December 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 366, image: s0366a

NOVOGARDIA

vulgo NOVOGROD, seu NOVOGOROD, urbs gemina Sarmatiae in regno Moschorum: una magna cognomine, Archiepiscopalis et metropolis Russiae albae, urbs amplissima, a Moscha Moschorum regia 100. leuc. in Occidentem, quot a Plescovia in Boream, longitud. 57.000. latitud. 70. 10. Altera inferior cognominata ad Volgam fluv. inter Moscham 100. et Cassanum in Eurum 70. leuc. Germanic. teste Sigismundô Herbersteiniô, longitud. 72. 00. latiud. 60. 10. Prioris quanta olim fuerit potentia. ex Proverbio patet antiquo, Quis potest contra Deum, et magnam Novogardiam? Verum non solum a Iohanne Basilide, A. C. 1477. Sed et a Suecis, A. C. 1611. expugnata, vanitatis humanae memorabile specimen esse coepit. Hi enim duce Iacobô de la Guardia, Basilio Ibanovitz Zuscio, contra Pseudodemetrios a Polonis defensos, auxiliatum venientes, insolens hoc ac superbum verbum irritum reddiderunt, cum a sex eorum milibus ingens Urbs, in qua amplius 100000. Russorum, apertâ oppugnatione, caperetur. Mox vero, cum Pseudo-Demetrio IV. etiam occiso, Mosei sibi consulerent, ac Michael Federovitzius Imperator Russorum electus, rerum potiretur, Sueci, Magnô Ducatu Novogardiae ei restitutô, Livoniâ vero, Ingriâ, Careliâ aliisque ad Mare Album provinciis retentis, pacem cum eo fecerunt. Idem ibid. p. 250. et 257.