01/2008 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI LEXICON VNIVERSALE, QVATVOR TOMIS DISTRIBVTVM.



image: as0002

DE Staten van Hollandt ende Weft-Vrieslandt, doen te weeten: Alsoo ons vertoont is by Johannes du Vivie en Compagnie Boekverkopers tot Leyden. hoe sy Supplianten onder handen hadden te drucken seker Boeck, geintituleert Johan. Jacob. Hofmanni Lexicon Universale in Fol. welk werk nier sonder merkelijke onkosten en soude konnen ten eynde gebraght worden, waaren sy Supplianten te raeden geworden haar selven te addresseren aan ons, ootmoedelijk versoekende dat wy hun Supplianten geliefden te verleenen privilegie voor den tijd van vijfrien aghter een volgende Jaaren, te reckenen van den dagh dat dit bock soude voldruckt wesen, op her voorsz Boek, om het selve alleenlijk met seclusie van allen anderen te mogen drucken, uytgeven ende verkopen, met expres verbot, waar door aan door aan allen ende een yegelijk buyten haar verboden wiert her voorfy Boek te drucken, naer te drucken, uyt tegeven, te verhandelen ofre te verkoopen, ofte elders gedruckt zijnde 't verfoek voorfy aangemerkt hebbende, nog indirect, alles op sekere groote peine by ons daar, jegens te stellen; Soo ist: dat wy de saeke en't versoek voorsz aangemerkt hebbende, erde genegen wesende ter bede van de Supplianten, uyr onse reghte wetenschap, Souveraine Maght ende Authoriteyt: den selven Supplianten geconsenteert, geaccordeert, en geoctroyeert hebben, consenteren, accorderen, ende octroyeren mitsdesen, dar sy gedruende den tijt van vijftien eerst achter een volgende Jaaren her voorsz, bock genaamt Johan. Jacob. Hofmanni Lexicon Universale in Fol. binnen den vorrsz. onsen Landen, alleen sullen mogen drucken, doen drucken uytgeven ende verkopen, verbiedende daar omme alle ende een yegelijk, het selve Bock in't geheel of ten deelen nae te drucken, ofte elders naegedruckt binnen den selven onsen Landt te brengen, uyt te gevcn ofte te verkopen op verbeurte van alle de nag-gedruckte, ingebrachte ofte vercoghte exemplaeren, ende eene boete van drichondert guldens daar en boven te verbeuren, te appliceren een derde parr voor den Officier die de Calange doen sal, een derde part voor den armen, derplaatfe daer het casus voorvallen sal, ende het resterende derde part voor de Supplianten, alles in dien verstaande dat wy de Supplianten met desen onsen Octroye wel willende gratificeren tot verhoedinge van sijne schaade door her naedrucken van her voorsz Boek, daar door in geenigen deele verstaan den Inhoud van dien te authoriseren ofte advoueren, ende veel min het selve onder onse protexie ende bescherminge, eenigh meerder credit, aansien ofte reputatie te geven, nemaar de Supplianten in cas daar inne yets onbehoorlijks souden influeren, alle het selve tot haaren Laften sullen gehouden wesen te verantwoorden, tendien eynde wel expresselijk begerende, dat by aldien sy desen onsen Octroye voor het selve Boek sullen willen stellen daar van geen geabrevieerde ofte gecontraheerde mentie sullen mogen maaken, nemaar gehouden sullen wesen het selve Octroy in't geheel ende sonder eenige omissie, daar voor te drucken ofte te doen drucken, ende dar hy gehouden sal zijn een Exemplaer van her voorsz. Boeck gebonden ende wel geconditioneert te brengen inde Bibliotheecq van onse Universiteyt tot Leyden, ende daar van behoorlijk te doen blijken, alles op peine van het effect van dien te verliesen. Ende ten eynde de Supplianten desen Onsen consente ende octroye mogen genieten als naer behooren, lasten Wy allen eenen ygelijcken dien het aengaen mach, dat sy de Supplianten van den inhoude van desen, doen ende laten gedogen, rustelijk, vtedelijk, ende volkomentlijk genieten ende gebruyken, cesserende alle belet ter contraire. Gedaen inden Hage onder onsen groten Zegele hier aangehangen op den sestiende May, in't Jaar onses Heeren ende Saligmacker, een duysent ses hondert drie en t' negentigh.

Was geteekent A. HEINSIUS. Vt. Ter Ordonnantie van de Staten. SIMON VAN BEAUMONT.

Ik Ondergeschreeven verklaare met mijne Ondertekeninge deeses volkommen af-stant, van alle het Regt dat ik op dese Privilegie hebbe, en het selve voor mijn Portie af te staan aan Jacobus Hackius, Pieter vander Aa, Cornelis Boutestein, en Jordaan Luchtmans. Actum in Leydn den 8. October 1693.

Johannes du Vivie.



image: as0003

[gap: illustration]

image: as0004

[gap: blank space]

image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMOPRA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ER ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, RERT. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: blank space]

image: as0007

ILLVSTRISSIMO AC EXCELLENTISSIMO VIRO D. ANTONIO HEINSIO, SVPREMO HOLLANDIAE AC WEST-FRISIAE SYNDICO, MAGNI SIGILLI CVSTODI, FEVDORVM VICE SACRA ADMINISTRO, SOCIETATIS ORIENTALIS CVRATORI, NVPER LEGATIONIS NOBILISSIMAE, AB PRAEPOTENTIBVS FOEDERATI BELGII ORDINIBVS AD EVROPAEAE PACIS CONCILIATIONEM RISVICVM MISSAE, PRINCIPI, ETC. ETC. VIR ILLVSTRISSIME,

SI qui sunt, qui tum praeteritis tum praecipue nostris temporibus, praeclare de Republica Literaria esse meriti, censendi sint; horum primarios jure dixerimus esse illos, qui in id incubuerunt, ut ad Scientias breviorem faciliioremque studiosis earum aperirent viam; idque


image: as0008

omnium optime conficiendis ejusmodi LEXICIS, in quibus ordine Alphabetico per compendium traderentur illa, quae late ac diffuse in Scriptorum tum recentiorum, tum antiquiorum monumentis effent comprehensa. Ita nimirum factum est, ut primo intuitu exhibeantur nunc exprompta ante oculos, quae antea non nisi cum difficultate et molestia per tot libros quaerebantur; et saepe etiam frustra: quoniam vel imperitioribus ipsi Auctores nonnunquam ignorabantur; vel etiam Auctores ii omnes tanto numero, magnis impensis erant comparandi; quod haud raro per tenuiorum facultates inime licet, tantam molem et quasi Oceanum librorum congerere: unde apta plurimorum ingenia reprimebantur ac destituebantur, quo minus Eruditionis suum studium explerent, ac expetitam doctrinam consummarent. Quare nunquam satis laudati sunt illi, qui LEXICA, hoc est, uberrimum omnium Scientiarum penu, improbo labore procuderunt. Inter hos tam bene de ipsa Eruditione merentes, suo jure eminet dudum Auctor hujus, quod nunc Tuis, VIR ILLVSTRISSIME, oculis subjicitur, Operis; quod viginti abhinc annis Genevae ope typorum primum luci dabatur, ac ab omnibus scientiarum amantibus adeo perquirebatur, ut brevi tempore post penitus distractum ac dimissum fuerit. Quod Auctorem postea excitavit, ad idem illud Opus secundis curis limandum ac augendum; adeo ut prae sua copia cum priori Editione neutiquam foret comparandum. Assiduum itaque ei impendit laborem, atque ante hos tres annos feliciter coronidem imposuit; nobisque illud commisit, typis nostris Hollandicis, longe eminentissimis, denuo publicandum. Nos vero nulli neque labori, neque sumptui, quo id exquisite ac digne absolveretur, parcendum esse rati, in partes vocavimus multos Eruditos Viros, qui Opus hoc expenderent; a calce ad verticem percurrerent, ac supplerent ea, quae ad haec usque tempora dessent; quales sunt insigniores illi tituli de ARAVSIONE, PACIS CONVENTV RISVICENSI, ac istiusmodi plures: quos omnes suis locis ac ordini curavimus


image: as0009

inseri. Adeo ut in Praeclarissimo hoc Opere pateat omnigenarum Scientiarum Bibliotheca, summo labore, sumptu, ingenio, judicio, eleganter conquisita: Quilibet Sapientiae studiosus suum hc comperiat adminiculum: Nullae memorabiles, inter homines notae, sint res, quin hic suum ordinem locumque habeant; velut de omnibus fusius in Praefationibus agitur.

Opus hoc vere insigne, VIR ILLVSTRISSIME, Deo favente, ad umbilicum perducebamus simul atque Europae illuxisset illa diu optata PAX: quandoquidem vero hic toties de harum Regionum Antiquitate, Situ, Regiminibus, Principibus, Gubernatoribus, Foederibus, et similibus memoratur; propterea existimavimus, Opus illud neutiquam in lucem debere progredi, nisi frontem gerens praesignem nomine ejus, cujus potissimum opera, consilio, prudentia, solertia magnum illud EVROPAEAE PACIS FOEDVS percussum est. Eum vero Te praecipue agnovimus, EXCELLENTISSIME DOMINE; ut qui tanta Tua cum laude, gloria, splendore, in tanto honoris fastigio sublimis ad clavum carissimae nobis Patriae et Reipublicae sedeas; eandem Rempublicam, tam potentem, tam verendam, tam omnibus omnium temporum Annalibus memorabilem, summa cum fide et caritate administrans.

Sustinemus, VIR ILLVSTRISSIME, hoc Clarissimi Auctoris Opus debita cum reverentia Tibi sacrum facere; sperantes fore, ut benigne interpreteris hanc audaciam nostiam: imo ut placido vultu accipias qualecunque hoc pro certissimo argumento debitae nostrae venerationis, ac gratorum animorum, quos erga Te propter Tua, in communem Patriam merita gerimus; quosque hac allocutione nostra publice testatos facere, nulli sumus veriti.

Omnipotens in coelis Deus Tibi porro summisque honoribus Tuis faveat; Tecumque omnibus Tuis


image: as0010

perpetuam et animi et corporis felicitatem, ac beatitatem indulgeat. Eidem Supremo illi Numini vota suscipimus pro salure Tua, quo in longam insuper annorum seriem, REIPVBLICAE LIBERTATIS ASSERTOR, ECCLESIAE COLVMEN, JVRIS ET AEQVI VINDEX, AFFLICTORVM PRAESIDIVM, vivas atque floreas; quod sincere, pie ac caste voveri, Tibi persuadeas ab iis, quorum candorem ubi perspexeris, favore et benevolentia efficies, ut sentiamus, nos abs Te, EXCELLENTISSIME DOMINE, haberi pro fidelibus Supremorum nostrorum Magistratuum civibus ac subditis; quales et sumus, et erimus,

VIR ILLVSTRISSIME,

NOBILISSIMO NOMINI TVO Obsequentissimi ac Devotissimi

JACOBVS HACKIVS

CORNELIVS BOVTESTEYN

PETRVS VANDER AA

JORDANVS LVCHTMANS.



image: as0011

TYPOGRAPHI LECTORIBVS.

QVOD si unquam per typos nostros Reipublicae Literariae decus promovere, et Vestris, Lectores Benevoli, commodis servire nos velle, re ipsa comprobavimus; id utrumque nunc cum maxime a nobis praestitum esse, hocce, quod exhibemus, Opere constabit, opinamur, liquidissime. Nostrae autem hujus operae ut aliquam Vobis reddamus rationem, per Vestram benevolentiam pauca praefari liceat. Nemini nimirum non notum est, qua aviditate et favore exceptum fuerit Joh. Jacobi HOFMANNI, Viri Clarissimi, LEXICON VNIVERSALE, ubi id primum ante viginti annos Genevae ederetur; tum quam non minori studio direptum fuerit ejusdem Operis Supplementum aliquot annis post ab eodem Eruditissimo Auctore divulgatum. Quum itaque exemplaria, quibus Eruditionis reconditae amantes aegre carebant, desiderari coepissent, ac frustra quaererentur, multorum suasu et impulsu consilium inivimus, idem Opus nostris typis ac sumptibus recudendi; rati fore, ut non exiguam ab elegantioribus hominibus mereremur gratiam. Ea quum nobis sederet sententia, ante omnia in id curam nostram intendimus, ut tam laudatum Opus non nisi consummatissimum denuo in publicum prodiret. Commodum itaque intellecto, Clarissimum Auctorem post utramque Editionem priorem varia ad idem Opus pertinentia congessisse, et ipsum ab iteranda publicatione non abhorrere; per literas eum compellavimus, ut siquas ad pristinum Opus suum accessiones haberet expromptas, eas cum nobis, novam et perfectam Editionem molientibus, tum Erudito Orbi ne invideret. Huic petitioni nostrae cum liberaliter satisfecisset Vir Clarissimus, ac innumera supplementa, novasque lucubrationes, propria manu conscriptas, transmisisset; nullam in nobis moram de publico bene merendi esse volentes, confestim Vniversum Opus praelis subjecimus. In quo quid praestiterimus, singulatim et ordine edocere lubet.

In hac nempe nova Editione, Continuationem sive Supplementum Editionis primae, in sua loca divisimus ac digessimus; ut omnia ad ordinem Alphabeti uno tenore cohaererent. Quo facto immensum quantum Lectoris commoditati consuluimus; ut, quae antea in prima Editione non comparentia, in Continuatione investiganda erant, nunc continuo oculis subjecta habeat. Similiter egimus in ordini suo inserendis illis, quae novissime ab Auctore manuscripa nobiscum communicata sunt.

Deinde opem imploravimus multorum Eruditorum hominum, et ad hujusmodi rem aptissimorum; quibus id negotii dedimus, ut Graecos Scriptores, Geographos, Cosmographos, Hydrographos, Itineraria, evolverent; locorum et rerum nomina, de quibus in hoc Lexico agitur, ad illa corrigerent, emendarent, restituerent; nova, quae apte ac cum judicio intexi possent, ex illis fontibus haurirent, ac sic praesens Opus quam absolutissimum redderent.

Eorundem quoque Eruditorum opera et sedulitate factum est, ut quae loca Sacrorum Bibliorum, Historicorum, Oratorum, Poetarum, Graecorum ac Latiorum, in prioribus Editionibus per Typothetarum socordiam, aliamve quam incuriam, perperam citata, allegate, memorata, innumeris in locis fuerant; nunc restituta sint atque instaurata, ante relecta, revisa, et examinata; Libri, Capita, Versus, Numeri, additi: nec non ea loca, quae antea vel plane non, vel primis tantum verbis posita fuerant, nunc, ubi opus fuit, integra descripta ac inserta. Omnia insuper nomina propria, in Sacris literis obvia, accurate ostensa et explicita sunt, una cum expositione Sacrorum rituum, ac antiquitatum.

Manifesta quoque vitia contra genium linguae, et ipsam syntaxin, quae priores Editiones foedaverant, nunc expurgata, atque eluta.



image: as0012

Praeterea ne in ullo aliquo nostra diligentia et cura desiderari culparive posset, summo opere contendimus ab iis, quos satis aptos et idoneos ad id adhibuimus, ut Rerum quarumvis Memorabilium Indices ac Catalogos, Operis calci adsuendos, vel nove conficerent, vel factos emendarent; et ad totius Operis corpus universum, atque unum nunc redditum, accommodarent. Summo itaque labore appensus est Index, sive Vocabularium Generale Regionum, Vrbium, Pagorum, Arcium, Fluminum, etc. quemadmodum illa propriis nominibus, sua quaeque in lingua, insigniuntur; tum quomodo apud Geographos, Historiographos aliosque Scriptores Latine dicuntur: atque haec omnia ita, ut singularium descriptionem facile in ipso Lexico invenire sit. Insuper addidimus peculiarem Catalogum, ac luculentam descriptonem Naturae Animalium, Plantarum, Fructuum, etc.

Denique quod ad ipsos Typos ac Papyros, quibus usi sumus, attinet; nostro judicio, nihil exquisitius, ac elegantius dari possit: quippe qui nullis sumptibus, nulli labori pepercerimus; quemadmodum ipsi per Vos, Lectores Benevoli, facile perspicitis. De ipso Opere quid dicemus nos? Quis ignorat id omnium Eruditorum suffragio dudum censeri quasi pro gemma et vermiculato opere, prae omnibus hujus generis libris locum principem obtinente? Neque ullus alius, quam Auctor noster, existimatur isctiusmodi Opus tanto cum Lectorum fructu, tantaque sua cum laude aggressus esse; quandoquidem haec sit parva quidem, sed absoluta quasi Bibliotheca, qua immensa librorum aliorum copia supersederi possit, et hic istorum medullae reperiantur repostae. Quare nulli nos quidem dubitamus, quin hac tam praecellentis foetus publicatione nostra, omnium, qui Scientias amant, gratiam simus promerituri; quod unum vovemus. Valete.



image: as0013

JOH. JACOBI HOFMANNI DE LEXICO SVO VNIVERSALI, tum primum edito, tum deinceps ac praecipue nunc, plurimus Accessionibus aucto, PRAEFATIO.

BENEVOLE Lector! talem enim Te sibi praesens hoc Opus jam tum pollicebatur, quum susciperetur: neque vero alio id aggressus sum sine, quam ut Publico, si fieri posset, id inserviret, ac Juventutis Studiosae ardorem, compendiosiore res praeclaras cognoscendi methodo solaretur. Nimirum, ut Te diu non morer, LEXICON VNIVERSALE, succincto scribendi genere comprehendens Historiam omnis aevi, cum Sacram tum Profanam, Gentium omnium ac Personarum, a condito Mundo ad nostra usque tempora, in quacumque gente, dignitate, professione, religione, secta, virtute, Illustrium, non omissis etiam iis, qui exstantioribus naevis orbi innotuerunt; summo cum labore nostro constructum, publicae quondam luci dederamus. Cum vero id Opus nostrum primum vulgaremus, neutiquam ita id venditavimus, quasi nullis postea accessionibus augendum; nullis lacunarum suppletionibus perfectius aliquando reddendum; nullis errorum, si qui irrepsissent, restitutionibus limatius denuo procudendum censeremus. Minime vero. At jam tum provideramus, fore, ut, sicut in omnibus vel minimi negotii rebus fieri amat, multo magis in hoc tam vasti et immensi moliminis opere, dies diem esset doctura. Quare ubi id animo providissem, pollicitus tum quoque Tibi sum me quanta possem, brevitate lacunas, quae occurrerent, pro viribus completurum; sicque et Tibi porro litaturum. Hujus datae fidei non immemor, id operam deinceps enixe dedi, ut aliquando me promissorum meorum fide, ac tanti oneris, quod unius hominis humeris longe esse gravius quotidie experiebar, ulteriore cura molestiaque exsolverem. Dum itaque in ea incumberem, quae ad scopum facerent, simul alia sese offerebant infinita, quae, non minus Publico profutura, eadem methodo enarrari, jure quodam suo postulabant; tanto fidentius, quo major utriusque Operis futura erat affinitas; et Prius, quod Nominum praecipue propriorum seriem exhibebat, ut Alterum succederet, Nomina apellativa, eadem ratione in fronte praeferens enixius invitare videbatur. Tum vero ego quoque comperi, sic fieri in rebus bumanis, ut omnia debeantur tempori, et aggressos parva, successu operis, majores spiritus sumere: ut Ligus ille Marianus, dum cochleas consectatur, studio legendi paulatim in summum montem egressus, victoriae viam Imperatorem docuit. quae magni Auctoris verba sunt. Nec, quantumvis maxime volebam, tantae rei cogitationem, importunius meam imbecillitatem indies obtundentem, excutere fui potis; quo minus post varios flexus, ac e)kkli/seij frustra tentatas; praesertim postquam animum altiori igne ad id incalescere sensi, tandem manus darem, et omnibus mentis meae corporisque viribus in unum contractis, temporis insuper, nimium propere nobis elabentis, voluminibus arcte comprehensis iisque quae jam evaserant, tantum non e fuga retractis, aggrederer. Itaque post impensos ac exhaustos novos labores, accidit tandem, ut pristino Operi nostro alterum tantum accederet, et ad te, Lector Benvole, nostra cura processerit Continuatio totidem voluminibus distincta, comprehendes infinitam rerum copiam; quarum quasdam ante obiter, ac velut progeu/matoj vice adspersas, tum plenius exsecuti fuimus; reliquas de integro elaboratas cuilibet solidae polumaqei/aj studioso spectandas exhibuimus. Verum enim vero ubi favor et studium hominum totam hanc Editionem brevi tempore diripuisset ac quasi devorasset; et Exemplaria ubique desiderari inciperent; animo denique proposui, Vniversum Opus ad verum consummationis


image: as0014

fastigium perducere, atque eo ipso utilitati Lectorum meorum quantum possem prospicere. Primo itaque novas curas posui in relegendis, reputandisque omnibus iis, quae jam edita fuerant; ea emendare ac limare juvit; ubi majora et fusiora aliqua argumenta contractius, ut fieri debuerat, enarrata erant, passim nunc addidi Scriptores tum Veteres tum Recentes; ad quos Lectorem, plura de re quapiam et distinctiora scire cupientem, rejicerem: idque, inquam, feci innumeris in locis, quoties necesse erat, At multo majorem et laboriosiorem operam sumpsi, in variis ac infinitis rebus (de quibus in prioribus agere supersederam; quae tamen ob Operis affinitatem cum maxime requirebantur) nove tractandis, inque loca sua et ordines digerendis: loquor de ingenti multitudine Caesarum, Principum, Virorum bello togaque Illustrium, Celebriorum Scriptorum, Theologorum, Juris-Consultorum, Medicorum, Philologorum, Historicorum, Poetarum, Pictorum, aliorumque Artificum, ad haec usque tempora; quorum omnium Nomina, Origines, Res gestas, Opera, Artificia, quam diligentissime persecutus sum. Insuper nova etiam plurima ad Historias pertinentia, ex Archivis, Cimeliarchiis, et reconditioribus Monumentis deprompsi, atque ita disposui, ut reliquis facili negotio adtexi et intexi possent. Adeo ut haec universa, continenti ordine et serie collocata, si consideres et computes, novum plane Opus jure dixeris.

Hosce igitur labores nostros, ultimis curis elaboratos, digestos, et expolitos, Celebri Leidensium Typographorum Societati, eos typis suis elegantissimis procudendos flagitanti, concessi. Quorum industria, et impensissima opera lubens laetusque intelligo esse factum, ut hoc Opus nostrum in oris Batavis nunc lucem adspiciat nitidissima forma vestitum; immensa vitiorum, errorum, sphalmatum, quae negligentia priorum Typothetarum denso numero invaserant, mole expurgatum; singulis praeterea, quae tum in prima Editione, tum in Continuatione, tum in novissimis Supplementis, divisa fuerant, continuata serie compositis, locoque et ordini suo insertis: allegationibus locorum ex omnis generis Scriptoribus, si quae male sese haberent, fideliter emendatis ac restitutis; adhibitis ad id Viris solertibus, eruditis, exercitatis. Quo officio Optimi illi Typographi magnam a me, majorem a te, Lector Benevole, non possunt non iniisse gratiam; ut qui sua opera nostris laboribus adjuncta, solidum tibi et perfectissimum lucubrationum nostrarum usum praestent. Non omiserunt quoque Viri diligentissimi ea inserere, quae ad postremorum horum temporum rationem pertinerent; tum rerum memorabilium addere capita, titulos, indices, catalogos.

Caeterum ut Praefationis nostrae filum persequar, ac tecum de ipso Opere loquar; universo Opere, semel atque iterum ad incudem revocato; habes, ut supra tetigimus, quae circa Historias, Sacram et Profanam; tum Auctores, indolem geniumque Populorum, cum utriusque fortunae celebrioribus momentis; incunabula, vicissitudines Imperiorum, Regnorum, Principatuum, Rerumpublicarum, Societatum, Monasteriorum, Collegiorum, etc. Res pace belloque gestas; et omnia quae gentem aliquam dignam reddunt Annalium memoria; inque his, qui prae caeteris caput extulere, succincta descriptione, Tibi spectandi proponuntur, Viri, Feminae, regiminis eminentia, factorum gloria, dictorum acumine, scriptorum a)kribei/a, inventorum felicitate, naevorum quoque vel raritate, vel enormitate, aliisque conspicui. Non omissa quoque est illustrium inprimis Familiarum, olim hodieque florentium, Genealogia, Progonologia, sive Majorum ab omni memoria repetita series. Diligentia quoque nostra versata est circa Geographiam, ac descriptiones locorum veteris novique orbis, quorum aliqua ad nos notitia pervenit; Regionum, Urbium, Vicorum, Viarum; singularium quoque Aedificiorum, arte vel usu memorabilium; Regiarum, Templorum, Turrium, Gymnasiorum, Theatrorum, Pyramidum, Aquaeductuum, Arcium, Murorum; etc. Montium porro, Collium, Vallium, Specuum, Fodinarum, Sylvarum, Desertorum: Aequorum quinetiam, Fretorum, Fluminum, Lacuum, Torrentium, Paludum, Sinuum, Portuum, Promontoriorum, Insularum, Peninsularum, Scopulorum, Isthmorum, Ventorum, Turbinum, etc. Unde erit facile percipere horum noscenda; Regionum, exempli gratia, dotes, limites, loca ad earum jurisdictionem pertinentia; Ecclesiarum Fundatores, Reditus. Dioeceses: Civitatum Conditores, Privilegia, Insignia: Vicorum, Viarum, Villarum, Praerogativas ac fata: Montium tum exteriorem faciem, Arborum, Plantarumque variarum diseriminibus visendam; tum internas opes, quibus viscera eorum turgent, desideria hominum prolicientes: Marium naturam, partes Terrae, quas alluunt vel interluunt, ventos quibus obnoxia sunt, usus, pericula: Fluviorum fontes, decursum et ostia, eorumque ut et Fontium, Lacuum, etc. admiranda, hominumque


image: as0015

circa haec omnia conatus. Expositam item invenies Chronologiam, accuratissimamque omnium Temporum rationem. Praeterea in unum fasciculum comprehensa exhibentur, quae pertinent ad Descriptionem Animalium, Avium videlicet, Quadrupedum, Piscium, Amphibiorum, Reptilium, Insectorum, Zoophytorum; Hominis inprimis, ac quae in illo et circa illum, nobis consideranda proponis Sapientissimus Conditor; Armorum porro, Machinarum, Munimentorum, totiusque Rei Militaris; Artium omnis generis, et Artificum, Operumque insigniorum; Exercitationum, Experimentorum; eorum quae inventa sunt necessitati, commoditati, luxui; Colorum; Dogmatum, Factionum, Haeresium, Sectarumque inter Philosophos Christianosque vigentium; Conciliorum, aliorumque Conventuum Ecclesiasticorum, qui in Provinciis Vrbiusque celebrati, cum brevi enumeratione Praesidum, Canonum, etc. Elementorum, et quae in iis; Lapidum, Gemmarum, Margaritarum, Metallorum, Meteororum, Mineralium; Mensurarum, Ponderum: Rei Cibariae, Oeconomicae; Ministrorum utriusque sexus; Morum ac Consuetudinum; Supellectilis, Instrumentorum, Vasorum: Dignitatum, Honorum; Statuum, Conditionum, Titulorum, Nominum, Praenominum, Cognominum, Epithetorum, Officiorum, Ordinum; Ornamentorum et Insignium; Virtutum, Vitiorum: Hortorum, Plantarum, Arborum, scilicet Stirpium, Florum, Fructuum, Aromatum, Herbarum, Fructicum, Radicum: Judiciariae Rei, Legum, Poenarum, Mulctarum, ac Suppliciorum, Praemiorum: Fabularum, Deorum, Dearum, Heroum, Daemonum, Geniorumque superstitiosae Antiquitatis, cum Mythologia, Sapientiae ac Religionis arcana sub aspero hoc cortice abstrusa, enucleante: quaeque in his cunctis difficultatis aliquid habere videantur, Philologiae ope fideliter enodantur: Praeterea exhibentur descriptiones Idolorum ac Statuarum; Rituum, Caerimoniarum omnigenarum; Sacrorum ac Superstitionum; eorum quae ad Magiam et Sortes; Festorum, Ludicrorum, Ludorum, Civilium, Publicorum, Privatorum: Rei tandem Agrariae, Rusticae, Vehiculariae, Venaticae, Nauticae, Civilis, Medicae, Musicae, Architectonicae, Astricae, Nummariae, aliarumque; cum verbis formulisque solennibus; omnis aevi, citerioris, medii, veteris, ex omnium Gentium, celebriorum inprimis, Hebraeae, Graecae, Romanae, monumentis sacris et civilibus erutae. Religio namque nobis fuit quidquam in his, quantumvis infinitis, statuere vel proponere, quod non idonea subnixum esset auctoritate. In testimonium itque identidem videbis advocatos Auctores, e quibus hoc Opus collectum; tum priscis, tum recentibus, optimis atque praestantissimis, editis ac ineditis, Nummis quoque. Marmoribus, Inscriptionibus, etc. in consilium adhibitis. Et quidem ea diligentia, ut libros et capita, aliquando etiam paginas, sectiones, paragraphos, notaverimus; quo et de candore nostro ac fide (non enim unquam sind Teste loquimur) certus esse possis, et si prolubium subeat, prolixior rerum, quas per fastigia tantum saepissime tradere coacti fuimus, cognitio ex ipsis fontibus hauriri queat. Nec dum cessatum, ded praeterea habes Catalogos, operi passim suis locis insertos, Provinciarum, Vrbium, Castrorum, Arcium, Catalogos, operi passim suis locis insertos, Aequorum, Montium, Lacuum, Paludum, etc. Personarum item ac Rerum aliarum memorabilium; Verbi causa, Delphinorum, Constabulariorum, Marescallorum Galliae: Admiraliorum, seu Thalassiarcharum, ac Justitiariorum Magnorum Angliae; Torneamentorum in Imperio Romano celebratorum; Epithetorum, quibus Dii apud Gentiles insigniti: Auctorum inprimis ac Commentatorum, in quemque S. Scripturae librorum extantium, etc. Subnexi sunt in fine indices varii, quo eorum beneficio Liber tibi fructuosior redderetur: Nomenclator nempe Mico/glwttoj, locorum praecipue, deinde personarum, subinde officiorum ac rerum in quacunque lingua, celebrioribus in primis Europae linguis, nomina is fronte exhibens, Index posst hunc rerum locupletissimus, qui res in hoc Lexico memorabiles, quae in serie Operis non apparent, vel quarum auctores saltem in apice occurrunt, per locorum communium titulos curiose lectori citra prolicas ambages, ob oculos ponat, sicque in eodem Polyantheam insuper vel Polymnemona tibi offerat: quaeque tandem alia in usum tuum, cui unice, post Dei gloriam, industria nostra velificata est, esse videbantur. Quo facilius veniam spero, si forte, quod rerum humanarum, meae praesertim imbecillitatis, fatum est, hic, ibi impegero. De ordine, quo Viri Illustres Familiaeque collocatae, neminem spero litem moturum; ut ut enim annisus sim, hic eum observare, quem illis convenire credidi, fieri tamen haudquaquam [correction of the transcriber; in the print haud quaquam] potuit, ut non saepe lucubranti sese nullo ordine ingesserint; ubi malui illos etiam non suo loco admittere, quam morosa sollicitudine plane omittere et negligere. Quare te, Lector Benevole (ad quem ut non poenitendi impensae lectionis redeant fructus, Deum veneror, qui, pro immensa


image: as0016

sua benignitate, miseros nos, quod Apostolus ait, e)ndunamw=sai a)po\ a)sqenei/aj, inter amoris sui arcana habet; ut sic commodum quidem ad nos, salusque; ad se vero gratiarum actio et gloria omnis, nullo fine terminanda, redundet) etiam atque etiam rogatum volo, ut si quid in tantae molis Opere, quidquam rerum eo pertinentium, vel omissum penitus; aut mancum mutilumve; aut etiam minus ex vero relatum; vel Personarum Rerumque dignitati non satis conveniens, deprehenderis, pro humanitate tua, non veniam solum dare, sed et monere, mecumque necessarias communicare notitias, haud graveris, idque quanto possum opere rogo, ingentis id et nunquam obliterandi beneficii loco habiturus.

A Veritatis deviare tramite
Proclive nobis: ille laudes et decus
Non poenitendum jure vindicat suo,
Qui, qua meandum praevius monstrat viam,
Facemque praefert: Huic secundus ambulat,
Quisquis monenti rectiora obtemperat,
Sequiturque presso moriger vestigio,
Ad alta Veri subvehentem limina.

VALE.



image: s0001

[gap: body text]