20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 15, image: s039

ADMIRATIONIS.

Actio admirationem quam libet vincit Dei.
Maxime id miramur omnes quod DEO vilissimum est.
O Deus, mirandaquae sunt, comparentur si tibi?
Qui Dei miratur acta, nec stupet, plus quam stupet.
Sunt supra admirationem Numinis facta omnia.


page 16, image: s040

Cuncta miramur potentum, praeter ipsos et suos.
Nemini admirationi est rex, eum ignor antium.
Nemo miretur Dynastas quam minus notos sibi.
Nemo miretur potentes, sed potentium typhos.
Principem admirare, multum cernis in quo Principis.
Principem mirare in illo si vides signum Dei.
Principum admiranda, splendens sunt lutum, aut stercus maris.
Regias mirare bullas: quippe regem non potes.
Regibus miranda quae sunt, nihil habent durabile.
Regis admirare pectus osque, sisunt regia.
regis id miramur omne, regii quod nihil habet.
Rex quod ad miratur omnis, id Sophis despectui est.
Admirabilem am abilemque te exhibere vixqueas.
Abripit mir aculosa quaeque tristis exitus.
Est homo rerum recoctus mirio terrestrium.
Et sine admirationemuspiam eloquentia est.
Grande pondus liberae urbi est civis admirabilis.
Id magis miramur omnes quod minus cognoseimus.
Nemo non rerum fidelis mirio est terrestrium.
Nil solet mirari is, a se cuncta qui petit bona.
Plena sunt inanitatis quae stupemus invidi,
Quem nimis miramur, absque caede vix finit dies.
Quisque tunc solem intuetur maxime cum deficit.
Rebus admirationem raritate compares.
Saeculum admirationinemo habet cui interest,
Scire nos natura pauca, multa mirari iubet.
Ibi est stupor nimia est ubi admiratio.
Mirare regem, qui Dei mir aculum est,
Mirare reges; mira in illis omnia.
Miremur haud rimemur arcanum Dei.


page 17, image: s041