7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 126, image: s171

HISTORIAE NATURALIS DE AVIBUS: LIBER IV. De Avibus Aquaticis. Palmipedibus.

TITULUS I. De Palmipedibus Piscivoris.

CAPUT I. De Onocrotalo seu Pelicano, et Ave Diomedea.

ONocrotalus, qui no~nullis falso~ Avis Diomedea, Catharacta Iubae, Butaurus seu Ardea stellaris, Porphyrio dicitur; que~que [Note: Aldrovan. Ornithol. l. 19. c. 2.] diversum a [Orig: à] Peelecano Aristotelis Gesnerus facit. Alberto Osina, Kiranidi Ramphius, Verrio Flacco Truo, Isidoro Canopus Aegyptius, Aldrovandus Pelecanus Aristotelis, et Oppiani Pelicinus vocatur, et nomen hoc quod collum mergens et spirans quasi ruditum asini edat, sortitus est. Duo ipsius Genera Albertus facit, silvestre nempe et Aquaticum; ex quibus hoc duntaxat doctissimi agnoscunt. Videntur tamen et in provincia Manzi in India Orientali esse toti albi, cum esse supra caput, colore sanguineo, nisi nos Odoricus de Foro Iulii fallit; imo [Orig: imò] et avis, quam Aelianus Indis Celam [Note: Aeliam. H. A. l. 16. c. 4.] appellariscribit, quae est magnitudine triplo maior Otide, ore permagno, ingluvie maxima, longis cruribus, summis alis pallidis, ceteris


page 46, image: s172

[Illustration:

Onocrotalus sive Pelecanus Korpfgans.

]

[Illustration:

Onocrotalus famina.

]

[Illustration:

Pelecanus sive Platea. Leffelgans.

]

[Illustration:

Diomedea avis.

]

[Illustration:

Larus maior.

]

[Illustration:

Larus albus.

]

[Illustration:

Larus Piscator. Fischerlin.

]

[Illustration:

Larus cinereus. Meb. Mew.

]

[Illustration:

Hiru~nda marma. Sie Schwalb.

]

[Illustration:

Larus Fidiper.

]

[Illustration:

Larus minor Sterna. stein spiirer Schnirring.

]

[Illustration:

Larus niger. Brandvogel.

]


page 127, image: s173

pennis cinericiis, Onocrotalus Indicus dici potest.

[Note: Descriptia.] Quantum ad Magnitudinem visus Rhodi paulo [Orig: paulò] minor cycno, multo [Orig: multò] ansere; visus, cuius longitudo ab initio rostri ad pedes ultimos extensae, hominis proceritatem aequabat ab Aldrovando emptus hominem iustae staturae non adaequabat tantum, sed vincebat etiam: ideo [Orig: ideò] quorun dam pondus ad XXIV. libras duodecim unciarum accedit. Corpus habet album. Rostrum coloris fusci, rubrum interdum, ut in Machliniensi Onocrotalo visebatur, validissimum ac plane [Orig: planè] osseum; cuius superior mandibula, ut Aldrovandus in Ferraria [Orig: Ferrariâ] allato observavit, tres digitos lata, duas Spithamas longa. Inferior palmi longitudine superiorem excedit, cum [Orig: cùm] ab interiori parte capitis ortum ducat; superior in curvum quendam hamum crocei fere [Orig: ferè] coloris desinit; et intus plantaginis angusti foliae pentapleuri figuram exacte [Orig: exactè] exprimit, extuberantib. per eius longitudinem quinque lineis asperis, et ob longa tubercula referentibus. Sub hac insigne quoddam capacissimum membranosum, rugosum, et omni fibrarum genere praeditum, coloris fere [Orig: ferè] crocei percurrentibus ubique maculis nigris, et facile dilatatu, dependet ceu uter quidam, receptaculum. Ingentis staturae hominem ocreatum pedem usque ad genu immittere in fauces et educere potuisse vidit Perottus; parvulum Aethiopem in eodem inventum scribit Sanctus. Crura ipsi Anserina, praetanti corporis proportione breviuscula. Capitis plumae albae, mollesque, in radicibus suis nigrae, in occipitio longiores. Interiora, si spectes, in eo, quem Aldrovandus describit, quam feminam esse ova ciceris magnitudine ad septum conspecta ostendere; lien erat rotundus, nucis avellanae magnitudine, aliquanto crassior. Ventriculus ex membranis crassioribus constabat, digitos decem longus, duoslatus, materia [Orig: materiâ] chylosa [Orig: chylosâ] lutea [Orig: luteâ] cum quibusdam quisquiliis et capillis, refertus (Gesnerus sucum quendam viridem vermiculis scatentem in suo invenit.) Vesicula fellis in concavo iecoris haerebat, et ab ea meatus velut canalis ad intestinum duodenum porrigebatur. Intestina sex ulnas longa appendices duorum digitorum longitudinis habebant. Gula eratlonga, crassiuscula, carnosa, quae subinde latior evadens, ubi ab ventriculum pervenisset, comprimebatur. Cor maximum, ossa levia, alba, pellucida et sine medulla. Ulnae alarum membrana quadam integebantur insigni, ex qua tendones viginti quatuor oriebantur, tam tenuiter in eas inserti, ut nullo pacto separari possent.

[Note: Locus.] Versatur in aquis piscosis et diffusioribus. Visus in Aegypto a [Orig: à] Septentrione versus meridiem tendere. Observatae et circa Gazanum Aegypti civitatem greges, quae versus mare volitabant. Mittitur et a [Orig: à] Gallia Septentrionali; et Marcellus Onocrotalum Ravennatem cognominat. Reperitur etiam in Hetruriae maritimis, circa Herodis portum, et Orbitelli stagnum. Circa Lusannam in lacu Lemano semel tantum anno apparere creditur. Gesnerus in lacu ad Tugium captum commemorat.

[Note: Victus. Gesner. in Ornithol.] Victitat inprimis piscibus, eosque dum venatur, non toto corpore mergitur, sed collum subinde demittit. Cicuri si libralem (quinque librarum piscis haud magna ipsi esca est) exhibueris, ita invertit, ut rostro praemisso [Note: Bellonius de Avibus.] deglutiat. Devorat et cum testis conchas, easque calore interno intra ingluviem apertas, revomit, et hiantibus iam testis carnem ab ocreis seligit. Solum scilicet visceris habet ductum; qui ab introitu oris ad naturae secreta [Note: Petr. Martyr. in Decad.] pertingit. Visus dimidiam endromedem, qua miles unus tegebatur, in se proiectam absorpsisse integram, quae ex gutture interfectae sine iactura educta est.

[Note: Generatio.] Nidum ex ramulis ad ripam fluminis alicuius vel stagni ponit; ibique tot ova Anserinis similia, quot cycnus solet, edit, fetusque enutrit.

[Note: Volatus.] Volant nonnumquam soli, nonnumquam gregatim: et cum volant sonum alarum cient.

[Note: Vox.] Vox ipsi ruditui Asini similis: sonum cum edit rostrum in aquam vel terrae lutum infigit, si Alberto credendum.


page 128, image: s174

Dicuntur (Bartholomaeus Anglicus ex Isidoro auctor est) erecto ad caelum rostro, Accipitrum metu, sed forte [Orig: fortè] falso [Orig: falsò] , dormire; et in Lycia ad flume Xanthum, quotannis cum corvis, cornicibus, et aliis carnivoris proelium [Note: Praesagium] committere. Si vicerint, abundantiam frugum sibi promittunt incolae; si vincantur, ovium, boum, et aliarum quadrupedum fecundum proventum.

[Note: Usus.] Ingluvie ea parte qua capiti adhaesit colligata, ad quam eiciendam, Aegyptii piscatores utuntur: qui humiditate corrumpinequit, multo tempore utilis est.

AVIS DIOMEDEA ab insulis Diomedis sic dicta, de qua multa veteres fabulati sunt, Servio, Stephano Grammatico et Isidoro Ardeae genus est: quibus Salmasius accedit. A Plinio et Solino cum Fulicis comparatur. [Note: Aldro. Ornith. l. 19. c. 3.] Aldrovandus Artennam hodie [Orig: hodiè] nuncupari, et in insula Sanctae Mariae de Tremiti duntaxat inveniri, credit. Cui Dalechampius adstipulatur. Hoc an verum sit ex comparatione colligi poterit. Magnitudine ista est Gallinae satis corpulentae. Color ei [Note: Salmas. ad Soli n. c. 2.] fuscus seu cinereus obscurus. Tota fere [Orig: ferè] prone [Orig: pronè] candicat. Rostrum est luteum praedurum et aduncum. Oculi ignei. Degit in cavis ut lucem solis declinet; noctu circa scopulos non longe [Orig: longè] super aquam volitat. Piscibus victitat, quos noctu tantum venatur. In cavernis scopulorum et terra nidulatur, et vocem [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 44. Solin. Polyhist. c. 2.] vagitui infantium similem promit. De Diomedeis vero [Orig: verò] ita Plinius. Nec Diomedeas praeteribo aves: Iuba Catuructas vocat, eis esse dentes oculosque igneo colore, cetero candidis tradens. Duo semper iis duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. Scrobes excavare rostro, inde crate consternere, et operire terra, quae ante fuerit egesta. In his fetificare. Fores binas omnium scrobibus. Orientem spectare quibus exeant in pascua. Occasum quibus redeant. Alvum exoneraturas subvolare semper, et contrario flatu. Uno hoc in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro, contra Apuliae oram, fulicarum similes. Advenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur. Miro discrimine, veluti generi Diomedis hoc tribuentes. Aedemque eam quottidie pleno gutture madentibus pennis perlucent atque purificant. Unde origo fabulae, Diomedis socios in earum effigies mutatos.

CAPUT II. De Laris in genere et in specis de Laro albo.

[Note: Aldro. Ornith. l. 19. c. 4.] LArus, quem Augustinus Fulicam, alii Mergum, Herodium, Suidas et alii apud Graecos ke/pfon, quidam ettiam Gaviam vocant; ab Aldrovando [Note: Descriptio.] describitur, quod sit avis a [Orig: à] rostri acie ad alarum fere [Orig: ferè] finem duas spithamas longa, capite maximo et crasso, ex albo et cinereo variegato; pectore eiusdem fere [Orig: ferè] coloris, illoque amplo, rostro crasso lutescente, in extremo nigricante et insigniter acuto; in cuius superiore parte narium sunt foramina oblonga, rictu amplissimo. Oculi iridem auri instar splen didam niger ambit circulus, hunc albus, album cinereus. Alae ex albo cinereo, et ad castanearum colorem simul commistis tendente constant, et caudam palmi longitudine excedunt. Cauda cinerea tota. Pedes lutei; posterior digitus satis conspicuus, ungus etiam armatus. Corpore est levissimo, et multis ac densis plumis induitur.

[Note: Aeliam. H. A. l. 3. c. 20. Locus.] Frequentes in locis maritimis stagnis et fluminibus cum ingens aliqua tempestas coorta est conspiciuntur.

[Note: Victus.] Praeter pisces lumbricis etiam, cochleis, quas sursum raptas, ad saxa demissas confringunt, locustis et Phalangiis a [Orig: à] quibus Tarentinos agros repurgant, vescuntur. Delphinos etiam in littora deiectos devorant. Olivis denique in Liguria perniciem adferunt.

[Note: Generatio. Arist. H. a. l. 5. c. 9.] Nidulantur in faxis maritimis, a [Orig: à] quibus potabilis aqua manat, et bina ternave ova aestate pariunt. Volant praecipites et faciles leves quippe. Hinc Laro apud Homerum Mercurius confertur. Sed et pennae per se aliarum


page 129, image: s175

avium leviores putantur. Has enim pelamydum piscatores, teste Aeliano, ad hamum lineae alligant, ut propter earum levitatem ab occurrente aqua sensim ac leviter agitetur.

[Note: Affectus.] Amicitiam cum homine utilitatis gratia, quia piscibus vescuntur, et Monedula, [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 6.] ut Aelianus prodit, colunt. Malo punico interimuntur. Imminentibus ventis sublimes in aere [Orig: aëre] volitant, et vento sese obvertunt. Copiae piscium capiendae augurium, si ad piscatores retibus piscantes advolarint, facere creduntur.

[Note: Usus.] Cerebrum Lari siccatum et concisum infantibus Epilepticis odorandum quidam commendant. Pennae proprietate quadam occulta [Orig: occultâ] , simul atque mare intumescit, in pulvinaribus etiam eriguntur, et decumbentem sublevant.

Inter species Larorum, est primus Larus ALBUS forte [Orig: fortè] Gavia peralba Apuleii, quaesuperfluctus marinos natat, demergit se prope [Orig: propè] ad Oceani fundum et gremium. Duo ipsius sunt genera prodente Bellonio, Maius et Minus. Ille minor est cinereo, pulchritudine corporis ad columbam accedit, quamquam male hanc vincere videatur. Nivis instar candidus est. Rostrum habet teres, acutum, rubicundum, cuius coloris et cauda est. Recta crurib. insistit, posteriora corporis magis elevata gestans, ita ut inferiora in arcum quasi curvari videantur. Minor summitatem capitis nigram habet; statim atque frigora ingruere incipiunt, in mediterraneis locis supra flumina volitans apparet, et ceteris in volando diutius perseverat. Captus intrabiduum fere [Orig: ferè] cicuratur; facileque nutritur, intestinis nempe [Orig: nempè] , carne et piscibus. Adeo [Orig: Adeò] clamosus est, ut aerem [Orig: aërem] clamore suo percellat. Videtur esse Turneri et Gesneri Cepphus, qui ex illius descriptione, est avis marina, magnitudine Monedulae, sed alis acutioribus, et longioribus, colore tota albo, excepto nigro quem in capite gerit cirro: rostro etiam et pedib. puniceis. Diutino clangore defatigata tandem [Note: In Aviario Sile siae.] keph profert. Schvvenkfeld. Lari albi facit mentionem, cum capite rubeo.

CAPUT III. De Laris Cinereis, Piscatore, Nigro, Sterna et Fidipedibus.

LARORUM CINEREORUM tria ponit inprimis Aldrovandus genera.

Primum columbam magnitudine parum superat, colore undique est albo, in dorso tantum et alis cinereo. Caput supremum, macula nigra utrinque ad extremum oculi angulum insigne omnino [Orig: omninò] candicat. Rostrum habet longiusculum, et aliquantulum velut armatum, introrsum ad instar thecae eius, in qua nova cula reconditur cavum, colore corneo. Os interius totum, et linguam cuius extremitas bifida, rubentia. Ora extrema Palpebrarum rubra instar crculi oculos exornat. Crura interdum rubent, interdum fuscescunt. Digiti membranis rubris sepiuntur. Posterior pedis digitus aciculae caput non excedit. Credunt quidam pennas capitis a [Orig: à] Martio mense per trimestre quo tempore soboli dant operam nigrescere. Reliquis novem mensibus candidas esse. Interiora si spectentur, Gula amplissima, ventriculo longiusculo, crassiusculo, cuius interior tunica crassa rubra est, praeponitur. Hepar maximum flavicans bilobium, ventriculum infra amplexatur, supra cor mucrone recipit. [Note: Schvvenkfeld. in Aviario Silesiae.] Lien est longiusculus sanguinei coloris; Fel viride. Vesicula in hepate continetur, et intestino ramulo iungitur. Ad intestinum rectum appendiculae binç graciles, et tenue antrorsum reflexae spectautur. Vescitur piscibus, insectis palustribus, muscis et conchulis. Nidulatur in densis piscinarum et lacuum arundinetis; Maio et Iunio mensibus ova quinque columbinis paulo maiora parit.

Alteri quod vix spithamam excedit, dorsum et alae sunt coloris leucophaei ad caeruleum quodammodo vergentis. Rostrum pro proportione corporis exilius, arcuatum, nigrum,


page 130, image: s176

pedes, tibiae membranaque digitos intersepiens coloris crocei.

Tertium est capite nigro, rostro recto, et in fine acuto, coloris miniacei; oculis et pedibus eius dem coloris; costis alarum et remigibus albis, dorso et in reliqua parte cinereis.

Larus PISCATOR, circa Argentinam privatium Fischerlin dictus, circa Oppenheimium Fel, minor est, Laro cinereo, vertice nigro, rostro et cruribus è fusco pallidis, totu albicans. Volatus est celerrimi, et dum pisces captat, etiam inaquam se mergit.

Larus NIGER, a [Orig: à] colore sic dicitur. Quamvis enim sit alis cinereis ultra caudam extensis, cruribus levi rubore notatis; oculis ex fusco purpurascentibus, rostro tamen capite, collo, pectore, [Note: Schwenckfeld. in Aviario Silesiae.] et ventre nigrescit. Schwenkfeldius ipsi crura et pedes latiusculos rubentes, nigricantibus transversim anterius maculis adscribit: et nidum in arundinibus piscinarum suspendere, ac mense Maio parere, addit.

Quam Turnerus STERNAM appellar, marinis Laris ita similem esse, ut sola magnitudine et colore ab illis differre videatur, minorem duntaxat et paulo [Orig: paulò] nigriorem adicit. Tempore quo parturt improbe [Orig: improbè] clamosa est. Apud Frisios dicitur esse vertice nigro, rostro et cruribus rubidis.

Larorum FIDIPEDUM duo sunt genera. Unum alis longis, utpote quae trium fere [Orig: ferè] digitorum lo~gitudine caudam exsuperant. Cui oculi, caput, collum, rostrum sunt nigerrima: Pedum digiti insignibus mucronibus armantur. Alterum brevibus, cui magnitudo Merulae, caput nigrum, Alarum costae albescentes, Pennae sub cauda candicantes, pedes rubescentes, digiti, membranulae quodam ruimento interiecto, quatuor.

CAPUT IV. De Catharracta et Ceppho.

CAtarracta, Aristotelis et Oppiani, ex eo quod cum impetu ad praedam capiendam decidat, ex huius descriptione avis est instar Lari minoris, sed robustior, colore candido, et Accipitri Palumbario similis; ex Aristotele, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 12.] Accipitre minor, gula ampla, et lata. Aldrovandus avem rostro acuto, carasso, supra non modice [Orig: modicè] adunco, prone [Orig: pronè] per alas, dorsum, betico, albo, et luteo mixtis variegatam, supine [Orig: supinè] totam albam maculis beticis distinctam, tibiis, pedibus, et membrana eos intersepiente cinereis, ponit. In mari victitat; sed et scopulis, littoribus, et petris, quas chaerades vocant, supra aquam eminentibus insidet. Pisces captat exiguos. Ubi vero [Orig: verò] natantes conspexerit (perspica cissima enim est, et vel ad fundum usque maris) altius subvolat, et contractis omnibus pennis, quovis telo celerius delapsa, ad cubiti spatium immergitur, et piscem extrahit; nec diutius manet, quam [Orig: quàm] iugeri spatium transieris. Mirus incubandi mos ovis, si Oppiano credimus. Fucum aut algam iis super petram insternunt, sic ventis exposita relinquunt. Mas illa unde marem procreandum conicit, femina unde feminam in sublime per aliquot dies sublata, in pelagus mittit; motu concalefactis ovis, pulli excluduntur. Pullis luce aspecta, nulla in nidis mora, parentes volatu sequi conantur: a [Orig: à] parentibus suscepti, in mae dempttuntur, mox extrahuntur. Acie oculorum in senio obtusa, dum ad praedam se ferri arbitrantur, praecipitiis illusi intereunt.

[Note: Aldrovand. Ornith. l. 19. c. 12.] CEPPHUS Aristotelis, Fulica est quibusdam, Aldrovando, avis, habens rostrum colore corneo, ad mandibularum latera ruffo, in extremo quod aduncum est, nigro, oculos exiguos ruffos. Caput, collum, pectus, ventrem, coxas, ex albis et fuscis, intercurrente etiam colore betico et luteo, maculis variegata. Crura et tibias viridescentes. Pedes et membranam digitos secantem fusca. An sit Cepphus veterum, ignoratur. Nam de hoc, si foramen corporis spectas, id duntaxat habemus, Laro esse similem, cum quo descripta parum habet similitudinis, plumis abundare, sed carnis esse exiguae, ideo [Orig: ideò] facile [Orig: facilè] vento impelli. [Note: Oppian.] De cetero, apud mare victitant, cuius


page 47, image: s177

[Illustration:

Catharacta.

]

[Illustration:

Cepphus.

]

[Illustration:

Corvus Siiluaticus Waldrapp.

]

[Illustration:

Phalacro cora X.

]

[Illustration:

Anser Bassanus. schotisch Gans.

]

[Illustration:

Corvus aquaticus. Scharb.

]

[Illustration:

Graculus palmipes.

]

[Illustration:

Mergus Rheni. Rhein Endte.

]

[Illustration:

Mergus Longirostrus.

]

[Illustration:

Meerganser Seefluder.

]

[Illustration:

Mergus glacialis. Eiis Endte.

]

[Illustration:

Albulus aquaticus.

]

[Illustration:

Mergus Bellonii

]


page 131, image: s178

et spumam vorant. Thunnos, propter pisciculos, quos dentibus suis discerpunt, sequitur. Ad tonitrua adeo [Orig: adeò] perhorrescit, ut sonitu exaudito ex aere [Orig: aëre] in mare decidat. Spuma inspersa alliciuntur, capiuntur allecti. Cum [Note: Aratus in Phoenomen.] relicto mari gregatim in terram adverso vento revolant, imminentis venti indicium praebent. Carnem habent probi odoris, partem posteriorem, quaesola limum olet, si excipias.

CAPUT V. De Ansere Bassano, Phalacrocorace, Corvo Silvatico, Nycticorace Gesneri, et Graculo palmipede.

[Note: Gesner. in Ornithol. Hector Boetius in descript. Scotiae.] Anser BASSANUS seu Scoticus, incolis Solendguse dictus, avis est domestico Ansere longior, sed minus lata, Anserem tamen et forma et voce per monia referens. Nullibi quam circa Castellum Bas, virib. humanis inexpugnabile reperitur, ad quod incipiente vere appellunt. Tres vel quatuor primo tamquam speculatores advolant; has aliquot post dieb. reliqua multitudo insequitur, quod egregiorum virorum relationi debemus. Nidulantur in castri praedicti rupibus; et construendis nidis tantam lignorum copiam comportant, ut auferentibus, qui illic habitant, abun de [Orig: dè] in annum ex ea parte prospectum sit. Ova in rupibus deposita, superposito pede altero, unde forte nomen a [Orig: à] solea accepere, excludunt. Pullos delicatissimis piscibus nutricant. Quod si avolantess novum videre, illo abiecto, iterum se magno impetu immergunt. Tanta autem piscium ab ipsis evomitur copia, ut et praesidiariis arcis in cibum cedant. Habent intestinum quoddam parvum, oleo singularis virtutis refertum. Ischiadem et arthritim sanare creditur. Pulli capti et assi halecis nidorem emittunt. Caro est durior, et vinum exigens, quod aliquoties experti sumus cum Anno M DC XXIII. in Scotia ageremus.

Exadipe Unguentum fit, quod cum Comageno Plinii de bonitate certat.

PHALACROCORAX, quem cum corvo Aquatico Plinii eundem esse vel exinde conici potest, quod calveat, quaenam avis sit inter Historicos Naturales non convenit. Gesnerus an sit illa, quae in Burgundia Crotpescherotseu Corvus Piscator, cui unus pes est ad natandum palmipes, alter ad rapinam uncis unguibus armatur; sic cum piscem in aqua arripuit, nec facile [Orig: facilè] propter pondus volare potest, piscem altero pede retinens, altero ad ripam navigat; dubitat. Alii Corvum aquaticum Plinii, Phalacrocoracem, Corvum Silvaticum, et Gracculum plamipedem, easdem esse opinantur. Bellonius quidem simillimam avem cum ea, cuius hic pro Phalacrocorace ex Aldrovando iconem dedimus, exhibet: sed corvum aquaticum, Cornicem marinam easdem Aristoteli aves esse, et Phalacrocoracem, innuit. Gallis dicitur Cormorant, quo nomine Angli avem insigniunt, quae anguillas integras edit, per intestina elapsas rursus devorat, et vel novies aliquando unam absorbet, priusquam retinuerit. Aldrovandus Phalacrocoracem scribit esse capi magnitudine, rostro longo acuto et rubescente. Capite fere [Orig: ferè] plumis nudoet cute tecto, quae carnem substantia et colore aemulatur. Ex collo velut iubae dependent, quales in capis cernuntur. In pedibus plumas quasdam aureas gestat. Solus inter palmipedes Fibro excepto in arboribus sedet, in iisque nidulatur, aeque [Orig: aequè] in aqua marina atque duli degit. Magnum stagnis damnum quod pisces devoret, adfert, interdum Anguillam mediocris magnitudinis ex aqua abrepta in aerem [Orig: aërem] defert, et antequam devoret, diu cum illa colluctatur.

CORVUM SYLVATICUM hisce adicio, non quod sit vel palmipes, vel aquatilis, sed quod ab aliquibus cum Phalacrocorace confundatur. Magnitudo ipsi est Gallinae; color toto corpore niger, si eminus videas; sin propius ad solem praesertim, cum viridi permixtus videtur. Rostrum rubicundum, oblongum, et angustis terrae vel arborum foraminibus inseri


page 132, image: s179

aptum. A capite crista retro [Orig: retrò] tendit, haud scitur an in omnibus aut semper. Pedes habet, ut Gallinae longiores; crura oblonga obscure [Orig: obscurè] rubentia. Digitos fissos. Vescitur piscibus, ranis, locustis, gryllis. In rupibus, turribus desertis et pylis, unde Claustrapp Germanis, nidulatur. Bina aut teina ova parit. altissime [Orig: altissimè] volat, et primus fere [Orig: ferè] omnium, circa initium Iunii ni fallor, migrat. Pulli diebus aliquot antequam volare possunt, nidis exempti ita facile [Orig: facilè] cicurantur, ut in agros evolent, et subinde revertantur. In Istria circa promontorium Polae homine per funem demisso eximuntur, et inter mensarum delicias habentur. Aucupes in singulis nidis, singulos relinquere solent, ut anno sequente libentius redeant.

Huc pertinet et NYCTICORAX Gesneri quamvis palmipes non sit, qui iuxta aquas et inter arundines versari dicitur. Vescitur pisciculis. Nidulatur in altis arboribus, ita vel quaterna ova parit. Inter arundineta absona voce vomiturientis instar clamitat.

Sed nec GRACULIPALMIPEDIS Aristotelis, seu Corvi Aquatici minoris, hic obliviscendum, quem alii Phalacrocoracem, alii Corvum Silvaticum vel Mergum magnum nigrum esse iudicant. Colore in toto corpore est subnigro collum si excipias, ubi nonnihil ruffi admisceri videtur. Rostrum aduncum acutum, prope [Orig: propè] frontem subalbicans, cetero subnigrum. Crura, pedes, et membranae, fuscae sunt.

CAP. VI. De Mergis in genere.

MErgum, quem Grae ci Poetae [Orig: Poëtae] Dypten, Poingam et Bungam dicunt, *a)iqu/ian veterum esse, vel ex eo colligitur, quod omnes eandem avem esse tradiderint, et plaeraque de Aethyia a [Orig: à] Graecis tradita, Plinius de Mergo interpretatus [Note: Bellonius ebserv. l. 1. c. 11.] sit. Bellonius tamen Aethyiam veterum quandam MERGI MARINI speciem, quae Cretensibus Vultamaria et Calicatizu dicitur, esse iudicat.

Magnitudine est Querquedulae, [Note: Descriptio.] albo ventre, capite et dorso nigro, itemque alis et cauda. Pluma ei instar lanuginis, valide [Orig: validè] cuti inhaerens. Rostrum marginibus acutis cavum et plane [Orig: planè] fere [Orig: ferè] , lanuginosis plumis bona sui parte obducitur, nigrum superiore, album inferiote parte, vertice lato. Frons tuberositate quadam verrucatur, cui floccus plumarum niger innascitur. Digito pedum posteriore sola inter palmipedes caret. Utut sit, certe [Orig: certè] et Salmasium hic consentientem habemus; hoc solo dissentit, quod [Note: Salmas. in Solin. c. 2. Ovid. Metam. l. 12.] Mergum et Fulicam easdem esse contendat. Formam si spectes, de ea quidem Ovidus

Fecit amor maciem, longa internodia crurum Longamanet cervix. Caput est àtergore longe [Orig: longè] :

sed quis ille sit, unusquisque conicere tentet. Nostri contra omne genus avium pedes habent in cauda, ita ut in terra stantes instar hominis corpus erectum proferant, ut auctor de natura rerum scribit. Ab Anatibus dentibus et cruribus discrevit Gesnerus. Magis enim duri ac rigidi, utrinque tantum in marginibus, rostri; ceteris, quibus rostrum latum non est, sed i n acutum desinit, nulli. Crura vel non aeque [Orig: aequè] absoluta habent, vel breviora, vel non eodem situ, vel posterius, quamobrem ncommode [Orig: ncommodè] ingrediuntur.

[Note: Locus.] Versantur plaerumque in mari, [Note: Arist. H. A. l. 1. c. 1. et l. 8. c. 3.] fluminibus, stagnis et paludibus: amant tamen et aprica [Note: Virgilius Aeneid. l 5. Homer. Odyss. l. 5. Pighius in Hercule Prodit.] loca, ut siccescant. Diutissime [Orig: Diutissimè] in aquis, dum se immergunt, morantur, et summa ac ab Homero allata natandi pollent peritia. Alam namque alteram saepius ad ventum erigunt, et eius dem tamquam veli adminiculo navigant, quod Pighius prodidit. Soli inter amphibias inter volandum piscantur.

[Note: Victus. Oppian. in Txeuticis.] Congros, Angvillas, et alios lubricos pisces deglutiunt, ingestos, interdum etiam vivos, mox alvo, quod eis a [Orig: à] ventre mox recto intestino cibi transeant, egerunt; quod Oppianus et Plinius observavere. Schwenkfeldius in omnium quas secuit ven triculis, plumas avicularum copiosissimas, quasi


page 133, image: s180

cum pisciculis, et avena compactas invenit.

[Note: Partus.] Nidificant a [Orig: à] bruma ineunte vere. Saepe [Orig: Saepè] in maritimis [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 9.] saxis, in arboribus [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 37.] interdum. Utrumque se iuxta ostium Thinae fluvii, et in Nortfolcia observasse Anglus quidam scribit. Ova ut plurimum bina ternave ponunt. Pullos ab ovis exclusos si matrem perdiderint, adeo validos esse aiunt, ut ipsi cibum sibi comparent.

Nullam eas [Note: vocem] emittere, arbitrati sunt quidam. Lucretius de iis.

_ _ Mergique marini Fluctibus in salso victum, vitamque petentes Longe [Orig: Longè] alias alto iaciunt in tempore voces.

[Note: Ingenium. Scalig. Exercit. 233.] Cicurari posse, tum ille qui Venetiis ab hero è cymba emissus, non sine spectatorum et voluptate et admitatione sub aquis sibi cibum capiebat, satur redibat ad herum ostendit; tum illi in Oriente, qui ab hero,postquam eis guttur filo, ne pisces captos devorarent, ligasset, dimissi, et pisces capiebant, et in cistas huic negotio destinatas [Note: Odoricus e Foro Iulii in itiner. Virgil. Georg. l. 1. Isidor. Origin. l. 12. c. 7. Persius satyra 6.] iniciebant. Piscatione heri peracta [Orig: peractâ] , soluto gutture, sibi piscabantur, pasti ad herum redibant, testantur. Alii tempestatem praesagire, cum maria fugiunt, et clamorem ad littora ferunt, dicunt; seu quod dimisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligant: seu quod vapores ab aquis ad imbriferam nubem erigendam sursum attolli sagaciter subodorentur; seu quod pisces pleraeque per eum caeli statum, è mediis aquis ad littora enatare soleant. Alii cum in mare frequentius sese immergunt, seu propter aliam aliquam causam, seu quod tra~quillo mari metu belluarum progredi non audeant; in altum ub tempestatem regressis, audacter progrediuntur. Plinius pennas rostro purgantes ventum indicare alicubi [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 7. Aratus in Phaenom.] innuit. Aelianus gestu alarum exsultantes, idem facere tradit. Huic et Aratus accedit, dum eas en xers1w=| tena/ssesqai pteru/ges1i, in sicco alis plaudere ac ludere, scribit.

Usus illorum in cibo nullus: quantum ad Medicinam. Magi contra quartanas devorari iubent cor Mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri, et in aqua calida bibi. Ventriculum in cibo sumptum stomacho mederi falsissimum comperit [Note: Galen. de simpl. l. 11.] Galenus. Fel cum cedria inunctum evulsos palpebrarum pilos renasci non patitur. Iecur sale asservatum ex hydromelite duobus cochlearibus potum, secundinas pellere scripsit Dioscorides.

CAPUT VII. De Variis Mergorum generibus.

[Note: Gesner. in Ornithol.] MErgorum varia sunt genera. Mergus RHENANUS, quibusdam Monialis alba appellatus; qui omnium Mergorum Anatiformis maxime [Orig: maximè] est, corpore undique albo atro colore distincto, prona colli et pectoris parte cum ventre candida, sed passim cinereis punctis aut maculis distincta. Frequens est apud Suessiones et Bellovacos, MAIOR, qui rostrum denticulatum angustius, è fusco ad caeruleum dilutum vergens, extremitate deorsum incurvata; pectus, collum, et ventrem tota alba: in dorso supremo egregias quasdam plumas alternatim albas nigrasque, inde etiam ad latera versus pectus taenias similiter discolores utrinque procedentes habet; et gobiis inprimis atque troctis vescitur.

GLACIALIS, quod per summa frigora in aquis capiatur ita dictus, cui magnitudo Querquedulae, collum digitos octonos longum. Dorsum undique nigrum, alae nigrae sed albo distinctae, crura brevia fusca, membranis inter digitos nigris; quique per hiemem apud Helvertios, non minus quam Anas fera laudatur.

LONGIROSTRUS, cui rostrum nonnihil rotundum, digiti longitudine; caput cristatum, collum subrubrum, corpus praeter alas totum nigrum. Pedes crocei, inembranae luteae.

RAUCEDULUS, cui corpus et alae cinereae, gula et venter alba, pedes nigri.


page 134, image: s181

RUBER cui pars superior capitis et colli rubescit. NIGER cui rostrum nigrum, collum spadicis colore, corpus ut in Fuligula, alae cum transversa linea alba nigrae.

ALBUS, cui rostrum ruffum, caput cum collo nigrum, viridibus aliquot punctis respersum. Crura rubicunda.

CIRRHATUS qui habet caput ruffum vel testacei coloris cirrho retrorsum eminente. Dentes serratos, duros, retrorsum flexos; Crura et digitos pedum, interiectis membranis ex ruffo fuscis, rubentes. Rostrum tres digitos longum, inferne [Orig: infernè] rubicundum, superne [Orig: supernè] nigricans. Duobus foraminibus odoratus causa pervium. Bellonius Fibrum seu Castorem vocat. Asperam arteriam ab aliis aquatilibus diversam habet. Nec einim est rotunda, sed compressa et inaequalis, modo crassior, modo angustior, et in medio duobus velut nodis extuberans. Cum ad ventriculi regionem pervenit, in cavitatem quandam ex membranis et ose grandiusculo inaequali constructam dilatatur. Semper in aquis manet, et in iis se diutissime [Orig: diutissimè] omnium continet. Urinando ad quadraginta aut quinquaginta pedes procedit. Caput inter natandum sublime attollit; et inter arundines nidulatur.

MERGANSER denique ut Gesnerus vocat, cui caput cum tertia colli parte ex viridi nigricat. Collum reliquum cum aliquo pallore album est. Inferior colli pars nigrescit. Plumae ventris et supinae caudae gilvae sunt. Crura et pedes cum membranis inter digitos minii colorem habent. Ventriculus est corneus id est firmissimus. Pondere interdum ad libras dudecim accedit.

Huc pertinet Mergus ille, quem Bellonius Gallice [Orig: Gallicè] HERLE vocat, anatem magis quam anserem referens, rostro longo terete, et mucrone reflexo, colore subrubro.

Item GULO Germanis Seesluder, magnitudine Anseris, colore gilvo, gregaria, mensis lautioribus contempta.

Necnon SCHELADRACHUS Anate maior, varius rostro lato, adunco, dentibus acutissimis pleno, ex gilvo subruffo.

[Note: Albertus H. A. l. 5. c. 3.] MORFEX, denique tota nigra, rostro serrato et valido, quae sub aqua mergitur, et anguillas capit. Easdemque si segra vari senserit, evomit. Gregatim in arboribus iuxta aquas nidificat. Volatura caudam diu in aqua trahit. Saturata ad solem ut siccentur, expandit. Fimus siccat arborum ramos in quos inciderit.

NB. Demergis exoticis vide Mantissam. Num. 11.

CAP. VIII. De Colymbis in genere et in specie.

[Note: Genera.] AVis quae Graecis Colymbus, Colymbis, et Colymbas; Latinis Urinatrix dicitur. Unum tantum illius genus Aristoteles commemorat; alii plura; Turnerus tria vidit. Primum totum nigrum, si cirrum quem in capite gerit, exceperis; Mergo, quo tamen triplo mins est, quo ad corporis effigiem non dissimile. Angli Doukeram vocant. Alterum Turdo non maius, Anati colore et corporis effigie simile. Anglis media Urinatrix dicitur. Tertium adeo [Orig: adeò] nuper ab ovo exclusum refert Anserculum, ut nisi Rostrum huius paulo tenuius esset, aegre [Orig: aegrè] alterum ab altero discerneres. Non enim pennas, sed lanuginem quandam earum loco obtinet.

[Note: Gesner. in Ornithol.] Gesnerus, Colymbos facit Maximos. Maiores et Minores. Maximus qui in A cronio lacu raro [Orig: rarò] capitur, ab inepto per aquae superficiem motu Fluder dictus, Ansere maior est. Rostro oblongo, angusto, acuto. Neque volare potest recte [Orig: rectè] , neque ingredi commode [Orig: commodè] , nisi simul pedibus alisque nitatur. Tam profunde [Orig: profundè] urinari dicitur, ut orgiarum viginti spatio, quandoque reti aut mucrone ferreo sub aqua capiatur. Maior duorum est generum. Primus Ansere paulo minor, collo est oblongo, dorso nigro, collo inferiore et ventre albo, plumis fere [Orig: ferè] niveis. Digitos pedum habet ternos, adhaerentib.


page 48, image: s182

[Illustration:

Colymbus Maior gros Suchel.

]

[Illustration:

Colymb, Maior Bellor.

]

[Illustration:

Trockli, Coruza

]

[Illustration:

Coliiml, Minor

]

[Illustration:

Merg, Bellon

]

[Illustration:

Auosetta Ftalor.

]

[Illustration:

Ciignus.

]

[Illustration:

Ciignus.

]

[Illustration:

Anser ferus Wilde gans

]

[Illustration:

Capricalca.

]

[Illustration:

Bernicla

]

[Illustration:

Brenta

]


page 135, image: s183

membranis latos, sed aliquo usque divisos. Ungues latiusculos praesertim medium, teretes et in mucronem attenuatos. rura iuxta anum fere [Orig: ferè] retrorsum porrecta, natationi potius quam [Orig: quàm] ingressui apta, femora in ventre condita, inaequalem inter dum tibiarum situm. Alter cristatus seu cornutus est, plumis circa verticem, et collum supremum eminentibus, superius nigris, ad latera ruffis. Aliquot eius sunt descriptiones. Minor Germanis Succhelin, ut maior Succhel, magnitudine est columbae, digitis latis, adhaerentibus membranis fuscis, non continuis tamen sed trifariam dissectis. Inferiore rostri parte tota sanguine colore ru bente. In femore multa ossicula tenuia, circa articulum agglutinata, dimidia ossis femoris magnitudine, ab una tantum parte habet.

Bellonius etiam Maiorem sub nomine Uriae veterum describit, Anatis magnitudine, rostro longo, rubicundo, ac serrato. Cristam habere videtur. Nam cum nigro sit vertice, plumae oblongae ab occipite pendent, quas cum e candescit, aut exhilaratur, attollit aut demittit. Voce est horrida [Orig: horridâ] , sed ad sui tutelam utili. Idem nec Minoris obliviscitur, qui adeo [Orig: adeò] aquae familiaris est, ut ei per terram gradi posse, propter femora in ventre ita recondita, ut nullo modo appareant, et crura, quae extrorsum protenduntur, ut omnino [Orig: omninò] è lumbis censeri possit, natura negasse videatur. Caudam habet nullam, nullumque Vorpygium. Alas pro corporis proportione exiguas. Plumas lanuginosas. Digitos ab invicem separatos, latos tamen. Rostrum rotundum exiguum, rubicundum. Crura parte posteriore serrae instar crenatae. Iecur tenellum; intestina a [Orig: à] reliquarum avium intestinis diversa, gracilia et tenuia si in pauca aqua deprehendatur, vix se in aerem [Orig: aërem] attollere potest. Prope [Orig: Propè] terram in cespite aliquo palustri nidificat. Addit et Aldrovandus suas descriptiones, quas hic adferre non est necesse. Addidisse sufficiat. Colymbos Athenaeo inter omnes Aquaticas aves minimos esse, atro et sordido colore tingi, et acuto [Note: Oppian. Ixeutic. l. 2. cet. Aldrovando.] rostro instrui; Oppiano Colymbos semper natare, et ne somni quidem vel cibi gratia in continentem exire, nisi partus temp9re; eos dem adversis ventis natare, ne illorum vi aliquando in viti in terram extrudantur. Circa medium Augustum propter pennarum mutationem volare non possunt. Ettam celerrime [Orig: celerrimè] merguntur, ut bombardae etiam ictum effugiant. Referri ad colymbos potest, avis Anglis Coote dict. ???, forma et colore Fulicae simolis, paulo [Orig: paulò] minor, in cuius rostro parvum tuberculum rubeum eminet, quae subinde ad fundum usque urinatur. Non piscibus tantum, sed alga, lineo, gramine, parvisque cochleis victitat. Et vulgo fertur, non posse diutius volare, quam pedis cavo arreptam aquam retineat.

[Note: Athenaeus l. 9. Dipn.] Huc pertinet URIA Anate multo minor, rostro longiore ac tenui, colore sordido testaceo. Gesnerus colore tantum, et magnitudine a [Orig: à] Colymbis differre putat.

CAP. IX. De Brentho, Phalaride, Avosetta Italorum et Trochilo.

BRENTHUS quaenam sit avis dubitatur. Niphus monticolam esse credit, generis unci. Plinius pro eo Anatem vertit, quod et Gaza secutus est. Albertus Merguli pisces venantis speciem interretatur. Et forte [Orig: fortè] est, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1.] quia piscibus vivere Aristoteles reliquit.

Nec magis notum, quaenam sit PHALARIS; Bellonius pro ea Mergum varium maiorem substivit. Gesnerus Folaegam Italorum eam esse credit. [Note: Athen. Dipnos. l. 9.] Apud Athenaeum habet rostrum angustum; corpus aspectu magis teres quam Anas, colorem in alvo et dorso cinereum.

AVOSETTA Italorum, quam Lucarni circa lacum Verbanum Spinzago d' acqua vocant, Recurvirostram vere [Orig: verè] dixeris, avis est magnitudine columbae aut paulo [Orig: paulò] gracilior, rostro


page 136, image: s184

nigro, sursum tendente, in extremo acuto, quinque digitorum fere [Orig: ferè] longitudine. Corpore supino toto albo; capite et cervice superius ex fusco nigricante, pedibus coloris cyanei diluti, digitis membranis iunctis. Cruribus longis, acideo posteriore digito, qui pro calce est, minuto.

Vox eius est Crex. Crex.

[Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 11. et l. 8. c. 25 Arist. H. A. l. 9. c. 6.] TROCHILUS iuxta ripas fluviorum oberrat, et tanta saepius celeritate discurrit, ut cursus volatu eius velocior sit, Obvia quaeque depascitur, hirudines etiam quae faucibus Crocodili inhaerent, Cladorynchos seu potius kladaroru/gxous2 inprimis, legit. Mira de illis Oppianus, nimirum, mares a [Orig: à] feminis, feminas a [Orig: à] maribus pasci. Ineunte vere priores feminas, sollicitare cantu vel stridore potius peculiari, masculos ad coitum. Fetu procreato separari, et ad sua pascua redire. Tunc mares omnem feturae et Veneris curam relinquere, feminis laborem solum incumbere, eumque eas inter se partiri. Alias ova in nidis fovere, alias foventibus cibum congerere. Pullos adultos ad littus ubi mares versari solent perduci. Ibi foemellas cum suo sexu remanere, masculos ultro [Orig: ultrò] separari. Gesnerus esse putat generis Gallinularum Aquaticarum; Aldrovandus Corriram seu Tabellariam vulgo [Orig: vulgò] dictam. Avis haec est varia, rostro recto, luteo, in fine nigro. Rictu magno. Oculis nigris albo circulo circumdatis, quem rursus alius spadiceus ambit. Cruribus longis, coxis brevibus, digitis membrana iunctis. Si Corrira Trochilus non est, Celeris est.

TITULUS II. De Avibus Palmipedibus Herbivoris.

CAPUT I. De Cycno.

CYgnus, qui et Olor quasi o(/los2 o)rai=os2, totus candidus, Graecis modernis Cyprinus, veteribus ku/dnos et ku/knos seu a)po\ to=u kukna=n th\n i(lu\n, quod cibi causa coenum scrutetur, et turbet, seu quasi klu/kos2 quod sit clamosus; seu quod teres collum habeat, dicitur. Totus est candidus. Horatius purpureum, et pulchrum et splendentem, poetica [Orig: poëtica] licentia [Orig: licentiâ] Descriptio. nomin asse creditur Rostrum habet parvum turbinatum, in extremitate obtusum. serratum et falcis instar dentatum, colore ruffo; in cuius summa parte qua capiti committitur, tuberculum rotundum, nigerrimum, et rostrum [Note: Homer. Iliad. ss. Euripid. in Iphig.] in se inflectens visitur. Collum longissimum, viginti octo vertebris constans, unde doulixo/deiros Homero et doulixau/xlhn Euripidi dicitur. Et Lineae velut piscatoriae usum in aqua porrectum praebet. Pedes nigris notis partim caeruleis artim rubicundis et albis distinctos. Membranas digitis interiectas squamulis minimis rotundis inaequales. Digitos vero [Orig: verò] veluti annuli quidam in latum intersecant; eorum medius omnium et crassissimus et maximus est, longus digitos decem, internus novem, externus septem. Uno pede pro remo, altero pro corporis sui gebernaculo utitur. Linguam mediam, quod superius ponendum erat, sulcus denticulis palatum medium secantibus respondens dividit, et ipse prope [Orig: propè] radicem scaber. Interna si spectes, Intestina omnia quatuor dodrantes, et palmum longa, multoque adipe, qui vicem emeriti obit intecta, in illo quem Aldrovandus secari curavit, erant; et cum simplici tantum in se media spira revolutione inflectantur, ne aliquid non plane [Orig: planè] distributi alimenti praeterlaberetur, natura, caeca duo dodrantis spatio inter anum et ipsorum initium interiecto, recto intestino appendit. Arteria aspera admirandae plane [Orig: planè] est structurae. Nam Oesophagum subiectum comitata, ad iugulum descendens cum pervenit, non recta, ut in ceteris animantibus, ad pulmones tendit, sed pura claviculas elevata, in costam ossis pectoris seu sterni, quae ex duobus lateralibus ossibus, et tertio superno his pro operculo incumbente fabricata, vaginae seu thecae figuram et usum praebet. Ad huius finem postquam pervenit


page 137, image: s185

arteria, inferne [Orig: infernè] in se instar serpentis reflectitur, et S. literam exprimit; moxque sub priore iam dicta portione ipsi superposita, hanc capsulam denuo [Orig: denuò] egreditur, et claviculis mediis conscensis, harum iugo tamquam fulcro innititur; atque ita sustentata, denuo [Orig: denuò] in morem tubae revolvitur, thoracisque cavum subiens, antequam ad pulmones fertur, prius quasi laryngem alteram efformat, transversim secta, ossiculoque quantum i sa lata est longo, et quod tenui membrana obtenditur, hiulcam fistulam, seu syringem organorum musicorum, quae inferiore sui parte simili fissum patulae sunt, figuram repraesentat. Sub hac larynge arteria in duas canales divaricatur; quorum singuli in medio ampliori capacitate protuberantes, recta in pulmones exiguos costis retro totos affixos abeuntes, distribuuntur. Talem structuram et cantus, de quo postea, et respiratio reposcebat. Ne enim, dum aliquando horae dimidiae spatio toto capite et collo pronis, vado alimoniam hausturus immergitur, periculum suffocationis in currat; ex ea arteriae, quae pectoris dictae vaginae reclusa est, portione, spiritus quantum sati suppeditatur.

[Note: Locus.] Locum si attendas, est avis amphibia Maxime [Orig: Maximè] tamen aquis delectatur. [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 36. Ovid. Metam. l. 2. et 5. Seneca in Agamem. Theocrit. Eidyl. 19. Stat. l. 14. Theb. Polyd. l. 1. H. Anglor. Aeliam. H. A. l. 17. c. 24. l. 15. de re cib. c. 61.] Aeelianus greges eorum in Afro mari apparere prodidit. IN fluviis Caystro, Istro, Tanai, Strymone, Maeandro, Eridano, Mintio, Tamesi et quidem magna copia degere, apud Ovidium, Senecam Tragoedum, Theocritum, Lucianum, Statium Papinium. Mantuanum, Polydorum Virgilium, et alios invenies. Innumeris in agro Engolismensi; Francisci primi opera, in fonte Tenario educatos bruierinus testis est: sed stagna vehementer appetunt; seu quod [Orig: quòd] quietiora nec natatum impediant, quod Aeeliano visum, seu quod in illis maior herbarum suppetat copia.

[Note: Victus.] Cibus ipsi herbae at segetum grana, ova piscium. Rostro cribrat coenum, et algam inprimis quaerit. In Scotiae lacu Spina, herbae cuiusdam semine, quae ab iis dem nomen sortita est, delectatur. Ea [Orig: Eâ] autem natura [Orig: naturâ] est, ut agris iniecta numquam putrescat.

[Note: Partus. Hector Boetius in descriptione Scot.] Tempore libidinis blandientes inter se mas et femina, alternatim capita cum suis collis inflectunt, velut amplexandi gratia; colla mares applicant feminis, deine mas femi nam conscendit. Ubi coierint, mas conscius laesam a [Orig: à] se feminam fugit, illa impatiens fugientem insequitur. At non diutina haec est eis discordia, noxa cessante reconciliantur; et femina maris persecutione relicta [Orig: relictâ] , post coitum frequenti caudae motu, rostrum in aquis mergens, se purificat. Semeltantum anno initio veris pariunt. Quia plures et speciosos fetus producunt kalli/paides2 et polu/paides2 dicuntur. Aristoteles e)ute/knous2 dicit. Pariunt ova tertio anno, illa que magna, oblonga, testa [Orig: testâ] dura [Orig: durâ] obetecta.

[Note: Volatus. Hesiod. in scuto Hercul.] Probe [Orig: Probè] natant, velociter silvestres, tarde [Orig: tardè] ob corporis pondus domesticae volant. Aristoteles longius in pelagus efferri scripsit. Et Hesiodus ku/knous2 a)ers1ipo/tas2 nuncupat.

[Note: Vox.] Cantum quod attinet, scinduntur in sententias Auctores, ku/knw| tw=| o)/rniqi mous1ekh=s2 ei)=nai do/can, [Note: Pausan.] prodidit Pausanias, cum eo Socrates apud Platonem, Aristoteles, [Note: Arst. H. A. l. 9. c. 12. Cicero l. 3. de Orat. Ovid. l. 5. Irist. Eleg. 1. Seneca in Hyppol.] Cicero, et Philosophis, ex Poetis [Orig: Poëtis] Callimachus, Aeschylus, Theocritus, Antipater, euripides, Lucretius, Virgilius, Seneca, Ovidius, Martialis, sentiunt. Diluculo ante solis ortum tamquam in aere [Orig: aëre] vacuo per id tempus audiendi clarius, in maris littoribus, nisi tempestas dissuadeat canere; nec cantus in senecta morti vicinus [Note: Martial. in Xeniis.] (remissior is tum) oblivisci. Favonium vel canendum observare, fati certos, ne a [Orig: à] quoquam interpellantur [Note: Oppian. in Ixentic. cit. Aldrovando. Lucian. in Electro. Plin. H. N. l. 10. c. 23. Myndius apud Athem. l. 9. Scalig. Ex. 232.] secedere, apud Oppianum legitur. Fabulosum id, apud Lucianum, Plinium, Alexandrum Myndium et Scaliger. invenies. Aelianus vacillat, et modo [Orig: modò] his adstipulari, modo [Orig: modò] in illos propendere videtur. An funeris sui cntator sit, quod et Brasavolus observasse dicitur, nescio De Elephanto sane [Orig: sanè] id proditum. Cantare, nullum fere [Orig: ferè] dubium. Audivit i n lacu Mantuano cantantes Pendasius. Prope [Orig: Propè] Londinum in Tamesi festivis cantib.


page 138, image: s186

[Note: Aeliam. H. A. l. 20. c. 30. l. 11 c. 1. Idem var. l. 1.] subeuntes classes excipiunt. Canorum quiddam lamentantium in morem quovis tempore obstrepere, observavit Aldrovandus. In hoc denique duplexille flexus, qui ossis pectoris primum capsulae inseritur, deinde altera revolutione in furculam inclinata recumbens, in pulmones decidit, factus videtur, ut vox in ipso revolutae arteriae angulo, repercusso, maiori cum clangore erumperet, ac veluti morulae exiguae in eo anfractu quiete recreata, vires acquireret eundo.

Ingenium in volatu potissimum osendunt. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 23.] Liburnicarum more rostrato impetu feruntur, facilius ita findentes aera [Orig: aëra] , quam si recta fronte incederent. A tergo sensim dilatante se cuneo, porri, itur agmen, largeque impellenti praebetur aurae. Colla imponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt.

[Note: Aetas.] Quod de aetate apud Aelianum legitur ducentesimum nempe attingere annum in credibile videtur.

Inimicitias interdum tantas inter se alunt, ut alter alterum [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 1. Aeliam. H. A. l. 14. c. 13.] devoret, vel, ut Aelianus, perimat. Nec pullis, vel ovis parcitur. Ab Aquila [Note: Statius. Homerus Iliad. o.] sibi metuant. Attacti, non iniquo Marre repugnant: sed nec cum fulgure, serpentib. et draconibus ipsis convenit. Cicuta [Orig: Cicutâ] interiisse non mirum, cum et porciillius esu periisse visi sint.

[Note: Praesagium] Pluvias exspectabis, si rorem aquae inspergunt; si profundos eidem immergunt humeros, serenitatem. Apud Helvetios ingens frigus metuitur, si hieme in quodam lacu apparuerint.

[Note: Usus.] Usus in cibis laudatus apud veteres. Alexandrides inter aves lautas numerat, et Dipnosophistis apponuntur; nec minore quam Anseres habitos, [Note: Plut. l. de esu carnis.] pretio ex Plutarcho potest colligi. Recentiores nigram, et duram, forte [Orig: fortè] quia annosi adferuntur, carnem accusant. [Note: Herberst. in Mosco. legat. Scaen. hammon.] Moscovitarum tamen Duces, quoties carne vescuntur, assos hospitibus aapponunt. In Medicina, faciem purgat, et erugat adeps. Ova ad ignem sacrum celebrantur. Pellis ventriculo apposita, concoctionem vi peculiari iuvare creditur.

CAPUT II. De Ansere.

ARTICULUS I. De Ansere domestico.

[Note: Plin. H. N. 10. c. 22.] ANser, Plinio alicubi Ganza, Graecis veteribus xhn/, xi/na modernis, avis est vulgo tam nota, ut descriptione non in digeat. Inferum et domesticum distinguitur, quorum ille minor Aristoteli, varius esse a [Orig: à] Columella manifesto errore proditur, cum apud nos varii candidos numero exsuperent. In regno senegae colore et pennis multiiugis variantur. In Hispania nova capite rubeo, olores candicie superant.

[Note: Descriptio.] Visus cum duobus capitibus, totidemque linguis, collo unico, quatuor pedibus, quorum unum par alarum locum occupabat, alterum circa podicem. Alae duae circa collum pandebantur. Proditus ab Alberto et alter, dupli collo, quaternis pedibus, et totidem alis, dorso uno, adeo ut duae aves, altera alteram ferens, viderentur. Frequentissima scilicet in illis ob humorem et stoliditatem monatra sunt. [Note: Arist. H. A.] Interiora si spectes, testes sub diaphragmate lumbis annectuntur, hisce duo ex vena cava rami insident. Duo vasa ex infima utriusque parte emersa, et deorsum per lumborum regionem recto [Orig: rectò] delaa, prope os sacrum, coeunt, et canalem teretem, qui in plures orbes circumvolvitur, et cuius pars superior, tota carnea, in ferior intus cartilaginea conspicitur, efformant. Penis loco extremam portionem datam, quae in coitu arrigatur, haud male [Orig: malè] conieceris.

[Note: Locus.] Locus ipsis fere [Orig: ferè] ubique, eam Arabiae partem quae Austrum versus assurgit, si excipias. In Bloesia agro aquarum fere [Orig: ferè] experte greges cpiosi spectantur, magnumque ex his plumae pretium. de victu non est quod [Orig: quòd] dicam. Tenella arborum germina absumit, viridariorum herbas penitus depascitur, et vitium pampinos rodit. Trifolio, foenugraeco, lactuca, et aliis delectatur.


page 139, image: s187

[Note: Partus.] Quantum ae Generationem in aqua [Note: Varrode Re R. l. 8. c. 3.] coeunt, nec humi insistentes; a [Orig: à] coitu [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 2.] aquis sese ingurgitant. Singulis maribus tres olim [Note: Columella de re R. l. 8. c. 13.] destinabantur feminae, sex hodie [Orig: hodiè] . Tempus admittendi aptissimum a [Orig: à] bruma, pariunt et [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 33. l. 6. c. 2. H. lib. 2. c. 1.] iuvenes absque coitu, sed hypenemia, Coitus expertae si absque eo posuerint, plura quidem , sed fterilia, minora, et minus iucundi, quam fecunda saporis erunt. De numero et partus et ovorum in ter scriptores non co~venit. Ter parere scribit Columella [Note: Plin. l. H. N. l. 10. c. 59.] si fetus non excludunt. Bis Plinius, si primum fetum gallinae excludant. Ova plurima sedecim, paucissima septem, huic pariunt. Si quis surripiat, pariunt, dum rumpantur. Illi singulis fetibus pariunt, primo [Orig: primò] quina, sequenti quaternaa, novissimo terna. Quintilius ad duodecim, et ultra procedere ait. Carolus Stephanus, si non incubent duodecim, et singulis fetationibus plura. Recentiorum quidam ad centum et ducenta ascendunt. Tempus pariendi aliis a [Orig: à] Calend. Martiis ad solstitium: si bruma coiverint, Plino post solstitium XL. prope [Orig: propè] diebus pariunt. Si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quae sunt prima parte locorum genitalium. Incubatus a [Orig: à] femina duntaxat absolvitur, nec recedit, donec pullos excusserit. Commodissime [Orig: Commodissimè] a [Orig: à] Calendis Martiis ad solstitium exercetur secundum Palladium; a [Orig: à] principio Novembris ad Decembrem exctum secundum recentiores. Pulli intra triginta dierum spatium excluduntur, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 6.] intra viginti quinque, si dies tepidiores sunt. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 59. Vox.]

Vocem si attendas, papa/zein et platagi/zein Graecis; Aratus klagghdo\n adverbio de eadem usus est. Gratitare, gighire, strepere, clangere, Latinis dicuntur.

[Note: Volatus.] Raro [Orig: Rarò] volatum domesticae exercent, sed pedibus valent. Mirum in hoc alite, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 22.] inquit Plinius, a [Orig: à] Morinis usque Romam pedibus venire. Fessi proreruntur ae primos, ita ceteri stipatione na. turali eos propellunt.

[Note: Affectus] De Affectibus corporis pauca occurrunt. Solus ex pedestribus a [Orig: à] cane rabido morsus, rabie non corripitur, si Nipho credendum. Laborat pituita et phtiriasi; illam pimpinella [Orig: pimpinellâ] quae in pratis nascitur avertit. Huic frequenti ablutione et sideritidis usu occurrit. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 59.] Pullis eorum urtica contacta mortifera; necminus aviditas, nunc satietate nimia, nuncsuamet vi; quando apprehensa radice, morsu saepe [Orig: saepè] conantes evellere, ante colla sua abrumpunt. Discordia cum Aquila, ne morte quidem interrumpitur, pennae commixtae certent, et Anserinae ab Aquilinis absumuntur.

[Note: Aetas. Aeliam. H. A. l. 5. c. 29.] Aetas sexaginta annos attingit, si Alberto credendum. Non dedisset fidem Cardanus, nisi carduelem tredecim annis in cavea educatam scivisset, et silvestris anseris tam duram carnem, ut ne triduum quidem cocta emolliri posset.

[Note: Ingenium. Mizald. de Anim. l. 5. c. 29.] Quod folia lauri in extrema quidem fame attingunt; rhododaphnes ne coacti quidem edunt; quod [Orig: quòd] humanum longe [Orig: longè] praesentiunt odorem, et auditu cum apro certant; quod se ab Ansere deiectum Falconem vidisse Scaliger scribit; vigil., cura Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, et fama amoris, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 22.] Argis dilecta forma pueri nomine Oleni et Glauces Ptolomaeo Regi cithara canentis, quam eodem tempore et aries adamasse creditur, ingenio debetur. Potest et sa-ientiae videri intellectus iis esse. Ita comes perpetuo [Orig: perpetuò] adhaesisse Lacydi Philosopho dicitur, nusquam ab eo non in publico, non in balneis, non noctu non interdiu digressus. Quod semper vociferatur, improbum dixit Virgilius. [Note: Theophr. de signis Tempest.] Si dum ad pastum festinant, iugi clamore obstrepunt, tempestas imminere dicenda est.

[Note: Usus.] Reperere olim in cibis aestimium: Regum Aegypti mensis solus cum vitulo apponebatur. Alexander Severus festis tantum diebus ad covivium [Orig: còvivium] recipiebat. Ab Annibale Numidicis Gallinis praeferebantur. Quod si iecur respicias, Romani eos eiusdem bonitate novere inquit Plinius. Fartilib. in magnam amplitudinem crescit: exemptum quoque lacte mulso augetur. Nec sine causa in quaestione est, quis primus tantum bonum


page 140, image: s188

invenerit, Scipio Metellus vir Consularis, an M. Sestius eadem aetate Eques Romanus. Hodie [Orig: Hodiè] in Gallia non minoris fit Anser altilis, quam [Orig: quàm] Romae olim Lupus scarus, aut Mulus. Est et Iudaeis ubique terrarum in deliciis. Nec damnosi interdum, hieme et iuniores in cibum cedant. Aliorum exrementitia et concoctu difficilis caro est. Tenerescunt tamen, si collo per triduum suspendantur, gravi lapide pedibus alligato. Septentrionales sale conditis, et vento siccatis, tum coctis, post aestivale solstitium vescuntur. Messalinus [Note: Plin. H. A. l. 10. c. 27.] Cotta, quod constat, Messalae Oratoris F. palmas pedum ex his torrere, atque patinis cum gallinaceorum cristis condire reperit.

Quantum ad Medicinam, Plumae ex ventre tritae et in spersae, sanguinem sistunt. Lingua peculiariter ad vesicae vitia et involuntariam mictionem facit. Sanguis utilissime [Orig: utilissimè] inter Antitoda miscetur. Fel contusis oculis prodest, si hyssopo postea et melle inungantur. [Note: Sehwenckfel. in Theritroph. Siles.] De Adipis usu vide multa in Aldrovando. Puerperae in Bohemia butyro in cibis praeparant, si aqua aurem intraverit, praecipuum est remedium. Cum iridis nostratis pulvere permixtus, et umbilico in testa nucis iuglan dis inditus, alvum infantibus solvit. Aliud reperit Syriae pars quae Comagena vocatur; adipem eorum in vaes aereo cuncinnamomo nive multa obrutum ac rigore gelido maceratum, ad usum praeclarimedicaminis, quod ab gente dicitur Comagenum. Dioscorides Commagenes non meminit. De plumarum olim usu ita Plinius. Candidorum alterum vectigal in pluma [Orig: plumâ] . Velluntur quibusdam locis bis anno. Rursus plumigeri vestiuntur, molliorque quae corpori quam proxima, et è Germania laudatissima. Pretium plumae eorum in libras denarii quini. Et inde crimina plaerumque auxiliorum praefectis, a [Orig: à] vigili statione adhaec aucupia dimissis cohortibus totis. Eoque deliciae processere, ut sine hocinstrumento durare, iam ne virorum quidem cervices possint.

ARTICULUS II. De Ansere Fero in genere, de Vulpansere, et Bornicla ave.

ANseris silvestris plures sunt differentiae. Plin. Chenolopeces, et quibus lautiores epulas Britannia non novit, Chenerotes ponit. Apud Albertum [Note: Descriptio.] cinereos, qui propter corporis levitatem altius volant. Grandinosos, seu ob candorem niveos. Qui praeter exttemas quinque remiges pe~nas albi sunt. Aestate nuspiam conspiciuntur; hieme ingruente sublimi volatu gregatim migrant: Arborum qui ex arboribus nasci creduntur, quibus color capitis ut Pavoni, absque crista tamen, [Note: Schwenckfeld. in Aviario Siles.] invenies. Schwenckfeldius eos in arborum cavis, cornicum et ciconiarum nidis, ova tredecim vel quatuordecim, illaque flaventia parere scribit. Apud Oppianum Linurgi et Cenchritae reperiuntur. Gesnerus Anseris stellati, quem Itali Ciccum vel Ocam Sternam vocant, cui magnitudo inter Anatem et Anserem, pondus leve, pectus maculis aspersum, dorsum et alae cinerea, meminit. Scaliger in Oceano Brasiliae marinos, a [Orig: à] colore atro, qui nu~quam evolent, esse prodit. De Bassano seu Scotico superius egimus. Descriptionem non morabimur. Caput fere [Orig: ferè] Anatinum magis quam [Orig: quàm] Anserinum. Utraque mandibula intus oras serratas loco dentium obtinet. Palatum quibusdam denticulis acutis instar limae est scabrum et asperrimu. Membranae quae digitos connesctunt in extremo serrae in star denticulatae videntur.

[Note: Locus.] Locus ipsis maxime [Orig: maximè] circa paludes. In Aethyopia adeo [Orig: adeò] frequentib. agminibus grassantur, ut tum morsu, tum stercoribus omnia demoliantur. In Septentrione cubationis tempore, quo a [Orig: à] meridionalibus plagis redeunt, copiosissime [Orig: copiosissimè] visuntur, circa Aprilis [Note: Carol. Stephan. de R. R. l. 1. c. 15.] initium. In Bataviam, Hannoniam, Artesiam migrationis tempore copiosissimi confluunt. Novam Hispaniam mense Decembri praetervolant. In


page 141, image: s189

India pulcherrimi conspiciuntur. Totum ipsis corpus, praeter pectus et ventrem, nigrum. Oculos circulus coralli aemulus ambit. Ex minore oculorum Cantha linea eiusdem substantiae et coloris extuberat, versusque collum deducitur. Inde sex septemve ramuli exigui utrinque ad medium colli usque descendentis, devaricantur.

[Note: Partus.] Coire post hiemale solstituium incipiunt, initio veris ova ad summum sedecim ponunt. Steriles evadunt, si mites redditae suerint.

[Note: Volatus.] Migratoriae suntaves. Migraturae vociferantur alte [Orig: altè] volando, forte [Orig: fortè] ne [Note: Auctor de Natura rerum.] qua earum remaneat. Meridiem petunt cum Septentrio propellit; istum cum Auster, nec cessant, nisi esurie coacti. Ordo ut Gruum cum silentio literatus; nec clangunt nisi rupto ordine. Vide quae de domesticis ex Plinio [Note: Oppian. Ixent. l. 2. c. Aldrov.] dxiximus. Oppianus nec Ducibus, necsomni tempore custodibus destitui scribit. Taurum montem superaturi Aquilarum metu lapillos rostris ad coercendam [Orig: coërcendam] linguam ferunt. Cilicibus id quidem tantum attribuit Plutarchus: sed feris adscribiapud Aelianum [Note: Aeliam. H. A. l. 5. c. 29.] et Marcellinum legimus. Tardius adveniunt quam [Orig: quàm] Grues. Vidit aliquando Gesnerus sexto Octobris permultas avolantium turbas, quae ab Oriente in Galliam et Occidentem versus per turmas triangulas volabant.

[Note: Usus.] Quantum ad usum, caro propter exercitationem minus est exrementitia. Cruda adhuc suaviter olet. Linguae assae bene [Orig: benè] a [Orig: à] calculosis in cibo sumuntur.

ARTICULUS IV. De Vulpansere, Capricalca, et Bernicla ave.

AD Feros Anseres referri debet Vulpanser, Capricalca, et Branta.

VULPANSER seu Chenalopex quibusdam, est avis pectore ruffescens, aquatica, in cuniculorum foveis, interdum et rupium cavernis nidificans, quam Angli Bergandram vocant. Gesnerus an Anser Stellatus sit Chenolopex considerandum reliquit. Aldrovan dus nihil certi proferre potest. Inter Palmipedes quae circa aquas versantur, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] ab aristotele numeratur. Ova hypenemia quandoque parit. In pullis tuen dis eandem quam perdix operam [Note: Aelian. H. A. l. 5. 30. l. 19. c. 16. l. 11. c. 38.] collocat. Et ab Aquilae, felis et ceterorum hostium iniuriis sese defendit. In Cupediis olim apud Britannos fuisse ex Plinio superius diximus.

De CAPRICALCA occurrit. Corvo paulo [Orig: paulò] maiorem esse ac in deliciis haberi. Taeniis transversis fuscis per collum pectus et ventrem distingui, caudam nullam habere. BRANTA seu Bernicla et Bernichia, Scotis Clakguse, Gallis Cravant, et Oye Nonnete, Isidoro Barliata, Alberto Barbates, Hollandis Rotgansen dicitur. Bellonius Chenalopecem veterum esse putat. Minor est fero Ansere, Monacharum ornatui, quae colorem album atro superimponunt, similis. Alis et dorso coloris plumbei, cauda brevi et nigra. Anserum ferarum more volat, strepit, paludes frequentat, et segetem depopulatur. De ortu magna est inter doctos controversia. Quidam coire volunt: alii ex putridis navium ruderibus; nonnulli ex pomis cuiusdam arboris in insula Pomonia nascentibus corruptis; alii ex fructu foliis conglomeratis simili, qui cum opportuno tempore decidit in subiectam aquam, revivicite; convertiturque in vivam, oriri existimant. Isidorus, Alexander ab Alexandro, Olaus Magnua, Hector Boethius [Orig: Boëthius] ; Scaliger, Meierus, Gesnerus, et alii, communi famae adstipulantur. Bataviex propria inspectione in Gronladia [Orig: Grônladia] Barniclas, quae ovis incubarent, pullosque educaent sese invenisse affirmant.


page 142, image: s190

CAP. III. De Anate.

ARTICULUS I. De Anate in genere.

[Note: Descriptio.] ANas, Graecis antiquis nh/ssa vel nh/tta, recentiorib. xhn=a, vel papi/tza, vel Pappos, avis est apud nos notissima. Dorsum ipsi et rostrum lata, pedes cartilaginosis membranis intersepientibus, ampli; crura brevia crassa, et retroversus disposita, ut in natatione valentius instantes; aquas propellere possent. Gulam habent amplam; linguam plaeraeque interius asperiusculis utrinque eminentiis dentatam et quasi plumatam: Musculos circa corporis superficiem separatos, interiores albidos: quod si exteriores liveant, quod vi frigoris fieri videtur, bonam secuturam aestatem rustici apud Helvetios coniciunt.

[Note: Locus.] Aquis tum ut earum frigiditate co~genitam intemperiem, quae calida est, contemperent; tum ut pabulum quoque naturae suae et palato conveniens, illic quaeritent, gaudent, inque iis maximam temporis partem versantur.

[Note: Victus.] > In cibo herbarum aquaticarum radicibus et seminibus, vermibus, et animalium aquaticorum ovis, lenticula [Orig: lenticulâ] in primis palustri, quam Crescentiensis Anatinam, alii Pavarinam vocant, delectantur. Sunt qui pisciculis [Note: Scalig. in Theophr. de caus. plantar. 1.2. Partus.] et limo vesci, nec a [Orig: à] venenatis abstinere, quod Scaligero placet, volunt.

Quantum ad Generationem tantae sunt, Auctori de natura rerum, salacitatis, ut plures mares solam feminam certatim coeundo, occidant. Mense Martio et in sequente concumbunt. Pariunt iuxta aquas et rigua; pulli exclusi statim recondita [Orig: reconditâ] quadam natura [Orig: naturâ] aquam prosequuntur; et mox ut ovum exeunt, tanta agilitate vigent, ut etiamsi matrem mori vel alienari contigerit, sine nutrice vivant. Super omnia autem est earum ovis subditis Gallinae atque exclusis admiratio; primo [Orig: primò] non plane [Orig: planè] agnoscentis fetum, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 55.] mox incertos incubitus sollicite [Orig: sollicitè] convocantis; postremo [Orig: postremò] lamenta circa piscinae stagna, mergentibus se pullis natura duce.

[Note: Vox.] Vocem Anatum auctor philomelae per tetrinire exprimit. Scaliger quiritatricem appellat. Feminae crassior est, maris acutior.

[Note: Incessus.] Lente [Orig: Lentè] obcrurum brevitatem incedunt, ad natandum potius apti.

[Note: Ingenium.] Ingenium ipsis cum anseribus fer_ commune, Aquilarum quomodo declinare [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 33.] soleant ictus Aelianus describit. Merguntur dum involant, et sub aquis natando, ex alio loco extra aquam eminent. Cum sese aquis mergunt, plumas; cum pennas rostro purgant, diuque et multum alas excutiunt, [Note: Theophr. de signis ventor. Aeliam. H. A. l. 7. c. 7. Plin. H. N. l. 18. c. 25. Columel. R. R. l. 6. c. 7. Usus. Plutar. in Catone.] ventos spondere Theophrastus, Aelianus, et Plinius tradunt. Ventris et intestinarum in bubus dolorem, visu natantium Anatum levari easdem maiore profectu mulos et equinum genus conspectu suo sanare, Columellae et Vegetio placet.

Usus in cibis notus est. Cato Censorinus aegrotis etiam teste Plutarcho praescribi iussit; duram, concoctu difficilem, nec laufdati succi esse, apud Hippocratem, Galenum, et alios legere est. Alii Anserinae praeferunt. Alexander Benedictus in peste damnavit. Fracastorius lue venerea laborantibus prohibuit. Pectus et cervicem laudat Martioalis, cetera danda coquo.

[Note: Gell. Noct. Atticar. l. 17. c. 16.] Usum in Medicina superius etiam attigimus. Mithridates Ponti Rexsolitus earum sanguinem miscere medicamentis quae digerendis venenis valent; ipse talium medelarum usu ab intestinis epularum insidiis cavebat. Idem, sanguinem a [Orig: à] cerebro defluentem [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 6.] in fusus _ sistit. Adeps per Clysterem iniectus dolorem sedat colicum, et emplastro ad pleuritidem apud Myrepsum immiscetur. Fimum, Villanovanus utiliter morsibus venenatis imponi scribit. Chinenses adeo [Orig: adeò] numerosa agmina alunt, ut saepe XXM. excedant, his in evellendis noxiis oryzae herbis utuntur. Quae Campofulgosus, de Anate cum tredecim pullis,


page 49, image: s191

[Illustration:

Anas. Endte.

]

[Illustration:

Anas domesticus. Zame Endte.

]

[Illustration:

Anas Indica.

]

[Illustration:

Anas Libiica.

]

[Illustration:

Anas Cairina.

]

[Illustration:

Anas.

]

[Illustration:

Anas marina. Meer Endte.

]

[Illustration:

Anas fera. Spiegel Endte.

]

[Illustration:

Quer que dula. Klein Endtlein.

]

[Illustration:

Glaucion.

]

[Illustration:

Boscas maior

]

[Illustration:

Anas fusca fera.

]

[Illustration:

Anas Platiirinchos.

]

[Illustration:

Harle.

]

[Illustration:

Anas Pliirinchos.

]

[Illustration:

Anas muscaria. Ein Leiner.

]

[Illustration:

Penelepe.

]

[Illustration:

Anas fera. Seevogel.

]


page 143, image: s192

mense Decembri, festo Nicolai, in Gallia prope [Orig: propè] urbem Redonensem, templum tempore Missae ingrediente, et aram circumeunte, ac unum pullum ibidem relinquente (nescitur quo is se recipiat,) scribit, an fidem mereantur, penes Lectorem iudicium esto.

ARTICULUS II. De Anate Domestica, Indica, Lybica, et Cairina.

ANAS DOMESTICA Graecis nh/tta o)ikouro\s2, Arato matoi/dios, interdum alba, aliquando cinerea, saepe [Orig: saepè] compositi ex utrisque coloris invenitur. Inter marem et feminam hoc est discriminis, quod [Orig: quòd] ille plumas in Uropygio versus caput surrectas habeat. Quod tam acutam et magnam vocem edit, et tam diu caput sub aqua tenet, asperae arteriae debetur, qua bifariam in pulmones devaricatur, vesicam quandam duram et concavam, quae ubi maior apparet, dextrorsum vergit, habet. Famis aliquando et pestis praesagae domesticae, mansuetudinis oblitae, Silvas cum Gallinis, Anseribus, et Pavonibus petiisle dicuntur.

ANATIS INDICAE tres descriptiones habentur. Primae caput quod au ctum plumis, in summitate cristam plumeam candidam per totam colli longitudinem, quam cum excandescit [Orig: excandescít] , erigit, gerit, sanguninis instar rube scit. Totum collum, callosa et in cisuris distincta caro est. Rostrum totum caeruleum. Collum, qua corpori iungitur, circulo plumeo nigro, rara pluma alba, maculosa, per ima angustiore, per summa latiore, nitescit: Extremae alae atque cauda cum splendore ut in Cantharidibus vilescunt. Femina non ita variegatur, mari alioquin similis. Alterius caput albicabat. Rostrum, crura, cauda, et alarum longissimae pennae atri coloris erant. Collum supremum angusta linea nigra ambiebat. In Tertia nihil singulare apparet, tuberculum rubrum rotundum si exceperis, quod posteriori rostri parti et crurib. insidet. Id ipsi cum Anate maritima Rondeletii; cuius rostrum et crura rosae silvestris colore rubent, caput non sine viridibus maculis, nigricat; commune est.

NB. De anatibus INdicis vide etiam Mantissam. Num. 10.

LYbICA ut a [Orig: à] Bellonio describitur, media est inter Anatem et anserem magnitudine. Rostrum habet breve, latum, et in extremo aduncum. In capite inter duo nasi foramina tuberculum cerasi instar rubidum. Tempora sine plumis, cute corium rubrum prae se ferente. Genitale sanguinis instar rubrum, tam magnum, ut digiti unius crassitiem, quatuor velquinque longitudinem aequet. Vocem inter ruptam tamquam male [Orig: malè] affectos pulmones haberet. Quam Aldrovandus describit, rostrum denticulatum habebat, toto cotporenigrescens, pectore duntaxat paulo [Orig: paulò] albicante, Sacliger Indicam vocat; et nullam emittere vocem; ova, quae unicoloria, fusca, rotunda pene [Orig: penè] sunt, se ad solem despicias, eandem in summo nigredinem, quae in earum rostris est, habere, adicit. Si duas nostrates singulis maribus destinaveris, magnum numerum ovorum pariunt. Sed pulli geniti nullam sobolem procreabunt, si Augustino Gallo credimus.

Anatem CAIRINAM et marem et feminam descripsit Aldrovandus. Mas qui foemellae maior, habet rostrum qua capiti coniungitur valde [Orig: valdè] crassum et tuberosum, in hamum tandem acutum et curvum desinens, nigricans fere [Orig: ferè] , sed prope [Orig: propè] finem rubidum; caput atrum et cirratum; guttur sub rostro punctulis sub candidis interstinctum, Corpus totum fere [Orig: ferè] atrum. Crura brevia sed robusta. Feminae rostrum erat minus tuberosum, qua capite connectitur, linea partim alba, partim rubra satis lata distinctum. Macula illa, quae in maris rostro rubra, cinerei coloris erat, cui nonnihril rubri admixtum, etc.


page 144, image: s193

ARTICULUS III. De Anatibus feris in genere, et in specie de Querquedulis.

[Note: Martyr. de ut. Oceani l. 1.] ANatum Ferarum multae sunt differentiae. Nam ut de illis taceam, de quibus acturisumus, sunt in Insula S. Iohannis in America albissimae, capite rubeo. In Ancyra aliae quae voce cornuum sonitum imitantur, libertatis ita amantes, ut per totum etiam triennium in corte nutritae, si occasio detur, erumpant. Ceterum latirostris omnibus corneus quasi in extremitate unguis est, quo cibos apprehendunt; dentium loco striae circa rostrum asperiusculae, membranae pedum in extremo serratae.

[Note: Locus. Olaus Maguns H. Sept. l. 19. c. 6.] Videbis ipsas passim; in septentrionalibus tanta copia, ut fere [Orig: ferè] cunctas aquas operire videantur: in iis tamen in primis, quibus subterraneae venae calidam exhalationem subministra~a, quas apertas circulari et obliquo natatu servare conantur; se vehementia frigoris vincantur, vastum mare pro statione petunt. Migratorias esse, et ad Xanthum fluvium adversus corvos pugnare, quidam credunt. Hiemis tempore aut in ripis fluviorum aut piscinarum aggeribus, aut paludum frutetis latere, aut sylavarum propinqua, hortorumque praesidia petere, verisimilius esse existimo. Sane [Orig: Sanè] omni alicubi tempore conspiciuntur. Quae in Tugurino lacu versantur, saepe [Orig: saepè] ad vicinum fluvium Silum transvolant. Quia minus ibidem a [Orig: à] lupis et vulpibus laeduntur.

[Note: Praesagium] Si frequentes et conglobatas ferri animadverteris, quamquam caelo sereno, imminentem exspectabis pluviam; si alas in continente concutiunt, ventum instare existimes.

Praecipuae ex illis sunt QUERQUEDULAE, quae Boscades et Phascades dicuntur, quaeque in Minores et Maiores dividuntur. MINORES quae Querquedulae proprie [Orig: propriè] dicuntur, Anatibus sunt minores, rostro, pedibus, et cetera similes. Gula ipsis alba atris notata punctis; venter candidus, alae in caesio viridantes; pedes cum membranis [Note: Schwenckfeld. in Avenario Siles.] nigris cinerei. Vivas ventre deplumato in colica malum ad se trahere Abdomini appositas, experientia docuit. Species plures apud Aldrovandum in venies, ex quibus Iaponicae priores quae ad scapulam sunt pennae, rosei obsoleti coloris, sed maculis semilunaribus nigris notatae erant. Sequentes partim albae partim virides conspiciebantur; omnium longissimae caeruleo vegetissimo decorabantur colore.

Ad has ANAS circia, Kernell circa Argentoratum dicta, Querquedula cristata, referuntur. Circia mergulo paulo [Orig: paulò] maior est, corpore fusco, rostro latiusculo. Calculis et seminibus herbarum aquaticarum victitat. Kernell, habet Rostrum Indici coloris, caput ruffum, punctis albis respersum, verticem nigrum, gulam albam, alas cinereas transversis duabus lineis albis disctinctas. Pectus ruftum, crura fusca. [Note: Bellon. in Hist. Avium.] Cristatae quam Bellonius Colymbim vocat, corpus est rotundum viriditate gemans; occiput Onocrotali in star cristatum, oculi aere polito splendidiores; sub quibus iuxta rictum lata utrinque visitur macula. Crura brevia, pedes lati, pectus cum capite et collo nigrum, venter plumbeus.

BOSCADES MAIORES suntaspectu cinereae: Mas in collo radiantes quasi Pavonis pennas colore ex viridi et caeruleo composito habet, torquem circa collum album, et in alis versus ventrem colore splendente sunt, vel Minores, quib. caput viride, rostrum subflavum, venter ex albo cinereus et varie [Orig: variè] maculosus, crura rubentia, Aristophani forte [Orig: fortè] periecos1me/nai dictae: vel Miiores, quae coloribus cum illis magna ex parte conveniunt, et Stertenten quod rostro fundum fodientes victum perscrutantur, dicuntur. Amant glandes et avenam. Congeneres ipsis Anates a [Orig: à] victu Gramineae seu Iunceae, Schmitentem dictae, rostro et pedibus nigris, corporis colore dilutiore. Quam Bellonius Anatem Torquatam esse credit, et periecos1me/nhn Aristophanis, mediae est inter Anserem et Anatem


page 145, image: s194

magnitudinis, moribus Anserinis, sed voce magis obscura, quae ex ovis a [Orig: à] rusticis in ventis et Gallinae subiectis prodiit, dicit; illam Gesnerus Picam marinam esse, pedibus palmatis rubescentibus, et ad posteriora magis positis quam [Orig: quàm] ceteris palmipedibus; rostro, tenuiore magis latitudine se demittente, quam [Orig: quàm] longiore processu se extendente, quatuor in cisuris rubris a [Orig: à] summa, duabus abima parte sulacta, in colore pallentis ochrae, esse asserit.

ARTICULUS IV. De aliis Anatum ferarum speciebus.

PRaeter Boscades, sunt et inter Anatum ferarum genera, Glaucius, Anas fusca, Muscaria, Platyrynchos, Fistularis, Caudacuta, Nigra, Herle Tadorne, Puffinus et Penelope avis, de iis quorum Aldrovandus lib. XIX. cap. 45. mentionem facit, taceo.

Pro GLAUCIO, quem Athenaeus ab oculorum colore ita dici, et Anate minorem esse scrobit, Morillanem nobis [Note: Bellon. apud Aldrov. Ornith. l. 19. c. 38.] Gallicum Bellonius obtrudit. Cuius rostrum in margine serrae instar incisum est. Collum circulus quidam coloris albicantis cingit. Caput totum ad mediam colli regionem ferrugineo saturato ornatur. Linguam habet adeo [Orig: adeò] carnosam, ut prope [Orig: propè] radicem gemina videatur. Nullum fel, iecur in duos distinctum lobos, quorum unus ventriculo in cumbit, intestinis alter. Victituat seminibus herbarum, quae in ripis nascuntur, astacis tenel is, limacibus, millepedibus aquaticis et aliis. Congenerem ipsi eam, quae Gallis um Tiers, dicit, medio inter Morillonem et Anatem marem colore.

FUSCA a [Orig: à] colore dicitur. Amedia magnitudine, quidam MEDIAM dixere. Gesnerus eandem cum Rothalsa, unde Erythrocephali quoque nomen meruit, et veterum Penelope, quod similiter foiniko/legnos, et poikilo/deiros sit, hoc est collo puniceo et vario, facit. Triplicem eius descriptionem apud Aldrovandum invenies. Feminae caput non rubet, sed maculas aliquis flavas habet.

[Note: Gesner. in Ornithol.] MUSCARIARUM (dicuntur ita quod muscas capiant) tria sunt genera. Unum quod laminam rostri superiorem habet plane [Orig: planè] croceam, dentes utrinque serratos, membranaceos flexiles, eminentes. Colorem plumarum per totum corpus varium. Helvetiis Muggrate. Alterum corpore magno, coloris eleganti ssimi in lacu Podamico circa Constantiam visitur. Mourente et Mossente a [Orig: à] palustri coeno vocantur. Tertium Miscenis Pillente dicitur, rostro longo, molli et cinero. Musci suscis suspenso gradu ingrediens insidiatur, et vocem noctus lamentati similem edit.

PLATYRYNCHI seu Lati rostrae in plura genera disperguntur. Sunt qui rostrum clypeorum instar convexum et longum nigricans habent. Et quia inter volandum alis suis ita perstrepunt, ut sonus crepitaculorum repraesentetur, Schelenten dicuntur. Quibusdam qui Taschenmaul Helvetis, inferiorem rostri laminam superiorem ita ut tota intra eam includatur, subire, dentes ab utraque rostri parte molles, flexiles, rectos, et omnium longissimos esse, adicit Gesnerus, sunt quibus idem duplo fere [Orig: ferè] quam [Orig: quàm] in ceteris latius habetur: idque in mare nigrum, in foemella modo [Orig: modò] flavescens modo [Orig: modò] maculis varium visitur. Dantur et platyrynchi pedibus rubris: et alii rostro nigro et plano, quorum descriptiones apud Aldrovandum habentur. pertinet ad eos, Clangula cuius mas secundum oculos, qui pulchri sunt, utrinque maculam albam, caput magnum, et in nigro viridans habet; femina et virore er macula destituitur. Fuligula a [Orig: à] fulgiineo totius corporis colore itadicta, cuius rostrum breviusculum latumque, linea alba, alas prope [Orig: propè] finem transversim secat. Cirrhata, Vollente a [Orig: à] corpulentia, gallinae magnitudine, duius mas apicem in vertice gerit nigris pennarum cirrhis conditum, prope quem pennae utrinque ex nigro virent.

FISTULARIS, a [Orig: à] sono acutiore quem fistulae modo emittit


page 146, image: s195

denominata, rostrum habet colore isatidis, irrca unguem ductus quasi fila nigros, collum nigro rubroque varium, tergum partim plumeum, partim rubris nigrisque pennis temperatum. In Foemellis nihil tale cernitur.

CAUD ACUTAE rostrum superne [Orig: supernè] nigrum, a [Orig: à] lateribus isatidis silutae imitatur colorem. In foemella cum maculis nigris cinereum. In alis penneae in fimae transversim albae; medieae in nigro gemmantes, virdi, et damasceno, extremae nonnullae flavicantes, quae foemellae denegata sunt.

NIGRA a [Orig: à] corporis colore ita dicitur. Linea alba per eius alarum longitudinem excurrit. Rostrum nigro luteo et rubro distinguitur. Pedes rubescunt.

HERLE, ut Galli voeant, rostrum habetrotundum et in extremo recurvum, rubrum, utrinque striatum, colorem mali aurantii, Linguam serratam, alas candidas, pedes rubeos. Gesnerus eum inter Mergos relegat.

LA TARDONE corpus totum esset candidum, nisi alae superius nigrescerent, ubi et linea rubra utrinque conspicitur. Rostrum habet breve, in superna parte rubicundum, a [Orig: à] laterib. utrinque versus narium foramina macula nigra notatum, extremitate in aliam unguis instar desinens. Crura paulo [Orig: paulò] altiora. Torquem, qui pectus ambit rubrum, cum tota ventriculi regio candicet.

PUFFINUS avis est marina, colore fusca; pennis caret, sed plumis tantum ceu lanugine quadam vestitur. Itaque subvolarenon potest. Si quando ocius locus mutare instituit, alarum, pedumque extremitate nixus, aquas ce leriter quasi prorepens praeterlegit. Alga et cochleis victitat. Sale conditur et tempore quadragesimae editur in Anglia.

PENELOPEN aven Anati similem, magnitudine columbae, scholiastes Aristophanis facit. Ion foiniko/legnon, id est, phoenicei coloris collum habentem ponit. Gesnerus illam esse putat, quam Germani Rotthalß, Bellonius Canne a [Orig: à] la teste rousse vocat. Capite est rubro, gutture et pectore nigro, reliquo corporis colore plumbeo; rostro, cruribus et pedibus fuscis. Marem descripsit Aldrovandus exacte [Orig: exactè] , quem vide.

CAPUT IV. De Fulica, Cotta, et Rallo Italorum.

FULICA, quam quidam Phaenen, quae ossifraga est esse credunt; quidam ex veteribus, ut Cicero, Erodion, nonnulli Cepphum Aristotelis; alii [Note: De la Cerda super Virgil. Georgic l. 1. Descriptio.] nec forte [Orig: fortè] male [Orig: malè] ai)/quian, cum a [Orig: à] fuligine ita dicatur, putant, quaeque Kiranidi Phalaris, Alberto Mergus niger, et pullus aquaticus dicitur, avis est magnitudine Gallinae; colore pertotum corpus nigro, in collo et capite nigerrimo, collo oblongo, syncipite glabro figura ovali, alba pellicula, figura cristae gallinaccae respondente, intecto, specie calvitii. Digitis pedum membranae nigrae latae, sed divulsae adhaerent, et utrinque autab altera saltem parte secantur. Internodia membranarum semicirculos fere [Orig: ferè] constituunt. Rechta pedibus incedit, velociterque currit. Lingua quam [Orig: quàm] Gallinae mollior, ungues grandiusculi ac nigri. Alae ad reliqui corporis convexum incurvatae. Ventriculo lien adhaeret, una ex parte gracilis et tenuis, altera vero [Orig: verò] in extremo crassior, atque soleae equi instar inflexus, dimidiae iuglandis latitudine. Lobo hepatis dextro folliculus fellis auricularis adigiti magnitudine [Note: Bellonius apud Aldrov. l. 19. c. 13.] annectitur. Pulmones costis adhaerent. Intestinum rectum appendicibus utrinque singulis palmi longitudine, extremo sursum reflexo, instructum invenies, si illud in superna parte aspexeris. Ova intus formata et lumbis annexa iam inde ab hieme etiam obtinent. Nullum sexus discrime~, ut in ceteris avibus agnoscitur. Sunt tamen aliae aliis interdum in ventre colore magis spadiceo.

[Note: Locus et Victus.] Locis palustribus et stagnantib. delectatur, Maro marinas appellavit. Herbis et quovis seminum genere vescitur.


page 147, image: s196

[Note: Partus.] Nidulatur humi, et ova magnitudie ovorum Gallinaceorum aestate [Note: Arat. in Phoenoin. Virgil. Georg. l. 1. Cicero in Progn.] ponit. Cum per serenitatem relictis paludibus in sicco ludunt, vapores ab aquis ad imbriferam nubem erigendam, sursum attolli sagaciter odorantur, et ventos praesagiunt, ut apud Virgilium legimus. Procellas voce testari, Cicero auctor est. Obscurus quidam, dum alas quatiunt aquam; dum se submergunt, sumulque alas quatiunt, ventum praedicare tradidit.

Genus illud quod Marcol Frisiis audit, cadaveribus pascitur. Ova inter arundines parit; quib. ab incolis, uno relicto ablatis, et nido perforato, reversa alia er alia, fraudes nescia ponit, donec effeta exhauriatur.

Quam Parisienses Diabolum marimnum vocant, colore est tam exquisite [Orig: exquisitè] nigro, ut penicillo inductus esse videatur, albam capitis maculam latiorem quam [Orig: quàm] Fulica habet, crura ad se attrahit.

COTTA Anglorum avis est. Fulica paulo [Orig: paulò] minor, forma et colore similis. Rostrum tuberculo quodam rubeo in signitur, crura rubent, nulla syncipitis conspicitur macula. Urinando ad maris usque fundum, alga, limo, gramine, parvisque cochleis nutritur: piscibus abstinet. Negant eam diutius posse volare, quam pedis savo hausta, priusquam volet, aqua, tetineatur.

RALLUS Italorum in eo a [Orig: à] Fulica differt, quod rostrum habeat nigrum, plus albi in alis et circa oculos coloris, crura subviridia, calvitium nullum, membranas inter digitos non ita dissectas. Maestris rure non procul Venetiis distante magnis capitur expensis. A famulis, qui venaticorum canum vice cothurnis induti per aquas errant, fustibus exturbantur. Hinc praeda Falconum insidiis fiunt.