Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
INSECTA aquatica, in Pedata et Apoda distinguuntur. Illa vel paucos vel multos pedes habent. Paucipeda sunt, Squilla, Locusta, Scorpio, Notonecta, Cicada, Anthrenus, Forficula, Lacerta, Corculus, Musca aquatica, Cantharis, Scarabaeus, Tipula, Attelabus Arachnoides, et Ligniperda seu Bellonii Phryganium.
Rondel. de fluviatil. c. 37.Squillae primus, quod sciam meminit Rondeletius, sed crustatae duntaxat. Pedes ternos utrinque habet. Cauda in duo longa et tenuia veluti fila desinit, caput rotundum et compressum quatuor corniculis instruitur. Mouf. Theatr. l. 2. c. 37primi et secundi non globosi color. Tertia autem species dorsonigrica, ventre fusco: at omnibus os forcipatum et appositi pertinax. Quartus prioribus tribus pedibus se movet, ceteris appendiculis pro remis utitur. Collum illi et antennae forcipesque minio dilutius illitae; corpus fuscum, vel magis cinereum. Quinto caut Sextus
quam quadrupedum aures. Assultant illi protinus, ut Squillae pisces, in coitu, et ubi licentia audacia crevit, implent faemellam. Hoc tempus speculatus index morsu levi significat: illa ore compresso quicquid inclusit exanimat, partemque socio tribuit: coeunt enimore, cancrorum more et locustarum. Quem
Locusta piscem imitatur. Colorem Moufet. l. 2 c. 34.Scorpionum palustrium tria vidit, atque habuit genera Moufetus. Primus nigricabat nonnihil, reliqui arenam candicantem referebant.
Notonecta non ventre ut alia, sed spina innatant. Horum aliis oculi, scapulae corpusque nigricant, aliis virescunt, aliis pyropum, aliis picem referunt.
Cicadae fluviatiles, et ventris latitudine et pedibus natant, utrinque ternos habent, postremi longissimi sunt. Rond. de fluviat. l. 38
Anthreno fuscum ubique corpus, oculis piceis exceptis.
Forficulae idem
Lacerta varii coloris est, et piscatorum gaudet intuitu. Circa rupes Britannicas non infrequens, ubi piscibus insidiatur.
Corculus cordis effigiem, pedibus capiteque demptis,
Rondel. de fluviatil. c. 40.Musca aquatica ita Rondeletius. Muscas volantes, in aquae extremitate
Vide
Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 1.Cantharides, in paludib. circa lacum prope Bononiam, reperiuntur, quae per iuperficiem (placet haec et sequentia verbis Aldrovandi describere) aquae modo irrequieto huc illuc circa eundem
Tipularum, quae etiam Macropedii, Pedones, et Gruinae Mouf. Theatri Insect. l. 1. c. 11.Prima Moufeti species est tibiis longissimis araneo silvestri similis, corpore Femina conformis videtur, sed paulo nigrior, et caudae mucronem quasi demorsum obtinet. Has Angli, Schepherds vocant: id est opiliones: quiaubi oves vescuntur ibi saepius aparent. Secunda Tipula caput magis habet, oculos prominentiones, antennas quatuor exiles, corpus luteo nigroque colore varium, alas obscuriores. Tertia Quarta species rara et perelegans videtur, capite et maxime ore furcato, scapulis turgidis, brevioribus pedibus, corpore duplo ceteris crassiore, dorso nigricante, ventre et lateribus croceis, cauda mucronata et nigra. In sepibus versatur aestate, rarius in campis reperitur. Coeunt dictae tipulae aversis caudis, atque ita volant; recurvantur tamen quandoque velut in complexus. Aldrovandus bina Tipularum genera observavit. Prius in aqua stagnante scrobis, foveaeve, cui cannabim macerandam immergunt rustici Bononienses, quae ab eo usu Maceratolo vocatur, in
Aldrov. H. Ins. l. 6. c. 1.
Aldr. l. c.Attelabum arachnoidem nominat Aldrovandus insectum quoddam, Aranei speciem ferens, sed sex tantum pedibus dotatum, colore cinereo, ac vulvae, seu fundi lutosi (in quo sese occulit, aut summa superficie eius sedet, aliquam do reptans, nonnumquam natans)
Ligniperdam aquaricam non videtur Aristoteles agnovisse. Etenim festucas, lignave colligere eam scribit, quibus sese induat, atque cum post iis spoliatur, emori, cum eiuscemodi animal, quod Ligniperdam aquaticam nominavit, spoliatum suis festucis, quae variis ex partibus herbarum constant,
Quid de eo sentiat Gesnerus, vide apud eum et Aldrovandum.
INsecta aquatica polypoda sunt Tinea, Pulex marinus, Pediculus marinus, Asilus aquaticus, Scolopendra marina, et vermes in tubulis delitescentes.
Aldr. Hist. Ins. l. 7. c. 2.Tineae vermes sunt perparvi, et quia convolvi solent, minores aliquando, colore albo, pedib. plurimis per totius corporis alveumcontiguis, et molliorib. Cauda oblonga in alveum desinit. Oculi sunt perexigua puncta alba, cum centro longe minutissimo. Reperiuntur in fontibus bonis et frigidis; Martio praesertim mense. In terra propter pedum seu mollitiem seu multitudinem (nam et ab ore veluti pedes prominent) progredi nequeunt: in aquis, corpore in latus alterum inclinato currunt; et nisi fallor, retrorsum quoque incedunt. Cum aqua epotae ventrem inflant, et largo haustu vini pelluntur. Forte et therebintinae, oleo, butyro, lacti et sero cederent. Gesnerus Gallis easdem cum Scrofulis, quas Agrovelles vel Escroelles vocant esse putat. Multipedes sane faciunt, corpusculo brevi, cauda reflexa, invenirique in fluviis, puteis et fontibus.
Arist. Hist. Anim. l. 4. c. 10.Pulex marinus, qui Aristoteli Rond. de Piscib. l. 18. c. 27.Mouf. de Ins. 2. c. 38.Pulex sive Asellus marinus squillam molliorem refert, nisi quod quatuor tantum pedibus (pace Gesneri dixerim) donatur, et frequentibus longisque saltibus se liberat,
Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 7.Adeo nihil non gignitur in mari, ut Cauponarum etiam aestiva animaliae, pernici molesta saltu, aut quae capillis maxime caelat, existant: et circumglobata escae saepe extrahuntur: quae causa somnum piscium in mari noctib. infestare existimatur.
Rondel. de piscib. l. 18 c. 28.Pediculus, qui Aristot. Unus qui in mari, quod est Alter est, quem hic depinximus. maioris fabae magnitud. et latitudine, scarabaeo terrestri similis, corpus ex
pedes habere, octonis tabellis in tergore loricari; priorum pedum ungues ad caput, posteriorum ad pedes converti; oculos parvos, nigros, et aliquanto eminentes habere; Erythrinis etiam dentalibus ac sargis vesci; in orbem se contrahere; praegnantem denique plaerumque inveniri, addit. Est et aliud animalculum marinum, cuius hic iconem appono.
Rondel. de Insect. c. 8.Asilus marinus, quem Oestrum marinum veteres Prusam pro ore tubulum seu fistulam habet, pro corporis ratione longam. Utrinque sitae sunt veluti manus duae quae ad os flectuntur, sequitur alvus cum incisuris, cui affixi sunt sex pedes, duo qui in Cur sub pinna haereat, in causa est partis mollitudo, pinguitudo, et sanguinis copia. Reliquo corpore Thynni cute quidem laevi integuntur, sed illi subsunt squamae duriores.
Arist. H. A. 2. c. 14.Scolopendras, Aristoteles, aspectu terrenis similes esse dicit; in saxosis locis gigni, colore magis rubro esse, pedum numero terrestres superare, gracilitatem crurum si excipias, serpentum more non in altis gurgitibus nasci, adicit.
Rondel. de Insect. c. a.duas species proponit. Prior minor est, colore plane rubro, dodrantali magnitudine, in saxosis locis degit. A capite ad caudam pedes habet plurimos: in flexus et volumina sese contorquet: nunc longior, nunc brevior, nunc gracilior, nunc crassior efficitur. Altera est superiore Mouset. 49 c. 39.
Rondel. de Insect. c. 5.De Vermibus in tubulis nascentibus, ita Rondeletius. Nascuntur insaxis marinis et super concharum vetustarum testas, tubuli vel Siphunculi testacei, rotundi, asperi, candidi, intus laevissimi, quorum alii recti sunt, alii contorti et replicati. In his procreantur et vivunt vermes, qui foras se exserunt hauriendae aquae gratia. Hi colore, substantia, scolopendrae rubrae similes sunt, figura et magnitudine nonnihil differunt: longissimi enim digiti magnitudmem non excedunt. Pars posterior folii myrtei modo in acutum desinit. Priore parte utrinque pedes habent, veluti scolopendrae, unde fistula prominet in extremo obtusa tubae modo, et perforata, qualem in asilo marino depingemus,
ABsoluta insectorum aquaticorum pedatorum historia, ad apoda Aldrou. H. Ins. 7. c. 11. Moufet. 2. c. 41.Hirudines, Stellas, Hippocampum, U vam marinam, Oripem, Lumbricum marinum, Setam, Vermem Indicum, et alios consistunt.
Sanguisuga. Graeci
Marina nempe, et Lacustris. Illa, Rondeletio Rondelet. de Ins c. 7.
Lacustres circulis velut inter se colligatis constant, quorum opera quandoque in globum contrahuntur. Ossibus et pinnis carent. Os illis trianguli instar, id vulnus in flictum ostendit. Villanovanus fistulam in ore more culicis tribuit. Alii in maioribus acutius, in minorib. rotundum; in omnibus foramen in medio exile, observavere. Ab ore ad alvum continuus est meatus. In mortuis longitudo circiter digiti. Lineis et punctis nigris notantur omnes, reliquo colore variant. Varias differentias sortiuntur. Sunt quae caput magnum habent, coloris ruffi, variis filamentis distinctae lanuginosae, et venenatae. Sunt et aliae tenuiores, capite brevi, ventre rubro, quae in aquis puris habitant. Albertus Nigrarum et planarum; nec non quae in dorso virgulas rubeas et aliquantulum rugatas habent etc. meminit. Apud Helvetios Minores sunt nigrae; maiores subvirides, striis per longitudinem
subflavis aut ruffis, in quibus puncta aliquot nigricant. Visae Venetiis virides, maculis hinc inde nigris respersae. In fluentibus aquis, albas, perexiguas, ore utrinque in circulum lato, sed altero duplo latiore, quales vel piscibus nonnumquam adhaerent, invenies. In Mauritaniae quodam flumine septenum cubitorum, quae per gulam perforatam respirent, inveniri, Strabo prodidit. In iecinoribus boum similem hirudini lacustri vermem, Moufet. de Insect. 2. c. 41.perforatas, quas Europa non novit, et Imperforatas distinguit.
Ad Naturam earum pertinet, in paludosis et turbidis aquis ut plurimum, in saxosis, arenosis et claris,
Usus Hirudinum.
De praeparatione, et modo utendi,
Nierem. H. Z. 13. c. 19.Lumates molestissima hirudinis species, inter herbas et montium arbores vivens, semidigitum longa, et
Aldrou. H. Ins. 6. c. 18. Nomen.Stellae nomen,
Rondel. de Insect. c. 10.
Arist. H. A. 5. c. 15.Plin. H. N. 9. c. 6.
cibis, ex Bellonio colligimus. In Medicina, Hippocrates, nigras cum brassica et vino odorato adversus uteri strangulationem propinat. Apud Myrepsum inter suffimenta contra epilepsiam recensetur. Inter psilothra Rondel. de Insect. c. 14.
Differentias et Genera si attendamus, sunt plura. Sunt parvae, magnae: sunt, quae flavescunt, nigricant, cinerascunt: sunt aculeatae, laeves, longae, breves. Cartilagineae, Testaceae, Leves, Pectinatae, Echinatae, Arborescentes, Solares.
Cartilaginea
Testacea dicitur, non quod
Distant autem extremitates cuiusque radii
Laevis est duplex: Rondelitii Aldrovandi qui duas ponit. Prima est
Secundae
Pectinatarum quinque sunt species. Prima Rondeletii, primae eiusdem similis, iis demptis, quae sequuntur. Radii circa rotundum corpus dispositi, in exortu suo angulum acutum non constituunt, sed obtusum. Aculei, quibus latera muniuntur. rari, recti, pectinatim dispositi, unde pectinatam stellam appellavit Rondeletius.
In totius corporis centro stellula quaedam expressa est, Secunda cuius figura exprimitur (folio 748.) marginibus albis pectinatim non Tertia nulla elegantior, eiusdem cum praedicta magnitudine, colore, ac tuberculis spinosis admodum varia. Nam in medio est os, instar echini, quinque denticulis vix conspicuis constitutum, hoc continet stellula septem radiorum, quae interiori parte nigra
Quarta est haud dispari cum praecedenti longitudine, radiis albo caeruleis, marginibus pectinatis ferrugineis: in medio stellula est, ex sex punctatis radiis constituta.
Quinta quae quinque radiis inaequalibus et hirsutis constat.
Echinata est corpore
Rondel. de Ins. p. 122.Reticulata est duplex. Rondeletii et Aldrovandi. Illa Haec tuberculis rotundis caeruleis gemmae Turcoiae aemulis, radiorum marginibus hirsutis et pectinatis: quilibet radius supina parte apparet conus pinus ideae oblongior. Prona autem parte sertis, tum luteis, tum caeruleis. Singuli radii habent cauliculum tenuem per medium transeuntem.
Arborescens
Solaris Sol marinus Rondeletio, qui solis referat picturam. Differt
Aldrov. de Insect. lib. 7. cap 18.Stellaequae plurium sunt radiorum, vel sunt septem radiorum, vel decem vel duodecim.
Septenos quae habet, parte gibba colo e ferrugineo obscuriore, spinosis, et parvis quibusdam tuberculis scabra, ac inaequalis, radiis in extremo laevi distortione inflexis, parte concava ochrae
Aldrov. l.s:decem brachia habet ica Columna. Nova et perelegans huius stellae forma, ab aliis omnibus differens, nec adhuc descripta: nostro littori frequens, ita ut nec ulla retrahantur retia quin ipsis implicata, et simul cum piscibus in foro etiamnum invehatur. Haec admodum fragilis est, ut viva ne ab rete excipiatur
Postrema duodecim habet radios, qui quidem singulis singulos habent habent caules caeruleos per medium transeuntes,
latere sunt striae, seu lineae transversae, sanguineae frequentes: in medio quoque circulus eiusdem coloris, undiquaque radiorum margines denticulati, coloreque albicante. Tam variae, et multiplices stellarum formae conspiciuntur, ut quaerendi, et contemplandi nullus sit futurus finis.
Aldrov. H. Ins. 6. 6. 16.gallum mariunum, quidam Salamandram marinam dixere.
Rondelet. de Ins. c. 9.
Post oculos quo in loco in ceteris piscibus branchiae esse solent, pinnulae duae articulis similes sunt, maxime ob situm, utrinque unica. Branchiae vero nullae sunt, neque tectae neque detectae, sed supra dictas pinnulas duo sunt foramina sursum spectantia. Sub ventre rimulas duas habet. Ex una alvi excrementa, ex altera ova foras emittuntur. Cauda reliquo corpore tenuior est, quadrata, cum exochis aculeatis, toto etiam est corpore similiter aculeato, veluti ex cartilagineis circulis compacto, ex quibus aculei exstant, membranulis intermediis, ut nulla caro appareat. Colore est fusco punctis albis notato, ventre albicante. Ventriculum pro corporis ratione satis magnum habet, hepar rubrum, similiter ova rubra, cor exiguum. Caudam quovis modo inflectas, et qualem vivo figuram tribueris, talem mortuus et exsiccatus servat.
Aelian. H. Anim. 14. c. 16.
Usus eorum singularis in canis rabidi morsu est, ut apud Aelianum Plin. H. N. 32. c. 6. 7.Galen. l. 11. simpl. c. 41.
Rondel. de Insect. c. 25. Aldron. H. Ins. 7. c. 17.Vvamarina ita Aldrovandus. Piscatores nostri, inquit Rondeletius, ova sepiarum racematim compacta