Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Kalendarium, dictus est in Eccl sia Graeca liber, in quo notatae festivitates cuiusque Mensis, ut et Sanctorum acta, quae ad matutinum leguntur. Auxit id Basilius Macedo Imperator et picturis undique, martyria variorum SS. exprimentibus, ornavit. Vide Macros Fratres in Hierolexico. De illo sic Suicerus: Menologia apud Graecos non alia sunt, quam quae Latinis Martyrologia vel Kalendaria. Nec aliud in illis habetur, nisi vel Sanctorum vitae quolibet die per totum annum summatim expositae, vel quorum vitae non habentur, commemoratio, nullaque ibi aut officii ordinandi, aut recitandi series continetur. Hoc Menologium--pro opportunitate temporis variam quoque faciem innuit: aliud quippe est, quod Latine tantum ex versione Cardin. Sirleti Canisius in antiqq. Lection. repraesentavit: aliud quod separatim hinc inde manuscriptum adhuc in Bibliothecis et Barberina potissimum, quod et antiquissimum est, asservatur: quae nec per omnia sibi invicem respondent: aliud quod in Menaeis Graecorum insertum est: aliud, quod post divinas Horas, Euangelium, Apostolum aliosque libros legitur. Menologium ex Menaeis Gracorum erutum et in linguam Graecorum vernaculam versum, a Maximo Margunio, Cytherorum Episcopo, edidit Antonius Pinellus Venetiis anno 1529. in quarto, ex Lcone Allatio Dissertat. de Libris Eccles. Graecorum.
Menoniano, crypta celebris Hetruriae, in agro Viterbiensi. de qua vide supra
in Maximinis, c. 21. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis, portas clausit: nec propugnatio defuit, Menophilo et Crispino Consularibus Viris auctoribus. Et in Maximo ac Balbino c. 12. Siquidem Maximinus, ab oppidanis Aquileiensibus et paticis, qui illic erant militibus, ac Crispino et Menophilo Consularibus, qui a Senatu missi fuerant victus est. Quo utroque in loco, Menophilius legi iubet Salmas. ex Palatina et veteri editione. Meminit quoque M. Aur. Menophili, vetus Inscr. Polae superstes.
IMP. CAESARI L. SEPTIMIO
SEVERO PIO PERTINACI AUG.
PONT. MAX. TRIB. POT. VI.
IMP. XI. COS. II. P. P. M. AUREL.
MENOPHILUS ORNATUS IV
DIGIO EIUS EQUO PUBLICO
SACERDOS TUSCULANUS
AEDIL. POLAE CUM MENO
PHILO PATRE LIB. AUGG. N.
N. EX PROCURAT. INDUL.
GENTISSIMO
L. D. D. D.
Item Menophili Strategi, seu Praefecti urbis Thyatirae, Inscr. Graeca sepulchralis arcae, quam Fabius Zosimus, ibidem in loco Urbi vicino, Sambathaeo dicto, sibi coniugique Aureliae Pontianae, exstruxit, Proconsule Asiae Minoris Itiner. Graeciae Part. 3. p. 68. et 123.
Amenophis.
Orio, ad ostium fluv. Magradae, in Guipuscoa; in ora maris Cantabrici Baudr.
Ptol. Eger teste Appiano, seu
Rex Mensium et anni Moderator. Inscriptiones haud pridem in Urbe effossae:
M. D. M. I.
ET ATTIDI SANCTO
MENOTYRANNO
Q. CLODIUS FLAVIANUS
V. CL. PONT. MAIOR
XV. VIR. S. F. SEPTEM
VIR. EPULONUM.
TAUROBOLIO. CRIOBO
LIOQ. PERCEPTO.
MATRI DEUM MAGNAE
IDAEAE SUMMAE. PA
RENTI. HERMAE. ET ATTIDI
MENOTYRANNO. INVICTO
CLODIUS. HERMOGENIANUS
CAESARIUS V. C. etc.
Hinc corrigenda vetus Inscr. quae inter Gruterianas vulgata est, M. D. M. IDAEAE ET ATTIDI MINOTAURO FOBI LISS. pro ATTIDI MENOTYRANNO, vel MINOTYRAN. NO. Et paulo post, TAUROBOLINUS M. D. M. ID. ET. ATTIDIS. MINOTURANI, pro MINOTYRANNI. Attidem vero pro Sole habitum, docet Macrobius Saturn. l. 1. c. 21. Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga. (de Phrygibus loquitur)
Salmas. Not. ad Ael. Lumprid. in Vita Heliogabali. c. 7.
de Legg. Olla, propter quae datur homini ascensus, in caelum, Mentem Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto. Ibidem, Bene vero, quod Mens, Pietas, Virtus, Fides, consecratur manu: quarum omnium Romae dedicata templa sunt. Ide l. 2. de N. D. testatur, Mentem in Capitolio dedicatam esse, a M. Aemylio Scauro. Matrem ex Iove Musarum Minervaeque facit Arnobius l. 3. adv. Gent. Et haec tenuia erant in illa Rep. Sapientiae initia, intra quae aliquot saeculis substitit: donec Punico
Vide Georg. Hornium Histor. Philosoph. l. 4. c. 3. p. 236. Sed et quorumcumque hominum egregiorum Mentes post vitam secundum virtutem actam, ab ea eiusque meritis, in siderum, qui antiquissimi Gentilium Dii Theb. l. 10. v. 636.
Et paulo post, suum Iuvenem ipsa his adhortatur, v. 664.
Et Martianus Capella, de Philosophia
Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Adversar. l. 24. c. 6. nec non supra, in voce Anima, item Intellectus.
Aristoteles. Item fluv. Pamphyliae, vide supra Cescus.
Salinorum appositu, et simulacris Deorum, ut ait Arnobius adv. Gentes l. 2. Festum observat Scaliger voce Mensae; quae velut Genii et Tutelae earum habebantur, uti Herculem Vindicis Epitrapezium Stat. vocat Sylv. l. 4. Videquoque I. Lipsium Saturnal. Sermon. l. 1. c. 2. et supra aliquid voce Euphrades. Lindenbrogius talem antiquae manus Deum apud Fr. Pithoeum vidit, teste G. Elmenhorst. ad Arnobium d. l. Hinc Mensae Sacra saepius. Seneca de Ira l. 1. c. 2. Alium inter sacra Mensae ira percussit. Grande nefas. Origenes contra Celsum l. 2.
Panes facierum et Mensa facierum, Numer. c. 4. v. 7. quod Septuaginta, et ex illis S. Paulus Mensam hanc adornari et denuo instrui oportebat: tumque panes illi Sacerdotibus cedebant, Levit. c. 24. v. 9. tus autem iis impositum adolebatur, Levit. c. 24. v. 7, 8. etc. Gerebat autem Mensa Haec Aurea, panes istos (Christum figurantes) fustinens. Verbi ac Sacramentorum vicem, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synopsi theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 14. §. 11. et 12. In Templo Salomonico pro una, denas fuisse Mensas huiusmodi aureas, legimus in 1. Regum, c. 7. v. 27. etc. Vide infra in voce Templum.
de Vitis Patrum. c. 9. Ut nec ad convivium Mensae Canonicae, cum reliquis accederet Clericis: et Histor. l. 10. c. 31. de Baudino Episcopo Turonensi. Hic instituit Mensam Canonicorum: dicitur, ad quam una convivabantur Ecclesiarum Clerci. Mensa Ecclesiae, Gregorio M. l. 3. Ep. 37. Unde postea Mensu dictum, quidquid ex bonis alicuius est, bona ipsa, patrimonium, dommicum, denique quidquid ad mensam instruendam i. e., ad vescendum, seu ad vitae commoda, necessarium est aut conducit, Gallis vulgo Mense. Mensa Episcopalis, Patriarchalis, Regalis occurrunt in Glossario.
mensa ibi post modum erecta est: non, quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed quia est ibi immolatus, Augustin. Serm. 113. de Diversis. Exstant eiusdem Augustini Sermones nonnulli, ad hanc Mensam habiti. Vide Car. du Fresne in Glossar. Certe in sepulchris Mensas positas iam olim, quod ad ea res divinae fierent ad Festum Scaliger. Hinc in Inscr. Sepulchralibus non semel, occurrunt ista, Mensam contra votum posuit, 850. 6. 1049. 9. Et in Marmore reperto A. C. 1223. in Area SS. Martyrum Faustini et Iovitae, Brixiae in Italia, apud Ascanium Martinengum, in horum Vitis: Faustino et Iovitae Murtyribus Victor Maurus ex voto posuit mensam civibus suis, etc.
Non potestis Domini Mensae participes esse et mensae Daemoniorum: Est ipsa Eucharistia, quam exemplo Pauli Patres ita saepe nominant, Optatus l. 5. Augustin. de Peccator. mer. etc. contra Pelagium l. 1. c. 24. Leo I. de Ieiunio septimi mensis Serm. 6. Graeci quoque, sed cum diversis epithetis: Illis enim ea, Mensa caelestis, in Liturg. quae Iacobi nomen praefert, Mensa sacra, apud Chrysostomum Homil. 2. in ad. 1. Corinth. c. 10. v. 1. Mystica Mensa, apud eund. Tom. 5. Savil. p. 367. et Theodoretum de Provid. 5. Serm. 10. Mensa terribilis, apud eundem Chrysostomum alibi; Rationalis Mensa, apud Theodoretum iterum Serm. 6. Spiritualis Mensa, passim, etc. Nempeproprie Mensa erat, in qua S. Eucharistia administrabatur; eaque lignea primis saeculis Christianismi. Unde Athanasius dicebat de Arrianis, in Epist. ad Solit. Subsellium, thronum, Mensam ligneam, fores Ecclesiae, et catera quae poterant, foras elata combusserunt. Et Optatus contra Parmenium l. 6. Quis fidelium, inquit, nascit, in peragendis mysteriis ipsa ligna. linteamine coo. pertrit Inter ipsa Sacramenta velamen potuit tangi, non lignum. Eadem vero figurate Altare dicta est. proprie enim dicta Altaria in Christiana Ecclesia locum non habere, patet ex Minucio Felice, apud quem, ad quaest. Cur nullas aras habeant, nulla templa, nulla nota simulacra? Respondet Octavius, Putatis autem nos occultare, quod eolimus, si delubrum et aras non habemus. insignita autem est Mensa Domini, quia in ea Sacrificii Christi fit commemoratio. Quod item ei imponerentur fidelium oblationes, tam pro Sacramentorum usu, quam pauperum subventione, uti legimus apud eundem Optatum loc. cit. Vide Matthaeum inprimis Sutlivium Anglum de Missae Sacrif. l. 3. c. 14. Ut vero undique ad Mensam Dominicam accessus pateret, in medio Templi posita fuit antiquitus. Augustin. de verbo Dominic. sec. Ioann. Tom. 10. Mensa Christi est illa in medio constituta; Quid causae est, o Audientes, ut mensam videutis, et ad epulas non accedatis? Ut alia non addam, de quibus prolixe Theologi, Philologique sacri, inter quos eminet Ioh. Casp. Suicerus, quem vide
Mensa Aurea.
Mensae Frigidae vide supra ubi de Frigidis.
Peregrinus, it. Xenia.
infra.
Mensa pulvere respersa.
Cenae, et infra Mensae secundae.
Gloss. veterib. Mss. Corbeiensibus, vide supra Abacus.
Abacista, it. Abacus.
Conviviis, item Scoliis. Hinc et Tibiae convivales pusillae quidem crant, sed pares et aequales: partiendo, uti annotat Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 20. De Mensa rotunda, apud Vereres Britones, vide infra, ubi de Tabula rotunda. Imo omnes Mensae aliquando rotundae, apud Romanos praecipue, cum Veteres quadratis essent usi, quae etiam postmodum in Castris diu mansere, Varro de L. L. l. 4. Vide quoque supra Abacus. Hinc teretes eas vocat Stat. Theb. l. 1. v. 517.
Atque propterea eversu faciles erant, Petronius Satyr. Sic me loquentem obiurgavit Gyton mitissimus puer et negavit recte facere. quod seniori convitiarer, simulque oblitus officii, Mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem. Et idem Stat. Theb. l. 5. v. 263.
E quo priore loco colligimus insuper, ablatiles fuisseveter. Mensas, quae videl. convivio parato poni, dein iterum anferri con Cylicae Thebaidos, apud Athenaeum l. 11. c. 3.
et Postidonius ibidem. Et quidem ponere ac auferre mensam, eius erat, qui Mensis, Athenaeum hunc. Plutarchum, Plin. l. 13. c. 15. Alios; ex recentioribus, Ianum Douzam Patrem Explanation. Plautin. l. 4. c. 12. Guil. Stuckium Antiqq. Convivial: l. 2. c. 17. Petr. Ciacconium aut Fulvium Urfinum de Triclinio. Iul. Caesar. Bulengerum de Imperatore l. 2. c. 38. Alios.
Liturgia, Vita Chrysostomi, ubi de modo iurandi, Mensa, ubi S. Cena administrata, in Aede S. Sophiae Constantinopoli, Cedreno ita describitur: Tunc fecit et Sacram mensam, opus inimitabile: Ex auro enim et argento et lapide omnis generis et ligno et metallo et aliis speciebus, quascumque fert terra et mare et universus orbis; Cum ex omnibus collegisset, quae quidem optima sunt et pretiosissimae, largius, quae vero minoris pretii parcius; fusilibus fusis arida in haec iniecit: Atque ita eam in typum infusam perfecit: Unde tam varia apparuit. ut intuentes in stuporem coniceret. Quem cinnum Suidas, Chalcolibanum, electri genus auro pretiosius. Est autem electrum ex alienis conflatum, vitro et gemmis mixtum, cuius compositionis est sacra Mensa magnae Ecclesiae. Vide in voce Mensam hanc, quam illi obrulit, ita coagmentavit, ut nihil esset in rerum natura pretii aliquantivis, quod in ea non elucesceret. Proinde circa eam haec legebatur Inscr. Tua ex his tibi offerimus servi tui, Christe, Iustinianus et Theodora, quae benevole accipe. Fili et Verbum Dei, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16. Vide quoque Car. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae.
Comoedia.
sortes vigebant, in promptu erat, ut infra dicemus ubi de Sortibus, vide quoque voce Tripus.
ff. 1. de Institor. Dominus, qui servum institorem apud Mensam pecusniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam, idem per Libertum negotium exercuit. Notum enim, maiorem fere pecuniae numeratae partem habuisse Veteres in mensa vel depositam, pro occasione usuros et per partes erogaturos, vel ita traditam, ut alii foenori collocaretur aut ipsi Mensarii foeneratam haberent, Cuius Procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex iis diceretur locupletissimum quemque ita convenire, quae habes ad Mensam? alter, unde habes? tertius pone quod habes? Non enim cepit Andr. Schottus, duae voces, inquiens, ad Mensam, non huc pertinent: relegandae igitur. Profecto huc pertinent, ut quae maxime, et relegan. di potius illi codices, qui omittunt. Erat enim locupletissimi cuiusque habere pecuniam ad Mensam. l. 47. ff. I. de Pactis: Ex ratione Mensae, quam mecum habuisti in hunc diem, ex contractibus plurimis, remanserunt apud me apud Mensammeam CCCLXXXVI. et usurae quae competierint. Et l. 20. de Institor. Habes penes mensam Patroni mei denarios mille. Saltem recordatus esset verbum Domini Quare non: dedisti pecuniam meam ad mensam? De Mensa eadem surrexit infeliciter homo doctissimus, in Appuleii Apolog. Cum in Hispaniam proficisceretur, tres servos solos ex urbe duxisse, quum iam ad villam publicam venerat, parum visum, qui uteretur: iussisse duos pueros in foro de Mensa emi. Eos quinque in Hispaniam duxisse. De Mensa, inquit, quaerimus, quid sit, unde mancipia a mangonibus vendebantur? an catasta, in qua cretatis pedibus servi venibant? an in mensa subhastatio? an lapis, in quo praeco stabat, et praeconium faciebat? Schottus. Imo Mensa argentarii, ad quam homo locuples Cato haud dubie grandem pecuniam depositam vel foeneratam habebat: de huius scriptura mangonibus solvit: de hac rescripit argentum, Gronovius, quam cum Scipione Gentili, ad Mensam, vel ob tantillum sumptum aes alienum fecisse. Aus. Popma. ad Caton. in Foro mensas publicas fuisse ait, a quibus non emere de Mensa, non est comparare, quod Mensa vendit, sed emere de Mensa Met. l. 8. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, ceraula doctissimus, collaticia stipe, de Mensa
benedictione in mensa privaretur, vide Regulam Benedicti c. 31. Ebonem Remensem Archiepisc. etc. Sed et scribunt Saxo Gramm. l. 10. et Sveno in LL. Castrensibus c. 5. statuisse Kanutum Magnum Daniae Regem, ut Curiales in capessendo mensae discubitu, ordine, mensae alienus fiebat, cum commilitonum nemine Glossar. et supra passim, inprimis in vocibus, Arma plena et Baccalarii; item ubi de ritu Mantile scindendi, et Mensale. Imperatoriae certe Mensae communicatio maximus honor habitus, uti docet Sueton. Calig. c. 39. Compererat provinclalem locupletem ducenta HS. numerasse vocatoribus, ut per fallaciam convivio interponeretur. Nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem cenae suae. Hinc postero die sedenti in auctione misit, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet, diceretque, cenaturum apud Caesarem vocatu ipsius. Et locus Ammiani, e l. 13. Casanbono
Ita festinare coacti et attoniti ad opulas venisse dicuntur, ab eodem invitati v. 144.
Sincera magis in Mensa Davidis voluptas, cui assidere beneficii peculiaris loco Mephibosetho, et postmodum Barsillai, datum est oblatumque; Imo Mensae hinc imagine adumbrata Aeternae Vitae gaudia, uti in Sacris legimus, etc. Vide quae non ad Sidonium l. 1. Ep. 11. et I. C. Bulengerus Commentar. de Imperatore p. 508. et 509. laudati Casp. Barthio Animadversion. Part. I. p. 361. ut et Amici, Hospes, etc. nec non, ubi de Accumbendi ritu, Epulis, Maculis mensarum, Monopaliis voce Palaea, it. Parochus, Pellis, Spongia, Sternutatio.
Praepositi.
de Arca solvere quid fuerit, vide supra, Mensa Trapezitarum.
Argon. v. 137.
Postea ex acere conficiebantur, Plin. l. 13. c. 15. Hinc Martialis l. 14. epigr. 90.
Lapsis deinde moribus et invalescente apud Romanos de Pallio c. 5. etc. Citreis eburneae aequiparatae: vel etiam earum fulcra eburnea erant, laminis putaminum testudineorum minutim sectis cooperta, Plin. l. 9. c. 11. Sed et puro ep. 11. Sternebantur Sigmata haec initio pellibus ferarum, dein et Antiqq. Rom. l. 5. paralip. ad. c. 26.
secundae Mensae lignificabatur, puta: Nuces, pyra, poma, ficus, oleae, uvae et alia, de quibus multa habet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19. et 20. ac Varro apud A. Gellium l. 13. c. 11. Hinc Martial. l. 2. Epigr. 80. v. 11.
Et Horat. l. 2. Sat. 2.
Interim, quia Veteribus ex pomis constabant, Secunda Mensa dicta est Mensa pomorum. Unde Horatio Sat. 3. l. 1. Ab avo usque ad mala: idem est, ac ab initio cenae, ad finem: et Servius in illum versum Virgilii, Aen. l. 1. v. 220.
romanorum, inquit, exsequitur morem, quorum duae erant Mensae, una epularum, altera pomorum. Ael. Lamprid. de Alex. Severo c. 37. Pomis, inquit, vehementer indulsit, ita ut Secunda Mensa illi saepius poneretur; unde etiam iocus exstitit, Non Secundam Mensam Alexandrum habere, sed secundum. Vide Anton. Thysium ac Iac. Oiselium Notis in Gellii locum citatum. In his Mensis Veteres poculis indulgebant, et ut ait Horatius l. 2. Sat. 2.
Unde A. Gellius l. 19. c. 9. Ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, i. e. ubi prima Mensa sublata: et Plin. l. 12. c. 1. Arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. Ex iis recreans membra olei liquor, viresque potus vinl, tot deniqut sapores annui sponte provenientes: Et Mensae (depugnetur licet earum causa cum feris, et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur) etiammum tamen secundae, etc. Vide quoque supra
mensa insternitur. Unde Mensale scindere seu dividere, ignominiae species, de Ostrevant, sedenti ad mensam Francorum Regis, Heraldus quidam scidit et divisit mensale, Tract. MS. Galliae, de officio Heraldorum, in cumberehis, ut si quem proditionis suspectum in mensa Regis adesse moneantur, Mensale ante hos lacerent, et panem eorum invertant, ne cum Militibus Nobilibusque laudatae fidei mensa communicari videantur, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Cui simile quid legimus de pagi Marche-Ville, in Lotharingia, prope Nanceium, ad montium radices, incolis; quibus, quod perfidia aliquando in Ducem suum (quem Friderioum II. Historiae appellant) notati essent, eam ob causam, quotiescumque cum reliquis Principis sui domesticis epulari contingit, panem inversum apponi consuevisse, refert Merula Cosmogr. Part. 2. l. 3. p. 478. Sed et Mensale, in Provinciali Ecclesiae Cantuariensis l. 3. tit. 1. p. 127. vestis species est, alias Supertunica dicta, quod referret Mensalis speciem: vel quod in eiusinodi vestibus sedere ad mensam solerent, atque ita pretiosioribus vestibus, quibus hae superinducebantur, parcere, uti habet Lindwodus ad h. 1.
Iuchasin: ubi inter tria praeclara Mosisinventa, vel, ut ipsi appellant; Benedictio cibi, e Deuteron. c. 8. v. 10. quo ex loco Rabbini multa commenti sunt de ritibus in cibo sumendo servandis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, et sunt in eorum Ritualibus formulae, in eum usum. Philo quoque de eo more narrat multa, de Vita Contempl. Nec Paganis prorsus ignotum id institurum fuit. In Platonis certe Symposio, statim ut Socrates accubuit, convivae libariones faciunt et hymnum Deo canunt. Narratque Athenaetis l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant, ad festi cuiusdam sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent. in genua se componere, Sacerdote patrias preces recitante. Quo etiam spectat mos vetus libationum ad Mensam. idem Romanis in usu fuisse, docet Brissonius de Formul. l. 1. p. 40. in eam rem laudans Livium, istudque Ovidii Amorum l. 1. Eleg. 4.
Inprimis memorabile praeceptum est, apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici, Bene fit etiam, ut Deus initio et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus; sed ut quisque Dei
Mensada, unius mensis servitium, Ricos hombres de la Mefada appellabant, ut Hieron. Blanca observat. Vide infra in voce Rici.
metior, quasi numerus dierum mensus: vel ex Graeco Luna, dictus, inter Numina Gentilium, vide supra Menis: proprie spatium illud est, Hist. var. Originem vocis nonnulli quoque ex Hebr. numeravit, vel Luna, arcessunt: Namque et Hebraei, ut inferius videbitur, post exitum ex Aegypto, ad Lunae cursum Mensem metiri soliti sunt. Hunc cum Anno antiquitus eundem fuisse, qui proin Annus Lunaris dictus, constat: Unde Iovianus Pontanus Uraniae l. 1. de Luna,
Dein bimestris Menses, aliquando in quatuor Annum suum secare in ceperunt, Plut. in Numa. Cares et Acarnanes sex Mensium Censorinus de die Natali. c. 19. etc. Atque hi quidem pro summo Numine Lunam habentes, ad eiusdem cursus, Annos suos Mensium numerus. Romulus decem in Anno Menses posuit, ob rationes Ovidio Fastorum l. 1 et 3. memoratas: quibus postea Numa duos reliquos addidit, Fastorum l. 1. v. 43.
Quod tamen alii tribuunt Tarquinio Prisco, vide Georg. Merulam in Orat. pro Q. Ligario. Cumque Principem Mensium fecisset Romulus Martium, in Martis, e quo genitum se credi volebat, honorem: Numa Pomplius, ad naturae ordinem respiciens, cum post Brumam Sol, progrediendi fine Menses Iunoni consecrabantur, teste Plut. in Problem. Rom. c. 77. in specie Ianuarius, ut supra videre est, voce Consentes: erantque ex ordinatione Romuli distributi in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus. Kalendae primi erant cuiusque Mensis dies: reliqui ad Idus Nonae vocabantur, quarum in quibusdam Mensibus quatuor, in quibusdam sex erant, iuxta versum:
Idus vero in quovis Mense octo, dicebantur dies Nonas sequentes: a quibus qui supererant dies, ad Kalendas Mensis proxime insequentis referebantur. Elegans de XII. Romanorum Mensibus carmen Incerti Auctoris in Anthologia l. 1. c. 91 ita habet:
Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. et seqq. cum Paralipomenis Thom. Dempsteri, et Mensium quemque suo loco. Apud Athenienses, initium Anni olim faciebat Hecatombaeon, Iulio
Onuphrio ac Victore, notum. Meminit eorum Lapis antiquus apud Smetium, Inscript. p. 70. Mensores. portuenses. quibus. cum. Caudicariis. diuturnum. certamen. fuit. Vide Thom. Dempster. Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. 38 Sed et iisdem Mensores dicebantur, qui Imperatori et comitibus eius ac militibus hospitia praeparabant, ac metabantur, et singulis quibusque domos deputabant manuque Metatores vocabant, (quam vocem infra vide) Galli hodie Hospitiorum Marescallos et Foderarios. Salmas. Not. ad Lamprid. in Alexandro Severo c. 41. Alia notio vocis, ubi de Quinqueviris Mensariis accipitur, de quibus vide Radius.
Indigentia fuit: in cuius dein locum ex instituto Mensurarum varia genera, non tantum apud diversas Gentes, sed etiam in eadem saepe, a se invicem non parum discrepantia. Unde Henricus VII Angliae Rex sapientissimus, quantamcumque operam dederit, ut una et eadem in suo regno ubique mensura obtineret, missis Mensurarum essent, impedire tamen neutiquam potuit, Mensurarum diversitas. Sunt autem illae vel Mensurae capacitatis, ut in Scholis loquuntur, quae tum in liquidis tum in aridis, consideratae; putamen ovi pro fundamento habent, ad iustam proportionem observandam: vel Applicationis, quae aliis Intervallorum Mensurae vocantur, quarum fundamentum sunt grana aliquot frumenti iuxta se invicem collocata; vel etiam partes humani corporis, ut inferius videbitur, ubi de celebriorum gentium Mensuris pauca subiciemus. Mensuras vero primus Mensurae publicae et Pondera in Capitolio, servabantur: sicut testatur antiquae mensurae Inscr. a doctis vulgata in haec verba: IMP. CAESARE. VESPAS. VI. COS. T. CAES. AUG. F. III: I. MENSURAE. EXACTAE. IN. CAPITOLIO. Ad quas proin, tamquam ad Lydium lapidem, privatorum mensurae exigebantur: quod cum difficile esset, multique ex libidine pondera et mensuras sibi componerent, instituit Valen tinianus. per regiones Urbis universas, pondera, ut in l. 27. scribit Amm. Marcellin. Postea moris fuit, ut acceptas ab Imperatore mensuras et pondera servarent vel Papa vel Senatus: qua de re exstat, Iustiniani pragmatica sanctio, cuius c. 18. iubentur dari vel suscipi specics vel pecunia, in illis mensuris, vel ponderibus, quae beatissimo Papae vel amplissimo Senatui nostra pietas in praesenti contradidit. Atque hae sunt, quae dicebantur Capitolinae vel urbanae mensurae aut Italicae: aliis maiores, quarum velgo usus saltem in certis rebus etiam Romae, nedum in provinciis. Symmachus l. 10. ep. 26. Mille sexcentas auri libras decennalibus Imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas: id est, trutinae largioris examine. At Hieronymus Italicis mensuris opponit castrenses; quae, ut ex illius verbis patet, urbanis erant Hinc, ait duos Atticos facit: quos non appellare possumus duos sextarios Italicos: ita ut hinc mensura sit Iudaici sextarii, nostrique castrensis: cuius sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Apud Aristidem Sacrarum 3. ibidem ostendit, antea cum valeret, solitum se bibere alterum tantum, sive sextarium Romanum; quam ipse mensuram cum cotyla confert, cuius erat tum in Asia usus, ubi illa scribebat. De qua cotyla aut non multum dispari, Chrysostomi verba accepit Casaubon, in ad Ephes. c. 5. Cotyla vini et unus panis sufficit hominis ventri replendo, etc. Vide Casaubon, ad Capitolin. in Maximinis, c. 4. et de Mensurae ratione apud Antiquos, fuse disserentem Salmas. ad Solin. p. 688. nec non qui de Ponderibus ac Mensuris accurate libris 5. quorum primus est de mensuris Romanis, alter de Graecis. Andr. Alciatum, Ioh. Baptistam Villalpandum Comm. in Ezech. l. 3. ubi de Hebraeorum ponderibus, numismatis ac Mensuris agit, Portium, Budaeum, Fuchsium, Glareanum, Gouldmannum Dictionarii sui Appendice, in qua Pondera, Mensuas et monetas Veterum ad ea veducit, quae Anglis sunt in usu. Thom Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 9. etc. nec non infra in voce Quadrantal. De more vero in Mensuris numerandis Veterum, aliquid ubi devoce Kyrieles: et de poena false mensurantium infra ubi de Praecipitio.
ROMANAE LIQUIDORUM MENSURAE
Acetabulum, ab aceto, ut Graecorum an ounce three quarters, two charats: tvelve grains and an half Englisch. Amphora, a Graec. Quadrantal, a forma cubica. Cubus enim est e pede Romano et Iovitacratus, qui servabatur in Capitolio; ut Mensurarum typus: Urnas habet duas, Libras vero 80. Capitur pro Metreta, sed plerumque tunc distinctionis causa adicitur, Attica: Notatur sic Simpulus, ligulas sive cochlearia continet 40. sescunciam: drachmam et scrupulum mensurales. Eius nota C. V. Hemina, a Graec. Mensuralem vocat, continet uncias 12. eratque vas in oleo metiendo Romanis usitatum, Mensuris, et earum partibus (quamvis ultra semunciam vix processum) Agricola omnium mensurarum capacitatem aestimat. Quartarius, quia sexctarii pars quarta habet Acetabula duo, Uncias vero mensurales 5. Eius nota est Q. Sextarius, quia sexta pars Congii, Heminas 2. uncias autem mensurales 20. continet. Italicus dicitur respectu Graeci, et Urbicus respectu Castrensis, qui 2. urbicos continet: Sextarius, qui 12 Cyathos capit, in partes easdem cum Libra et Asse dividitur, sed pro semisse Heminam, pro Uncia Cyathum dicunt. Eius nota est
ARIDORUM MENSURAE.
Acetabulum, Cyathus, Hemina, Ligula, vide supra. Modius, a modo, continet Sextarios 16. Libras mensurales pints and 14. ounces English, andsomewhat more than a pint. Eius dimidium est Semodios: Trimodium tres Modios capit. Modiolus Plautinus, quantum continuerit, ignoratur, Modii autem nota est Mo. Sextarius, vide supra. Arida Plinius Libris aestimat, quem videl. 18. c. 7.
INTERVALLORUM MENSURAE.
Actus minimus (Rei enim Rusticae Scriptores utuntur Pede, Passu, Actu, Climate, Versu, Actu quadrato, Iugero) longus pedes 120. Latus 4. continet pedes quadratos 480. Actus quadratus, longus et latus pedes 120. continet quadratos pdes 14400. diciturque etiam Mina. Clima, longum et latum pdes 60. continet pedes quadratos 3600. Cubitum et Cubitus est sesquipes. Digitus, Architecti enim utuntur infra. Gradus, pedes 2. et semissis. Iugerum, longum pedes 240. latum 120. pedes quadratos continet 28800. et in easdem cum Asse partes dividitur. Milliare (Geographi autem Milliari et Passu utuntur) est mille passus, olimque Lapis, item Cippus dictum est. Palmipes est palmorum 5. Est autem Palmus digitorum 4. unciarum vero 3. Passus, a manibus passis, pedum est 5. Pes, palmorum est 3. digitorum 16. unciarum autem 2. Unde fit, ut in partes dividatur, iisdem, quibus Assis partes, nominibus appellatas. Est autem Pes triplex, porrectus, pedis quadrati dimidium: Contractus, pes quadratus: Quadratus, duo pedes porrecti. Hinc Semipes, Sesquipes, Semipedalis, Sesquipedalis, Bipedalis, etc. Apud Columellam quoque Dupondium, pro 2. Pedibus reperias. Versus, longus et latus pedes 100. continet pedes quadratos decem mille. Uncia, est digitus et tertia digiti pars. Unde fit Uncialis et Sescuncialis. Porro Romani, sicur et Graeci, viarum spatia Platoni dicitur, et eum sequuto Ciceroni Philipp. 14. decermpeda. Quemadmodum etiam Primis, secundis. etc. castris, ad aliquem locum pervenire.
GRAECORUM GEORGICAE MENSURAE LIQUIDORUM.
Amphora, 4. continet choas, libras mensuiales 54. Cotyla, acetabula habet 4. uncias mensurales 13. et semissem. Metretes continet 2. Amphoras, libras mensurales 108. Acetabulum, alias
ATTICAE LIQUIDORUM MENSURAE.
Herodotum, mensura est ignotae capacitatis. Plut. pro Sextario Romano. Cyathus, conchas habet 2. mystra 4. chemas 5. mensurae sescunciam. Metreta, choas habet 12. libras mensurales 108. Sextarius, cotylas 2. uncias mensurales 18. capit. Cum pro Sextario Romano sumitur, dicitur Acetabulum, habet sesquicyathum, uncias mensurales 2. et drachmas 2. Pocula sunt: Quartarius Semicotyla, habet acetabula 2. uncias vero mensurales 4. et semissem. Chus, et fundere, sextarios sex continet, libras mensurales novem: Et quidem his mensuris maxime Medicos Graecos uti videmus, Galenum, Dioscoridem etc. De Mensuris eorum Georgicis vide intra, in voce Rusticanae.
ATTICAE MENSURAE ARIDOROM.
Medimnum et us, capit choenices 48. libras mensurales 108. Notatur Me. Choenix, supra.
INTERVALLORUM MENSURAE APUD GRAECOS.
digitus, minima mensura. palmus, 4. continet digitos. Dicitur etaim milliare, 8. stadia facit passus: Spatium, quod ambabus manibus extensis ac pectore metimur. cubitus decurtatus minor, digitorum est 18. cubitus decurtatus maior, 20. cubitus, spatium a cubito usque ad summam digiti medii partem, digitorum est 24. pes, digitorum est 16. supra.
HEBREAE LIQUIDORUM MENSURAE.
Bath Hin, three quarts, Buxtorf. Lexic. Hieronym. vertit, Sextarium, Levit. c. 19. v. 36. Log, Lexic: the fourth part of a Kab, half a pmte, Godwyno. Hieronym. vertit Sextarium: Septuaginta Nebel, Latin. uter, est Epiphanio mensura 150. sextariorum.
ARIDORUM MENSURAE.
Cab, a quart. Minima mensurarum, quarum Scriptura meminit, Cabi quarta pars est, 2 Reg. c. 6. v. 25. Cor, Homer, tantundem capiebat, Ezech. c. 45. v. 14. Gouldmanno continet 2. Lethec, Atticos medimnos 40. libras mensurales 1080. Epiphan. et Hieronum. ei modios attribuunt 30. Septuaginta 3. Atrabas. Epha, hals a bushel an a potle. Medimnus Atticus, Gouldmanno. Lethec, Godwyn. Omer, Iosepho Epha, Exodi c. 16. v. 36. Godwyn. Gouldmanno 7. Atticos sextarios et 5. sextarii partem continet. Homer vero, Asinus, quia tantum continet, quantum asinus ferre potest, capit 10. Epha. Ezech. 45. v. 11. Seah, satum, a Latinis Interpretib. Modius communiter redditur, continet que 6. Cabos, Angl. a gallon and half, Godwyn. Gouldmanno 3. Omeres et tertiam unius partem tenet, Chosas Atticas 4.
INTERVALLORUM MENSURAE.
Amma, Cubitus, fuit quadruplex: quorum. Communis, Graece Cheleb, Funiculus, Graece Marino tantum 40. fuit. Eosdem una cum Persis parasangis pro schoenis et vicissim usos esse, ex Strabone et Plinio patet. Etsbang, Digitus seu pollex, minima mensura, continet latitudinem 6. granorum frumenti prope se invicem positorum. Proprie tamen quatuor digiti tres constituunt pollices: Iunius in Ezech. c. 40. v. 5. Kaneb, Arundo, longa 6. cubitos regios et palmum, in aedium exstructionibus adhibebatur: aliter Canon Indubitata ac certa Mensura. Milliare, Hebr. prandium denotat, spatium significavit, quod Cibrath, quod Hebr. dimidium diei sonat. Paegnam, pes, 12. continet pollices. Palmus duplex, minor Hebr. Spithama, ac Dodrans, spatium significat, inter pollicem ac in dicem extensos interceptum. Stadium in N. T. saepe memoratum, efficit 125. passus, seu 8. millaris partem: Tophach, vide paulo supra, Palmus. Tsagad, passus. Zerah, i. e. dodrans seu spithama, Vide paulo supra. Palmus Apud Persas regius cubitus digitorum fuit 27. Parasanga, stadiorum 30. etc. Apud arabas, Cuathum fuit cythus: Corboni, Hemina: Dorach Italicum, amphora Roman. Falgerim, Cochleare: Iohem, congius: Keiliatti, quartarius: Kift, sextarius: Mustarum, mystrum: Rasfuff, acetabulum: Rotulus libra mensuralis etc. Vide Auctores supra memorator, ut et infra Milliare.
Mesochori, it. Modi, et Percutere mensuram.
Maeaetae.
de Controversia Paschali, dicuntur Britonum Scotorum particulae seu regiones, apud Car du Fresne in Glossar.