Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
spoliis egregiis, qualia Scipio de Vaccaeorum Rege, singulari certamine victo, retulit, apud Florum l. 2. c. 17. Stricte et proprie vero illa dicebantur, quae Dux hostium Duci a se interfecto detraxerat: Quorum, uti Festus et cum eo alii tradunt, tanta raritas fuit, ut intra annos paulo minus 530. tantum trina contigerint nomini Romano: una, quae Romulus de Acrone: Altera, quae Cossus Cornelius de Tolumnio: Tertia, quae Marcus Marcellus Iovi Feretrio de Viridomaro, fixerunt. et quidem Lege Numae prima opima spolia Fovi Feretrio debere suspendi, secunda Marti (belli Praesidi, cuius templum extra Urbem) tertia Quirino (i. e. Marti qui praeest paci) Servius ait ad illud Aen. l. 6. v. 859. sed Plut. qui idem narrat in Marcello c. 11. obtinuisse dicit, ut omnia Iovi Feretrio spolia suspensa credantur. Vide Florum Histor. Rom. l. 1. c. 1. et 12. ut et l. 2. c. 4. Eadem fere Opima dicuntur, non Herc. fur. v. 48.
Florus quoque l. 2. c. 17. supra cit. M. Varroni Opima spolia etiam sunt, si manipularis miles detraxerit, dummodo Duci hostium detraxerit: Idem quoque docet, non omnia solita fuisse ad aedem Iovis Feretrii poni, cum in libris Pontificum scriptum sit, pro primis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis Opimorum spoliorum talem: Quoius. auspicio. calss. procincta. Opeima. spolia. capiuntur. Iovei. Feretrio. bovem. caedito. quei. cepit. aeris. ducenta. darier. oporteto. Secunda. spolia. in Martis. aram. in. campo. solitaurilia. utra. voverit. caedito. Tertia. spolia. Iano. Qurino. agnum. marem. caedito. centum. quei. ceperit. ex. aere. dato: Festus refert; sed fieri potest, ut ritus hic in desuctudinem abierit, quod Plut. docere videtur, vide Ioh. Rosin.
Vide quoque Senec. de Benef. l. 1. c. 6. Plin. l. 10. etc.
Lucius, it. Quintus.
Diis. Apud Sueton. Nerone c. 53. Exiit opinio: idem quod fama est, ut alias saepe. Sic fama exiit, apud Corn. Nepotem Agesilao c. 2. et Annibale c. 9. Graece Opinio proprie Theaeteto: inde Metaleptice sermo ipse, qui ex opinione, i. e. ex plenitudine cordis, nascitur. Hinc opinari proprie quidem est intra se sentire aliquid; at tralatitie dicere. Sueton. Aug. c. 51. male opinari de Caesare. Et c. 67. servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit: ad quae loca Casaubonum vide. Sed et Opinio, pro censu. Hinc Opinatores, milites olim dicti, qui in provincias mittebantur, petendae militaris annonae missi 7. C. de exact. trib. l. 10. quod exigerent opinionem, i. e. censum agri, ut opinatur Iac. Cuiacius d. l. Opinio enim in posterioribus libris Codicis pro censu praedii ponitur l. ult. C. de praed. navic. l. ult. C. de collat. fund. fiscal. Vulgo Taxa, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Hi missi in provincias, non fungebantur Exactorum leg. 11. eod. de erog. milit. annon. In Gloss. Graec. ad legg. 26. et 34. de Erog. mil. ann. Haloander tamen in d. l. missi 7. legit optiones. de qua lectione vide Budaeum in l. ult. ff. de iur. immun. Pyrrhus quoque non Opinatores, sed Opimatores legi vult, apud eund. Calvinum.
Ptolem. Pino hodie vocatur. Nunc Opono Baudrand. Estque tantum mons, 8. milliar. a littore Orientali, 4. ab Aleriae ruinis in Occidentem, Curiam versus 13. uti ab Acciae ruderibus in Meridiem, 34. a Bastia.
Aen. l. 11. v. 867.
Item civitas, iuxta quam Tigris influit in mare Rubrum, Herodot l. 1. Idem Dianae epitheton sive Lunae, sicut et Loxo et Hecaerga, uti Servius docet in Aen. l. 11. Cui Delias virgines, quum nupturae essent, comam desectam in Atticis, et Herodoto in Melpomene. Sic autem dicta videtur, a cura puerperii, uti docet Voss. de Idolol. l. 2. c. 29. cura est, vel etiam, in gratiam virginis Hyperboreae Opis nuncupatae, quae sacra Apollinis et Dianae Callimachus vocat, h. e. in sacris mergitum, ut Servius habet in Aen. l. 6. occultata in Delum pertulerit. Ionice ope Dea Latinorum, vide eundem c. 58.
Ptolem. forte quae Opizum Antonino.
Onomast. l. 7. c. 22.
posticum, pars erat Templorum, apud Graecos Gentiles, post cellam, cuius meminit Publ. Victor de Urbis. Reg. 14. his verbis, Ante cellam (sanctiorem, solis rebus sacris distinatam) est prodomon, post templum Opisthodomon. Ubi templum in tres partes dividit, mediam ubi est Cella, quam hodie Chorum vocamus; quae antecedit, Opisthodomon, Hadr. Turnebus Adversar. l. 22. c. 17. Salmasio in Templis illis haec erant, Pronaus primum posticum, ad idem fere instar factum, ut deambulationes sive Area, quod spatium erat sub dio. In templis vero Christianorum Narthex quidem erat, et Vestibulum ac Ingressus Templi: Templum dein ipsum seu Templi navis: et Apsis sive Concha ac intimum sacrarium, quod hodie Chorum appellant; sed nullus' ad Solin. p. 1218. et pluribus ad Eliberinum Concilium. In istiusmodi postico, cum ad eundem modum Aedes columnas et fastigium haberet, ut in fronte, Amphiprostylos.
Hermolao dictum est, quod ex utraque pagina scriptum esset, Hotomannus vero opinatur, esse chartam non utraque ex parte scriptam, sed quae ex una deleta, pone scripta est, quam opinionem Ulpiani verba confirmant, leg. 4. ff. de bon. poss. sec. tab. ubi, Chartae appellatio, inquit, et ad novam chartam refertur et ad deletitiam: proinde etsi in Opistographa quis testatus sit, hic peti potest bonorum possegio. Veteres enim plerumque una tantum in parte scribebant, quia scriptas chartas postea involvebant: unde Volumina dicta sunt, Vide Alciatum
Tam longam hanc fuisse Orestis tragoediam innuit, ut non solum summam libri scedam usque ad extremum marginem impleret, sed adversam etiam superficiem occuparet, nec dum tamen esset absoluta. Qui locus satis ostendit, libros emendatos et pure scriptos, in tergo non consuevisse exarari, nisi qui nimium longi essent et extra modum mensuramque iustam traherentur. Arator.
Martialis in Picentem quendam. l. 8. Epigr. 62.
Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo. c. 3.
Oderzo, vel Uderzo, et Ovederzo dictum, Ptol. Histor. l. 3. c. 6. Primus ac Varus occapantes Aquileiae proxima quaeque, et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur. Amm. Marcellin. l 29. Obsessa a Quadis ac Marcomannis Aquileia diu, Opitergiumque excisum. Corruptissime apud Strabonem l. 5. Opitergini, Lucan. l. 4. v. 462.
Nic. Lloydius. Longitud. 34. 10. Latid. 45. 30. Baudrando oppid. Marchiae Tarvisinae, sub Venetis, ad amnem Moteganum, 12. milliar. a Tarvisio in Caeciam, Utinum versus, 12. a Ceneta in Eurum, ab Aquileia, 45. in Occidentem, 35. ab Utino. Direptum fuit ab Attila, A. C. 452.
Nomenclatore Professorum Ienensium.