MELANE prius dicta Samothrace, in quam Dardanus venit: et pulsus inde sterilitate soli demigravit, in ea Phrygiae loca, ubi Troia postea. Hinc olim Dardania dicta Samothrace. Plin. l. 4. c. 12.
MELANEA oppid. Arcadiae. Plin. l. 4. c. 6.
MELANEIS Euboeae insulae urbs. Steph. quae et Eretria et Arotria, etiam dicitur, teste Strabone.
MALANELUS Matt. Theodorus, vide ibi.
MELANEPHORI vide infra [Nigrigeruli].
MELANES nigri montes, iuxta deserta Arabiae. Ptol. Hodie mons Sinai, et mons S. Catharinae, Sur desertum Ebraeis, a Mauris Tur dicitur.
MELANEUS Euryti pater, a quo Eretria Melaneis dicta. Melaneus etiam inter canes Actaeonis numeratur, ab Ovid. Met. l. 3. Fab. 2.
Harpolos et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne.
Est et Centauri nomen apud eundem, Met. l. 12. Fab. 4.
Et Pholus, et Melaneus, et Abas pvaedaetor aprorum.
MELANGA locus Thraciae apud Byzantium. Glycas.
MELANGE vide [MELIAPORA].
MELANGEA Arcadiae oppidum. Paufan. l. 8.
MELANGITAE Arabiae Felicis gens. Ptol.
MELANI montes Arabiae Petraeae ad finum Arabicum describuntur a Ptol. eo loco quo Moses in sacris literis Sinai ponit. Syraeum eum vocat Iustinus ex Trogo Pompeio l. 36. c. 2. Synaeum Iosephus et Suidas. Ad eius Meridiem erat Saracene regio, in Arabia Felici. Quibusdam extensi fuerunt, ab urbe Petra, Aelanum usque in ora sinus Arabici. Vix 180. mill. pass. ab Hierosolymis in Austrum. Vide [Melanes].
MELANIA [1] nomen duarum illustrium matronarum; quarum altera obiit A. C. 408. Augustino memorata ep. 249. altera A. C. 438. de qua vide Baron. in Annal.
MELANIA [2] Ciliciae oppidum, Straboni: an Myle Plinii l. 5. c. 27?
MELANION vir tantae castitatis ut per avia montium et nemorum, cane, quo uno convictore utebatur, feras perpetuo insectatus, domum redire noluerit, unde Proverbium, Melanione eastior.
MELANIPPIDIS Poeta Graecus, Olymp. 65. fil. Critonis, varia scripsit. Athen. l. 14. et Suid. Alius, cognom. Iunior, Poeta Lyricus Milesius, prioris ex sorore nepos. Floruit Olymp. 80.
MELANIPPIUS Pamphyliae fluv. Steph.
MELANIPPUS Sacerdos Apollinis, apud Cyrenenses, a Nicocrate tyranno propria manu obtruncatus, ut eius coniuge Aretaphila potiretur. Polyaen. l. 8. c. 38.
MELANIS Venus dicta est, quod ipsa tenebras amet, hominesque noctu saepius coeant.
MELANIUM vide [MALANIUM].
MELANO Doridis insula in Ceramico sinu. Plin. l. 5. c. 31.
MELANOGAETULI Aethiopum gens in Libya interiori. Ptol.
MELANOPUS civis Atheniensis, pater Lachetis.
MELANOS promontor. Besbici Insulae Strab.
MELANOSYRI populi Syriae, inter sinum Issicum, ad Occasum et Euphratem ad Ortum. Strabo.
MELANTHES scripsit de Mysteriis. Vide Scholiast. Aristoph. in Aves.
MELANTHIA fil. Deucalionis ex Pyrrha.
MELANTHH scopuli maris Ionii circa Samum. Strabo. Fornelli Bordoni. Furni Nigro. Lege Melanthii. Ita enim eos vocat Apollon. Argon. l. 4. uti videre est in his.
------ *(/ikeo pe/tras2
*(pi/mfa *melanti/ous2 a)rih/koos2, ai(/ t' eni\ po/ntw|
*(=hntai. ------
Ubi Scholiast. *mela/ntioi de\ ei)si\ du/o sko/peloi pro\s2 th=| *qh/ra|, ou(/tws2 o)nomazo/menoi a)po\ *me/lanos2 tou= katasxo/ntos2 th\n xw/ran. Nic. Lloydius.
MELANTHIUM fluv. Cappadociae, qui in Euxinum mare, inter Pharnaciam et Polemonium, per agrum huius, ut et Iasonium, placide decurrens, sese exonerat. Plin. l. 6. c. 4.
MEIANTHIUS Historicus de rebus Atticae libros reliquit, testibus Harpocratione, et Athenaeo l. 7. Item clarissimus Pictor Plin. l. 35. c. 7. de arte sua scripsit. Diog. Laertius, in Polemone.
MELANTHIUS [1] Tragicus Poeta, leprosus et Malitiosus, qui a Comicis traducitur mollitiae et gulae nomine. Plato in Soythis eum ut garrulum perstringit. Fuit Cimonis, Atheniensium Ducis, aequalis. Vide Scholia in Aristoph. Ornithas. p. 548. G. Plut. in Cimone. Etiam Elegias composuit. Vide Suid. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 385. et de Poet. Gr. c. 7. p. 46.
MELANTHIUS [2] nomen viri, qui, cum Gorgiae inimicus esset, dixit, hic nobis de concordia praecipit, qui tres in una domo concordes facere non potuit. Est et nomen viri Troiani proprium, quem Eurypylus in bello Troiano interemit. Homer. Od. p. v. 369. Alius eiusdem nominis pastor apud Theocritum. Item caprarius Ulyssis, qui quod et rem domini absentis una cum procis absumpsisset, et tam herae, quam herili filio molestum sese praebuisset, post reditum Ulyssis a Telemacho trucidatus est. Hom. Odyss. x. v. 135. Ovid. Ep. 1. Heroid.
Irus egens, pecorisque Melanthius auctor edendi.
Item Cappadociae fluv. Plin. l. 6. c. 4. et Syriae mons, ubi Vestae fanum. Cedrenus.
MELANTHO filia Protei, cui, cum positis vestibus, Delphino insidens, saepe per maria patris vagaretur, Neptunus sub Delphini forma stuprum obtulit: Unde Amycus natus, quem tamen servius Melites filium facit.