ZORSINES Siracorum Rex, tempore Claudii. Tacit. l. 12. Annal. c. 15.
ZORUS et [Carchedon], Carthaginis conditores, apud Eusebium, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 322.
ZOSIMUS [1] XXXIX. Romanus Pontifex A. C. 417. successit Innocentio I. Pelagii librorum aliquem, a Caelestio huius socio deceptus, approbavit: errore agnito utrisque condemnatis. Obiit A. C. 418. Anastas. in Zosimo, Baron. in Annal. De Collectione eius Canonum, qua Nicaenis Canonibus subiecit Sardicenses, hos pro Nicaenis itidem venditans, ut appellationes ad Romanam sedem inde adstrueret eaque missa ad Synodum Carthaginensem VI. A. C. 417. sed ab Africanis Patribus reiecta, vide Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccl. n. 67. ut et supra, ubi de Canonibus Concilii Niceni et Sardicensis.
ZOSIMUS [2] Comes, et Advocatus fisci, temporibus Theodosii Iunioris ut ex Euagrio Scholastico patet. Reliquit historiae libros 6. quorum primus Caesares ab Augusto usque ad Diocletianum percurrit. Ceteris 5. fusius persequitur res Romanas, in primis sub Theodosio et filiis, usque ad Romam iterum ab Alarico obsessam. An ulterius perrexerit, ignotum, cum libri 6. initium saltem habeamus. Sigonius septimum quoque ab eo scriptum refert, sed sine ratione. Stylum huius auctoris iactat Photius, additque, videri historiam eius Eunapii epitomen, nisi quod Zosimus Stiliconem defendit contra Olympium, qui auctor ei calamitatis fuit. Homo fuit paganus, unde creber est in sugillandis Principibus Christianis, in primis Constantino M. quo nomine etiam a Photio reprehenditur, item Euagrio, l. 3. c. 41. Nicephoro, etc. Frustra a Leunclavio, apologia hac de re edita, defensus. Dictione utitur brevi, perspicua, pura, et suavi. Diversus autem est ab hoc Zosimus Gazaeus, quippe qui temporibus vixerit Anastasii Imperat. auctor Commentariii in Demosthenem et Lysiam, teste Suida. Meminit et idem Zosimi Alex andrini, qui vitam Platonis posteris tradidit. Sed aetatem eius non ponit, ut an idem sit, ac Zosimus iste, de quo prius diximus, parum liqueat. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 20.
ZOSITERPUM Thraciae oppid. Procap.
ZOSTER [1] oppid. et promontor. Atticae inter Piraeum portum et Caeam insul. cuius meminit Cicer. l. 5. ad Attic. epist. 12. Licet Strabo illud apud Isthmum describat, sicut et Steph. qui sic dictum ait, quod ibi Latoina Zonam solverit, in stagno lavatura, ubi incolae pisces illi et Dianae immolabant.
ZOSTER [2] Italiae promontor. ubi Sibyllae Cumanae domicilium. Lycophron. In Campania putat esse Ortelius.
ZOSTIUM loci nomen.
ZOTALE fluv. Margianae. Plin. l. 6. c. 16.
ZOTAPE Isauriae urbs. Concil. Chalcedonense.
ZOTHECA in veter. Inscr. quae Tibure visitur: Herculi. Saxano. sacrum. Ser. Sulpicius. Trophimus. aedem. Zothecam. culinam. Pecunia. sua. a. solo. restituit. etc. iungitur culinae, et pro cellula sumitur, in qua saginabantur viva animalia, ad sacrificium. Nempe *zwqh/kh proprie Atticorum oi)ki/+skos2, Grammaticis exponitur o)rniqotrofei=on, in quo turdi, gallinae, alia, ab Altiliariis saginari solebant. Hinc pro cavea, cui includebantur aviculae, *sw=gros2 alias et zw/grion Graecis. Porro Strabo ad septa animalibus includendis, damis, leporibusque, quae Vivaria Latinis, vocem transtulit: extensam tandem ad quem vis oi)ki/skon seu parvum conclave den otandum. Quomodo Zotheculas vocat Sidonius armariola vel librorum thecas, vel ipsum etiam conclave et bibliothecam, l. 8. Ep. 16. et l. 9. Ep. 11. E Graeco, quasi *swoqh/ah Salmas. ad Solin. p. 1209. Unde Zothecarium Gallis, sedile in quo gallinae cubant, et zothecare, eo modo cubare, quo perticis suis impositae cubant, idem ibid.
ZOTHMUNDUS Hungarus quidam, nandi peritissimus, qui, cum Henricus III. Romanus Imperator Petri Hungarorum Regis ab Andrea excaecati, mortem ulturus Posonium obsideret, intempesta nocte, Praefecti iussu, nando clam hostium naves subiit, sensimque eas tenui terebro perfodit. Sic illae, non modo proprio onere, sed machinis etiam onustae, secunda ac tertia hora diei imo desidere occepere. Qua arte elusae hostium vires, obsidioque soluta est, Bonfinius, Dec. 2. l. 2.
ZOTHO Dux Beneventanus, Cainense diripuit coenobium, incensumque solo aequavit: Nec diu superstes facinori, brevi post morte consumptus est, cui Arrigem Agilulphus surrogavit, Sabellicus, l. 5. Ennead. 8.
ZOTICUS [1] vir sanctus et probatissimus, Comagenae Episcopus, qui, cum apud Pepuzam Maximilla, Montani haeretici meretrix, se prophetare simularet, repente ingressus, coepit imperare spiritui, qui in ipsaloquebatur, ita ut eam penitus cohiberet. Euseb. Hist. Eccles. l. 5. c. 1. Item libertus Heliogabali Imperatoris e cuius consilio Rem publ. hic turpiter administravit. Vide Herodian. l. 5. Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 10. etc. ut et infra.
ZOTICUS [2] sub Heliogabalo Imperatore tantum valuit, ut ab omnibus officiorum Principibus sic haberetur, quasi Domini maritus esset. Idem hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta et facta vendebat, aliisque alia pollicitus, omnes fallebat, dicens: De te hoc locutus sum, hoc de te audivi, hoc de te futurum est. Lamprid. loc. cit.
ZOTON Aethiopiae sub Aegypto urbs. Plin.
ZOTOPOLIS locus circa Thraciam Marcellino. Syropolis legit Cuspinianus: Sozopolis legendum putat Ortel.
ZOTUASTES vel Zatrastes, simulata divinitate primum leges dedit Arianis, Diodor. Sic. Antiquit. l. 2. et 3. c. 5.
ZOTUS pictor insignis, Florentinus, circa A. C. 1340. Eius opera per Italiam exstant plurima, praecipue Florentiae: Romae vero navicula Petri fluctuans, in atrio ipsius Basilicae, Volaterranus, Anthrop. l. 21. Hunc ad pingendas Martyrum
historias, in aedibus a se structis, conducere in animo habuisse Benedictum XII. Pontificem narrat Platina.
ZOTYPUS Argivus quidam, qui cum Pyrrhum Epirotarum Regem, in obsidione urbis patriae saxo percussum humique prostratum conspexisset, accurrit caput ei daempturus: Verum cum galeam ei detraxisset, parum abfuit, quin eum relinqueret inviolatum, adeo Pyrrhi iacentis conspectu deterritus est. Coeterum facinoris horrorem vincente avaritia, ob praeminum, quod inde sperabat, ad amputandum caput reversus, adeo verenter manum operi admovit, ut vultu averso citis ictibus gladio collum, et pro collo interdum os ipsum percutiens, aegre tandem caput abstulerit, Plutarch.
ZOVIANUS Pergensis Ecclesiae Episcopus: Huius manum Antiochus, nepos Eusebii Samosateni, Episcopi celeberrimi, cum post mortem patrui, ei in Episcopatu a Synodo surrogatus, manuum impositione ab Episcopis muneri consecraretur, admittere renuit; quod negaret, se eam manum ferre posse, quae aliquando impietati Arianae, contra fidem Nicaenam, subscripsisset: quasi etiam post paenitentiam blasphemiae huius cicatrices quaedam apparerent, Theodoretus, l. 4. c. 15.
ZTEUZITANUS Episcopatus in Africa. Victor Uticensis.
ZUATAPLUGUS aliis Suathes, Sarmata, in Pannonia late imperavit, eo tempore, quo Hunnorum gens, e Scythia, ob multitudinem, alias sedes quaesitura emigravit. Qui, postquam Tanai superato per Roxollanos, Sarmatas, Hamaxobios et Tauros Scythas itinere facto, in Transylvaniam penetrassent, ibique septem castra, unde adhuc regioni nomen, fixissent: tandem desiderio Pannoniae capti, Cusidum Chundi filium ad Zuataplugum miserunt, sedes petiturum. Qui ratus nihil sibi commodius accidere potuisse, quam regionem feracissimam, exhaustamque incolis, ab Ungaris, quam rusticam esse gentem opinabatur, postulari, Legatum honorifice donatum dimisit. Hic voti compos, nigri soli glebam, herbas item et aquae Danubii lagenam ad indicanda regionis commoda, in Septena castra retulit. Quo facto, Arpadus, ex telluris herbarumque indicio, regionis ubertatem aerisque clementiam auspicatus, mox cornu aquam infudit, altaque voce Marti ac Herculi pogrenitori Istrianam aquam, libavit: multasque victimas patriis Diis, per singula castra, mactari praecepit. Quarto post die omnium consensu idem Legatus ad Zuataplugum reversus, candidum equum ephippio frenoque aureo excultum ei obtulit, in obsequii pignus, terraeque quantum voluit, obtinuit. Quo ad suos reduce, Hunni montibus Carpathiis superatis, Danubioque iam propiqui Legatum tertio ad Regem miserunt, qui septem Ducum nomine ei significaret, ut terra, quam equo vendiderat, decederet, quandoquidem Ungari, Pannoniam tellurem equo, herbam freno et ephippio aquam mercati essent, quae tria immodica cupiditate ipse abalienasset. Ad quae ille subridens, equum lignea clava collidendum esse, frenum in prata, ephippiumque in Danubii fluenta proiciendum, respondit. Quibus verbis irritati Hunni eum cum tumultuariis copiis praelio congrediausum vicerunt, in Danubio maxima cum Sarmatarum manu submersum, circa A. C. 744. Bonfinius, Decadis 1. l. 9. Ritius de Regibus Ungariae, l. 1. Nauclerus, gener. 24. et. Sex post haec gesta annis, vicinas Hunni gentes infestare aggressi, Carniam, Stiriam, Carinthiam, Moraviam et Bohemiam: postea audita morte Boiorum Ducis, quaecumque Boii infra Anassum possederant, flamma et ferro vastarunt, Laureaco exciso, Aventinus Annal. l. 3.
ZUBRON uri species in Illyrico, de quo Albertus, Capi, inquit, aliter non potest, quam foveis, aut venatore circa crassissimi trunci arborem circumeunte etc. l. 22. de quo uros aliaque maiora animalia capiendi more, vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 28.
ZUCHABARUS Africae Propriae mons. Ptol.
ZUCHATUS Bartholomaeus, vide [Bartholomaeus].
ZUCHIS urbs Libyae iuxta Syrtim. Steph.
ZUCHIUS Ludovicus, vide [Ludovicus].
ZUENOTTO seu SVENOTTO, filius Heraldi Danorum Regis, Christianam fidem amplexi, patre iam in senium vergente, sentiens Procerum magnam partem, ob susceptam religionem indignari, quod furta et latrocinia per mare, per terras, quibus insueverant, ea lege interdicerentur: patri bellum indixit, regno illum deturbaturus; qui ita processit ad bellum, ut militibus suis severa de servando filio suo praecepta daret. Sed victus Haraldus elabitur Iulinum, Vandaliae civitatem, ubi reparatis viribus, denuo in filium movit, non feliciori exitu. Tertio cum congresseuri viderentur, Procerum interventu praelium diremptum est. Cui rei fidens Pater, cum in terram egressus, a suis paulisper digrederetur, clam iaculo percussus, et Iulinum reductus, ibi obiit. Sed non diu paterna successione gavisus parricida filius, ab illo tempore, vitam, omnis generis calamitatibus obnoxiam, iustitia illum divina acerrime urgente, perpetuo habuit. Vide Crantzium, l. 3. Metrop. Saxon. l. 10. etc.
ZUENTEBALDUS filius nothus Arnolphi Imperatoris, frater Ludovici IV. Germaniae, Bavariae, Lotharingiae et Franciae Orientalis Regis, cum ignobilibus solum versari delectatus, honestiores dignitatibus suis spoliavit, ob mores hosce et saevitiam insuper, cunctis invisus, vide [Cuspinianum].
ZUENTIBOLDUS Lotharingiae Regis fil. nothus Arnolphi Imperatoris occisus in praelio ad Mosam, A. C. 900. Sepultus in Sustern, Ducatus Iuliacensis loco. Vide [Arnolophus] et [Ludovicus] III. ut et supra.
ZUENZIGA regnum Zaarae regionis in Africa, cum urbe primaria cognomine inter Targam regnum ad Ortum, Zauhagam ad Occasum, Tegoratinum ad Boream det Agades ad Merid. In eo regno deserta sunt Gogdemum et Ghirum.