SECURUS apud Stat. Theb. l. 8. v. 14.
Illum et et securi circumspexere fragorem
Elysii ---
est omni metu exemptus, quippe in perpetua iam beatitudine vivens. Uno enim ho verbo omnem absolutam felicitatem indicavit. Pariter de Diis suis Lucretius l. 6. v. 57.
Nam bene qui didicere Deos securum agere aevum.
H. e. omni fortuna, affectu, spe, metu, iracundia, curaque omni quietum, Ut fingebantur Numina Epicuraeorum, quae false propterea neque caput neque praeputium habere, dixit Varro. Pariter de Sapiente homine idem Lucretius l. 3. v. 952.
Cur non ut plenus vitae conviva recedis?
Aequo animoque capis securam stulte quietem?
Qui talem securitatem, ex Philosophia sua, vita functis omnibus adscribit, qualem Statius solis per virtutem in Elysios campos translatis. Eodem l. 3. v. 212.
Quod simul atque hominum leti secur a quies est
Indepta, atque animi natura, animaeque recessit,
Et sic Bardos Gallorum securos, contemptores nimirum omnium fortuitorum, animoque velut praesentem iam aeternitatem gloriae adeptos, celebrat Lucan. l. 1. v. 449.
Vos quoque, qui fortes animas, belloque peremptas,
Laudibus in longum vates demittitis aevum,
Plurima securi fudistis carmina Bardi etc.
Casp. Barthius Animadv. ad Statium d. l. Vide quoque supra, ubi de Asphodeli pratis. Aliter vox sumitur apud Vopiscum in Benoso, c. 14. Ipse quantumlibet bibisset semper securus et sohrius et --- adhuc in vino prudentior. Hic enmim est e)/mfrouron, qui eatenus bibit, ut adhuc sui compos sit et mente consistat. Ita enim Graeci e)/mfraktos2 accipiunt, quem vinum non deposuit, nec ce mentis statu deturbavit: a)poxarakwqh=nai u(po\ tou= oi)/nou etiam dicebatur. Unde a)poxarakw=sai Graeci eleganter dicebant, i. e. vino expugnari, ab *tw\ d' a)/new kai\ a)/naudoi e)f' e(stih| ai)/cantes2, quod est vallum rumpere et exsindere munimentum. Sed et securum hic dicas, cui arcana tuto possis credere etc. Vide Salmas. ad loc.
SECUSIANI seu SEGUSIANI Caesari l. 1. Bell. Gall. c. 10. populi Galliae Celticae quorum regio La Forest, teste Pineto, nominatur, inter Lugdunenses ad Ortum et Arvernos ad Ocfasum, ubi Forum Segusianorum, vulgo Feurs, et Mons Brisonis, Montbrisson oppid. primarium. Vide [Segusiani].
SEUSSES populi Alpini, Plin. l. 3. c. 20.
SECUSTERO oppid. Galliae Narbonens. Anton. Sesteron Simlero. Vide [Segesterorum] Urbs.
SECUTORES Gladiatorum erant genus, Retiariis oppositi, a sequendo dicti: quod Retiarios insequerentur. Arma eorum fuere clypeus, quo rete adversariorum avertebant, gladlus et cassis. Vide Lipsium Saturnal. l. 2. c. 7. et supra in voce Retiarius, Quidam cum Mirmillonibus, quibus eadem arma, quorumque in galea piscis eminebat, eosdem faciunt. Vide supra.
SEDA vulgo LA SIE, fluv. Galliae in Caletis, fontem habet ad vicum S. Maclovii, S. Maclou: attingitque Altamfagum vel Altifagum, Aufav vel Aufey: et post acceptum quendam amniculum, Longamvillam Gifardi, oppidum Ducale, Longueville a Giffart, Caroli Mansionile Charle Mesnil vel Challemesnil; Novem molas Neufmeules: deinde apud Provillam Pourville, Oceano immergitur. Meminere eius literae Goscelini circa A. C. 1030. Concedimus Monasterio S. Mariae et S. Amandi Episcopi, infra muros urbis Rotomagensis sito silvam, quae habetur inter aquas Garennam et Sedam. Itaque Garennae proximus fluv. erat Seda, quem proin similiter cum Garenna coniungit Ordericus Vitalis, apud Hadr. Vales. in voce Caleti.
SEDADA terminus Septentrionals tribus terrae Sanctae. Latine, latus, cibarium, vel venatio eius. Urbs seu pagus in tribus Nephthalim, Hieronym.
SEDANA vulgo SEANE, et SAANE fluv. itidem Caletorum, fontem habet apud Vervanam Varvane, inde alluit Anglicam villam Englesque ville, Vibodium Vibeuf, vicos S. Iusti et S. Audoeni, Braciacum Brachi: demum accepto Belnaio Beaune, Sedanam Sane vel Saane, cui nomen suum dedit, et Sotram villam praeterfluit, atque apud S. Margaritam, aut si alios sequimur, apud Longamvallem, Longueval, mari infertut. Sedani loci meminere literae Wilhelmi Regis Anglorum et Ducis Normanniae, qui A. C. 1070. donavit S. Amando unum mercatum in Sedana. Dicitur haec vulgo similiter Saane vel le Beurg de Sane, estque vicus in Ducatu Longaevillae, in Decanatu Braciacensi, ubi Cella est Virginum, Rotomagensi Monasterio S. Amandi subiecta, quem Prioratum B. Matiae de Sedana veteres tabulae vocant. Molendini apud S. Audoenum in riparia de Saane, mentionem facit Reginaldus de Petravilla in literis datis A. C. 1204. Vide eundem Vales. loc. cit.
SEDANDA unum ex regnis Monomotapae, vide ibi.
SEDANUM urbs Campaniae Gallicae ad Mosam, cum arce munitissima. Alias sub Principe proprio, sed A. C. 1642. Coronae Gallicae accessit, 4. leuc. a Mosomo in Circium paulo magis a Carolopoli in Ortum, 11. a Retelio in Carciam 2. Bullionium versus, estque versus Arduennam silvam et consinium Ducatus Lucemburgici. Huius Principatus nomen et praerogativam, ex paceto, servant posteri Frederici Mauritii de la Tour a' Auvergne, supremi Sedani Prinmcipis. Nempe, fuit initio Principatus hic in potestate Comitis Marcae et arembergae, primusque se supremum Dominum Sedani indigitavit Ioannes A. C. 1460. cuius linea masculina cum exstincta esset A. C. 1588. in Wilhelmo Roberto, unica eius filia Dux Bulionaeus
et Princeps Sedanensis factus est Henricus Vicecomes Turrius, sicque in Comitum Marcanorum iura successit. Sed filius eius Fridericus Mauritius, propter conspiratinem cum Hispanis, Principatu exutus, a Ludovico XIII. Rege A. C. 1641. postea compensationis loco duodecies centena milia librarum Turonenmsium accepit, Georg. Hornius Orb. Politic. Ubi ad id, quod de exstincta in Wilhelmo Roberto familia dicit animadvertit Menckenius, ex Continuat. Thuani l. 10. p. 707. ei superstituem patruum Carolum Comitem Mauleurierum; verum eum, cum hereditatem nepotis aditurus esset, ab Henrico IV. qui Turrio sedanum assertum ibat; coactum fuisse cum hoc de iure suo transigere etc.
SEDECIAS qui et MATHANIAS prius, Iosiae fil. imperavit Iudaeis ann. 11. a Nabuchodonosore nomine in Sedechiam mutato, sufsectus, in locum Ioachim, hac conditione, ut tributum ei persolveret: verum fidem ille fregit, spernens etiam consilia Ezechielis ac Ieremiae. Quare, anno regni eius nono, Nabuchodonosor obsedit Ierusalem, quam post 2. ann. cepit Regemque cum populo in Babyloniam abduxit A. M. 3348. ante Christum natum 614. Alii habent A. M. 3446. Haec est illa misera, ac vulgata captivitas Babylonica annorum 70. Vide l. 2. Reg. c. 24. et 25. c. et l. 2. Paral. 36. c. Ierem. 25. 37. et 52. c. etc. Ezech. 12. et 21. c. etc. Ioseph. l. 10. Iud. Ant. c. 9. et 10. Sedechias filios occidi vidit, statimque ipsimet Sedechiae eruti sunt oculi. An. 387. a divisione regni. Fil. item Hananiae, Ierem. c. 36. v. 12. Filius Chanaana, 1. Reg. c. 22. v. 11. Fil. Ioachim, 1. Paral. c. 3. v. 15.
SEDECULA pagus Brutiorum apud fines Napitinum in Calabria ulteriori Segiola, teste Barrio.
SEDELAUCUM vulgo SAULIEU, oppid. Galliae, inter Augustodunum 27. et aballonem 24. mill. pass. in pago Augustodunensi: S. Andochium patronum habet. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
SEDELIUS Wolphgangus, vide [Wolphgangus].
SEDENA vulgo SEINE, oppid. Provinciae in dioecesi Diniensi ad radices Alpium, in limite ditionis Sabaudiae et Comitatus Niceae, 5. leuc. ab Ebroduno in Meridiem, Diniam versus paulo plus. Illic Concilium Provinciale habitum A. C. 1267. Vix 4. leuc. a Barcinone in Occasum.
SEDERE proprie Iudicum est et innuit Maiestatem et quieti animi ac perturbationibus nullis obnoxii tranquillitatem: Ita sedere dictus est Praetor, cum pro Tribunmali iuris dicendi causa sederet. Hinc Lactantius l. 6. c. 18. Sedet enim maximus et aequissimus Iudex. Sil. Italicus Bell. Pun. l. 7. v. 470.
Nec Iudex sedisse valet. --- --
Diesque proin, quibus Praetor ius dixit, Sessionum appellantur l. 5. § satisfaction ff. ut in possessi legat. et minus eius, Sedes sublimissima, 1. 14. C. de Iudic. Vide Polletum, de Foro, Rom. l. 1. c. 5. Doctorum item et Magistrorum, vide supra [Lecticula] lucubratoria. Idem ritus in Liberalibus, quae incidebant in 16. d. Kal. April. obtinnit, tum enim per totum oppidum eo die sedebant Sacerdotes Liberi, hedera acoronatae anus, cum libris et foculo, pro emptore sacrificantes. Ubi sedere significare feriari, annotavit Hader. Turnebus in Comm. Varron. Similiter cum in communioribus sacris adorantes Deos starent, in parentali tamen seu funebri sollemnitate, operantes sacris sedebant. Q. Curtius l. 10. c. 5. Assidebat ei (Sisygambi) una ex neptibus, nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens. Quod cum Servius ad principium Aen. l. 9. ad augur andi tantum consuetudinem et sententiam in Senatu dicendi trahit: certum tamen est, parentantes etiam et lugubia peragentes officia, sedere fuisse solitos: Hebraeorum forte imitatione, apud quos Matth. c. 27. v. 61. mulieres SER VATORIS obitum lugenmtes, sedisse leguntu r e regione sepulchri: et Ezech. c. 8. v. 14. Mulieres Idololatricae sedebant deflentes Thammuzum (Adonim.) Sic intelligendi Poetae. Martial. l. 2. Epigr. 41. v. 19.
Te maestae decet assidere Matri,
Lugentique virum piumque fratrem.
Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 65.
--- - --- Tepido genitrix super aggere nati
Maesta sedet, etc.
Quo factum, ut Sedes pro sepulchro tum uloque sumeretur. Amm. Marcell. l. 22. Metuens, ne collectis supremis Sedes illi, ut reliquis, exstruerentur. Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 8. Perpetuis sedibus dormienti similior illata est; ad quem locum Savaro id ipsum observavit, ex l. ult. C. Theodos. de sepulchr. viol. ubi Sedes Apostolorum pro tumulo: quo loquendi genere etiam est usus Paulus Ictus l. 40. ff. de Relig. et Sumpt. funer al. Sic vetus marmor, Hanc. Sedem. sibi. vivi. posuerunt. et aliud in Epigr. 2.
Laevitae. coniunx. Petronia. forma. pudoris.
His. mea. discedens. Sedibus. ossa. locat.
Parcite. vos. lacrimis. dulces. cum. coniuge. natae.
Viventemque. Deo. credite. flere. nefas.
Sedem autem hanc perpetuam appellavit Sidonius, si cuti aeternam ICtus e qua scil. ossa transferri inconsulto sacrorum Rege, aut Pontifice, nefas erat: non quod corpora non resurgant, ut quibusdam impie persuasum: sed, ut discrimen sit inter tempor arium sepulchrum et aeternum: Diocletiani et Maximiani rescripto id firmante. Vide hac de re plura, apud Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. l. 3. c. 33. Uti de eodem situ in Opalibus quoque supra. Apud Hebraeos, nemini in loco sacro sedere fas erat, nisi soli Regi, adeo que Sacerdotes in Tem plo stantes solum ministrabant, ut colligere est ex loco Deuteron. c. 18. v. 5. Interim in precibus non stabant solum, vel ingeniculabantur, sed et sedebant, ut exemplum Davidis doce. 2. Sam. c. 7. v. 18. Et certe genuinum hunc supplicantis gestum esse, suggerit quoque Apollonius in Argonaut. l. 4. v. 693. et 694.
*(/izanon, h(/ te di/kh lugroi=s2 i(ke/thi te/tuktai
e)f' e(sti/h|.
Illi ergo tacite, sineque voce, in foco conscenso
Sederunt (veluti mos miseris supplicibus est.)
Idque katakli/sews2, i. e. ad focum maxime, quod ad hunc locum, vel observatu Caelii l. 15. Antiqu. Lect. c. 18. notarunt Interpretes, inquientes, Lege sancitum, ut supplices apud Larem sederent taciti. Quod idem de Ulysse iam monuit Homer. Od. n. v. 153. de Marcio Coriolano, ad Act. Tullium Volscorum Principem profugo, narrant Dionys. Halicarn. et Plutarchus in eius vita: de Themistocle Plut. itidem in eo etc. Apud Scythas vero in tergore bovis mactati (cuius inter adstantes carnes distribuebantur) sedebant supplicantes, qui ritus sanctissimus apud illos habitus est, ut docet Lucian. in Toxari. Porro, in conviviis antiquissimi mortalium, continentiae ac duritiei assueti, similiter sedebant, ut non e Sacris solum paginis discimus: sed et Homerus id inculcat Od. x. Sedebamus edentes multas carnes et vinum suave. Quem sequutus Virgil. 1. 7. Aen. v. 175. ait,
--- - --- Hic ariete caeso
Perpetuis soliti Patres considere mensis.
Ad quae verba Servius. Maiores, inquit, nostri sedentes epulabantur, quem morem ihabuerunt a Laconibus et Cretensibus, ut Varro docet l. de Pop. Rom. Vide quoque Athenaeum Dipnosophist. l. 8. Postea vero, luxuria ingravescente, propter mollitiem et ingentes delitias, quae Asia inprimis devicta Romam demigrarunt, quaesita est haec mollis accubatio, post balnea (quorum usus tempore maioris Scipionis ac Plauti increbrescere coepit) ut, delicatius epulaturi, trunco corporis paululum inflexo, in cubitum incumberent, et crura iacerent aut porrecta, aut leviter inflexa. Verum et sic discumbentibus Viris, Mulieres sedere perseverarunt, ut ex Vitruvio, Val. Maximo l. 2. c. 1. Varrone, Isidoro, discimus, quod turpis videretur in muliere accubitus. Donec a Pompeii M. aetate usque ad Constantini Imperatoris tempora, cum in frequentissimo usu balnea essent, apud quoscumque, omnes fere atque etiam Mulieres cenantes, simul accumbere coeperunt, uti docet Ovid. de Arte l. 1. Val. Max. l. c. etc. Cum apud Graecos (quos Aristotelis iam tempore discubuisse in publicis cenis, credi par est, ex eius Polit. l. 5. ubi voce kaqh=sqai proskunh/santas2 Utitur) mulieres numquam accubuisse, tradat Verr. 1. Cicer. Interim verba sunt Mercurialis, et apud Romanos diverso situ mulieres a viris accumbentes coenasse rationi consentaneum est: non solum, quod honestatis atque dignitatis ratio sic postulabat; sed quia in Romanis lapidibus mulieres quasi sedentes et nulli alteri rei cubitis innixae, accumbentes et edentes conspiciuntur. Vide eum de Arte Gymn. l. 1. c. 11. cui, si placet, adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 28. Ioh. Laurentium Ictum Notis in Phoedrum l. 4. Fab. 24. et quae diximus supra, de Accumbendi ritu. De Sessione in sacris, et noto Pythagorae symbolo, Numae etiam attributo, apud Plut. in Numa, qro/noi, Adoraturi sedeant, vide Vossium Idol. l. 2. c. 34. Addam saltem, et augurale verbum faisse, sedere, quoniam sedentium animi sint tr anquilliores, Serv. ad Aen. l. 9. laudatus Casp. Barthio Animadversion. ad Statium Theb. l. 1. v. 321. ubi de hoc verbo multa. Vide quoque Casaubon. ad August. Suetonii c. 95. ubi de omina in sella captandi Candidatorum, apud Romanos, ritu: qui et de more Imperator. Senatores in Senatu sedentes salutandi, ad eund. c. 53. et de more in scrobibus sedendi eorum, qui se interimebant aut a carnifice plectebantur, ad neronem c. 49. varia habet: infra voct Torus, ubi de more Veter. in toris sedendi in omni otio negotioque, quod quiescere non prohiberet, ex eodem ad Domitian. c. 11. Iac. Gothofredum Exercit. de Eccl. 1. ubi de sessilibus, item curulibus Deorum statuis (namque et quosdam Deorum suorum sedentes faciebant Ethnici, scabello nonnumquam pedibus subiecto) egregia congessit; nec non hic infra, it. voce. Sessio. Aliam vero verbi notionem, infra lemmate Tegere pedes.
SEDES in l. 10. Cod. Theodos. de Malef. Mathem. Quia nonnulli ex ordine Senatorio maleficiorum --- -- invidia stringebantur; idcirco huiusmodi negotia Urbanae praesectur ac discutienda permisimus. Quod si quando huiusmodi inciderit quaestio, quae iudicio memoratae sedis dirimi --- posse non creditur, eos ad Comitatum transmitti praecipimus: imperium est seu iurisdictio Praefecti urbis. Imo absolute Regnum, apud Auctorem incertum in Encomio Emmae Reginae, l. 1. Rex --- recensuit comites expeditionis, relictoque minore filio suo, in Sede, adiit navigium cum armato milite. Sane Sedes est dignitas, et sedere, Regium verbum. Ita Virg. l. 1. Aen. v. 60.
--- -- celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens. --- ---
Unde et Solium innumeris locis et hinc Stuel, apud Germanos, ipsum Regnum. Maxime tamen vox tribuitur Praefecto Urbis et Praefecto Praetorio, quorum Sedes vocantur eminentissimae, excelsae, inlustres, magnificae, magnificentissimae etc. passim in utroque Codice, ubi Sedes vestra, Sedes vestra magnifica, inlustris etc. In Ecclesiam postmodum vox transiit, dictaeque Sedes Ecclesiae maiors, seu quod in iis Episcopi sederent in thronis, unde enqroni/zein dictae, et verbum hinc *kat' e)coxh\n; seu quod essent Apostolorum vel Martyrum sedes, i. e. memoriae, qua de vocis notione dictum supra in verbo Sederc. Priorem stabilit Victor Utic. l. 1. ubi sedere thronum, pro, episcopali auctoritate praeesse, dicit: Suggerunt de illo, ut suum nequaquam sederet thronum, neque Dei populo verbum faceret consuetum. e(/dra autem Sedes dictae quinque Patriarchales Ecclesiae, Romana, (quae prima Sedes Gelasio I. Ponrific. in Concilio Roman. alibique) Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana, et Constantinopolitana. Sed et Primae sedes, dictae leguntur Primatum sedes, eorum secil. Episcoporum, qui promotionis aetate coeteros suae dioecesis Episcopos anteibant, eoque nomine
Primates vocabantur, quod in Africa maxime obtinuit, ut videre est apud Augustin. Ep. 162. 165. etc. Hinc primae Sedis Episcopus in Concilio Carthagin. III. can. 26. quo titulo se Rodulphus Archiepiscopus Bituricensis quoque inscripsit, in Charta quadam A. C. 841. apud Iustellum in Histor. Turenensi et Sammarthanos. Vide Sirmondum in Propemptico l. 2. c. 9. laudatum Car. du Fresne in Glossar. adde Iac. Gothofredum d. l. ubi de vocis *sidhtai\ in sacris Gentilium usu plurima egzregia: ut et supra ion voce Cathedra.
SEDES Curiae Generalis quam cogere solebant olim Imperatores Occidentis, cum transalpinarent, seu in Italiam proficiscerentur, roncalia fuit seu Roncaliae, locus ac planities porrectior, inter Placentiam et Cremonam: qua de re sic Otto Frisingensis de Gestis Friderici l. 2. c. 12. Inde castra movens in campum Roncaliae, super Padum, non longe a Placentia, mense Novembri resedit. Est autem consuetudinis, Regum Francorum, quae et Teutonicorum, ut quotie scumque, ad sumendam Imperii Romani coronam, militem ad transalpinandum coegerint, in praedicto campo mansionem faciant. Ubi ligno in altum porrecto, scutum suspenditur, universorumque Equitum agmen feuda habentium ad excubias proxima nocte Principi faciendas per Curiae praeconem exposcitur: quod sectantes, qui in eius Comitatu fuerunt, singuli singulos beneficiatos suos per praecones exposcunt. At sequenti die quicumque nocturnis vigiliis defuisse deprehensus suerit, denuo ad praesentiam Regis aliorumque Principum vel virorum illustrium evocatur. Sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate suorum dominorum domi remanserunt, in feudis condemnantur. Hunc morem Principe secuto, non solum Laicorum feuda, sed et quorundam Episcoporum --- adiudicata fuere. Sic Lotharius Imperator Feud. tit. ' 1. Dum apud Roncalium, secundum antiquorum Imperatorum consuetudinem pro iustitia ac pace Regni consideremus. Et tit. 53. Dum ex --- more universalis Curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a Principibus Italicis non modicas accepimus querelas. Vide quoque Abbatem Ursperg, in Friderico, ubi Lombardos iustitiam suam requirere hoc in loco et ab Imperatoribus recipere diem certam et Curiam publicam, solitos narrat. Quem morem Curias Generales, in Italia indicendi, hausisse Germanos Principes a Francis, ex verbis Ottonis praefati, haud obscure liquet. Et certe cum Carolus M. Italiam imperio suo adiecisset, fusis profligatisque Longobardis, sollenne illi fuit et successoribus, Primores sui Palatii et Comites Palatinos eo mittere, qui iustitias publicas facerent; cuiusmodi Curias publicas in campis cogi consuevisse, diximus supra. Dictus autem hic campus est, quod esset Runcalis, i. e. incultus et sentibus obsitus; runcare enim Latinis est purgare campum a sentibus, quas inde ronces Galli vocant. Unde legitur in Constitutione Caroli Crassi Imperatoris A. C. 884. Cuicumque secundum hanc Legem expeditio imperatur, si ad Curiam Gallorum, hoc est, in campum, qui vulgo Runcalle dicitur dominum suum non comitetur etc. Vide Car. du Fresne in voce Runcalis, et plura hanc in rem apud Ioh. Calvinum Lexico Iurid, De eodem celebri loco, sic. Guntherus Ligurini l. 2. initio,
--- --- Tum demum signa revellens
Roncaliam properat rapidis attingere castris.
Est locus Italiae modicum se iunctus ab urbe,
Cui, quia pulchra situ placet, inde Placentia nomen,
Planus et Eridani placido iunctissimus amni,
Effundit latos spatioso limite campos.
Hic, quoties claram Regnator tendit ad urbem
Teutonus, Ausoniam sumpturus rite coronam,
Ponere castra solet: ligno suspenditur alte
Erecto clypeus, tunc Praeco Regius omnes
Convocat a dominis feudalia iura tenentes.
Excubias Regi primas celebrare fideles
Nocte vetustorum debent ex more Parentum.
At quicumque domi, domino nolente, relictus
Defuerit, feudo privari Curia censet etc.
SEDES Porphyretica duplex in Sacello S. Silvestri Palatii Lateranensis collocata, memoratur Dominico Macro in Hierolex. ubi sic de illarum usu: In illarum prima cum Papa sederet, Prior illius Basilicae tradebat illi baculum, correctionis symbolum et claves Ecclesiae, Pontificiae potestatis hieroglyphicum. Hoc peracto ad alter am Porphyveticam sedem se constituens Papa, baculum et claves eidem Priori denuo restituebat, a quo ibi cingulo rubro, ex quo bursa serica eiusdem coloris pendebat, praecingebatur; in hac enim gemmae duodecim cum moscho inclusae erant. Pontifex interim sumpto ex gremio Camerarii monetarum pugillo auri et argenti, populo denuo meliori largitione erogabat etc. Idem praeter duas has, et tertiae ibidem meminit, Stercorariae dictae, (in qua prius, quam in porphyreticis, sedere consueverit Pontifex) de qua sic is. Erat, inquit, sic appellata marmorea sedes, ante Lateranensis Ecclesiae portam, in qua sedebat, seu potius iacebat novus Pontifex, quando ibi ad capessendam possessionem accedebat, sic denominata, quia, quando ex ea surgebat, canebantur sequentia verba: Suscitat de pulvere egenum et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum Principibus et solium gloriae teneat. Postmodum. Ex qua surgens Pontifex sumebat e gremio Camer arii monetarum puggillum, in quibus aureae vel argenteae non exsistebant, et in populum dispergens aiebat, aurum et argentum non est mihi etc. Hactenus ille, qui hodie in simili functione, loco ritus huius, stuppam coram Pontifice, ad coronationem accedente, in ingressu Vaticanae Basilicae, comburi addit, cum triplici commemoratione verborum, Sic transit Gloria Mundi. Plura de Sede Hac triplici, vide apud Platinam in Ioanne VIII. Marcellum Archiepisc. Corcyrens. qui Sacrarum ceremoniarum librum conscripsit, sub Leone X. Robertum Gallum Dominicanum, qui Librum Visionum scripsit, A. C. 1290. Laonic. Chalcondylam de rebus Turcicis l. 9. Aut Sabellicum Ennead 6. l. 1. Alios.
SEDETANI seu SEDENTANI Silio HEDETANI Ptol. populi Hispaniae Tarraconensis apud Sucronem fluv. incolentes. Sil. l. 3. v. 372.
Sedentana cohors, quam Sucro rigentibus undis
Atque altrix celsa mittebat Soetabis arce.
*sidhtanoi\ Appiano in Libycis. *meta\ de\ tou\s2 *kelti/bhras2 pro\s2 *no/ton ei)si\n e)p' o)/ros2 oi)kou=ntes2, th\n *)orosp e/dn, kai\ th\n meta\ th=s2 *sou/krwna xw/ran *sidhtanoi\ me/xri *karxhdo/nos2 Straboni l. 3. dusfhmi/an. Vide Dausqueium ad praedictum Silii locum p. 132. Nic. Lloydius.
SEDEUR pater Elisur, principis tribus Ruben, Numer. c. 1. v. 5. Latine, ager luminis, vel ignis, sive ubera luminis, aut omnipotentis lumen, vel. devastatoris ignis.
SEDIBONIATES populi Galliae Aquitanicae Plin. l. 4. c. 19.
SEDIGITUS vide [Volcatius].
SEDILE pars crucis, cui insidebat cruciarius, ut infra videbimus, ubi de Suppedaneo.
SEDOCHEZORUM Regis meminit Tacit Hist. l. 3. c. 48. Circa Cohibum fluvium in Ponto. Sedotosorum et Sedothezorum loegi in MSS. asserit Lipsius. Colerus legit Sedochi Lazorum. Nic. Lloydius.
SEDRE primarius Sacrorum administer, apud Persas hodiernos, vide [Moslimi].
SEDULIUS [1] Dux et Princeps Lemovicum, postremo Galliae motu, Caesl. l. 7. Comm. c. 88.
SEDULIUS [2] Caelius Scotus Hildeberti Scotorum Archiepiscop. discipulus, Presbyter Hibernus, claruit in Italia, circa A. C. 450. Regenvolscio et Illyrico, aliis 460. Bellarmino 430. Obiit A. C. 450. Sixt. Sen. Eius in Epist Pauli Comm. edit. cum aliis in fol. Basileae A. 1528. in quarto ibidem A. C. 1538. 1562. (cum notis Iureti) et Poemata, exstant. Sublimi vena et variae eruditionis Poeta. Dempstero: Ingenio praeclaro praeditus, eruditus, carmine et prosa excellens, Illyric.
SEDUNI populi Galliae Belgicae antiquissimi, Caesari l. 3. Bell. Gall. c. 7. Plinio, l. 3. c. 20 aliis memorati, quorum primus loc. cit. a Galba victos in Alpibus Sedunos, et Veragros plus tertia parte caesa ex hominum milib. XXX. memorat, alter loc. cit. inscriptionem profert e tropaeo Alpium, in qua Nantuates, Seduni et Veragri coniunctim ponuntur: ad Rhodanum inter Allobroges ad Occasum et Rhaetos ad Ortum. Baudrando populi fuere Galliae Lugdunens. versus fontes Rhodani, inter Helvetios ad Boream Veragros ad Occasum Lepontios Plantinus habet, Viberos aut Iuberos, ad Ortum, et partim ad Meridiem, cum Salassis: Plantinus habet, Lepontios ad Meridiem a quibus altissimis montibus separantur. Minima parte attingunt Rhaetos. Eorum regio nunc Valesia superior. Plantinus habet, mediam Vallesiae regionem incolunt. Hos Simlerus l. de Vall. extendit a rivo Morsia usque ad conventum Vispianum: Cluverius vero usque ad vicum Leuck. Cum his ut et Viberis, Veragri seu Vallesiani inferiores bella gesserunt diu, tandem hi ab illis victi, eorum imperium hodieque agnoscunt, praefectos ab iis accipientes, qui ius dicant, et Rem publ. ad ministrent, De foedere eorum cum Helvetiis, vide in voce Vallesia. Vallesiani Italis, quorum caput olim Sedunum, Sion Italis, et Sitten Germanis, inter Mediolanum et Genevam: urbs antiquitate, situ et fama illustris: Nunc Valesiae promaria, ad Rhodanum, qua amoemorem ad formam sese pandit vallis Sittae, cum duplici arce in apice pene inaccesso montis, qui inter adversos, quibus utrinque vallis cingitur, ab Oriente urbi medius imminet. Huc ex variis incendiis et vastationibus quaedam adhuc antiquitatis monumenta visuntur, inter quae inscriptio Caesari Augusto facta, cuius Simlerus meminit, qui a tempore, quo Alpinae gentes sub Augusto divictae sunt, Sedunum, Octodurum et Agaunum condita, ac moeniis cincta fuisse credidit, cum ante vici fuissent. Certe arx illa, quae hodie Canonicorum est, et Valeria nominatur, sine dubio vetustissima est: forsan dicta a Valerio Procillo, qui sub Caesare in Gallia militavit, 55. mill. pass. a Berna in Austrum, 65. a Geneva in Ortum, 100. a Mediolano in Circium. Sub proprio Episcopo, cuius sedes Octoduro huc translata est, circa A. C. 565. Ex his Leodemundus Bertetrudi reginae, Chlotarii Iunioris coniugi, impulsu Alethei Patricii suasisse circa A. C. 615. dicitur, ut thesauros regios e villa Marolegia clam sublatos, in sua civitate Sedunis deponendas curaret, eo quod esset locus tutissimus, Fredegar. Guilielmus Raronius, cum patre Guiscardo, per seditionem eiectus, quum Bernatium, quorum cives erant, opem implorasset A. C. 1417. occasionem praebuit quinque Valesianorum conventibus, foedus cum tribus Helvetiorum pagis Lucerna, Uria, et Underwaldia pangendi. Adrianus vero, et 7. decumae Valesianorum, foedus A. C. 1533. Friburgi cum septem pagis Helvetiae, Lucerna, Uria, Suitia, Underwaldia, Tugio, Friburgo, et Saloduro iniit perpetuum. Est autem Episcopus totius regionis Princeps, Comes quoque et Praefectus Vallesiae nuncupatus, quem Canonici et legati 7. Desenarum Vallesiae superioris eligunt. Collatum id fastigii Theodosio Episcop. a Carolo M. ferunt, quod a variis postea Imperatoribus Carolo IV. imprimis et Carolo V. in gratiam Matthaei Schinneri Episcopi et Cardinalis; confirmatum auctumque est. Penes hunc itaque et septem conventus Vallesiae superioris totius regionis imperium est. Ab eo proximus est, quem regionis Ducem seu Capitaneum, Gallice Baillif, Germanice Landshauptmann vocant. Ager pagusque Sedunensis, le Sinois, vastatus est a Taloardo et Nuntione, ducibus Longobardorum, ut Fredegarius refert. Vide Simler. de Rep. Helv. et l. pecul de Vallesia. Stumpfium Chron. Ioh. Bapt. Plantin. etc. ut et in voce Vallesia.
SEDUSII populi German. Suevis finitimi. Sunt'qui horum oppid. Sedan, sive Esdan in Gall. Belg. ad Mosam putent; sed falluntur, cum apud Caesarem l. 1. Bell. Gall. c. 51. populi sint Germaniae non Galliae. Cluverio Brietioque fuerunt, ubi nunc pars Palatinatus Rheni et Franconiae, inter Moenum et Nicrum.
SEEVOGLIUS Amandus, Basiliensium ruralium ductor, atrocissimo conflictu San Iacobaeo, quo pauci Helvetii ab innumeris Armeniacorum, duce Ludovico Delphino, postea XI. eius nominis Galliae Rege, copiis saecul. 15. obruti sunt, pro patria fortissime pugnans occubuit. Christ. Urstisius Hist. Basil. Stumpfius Chron etc.