7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines


page 71, image: s088


page 72, image: s089

HISTORIAE NATURALIS De Exsanguibus Aquaticis LIBER IV. De Zoophytis sive Plantanimalibus.

CAPUT I. De Urticis.

[Note: TAB. XVIII. Aldrov. l. 4. c. 1. Nomen.] QUartum Exsanguium a quaticor. genus sunt Zoophyta, quae Aristoteles ta\ e)pamfoteri/zonta qu/tw| kai\ zw/w|, seu ambigentia plantae et animali ut Budaeus et Gaza vertunt, appellat.

Talia vero [Orig: verò] sunt, Urtica, Pulmo marinus Holothuria, Tethyia, Malum granatum, Fungus, Pyrus, Mentula marina, Penna marina, Vva marina, Malum insanum marinum, et Manus marina.

Urticae, ab urendo Latinis dicuntur, quod [Orig: quòd] manum urere videantur, si ea tangantur. Graecis a)kalh/fai, seu quam a)polou=sai th\n a)fh\n, id est, sensum corrumpentes, seu tamquam a(pa/lai th=| a)fh=| id est, tactui molles ac lenes, sed per antiphrasin, asperae quippe sunt et in festae, dicuntur. Vocantur et kni/dai, a)po\ ou)=kni/zein, hoc est, dhgmo\n kai\ knhs1mo\n tina\ e)mpoiei=n tw=n a(ptome/nwn xe/rei morsum aut pruritum excitare tangentium manibus: nec non metri/dia, a [Orig: à] similitudine quam [Orig: quàm] cum muliebri pudendo habent: Colyzenae quoque a [Orig: à] modernis, quod [Orig: quòd] colis, id est, pedunculis suis, Polypor. more firmiter adhaereant. In Italia flammae maris, apud Trottulam, Carnes marinae dicuntur. Iovio urticae et vertibuli haud sine errore iidem sunt.

[Note: Descriptio. Arist. H. A. l. 8. c. 2. et 4. c. 6. Plin. H. N. l. 9. c. 45. Locus. Arist. H. A. l. 8. c. 2. Plin. H. N. l. 9. c. 45.] Descriptionem generalem si spectes, Os in medio habere, quod in maioribus evidentius esset prodidit. Aristoteles. Excrementa nulla in iis cernuntur, et hac re stirpib. sunt similes. Summa tenui fistula reddi, apud Plinium legimus.

Diversa diligunt Loca, et in variis generantur. Quaedam enim numquam absolvuntur, sed saxis semper adhaerent, reliqua quae vagantur, littoribus et planis locis gaudent. De saxo, quasi de testa vivunt, et praenatantes pisciculos excipiunt retinentque, Plinius carne vesci scripsit. Idem Urticis gignendi modus qui testa inclusis: per rimas enim, et cavernas, et fauces saxorum oriuntur, ut tradit Philosophus.

[Note: Natura. Plin. H. N. l. 9. c. 45.] De Natura earum ita Plinius. Contrahit ergo se quam maxime [Orig: maximè] rigens, et praenatante pisciculo, frontem suam spargit, complectensque devorat. Alias [Orig: Aliàs] marcenti similis, et iactari se posse fluctu algae viae, contactos attritaque petrae scalpentes pruritum (Dalechampius legit, petras scalpentes ob pruritum) invadit. Eadem nocte pectines et Echinos perquirit: dum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. Tacta uredinem mittit, paulum que si fuit intervalli, absconditur.

[Note: Usus.] Comedebatur olim, ut nuncetiam: quamquam Pythagoras abstinere discipulos iusserit, vel quod [Orig: quòd] Veneris stimulos afferre diceretur: vel quod [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 6.] Hecatae sacra esset. Ab Aristotele post aequinoctium hiemale magnopere laudatur. Hoc tempore plurimas ligneo veru transfixas, et aliquantulum assatas, primum ex sale et aqua fervefaciunt: deinde farina [Orig: farinâ] conspergunt, et ex oleo vel butyro in sartagine frigunt. Secundum Xenocratem gratae sunt ori, sed stomacho admodum insuaves: (Diphylus tamen e)nsoma/xous2 facit) sed assatae elixis accommodatiores. Alvum cient, urinamque magis movent. Cum passo aut vino mulso facile [Orig: facilè] concoquuntur et excernuntur. Medicinam si attendas, aiunt in vino potas calculosis prodesse, ut auctor est


page XVIII, image: s090

[Illustration:

Urtica cinerea.

]

[Illustration:

Urtica maior.

]

[Illustration:

Urtica parun Rond.

]

[Illustration:

Urtica nunor.

]

[Illustration:

Urtica Rond.

]

[Illustration:

Urtica rubra Rond.

]

[Illustration:

Species duse.

]

[Illustration:

Urticarum.

]

[Illustration:

Urtica marina alia triplici ???spectu.

]

[Illustration:

Urtica marina saxo innata.

]

[Illustration:

Urtica rubrae Rond.

]

[Illustration:

Lepori marino.

]

[Illustration:

Congener.

]

[Illustration:

Urtica Contracta Aldrou.

]


page 73, image: s091

Galenus. Cum aceto scyllitico psilothrum constituit.

[Note: Differentiae. Arist. H. A. l. 5. c. 16. et 1. c. 1.] Differentias varias apud auctores invenias. Aristoteli aliae sunt corpore parvo, quae cibo aptiores: aliae maiusculo duroque. Aliae sinuosis adhaerent quae numquam a [Orig: à] saxis absolvuntur: aliae plana littora amant, quae suis abiuncta sedibus vagantur. Idem [Note: Athen. l. 3.] apud Athenaeum habetur. Secundum Rondeletium, Aliae saxis vel cuilibet rei alteri adhaerent; aliae minime [Orig: minimè] . Rursus earum quae saxis vel alteri rei haerent, alia perpetua stabilique sede illic degunt, quae sunt Urtica parva in rimis saxorum latitans: quae Purpuris et Buccinis adnascitur: quae cinerea est, longisque cirris constans: Aliae sedes mutant, et libere [Orig: liberè] per mare feruntur natantque, ut, purpurea urtica. Semper solutae sunt, quas vulgo [Orig: vulgò] Potes appellant. Parva, iuglandis magnitudinem vix superat. Tota carnosa est, cirros breves habet, contracta recti intestini extremum refert, colore vario est. Quaedam enim caerulea, alia viridis, alia subnigra, sed punctis aliquot caeruleis vel flavis vel rubris notata. Graecis kole/kaina dicitur. Cinerem a [Orig: à] colore nomen sortita est. Tenuis est admodum, quia frondem magnam, id est, cirros multos habet, carnis parum. In Saxorum rimis vivit: comam semper explicatam habet, nec unquam contrahit.

Utraque scopulis littoralibus, et iis potissimum marinis tractibus qui ventorum impetum minus sentiunt, tam pertinaciter inhaeret, ut nisi primo impetu divellatur, vix postea nisi in frusta concisa dirimi possit, adeo [Orig: adeò] suas trichas arctissime [Orig: arctissimè] contrahit. Purpurea, seu Phoenicea, Rosa quibusdam, aliis Posterol, quod [Orig: quòd] contracta recti intestini extremum cum musculo sphinctere seu podicem referat, est primae similis, nisi quod [Orig: quòd] frondem et longiorem et copiosiorem habet.

Purpuris et buccinis adnascens, partem exteriorem habet duram et rigidiusculam, spissioremque quam [Orig: quàm] in aliis urticis, cirros brevissimos in ambitu. In exterioribus eius partibus filum longum deducitur purpureo colore, tam iucundo tamque fluido infectum, ut cum pretioso illo Purpurae succo certet. Ideo [Orig: Ideò] hanc a [Orig: à] cane Herculis demorsam fuisse Rondeletius credit. Datur et in Lepade nata, de qua Ferrantes Imperatus ita scripsit. In dorso esse sex rimas stellam aemulantes: in medio dorsi foveam parvam cum figura quadam inclusa Conchae rhomboidi simili, sustinerique a [Orig: à] lateribus lepadis mediante membrana continua, et cavitatem, quae est in animali non habere aliud intermedium quam [Orig: quàm] membranam. A parte anteriore conspici fructum Lepadis instar penicilli pictoris in se revoluti.

Ad priores illas referri Bellonii possunt, quarum quaedam rubro colore suffusa est, altera magis caerulea, granulis in gyrum circumsessa. Utraque marinum tuber contracta refert, explicata Caesariem totum corpus rotundum ambientem: nam infinitis cirris, antennarum papilionibus, aut scarabaei crassitudine constat.

Huc etiam spectat Aldrovandi Contracta, Cinereae Rondeletii congener, quae etiam saxis adnascitur, cirris tenuibus: pilei fere [Orig: ferè] forma, colore tota coccineo, excepta summitate, quae est viridis, cum nigra rotundaque macula: et quae ex leporis marini genere, coloris partim purpurei, partim albi.

[Note: Aldrov. l. 4. c. 2.] Urtica soluta, seu Potta marina vulgi, quod [Orig: quòd] speciem quandam mulieris vulvae repraesentet; Graecis Mongi, inhonesto etiam vocabulo, quod [Orig: quòd] , ut scribit Bellonius, partibus verendis admota, pruritum ac Venerem, imo [Orig: imò] etiam ampullas excitet, dicitur. Cum iacet, omaso similis est: cum erigitur, pulmo videtur, et adeo [Orig: adeò] tamquam vitrea et lucida est, ut sine sectione interiora omnia videre possis. Suspensa, quandam Polypi imaginem gerit, nisi quod brachia tenuissima et crassissima habent. In partibus unde pedes oriuntur, quosdam meatus arenarum plenos Gyllius vidit. Formam superne [Orig: supernè] rotundam, inferne [Orig: infernè]


page 74, image: s092

concavam refert Massarius, ut Conchae videri possint; Cirros ex imo emittere ad modum Polypi.

[Note: Differentiae.] Duo huius apud Rondeletium genera. Primum ita describit. Pars una veluti fungosa quaedam massa, rotunda, cava, in medio perforata, purpurea veluti fasciola ambiente, pileum plane [Orig: planè] refert: altera parte Polyporum pedibus similis est. Octo enim pedes habet crassiusculos, extremis partibus quadratos, in acutum desinentes, nullas interiores partes distinctas habet. Corpore est adeo [Orig: adeò] pellucido et splendido, ut oculos offundat. Ad eam magnitudinem accrescunt, ut pileos, quibus viatores uti solent, superent.

Alterum, quatuor duntaxat pedes seu frondes habet, qui foliis acanthi comparari possunt: in altera parte lineae stellatim disponuntur. Huius generis illa quoque videtur, quam Bellonius ita descripsit. Mollis quidem et albus corpore cartilagineo, ac crystalli in morem pellucido, quod in mucorem facile [Orig: facilè] resolvitur. Gibbam habet instar dimidiatae sphaerae figuram, glabram, pollicis crassitudine: cuius pars interna nervis rectis a [Orig: à] medio incipientibus, quasi striis fulvi coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit et constringit: qua corporis commotione aquam concutit, et nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice pinnis tenuibus et aegre [Orig: aegrè] conspicuis in orbem communitur, ut Lepus marinus. Cruciformes quoque cirros, striatos, crassos, in modum stellae radiatos, numero quaternas, parte interna natationi accommodatos habet: quas ut exacte [Orig: exactè] conspicias, erit in lebetem aquae sincerioris coniciendus: qui si supinus devolvatur, multas fissuras in radice cirrorum ostendet.

Os quoque habet parte prona situm, quo ea quae venatur absorbet, in quem usum quatuor cirri ad eius latera subiacent, coloris synopidis, quasi eius branchiae essent, vel intestina. Hinc fit, ut intuentibus pulmonem in mari pabulandi gratia divagantem, grandis videatur quasi pituitae globus, qui unicum tantum colorem referret, nisi rubris illis quatuor circulis sigillaretur, et ea cruce, qua interna pars striata est, distingueretur.

Ad primum genus referenda est Urtica soluta Mathioli, quam hic damus. In frusta divisa, ac in mare coniecta, vivit nihilominus ac movetur: extra mare exanimis apparet. Emortua in alto mari, ac in littus eiecta, transparentis glaciei similis est. Omnes pruritum in pudendis et uredinem in manibus movent, et acrimonia sua Venerem exstinctam et sopitam excitant.

CAPUT II. De Pulmone marino, et Holothuriis.

[Note: TAB. XIX. et XX. Aldrov. l. 4. c. 3. Arist. H. A. l. 5. c. 15.] INter Testacea quidem Pulmonem marinum posuisse Aristoteles videtur: Plinius tamen inter Zoophyta tecensuit, quem nos sequimur. Pulmo marinus dicitur ita vel a [Orig: à] pulmonum nostrorum figura, vel ab eorundem substantia laxa, et molli, foraminulisque plena. Kiranidis interpres Cunnum marinum exponit, et sic pro Urtica soluta, sed falso [Orig: falsò] , sumere videtur.

Sane [Orig: Sanè] decoctum pulmonis commendant Medici: at Urticae substantia est nimis mollis, et pituitae concretae similis, qua in aquam abit; et nec in cinerem redigi, nec in aqua decoqui, corpore aliquo superstite potest.

[Note: Descriptio. Plin. H. N. l. 8. c. 35.] Descriptionem eius vix ex antiquis obtineas. Plinius per mare ferri ubi imminet tempestas, pluriumque dierum hiemem portendere scripsit: Ephesius vero [Orig: verò] non adhaerere, sed absoluta esse, addidit. Commendantur ad pylos evellendos. In aceto putrefacto et mento aspersae carnes, fugam illorum facere dicuntur. Cinis alligatus egregie [Orig: egregiè] profluvia purgat. Decoctus vero [Orig: verò] in aqua, calculosis


page XIX, image: s093

[Illustration:

Urticae alia species Rond.

]

[Illustration:

Pulmo maring Mathioli.

]

[Illustration:

Potta Marina Vulgo prona.

]

[Illustration:

et supina parte.

]

[Illustration:

Pulmo marinus Rond.

]

[Illustration:

Holothurius Rond.

]

[Illustration:

Holothurius Rond.

]

[Illustration:

Thetiiorum.

]

[Illustration: ]

[Illustration:

Species.

]

[Illustration: ]

[Illustration:

Varice.

]

[Illustration: ]


page XX, image: s094

[Illustration: ]

[Illustration:

Thetiiorum sex species Aldrou.

]

[Illustration: ]

[Illustration:

Mentula Marina Rond.

]

[Illustration:

Mentula Marina.

]

[Illustration:

Epipetrum.

]

[Illustration:

Malum in sanum Marinum Rond.

]

[Illustration:

Vua marina.

]

[Illustration:

Penna Marina Rond.

]

[Illustration:

Manus marina. Meer hand.

]

[Illustration:

Meer feder.

]

[Illustration:

Cuaunis marinus. Meer Cucumbre.

]

[Illustration:

Penna Marina alia.

]

[Illustration:

Malum

]

[Illustration:

granatum.

]

[Illustration:

Piirum marirum Zoophython.

]

[Illustration:

Fungus marinus

]

[Illustration:

Zoophylhon.

]


page 75, image: s095

[Note: Plin. H. N. l. 32. c. 10.] medetur. Lignum si eo confricetur, ardere videbitur, ut sua luce faculam quoque vincat. Rondeletius invenit substantiam quandam saxis haerentem, corio duro et nigro intectam, intus mollem fungosam et fistulosam aplysiarum modo. Vel inquit pulmo marinus dici potest, corpus quoddam rotundum, pilae marinae modo, virescens, foris substantia filtro simile, intus totum fistulosum, veluti spongia aplysia. In mari aqua plenum est et grave: extra mare in se concidit, et flaccescit: in saxorum rimis delitescit et inter algas.

[Note: Aldrov. l. 4. c. 4.] Holuthuriorum nomen unde veniat, nescimus. Pauca etiam de iis veteres. Saxis soluta esse, sed immobilia, asperoque corio contegi. Rondeletius duas nobis icones exhibuit, cum his descriptionibus. Id genus, inquit, quod hic proponimus, altero extremo obtusum est et planum, in quo rosae sculptam imaginem dicas, circa quam sunt acetabula. Inde parva appendix et mollis dependet. Pisculentum odorem resipit, nec minus ingratum et insuavem ac lepus marinus: altero extremo tenuius est; intus, partes omnes sunt indiscretae. Altero extremo caput habere videtur rotundum, os in medio rotundum, rugosum, quod aliquando dilatatur, aliquando constringitur. Sequitur corpus crassius, aculeis multis rigens: videtur in caudam deficere, ex cuius utraque parte duae sunt appendices pedum pinnarumve loco, sed differentes. Superior enim strictior est, in ambitu incisa, in acutum desinens, ad quam a [Orig: à] cervice producta est linea; altera latior ubique. Harum beneficio motum habere videtur, cuius prorsus expers est primum genus: quod aliquando acetabulis suis saxis haeret, sed solvitur.

CAPUT III. De Tethyis.

[Note: TAB. XIX. et XX. Nomen.] TEthyia seu ut Plinius vult, Tetheae, veteribus Graecis th/qea, et th/qna, modernis Spherdocles, a [Orig: à] sphaera sine dubio; Adriatici sinus accolis spongiae, quia cum premuntur, spongiarum instar, aquam foraminibus reddant; Tarentinis, propter formam et parvos quosdam anfractus verticilla; aliis a [Orig: à] colore et tumore, seu quod nullis fibris, ut Tubera terrena niti crediderint, Tubera; quibusdam, quod callosa materia tegantur Calli; nonnullis, sed falso [Orig: falsò] , idque ex comparatione patere potest, Urticae vocantur. Gaza cum Holothuriis confundit, Eustathius et Homeri scholiastes ta/ thqea ab Ostreis non distinguunt. Nicander ta\ th/qhi, patellas feras explicat.

[Note: Descriptio. Arist. H. A. l. 4. c. 2.] Aristoteles ita eas descripsit. Quae Tethya sive callos speciali nomine a [Orig: à] tegminis qualitate appellamus, naturam inter haec genera (Testatorum) peculiarem sortiri notum est. Iis enim solis corpus toto tegumento includitur, cuius durities inter testam et corium est: quamobrem more praeduri bubuli tergoris secatur. Adhaeret id genus saxis sua testa. Duo a [Orig: à] se invicem distantia foramina habet, admodum exigua, et visum vix patientia, quibus humorem accipit et reddit. Excrementum enim nullum in eo spectatur, quale in ceteris Ostreis, vel Echinaeum, vel quod papaver vocatur. Dissecanti ea tibi primum occurret membrana nervosa Carnaceo corpori obducta.

Hac enim, corpulentum tethyi continentur: idque a [Orig: à] ceteris omnibus dissimile; suo in genere omnibus similis eiusmodi caro. Haeret hoc duobus locis et membranae et corio ab latere: quaque haeret utraque parte pressius est: quibus partibus tendit ad meatus ipsos, qui


page 76, image: s096

protinus per ipsum calicem extrorsum ducunt: atque hac emittit, atque exigit tum cibum, tum humorem, perinde atque si hic os sit, ille autem exitus excrementi. Atquehorum alter crassior est, alter tenuior. Intus autem in parte utraque sinus dissepti, continua re pusilla quadam. In eorum altero humor in est. Ceterarum partium, quae vel instrumenti nomine vel officio sensuum, ac ne excrementa quidem cuiusquam modi qualia in aliis sunt, quicquam habent. Et haec quidem Aristoteles. His addit Rondeletius, non solum petris, sed et Ostreorum testis affixa esse, et in illis veluti duros tumores cerni. Ovi, addit, figura sunt aliquanto [Orig: aliquantò] longiore. Testa extra fusca, inaequalis, rigida, intus argentea, laevis. Tethyor. caro membrana alia alba involuta ventriculi formam refert, rotundam scilicet et oblongam, meatus crassior et amplior gulae proportione respondet: alter minor podice. Colore uterque est rutilo vel ruffo, reliquum corpus croceum.

[Note: Locus.] In Aegypto nulla inveniuntur. In Smyrna praestantissima. In Oceano ad Gallicum littus sunt frequentia, Parisiisque in foro piscario saepe Ostreor. testis adhaerentia visuntur. Signantur etiam in cavernis saxorum: maxime [Orig: maximè] vero [Orig: verò] in coeno et littoribus, quae phyco algave marina abundant. Inveniuntur et in musco marino, aut aliis in herbis foliisve marinis. Unde Plinius. Tetheae inveniuntur sugentes in foliis marinis, seu potius scopulis. Hinc Eustathius thqh dicta conicit a [Orig: à] verbo qw=, quod significat qhla/zw quod et pro lactare et sugere accipitur. Fungorum verius sunt generis quam [Orig: quàm] piscium: et quia nullum viscus intus habent sed carnem uniformem, nihil de animalis natura habere videtur.

[Note: Motus.] Motum et sensum qui illis in est ab interno pro venire, cum multa Conchylia et Crustacea intus habeant, a [Orig: à] quibus motus provenit, Plinius auctor est.

[Note: Usus.] Rubra cibo sunt idonea: pallida vero [Orig: verò] aut sublutea amarulenta Massarius prodidit. Xenocrates plurimum dare alimenti tradit, coriaque maxime [Orig: maximè] eorum non confici.

Medicinam si atten damus, torminibus et inflationibus succurrere, et tenesmum dissolvere renumque vitia; in cibo sumpto lateris dolores lenire, apud Plinium habemus. Conferunt etiam ischiadicis ventrique superiori una cum ruta: item cachecticis, quorum corpus macie conficitur cum ruta et melle.

[Note: Differentiae. Aldrov. l. 4. c. 5.] Quantum ad Differentias et species quatuor Aldrovandus posuit. Prima parte externo et interno pyri sormam aemulatur, et colore est cinereo: ablata que cuticula substantia apparet densa poris exiguis, vixque visibilibus referta, per quos aqua attrahitur, et per universum corpus distribuitur. Duo grandiora habet foramina, unum oblongum; alterum rotundum; hoc alvo, illud ori respondere videtur. In his quandoque conspiciuntur Scyllari, Cancelli, et alia crustacea; item trochi, turbines et Ostracoderma.

Altera est sigura mali, foraminibus duobus; rotundo, quod maius est; oblongo, quod minus. In eo Scyllarus continebatur, quae totum fere [Orig: ferè] illius foraminis continebat intervallum. Cauda erat revoluta.

Tertia figura est inaequali, tu berosa: foramine uno oblongo maiore, quod in opposita erat parto minore. In eo continebatur Purpura, proportione magnitudinis Tethyi, ut etiam exterius corium penetraret.

Quarta, figura est rotunda sed inferius compressa: foramen habet tam exiguum, ut vix conspici possit; Intus, crustaceum aliquod, ut in partis superioris foramine conspicitur.


page 77, image: s097

CAPUT IV. De Mentula marina.

[Note: TAB. XX. Aldr. l. 4. c. 7. Nomen.] MEntula marina Numenio peiri\n, forte [Orig: fortè] para\ to\ eu)ei/rein ta\ te/kna; aliis forte [Orig: fortè] Holothurium, a [Orig: à] qorne/vesqai libidini operam dare, qo/ra genituram significat; hinc Rondeletii altera Holothuriorum species virilis genitalis speciem pro se fert; quibusdam Hales???ion, quasi a(lo\s2 ou)ra\, marina cauda, Apuleio veretillum. dicitur. Albertus cuiusdam ostrei meminit, cuius species una virgam, altera vulvam prae se ferret. Moderni Graeci Psoli vocar.

[Note: Descriptio.] A Bellonio ita describitur. Exsangue maris purgamentum est: solutum vagatur. Sed ea eius natura, ut a [Orig: à] piscibus aliis minime [Orig: minimè] tentetur, neque a [Orig: à] quoquam in cibo exspectatur. Littorale est neque alibi reperitur, quam [Orig: quàm] ubi Pat ellae, Ricini, et vertibula degunt. Genitale ex hoc dicitur, quod teres sit, pedem longum, et mediocris brachii crassitudine: Distendit se et contrahit hirudinis in morem. Unde ei et nomen inditum est. Quin etiam ruffi coloris est, Iners, nec nisi serpendo incedit, aspectu toroso, Nymphaeae radicis similitudine. Semper ad ima sidit: numquam natat: contrectatumque in se ipsum contrahitur, ac cornu duritiem habet, vixque acuta cuspide pertundi potest: alioqui permolle dum sua sponte movetur, suas promuscides quando vult, exserit, atque ita constringit, ut ex pedali longitudine vix sex digitos longum appareant. Acetabulis quae in promuscidibus habet, lapidibus haeret; in quibus plusquam quatuor milia nonnumquam annumeres. Ex anteriore autem capitis parte rursus crinitas emittit, veluti arbusculas acetabulis plenas; quibus quicquid palpat, ad os adducit, quod tam amplum aperit, ut vel integram conchulam admittat: vescitur enim omni conchyliorum genere. Eius recrementa viscida sunt ac lenta, albissima, copiosa, quae tandem indurantur, ut cum fidibus de duritia nervea certare possint. Os in gyrum ossiculis, dentatum habet, praeterea nullis ossibus alibi praeditum. Ab ore gula in stomachum differtur, quomodo in Erinaceo marino dictum est; reliqua ut intestina circumponuntur in gyrum, quae vix observari possunt.

[Note: Differentia.] Rondeletius duas species facit. Una coria duro constat. Dum vivit iutumescit et distenditur: flaccescit post mortem. Partes internae indiscretae sunt. Altera ex testa spissa, dura, cartilaginea, perspicua et ru osa constat.

Gesnerus duas quoque a [Orig: à] Sittai do accepit. Prior massa quaedam informis erat, retrorsum ubi crassior altiorque veluti cornu parvum, rugosum, extendebatur: opposita pars humilior, in glande, foramen rubicundi coloris ostendit. Altera Epipetrum dictum, informis quoque, inaequalis, et tuberosa, multis acetabulis compacta, colore partim ni ricans, partim rubescens et albicans alicubi erat.

CAPUT V. De Malo Granato, Fungo, Pyro, Penna marina, Vva marina, Cucumere marino, Malo insano, et Manu marina.

[Note: TAB. XX.] MAlum granatum, Fungus marinus, et Pyrum a [Orig: à] figura nomen sortita sunt. Illud eiusdem est cum Punico coloris. Iste caerulei; hoc eiusdem fere [Orig: ferè] .

Penna marina est pennis magnis quae in pileis gestare solent, perquam similis. Piscatores Itali ob extremitatis alterius similitudinem Mentulam


page 78, image: s098

alatam vocant. Est enim ea pars praeputio, id est, glandi similis, altera vero [Orig: verò] parte pennam refert. Pars illa crassior, quae glandis specie est, rimas aliquot habet, quales sunt branchiarum rimae in galeis. Quae pennam repraesentat, festucis tenuibus constat, quae alumini scissili similes sunt: iis, substantia alia quadam tenera innititur. Noctu maxime [Orig: maximè] splendet, stellae modo, ob candorem et laevorem. Pennam marinam aliam rubentem, lineaper medium caulem alba, fronde simili fere [Orig: ferè] , sed parte altera, quae fronde caret longiore, simplici; nulla cum glande dissimilitudine.

Uvae marinae facit et Plinius mentionem dum scribit. Rerum quidem non solum animalium simulacra mari inesse, licet intelligere intuentibus, Uvam, Gladium, Serras. Est autem oblonga quaedam et informis massa, ex uno pediculo dependens. Partes internae indiscretae sunt, inter quas aliquando reperiuntur glandulae parvae. In vino putrefacta vini taedium adfert, ut Plinius prodidit.

Malum insanum marinum, et Manus marina, a [Orig: à] similitudine quoque nomen obtinuere.

Cucumis, digiti est crassitudine et longitudine, tuberculis aliquot aspersis veluti in Cucumere terrestri parvo. Partes internas indiscretas habet.

FINIS.