VENENATUM pallium infectum, quo Flaminica operta esse tenebatur; memoratur A. Gellio, l. 10. c. 15. Eaedem ferme ceremoniae sunt, quas Flaminicas Diales seorsim aiunt observitare: Veluti est, quod Venenato operitur, et quod in rica surculum etc. Ubi vulgo male, bene nato. Erat autem Flaminicae pallium venenatum, quod flammeo veneno, i. e. colore (quem cum purpureo et venenato, eundem facit Salmas. ad Historiam Aug. p. 389.) tinctum erat. Quale id pallium fuerit, docet Servius, ad l. 4. Aeneid. v. 137.
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Veteri, inquit, ceremoniarum iure praeceptum est, ut Flaminica Venenato operta sit. Operta autem cum dicitur, Pallium significatur. Venenatum autem infectum. Pro colore vero Venentum sumi frequens. Virg. l. 2. Georgic. v. 465.
Alba nec Assyrio fucatur lana veneno.
Sic Solinus cocci venenum dixit: Quemadmodum Graeci fa/rmakon dicunt anti\ tou= ba/mmatos2; ut et farmakw=nes2 ta\ bafei=a et farma/ssein, tingere, ba/yai. Similiter C. Mattius in suis Mimiambis, apud A. Gellium, l. 20. c. 9.
Iam tonsiles tapetes ebrii fuco,
Quos concha purpura imbuens venenavit,
i. e. e)fa/rmace, tinxit. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Gellium, ibi.
VENENUM an quod cito per venas eat; an quasi belenum, ex be/lemnon, seu bele/nion telum, quod tela olim veneno inficere (unde Toxici notio) consueverint? dictum: Sicut periculum et contagium, olim non, uti nunc dicitur, pro malo tantum dictum est, A. Gellius, l. 12. c. 9. Hinc Caius, l. 4. ad Leg. XII. Tabb. sive l. 236. de V. S. Qui Venenum dicit, adicere debet, utrum malum an vonum. Nam et Medicamenta Venena sunt: quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum Naturam eius, cuii adhibitum esset, mutat: cum id, quod nos Venenum appellamus, Graeci fa/rmakon dicunt. Apud illos quoque tam medicamenta, quam quae nocent, hoc nomine continentur. Unde adiectione alterius nominis distinctio fit. Admonet nos summus apud cos Poetarum, Homerus; nam sic ait, Od. d. v. 230.
*fa/rmaka polla\ me\n e)sqla\, memigme/na, polla\ de\ lugra\.
Hodie vero, quod iam de suo aevo dixit Gellius, id quod nocet, solum notat. Istiusmodi Venenum publicum, quo sontes perimerent, Massilienses quondam habuisse, legimus apud Valerium Maxim. ubi de eorum Institutis, l. 2. c. 6. ex. 7. Venenum cicuta temperatum in ea Civitate publice custoditur; quod datur ei, qui causas Sexcentis (id enim Senatus eius nomen est) exhibuit, propter quas mors illi sit expetenda: Cognitione virili, bene volentia temperata, quae neque egredi vita temere patitur, et sapienter excedere cupienti celerem fati viam praebet; ut vel adversa, vel prospera nimis usis Fortuna (utraque enim finiendi spiritus, illa ne perseveret, haec ne destituat, rationem praebet) comprobato exitu terminetur, ex. 8. Quam consuetudinem Massiliensium, non in Gallia ortam, sed e Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in Insul. Caeo servari animadverti etc. Nempe Venenum illud cicutae sucus erat, quem Massilienses, qui Graecorum erant Colonia, e Graecia, ubi is vere letalis, comportari curabant, atque apud Magistratum publicum asservabant, ad necem sontibus inferendam. In Graecia autem, Athenis inprimis, id moris erat, non quidem sic ut custodiretur id Venenum publice, quemadmodum Massiliae, sed tamen, ut publice cicutae sucus, exsiccatus ad Solem et in pastillos redactus, terendos inque vino dissolutos exhibendos morituris, publice a Sepalasiariis venderetur. Unde Plin. l. 25. c. 13. Cicutae venenum est publica Atheniensium poena invisa; ad multa tamen usus non omittendi. Et quid notius Socratis cicuta? Teri autem a Carnifice, et a damnatis emi solebat, uti discimus ex Plut. in Phocione, Quum Tuditus in carcere cicutam cerneret teri, questus est et deploravit calamitatem suam etc. Et paulo post, Ubi biberuni iam omnes, defecit Venenum et Carnifex aliud negavit se triturum, nisi duodecim drachmae essent sibi numeratae, quanti denarii pondus veniebat. Quum intercederet mora et tempus traheretur, Phocion, accersito quodam amico, ait, An ne gratis quidem mori Athenis liceret, petiitque ut Carnisici illud aeris daret. Necabat vero Cicuta sanguinem spissando. Plin. l. 25. c. 13. Sucus exprimitur soliis floribusque, tunc enim maxime tempestivus est: Semine trito expressus et Sole densatus in pastillos necat, sanguinem spissando: et mox, maxima vis natae Susis Parthorum: Mox Laconicae, Creticae, Asiaticae. In Graecia vero Megaricae, dein Atucae. Expressius Dioscorides, l. 4. c. 74. Cicutae letale venenum est, suaque vi refrigeratoria necat. Remedio est vini meraculi potus. Sucus exprimitur contusis cacuminibus, priusquam semina et comae siccescant: qui Sole densatur in pastillos. Multus ad medendi rationem usus est aridi. Et mox, Cicuta pota vertiginem excitat oculis caliginem offundit, ita ut ne minimum cernatur, singultus ciet, mentem tur bat, extrempt artus gelantur: denique convulsi, suppreso arteriae spiritu, strangulantur. Ad quae loca vide Marthiolum, ad l. 4. Dioscorid. c. cit. et Fortun. Licetum, de Gemnus Annularibus, Schem. 57. c. 171. et seqq. ubi de Cicutae viribus egregie disserens, quare in Graecia Susisque nata necem afferat, non item in solo Italico vel Gallicano, fuse docet. Cum multa de Veneno alia possent addi, contentus ero unicam attulisse historiam Veneni solo halitu nocentis, ex Barclaii Euphormione, c. 9. ubi de Praefecto Turcico Urbis Aleppi sermo est: Quo in praefecturam misso, cum alius, maioribus donis sollicitata Optimatum fide, priori iuberetur succedere; Praeses longa et multiplici pompa hunc exceptum in aedes deduxit, ibique inter insidiosae liberalitatis blandimenta evolvit Fatale strophiolum (nocentissima tabe perunctum) auro sericoque distinctum. Laetus hospes suae moris instrumentum
adspexit; Inde ad cenam itum: Primo vero mane novus Praeses, inspirato per strophioli auram veneno impar, iacuit in strato exanimis, nec tam repentini casus aliis causa, quam illis, qui incautum peremerant, patuit. Peracte facinore Veneficus Praeses Constantinopolim literis destinatis, imperium prorogari petit et obtinet etc. Principes quo pacto sibi a Veneno cavere debeant, docet Forstnerus, Not. in Tacitum. Vide etiam supra aliquid, voce Ova. Hinc Venenati, apud Ael. Spartian. Pescennio Nigro, c. 12. Amavit de Principibus Augustum, Vespasianum etc. reliquos foeneos vel venenatos vocans: homines sunt perniciosi, et pestiferi, in humani generis exitium nati. De quibus agens Lactantius, l. 5. c. 5. citat Virgilianum illud, l. 1. Georg. v. 129.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos iussit ----
Vide Salmas. ad Spartiani locum: uti de antidoto adversus omnia venena optimo, supra ubi de Pica Brasiliae.
VENEPHES Thinitarum in Aegypto Rex IV. Cencemi patri successit, regnante apud Thebanos Diabie, apud Memphitas Achaide. Dicitur pyramides in Chochome struxisse Manethoni, quod ad Memphiticos magis Reges pertinere, docet Ioh. Marshamus, Canone Chron. Vide supra voce Chochome. Sub eodem magna fames in Aegypto fuit, Syncellus, p. 54. Eum excepit in regno Usaphaedus fil. quem vide.
VENERA seu Veneranda, Virgo et Martyr, de qua vide aliquid supra, voce Parasceve.
VENERABILIS [1] Beda hac ocasione dictus est. Fuit Romae porta ferrea, in qua literae PPP. SSS. RRR. FFF. quas cum legere nemo posset, Bedae Romam venienti, easque contemplanti, dixit quidam Romanus, Quid aspicis Anglice bos? Cui Beda confusionem vestram aspicio: Literasque hoc modo declaravit, Pater patriae perditus est: Sapientia secum sublata est: Ruet Regnum Romae: Ferro, Flamma Fame. Quod audiens omnis populus Romanus, dignum eum iudicarunt honore, et Venerabilem appellandum censuerunt. I. Caius, de Antiqq. Cantabr. Acad. p. 104. Rudolph. Remington. de gestis Regum Angl. Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. etc.
VENERABILIS [2] Petrus, vide [Petrus].
VENERABILITAS titulus honorarius Episcoporum, qui Venerabiles vulgo compellantur, in Collat. 1. Carthagin. 6. 40. 62. apud Augustin. in Epistolis passim, Alios. Item Veneratio, in iisdem Epistolis, apud Nicolaum 1. Ep. 28. Ruricium, l. 2. Ep. 14. 49. et pro quo Venerantia, Abbatibus tribuitur, apud Aimoinum, Vita Abbonis Floriac. c. 17.
VENERARIUM apud Ambrosium in Psalm. 47. Dominus secundum caeli tractum in Venerario passus est: nomen Calvario monti tribui coeptum, a quo Gentiles, ut Christi illic pasi memoriam abolerent, Veneris ibi statuam erexere, secundum Dominic. Macrum, in Hierolexico.
VENEREA Concha memorata Plinio, l. 9. c. 33. Navigant Venereae, praebentesque concavam sibi partem et alteram aurae opponentes per summa aequorum velificant; et Martiali, l. 2. Epigr. 47. v. 2. ubi Cytheriacas illas vocat: Vossio Eaedem sunt cum illis, quas nunc porcellanas vocamus, de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 35. Nempe ex conchis huiusmodi contusis porcellana fieri credita hactenus, sed aliam illis originem esse, accuratior experientia docet, ut retro diximus. Vide quoque supra, ubi de nobiliorious quibusdam Concharum generibus.
VENERIA Insul. a S. Venerio Abbate dicta, parva, in mari Tyrrheno; il Girovulgo, vide [Venaria] Plin. l. 3. c. 6. Fuit etiam cognomen Siccae, urbis in Africa, et Nebrissae urbis in Hispania Baetica teste Plinio, l. 3. c. 1.
VENERIANUS ex Ducibus Gallieni Imperatoris navali bello Gothos superavit, mox ipse militari periit morte. Treb. Pollio, in Gallienis, c. 13.
VENERIS Dies festum hebdomadicum Muhammedanorum. Iosephus Scaliger, de Emend. Temp. l. 2. c. 132. Quod Mucharam Hegirae coepit a feria sexta, ideo eam diem sacram Mahumedani dicunt ab eo tempore. Ego scio antiquiorem superstitionem esse, propter Venerem, quam Chobar vocabant, et summa superstitione antiquitus vener abantur. Coeterum feria sexta illis dicitur Giuma, h. e. su/nacis2, ekklhsi/a, o(mili/a, quae ea reverentia illis est, qua Iudaeis Sabbathum, Christianis dies Solis. Cui Seldenus in Eo suflragatur, quod Hegira id festum antiquius credit, an vero a Saracenico cultu id derivandum, dubitat. Antiquius enim esse, elicitur ex eo, quod in Alcorano memoratur, velut notissimum Festi nomen, quo etiam, ut lemmate, capitis integri frons insignitur, Azoar. 62. Originem vero eius, quatenus ad Mahumedanos, quod attinet, cum partim e Christianis, partim e Iudaicis ritibus conflatum esse Mahumedismum certum sit, an non constitutioni Constantinianae illi (cuius meminit Euseb. de Vita Constantini, l. 4. c. 18. Sozom Histor. Eccl. l. 1. c. 8. Niceph. Callistus, Hist. Eccl. l. 7. c. 46. et Baronius, Annal. Tom. III. A. C. 321.) qua tam Veneris Dies, seu feria, quod prosabbatum est, quam Solis Dies seu Dominicus festus habendus erat, ea debetur? In Christianismo quidem diu est quod evanuit Constitutio illa. Sed forte diem illum in colluviem suam recipi voluit Mahumedes; verba sunt eiusdem Seldeni, de Iure N. et G. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 3. c. 21. Vide quoque supra [Saraceni]. Interim, licet hunc diem potissimum colant Muham medani, non tamen inde orbem septimanae incipere, nec eo claudere, sed pro feria sexta habere, docet idem ibidem, ex Scriptoribus Arabibus tum Christianis, tum Muhammedanis. Eundem diem apud Graecos *paraokeuhn dici, refert Suicerus voce hac. Vide et supra.
VENERIS Fanum Strab. Vide [Aphrodisium].
VENERIS Insula vide [Aphrodites], et Laea.
VENERIS Portus oppid. orae Ligusticae, cum arce contra portum
Erycis, Antonin. Item, Baudrand. Port. Vendres, portus peramplus Galliae Narbonens. in Comitatu Ruscinonensi. Aliter Veneris Pyrenaeae portus; ad radices Pyrenaeorum, in ipso limite Hispaniae et Cataloniae, prope Caucoliberim, in ora maris Mediterranei, sub Gallis, ab A. C. 1642. a Rhoda 18. mill. pass. in Boream, Perpinianum versus 16. circiter.
VENERIS Urbs urbs et nomus Aegupti, Plin. l. 5. c. 9. Aphrodites, et Aphorditopolis Ptol. ad Nilum, inter Lycopolim, et Crocodilopolim.
VENERIUS Franciscus Venetus, Philosophus ac Politicus, cui parem non habuit unquam Resp. maximis rebus adhibitus: adhuc iuvenis de Voluntate humana, de Anima, de Generatione et Corriuptione, scripsit. Dum in Academia Patavina in stauranda occupatur, exstinctus A. C. 1581. senex admodum. Thuanus, Histor. Auctor Theatr. d'Huom. Letter. Part. I. Ant. Teissier, Elog. Part. 1.
VENERUS lacus ampliss. Gothiae, in Suecia inter Ostrogothiam ad Ortum et Westrogothiam ad Occasum extensus ad 80. milliar. a Septentrione in Meridiem, lac Wener.
VENETA Factio una fuit ex 4. Circi factionibus, a panno Veneti coloris sic dicta: Reliquae erant Russata, Albata et Prasina; quae tum in Circis tum Ludis, ac aliis Equestribus certaminibus, adhibitis equis, sive ad equitationem, sive aurigationem, olim certabant, tantumque studium equis optimis eligendis ac parandis exhibebant ut Galenus referat, Method. 7. Venetae ac Prasinae factionis (hae enim praecipuae) homines etiam stercora equorum odorari solitos, quo ex illis anim alium habitus atque temperamenta internoscere et cognitis inde meli oribus uti valerent: Siquidem hae contentiones tantae erant, ut nec labori, nec studio ulli parceretur, tota Urbe Roma quasi quadripartita et modo huic, modo illi factioni, favente praemiaque proponente Victoribus amplissima. Colorum divensitas unde originem traxerit, diximus alibi: Qui ad quatuor Anni tem pestates respexisse eorum Inventores volunt, Venetum hiemis symbolum fecerunt, Aur. Cassiodorus, l. 3. var. Epistol. 51. qui ad Elementa quatuor, Venetum aeri dicatum voluere, Isidor. Hispal. Etymolog. l. 17. c. 45. Tertullianus caeli eum dixit signum fuisse, ut alia omittam. Factioni Venetae ita erat addictus, ut ei semper faveret Vitellius, Sueton. c. 14. quem admodum Prasinae Caligula, apud Eundem, c. 55. et maior Romanae civitatis pars, ut Iuvenalis docet, Sat. 11. v. 195. Tusci, Veneti Aurigae, sepulchrum exstat cum inscr. Factionis. Venetae. Tusco. Sacravimus. aram. de. nostro. certe. studiosi. ac. bene. amantes. Procuratoris eiusdem factionis, meminit vetus Lapis. Q. Rapidio. Q. F. Lempsepullio. Procur atori. dromi. Factionis. Venetae. Q. Rapidius. Xenodotus. et Rapida. Iuventina. par. fecere. De eiusdem Medico, vetus loquitur Marmor: M. Vipsanio. Fulloni. Tentori. aurigatori. M. Vipsanio. Mignioni. Viatori. M. Vipsanio. Quartin. Succondatori. M. Vipsanius. Medicus. factionis. Venetae. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 5. c. 5. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Meminit quoque Venetae Martialis, l. 10. Epigr. 48. v. extr.
De Prasino conviva meus, Venetoque loquatur,
Nec facient quemquam pocula nostra reum.
Ubi tamen alii pro Veneto legunt Scorpo, nobilissimo agitatore et Domitiano carissimo, Gruter. Idem Poeta, Imperatori huic Venetam factionem fuisse invisam, alibi docet, etc. Coeterum colorem hunc quod attiner, maris illum esse, unde Nauticum ei populum maxime favisse, diximus supra, pallide scil. virentem et vitreo affinem, docet Salmas. ad Solin. p. 236. 240. et 903. Vide quoque I. C. Scaligerum, Exercit. 325. sect. 10. Becmannum, Origin. L. L. p. 1118. Alios.
VENETI [1] populi Galliae olim longe amplissimae auctoritatis, quod et naves haberent plurimas, et scientia atque usu nauticarum rerum coeteros antecellerent. Caesar. Comm. de bello Gall. 1. 3. c. 8. primum a Britannis, metu Anglorum ac Saxonum et amore libertatis ex patria profugis, tributarii facti sunt; dein a Chlodoveo Rege domiti, Francis per annos 90. subfuerunt: donec A. C. 578. a Waroco Britannorum Regulo recepti sunt, qui fusis Guntchramni copiis, Venetiam in potestate sua ita retinuit, ut usque ad Pipinum Regem, qui oppid. Venetos A. C: 753. cepit, non alios Dominos, quam Britannos agnoverit: atque ob id Veneticam regionem a Waroco Venetorum Comite, Broguerec, i. e. Guereci regionem, appellatam esse scribit Auctor libri, de vita Gildae Sap. Nomeno ius postea Britannorum Rex. Venetos Carolo Calvo eripuit, regnoque suo adiunxit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Baudrando fuere, ubi nunc Dioecesis Venetensis, in parte inferiore Britanniae minoris, ad Occiduam oram Oceani Aquitavici. Eorum caput Venetiae, seu Dariorigum Venetorum, item Veneti, nomine gentis assumpto, vulgo Vannes, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Turonensi, prope aestuarium le Morbihan, satis lepida et culta, cum castro antiquo l'Hermine. In veter. Notit. in provincia Lugdunensi tertia vix septimo loco, non modo post Turonos et Cenonianos, sed etiam Redones, Andicavos, Namuetes, et Curiosolitas, numeratur, quod mirum habet Valesium, cum tantae olim auctoritatis et potentiae, tam late in Armorica quondam dominati sint Veneti. Vix 2. leuc. distar ab Oceano in Boream, 24. a Rhedonibus in Africum, et paulo minus a Namnetibus in Occasum, Corisopitum versus 27. Hinc Veneticae Insulae, quae nunc Bellisse, et aliquot minores ei adiacentes, in ora Australi Britanniae minoris.
VENETI [2] populi Italiae, in Gallia Transpadana; quorum regio Venetia. Olim Tuscos per Galliae Cisalpinae partem istam sparsos separabat a Venetis fluv. Athesis; sed Tuscis per Gallos eiectis, factus est limes Venetiae et Galliae Cispadanae alveus citimus Padi, vulgo il Po d'Argenta, quare a Propertio, l. 1. El. 12. v. 4. Eridanus Venetus nominatur. Olim etiam ab Histris separati sunt fluvio Timavo, postea fluvio Tilavem pto a Carnis discreti sunt. Ad Adduam quoque fluvium olim Venetia pertinuisse perhibetur. Postea ultra Veronam non est extensa, teste Brietio. Sunt qui credant, Venetos
dictos fuisse antea Henetos, fuisleque ubi hodie marchia Tatvisina, pars Occidentalis Foto-Iulii, agri Vicentinus, Patavinus, Ducatus Venetus, et minuta pars Ferrariensis. Venetorum autem dominium hodie, seu ditio Venera, Stato della Republica di Venetia Italis, Estat de la Republique de Venise Gallis, pars est ampla Italiae sub dominio Rei publicae Venetae, ubi alias Veneti proprii, Carni, Istri, Cenomani, et Euganei populi. Terminatur a Septentrione Alpibus Carnicis et Iuliis, ditione Tridentina, et Valle Tellina: ab Occasu Ducatu Mediolanensi, a Meridie Ducatu Mantuano, ditione Pontificia, et mari Adriatico, (quod Dux festo Ascensionis Domini, vel Dominica sequente, iniecto annulo Reip. despondet, navi Bucentauro, Bucintoro, cum toto Statu, vectus: quae ceremonia primum usurpata A. C. 1311. aliis eius initium ad A. C. 1167. reicientibus, quo Alexander III. ob fidem contra fridericum I. Imperatorem sibi praestitam, inter alia privilegia Venetis etiam hoc cessisse legitur:) quo etiam ab Ortu terminatur et Carniola provincia. Eius partes sunt Istria, l' Istria, pro maiori parte, Fort-Iolium, il Friuli, seu Patria di Friuli, Marchia Tarvisina, la Marca Trevigiana, sub qua agri Tarvisinus, Cadorinus, Feltrinus, et Bellunensis, Ducatus Venetus, il Dogado, Peninsula Rhodigina, il Polesino di Rovigo, et territoria Patavinum, il Padovano, Veronense, il Veronese, Vicentinum, il Vicentino, Brixianum, il Bresciano, Bergomense, il Bergamasco, et Cremense, il Cremasco. Eius autem maior longitudo ab Ortu in Occasum est 240. mill. pass. latitudo vero ubi maior est, non excedit 100. mill. pass. Sed versus Benacum lacum et sinum Tergestinum valde restringitur, et Austriacus servat Comitatum Goritiae atque Aquileiam in Foro-Iuliensi agro, et multa loca Istriae. Subsunt etiam Rei publicae Venetae ora littoralis Dalmatiae, ubi urbes Iadera, Zara, Aenona, Nona, Spalatum, Spalato, Sebenicum, Sebenico, Tragurium, Trau, Clisla, Clissa, et Catara, Cataro, insulae Absyrtides, Cherso, Curicta, Veglia, Arba, Arbe, Gisla, Pago, Scardonae seu Longa l'isola Longa, Bratia, la Brazza, Pharia, Liesina, et aliae quamplurimae in ora Dalmatiae et in mari Adriatico; atque insulae Cephalenia, Cesalonia, Corcyra, Corfou, Zacynthus, Zante, cum aliquot aliis minoribus in mari Ionio et versus Epitum, uti Parga, la Parga, arx Epiri in ora littorali, Cythera insula, Cerigo, versus oram Australem Peloponnesi, et insulae Tenos, Tine ac Mycone, Micoli, in mari Aegaeo; et tandem arces Suda, la Suda, Spinalonga, Spinalonga, et Grabusia, les Grabuses, iuxta oram Borealem Cretae insulae, quae nuper occupata fuit a Turcis, cum antea subellet dominio Rei publicae Venetae, uti Cyprus insula, Euboea, insulae Archipelagi pro maiori parte, Peloponnesus, et Albania. Sed haec omniae nunc sub sunt dominio Turcarum a plurimis annis: cum quibus, in Archipelago, Tenedum, Lemnum, Metellino, Scio, Negroponte, Lango et Rhodum com muni fere imperio dividunt, tributum 150000. aureorum circiter quotannis ab illis exigentes: Turca interim sui non oblito, praerogativam tamen Venetis relinquente, quippe quos potentia nautica se novit superiores. Historia gentis paulo altius repetita haec est. Attilae in Italiam olim ingressi terrore longe lateque sparso, Veneti, inter quos multi Romani nobiles, in vicino mari, in Rivo alto, tuta sede quaesita, ibi urbem condidere a vicina regione Venetias cognominatam, circa A. C. 452. qui ut inter utrumque Imperium liberi essent, con ventum inter Carolum M. Occidentis, et Nicephorum Orientis Imperatores de Imperii limitibus litigantes, A. C. 803. Hi postmodum Pipinum magna clade affecerunt, A. C. 810. Emanueli Imperatori Orientis, pacem 15centenariis auri vendiderunt, A. C. 1168. Fridericum Barbqaroslam Duce Ciano superarunt, A. C. 1175. (unde iis hodieque ritus, die Ascensionis Christi mare sibi iniecto annulo despondendi) qui paule post ibidem pacis gratia ad Alexandri III. Papae pedes procubuit, ab illo superbe conculcatus, Sabellicus, Ennead. 9. l. 5. Maxime dein crevit eorum potentia, foedere cum Balduino, primum Comite Flandriae, post Imperatore Constantinopolitano inito, iuncti enim Philippo Imperatori Francis, et Balduino Flandro Alexium Comnenum, Isacii Imperatoris, quem Alexius Angelus imperio et oculis privaverat, filium, in thronum evexerunt, A. C. 1203. mox eo a Murzuphlo obtruncato cum Francis novis se devincientes foederibus, in haec pacta ivere, ut quicquid esset sociis armis acquisitum, aequo iure divideretur Hinc de novo Constantinopoli occupata, Balduinum in solium evexerunt, sibi vero omnes maris Aegaei ac Ionii insulas et in iis candiam, quam Alexius dein ab Insulanis sponte oblatam, Bonifacio affini suo ex Marchionibus Monferraten sibus cesserat, acquisiverunt. Eundem dein, a Theodoro Lascare et Iohanne Duca, obsessa Constantinopoli, in summas angustias redactum, A. C. 1248. liberarunt. Per Genuenses a Michaele Palaeologo oppugnati sunt, A. C. 1273. a Clemente V. excom municati, Franciscum Dandulum Ducem miserunt, qui Canis instar sub Pontificis mensa iacens, veniam emeruit, A. C. 1310. Eosdem vicit Ludovicus Hungariae Rex, Dalmatia recuperata, A. C. 1358. Iohannes quoque Imperator Orient. a filio Andronico, in gratiam Genuensium, oppugnatus eos deseruit, circa A. C. 1380. unde ad extrema redacti, mox ex desperatione resum ptis animis, adeo fortiter restitere, ut hostes pacem, quam ante spreverant, capesserent: usi tum primum Veneti bombardis tormentisque a Bertholdo Nigro Monacho Germano inventis. Iohannem Imperatorem, a quo Thessalonicam muneri accepere, frustra contra Amurathem Turcarum Imperatorem adiutum ivere, A. C. 1430. a Philippo Mediolanensi mari victi, A. C. 1431. Franciscum Sfortiam post haec stipendiarium habuere, qui Ducatum Mediolavensem ducta Blanca suum fecit, A. C. 1438. A Plurimis dein Europae Principibus Maximiliano nempe Imperatore, Pontifice, Galliae, Hispaniaeque Regibus, etc. imperiti, tota Continente, Venetiis exceptis, exuti sunt, nec tamen Turcico auxilio uti voluere; verum confoederatis prudenter inter se com missis, sensim omnia recepere, A. C. 1507. Legibus latis, A. C. 1606. quibus Clericis fibula iniecta, imo hisub iurisdictionem Rei publ. vocati sunt, Paulo V. Pontifice oftenso, ab hoc excommunicati, more solito in tota
ditione sua sacra peragi iusleie, quod strenue toto dissidii tempore factum. Mox Iesuitae aeterno exilio multati, et ad bellum omnia parata sunt: Sed Henricus IV. Galliae Rex, misso Iousa Cardinali, ne res in nervum erumperet, effecit, pax itaque facta, A. C. 1607. et Veneti excommunicationi exempti, nec obtenta tamen Iesuitarum restitutio: nisi dem um sub Alexandro VII. sed severis legibus circumcisa. Dein cum Archiduce Ferdinando iis ob Croatatum excursiones negotium, pace A. C. 1618. conclusa. Diuturno nuper admodum cum Turcis defuncti bello, post res praeclare terra marique gestas, Candia tandem cesserunt, aliquot tamen in illa locis adhuc pace inita retentis. Eorum caput Dux est, quem eligunt, ipsorum lingua Doge, cui titulus datur, perinde ac Rei publ. Serenissimi ac Celsissimi, idque ratione trium regnorum, Cypri, Dalmatiae et Candiae. Eius peculiare insigne galerus est Ducalis, pyropo fulgentissimo conspicuus, longiuscule acuminatus ac in tempora modice flexilis; quem tempore inaugurationis, insaxo mediocris eminentiae, quod Scalas gigantum nominant, capiti indit. Praecipua penes Senatum, quem 120. sEnatores absolvunt, e quibus 60. Ordinarii, totidem della Gionta appellantur, auctoritas, Ducis tamen nomine emittuntur mandata, nummique cuduntur. Ab omni regiminis participatione Eccle siasticos excludunt, unde et Hermolaus Barbarus exilio damnatus, quod legatus ad Papam, in Cardinalium collegium se recipi sustiuvisler. Nihilominus Fr. Paulus Sarpius Servita elogium Consiliarii Rei publ. meruit. Coeterum senatui adiungitur Consilium magnum Patriciorum, seu Nobilium, quos pro re nata augere amant. Inter cives honorarios non ita pridem aslumpsere Iohan. Fridericum Ducem Brunsvic. et ante hac Ferdinandum IV. Romanor. Regem. Thesauros possident celeberrimos, sed quos radicibus destitui, Legatus Hispaniae aliquando cavillatus est. Patriarcham habent, qui supremum in ditione ipsorum in rebus sacris caput est, Patriarcham de Grado appellatum, in quam dignitatem ab Eugenio III primum evectus fuit, A. C. 1354. Olim S. Theodorum patronum habuerunt: hodie Divus ipsis tutelaris Marcus Euangelista, Alexandria allatus, cui et templum magnificum dedicatum: huius insignia, Leonem nempe alatum, cum verbis: Pax tibi Marce Euangelista assumpsere; ab eoque praeterea peculiarem militiam seu ordinem equestrem instituere, cuius membra Equites D. Marci vocantur. Porro in militia terrestri externum praeficiunt, etc. Vide Becmannum, Hist. Orbis Terrar. Geograph. et Civit. c. ultimo, et infra in voce Venetia: nec non de eorum ex Henetis Paphlagoniae origine, Salmasium, d. l. p. 889. uti de venetiis sutrinis, in quibus pelles olim optime curari et confieri solitae, eundem, Not. ad Pallium Tertulltani, c. 28. Regimen quod attinet: Hornio, Veneti primum habuerunt tribunos summa cum potestate, pro numero Insularum, in quas dividebatur Urbs. Hic Magistr atus annuus erat et ducentis annis duravit. His Duces successerunt, circa A. C. 697. qua dignatione primus Paulutius Anafestus perfunctus fuit. Sed sub tertio Duce Hypato Urso --- creati Magistri Militum annui, quorum potestas brevis. Sexto enim anno post reditum ad creandos Duces, a quo tempore numquam interrupta series eorum. Sedes suas primo habuerunt Heracle ac inde alibi, donec tandem sub Angelo Patriciano, excisa Heraclea, sedes Venetias ad Rivum Altum translata, et tum, diviso in Orientem et Occidentem Imperio, Resp. Veneta ab utriusque iurisdictione exempta est. Vide eum, Orbe Imperant. p. 154. et seqq. ubi Fellerus formam regiminis aliis primo fuisse Consularem, inde Tribunitiam, per annos 252. tandem sub Ducis imperio Rem publ. esse coepisse, annotat: qui et plura hanc in rem egregia addit ibidem. Vide quoque eundem Hornium, in Orbe Politico, ubi de Rebus publicis agens originem, potentiam, hostes antiquos recentesque, et coetera memor abilia huius Rei publ. in quibus Vitrorum praestantissimorum quoque meminit, in Urbe illa celebri fieri solitorum, pluribus persequitur.
Urbes Venetorum in Italia:
Aegida. Vide [Iustinopolis]. Aemonia. Vide [Civitas] Nova. Ateste, Este, olim Episcopalis, nunc oppidulum. Belunum, Cividad di Belluno, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. * Bergomum, Bergamo, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi. * Brixia, Brescia, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi. Caprulae, insula cum urbe Episcopali sub Patriarcha Aquileiensi, Cahorle. Parva est admodum. Ceneta, Ceneda, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Civitas nova, Citta nova, gemina; una, Venetiae, altera Histriae. Paveis constant incolis. Clugia, Chioza, Episcopalis sub Patriarcha Veneto, olim Clodia Fossa. Concordia, sic vulgo: sedes in Portu Romatino sub Patriarcha Aquileiensi. Parva est. Crema, sic vulgo, Episcopalis recens sub Archiepiscopo Bononiensi. † Equilium, Iesolo: sedes ad urbem novam. Excisa est. Feltria, Feltri, Episcopalis sub Aquileiensi Patriarcha. Forum Iulium, Cividal del Friuli, sine sede. Fossa Clodia. Vide [Clugia]. Gradus, Grado, olim Patriarchalis sedes Venetias translata. In ruinis pene iacet. † Hadria, Adri, sedes Rhodigii sub Archiepiscopo Ravennate. Interiit. Iustinopolis, Cavo d'Istria, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Melius dicitur Capo d'Istria. Opitergium, Uderzo, olim Episcopalis, pro quo Ceneta. Palma, Palma la nuova, urbs recens et munitissima Foro-Iulii.
Parentium, Parenzo, Episcopalis Histriae sub Patriarcha Aquileiensi. † Patavium, Padova, Academia, et Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Piscaria, Peschiera, urbecula permunita agri Veronensis, ad lacum Benacum. Pola, sic vulgo, Episcopalis Histriae sub Patriarcha Aquileiensi. Tarvisium, Treviso, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. torcellum, Torcello, pro Altino, Episcopalis sub Patriarcha Veneto. Parva est et fere deserta. † Venetiae, Venetia, Patriarchalis, emporium, Res publica, et urbs prodigiosa. † Verona, sic vulgo, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. * Viceria, Vicenza, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Utinum, Udine, sedes Patriarchae Aquileiensis, conventus iuridicus Carnorum. Interiere etiam Altinum, et Heraclia.
VENETIA regio Italiae maxima ab Addua fluv. (quo ab Insubria ad Occasum separatur) usque ad Timavum fluv. (quo ab Itris dividitur) protensa, Pado ad Meridiem a Gallia Togata divisa, Alpibus vero Rhaeticis et Iuliis ad Arctos a Rhaetia et Norico separata, sub se Carnos complectens: tametsi Ptolem. Venetiam a Carnis distinguat. Pars occidua inter Adduam et Athesin fluvium, Lombardia nominatur, seu sub Longobardia continerur (Longobardia enim latius patet, Insubres et alios populos continens.) Inter Athesin et Liquentiam fluvium (qui Venetos dividit a Carnis) Marca Trivisana dicitur. Reliquum, in quo Carni et Foro Iulienses sunt, usque ad Timavum Friuli, et la Patria nominatur. Populi Veneti ab Henetis populis Paphlagoniae, in asia sic dicti, et derivati, ut multi tradunt. Vide supra. Caput huius regionis olim fuit Aquileia, nunc autem Venetiae, de quibus vide [insra].
VENETIAE urbs maxima inter stagna Hadriatica, post Aquileiae excidium constructa super palis in terra sub aqua defixis, et insulis parvis cohaerentibus, ut inter orbis miracula merito adnumerari possit, urbs libera, terra, marique longe dominans, emporium celeberrimum. Episcopalis antea, nunc Patriarchatus, eo sede Gradensi transiata, inter urbem Romam ad Meridiem 290. et Viennam Austriae in Boream, 375. mill. pass. a Mediolano 165. in Ortum. Venice Anglis, Venedig Germanis, Venetia Italis dicta: Vinegiae etiam quibusdam, Rei publ. Venerae paraeclarissimae, optimis legibus constitutae, et quae Romanae aemula, diutissime perduravit, caput, pulcherrima, et ex 60. amplius Insul in quarum illa, quae Realto dicitur, primae aedes conditae leguntur, contexta, Baudrand. Circuitus 9. milliar. In ea aestus maris ad duos pedes intumescit, 500. pontes maiori ex parte lapidei, quorum pulcherrimus, qui maiorem canalem iungit, vulgo P ons Rivi alti, il Ponte de Realto, A. C. 1591. ex lapide Istriano ductus. Armamentarium habet percelebre, et portum celeberrimum, iuxta Insul. adiacentes ad Ortum. Sed mare tantisper ab ea recedit indies; a pluribus annis. Palatia in ea numerantur 140. Nosocomia 17. Paroeciae 67. Monasteria virorum 54. virginum 25. Statuae e marmore 165. ex aere 25. et. Ibidem Synodi habitae sunt A. C. 1040. 1177. ubi Fridericus Barbarossa Imperator reconciliatus est cum Alexandro III. Pontifice. Alia plura de hac urbe et gente, vide apud Petr. Bembum, Histor. Venet. Petr. Iustinianum, Histor. rerum Venet. Andr. Maurocenum, Histor. Venet. ab A. C. 1521. ad 1615. Mich Zappulum, Hist. di 4. Princip. Citta del Mondo, Fr. Sansovinum, deseript. Venet. Nic. Doglionium et Paul. Parutam, Histor. Venet. Augustinum Superbum, Triomfo d'Heroi ill. della Citta. di Venetia, Casp. Contarenum, de Rep. Venet. Ant. Sabellicum, Hist. Venet. Leandrum Alberti, Deseript. Ital. etc. Icones omnium Ducum usque ad Dominicum Contarenum exstant, cum elogiis Leonis Matinae, Monachi Casinatis: de quibus vide quoque Hadrian. Barlandum: Romanorum et Venerorum Magistratuum comparationem inter se instituit, Guerinus Piso Soacius ICtus. Goldastus res Rei publicae Ecclesiasticas huius saeculi tractat tom. 3. de Monarch. S. R. imperii etc. Actius Sannazarius:
Viderat Adriacis Venetam Neptunus in undis
Stare urbem et toto poner iura mari:
Nunc mihi Tarpeias quantum vis Iuppiter arces
Obice et illa tui moenia Martis ait;
Sic pelago Tybrim praefers; Urbem aspice utramque
Illam homines dices, hanc posuisse Deos.
Quae Lloydius ita Graece reddidit:
*)adriakoi=s2 *benetw=n i)/den ei)n u(da/tessi *poseidw\n
*)/astu sthn=ai, o(/lh sqesma/ te sqei=nai a(li\,
*nun= moi *tarpei/as2 o(/son, w)= *zeu=, h)\sqeles2, a)/kras2
*ei)pe\ kai\ au)ta\ teou= tei/xh *)/arhos2 e)/fh
*(ws2 pela/geus2 *qu/mbrin proti/sqhs2, po/leas2 ble/pe d)a)/mfw,
*th\n au)e/ras2 fh/seis2, th\n tisqe/nai de\ *qeou\s2.
Hinc Venetus: Silius, l. 8. v. 605.
Nec non cum Venetis Aquileia perfurit armis.
Propertius, l. 1. El. 12. v. 4.
Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano.
VENETUS [1] Iohannes, vide [Iohannes].
VENETUS [2] Paullus, Centurio Praetoriae cohortis, per Subrium ac Sulpitium tribunos, in coniurationis contra Neronem societatem. principe C. Pisone, adscitus. Tacit. l. 15. Annal. c. 50. vide et [Paulus].
VENETUS Lacus Celler-see Munstero, et Undersee Scudo, lacus Sueviae in Helvetiorum confinio. Aliter Brigantinus, Podamicus, et Constantiensis, German. boden-see, lacus est maximus Baudrand. inter Sueviam et Helvetios, prope Constantiam,
inter Brigantium in Eutum, et Uberlingam in Circium per 40. Mill. pass. extensus. Dicitur et Obersee, seu lacus superior, ad differentiam Acronii, seu Cellensis lacus, Cluver. Sanson, Briet. Vide [Brigantinus] lacus.
VENETUS Sinus aliter [Mare Adriaticum], et Sinus Venetus. Vide ibi.
VENEZUELA pars Terrae firmae, in America Meridionali. Terminatur a Septentrione mari Boreali, ab Ortu nova Vandalitia; ab Occasu Gubernio fluvii Facis, de la Hacha, a Meridie Paria regione. Longa 300. mill. pass. cir citer ab Ortu in Occasum. Caput est Corum, Coro, seu Venezuela, urbecula intra paludes, sub Hispanis cum tota regione, ubi rara oppida.
VENEZUELAE Sinus Golfo de Venezuela o de Coro, inter Venezuelam provinc. et Praefecturam fluvii Facis, pars est maris Borealis per 80. milliar. extensa, a Septentrione in Meridiem.
VENI Sancte Spiritus una est ex sequentiis, quibus in Missa Ecclesia Romana utitur, a Ruperto Galliarum Rege anno 1003. scripta, apud Dominic. Macrum, in Hierolex. Ex Durando, Ration. l. 4. c. 22.
VENIAE in Chron. Laurishamensi.
Per venias centum verrunt barbis pavimentum:
inclinationes sunt vel genuflexiones Religiosorum, in Ecclesia Latina quae Graecis metanoiaj, quod ut plurimum in paenitentiam iniungi solerent. Petrus Venerab. in Statutis Cluniac. c. 4. Sed et illa (genuflexio) quae fieri solet ab iis, qui portanti Eucharistiam quolibet in loco occurrunt, atque illis metanaeis, quae quottidiano usu in Capitulo fiunt, et vulgo Veniae nominantur. Nempe inter leviora paenitentiae genera. Paenitentiale S. Columbani, Fabulas otiosas proferens venia tantum mulctetur. At et haec suos gradus habuit, unde longa Venia, apud Thom. Walsinghamum, in Ricardo II. Rege interim prostrato in longa venia. Quae quid sit, in eodem Paenitentiali exponitur, longa venia in Ecclesia, dum 12. Psalmos ad Duodecimam canunt, prostratus nultum membrum movens paeniteat, apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque supra voce Genuflexio, it. Reverentia.
VENICNIUM vulgo Rameshead, teste Camdeno, promontor. Hiberniae in ora Boreali, inter Boreum et Rhobogdium promontor. Hodie Horre head, Speedo. In Ultonia, in ora Comitatus Dungalensis, prope portum Shepe, 20. mill. pass. a Rapoa in Meridiem. Populi Venicnii. Ubi Comitatus Dungalensis hodie, in Ultonia ulteriori. Baudrandus.
VENILIA Nympha, uxor Fauni, et soror Amatae Latini Regis coniugis, mater autem Turni. Virg. l. 10. Aen. v. 74.
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Item accessus maris. Varro: Venlia, unda, quae adlitus venit: Salacia, unda quae ad Salum redit. Quibus nominibus incrementa maris reciproca et decrementa quottidiana designabant Romani. Vide Scaliger. Append. ad Coniectan. Varron. p. 181.
VENITARE in Synodo Exoniensi, A. C. 1287. can. 12. Psalteria, Ordinale, Venitare, Hymnare, Collectare etc. liber est Ecclesiasticus, in quo Psalmus, Venite exsultemus Domino, notis Musicis descriptus est. Vide quoque supra voce Invitatorianus.
VENLOA urbs munita et Hanzeatica Geldriae superior. ad Mosam in ipso limite Ducatus Iuliacensis. Pluries capta et recepta ab Hispanis, 3. leuc. a Ruremunda in Boream, paulo minus a Geldria urbe in Africum. Vulgo Venlo.
VENNENSES populi Hispaniae Tarraconens. quorum oppid. Duegna videtur Pineto, ad Pisoracam fluv. in Vaccaeis, inter Palentiam, 2. et Vallisoletum in Mericiem, 6. leuc.
VENNONAE Antonin. oppid. Albionis in Anglia inter Bennaventum 17. et Etocetum 18. mill. pass. a Lindo 63. in Occasum, a Londinio 73. in Circinm. Camdeno videtur esse Higheross, pagus agri Leicestrensis, non longe a Bensfordhridg distans.
VENNONES seu VENONES, Plin. l. 3. c. 20. Vinnones, Ptolem. oppidum Rhaetiae. Strabo, qui eos inter Vindelicorum ferocissimos numerat: Horum regio Vinstgoew, et Engadin dici, scribit Tschudus. Venusta vallis dicitur Luithprando, per quam Oen us principio decurrit. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, de var. Alpium populis.
VENNONETES populi Rhaetiae Alpini in Italiae confinio, Plin. l. 3. c. 20. quorum regio Veltlin Germanis dicitur, a Castro eminentissimo Tilia Vallis est cultissima, in cuius summitate Addua fluvius, e iugis Bormianis oritur, et in Larium per vallem defluit. Habet haec ab Ortu Sarunetes atque Vennones, a Meridie Camunos: atque ut Dion, l. 54. scribit, tam Camuni, quam Vennonetes, a Publio Silio, auspiciis Augusti Caesaris in Servitutem redacti sunt, An. Urb. Cond. 737. Lucio Domitio et Publ. Scipione Consulib. Habitatam tradunt anno post diluvium 675. sub Campo Blascone, aliisque Hetruscis Principibus, Tyrrhenamque vallem denominatam, a Tyrrhenis, a quibus eximia Civitas Volturena in infima vallis parte, ipsisque lacus Larii faucibus exstructa sit, indeque illustres eius incolae, Volturheni patres in historiis vocati, Sprecherus, Pall. Rhaet. l. 10. Merula, part. 2. l. 4. c. 7. etc. Vide quoque [Telina] Vallis.
VENONIUS Historicus, Tullio celebratus, l. 12. ad Attic. Ep. 3. At moleste fero, Venonii historiam me non habere. Exilem fuisse, ostendit eiusdem Cicer. locus in l. 1. de Legg. c. 2. Si ad Fabium, aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pisonem, aut ad Fannium, aut ad Venonium venias: quid tam exile quam isti omnes. Vide Voss. de Hist. Lat. p. 726.
VENOX ita dictus est Caius Plautus, Censor cum Appio Claudio Crasso, An. Urb. Cond. 441. ob inquisitas aquae venas.
VENRAYA Ruthgerus, vide [Ruthgerus].