Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Ubi Taranis idem est quod Iuppiter Taran, quod Britannis tonitru sonat, ut videtur Cluverio, l. 1. Antiquit. German. c. 9. Taramis legit Bochartus, l. 1. Chanaan c. 42. cui nomen factum videtur ex Phoenicio
Toranus Plinio, l. 7. c. 12. Toranius seu Thorannius Suetonio, in Aug. c. 69. mango fuit celebris Augusti Imperatoris principatu ex illorum genere, qui Symphontacos pueros domi alebant, M. Antonio iam Triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos vendidit; tanta unitas erat. Postquam deinde, sermone puerorum detecta fraude, a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem pretii conquerente; Nam ducentis mercatus erat sestertiis: Respondit versutus ingenii mango, ob id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis, diversarum quidem gentium natales, tam concordi figura reperiri, super omnem esse taxationem. Eandem historiam refert Iul. Solinus, Polyhistor. c. 5. Aliud eius argute dictum Aur. Macrobius habet
la Tarentaise, provinc. Ducatus Sabaudiae, inter Alpes Graias ad Ortum, Maurianam ad Meridiem, Sabaudiam propriam ad Occidentem et Fossiniacum tractum ad Boream, ubi alias Centrones, populi Galliae Narbonensis. Eius primaria olim Forum Claudii seu Tarantasia, Metropolis ab An. 800. nunc dicitur
Taranteus Iuppiter colitur. Steph.
Franciscus.
Taratrum.
Ptolem. Trairu Moletio, oppid. Bithyniae, in ora Proponitidis, inter Chalcedonem ad Boream et Nicomediam ad Meridiem, Olbiae vicinum.
Tarentum Tarentum, quod Graecis Dionys.
Curopalates. Est etiam Scythiae fluvius. Valer. Flacc. l. 6. v. 102.
Ubi alii Tarax.
Stephano. Inter Metapontum ac Tarentum Appiano. Pausanias quoque in Phocicis, dicit fluvium
Baudrand. Valesius habet ad flumen Lertium, in Comitatu Fuxiensi, 3. leuc. supra Fuxium in Meridiem ad radices Pyrenaeorum.
Baudrand. ad sinistram Rhodani ripam, contra Urgernum et Belloquadrum, Hadr. Vales. Notit. Gall. amplum. Populi Tauruscii Ptolem.
Tharasius.
Taratrensis, ultimum Cebennarum iugum Lugduno proximum, et Notit. Gall.
Taraxippum, ab incutiendo equis pavore, nuncupabant. Solebant enim, Taraxippo, ad eam aram aurigae vota nuncupabant. Ita Pau sanias
Ubi Scholiastes, Taraxippum eum vocari ait, ob causam dictam. Alii Myrtili patrem aut filium Taraxippo, in Ludis Olympicis. Alius fuit in Isthmo, ut itidem indigitatum, Glaucus scil. Sisyphi filius, in funebribus ludis, quos patri fecerat Acastus, ab equabus discerptus. Etiam in Nemea, pro Heroe Taraxippo rutilum fuit sax um in ipso curriculi flexu, cuius fulgeore equi non aliter concitabantur, quam si obiectis ignibus trepidatio fuisset orta, Pausania reste. Quod tamen Apollini ipsi trbuit Statius,
adversus Flaccum dicuntur, qui plebem contra Remp. concitare audent, Civitatis turbones, de quibus vide Gothofredum, Not. ad rubr. Cod. de Seditiosis.
Hist. c. 6. Oihenart. Notit. utriusque Vascon. etc. Item oppid. Cretae, in ora Australi inter Criumetopon ad Occidentem, et Poecilasium oppid. in Ortum, nunc in ruinis.
Strabone teste, Sinum Aquitanicum cum Santonibus incolunt, et metallis auri excellentis nobilitantur. Quatuorsignani a Romanis appellati, quod quatuor militum signa apud se haberent in praesidio. Ab his Tibullus Pyrenen Tarbellam cognominavit, l. 1. Carm. 7. ad Messalam, v. 9.
Horum urbs Tarba, et Aquae Tarbellicae, Ferrar. Baudrando sunt in limite Hispan. versus ostia Aturi in Oceanum, ubi nunc Navarra inferior, seu cis montes et tractus Labour, versus Baionam et Aquas Tarbellicas. Sed longe a Tarba in Occasum. Eorum finibus, iuxta Valesium, continentur Aquae Tarbellicae, et pagus Aquensis, in arenis, quas Landas vocant, atque Lapurdum seu Baiona, cum pago Lapurdensi. Nec confundendi sunt, quod Massonus facit, cum Tarbiensibus, quorum caput Tarbia, in Bigerronibus, est, Notit. Gall. Vide infra in voce Tarbellicae Aquae. Hinc Tarbellius, et Tarbellicus, nomen gentile. Ausonius in Mosel. v. 468.
Lucan. loc. mox citando.
Straboni Bell. Gall. c. 27. inter populos Aquitaniae suae, Begerros sive Bigerrones et Cocossates et Sexsignanos, quod hi sex signa militum apud se haberent in praesidio, sic dictos, ponuntur. Apud Ptolemaeum, sub Biturigibus Viviscis usque ad saltum Pyrenaeum habitare dicuntur, et certe inter Tarbellos et Santones soli alicuius nominis Bituriges hi Vivisci sunt. Sinum, quem Tarbelli incolunt, Lucanus designat his verbis, l. 1. v. 419.
Ita restituit Valesius ultimum hunc versum, Tarbellius a Poeta positum esse pro Tarbellus, cum vulgo Tarbellicus legatur, contendit. Caput eorum Aquae Tarbellicae. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in hac voce, ut et aliquid, apud B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 616.
Aquae Augustae, Taberla et Vibio, Gall. Dax, vel Acqs, civitas Episcopalis Aquitaniae, sub Archiepiscopo Auscitano, sedes Seneschalli, praecipua Tarbellorum est, et inter 12. civitates provinc. Novempopulanae secunda collocatur, Eius Episcopus primus est inter decem Antistites Auscitano Vasconiae Archiepiscopo suffragantes. Sub Merovingis Comites habuit: sub Capevingis Vicecomites, usque ad Richardum Aquitaniae Ducem, qui Petrum Vicecomitem ultimum, contra se rebellem, sibi subiecit, A. C. 1177. Olim quoque Civitas Nobilium dicta est, quia a 12. Nobilibus aliquando fuit gubernata. Coronae unita est a Carolo VII. A. C. 1451. qui civibus, quod Anglis adhaesissent, ignovit. In media urbe aquae sunt admodum calidae et prope ferventes, ac circa fontem largum atque exundantem folia marmorea hodieque spectantur, quibus aquis nunc Pyrenaicae praeferuntur. Ab his olim celeberrimis locus Aquae olim et a gente Tarbellicae dictus: unde et Aquitaniae quidam nomen arcessunt. Scalig. l. 1. Auson. Lect. c. 6. Ptolemaeus, Gregorius Turon. Duchesnius, Morerius Diction. Hist. etc.
Calaber.