Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
vestis fuit vel tegmen, quo capita matronae tegebant. Ferrario, velum fuit amiciendo capiti, quod perpetuo a Flaminico gestatum, boni ominis caus a ad nuptias transtatum est: Flaminis enim uxori divortium non licuisse facere, supra vidimus. Idem
Sicut luteos nubentis soccos, Senec. exhibet in Medea. Idque ut pudorem exprimeret. Unde Ioh. Meurs. Comm. in Lycophronem, in versum Hesione Podarcem fratrem, ab Hercule in captivitatem redigendum, dempto de capite Flammeo aureo redemit. Et paulo post: Interpres vetus Iuv. Sat. 2. l., 1. v. 124. Flameum. Vestis pudori similis, quam et propter pudorem accipiebant. Hinc videre est, addit, fuisse rubri coloris, talis enim vultus pudore suffusorum. Postea color mutatus est: Nam album fuisie festus docet: quemadmodum purpureum modo laudatus Interpres ad Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 224. Utrumque nectit Isid. alborem referens ad vitae munditiem: purpuram vero ad sanguinis posteritatem, vel etiam, de quo modo, ad pudoris custodiam. Ad nuptialis huius velaminis imitationem, velum consecratum, quo piae Virgines Christo nubebant, Flammeum quoque dictum, refert Hieronym. Ep. 8. et 48. In C. feminae 30. quaest. 5. Feminas, cum maritantur, ideo Flammeo velari, additur, ut se noverint semper maritis suis subditas esse. Et certe antiquissimum fuisse hunc ritum, ut Sponsarum capita velo operirentur, discimus ex Genes. c. 20. v. 16. Vide Anselm. Solerium de Pileo s. 6. in quam has notas adiecit Andreas Frisius: Post dictam dotem, signatas tabulas, exhibita repotia, praelatas faces, aspersam aquam, sequebantur
Capitis hoc tegumentum erat, lutei vel si mavis flavi, ut reliquae vestes nuptiales, coloris: quo simul pudori sequioris sexus et zelotypiae virorum consulebatur. Scilicet ut unius aspectui pateret, quae uni destinabatur: Et suberat aliqua etiam ominis religio; ac si perpetuum futurum esset illud consortium, quod sub velamento Flaminicae, cui divortium facere non licebat, contraberetur. Flammeolum alii vocant. Consociationis illius et velandi ritum, Aurelii nummus exhibet (inscriptus: Vota publica) ubi Imperator publico omnium voto, et auspice Concordia, Faustinam sibi matrimonio iungit, sinistra nuptiales tabulas, dextra dextram sponsae prehendens: cui Faustina iuncta manu fidem Flammeolo pudicitiam, digito ori admoto obsequium et taciturnitatem pollicetur. Eundem usum, et simul personam, quae vultus sponsae crocea seu potius lutea hac
Plura de Flammeo, Flaminicae pallio, et de Flammeo nuptiali, item de colore flammeo seu luteo, vide apud Salmas. ad Solin. p. 268. et 11 55. ut et infra in voce Luteus, nec non ubi de Nuptiis. Inde Flammearii, huiusmodi vestium opifices, Plaut. in Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 36.
flammae speciem desinens, cuiusmodi illud est, quod Carolo Mag. porrigit S. Petrus, in Lateran. Parietinis, apud Nicol. Alemann. Salmas. a colore igneo et rubro, quem flammeum et flammulum dici ait, vocabuli etymon arcessit, Not. ad Spartian. in Pescennio Nigro. Vide C. du Fresne Dissert. de Auriflamma, ad Iomvill. et passim Bandum, Draco, Vexillum. etc.
Flanonicus Steph. Polaticus Melae, Liburnicus Orosio, sinus maris Hadriatici, inter Istriam, et Liburnicam, hodie Il Quarnero: Populi Flanates Plin. dicuntur. l. 3. c. 21.
Flandrensis municipii vel oppidi, cuius primus meminit Audoenus l. 2. de vita S. Eligii, incolae, quod recentiores Bruzzios, Brudgas ac Bruggas: nunc Brugas vocant. Postea Flandri dici Flamiones: a recentioribus, ut a Marliano allisque nunc Flamingi, nunc Flamenci, a Gallis Flamans nuncupantur: cuius nominis originempenitus sibi ignotam esse ait Vales. cum ut a Flandria Galli Flandre aut Fiandres dicitur, sic Flandrensis Flandrois potius, quam Flaman vocari debere videatur. Vide Flamingi.
Germaniam inferiorem appellant, Galli, exterique fere omnes, uno nomine Flandriam vocant. Verum Flandria non tam late patet, nam quae nunc Flandria est, ea Hist. Flandr. Guicciard defcr. Belgii. Locrius, Garetus, Grotius Strada, Bentivolus, etc. Totius huius regionis caput est Gandavum.
Aldenarda, Oudenarde, in ditione Francorum. Alostum, Aelst, Gallis Alost, in ditione Hispanorum. Armentariae, Armentiers, Francorum. Axella, Axel, Hollandorum. Bassea, la Bassee, Francorum. Brugae, Bruges, Hispanorum. Burburgus, Bourbourg, Francorum. Clausulae, Sluys, Gallis l'Ecluse, Hollandorum. Cortracum, Cortricht, Gallis Courtray, Francorum. Dammum, Dam, Hispanorum. Dixmuda, Dixmude, Hispanorum. Duacum, Dovay, Francorum. Dunquerca, Duynkerke, Gallis Dunquerque, Francorum. Furuae, Veurnes, Gallis Furnes, Francorum. Gandavum, Ghendt, Gallis Gand, Hispanorum. Gerardimontium, Geertsberg Gallis Grandmont, Hispanorum. Gravelinga, Grevelinghen, Gallis Gravelines, Francorum. Hulstum, Hulst, Hollandorum. Insulae, Russel, Gallis Lille, Francorum. Iprae, Iperen, Gallis Ipre, Hispanotum. Menina, Menin, Francorum. Neoportus, Nieuport, Hispanorum. Ostenda, Ostende, Hispanorum. Teneramunda, Dermonde, Hispanorum. Tornacum, Dornick, Gallis Tournay, Francorum. Vinociberga, Vinoxberg, Gallis Bergues, S. Vinae, Francorum.
Petrus.
de Carolo Mag. l. 2. c. 41.
ad Uxor. l. 2. c. 5. Latebisne tu, quum lectulum, quum corpusculum tuum signas, quum aliquid immundum, flatu exspuis. Satanam inprimis, et sedes eius, templa idolaque apud Auctorem Hierarchiae Eccl. c. 2. ubi id vocat Haer. 34. insufflare. Prudent. Hymm. 14. v. 920. exsufflare idem Irenaeus l. 1. c. 9. Vide supra Exsufflatio, et plura hanc in rem apud Desid. Herald. ad Minuc. Fel. Castigat. ac Notis p. 16.
Anatom. l. 1. c. 2. Uti enim fulgura referunt excandescentium oculi coruscantes; tonittu, ructus, et intestinorum murmura, quae Graeci Flatus praedicti, ut et ad tonitrua, referri possunt: quos iudicio stolidarum nationum, prae aliis, quae modo memoravimus, in Deorum numerum referri meruisse, indigitat Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam animalia, etiam aliqua et obscena pro Diishabent, ac multa dictu magis pudenda, per foetidos cibos et alia similia iurantes. Sed expressius Clemens Romanus Recognit. l. 5. ubi de Aegyptorum Diisagens: Crepitus, inquit, ventris pro Numinibus habendos esse docuere. Item Minuc. Felix
flava Nitocris pulcherrima habebatur. Syncellus, Nitocris generosissima, et formosissima mulierum sui temporis, flavo capillitio; quaetertiam pyramidemerxit. Fuit illa prima mulierum, quae regnum in Aegypto exercuit, tempore commorationis Israelitarum in illa regione. Flava autem celebratur; non tam quia color iste in Aegypto rarissimus, quam quia Isis Dea eadem, quae Flava Ceres, Herod. l. 2. c. 56. anne et quae Flava Minerva? Nitocris enim idem valet quod Minerva Victrix, uti ex Platone et Eratosthene docet Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. VII. Aegyptios vero nomina sua plerunque e caelo traxisse, et quae Deorum sunt, sibimet ipsis imposuisse, apud Lucian. legimus pro Imag.
Aphoret. Epigr. 12. cuius epigraphe loculi eborei.
Aurea est: flavum enim eleganter aurum appellat, etiam Trebell. Pollio in Gallienis. Idem Poeta flavos absolute dicit nummos aureos: l. 12. Epigr. 66. cuius epigraphe de Phyllide.
Quemadmodum recentiores ad Pollion. At,
Quando veniet Rex Flavus Occidentalis, tunc ego per meipsum aperiar, et tunc Latini imperabunt, et dominabuntur in civitate CPoli: quando viz. Franci urbem in Orac. de Restit. CP. a Leonclavio edito:
Sic in Paraphr. Orac. eiusdem Leonis, Hist. l. 1. c. 18. ut flavi, Claud. in Ruffin. l. 2. Carm. 5. v. 110. et Anonymus Poeta Laus Herculis v. 97. quo epitetho etiam Britones, Auctor l. de disciplin. Scholar. c. 2. et Getas vocat Hieronym. Ep. 7. ad. Laet. sicut contra furvam gentem Indos appellavit Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 104. Eodem comae colore nullus non Herosapud Vett. commendatur, ut in Hom. Theocrito, Hesiodo, et nemine non videre est. Par ratio in sexu seviore, cuius formam raro albis aut nigris, saepius flavis capillis Poetae commendant. Hinc medicamenta eam in rem adhibita, quorum Medici ad Coloss. c. 3. Aliam Deaurandi more. Sed hoc rarius: inspersio vero nitelae aureae in frequentiore usu posita iam vetusto aevo, si Iosepho de satellitibus Salomonis loquenti l. 8. Antiqq. fides adhibenda etc. Vide hanc in rem Casaub. ad Capitolin. in Vero verb haec: Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma illuminata flavesceret; et supra ubi de Auri Scobe. Adde Barth. in Advers. et Pasicompsam Petri Laurenbergii. Eundem vero colorem in Nisaeis quoque equis frequentissimum, dicemus infra ubi de iis.
Flavius Clemens.
Caesarea appellata, postea Flavia dicta. Plin. l. 5. c. 3. Patria Iustini Phil. et Martyris. Item Aeduorum Sequanorum urbs, hodie Flavigny, ut quidam existimant. Sed ex panegyrico Const. Mag. est ipsa Aeduorum urbs Augustodunum, Flavigny vero Flaviniacum est, inter Divionem, et Semurium. Ferrar. Item Flavia Lambris Baediorum, Hisp. Tarrac. urbs. Ptol. Baudr. opp. Callicorum, quibusdam Fuenfria, castr. versus limites Asturiae. Aliis Rivadavia, opp. ad Minium fluv. versus confinia Portugalliae, 8. leuc. supra Tyde in Ort.
Fraga, opp. munitum Arragoniae, ad Cincam fluv. in limite Cataloniae, 5. leuc. ab Ilerda in Occ. 18. a Caesaraugusta in Ort.