20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 744, image: s768

SCIENTIAE.

Est Deus, novisse cuncta: proximum tamen, nihil.
Nemo non vult plura scire quam prait verbo Deus.
Sanctitas Dei colendi certior scientia est.
Vera Virtus vera sophia est in Dei scientia.
Satsat is superque, qui scit Unicam Christi crucem.
Scire literas et artes, maxime regem decet.
Absque morum sanctitate pestilens scientia est.
Ad bonum finem utilemque quaeritur scientia.
Admodum iucunda rerum est omnium scientia.
Autumant se sc re cuncta qui omnium minus sciunt.
Arsiners, quae praeter Unum scire, nil confert lucra.
Cuncta iugis firmat usus, maxime scientias.
Cuncta quam sunt perpusillaîn orbe quae sciri queunt.
Desides scientia unaterminant scientiam.
Est oculus animae, est et auris pervigil scientia.
Est supra mutationes artium scientia.
Exitus scientiarum repperire vix licrt.
Filia est curae ac Laboris multiplex scientiae.
Innovat scientiarum scita multa industria.
In scientia tenendus est item suus modus.
In toro molli cubilis non iacet scientia.
Laude morum censeamur, non scientia typho.
Mavelim nil scireprorsus, quam optimescire omnia.
Mentis angusti immorari est unicae scientiae.
Multa sunt quae comprehendi non queunt scientia.
Nemini mortalium esse notapossunt omnia.
Multa velle scire, inane est, omnia atra insania.


page 745, image: s769

Nemo non insanientes nunc colit scientias.
Nemo non quod ipse novit alteri tradit lubens.
Nemo non se scire plura iactitat quam proximum.
Nemo pervenire fines ad scientiae potest.
Nescia ars mutationis, nescia est scientia.
Nil scientia actione destituta habet boni.
Non caret poena, volutat corde si quis clans scelus.
Non nisi extremo labore quaeritur scientia.
Non potest vacare gaza qui vacat scientiis.
Omnium nemo absolutus in sisa seientia est.
Optime scientia ??? omnem promit usus ac dies.
Pauca nosse iis bene uti, mul iplex scientia est.
Plurimum absque charitate noxiae in scientia est.
Plurimum prosecit alle scire se qui scit nihil.
Plura quo quis novit, hoc et pauciora enuntiat.
Primam in aetatem polita non cadit scientia.
Quae sciuntur absque fructus curiose ne eruas.
Quaeritant scientiam omnes, nemo cons ientiam.
Quam pusilla cuncta sunt quae gloriamur noscere.
Quantilla sunt in orbequae sciri queunt?
Qui iactitant se cuncta scire niliciunt.
Qui scientia carere sescit, assequi potest.
Sat scit agnoscit suam ipse quisquis ignorantiam.
Scire multa existimatur ille qui multum sapit.
Scire nemo tanta quivit, quanta prorsus nesciit.
Sciri sat quod ad salutem prosit et scito est opus.
Scire multa auctoritate plurima circum datur.
Scire multa haud necesse, cuncta ad usum qui applicant.
Scire nil curamus alter id nisi una sciverit.
Scire nil tuum est nisi alter omne id ipse noverit.
Scire quam es nil, origo est omnium virtutium.


page 746, image: s770

Scire se qui cuncta censent, omnium putarudes
Scire se qui nil fatetur, plisra scit, quam qui omnia.
Scire velle plura quam sat, temperantiae nota est.
Scit satis, qui vivere, imo qui morinevit bene.
Semper adversa est voluptas impigrae scientiae.
Serti ???d ???is diuque, scire qui vis omnia
Sit Vigiliolersque oporte scirle qui vult plurima.
Socrates nil scire doctus, omnium gnarus ???a ???en.
Sus profecto est aut asellus quem pudet scien???ae.
Tota lucubrationis semper est scientia.
Tunc relinquimus, cum adimus primulum scientias.
Vi tere ipsum, difficillima omnsum scientia est.
Unicum bonum cientia est, malumque insci ia.
Ult???mas adito terras ultimam obscientiam.
Amor scientiae, omnium impigerrimus.
Animae cibus merissima est scieritia.
Boni ac mali mortalibus, scientia est
Bonum unicum cuique ordini scientia est.
Caput malorum est in mali scientia.
Felicitatis toxicum scientia est.
Habere nota cuncta, res suavissima est.
In ab dito omnis delitet scientia.
Laudat s???ientiam omnis, at raro colit.
Multiscientia haudsuvant nisi usui est.
Nil scire, tota Socratis scientia est.
Nil scire, Vera gloria est prudentium.
Nil turpius fastidio scientia.
Pau???issima ignorare iucundissimum est.
Permulta scit qui score se novit nihil.
Plerique dicunt quod putant, non quod sciunt.
Pluc scire vellequam sat est, multum nocet.
Princeps sctat, non exsequatur omnia.


page 747, image: s771

Qui multa novit multa non solet loqui.
Qui multa novit pluribus quoque usui est.
Qu pistat se scire cuncta saepius novit nihil.
Quo plura quis s???it pauciora enuntiat.
Quo plura scimus, plura scire poscimus.
Sat ille sci: qui scire se putat nihil.
Sat scit profecto scire qui se scit nihil.
Scientia una atque Unica immistabilis.
Scientiarum nemo fines invenit.
Somno hostis est ferox amor scien iae.
Virtus laborque perficir scientiam.