20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 283, image: s307

EXEMPLI.

Ad bonum cogit tyrannus, rex suo exemplo anteit.
Admalum bonumque quiduis Principum exempla obtinent.
Maiestate magnus est rex? maior exemplo est bono.
Peccat exemplo potestas turpius quam crimine.
Plurimum nocet reatu, plus sed exemplo potens.
Plus malo exemplo potestas noxia est quam crimins.
Regis exemplo usque cives aut boni sunt aut mali.
Rex bonus malusque norma plebis exemplo suo est.
Rex potens auctoritate, maior exemplo est suo.
Circuitu brevi ad facientem omne exemplum redit malii
Cuisuum exemplum est, corona plurima amulantium est
Displicetque auctori id omne quod fit exemplo malo.
Fer virilit er necesse quod ferendum est omnibus.
Instruenda vita vitis civium est illu stribus.
Laudis est, exempla magna rebus in magnis sequi.
Magnasunt quaecumque peccat magnus exemplo.
Nonfit exemplum is, alieno qui sibi exemplo cavet.
Non manent exempla eodem quo creata sunt loco.
Nulla sunt delcta parva magnus auctor quae docet.
Nusplam est nefas in orbe quodsuo exemplo caret.
Omnemagnum exemplum iniquum est, sed bonorei publicae.
Peccat exemplum omne grande; sed resarcit commodis.
Plurimum exemplum domesticum, ad bonum ad malum, valet.
Quando consistunt ibi, unde exempla habent exor dium.
Qunquis exemplo tuetur dedecus suum, duplat.
Quod fit exemplo, videtur iure factum non malo.
Quod vides ferri his et illis, ferto item viriliter.


page 284, image: s308

Turpia exempla cuncta sunt honesto exordio.
Exempla ab uno multa sumunt improbi.
Exemplaplebem ductit antratio Sophum.
Exempla possunt plurimum, ratio magis.
Exempla, ut ignis, cuncta proxima occupant.
Exemplum habere quod sequaris, expedit.
In proximi malo, et suum spectat Sophus.
Noli timere quod sine exemplo est malum.
Nullum est nefas exempla cui non sint sua.
Nullum est scelus cui desit exemplum suum.
Qu dcumque peccat magnus, exemplo inquinat.
Semper suo premetur in exemplo nocens.
Virtus vetusta tota in exemplum patet.