprehensorem, nonnunquam morosum, querulum, parcum fingit: quia haec illorum personis apte conveniunt,


page 629, image: s629

eorumque mores elegantur exprimunt. De quo decoro extant Horatii in arte poetica praecepta. Quare decorum etiam illud, in quo honesti vim collocamus, illud erit, quod nobis ipsis nostraeque naturae aptum est, non quidem in eo in quo oratorum sumus similes, sed in eo quod illis antestamus, et ad beatas mentes propius accedimus. Nam ex rebus adeo diversis, ac tam longe inter se dissitis homo conflatus est, ut, quemadmodum quidam ait, si corpus illi detrahas, spiritus aliquis ac propemodum angelus esse videatur; si animum ac mentem, pecus. Quanquam nos a decoro illo corpus et affectus cum sensibus corporis implicatos, non prorsus secernimus, cum in eorum obsequio quod ratione praestant, honestatem antea collocaverimus. Sed hoc volumus, in affectuum nostrorum moderatione, ad eam naturae nostrae partem, eamque dignitatem qua caeteris animantibus ante cellimus, oculum esse intendendum Atque hoc est, quod una cum Stoicis, multis in locis affirmat Cicero, virtutem colere, nihil esse aliud quam naturam sequi ducem; nihil magis esse secundum naturam quam sit honestas; nihil magis contra naturam quam turpitudo; naturae rationem esse legem quandam, quam omnes sequi debeant. Qua de re fuse disputat libro illo qui de legibus est reliquus; ubi, inter caetera quae huc pertinent, non dubitat asserere, virtutem nil esse aliud, quam in se perfectam et ad summum perductam naturam. Eandem sententiam secutus Romanus sapiens, Stoae columen, omnium vitia, ait, contra naturam pugnare, omnia debitum ordinem deserere. Id nempe summi hi viri sibi voluerunt, naturam in eo sequi, in quo a belluis dissidet, esse virtutem colere, et hunc esse humanae felicitatis apicem. quod Lactantius, lib. 3. cap. 8. non satis dextre acceptum, immerito exagitat, consecuturum enim ait, ut belluarum more nobis sit vivendum; quo nihil est a Stoicorum doctrina alienius. Nec mirum est, quod Stoicorum placitum doctissimos viros, etiam inter Christianos, repererit defensores, atque inter alios Hieronimum Osorium eloquentissimum hominem, in libris de Christiana nobilitate. Viderunt enim Stoicos naturae nostrae nomine intelligere quod hominis est proprium, et quod eum a belluis dispescit.

[note: Quomodo virtus in mediocritate consistat.] Eandem Aristotelis esse sententiam, ex virtutis quam nobis tradit definitione clarum est. Virtutem enim ait habitum esse, cum consilio conjunctum, in mediocritate ea situm quae ad nos, quam recta ratio praescripserit, et ut vir prudens definierit. Quid enim aliud est mediocritas ad nos relata, quam ea cujus regula et norma sumus nos ipsi, et ea quae vel in nobis, vel circa nos existunt? Nam cum Philosophus


page 630, image: s630

in mediocritate quae est inter nimium et parum interjecta, virtutem collo catam esse docere vellet, mediocritatem censtituit duplicem, alteram rei ipsius, alteram ad nos relatam. Medium ipsius rei vocat, quod aequaliter ab utroque extremorum distet, quodque unum et idem sit omnibus, nec pro personarum, temporum, locorum ratione varium. Medium vero ad nos relatum, id appellat, quod nec superet modum convenientem, nec infra illum subsistat; hoc est, ut ex aliis ipsius dictis colligimus, quod in diligenti omnium circumstantiarum, quibus actionum momenta ponderantur, observatione, et pulchro quodam ordine, et consensu situm est. Hujus generis mediocritatem non modo virtues, verum etiam artes quaedam, eae praesertim quae Stochasticae dicuntur, quae majorem desiderant prudentiam, ob rei quam tractant varietatem et inconstantiam, consectantur; quanquam in aliis rebus, quam in quibus opera virtutis insudat. Medicus non eadem omnibus pharmaca, licet eodem morbi genere conflictantibus, propinat, sed ipsius rei medium quaerit. Neque enim si duas medicamenti alicujus drachmas aegroto exhibere parum sit, decem nimium, protinus sex praescribet; id quod rei ipsius est medium a binario et denario aequaliter distans (fieri namque potest ut sex quoque drachmae modum superent, aut citra eundem consistant;) sed pro ratione morbi, constitutionis, ac temperamenti corporis, virium, victus, aliarumque rerum, quae in medicina vim aliquam habent, pharmaca miscet ac temperat, et tum id quod nimium est, tum id quod parum est, fugit: idem in diaeta praescribenda facit. Norunt enim medicorum filii, id quod huic remedium est, alteri nonnunquam venenum esse, et quae huic commoda victus ratio, eam alteri noxiam et perniciosam. Eandem rationem gymnasta in exercitatione corporis, eandem aliptes in victu athletarum praescribendo sequitur: nec eandem tyroni, eandem Miloni alicui; qui integrum bovem, quem pugno percussum occiderat, comedisse dicitur, victus rationem proponit; sed eam pro viribus et corporis vastitare definit. Quod medicus in morbi cura, in exercitatione corporis gymnasta, in athletarum victu aliptes; id philosophus et qui eum sequitur vir bonus, observat in vita; omniaque sua consilia, dicta, facta ad dignitatem naturae suae, et ad vitae suae finem attemperat: ad hanc lancem, appensis omnium actionum attributis, cogitationes suas librat, et medium quaerit, quod si repererit et in factis ipsis fuerit secutus, omne tulit honesti punctum.

[note: Honesti genera seu partes.] Verum cum ea quae de universo aliquo genere dicuntur, obscuriora esse soleant, ideo ad partes honesti, quod latissime patet, subjectas


page 631, image: s631

accedamus, et in iis naturam illius pulchri, quod quaerimus, comtemplemur; ne nobis objici illud possit quod Aristoteles frequenter in ore habet, [gap: Greek word(s)] , hoc quidem verum est sed non clarum; in quod tamen ipse propemodum videtur impegisse hac ipsa in re, si Hieronymo Osorio credimus. Nam cum in summi boni descriptione, virtutis, in virtutis autem definitione, ractae rationis ac prudentiae fecisset mentionem, ejusque explicationem alio distulisset; cum de recta ratione ac prudentia ait, ad virtutem et vitae nostrae finem nos remittit, et circulo facto eodem nos revocat unde abduxerat. Set, hoc misso, videamus unde tanta sit honestorum diversitas, quae partes potius, quam genera honestatis, ut viris in Peripateticorum schola maximis placet, dici merentur. Est enim honestas una, licet ex diversi veluti partibus confletur, quemadmodum corporis totius pulchritudo (hoc enim exemplo utendum nobis est saepius) una est, licet ex diversarum partium formis inter se apte consentientibus resultet: vel si quis malit doctissimum Aristotelis interpretem Alexandrum Aphrodiseum sequi, honestum centro circuli simile est, quod cum reipsa sit unum, tamen pro varietate linearum, in diversas partes ex eo productarum, quodammodo fit varium et multiplex, et nunc hujus nunc illius lineae terminus appellatur. Nam eadem prope ratione, honestum, cum natura sua sit unum, pro varietate affectuum et actionum quas moderatur, varium est et multiplex. Vnde illa virtutum perfectarum a philosophis decantata connexio. Nam si virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, nulla est sine honestate; honestas omnes virtutes, animo saltem, si actionum ipsarum occasiones et instrumenta desint, comprehensas requirit: apparet, ubi una virtus perfecta est, ibi reliquas etiam, ea qua dictum est ratione, reperiri. Vnde fit, ut vir bonus pietate, justitia, temperantia carere non possit, cum earum exercendarum facultas nemini desit, nec instrumentorum aut bonorum externorum tantus, ad eas exercendas, requiratur apparatus, ut non cuivis ea sint obvia; contra quam in aliis nonnullis virtutibus, ut in munificentia, contingit, quas animo tum colere, cum facultas deest, suffecerit.

[note: Triplex hominis finis.] Partes vero honesti, ex iis qua ante a nobis constituta sunt; deducere non difficile. Honesti legem diximus naturae nostrae, qua distinguimur a belluis, dignitatem, et qui ex hac pendet, vitae nostrae finem. Quo enim quaeque res nobiliorem est adepta naturam, tanto finem quoque praestantiorem, veluti scopum ad quem collimet, habet praefixum. Finis autem rei cujusque in operatione ac munere illius


page 632, image: s632

proprio cernitur. Nihil enim otiosum Deus sapientissimus produxit, sed actionis alicujus gratia. Actio vero cujusque rei propria ex ea parte censenda est, quae in re quaque praestantissima est. Quare cum homo ex duabus rebus constet, quarum altera divina et immortalis est, altera terrestris et caduca; altera consilio et prudentia praedita; altera iis destituta; altera regere et imperare, altera parere nata est: hinc patet prioris actionem propriam ac praestantissimam, hominis ipsius munus esse proprium, et ultimum, qui quidem ad ipsum redeat, vitae finem. Mentis autem, quae divinior pars hominis est, propria muneris functio est cognitio et contemplatio. Contemplatio vero ea est praestantissima, quae est rei omnium divinissimae: haec Deus est. Hujus ergo contemplatio ultimus hominis finis est et felicitas. Verum praeterea, actionis ipsius constantia et diuturnitas requiritur. Felicitas enim perfecta esse debet, et omni carere dolore ac molestia. Quicquid autem constantia caret, id imperfectum est; nec molestia caret, quod cum summopere cupieris amissurum te putes. Infinita enim boni culpiditas est, quae mentem nostram de futuro semper reddit anxiam et solicitam; uideo animus noster nonnisi in aeternitate acquiescit. Nihil enim diuturnum est, in quo aliquid extremum est, quod ubi advenerit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla futura sit. Itaque ubi cognitio Dei perfectissima simul et constantissima est, ibi demum est beatitudo. Hujus tam divini boni umbra tantum et imago quaedam in hac nobis contingit vita: in illo vero seculo, illisque beatis sedibus in quas Christus nos olim transferet, ipsius rei veluti corpus exhibebitur. Ibi enim Deum uti est contemplabimur, majestatis illius propiores effecti spectatores, et eo induti corpore, quod divinitatis praesentiam, et felicitatis supremae constantiam ferat, nec a Dei conspectu et beatitatis nostrae perfruitione nos avocet aut abducat. In hac mortalitate beatitatis hujus, ut diximus, imaginem, diuturna et stabili, quae quidem in homines cadat, Dei contemplatione consequimur. Sed cum cognitionem Dei prope omnem sibi vendicet divinitus revelata sapientia, quae ad religionem tota spectat, vix ulla est, vel saltem perexigua Dei cognitio, quae ad actionem non referatur. Philosophia tenuem quandam eorum quae ad Dei naturam pertinent, nec ad actionem spectant, notitiam nobis praebet, quo trahi possunt pauci admodum sacrarum literarum loci, adeo ut potius in spe certa et gustu quodam futurae felicitatis reponenda sit hujus seculi beatitudo. Verum licet perfecta Dei cognitio cum aeternitate conjuncta, summum sit hominis bonum, ultra quod desiderium suum non transmittit, et ultimus qui ad ipsum


page 633, image: s633

reddat finis, tendit tamen sua natura alio, et Deum Opt. Max. ejusque gloriam respicit. Nam cum homo, quantus quantus est, a Deo sit profectus, nec quicquam habeat quod ipsi non referat acceptum; quicquid praeterea spectat, id ab ipsius expectet benignitate: decet sane ut omnia ad eum, a quo profecta sunt, ea qua possunt ratione redeant, et quod ipsorum fuit principium et origo, idem ultimus etiam finis sit: id quod tum demum fit, si quicquid a nobis proficisci potest cultus, quicquid reverentiae, honoris, obsequii, quicquid amoris, spei et fiduciae, id in ipsius gloriam redundet universum. Atque hic hominis finis ita cum priore connexus est, ut neuter absque altero, ex divino praesertim decreto, consistere possit. His duobus adjunctus est etiam tertius, qui ex istis quodammodo manat, quem multis natura demonstrat indiciis; sed qui perfecte nobis innotuit, immortalitate omnibus revelata. Nam cum natura ipsa rationis et orationis vinculo, et tacita quadam animorum inclinatione homines cum hominibus colligaverit, et indigentia cogente ad auxilia sibi mutuo ferenda devinxerit, unum quodammodo ex omnibus hominibus corpus effecit: singulos vero homines tanquam ejusdem corporis membra, compage quadam apta inter se disposuit, variis inter ea muneribus distributis, ut humanae vitae socieetas conservari, et commodis multiplicibus augei possit. Vnde homo animal civile non semel a Philosopho nuncupatur: et vel bellua vel Deus judicatur qui ab hominum communione abhorreat: quod vel omnino feris moribus, et infra hommis naturam abjectus; vel si nullius ope indigeat, supra hominis conditionem ad divinitatem propemodum fuerit evectus. Quod si vero singuli homines, membra sunt corporis hujus universi, verte singulorum hoc erit munus, et quidam veluti finis a natura iis propositus, ut societatem hanc quibus possunt modis juvent, ornent, augeant. Partes enim singulae, totius corporis causa comparatae sunt, earumque incolumitas, ad totius incoluumitatem referri, et nonnunquam, si aliter fieri non possit, ei cedere debet. Est ergo finis hominis quodammodo triplex: partim enim ejus vita ad bonum ipsius proprium, partim ad Dei gloquem, partim ad aliorum incolumitatem et salutem refertur. Quanquam finis medius qui Deum respicit, inter caeteros aminet, et eos sub se complectitur. Omnia enim in Deum tendunt, et in illo tandem [note: Ex quo triplex honesti genusexsurgit. Primum.] conquiescunt.

Ex triplici hoc fine, triplex quoque honesti genus exsurgit, arctissimo inter se nexu devinctum, non secus atque illi ipsi hominis fines, ex quibus tanquam ex sontibus, haec honesti genera deducuntur. Primum


page 634, image: s634

locum obtinet id quod Deum respicit, et pietatis aut religionis nomine solet intelligi. Deo autem parenti optimo, tum quia nos ad hanc vitam produxit, et omnia eam tuendam adjumenta perpetuo subministrat, tum quia ad immortalitatis spem nos de nuo genuit, amor, reverentia, animus beneficiorum memor, et inde manantes gratiae, laudes, praeconia debentur. Quia Dominus et universi monarcha, timor, obsequium, et animi summa demissio: quanquam haec etiam parenti debentur: quia veracissimus, promissorum tenacissimus, aequi observantissimus, beneficiorum fons in exhaustus, fiducia et preces assiduae, quibus nos totos ex ipsius benignitate pendere testemur: quia denique sapientissimus, cujus oculus animi adyta penetrat, mente ac spiritu haec ipsi potissimum sunt praestanda, quam linguae ac totius corporis officium sequi debet. Quod si Deus pro ineffabili sua sapientia, gloriae suae amplificandae causa, aliquem in divino imperio sibi conjungat, eum omnium verorum bonorum et ipsius aeternae beatitatis constituat Dominum et largitorem, praesertim si id amore nostri impulsus, spei ac fiduciae nostrae firmandae causa faciat, quod (Christo contigisse divinis edocti sumus testimoniis) eum colere et divino honoris genere prosequi, in eo supremi numinis majectatem revereri, in eo spem collocare, ad ejus nutum vitam componere nos debere, omnino res ipsa docet. Quin et alias, quo quis est Deo conjunctior, tanto majori dignus est amore et reverentia. Honorem vero eum, quem Deo debemus, aliis sive cum Deo, quod ad imperium divinum attinet, non conjunctis, sive ab eo prorsus alienis, sive denique rebus inanimis, ac nobis ipsis (quos ad imaginem sui formavit coeleste numen, et terrestres quosdam deos constituit, caeterisque rebus imperare voluit) vilioribus deferre, cum hoc honesti genere pugnat, et in Deum injurium est, nosque de dignitate nostra, qua violata, divini numinis, quam repraesentamus, majectas violatur, deturbat. Quod si ergo ratio affectum pietati repugnautem, aut ab ea nos avocantem in obsequium redigat, unam honestatis partem absolvit, eamque principem, quam reliquae facile sequuntur. Quî enim fieri potest, ut Deo, quemadmodum dignum est, obsequaris, quin caeteras etiam honestatis partes colas? as enim Deus humano generi praescripsit, et omnibus qui ad immortalitatem adspirant servandas tradidit. Sed quia nos ipsius honesti naturam inquirimus, et leges, quas nobis fixit Deus, non esse dogmata seu placita, quae ipsius tantum voluntate nitantur, qualia fuerunt in Mosaicis institutis innumera; sed quae ipsa natura et ratione firmari conamur ostendere, videndum est unde duo caetera honesti genera fluant.



page 635, image: s635

[note: Secundum.] Alterum igitur honesti genus est, quod ad alios homines spectat; siquidem, ut Stoicis etiam placuit, omnia alia hominum gratia, homines vero ipsi alii aliorum causa producti sunt. Hoc genus honesti, justitiae nomine tum sacrae literae non semel, tum alii quidam scriptores complectuntur universum, tam late vocabulo extenso, ut beneficentiam et charitatem divinis literis tantopere commendatam, comprehendat. Ea vero postulat, ut non tantum neminem laedas, nec quicquam illi commodi tui causa detrahas, id quod Cicero non minus contra naturam esse docet, quam sit morsi, paupertas, dolor; verum etiam omnibus modis, tum universos, si modo ulla ratione possis, tum eos qui tibi sint conjunctiores, juves, nec tantum ea quae civili jure constituta sunt, sed etiam quae beneficentiae lex praecipit, iis tribuas et largiaris. Quemadmodum enim in corpore quaedam membra reliquis omnibus prosunt quaedam nonnullis, fere tantum; singula vero cum proximis habent peculiarem quandam cognationem et [gap: Greek word(s)] , et alterum alteri vim quandam tribuit, et sic omnia in totius incolumstatem conspirant, atque operam aliquam vel praestontiorem, vel viliorem toti corpori praestant: ita omnia humani generis membra, quaeque pro viribus ac facultatibus, vitae communi consulere, et, si possint, omnibus; si non possint, quibusdam, praesevtim conjunctioribus, dignioribus et utilioribus membris sevire, atque vel eamatione dommoda communia debent curare, observatis temporum articulis, et aliarum rorum, ex quibus actiones nostras moderari debemus momentis. Nam, ut monet Cicero, bonos nos hac in parte decet esse ratiocinatores officiorum, ut quid cuique sit tribuendum, et quo tempore, norimus. Digniores et humano generi utiliores sunt viri divini, magistratus viri sapientes ac prudentes, viri excellenti virture praediti. Conjunctionum gradus varii sunt. Conjunctio hominum universorum inter se patet latissime, propior est uniusgentis, angustior civium unius Reipublicae, ut alios gradus omnittam cognatorum, aut affinitate junctorum, arctior fratrum et sororum, parentum et liberorum, mariti et uxoris nexus; arctissima est etiam amicorum, quos virtus et integritas conciliat, necessitudo. Quod vero Cicero ait, societatem cum Republica essemaximam, et omnes omnium chritates patriam unam esse complexam, id in illos quadrat, qui suam in terris patriam agnoscunt, quae Christiani, qui coeli sunt cives et incolae, propemodum carent. Quod si tamen ullam hîc habemus patriam aut Rempublicam, ea piorum societas et Christianorum communio censenda est, quae novum quoddam hominum corpus constituit, immortali narum semine, quod uno


page 636, image: s636

regitur spiritu, ejusdem haereditatis spe alitur, eadem prope lingua loquitur, unum Deum, unum patrem, unum regem agnoscit, cujuscorporis membra omnia, quorum alia nobiliora, alia ignobiliora, ita inter se compacta ut alterum alterius ministerio indigeat et adjuvetur. Hic igitur novum quoddam justitiae ac charitatis genus oritur, quod huic reipublicae, et propriae naturae debemus, pro qua quis mortem dubitet oppetere si ci sit profuturus? ut Ciceronis de propria loquentis utar verbis: imo quis bonus dubitet, vel pro uno istius reipublicae cive, si ei sit profuturus, mori, ejusque interitum suo periculo redimere? Atquehoc justitiae genus immortalitate publicata, et omnibus hominibus aditu ad eam patefacto, tam late extenditur, ut etiam pro iis qui a Republica Christiana sunt alieni, ad eam tamen adjungi possunt, vitae discrimen sit adeundum, ut illorum aeternae felicitati consutatur, ipsius Christi ducis nostri exemplo, qui pro inimicis, hominibusque adhuc impiis, sanguinem fudit. Quid enim honestius? quid fini vitiae nostrae accommodatius, quam si aliis, multis praesertim, aeternam et felicitatem, Deo vero gloriam insignem paraturus, non temere tamen, sed recto consilio usus, vitam tuam in discrimen voces, et mortem, sires ita ferat, oppetas; cum ea rationc felicitatem tuam non modo non perdas, sed etiam hac ipsa via ad eam transeas, et gloriae coronam ab agonotheta nostro propositam consequaris? Ignavum tum est reditur rae parcere vitae. Minus quidem est et praesticu facilius honesti genus, ad justitiam hanc antea non cognitam, pertinens; sed iis quispe immortalitatis firma non fulciuntur, satis grave, hostibus ignoscere, eosdem amare, officiis variis prosequi, omnia iis bona precari, vota pro iis concipere; qua tamen re, nihil est homine, qui novit quantum Deo, quantum aliis, quibus ad coelum patet aditus, debeat, quanta sit hodie hominum cum hominibus conjunctio, dignius, nihil praeclarius, nihil honestius.

Reliquum est tertium honesti genus, quod ex eo ducitur vitae nostrae [note: Tertium.] fine, qui ad nos ipsos redit, et inter ea bona, quibus ipsi perfruimur, summum obtinet locum. Nam si summum hominis bonum in aeterna Dei Opt: Max. contemplatione consistit, cujus in hoc seculo quaedam nobis contingit imago, quae partim in Dei cognitione, cui reliquarum rerum, ipsius sapientiam, bonitatem, ac potentiam nobis exhibentium, subservit scientia, partim idque maxime in futurae felicitatis, et aeternitatis gustu, qui divini spiritus vi in hominibus excitatur, sita est, praesertim si ad haec omnia diuturnitas accedat; certe quicquid ad Dei cognitionem ac comtemplationem, quicquid ad immortalitatis desiderium


page 637, image: s637

ac spem in nobis excitandam, alendam, et augendam pertinet, id honestum erit; si quid iis quae diximus repugnet, eave impediat, inhonestum, si modo id amoliri sit in nostra potestate situm. Atque huc omnium affectuum corporis, summa quaedam moderatio et tranquillitas, rerum terrenarum et caducarum cupiditas valde castigata requiritur. Nam animi luxuriantis impetus ac perturbationes rerum externarum sitis, mentem turbant, nebulas et caliginem ei offundunt, eam a Dei contemplatione, ac cogitatione immortalis vitae avocant, desiderium illius paulatim extinguunt, et animum ad coelestia sese erigentem, mole sua deprimunt ac terrae affigunt. Huc imprimis pertinet [gap: Greek word(s)] seu temperantia, cujus proprium est, ut ipsum nomen indicat, [gap: Greek word(s)] et mentis incolumitatem tueri; quo nomine sacrarum etiam literarum monumenta, totum hoc honesti genus interdum complectuntur. Temperantia vero proprie sic dicta, tum sobrietatem, tum castitatem ambitu suo continet, et voluptates belluinas, quae hominem de sua dignitate deturbant, et brutorum similem efficiunt, vel etiam infra pecudes abjiciunt, reprimit ac coercet. Ad hoc honesti genus referri potest [gap: Greek word(s)] , quae irae validissimum, ut Heraclitus affirmat, affectum moderatur, et furorem hunc a mente avertit. Huc referri potest [gap: Greek word(s)] , animus sua sorte contentus, quae cupiditatem habendi, et coecum divitiarum amorem reprimit. Huc [gap: Greek word(s)] , moderatus de se sensus, et animi quaedam demissio, a serviti tamen humilitate sejuncta: quae pectus opinionis formento tumidum, premit, ambitionem et honorum cupiditatem domat. Huc magnanimitas, quae has omnes virtutes propemodum in se complectitur. Haec enim in rerum humanarum despicientia versatur, et tum: laeta tum tristia aequo sert animo, injurias et dolores contemnit, omnia caduca infra se posita credit, nec suam virtutem illis submittere dignatur. Cum hac virtute vera illa et Christiana fortitudo, periculorum, calamitatum, mortis denique pro suprema felicitate, pro divina gloria, pro aliorum salute perferenda, patientiae semper est coniuncta. Hac qui caret nunquam mentem liberam, nunquam ad coelestia erectam, nunquam immortalitatis spe gaudentem servabit, nec ad eam alacri pectore et erecto pede per tam arduum iter contendet. Haec honesti pars ita cum caeteris duabus est conjuncta, ut neque haec ab illis, neque illae ab haec sejungi possint. Qui enim animum habet a cupiditatum et affectuum tumultu liberum; is demum divino cultui et religioni vacare, is obsequia Deo, is ipsius gloriae totum se consecrare, et vitam etiam impendere volet et poterit. Neque enim in terris


page 638, image: s638

haerere volet is, qui nihil eorum ob quae alii aliis injurias inferre solent, magni facit, qui affectus eos, ex quibus erumpunt injuriae, iram, odium, cupiditatem, edomuit; is aliis omnia libenter impendet, qui omnia speisuae longe postponit, nec quicquam periturum pertinaciter retinet, aut ambitiose quaerit: animam denique ponet non invitus, immortalitatis desiderio ductus, et voluptatis coelestis dulcedine tanquam auctoramento illectus. Qui vero hanc honesti partem negligit, nequaquam caeteris operam impendet. Nam quicquid vel a pietate, vel a justitia nos avocat, id totum iis vitiis imputandum est, quae huic honestatis generi opponuntur. Haec sunt quae hominis animum immoderatis, belluinis, et impuris affectibus inquinantac polluunt: ex his ea pullulant scelera quae hominem contaminant. Haec sunt illa honestatisgenera, ex quibus tanta virtutum et officiorum varietas nascitur: ex his omnia vitae genera sunt aestimanda, eaque dem um probanda quae cum his consentiunt et aliqua ratione conspirant: ea vero penitus improbanda sunt, quae ab iis discedunt et abhorrent. Honestatem autem hanc perfecit et ad summum perduxit Christiana religio, et immortalitas toti hominum generi revelata, vita inquam illa quae in Christo, Dei sermone, atque, ut ita loquar, ore fuit posita. haec est illa lux hominum, quae omnes ignorantiae tenebras a mentibus nostris depulit, et coelestem vivendi rationem commonstravit; haec propemodum ipsa; omnia virtutum genera, etsi tam accurate a divinis viris non essent descripta, nos edoceret: haec ab omni vitiorum sabe, haec a terrenis curis, haec a corporis voluptatibus avocaret. Sordent enim ei terrena, sordent mortalia, cui coelestia, cui immortalia sapiunt; propria voluptas alienam expellit. Indignum est ubi animus bonum sibi cognatum ac proprium, quo ipsius expletur desiderium, adeptus est, corporis bona sectari et ejus desideriis obsequi: indignum est glandibus suum more vesci, ubi non panis, sed ambrosia Dei munere obtigit.

[note: Omniahonesti genera perfecte in sacris literis traduntur.] Verum maximam hujus laboris partem, qui vestigandis generibus et totius vitae officiis impendendus fuerat, sustulit Deus Opt. Max. cum per viros eos, quos suo donarat spiritu, et universi mundi doctores constituerat, tam diligenter, tam plane; atque accurate (quantum quidem ipsius rei varietas et inconstantia, quae in actionibus humanis cernitur, permisit, aut etiam necessitas postulavit) omnia virtutis officia praescripsit, et literarum monumentis consignata sequuturis etiam seculis tradi voluit; omniaque in Christo, vivo sanctitatis exemplari, contemplanda et imitanda proposuit. Quare non est omnibus necesse, ut ipsi demum inspecta naturae nostrae dignitate, aut foelicitatis nobis


page 639, image: s639

propositae praestantia, honestatis partes vestigent, et singula virtutis officia colligant; sed satis est, ut sacris paginis, singulari cura, magno salutis desiderio et sincero virtutis amore pervolutis, divina praecepta cognoscant, et tanquam unicam vitae normam sequantur. Deus enim ipse pro summa sua sapientia, praecepta nobis tradita, ad honesti regulam exacte conformavit, adeo ut quisquis ea sequitur, in eo ipso consilia et facta sua ad excellentiam naturae, ad finem vitae accommodet atque attemperet.

Quocirca nihil restat aliud, quam ut immortalitatis praemio ducti, divinam voluntatem in sacris literis patefactam eo, quo par est, studio indagemus, legem Domini (ut Propheta loquitur) dies ac noctes meditemur, eam cognitam, tanquam omnium cogitationum, dictorum, factorum canonem sequamur, ad vitam etiam Servatoris nostri oculum perpetuo intendamus, et ex eo quid sequendum, quid fugiendum sit petamus, et ad hanc pietatis obrussam mores nostros diligenter exigamus, ac castigemus, de affectibus subinde aliquid recidamus, atque in Spiritum prope toti, et, ut ita loquar, in Deum et Christum transformemur; temperantia, justitia, pietate, omnium malorum veritatis et virtutis causa sufferendorum patientia, quae caeterarum virtutum custos est, tanquam gradibus quibusdam, Christo nobis auxiliares manus porrigente, spe bona subnixi, et conscientia recta fulti, ad coelum nos erigamus, idque unice agamus ut nulla vitii labe contaminati, in Dei sanctissimi prodeamus conspectum, eoque aeternum perfruamur.

ORATIO SECVNDA. Cur nec Moses nec Philosophi perfectam virtutem praescribere et constanter urgere potuerint. Et, Cur quaedam ad virtutis perfectionem spectantia non ita praescripserit Deus per Christum, utea non assequi cum certa pernicie sit conjunctum.

[note: Philosophia cum Theologia consensus et dissensus.] NEminem vestrum esse arbitror, Auditores prastantissimi, qui nesciat, quot et quanti errores in sacrosanctam Theologiam, ab iis, qui in Philosophia per non pauca secula principatum sibi afferuerunt, fuerint invecti; unde factum ut non defuerint homines alias non imperiti, meliores tamen fere quam doctiores, qui Philosophiam ipsam in hujus criminis societatem vocare, et tanquam fallaciarum architectricem accusare sunt ausi, eamque homini Christiano


page 640, image: s640

penitus fugiendam pronunciarunt: qua invidia ipsi inter pios fuisset conflagrandum, nisi alii animadvertissent, non ipsius Philosophiae, sed philosophantium id accidere culpa, quicum genuinam ac solidam rerum scientiam assequi non possent, spinosarum quastionum infinita quadam serie, et inani disputationum subtilitate, speciem et colorem quendam sapientiae sunt ementiti, et cum iidem in Theologia regnare viderentur, et ejus explicandae facultatem sibi fere solis usurparent, ea quae in Philosophia infeliciter excogitarant et exercuerant, in Theologiam majore cum pericolo et pernicie transtulerunt. Quo accessit linguarum, in quibus et divina et humana sapientia prope omnis continebatur, imperitia. Alii ante ipsos, atque inprimis ii, qui e Platonis schola prodierant, Christiani, variarum opinionum, quas ex magistris fuis hauserant, aestu abrepti, verborum ac phrasium quas alio atque alio sensu nonnunquam sacri sciptores et philosophi usurpant, inducti similitudine, sacrarum literarum sententias ac commodarunt Philosophorum placitis, non vero decreta horum ad normam divinae sapientiae examinarunt, et, si quid forte discreparet, correxerunt et emendarunt. Ita enim fieri solet, ut quod prius insidet animo, haereat firmius, nec se facile flecti patiatur, sed alia potius inflectat. Quod ipsum animadvertentes ii, quos diximus, viri boni, ad Theologiam recte percipiendam ac tradendam plus impedimenti quam adjumenti censuerunt afferre Philosophiam. Verumenim vero, vel ea quae humana ratio per tot annorum millia plurimis edocta experimentis, maxima cura et labore invenit et tradidit, sunt vanissima, in iisque addiscendis oculatior alias orbis pars omnibus pene seculis insaniit, vel necesse est Philosophiae cum sacra Theologia optime convenire, et ad eam commodius percipiendam et explicandam plurimum conferre. Convenire quidem oportet, quia verum vero semper consentit. Quod si dissentiret, vel veritatem a re ipsa, vel rem ipsam a se ipsa discrepare oporteret. Quorum utrumque non tantum absurdum est, sed etiam impossibile. Consentiet ergo Philosophia ex naturae recessibus eruta cum Theologia, hoc est cum ipsa veritate. Non consentiet autem tantummodo, verumetiam eandem adjuvabit. Nam ne Logicam quidem nunc artem commemorem, quam Philosophiae nomine laxius sumto complectuntur alii, quam ad verum eruendum, et cum judicio ac dexteritate quadam tradendum et explicandum magnamvim habere nemo ignorat, nisi artis quoque ipsius ignarus; ut et Theoreticam seu contemplativam philosophiam praeteream, quae rerum omnium, quatenus humano ingenio licet, investigat naturas, affectiones explicat, causas


page 641, image: s641

rimatur, cujus usus est non exiguus in Theolograe disputationibus. Practica certe disciplina, quae de moribus hominum disserit, virtutum ac vitiorum naturam evolvit, honesti praescribit officia, affectuum moderandorum et humanae vitae gubernandae rationem edocet, Theologo futuro non potest non esse perquam utilis. Nam et ipsa Theologia practica est, et ad actionem virtutis et ad sanctitatem vitae, veramque pietatem refertur universa. Huc omnia spectant quae in ea continentur ad cognitionem sua natura pertinentia. Quare ii mihi semper operae pretium fecisse visi sunt, qui sobrium disciplinarum istarum usum cum Theologia conjunxerunt, et si quid apud philosophos reperissent boni, id in Theologiae subsidium et ornamentum quoddam (quanquam ea, robore suo nixa, etiam per se dignitatem suam tueri potest) convertere sunt conati. Omnia enim quae in caeteris disciplinis continentur, ei facultati, quae ad supremam felicitatem iter monstrat, ancillari ac subservire dignum est.

[note: Duae hujus orationis partes.] Horum vestigia sequutus, conatus sum alio tempore illius honesti quod nobis ubique sacrae inculcant paginae, naturam, originem, variaque genera, partim ex Theologiae fontibus, partim ex Philosophiae rivulis indagare atque deducere, ut ea in re ju ventuti, ad alia simili ratione pervestiganda, viam monstrarem, et iter facilius ostenderem. Ab hoc instituto ne nunc quidem discedere libuit, cum restarent quaedam ad honestatem, de qua dixeramus, spectantia. Dicendum enim est partim de causis ob quas nec a Mose, nec a Philosophis perfecta illa honestas seu pietas praescribi, et constanter urgeri potuerit; partim etjam, cur nonnulla quae ad sanctitatis vel perfectionem vel ornamentum quoddam pertinere videntur, non ita praeceperit Deus, etiam per Christum, ut ea non assequi cum certa pernicie sit conjunctum. Qua in re quia novi nihil polliceor, rogandi mihi estis Auditores praestantissimi, ne pigeat vetera mecum hîc recognoscere; quod vos facturos, singularis vestra humanitas, vobis etiam tacentibus, mihi pollicetur.

[note: Cur Moses perfectam virtutem praescribere non potuerit.] Vt igitur ad priorem orationis nostrae partem accedamus. Perfectionem sanctitatis ideo populo Hebraeo praescribere, et ad illam sequendam eundem acrioribus incitare Moses stimulis Dei nomine non potuit, quod felicitatm ac mercedem, ob quas pietas colenda esset, terrenae Reipublicae otio et eorum tantum bonorum affluentia terminaret, quae ad corporis pastum spectant, quorumque usus hujus vitae circumscribitur cancellis, ita requirente istius populi infantia: quin etiam illam Rempublicam in qua pietatis suae fructum gens Israelitica deberet capere, armis et parare et tueri juberet. Vnde si totam praeceptorum


page 642, image: s642

Mosaicorum rationem ad ista tempora accommodatam consideres, animadvertes eam isti pietatis praemio apprime fuisse consentaneam. Continebat enim lex per Mosem lata quaedam religionis in Deum rudimenta et veluti progymnasmata, atque, ut Paulino utar verbo, mundi elementa, quibus rudis adhuc, et virili pietati divinoque cultui nondum assuetus populus, paulatim ad maiora deduceretur divinum numen suspicere, ejusque majestati obsequi disceret. Non eum praescripserat Deus sui cultum qui a terrenis curis, a voluptatum atque opumamore hominum mentes prorsus abduceret: non animum exegerat ad coelestia semper erectum, precibus assidue vacantem: non sanctos, ut ille ait, mentis recessus, et pectus perpetua numinis reverentia plenum, licet animi cultu se impense delectari non obscure significaret; sed ea sibi offerri legibus latis mandaret, quae mercedis constitutae ferret ratio, et exinde nata populi suppeditaret abundantia, pecudum fibras et faris copiam, quae, ut Poeta ait, de magna dare lance posset etiam Massalae lippa propago. Quod si a divino cultu discedas et caeteras Mosaicae legis partes expendas, comperies eas ad conservandam Reipublicae tranquillitatem, et singulorum ejus membrorum quietemac se curitatem, sine qua nullius boni est jucunda possessio, tuendam fuisse comparatas. id enim agunt unice ut ab injuriis abstineant, ut omnes firma inter se concordia colligati felicitate sua perfruantur, alter alterius commodis non obstet, sed ea potius augere ac promoveres studeat. Voluptates autem corporis, liceta virtutis perfectione alienas, et hominis praestantia parum dignas, non prohibent, nili ve lab humanitate prorsus abhorrentes, vel cum divini cultus neglectu aut aliorum injuria conjunctas; quod in omni Republica, praesertim a Deo constituta, omnino erat cavendum. Quod si Deus perfectam animi religionem et pietatem suis numeris absolutam, quam per Christum nobis praescripsit, ab Israelitico populo exigere voluisset, omnem prope terrenorum bonorum fructum illis ademisset, et id eripiuisset, cujus causa eos sibi volebat parere. Quî enim animum ad Deum semper elevare, preces ad eum assiduas fundere potest, qui felicitatem suam in terris repositam habet? Ejus enim animusterrae affigitur, qui quicquid habet expetendum illic putat collocatum. Vbi thesaurus noster, ibi cor nostrum esse testatur ipsa veritas. Non potest autem ad Deum sese erigereanimus, quin se simul a terris abstrahat atque ad coelum elevet. Deinde, quî temperantiam et eximiam quandam animi ac corporis puritatem sectari poterat, qui virtutis suae mercedem in bonorum corpori servientium perfruitione collocabat? Quorsum enim ultra


page 643, image: s643

necessitatem promittebatur caducorum bonorum abundantia, si ad voluptatem iis non licebat uti? Si dicas copiam istam ad liberalitatem exercendam fuisse datam, jam ergo ea non virtutis merces, sed instrumentum erit, et vel nullum revera pietatis constitutum censebitur praemium, vel id terrenis bonis majus fuerit, quale tum nullum promisit Deus, praesertim aperte. Quaerere enim licebit, quodnam illiusipsius liberalitatis, virtutis certe praecipuae, fuerit praemium? Praeterea qua ratione avaritiae penitus valedicere potest, qui in opibus omniumque bonorum affluentia laborum suorum fructum ponit? quo pacto perfectam animi lenitatem tueri, benignitatem in omnes exercere, summam illam malorum patientiam colere, qui ferro parare ac defendere terram, in qua pietatis suae fructum percipere debeat, jubetur? Huic hostes non tantum odisse, sed et caedere ac trucidare commodi sui causa, huic vindictam repetere licebit, ut tanto securior sit partorum bonorum possessio; ut alia taceam a perfecta virtute abhorrentia, quae posito illo pietatis fine ac mercede, quam Deus olim populo suo constituit, consequuntur.

Quid, quod eo ipso de virtutis dignitate non parum delibari videtur, dum ea propter bona corpori servientia coli jubetur? Is ne regem venerari, an potius infra servos detrudere censendus est, qui non servos propter regem, sed regem propter servos colere ac venerari se profiteatur? Quisquis ergo virtutem, quae inter hominis bona fere principatum ac regnum obtinet, propter bona tam vilia, quae ipsi virtuti natura sua parere debent, sectatur, an non eam de solio suo deturbat, et coronam ei detractam ipsius imponit mancipiis? Finis enim mediis ad eum destinatis semper censetur potior.

[note: Nec etiam Philosophi.] Quod ad Philosophos attinet, cum ii partim verum Deum prorsus ignorarent, partim exiguam quandam illius notitiam haberent, eorumque alii mundum ab eo conditum negarent, et omnem illius providentiam tollerent, quo in numero Aristoteles Peripateticorum princeps est reponendus; alii qui paulo plus Deo tribuebant, ignorarent tamen quanta illius esset circa res singulas cura et providentia, quantum ab eo vel sperandum vel flagitandum, homini praecepta ad Deum colendum spectantia, vel nulla, vel mutila tradidere. At vero si caetera spectes virtutis officia, quae non ad religionem cultumque divinum, sed ad vitam communem regendam, affectus coercendos, ac cupiditates refraenandas pertinent, perfectiora etiam quam Moses, et constantiora honesti praecepta tradidere Philosophi, tum Stoici, tum Peripatetici. Cum enim excellentiam naturae nostrae, quae in mentis


page 644, image: s644

sublimitate consistit, in tota vita respiciendam ac tuendam putarent, virtutem vel propter se ipsam, vel propter alia animi bona docuerunt expetendam; eam autem ad corporis aut fortunae (quae vocant) bona referre, quod ratio Mosaicae legis ferebat, indignum judicaverunt. Quare nec dignitatem ac majestatem virtutis, eam vilissimis bonis destinando ac subveniendo, violarunt. Sed insignia virtutum praecepta ad animi tranquillitatem, ad affectuum moderationem, ad actionum honestatem pertinentia, nobis reliquerunt. Viderunt enim dignitatem hominis violari ordinem partium animae a natura constitutumturbari, actionum constantiam, et quod in iis cernitur honestum ac decorum haudquaquam servari, si appetitus rationem, cui servire debebat, victam in obsequium trahat, et sibi parere cogat. viderunt mentem suo muneri vacare, sapientiae dare operam, et suam obtinere felicitatem non posse, affectibus improbe lascivientibus. Itaque eos omnino reprimendos ac coercendos censuerunt. Praeterea cum se non sibi solis, sed aliis etiam natos crederent, et omnes homines arctissima cognatione ac necessitudine inter se devinctos putarent, pulcherrima justitiae ac beneficentiae praecepta tradiderunt; cumque animi magnitudinem et tranquillitatem rebus caeteris longe crederent anteponendam, quicquid vulgus mirari, quicquid sollicite quaerere, quicquid anxie fieri solet, spernendum docuerunt; honores ambire, auram popularem captare, divitias amare, humilis et abjecti esse animi; in vidia marcescere, stultum et improbum; ira et odioefferri, a tranquillitate et serenitate animi, quae inprimis sit homini optanda, censuerunt aliennm: injurias ac contumelias contemnendas potius quam vindicandas, (qua tamen in re non omnium eade m prorsus fuit sententia:) statuerunt; nonnulli ut prodessent plurimis vitam in discrimen adducere non sunt veriti, et aliis ut idem facerent, autores extitere. Et haec quidem Stoici splendidius ac magnificentius disserebant, quod virtutem et sapientiam solam in bonis habendam contenderent. Verum cumnudam virtutem hominibus proponerent, duri ac rigidi nimis videbantur, et plures reperiebant admiratores quam imitatores; plures etiam qui de his subtiliter disputarent, quam factis eadem exprimerent. Peripatetici vero, cum de officiis praecepta communi hominum vitae magis acccommodarent, praeter virtutem aliquem etiam honoribus, opibus, ac quibusdant etiam voluptatibus relinquerent in bonis locum, aliquam beatitatis humanae partem in corporis et fortunae bonis collocare viderentur, Reipublicae tranquillitatem ac felicitatem summo studio curandam docerent, leniores censebantur, et homines in Republica. versantes et ex


page 645, image: s645

vulgo quoque honestiores in suas partes facilius trahebant. Verumtamen cum hunc sibi proposuissent vitae finem, qui externorum bonorum non exiguam desideraretcopiam, et Reipubl. salute magnam partim contineretur, multa permittebant iis qui virtute cuperent excellere, perfectae virtuti minime consentanea, in appeten dis honoribus, magnificentia quadam populari ostentanda, vindicandis iniuriis, gerendis bellis; quae omnia finis propositi. ratio postulabat. atque haec patent ex Aristotelica magnificentiae, mananimitatis, fortitudinis, et aliarum nonnullarum virtutum descriptione. Cum his connumerandus videtur Cicero, licet in non paucis Stoicis addictior. Sed cum hi omnes pro virisbonis, atque imprimis pro patria mortem oppetere honestum censerent, certe nil nisi quandam gloriae immortalitatem, quae sane vanissima est, somniarunt, et virtutis perfectae praemium esse voluerunt; quod ipsorum dictis haud est consentaneum, qui persuadere tam duram virtutem cuique sunt ausi. Quis enim vitam hanc, et praesentem qua fruitur felicitatem relinquat, nisi spe melioris? At omnis illorum spes morteterminabatur, vel si quam animarum post mortem felicitatem suspicarentur, et nescio quos campos Elysios somniarent, tamen nec sibi nec aliis certam ejus rei spem facere poterant. At immortalitate patefacta, et aditu ad eam toti hominurn generi aperto, omnia officii genera patuerunt, omnium firma constitit ratio, ibi summa Dei et hominum conjunctio, ibi hominum inter ipsos necessitudo enituit, vel potius tum demum vere constituta est; ibi proposito tanto pietatis praemio, nihil tam durum tamque arduum esse in virtute patuit, quod praestari ab homine aut non possit, aut non debeat. Hanc natura ad virtutis complementum desiderabat, hanc ad ejus amorem omnium hominum animis inserendum, ad omnes ejus difficultates superandas deesse quodammodo conquerebatur, cum quaedam (ut diximus) praeciperet virtutum officia, quae sinc vitae meliores spe suscipere, hominis videretur sibi irati et imprudentis, Quo respiciens Paulus ait, resurrectionis atque adeo immortalitatis spe subversa, nullam fore satis gravem causam, cur se tot periculis objiceret, imo, inquit, edamus et bibamus, cras enim moriemur. Quod tamen. non ita putarim accipiendum, quasi adempta resurrectionis spe, omnino ita vivere deceat, ac ventri tantum servire conveniat; sed quod non modo generadm omnes id sint facturi, verum etiam venia sintaliqua futuridigni, qui majoris felicitatis spe sublata, genio indulserint et cuticulam bene curarint; praesertim cum tam acres sint ad voluptstem corporis persequendam nobis insiti stimuli, tot objiciantur incitamenta, ad quae superanda vix.


page 646, image: s646

ea sufficiunt adjumenta quae nobis Philosophia, seu ratio, spe immortalitatis non suffulta, suppeditat; et vel singulari naturae bonitate praeditum, vel magna saltem parentum autamicorum cura, a teneris ad omnem virtutem informatum, disciplinis honestis ad ejus decus capessendum incitatum, multo atque improbo labore subactum, aut diviniore quodam spiritu afflatum oportuit, qui voluptatem sine melioris vitae spe contemnere, affectus domare, cupiditates in gyrum rationis ducere potuit. Eos autem non omnino defuisse, non modo Philosophi atque inprimis Socrates, sed etiam alii virtute clarissimi viri sunt documento. Quin ne ipsum quidem Paulum vel antea, cum Iudaicae religioni adhuc addictus certam firmamque resurrectionis spem nondum concepisset, et quanta pios manerent gaudia adhuc ignoraret, voluptatibus se tradidisse et ge nio indulsisse putarim, vel si ei coelestis veritatis lux non affulsisset, nisi forte id ipsius culpa contigisset, eum suturum crediderim, qui post habita honesti cura, tanquam Epicuri de grege porcus, in voluptatum se volutaret coeno. Verum (ut jam diximus) pauci admodum, et, ut cum Poeta loquar, diis geniti id potuissent assequi, ut virtutem tam asperam, tam arduam sine dote quaererent, et perfectam temperantiam spretis corporis voluptatibus, perfectam magnanimitatem ac fortitudinem contemptis ob honestatem periculis ac doloribus, idque amicorum et bonorum virorum causa sequerentur. Atqui has virtutes Philosophi, natura docente, praescripserunt, commendarunt, urserunt, nonnulli etiam summa cum laude et admiratione omnium sunt assecuti.

[note: Religionem Christia nam id facere quod nec Moses nec Philosophi potuerunt.] Quare, ut quod pauci praestiterunt, assequi possent omnes, nec in sese adeo cogerentur esse injurii, et cum naturali amore sui, cum corporis et vitae conservandae desiderio tanta animi contentione pugnare, qui tam severas sequerentur virtutes, (nam mentis impetus ad eas aliqua ratione sertur, quanquam lentius, nisi aliunde illius cursus incitetur, et impedimenta quaedam amoveantur) quin etiam ut virtus ipsa ad suum perduceretur fastigium, immortalitatis praemium toti hominum generi publicari oportuit: hujus enim spe tanquam auctoramento illecti, et virtutem omnes, et virtus perfectionem suam consequi potuit. Neque vero absurdum censeri debet, aut a virtutis dignitate ac perfectione alienum, Christanos homines tantae mercedis spe honestatem sequi, quam Philosophi propter se putarint expetendam, et sui pretium esse dixerint. Nam si penitus Philosophorum sententiam inspicias, deprehendes, ne ipsos quidem virtutem ita sui pretium esse voluisse, ut non alterius alicujus boni causa expetendam faterentur.


page 647, image: s647

Stoici sane qui hac in parte rigidissimi videntur fuisse, animi tranquillitatem et rectae conscientiae gaudium, quod virtutis fructus est, ei videntur praetulisse, et mercedem ejus posuisse: ne de conunc quicquam dicam, quod non pauci qui gloriam verbis magnifice spreverunt, eandem avidissime desiderarunt, et virtutibus quaesitum ivere. Pertinet enim huc id quod ait Cicero, trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi Philosophi etiam in illis libellis quos de contemnenda gloria scribunt, nomen fuum inscribunt, et in eo ipso in quo prae dicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se, et nominari volunt. Et iterum: Nullam virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo, et tam brevi, tantisnos laboribus exerceamus? Certe si nihil animus praesentiret in posterum, et, si quibus regionibus vitaespatium circumscriptum est, iisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret, et quae sequuntur. Quod ad Peripateticos attinet, ne illi quidem abnuerunt quominus virtus alio referretur, imo id ipsum etiam urserunt. Triplex enim bonorum genus constituit Aristoteles: unum eorum, quae aliorum tantum causa expetantur, quae sunt omnium postrema, cum causam cur expetantur, non tam in seipsis habeant, quam ab iis mutuentur quorum causa desiderantur; quo pertinent pecuniae et omnia in universum instrumenta atque utilia. alterum genus facit eorum, quae propter se tantum expetuntur, eaque sunt omnium perfectissima, in quibus felicitas revera consistit. tertium genus eorum quae veluti medium seindunt iter, et partim sui, partim aliorum causa sunt expetenda: habent enim et in seipsis rationem boni, quae ipsorum desiderium in animis hominum potest excitare, et per ea nihilominus ad majora licet adspirare; huc refertur ab Aristotele virtus, voluptares quaedam, et honores. Dices, virtutis quidem habitum ab Aristotele in eorum bonorum censu collocari, quae tum sui tum aliorum gratia sint expetenda, at non actionem exercitationemque virtutis longo tempore continuatam, cum in hac felicitatem, quae summum est bonum et ultimus vitae finis, sitam esse velit; ultimus autem vitae finis alio referri non possit, sed sui tantum causa desideretur. Verum observandum hîc fucrit, duplicem ab Aristotele felicitatem statui, alteram in contemplatione, alteram in exercitatione virtutis moralis positam, quarum illam Theoreticam, hanc Practicam appellamus, et utramque quidem, ex ejus sententia, summum


page 648, image: s648

quoddam esse, bonum et ultimum vitae finem, sed non utramque simpliciter aut eodem modo. Nam contemplativam quidem vitam seu exercitationem sapientiae, quae mentis. agitatione absolvitur, inter bona quae homini contingunt, simpliciter vult esse summum atque ultimum: Practicam vero non simpliciter bonorum omnium summum et ultimum vitae finem esse statuit, sed vitae civilis, eorumque bonorum quae huic inserviunt. Nam duplicem quodammodo in uno homine hominem Aristoteles agnoscit, alterum separatum, hoc est mentem atque intellectum, quem natura sua corpori non. permilium, . imo etiam ab eo sejunctum, contemplari posse credit; quem nonnunquam hominis appellatione insignit, quod ejus sit pars praestantissima, quae cum hominem vere constituat et a brutis secernat, nonnunquam divinum quiddam esse dicit, et ejus vitam humana praestantiorem ait; alterum vero hominem vocat conjunctum seu compositum, cujus operatio non a mente sola, sed a mente et appetitu corporis conjunctim absolvatur, et cum affectibus sit complicata; hujus vitam simpliciter humanam appellat, quae eadem civilis quoque est. Vtrique homini suam assignat Aristoteles felicitatem, et bonum in suo genere ultimum. Verum quemadmodum corpus, et quae in eo resident ejusque ministerio exercentur animae facultates, mentis causa sunt comparatae, (habent enim partes omnes ordinem inter se, et una caeterarum finis est, eaque omnium praestantissima, mente vero nihil est praestantius) ita etiam earum bonum ac felicitas ad unius mentis felicitatem refertur. Itaque statuit Aristoteles rationem rectam et prudentiam, quae virtutum moralium oculus est, eas consilio suo instruit ac moderatur, ideo appetitum regere, et affectibus modum ponere, (qua in re moralis virtutis exercitatio potissimum sita est) ut mens sapientiae incumbere, et contemplationi vacare possit, quod cupiditatibus tumultuantibus fieri nequit; quin etiam prudentiam, quae Rempublicam gubernat et summae rerum in civitate prae est, non ipsi sapientiae, sed potius sapientiae causa imperare ait, et virtutum principes partim civiles, partim bellicas, huc tandem spectare contendit Quietem enim quaerunt illae virtutes et tranquillitatem civilem, in qua sapientiae studiis locus esse possit. In quiete enim, non inerte illa et homine indigna, felicitas potius sita est, quam in labore; laboramus enim ideo ut quiescamus. Civilis autem vita laboriosa est; contemplativa quieta et otio similis, imo, si corpus spectes, vere otiosa; si animum, cum constantia quadam in perpetua mentis agitatione versantem, homine dignissima, et perpetua, quoad corpus permittit, voluptate affluens, uno verbo negotiosum et


page 649, image: s649

jucundum otium. Explicuit id Aristoteles Ethic, 10. ubi ait, Sola sapientiae excercitatio propter seipsam videtur expeti: nihil enim ex ea paratur praeter ipsam contemplationem, cum a diverso ex practica vita semper aliquid praeter ipsam actionem comparemus, sive plus illud sit sive minus. Adde, inquit, quod beatitudo videatur in quiete atque otic consistere. Laboramus enim ut quiescamus, et bella gerimusut pace fruamur. Practicae porro virtutes in civilibus aut bellicis negotiis occupantur; actiones autem in hoc rerum genere occupatae irrequietae sunt: bellicae quidem omnino, et nemo expetit bellum, ipsius belli causa, nisi prorsus sanguinarius, qui ex amicis hostes faceret ut pugnae ac caedes fierent. quin et Politica vita irrequieta est, et praeter seipsam parat opes et honores, aut felicitatem sibi ipsi et civibus; quae diverse est a civili, quamque nos quaerimus. Plura in hanc sententiam ibidem addit, ut cuivis appareat virtutis moralis exercitationem ad alium finem ab Aristotele referri: quod nisi faceret, nec veritati consentiret. Honestas enim actionis in observatione circumstantiarum, ipso docente, consistit; inter eas autem finem inprimis ponit. quod si finem habent singulae, an non etiam universae? Adde quod unius rei ex naturae instituto non possunt plures esse sines ultimi, sed unus tantum. Nam, ut ait in Politscis ipse Philosophus, Nihil natura facit table, quale sabri eararii, gladium Delphicum ob inopiam: (erat enim hic gladius et ad mactandum et ad seriendum hostem comparatus:) sed unum ad unum. Sic enim optime instrumentum unumquodque perficitur, si non multis operibus, sed uni deserviat. Idem natura in homine, operum suorum perfectissimo, sequuta est, et unum ei finem, ad quem comendat in universa vita, praefixit: quoad si plures esse videantur fines, caeteros omnes unisubservire necessc est. Itaque cum duplex potissimum hominis finis esse videatur, virtutis moralis exercitatio, et contemplatio: quarum haec mentis est propria, illa in appetitu, quatenus a ratione regitur, residet, vel hanc illi, vel illam huic inservire oportet. Id vero quod mentis proprium est non decet servire illi, quod in appetitu sedem fixit, sedpotius hoc illi. Constitutum igitur sit ex Aristotelis sententia, virtutem ejusque exercitationem alio referri, seu al. terius gratia expeti, licet etiam propter se possitexpeti: qua de re nunc non est fusius dicendi locus.

Quod si vero Philosophorum alii virtutem propter animi tranquillitatem putarunt sequendam, et quidem [?], qui virtutem ipsam ad felicitatem dixerunt sufficere; an indignum fuerit, si Christiani eandem non tantum propter conscientiae gaudium, quod vitae hujus spaciis


page 650, image: s650

clauditur; sed multo etiam magis ob aeternam mentis tranquillitatem, ob perennem coelestis vitae voluptatem putent expetendam? Si Philosophorum princeps eam sapientiae et contemplationis causa, quam et imperfecte et brevi tempore mortalibus contingere necesse est, credidit sectandam; an contra dignitatem virtutis est eam aeterno supremi numinis conspectui, et beatissimae divinae majestatis contemplationi destinare? Istud tamen ad virtutem, vel si mavis virtutis amorem ac studium penitus absolvendum pertinere videtur, primum, ut etiamsi tantum pietati tuae praemium non esset propositum, eas tamen virtutes sectari velles, quas Philoso phi natura duce coluerunt, aut colendas praeceperunt, licet asperas, licet cum corporis cupiditatibus et naturali ejus conservandi desiderio vehementer pugnantes, adeo ut mortem etiam honesti causa oppetere non detrectares. Decet enim Christianos, postquam mercede tanta sunt ad virtutem pertracti, adeo pietat assuescere, et tantum ejus amorem progressu temporis concipere, ut seposita quodammodo praemii tam divini spe, nihilominus ejus amor in illorum animis haerere possit. Paganis enim eos cedere indecorum esset, praesertim cum majus etiam quam natura Philosophis dedit, ex Dei cognitione habeant ad virtutem adjumentum. Divini enim numinis majestatem, supremum in omnia imperium, virtutem ac potentiam infinitam, sapientiam admiratione majorem, paternam circa humanum genus curam, ineffabilem in omnes bonitatem, ex qua nos omniaque nostrasunt prpfecta, norunt, qua notitia caruerunt Philosophi. Ea vero omnia nos adigere videntur, ut seclulo etiam futurae vitae praemio, Dei servitio totos nos addicamus, nihil ejus eausa facere detrectemus, quicquid etiam nostri amor diversum suadeat. Annos, qui quanti quanti sumus, Dei sumus, ab ipso et ipsius caula producti, ejus nos esse mancipia non agnoscemus? ei cultum et obsequium negabimus? quicquamne erit tam arduum, quod ejus causa facere abnuamus? Si alii hominum impulsi amore, pro iis vitae discrimen adire et praesentissima suscipere mortis pericula non dubitarunt, an nos vilissimi homunciones Dei causa id facere dubitabimus quod homo hominis causa fecit? non tantum ipsius amori tribuemus, quantum alii amicorum suorum charitati? Sed nec hîc consistendum est homini Chistiano, verum etiam eo aspirandum ac contendendum, ut tanto divinae gloriae studio flagret, tanto salutis humani generis desiderio ardeat, ut suae etiam salutis jactura, si id fieri posset, eam redimere exoptet; eaque in re pietatem et sublimem illam Pauli virtutem et animi magnitudiem imitetur, qui optalset seipsum a Christo anathema fieri, atque


page 651, image: s651

infeliciter ab eo alienari pro suis fratribus Israelitis. Cogitabat enim ejus gentis conversionem ad Christum, quam salus eorumdem aeterna esset conse quutura, ad insignem etiam Dei gloriam pertinere: suam vero unius salutem, si in contentionem veniret, cum tot millium vel myriadum potius sem piterna felicitate et cum tanto divini nominus homore ac gloria, cum ea nequaquam comparandam, sed eam potius sui unius jactura et interitu, si id fieri posset, redimendam. Aliquid huic affine secit Moses, qui cum Deum peccatis populi offensum et ejus internecioni jam imminentem ad misericordiam flectere vellet: aut peccatum hoc (inquit) condona, aut me de libro quem scripsisti dele: id nempe divinum virum dicere jubebat ardens in Dei gloriam, quae ex populi internecione magnum passura esset detrimentum, ut antea commemorat, zelus. Sed pietatis quidem Mosis fuit hoc optare, aequitatis autem divinae id non admittere; qui enim respondit Mosi Deus? qui in me peccaverit (inquit) eum ipsum de libro meo delebo. Quod molto etiam magis Paulo responsum censeridebet, cum Paulus de aeterno interitu (quanquam aliis aliter visum est) loquatur: Moses, ut videtur, de interitu temporatio et jactura felicitatis terrenae sibi suaeque posteritati a Deo assignatae: inde factum hoc Paulino, non quidem par, sed affine tantum ac simile diximus.

[note: Cur Deus, etsi per Christum perfectam virtutem praescripserit eam tamen non rigidissime exigat.] Verum ut de eo, quod secundo loco nobis dicendum proposuimus, nonnihil disseramus; etiam si Deus ad hunc apicempietatem nostram deduci cupiat atque desideret, merito temen dubites, an id omnio exigat, et si qui culmen hoc religionis in ipsum charitatis in homines, et magnanimitatis non attigerit, ei praemium immortalitatis velit negare, vel alias indignetur atque trascatur, praesertim gravius, cum eximia quaedam pietas et in divinam gloriam ardor in eo possit invemri qui huc nondumsit progressus; imo certum esse videtur Dei summam aequitatem ac immensam benignitatem id haudquaqum permittere. Quis dominus est paulo aequior et humanior, qui servum mercede conductum; et praemii spe sibi servire jussum, omnino ab eo exigat, ut ea spe semota sibi nihilominus servire, aut etiam mercedem honori suo velit impender; licet nonnunquam dignus sit dominus, cui non modo mercedem sed et vitam suam servus impendat. Verum id facere velle, si res exigat, servum quidem decet; id ab eo omnio postulare, et inter servitii conditiones ponere, aequum non est, et mercedis rationem prope totam evertit, quodnam enim servitii praemium est, si illud etiam domino sit impendendum, eaque servitii lex sit? qua ratione sub mercedis spe tibi parere debeo, si hoc ipsum etiam


page 652, image: s652

imperas, ut femota hac spe tibi nihilominus parere velim? Quare si Deus hanc etiam legem fixisset mortalibus, et ea demum conditione praemium immortalitatis proposuisset, rationem hac qua homines ad pietatem pertrahere voluit, invertisset, et benesicium suum quodammodo revocasset; quo etiam illud per tinet quod hoc pacto multi verae virtutis ac pietatis cultores, propter id ipsum, quia virtutem sine dote quaerere non possent, sed immortalitatis tantum spe ducti Deo parerent, pietatis cultores, propter id ipsum, quia virtutem sinedote quaerere non possent, sed immortalitatis tantum spe ducti Deo parerent, pietatis suae praemio exciderent, et paucissimi iique vel sapientissimi, vel saltem excellso admodum praediti animo, et rigidissimi virtutis custodes eam beatitatem assequerentur. At Deus Opt. max. cum immensas benignitatis suae opes in genus humanum per Christum vellet effundere, hujus beneficentiae fructum non angustis circumscribi limitibus, sed quam latissime patere voluit, et omnibus esse communem, qui hoc auctoramento ad frugem sese regocari et ad pietatem perduci paterentur. Eadem causa fuit, cur Deus tam rigidum sibi parendi et mandata sua exequendi modum, quem sub lege proposuerat, tempe rare voluerit, nec tam duram nobis conditionem ferre, ut si vel semel a recta pietatis orbita deflecteremus, aut alicubi forte impingeremus et paululum resisteremus, protinus nobis esset salutis spes abjicienda; sed in eo statuerit accquiescere, si postquam veritatem coelestem agnovimus, excusso peccatorum jugo, et edomitis cupiditatibus, virtuti nos totos mancipemus, et ita moderemur vitae nostrae cursum, ut ad summam quidem pietatis perfectionem serio contemdamus, assequamur autem omnino id quod ei est proximum, hoc est, omnium virtutum habitus, qui ex vitae consuetudine et factorum tenore quodam, praesertim ubi peccandi occasiones sese objiciunt, aestimantur, ut ut nonnunquam interveniat aliquid quod pietatis cursum paululum turbet aut moretur, nec tamen abrumpat. Licet enim huc illud oratoris transferre, Prima sequentem, honestum est in secundis tertiisve consistere; quanquam id hoc loco non tam honestum est quam necessarium. Non in postremis consistere, sed in iis, quae primis sunt proxima honestum esse dieit; non tamen cuivis, sed prima sequenti. nam et negligentiae et desperationi est occurrendum, ne vel ideo quia in secundis tertiisve consistere honestumvideatur, prima sequi negligas: (quanquam raro accidit ut qui prima non sequitur in secundis etiam aut tertiis consistat; sed ii plerumque inter ultimos haerent:) vel quia prima non possis assequi, ne in secundis quidem aut tertiis consistere coneris, idque vel inhonestum, vel cum certa salutis pernicie putes conjunctum. Eadem ratio esse videtur cur Deus alia quaedam, quae ad


page 653, image: s653

fummum sive ultimum singularum virtutum complementum et splendorem pertinere videntur, suntque homine Christiano ac divino dignissima, non ita exigat ut ea non assequi salutisit prorsus pessiferum. Est in quavis virtute quiddam eximium, quod assequi plerisque difficile, conari pulchrum et honestum, et adspirantem non assequi, venia quadam dignum est. Est in religione ardor quidam igneus, qualis in Paulo apparuit, qui animam noctes diesque divinae gloriae studio ac desiderio reddit anxium, qui ad laudes Deo dicendas, ad preces assidue fundendas, pectus infixis veluti stimulis concitat: cni adjungendum est perpetuum sacra tractundi studium, de rebus divinis assidue cogitandi, audiendi, colloquendi amor ac consuetudo, perpetuus alios in divinis mysteriis erudiendi, errantes in viam revocandi, delinquentes officii admonendi, segniores hortandi, moestos erigendi ac consolandi, dubios ac vacillantes confirmandi labor ac cura. Est in charitate fervor, in bene ficentia hilaritas ac promptitudo summa, in magnanimitate et rerum humanarum contemptu splendor. Est in fortitudine ac patientia quiddam sublime, est in lenitate ac mansuetudine, itemque in aequitate, quae de jure suo cedit libentius, injuriam facilius oblivilcitur, irritatur minus aut lentius, a litibus magis abhorret. Est et temperantia quaedam perfectior, quae a licitis etiam. non raro abstinet voluptatibus, et suum defraudat genium, ut corpus facilius edomet et spiritui subjiciat, ut ad beatarum mentium vitam in dies accedat propius, ut precum devotione, meditationi rerum divinarum, aut aliis, quae cum pietate conjuncta sunt, studiis, sive negotiis magis vacare queat: aut etiam, ut tanto plura suppetant quae largiaris egenis. Est castitas quaedam eximia, quam perpetuam appellamus virginitatem, quam et servavit et commendavit Paulus. Idem de gravitate, modestia, humanitate, aliisque si quae supersunt virtutibus, est dicendum.

Verum cum vel ob naturarum. vel ingeniorum, vel ob educationis aut anteactae vitae pravitatem, quibus adde vivendi genus ac conditionem, haec omnia consequi, plerisque, ne dicam omnibus, sit difficillimum, noluit divina benignitas ea severissime ac rigidissime urgendo, virtutis iter alias arduum ac salebrosum nimis exasperare, et prope reddere inaccessum; noluit hominibus nec improbis nec deploratis laqueum quendam injicere, et eos felicitatis desperatione a pietate ac religione. absterrere, atque ad inferos detrudere. Ne tamen hac in parte sanctitatis studium in hominibus Christianis, quibus omne honestatis decus conspici, et virtutem ad summum perduci fastigium voluit Deus, frigeret, et flore suo spoliaretur pietas, eaque officia quae homine sunt


page 654, image: s654

dignissima, prorsus negligerentur; non modo hinc inde in divinis literis varia interspersit monita, quibus nostram exacueret, industriam; sed etiam Christum, tanquam perfectum omnis sanctitatis exemplar nohis proposuit, non contuendum tantum, sed et vita exprimendum; cui addenda est Apostolorum vita ex isto velut archertypo expressa. Ad hanc nos perpetuo respicere, ad hanc omnes actiones componere, huic nos subinde similiores reddi voluit Deus, ut ita pietas nostra materiam haberet in quase perpetuo exerceret, in qua immortalitatis desiderium vires suas exereret, ut semper esset in quo proficeremus, quo contenderemus. Hoc ergo superest, ut spe immortalitatis ad pietatem traducti, non languori, non otio nos tradamus, nec primis pietatis initiis et veluti rudimentis contenti altum dormiamus, sed potius ad altiora atque adeo ad ipsum pietatis culmen aspiremus, Servatoris ac ducis nostri et sanctissimorum ejus legatorum vestigia premamus, et per arduum virtutis callem ad coelum, divina benignitate subnixi, enitamur.

ORATIO TERTIA. De amoresui .

QVod Nicias pictor quondam excellentissimus pronunciavit, Auditores omnium ordinum praestantissimi, Artis pingendi non exiguam partem in eo esse sitam, ut argumentum eligatur pingi dignum, et quod spectantium oculos idoneum sit tenere, id ad dicendi facultatem jure potest transferri. Sive enim ii qui ad dicendum accedunt, ingenii atque eloquentiae viribus pollent, indignum sane est eos pulcherrimae artis pigmenta atque colores in materia vili et exigua consumere; sive ingenii imbecillitate ac balbutie linguae damnati, desperant ex sese orationis splendorem, optime fecerint si argumentum elegerint, quod a mediocri etiam oratore tractatum possit nitescere, ut hac ratione vel rerum ubere copia sterilitatem ingenii sublevent, vel tenuitatem artificii argumenti gravitate excusent. Quod posterius mihi omnino fuit observandum, qui cum viribus meis; diffiderem, id mihi delegi argumentum, quod non tam quaereret orationis nitorem, quam orationi daret: non desideraret dicentis copiam, sed dicenti afferret; dignum denique esset quod vobis, vel saltem, quando vobis in hoc genere nihil non visum ac spectatum satis et, huic pubi propone retur spectandum, ut si idoneum non foret animos vestros detinere ob


page 655, image: s655

jucunditatem, juvenes tamen istos aptum esset docere propter utilitatem. Dicere enim constitui de Amore sui, quem Graecirotumdius [gap: Greek word(s)] [note: De [gap: Greek word(s)] seu amore sui hîc tractari.] appellant, ejusque praecipuis tum eausis, tum differentiis, praesertim quod ad rationem honestatis ac turpitudinis attinet: ex quibus patebit an vir bonus seiplum quoque amare possit aut debeat, et quousque in hac sui charitate possit debeatve progredi. Quo in argumento dum versor, quanquam vos pro ea quae in vobis est humanitate, benigne me audituros nihil dubito, tamen quia dignissimi estis, qui, quod sponte praestatis rogemini, uc id facere velitis oro atque contendo.

[note: Et voces istas in latissima sua signicicatione accipi.] Antequam autem ad rem ipsam accedam, hoc mihi praemonendum est, me [gap: Greek word(s)] seu amoris sui nomen latius extendere, quam vulgo soleat, atque a bonis utriusque linguae autoribus, ipsisque adeo sacris scriptoribus usurpetur. Vulgo enim [gap: Greek word(s)] in vitio poni solet, et a superbia atque arrogantia vix discernitur. Nos autem una cum Philosophorum principe orginem et vim verbi sequuti, laxius id nomen accipiemus, et ad quemvis sui amorem, quem interdum honestum esse demonstrabimus, transferemus.

[note: Causa amoris in universum.] Vt igitur ad illud quod primo oco proposueram accedam, et causas amoris illius, quo nos ipsos complecti solemus, investigem, non abs re erit rem altius repetere, et omnis in universum amoris aperire fontem, ex quo amor etiam nostri seu [gap: Greek word(s)] deducitur ac derivatur. Amoris autem omnis causa est cognitio, vel etiam opinio boni in re quapiam deprehensi, sive illud bonum sit genuinum, verum ac solidum, sive specie aliqua fucata nobis imponat, bonique naturam fallaciter imitetur, atque mentiatur. Boni enim haec est vis, hoc ingenium, ut tum sui ipsius desiderium, tum illius etiam rei in qua vel re ipsa deprehenditur, vel esse creditur, amorem excitet, nisi forte vel nimis sit leve atque exiguum, vel pulchritudinem ejus mala cum ipso conjuncta obscurent, labemque ipsi insignem aspergant. Tum enim ipsum quidem bonum amorem aliquem sui conciliat, cum id natura sua sit amabile, et ad alliciendos sensus animosve nostros aptum; rei vero illi, quae bona malis vel compensat vel sperat, amorem conciliare, non nisi apud imprudentes, aut rerum ignaros potest. Cum vero bonorum alia aliis sint majora atque inter caetera emineant, quaedam minora atque intra reliqua postia, hinc fit ut ea quae majora atque consipectiora sunt, aut esse creduntur, nisi ut jam dixi, vitiis virtutes compensent, atque obscurent, majorem etiam atque ardentiorem sui amorem excitent. Inter bona autem maxime eminet id quod hone stum pulchrumque est, et suavi aliquo muto sive ad sensus nostros, sive ad mentem animumque


page 656, image: s656

allabitur, quod cum natura boni ita est implicatum ac confusum, ut nihil boninomen sibi vindicet, quin voluptatem aliquam afferat ei, qui illud adipilcitur et bonum esse credit. Hinc omnis honesta actio, omnis liberalis contemplatio, quae mentis agitatione absolvitur, jucunda est; hinc omnis honor, omne emolumentum, ei a quo percipitur voluptatem affert. Voluptati subnecto honorem, bonorum externorum (si Aristoteli credimus) maximam, licet honor nonnullas etiam voluptates longo superet: sed genere toto videtur a suavitate superari, cum tantum fere bonum censeatur honor, quantas animis affert voluptates; qua de re nunc non est dicendi locus. Infimum in bonis locum occupat utilitas, quae ex se tam splendidum nomen non meretur, sed ab aliis bonorum generibus quodammodo mutuatur. Quia enim vel virtuti, vel honori, vel voluptati inservit, boni quidpiam in se habere videtur. Quare cum hi sint bonorum veluti gradus, dubium non est quin id, quod majus bonum est, ad majorem sui amorem excitandum natura sua sit aptum, quod minus minorem; si modo suis ponderibus examinentur, nec minora majoribus opinionis errore fingantur praestare. Vis enim maxima ad amorem excitandum in cognitione aut opinione sita est, tantumque unumquodque bonum in nobis sibimet conciliandis et ad amorem sui pertrahendis valet, quantam illud a nobis creditur Cum autem voluptas (ut dictum est) inter bona patcat latissime, perque caetera bonorum genera sit diffusa, nec corpus tantum hominis sensusque externos, sed et animum demulceat; homini denique cum universo animantium genere sit communis, cum bruta honestinullam, utilitatis exiguam habeant cognitionem, ad jucunditatem autem magno ferantur impetu; hinc fit ut amoris conciliatrix sit voluptas.

[note: Causae amoris sui.] Quare cum ad fontem amoris universi pervenisse videamur, ad [gap: Greek word(s)] seu amorem nostri ea quae constituta sunt transferamus, et quid nos met ipsos nobis conciliet, et [gap: Greek word(s)] in nobis excitet, quodque ejus sit ingenium consideremus. Nec vero difficilis est hujus rie explicatio. Nam si boni cognitio, aut opinio amorem conciliat ei in quo bonum illud conspicitur, aut esse creditur, certe si homo inse quicquam boni esse deprehenderit, seipsum amabit, et quanto majus id bonum esse existimaverit, tanto majore sui amore inflammabitur. Et cum proprium sit amoris, ut salvum esse velit id quod adamavit, eique, si re aliqua laeta atque jucunda possit perfrui, bene cupiat, atque ea exoptet bona quae ei apta esse credit; quis non videt cum etiam qui seipsum amat, ita erga se esse animatum, ut se salvum atque incolumem esse velit, et ea sibi exoptet bona, quae sibi putet convenire? Habet


page 657, image: s657

enim omnis amor sui, imo omnis in universum amor, tum praesentis alicujus boni cognitionem opinionemque aliquam, tum acquirendi votum ac de siderium. His ita constitutis, ad defferentias hujus amoris, quo nosmet ipsos complectimur descendamus, et singularum ortum naturamque rimemur.

[note: Quae sunt bona tum naturalia, tum adventitia.] Principio considerandum est, bona illa quae nos nobismetipsis conciliant, partim a natura distribui hominum generi, partim adscititia esse et acquisita: et licet in omnibus his divma dominetur benignitas, si modo vera sunt bona, et non adulterina; quaedam tamen adventitiorum bonorum peculiariter atque insignite Dei gratiae imputantur, in quibus exigua hominum opera cernitur: quaedam a parentibus, amicis, atque omnibus omnino hominibus in nos proficisci censentur: quaedam denique industriae adscribi solent. Nam fortunae et casui locum hîc relinquere vix audeo. Quod si ergo natura eorum bonorum, quae ipsa nobis largita est, cognitionem ac veluti gustum aliquem nobis praebeat, illum amorem nostri, qui exinde oritur, prorsus naturalem esse oportet et necessarium: si quae vero bona sint a natura nobis insita, quorum cognitionem nonnisi temporis aliquo tractu acquirimus, ex iis natus amor nostri partim naturalis erit, partim ad scititius, potissimum tamen naturae erit adscribendus, si bonum istud a natura in nos collatum, fuerit adeo eximium tit latere nos vix possit, suaque pulchritadine, quam celare haud queat, vehemens sui desiderium excitet: si denique ea bona fuerint adventitia, nec a natura duxerint originem, ex iis quoque natus amor nostri est ad ventitius.

[note: Inter naturalia primo est vita, et quadamsensuum integritas.] Atque ut ad primum hujus amoris genus redeam, inter bona quae natura nobis largitur, et quorum nobis sensum gustumque aliquem praebet, est inprimis vita ipsa, et integritas quaedam lensuum, earumque corporis partium quae ad vitae conservationem pertinent, et quarum in ipsa etiam infantia est aliqua muneris functio. Vita namque ipsa per se jucunda est, suique sensum ab ipsis incunabulis secum affert. Est enim vita (si Aristoteli credimus) actio seu operatio quaedam. Omnis vero actio a facultate a qua manat, et re subjecta, bene affecta, perfecta et non impedita, comitem habet voluptatem, quae ab illo cui praeter vitam sensus quoque contigit non potest non percipi. Vnde Aristoteles in 9. Moral, ait, sentire se vivere, ex eorum est numero quae per se sunt jucunda: vita enim naturâ bonum est, sentire vero quod bonum aliquod tibi adsit, jucundum est. Haec ergo causa est, cur omnia animantia natura seipsa ament, sui conservationem et incolumitatem quaerant, bonaque ea quae ad salutem corporis pertinere sentiunt, parare


page 658, image: s658

conetur; a morte vero atque interitu penitus abhorreant atque resugiant. Qua de re prolixe disputat Cicero, cum alibi, tum imprimis lib. 5. de Finibus. Et homines quidem, quibus hîc amor sui cum reliquis animantibus est communis, ne in exquisitissimis quidem cruciatibus vitae cupiditatem dimittunt, praesertim si spes aliqua affulgeat, fore ut ab istis doloribus aliquando liberentur. Quanquam ne hoc quidem requirebat olim Moecenas, cujus versus extant apud Senecam in Epistolis quibus nec deformitatem, nec debilitatem, nec denique acutam crucem recusat, dum modo inter haec mala spintus, prorogetur, Ejus verba sunt:

Debilem facito manu,
Debilem pede, coxâ:
Tuber adstrue gibberum,
Lubricos quate dentes,
Vita dum superest, bene est.
Hanc mihi, vel acutâ
Si sedeam cruce, sustine.

Quanquam autem non immerito Romano sapienti stultum hoc videtur votum, in quo id quod in vita miserrimum est, tantum non optatur, ac tanquam vita petitur supplicii mora: atque haud scio, an si facilem Moecenas habuisset Deum, votum suum fuisset damnaturus. Nam si Aristoteli, ipsique rationi, et sensui nostro credimus, vitae desiderium ejusque retinendae cupiditatem tamdiu servamus, quamdiu tormenta et cruciatus metusve immiuentium malorum, eam voluptatem, quam vita ipsa ejusque propagandae spes affert, non exsuperant nimiun eamque penitus extrudunt, aut extinguunt. tunc enim vitae quoque prorogandae studium ac cupiditatem deponere solent homines, quod cum in aliis apparet, tum in iis, qui ob impatientiam cruciatuum, sive corporis, sive animi ac conscientiae, metumve malorum impendentium violentas sibi manus afferunt, et differri mortem maximum supplicium arbitrantur. Verumtamen ex hoc Moecenatis voto, licet mod umsuperet, quanta vitae ipsius sit suavitas aestimare licet, quae saepe acerrimos dolores vincit, et sui retinendi causa sustinere jubet.

Quod vero ad integritatem sensuum, earumque corporis partium attinet, quarum in pueris etiam est aliqua muneris functio, quia illa partim cum vitae ipsius incolumitate conjuncta est, quam naturâ jucundam esse docuimus, partim quia ipsa per se voluptates haud exiguas prabet: (gustu enim et tactu iisque pattibus, quarum ministerio sensus hi munus suum absolvunt, plurimum utuntur pueri: voluptatum autem quae gustu tactuque percipiuntur, sensus est acerrimus:) idep banc, quam dixi, sensuuni et corporis integritatem non possunt non amare tacito sensu homines, seque adeo ipsos, quibus hoc bonum sentiunt obtigisse;


page 659, image: s659

qui amor eos adigit, ut ea bona, quae sibi videntur apta, qualia sunt quae corpus alunt, augentque, et voluptate sensus persundunt, quaerant. Voluptas enim naturae corporis amica est, dolor adversus: illa conservat, hic corrumpit. Atque hic amor, de quo hactenus loquuti sumus, prorsus est naturalis, et cum ipsa aetare, nisi grande aliquod interveniat malum et prorsus intolerabile, augetur. Hunc sui amorem videtur desinivisse Seneca, dum eum vocat, permanendi conservandique in se insitam voluntatem, et aspernationem dissolutionis, quia multa videatur nobis eripere bona, et nos ex hac cui assuevimus rerum copia educere. De quo [gap: Greek word(s)] genere ideo nobis agendum fuit fusius, quia exinde alia multa [gap: Greek word(s)] discrimina, tanquam rivuliquidam deduci solent, ab eoque vel excitari velaugeri.

[note: Deinde robur, agilitas, venastas.] Quod vero ad ea bona attinet, quae licet natura nobis increverint, non tamen nisi aetate accedente a nobis ipiis cognoscuntur, ea partim corpus, partim animum nobilitant et exornant. Corporis sunt robur eximium et pancraticum, roborique affinis celeritas corporis, deinde formae elegantia, dignitas aut venustas, quae, quia sensui patent, cognoscere est facile. Solentautem amorem sui in illis potissimum excitare, qui animo minus valent, ejusque bona fere ignorant, omnemque cogitationem ad corporis curam referunt; quanquam robur athleticum illos etiam attollere soleat, qui res bellicas tractant: siducia enim virium nonnunquam insolescunt, aliosque prae se contemnunt.

[note: Tum mens ingenium et bona indoles] Inter animi vero bona, ipsam imprimis mentem, quae nonnisi a seipsa deprehenditur ac intelligitur, et excitata ex illo somno quo a primis incunabulis opprimitur, non seipsam modo suaque bona; sed etiam corporis et fortunae, ut vocant, sive externa, penitus contemplatur atque aestimat, doctrina praesertim, studio atque exercitatione accedente. Quia vero mens pars nostri est divinior, coelitus hausta ac delibata, ideo recte cognita mirabilem sui nostrique, quibus divina sorte obtigit, amorem excitat. cognoscit autem quisque mentem suam tanto melius, quanto est sapientior. Ad animi bona a natura accepta referendum est ingenium, atque ad virtutem facta indoles, quod utrumque Graeci [gap: Greek word(s)] voce complectuntur. sed indolem ad honesti studium excitatam nunc mitto, de qua alias dictum est fusius. Ingenium vero, quod vulgan usu, hoc nomen sibi fere soli vindicavit (licet alias etiam illam quam modo attigimus indolem ad virtutem excitatam notare possit, cum sit ingenita) id si perfectum sit, primum memoriam requirit, tum promptam atque ad ea quae ipsi traduntur accipienda facilem, tum etiam firmam et eorum quae accepit tenacem, praeterea


page 660, image: s660

acumen, quod et [gap: Greek word(s)] graecis dictam, seu inveniendi promptitudinem et de inventis judicandi dexteritatem et [gap: Greek word(s)] complectitur: quae omnia ad amorem sui conciliandum idonea sunt, in iis praesertim qui sese ad studia aut ad res magnas, consilio gerendas, contulerunt.

[note: Bona adventitia sunt vel animi, vel corporis, vel fortunae. Inter animi bona, primo est donum miraculorum.] Quod ad bona adventitia attinet, ea partim in nobismet ipsis sita sunt, et vel ad animum potissimum referuntur, vel corpus perficiunt; partim extra nos sunt sita, et fortunae bona vulgo appellantur. Et in iis omnibus, vel divina benignitas sola cernitur, vel aliqua etiam hominum accedit opera atque industria. Et animi quidem bona, quae a sola Dei liberalitate ac potentia proficiscuntur, fuere olim dona illa admiranda, quae rex et Dominus noster coelestis Christus, cum solium suum primum occupasset, in hominum genus estudit, et si quae aiia his similia aut affinia ante id tempus distribuit Deus, vel etiamnum hodie dispensat: quanquam hoc tempore, divina sapientia ita postulante, istius generis dona sint rariora. Haec vero eos, quibus obtigerunt, amore sui potuisse inflammare experientia ipsa docuit, sacraeque paginae, quae iis quibus tanta obvenerunt munera, praesertim si Apostoli non essent, modestiae leges praescribunt, et ne sibi ipsis nimium placeant adhortantur.

[note: Secundo virtus.] Ista vero animi bona, quae Dei quidem ope, sed magno etiam hominum labore atque industria parantur, sunt praeter alia leviora, quae nunc libens praetereo, virtus et sapientia. Virtutis autem et honestatis forma et veluti facies, magnum in illis qui eam mentis oculo cernunt, sui concitat amorem, in omnibus excitatura si corporis oculis cerneretur. Nam si forma corporis fluxa ad amorem sui nos pellicit ac trahit, quid de virtute dicemus, quae quic quid in animo praestantissima. nostri parte, quicquid decorum est complectitur, quae non caducae, sed aeterna habetur? Quare in quoeunque ea conspicitur, imo in quocunque cernitur ejus significatio quaedam, et quoddam simulachrum, is ab hominibus non prorsus de ploratis amari solet. Quod si ergo vir quispiam esset tanta virture praeditus, ut nullius sibi naevi, nullius unquam lapsus esset conscius, sed in se reflexa mentis acie, totum se perfectae virtutis specie videret decorum, non posset non seipsum vehementer, et tamen honeste ac sine aliorum contemp tu amere, praesertim si suis illam tantam tamque eximiam virtutem parasset viribus. Nunc vero duo imprimis [note: Causa cur viri pii se non admodum amare possint.] obstant quominus se pii viri ac boni, quos sacrae etiam literae hoc nomine dignantur admare admodum possint: (solet enim, ut diximus antea, cum omnis amor, tum etiam amor nostri, quibusdam de causis reprimi, etiamsi boni adsit sensus vel opinio:) Primum est, quod


page 661, image: s661

multorum sibi lapsujm et interdum etiam scelerum, ante veram Dei eognitionem admissorum, sint conscii: qui naevi decoram virtutis faciem maculant, et quia viri boni actionum suarum sunt censores rigidissimi, oculos et diligentiam eorum minime effugiunt, sed animo perpetuo obversantes vim [gap: Greek word(s)] frangunt, idque tanto magis quod suas virtutes cum immenso immortalitiatis praemio contendunt, suamque vitam ad divinorum mandatorum normam et ad sanctissimam Christi vitam exigunt. Tunc enim lapsus isti longe videntur graviores atque indigniores; virtutes vero, ipsa comparatione fere evanescunt, et longe apparent minores. Alterum est, quod [gap: Greek word(s)] a bonis viris fere arcet, quod virtutem suam non suis viribus, sed Dei benignitati imputandam vident. Is enim primordia, is incrementa, is robur atque constantiam pietatis est largitus, licet non exiguus ipsorum hominum labor accesserit. Itaque non tam ipsos, qui tantum bonum sunt adepti, quam hoc tam praestans munus, munerisque autorem Deum amant ac venerantur. Verumtamen non putarim prorsus negandum, virum quoque bonum ac virtute praestantem, seipsum virtutis nomine amare, sed moderate, sed parce, sed ita ut honestas ipsa desiderat. Non ille ignorat lapsus suos; sed nec virtutes suas et recte facta ignorat. Quî enim recta conscientia niti, quîspem immortalitatis firmam posset concipere, quî consulto ac prudenter omnia aggredi, si ea quae suscipit, vel antea suscepit recte a se fieri factave esse nesciret? Quid enim est aliud recta illa conscientia quam tantopere sacrae commen dant literae, quam memoria aut recordatio quaedam recte a se factorum, vel potius de recte a se factis judicium quoddam eorumque approbatio? Quid gaudium conscientiae, quam voluptas ex vitae integritate et recte factorum memoria hausta? Immortalitatem vero, quî certo sibi polliceri vir pius ac prudens possit, nisi se pium sanctumque esse nosset? cum bene norit sine sanctitate neminem visurum esse Deum, nemini ad coelum patere aditum? Quod si vir bonus omnia capto consilio agit, omnes actiones suas praemeditate suscipit, eas diligentissima ad divinorum mandatorum obrussam exigit, quî ignorare potest se honeste sancteque vivere? nisi forte, quod fieri nullo potest pacto, vir bonus, quid rectum, quid honestum sit ignoret. Non igitur fugient virum bonum prorsus suae virtutes, quanquam nec naevi fugient; non ignorabit is praemium virtuti suae propositum infinitis eam partibus superare. Quare non merita virtutum suarum ponderabit, aut putabit, sed Dei clementiae tanti boni spem adscribet; non ignorabit Deum suarum quoque virtutum autorem; laborem itaquesuum extenuabit. Verumtamen si vir honestus


page 662, image: s662

animo id habet infixum, amandum esse eum quem virtus amet, quem Deus optimus maximus amore suo complectatur, (complectitur autem pios omnes:) quem immortalitas maneat; imo si etiam eum solet amare vir bonus, in quo est significatio aliqua virtutis, aut indoles ad honestum facta, vel seipsum virtute esse praeditum et immortalitatis haeredem esse ignorabit, quod fieri non posse ostendimus, vel a se quoque aliquem amorem, quem apud alios omnes meretur, modeste exiget. Idque videtur dicere voluisse Cicero in Laelio: Omnino est amans sui virtus, optime enim seipsam novit, quamque amabilis sit intelligit. Quousque vero vir bonus inamore sui possit debeatve progredi, postea ostendemus.

[note: Tertio sapientia.] Sed ad sapientiam, postquam de virtute satis videmur dixisse, transeamus, quae divinarum humanarumque rerum scientiam continet; et divinarum quidem rerum nomine res sacras ad pietatem religionemque pertinentes, intelligo. Quis autum adeo communis vitae est: iguarus, quis in sacris literis adeo hospes, ut ignoret, homines eximia rerum divinarum cognitione donatos, ad [gap: Greek word(s)] impelli facile posse? cum eximius atque divinus ille Christi legatus pronunciet scientiam inflare, eamque a charitate sejungi posse ostendat; scientia autem a charitate sejuncta nonne arrogantiam suique amorem nimium pariet? Humanarum autem rerum scientia hoc loco omnem eruditionem liberali ammo dignam, quae mentis atque industriae nostrae viribus, quanquam non sine divina ope excitatur ac nititur, ipsamque etiam prudentiam intelligo. Quam sacile autem eruditio amorem sui, eumque (si veram solidamque prudentiam excipias) vitiosum ac nimium pariat, videmus quotidie: atque utinam non tam saepe videremus. Cum enim eruditio a virtute sejungi possit, sine virtute autem mediocritatem servare et affectus regere nequeas, sit ut eruditio in amore sui modum superet; ut enim infra modum subsistat, ab ea impetrare vix possis, cum eruditio latere haud queat mentem intelligendo occupatam; nec contemni ab eo qui eam in vita maxime putat expetendam. Et quam vis haec scabies omni eruditioni affricari soleat, solet tamen quarundam artium magis esse propria. De Poetis multi testantur autores, atque imprimis Aristoteles, qui non uno in loco asserit, Poetas carmina sua tanquam siliolas amplecti suas, nihilque illis putare ingeniosius, eaque aeternum victura esse, libenter credere: quemadmodum ille qui cymbalum mumdi dici meruit, omnibus, quos carminibus suis inseruisset, immortalitatem pollicebatur. Nam cum quivis opera sua impensius amat, tum ea solent esse chariora quae ingenii nostri imaginem referunt, in quibus nosmet


page 663, image: s663

ipsos tanquam in genuina mentis nostrae prole agnoscimus, qualia sunt in primis Poetarum versus, in quibus ex doctorum sentntia, non tam ars quam naturae quidam genius dominatur, unde ingenio nostro sunt cognatiores. Quis antem genuinum mentis suae foetum non exosculetur? Quod si labor adhuc ea extuderit pertinax, ipsa cura lenocinatur operi, idque autori commendat. Cum vero ex operibus suis, de se ipsis ingenioque fuo judicent Poetae, se ipsos quoque amant, et tanto quidem magis, quanto sua ipsis carmina videntur ineniosiora. Sed et eloquentiam, omnesque eas artes ac scientias quae popularem plausum merentur, [gap: Greek word(s)] libenter comitatur. Nam cum omnis fere scientia, sui quadam opinione laborare solet, tum ea potissimum quae multorum judiciis comprobatur, quam populus assentatorum maximus ac perniciolissimus aura quadam famae attollit, quam honor, potentia, opes sequuntur, quae omnia eloquentiae, prudentiae civili, cognitioni juris, in magnis praesertim Rebuspublicis, solent esse propria.

[note: Bona externa.] Sed ad externa bona progredior, quae Deo quidem accepta sunt referenda omnia, in nos tamen vel a parentibus derivantur. vel nostro parantur labore, vel ex aliorum in nos benevolentia proficiscuntur Inter ea eminent generis nobilitas, magistratus, honores, opes, potentia, amicorum aut clientum copia, successus prosperi, sive in bello sive in toga: quae tum ipsa per se facile ambitionis tumore pectus implent tum eam potissimum ob causam, quod ea bona plerumque comitatur honor, quodque ii qui harum rerum copia affluunt vulgo felices ac beati habentur; quia veram felicitatem plerique e vulgo ignorant. quo autem quodque bonum est honoratius, quo plurium testimoniis extollitur, tanto ad amorem sui excitandum est aptius. Itaque interdum viris potentibus ac nobilibus evenit, ut illis cum Philippo Macedone, aliisque nonnullis triumphantibus, monitore opus sit, qui illis suggerat ut meminerint se esse homines: aut fortuna cum eodem rege oranda, ut pro tot beneficiis quibus illos cumulavit, infortunio aliquo quo animos demittant afficiat: aut cum Alexandro vulnere opus sit, ut ex sanguine cognoscant se Deos non esse.

[note: Diversa amoris suigenera.] Verum nimis fortasse prolixi suimus in percensendis [gap: Greek word(s)] causis: ex quibus cum sponte sua multa pullulent eius amoris, quo se quisque complectitur, discrimina, videndum restat quantum haec [gap: Greek word(s)] genera inter se differant, quaenam honesta et viro bono digna, quae turpia et fugienda videantur; aperiendaeque causae, quae amorem sui vel honestum vel turpem efficiant. Vt itaque discrimen honestae et inhonestae [gap: Greek word(s)] pateat, memoria repetendum est id quod ab initio dictum


page 664, image: s664

est, amorem sui inde oriri, quod quis sibi persuaserit, esse quippiam in se boni, quod amore dignum sit; deinde et illud in mentem revocandum, amoris hoc esse proprium, ut rem amatam salvam esse velit, et si quae ipsi conveniant bona exoptet. Ex quibus patet, si quis vel in bonis suis agnoscendis fallatur, vel non ita se velit esse salvum, ut oportet; vel non ea sibi exoptet bona, quae ipsi sunt apta; vel etiam duobus omnibusve his modis simul erret, eum amore sui laborarevitioso: qui vero nec in cognoscendis atque aestimandis suis dotibus, nec in eligendis atque expetendis bonis aberret, nec in salutis suae desiderio a recto abludat, ejusamorem quo seipsum complectatur, reprehensione dignum non esse; quin imo quandoque vehementer laudandum, ac non tantum ipsi, sed toti humauo generi apprime utilem. Et in cognitione quidem bonorum quae quis sibi putat adesse, falli quis potest, si vel ea sibi arroget quibus prorsus caret, vel ea quae adsunt, vero majora esse credat, majoribusve praemiis aut honoribus digna. In desiderio incolumitatis et electione bonorum, (quae duo fere videntur concurrere) errare quis potest, si tum cum in contentionemvenit, utrum animus an corpussalvum sit, honestane an flagitiosa, aeterna an caduca et fluxa sint eligenda, corporis incolumitatem animae saluti, turpia, sed cum aliqua voluptate aut emolumento conjuncta, honestis, mortalia immortalibus praeferat. Qui errores in amore nostri, qui prorsus est naturalis, aut non cernuntur aut vituperationem non merentur, nisi naturam ipsam operum Dei administram velimus accusare, quae eum nobis inseverit. Amor tamen iste nostri, a natura ingeneratus, fomes quidam est [gap: Greek word(s)] illius, quae cum aetate demum accedit et crescit, eorumque errorum, qui hanc [gap: Greek word(s)] pariunt. Cur enim in nostris bonis malisve agnoscendis et aestimandis tam saepe hallucinemur, causa non est postrema, amor nostri naturalis, qui nebulas quasdam aut glaucoma nostris oculis objicit, ne nostra sive bona sive mala pervideamus. Omnis enim amans in re amata caecutit, ut ait Plutarchus, nec immerito amorsui coecus ab Horatio appellatur. Accedunt porro ad [gap: Greek word(s)] hanc excitandam aliorum de nobis testimonia, laudes, honores, sive a recto judicio, sive ab errore aliquo, sive denique ab assentandistudio profecti; qui quantam vim habeant ad animos opinione sui implendos, nemo ignorat. Verum non tanta est vis vel naturalis illius amoris, vel ab aliis profectae laudis, ut in errorem invitos adigat, et nostro nos metiri modulo et pede prorsus non permittat; alioqui jam cum venia errarent illi, qui nimio sui amore laborant, et immerito omnium odia sustinerent, Nam omaia ista quae enumeravimu


page 665, image: s665

non inflant opinione sui animum nisi socordem, et sui cognoscendi incuriosum ac negligentem; ut excusari minime possint ii qui suberba ista [gap: Greek word(s)] infestantur, praesertim si minor sit causa cur plus aequo sibi tribuant.

Ea locum habet in opinione viritutis. Sed videamus quibus in rebus haec vitiosa [gap: Greek word(s)] potissimum regnet. Cum igitur natura quisque se velit esse beatissimum, et ad summam selicitatem adspiret, licet pauci ad eam recta grassentur via, felicissimus autem ille sit, qui ob bonorum quae in ipso sunt excellentiam praestet omnibus; hinc factum ut homo quoque natura caeteris velit eminere. Et cum ea quae vehementer optamus, libenter etiam credere solemus, si notabilis causa appareat, cur ea nobis assumere possimus, haud difficulter nos adduci patimur, ut ea nobis adesse persuadeamus quae tantopere expetimus, praesertim si oculis ea arbitrari non liceat, nec sensus ipse opinionem nostram de nobis refellat. Quis vero dubitat, inter ea bona, ob quae homines felices caeterisque praestare censeantur, et quae non prorsus sub oculos, sensusque cadunt arbitriurn, esse inprimis virtutem et sapientiam? Nam et vulgus viros virtute praestantes colit ac veneratur, nisi forte ipsorum quippiam intersit ne colantur ac suspiciantur, aut ab aliis in eorum odium incitentur. Sunt enim hac bona admodum divina, et specie pulcherrima, et prorsus admiranda, quae, ut antea quoque dictum, decore suo omnium non prorsus deploratorum animos in sui amorem convertunt ac rapiunt. Recte seneca: In omnium animos lumen suum virtus immittit: etiam ii qui non sequuntur eam vident. Quapropter qui multis licet erroribus implicati, audaci laetaque facundia apud imperitos sapientiam aemulari volunt, non paucis interim vitiis scatentes, solerti factorum externorum imitatione viros bonos mentiri possunt, si popularis aura adspiret, iisque sapientiae ac virtutis laudem tribuat, facile vel sibi ipsis imponut, vel imponi sibi patiuntur, ut tam eximia bona sibi credant adesse. Inter virtutes autem illas, libentius sibi arrogare solent, quae vel splendore suo omnium admirationem concitent, vel ob insignem quae in alios redundat utilitatem, magnum omnium amorem conciliant; quo in numero est justitia, liberalitas, quoae amorem; magnitudo animi, fortitudo bellica, magnificentia, quae admirationem facillime [note: Sapientiae.] pariunt. Idem de sapientia censendum est. nam cum rerum sacrarum scientiam plerique tanquam divinam et humano generi utilissimam amere et venerari soleant, ideo plurimi eam sibi arrogant. Hanc sequuntur, juris cognitio, eloquentia, aliaeque nonnullae facultates, quae cum insigne mortalium generi adferant emolumentum, easque honor


page 666, image: s666

sequatur, libenter a [gap: Greek word(s)] assumuntur. Ut autem quis majora sibi vero arroget bona, easdem ob causas contingit, desiderium inquam felicitatis, et quae illud comitatur cupiditatem principatus. Verum id neque in solidam virtutem, neque in veram persectamque sapientiam cadit. Neque enim arrogantia haec cum virtute, neque tam turpis error cum vera sapientia conciliari potest. Sed iis qui aliquos jam ad virtutem fecerunt gradus, et viros bonos iis in rebus quae facilius est aemulari imitantur, et inprimis iis qui bellicam affectant gloriam, hic morbus est familiaris: Idem hominibus semidoctis, et multarum quidem rerum cognitione, sed leviter tantum tinctis, non imbutis, accidit. Hi enim cum externam tantum rerum faciem, fugiente velut oculo, percurrant, nec in omnes scientiarum partes aciem intendant, easque subtili et curiosa indagatione non rimentur, eas non tantum ignorant; sed id ipsum quoque quod ignorent agnoscere non possunt, Qui vero omnes in partes animum versant, et quanta scientiarum sit varietas, quam immensa rerum copia, quam varia et multiplex earum series, suam plerumque ignorantiam agnoscunt atque etiam fatentur, [note: Formae corporis.] et ea quae sciunt minimam eorum quae nesciunt partem esse pronunciant. Error hic iis etiam communis est, qui ob formam corporis nimium sibi placent, et instar Narcissi istius Poetarum, impense se amant, Cui philautiae muliercularum et hominum effoeminatorum ac mollicie a sexu atque animo virili degenerantium, aut etiam amantium genus est maxime obnoxium. Quid enim de aliis dicam, cum ne Virgilianus quidem Coridon formoso Alexi haec dubitarit occincre ?

Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi,
Cum pla cidum ventis staret mare; non ego Daphnim
Iudice te metuam, si nanquam fallit imago.

[note: In meritis suis astimandis.] In meritis autem suis aestimandis labi quis potest, tum ob eam causam quod (ut antea dictum est) ea sibi arroget quibus destituitur, aut quae habet justo majora credat: tum etiam quod meritorum rationes non recte subducat, nec verum rebus pretium ponat. Id quod iis accidit qui ob solam generis nobilitatem, imagines et titulos praeclaraque facta majorm suorum, opes, clientelas, omnibus aliis se putapt anteponendos, et caeteros, licet virtute et sapientia praestent majori, prae se contemnunt, adeoque praemia ea quae virtuti ac sapientiae debentur aliis praeripiunt, sibi assumunt. Praemia autem virtutis et sapientiae, quae quidem ab hominibus in alios possunt prosicisci, sunt tum alia bona externa, tum inprimis honores, quos Deo et viris excellentibus aut principatum obtinentibus deferre solemus; cum sint eminentiae aut


page 667, image: s667

principatus cujusdam, aut, ut Aristoteles loquitur, virtutis seu facultatis benesicae, a qua in alios vel profecta est vel proficisci potest utilitas, signa atque argumenta; quin etiam, nisi fortasse sint fucati, indicia amoris erga eum qui colitur, qui amor eo potissimum nomine nobis soset esse gratissimus, quod hac ratione hominum animos possidere videmur; qua possessione nihil est praeclarius, nihil illustrius. Quare [gap: Greek word(s)] hac fassus, ac superbia, ac nimia bonorum cupiditas conjuncta est. Alia quoque ratione peccatur in meritis suis aestimandis, si quis ob ea quae aliorum benesicio, et praecipue divino, consequutus est bona, easve res quas aliena et imprimis eoelesti ope atque auxilio gessit atque perfeciti, plusculum sibi arroget, aliis seipsum anteponat, sese jactet, honores ab aliis vel admodum expetat, vel putidius exigat, vel non delatos, aegrius quam decebat, ferat; ita ut non ad divinam, aut aliorum quorum auspiciis haec gessit, sed ad suam gloriam, dona factave sua referat. Cui recte istud Pauli, a fastu et ambitione eos qui in divina veritate propaganda laboraverant, aut laborasse sibi videbantur, donave aliqua insignia divinitus acceperant, dehortantis, objeceris, Quid habes quod non acceperis? quod si accepisti, quid gloriaris quasi non accepisses? Quare imitandus potius est idem Domini Iesu legatus, qui cum quodam in loco plus omnibus se laborasse asseruisset, ne id sibi adscribere et ad suam laudem referre. videretur, subjungit; Verum non ego, sed gratia Dei quae mihi aderat. Hujus divini viri tum monito, tum exemplo, liceat subjungere Taciti, prophani quidem scriptoris, sed prudentissimi, verba, quibus haud dissimile, licet in re dissimili, Agricolaesui exemplum proponit, quem ejus in Britannia dux, ob felicitatem successuum, saepe. copiarum parti praeficiebat. Nec Agricola (inquit) unquam in fuam famam gestis exultavit, ad autorem et ducem ut minister fortunam referebat. Ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam non extra gloriam erat. Sed etiam si tandem labori tuo, tuaeque industriae, sapientiae, viribus denique plurimum esset tribuendum, non tamen eo ambitionis progredi deceret, ut eum quem tibi deberi putas honorem, vel insolentius exigeres, aut non delatum aegre ferres. Hoc enim ejus est qui praeter virtutem honorem quoque magni facit. Vir autem solida praeditus virtute, magnique animi, omnia humana praeter virtutem de excesso pectoris sui fastigio despicit ac contemnit.

Vt autem quis corporis incolumitatem saluti animae, bona externa honestati praeferat, ex ignoratione sui naturaeque suae inprimis accidit, et error hic est longe perniciosissimus. Nam cum duabus omnino


page 668, image: s668

rebus hominis natura absolvatur, animo et corpore, et animus quidem sit divinus et coelitus haustus; corpus vero terrenum: ille consilio et prudentia, quae imperantium est propria, instructus; hoc vero robore ac viribus ad expedienda mentis jussa valeat, eaque sit facultate praeditum, ut ea quae a mente dictantur, accipere possit, id quod servientium est; quis dubitabit quin princeps homin is pars sit animus, et propemodum naturam hominum solus absolvat? id quod Plato diserte affirmare non dubitavit, cujus sententiam licet subtilius examinatam non admittat Aristoteles, in morali tamen doctrina fere sequitur, et [note: Quis vere se amet.] cum utroque consentiens Cicero in libro de Republica. Mens cujusque (ait) is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Ex quo intelligitur, eum demum vere se amare, qui mentem atque animum suum maxime amat, qui ea bona, quae ipsius naturae apta, qui ipsi grata et jucunda sunt, consectatur, et magna virium contentione quaerit. Quare cum ferme diversa sint animi et corporis bona, et saepe inter se pugnantia, nemo est qui se ipsum vere amat, qui si utrique simul servire non possit, non multo malit animo quam corpori, parti imperanti quam ad serviendum natae obsequi: si utriusque salutem et incolumitatean tueri non possit, non malit eam sui partem esse incolumem, quae; divina est, qua salva ac beata ipse salvus ac beatus dici possit, quam eam cujus cupiditas si expleatur, homo ipse dici possit miserrimus. Earum autem partium divinior, tum veri ac honestiamore maxime tenetur, tum quia immortalis est et coelitus delibata, ubi aliquam verae immortalitatis cognitionem habet, ad suam orginem semper adspirat, et nisi corpore impediretur, cum coelo et cum aeternitate protinus conjungeretur. Corpus vero suaequeoque orlginis memor mole sua ad terram vergit, [?] nisi humile spirat; in hac vita, quia ad immortalitatem ineptum est, omnes suasspesterminat, neque ultra mortem cupiditates suas transmittit, ac proinde divinae particulam aurae suo pondere aggravat, et humo affigit, sibi intentam caelestia jubet omittere. Hine pugna illa animi et corporis eique annexae cupiditatis. Hic qui seipsum ignorat, et vel mentis suae praestantiam, vel eorum bonorum quae mens desiderat pulchritudinem et divinitatem ignorat, is corpori cedit at que obtemperat, mentem quae ad imperandum erat facta, cupiditatibus corporis, quae parere debebant, inservire, et rationes commodorum voluptatum, ac honorum libidinem explendi excogitare jubet. Qui amor stultus est atque improbus, dum omissa cura praestantissimorum bonorum sectatur vilissima, neglecta meliore sui parte, amat deteriorem, posthabita immortali fovet mortalem. Et quia cupiditas felicitatis


page 669, image: s669

infinita est, nec in ea appetenda modus aut terminus aliquis figi potest, iccirco is qui in corporis bonis felicitatem collocat, cum de externis bonis corpori amicis agitur, semper potiorem sibi partem vindicabit: et, si animo sit paulo elatiore, ampliores sibi honores cupiet decerni: si servili, voluptatibus se totum tradet: si angusto ac timido, pecuniae quandam infinitam expetet copiam, aliisque vel eripict, vel invidebit haec bona, neque se a quoquam in hoc miserrimo beatitatis qenere superari volet. Haec est teterrima illa ac pestilentissima [gap: Greek word(s)] quam Plato omnium malorum radicem esse docuit quae una cum aliis quibusdam vitiosis amoris sui generibus, philautiae nomen obtinuit vulgi consuetudine, quod aliud philautiae genusnec novit, nec sequitur, cum mentis bona fere ignoret. Qua de re multa elegantissime, ut solet, scripsit Aristoteles, lib. 9. Ethic.

[note: An quis se ipsum prae caeteris debeat amare, an alium potius.] Quaeritur etiam, an quis debeat seipsum prae caeteris amare, an alium potius. Solent namque reprehendi qui sni sunt amatores, et probri atque contumeliae causa fere [gap: Greek word(s)] appellamus, videturque improbus quidem ad suam utilitatem referre omnia, et eo sane magis quo est ipse deterior: (ex quo fit, ut in tales hujusmodi quaedam vulgo dici soleant, Nihil iste nisi suum commodum curat.) A vulgo autem hanc [gap: Greek word(s)] notionem boni autores et sacrae etiam literae acceperunt. Solent, enim scriptores prudentiores usum verborum vulgo relinquere, sententiarum libertatem sibi reservare: loqui cum mulris, sentire cum paucis sapientibus, aut, si di vinisint, cum Deo: ea autem quae sentiunt ita consueverunt eloqui, si opus sit, ut plebei quoque intelligant, adeoque vulgarem vocum usum haud temere mutant. Qui igitur in vitio ac probro habent [gap: Greek word(s)] illi nominant sui amantes, qui ubique sibi potiorem lucri, voluptatis corporeae, et honoris attribuunt partem. Quid, ita? quia vulgus ista, ut praecipua hominis bona appetit, in iisque praecipuum studium ponit, ideoque de iis dimicare homines vehementer. inter se solent. Nam qui his prae caeteris abundare volunt, illi scil. cupiditatibus suis indulgent, adeoque in universum affectibus, brutaeque animae parti. Hujusmodi porro quia est vulgus et multitudo hominum multo maxima, factum est scilicet ut ab hac vitiosa vulgi affectione [gap: Greek word(s)] occupata sit appellatio. Et recte sane qui hoc modo sunt [gap: Greek word(s)] vituperantur. Quod autem plus bonorum dictorum sibi quam aliis tribuentes vulgo [gap: Greek word(s)] nominantur, non est obscurum, siquidem nemo eum qui prae caeteris honestis rebus gaudeat, temperateque agere velit, aliisque animi bonis sese exornare, sui amantem dixerit, sicut neque vituperaverit illum. unquam.



page 670, image: s670

[note: Honestus sui amor.] Et quoniam de vitioso sui amore satis diximus, de honesto quoque et laudabili, qui solus hoc nomen, quod ei vulgus eripuit, meretur, quaedam dicenda restant. De naturalisui conservandi studio, quod vel honestum est, vel saltem minime reprehendendum, cum nonnisi ex eventu malum et perniciosum esse possit, satis jam supra disputavimus. [note: Gaudium de bonis suis.] Reliqua sunt duo [gap: Greek word(s)] genera, quorum alterum ab honestate non abhorret, alterum honestas et natura ipsa postulat. Prius est, si quis coguitis dotibus et bonis suis, quae ipsi divino beneficio contigerunt, iis gaudeat sibi, de hac felicitate sibi gratuletur, eam sibi cupiat esse propriam ac perpetuam. Verumtamen, ut jam ante indicavimus, in dotibus suis aestiman dis, et virtutum suarum sive meritis, sive pretio ponendo, parcus admodum debet esse vir bonus ac sapiens, neque tam cogitare quid habeat, quam unde habeat, aut etiam quid nondum habeat: nec tam in quaesitis) nisi forte ad utilitatem, voluptates, honoresque tantum pertineant) ac quiescere, quam majoribus parandis occupari. Ideo autem viro bono et sapienti, quaedam virtutum ac dotium suarum, quanquam moderata aestimatio relinquitur, ut rectae conscientiae gaudio perfrui et spe bona plenus esse possit, nec animo nimium frangatur ac dejiciatur, et a rebus praeclaris suscipiendis, virium ac dotium suarum ignoratione, quae non raro publice etiam nocet, [note: Studium acquirendi animi bona.] absterreatur. Fortunae autem bonorum copiam vir prudens non tanti facit, ut se propterea honore dignum putet, omniaque leviora esse ducet, quam ut ipsi spiritus facere debeant. Qua de re vide Aristot. lib. 4. Ethic. cap. 3. de Magnanimitate. In ac quirendis vero animi bonis, (quod alterum est idque pulcherrimum atque divinissimum honestaea [gap: Greek word(s)] genus) in felicitate mentis, in ejus salute vel tuenda, vel comparanda, immodicus erit vir bonus, si modo hic quiequam potest esse immodicum; incredibili virtutis studio, veri cognoscendi ardore, amore im mortalitatis flagrabit: corporis, quod prorsus negligere nec natura nec sapientia permittit, eousque habebit curam, eumque in finem illius quaeret sanitatem atque incolumitatem ut menti parere ad honestas actiones exercendas sufficerc possit, neque a meditatione ac commematione rerum divinarum, a religione precum, caeterisque pietatis officiis animum avocet. Quod si metuat ne sorte luxuriet corpus, et violentia sua animum transversum abripiat, nebulas menti obfundat quo minus verum atque honestum possit videre, virtutis studium impediat, ejus cupiditati fraenum injiciet vir pius ac sanctus, victum illi subducet, neque unquam permittet ut rationi dominetur, oggeret ei illud Senecae, Majorsum, ad majora natusquam ut


page 671, image: s671

serviam corpori. Itaque mens corpore tanquam mancipio suo utetur, cui victum et cultum prudentes Domini eum tribuunt, ut laboribus quidem possit sufficere, copia tamen non luxuriet, ne imperantis jussa tandem spernat. Nam nec nimis laxe habendum est mancipium, ne efferatur et insolescat, nec nimisduriter, ne concidat. Quod si etiam accidat ut cruciatibus objiciendum sit corpus, ne honestum deseratur, aut etiam mors oppetenda, ut mentis desiderio, quae insatiabili honesti studio ac cupidita terenetur, satisfiat, et ejus incolumitati ac felicitati perenni consulatur, omnia corporis tormenta leviora putabit vir sapiens et vere sui amans, quam ut de honesto vel latum quidem unguem discedat, et vitam potius ipsam quam virtutem deferet. Hoc enim est sese amare, id quod in se est praestantissimum, hoc velle esse falvum, hujus desiderio satisfacere. Vbi de bonis externis agetur, minorem sibi partem idem [gap: Greek word(s)] , eliget, majorem amicis, aliisque quibus honestas suadet, relinquet, vitam denique pro amicis profundere non dubitabit. Verumtamen utut his in bonis levioribus plus concedat aliis, de bonis tamen majoribus, quae sola hoc nomine digna sunt, plus sibi semper sumet, et licet corpus (ut Christi disciplina jubet) vitamque suam odio habeat, animum tamensuum, seu mentem atque adeo seipsum, hac quidem in parte, plus quam alios amabit. Quam in sententiam praeclare Aristoteles lib. 9. Ethic. cujus verba operae pretium est cognoscere, et ab homine gentili profecta esse mirari: Is (inquit) magis se ipsum amare videtur, qui semperid quod honestum est sibi vendicat, atque inter omnes maxime ex virtute cupit vivere. Istiusmodi enim vir ea quae bonorum sunt maxima atque pulcherrima sibi sumit, et praestantissimae sui parti obsequitur, eique in omnibus obtemperat. Quemadmodum autem civitas, et omnis alia focietas, id maxime esse videtur, quod in ipsa est praestantissimum, ita et homo. Quare is maxime est fui amans, qui id quod in se praestantissimum est amat eique gratificatur. Et postquam docuisset Aristoteles ejusmodi [gap: Greek word(s)] , tantum differre ab eo qui vituperatur, quantum actio ex rationis praescripto acta, ab ea quae ex affectibus traducitur, quantum amor honesti, a cupiditate ejus quod utilitatis specie fallit; et virum bonum seipsum amare debere, subjungit: Eos itaque qui honestis actionibusprae caeteris incumbunt, omnes laudant si vero omnes inter se de honesto certarent, omnesque nervos intenderent, ut quam honestissima agerent; et publice omnibus necessaria, et privatim singulis fuppeterent bonorum maxima. Hujusmodi enim est virtus. Quocirca bonus vir debet esse sui amans. Nam honesta agendo sibi et aliis


page 672, image: s672

proderit. et paulo inferius ait: Virum bonum licet sui amantem, nihilominus causa amicorum patriaeque multa facere, mortem denique pro ipsis oppetere. Nam et pecunias (inquit) et honores spernet, eaque bona de quibus digladiari vulgo solent, dummodo id quod honest um est sibi vindicet. Brevi enim tempore vehementer gaudere mavult, quam longo misere, et vivere unum annum honeste, quam multos sine praeclaris facinoribus; unum denique factum praeclarum multis pravis anteponit. Hoc autem iis fortasse evenit, qui pro aliis mori non renuunt; sibi enim insigne aliquod facinus deligunt, etiam qui amicis pecuniam largientes, sibi honestatem parant, minus praebent illis, sibi magissumunt. Et haec quidem naturae lumine vidit Philosophus: quid nos coelesti lumine collustrati, et immortalitatis spe donati, dicere vel potius facere debemus? Magna est vis honesti, ingens ex eo manat voluptas, et vel sola ad omnes corporis cruciatus, si firmiter insederit, spernendos suffectura, adversus omnem fortunae impetum valida et immota. Nam vel unus dies, ut ait Cicero, ex virtutis praeceptis actus, toti immortalitati est anteponendus; sed si aeternitas desit, si desideretur felicitatis perennitas, non expletur animi nostri desiderium, et ingeneratum nostri conservandistudium atque amor. Nullum enim fingi potest tempus, quo homo et esse se, et felicem esse non exoptet, cum boni cupiditas sit infinita. Quare si accidat ut dum honestati pares, et in ea parte mentis desiderio, quod ad virtutem magno impetu fertur, obsequeris ac satisfacis, pereundum tibi sit et vita deserenda, fieri non potest quin animus magnus, et felicitatis suae amans ejusque studio anxius, cum dolore honesto illo facinore defungatur. Videt enim se eo ipso, dum virtutis praeceptis paret et mortise offert honestatis causa, quam tantopere amat, ejus in posterum exercendae ansam sibi praecidere, et beatitatis suae, quam in virtute et ex ea fluente animi voluptate collocabat, filum abrumpere; videt quantum boni relinquat, quid sequatur et complectatur non videt. Vnde Aristoteles virum fortem tanto majori cum dolore mortem etiam honestam arbitratur oppetiturum, quanto virtute praestantior, quanto beatior fuerit, quia vita sit omnium dignissimus, maximisque bonis sese sciens prudens privet; obiturum tamen mortem si sit opus, quia honestum sit oppetere, fugere turpe, [note: Deus virtutis et sui amorem in Christiana religione conjunxit.] aliaque his addit similia.

Quapropter Deus Opt. Max. qui tam vehementem sui amorem, tam ardens tum virtutis, tum aeternitatis desiderium mentibus nostris insevit, utrumque bonum in sanctissima ac perfectissima Christi religione conjunxit, et individuo quodam nexu inter se colligavit, ita ut


page 673, image: s673

nec immortalitatem summamque felicitatem sine virtute et sanctitate perfecta, (quanta quidem in hominum imbecillitatem cadit) quisquam possit adipisci, nec virtutem perfectam colere, qui immortalitatem non sit adepturus. Ita ut jam nemo vel ob virtutem felicitatis atque aeternitatis curam omittere aut abrumpere, vel ob vitae ac beatitudinis retinendae desiderium virtutem deserere cogatur. Divinissima ergo Christi religio amorem nostri et mentis desiderium satiat, imo etiam superat. Quantumcunque enim in immortalitate cogites ac concipias boni, semper id quod super est infinitum est. Quicquid infra aeternitatem est, superare mens cogicatione et voto potest, ultra aeternitatem curas votaque transmittere non potest, imo infinitis partibus cogitationum nostrarum ac spei modum aeternitas supergreditur. Quare qui Christianam religionem amplectitur, etiam cum voluptate ac gaudio, si requirat divini numinis honor, si aliorum aeterna felicitas (cujus causa mortalitatem spernere lucrum est) mortis pericula adire potest, ipsique etiam morti insultare; quia mors haec transitus quidam ad vitam est; vitam non abrumpit, sed vere continuat. Quia enim mens et cogitatio terminum hujus vitae cum immortalitatis initio connectit, nec quae eveniunt sentit, quicquid intercedit spatii pronihilo est. Vt jure dici possit, mortis diem esse alterius vitae natalem. Vide quam praestans, quam divina, quam perfecta sit Christi religio, quaetum omnia pietatis officia praescribit, tum ut omnia alacriter (id quod in virture est maximum, et id quod omnem illius laudem complectitur) praestes, efficit. Mortem pro aliis oppetere etiam Pagani judicarunt honestum, libenter oppetere (id quod honestissimum est) soli possunt Christiani. Quid relinquant vix vident illi: quid sequantur habent: nullum ex amissis bonis animi dolorem, exsequuturis immensum capiunt gaudium, si modo spem suam (id quod Christianos decet) firmiter sint complexi. O utinam talis tamque honestus sui amor omnium hominum animis inseri posset! quam bene cum humano genere ageretur? Aristoteles cum de sui amore, quem ille noverat, agit, istam [gap: Greek word(s)] quam viri boni sequuntur, non tantum laude dignissimam esse ait, quia is demum vere se amet, qui id quod honestissimum est, sese inter mortales maxime cupiat agere; sed etiam generi humano utilissimam. Quid enim virtute mortalium seculo est utilius? Quare. si omnes (inquit) certarentde honestate, ac si omnes vere amarent seipsos, et publice omnes et privatim singuli felicissime viverent, omnibusque omnia abunde suppeterent bona. Hoc nonne multo magis de hac praeclarissima [gap: Greek word(s)] , quam Christiana religio postulat, affirmare possumus? Si enim certatim omnes


page 674, image: s674

ad virtutem, addo veram ac solidam sapientiam, si omnes ad immortalitatem contenderent, tum sibi ipsi quisque aetemitatem pararet, et alios secum non duceret, sed raperet ad eandem. Quid vero id esset aliud, quam, ut alicubiscriptura loquitur, ex mortuis resurrectio? quid aliud, quam universi mundi salus ac felicitas? Non hic foret metuendum, nequis sui amore ductus, immortalitatem invideret alteri: sic enim sibi ipsi eandem invideret, sibi perniciem moliretur, quod ab hoc amore sui abest longissime; neque verendum ne quispiam ob [gap: Greek word(s)] de commodis alterius quicquam detraheret, honorem praeripere studeret, aut mortem pro ipso (quanquam quis esset, qui vitae alteriuspericulum strueret, nisi forte non ex mortalium esset numero?) adire detrectaret; imo de eo omnes inter se certarent, uter pro altero animam ponere deberet, alter altorius commoda augeret, seipsum fraudaret, alterius emolumentis serviret, honore alterum praeveniret. Hoc honestas suadet, hoc ad immortalitatem properantibus necessarium est, hoc agunt iiqui se mentemque suam amant.

Quare vos quoque, mei juvenes, honestam hanc amplectimini [gap: Greek word(s)] , qua nil praeclarius, nil honestius, nil ad felicitatem adipiscendam aptius ac validius, nil Deo gratius, nilhominum generi utilius. Sapientiam ametis, eamque veram ac solidam, quae divinarum rerum imprimis cognitione continetur. Virtutem sectemini, immortalitatem quaeratis, neglecto corpore animum salvum esse velitis. Istam vero [gap: Greek word(s)] quae nimia sui fiducia ac opinione laborat, dotes suas circumspicit et miratur, quae pro bonis solidis et aeternis fluxa eligit, non mentis sed corporis obsequitur desiderio, fugite, et nunc quidem fugite. Nulla capitalior adolescentiae pestis est, nulla major ad sapientiam, mulla ad virtutem, nulla ad fecilitatem validior remora. Vbi hoc malignum sidus afflat imbecilliorem aetatem, omnem spem messis in herba extinguit. Multi, ait ille, ad sapientiam pervenissent, nisi se jam pervenisse credidissent. Quis enim ad sapientiae fastigium contendat, qui in ejus apice jam se putat collocatum? Quis porro amabit honestatem, quis immortalitatis studio erit anxius, qui neglecto animo, ad corporis voluptates omnem curam retulerit? Quare de dotibus, si quae vobis obtigerunt, modeste sentite, Deo, a cujus bonitate omnia in vos profecta sunt, animos vestros submittite, ad illi us laudem omnia referte, corpore posthabito menti consulite, in veris animi bonis parandis nullum vobis modum ponite, nullam metam figite. Sic ad summam felicitatem regia virtutis via grassabimini. Id si vobis persuasisse me sensero, hoc quoque in aliqua felicitatis meae parte collocabo.

FINIS.



page 675, image: s675

INDEX LOCORVM SCRIPTVRAE, Quae in Ethica Christiana occurrunt. Asterisco* notata explicantur: reliqua verbo uno atque altero cursim attinguntur, vel nude citantur. GENESIS.

Cap. Vers. Pag.

II. 3. 355

IV. 26. 379

V. 24. 189

VI. 9. 189

VI. 11, 12. 142

XII. 8. 379

XII. 4. 179

XIII. 1. 189

XVII. 16. 293

XVIII. 2. 274

XIX. 1. 274

XX. 5. 146

XXI. 33. 379

XXIII. 7, 12. 274

XXIV. 8. 189

XXV. 31, et seqq. 271

EXODUS.

III. 5. 276

III. 6, 7. 229

XIII. 14, et seqq. 607

XIV. 31. 266

XV. 16. 266

XVI. 7, 8. 270

XVII. 2. et seqq. 254

XIX. 6. 153

XX. 2, 3. 225, et seqq.

XX. 5. 262, 278

XX. 6. 259

XXI. 15, 17. 610

XXII. 28. 620

XXIII. 13. 336

*XXIII. 21. 276

XXIV. 8. 357

*XXXII. 1, 4, 8. 301, 304

LEVITICUS.

XVIII. 19, 24. 487

XIX. 13. 612

XIX. 15. 417, 418

XIX. 31. 246

XIX. 32. 592

XX. 6. 246

XX. 9. 610

XX. 23. 217

NVMERI.

XIV. 9. 271

XIV. 11, 22. 255

XIV. 27. 270

XVI. 11. 270

XX. 10. 271

XXII. 31. 276

XXVI. 9, 271

DEUTERONOMIUM.

I. 17. 417

IV. 9. 607

IV. 12, 15. 297

IV. 25. 269

V. 9. 262

*VI. 5. 260, 261.

VI. 6, 7. 607

VI. 13, 14. 265, 280, 336

VI. 16. 255

IX. 7. 269, 271.

IX. 18. 269, 390

IX. 24. 271

X. 12, et 20. 265, 336

X. 16. 128

XI. 1. 259

XI. 19. 607

XII. 5. 275

XVI. 19. 417

XVII. 17. 310

XVIII. 10. 246

XXIV. 14, 15. 613

*XXIX. 2. 39

XXX. 6. 128

XXX. 16. 259

XXXI. 29. 269

XXXII. 3. 380

XXXII. 16, 19, 21. 269

XXXII. 17. 265

JOSUA.

V. 14. 276

XXIII. 14. 201

JUDICES.

XIII. 20. 277, 293

I. SAMUELIS.

VII. 3, 4. 278, 280

IX. 13. 355

X. 26. 113

XII. 18. 266

XV. 23. 313

XVI. 7. 417

*XVI. 19. 275

XX. 41. 274

II. SAMUELIS.

I. 2. 274

VII. 1. 238

IX. 6. 274

XII. 8. 310

XII. 13. 168

*XII. 14. 264

XIV. 33. 274

XV. 8. 281

XVIII. 28. 274

XXII. 21. 146

XXIV. 20. 274

I. REGUM.

*XII. 28. 301

XVIII. 42. 390

XXI, 20. 109

XXII. 54. 578

II. REGUM.

I. 16, 23. 274

IV. 37. 274

*V. 18, 19. 309, 310

VII. 2. 60

XVII. 25, 32. et seqq, 265, 310

Ibidem. 28, 33, 41. 233



page 676, image: s676

*XVIII. 4. 289, 290

I. PARALIPOMENON.

VII. 31. 238

XVII. 1. 238

IOBUS.

XXII. 30. 146

PSALMI.

I. 1. 233

X. 4, 11. 232

*XIV. 2. 143

Ibidem. 4. 190, 193, 379

XVIII. 21. 146

XXXIV. 15. 133, 213

ibidem. 16, 17, 388

XI. 7. 155

I. 8, 9, et seqq. 130. 212, 281

Ibidem. 14, 35. 154

LI. 19. 154, 155

LIII. 4. 143

ibidem. 5. 379

LXXIII. 11. 232

LXXVIII. 18, et seqq. 255

XCIV. 7, et seqq. 232

*XCV. 6. 278

XCVII. 7. 273, 276

*XCIX. 5. 274, 275

CV. 1. 380

*CXVI. 13, 17. 357, 380

*CXXXII. 7. 274, 275

CXXXVIII. 2. 275

PROVERBIA.

III. 7. 507

ibid. 12. 497

XXII. 11. 146

ibid. 15. 608

XXIII. 13, 14. 608

*XXV. 9, 10. 31

ibid. 11. 33

ECCLESIASTES.

III. 1. 33

ESAIAS.

I. 15. 388

ibid. 22. 149

VII. 12. 256

XII. 4. 380

XXVIII. 6. 46

XXIX. 13. 312

XL. 18, 25. 298

XLIII. 22. 380

XLV. 9. 270

ibid. 23. 336

*XLVII. 12, 13. 246

LIII. 6. 190

ibid. 9. 422

LV. 6, 7. 185

LXV. 16. 334

IEREMIAS.

IV. 4. 128

V. 7. 336

X. 2. 246

ibid. 8. 299

*ibid. 11. 229

ibid. 25. 380

XII. 16. 334

XXIX. 7. 385

EZECHIEL.

XVIII. 6. 487

XXXIII. 12, 13. 206

XXXVII. 21. 60

DANIEL.

VII. 9, 10, 11. 297

XI. 32, 35. 16

JONAS.

I. 9. 265

HABACVC.

II. 4. 330

ibid. 18. 299

MALACHIAS.

I. 6. 266, 272

ibid. 11. 154

III. 5. 613

ibid. 15. 257

IUDITH.

VIII. 11. 254

SAPIENTIA.

XIV. 14, et seqq. 306

ECCLESIASTICUS [correction of the transcriber; in the print ECLESIASTICUS].

III. 27. 495

*VI. 6, et seq. 30

VII. 38. 64

XXXIV. 26. 613

I. MACHABEORUM.

II. 36. 242

MATTHAEUS.

II. 11. 276

III. 8. 118

ibid. 9. 206

* IV. 7. 255

ibid. 10. 265, 280, 336

V. 3, et seqq. 220

ibid. 4, 5. 476, 604

ibid. 6. 209, 471

ibid. 8. 146

*ibid. 10, 20, 44. 410, 411, 412

ibid. 12. 209, 474

ibid. 14. 147

ibid. 16. 192

ibid. 21, 28. 412

ibid. 22. 446, 447

ibid. 23. et seqq. 389

ibid. 28. 485, 587

ibid. 31, 32. 468, 486

ibid. 34. et seqq. 328, 339

*ibid. 39, et seqq. 405, 493, 497

ibid. 40. 415

ibid. 43. 400

V. 44, 45. 127, 428

ibid. 48. 141, 203

*VI. 3. et seqq. 396, 399

ibid. 14, 15. 388

ibid. 21. 489

idid. 24. 280

ibid. 30. 490

ibid. 33, 174, 382, 471

ibid. 34. 488

VII. 1, 2. 439

*ibid. 6. 31. 322

ibid. 15. 26, 517

ibid. 24. 22, 24

VIII. 2. 276.

IX. 13. 432

ibid. 18. 276

ibid. 36. 190

X. 11. 31

ibid. 16. 22, 30, 322

ibid. 20. 496

ibid. 21, 22. 210, 429

ibid. 23. 495, 558



page 677, image: s677

Ibid. 32, 33. 319, 330

XI. 19. 364, 484

*ibid. 25. 19, 112

ibid. 27. 145

ibid. 9. 134

*ibid. 30. 195, 452

XII. 31. 331

*ibid. 36. 168, 169

XIII. 22. 27, 490

ibid. 23. 201

ibid. 38. 109

XIV. 19. 354

ibid. 33. 276

XV. 4. et seqq. 224, 610

ibid. 8. 321

ibid. 9. 239, 282

ibid. 12, et seqq. 329

*ibid. 13. 109

ibid. 16, et seqq. 39

ibid. 18, et seqq. 211

ibid. 19. 160, 412

ibid. 22. 276

ibid. 36. 355.

XVI. 1. 256

*ibid. 24. 2, 180

XVIII. 10. 413

ibid. 21, 22. 443

ibid. 27. 434

XIX. 4, et seqq. 468

ibid. 9. 486

ibid. 12, 21. 524

*ibid. 27, 28. 180

XX. 26. 503

*XXI. 9. 354

ibid. 21, 22. 389

ibid. 28, et seqq. 32

ibid. 32. 117

XXII. 5. 271, 472

*ibid. 18. 407

ibid. 36. et seqq. 216

*ibid. 37. 164, 165, 260, 261

XXIII. 23. 410, 420, 432

XXIV. 9, 10. 423, 429

ibid. 23, 24. 26

ibid. 42, et seqq. 204

ibid. 45. 22

XXV. 1, 2, et seqq. 22, 24, 204

*ibid. 14, 15, et seqq. 200, 201, 522

ibid. 21, 23, 26. 421

ibid. 35. et seqq. 457

XXVI. 16. 423

*XXVI. 26. 355. et seqq.

XXVII. 3. 117

XXVIII. 4. 227

XXVIII. 9, 17. 276

MARCUS.

II. 27. 242

III. 5. 445

ibid. 11. 276

IV. 24. 180

V. 6. 276

VI. 12. 118

ibid. 41. 354

VII. 18, et seqq. 39, 211, 568

ibid. 21. 440

*ibid. 22. 40, 406

VIII. 6, 7. 345, 354

ibid. 17, 18. 568

ibid. 17, 21. 39

ibid. 38. 317, 319

IX. 49, 50. 147

X. 30. 383

XI. 24. 389

*XII. 33. 38, 260, 261

XII. 34. 112

*XIV. 22. 355. et seqq.

ibid. 61. 354

LUCAS.

I. 6. 173, 188

ibid. 17. 21

*ibid. 33. 275

ibid. 51. 509

ibid. 28, 42, 64, 68, 354

*ibid. 74. 206, 207, 280

II. 35. 227

IV. 8. 265, 336

*VI. 11. 39

ibid. 12. 390.

ibid. 35. 361, 453

*ibid. 36. 433

ibid. 46. 461

VIII. 14. 490

ibid. 18. 80

IX. 16. 355

X. 20. 474

ibid. 26, 27. 216

*ibid. 27. 164, 165

*ibid. 33. et seqq. 432, 434

*ibid. 36. 400, 401

XX. 16. 256

XI. 40. 39

XII. 9, 10, 319, 330, 331

*ibid. 15. 491.

*ibid. 20. 37, 40

ibid. 28. 490

ibid. 33. 524, 622

ibid. 35, et seqq. 204

ibid. 42. 22

ibid. 47. 17, 38

ibid. 48. 68, 200

XIII. 24. 208, 391

XIV. 26, 27, et seqq. 2, 180.

XV. 7. 117

XVI. 8. 22

ibid. 11. 135

Ibid. 18. 24

ibid. 19, 20, 21. 622

XVII. 26, et seqq. 476

XVIII. 1, et seqq. 391, 392

ibid. 10, 11. 380

*XIX. 13, et seqq. 200, 204

XX. 10. 408

ibid. 36. 277

XXI. 12, 13. 351

ibid. 34, 36. 27, 204, 482, 484, 489

*ibid. 36. 394. 395, 396

*XXII. 17, 19, 23. 355 et seqq.

ibid. 20. 365

ibid. 24. 390

XXIII. 28, 31. 352

ibid. 42. 458

ibid. 50. 144

XXIV. 25. 37, 39



page 678, image: s678

Ibid. 28. 516

Ibid. 39. 286

Ibid. 47. 119

Ibid. 52. 276

JOHANNES.

I. 1. 276

Ibid. 17. 268

Ibid. 18. 145

Ibid. 48. 115

II. 14, 28. 182

Ibid. 23, 24. 30

III. 4, 21. 176

*ibid. 5. 126

*ibid. 6. 124

*ibid. 19, 20, 21. 18, 114. 252

Ibid. 33. 252

IV. 20, et seqq. 277

*ibid. 23. 24. 211, 212

V. 21. 88

ibid. 23. 275.

ibid. 24. 418

ibid. 29. 411

ibid. 37, 38. 110

ibid. 42. 110

ibid. 44. 111

VI. 11, 23. 355

ibid. 29. 174

*ibid. 37, 44, et seqq. 111

ibid. 55. 358

ibid. 56. 186

VII. 17. 110

ibid. 18. 153, 410, 441, 502

VIII. 19. 145

ibid. 29. 185

VIII. 32. 14

ibid. 38. 110

*ibid. 44, et seqq. 109

ibid. 49. 272, 413

ibid. 50. 502

ibid. 55. 16

IX. 31. 388

ibid. 38. 276

X. 14. 16

ibid. 36. 276

*XI. 52. 209

XII. 26. 180

Ibid. 33. 111

XIII. 10, 11. 246

ibid. 13. et seqq. 503

XIV. 6, 7, 9. 145

ibid. 7. 8. 9. 10

ibid. 15, 21, 23. 24. 145

ibid. 21. 14, 259

XV. 3. 146

ibid. 4, 5. et seqq. 186

ibid. 19. 110, 115.

*ibid. 23, 24. 259, 264

XVI. 2. 86

ibid. 33. 207

XVII. 3. 9, 16

ibid. 14. 16. 110, 115

XX. 27. 286

ACTA

I. 17, 25. 170

*ibid. 26. 249, 250

II. 5. 227

ibid. 38. 118

*ibid. 44, 45. 523, 524

ibid. 47. 112

III. 1. 380

ibid. 17. 87

IV. 34, et seqq. 523

V. 4. 524

*ibid. 9. 257

ibid. 31. 119

ibid. 41. 209, 413, 474.

VI. 4. 559

ibid. 5. 570

ibid. 7. 175

ibid. 13. 363

VII. 36. 276

ibid. 59. 398

VII. 2. 227

ibid. 21, 22, 23. 108

ibid. 27. 278

IX. 23, et seqq. 558

ibid. 31. 267, 474

X. 26. 290, 296

XI. 24. 144

XII. 5, 12. 396

ibid. 14. 227

ibid. 17. 558

ibid. 35. 570

XIII. 2. 313

ibid. 41, 46. 271

ibid. 45. 364

ibid. 48. 111

XIV. 11, 12. 303

ibid. 15. 119

*XV. 10. 256

ibid. 20, 29, 239, 311

XVI. 13. 380

ibid. 14. 113

ibid. 29. 298

XVI. 22. 271

ibid. 25. 281

ibid. 27. 185

XVVIII. 6. 146

XX. 7. 238

ibid. 17, 28. 536

ibid. 20, 31. 547

*ibid. 21. 118

ibid. 24. 209, 570

ibid. 26. 146

ibid. 27. 562

ibid. 34, 35. 183

XXI. 20, et seqq. 324

ibid. 25. 311

*XXIII. 1. 69, 80, 192

ibid. 5. 620

*XXIV. 15. 56, 57

ibid. 16. 75

ibid. 25. 482

XXV. 19. 271

XXVI. 18. 119

ibid. 20. 118

AD ROMANOS.

I. 8. 383

ibid. 9, 25. 279

*ibid. 12. 226

ibid. 18. et seqq. 17

*ibid. 18, 29. 410

*ibid. 21. 38, 169, 361

ibid. 23. 287, 298

ibid. 25. 354

ibid. 27, 29. 486

I. 28. 18, 89

*ibid. 29. 405, 406, 412, 431, 439, 492

ibid. 30. 263, 414,


page 679, image: s679

507, 509

Ibid. 31, 37, 39, 430, 435, 440, 463

II. 1. et seqq. 90

Ibid. 4, 5. 108, 271, 452

ibid. 7. 174

ibid. 8. 111, 175

ibid. 14. 71

ibid. 18, et seqq. 17

ibid. 26. 37, 39

ibid. 22. 415.

ibid. 25. 176

ibid. 26. 173, 175

III. 8. 364

ibid. 12, 143, 190, 193

ibid. 30. 125

IVI. 3, et 5. 48

ibid. 16. 187

V. 2. 11. 475

ibid. 3, et seqq. 210, 350

ibid. 4. 57

*ibid. 10. 119, 120, 121, 122, 263

ibid. 16. 173

ibid. 18. 174

VI. 1. 271

*ibid. 2, 8, 11. 137

*ibid. 6. 136, 137

ibid. 7. 134

ibid. 13. 134

ibid. 14, 15. 268

ibid. 16, et seqq. 176

ibid. 22. 134

*VII. 4. 139, 193

ibid. 21, 23, 25. 152

VIII. 1. 134, 188

ibid. 4. 173

ibid. 7. 263

*ibid. 9. 152

ibid. 13. 136, 173

*ibid. 15. 268

ibid. 19, et seqq. 123, 471

ibid. 24. 57

*ibid. 26, 28. 350, 351

VIII. 28. 259

ibid. 35. 412, 491

ibid. 38, 39. 207

IX. 2. 393

*ibid. 5. 354

ibid. 20, 21, 22. 270

X. 1. 384

ibid. 2. 87

*ibid. 5, 6, et seqq. 51, 52

*ibid. 9. 42. 46, 213, 316, 317, 319

XI. 13. 570

ibid. 15. 122

ibid. 20, 25. 507, 508

ibid. 25. 22

*XII. 1. 140, 141, 154, 191

*ibid. 2. 122, 123, 184. 372

ibid. 3. 219, 501

ibid. 4. 400

ibid. 6, et seqq. 506

ibid. 7, 8. 536, 537, 546

*ibid. 8. 572, 573, 574

ibid. 9, 17. 177, 518.

*ibid. 10. 426

ibid. 11. 209

ibid. 12. 393, 474

ibid. 15. 442

ibid. 16. 22, 503, 507, 508

ibid. 17, 21. 405

*ibid. 18. 459, 460

ibid. 20. 428

*XIII. 3, 6, 7. 617, 620, 621,

ibid. 8, 9, 10. 402

*ibid. 11. 134

*ibid. 12. 131

ibid. 13. 485

*ibid. 14. 133

XIV. 1. 15, 43. 54, 461

ibid. 2, et seqq. 483

ibid. 15, 17. 449, 450, 451

ibid. 15, 20. 167

Ibid. 16. 365

ibid. 17. 474

ibid. 19. 529

*XIV. 22, 23, 35, 41, 42, 324, 373, 516

*ibid. 23, 58, 81, 85, 92

XV. 1, 2. 449

ibid. 3. 180

ibid. 8. 187

*ibid. 9. 358.

ibid. 25, 31, 533, 570

ibid. 30, et seqq. 391, 583

XVI. 1, 2. 578

ibid. 4. 583

XVI. 1, 2. 578

ibid. 4. 583

*ibid. 17, 19. 26

ibid. 19. 22

ibid. 19. 6, 55

I. AD CORINTHIOS.

I. 3. 354

Ibid. 5. 6, 17

ibid. 8. 151.

ibid. 9. 421

ibid. 10, 12. 463, 464, 465

ibid. 17, 18. 112, 565

*ibid. 19. 19, 20, 38

*ibid. 26. 112

ibid. 30. 6

ibid. 31. 474

II. 4. 565

*ibid. 6, 7. 6, 110

ibid. 9. 259

ibid. 15. 152

III. 1, 2, 3. 13, 152, 563

Ibid. 13. 153

ibid. 16. 155

ibid. 18, et seqq. 20, 36

*Ibid. 21. 313, 334

*IV. 2. 420, 562

ibid. 3, 4. 461

ibid. 7. 369

ibid. 10. 112

ibid. 11. 491

ibid. 20. 565



page 680, image: s680

*V. 7, 8. 144, 441

ibid. 9, et seqq. 469

VI. 5. 6, 35, 552

ibid. 9. 285

ibid. 10. 414

ibid. 12. 529

VI. 19. 256

*ibid. 20. 188

*ibid. 21, 22, 23. 615, 616

ibid. 40. 214

*VII. fere per totum. 525, 526

ibid. 1. 238

ibid. 3, 4, 5. 598

*ibid. 5, 9. 482, 483

*ibid 8, 9, 35, 39. 594, 595

ibid. 14. 146

ibid. 15. 468

ibid. 33. 34. 522.

VIII. 1. 15, 17, 506

ibid. 1, 7, 10, 11. 6.

ibid. 2. 206

ibid. 3. 260.

ibid. 4. 285

*ibid. 7. 75.

ibid. 9, et seqq. 54

*ibid. 10, 12. 451

ibid. 11, 12. 167

ibid. 12. 74, 85

ibid. 13. 483

IX. 7, et seqq. 583

ibid. 12, 15, 18. 523

ibid. 18. 226

ibid. 19. 528

ibid. 20, 239, 324, 517

ibid. 24, 25, 26. 191, 192

*X. 9. 257

ibid. 10. 270

*ibid. 12. 205, 206

*ibid. 13. 421

* ibid. 14, 18. 12. 311

ibid. 15. 22

*ibid. 16, 17. 355, et seqq. 367

ibid. 19, 20. 232, 285

ibid. 22. 269, 270

ibid. 24, 33. 449

ibid. 28. 239, 517

ibid. 31. 176

ibid. 32. 528

XI. 1. 179, 180, 183

*ibid. 3, et seqq. 586, 587

ibid. 4, et seqq. 242

ibid. 5, et seqq. 601

*XI. 7. 306, 307

ibid. 10. 204, 295

ibid. 12. et seqq. 523

*ibid. 18, 19, 463. et seq.

ibid. 20, et seqq. 531

ibid. 25. 365

*ibid. 28, 31. 184, 185, 372, et seqq.

*ibid. 29. 369

ibid. 32. 353

XII. 3. 316

ibid. 8. 6, 7

ibid. 12. et seqq. 400

ibid. 23. 604

ibid. 26. 434

ibid. 27. 522

ibid. 28. 537

XIII. 2. 17

*ibid. 4. 452, 453, 455, 456, 506

*ibid. 5. 430, 439, 443, 449, 455

*ibid. 6. 143, 144, 440, 441

*ibid. 7. 437, 438

ibid. 13. 44, 59, 403

XIV. 14, 15. 351

ibid. 16, 24. 535

ibid. 20. 37

*ibid. 33, 39. 465, 466, 557

ibid. 34. 519, 590, 601

XV. 28. 275

*ibid. 29. 240, 241

ibid. 33. 142

*ibid. 34. 135

ibid. 36. 39

ibid. 58. 174, 177, 207, 494

XVI. 2. 238

ibid. 5, et 8. 509

ibid. 10. 174

ibid. 13. 492

ibid. 15. 570

II. AD CORINTHIOS.

I. 11. 347, 583

ibid. 12. 36, 227, 411, 515

ibid. 22. 471

ibid. 24. 206

II. 6, et seqq. 554

II. 7. 478

ibid. 15. 112

ibid. 20. 137, 138

III. 16. 119

ibid. 18. 11

IV. 1, 2. 518, 562

ibid. 5. 547

*ibid. 6. 9, 10

ibid. 13. 46

ibid. 17, 18. 131, 350

V. 1. 129

ibid. 9. 185

ibid. 11. 267

*ibid. 14. 138

ibid. 15, 17. 124, 137

ibid. 19. 126

*ibid. 20. 120

*VI. 6. 23

ibid. 14. 468

ibid. 16. 156

*VII. 1. 130, 177, 205, 214

ibid. 5. 496

ibid. 8, et seqq. 476, 477

ibid. 9, 10. 117

ibid. 15. 204

VIII. 9. 532

ibid. 12. 200

ibid. 21. 177

IX. 7. 209

ibid. 13. 176

X. 1. 415

*XI. et XII. 37

*XI. 8. 156



page 681, image: s681

ibid. 3. 142

ibid. 6. 6

ibid. 23. et seqq. 475

ibid. 26. 30

ibid. 27. 491

ibid. 31. 354

XII. 5. 210

ibid. 9, 10. 475

ibid. 13. 410

*ibid. 16. 36, 422

ibid. 20. 454, 465

XIII. 11. 177

AD GALATAS.

I. 6. 332

ibid. 10. 185

II. 3, 4, 5, 14. 329

II. 10. 533

ibid. 11, 12, 451, 452

ibid. 13. 518

*ibid. 19. 136

*ibid. 20. 138. 178

*III. 1, 3. 39, 299

ibid. 27. 133

*IV. 8. 230, 279

V. 5. 44, 211, 471

ibid. 6, 14. 402

ibid. 16. 188

ibid. 19. 485, et seqq.

*ibid. 20. 243, 285, 446, 454, 463, 466

Ibid. 21. 176, 412, 431, 485

*ibid. 22, 420, 424, 448, 452, 453, 456, 459, 482

*ibid. 24. 135, 136

*ibid. 25. 179

ibid. 26. 505

*VI. 1. 152, 461, 554

*ibid. 4. 184, 374, 375

ibid. 6, 7. 270, 582, 583

ibid. 8. 193

ibid. 9, 10. 426, 456

*ibid. 14. 136

ibid. 16. 188

ADEPHESIOS.

I. 3. 354

Ibid. 8, 17. 6, 7

ibid. 14. 164, 471

ibid. 16, 17, et seqq. 6, 8, 9, 11

II. 2. 113, 188, 190

ibid. 3. 175, 230

*ibid. 5, 6. 139

ibid. 7. 452

ibid. 10. 123, 124, 188

ibid. 13. 231

Ibid. 14, 15. 78

*ibId. 22. 142. 156

III. 4. 7, 38

ibid. 11. 26

ibid. 16. 132

ibid. 18, et seqq. 8, 11, 494

IV. 1. 89

IV. 11, 12, 16. 522, 537

ibid. 14. 36, 55

ibid. 15. 132

ibid. 17, 18, 19. 89, 169, 190

*ibid. 18, 19, 178, 477, 478, 485

ibid. 19. 200, 492

ibid. 20. 9

*ibid. 22, 23, 24. 27, 131, 132, 133

*ibid. 23. 122, 123, 184

ibid. 24. 123, 124

ibid. 25. 400

ibid. 26. 443, 446

ibid. 29. 168

ibid. 30. 164

*ibid. 31. 361, 406, 407, 432, 446, 447

ibid. 32. 434, 452, 453

V. 1. 179

ibid. 2. 191, 154

ibid. 3, 5. 485, 491

*ibid. 4. 168

ibid. 5. 285

ibid. 8. 147, 189

ibid. 9. 174, 409, 456

ibid. 10, 17. 184, 372

ibid. 11. 169, 173, 469

ibid. 14. 134, 138, 139

ibid. 15. 6, 22, 37

*ibid. 16. 32

*ibid. 17, 18, 19, 20. 7, 37, 348, 349, 482

ibid. 21. 504

ibid. 24. 599

ibid. 26. 129

*ibid. 27. 150

ibid. 28, 29. 602, 603

*ibid. 33. 601, 602

*VI. 1. usque ad 10. 605, usque ad 616 ibid. 5. 204

ibid. 6. 185

ibid. 10. 492

ibid. 15. 124

*ibid. 18. 391, 393, 394, 395

ibid. 19. 583

*VI. 24. 142

AD PHILIPPENSES.

I. 3, 4. 380

ibid. 9, 10. 7, 8

*ibid. 10. 144, 151, 184, 298

ibid. 11. 173, 177

ibid. 19. 583

*ibid. 21. 179

ibid. 27. 190

ibid. 29. 350

II. 3. 501, 502, 505

*ibid. 4. 450. 503

ibid. 5, et seqq. 180

ibid. 6. 276

ibid. 8. 502

ibid. 10. 275

ibid. 11. 228

*ibid. 12. 204, 205

ibid. 15. 147, 193

ibid. 21. 522.

ibid. 29. 584

ibid. 30. 174

*III. 3. 128, 211

ibid. 10. 9, 183



page 682, image: s682

*ibid. 12. 187, 203

ibid. 17. 180

*ibid. 18. 190

*ibid. 19. 473

*IV. 4. 473

ibid. 5. 415

ibid. 5, et 11, et seqq. 480

*ibid. 8. 2, 454, 512

ibid. 11. 487

ibid. 12. 547

ibid. 18. 154, 191

AD COLOSSENSES.

*I. 9. 6, 7, 9, 12, 14

ibid. 10. 8, 177, 189, 193, 198

*ibid. 11. 209, 492, 494

*ibid. 20, 21, 22. 119. 120, 122

ibid. 21. 263

ibid. 22. 151

II. 2. 7, 8

*ibid. 9. 10

*ibid. 11. 128, 211

ibid. 12, 13. 139

II. 18. 123

ibid. 19. 522

III. 1. 139, 172, 173

ibid. 3. 137

ibid. 5. 486, 491

*ibid. 6. 136, 137

*ibid. 8. 407

*ibid. 9, 10. 131, 132

ibid. 12. 176, 434

ibid. 14. 424

ibid. 15. 411, 457

*ibid. 16, 17. 348

ibid. 17. 163, 215

*ibid. 19. 447, 603

ibid. 21. 605

ibid. 22. 614

*IV. I. 611, 612

ibid. 3. 583

*ibid. 5, 6. 6, 22, 32, 33

ibid. 11. 178

ibid. 14. 521

I. ADTHESSALONIC.

I. 6. l79, 180, 474, 550

ibid. 9. 279, 285

II. 2. 413

ibid. 4. 185

ibid. 6. 502

ibid. 7. 455

ibid. 9. 523

ibid. 10. 409

ibid. 12. 189

ibid. 13, 19. 550

ibid. 14. 180

III. 11, et seqq. 398

ibid. 13. 198

IV. 1. 177, 185

*ibid. 3, 4, 140

ibid. 4, 5, 7. 485, 588

ibid. 6. 492

ibid. 10. 550

ibid. 13. 475

V. 1. 204

ibid. 3, et seqq. 476, 499

ibid. 14. 461, 557

ibid. 15. 405

ibid. 16. 473

*ibid. 17. 392, 393

*V. 23. 141. 163, 164, 198, 203, 214, 398

*ibid. 24. 421

II. AD THESSALONIC.

I. 8. 818, 175

ibid. 11. 457

II. 3. 332

ibid. 10, 11, 12. 89, 143

ibid. 16. 398

ibid. 17. 198

ibid. 5. 398

ibid. 7. 183

ibid. 8, 9. 523

I. ADTIMOTHEVM.

I. 3, et seqq. 548

ibid. 5. 517

ibid. 9, 10. 173, 233, 412, 413

ibid. 10, 13, 19. 413, 486

ibid. 12. 421

*ibid. 13. 69, 362

ibid. 18. 192

ibid. 19. 187

*II. 1, 2. 346, 347, 397, 169

ibid. 2. 616, 617

ibid. 6. 191

*ibid. 8. 146, 388, 585

*ibid. 9, 10. 503, 511, 513, 588

ibid. 11, 12. 519, 601

*ibid. 12. 590, 591, 600

ibid. 15. 482

*III. per totum. 538, et seqq. usque ad 580

ibid. 1, 13. 520

*ibid. 2, 8. 151, 482, 512, 513, 536

ibid. 3. 484

ibid. 5. 29

ibid. 11. 413, 420

ibid. 16. 223

IV. 1. 332

*IV. 2. 76, 517

ibid. 3, 5. 483

ibid. 4. 146

ibid. 5. 356

ibid. 7. 243, 548

ibid. 12. 485, 543

ibid. 13, et seqq. 8, 561

V. 1. 549, 591

ibid. 2. 485

ibid. 3, 17. 604

*ibid. 4, 8. 142; 224, 428, 610

*ibid. 5, 6, 13, 14. 596, 597

*ibid. 2, et seqq. 576, 577, 578



page 683, image: s683

ibid. 10. 173

ibid. 13. 519

*ibid. 17, 18. 536, 545, 582, 583

*ibid. 18. 353

*ibid. 19. 550, 551, 555

ibid. 21. 295, 552

ibid. 23. 593

VI. 3, 5. et seqq. 223, 548

ibid. 4, 5. 568

ibid. 5. 142, 545

*ibid. 6. 489

ibid. 11. 193, 224, 542

ibid. 12, 19. 187, 192

ibid. 16. 424

*ibid. 17. 621

ibid. 18, 19. 19, 173

II. AD TIMOTHEUM.

I. 3. 80

ibid. 5. 518

ibid. 13. 561

II. 2. 567

ibid. 4. 546

ibid. 7. 38

ibid. 9, 15. 587

ibid. 15. 563

ibid. 16, 23. 548

ibid. 13, 24, 25. 455, 568

ibid. 24. 445, 556

ibid. 25, 26. 90

III. 2, 4. 361, 506, 507, 509

ibid. 3. 429, 430, 445, 463, 482

ibid. 4. 263, 423, 440

ibid. 5. 243, 517

ibid. 8. 142

*ibid. 12. 178, 411

ibid. 15. 561

*ibid. 16. 558, 560

*ibid. 17. 193

*IV. 2. 32, 529, 553, 554

ibid. 3, 4. 18

*ibid. 7. 191, 192, 204

ibid. 8. 421, 471

*ibid. 10. 521, 522

ibid. 15. 30

AD TITUM.

I. 2. 223

*ibid. a vers. 5. usque ad finem. 538. usque ad 580

ibid. 5, 6. 7. 535, 536

ibid. 7. 507

*ibid. 15. 146

ibid. 16. 16, 193, 234

*II. 2, et seqq. 591, 592, 593

ibid. 3. 484, 579

ibid. 4. 598

ibid. 5. 363

*ibid. 7. 543

*ibid. 10. 420

*ibid. 12. 133, 217, et seqq. 233, 401

ibid. 13. 471

ibid. 14. 177

ibid. 15. 549

III. 1. 619

ibid. 2. 361

ibid. 3. 40

ibid. 4. 453

ibid. 5. 122, 125, 129, 173

*ibid. 8, 14. 193, 194

ibid. 9, 10. 548, 508, 614, 615

ibid. 10. 466, 467

AD PHILEMONEM

V. 24. 521

AD HEBRAEOS

I. 6. 273, 276

II. 2. 187, 267

ibid. 3. 472

ibid. 15. 207

ibid. 17. 421.

III. 1, 6. 317

ibid. 2. 108, 421

ibid. 6. 210, 475

ibid. 18. 383

IV. 1. 383

ibid. 14. 317

V. 7. 227

ibid. 9. 175

ibid. 11, et seqq. 498, 563

ibid. 12, et seqq. 8

*ibid. 13. 13, 135

*VI. 1, 2. 13, 563

ibid. 10. 207, 283, 570

ibid. 11. 57

ibid. 15. 46

ibid. 17, 18. 383

*ibid. 18, 19. 57

IX. 9. 281

ibid. 10, 13. 130

ibid. 11, 24. 129

ibid. 14. 78, 130

ibid. 20. 357

*X. 22, 23. 78, 129, 130, 214

ibid. 25. 352

ibid. 27. 264

ibid. 28. 267

ibid. 29. 284, 331

ibid. 35, et seqq. 210, 317

*ibid. 38, 39. 330

*XI. 1, 6. 42, 44

*ibid. 5. 189

ibid. 6. 134, 185

ibid. 13. 189

ibid. 30, et seqq. 49

XII. 1. 192

*ibid. 3, et seqq. 497

ibid. 5, et sEqq. 268, 353

ibid. 12. 498

XII. 14. 140, 177, 459

ibid. 15. 210

*ibid. 10. 271, 472

*ibid. 28. 185, 205, 227, 280, 511

XIII. 1. 426

ibid. 2. 274

*ibid. 3. 458



page 684, image: s684

*ibid. 5. 488

ibid. 7. 180

*ibid. 25. 154, 353, 354

ibid. 17. 546, 581

Ibid. 18. 190, 583

ibid. 21. 177. 198

JACOBI EPISTOLA.

I. 2, 3. 209, 350, 474

ibid. 4. 141

ibid. 5. 93, 321

*ibid. 6, et seqq. 50, 54

ibid. 8. 208

ibid. 9, 10. 621, 622

ibid. 12. 260

ibid. 14, 15. 161

*ibid. 16, et seqq. 389

*ibid. 18. 123, 124, 125

*ibid. 19. 446

ibid. 20. 174, 410

*ibid. 21. 130, 131

ibid. 22, 27. 226

*ibid. 26, 27. 226

ibid. 27. 457

*II. 1. 417, 418, 419, 549

*Ibid. 5. 113, 622

ibid. 6. 413

*ibid. 10. 221

ibid. 12. 215

ibid. 13. 432

*ibid. 14, et seqq, 48, 49

ibid. 15, 16. 622

III. 13, 17. 5, 6

*ibid. 14. 431, 455

*ibid. 15. 12, 21, 153

*ibid. 17. 16, 17, 415, 416, 437. 505, 541

IV. 1. 21

*ibid. 4. 156, 160, 263

ibid. 7. 192, 502

*IV. 8. 130, 134, 208

ibid. 11. 439

ibid. 14. 64

*ibid. 15. 508, 509

ibid. 16. 507

ibid. 17. 17, 178

V. 4. 613

ibid. 7, 8. 46

ibid. 9. 497

*ibid. 12. 342

*ibid. 15, 16. 389, 390

ibid. 16. 388

I. PETRI.

I. 1. 140

ibid. 2. 354

ibid. 6. 209, 350

ibid. 13. 57, 204

ibid. 14. 133, 183

ibid. 15. 177

*ibid. 17. 189, 190, 204

ibid. 18. 169

ibid. 19. 150

ibid. 21. 56

ibid. 22. 130, 518

*ibid. 23. 125, 126

*II. 1, 2. 407, 442, 518

ibid. 2. 327

ibid. 3. 452

ibid. 5. 156, 191

ibid. 8. 113

*ibid. 9. 153, 154

*ibid. 11. 133, 189

ibid. 13, 14, 16. 150, 617, 618, 619

ibid. 15. 37

ibid. 18, 19, 20. 614, 615

ibid. 19, et seqq. 75, 312

ibid. 20, et seqq. 493

ibid. 25, 190

III. 3, 4. 503, 589

ibid. 4. 142

*ibid. 7. 23, 604

ibid. 8. 426, 434

ibid. 11. 133, 213

ibid. 12. 176, 388

ibid. 14. 496

*ibid. 15. 319

ibid. 16. 411

III. 17. 456

ibid. 20. 352.

*ibid. 21. 77, 129

IV. 1. 135

ibid. 2. 178

ibid. 3. 176, 484, 485, 486

ibid. 4, 7. 361, 482

ibid. 7. 204

*ibid. 11. 522, 562, 565, 573

*ibid. 13, 14, 16. 209, 351, 352, 450, 474

ibid. 15. 499

ibid. 17. 175

ibid. 19. 456

V. 2, 5. 535, 536, 546

*ibid. 3. 543, 545, 547

ibid. 4. 520

*ibid. 5. 504, 509, 581

ibid. 8. 27

ibid. 10. 177

II. PETRI.

I. 2, 8. 6

ibid. 3. 2

ibid. 4. 142

ibid. 5, 10. 2, 204, 492

*ibid. 6, 7. 23, 224

ibid. 7. 426

ibid. 8. 9

*ibid. 10. 187

II. 1. 466

ibid. 10. 620

ibid. 20. 9

III. 3. 233

ibid. 4, et seqq. 476

ibid. 13. 471

*ibid. 14. 150

ibid. 18. 8, 9

I. IOHANNIS.

I. 1. 286

ibid. 6, 7, 8. 176, 188

*ibid. 7. 146, 147

II. 3, 4, 13. 9, 16

ibid. 5. 259

ibid. 9, et seqq. 16

ibid. 13. 9, 192

*II. 15. 133, 263,


page 685, image: s685

481, 521

*ibid. 16. 492, 507

ibid. 20. 62

ibid. 24, 27. 186

ibid. 27. 25, 329

ibid. 29. 127

III. 3. 51, 56, 130

*ibid. 4. 143

*ibid. 6. 9, 14, 16, 127, 186

ibid. 8. 176

ibid. 9, 10. 108

ibid. 14, 15. 293, 429

ibid. 15. 412

ibid. 16. 427

ibid. 17. 435, 622

ibid. 21. 51, 77, 374, 388

ibid. 22. 176, 185

ibid. 23. 44, 402, 403

IV. 2, 3. 316

*ibid. 4. 198

ibid. 5. 110

ibid. 6, 7. 110, 116

ibid. 7, et seqq. 16, 147

ibid. 10, 11. 262

ibid. 13, 15, 16. 186

ibid. 15. 43

ibid. 17. 51

ibid. 19, et seqq. 260

ibid. 20. 403

V. 1, 5. 42, 316, 460, 461

ibid. 2, 3. 403

*ibid. 3. 145, 195, 259

ibid. 4. 192

ibid. 5. 43

ibid. 6. 186

ibid. 10. 252

ibid. 11. 426

*ibid. 14. 51, 197, 381, 384

*ibid. 16. 170, 171, 363

ibid. 17. 143

ibid. 18. 192

ibid. 19. 108

II. JOHANNIS.

vers. 4. 188

vers. 6, 7. 188

vers. 8. 205

III. JOHANNIS.

vers. 3, 4. 188

vers. 11. 108, 175, 180

JUDAE EPISTOLA.

vers. 4. 271

vers. 8. 620

vers. 11. 480

*vers. 12. 150, 545

vers. 16. 439

vers. 18. 233

vers. 19. 153

*vers. 20. 391

vers. 24. 151

APOCALYPSIS.

I. 10. 238

ibid. 17. 277

*II. 2, 3. 445

idid. 10. 26. 210, 422

ibid. 14, 20. 311

ibid. 26. 175

III. 2, 3. 204

ibid. 4. 194

*ibid. 16. 208, 209

*ibid. 18. 147, 148, 149

IV. 3. 297

V. 12, 13. 354

*VII. 9. 147, 148, 219

*ibid. 14. 129

XI. 18. 142

XIII. 6. 364

*XIV. 4. 156, 157, 180

ibid. 5. 422

XVI. 5, 7. 346

*ibid. 15. 147

XIX. 2. 142

*ibid. 8, 14. 148

ibid. 10. 277, 288, 291, et seqq.

XXI. 7. 175

*ibid. 24. 112

*XXII. 9. 277, 288, 291, et seqq.

ibid. 11. 175

ibid. 15. 243

FINIS.



image: s686

[gap: Elenchus rerum; Addenda]