20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 766, image: s792

SIMILITUDINIS.

Pessimo regi optimoque quilibet se accommodat.
Carduus tam nullus asper, quin aselles sit cibus.
Fuco Apique corpus idem: discrepant industria.
Inventt suos asellos carduus quique ac rubus.
Maxima inter sese asellis gratia ac concordia est.
Quisque talis aestematur, qualis eius est comes.
Quos amamus esse eisdem quaerimus simillimos.
Vivimus non ad rationem, sed mage similitudinem.
An labra nescis convenire brassicae?
Asello asellus pulcher est, et sus sui.


page 777, image: s793

Canis eani est, bos est bovi pulcherrimus.
Et concoleres convolare amant aves.
Lactuca quaevis par sibi invenit labrum.
Lupus inpum cognoscit, et furem sagax.
Mentis malae nil non potest germanitas.
Mysos Lydosque meta sit quae separet.
Natura cuique in altero placet sua.
Nil simio commune cum tesiudine.
Procliviter par congregatur cum pari.
Respondet ipsi silius fere patri.
Similes habere labra lactucas solent.
Statim nocens se copulat nocentibus.