7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 184, image: s260


page 185, image: s261

HISTORIAE NATURALIS DE QUADRUPEDIBUS LIBER IV. De Quadrupedibus Digitatis Oviparis.

TITULUS PRIMUS De Digitatis oviparis cute tectis.

CAPUT I. De Rana.

ARTICULUS I. De Ranis aquaticis.

[Note: Ambrosin. Digit. Ovipar. l. 1. c. 1.] HActenus de Quadrupedibus viviparis egimus, sequuntur Ovipara; quae vel cute teguntur, vel crusta. Cute autem teguntur, Ranae, Lacerta, Salamandra, Stellio, Scincus, Cordylus, Chamaeleon, et Crocodilus. Rana alia [Note: Nomen.] est Aquatica, alia Terrestris. Illa a [Orig: à] sua garrulitate Isidoro dicitur, quod [Orig: quòd] aestivis diebus suum ra ra perstrepar: aliis a [Orig: à] [Gap desc: Hebrew word] Ebraeo, quod est vehementer exclamare. Graecis dicitur ba/traxos, para\ to\ boh\n traxei=an e)/xein, quod [Orig: quòd] asperam vocem edat. Vocatur Varino et bw\c, bo/rtaxos, bro/taxos, bu/rtaxos, bri/s3auxos, kaartia/s2, koa\c, bli/karos; Cypriis brou/xetos, Ionibus ba/qraxos, Phocensibus briagxo/nh, Ponticis ba/bakos, modernis Graecis bo/rdakos sed et guri=nos, pro eadem, simpliciter apud Ethymologum sumitur. [Note: Deseriptio.] Varino etiam bri/noi et parfus1i/des2, ranae sunt, quod [Orig: quòd] buccas inter clamam dum inflare soleant. Animal est amphibium, cuius pars prior carnosa latitudine caret: natura [Orig: naturâ] , portionem carnosam posteriori parti in qua crura posteriora crassa et longa, anteriora brevia sunt, addente. Digitos habet quinos, longos, membrana [Orig: membranâ] intertextos, [Note: Arist. H. A. l. 4. c. ult.] ut commodius natare possit. Femina mare maior.

[Note: Ovid. Metam lib. 6.] Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, Spina viret, venter pars maxima corporis albet.

Internas partes si artendas, linguam illis instar linguae infantium primam adhaerere, intimam vero [Orig: verò] a [Orig: à] gutture absolutam [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Plin. scribit. Lienem esse parvum. Hepar secundum Bellon. in tres dividitur lobos, sub quo una utrinque pulmonis pars conspicitur, spumosa et [Note: Locus.] minime [Orig: minimè] sanguinea. Intestina nodulis intercepta sunt. Testes et reliqua membra animalium terrestrium membris similia. In Anglia virides non conspiciuntur. In Cermania, Italia, Bononiensi inprimis territorio, plurimae sunt. In irriguis Aegypti locis tam frequentes, ut nisi a [Orig: à] ciconiis vorarentur, omnia foedarent In Cyrenaica et Seripho insula mutas esse dicunt, forte [Orig: fortè] propter aquarum frigiditatem. Etsi vero [Orig: verò] et in fluentis appareant: libentius tamen in illis aquis versantur, in quibus iunci et arundines virescunt, et uluva crescit. In illis q~ numquam gelu concrescunt, omni tempore reperiuntur, [Note: Victus. Arist. Hist. Animal. l. 9. c. 40.] Ne dicam de bituminosis, in quib. eas viscositate sua naphta obruit. Deglutiunt innatantia animalcula, vorant et [Note: Generatio.] apes, talpasque mortuos. Herbis quoque


page 186, image: s262

vesci verisimile. Parmiscentur mare [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 3.] superveniente, quod apud Aristot. legimus, priorib. pedib. alas feminae apprehendit, posteriorib. clunes: deinde [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 51.] ova pariunt. Plin. carnes nigras partu ediscripsit, quas oculis et cauda insignes gyrinos vocavit: formam raninam adipisci, dum cauda in duos posteriores pedes finditur. Mirumque, addit, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur, quaefuere natae, perinde occultaratione, cum omnib. annis ideveniat. Sed id de temporariis potius sumendum est. Nam de quib. agimus, etiam hieme in aquis calidiorib. durant, et vere veteres natantes conspiciuntur. Ova circa ripas stagnorum [Note: Arist. H. A. l. 7. c. 14.] et paludum effunduntur, continuo veluti filo sibi cohaerentia, quae nigrarum et concisarum carnium speciem [Note: Antipathia] referunt. Chymici sperma ranarum appellant. Odio prosequuntur ciconias, cycnos, Buteonem, Salamandram, putorium, lucium piscem, anguillam et ignem. A Ciconiis devorantur. Cycnus, Michaele [Orig: Michaële] Glyca [Orig: Glycâ] auctore, ab affectione quadam esu earum sibi medetur. Cum Salamandris, saepissime [Orig: saepissimè] proeliantur. De [Note: Mizald. Cent. 9. Memorab.] Lucio et anguilla, res notissima est. Noctu accensis circa littora luminib non coaxant: imo [Orig: imò] loco non moventur, et [Note: Vox.] facile [Orig: facilè] manib. capi possunt. Vox ipsarum est brekeke\c, koa\c koa\c. Aristoteli autem o)lolugw\n vox diditur, quam ranae mares effundunt, dum feminas ad congressum [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 51.] vocant. Quando laeduntur, Alberto prodente, vocem instar formidantis [Note: Arist. H. A. l. 8. c 28.] muris exilem reddunt. In Cyrenaico agro non erant olim vocales. Illatis e [Orig: è] continente vocalib. durat earum genus. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 58.] In Seripho quoque et quodam Thessaliae [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 37. Natura.] lacu mutas, apud Aelian. legimus. Caro ipsis natura [Orig: naturâ] laxa, albida, humida, et putredini obnoxia. Ideo [Orig: Ideò] quibus frequenter in usu, colorem amittunt, et in febres incidunt. Mense Augusto, ita compressa habent labia, ut difficulter aperiantur, si Alberto credimus. Ubi [Note: Mizald. cent. 8.] diutius pectori incumbunt, latere subtus [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 2.] aquam, Mizaldus colligit. Nisi aliquan diu respirent, suffocantur. Quia aquas tepidiores amant, ideo [Orig: ideò] aestivis duntaxat mensibus coaxare solent, et adventante hieme occultantur. Busbequis dum Strigonium properaret, mense decembri coaxantes audivit, quod [Orig: quòd] aqua in quib. degebant, minere [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 13.] sulfureae vicinia [Orig: viciniâ] , incalescerent. Cum [Note: Plin H. N. l. 18. c. 35.] pluvia imminet, clamosiores fiunt, seu quod [Orig: quòd] frigidiorem sentiant; seu quod [Orig: quòd] dulciorib. impense [Orig: impensè] delectentur. Diu [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] sub aqua urinantur, quod [Orig: quòd] exiguum pulmonem habeant. Brumali tempore interire, et vere iterum renasci, a [Orig: à] quibusdam creditum: latere, et terra [Orig: terrâ] condi vel inde certissimum, quod [Orig: quòd] verno tempore, non solum ranarum fetus, [Note: Aelian. H. N. l. 9. c. 13.] sed et ranae compareant. Noctu et quidem in sicco co~grediuntur, non tam ob verecundiam, quam [Orig: quàm] timorem. In Aegypto, dum natricem sibi occurrere vident, frustum arundinis obliquum apprehendunt, ne deglutiantur. Ab [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 29.] iis civitatem in Gallia pulsam, Plinius prodidit. Marem a [Orig: à] femina si discernere volueris, dorsum acu range. Ex mare rubeus sanguis; ex femina, flava aqua effluet.

[Note: Usua in Cibis.] Quo in Cibis habendae essent loco, Galenus non indicavit. Facile [Orig: Facilè] digeri, et bonum praebere sucum, frigidum tamen et humidum, vulgata est sententia. Nullo olim apud Romanos in usu. Hodie [Orig: Hodiè] totum corpus, capite abiecto, assum vel elixum apponitur, a [Orig: à] mense inprimis Maio ad Octobrem. Coxae inprimis laudantur. Mundella in frigidis innocentiores putat, et cum a [Orig: à] VEnere abstinent. Amatus Lusitanus omnes, quia venenatae, a [Orig: à] mensis arcet. Praeparationem vide apud Ambrosinum.

[Note: Usus in Medicina.] Ettota et partes variis affectibus pellendis inserviunt. Sugillationibus [Note: Galen. l. 9. de compos. medic. secund. loca.] impositae, livorem auferunt. Maxillis alligatae dolorem dentium; in aceto decoctae, mobilitatem. Sucus cum eodem, anginam tollit, et ronsillis ptodest. Eodem remedio certo [Orig: certò] strumae delentur, si Porta non fabulatur. Pulpa earum phthisicis, cum carne caponis, pineis, et saccaro exhibetur. In oleo elixa nervorum dolores emollit. In omni virulento animalis morsu vehementer a [Orig: à] Dioscoride, Aetio [Orig: Aëtio] , et [Note: Aetius l. 13. c. 55.] aliis commendatur. Cinis combustae adeo [Orig: adeò] sanguinem sistere Galeatius de S. Sophia prodidit, ut cum quidam cum collo gallinae alligasset, amputato


page 187, image: s263

post [Orig: pòst] eius dem capite, nihil ex vulnere [Note: Habdarrham. de propriet. Animal. c. 41.] sanguinis profluxerit. Habdarrhamanus Asiutensis in nares insufflari in haemorrhagia iubet. Idem in plumbeo vasculo cum oleo lilior. interemptam, cum [Orig: cùm] unguento rosaceo contorsionem vultus sanare scribit. Oleum quomodo paretur, vide apud Ambrosinum. In dolorib. articulorum a [Orig: à] materia calida [Orig: calidâ] [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 10.] vehementer laudatur. Partes si attendas, Oculi in sindone contra lippitudines in collo suspenduntur. Cor febrium algores minuit. Alii in febrib. ardentibus ad cor alligant. Contra fistlas cuidam profuisse, apud Villanovanum habemus. Pulmo per rergus extractus, folio brassicae involutus, et in olla concrematus, epileptico exhibitus, opitulatur. Alii id de iecore [Note: Hartm. in Praxi Chymiatr.] sumunt. Hoc certe [Orig: certè] remedio Elector Palatinusrestitutus dicitur. Pulvis iecoris in accessione quartanarum utiliter [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 5.] summitur. Plinius, obici formicis oportere scribit: eam partem quam appetant, contra omnia venena esse pro antidoto. Fel dysentericis remedio est, et vermes in ulcerib. nascentes interimit. Adeps aurib. instillatus, dolores tollit. Spermaranarum in erysipelate, et aliis inflammationib. vehementer est utile, hoemorrhagiam comprimit: scabiem et impetiginem pellit. Quercetanus aquam in rubore faciei commendat. Modum eius parandi vide ibidem. Baculus quo rana a [Orig: à] serpente excussa fuerit, parturientes adiuvare [Note: Plin. l. o.]dicitur. De lingua fabulosa Plinius. Democritus, inquit, tradit, si quis extrahat ranae viventi linguam, nulla [Orig: nullâ] alia [Orig: aliâ] corporis parte adhaetenre, ipsaque dimissain [Orig: dimissâin] aquam, imponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quae cumque interogaverit, vera responsuram.

[Note: Differentiae.] Quantum ad Differentias, variae illae sunt. Excluduntur quaedam ex ovis, quaedam ex limo, quod in Aegypto accidere, Diodorus Siculus prodidit. Sunt viridis, sublividae, cinercae. In Stochornii Bernensium montis duo sunt lacus, in quibus ranae magno capite et cauda [Orig: caudâ] longa [Orig: longâ] conspiciuntur.

Praecipuam differentiam in initio Articuli dedimus.

ARTICULUS II. De Ranis Terrestribus.

PUNCTUM I. De Bufone.

[Note: Ambros. l. 1. c. 2. Nomen.] RAnae Terrestres sunt Bufo, Ranunculus viridis, et Ranatemporaria. Quem nos hic Bufonem, forte [Orig: fortè] quod in appropinquantes maximo impetu spiritum efflat, vocamus, is etiam Rubeta, quod [Orig: quòd] inter rubos frequenter versetur, dicitur. Graeci fro/non vocant, Aristoteles fru/nhn, Ethymologus fru/neon, forte [Orig: fortè] a [Orig: à] frh\n mens, quod [Orig: quòd] venenum caput petat, et vertiginem inducat. Nisi u)po\ to=u fruga/nou, [Note: Plin. H. N. l. 30. e. 11.] seu frutice derivare valueris. Chrysippus quidem apud Plin. Phryganion febrib. quartanis alligatum remedio esse autumat, sed animal non describit. Luciano est fu/s1alos quod [Orig: quòd] leviter contactus mirum in modum turgescat. Qui mu/ocon, appellant, falluntur.

[Note: Descriptis.] In eius descriptione, non est quod [Orig: quòd] multum immoremur, quia vulgare est animal. Cutim habet densissimam, et adeo [Orig: adeò] crassam, ut saepe [Orig: saepè] nec acutissimo quidem palo perforari possit, lurido colore perfusam, maculis veluti quibusdam pustulis asperam, ventre turgido et inflato; unde ventrosus vocatur. Capite crasso, dorso lato. Pilis caret. Amphibium esse animal scripsit [Note: Locut.] Plinius: sed forte [Orig: fortè] de palustriaccepit. Opacis nemorosis cavisque ac putridis locis gaudere tam certum, ac incertum, in Hiberniam illatum, sola [Orig: solâ] pulveris aspersione interire. Non haberi ibidem, a [Orig: à] quibusdam proditum.

[Note: Cibus;] Terreo humore, herbis, lumbricis, et apibus vesci notum. Tantum vero [Orig: verò] singulis dicbus terrae absumere, quantum anteriore pede comprehendere possit, a [Orig: à] vulgo quidem creditur, sed nullo experimento fultum. Ob victum gho/fagos a [Orig: à] Graecis dicitur. Sub salvia saepe [Orig: saepè] stabulari, una et altera historia comprobavit. Periere subito [Orig: subitò] , qui degustaverant, [Note: Mizald. Cent. 1. memorab. Pareus l. 20. c. 24. Generatio.] ut a [Orig: à] Mizaldo et Pareo proditur. An vero [Orig: verò] ea vescatur, ignotum.

Nascitur ex ovis, et materia putrida. Ex cremati pulvere sepulto


page 188, image: s264

emergere, proditum. In Dariene, si Petro Martyri credimus, ex guttis dextra [Orig: dextrâ] mancipiorum manu cadentibus, dum pavimenta irrigantur, gignuntur. Ex anate sepulta idem fieri, Reusnerus canit: ex menstruo sanguine Porta, [Note: Porta Magiae Natural. l. 2.] cum mulieres aliquando rubetas enixas fuisse, legamus.

[Note: Sympathia et Antipathia.] Inimiciti ipsis intercedit, cum sale, gravi odore, et odore florentis vineae ex inanimatis; cum fele, talpa, araneo, ex animalibus. Sale conspersus, ad ossa usque consumitur, si Alberto credimus, Rutae, nasturtii, et hisce similium si urantur odore pelluntur. De florentis vineae odoreidem affirmatur. Cum fele dimicat et interimitur. A talpa devoratur, ut et haec ab illo. Aranei ictu interit. Affixerat se cuiusdam supine [Orig: supinè] dormientis oriarcte [Orig: oriarctè] , oppressissetque hominem, nisi tertio [Orig: tertiò] aranei ictu interire coactus fuisset. De Sympathia nihil singulare occurrit, praeter id quod de salvia diximus. Mustelam in os rubetae illabi, a [Orig: à] viris fide dignis Porta se accepisse scribit. Plantagine contra morsus araneorum sibi mederi, apud Plinium alicubi exstat.

[Note: Natura.] De Natura et moribus habe, hieme [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 34] et interdiu latitare, noctu vero [Orig: verò] per loca ab hominibus trita vagari: noctu potius quam [Orig: quàm] de die vivere; imo a [Orig: à] solari splendore abhorrere: tardo gradu incedere, aliquando salire: saepius verberatum, [Note: Agricola de animal. sub terra latentibus.] inflato corpore, virus primo [Orig: primò] ex clunibus emittere, mox guttas quasdam male [Orig: malè] olentes effundere. Solet herbas saliva [Orig: salivâ] inficere, quae non minus est letalis quam [Orig: quàm] napellus. Solent sonuni gru gru gru edere. Pluviam, dum vesperi e [Orig: è] cavernis egrediuntur, praesagiunt.

[Note: Venenum.] Paucum venenum et mite habere, scripsit Albertus; quod [Orig: quòd] forte [Orig: fortè] deiis qui in frigidioribus regionibus degunt, sumendum est. Illorum qui in calidioribus, primi generis est. Sal ipse, quo bufo exstinctus est, si in aqua dissolvatur, ita eam inficit, ut linteum vel indusium ea [Orig: eâ] madefactum, incurabili scabiehominem inficiat. Si detrahere volueris, vel pellem punge, velvirga exagita, vel superficie punctam, in aquam conice. Virus infecta evadit. Infectus, tumore, pallore, singultu, spirandi difficultate, et gonorrhaea [Orig: gonorrhaeâ] afficitur. Aliquando, dysenteria, gutturis, inflammatio, et vertigines accedunt. Fuit qui canna qua bufo infixus fuit, ita proprias manus infecit, ut tractatum iis cibum subinde evomeret, nec citius vomitus cessarunt, quam ex aliorum manib. sumpsisset. Qui evadunt, edentuli plaerumque fiunt. Medelam multasu peditant; [Note: Mizald. Memor. Cent. 3.] inter haec praecipue [Orig: praecipuè] , Cancri ffuviatiles triti et poti, cinis rubetae, cornu cervi dextrum, lac muliebre, saliva hominis, ieiuni, radices arundinis, poterion herba, quae et phrynion in vino exhibita, terra Melitensis, Smaragdus, Theriaca, et extra, oleum de scorpionibus. Sunt qui ipsius bufonis lapidem extollunt. Mithridatium, et quintam essentiam theriacalem his adde.

[Note: Usus in Medicina.] Noxia etsi bestia bufo, et venenata, multum tamen contra venena, et alia prodest. Marcellus eum cum adipe ursino, in ollarudi pro arthriticis coquit. Oleo in quo decoctus est, struniis felicissime [Orig: felicissimè] inungitur. Dissectus, et renum regioni applicitus, lotium provocat. Servatos hocremedio quosdam hydropicos feiunt. Coctus et emplastri instar cynanchicis impositus, certo [Orig: certò] liberare dicitur. Idem [Note: Mizald. Cent 8. Memor.] filum quo suspendus erat fa cere apud Mizaldum legimus. Pinguedo exenterati, et radice laureolae, stercore gallinae, sale, et unguento dialtheae infarcti, inter assandum cadens, fistulae bene [Orig: benè] inunguntur: pulvere vero ita ad combustionem [Note: Arnold. l. 3. Brev.] assati, asperso, optime [Orig: optimè] curantur, si Arnoldo sides est. Exsiccatur in umbra et in manu linteolo involutus detentus, haemorrhagiam sistit. Cinere nimius haemorrhoidum fluxus, certissime [Orig: certissimè] curatur. Nicolaus emplastrum ex eo format. Alii arefactum tamquam amuletum contra pestem, collo appendunt. Crollius pulverem contra quoscu~que venenatos morsus aspergit. Quidam in ulcere cancroso bufonem crassum simit, in bilance ponderat, additque eiusdem ponderis cancros vivos, deinde in olla rudi, diligenter luto munita, relicto tamen exiguo foramine, lento igne urit, et pulvere felicissime [Orig: felicissimè] utitur.


page 189, image: s265

[Note: Helmond. in Tumulo pestis p. 76] Helmondus a [Orig: à] Butlero Hiberno edoctus, ex bufonis cadavere, et terra [Orig: terrâ] ac animalculis quae ad focum suspensus intra triduum in patinam ceream evomere solet, trochiscos cum tragacantho, et cerea illa patina format, qui ad mammam sinistram gestati contagium arcent, et loco alligati, virus extrahunt. Recentes sunt minus validi: validiores, qui ante in usu fuere. Bufo, mense Iunio, post meridiem capiebatur. Idem Iulio mense, decrescente Iuna [Orig: Iunâ] bufones coepit, quorum oculi (verba eius sunt) scatebant albis vermibus: nigrisque capitib. prominentes, adeo [Orig: adeò] ut uterque oculus totus in vermes transformatus esset, fortassis 50. numero. in singulo oculor. foramine erant dense [Orig: densè] compacti, quorum capita foris eminebant: et quoties aliquis egredi vel prominere conaretur, statim bufo, apposita [Orig: appositâ] manu, egressum vetabat. Animalcula quae evomuit, erant muscae nitentibus alis, subvitidi colore quasi decoratis. Mox a [Orig: à] vomitu obiit. Pedes viventis, Luna [Orig: Lunâ] vacua et ad synodum properante abscissi, strumas curant, si eis collum circumdetur. De bufonis lapide agemus alibi.

[Note: Usus in Cibu, et aliis.] In insula novi orbis Peragua, Hispanus, coctos bufones, fame premente [Note: Martyr. Decad. 3. l. 10.] edisse, Petrus Martyr auctor est. Lerius, Brasilianos minime [Orig: minimè] exenteratis, et tostis vesci prodidit. Ustus falconi in cibo datur, ne pennae a [Orig: à] tineis exedantur, prohibet. Sunt qui novo fictili inclusum in medio segetum obruunt, et sic noxias tempestates arcent. Ossiculum dextri lateris ad venerem concitandam alligabatur.

[Note: Differentiae.] Differentiae a [Orig: à] loco, figura, et mole corporis sumuntur. Locum si attendas, reperiuntur quidam in sacrorum commissuris. Snebergae et Mansfeldii eductus primo [Orig: primò] turget, mox perit. Tholosae in saxo arenario rubro albis maculis distincto reperitur. Latomus quidam Antverpianus, in marmore in venit. Agricola in illis ex quibus lapides molares fiunt reperiri scribir, et antequam formentur bene [Orig: benè] considerari an lateant, debere. Idem eundem puri/frunon vocat. De figura et mole corporis ita Ambrosinus scribit. Oviedus in summario Indiae et c. p. 608. usque, quia non clamet nisi laedatur. Gesnerus Gibbosi bufonis meminit, cuius iconem damus.

PUNCTUM II. De Ranunculo viridi, et Rana temporaria.

[Note: Ambros. l. 1. de ovipar. c. 3.] RAnunculus viridis, vocatur Plinio rana minima et viridissima; aliis calamites, quod [Orig: quòd] inter arundines et calamos versetur; lsidore Agredula; quibus dam, Rana silvestris, quod [Orig: quòd] silvis delectetur; vel ad differentiam ranae viridis quae editur, Graecis est ka/ntis2, quia sua [Orig: suâ] voce imbres praesagit. Aliis druopeth\s2, druoba/ths2, quod [Orig: quòd] per arbores incedat. Quibusdam diopeth\s2, quod quasi de caelo delabi videatur. Hermolaus druofu/thn vocat; druo/futon forte [Orig: fortè] dicere voluit; id est, quasi in arbore natam. Vocantur et bre/cantes2, ob vocem quam edunt.

[Note: Descriptio.] Ita eam Ambrosinus describit. Rana haec ubique viridi colore perfusa est, praeter pedes etc. vide Ambrosin. p. 622. usque ceteras fugat.

[Note: Usus.] Conducit ad multos affectus. A tussi liberari qui in eius os exspuerit, Plinius auctor est. Exstinguit febrile incendium, si manu detineatur, Sylvius. Guainerius pro hecticis gallinas pulte ex farina hordei et carne eius elixa nutrit, gallinas agro praebet. Timotheus per medium dissectus renibus hydropicorum applicat, et apuas educit. Iecur in pellicula gruis ligatum, venerem concitat, si Plinio credimus. Adeps, si denti do lenti illinatur, frangit eum. Cruor vestigiis pilorum a [Orig: à] genis evulsorum instillatus, renasci eos prohibet. Marcellus acu cuprea ranunculum pungit, et sanguine inde manante loca, pilis revulsis, inungit.

[Note: Ambros. de digit. ovipar. l. 1, c. 4.] De Ranatemporaria Ambrosini verbis agemus. Ita vero [Orig: verò] ille de ea. Ex differentia [Orig: differentiâ] huic ranae addita, unusquisque conicere potest, hoc animal etc. p. 623. usque, ducentes diu vivere nequeunt.


page 190, image: s266

CAPUT II. De Lacertis.

ARTICULUS I. De Lacerto vulgari.

[Note: Ambrosin. Digit. Ovipar. l. 1. c. 5.] LAcertus seu Lacerta, nomen a lacertorum humanorum similitudine, et que pedes veluti homo quadrupes [Note: Nomen.] incedens, manus flectat, sortitus est. Graecis veterib. s1au=ros, s1au=ra, Hesychio et Varino s1mu/lla, modernis kolis1au=ra, aliis s1au=rah(liakh\, vulgaris inprimis, dicitur. Plures quidem eorum sunt [Note: Differentiae.] Differentiae: nam Plinius lacertorum, quorum color ad ferrugineum accedit, [Note: Scalig. in Histor.] meminit: Scalig. in minusculos et maiores distinguit: nos tamen, in vulgares, [Note: Animal. Arist. pag. 204.] virides, Chalcidicos, et Braslienses seu Indicos dispescemus. Vulgaris digitos habet [Note: Vulgaris.] quinos valde [Orig: valdè] exiles, cum unguiculis tam in priorib. quam [Orig: quàm] in posteriorib. pedib. [Note: Deseriptio.] In his, qui indicis locum obtinet, longissimus est; pollici, inferior locus datur. Albertus ei pilosam linguam attribuit, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] ex Plin. Aristot. bifidam, secundum [Note: Aristot. de part. anim. l. 2. c. 17.] quem, siccum pulmonem, lienem perexiguum, et rotundum, testes spondyliis adhaerentes; feminae vulvam ut in avibus, cuius cervix inferne [Orig: infernè] sit magis carnosa, ova proxima septo contin eantur, habet. Reperiuntur in Italia copiosi; in insula Capraria magni: in India, prodente [Note: Loeus.] Linschotano tam frequentes, utin lecticas [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 9.] quandoque itrepant. Arabiae sunt cubitales: in Indiae vero [Orig: verò] monte Nysa XXIV. [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 4.] pedum, in longitudine, colore fulvi, aut punicei, aut caerulei. Incolunt plaeru~que sepulcra, cavernas, spineta, et rudera. Genuae, in arce Principis Doriae, [Note: Cibus.] plurimos conspeximus apricantes. Vescuntur, carnib. herbis, apib. formicis. [Note: Generatio.] Co~grediuntur circa finem Martii, et quandoque ita complicantur, ut duo capita et unum corpus repraesentare videantur. Post, ova, more serpentum pariunt, et [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 35.] teste Arist. terrae committunt, ex quib. sine incubatu statutis temporib. catuli erumpunt. Ore parere, vel fetus, uno inerte excepto devorare, fabulosum. [Note: Antipathia] Abhorrent a [Orig: à] ciconia [Orig: ciconiâ] , quae lacertis pullos nutrit, bufonib. scorpionib. araneis, et serpentib. Aranei parvos lacertos in foraminib. parietum aggressi, filamentis obducunt, et ictib. obruunt. Cum serpentib aelantur: ideo ophiome xw=n [Note: Sympathia] acceperenomen. Delectantur carnibus cochlearum, dictamno herba, ad quam a [Orig: à] serpentib. vulnerati confugiunt; et homine, quem etiam a [Orig: à] serpente defendunt. Ori admoti, pituitam humanam avidissime [Orig: avidissimè] lingunt. Historias vide ap. Scaliger. citato loco, et Erasmum in tractatu [Note: Natura et Mores.] de sympathia et antipathia. Temporis tractu visum amittere, eunde~que iterum seu solis beneficio, in quo tamdiu donec convalescant, morari dicuntur, seu beneficio naturae, recuperare, cuius apud Aeliam. exemplum; mensib. hibernis sub terra condi, et sic quasi semestrem [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 35. et l. 8. c. 17.] vitam agere, unde e(camhnobioi dicuntur; hibernum et autumnale spolium deponere; femineum sexum maiorem esse: compares incedere, et uno capto alterum [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 64. Aelian. H. A. l. 9. c. 58.] in capientem efferari; ovorum quae pepere oblivisci, ut apud Plin. habetur, per medium divisos, propter glutinosum humorem, non perire; imo [Orig: imò] naturali quodam vinculo coalescere; quod [Orig: quòd] ex cicatrice colligitur; ad Naturam et mores pertinet. Dicuntur et caudae saepius amputatae renasci. Theocriti interpres exsiccatum in viperam transmutari [Note: Monssra.] falso [Orig: falsò] sctipsit. Reperiuntur et monstrosi visus quidam, teste Schenckio, in ceti magnitudinem Lutetiae excrescere. Dantur duab. et trib. caudis instructi, quod [Orig: quòd] ab ovis dilecythis forte [Orig: fortè] proficiscitur sed et a)mfike/faloi, sed bicipites. [Note: (Lacertae amphisbaenae, ibid.) Usus in Madicina [Orig: Madicinâ] .] Amphisbaenae iconem, in qua unius cauda conspicitur, hic quoque adicimus. Quantum ad usumin Medicina, divulsa lacerta ictib. scorpionum applicatur: in cibis ad Salamam drae virus a [Orig: à] Plin. praebetur. Oleum ex iisdem in oleo suffocatis et percoctis, dissolvendis strumis, cum fimo pecudum inungitur: et ad delendas faciei lentigines commendatur. [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 6. ib. 30. c. 6. et 11.] Crematar. cinis. cum melle Cretico ad oculor. caliginem adhibetur. Efficacius est, si ex viridib. componatur. Cerebrum [Note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 58.] insuffusionib. valet. Caput contusum et appositum, seu solum, seu cum aristolochia lo~ga, radice arundinis, et narcissi bulbo, sagittas et spinas tenciter adhaerentes extrahit. Cor combustum et cum amur ca [Orig: câ] mixtum, torporem membro inducit, ut Chirurgi ferrum non sentiat. Sanguis varices succrescere prohibet, si pusionum crura eo diligenter


page LXXVI, image: s267

[Illustration:

Lacerta

]

[Illustration:

Eiidexen

]

[Illustration:

Lacerta Chalcidica flexnosa

]

[Illustration:

Lacerta

]

[Illustration:

Lacerta Biceps

]

[Illustration:

Lacertus Biceps

]

[Illustration:

Lacertus Viridis Liyuro Bononiensibus

]

[Illustration:

Lacertus Viridis Cauda bifurca [Orig: bifurcâ]

]

[Illustration:

Lacertus Viridis exsiccatus Cauda [Orig: Caudâ] bifida

]

[Illustration:

Lacertae et Stelliones

]

[Illustration:

Lacertae et Stelliones

]

[Illustration:

Lacertus Ciiprius Scincoides

]


page 191, image: s268

illinantur [(transcriber); sic: ilnantur] in herniis quoque infantum commendatur. Stercus medicamento contra equorum stranguriam miscetur. In urina virili necata, eius qui fecit, venerem cohibet.

ARTICULUS II. De Lacerto Viridi et Chalcidico.

LAcertus viridis, a [Orig: à] colore ita dicitur, [Note: Ambrosin. Digit. Ovipar. l. 1. c. 6.] Graecis s1au=ra xlw/ra et nuperis xlwros1au=ra. Alii Maiorem ob magnitu dinem vocant. Silvaticus Ophiomachum, a [Orig: à] superandis et impugnandis serpentib. Amant isti loca calida: ideo [Orig: ideò] in Italia frequentes apparent, ubi no~nulli, (verba sunt Ambrosini) eos observant multos simul obviam egredientes, quandoquidem tum morbos praesagire affirmant. Aestivo tempore in arborib. morantur, et more ranunculorum viridium vociferantur. Sunt et bicaudati. De Descriptione non adeo [Orig: adeò] sumus solliciti. Icon na~que subvenire poterit. Usus est in Medicina [Note: Plin. l. c.] singularis. In strumis a [Orig: à] Plin. alligatur, et post dies triginta renovatur. Ramices infantium, morsu eiusdem dormientib. applicati, emendantur. Deinde animal arundine transfixum in fumo suspenditur. Vivum cum vino decoctum phthisicis ieiunis Marcellus exhibet. Oleo decocto faciei lentigines depelluntur, de quo vide Gesnerum. Eodem cum pice liquida, et adipe suillo veteri Hierocles ungulam equorum inungit, ut firmior reddatur. Fumanellus in capillis denigrandis utitur. Pro iisdem regenerandis, composuit Veckerus aliud. Unguentum pro Epilepticis apud Ambrosin vide. Cinere strumae exulceratae curantur. Oculus vivo erutus, quartanariis alligatur, pelli caprinae involutus. Sa~guis attritos hominum et iumentorum pedes sanat, et clavos eruit. Ossa Eprlepticis prosunt, postquam vivus sale optime [Orig: optimè] in fictilia aspersus, eadem carne [Note: Lacerta Chalcidica.] amissa [Orig: amissâ] deposuerit. Lacertae Chalcidicae nomen a [Orig: à] Chalco seu aere, quod [Orig: quòd] dorsum [Note: Ambros. l. 1. c. 7.] eius lineae aereae percurrant, datum est. Dicitur Hesychio zi/glis2, Bellonio Samiamithon, sed male [Orig: malè] ut Salmasius docuit. Aliis Seps, a [Orig: à] putredine, quod caro ad eius morsum contracto livore putrescat: quibusdam et Tarantula, sed perperam. Similis est parvis lacertis, et illius serpentis colore quem Caeciliam dicimus. Columna, totam colore aereo refertam observavit. Nicandri scholiastes in Syria, Lybia, et Cypro nasci et inter saxa degere scripsit. More viperae suos fetus enititur, nisi quod [Orig: quòd] more aliorum oviparorum in ventre ova gerat. Fabius Columna in Gallicano castro inventum huiusmodi animal interfecit, et in dissecto illius ventre quindecem partus invenit, quorum alii membrana [Orig: membranâ] exuti, alii pellicula diaphana circumdati, conspiciebantur. [Note: Galen. de med. simp. facult. l. 11.] Galenus dissectum morsui applicat, et cibum salsamentorum praescribit.

ARTICULUS III. De Lacertis Indicis.

PUNCTUM I. De Senembi seu Igvana.

[Note: Marcgr. Hist. Brasil. l. 6. c. 11.] LAcertorum Indicorum plures sunt species, inter quas celebres, Senembi, Teiuguacu, seu Temapara, Taraguira, Americima, Garapobeba, Ameiva, Taraguyco, Aicuraba, et Teiunhana. Describemus eas verbis ipsius Macgravii. Ita vero [Orig: verò] de prima iste. Senembi, Brasiliensibus, nobis Iguana, Cameliaon Lusitanis falso [Orig: falsò] , et falsissime [Orig: falsissimè] Belgis Legvan. Erat longitudo totius animalis, quod hic describo (repcriuntur tamen lo~ge maiores,) ab ore ad extremitatem caudae, trium pedum et octo digitorum: corporis ambitus vel crassities, decem digitor. ubi maxima. Tota cutis eleganter vitidis, sedmaculis nigricantibus et albis, in modum panni undulati, hinc inde variegata. Cutis constat èsqua mulis, in dorso, cruribus et caudae initio paulo maioribus, quam in reliquis partib. Squamae caudae omnes aequales, non ut Car. Clusius observat. A cervice ad extremam caudam seriem habet planarum, sed mucrontarum instar serrae, spinar. secundum dorsi longitudinem, ctiam virescentis coloris: suntque spinae istae ad cervicem maiores, semperque minores fiunt, minimae in extremo caudae. Caput lo~gitu dinem habebat duorum digitor. fere [Orig: ferè] aut paulo minus, singularib. squamis, maioribus quam [Orig: quàm] in aliis


page 192, image: s269

partib. tectum: colli lo~gitudo sesquidigiti, crassities quinqu. Magnos claros habebat oculos nigricantes et binos nares patentes in prona et fere [Orig: ferè] extrema [Orig: extremâ] capitis parte, singulae mandibulae, exiguorum dentium, et nigricantium, et brevium numerum habebant, et os linguam crassam: Pone caput in utroque latere albicantem maculam instar branchiarum in piscib. sub mento ingluviem ad pectus usque propendentem, maximam partem nigricantis coloris; quam contrahere potest, et cum irascitur vel terrore afficitur propendere sinit. Ab ore ad ingluviem. s. in collo inferiori etiam habebat spinas in dorso. Quattuor Crurib. erat praeditum, et totidem pedib. quorum quisque quinque digitos continebat; cruraque et pedes suqamis tecti ut reliquum corpus. Bina anteriora crura breviora posteriorib. et non ita crassa, longitudo quattuor digitorum aut paulo minus; digiti quinque, et in iis medii breviores, qu medii posteriorum pedum: intimus et extimus digitus binis articulationib. duo illis proximi trib. medius quatuor constabant, omnium ungues nigri incurvati et breves instar avium. Posteriora crura lo~giora et solidiora anteriorib. nimirum lo~gitudo eorum usque ad pedes, eadem q~ crassities colli vel caudae prope [Orig: propè] corpus, nim. quinque di itorum, pedum postetiorum lo~gitudo unius pedis aut amplius: digitorum prior extimus anteriorum digitis extremis aequalis magnitudine et articulationib. duab. sequens hunc trib. tertius quatuor, quartus, qui lo~gissimus, quinque, quintus seu ultim. versus caudam etiam quatuor, aequalis cum tertio longitudinis: ungues ut in anteriorib. Cotyledonum series nulla ut Clusius alias [Orig: aliàs] observavit. Saltem postica crura (tam superius quam inferius) instar humanae surae se habebant, priora autem nonitem: Crassites caudae proxima corpori, erat quinque digitorum, et attenuabatur semper, donec in extremitate plane [Orig: planè] exilis esset et acuta instar subulae. Quum mactassem, movebatur adhuc pelle detracta, et cor exemptum subsiliebat. Habebat in utroque latere ova ultra decem, quaedam cerasi magnitu dine, q~ dam et minora: pinguedinem insignem instar gallinarum: in ventriculo insignem copiam fructuum, maxime limonum dulcium: quib. pro cibo erat usus: Comedunt etiam farinam Mandiocae aqua [Orig: aquâ] madefactam. Diu inediam tolerare possunt, habui, inquit Marcg. ad duos aut tres menses sine omni cibo et potu, et denique aufugerunt, ita ut iudicem sine dubio fame~ diutius ferre posse. Caro boni est saporis, cocta et diu frixa butyro, et aeque [Orig: aequè] bene [Orig: benè] sapit ac caro pullorum et uniculorum. 28. Maii 1640. mactavi et secui unum, pinguedinem habentem multam instar gallinae. Partes internas, cor, pulmones, iecur, vesiculam fellis, renes, vesicam, genitalia vasa, habet ut alia animalia: amplum iecur; duplicem ventriculum, unum anteriorem, in quem cibum prius recipit, hinc intestinum habet minimi d giti crassitie, ac decem circiter digitos longum, cui annectitur alter ventriculus, ubi cibus plane [Orig: planè] concoquitur, hinc cetera intestaina usque ad rectum. In anteriori ventriculo magnam copiam farinae Mandiocae et Milii Angolensis crudi habebat: Posterior, maior, totus semicoct cibo plenus erat, cui multi vermiculi vivi instar eorum qui in caseo generantur, inhaerebant. Intestinum ultimum s. rectum stercus continebat. Detracta pelle toti animali, et cauda amputata, haec adhuc movebatur. Vivax animal, nec si quinque aut sex ictus in capite acceperit, moritur, nisi cervix cultro inflicto vulneretur, tuncn. cum sanguine vitam effun dit. Caudae caro, meris fibris et nervis constat. Mense Decemb. 1641. vidi eximi lapidem e [Orig: è] ventriculo Senembi, ovi gallinae mediocris magnitudine et figura, sed compressiorem paulo: exterius glabrum, albicantem, interius compositum e [Orig: è] tunicis instar Cepae, ita ut una ab altera separari possit lapide contuso. Coloris erat interius albicantis s. grysei, durae substantiae ut Bezoar. Capiuntur fune; nam arboribus insidere solent, quod Brasiliani scientes, fusti longo adaptabant funem, hoc videns animal, miratur, nec tamen semovet, sed tunc se illaqueari sinit, et ita capitur, alias currit velocissime [Orig: velocissimè] . Iuniores toti sunt vitidis coloris, grandiores aetate, variegati fiunt, et cinerei: senes enim ut plurimum sunt fusci vel cinerei coloris.


page LXXVII, image: s270

[Illustration:

Teiunbana Basiliensibus.

]

[Illustration:

Americima Brasiliensibus

]

[Illustration:

Lacertus Tarantula quibusdam

]

[Illustration:

Teiuguacu et Temapara Tupinambis

]

[Illustration:

Senembi Brasiliensibus.

]

[Illustration:

Lacertus Viridis. Grune [Orig: Grüne] Eiidex.

]

[Illustration:

Lacertus Aquaticus. Wasserciidex

]

[Illustration:

Salmandra Aquatica Wassermolch.

]

[Illustration:

Salmandra. Molch Moll.

]

[Illustration:

Salmand: Terrestris Veranig. Maculis Luteis distincta

]

[Illustration:

Salmandra alia aquatilis Minor pron~e

]

[Illustration:

Salmandra aquatica prona

]

[Illustration:

Salmandra Aquatica

]


page 193, image: s271

Fr. Ximenes scribit, in capite huius animantis interdum reperiri lapillos, qui praesentissimo remedio lapides renum comminuunt et deiciunt, drachmae pondere e [Orig: è] liquore idoneo hausti, aut etiam corpori alligati. An autem qui in ventriculo reperiuntur aliquandoeis, dem viribus polleant, mihil non constat, periculum posset capi sine ullo, meo iudicio, discrimine.

PUNCTUM II. De Teiugvacu, Taraguira, et Americima.

[Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 11.] TEiugvacu et Temapara Tupinambis: Lacertus egregius: corporis figura, capitis, oculorum, oris, pedum, caudae, convenit cum Senembi; in hoc autem differt. Primo totius corporis color est niger, elegantissimis maculis albis inspersis variegatus, et versus extremam caudam, sed quasi aculeos habet albos. Secundo cauda crassior in exortu. Tertio caret illis dentatis aculeis per dorsi longitudinem. Quarto in pedibus posterioribus exterior digitus paulo remotior est a [Orig: à] reliquis, et urevior. Quinto, linguam habet bifidam longam, rubram, glabram, quam velocissime [Orig: velocissimè] instar serpentis, ad digiti longitudinem protrudit et retrahit. Nullam edit vocem: patiens est, lubenter vescitur ovis, quae cruda sorbet. Inediae patientissimum animal: detinebam alligatum, sed cum se vinculis absolvisset, liberum permisi (verba sunt Marcgravii) per cubiculum currete, et interdum dedi haustum aquae e [Orig: è] vitro bibendum, ita adhuc obambulat quando sitit, alias toto die in angulo suo. ordinario sedet. Libenter incumbit cineribus calidis: Vigesimo Martii quispiam partem caudae calcando detrivera; postea tamen de novo ad duos digitos crevit; primo Iulii moriebatur inedia plane [Orig: planè] tabidus factus, septem enim mensium spatio nihil comederat, tantum aliquando haustum aquae sumpserat lambendo. Caro eius comeditur. [Note: Marcgrav. l. c.] Taragvira Brasiliensibus Lacertus in et prope [Orig: propè] domos, in hortis et ubique frequens: Longitudo eius circiter pedalis: (quamquam reperiantur et minores) Corpus habet teres, totum squamulis triangularibus cinereis seu leucophaeis tectum. Caret ingluvie sub mento; dorsum aequale: nutant velecissime capite quando aliquid vident et celerrime currunt motando corpus. Si videant hominem dormientem cui serpens venenatus, atu aliud venenatum animal laedendi causa appropinquat, illum excitant ne laedatur. Goire volens mas leni morsu adprehendit foemellae cervicem, paulo post ad latus se inclinat, et femina propriam caudam sursum levando admittir marem, qui pedibus complectitur corpus eius a [Orig: à] tergo. Americima Brasiliensibus: Lacertulus tres digitos longus et pennam olorinam crassus, ubi crassissimus: crura et pedes similis figurae et tot digitis, ut Senembi. Ocellos habet nigros: corpus autem fere quadratum videtur. Totum dorsum squamulis vestitur leucophaeis, latera autem fuscis; caput itidem et crura, cauda vero caeruleis: omnes autem splendent, et ad tactum apprime [Orig: apprimè] sunt laeves. Digiti in pedibus instar setarum porcinarum. Venenosum est animal ut Lusitani affirmant, et cupidum exsugendi sanguinem ex gravidis mulieribus. Referunt feminam semel tactam ab hoc lacerto, vel solum eius in dumentum, numquam postea concipere.

PUNCTUM III. De Caropopeba, Ameiva, Taraguycu Aycuraba, et Teiunhana [Orig: Teiunhanâ] .

[Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 12.] CArapopeba Brasiliensibus; Lacertulus tres, quatuor vel quinque digitos longus, venenatus. Figura corporis est ut reliquorum. Quatuor cruribus et pedibus: in anterioribus quinque, in


page 194, image: s272

posterioribus quatuor habet digitos. Corpus totum hepatici est coloris, cum albis notulis, in cauda autem albis lineolis, hinc inde etiam aliquantum flavi mixtum; Oculos habet splendentes, et quasi vitreos. Ameiva Brasiliensibus et Tubinambis; alia species Lacertorum et superius descriptae Taraguirae per omnia similis, excepto quod caudam furcatam habeat, id est, desinentem in duo cornua recta. Taraguico Aycuraba Brasiliensibus, Taraguirae alia species, superiori item similis, excepto quod cauda ab initio ubique habet triangulatas squamas parvulas: Caudae extremitas planis squamulis tecta est, et praeterea quatuor maculis fuscis, dorsum et praecipue post caput undatum maculis variis fuscis. Teiunhana Brasiliensibus; Lacertulus est minimum digitum crassus; capite acuminato ut Senembi; oculis nigris, circello aureo: crura habet quatuor ut Senembi; Longitudo eius ad posteriora crura et trium digitorum; caudae longitudo sex digitorum et semis: estque cauda teres et instar aviculae in extremitate acuminata. Capitulum tegitur squamosa cute; dorsum, latera, et crura superiore latere cute vestiuntur ad tactum molli instar holoserici; cauda autem squamulis quadratis constat minusculis: guttur et infimus venter itidem squamulis quadratis teguntur, maiusculis, capitis testa fuscescit: Dorsum et latera superius fusca, vel potius tribus lineis dilutae umbrae coloris, et aliquot undis eiuscemodi variegatur: latera inferius viridia; superiora autem in fusco linea notat viridis secundum longitudinem, a [Orig: à] capite ad crura usque posteriora: itemque alia linea viridis est, ubi fuscum et viride separantur: Inter duas autem lineas ordo est punctorum viridium in fusco; et sub inferiori linea viridi series est punctulorum nigrorum in viridi. Crura etiam in lateribus superioribus obscure flavi seu cerei obsoleti sunt coloris, variegata maculis parvis fuseis. In inferioribus lateribus sunt alba. Cauda quoque superius coloris, cerei obsoleti, inferius cerei cum albo mixti. Caput inferius, guttur et infimus venter, candidi sunt coloris, sanguineis notis variegati. Bifidam habet linguam.

CAPUT III. De Salamandra.

[Note: Ambrosin. de Digit. Ovip. l. 1. c. 8.] SAlamandra, unde nomen sortita sit, incertum est. Nam dici vel quasi valincendram, quod [Orig: quòd] contra incen [Note: Nomen.] dium valeat, ut Isidorus vult: vel quasi sola amans sit to=u puro\s2, id est ignis; vel quod [Orig: quòd] s1aulama/ndran i. e. quieta latibulum teneat; aut quod [Orig: quòd] s1elama/ndra dicatur, i. e. inter spatia inania caularum et speluncarum stabulans; aut denique quod s1e/la mana\ dera=, id est, splendores laxet et pellat, ridiculum nimis est. A Saanbras vel Samabras Arabico dici, verisimile est etsi incertum. Plinius animal stellatum nominavit: Aetius Lacertam venenariam. Duae ipsius sunt species. [Note: Terrestris.] Alia enim est Terrestris, Aquatica alia. [Note: Descriptio.] Illa lacerto viridi est similis, caput et ventrem, quae crassiora, si excipias. Breviorem habet caudam, colorem nigrum maculis luteis inquinatum, sed quadam [Orig: quâdam] laevitate pellucidum. Gesnerus unam in Alpibus invenit, totam fuscam, absque splendore, cauda [Orig: caudâ] brevi, sucus lacteus a [Orig: à] percussa [Orig: percussâ] dimanabat. Matthiolus in quibusdam Germaniae silvis, dorso nigerrimas, ventre rubentes observavit. U itriacus ei caudam longam et tortuosam, ungues aduncos et hamatos adscribit. Nicander lipo/r)r(inon, quod splendida, renitente, et quasi pingui delibuta cute sit, vocavit. [Note: Locus.] Loca frigida, humida, et opaca incolunt. In Germania multae simul quandoque conglobatç inveniuntur. In agro Tridentino et potissimum in valle Ananiensi conspiciuntur frequenter. [Note: Victus.] Sunt qui ore aerem [Orig: aërem] haurire credunt. Alii favos, apes, et lac appetere: ideo [Orig: ideò] alvearia et vaccas infestare [Note: Generatio.] scribunt. Nihil gignere, religuit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 68.] Plinius; nec genus masculinum femininumve [Note: Bellon. obs. l. 3.] habere. At Bellonius vidit multos fetus sine involucro enixam.


page 195, image: s273

Procreat scilicet intus ova, in quibus fetus ad perfectam maturitatem nutriuntur. [Note: Natura.] Quantum ad Natur am, an in igne vivat, vel eundem exstinguat, in Exercitationibus, DEO volente, disquiretur. Lacteum sucum percussam fundere, superius diximus. Caelo pluvio apparet, ideo [Orig: ideò] visa [Orig: visâ] , tempestatem rustici praesagiunt. Nec aestate, nec hieme conspicitur. Tarde [Orig: Tardè] incedit. In Cumana, gallinarum instar [Note: Cardan. de, rer. variet. l. 7. c. 33.] gracillare, Cardanus prodidit. Si viva gladio in duas partes secetur, pars anterior progreditur, posterior retrocedit. Instinctu quodam naturali ranas et testudines odio prosequitur, cumque illis acerrime [Orig: acerrimè] dimicat. Venenatam esse compertum. Integras familias periisse tradunt, quze aquas in quas Salamandra ceciderat, biberant. Sed et fructus saliva [Orig: salivâ] oris eius aspersi, [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] letales creduntur. Plinius dente Salamandrae percussum, obire scribit. Eiusdem, Nicander, Aetius [Orig: Aëtius] , et Abensina meminete. Ubi semel partiode, tem inflexit, numquam extrahere; si avellatur, letale esse, quidam Gesnero narravere. At ipse, duas quas domi habuit, numquam os ad mordendum, diduxisse, etsi irritatas, scribit. Nec audivisse quempiam a [Orig: à] Salamandra in Germania morsum. In Galliis tamen morsus letalis est. et Rheti, ab eadem laesum, tot Medicis indigere, quot maculas bestia habet; proverbio [Note: Usus.] iactant. Saliva [Orig: Salivâ] Medici inter psilothta utuntur. Kiranides cor pelli nigrae involutum, contra quartanam de brachio suspendit. Quae de Zona ex pelle, et aliis contra incendia sparguntur, quia absurda hypothesi, ignem nempe exstinguere, nituntur, [Note: Aquatica.] falsa quoque sunt. Aquatica Salamandra, [Note: Ambros. l. 1. de Digir.] aliis Lacerius aquaiicus, Bellonio [Note: Ovipat. c. 9.] Cordulus, Monachis qui in Mesuen commentati sunt, Scincus aquae, cum lata cauda [Orig: caudâ] dicitur. Quadruplex ipsarum genus est. Unum cum cauda, figurae rhombi, quam Ambrosini, ad distinctionem dicimus. Linguam habet brevissimam et latiusculam: dentes exiles, ut visum effugiant. Caudam in medio crasssiusculam, quae prona et supina ad instar figurae rhombi contrahitur: Pedes anteriores in quatuor, posteriores in quinque digitos fissos: Cor spongiosum, quod dextro lateri incumbit: cuius auricula sinistra maiorem pericardii partem occupar: lienem subrubrum: renes spongiosos: hepar nigerrimum. Ova magnitudine pisi in bicorni utero ordine quodam digesta gerit, ex quibus postmodum vivi fetus erumpunt. Bellonius ei tergus tuberculis horridum adscribit; Agricola colorem cinereum, vel in cinereo fuscum. Illa, quam Gesnerus secuit, longitudine erat septem digitorum, colore nigra cum punctis albis in ventrea; reliquum corpus nigrum punctis concoloribus asperum. Alterum genus est quoque duplex, unum maius, semicirculis in dorso albicantibus distinctum: alterum minus. Quartum est Matthioli, Utinensibus frequentissimum, capite terrestribus rotundiore et breviore, cauda [Orig: caudâ] anguillarum modo, dorso nigro luteis maculis insignito. Lacunis opacis et pingui solo sitis delectantur, aquis inprimis, in quibus limus albus est. Ibi sub petris haerent, et raro [Orig: rarò] ad superficiem veniunt. In vas aqua plenum coniecta a [Orig: à] Gesnero quaedam os proferebat. [Note: Agricola de animal, subterraneis.] Lento gradu in terra progrediuntur, et ora tenaciter claudunt, nec aperiunt, nisi violenter expresseris. In sal coniectae caudam movent, et moriuntur. Verberatae diu vivunt. Pellis adeo [Orig: adeò] dura, ut gladio resistat. Ex vulneribus lactea sanies prodit. Irritatae, intumescunt, et in pedes erectae sudorem virulentum effundunt, lacessen temque intuentur. Sues si aliquam comederint, moriuntur.

CAPUT IV. De Stellione.

[Note: Ambrosin. de Digit. Ovip. l. 1. c. 10.] STellio inter genera lacertorum quoque ponitur: nomenque ex eo habet, vel quod [Orig: quòd] maculis, vel quod [Orig: quòd] [Note: Nomen.] eminentiis instar stellarum distinctus sit. Ideo [Orig: Ideò] quidam Lacertam stellarem dicunt: vel quod [Orig: quòd] venenum


page 196, image: s274

cibo stillet. Graecis dicitur, a)s1kala)bos, seu a)s1kalabo/ths2\, forte [Orig: fortè] para\ to\ a)s1kalw=s2 bai/nein, a [Orig: à] molli et tacito gressu: vel quasi kwloba/ths2, quod artubus suis innixus, per parietes repat. Unde et Xylobates a [Orig: à] Kiranide vocatur: tum [Orig: tùm] galew/tis2, quod [Orig: quòd] more mustelae, quae galh\, clanculum per quodcumque ascendat: tum kwlw/ths2. Modernis Graecis est liako\n, sqamia/mhtos, et yamamosqh. Non ausim tamen quicquam certi dicere. [Note: Differentiae.] Genera st ellionum sunt varia. Stellio [Note: Plin. H. N. l. 29 c. 5.] Graecorum, quem Coloten et Ascalaboten [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 26.] dicunt, lentiginosus est, et stridoris acerbi, omnibusque promiscue [Orig: promiscuè] vescitur. Stellio Italorum Chamaeleonum naturam quodammodo imitatur, rore et araneis vescitur, et venenatus esse fertur, ut ille innocuus. Ad Stelliones referri possunt, bestiolae albae, pusillis lacertis similes, lucido et fragili corpore, ut Gesnero oculatus testis retulit, quae in agro Romano, Hermolao prodente, reperiuntur, et Tarantulae nomine veniunt. Sed et lacertus parvus coloris lucidi et argentei, quem Graeci liako/ni vocant. Bellonius [Note: Bellon. observ. n. 79.] in Gazara stellionem se observasse scribit, colore nigro, magnitudine mustelae, crasso capite, et rumida [Orig: rumidâ] alvo. An vero [Orig: verò] Stelliones magnitudine et figura [Orig: figurâ] accedant, ad illos lacertos virides maiores, quos vulgus apud Italos ramatos vel Ligures vocat, alibi dicetur. Hic Stelliones Matthisli, et Lacertum facetanum, qui Tarantula quibusdam, in iconibus exlibemus. In Germania, Gallia, et An lia non [Note: Locus.] dantur. In Thracia, Sicilia, et Syria, vagantur. Ibi letales sunt magis quam [Orig: quàm] in Italia; hic, in caminis commorantur. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 31.] Plinius in angulis ostiorum et fenestrarum libenter stabulari scripsit, qui etiam prodidit, genus illud quod [Orig: quòd] scorpionibus adversatur, in Italia non nasci: ibidem venenatos [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 29.] esse, reliquit Aristoteles. [Note: Natura.] De Natura notandum, mensibus hibernis [Note: Plin. H. N> l. 8. c. 31.] latere, nec quicquam edere, et latere in angulis ostiorum, fenestrarum, et speluncarum: anguis modo senectutem exuere, emque protinus devorare; praeripientes, comitiali morbo remedia: dolose [Orig: dolosè] apibus insidiari: ataneos et scorpiones persequi: raro [Orig: rarò] mordere, cum dentes obliquos habeat, quos in vulnere relinquunt, morsu denique hominem stupidum reddere, et raro [Orig: rarò] interimere. [Note: Usus.] Invenere [Orig: Invenêre] in Medicina usum. Caro surculos corpori humano infixos extrahit. Ipse morsui proprio medetur, et in oleo putrefactus, scorpionum ictus sanat. In quartanis, Magi capsulis inclusum, capiti patientis subiciunt, et in fine paroxysmi dimittunt. De Cinere prodit Plinius, sinistra [Orig: sinistrâ] manu detentum, Venerem excitare; in dextram translatum, inhibere. Partes somnum in ducere, et stuporem membris conciliare, creduntur. Hepar tritum odontalgiam, si superspergatur, tollit. Stercus tritum verrucas delet. Senecta in epilepsia maxime [Orig: maximè] prodest. In vino suffocatus, maculas in facie generat, si vinum bibatur. Fel maua [Orig: mauá] dissolutum, mustelas congregare dicitur.

CAPUT V. De Scinco.

[Note: Ambrosiu. de Digir. Ovip. l. 1. c. 12.] QUem latini Scincum vocant, hic Graecis s1ki/ggos et s1ki/gkos, seu a [Orig: à] Tinsa Arabum, quo nomine Scincum [Note: Nomen.] Abensina vocat, seu aliunde. Dioscorides Crocodilum terrestrem vocat, Bellonius Crocodilum minorem, vel quod [Orig: quòd] Crocodilo sit similis; vel quod [Orig: quòd] [Note: Descriptio.] crocum timeat. Descriptionem si spectes, quadrupes est magnitudine lacerti viridis, aut Salamandrae, ut [Note: Bellon. de Aquatil. l. 1.] Bellonius scribit; pollicis crassitiem et longitudinem quadrantem non excedens, cauda [Orig: caudâ] rotunda [Orig: rotundâ] et squamosa [Orig: squamosâ] . [Note: Renodeus Pharmacop. l. 3. c. 31.] Renodeus animal quadrupes esse ponit, squamis exiguis, frequentibus, et subluteis, capite longo, vix colli crassitiem superante, ventre quadantenus alato, cauda [Orig: caudâ] rotunda [Orig: rotundâ] lacertarum ritu, sed breviore, et ad finem incurva [Orig: incurvâ] . A capite ad caudam discurrit linea. Gesnerus vidit digitis quinis cum unguiculis instructum, latitudine sesquipollicis, longitudine duorum palmorum. Vidit


page 197, image: s275

et alius sex palmares Constantinopoli. [Note: Locus.] In Arabia tantum nasci prodidit Abensina: circa Mecham vegari, Bellunensis. Versantur circa Nilum, et inde ad nos per Alexandriam et Venetias deferuntur. Inveniuntur [Note: Victus.] et in locis mari rubro vicinis. Victitant odoratis floribus: ideo [Orig: ideò] non est mirum talem fimum excernere. In sicco pariunt, et ova terrae gremio [Note: Usus.] committunt. Caro scincorum magnis antidotis miscetus; unde quaedam contra venena, Diascincon appellatur. Rhasis, animal ipsum, supra pusionem metu somniorum laborantem, cum fructu suspendit. Pulverizatus, ad excitandam Venerem drachmae unius pondere exhibetur. Eadem caro elephanticis in India exhibetur, et corpora pinguefacit. Cor [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8.] in lana ovis nigrae, primo partu genitae portatum, quartanas abigere creditur. Fel cum melle mixtum, in suffusionibus decantatum est. Renes sperma augent. Sanguis cum borrace illitus faciei maculas delet. Pinguedo dolorem renum expellit. Pellis ustae cinis super partes secandas spargitur, ne dolorem sentiant. Aegineta unguentum Entaticon componit, quod caudae Scincorum ingrediuntur. Ex intestinis suffitus paratur, qui hystericis vehementer conducit. Ex stercore medicamentum antepilepticum a [Orig: à] Serapione componitur. Idem in extergendis oculorum maculis Plinius vehementer laudat. Optimum autem est, candidissimum, friabile, et quod [Orig: quòd] in aqua [Note: Differentia.] ampli instar cito [Orig: citò] liquescit. Ex eodem, ad faciem erugandam, unguentum mcretrices parabant. Dum teritur veteris fermenti aciditatem spirat. Olim stercore sternorum qui oryza [Orig: oryzâ] alebantur, adulterabatur. De Differentiis haec habe. Maximos Indicum et Arabicum, secundum Plinium esse. In India bestiam nasci scinco specie similem, canis Melitensis magnitudine, cuius pellis asperis squamis patet, quam Indi Phatagenem dicunt, eandem forte [Orig: fortè] cum Caudiverbera. In Cypro lacertae speciem magnam nasci, scincum omnibus notis referentem, cuius imaginem hic exhibemus. In lacu denique Vicentino, scincos ab aliis diversos haberi, sed qui ad Salamandras potius referri debent. Ad easdem pertinet et Scincus Rhasis, cauda [Orig: caudâ] non rotunda [Orig: rotundâ] , sed circum latera comptessa [Orig: comptessâ] .

CAPUT VI. De Cordylo quadrupede, et aliis quibusdam lacertis.

[Note: Ambrosin. de Digit. Ovip. l. 1. c. 12.] DE Cordylo haec Ambrosinus habet. Haec lacertae species Cordyli nomine fortassis insignitur, quoniam Cordyli piscis figuram aliqua ex parte repraesentet. Alioquin a [Orig: à] nonnullis recentioribus crocodilus terrestris appellatur; cum tamen Scincus verus, Crocodilus terrestris Antiquorum fuerit. Nuperi quidam hoc animal caudiverberam nominant, quoniam continua caudae agitatione diverberet. Graeci ad imitationem latini vocabuli Uromastigen dicerent. Bellonius praedictam lacertae speciem depingit, et crocodilum terrestrem nuncupat, quoniam primo aspectu crocodilo Nilotico assimilatur. Verum postea ab ipso discrepare asseverat: quia hoc animal caudam in modum clavae tuberculis eminentioribus asperam gerat. Quapropter corpora quibus appropinquat, atrocissime [Orig: atrocissimè] diverberare dicitur, Hinc caudiverberae nomen sibi vindicavit. An vero [Orig: verò] habeat branchias, quemadmodum scribit Bellonius, et confirmat Rondeletius, non facile [Orig: facilè] potest exponi. Siquidem in exuviis huius bestiae, quae in publico Musaeo adhuc servantur, duo tantum [Orig: tantùm] foramina secus rictum observantur. Quarum meminit Bouffuetus his carminibus:

Cordylus effigie hic talis depingitur ipsa [Orig: ipsâ] Qualis, et in terris, et fere [Orig: ferè] degit aquis. Inter quadrupedes rimam unam, sive foramen Post oris rictum (respice) solus habet.


page 198, image: s276

An vero [Orig: verò] istae rimae, vel foramina sint illa, quae sub branchiis esse solent, aliis considerandum relinquimus, et ad clariorem huius animalis descriptionem accedemus. thomas enim Erastus Helvetius Medicus et Philosophus insignis describit hoc animal crocodilo simile, minus tamen, et inferius labrum movens, figura capitis, et oris testu dini respondens, cum brevi collo; et in parte inferiori tumido. Pedes habet quatuor quinis digitis more lacertarum distinctas [Orig: distinctàs] . Reliquum corpus non squamigerum, sed pelle duriuscula, instar corii serpentis, vestitum, cauda illi inest rotunda, in circulos quosdam squamatim divisa, modo feraeinexplicabili. Squamae sunt durissimae, videnturque osseae, et quasi quadrangulae, cavae parum [Orig: parùm] sunt, ut caudam rotundam efficiant. Alioquin tamquam tegulae, quae domorum culmina cooperiunt, simul iunguntur, extremitas cuiuslibet squamae in spinam acutissimam desinit. Amplius tales squamae pellucidae, flavescentes seu pallentes instar cornu videntur. Venter huius animantis magis quam in crocodilo tumescit. Tergus denique latum, et quodammodo planum est, ut in icone li cet conspicari. Quid si hoc animal phattages Indicus sit Aeliani? hic enim auctor prodidit in Regionibus Indicis nasci bestiam, crocodili terrestris speciem gerentem, cuius pellem asperamad dissecan dum adhibent.

CAPUT VII. De Chamaeleonte.

[Note: Ambrosin. de Digit. quadruped. l. 1. c. 14.] DE Chamaeleontis ethymo, quae vox parvum leonem significat, nihil occurrit, praeter hoc, ridiculum [Note: Nomen.] nimis esse Isidorum, qui a [Orig: à] camelo et leone deducit: et recentiores Barbaros, Gamaleonem, Zamaleonem, Hamaleonem, et Maleonem eundem vocare. [Note: Descriptio.] In Descriptione variant auctores, tam [Note: Plin. H. N. l. 3. c. 33.] antiqui quam [Orig: quàm] recentiores. Plinium si sequimur, figura [Orig: figurâ] et magnitudine esset lacertae, nisi crura essent erecta et excelsiora. Latera ventri iunguntur, ut piscibus, et spina simili modo. Eminet rostrum, ut in porco, haud absimile suillo; cauda praelon a in tenuitatem desinens, et implicans se viperinis orbibus; ungues adunci; corpus asperum ceu crocodilo; oculi in recessu cavo, tenui discrimine praegrandes, et corpori concolores. Caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua, nec alibi toto corpore. Sanguis in corde et circa oculos tantum. Viscera sine [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 11. Theophr. de mutantib. colorem.] splene. Idem fere [Orig: ferè] qpud Aristotelem in venies. Theophrastus ad dit, parum abesse quin pulmo totum corpus impleat. Aristoteles vero [Orig: verò] , lacertam plane [Orig: planè] repraesentare, et rostrum simiae porcariae habere. Ambrosinus ita hoc animal descripsit: Primitus, inquit, si caput meditemur, a [Orig: à] medio capite retrorsum ossea pars triquetra eminet, reliqua pars antrorsum colligitur cava, et quasi canaliculata, eminentibus utrinque osleis marginibus asperis, et leviter serratis. Oculi in cavo recessu praegrandes, et colori concolores conduntur, cuius pupilla non movetur, sed animal totius oculi motu cumspicit, ore semper hiante, linguam habet longam et terrestri lumbrico similem, in evius extremitate spongiosus quidam et glutinosus nodus exsistit. Ideo Iohannes Laudius (referente Scaligero) huic animali assignat linguam palmilongitudine, et quid tamquam acetabulum in summa ipsius parte cum muco, quo praedam cito [Orig: citò] to llit. Dentium, et gingivarum loco, os quoddam continuum, et serratum habet: nec non superius labium brevius. Gula atque arteria ex mente Aristotelis in eodem situ ut in lacerta est. Pulmo in comparatione ad molem corporis illi, inest maximus. Cor habet magnitudine cordis muris domestici: hepatis lobos duos, quorum sinister est maior: folliculus fellis granum hordeaceum aemulans, sinistro iecoris labo adhaeret. Denique intestina omnia interaneis lacertae similia esse prodit Aristoreles. Crura postea illi insunt recta et longiora, quam lacertae, quamvis inflexus sit similis. Demum pedes


page LXXVIII, image: s277

[Illustration:

Stelliones. ex Matthiolo -

]

[Illustration:

Stern Eiidex

]

[Illustration:

Scincus

]

[Illustration:

Frembd Eiidex.

]

[Illustration:

Candulus

]

[Illustration:

Lacertus Indicus Cordiilo Similis

]

[Illustration:

Cordiilus Sive Uromastix.

]

[Illustration:

Chamaelon Varius.

]

[Illustration:

Chamoeleon. niger.

]


page 199, image: s278

anteriores a [Orig: à] posterioribus valde [Orig: valdè] discrepantes Natura huic animali concessit. Etenim teste Bellonio, priores pedes ternos digiros intra, binos extra, posteriores vero ternos extra et binos extra possident. Itaque ex Gesnero longitudo huius animalis a [Orig: à] summo rostro ad initium caudae septem, vel octo digitorum est. Altitudo digitorum quinque, medius locus inter imum ventrem, et summum dorsus flexus costarum continet circiter, sexdecim. Et demum maculis distinctus ut pardus conspicitur. At [Note: Gassend. in vira Peirescit l. 5. p. 325.] paulo [Orig: paulò] aliter de quibusdam Gassendus. Sunt enim secundum hunc Chamaeleoni dentes eleganter dispositi. Unicum intestinum non cir cumvolutionibus sed curvaturis solum productum. Excrementum satis liquidum, nisi qua [Orig: quâ] parte ad anum accedit. Hepar bifidum, et ex gibba parte quidem sanguinem in cor auriculatum infundens, at non superstite ascendente descendenteve caudice venae: quippe aliunde non porta modo [Orig: modò] nuncupata, in intestinum; sed venae quoque aliae, ad ceteras partes directe [Orig: directè] procedunt. Pumo inflatus, abiit, inquit, in membranam tenuissimam, toti animali ambitu aequalem. In imo ventre nullum peritonaeum, sed membrana solum partes dextras a [Orig: à] sinistris dirimens. Non item lien, non vesica, non renes, sed carunculae solum observatae sunt, quae genitalia forte [Orig: fortè] fuerunt. Lingua est pedalis prope [Orig: propè] longitudinis. [Note: Locus.] Habentur in Asia, Africa, India, et Madagascar insula. Cairi hortorum sepibus ad Nili ripas insident. Per solum raro [Orig: rarò] vagantur, quod [Orig: quòd] sibi a [Orig: à] cerastis et viperis metuant. [Note: Bellon. observ. l. 2. c. 34.] Bellonius in fruticibus Rhamni plurimos conspexit. Aere [Orig: Aëre] victitare [Note: Cibus.] credidere veteres: muscas, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 33.] locustas, erucas, scarbaeos vorare, observatum a [Orig: à] recentioribus; a [Orig: à] Peirescio, vermiculis qui ex farinaceis mactris colliguntur, vehementer delectari. Lingua [Orig: Linguâ] ut promuscide utuntur, quam iaculi instar evibrant, et tanta [Orig: tantâ] quidem celeritate, ut pene [Orig: penè] visus aciem effugiat. Id praestatur, addit Gassendus, beneficio ossiculi, quod bifurcatione quadam implantatur utrinque ad extremas fauces, et cetera teres secundum oris longitudinem, deservit implicandae explicandaeque linguae; cavae scilicet, intestini instar, nisi quod [Orig: quòd] in summo caruncula est, nonnihil viscida, ut praedam [Note: Generatio.] corriptiat. In femina una ex illis octo quas Peirescius aluit, ut formationem eruptionemque observaret, fuere ova intra membranulam supra centum, quorum nonnulla exstitere magnitudine nuclei olivae, in quibus visum luteum solum [Orig: solùm] , nihil vero [Orig: verò] albuminis; cum tamen parva viderentur quandam lactis speciem [Note: Antipathia.] referre. Inimicitias gerunt cum accipitre, corvo, elephante, et viperis. Accipiter degustata chamaeleontis carne interire creditur. Idem corvo accidit, nisi se lauri foliis muniat. Ab Elephante frondibus concolorem deglutiri fabulatur Solinus, et cum dispendio vitae, nisi statim oleastro sibi medeatur. Metu viperarum et serpentum, in fruticibus et arboribus degit. Saliva eius ab ore in caput serpentis demissa, ob viscositatem fili instar, eundem interimit. Circa caprificos [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 33.] ferum, innoxium alioqui Plinius facit. [Note: Natura.] Naturam et quaedam alia si attendas, [Note: Plin. l. c. et l. 28. c. 8.] numquam os aperit, inquit Plinius, sed totius oculi vorsione circumspicit. Ipse celsus, hianti semper ore. Defuncto pallor est. Hibernis mensibus latet ut lacertae. Coloris natura mirabilior. Mutat namque eum subinde et oculis, et cauda, et toto corpore, redditque semper quemcumque proxime [Orig: proximè] attingit, praeter rubrum candidumque. De pallore idem Ambrosinus affirmat, et quidem experientiae innixus. De coloris mutatione addit, et candidum recipere, adducto viri nobilis restimonio, qui sudario seu muccinio inclusum, ideo [Orig: ideò] periisse putabat, quod [Note: Gassend. l. c.] eiusdem albedinem mentiretur. At Peirescii Chamaeleontes, rerum obiectarum colores non induebant. Seu virides, seu cinerei sint, inquit Gassendus, atrorem solum quendam subeunt, qua [Orig: quâ] parte ad solem aut ignem obvertuntur. Id rarum et


page 200, image: s279

admirabile; non moveri oculos Chamaeleonis coniugatos; sed uno aliquosum spectante, reliquum vel stare immotum, vel in aliam partem deflecti. Deflectuntur quoque versum, propter quatuor trochleolas, nulla [Orig: nullâ] ostentata distinctione iridis; sed sola [Orig: solâ] pupilla, ad quam cornea undique (cum sit ut corpus reliquum radiata, variegata, granulata) terminatur. [Note: Usus in Clbis.] Incolis Cochinchinae in cibis esse auctor relationis illius prodidit. Multi simul colligati venduntur; empti, in ignem coniciuntur, eidemque ita, vinculo adusto reluctantur, ut incedere conentur: tandem superati torrentur. Pelle abrasa [Orig: abrasâ] , caro candidissma remanet, quae in liquore butyro [Note: Usus in Medicina.] nostro simili coquitur. Habet et in Medicina usum. Ad epilepsiam profligandam Trallianus eum in fictili novo cum oleo decoquit, donec tabescat. Ad podagram vero [Orig: verò] depellendam, unguentum mirabile domponit quod apud ipsum vide. Arnoldus Villanovanus lingua [Orig: linguâ] super obliviosum suspensa [Orig: suspensâ] , memoriam reddit. Alii ad evitanda puerperii pericula, eandem alligant. Marcellus hypochymata felle tollit. Cor Plinius contra quartanam in lana nigra primae tonsurae involvit. Decoctum Chamaeleontis viridi colore in balneo aspersos inficere: caput et guttur, lignis quernis adusta, imbres et tonitrua ciere; lingua [Orig: linguâ] cum radice herbae chamaeleontis et cynoglossae homines obmutescere cogi; hepar amatoria dissolvere; intestina et excrementa cum simiarum urina mista, odium liominibus conciliare, si ianuis illinantur; armum dextrum ad hostes superandos valere; Democriti [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8.] apud Plinium sunt ineptiae. Integrum enim de eo scripsit librum. Palamque est, addit Plinius, virum alias [Orig: aliàs] sagacem et vitae utlissimum, nimio iuvandi mortales studio prolapsum. [Note: Differentia.] Quantum ad Differentias Bellonius varias eius species observavit. Pallentes in Aegypto, in Arabia praedictis multo minores, colorisque diversi. Albicantes erant, subfulvi, et rubentibus maculis distincti. Nos hic [Orig: hîc] pallidi, nigri et varii icones damus.

CAPUT VIII. De Crocodilo.

[Note: Nomen.] DE Crocodilo hic agimus, quia ad lacertorum genus refertur, et Palladius hanc bestiam, generis vocabulo lacertum appellat. Graecis dicitur kroko/deilos, et quandoque kr???ko/deilos, a [Orig: à] quibus et Latini sumpsere: sine dubio, para\ to\ ta\s2 kro/kas2 fobei=sqai, quod [Orig: quòd] littora timeat. deilo\s2 Graecis timidus. Hesychius tu/lu(n, et demdei/th vocat. Aegyptii x???myan, vel xamya\n, a [Orig: à] quo Turcarum Kimsac, quod eidem indidere. [Note: Kircher. p. 172. Linguae Aegypt. restitutae.] Lexicon Aegyptiacum Kircheri habet pixarouki. Statio est fera Pharia, Alberto Tenchea. In Arsinoitica [Note: Descriptio.] praefectura, teste Strabone, dicebatur Suchus: Indis Cayman. Lacertae [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. ult.] figuram repraesentat. Croceo est colore, ventrem si excipias, qui subalbidus. Corium sub ventre molle, ut facile [Orig: facilè] sauciari possit, in reliquis partibus tam durum, ut ne bombardae manuariae globo cedat. Visus ad viginti quinque, imo [Orig: imò] viginti sex cubitos excrevisse. Ille aetate Pasammetichi, [Note: Aelian H. A. l. 17. c. 6.] teste Plutarcho; hic, Amasidis, prodente Aeliano. Circa urbem Panamam, ultra centum pedes in longitudinem crescunt. Caput habet latum, rostrum suillum, rictum oris usque ad locum aurium productum, Oculos praeduros et suillis similes, ut [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 25.] Albertus prodidit. Palpebram inferiorem sine ulla nictatione. Den tium series pectinatim stipatur, et quidem magnorum, albicantium, robustissimorum. Sexaginta post [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 21.] Aelianum Gesnerus numeravit. Plures superiorem maxillam munientes deorsum prominent, ita ut ore etiam clauso conspiciantur. Lingua quia [Note: Aristor. H. A. l. 1. c. 10.] indiscreta, non mirum Plinium post Diodorum Siculum scripsisse, Unum hoc animal terrestre linguae usu caret. Unum superiore mobili maxilla [Orig: maxillâ] . [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 1.] Lien est parvus. Testes internis lumbis adhaerent. Spina sexaginta vertebris quas totidem nervi colligant,


page LXXIX, image: s280

[Illustration:

Chamaeleon Cinereus Verus.

]

[Illustration:

Chamaeleon.

]

[Illustration:

Crocodilus Crocodiill.

]

[Illustration:

Laudiverba.

]


page 201, image: s281

constat. Crura cum pedibus acutissimis unguibus armatis in latera parum flectuntur. Cauda longitudine reliquum corpus aequat. Gesnerus in ea pinnam per septem digitos ad postremam usque partem observavit. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 26. Scalig. Exercit. 196. Locics.] Primus quinque Crocodilos Romae, Aedilitatissuae ludis, M. Scaurus temporario Euripo ostendit. Inveniuntur in Africa, Asia, et America. In Nilo inprimis et vicinis ipsi stagnis, Nigro fluvio, Gange circa Bengalam, in Bamboto flumine iuxta Atlantem, quod Solinus prodidit; non longe a [Orig: à] Chalcedone, sed parvi, quod Strabo. [Note: Acosta Histor. Ind. Occid. l. 3. c. 15. Cibus.] Acosta aquis in America calidis delectari scripsit, sed in Petuana usque ad Pacram non inveniri, inde frequentissimos esse. Quidam luto vivere dixerunt: sed revera piscibus saturantur, et humanae carnis sunt avidissimi. In terris etiam animalibus insidiantur. [Note: Martyr l. 2.] Petros Martyr in legatione sua Babylonica, comprehensum qui tres pusiones devorarat, scribit. In Arsinoitica praefectura olim sacer, pane, carne et vino, a [Orig: à] Sacerdoribus nutriebatur. Fuerc, prodente Strabone, qui placentas, carnes assas, et mulsum iisdem offerebant. [Note: Generatio.] Quantum ad Generationem, masculus feminam resupinat, cum aliter ob crurum brevitatem [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 21. Plin. H. N. l. 8. c. 25.] congredi nequeant. Parit femina ova sexaginta, quanta anseres: eaque, praedivinatione quadam [Orig: quâdam] , extra eum locum semper incubat, ad quem summo auctu eo anno accessurus est Nilus. Totidem diebus ea parit, et totidem fovet, et tandem partus decursu sexaginta dierum peragitur. Gyllius arena obrui, et absque ullo incubaru catulos egredi observavit. w)otoki/a vernum tempus indicat: nec aliud a [Orig: à] monori origine in maiorem crescit [Note: Antipathia.] magnitudinem. Gerit ex quadrupedibus cum ichneumone, bubalo, tigre; es avibus cum accipitre; ex piscibus cum hydro, porco pisce, delphino; ex aliis animalibus, cum scorpione, homine, Tentyritis, et plantis quibusdam inimicitiam. Ichneumon [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 25. Aelian. H. A. l. 8. c. 25. l. 10. c. 47. Acosta Histor. Ind. l. 3. c. 25. Aelian. H. A. l. 10. c. 24.] ova eius conterit, et in aprico dormientis os illapsus, eundem eviscerare conatur. A bubalo prosternitur. Resupini ventrem, eos saepe [Orig: saepè] in America dilaniasse visus est. Propter accipitrum odium, Coptitae Crocodilorum veneratores, eos saepe in crucem agunt. Hydro ita est hostis, ut propter fel a [Orig: à] venatoribus gestatum, iisdem nocere non possit. A porco pisce quodspina [Orig: quòdspina] circa caput armetur abstinet, ut Strabo prodidit. Delphini Nilum ingressi, aquis se immergunt, et subeuntium Crocodilorum [Note: Seneca Natural quaest. l. 4.] ventrem dilaniant. Spectaculi testis fuit Babillus, quondam Aegypti [Note: Phile in Iambis.] praefectus. Erumpentem ex ovo crocodilum, scorpius sauciare solet. Ad humanum strepitum perhorrescunt, et persequentem fugiunt. [Note: Plin. H. N. l. 8, c. 25.] De Tentyritis ita Plinius. Quin et gens hominum est huic belluae adversa, in ipso Nilo, Tentyritae, ab insula, in qua [Orig: quâ] habitat, appellata. Mensura eorum parva, sed praesentia animi hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces bellua est, fugax contra insequentes: sed adversumire, soli hiaudent. Quin etiam flumini innatant: dorsoque equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita [Orig: additâ] in os clava, dextra ac laeva tenentes extrema eius utrinque, ut frenis in terram agunt captivos: ac voce etiam sola territos, cogunt evomere recentia. corpora ad sepulturam. Itaque uni ei insulae Crocodili non adnatant: olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. Romam aerate M. Scauri delatos, Tentyritae custodes sequebantur, illosque a [Orig: à] piscinis ad specacula, a [Orig: à] spectaculis ad piscinas docebant. Ex plantis fabam spinosam, annotante Crescentiensi, vitant. Potamogeton tamquam quoddam contra Crocodilos amuletum, urinatores secum [Note: Sympathia:] deferre solent. Econtra cum porco, et trochilo amicitiam colit.


page 202, image: s282

Porci circa Nili ripas impune [Orig: impunè] oberrant. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 25.] De Trochilo ita Plinius. Dies in terra agit, noctes in aqua, temporis utrinque ratione. Hinc saturum cibo piscium, et semper esculento ore, in littore somno datum, parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium ill Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius assultim repurgans, mox dentes, et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam [Orig: quàm] maxime [Orig: maximè] [Note: Leo l. 9. Africae.] hiantes. Leo Africanus; vermes ex continuo piscium esu, inter denres exortos devorare scribit. Crocodilum ur absumptos percepit, aviculas devorare niti; sed acuta quam supra caput gerunt spina punctum, os diducere, et ita dimitti. Quantum [Note: Natura et Ingentum Martyr Legat. Babylon. l. 3.] ad Naturam et Ingenium, e [Orig: è] Nilo in terram egressi, per eadem vestigia regrediuntur, si Petro Martyri credimus; ob crurum breviratem difficllime [Orig: difficllimè] in latus se vertunt: dum gradiuntur; gratum relinquunt odorem, adeo [Orig: adeò] ut feminam Arabicos odores aequare, Nili accolae prodant. Quatuor mensibus [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 15. Aelian. H. A. l. 10. c. 21.] secundum Aristotelem, quadraginta diebus lecundum Suidam, sexaginta secundum Aelianum, latitant, et sine victu morantur. Artemidorum Grammaticum, adeo [Orig: adeò] viso perterritum, ut, laesa mente, literarum memoriam perdiderit, et sinistrum crus sibi a [Orig: à] fera ablatum crediderit, [Note: Caelius de furore.] Caelius Aurelianus auctor est. Humanum depasti cadaver, ossa capitis lacrimis frangere, ut medulla inexistenre verscantur, dicuntur. [Note: Petrus Martyr. l. c.] Nocentiores sunt Nilum ascendentibus, quod [Orig: quòd] illa fluminis, pars a [Orig: à] piscatoribus exhauriatur. Ferociores inde facti, quod [Orig: quòd] piscibus destituantur, homines et iumenta adoriuntur. Nec minus eodem ad proprium alveum post inundationem redeunte sarviunt, propter piscium inopiam, quam aqua in Nili faucibus minus profunda facit. Tum, coeno indutus, aquatum venientibus insidiatur: et navigium flumen ascendens secuti, cum nauta conto ad expungendam navem inhaeret, celeri caudae ictu, nautam cum [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 4.] conto deiciunt. Neminem iisdem diebus quibus Apis natales celebrabantur, laesisse, fabula forte [Orig: fortè] est. [Note: Scalig Exerc. 196.] Rediisse, postquam Achmed Ben Tolon signum Crocodili plumbeum, in templorum fundamentis inventum dissolvi iussisset, apud Scaligerum legimus. De divinatione, supra dum de ovis ageremus, diximus. [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 4.] Eiusdem apud Aelianum exemplum legitur. Ptolomaeum regem nescio quem, cum ex Crocodilis antiquissimum, inquit, et praestantissimum appellaret, exauditum non fuisse; quum cibaria obiecisset, reiecisse. Inde sacerdotes morti vicinum collegisse. [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 3.] Ingenium indicant, quod [Orig: quòd] prolis indolem ex praedae raptu. col. ligunt: cicurati vocem humanam intelligunt; et manu tractati, diducto rictu, mantili, dentes sibi abstergi patiuntur. Non est ergo [Orig: ergò] mirum in paludibus Ombitarum arte paratis nutritos, domesticos esse, ut Aelianus prodidit, iisdemque hostiarum capita obici. In oppido Anteo aniculam quandam in lecto cum crocodilo deprehensam, Gyllius prodidit. Humanam aetatem aequant, si [Note: Diodor. Biblioth. l. 9. c. 1.] Aristoreli, Plinio, et Diodoro Siculo credimus. Aelianus sexaginta vitae annos assignat. Utuntur iis [Note: Usus in Cibis.] quidam in Cibis. Apollonopolitae vi legis carnem eam comedere tenebantur, seu quo [Orig: quò] Psammeniti Regis filia a [Orig: à] Crocodilo davorata fuerit; sevodio Typhonis, quem in Crocodilum versum fabulantur, ut apud Herodotum exstat. In partibus Indicis assari, Ferdinandus Lopez vidit: in Florida, alii: imo [Orig: imò] exsiccantur ibidem, et hieme mensis apponuntur. Ova comesta, in auctoribus novi orbis invenies. In Aegypto iisdem quosdam [Note: Leo Afric. l. 9.] vesci, apud Leonem Africanum [Note: Usus in Medicina.] habetur. De Usu in Medicina hoc habe. Decoctum demorsis ab araneis opitulari: Caninis dentibus ture repletis, typos febrium arceri: quoscumque a [Orig: à] vivo animali extractos, ipsoque dimisso, parti dextrae viri, et sinistrae mulieris


page 203, image: s283

adaptatos, Veneram stimulare, nisi fabulatur Kiranides. Sanguis visui claritatem conciliat, et partibus a [Orig: à] serpentibus sauciis, auxiliatur. Pinguedine, febricitanres contra horrorem inunguntur. Eadem antiquis vulneribus et carconomati prodest. Corium crematum et cum olei amura [Orig: amurâ] mistum, partem mutilandam adeo [Orig: adeò] stupidam reddit, ut ferrum secans non sentiat. Apud quosdam Indos olim ad supplicia alebantur, obiciebanturque eis vincti manibis et pedibus sontes. In fossis urbis Pegu habentur, [Note: Belbus in Itiner. c. 35.] prodente Balbo, ne quis per aquam ad urbem accedere audeat. Incolae, quia eos venerantur, aquam fossarum bibunt: occisi ab ipsis animam, recte [Orig: rectè] ad superos evolare credentes. Firmus Aegypti Tyrannus pinguedine Crocodilorum inunctus, impunis inter eos natabat. [Note: Differentiae.] Circa Differentiam pauca occurrunt. Plinius in Magnos et Parvos, qui Scinci dividit. Albertus Tencheae meminit, cui omnia quae prodidimus, applicari possunt. Aelianus duplices in fluvio Gange ponit, Noxios cum cornu in rostro et Innoxios. In provincia [Orig: provinciâ] Xanagarrae a [Orig: à] vivis crocodilis vagantibus odor moschi spirat.

TITULUS II. De Digitatis Oviparis crusta [Orig: crustâ] tectis.

CAPUT I. De Testudine in genere.

[Note: Ambtosin. l. 2. c. 1. Nomen.] TEstudo a [Orig: à] tegmine testaceo nomen obinuit, ut Iisidoro placet. Graecis xe/lis2, xeleu\s2, xelun/h, xelw/nh, a [Orig: à] le/w, capax sum, dictur: ut et klemmu\s2, s1fragi\s2, fe/roikos, etc. quamquam hoc inter epitheta censeri [Note: Descrpitio.] debet. Animal est ingratum visu. Tegitur testa figurae ovalis, et instar scuti concava [Orig: concavâ] , sub qua [Orig: quâ] caput, pedes, et caudam recondit. Pacuvius ideo [Orig: ideò] capite brevi, cervicc anguina [Orig: anguinâ] , et aspectu truci scripsit. Testa illa Palladio dicitur Corium, Marcello tegumen, Plinio operimentum, putamen, et superficies, aliis operculum testaceum, Graecis xelw/nion, et generali nomina o)/strakon. [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 10.] Loco dentium unicum os continuum [Note: Idem H. N. l. 11. c. 37.] habet; inde mono/dous2 dici posset: intus praegrandem pulmonem eumque exsanguem, iecur vitiatum, testes lumbis adhaerentes, lienem perexiguum. Renes et vesicam omnibus [Note: Aristot. de partib. animal. l. 3. c. 8.] tribuit Aristoteles, lutariam si excipias. Unico tamen excremen torum exitu referta sunt. Ideo [Orig: Ideò] illa semper liquida et aquea. Pedes similes sunt lacertis, quinque digitis unguibus munitis instructi. [Note: Cardan. de variet. rer. c. 29.] In cauda Cardanus quandoque unguem gallorum calcaribus similcm conspicatus est, qui forre [Orig: forrè] a [Orig: à] callo. Nam in his animalibus veluti et in lacertis, cauda amputata [Note: Locus.] durior renascitur. De Loco hoc duntaxat ponimus, reperiri in terra, mari, et lacubus, vel locis caenosis. In mari rubro reperiuntur [Note: Arrian. in Periplo maris rubri.] copiosae, ut Arrianus prodidit, quae ad emporium venales deferuntur. In insula quoque Dioscoridis, quae nune Socotora, [Note: Herbert. in Itin. p. 349.] inveniuntur: ut et in insula Mauritii, quam Cernen veterum [Note: Generatio.] quidam credunt. Coeunt [Orig: Coëunt] more viviparorum, et mas supervenit feminam. [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 3. A. l. 13. c. 40 Plin. H. N. l. 9. c. 51.] Hae quia nullam voluptatem in congressu sentiunt, difficulter admittunt, nec citius, quam [Orig: quàm] vehementer exagitatae fuerint. Pariunt ova ovis gallinarum similia, sed minora et oblongiora, putamine, albumine et vitello praedita, ut in icone videre est. De Natura et moribus habe, testam, quam tam duram habent, ut nec a [Orig: à] plaustri currentis rotis conteri possit, non mutare, quod crustacea faciunt: mensibus hibernis sine cibo in cavernis latere: exeunres, lento gradu incedere, seu quod [Orig: quòd] onere premantur; seu quod [Orig: quòd] natura [Orig: naturâ] tardae sint: cum perdicibus perpetuo [Orig: perpetuò] [Note: Aelian. H. A. l. 4. c. 22.] rixari: Aquilas, quae in sublime


page 204, image: s284

sublatas ad petras allidunt, unde et [Note: Aristor. H. A. l. 4. c. 6.] Aeschylo Tragico Poetae [Orig: Poëtae] , cui caput calvum, et petrae instar, mors, abhorrere: diu secundum Hippocratem [Note: Aristor. H. A. l. 9. c. 6. Plin. H. N. l. 8. c. 16.] vivere: perexiguum sibilum colubrorum paulo [Orig: paulò] altiorem voce edere: denique cum serpentibus et viperis proeliaturas, satureia [Orig: satureiâ] , cunicula [Orig: cuniculâ] , vel origano se munire. Nihil [Note: Usus in Cibis. Bruier. dere cibaria l. 22. c. 7.] quidem de earum in cibis usu apud Galenum vel Apicium. Bruierinus tamen carnes prius elixat, deinde in frusta sectas, in vase frixorio assat. Quo loco habendae sint, disquiritur inter quosdam. Alii inter piscium carnes reponunt, ut Castor Durantes. Unde tempore ieiunii piscium loco conceduntur: alii non item. Habent scilicet testudines ossa et spirant: ne de ovis quicquam dicam. Ut ut sit, apud quosdam Barbaros in America in deliciis esse certum est: nec dubium delicatis ventriculis obesse, et difficulter concoqui, valide [Orig: validè] tamen, si concoquantur, nutrire. In [Note: Usus in Medicina.] Medicina haud contemnendae sunt. Hydropicis et phthisicis caro prodest. Coctae fastidium ex melle natum, prodente Plinio ex Pelope, statim tollunt. Tegminis cremati cinere, in fistulis, capillorum defluxu, Porta; ulceribus pedum cum oleo et vino Marcellus: in suffu migio [Note: Galen. Euporist. l. 3.] contra haemorrhoidas Galenus utitur. Ipsae crematae cum albumine ovi fissuras mammarum apud Rhasen tollunt: et in herniis feliciter, si Crollio, credimus, ob quandam signaturam adhibentur. Sanguis ex capite resupinatae amputato collectus, et insolatus donec exsiccetur, sacrum ignem exstinguit, verraucas abolet, porriginem pellit, et in capitis ulceribus adhibetur. Ova ad tussim infantium commendantur. [Note: Cent. 7.] Adhibentur et ad alia. Mizaldo si credendum, ex ovis formicarum, hyoscyamo, cicuta et restudinis sanguine, egregium paratur psilothrum: tegmen ollae operculi loco superpositum ebullitionem. impedit. Myrepso vinum cum sanguinis modico propinato, abstemios homines reddit. Albertus carne equos obesat: porcos pingues ea [Orig: eâ] evadere, experientia comprobavit. Vegetius ex testudine viva supra sarmenta combusta, alumine crudo, medulla cervina et vino, medicamentum componit, pro pilis iumentorum citius avendis. Scobs tegminis feminae in aliquo liquore pota, Venerem inhibere creditur. Maiora, ad mensas, vasa et lectos olim usurpabant. [Note: Plin. H. N. l. 16. c. 43.] Placuit, inquit Plinius, materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta. Nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmen. tis perderet se, plur is que vaeniret, imitata [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 11.] lignum. Testudinum vero [Orig: verò] putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire, Carbilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii. Ideo [Orig: Ideò] [Note: Seneca de Benef. l. 7. c. 9.] Seneca. Video elaboratam scrupulosa [Orig: scrupulosâ] distinctione testudinem, et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus illa ipsa quae placet varietas, sublitis medicamentis, in similitudinem veri coloratur. Hodie [Orig: Hodiè] Amazones corticibus se tuentur: quibus et alicubi pro cunabulis infantum utuntur. [Note: Differentia. Plin. H. N. l. 32. c. 4.] Quantum ad Differentias. Plinio restudinum genera sunt, terrestres, marinae, lutariae, et quae in dulci aqua vivunt: quarum has emyclas vocant. De his omnibus in [Note: Ambros. ex Bohemo. l. 2. Ovip. c. 1.] sequentibus agemus. Visa et in insula a [Orig: à] Zambolo reperta, quaedam animalia parva, corpore rotundo testudinum instar, duabus lineis invicem per medium transversis, in quarum singula extremitate, auris et oculus conspicitur, ita ut quatuor oculis intueri, et totidem auribus audire videantur. Unico constanr ventre, sed pedibus pluribus, quibus innixa in utramque partem gradiuntur. Sanguini singulare aliquid inest. Nam omne corpus saucium, eo dum spirat illitum, cohaeret. Gesnerus Testudinem polypodem vocat. Videtur ex Diodoro Siculo historia desumpta esse, ni fallor, nam auctor


page 205, image: s285

nunc ad manus non est. In insula [Note: Herbert. in Itio. Persiae p. 349.] Mauritii, quae Zonae torridae subiacet, tam validae inveniuntur, ut homines ferre et transferre possint. Lusitani de qukndecem affirmant.

CAPUT II. De Testudinibus in specie.

ARTICULUS I. De Testudine terrestri.

[Note: Ambrosin. Ovip. digit, l. 2. c. 2. Nomen.] QUatuor testudinum genera ex Plinio supra posuimus. Sed haec ad duo, Terrestres nempe et Aquaticas, optime [Orig: optimè] reduci possunt. Terrestris aliis montana, silvestris, campestris, agrestis, et memoralis dicitur. Graeci xers1ai+/an, Nicander ou/rei/hn, Oppianus [Note: Descriptio.] ou/res1i/foi/ton vocat. Luteis et nigris maculis instar Salamandrae in tergore distinguitur: cortice superiore marinam valde [Orig: valdè] aemulatur. Femina a [Orig: à] mare in eo differt, quod [Orig: quòd] inferiorem testam planam habet, quae mari concava; et semper ponderosior [Note: Severin. Zootom. Democrit. par. 4. P. 321.] observatur. Interiora sic M. Aurelius Severinus describit. Principio, inquit, ablato cortice inferiore statim apparuere duo musculi anteriores moventes, ut apparent brachia, utrinque unum; quamquam uterque distinctus videtur in duos, quorum maior est exterior, minor vero [Orig: verò] interior. Oblique [Orig: Obliquè] descendunt quasi ab axillis brachiorum, nascentes a [Orig: à] membrana adhaerescente cortici, et desinentes in ten dinem acutum. Figura ipsorum oblonga, rotunda, quasi plantae manus; infra hos musculos tum parte dextra, tum sinistra sex alii visuntur oblongi, flexores fortasse brachiorum; duo totidem apparent musculi deducti ad femora, nascentes ab externa dicta membrana corticis, qui tertio [Orig: tertiò] sunt minores brachialibus, neque in tendinem desinumt, ut ill, sed carnosiores sunt, quod inserantur femoribus. Spina compacta est et valide [Orig: validè] innexa cortici, per longitudinis medlum. Infra caput medio lato digito descendunt duo musculi a [Orig: à] lateribus positi, ipsum intra trahcnres, cum duobus aliis paulo inferioribus, quatuor isti oblongi maxime [Orig: maximè] omnes. Ietur parte dextra et sinistra aequali magnitudine bipartitum. Gibbum externe [Orig: externè] , cavum interne [Orig: internè] , sed dextra interne [Orig: internè] inaequalis veluti praerupta rupis, complectens miro artificio ventriculi orificium inferius et portionem duodeni; sinistra complectens maiorem ventriculi cavitatem, excavato quodam supercilio similis. Cystis fellis dextra in fibra hepatis profunde condita; ventriculus ad humanum vel suillum maxime [Orig: maximè] accedens: sed postquam in intestina perducitur, tres amplas habet cavitates, in quibus totidem perfici coctiones et transmutationes assumptorum videntur. In prima, herbacea materia; in secunda item, sed elaboratior, et hinc externe [Orig: externè] adhaerebat lien rotundior et ater; in tertia materia quaedam subliquida et albissima, similis mansae castaneae, sed dilutae. Apetra est coniectura, servire hanc in locum vesicae, quae eiaculatur quandoque humorem album, veluti gallinae solent. Ampla est haec et castaneae figuram aemulatur: renuissima est et amplo canali, quantum est intestinorum extemum similis, cui correspondet parte inferiore. Haec valide [Orig: validè] adhaefescit peritonaeo atque immediate [Orig: immediatè] illi inumbit. Intestinum rectum in fine habet processus illos laterales, qui sunt gallinaccis omnibus, sed divisos tamen et in latera longe [Orig: longè] productos, usque ad renum viciniam. Cum his pone [Orig: ponè] sunt ovorum utraque parte productiones, Mesenterium amplis satis venis intextum. Cor rotundae figurae, sed non exactae, ut lenticulam referat; colore subalbidum, intus uno sinu cavum; situm supra iecur statim. Aspera arteria (quae dignissima omniino [Orig: omniinò] est observatio) paulo post initium bifida, quorum rami contorti.


page 206, image: s286

Pulmones parte superiore adhaerescentes spinae, substantiae admodum rarae, non carnosae, sed verius [Orig: veriùs] membranosae, inrextae arteriae asperae, ramis velut rete quoddam implexum, colore subatro. Observanda dispositio ossis hyoidis et cartilaginis scutiformis. Calvariae testudinis marinae septum est, quod supernae testudini extensum cerebri partes utrasque disterminat praeter cuiuslibet calvae conformationem.

[Note: Locus. Plin. H. N. l. 32. c. 4.] Vagantur plurimae in Africae desertis: ut et in Lybiae parte quadam, Mauritania forte [Orig: fortè] , ut Strabo scribit: proveniunt et in silvis Arcadum, [Note: Pausan. in Arcadicis.] teste Pausania, ex quibus lyrae olim fabricabantur. Sed maximae in insula Dioscoridis in mari rubro habentur. De insula Mauritii superius diximus.

[Note: Victus. Bruier. Rei cib. l. 22. c. 7] In desertis quia inveniuntur, roscido duntaxat humore pasci quidam iudicavere. Alii, olera germinare inchoantia, melopepones inprimis et sesamum, praecidere dicunt. Nicander kutiohno/mou, quod Cytiso, vel cytinis delectentur, vocavit. Edunt et Iumbricos, et cochleas. Domi furfure et farina nutriuntur.

[Note: Generatio.] Quantum ad Generationem, fabulae sunt ex Gerano muliere in gruem murata et Nicodamante natam: imo [Orig: imò] [Note: Athen. Dipnos. l. 5.] potius Boei apud Athenaeum iocus est. Coeunt [Orig: Coëunt] ut superius diximus. Ova durioris testae intrusque bicolora eni. runtur, quae terra contecta, repetitis vicibus in cubant, fetumque sequenti anno ad pastum educunt. Flantibus ventis concipere, quod apud Nicandrum habetur, fallum: Certius, cum femina ad Veneram tarda sit, herba quadam a [Orig: à] mare concitare, quod [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 32. Usus in Cibis.] apud Aelianum invenitur.

A Graecis non comedi, Bellonius auctor est. Hungari quidam cum Clusium carnem unius degustasse vidissent, moriturum putabant. In India frequenrissime [Orig: frequenrissimè] mensis inferuntur. Augusto et Septembri, quod [Orig: quòd] tempore segerum pinguiores [Note: Scapp. l. 3. Rei cib. c. 166.] sint, quidam laudant. Scappius a [Orig: à] mense Februario ad Maium feminas optimas, quod [Orig: quòd] tum [Orig: tùm] ovorum plenae sint, scribit: a [Orig: à] Iunio as autumnum, mares. Sunt qui ex alliato eas mirum in modum commendant. Hodie [Orig: Hodiè] , verba sunt Ambrosini, Bononiae, testudo terrestris et praesertim femina, decollaur, et roto effuso sanguine elixatur, donec tegmina a [Orig: à] carne eximi possint. Postmodum intestiona non abiciuntur, sed ab excrementis abstersa abluuntur, deinde [Orig: deindè] una cum carne restudinis, croco, pulveribus aromaticis, pineis, passulis, in vino malvacico diliigenter coquuntur, et mensis in feruntur. Plura apud Scappium et Ambrosinum vide.

[Note: Usus in Medicina. Plin. H. N. l. 32. c. 4.] De Usu in Medicina ita Plinius. Terrestrium caro suffitionibus propriae, Magicique artibus refutandis, et contra venena salutares produntur. In Africa amputato capite pedibusque, pro antidoto dari diduntur: et ex iure in cibo sumptae, strumas discutere, ac lienes tollere: item, comitiales morbos. Sanguis earum claitatem visus facit, suffusionesque oculorum tollit: et contra serpentina omnium, et araneorum, ac similium, et ranarum venena auxiliatur, servato sanguine in farina pillulis factis, et cum opus sit in vino datis. Felle testudinum cum Artica melle glaucomata inungi prodest, et scorpionum plagae instillari. Tegumenti cinis, vino et olel subactus, pedum rimas ulceraque sanat. Squamae a [Orig: à] summa parte derasae, et in potu datae, Venerem cohibent. Eo magis hoc mirum, quoniam totius regumenti farina, accendere traditur in libidinem. Urinam earum aliter quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror. Et interea hoc quoque esse quae portentosa Magi demonstrent, adversus aspidum ictus singulare, efficaciore tamen, ut aiunt, cimicibus admistis. Ova durata illinuntur strumis, et hulceribus frigore aut adustione factis. Sorbentur in stomachi doloribus.

Hactenus Plinius. Apud alios invenies, Syrupum ex testudimbus


page 207, image: s287

apud Bononienses haberi, qui phthisicis, emaciatis, feliciter propinatur: apud Amatum Lusitanum ex eadem decoctum in destillationibus tussi, etc. describi: apud Veckerum, electuarium quoddam ad seminis acris repressionem ex testudine componi. [Note: Galen. in Euporist.] Iecur Galenus tritum, in pesso adversus uteri strangulatum propinat.

[Note: Differentiae. Aelian. H. A. l. 16. c. 15.] In India gignuntur maximarum. glebarum magnitudine. Testas exuunt, et quemadmodum vermes ex verminosis plantis, ligonibus extrahuntur. Pingues et suaves carnes [Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 15.] habent. Iaboti Brasiliensibus, Testudinis terrestris species est, Lusitanis Coegado do terra. Testa nigra est tecta, cui multae figurae liexagonae sunt insculprae. Rostrum habet ut reliquae. Caput et crura sunt fusca, verum maculis ex umbar vatiegata. Iecur huius saporis est optimi, et antecellit omnium animalium iecora suo sapore.

ARTICULUS II. De Testudine Aquatica.

PUNCTUM I. De Testudine aquae dulcis, et Lutaria.

[Note: Ambrosin. de Digit. Ovip. l. 2. c. 3. Nomen aquatica.] TEstudines aquaticas, in illas quae in aqua dulci degunt, ad quas Lutariae bene [Orig: benè] referri possunt, et illas quae in mari, dividimus. Aquaticam Plinius murem aquaticum et Emyda vocavit, quod vocabulum alii ab a, alii ab w inchoant, et descendere a [Orig: à] Graeco mu=s2 videtur. Niphus Mydam, quandam testudinem colore luteo dixit. Graecipota/mia xelw/nia vocant.

[Note: Locus. Gesner. de quadruped.] Degunt in aquis dulcibus, lacubus, et fluviis. Gesnerus in agro Tigurino, in exiguo lacu, prope [Orig: propè] Adelfingum inveniri scribit. In balneo aquae calidae, Constantinae vicino, quae fluens inter rupes longe [Orig: longè] [Note: Leo Afric. l. 5.] lateque diffunditur, ingentem copiam haberi, Leo Africanus prodidit. Daemones a [Orig: à] mulieribus illius civitatis appellantur, iisdemque causas morborum adscribunt. Vagantur et in Gange ac Nilo fluviis [Note: Aelian H. A. l. 12. c. 41. Aristot. H. A. l. 5. c. 33.] ut Aelianus scripsit. Respirare etiam tum, apud Aristotelem habes. Tempore feturae aquas deserere, et in locis siccis, scrobe effossa [Orig: effossâ] ova ponere, postmodum diem trigesimo detegere, et fetum ad aquam continuo [Orig: continuò] ducere, ex eodem habeo.

[Note: Usus. Plin. H N. l. 32. c. 4.] De huius usu in Medicina sequentia nobis Plinius reliquit. Ex quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, divulsarum pingui cum aeizoo herba tuso admisto unguento et semine lilii, anre accessiones si perungantur aegri, praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberari dicuntur. Hanc testudinem quintadecima [Orig: quintadecimâ] Luna [Orig: Lunâ] capi oportere, ut plus pinguium reperiatur. Verum aegrum sextadecima Luna perungi tradunt. Ex eodem genere testudinum sanguis instillatus crebros capitis dolores sedat: item strumas. Sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis, excipi novo fictili iubeant: ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine illini: item capitis hulcera manantia, et verrucas. Iidem promittunt omnium. fimo panos discuti. Et licet incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.

[Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 14.] Circa Differentias Aquaticarum nihil fere [Orig: ferè] occurrit, hoc unicum si exceperis, Indicae fluviatilis, non minorem esse testam, quam [Orig: quàm] iustae magnitudinis scapham. Decem enim leguminum medimnos capit.

[Note: Lutaria.] De Lutaria etiam quaedam occurrunt. Videntur eam Graeci xelw/nhn phlami/da vocasse, et per aphaerefin [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 4.] amyda. Latitudo ei in dorso pectori similis, nec convexo incurva calice, ingrata visu. Stabulatur quidem in locis caenosis; sed verno rempore, ad fluentes quoque aquas


page 208, image: s288

proficiscitur. Vesica [Orig: Vesicâ] et renibus carere superius diximus, forte [Orig: fortè] propter tegumenti mollitiem, humor enim facile [Orig: facilè] diffluere potest. Circa Ferrariam, in Gallia, Polonia, Hungaria, et alibi multas conspicies. De Usu inter cetera haec habet apud Ambrosinum [Note: Mizald. Cent. 4.] Mizaldus. Sunt, inquit, qui instantem grandinem observantes, manu dextra testudinem palustrem supinam circa hortum vel agrum ferant, et reversi unde exierunt, illam humi deponant, eadem [Orig: eâdem] figura, ut animal nubem grandine praegnanrem intueatur, hacque ratione cam amoliri conantur. [Note: Plin. l. c.] Plinius de ea ita. Ex hac quoque tamen aliqua contingunt, auxilia. Tres namque in succensa sarmenta coniectae, dividentibus se regumentis rapiuntur: tum evulsae carnes earum, coquuntur in aquae congio, sale modice [Orig: modicè] addito: Ita decoctarum ad tertias partes sucus, paralysin et articularios morbos senrientibus bibitur. Detrahit item fel pituitas, sanguinemque vitiatum. Sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu.

PUNCTUM II. De Testudine Marina [Orig: Marinâ] .

[Note: Ambrosin. de Digit. Ovip. l. 2. c. 4.] TEstudo marina, Plinio est Mus marinus; Graecis xe/ludros quasi xe/lus2 e)/nudros, sqalasss1/nomos, et xe/lw\??? [Note: Nomen.] dicitur, Germaniae et Flandriae pifcatores, et Militem vocant, quod [Orig: quòd] scutum et galeam gestet; et Barchoram, prodente Alberto, nomine forte [Orig: fortè] ab Ostracodermo corrupto. Idem adicit Zytyron maris quoddam animal a [Orig: à] Priscis Militem dictum, a [Orig: à] capite cute rugosa et dura galeato, et quod [Orig: quòd] de collo quasi scutum suspensum gestaret.

[Note: Descriptio.] Terrestribus eas assimilat Pausanias, pedes et magnitudinem si exceperis. Loco dentium habet os unum tam durum, ut crassos baculos unico ictu praecidat. Hinc apparet, [Note: Oppian. Halieut l. 1.] Oppianum qui ei crebros tribuit, de rostri marginibus potius intelligendum esse. Oculi fulgorem procul emirtunt, pupillis candidissimis [Note: Aelian H. A. l. 4. c. 28.] et splendidissimis, si Aehano fides, instructae. Pedes, alae potius videntur, quibus tamquam remis ad natandum utitur. Reliqua in observationibus suis accurate [Orig: accuratè] [Note: Severin. Zootom. Democrit. par. 4. p. 321.] prosecutus est Severinus, dum in quit. Inferiori primum cortice supinae huic cultro transversim separato atque ablato, visa membrana peritonaea, totam anteriore parte vestiens, a [Orig: à] iugulo ad pubem continua, cortici inhaerens, fibris quibusdam carneis, praesertim parte thoracis; omentum nullum, nullum caecum; sed intestina superne [Orig: supernè] deorsum gracilescentia, contra [Orig: contrà] quam [Orig: quàm] in caereris quadrupedis. Quin a [Orig: à] summo oesophago, qui duplicati pollicis magnitudinem aemulatur, donec ad recti initia pertin it, perpetim minuitur cum tota membri crassitudine, tum tunicarum, quae tunicae duplices, externa nervosior, carnosior interna. Sed haec quoque villosa et lentore quodam pingui madida, haud valde [Orig: valdè] dissimilis a [Orig: à] recto vaccae intestino bene [Orig: benè] saginatae. Parte priore et primo ductu Oesophagi aculei crebri transversim positi maiores, quam in bovina lingua; quod certe [Orig: certè] mirabile et a [Orig: à] Rondeletio non observatum: Fabricati fortasse hi ad comminuenda alimenta, quae duriora ab hoc genere ingeri perhibent. Vesica cervix recto intestino intro [Orig: intrò] respondens, ut utriusque recrementum uno ductu exitum habeat. Lien rotundus instar ovi, intestino superiori alligatus. Renes plani et oblongi, quasi ex parvis pluribus compositi. Cor uvidum cum vasis valde [Orig: valdè] implexis in primo exortu. Auriculae magnae et pendulae tenui membrana praeditae. ac nigrescentes. Pulmones ampli, multo inferius quam cor descendentes. Cervix inflexa cum crebris musculis, sed duo longissimi intro in corticem caput trahunt.

[Note: Locus.] Habitant in salsis aquis et Pausanias circa Moluridem versari scribit. Victitant pisciculis,


page LXXX, image: s289

[Illustration:

Tatus

]

[Illustration:

Testudo Schildtkrotte [Orig: Schildtkrötte]

]

[Illustration:

Testudo Aguatica

]

[Illustration:

Testudo Marina

]


page 209, image: s290

[Note: Pausan. in Atticis.] cochleis, et ad terram delatae, gramina depascuntur. [Note: Generatio.] Tempore partus terram. [Note: Aristor. H. A, l. 5. c. 33.] perunt, et ova circiter centum, secundum Aristotelem, in scrobe deponunt, avium cohortalium similia: eaque nonnisi noctu incubant. Postquam [Orig: Postquàm] inhumavere, loco pedem imprimunt, utreduces agnoscant. Hoc [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 10.] Plinius ita protulit. In terram egressae, in herbis pariunt ova, avium ovis similia, et ad centena numero. Eaque defosla extra aquas, et cooperta terra [Orig: terrâ] , ec pavida pectore et complanata, [Note: Plutarch. l. Utara prudent.] incubant noctibus. Educare fetus annuo spatio addit: sed id de terrestri intelligendum. Marinae quadraginta diebus excoquuntur et rumpuntur. In Americae parte quadam [Orig: quâdam] ter centena et ultra humo obruta, quae a [Orig: à] sole excocta, absque parentum adiumento [Note: Petrusl Martyr l. 9. dec. 3.] pullulant, ut quasi exercitus testudinum fundi videatur, quod apud Petrum Martyrem legimus. Ad Naturam pertinet, quod [Orig: quòd] extra aquam. diu vivere non possint: quamvis vitulorum marinorum instar, in terra somnum quandoq; capiant: quod [Orig: quòd] , postqu pastum noctue ressae, avideque [Orig: avidèque] saturatae, [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 10.] lassantur, dum in superficie maris [Note: Aristor. H. A. l. 8. c. 25.] resupinatae dormiunt, sonum quendam edunt: quod denique, quotiescumque solis radiis mari innatantes siccantur, ita ut in gurgitem deferri nequeant, intereunt. Eaedem dum [Note: Oppian. Halieut. l. 1.] aerem [Orig: aërem] captant, caput exserunt, vitulorum marinorum imitatione: et tantae sunt audaciae, ut tres homines adoriantur. Capite am putat to non moriuntur confestim, sed oculos movent, [Note: Aelian. H. A. l. 4. c. 28. Usus in Cibis.] et manus si admoveris mordent.

Armeniis olim a [Orig: à] Patriarcha Alexandrino prohibitae in cibis, sub excommunicationis [Note: Bellon. observ. l. 2. c. 68.] poena [Orig: poenâ] . Scappius scriptor Italicus in conviviorum apparatu [Note: Scappius de re cibar. l. 5. c. 180.] eas commendat, si intra tempus quod a [Orig: à] vere ad autumnum decurrit, capiantur. Conficit ex iisdem et arto creata, quae apud Ambrosinum vide. In Brasilia capta aliquando tam magna, ut sola octuaginta hominibus sufficeret. Carnes lardo distinctas et tostas comedebant: sapor, vitulinae erat.

[Note: Usus in Medicina.] De Usu in Medicina ita Plinius. Marinarum [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 4.] carnes admistae ranarum carnibus, contra Salamandras praeclae [Orig: praeclaè] auxiliantur. Neque est restudine aliud Salamandrae adversius. Sanguine alopeciarum inanitas et porrigo, omniaque capitis hulcera curantur. Inarescere aurem eum oportet, lentaque ablui. Instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. Adversus comitiales morbos manditur cum polline frumenti. Miscetur autem sanguis heminis tribus aceti, hemina vini addita his, et cum hordeacea farina: aceto quoque admisto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine. Haec singula et maturina et vespertina dantur, dein post aliquot dies vespera. Comitialibus instillatur ore diducto, his qui modice corripiantur. Spasmo cum castoreo clystere infunditur. Quod si dentes per annos colluantur testudinum sanguine immunes dolore fiunt. Et anhelitus discutit, quasque orthopnoeas vocant: ad has in. Polenra datur. Fel testudinum claritatem oculorum facit: cicatrices extenuat: tonsillas et anginas, et omnia oris vitia. Privatim nomas ibi: item ardentium testium. Naribus illitum, comitiales erigit, artollitque. Idem cum vernatione anguium aceto admisto, unice purulentis auribus prodest. Quidam bubulum fel admiscent, decoctarumque carnium testudinis sumccum, addita aeque [Orig: aequè] vernatione anguium. Sed diu in vino testudinum excoquunt. Oculorum quoque vitia omnia fel inunctum cum melle emendat: suffusiones etiam marinae fel cum fluviatilis sanguine et lacte mulierum. Capillus mulierum inficitur felle. Salamandras et sucum [Note: Hippocr. l. 1. de morbis mulier.] bibisse satis est. Apud alios invenies, cerebrum cum croco et sale Aegyptio bene [Orig: benè] ad aperiendum uterum supponi. Pupillas auro inclusas caliginem oculorum pellere. Sanguinem aridum cum cymino silvestri demorsis a [Orig: à] vipera exhiberi. Hepar in lacte muliebri tritum, et cum unguentoirino et vino subactum, in purgamentis puerperii educendis commendari. Quidam ova in morbo epileptico exhibent.


page 210, image: s291

Est earum et in aliis usus. Nam olim postes reguminibus exornabantur: [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 38] Taprobanae insulae incolae, iisdem [Note: Diodor. Sicul. l. 4.] culmina domorum tegebant: Chelonophagi vero [Orig: verò] , pro navigiis, vasis aquaticis, et tentoriis utebantur. Infantes recenter nati in eis lavabantur: Barbaris ad fluvium Gambrae scutorum loco inserviunt. Turcae denique extestis pellucidis gladiorum manubria fabricant.

[Note: Differentiae. Seealig. Ex. 196.] Differentiae a [Orig: à] magnitudine et figura [Orig: figurâ] sumuntur. In Taprobana una centum [Note: Bellon. obs. 2. c. 68] tria pondo pependit: earum quae in marirubro, testa amplam alicuius aedificii ianuam adaequat. Apud Aelianum [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 37] in India decem leguminum modios capit. Figuram si attendas, aliae sunt oblongiores, quae pelagiae: aliae rotundiores, quae littorales. Troglodytae, [Note: Plin. h. N. l. 9. c. 10.] verbasunt Plinii, cornigeras habent, ut in lyra, annexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum, in natando, remigio, se adiuvant. Costium id genus vocatur, eximiae magnitudinis, sed rarum. namquescopuli praeacuti Chelonophagos terrent. Troglodutae autem ad quos adnatant, ta~quam sacras adorant. Hermolaus Barbarus Cheletas vocari iubet, id est, Equites, quod [Orig: quòd] cornibus non aliter [Note: Cardan. de Rer. variet. l. 7. c. 37.] utantur, acisti calcaribus. Cardanus cuiusdam generis meminit, quod corio veluti praeparato tegitur, dem ptisque cum capite pedibus cheli assimilatur. Dorsum sex veluti tabellis simul iunctis constar, et cauda, inquit Ambrosinus, similis est illi parti citharae, cui Collopes intrudi solent, ad tendendum et laxandum nervos. [Note: Marcgr. d. l. 6. c. 413.] Marcgravius duas describit, quarum una Iurucua Brasilianis, altera Iurura. Iurucua loco pedum, inquit ille, habet quasi alas; Anteriorum quidem quamlibet sesquipedem circiter longam, posteriores vero breviores; caudam acutam conicam: oculos nigros magnos, os edentulum et instar rostri volucrum. Habui quarum testae tres pedes erant longae, duaslatae et supra. Costis ipsius inseruntur testae, ad quodlibet latus octo: anteriores breviores, mediae longiores, posteriores iterum breviores. Ova illarum comedunturuti et caro. Ponunt aurem ova ad littus maris, foveam in arena [Orig: arenâ] facientes, et dein arena tumulantes. Saepius inveni vestigia earum, ex mari egredientium, et terra abeuntium. Reperiuntur autem variae magnitudinis. Habui quarum longitudo erat quattuor pedum, latitudo trium: tantae molis ut a [Orig: à] quatuor robustis viris vix possent moveri. Variis figuris Geometricis, restae quasi insculptae visuntur. Quaedam restam nigram habent splendentem, flavis lineis et figuris, egregie [Orig: egregiè] interstinctam.: aliae aliter conformatam. Iuruta Cagado d agoa Lusitanis, minor est reliquis restudinibus: Testa superior decem digitorum haber longitudinem, latitudinem aurem novem, convexitate considerata. Inferior resta novem digitos longa, quatuor et semis lata et plana: Ellypticam autem figuram habet superior. Infra testam se abscondere potest, et collum rursus ad trium digitorum longitudinem, foras extendere. Caput tres digitos crassum, et paulo [Orig: paulò] ohlongius; nasus elevatus et acuminatus. Os amplum: oculi nigricantes, pupilla nigra. In pedib. quattuor ungues oblongi, nigri: cauda brevis acuminata; curis rugosa et quasi squamis constaret. Testa superior fusca, inferior flavescens. Ova ponit subrotunda, dimidii gallinacei magnitudine, testa alba ut ova gallinarum, bonisaporis si frixentur. Comedi aliquoties. Tantum Marcgravius.

APPENDIX. De quibusdam Exoticis quadrupedibus iisque Dubiis.

CAPUT I. De Tlacaxolotl, Cabim, et animali maripeto.

ABsoluta [Orig: ABsolutâ] ita, per Dei gratiam, omnium quotquor nunc nota, quadrupedum, historia [Orig: historiâ] : visum est hanc


page 211, image: s292

de quibusdam Exoticis, et quidem dubiis, Appendicem annectere. Dubiis inquam. Nam ad quod genus referri proprie [Orig: propriè] , adhuc mecum delibero. Inter haec occurrit primo [Orig: primò] Tlacaxolotl, s. animal abrotundae saciei, bestiam tauro vastiorem, capite magno, prolixo rostro, latis auriculis, atrocibus dentibus, humana paene [Orig: paenè] facie, unde sumpsit nomen: crasso collo, manibus pedibusque, et his taurinis unguibus, sed maioribus, magnis latisque clunibus, cauda [Orig: caudâ] crassa [Orig: crassâ] et prolixa [Orig: prolixâ] , ac pelle crassa [Orig: crassâ] , fulvo et hispido pilo. Rarum animal, saxorumque et solitudinum incola. Atzaceani, Tepotzonzotla, et Haquelagani, non procul a [Orig: à] regione, quam a [Orig: à] situ profundiore vocant De honduras. Vescitur montano cacaotli, quapachtli, et virenti haoli, vastatis passim arvis satisque cum [Orig: cùm] horum non adfuerit copia, foliis arborum et fruticum. Caro edulis est. Humanum conspectum non reformidat, neque sagittarum ictib. occumbit, tergusn. est impenetrabile. Quamobrem defossa terra, ac desuper ramis fron dibusque contecta [Orig: contectâ] , et subaggerata capitur. hand aliter ac apud Indos Orientis elephantes.

[Note: Nieremb. hist. Ex. l. 9. c. 3.] Animal Cabim Maphaeo animal Sionium, Antonio a [Orig: à] S. Romano Thabal dicitur. Nascitur in Iava. Huius animalis unam virtutem scio, sed mirificam. Si eius oscilli extremitatem aliquis gester, quantumvis mille transverberatus vulneribus ne guttam sanguinis dabit. Experimentis pluribus probatum est: sed illud celebre et notissimum, quod [Orig: quòd] cum [Orig: cùm] Naodabeguea Malacensis infensus Lusitanis, et adversus illos egregie [Orig: egregiè] dimicans, tandem oppreslus, multiwque confoslus ictib. corrueret, ex patulis vulneribus nihil omnino cruoris manaret. Mox inter spoliandum, ut primum [Orig: primùm] detracta eius brachio est aurea armilla, (mirum dictu) tamquam vase confracto, ita sese cum anima universus repente sanguis effudit. Cuius rei stupore defixi Lusisitani, cum de aliis captivis causam quaesissent, cognovere in clusum esse in armilla [Orig: armillâ] os eius animalis, cuius in sistendo sanguine tam efficax esset vis.

Quantum ad animal Maripetum, [Note: Nieremb. hist. Exot, l. 9. c. 49.] scribit Aloysius Almeida cum periculo omnis fidei, et multi confirmant, apud iapones in regno Goto extare silvam, in qua [Orig: quâ] tantum gignitur animal canis magnitudine, cruribus brevioribus, ad esum humanum percommodum, aureo colore, praemolli etiam villo. Cum [Orig: Cùm] senuerit hoc animal, dimisla terra, sponte mare ingredi, ibique paulatim transformari in piscem, ac per singulares corporis partes, certo quodam temporis intervallo, vere [Orig: verè] mutata quadrupedis forma, ac natura transire in piscem. Idque adeo verum esse obtestatur Auctor, utaffirmet aliquando contigisse, piscem huiusmodi captum, inventum nondum omnibus corporis quadrupedis partibus prorsus transformatis, nondum videlicet opportuno elapso tempore, quo omnia piscis membra effici potuerunt: pars enim adhuc habebat formam quadrupedis, altera iam squamis et pennis formata videbatur. Adicit, fabulosum hoc non esse, sed compertissimum iam fuisse, veritatique huic adstipulare indigenarum omnium consensum.

CAPUT II. De Dante et Cappa.

[Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 65] SUI generis animal danta est (aliqui Indi capam vocant, alii tapiroussu, alii doveanare, ut Laerius scribit) sed mulis similis. Mulares habet aures, vitulina labra: rostrum superius propendet per palmum super rictum: artollit, cum [Orig: cùm] irascitur: paene [Orig: paenè] reliqua membra diversae bestiae similia, sed plerumque vitulo conformiora. Cornu caret. Ungula iuvat dolorem cordis, pellis loricae usum supplet, impenetrabilis estictibus. Duos ventriculos habet, unus alimenta excipit, alter ignoto adhuc sacramento invenitur putrefactis lignis et virgulis plenus. Una auctoritas parsimoniae naturae excuset hic [Orig: hîc] superfluitatem. Nescitur usus et finis huius ventriculi. Venator oportet vulneret illam ante ingressum aquae: ibi enim morsu se defendit, et occidit canes. Didicisse


page 212, image: s293

phlebotomiam fertur ex hac bestia [Orig: bestiâ] , homines doctos, namque cum crassescit, interna crura vulnerat arundine resecta, eadem [Orig: eâdem] industria atque Hippopotamus.

Lerius de hac bellua sic narrat: Hanc tapiroussu appellant, pilo subrubescenti, atque promisso, vaccam magnitudine acforma valde [Orig: valdè] referentem. Attamen cum cornibus careat, sitque contractiore collo, auriculis longioribus et kpendulis, siccioribusque tibiis ac gracilioribus, ungula continua, et asini ungulae persimili, merito [Orig: meritò] quis eam vaccae asinique naturae participem esse diceret. Differt nihilominus [Orig: nihilominùs] ab utroque plurimum [Orig: plurimùm] quod [Orig: quòd] et brevissimam gerat caudam (Obiterque hic monendus est lector, permulta in America gigni animantia, quae omnino [Orig: omninò] sine cauda sint) et dentes habeat multo acutiores; nec hominibus propterea quidquam periculi ab ea potest creari, cum [Orig: cùm] in fuga potius, quam in viribus salutem ponere consueverit. Eam barbari sagittis confixam, ut et alias plerasque interficiunt, aut fosla excavata, muscipulis seu aliusmodi ingeniose [Orig: ingeniosè] fabrefactis venari solent. Ceterum [Orig: Ceterùm] . fera illa magno est in pretio apud barbaros, pellis gratia, quam simul atque illi dextraxerint, dorsi corium in orbem circumcidentes, ad solem exsiccant, in parmasque findi mediocris cadi magnitudine conformant, quibus in bello hostium excepta repellunt. Tantam vero duritiem pellis ad solem siccata contrahit, ut nullius ictu teli, quantumvis magno impetu vibrati, tranfigi posse facile credam. In Galliam duas huiusmodi parmas studiose [Orig: studiosè] afferebam: redeuntibus vero fames ita molesta fuit, ut omni commeatu absumpto, ne cercopithecis et psittacis, eiusdemque generis animantibus exceptis, quae ex regione illa nobiscum advehebamus, parmae illae duae carbonibus impositae, fuerint etiam ad depellendam famem comedendae: quibus reliquae pelles, quae, ut suo dicam loco, in navi erant, additae sunt. Porro [Orig: Porrò] Tapirouslu caro ad bubulae gustum fere [Orig: ferè] accedit. Appendo quae Franciscus Hernandus de dantis scribit. Mediocrium mularum aequant magnitudinem, fulvo teguntur pilo, et firma impenetrabili vestiuntur pelle. Capiuntur in canibus, sed diligenter cavendum, ne prius [Orig: priùs] confugiant ad flumina, in quib. sese adversus illos vehementius tuentur. Carnes eorum, ac praecipue [Orig: praecipuè] pedum, si probe [Orig: probè] coquantur, gustu suaves sunt, acbonum alimentum praestant, offenduntur autem haec animalia non una [Orig: unâ] in parte continentis.

[Note: Nieremb. Hist. Exot l. 9. c. 71.] Cappa dicitur animal asino grandius, nigrum, villosum, ferox, canibus quoque infestum. Obvium quemque raptat, non lecus ac lupus pecudem. Forma pedum insolens. Ungula similis est calceo Gallico, a [Orig: à] fronte lata, rotunda non scissa: a [Orig: à] calcari acuta. Aspectum humanum formidat. Fortasse hoc est anony mum animal Francisci Hernandi, et ex dantarum genere, de quibus iam dixi.

CAPUT III. De Eiulatore, Su et Peva.

[Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 4. c. 72.] DE Eiulatore ita idem Nierembergius. Nocentior astus alterius animalis, infantilem simulantis luctum, edito sono sub oppida et villas in prima nocte. Statim miserenti accurrentes affectu quaesituros plorantem perimit. Sed iam caute [Orig: cautè] repetito periculo oppidani, prodeunt e [Orig: è] domibus incensis titionibus stucti. Forma et moles huius ferae canem leporarium imitatur.

[Note: Idem l. 9. c. 74.] Su, id est, aqua, quod iuxta fluvios plerumque degat, apud Patagones invenitur. Alii succarath vocant. Torva est: prima [Orig: primâ] oris acie vodammodo leonem aemulatur, authominem, nam ab aure barbata, haud promissis valde pilis, pectore propendente: circa lumbos nimis constringitur, cauda ampla et longa sciuri instar. Gigantes eius regionis, quoniam caelo non admodum calido fruuntur, protegunt se huius ferae pellibus. Cum urgetur pellis gratia [Orig: gratiâ] , catulos in dorsum admissos cauda contegit, et fuga [Orig: fugâ] elabitur. Capitur una cum catulis scrobe


page 213, image: s294

effossa [Orig: effossâ] et celata [Orig: celatâ] ramusculis. Inclusa, prae rabie aut generositate catulos obtruncat, et horribili clamore venatores atrerret, donec sagittis caesa excorietur. Legi (licet auctor non sit oculatae fidel) prae charitate ad prata portare filios, ubi sertis floridis et odoriferis, comic et coronat illos, tum filios recicomare simili in parentes vetulos pietate, eosque portare et alere.

[Note: Nietemb. H. E. l. 9. c. 76.] Peva catelli est magnitudine. Hoc ubi tygridem conspexit, illius insistir vestigia, et allatrat assidue [Orig: assiduè] , ut latratu audito, tum ferae, tum homines latebras petant, acsibi ab instantifera [Orig: instantiferâ] caveant. Hinc saepe fieri videmus, ut prae inedia [Orig: inediâ] , praedaeque defectu, in agris exspirent.

CAPUT IV. De animali foetido, Graffa et Caoch.

[Note: Nieremb. l. 9. c. 80.] APud Chiribicenses animal est gestu mirabile, ait Petrus Martyr, strigosum, cubitales loco stercoris emittit colubros. Unum domi suae se nutrisse, et aperto experimento rem ita esse deprehendisse, Fratres Dominicani asserunt. Quod solutae tendant colubri, interrogati. Ad vicinas, dixerunt, silvas, ubi vitam agunt brevem. Puret ainmal plus, quam qualecumque cadaver foetidum in sterquilinia proiectum: Inde putoris eius impatientes interfici animal Dominicani iusserunt. Vulpem rostro, pilo lupum imiratur. Cum in infantum ventribus vermes passim creari, neque senes ab ea [Orig: eâ] peste esse immunes, arque una cum excrementis, emitti vivos didicerim, quos murato nomine vulgus lumbricos appellat, cur et illud accidere posse non crediderim, inquit Nierembergius, talibus praecipue [Orig: praecipuè] viris, id affirmantibus.

[Note: Idem l. d. c. 82.] Graffa in insula Zanzibar, potissi mum invenitur. Animal est exigui capltis, et longissimi colli: anteriora crura oppido [Orig: oppidò] excedunt posteriora, colore vario albet, rubet, roseisque distinguitur maculis. Mitis bestia est.

[Note: Idem l. d. c. 93.] Coach animal est tres dodrantes longum, pilo vestitum nigro, promiscue [Orig: promiscuè] cum candenti, sed ventre fulvo. Clamans noctu, humanas imitatur voces. Suis instar edit mayzium cum [Orig: cùm] viret, nec dem spicas concoxit Sol.

Et tantum de Quadrupedibus sufficiant. Si quid interim obvenerit, quod nos hactenus latuit, in Paralipomenis, si Deus ita voluerit, poteriradici.

Gratia Tibi Domine IESV.