I. Liber singularis, De vocibus et Orthographia, Syntaxi, et formulis quibusdam in iure civili Romano plane singularibus, aut omnino inusitatis, ex Brisso. et aliis: cum Indice Alphabetico. II. Formulae Antiquae seu sollennia et hodie inusitata Populi Rom. verba. III. De variis tum Verborum, tum vero et rerum formulis et antiquitatibus, quae in Regiis ac Decemviralibus, aliisque priscis Romanorum Legibus, Senatusconsultis, et Magistratuum creationibus, officiis ac differentiis, continentur: ex Lipsio, Paul Manut. Hotoma. et aliis. Leges Regiae et Leges Decemvirales. Legum Romanarum accommodata ad literarum ordinem enumeratio. De Senatoribus, Senatu, et Senatusconsultis. De Magistratibus Romanis. IV. De verbis feudalibus, praecipue notabilibus, aut alias minus usitatis: ex Hoto. Cuiac. Vulteio, Rosenthal. et aliis. Eaque studio IOHAN. Calvini alias [Orig: aliàs] Khal, etc. collecta, et adiecta: Editione postrema nunc recognita et aucta.
QUAE in Pandectis Pisanis aliter atque in tritis et vulgatis codicibus scripta occurrant, et quid eam varietatem, aut potius receptae passim scripturae labem creaverit, paucis primum demonstremus: ita nimirum. ut ne in alienas possessiones temere irruamus, et vastissimum de Orthographia Latina dicendi campum apertum, quibus oportet, relinquamus. Et hic ea tantum, quae praepositis rebus necessaria sunt, ita persequemur, ut nobis res, non nos rebus subiciamus; reliqua ad eos, quorum ea de re propria notio est, remittemus. Invenio igitur quod [Note: 1] Sterquilinum vulgo dicitur, Sterculinum in Pandectis Florentinis scribi in l. 17. § ff. si servitus vind cet. et in l. 17. §. fundo. ff. de actionibus empt. Quam scripturam veteres M. Catonis de re rustica, et Terentii Comoediarum libri adiuvant, in quib. Stercilinum constanter legi iam pridem Pet. Victorius, et Georgius Fabricius prodiderunt. Confirmat hoc idem B. Germani Lativograecum Lexicon, in quo ita est, Sterculinum, ko prodoxei=en, ko pri/a Idque et verbi ipsius origo suadet, ex qua stercutii quoque Dei, quem a [Orig: à] veterib. stercorandorum agrorum causa cultum Isidor. lib. 17. Etrmol. cap. 1. tradit, efficta et formata appellatio est, ac facile in hoc verbo Cod. in Q. ut in aliis multis dictionib. propter affinitatem mutatum est. nam et quod [Note: 2] Quippe dicimus, id in Pisanis Pandect is Coeppe in l. 19. §. 1. de acque poss. et alias Queppe scribitur in leg 8. §. ult. ff. de contra tab.
[Note: 3] Praeterea quod vulgo sursum versum, in Pandectis Florentinis, susum versum recte meo quidem iudicio non semel scriptum est l. 28. in fin. ff. de probationibus, l. 9. ff. de divort. l. ult. §. sunt ex laterib. et §. nunc singulos.
ff. de gradib. et affini. Probabiliorem autem mihi eam lectionem facit quod a [Orig: à] sus, ductum Susum mihi [Note: 4] persuadeo. Etiam Cis et ultis caedem Pandectae habent in l. 2. §. capta deinde. ff. de orig. iut non ut alii codices [Note: 5] Uls. Sed et quod Tegmen et Subtegmen passim, Temen et Subtem en Florentinae dictur leg. l. 70. in princ et § ult. ff. de legat. lib. 3. l. 22. in fin. ff. de [Note: 6] aur. argen. Quam scripturam Lexicon B. Germani comprobat, ubti Subtemen krokh\ r(oda/nh vertitur, Hoc amplius Florentini libri Culcitas, non ut alii Culcitras efferunt, l. 3. ff. de supellect. leg. l. 25. §. Culcite. ff. de aur. argen Eamque scripturam in Lexicon B. Germani in quo Culcita tu/lh redditur. Apud Isidorum etiam li. 19. Etymolog. ca. 27. Ita scriptum est, Culcitae vocatae quod culcentur, id est, farciantur pluma sive tormento, quo [Note: 7] molliores calidioresque sint. Coercitionem quoque [Note: 8] Florentinae Pandectae, non ut vulgus loquitur. Coer tinoem semper enuntiant. Iam vero Favia lex et Faviana actio recte in iisdem Pandectis et pauli sententiar. libris in Cod. Theodosii Fabia et Fabiana dicitur. Eum autem errorem, qui diutina possessione cum vitio Codices omues occupavit, ex ea quae inter literas B. et V. olim exstitit, cognatione ortum certo certius est. Nam cum in promnunoiando et scribendo promiscue atque indifferenter his literis uterentur, eo factum est, ut una in aliam multis in dictionib. degenerarit Quae res non paucos errores in auctorum libros invexit, quorum ne longe exempla petantur, quam multi Codices velle quaeri, pro Belle quaer: ante hac scriptum habuerunt. in l. 2. §. ult. ff. de suis et legit. Quin etiam ex hac promiscua literarum mutatione Celsi nomen corruptum fuit. Is enim non in legum modo libris, sed et in Plini Epistolis Iubentius appellatur, qui luventius dici debet, quemadmodu recte Pandectae Florentinae ediderunt in l. 20. §. praeter. ff. de petit. hered. l. 7. et 1. ff de iure ???
patron. et antiquum illud vetusti libelli a [Orig: à] me lib. 3. Select. Antiquit. relati monumentum testatur, cuius Iuventius Celsus subscripsisse traditur. Cuiusmodi nomninis praefectus quidam urbi a [Orig: à] Symmacho lib. 1. Epist. 29. memoratur. Nec absimili errore lavolenus in labolenum transiit, et Havitus in Habitum: unde vitiata splendidae orationis Ciceroniane inscriptio fuit, quam pro Cluentio Auito dictum earundem Pandectarum scriptura patefecit, sicuti lacob. Cuiac. de nostra scientib optime meritus, aliis quoque eiusdem generis mendis detectis admonuit: quibus addatur licet emendatio leg. secundae Codice de censitoribus. et peraequator l. 11. ubi Fetus vetaverit, pro, Hebetaverit sriptum est: quemadmodum patet ex leg 1. eodem titu. in C. Theod. ex qua amplius, ut hoc obiter admoneam, patet Tribonianum capitale supplicium a [Orig: à] Gratia, et Valentinian. irrogatum, in competentem indignationem transformasse. Atque ex hac literarum mutatione creatam illam lectionis varietatem existimo, quae inter Iustinianeum et Theodosianum Codicem intercedit in leg. 11. C. de susceptor. libr. 10. Ubi Vini susceptoribus: legitur, cum in leg. 26. eodem titu. in Cod. Theod. binis susceptoribus scriptum sit. In quo Codice etiam innumerabilibus prope in locis voces hae, Connivere et Conniventia depravatae [Note: 9] sunt, in earumque locum conhibete et conhibentia irrepserunt, ut in l. 71. et l. 77 de decurionib. l. 10. de murilegul. l. 3. quorum appel. non recip. l. 39. de episcop. et cleric. Inde quoque manavit error ille, qui apud Cassio. lib 50 variar. Epist. ad universos possessor. cernitur: in quo Signini albei, pro Signini alvei cum vitio legitur. ut et apud Cicer. orat. 7. in Verrem circa finem, Lege de iudiciis iudicibusque nobis promulgata, pro, Iudicibus que novis. Sed de his satistad instituta pergamus. Quod vulgo suphur, in Pandectis Pisanis sulput scribitur. l. 13. §. inde est quaesiium. ff. de usufruct. Quomodo et in vetustis Catonis codicib. verbum hoc scriptum offendisse se Victorius [Note: 10] testatur. Inde sulpurata in leg. 55. ff. de legat. lib. 3. l. 147. ff. de verbotum signific. et Sulpuariae pro sulpuris fodinis in leg. 52. §. si sulpuariae. ff. de furt. Eodem [Note: 11] que modo et Calpurnius in illsdem Pandectisscribitur in leg. 10. ff. de offi. procons. qui in aliis libris. Calphurnius. Sed et Ballistratios eaedem Pandectae nuncupant, quos alii Ballistarios l. ultim. ff. de iure immunit. Quam scripturam etiam Lexicon Lationogre eum B. Germ ani sequitur, in quo ita est, Ballistra, fendo/nh ma/ggknon Quo postremo varbo, ut hoc in transcursu admoneam, in hoc signisicato Leo Imper. in lib. de Bellico appatatu non semel utitur. Enimuero multa quae reliqui codices per o efferunt, vocabula, Florentini per u sctibunt. Constanter enim [Note: 12] acpetpetuo Epistulam habent, Epistolam numquam: otsi Graeca, unde Latina ducta est, appellatio ita pronuntiandum suadeat. Metamen in admitationem trahit quod et in vetrstorum auctorum manu exaratis libris Epistulam scribi alii ante me monuerunt. Et ita quoque in inscriptione quadam Romana scriptum est:
M. AUR. ALEXAND. AUG. LIB. AB EPISTULIS.
SUbolem etiam non sobolem iidem libri edunt. l. 10. §. si serui, ff. de iure dotium. l. 22. §. sin autem tantus. ff. soluto matrimon. l. 64 ff. de conditionib. et demonstrationib. Quemadmodum et in Codice Theodosii qui Io. Tilii beneficio Lutetiae excusus est, ubique hoc verbum scribitur l. 1. de mulieribus, quae se servis
iunxer. l. 74. de decutionibus. et aliis infinitis locis. Ut et in Lexico iam saepius citato. Suboles )bpigonh/ Quod rectum videtur. ut a [Orig: à] Subolescendo, id est, subcrescendo, vox haec derivata sit, Eam enim apud veteres verbum olescere signisicationem babuisse Festus notavit. Adulescentem quoque ibidem semper legas, Adolescentem nusquam. Et Utrubi, non Utrobi l. 1. et Rubr. ff utrubi. l. 9. ff. de re vind. Utrubique, non Utrobique l. 4. ff. de pact. dotalib. l. 85. ff. de legat. lib. 5 l. 25. ff. quando dies leg ced. l. 19. in fin ff. de iud. l. 11. §. officium. ff. de apua et aqu. plnu. l. 36. §. penultim de legat. libro primo Varietatem autem hanc scripture, qua inter se codies dissident ex an tiqua literarum O et v quam in sermone recipiebant, functione fluxisse credo. ex qua vulgo et volgo indifferenter soribi in veterum liberis seimus. Inde adeo qui passim Opilio, Florentinae Upilio dicitur in leg. 60. in fin. ff. de legat. 3. quamquam ovium custodes, Ouiliones appellentur in leg. 25. in fin. ff. de instruct. vel in strumen. Sic etiam Hoc, pro Huc, (quod veteribus in usu fuisse Servius in 8. Aeneid. notat) legimus in leg. 6. ff. de vus et habit. Latinum porro U Graecum u)yilo/n representar, eiusque loco in referendis dictionibus [Note: 13] Graecis an tiquitus sufsici solitam, non est ignotum. Hinc illa Musia, pro, Mysia in leg. 16. §. ultim. ff. de poenis. et tumpanum in leg. 19. § illud. ff. locati, pro, Tympanum, Assurius sermo, pro Assyrius in leg. l. §. ultim. ff. de vetborum obligat. Sulla, pro Sulla [Orig: Sylla] in leg. 2. §. deinde cornelius. ff. de orig. iur. Et Purrhus pro Pyrrhus in l. 1. §. 2. ff. de postulando. Et Poluposus, pro Polyposus in leg. 12. ff. de aedilit. edict Contra Centyrio, pro Centurio in leg. 26. §. convenit, ff. de pactis dotalib. lege. 40. ff de administr. tut. l. 15. ff. de vulg. et pupil. Ut Lysitania, pro, Lusitania in 1. ultim. ff. de censibus. Fuit etiam olim Latino i. magna et ad commutationem proclivis cum vocali V, cognatio. [Note: 14] Inde adeo quod hodie Recuperare, antiquitus Reciperare dictum, non ex Pisanis Pandectis tantum, sed ex aliis vetustis omnibus codicib. intelligimus. Ex diverso Deploma, pro Diploma, Adsimulatur, pro, eo quod vulgo Assimilatur in iisdem Pandectis legimus. Et plane Adsimulare dixisse antiquos Diomedes ait, Ciceronisque et Virgilii testimoniis confirmat. licet eam scripturam [Note: 15] veterum cedices in hunc diem non retinuerunt. Arcessitis etiam amicis Florentinae scribitur in leg. 39. §. propositum. ff. de leg 3. ubi alii Codices Accersitis habent, Atque ita, quantum memoria repeto, in manuscriptis veterum auctorum codicibus, quos quidem mihi videre antehac contigit, Arcessere pro, Euocare scriptum, ubicumque id occurrit, reperi: licet Grammaticorum dist inctioni hanc scripturam repugnare non ignorem qui Accersere in ea signisicatione dicendum contendunt. unde in l. 7. Cod. ubi causae fical. quo loci typis impressi libri, Accersendis veteres mei arcessendis scriptum habent. itidemque apud Cicer. pro A. Gluentio primi qui ex venetorum officina prodiere Codices, Arcessit [Note: 16] sine causa puerum, non ut recentiores, Accersit, ediderunt. Defrudetur vero, quod est in leg. 45. in fin ff. solut. matrimon. evius loco hodie Defraudetut. scribimus, germanam antiquitatem olet. Defrudo enim, non Defraudo veteres dixisse, ut reliquos omnes tacam, Nonius Marcellus notat, et hoc Plauti in Asinaria versu comprobat:
Ten' ego defrudem cui ipsi nihil est in manu?Subdit et Terentianum ex Phormione Act. 1. scen. I versum:
Meum defrudans genium comparsi miser.Constitit certe, pro consistit saepenumero in Pandectis
Pisanis scribitur. l. 68. l. 98. in fin. ff. de solutionib. l. 34. [Note: 18] ff. de negot. gestis. Et Constiteremus, pro Consisteremus in leg. 26. Digest. de iudiciis. Iuvenalem etiam facilitatem, non ut alii libri, Iuvenllem eaedem pandectae scribunt in l. 25. §. lex Iulia. ff. [Note: 19] ad legem Iuliam de adulter. et Sycamionem arborem in l. penultima, ff de extraord. cr iminib. ubi alii [Note: 20] Sycomorum. Et Perfocat in l. 4. de liber. adgn. ubi alii [Note: 21] Praefocat. Scribunt et eaedem Pandectae ut plurimum, Atquin non Atqui. l. 78. §. penu lt. ff. de letat. 3. [Note: 22] l. 29. ff. de negot. gest. l. 59. ff ad Trebel. l. ult. de fideicommiss. libert. l. 15. ff. ad segem Iul. de adultet. Refictionem itidem, pro, Refectionem aliquoties scribunt l. [Note: 23] 1. §. cloacae ff. de cloacis. l. 3. §. ult. et l. ult. ff. de rivis, At Urgue e, et tinguere, addito, V, in ceteris temporib. constanter scribunt. l. ult. ff. de iudiciis, l. 22. ff. de negot. gesti. l. 73. ff. de legat. 3. et aliis innumerabilibus locis. Quae verbi Tinguo scriptura Capro Grammatico Probatur: et in hunc quoque modum Urgvert in Lexico B. Germani scribitur et vertitur e)pei/gge, katas1peu/dge, )bpi/kgetai. Placet etiam Probo artis suae peritissimo, ita [Note: 24] scribendum Unguo. Plane meram antiquitatem sapit, quod Praegnas praegnatis, reliquosque deinceps casus sumili fotma eaedem Pandectae efferunt. Cui dictioni ut posteritas literam N, inseruit, ita de quibusdam aliis vocibus detrarit, quibus euphoniae gratia olim [Note: 25] ea interici et interponi consueverat. Nanctus enim et Thensaurus, Quotiens, Quotienscumque, Vicensimus, Quadragensimus, Centensimus, et alia id genus hodie sine N, pronuntiantur. Quib. haud satis scio an adnumerari debeant quae in indem Pandectis observavi, Relinquerit, Relinquisset. l. 79. ff. ad legem Facid. l. 2. §. si ex emancipato. ff de collatio. bonor. l. 41. §. Lucius. ff. de fideico mmiss. libert. l, 122. ff. de verborum obligation. et aliis insinitis locis. Item contingerunt in l. 41. §. Titius. ff de fideicommiss. libert. Obtingerunt in leg. 15. ff. de mune tib. et honoribus. Confunderant in l. 21. ff. locat. Reseinderat in l. 1. quod ait Praetor. in fin. [Note: 26] ff. de cloac. Nam nec absimili specie Rumperit, Rumptum et Corrum pit, pro, Ruperit, Ruptum, corrupit ibidem legimus in leg 22. ff. de furt. lege ultim. ff. locat. Rubr. de Iniusto rumpro et irrito, leg. ult. ff. locati. Et quaedam alia praeterea verborum tempora contra Grammaticorum regulas foimata habent. [Note: 27] veluti accederat, pro. Accesserat in lege ultima, ff. de [Note: 28] acquir. hered. Decederit, pro, Decesserit in leg. 27. §. 1. [Note: 29] ff. de legat. 3. Adiuvaverit, pro Adiuverit in leg. 15. §. 1. [Note: 30] ff. de manumiss. teltament. Adpulserit in leg. l. § . Tie [Note: 31] batius. ff. de aqua quotid. Et Tolliise, pro. Tulisse in l. [Note: 32] 13. §. si quis hommem. ff. de acceptilationibus. Et Oblinuerit in l. 1. §. 1. ff. de extraord. ctiminib. Sed ut nudae antiquitatis reliqua in Pandectis impressa vestigia persequar, non omittendum est, quod Uxorei, pro, [Note: 33] Uxori legimus iu l. 31. ff. de usufruct. l. Ipseis, pro. Ipsi, in l. 1. ff. de feriis, et Ben~eivolentia pro benivole~va in l. 62. ff. de hered. instit. Cuius generis in vetustis saxis [Note: 34] monumentisque exempla sunt frequentia. Plostrum item et Clodium illic scribi observabis, quae nunc per au efferuntur. Item, Neglegere, Intellegere, Deiudicare, Delenimentum. Deverticulum, Destricte, Desperite, Deminutum, quae nunc per i. enuntiantur. Cui mutationi facile ipsa literarum affinitas locum dedit, quae antiquis tem potibus sine ullo discrimine inter se commutabantur, quemadmodum Fabius libr. l. cap. 12. et Gell. libr. 10. cap. 14. et Donat. in Phormio. terentii admonent. Maxime vero ea in in dictionum sine licentia utebantur. [Note: 35] Unde Noxale, pro Noxali, in leg. 27. in prine. Digest. de evictionibus. Defensione, pro Defeusioni in leg. 39. §. 1. ff. de noxalibus. Exceptione, pro
Exceptioni in dict. leg 39 §. penultim. Rursus Petitioni, pro Petitione in leg. 8. Digest. de rei vindicat. Et Ferruminationi, pro, Ferrum inatione in leg. 23. §. item quaecumque. ff. eod. tit. Adfinitati, pro, Adsinitate in leg. 39. ff. de iniut. Cuiusmodi Infinita exempla in eotum librorum lectione versantibus occurrent, quae h nic admonitus sibi quisque suo studio observabit. [Note: 36] Est et ex antiquo loquendi more repetenda quorundam vetborum a [Orig: à] vulgari forma dissidens [Note: 37] scriptura. Apisci enim, pro, adipisci. et Cludo, pro [Note: 38] Claudo, non raro in iilis Pandectis leges. Nubsit etiam et scribsit, quae passim per P, scribuntur aliquoties invenies in tit. De condition. et demonstratio. At ex contrario Oponere, Optulit, Suptile, Suptilitas, in iisdem libris, ut plurimum per P, non ut in allis per B, sctibuntur. Sed et multa per C, illic sctipta animadverti, quae per T, ubique alias concipiuntur, [Note: 39] veluti condicio, Aedilicius, Aedilicis, Adventiciun, Muciana, Venaliciaria, Convicium, Solacium, Traicticia, Pigne: aticius, Pigneraticia, quae duo postrema etiamnum in codice Iustiniani corrupta sunt. R etinent et illi libri fere semper in compositis verbi [Note: 40] integras varinque voces. Itaque Exsat Exspectat, Exsolvere, Exsequi, Exstruere, Exspirat. tam crebro legimus, ut nimlae sit et putidae diligentiae [Note: 41] loca proferre. Eadem forma Traniducere habent, non Traducere, in leg. 13. §. 1. Digest. de Publicia. leg. 61. Digest. de legat. lib. 3. leg. 31. Digest. de poenis. [Note: 42] Et transcribere, in leg. 91. Digest. de divers. regul. iur. Inlacrymari in leg. 19. Dig. de offic. praesid. Inrogare leg. 1. in fin. ff. de seruis exp. Et Circumire in leg. 7. §. 1. ff. de offic. procons. Nonnulla quoque [Note: 43] contra receptam scribendi consuetudinem in illis libris vocabula aspirantur. Nimirum Harena, Harenarii, quibus in verbis aspirationem Phocas Grammaticus desiderat. Item Holus leg. 12. §. 1. ff. de usu et habit. Herhedi in leg. ult. ff. de muneribus et honoribus At harundo et harundinetum, non abscisse, sed varie et modo addita, modo adempta aspiratione. Sicut et Trahianus quandoque l. 4. in fin. ff. pecul. l. 3. in fin. ff. de abigeis. l. c. §. ult. ff. de his que ut in dign et Trahianopolis l. 1. ff. de censib. Per contrarium [Note: 44] quaedam in illis libris citra spiritum, aliter atque vulgo seribuntur. Qualia sunt haec, carus caritas, pro benevolentia, Postumus. Quae quia in Pandectis obvia sunt, idcirco locorum testimonio supersedeo. Tantum confirmandae huius scripturae causa Lexicon B. Germani citabo, in quo Postumus sine aspiratione scribitur, definiturque o( cw=ntos2 men\ tou= patro\s2 s1ullabo/menos2, u)po sqano/ntos2 de\ gevo/menos2. Similiter citra aspirationem verbum Tus seribitur, non modo in leg. 3. §. penult. ff. de penu leg. verum etiam in eodem aedis B. Germani lexico. Quam scripturam rectam esse Isiodorus lib. 16. Ftymolog. capit 8. a [Orig: à] tundendo huius verbi originem deducens docet. litem Partos Pandectae efferunt non Parthos, l. 10 ff. de condit et demonstr. et Ederam in leg. 3. ff. arbor. fur. caes. et Umorem leg. 57. ff. locati, leg 18. ff. de serui tutibus utb. Et Umerale in leg. 14. §. ult. ff. de re milit. Et Redam leg 60. §. penultim. ff. locati. Trocleas l. 19. §. Illud. Digest eod. tit. Renum in leg 11. Digest de [Note: 45] eu ctionibus. Aenum [Orig: Aënum] in leg. 12. ff. de instru. vel instrum. Ceterum in loco PH. alpirati in multis praesertimque peregrinis dictionibus F, ponitur, sic Foenices, Elefantos, Filippos, Orficianum, Chirografa, Sifones, Efeium in Florentinis libris legimus. leg. l. et leg. ult. ff. de censibus l. 2. in fin. ff. ad lege m Aquil. 1. 6 ff. de acquiren. hered. l. 11. §. 1. ff. de servo corrup. l. 12. ff. de instruct. vel instrumen. l. 137. §. cum ita. ff. de verb. oblig. Insuper quaedam unicis literis
concepta vocabula in illis libris occurrunt, que nos geminatis ac repetitis scribimus, ut Conubium: quam eandem [Note: 46] scripturam Lexicon B. Germani sequitur ut supra li. 3. de verb. signifio. docui. Item conexa. l. 17. ff. de negot. gestis, l 59. ff. de rei vindicat. l. 1. §. penult. ff. de suis et legit. Litus et litora l. 2. l. 3. ff. de rer. divisio. et alibi saepe. Coperaroria in l 38 §. 1. ff. de aur. argen quae vulgo Coopertoria, Ilico, Vilicus, Vili ca l. 146. l. 205. ff. de verb. signific. et aliis infinitis locis. Pedisequa l. 65. ff. de legat. li. 2. Britanica. l. 46. ff. ad Trebellianum. Postremo Anulum, Aediles Curules, Oportune, sine literarum geminatione in illis Iibris vel ind iligens lector offendet. Vice versa geminantur in aliquos dictionibus literae, quarum repetitionem communis [Note: 47] ac trita scribend rario repudiat. Nam et Querellam, Sequellam, et Sollemnem, Litteram, Immo, Quinim mo, Comminus, Repperit, Mercennarius perpetuo invenies. Et certe in Lexico. B. Germani eodem mo de Querella scribitur, et redditur me/myes. Brachium etiam iidem libri scribunt l. 23. §. item quaecumque. ff. de rei vendicatio l. 12. ff. de aedilit. edict. Et Sollertiam l. 24. ff. ex quib. caus. maior. et Massurium l. 2 §. his etiam. ff. de orig. iur. l. 105. ff. de verborum obligat. l. 144. ff. de verborum significat. Et Catillinam l. 8. ff. ad legem Iul. maiest. Recidere l. 10. l. 40. ff. de adoptionibus, l. 7. in fin. ff. quod cuiusque universit. l. 6. ff. de captiu. l. 13. ff. de optio. l. Summissit etiam et promissit, invenias in l. 15. §. convicium, ff. de iniur. et l. 49. ff. famil. ercisc. et Reppulerit in l. 86. §. 1. ff. de legat. 1. At Supremum, Cupae, Culei, varie et interdum unicis ac simplicibus, interdum repetitis literis scribuntur.
Enimuero puris vocabulis scribi solita quaedam vocabula quib. nunc diphthongos addimus ex constanti [Note: 48] eorum librorum scriptura observavi. Cuiusmodi sunt haec, Hereditas, Ceterum, Edere, Femina, Fetus, Veneo. Rursus cum diphthongis quaedam scripta observavi, quae ab iis vulgo vacant. Veluti Poene, sicut [Note: 49] et in Epigrammate veteri Romanor. Docta Erodita poene Musarum manu. Item poenula l. 7. de supellect. l. Poenuria. l. 25. in fin. ff de pigner. act. Obaedire in l. 8. in sin. ff. de pollicitation ib. Amoenitas in l. 3. ff. de aqua quotid. Scaena. in l. 1. et l. 4. §. ultimo. ff. de his qui notan, infa l. 24. ff ad l. Iul. de adult. quemadmodum in Epigrammate quoque marmoris Romani scriptum ferunt, in hoc versu:
Et graeca in scaena prima populo apparui.Unde Scaenica in l. 15. S. etsi vestimentorum. de usufru. l. 127. ff. de vetborum significatio. Et Proscaenium in l. 8. ff. de pollicitationib. Depraehende re et compraehendere non sine varietate aliqua diphthongis augentur Porro alias plerumque a [Orig: à] receptis, diphthongos verbis quibusdam Pandectae tribuunt Etenim Coenum et [Note: 50] Foenum, caecus, Paenitentia, Caelum quae vulgo par oe, illic per ae, eduntur l. 26. ff. de acquir. rer domin. l. 93. §. penult. ff de legat. lib. 3. l. 1. de postulan. l. 28. ff. de serui, urb Et quod mihi magis mirum accidit, foenus ubique illie scribitur, ut et in Lexico B. Germani foenerator: quamquam a [Orig: à] fetupecuniae ea nomina tracta Grammaticis placet.
Nec vero ipsae sibi usquequaque Pandectae constant. [Note: 51] Nam Sugrunda, et Sugruenda dicunt l. 5. in sine. ff. de his qui deiec. Rubr. de damn. infect. et sugr. In Lexico autem B Germani Sugrunda scribitur et exponitur enbeth=s2 Fulctrum item lecti, et Fulcrum dici invenio. l. 52. §. ultimo, ff de legat. li. 3. 1. 36. ff de acquir. rer. domin. Sed enim ambigui generis dubiaeque coniugationis ac declinationis nomina ac vetba in his non pauca reperrte est: veluti Concordia et Concordum [Note: 52] neutro genere in l. 27. ff. de pact. dotalib. Alimonia alimoniae in leg l. §. penultimo. ff. de extr. cognit. et Alimonia alimoniorum in 13 ff. de iute doti. l. 4. ff.
de liber. agnosc. ut et apud Varro. ll. 1. de re rustic. ca 8. In partu et alimonio Et li. 3. c. 16. mellis alimonio. Lectus item et Lectum in l. 19 §. item Celfus. ff. de aur. et argent. Papytus et Papytum in l. 52. §. chartis. ff. de legat. li. 3. Denatii et Denaria l. 13. §. 1. l. 20. §. 1. ff. de verborum obligat. Tegulae et Tegula tegulorum in leg. 30. §. Labeo. ff. de usucapionib. l. 8. ff. quod vi aut clam, Castella et Castelli in l. 4. 1. §. item hoc prohibetur. ff. de legat. li. 1. Consortium et Consortio consortionis in l. 96. §. cum eodem. ff. de solutio. Quod verbum Velleius quoque Patercul. lib. posteriori usurpat, ut et Tribuniciae pot estatis consortionem Neroni constitueret, Alia etiam ex Lucilio 19. et ex M. Tullio li. 3. Offi. et ex Livio deprompta testimonia Nonius Marcel. suppeditat. Praeterea lupanar et lupanarium logimus, l. 43. ff. de ritu nupt. l. 21. §. sed si in aliquem. ff. de recept. qui arbitr. l. 27. ff. de petirio. heredit. Exemlar et exemplarium l. 47. ff. de legat. libr. 2. l. 10. ff. si quis omiss caus. test. l. 18. ff. de testament. quemadmodum aper. l. 1 §. si quis in duob. ff. de bon. possess. secund. tabul. Miliare et Miliarium l. 42. ff de excus. tut. l. 1. §. initio. ff. de officio praef. urbi, l. 4. §. 1. ff. de hered. institut. AC quamadmodum Gellius Vulgarem et Vul [Note: 53] garium ac Vulgariam dicit, ita nostri peculiares res et peculiarias, peculiarem causam et peculiariam efferunt. l. 4. §. ultim. ff. de doli except. l. 4. §. penult. ff. de pecul. Temporalem denique et Temporariam actionem, Verscolorem vestem et Versicolotiam, Angulatem locum et Angularium apud eos legimus, l. 9. §. si is qui temporaria. ff. de iur eiurand. l. 55. §. ult. ff. ad Trebellian. l. 1. §. ultim. ff. de aqua quotid. l. 70. ff. de legat. libr. 3 leg. 69. ff. de contrahend. empt. item [Note: 54] Ductum aquae Ductionem leg. 10. in fin. ff. de apua et aqu. pluu. Incestus etiam et incestum apud eos inve. nitur, l. 56. ff. de ritu nupt. l. 39. §. ultimo, et l. ult. ff. ad legem Iul. de adulter. l. 4. et l. 5. ff. de quaestionib. Coniunctio et coniunctus l. 91. §. ult. ff. de legat. li. 3. Mandatum et Mandatus in l 41. § pater. ff. de legat. 3. 1. ultim. in fine. ss. pro empt. leg. 2. ff. de litigios. leg. 42. ff. de negot. gest. l. ult. ff. de solutionib l. 22. et l. 26. ff. de minor. l. 14. §. penultim. ff. de religios. leg. 25. §. ult. ff. de except. rei iud. Iussus et iussum in leg. 25. §. iussum, leg. 36. ff. de acquir, rer. Eandem in quibusdam verbis coniugationum varietatem atque inconstantiam notare [Note: 55] licet. Nam Aedisicare et Aedifacere auctores nostri dicunt, l. 60. §. mandavi, ff. locati. l. 10. §. ulti. ff. solut. matrim. Significare et Signifacere in leg. 65. §. 1. ff. ad Trebellian. eadem figura, qua lucrifacere. Magnificiebat [Note: 56] leges in l. 1. §. penult. ff. quod vi aut clam. Sed. et Demoliri ac Demolire usurpant. l. 30. ff. locati l. 12. ff. de usufruct. leg. l. 37. et l. 43 §. 1 ff. de danm. infect. l. 50. ff. ad legem Aquil. Cuius varietatis novitatem mihi Diomedes leniit, qui Demolire antiquos dixisse, prolatis in eam rem Varronis ex libris Poetices et Epistolicarum quaestionum et Naevii in Corollaria locis, comprobat illud etiam quando in huius verbi mentionem incidimus, notandum est, Demolior non tantum activa, sed et passiva significatione a [Orig: à] Iuriscosultis usurpari. Ita demolita domus est, dixit Iavolenus in l. 23 ff. de usucapionibus. Et demolitis aedibus Ulp. in l. 10. §. 1. ff. quib. n od ususftuct. amit. Sic et alia multa, quae activam duntaxat habere significationem vulgo caeduntur, passive accepta in libris nostris observavi. Veluti Tueri et Stipulari, de quibus li. 17 et lib. 18. de verb. signisicat. quae ad ius pertinent diximus. Item polliceri in l. 1. § est autem. ff. de exercitor. ubi Ulpianus. Actio pellicetur, ait, id est, promittitur. Nec non oblivisc. Paul. in l. 60. §. penultimo. ff. de ritu nupt Per adoptionem in totum adoptivae familie obliviscuntur. Motari Papinianus in l 5. §. 1. ff. ut legator. nomi. cau. Siperitionis diesmoraretur, pro
??? de divetsis, negulis iuris. Quosties equitate desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur. Exsequi Paul. in l. 1 i. ff. de iurisdictio. omn. iud. Quaesitum est, an sentecia exsequi possit. Ulp. in l. 2. ff. de reiud. Sed pertaro intra statutum tempus sententiae exsequentur. Po pulitari. Papirius lostus in l. 21. in fin. ff. de appellat. Cum fructus populitarent ur ab adversario. Et apud Livium crebro populari pasqhte kw=s2 ponitur, Interpretari. Iulianus in l. 13. in fin. ff. de rebus dub. Sed proclivior est sententia testatoris sie esse interprectanda. Paulus in l. 12. ff. de divers. reg. iur. in testamentis plenius voluntates testantium inter pretantur. Sic et apud Sueton. in Neron. cap. 13. Dein precanti tiara deducta diadema imposuit: ver. ba supplicis interpretata praetorio viro multitudini [Note: 57] pronuntiante. Mentiri. Modestinus in l. 28. ff. ad legem Cornel. de fals. Si a [Orig: à] debitore praelato die pignoris obligatio mentiatur. Admetiatur etiam passiva significatione ponitur in l. 35. §. penult. ff. de contrahed. emptio. et l. 36. ff. locati. Sed et Actio moderatur, pro, modus actioni praescribitur, in l. 15. in fin. ff. de negot. gest. invenies. Et nomen quod consitetur, pro, quod in confesso est in l. 15. §. sic quoque ff. de re iudicata. Quinetiam Arbitretur. Pro, Arbitrium feratur et sententia dicatur, pasqhtikw=s2 bis usurpatur in l. 27. §. si quis litigatorum. ff. de recept. qui arbitr. Et alias, Sumptus, ait Ulpianus, arbitrantur pro facultatib. et dignitate defuncti. l. 12. §. sumptus. ff. de religios. id est, arbitrio boni viri desiniuntur et aestimantur. Idemque Ulp. verbo Patitur sic usus est in l. 11. §. ult. ff. de actio. empt. Bonae fidei, inquiens, contractus hac conventione non patitur, id est, non patitur neque admittit hanc conventionem. Funerari etiam passive accipitur, et sepeliri significat in l. 17. ff. de reb. auct. iud. possid. et in l. 8. ff. de sepul. viol. et apud Paul. li. 5. sentent. tit. 26. iuncta l. 5. ff. ad legem Iul. de vi publ. Contestetur lis, passive in l. 1. in fin. ff. de feriis. l. 3. §. penult. ff. de sepul. viol. l. 7. versic. ita demum. ff. de petitio. heredit. Complectitur quoque, pro, comprehenditur. Scaevola in l. 133. ff. de verbor. oblig. Nam sicut etipsius heredis caput, ita ipsius vis vel saepius facta complectitur. Ulp. in l. 3. §. sed illud ff. de appellation. Et quorundam, ait, nomina libellis sint complexa. Sic in l. 30. §. in furiosi. ff. de fideic. libert. Decretum interponetur, quod id ipsum complectatur, id est, [Note: 58] contineatur et comprehendatur. Postremo et Foenerari pecuniam ab aliquo, pro, mutuam accipere Paul. dixit in l. 35. ff. de solut.
Iam, ut ad nomina veniam, eorum in numero multitudinis genitivos complures a [Orig: à] communi sermone pronuntiationeque abhorrentes, in nostris libris vel [Note: 59] minus attentus lector deprehendet. Nam mensum semper, non item mensium scriptum inveniet l. 40. ff. si certum petatur. l. 7. §. ex contrario. ff. soluto matrimon. l. 2. ff. quando actio de pecul l. 60. ff. de legat. lib. 3. 1. 5. §. satisfactionis. ff. ut in poss. legat. l. 7. §. usurae. ff. de adm tut. l. 101. ff. de divers. reg. iur. Quo etiam modo in Codice Theodosii idem genitivus scribitur ubicumque is occurrit, ut l. 10. de appellatio. et l. 4. C. de reparatiovib. appellatio. probant. Deinde nominum [Note: 60] horum, Civitates, Hereditates, Quantitates, Facultates, Aestates, Seruitutes, Parentes, hi semper genitini eduntur, Civitatium. l. ult. §. episcopi. ff. de munerib. et honoribus, l. 23. §. ult. ff. de oper libert. Hereditatium l 3. ff. de legit. tutoribus et in inscriptione l. 68. ff. ad legem Falcid. aliarumque similium. Quantitatium in l. ult. in fin. ff. quod met. caus. Facultatium in l. 78. §. 1. ff. de legat. li. 3. Aestatium l. 1. §. aestatem. ff. de aqua quotid. Seruitutium in l. 6. §. etiam. ff. si seruit. vindic. et l. 72. ff. de verborum
obligation. Parontium in l. 34. §. panult. ??? de ??? l. [Note: 61] penult. ff. de sponsalib. Buhum etiam dicunt luneconsulti. pro boum, et Duum pro Duorum, et Eduli um pro Eduliorum. l. 55. ff. de legat. 3. l. 7. §. usurae. ff. de adm. tut. l. 6. in sin. de offic. procons.
Sunt etiam in iisdem Pandectis quedam contra tritum merem literarum incremento producta vocabula. [Note: 62] Nomenculator enim illic dicitur qui aliis in libris Nomenclator, ut supra lib. duodecimo probavi. Ubetitas item pro ubertas in l. 15. §. Papinianus. ff. locati. Facilitas item pro Facultas l. 3. in fin. ff. de appellatio. Figulinae, pro. figlinis, in leg. 6. ff. de seruitutib. rustic. Secutio, pro, Sectio, in leg. 85. ff. de verborum obligation. Ducitum, pro, Ductum, in l. 1, ff. de test. milit. Valide, pre valde, in leg. 27. ff. qui testam. fac. poss. ubi valide stultam Celsus dixit, sicut valide sapientem Ulpianus in l. 4. § idem Pomponius. ff. de aedil. edict. Contra Lamna, pro, Lamina, in leg. 127. in fin. ff. de aur. arg. Domna, pro, Domina, in l. 38. §. Lucius. ff. de legar. li. 2. Calda, pro, calida, in l. 19. §. illud nobis ff. locati.
Porro casus plerumque a [Orig: à] receptis Grammaticerum regulis alienos verbis et adverbi is Iureconsulti adnectunt. [Note: 63] Sic verbum contineo dativo iugunt, quod ablativo secundum Grammaticorum traditiones seciari deberet. Ita promissioni continentur, legimus in l. 57. ff. de iure dot. Et alias. Conditioni continentur l. 41. §. Stichus. ff. de fideicom. li. ut et alias, Omnes casus qui huic stipulationi continentur. l. 3. ff. usufru. quemadmodum cau. Similiter in l. 2. ff. ex quib. caus. maior. Hoc edictum, quod ad eos, qui ei conti nentur. Et in l. 3. §. ligna. ff. de penu leg. Penori legato cont ineantur. Verbum etiam Contentus dativo copulant. Unde, uni contentus esse debet, aiunt in l. 8. §. 1. ff. de legat. lib. 2. Et contentam esse doti in l. 61. ff. de hered. instit. At in l. 37. §. nuptura. ff de leg. 3. Popularius dicunt Contentus partis dimidiae detis. Fungor [Note: 64] etiam dativo ab iis iungitur. Itaque magistratui funguntur, invenies in l. ult. in fin. ff. ad municipal. Et muneri defungi in l. 1. §. praevaricatorem. ff. [Note: 65] ad Turpil. nisi Muneri pro Munere. illic ex literarum familiari, mutatione de qua ante egimus, scriptum dicamus. Sic et pecuniam conditioni comprehensam dicunt in l. 94. ff. de conditio. et demonstr. ut Orbi terrarum comprehensos Cicero li. 4. de Repub. Nonio [Note: 66] referente. Verbo quoque Antecedere dativum nostri auctores tribuunt in l. 92. ff. de verborum significatione, ut et verbo insequi. Hinc insequentes sibi adgnatos dixit Ulp. in l. 3. §. utique ff. de suis et legit. Nec non verbo Paenitere eundem casum adplicant. Nam prioris voluntatis sibi paenituisse dicunt in l. 22. [Note: 67] fi. de legat. 3. Quinetiam uti exceptionem dixit Paul. in l. 7. §. procurator. ff. pro empto. Quod minus novum mihi Diomedesfecit, qui antiquos dativo iunxisse verbum Utor li. 1. tradit. Similique modo Abuti dotem [Note: 68] in l. 22. §. sin autem. ff. soluto matrimonio. ut Abuti [Note: 69] operam in prologo Andre. Item, Agere Hypothecariam, pro. Hypothecaria legimus in l. 57. ff. de legat. 1. Et subsequi actione in l. 39. ff. de noxalib. et habitatione conducat in l. 12. §. qui legatorum, ff. ut in posses. legat. Atque ut ad particulas et voces reliquas descendam, multos eis Grammaticorum praeceptis repugnantes casus tribui videas. Nam satis tempus habeat, dicunt [Note: 70] in l. 19. ff. de oper. libert. Amplius sui debiti in l. 61. in fin. ff. de condictio. in deb. et Amplius legi concessae portionis. in l. 62. §. 1. ff. de condition. et demonstr. Sub conditionem datus sextans in l. 76. ff. de acqur. [Note: 71] hered. Sub conditionem datum legatum in l. 7. in fin. ff. de legat. li. 3. Sub conditionem manumissum l. 79. ff. de conditio. [Note: 72] et demonstratio. Sub conditionem reddendarum rationum liber esse iussus in l. 3. eod. titu. Articulum
quoque, In, sine ulla motus significatione saepenumero accusativo iungunt. In Praetoris edicto ita scriptum erat, ventrem cum liberis in possessionem esse iubeo. l. 121. ff. de legat. lib. 1. l. 13 in fin. ff. de manumiss. rest. Quo loquendi genere ipsi ICti Praetorum verba subsequentes utuntur in l. 1. §. 1. ff. de Carbo. et l. 3. §. penultim. ff. de iureiurand. l. 7: cum Rubrica. §. 1. ff. de actionib empt. Eidem figura, et in possessionem remanere dicunt in l. 32. §. si maritus. ff de donation. inter vir. et uxor. et in l. 12. §. facti. ff. de captiu. Item in seruitutem remanere l. 14. ff. de fideicom. libert. In fugam esse in l. 14. §. pro eo autem. ff. quod met. caus. In moram esse in l. 8. ff. de novation. In relegationem esse in l. 13. ff. de bonorum Possess. In fructum esse l. 40. §. cum fundum ff. de contrahen. empt. In potestatem esse l 1. ff. quis ordo in bonor. possess. et apud Ulpian. in Instit. tit. 28. Cuius lecutionis exempla ex antiquis auctoribus prompta Gellius suppeditavit. Sic et in seruitutem factum delictum in l. 11. ff. de minorib. In hereditatem deprehendi in l. 18. §. servus. ff. de stipul. servor. Et ut breviter absolvam, eiusmodi alia exempla occurrunt in leg. 35 in fin. ff. de aedilit. edict. l. 40. ff. de adoptionib. l. 55. ff. ad Aquil. l. 6. ff. de servo corrupt. l. penult. ff. de fugitiu. l. 29. ff. ad Trebellian. l. 41. ff. pro socio l. 2 ff. de lege Rhod. l. 32. §. si maritus. ff. de donat. in. vir. l. 11. §. penult. l. 27. 1 31. ff. locat. l. 78. §. cum vir. ff. de legatis libr. 3. l. 34. ff. de negot. gestis. [Note: 73] Nonnumquam etiam cum motu, sexto casui vox In, ab iisdem iungitur, veluti in possessione mitti, In hostium potestate petvenire. In carcere recipi, Committere in actione, et his similia l. 13. ff. ut in possess. leg. l. 12. ff. qui testam. fac. l. 6. §. eius qui. ff. de iniusto rupt. lege sexagesimaquinta §. Labeo. ff. pro soc. l. 34. §. Caius. ff. de leg. libro secundo, l. 85. ff. de lega. libr. 3. l. 32. ff. de liber. can. l. 8. ff. de pollicitationibus. [Note: 74] His adiungam et alias in eandem classem revocandas phrases: Quales sunt hae, pridie aequinoctium l. 1. §. aestatem. ff. de aqua quotid. Pridie vindemias l. 7. ff. soluto matrimon, Plus quartae. l. 11. §. quod vulgo. in si. ff. ad legem Falc. Et plus debiti li. 2. C. ex quibus cavinfa. irrog. secundum librorum scriptorum lectio nem. plus pretium solvat in le. 25. §. 1. ff. de usufr. Multo minus fructum percipiat in l. 14. ff. usufruct. nisi fructum illic concise pro fructuum positum magis [Note: 75] placeat, ut et in leg. 58. §. penult. ff. ad Trebell. item Abunde patrimounium reliquit. in l. ult. §. 1. ff. de le. lib. 2. Pauciores ceneum dierum non sunt dandi. l. 2. ff. de iure delib. Parvum vini in leg. 21. ff. de furt. Et, Parvum inter hanc speciem interest, in le. 117. ff. de legat. lib. 1. Et non rarum admodum, pro, raro. in l. 2. ff. si pars haere. pet.
Verum quoniam de articulis dicere coepi, satius fuerit quae de iis notatu digna collegi, absolvere, ut [Note: 76] ad alia gradum deinceps faciamus. Invenio autem, Ad, pro, Apud, positum in l. 62. §. 1. ff. de cond. et demonstrat et l. 1. in fin. ff. apud eum a [Orig: à] quo appellat. l. 41. §. sorori, ff. de leg. 3. Quam significationem Servius in artem Grammaticam Donati notat, et hac auctoritate comprobat, Decem fiscos ad Senatorem illum pactos. Sic et Gicero Epist. ad Brutum, Messalam laudem praesertim ad Brutum, cui non minus Virtus illius quam mihi nota est. Idem ad Attic. lib. 10. Commodum ad te dederam literas de plurib. reb. cum ad me bene mane Dionysius fuit Livius li. 10. Minus cladis, ceterum non plus armorum ad hostes erat. Atque alias idem auctor hoc in sensu vocem iliam usurpavit, Ut et Plinius libr. 7. Epist. cum ait: Ego quoque ad me habeo decretum provinciae.
Contra Apud, pro, Ad, accipitur in l. 11. ff. de offic. procons. et in l. 27. ff. de statu liber, Non est etiam
pretereunda vocis Ad, ex mente loquentis expressa significatio in le. 18. § ... ff. de manu. t est. inquo ad annum idem accipiturquod Post annum.
[Note: 77] Aliubi, pro. Alibi, ponitur in l. 64. ff. de condit. et demonst. l. 2. ff. de cadaverib. punitor. Quo in significato eadom voce utuntur Varro li. 1. de re Rustic. cap. 44. et Tertull. in lib. De spectacul.
[Note: 78] Autem, pro, Enim in l. 10. §. ult. ff. de divers. tempor. praescr. pro Igitur in l. 63. §. pecorib. ff. de lega, 3. Elegantiam vero et ornatum habet haec particula subdita voci Et, ut in l. 16. §. 1. ff. ad Trebellia. Et generaliter au tem In l. 5. §. tutelae. ff. de oblig. et actionib: Et hoc autem casu. Cui non absimile est illud Senecae Epist. 59. lib. 8. Et haec autem quae non sunt rerum natura complectitur.
[Note: 79] Proinde valer, Perinde in leg. 134. in fin. et l. 137. §. cum quis. ff. de verborum ebligation. l. 49. ff. de evictionib. l. 2. 25. ff. de divers. reg. iur. Fuit enim vox nec vereribus similitudinis nota. Atque eo sensu a [Orig: à] Terentio Heauton. scen. 1. et in Phormio. et a [Orig: à] Varrone apud Non. Marcellum in verbo Undulatum particulam hanc usurpatam reperies. ut et apud Quintilianum Declamatione 13. cum ait. An viminis modo texti pretium formula taxassem, et proinde agerem quasi inanes perdicissem.
[Note: 80] Cum. pro, Quia in l. 41. §. testamento, vers. quaesitum. ff. de leg. 3. l. 62. ff. sol. matr. leg. 27. ff. de cond. et dem l. 5. §. queri. ff. ut inpossil. l. 29. §. ult. ff. de adul.
Dum, pro. Verum, in l. 1 §. item quesit um in si ff. de aque. que
[Note: 81] Sic. pro, Deinde l. 15. ff. de praescrip. verb. l. 1. §. in bestiis. ff. si quadr. paup. l. 9. §. 1. ff. de don. inter vir l. 34 §. qui iusiurandum ff. de iureiu. l. 25. §. ul. ff. de aedilit. ed. ubi ex abundanti, Sic deinde, legimus. Si, pro, Quamvis. l. 71. §. praedium. ff. de leg. 2. l. 124. in si, ff. de ver. obl. Super, id est, precter, et ultra, in l. pen ff. de peric. et commod.
[Note: 82] In pubertatem, pro, Intra pubertatem in l. 2. ad fi. ff. de vulg. et pup. In annos, pro Post annos in l. 41. §. herede. ff. de fideicom. liber.
In tempus, pro, Post tempus in l. 58. §. 1. iuncto §. seque ff. ad Treb.
[Note: 83] Quasi, pro, Veluti in l. 21. ff. quando dies leg. ced. secundum Florentinam utique scripturam.
Quam, novo sensu positum invenies in l. 13. ff. de liber. et post. et l. pen. ff. de leg 3.
Tam, pro, valde in l. 25. § non semper. ff. de minorib Cuius significationis aliud quoque mihi testimonium, Petr. Faber meus protulit ex l. 1. in fi. ff. de cur. furio Ubi Florentinae est Si tam probus sit, id est, si sobrie vivat, ut in l. 12. ff. de tutorib. dat. Addidit et Plinium eodem sensu hoc verbum usurpasse li. 7. ca. 49. Oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. Et Velleium Paterculum libro posteriore. Nam Dictaturam, quam ei pertinaciter deferebat populus tam constanter repulit Et alias: Nec minora consequi potuit: sed non tam concupivit.
[Note: 84] Verum, pro, Tamen in l. 9. §. licet. ff. quod met. cau. l. 2. ff. de his que in test. delent.
Vel, pro, Vel in l. 177 ff. de druer, reg. iur. in qua ita est, Qui in ius domini. vel alterius.
Tametsi, pro, Quamvis ponitur in l. 56. ff. de iudiciis. l. 7. §. interdum, ff. de SC. Macedonia. qui duo loci ad eum, quem Iac. Cuiac. lib. 1. Observationum notavit, commodissime addentur. Ac mihi vox haec Tamen si mutata videtur in l. 18. §. ul. ff. de iniur. ubi longe aptius quam uti vulgo legitur, legeretur, Quod si scisset filiumfa, esse, tamen etsi nescisset cuius filius esset, dicerem, in quit, patr em suo nomine iniuriarum agere posse.
Quamquam etsi in l. 1. §. ult. ff. si legat. nom. cau. Quia enim in l. 23. ff. de exceptio. rei. iud. Enimuero
repetu ntur plerumque per. pleonasmum sine aliqua sensus necessitate voces multae, ut in l. 16. in sin. Dig. [Note: 85] qui testament. fac. poss. Nam etiam Compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus acquiruntur. Et in l. 3. ff. si pars hered. pet. Ideo, ait Pau lus, quia scire non potuerunt quod nasci possent: ldeo tam multa de huiusmodi re tam varia et incredibilia tradiderunt, etc. Eodemque modo, vox, An pare/lkei in l. 52. ff. de pecul. Et in l 40. ff. de acquir. hered. Quaesitum est, ait Ulp. an licet quis paternae hereditatis nihil attingat, aliquid tamen propter patris voluntatem habeat vel faciat, an creditorib. paternis cogatur respondere. Pomponius in l. 77. ff. eodem titu. illud dubitari potest, an si cum testamento haeres in stitutus essem ab eo, qui etiam si intestates decessissit, legitima hereditas eius ad me pertineret, an simul utramque hereditatem repudiare possim. Sceavola in l. 78. §. Maevia. l. 2. ff. ad SC. Treb. Quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra vicesimum annum sine liberis, hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat. Idem Pompon. in l. 3. ff. de verb. oblig. An etiam si me non prohibeas, uxorem autem meam prohilberes, vel contra uxore mea stipulata, me prohibeas, an committatur stipulatio? His accedent ex Petri Fabri beneficio et alia particulatrum pare/lkontes2 exempla, quae subieci. Triphoninus in l. penul. ff. de vi et vi arm. Quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te convenirem, subtractis tamen mortalitate seruis, aut pecorib. aliisve intercidentibur, tuum tamen onus nihilominus in his restituem die esse, Paul. in leg 38. §. in Faviana ff. de usur. In Faviana quoque actione et Pauliana, per quamquae in fraudem creditorum alienata sunt, revecantur, fructus quoque restituuntur, Ulp. in l. 1. ff. de extraordin. cognit. Si imprecatus est, fi, vulgari verbo impostorum utar, exorcizavit. Paul. in l. 45. §. eius bona ff. de iure fisc. Eius bona qui sibi mortem conscivit non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, etc. Adde et haec Ulpiani verba quae sunt in l. 1. §. Labeo ff. de aqua quotid. ne quid in illo fundo faciat, quaere ex ea re aqua inquinetur.
Sed iam satis s??? petque in singulis voculis haesita mus, ad dicendi genera inventu rara vel a [Orig: à] com munibus Grammaticorum regulis abhorrentia, quae in [Note: 86] Digestis reperiuntur, transeamus, Initio autem Antiptoses quasdam a [Orig: à] me obsetuaras adscribam. Cuiusmodi cst. quod in leg. 27. §. si quis servum. ff. ad 1. Aquil. scribitur. Si quis mulionem conductum ad regendum mulum, commendaverit ei mulum. Pom ponius in l. 8. ff. de liberatio. l. Non solum nostrum debitorem sed et heredis nostri, ut liberetur, legare possumus. Simile huic est Terentianum illud in Adelphis, Illum ut vivat optant. Insolens quoque est haec locutio, Nec transferri personae putationem ex per sona filiorum ad eos potest, quam Paul. usurpar in l. 18. §. si imperia. ff. de iniur iis. Nec minus dura plerisque videbuntur haec, iubere eum debebit Proconsul, ut idonee caveat. l. 41. Digest. de petit. Hered. Aestimationem eius vod intersit ad id tempus referendum. l. 12. ff. si quis omissa causa test. Et denegan dum est adversus eum except ionem. leg. 19. ff. de no vationib. Item, Sed Iuliani sententiam sequendum, est. l. 15. §. fa cti. ff. de captiu. et postlimi. A carite rationem reddendum in leg. 19. §. 1. ff. de neg. gest. perebam res aestimatas, quarum pretium in dotem erant. l. 78. §. penul. ff. de legat. 3. cuique periculosum, esse fidem suam l. 1. ff. ad Treb. Pro non scripto ea conditio est l. 22 § 1. ff. quando dies leg. id est, ut alias [Note: 87] pro non scripta l. 20. ff. de cond. instit. Grammaticorum etiam traditionibus spretis Papinianus, cum Asiam
venisset, dixit in l. 73. in fin. de de eondit. et demonstr. Et magis faciliores voluntates in l. 67. §. si rem. ss de lega. 2. quemadmodum Palladius, Longior magnis quam latior lib. 1. c. 17. dixit Maior natu quum 25. annorum l. 14. ff. de bonis libertor. Minor quam 25. annis natu. l. 12. ff. de minorib. l. 102. ff. de legat. li. 1. l. 8. ff. si quid in fraud. patro. Minor quam viri potens l. pen. ff. quam do dies legat. ced. Huc pertinet, et illud, Mori magis quam damnari maluerunt. l. 6. §. eius qui ver. l. Nam eorum ff. de iniusto rupto Et melius est sensum magis amplecti quam verba l. 3. §. conditio. ff. de adim. legat. Et melius est possidere potius, qua in personam experiril. [Note: 88] l. 1. §. 1. ff. de superficiebus. Longe magis Grammaticos turbabit quod in l. 156. §. cum quis. ff. de diver. reg iur. scriptum offendent, in alii locum successerunt [Orig: successerünt] . Et in l. 1. in fi. ff. de sec. tab. pars uni, pro nius. [Note: 89] Et in l. 1. in fin. ff. de in rem verso Domus sui. Et in l. 80. ff. pro soc. Ex duomillesimis patrib. At quod in l. ult. ff. de reb. dub. legitur Cum quisq eorum ad tricesimum aetatis annum pervenissent, similibus aliorum auctorum locis consirmatum, minus novitatis habebit. Nam et apud Plautum legere me memini, ubi quisque vident, eunt obviam Et apud Ouidium, Vestras quisq. redite domos Et alias Fugiuntq. penates quisque suos. Apul. li. 8. de Asino auteo: Sarcinulis quisque sumptis suis viam [Note: 90] capessut [Orig: capessút] . Hic ego quae e [Orig: è] Graeco dicendi genere efficta expressaque in ff. inveniuntur subicerem, nisi hic locus uberrime ab Antonio Augustino libro 2. Emendationum tractatus esset, ad cuius copiam etsi vix aliquid addi posse videatur, cum uli tamen loco Paucula quaedam adiciam. Ad eas igitur phrases, in quib. ver bum causa, vel Nomine vel Gratia, Graeco more recitetur, has in super addemus, Rei servandae possidere in l. 5. §. post quam. ff. ut in poss. lega. fideicomm. non teneri l. 77. §. qui dotale ff. de legat. 2. Si quis evit andi cr. minis id. egit, ut Reip. causa abesset l. 15. §. 1. ad I. Iul. de adult. Damni non amplius parte sua conse cuturum l. 11. §. officium. in fi. ff. de aqu. pluvi. Damni infecti missus in posses. l. 15. §. si quis damni. ff. de damno infecto. Et Damni infe cti cavere, satisdareque l. 11. et alias saepe ff. eod. tit. satisdare legatorum l. 4. et l. 10. ff. ut legatorum nomine cau. legati satispetere, l. 7. ff. eod. tit.
[Note: 91] Reliquis Graecismis sunt et hi iungendi, Inhabiles tueri in l. 11. ff. de decurionib. Ius non habet intercedere. l. 2. §. si filics. de munerib et honor. Cum quidam repeter etur mercedem, quam acceperat l. 16. §. item cum quidam. ff. locati. Non dissim ulato se libertum esse l 15. ff. de in ius vocand. id est, cum non dissimulasset. Comperto matrem suam intestato decessisse, id est. cum comperiiset l. 86. §. ult. ff. de acquir. hered. Nihil minus pro. Nihilominus Graecorum exemplo qui ou)de\n h(-tton dicunt, invenies in l. 37. §. pater in fi. ff. de legat. 2. Ex. eodem fonte crediderim et haec quae sequuntur, hausta. Ex eo tempore quidquid aestimatur quodnovissime solvipotuit l. 11. ff. de re iud. ubi Quod pro, Qno dictum est, imitatione Graecorum qui plerumque kata\ sub zu diunt. Simili modo in l. 9. ff. de liber. et post. her. Instit Ad id tempus referuntur, quod testamentum destituitur non quod mornur Et in l. 12. §. ult. ff. ut in posses. legat. vel fid. In eum sc. casum quod fideic. conditio exstitit Et in l. 15. §. non autem statim. ff de damn. infect. Ergo intervallum aliquod debebit intercedere, quod aut pro derelicto aedes longo silentio videat ur habuisse.
[Note: 92] Certum temporis Ulpianus dixit in l 8. §. unde si quis. ff. de in offcio. testament. ut Multum temporis in l. 22. §. si heres. ff. ad Trebell. l. 5. §. a [Orig: à] barbaris. ff. de re milit. Certo loci in l. 19. §. 1. ff. de indiciis. Aliquo loci in l. 1. ff. de seruis exportandis. Eo loci ín l. 52. in sine. ff. de iudiciis.
[Note: 93] Ceterum pura puta latina sunt isthaec, Nihil acti erit l. 137. §. 1. ff. de verborum oblig atione. Quid acti
??? et actionibus. Aliquid ius l. 19. ff. de dam. in fect. l. 20. ff. de noxalib. Allquid mancipium l. 36. ff. de bonis libertor. Impendium aliquid l. 63. §. si sub. conditione. ff. ad Trebel. Aliquid emolumentum. l. 12. §. funus aute. ff. de religios. et sumptib. Si. quid sacerdotium na cti. li. pen. ff. de vacatione munerum. Quo pro, quod, in. quibusdam locis positum observavi, ut in l. 35. ff. de neg. gestis. Non esse imputandum quo non solverit. Et in l. 24. §. Servius. ff. de damn. inf. Rationem adicit quod si hoc non admittatur, iniquum erit. Quo enim tam firmum aedificium est ut sluminis, etc. Et in l. 40. ff de contrahen. Empt. Quo post diem trigesimum renuntiasset nnihil ei profuturum.
[Note: 94] Notandae sunt et hae phrases, abundat mandati quantitatem. l. 35. ff. mandati. Pignoris obligatio etiam. inter absentes recte ex contractu obligatur. l. 23. ff. de pignorib. Qui navis navigandae ca, usa in navi sunt. l. 1. §. 1. ff. naut. caup. l. 1. §. 1. de exercitor. Sicuti et agi de actio dicitur in l. 23. ff. de prescr. ver. Et quo niam nulium hic ordinem tenere propter varietatem locutionum institui, superiorib. accedant et quae sequuntur. [Note: 95] Annum in fuga fecerat, pro consumpserat. l. 14. §. ult. ff. de statu li. Non invitum huius solutionis fore in l. 2. ff. [Note: 96] depositi. Sponte stipulatoris l. 29. ff de evictienib. Sponte tutorem l. 3. §. item quaeri. ff. de reb. eorum. Largiter esse, pro interesse in l. 81. ff. pro socio. Verbum autem ipsum, interesse, novo genere constructionis usurpatum a [Orig: à] Pau lo observavi in l. 21. in fi. ff. quando dies lega. ced. nec multum ait, in teresse tale legatum ab hoc, si heres erit, dato. Idem verbum scite disiunxit et disparavit Modestinus. in l. 6. ff. de publicam. inter criminis, ait, reos et frau dis participes multum statuerunt, id est, multum in teresse. Cuius generis alias disiunctiones, quando in hunc sermonem ipsa nos deduxit oratio, reserre pla cet. Ulp. in l. 12. §. 1. ff. de iure dotium. Si mulier circum in hoc venta est, id est, in hoc circumventa est. Idem in l. 29. ff. de religios. Lucri dotem faciat. Satisdare autem satisfacere et satispetere saepenum ero eo modo disiungi, adnotavi, Nec absimili modo Satis egerit, pro, Sategerit idem Ulp. dix it in l. 10. ff. de condition. et demonstr. secutus veterum motem, qui Satisagere, pro, Satagere dicebant auctore Charisio Sosipatro lib. 1. Institution. Grammatica. a [Orig: à] quo Catonis ex libr. Dierum dictarum de consulatu suo ver ba haec citantur: Iam nostri apud vallum satis agebant. Citantur et ex Pacuvii Atalanta et Plauti Bacchidibus idem comprobantes versus. Quibus ego Apuleium adiungam libro 8. de Asino aureo ita loquentem: Coloni multitudinem nostram latrones rati, satisagentes rerum suarum, eximieque trepidi sed reliquas dicendi species notatu non indignas exsequa mur. Maius delinquit, pro. Magis, legimus in l. 5. §. [Note: 97] 1. ff. de de servo corrupt. Crimen quod delinquitur in l. 38. §. 1. versic. fratres denique. ff. ad legem Iuliam de adult. Cum erit annis 25. in l. 78. §. heredum. et §. rogatus. ff. ad Trebell. Periculose csse ex persona rei hoc metiri. l. 61. ff. de iudiciis. Distat aliquid [Note: 98] doli exceptione. l. 4. §. penultimo, ff. de doli exceptio. Poenam dignam suae personae pati l. 18. §. Item eos in fi. ff. de iure sisc. Cuius locutionis, si quem insolentia offendet, sciat is et ita Balbum in Epist. ad Ciceronem locutum esse. Obsecro te, ait Cicero, suscipe curam et cognitionem dignissimam tuae virtutis. Damnatus in crimine capitali leg. 13. §. ult. ff. qui testamentum facere possunt. Amarito puellae iuratus, pro, iureiurando adactus in l. 14. ff. de dote praeleg. Constare ratio et Constare rationibus in l. penult. ff. de servo corrupt. Nuptum collocate et nuptui l. 59. [Note: 99] et l. 62. ff. de ritu nuptiar. l. 41. §. testamento ff. de
??? Dig. de divers. vemporal. praeseript. Ex defun cto in terpositus contractus. l. 73. ff. ad Trebell. peto de te l. 57. §. ult. ff. eod. titulo l. 5. si de me petisses. ff. commodati. [Note: 100] Non tantum ad sola furta pertinet, pro, Nen ad sola tantum furta l. 1. §. praeterea. ff. si quis testam. liber esse. Illo deprehensam ubi, etc. l. 23. §. 1. ff. ad legem Iul. de adult. Eo morari ubi l. 7. circa fi. ff. de annu. legat. Erga parietem adfixae statuae l. 245. ff de verborum significatione. Ampbedit agrum flumen l 38. ff. [Note: 101] de acquir. rerum domin. et Deletus ager vi fiuminis l. 11. §. ult. ff. de aqu. et aqua pluu. arcend. Ad infitias ire l. 44. §. qui familiae ff. famil. erciscund. A qui bus instru ctus sit fundus, pro, Quib instructus in l. 28. ff. quando dies leg at. ced. Eualuit Serui sententia in l. 6. §. etiam. ff. si seruit. vindicet. Dando se in adrogandum leg. penult. ff. de sec. tab. Data ad hoc opera pro, de industria, l. 53. §. penul. ff. ad legem Aquiliam latitans patronum. l. 8. ff. de conditionibus et demonstrationibus. [Note: 102] Factus in possessionem, pro actus, et. missus. l. 11. ff. ut in possessio. legat. vel fideicomm. Multam adversus aliquem dicere in l. 32. §. si is faciat. ff. de recept. qui arbitr. In comem suum praedia emere. l. 2. ff. quando ex facto tutor. Occupabit conditio institutionem, pro eo, quod est, committet, et eisaciet [Note: 103] locum, l. 17. ff. de conditio. instit. Pertinet ad animum meum Sempronia l. 60. §. 1. ff. mandati perrepserat rumor l. 2. ff. quis ordo in bon. pos. seru. Parere aeri alieno, pro aes alienum exsolvere. l. 5. §. non passim. in fi. ff. reb. eo. Sicut parere pensionib. iatisfacere est, in 1. 54. §. 1. [Note: 104] ff. locati. Aditus posticasve vertere 1. 13. § sed si aedium ff. de usufruct. Propagationes facere in l. 24. § si domus. ff. locati. Pulsatues esset, pro expulsus in l. 54. §. 1. ff. eod. tit. Pensi in societatem sumptus, id est, Expensi l. 25. §. si quis ex sociis ff. pro socio. Proicere pecuniam, id est, Profundere, perdere et dissipare l. 25. ff. de pro bationib. Proicere rem vili pretio in l. 50. de evictionibus, id est, addicere, et adiudicare, et, ut vulgo. loquimur [Note: 105] abandonner. Retineo, me dixisse, pro Memini in l. 92. ff. de condit et demonst. Facere procuratorem, pro, dare, in l. 8. §. si quis mandaverit. ff. mandati l. 4. §. ult ff. de appellationibs. Stare sententia et sententiae promiscue dieunt ICti in tit. de recept. qui arb. recepe. Respondere messes dieit Paul. in l. 8. in fi. ff. [Note: 106] soluto matri. Sicut et Virg. li. Georg. Illa seges demum votis respondet avari Agricolae. Ratam fecerit solutionem l. 7. ff. de dote praeleg. Subserere vites. l. 13. §. de praeteritis. ff. de vufr. Supplicium sumere a [Orig: à] servo. l. 12. ff. de iurisd. omnium iud. Subdicipoena, pro, Subici poenae l. 1. §. incidit. ff. ad Turpill. Stipulam quae in messe. iacet. l. 13. ff. quib. mod. ususfr. amitt. Quod supera verit, id est, quod superer it. l. 7. ff. de reb. auctor. iud. possid. unde superamenta materiarum in l. 55. §. lignis ff. de lega. 3. Superare vita in l. 78. §. heredum. ff. ad Tre bell. Transire ceteros in l. 13. ff. locati. Vestem quam vesti tus est l. 14. §. non solum. ff. de furt. Nec praetereunda est [Note: 107] familiaris ICtis locutio: Cum in eo esset, ut, qua v. tuntur in l. 24. in fine. ff. quae in fraud. cred. l. 44. ff. de pactis. et l. 7. §. sunt et aliae. ff. de libe. Caus. Nec haec quidem omittenda. In re agenda, quam illi usurpant, in l. 27. de rei vind. l. 2. ff. de solutionib. disciplinae traditus et in disciplinam, id est, magistro erudiendus atq. instituendus datus l. 16. ff. de aedilit. edict. l. 78. ff. de lega. 3. Carendum habeat l. 38. ff. de rei vindicat. Adposita auctoritate, pro, interposita et accommodata. l. [Note: 108] 189. ff. de diversis reg. iur. Imminente iudice, pro in terveniente, et partes suas interponente in l. 85. §. ult. ff. de lega. 1. Adplicitus morbo in l. 7. ff. ad Trebell. Adplicariad [Note: 109] munera l. 2. ff. de iure imm. Si navis exami naverit l. 3. §. si conservatis. ff. de l. Rhod. Cessum dant
mulae l. 43. ff. de aedilit. edi. Exitum intestati facere, ad causam intestati redigi, valet in l. 3. ff. de his quae in testam. delent. Sine exitu res sutura est, id est sine fine. l. 17. § principaliter. ff. de recept. qui arbitr. receper. Cogere tadices, pro concipere in leg 3. D. arb. futtcaes. Calumniari. ius civile. lege penultima. Digest. ad exhibend. Insula iniuncta domui. leg. 19. §. ultimo. ff. de legat. libro 3. Area iniuncta domu, leg. 57. ff. locati. [Note: 110] lungere inter selitem. leg. 1. ff. de litigios. Fabricam docere, id est, fabrilem artem in l. 26. §. ultimo, ff. mandati. Intricare peculium l. 1. §. ultimo, ff. de servo corrupt. leg. 21. ff. de pecul. Inconditum est, pro, durum et incivile in [Note: 111] leg. 95. §. additio. ff. de solutionibus. Durare animum in tormenta leg. 18 §. 1. Digest. de quaestionibus Annum agere aetatis vincensimum leg. 1. Digest. de manumissionibus. l. 15. §. minorem. ff. ad legem Iuliam, de adulter. Reliquorum nomine desolutum est, pro, exsolutum in l. 41. §. item quaero. ff. de fideicommiss. libertatibus. Usutas resolvat, id est, exsolvat in l. 10. ff. de pollicitationibus. Nimium est licere in leg. 13. [Note: 112] §. nimium. ff. de ad ministr. tutor. Nimia circa maritum l. 23. § eo autem ff. soluto matrimon. Palmarii nomine, id est victoriae. leg. 1. §. si cui cautum. ff. de extraordinar. coguit. Rursum retradatur, l. 58. ff. soluto matrimo. Sic retro reddat in l. 67. ff. de solutionib. Retro restituere. l. 6. ff. de fideicommis. libert. lege ultima, §. ult. ff. de publicam. Retro recurrere l. 16. §. 1. ff. de pignor. Operas a [Orig: à] mane dare l. 2. ff. dean. legat.
Nunc silvam quandam minus usitarorum verborum subiciam, additisque ICtorum testimoniis co nprobabo, utquibus commodum fuerit his uti, habeant quorum se auctoritate tueantur. Huiusmodi enim ducibus freti non pauca a [Orig: à] dilicatis quibusdam et fastidiosis iudicibus ex albo purae Latinitatis temere eradi vo cabula docebimus, quae puritatis studiosi simis auctoribus in usu sunt. Initium autem faciam [Note: 113] a [Orig: à] verbo Certiorare, quod a [Orig: à] ICtis crebris sermonibus usurpatur. l. 3. §. heres etsi D. de minoribus. l. 1. §. quid ergo. ff. si quis omissa causa testam. l. 22. § petitam. D. de petitione hered. l. 21. §. in testamentis. ff. qui testamentum facere possunt. l. 3. §. is qui nescit. ff. de liber. homin. exhibed. l. 5. §. si servum. ff. de condictione causa data. l. 1. in fin. ff. de actionibus empti. l. 5. ff. de interrogationibus in iur. faciend. l. 34. ff. de iureiurando. Obviare etiam reperies in leg. 20. ff. de donation. Sponsare pro sponsalia contrahere in I. 38 §. de ritu nuptia. Meliorare in l. 13. § inde est quaesitum. ff. de usufruct. Cui contrarium Peiorare apud Paulum libr. 2 Sententia. titu. 28. Simile est Minorare et Minorari in le. [Note: 114] ult. ff. de seruis exportand ut et Depretiari, de quo verbo li. 4. de verb. signific. dixi. Falsare in l. Pen. ff. de salsis. Molestari in l 20. ff. de l. ber. leg. Duplari et Duadruplari. l. 27. ff. de furt. et alias saepe. insinuare pro notum facere in l. 11. §. si quis ita. ff. de legat. 3. Quod alias Notificare in l. 5. §. demonstratur. ff. de iute immunitat. Inaugeri in leg 27. in fin. ff. de liber. causa. inatar ein l. 8. s. ultimo. D. quod vi aut clam. Insestari in i. 3. §. Labeo. ff. de incendi. rui. nauf. Expensare [Note: 115] pro, Expendere. l. 41. §. libertatum. ff. de fideicomm. librat. Txinanire l.87. §. Imperator. ff. de legat. 2. ubi exinanisse patrimonium, i. exirausisse integtare in l. 8. ff de tutei. et rationib. distrahem d. l. 21 §. pen. ff. de Senatuse. Silaniano et apud Paulum lib. 2. Sentent: tit. 15.
Redadoptare in l. 41. ff. de adoptionibus. Adviretit in l. 30. ff de adimend. lega. Aequiperant in l. 104. ff. de diversis regulis iutis: Coaestimabitur in l 67. §. 1. ff. de furiis. Consanaverit, neutraliter, ut Grammatici loquuntur, ut in l. 10. ff. de adilit. edict. Lucrifit in l. 3. §. aqu. ff. de aqua [Note: 116] quotid. Revinci in l. 3. §. tutor. ff. de suspect. tutoribus. Quod verbum et apud Apuleium [Orig: Apúleium] li. 8. de Asino aur. inveni. Quod ait, simulanter revicta charide suscipit. Reficere testamentum pro iterum condere in l. 9. ff. de militar. testament. Complanare in l. 3. §. si vicinus, ff. de aqu. et aqu. [Note: 117] pluu. Conagustare in l. 19. §. si inquilinus. ff. locati. l. 102. ff. de verborum siguificatione. Cassitare in l. 20. §. si antea. ff. de seruituribus urban.
Comparere in l. 7. ff. de secund. tabul.
Praeocupare in l. 29. ff. de poenis. Ponamus, pro, fingamus, et ut vulgus barbarorum loqu ??? tur, ponamus casum. l. 7. ff. de inoffic testa. l. 17. ff. de legat. 2. l. 1. §. inter ipsum, et l. 3. ff. de coniungend. cum emancipat. lib. l. 1. §. sunt qui putent, ff. ne quid in flumin. public. Praetermittendi, [Note: 118] et Praemissorum verbo in eundem cum interpretibus sensum utuntur auctores in l. 1. D. de iur. et fact. ignorantia. l. 9 ff. de eastren. peculio. Praegravo in l. 5. §. 1. D. de solution. Purticipare futum, lucirum, tonsilium fraudis. l. 1. in prine. Digestis si famil. fecisse dica. lege 96. Digestis de solutionib. Manifestare in l. 16. §. 1. ff. de aliment. leg. l. ultim. §. si quidem. ff. ad Turpill. l. 5. §. ex his verbis. ff. de his qui deiecer. vel effud. l. 1. §. 1. de tabul. exhib. l. ult. §. Titius. versic. [Note: 119] secundum. ff. de vulg. et pupil. l. 10. in fin. ff. reb. dub. Sternere triclinium in l. 5. si de me. ff commodati. Transfiguratum ornamentum in l. 10. §. si modati. ff. quib. inod. ususfruct. amittat. Veniti, pro, Venire, et venum dari in l. 3. ff. de obseg. a [Orig: à] liber. et libert. Concidere testam. l. 1. §. 1. ff. de his quae in testa. delen. Incidere tabulas lege penultima, in fin. ff. de bon. posses. secund. tab. et Incidere linum. l. 1. §. ult. eod. tit. Abeo, pro habeo.
[Note: 120] Amicalis affectio in l. 10. § si quis ea. ff. mandati et in Epistola Pandectis praeposita. Adiectam entum in l. 242. ff. de verb. significat. Additamentum in l. 70. §. 1. ff. de legat. 2. l. 58. §. penu. ff ad Trebellia. l. 91. §. ult. ff. de legat. 3. l. 26. §. cum [Note: Aediculae, Casula. ] inter. ff depactis dotal. l. 70. §. 1. D. de lega. 2. Aediculae u(pokoristikw-i in l. 9. ff. ad legeluliam, pec. ut Casulae in l. 92. ff. de lega. 3. Domuncula in l. 3 §. ult. ff. de sepulc. viol. Dominulus in l. 41. §. test. ff. de legat 3. Minutula summa l. 192 ff. dever. sig.
Concamerat oaedium in l. 31. ff. de legat. 3. In [Note: 121] concubatu, pro. Concubinatu in l. 3. ff. de concubin. Curtax in l. 18. ff. de aedilitio edict ut vigilax eodem loco. Coniect. o, pro, Coniectura in l. 21. ff. qui testam. facere possunt. Centisium, pro, Centesimo in l. 42. ff. de excus. tur. Comesor in l. 18. ff. de aedilitio edict. In cetera parte, l 19. ff. de liberis et postu l. 2. ff. de his quae in testam. delen Cetera congnitionis in l. 40. ff. de minoribus. Cetera venditionis in l. 5. §. si pupilius. in si. ff. de rebus eorum. Calcitrosus equus in l. 1. §. 1. ff. si quadrupes pauperi. Capistium equi in l. 1. §. quae depos. ff. depos. Capsellae in quib fructus componuntur in l. 12. §. conservandi, ff. de instr. vel instr. legato. Crudae vineae, pro immaturis l 27. §. si olivam ff. ad legem Aquil. Cavillatio pro captiosa rationeinatione in l. 65. ff. de diversis regulis iuris l. 85. ff. de conditionb. et demonstr. Ca~vabum in l. 1. §. sed et si ut cer: is sf. de institor. actio, Co~ militium in lege decima octava [Orig: octavà] digestis decastreus pecul. Quo [Orig: Quó] verbo etia Villeiu. ???.
cuius et Ouidius et Tacitus utuntur. Curiositas in l. 6. ff. de iur. et fac. ign. Ceteroquin in l. 35. §. rerum. Digest. de herdib. in st. l. 29. ff de iure fisc. Certe tamen in l. 28 in fi ff. de noxalib. actio.
[Note: 122] Defectus conditionis in l. 27. in fin. ff. de conditionib [Note: Domu~eu la, Domi nulus. ] institut. l. 5. ff. de iniust. tupt. Determinatio in l. 15. in fi. 1. ff de testam en. militar. Dividitas in l. 80. in fine, ff. ad legem Falcrd. Dulcitudo in l. 10. §. si quid in fraudem. ff. quae in fraud. creditor. ut Pinguitudo in l. 1. §. ultimo, de aqu. et aqua pluu Licet Setuitus in 3. Georg Virgil. id nomen Latinum esse neget. Duplatio in l. 31. D. de noxal. Dubio procul in l. 22. §. ultimo D. ad Trebel. ut Adhuc nodum in l. 9 ff de liber. caus. Delegatu, pro, delegatione in l. 4. §. quae in tutore, ff. de do li except sicut Responsu, pro Responsione in l. 1. §. verbis, ff. de obligation. et actio. Domu vero in sexto casu et. Domi in secundo, persaepe dicunt, leg. 28. ff. locati. l. 42. ff. de negotiis gestis l. 36. ff. de evictionibus. l. 22. D. quibus modis ususfruct. am itt. l. 4 § sed si quis ad opus. l. 65. §. ultimo, l. 61 §. ult. ff. de legat. 1. l. 63. Dig de procuratlege penultima, §. Lucius, de legt. 2. Ero. pro hero. [Note: 123] Exter, et Extrarius pro Extraneo in l. 69. §. praedium. ff. de legat. 2. leg. 15. §. Servius, ff. de castren. pecul. l. 55. D. ad Trebell. leg. 17. ff. de quaestionib. Extremo adverbialiter in leg 83. ff. de legat. libro 3. ut Hiberno in lege ultima, §. penultim. ff. quae in fraud. ereditor. Suspecto in l. 21. ff. de his quae ut indign.
[Note: 124] Foedus, pro foeditate in l. 47. ff. de ritu nupiarfrugi vita in lege 8. §. sed et personarum, ff. de transactionib. Fete plerumque in l. ult. ff. de sponsalibus. ut bene beate in l. ult. ff. de nundinis. et Bene mane apud Ciceronem.
[Note: 125] Gibberosi in l. 3. ff. de aedilit. edict. Guttorosi in l. 12. §. 1. ff. eod. tit. Generatim in l. 55. ff. ad Trebellian. ut Minutatim in l. 3. ff. de aliment: legatis. l. 55. §. idem libro 2. ff. de legat. 3. Gallicana lingua in lege 11. ff. de lega. 3. Gallicana res in l. 4. in fi ff. de legat. 1.
[Note: 126] Herones in l 31 ff. locati. Hitcosus in l. 12 §. 1. ff. de aedilit. edict. Impetig nosus in l. 6. §. de aedilit. edict.
Idonior in l. 18. ff. de testam. tutel. le. 2. ff. de popularib. actionin. Indubitanter in l. 2. §. si consulto ff. de secund. rab. Immutabiliter in leg 99. ff. de verborum obligation. In praesentia et in ptaesentiarum leg. 1. § penultimo, ff quod vi aut clam. leg. 137. §. ff. de verborum obligatio~. l. 11. §. ex causa. ff. de interrogationibus in iur. facien. l. 1. §. exigere, ff. de magistr. convenien. l. 1. §. 1. ff. de tabell. exibend. In totum, pro omnino, in leg. 1. §. 1. ff. de suis tet legitim. l. 77. ff. de divers. teg. iur. l. 60. §. penultim. ff. de ritu nuptiat. Incaute, pro, inconsulto, leg. i. ff. de hisquae in testam. delen. Incolorate, in l. 18. ff. de minoribus. In recenti, pro, recens, leg. 25 ff. de poenis. Instar quoddam operis, in leg. 21 §. opus autem, ff. de operis no. nuuciatio. Iudiligentia, leg. 9 §. earum rerum. ff. de publican Indevotio in l. 1. in fi. ff. de penu legat. quod tamen verbum Triboniani esse facile crediderim. Intertritura in l. ult. §. ult. Digest. de pigner. actio. Intercapedo in leg. 55. in sin. ff. de adminiftratio. tutor. Imminutum, pro, non minuto, in leg. 44. ff. de bonis libertor. Sicut inscriptum pecus, pro, non scripto, et quod quis apud publicanos non est professus, Varro dixit lib. 2. de re Rustic. c. 1. Invinctus pro valde vincto in l. penult. ff. de lege Fabia. Impraestationes in l. 22. §. ultim. ff. familiae eriscundae.
[Note: 127] Lanipendia in leg 31. ff. de donationibus inter vir Lit igium in leg. 49. ff. de recept. qui arbitr. recep. Loricationes in l. 79. in fin. ff. de verborum signification. Longe aequum in leg. 4. §. Labeo. Digest. de doli except. Longe utile lege 1. § 1. ff. de super ficiebus. Leguli in leg. 13. § si tamen. ff. deusufruct. Lunaticus in l. 43. §. aliquando. ff. de aedilit. edict. Lucrosa bona in l. 8. ff. qui testament. fac. poss. Levamentum in l 3. §. ult. ff. si quis testament lib.
[Note: 128] Malitas in l. 5. ff. quod metus causa, pro Malitia. Medietas in l. 3 ff. si pars hereditat. petat. quo in sensu alias Mediocritas dicitur. l. 7. ff. ut legat. nomin. cau. Missa, pro, missione in l. 39 § nupt. ff. de adulter. Metipsae in lege 62. §. primo Digest de usufruct. ubi Florentinae legitur vel sibimetipsae inciderint, pro si ibi met ipsae inciderint. Morio in leg 4. §. idem Pomponius. ff. de aedili. edict. Mortalitas in l. penultima ff. de vi et vi armm. leg. 7. §. sicut medico. ff. de offic. praesid. l. 2. ff. de pactis dotalibus. l. 22. versicul. decrevisse. ff. ad Tcebellian. leg. 24. ff. quae in fraud. credit. l. 15. ff. de inoffic. testam. l. 26. ff. de fideicomissar. libertat. le. 209. ff. de diversis regulis iuris. Mortifere vulneratus leg. is. §. 1. leg. 21. ff. ad legem Aquiliam. leg 3. Digest. de condiction. triticiar. Momentaria cura in leg8. ff. de almient. legat. Mercaturis faciendis l. 5. ff. de institor. Minutula summa sup. num. 120.
[Note: 129] Nundinas, id est, epulas in l. 69. ff. pro soc.
Nutritia, pro, nutricum mercedibus in l. §. penultim. ff. de extraordin. cognit. Non dubie in leg. 90 ff. de legat. 1. leg. 71. §. a [Orig: à] Tito. leg. 91. ff de condition. et demon st. l. 34. §. 1. ff. mandati. Necessarie, pro, necessario in l. 51. ff. de petio. hered.
Ominis, pro hominis.
Opitulatio in l. 1. ff. de minor. Ossuaria in l. 2. ff. de sepu. viol. in qua sc. mortui ossa iacent. Postumus pro posthumus
[Note: 130] Protervitas in l. 1. ff si is qui testam. lib. Pigmen tarii in l. 13 § adiectio. Digest. de sicariis. Phasianarii in leg 66. ff. de leg 3 Parum est ut. l. 202. ff. de diversis regulis iuris. Par mularum l. 22. ff. ad legem Aquiliam. Poculorum paria duo leg. 3. ff. de legat 3. Porticationes in l. 37. in fin. ff. de religios. Pruriginosi in l. 3. ff. de aedilit. edict. Plaustrarius in l. 27. §. penultim. ff. ad legem Aquiliam, ut pistrinarius in leg. 1. §. si quis servum ss. de post. Plurifariam in l. 1. ff. de minoribus. l. penultlma. §. penultimo. ff. de iure immunit. quo verbo et Apuleius libro 8. usus, et, ut Erasmus quoque adnotavit, Tranquillus non semel. Peregre esse in le. 23. §. ul. ff. de hered. institut. Pergula in leg. 18. §, proinde, ff. de iudic. l. 5. §. ultiin. ff. de his qui deiecer. Pugillares in l. 6 ff. de supellect. l. 17. §. sicui. ff. commodatileg. 148 ff. de verborum significatione. Porca in leg 1. §. 1. ff. de abigeis. Polia in l. 38. in fin. ff. de aedil. ediet. Pervicaciter. in l. 3. §. qui pecuniam. 1. ff. de suspect. tutor. Punica lingua in leg 11. ff. de legat. 3. Poenus sermo in leg. 1. § ultimo. ff. de verborum obligat. Praerogativa in leg. 9. in fin. ff. de iureiur. l. 1. ff. de veteran. l. 5. §. si quis ff. de itin. actuque. Praevalentia in l. 23. §. sed et id quod. ff. de rei verdicatio. Perfundi oculus in l. 5. in fin. ff. ad legem Aquiliam, et effundi dicitur in l. 13. §. item Iulianus ff. locati, pro erui. Putatio personae in lege decimaoctava §. si iniuria. ff. de iniur. Praesturus, exstaturs, obstaturus semper in Pandectis scribitur, licet Grammatici obstituus et exiturus
et praestiturus dicendum tradant. quae, quia singulis pene in paginis Pandectarum deprehendi possunt, idcirco a [Orig: à] me exemplis non confirmantur.
[Note: 131] Quingenas, pro quingentas singulis dixit Ulpian. in l. 15. in fin. ff de oper. libert. Sicut quinis empti serui in l. 47. ff. de evictionibus qui singuli quinq empti sunt. Et quina solvissent, id est, singuli quinq. in l. 25 ff. de cond. indeb. et Dena, id est, decem singuli in l. 10. ff. de cond. indeb. Et in l. 27 ff. de legat. 1. l. ult. ff. de tribut. At in l. 3. ff. de annu. legat. et in l. 126 ff. de ver borum obligatio. dena decem significant qua drigenta, pro, quadringenta l. 33. ff. ad Trebell. Quin minus interrogative in l. 78, §. coccum ff. de lega. 3. Quadrifariter, in leg. ult. §. tertio gradu. ff. de gradib. et affin. Quadruplatur in l. 14. §. 1. ff. quod met caus.
[Note: 132] Resupinus, pro negligenti et dissoluto in l. 23 ff. de probatio. Resupina existimatio, in l. 4. quod vi aut aut clam: quae alias crassa et su piva, et dissoluta vocatur in l. 6. ff. de iur. et facti ign. Rusticanus homo in leg. ult. ff. de do li exceptio. Rurestre opus l. 99. ff. de legat. 3. Raucis segetes corruptae l. 15. §. 1. ff. de locati. Rudus in leg. 3. ff. de seruitut. rustic.
[Note: 133] Rationabile in l. 122 in fin. ff. de verb. significatio.
[Note: 134] Servaculum, pro, serraculum navis in l. 29. §. si navis. ff. ad legem Aquiliam, Scutellae in l. 19. §. argento. ff. de auro argent. Siliginarius in l. 52. §. apud ff. de furt. Segnitior in l. 17. §. quod autem. ff. de iniur Sales in l. 11. §. salinae, et l. 13. ff. de publican. Strobyli de pinu in l. 55. in fin. ff. de legat. 3. l. 167. ff. de verborum fignificatio nib. Suasus nomen in l. 9. §. 1. ff. de servo corr. Salictum et salicterum in l. 7. §. notavimus, ff. quod vi aut clam. l. 3. ff. arbor. furt. caes. l 9. §. ultimo, ff. de usufr. Sa'igneae virgae in dict. l. 3. Syriaticae res in l. 15. ff. de testament tutor. Stirpitus in l. 3. §. 1. ff. arbor. furt. caes. Sucida lana, l. 70 ff. de legat. 3. Scopae quibus columnae, et pavimenta exterguntur inl. 12. §. Acetum. ff. de in struct. vel instrumen. unde scoparii in l. 8. in fin. eod. titulo. Stypteriae metalla. l. 3. in fine, ff. de rebus eor.
[Note: 135] Tantisper quam, in leg. penultima, ff. de vacat. muner. Temerator in l 25. ff. ad leg. Corn. de fals. Transversarium in l. 27. ff. locati Tome~ tum tomentationis causa paratum in l. 170. ff. de legatis 3. Truellae in l 36. ff. de auto argent. quae Tryllae in l. 19. §. argento, eodem titulo, vocantur,
[Note: 136] Vinarius pro vinoso in l. 4. §. 1. et l. 25. §.
[Note: Umanis pro humaenis. ] Pedius. ff. de aedilit. edict. Vitreamina in l. 18. ff. de instruct. vel instrnmen. unis tabulis in l. 1. §. si quis in duob. ff. de secund. tab. Utedo fructus corrumpens in lege decimaquinta §. 1. ff. locati.
vulnusculum in l. 1. §. sed sciendum, ff. de aedilit. edict. Varus et Vatius in l. 10. §. ult. eod. tit. visceratio in l. 54 ff. de legatione lib. 3. Ut quid interrogative in l. ult. §. pennlt. ff. quis or do in bon. possess Atque haec fere omnia nobis Pandectarum Elotentinarum lectio suppedita vit, quam in hoc opere, quoad eius fieri potuit, [Note: 137] sum secutus. Nec tamen ex omni parte integros Florentinos libros praestare velim. Quippe compertum habeo, multa eis vitia vel in transcriptione commissa, vel ex prima origine transmissa insidere, quorum aliqua sensus nostro specie recti facillime fallunt, aliqua labem suam manifeste produnt. Nemo certe dubitabit, quin in l. 50 ff. de petition. heredita. ubi illic, Ratione doli exceptione legitur, legid beat, Ratione doli exceptionis. Sic enim eius responsi auctor Papinianus, et alias loqui consuevit. l. 67. §. led si uno, et 1. 69. §. ultimo, ff. de legat. 2. Sed et nominatim, pro, Nominatum in l. 6. in fin. ff. de interd. ct. et releg. illic legitur. Et hominibu, pro, noininibus in l. 2. in fin. ff. de custod. teor. Et solvendum, pro solidum, in lege ultima, ff. de distract. pignor Et praeceptorem, pro, Praetorem in l. 14. ff. ad Trebellian. Plane nonnulla antiquae scripturae rationem minime tenentibus mendosa videri possint, quae mendo vacant. Veluti idonei, pro, idonee [Orig: idoneè] ei legitur in l. 11. §. si heres ff. de legat. 3. Verum hoc ad priscum scribendi morem redigendum ac revocandum est, quo coalescentibus in unum [Note: 138] extremis dictionum antecedentium et primis sequentium Sulla [Orig: Sylla] bis unum plerumque verbum duorum vice fungebatur. Quemadmodum Eius, pro, Ei ius scriptum est in l. 6. in fin. ff. arb. furt. caes. et Cuius, pro, Cui ius in l. 163 ff. de diversius tegulis iuris. Alterius, pro alterius ius in l. 9. ff. de iber. caus. nisi si in generandi casu Alteri veteres usurparunt, sicut et alii et uni eodem in casu eos dixisse ex iis ipsis Pandectis intelligimus. Sed haec hactenus quae licet levioris operae, atque adeo professione nostra indigna morosis quibusdam videbuntur, cum tamen doctrina praestantes olim viros in id genus quaestionibus versatos cogitemm, non est cur ego, qui praeclare mecum agi existimo, si per eorum vestigia repere liceat, hanc tractationem mihi parum decoram putem.
FINIS.
ABEO, pro habeo.
Abundat quantitatem numero 94.
Abunde patrimonium. 75.
Abuti dotem cum accusativo. 67
Accederat pro accesserat. 27.
Accersendis pro Arcessendis. 15.
Ad pro Apud. 76
Adhuc nondum, id est, nondum. 122
Adiuvaverit pro adiuverit. 28
Adpulserit pro Appulerit.
Adulescens pro adolescens. 12
Aedificare et Aedifacere 55
Aediles Curules pro aediles currules. 46
Aequiperare. 115
Aestatium pro Aestatum. 61
Affinitati pro adfinitate. 35
Ago hupothecariam pro hypothecaria. 68
Albei pro Alvei. 9
Alii pro alius. 85. et 138.
Alimonia, ae, et Alimonia, orum. 52
Aliquid pro Aliquod. 93
Aliquo loci. 92
Aliubi pro Alibi. 77
Alterius pro Alterius ius. 138.
Alteri pro alterius. ibid.
Amoenitas pro Amenitas. 48
An peculiariter usurpatur. 85
Angularis et Angularius. 53
Antecedo cum dativo. 66
Anulum et annulum. 46
Antiptoses quaedam inusitatae. 86
Apisci pro adipisci. 36
Applicitus morbo, Applicari ad munera 108
Apposita auctoriato, id est, interposita. 107
Arbitrari pro Arbitrium ferri. 57
Arecssere pro Euocare. 15
Arcessit pro Atcersit. 15
Arcessitis pro Accersitis. 15
Assurius pro Assyrius. 14
Atquin pro Atqui. 21
Autem pro Enim. 78
Ballistarii et Ballistrarii. 11
Bene beate, bene mane. 124
Benevolentia pro benivolentia. 32
Bracchium pro Brachium. 47
Britanica pro Britannica. 60
Buum pro boum. 61.
Caecus pro Caecus. 50
Caelum pro Caelum. 50
Caenum pro Coenum. 50
Calda pro Calida. 75
Carendum habere, id est carere. 107.
Carus pro Carus. 44.
Cassitare. 117
Castella et Castelli. 52
Catillinam pro Catilinam. 47.
Centensimus pro Centesimus. 25.
Centytio pro Centurio. 14
Certiorare. 113
Certum temporis certo loc. 92
Cessum dant mulae. 109
Chirografa pro Chirographa. 45
Cis pro citra. 4.
Civitatium pro Civitatum. 60
Cludo pro Claudo. 37
Coeppe pro Quippe. 2
Comminus pro Cominus. 47
Complecti pro comprehendi. 57
Comptehendo cum dativo ut: comptehendo conditioni. 65
Concordium pro Concoridia. 12
Conexa pro Connexa. 46
Confunderant pro confuderant. 25
Conhibere et conhibentia, pro Connivere et Conniventia. 9
Coniunctio et Coniunctus 54
Consanari neutraliter. 115.
Consortium et consortio, onis. 52
Copertotia pio Coopertoria. 46
Constitit pro Consistit. 17
Constiteremus pro consisteremus. 17
Constentus cum dativo ut: contentus doti. 63
Continere cum Dativo, ut continere conditioni. 63.
Contingerunt pro contigerunt. 63
Contra Apud pro Ad. 46.
Connubium pro Conubium. 46
Cuius pro cui ius. 138.
Culcita pro Culcitra. 6
Culei pro Cullei. 47
Cum pro quia. 80
Cupae pto Cuppae 47
Damnatus in crimine pro criminis. 98
Decederit pro decesserit. 27
Defrudetur pro, defraudetur. 16
Defungot cum dativo. Ut defungi muneri. 64
Deiudicare pro Diiudicare 34
Delenimentum pro delinimentum. 34
Deminutum pro Diminutum. 34
Demolire et. Demoliri. 56.
Dena, id est, decem singuli. 131
Denarii et Denaria. 5
Deprehendere pro Deprendere. 45
Depretari. 113
Desolutum pro exsolutum. 111
Desperire pro Disperire. 34
Destricte pro Districte. 34
Devetticulum pro Diverticulum. 34
Dignus cum genit. ut: dignus poenae. 98
Distat exceptione pro ab exceptione. 97
Domi Domae. 122
Domna pro domina. 62
Ducitum pto Ductum. 62
Dum pro verum. 80
Duploma pro Diploma. 14
Duplate. 114.
Durare animum in tormenta. 111.
Duum pro Duorum. 61
Ederam pro hederam. 44.
Edere pro Aedere. 48
Edulium pro Eduliorum. 61
Efesum pro ephesum. 45
Effundi. 130
Eius pro Ei ius. 138
Elefantos pro Elephantos.
Eo pro ibi. 100
Eo loci. 92
Ero, pro hero.
Epistula pro Epistola. 12
Erodita pro Erudita. 48
Errores quidam in Pandectis Florentinis. 37
Esse pro Interesse 96
Esse, id est, versari in aliquo. 107
Eualuit sententia id est, praevaluit. 101
Exceptione pro Exceptioni. 35
Exemplar et Exemplarium. 52
Exinanire patrimonium, id est, exhaurire. 115
Exitus pro fine. 109
Expensare pro expendere. 114
Exsequi pro exsequi. 29
Ex staturus. 130
Fabricam docere, hoc est, fabrilem artem. 110
Facere pro consumere. 95
Factus in possessionem, id est, missus, 102
Facultatium pro Facultatum. 62
Eaenerator pro fenerator. 50
Faenum pro foenum. 50
Faenus pro foenus. 50
Falsare. 114
Favia, ana, pro Fabia, Fabina. 8
Femina pro femina. 48
Ferruminationi, pro ferruminatione. 35
Fetus pro Fetus. 48
Figulinae pro figulinis. 62
Filippos pro Philippos. 45
Fluctrum pro fulcrum. 51
Fungor cum dativo. Ut: fungor magistratui. 64
Gerundiorum constructio particularis. 86
Graecismi varii. 90
Harena pro Arena. 43
Harenarii pro Arenarii. 43
Harundinetum pro Arundinetum. 42
Harundo pro Arundo. 43
Havitus pro habitus. 8
Hereditas pro hereditas. 48
Hoc pro huc. 12
Holus pro Olus. 43
Hiberno. 123
Iaulenus pro Iabolenus. 8
Idonei pro Idonec. 117
Illo pro illic. 100
Immo pro Imo. 47
In pro, post et intra. 82
Inarare. 114
Inaugeri. 114
Incestus et incestum. 54
Inconditum, id est, durum, incivile. 100 Ad inficias ire. 101
Iniuncta domui insula. 109
Iniuncta domu area. 109
Inlacrymari pro lillacry mari. 42
In potestatem esse pro in potestate. 72
In possessione mitti. 73
Inrogare pro Irrogare. 42
Insequor cum datiu9, ut insequi sibi. 66
Insinuare, id est, notum facere. 114
Instructus ab aliquo, id est, aliquo. 101
Integrare. 115
Intellegere pro intelligere. 33
Inter esse variis modis usurpatur. 96
Intricare peculium. 110
Ipseis pro ipsis. 87
Iubentius pro Iuventius. 8
Iussus et iussum. 54
Iuvenalem pro Iuvenilem. 18
Lamna pro Lamina. 62
Latinismi varii. 93
Latitans patronum. 101
Lectum pro lectus. 52
Litteram pro literam. 47
Litus pro littus. 46
Lupanar et Lupanarium. 52
Lysitania pro Lusitania. 14
Magis quandoque abundat. 87
Magnificiebat pro magnifaciebat. 55
Maius pro magis. 97
Malitas pro malitia. 128
Maslurium pro Masurium. 67
Meliorare 113
Mensum pro mensium. 59
Mercenarius pro Mercenarius 47
Miliare et miliatium. 52
Minorare. 113
Minutatim. 121
Minutula summa. 120
Musia pro Mysia. 14
Nanctus pro nactus. 25
Neglegere pro negliegere. 33
Nihilminus pro Nihilominus. 91
Nomenculator pro Nomenclator. 62
Notificare. 114
Noxale pro noxali. 35
Nubsit pro nupsit. 38
Nuptum collocare et nuptui. 99
Obaedire pro Obedire. 48
Oblinuerit pro Obleverit. 25
Obstaturus et obstiturus. 130
Obtingerunt pro Obtigerunt 25
Occupare varie usurpatur. 102
Olesco. 12
Ominis pro hominis 129
Oportune pro Opportune. 46
Optinere pro Obtinere. 38
Optulit pro Obtulit. 38
Orfitianum pro Orphitianum. 45
Ouilio pro Ouium custos. 12
Paene pro Pene. 48
Paenitentia pro Paenitentia. 50
Paenula pro Penula. 48
Paenuria pro Penutia. 48
Palmari inomine, id est, victoriae. 112
Papyrus et Papyrum. 52
Parentium pro parentum. 61
Parere alieno, id est, exsolvere. 103
Participare futruum lucrum. 118
Partos pro Parthos. 44
Parvum vini. 75
Peculiares et peculiares res. 53
Pedisequa pro pedissequa. 46
Peiorare. 113
Pensum pro expensum. 104:
Polupsus pro Polyposus. 14
Ponim us, id estfiniainus. 117
Popz litari pasisive pro populari. 56
Postumus pro Posthumus. 44.
Praegnas praegnatis. 14
Praegravate. 118
Prndie aequinoctium. 74
Proicere pecuniam, id est, profundere. 104
Proinde pro Perinde. 79
Prom ssit pro promisit. 47
Purrhus pro Pytrhus. 14
Qoeppe pro quippe. 2
Quadragensi nus pro quadragesimus. 25
Quidruplari. 114
Quamquam etsi. 84
Quasi pro velutn 83
Quantitatium pro Quantitatum. 61
Querellam pro Querelam 47
Quid pro Quod. 93
Quinimmo pro Quinimo. 47
Quo pro Quod 93
Quotiens pro Quoties, 25
Quotienscumque pro quotiescumque. 25
Reccidere pro Recidere. 47
Peciperare pro recuperare. 14
Redadoptare. 115
Redam pro Rhedam. 44
Reficere testamentum, id est, iterum condere. 126
Refictionem pro refectionem. 22
Relinquerint pro teliquerint. 25
Relinquisset pro reliquisset. 25
Renum pro Rhenum. 44
Repperit pro Reperit 47
Reppulerit pro Repulerit. 47
Rescinderat pro resciderat. 25
Refoluere usuras, id est, exsolvere. 101
Respondere, id est, votis respondere. 105
Respons, u, id est, responsione. 122
Retineo, id est memini
Retradere, id est, rursus tradere. 112
Retro redere, testituere, recurrere. 112
Rumperit pro Ruperit.
Rumptum pro Ruptum. 16
Satis tempuspro temporis. 70
Scaena pro Scena, 48
Scaenica pro Scenica. 48
Secutio pro Sectio. 62
Sequellam pro sequelam. 71
Seruit utium pro Seruitutum. 61
Si pro quamvis. 81
Sibimetipsae pro si ibimetipsae. 128
Sifones pro Siphones. 45
Significare pro signifacere. 55
Sollemnem pro sooemnem. 47
Sollertia pro Sollertia 57
Sponte stipulatoris. 95
Sterculium pro Sterquilinum et stercilinum. 1
Stercutius. 1
Stipulari passive. 56
Sub conditionem pro conditione. 71
Suboles pro Soboles 12
Subolesco pro subcresco. num. 12
Subsequt cum ablativo. ut subsequ~ot actione. 69
Subtemen pro subtegmen. 5
Sudici poena, i. e. subici poenae. 106
Sugrunda et sugtuenda pro suggrunda. 51
Sui pro suae 88
Sulla pro Sulla [Orig: Sylla] . 14
Sulpuaria pro sulpurisfodinis. 10
Sulpur pro sulpur. 10
Summissit pro summisit. 47
Super pro praeter. 81
Superamenta materiarum, i. e. quae supersunt. 106
Supera e, i. e. superesse. 106
Suppremum pro supremum. 47
Supt le pro subtile. 38
Suptilitas pro subtilitas. 38
Susum pro sursum. 3
Sycamionem pro sycomorum. 19
Tam pro valde. 83
Tamen etsi pro Quamvis. 84
Tegulae et tegula, orum. 52
Temen protegmem. 5
Temporalis pro temporarius. 53
Thensaurus pro Thesaurus. 25
Tinguere. 23
Toilisse pro tulisse. 30
Trahianopolis pro Traianopolis. 43
Trahianus pro Traianus. 43
Transducere pro traducere. 41
Transfiguratum ornamentum. 119
Trocleas pro Throcleas. 44
Tueri passive. 36
Tumpanum pro Tympanum. 14
Tus pro tus. 44
Valide pro valde. 62
Uberitas pro ubertas. 62
Vel pro velin. 84
Veneo pro vaneo. 48
Veniri pro venire et venumdari, 115
Verhedi pro veredi. 43
Versicolor et versicolorius. 53
Vertere insolenter usurpatur. 104
Verum pro t???men. 84
Vetaverit pro hebetaverit 8
Vecensimus pro vicesimus. 25
Vigilax. 121
Vilica pro villica. 46
Vilicus pro villicus. 46
Uls et ultis pro ultra 4
Umanis, pro humanis
Umerale pro humerale. 44
Umorem pro humorem. 44
Unguo pro ungo 23
Uni pro unius. 88. et 138
Volgo pro vulgo. 12
Upilio pro Opilio. 12
Urguere pro urgere. 23
Utrubi pro utrobi. 12
Utrubique pro utrobique. 12
Vulgarius pro vulgaria. 53
uxorei pro uxori. 32
Reliquas voces vide numero 120. et sequentibus secundum ordinem Alphabeticum.
FINIS.
FORMULAE antiquae, quae et Actiones dicebantur, erant sollennium quondam verborum conceptiones, quibus eadem in re populus Rom. uti consueverat. Vulgus hodie stylum, formulariumve appellat. Earum autem ICtos principes et tamquam Architectos fuisse, nemo nescit. Has ex diuturna veterum scriptorum observatione colligere licet. Sunt autem potissimum tales, quales sequuntur.
CUM SILANUM filium meum pecunias a [Orig: à] sociis accepisse mihi probatum sit, et Repub. et domo mea indignum iudico, protinusque e [Orig: è] conspectu meo abire iubeo. Et Valer. Max. li. 5. c. 8.
Quicquid te mini ex quacumque causa dare facere oportet, vel oportebit, praesens, in diemve, aut sub conditione: quarumque rerum mihi tecum actio, quaeve adversus te petitio vel adversus te persecutio est, eritve: quidve tu mecum habes, tenes, possides, quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est A. Agerius: spopondit Numerius Negidius. Quod Numerius Negidius A. Agerio promisit, spoponditve, id haberetne a [Orig: à] se acceptum, Numerius Negidius A. Agerium rogavit: A. Agerius Numerio Negidio acceptum fecit. Ex Institutio. Iustinia. li. 3. tit. quib. modis tol. oblig. Ex D. li. 46. de acceptilationib.
Aio te mihi dare facere oportere. Val. probus et Iustin. §. sic itaque De Actionibus.
Ope, consilio tuo furtum factum esse aio, Cicero Denatura deor. li. 3. 4. Instit.
Fundus qui est in agro, qui Sabinus vocatur, meus est: eum ego ex iure Quiritium meum esse aio. inde ibi ego te ex iure manu consertum voco.
Unde tu me ex iure manu consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.
Utrisque superstitibus istam viam dico: Inite viam: et redite viam.
Quando te in iure conspicio, postulo ante si es auctor.
Auctr, sed anne tu dicis, qua causa vindicaveris. Haec ex Oratione pro Muraena, pro Caecinna, et Valerio Probo.
Quam rem, sive litem dicere oportet. Varro lib. de ling. 6. Et Cic. pro Murae.
Ille fundus centum esto tibi emptus, nisi quis intra Calendas Ianuarias proximas meliorem conditionem fecerit, quo res a [Orig: à] Domino abeat, lege prima, D.
de in diem addit.
Quandoquidem tu in praelio, in libello, in re militari mihi numquam defuisti, omnibusque in periculis mecum versatus es, ob hace res hoc anublo aureo te dono. Haec fere ex Verri. Orat. 5.
Olim qui antestabantur, auriculam testium contingebant, hisque verbis loquebantur: LICBT ANTBSTARI? si ille responderet: licet: iniectione manus adversarium suum in ius trahebat. Horatius Sermone primo, Satyra nona, et in eundem Acron cum Porphyrio.
Ut inter bonos bene agier oportet, et sine fraudatione Cic. in Topic. in Offic. 3.
Velitis, iubeatis Quirites, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius sit, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset: utique ei vitae necisque in eum potestas fiet, uti pariendo filio est: hoc ita, ut dixi, ita vos Quirites rogo. Ex Gellii lib. 5. c. 19. Suspicor autem legendum pro Pariendo, Patriendo: ut sit, Endo, pro, In, vetuste. quam opinionem locus hic Orat. pro domo perspicue confirmat: Credo enim, quamquam in illa adoptione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum, auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae nocisque potestatem haberet, ut in filio.
Hunc ego hominem ex iure Quiritium liberali assere causa manu. Terent. Adelph. Plautus Poenule, et Curcul. Donat. in Ter. vide, Liberali causa.
Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato (filum lanae velamen est) AUDI IUPITER, inquit, audite fines) cuiuscumque gentis sunt, nominat) audiat fas. ego sum publicus nuntius populi R. iuste pieque legatus venio: verbisque meis fides sit. Peragit deinde postulata, inde Iovem testem facit: Si EGO iniuste, impieque illos homines, illasque res, dedier populo Rom. mihique ex posco, tum patriae compotem me numquam sinas esse: Haec, cum fines supra scandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis, concipiendique iurisiurandi mutatis, peragit. si non deduntur quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim sollenmnes sunt) peractis, bellum ita indicit; AUDI IUPITER, et tu luno, Quirine, diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni audite, Ego vos testor populum illum (quicumque est nominat) iniustum esse, neque ius persolvere, sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur. Cum is nunmcius Romam ad consulendum redit. confestim res his ferme verbis patres consulebat: Quarum rerum, litium causarum condixit Pater patratus populi Romani Quiritium, Patri patrato priscorum Latinorum, hominibusque priscis Latinis.
quas res nec dederunt, nec solverunt, nec fecerunt, quas res dari fieri, solvi oportuit: dic (inquit ei, quem primum sententiam rogabat) quid censes? Tum ille: Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio, consciscoque. Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars maior eorum qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu fieri solitum: ut fecialis hastam ferratam, aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberib. praesentibus diceret, QUOD POPULI priscorum Lationorum, hominesque prisci Latini adversus populum Ro. Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Ro. Quiritium bellum cum priscis Lationis iussit esse, senatusq. populi Ro. Quiritium censuie, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret: ob eam rem ego, populusq. Ro. populis priscorum Latinorum, hominibusque priscis Latinis bellum indico, facioque. Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Ex Livii lib. 1.
Quod populus Hermundulus, hominesque populi Hermunduli, adversus populum Ro. bellum fecere. deliquereque: quodque populus Rom. populo Hermundulo, hominibusque Hermundulis bellum indico, facioque. Ex Gell. lib. 16 cap. 4.
Uti ne propter te fidem tuam captus, fraudatusve sim. Cic. 3. Offic.
In iure conscessio fit hoc modo: Apud magistratum populi Rom. vel apud Praetorem, vel apud praesidem provinciae, is cui res in iure ceditur, rem tenens ita vindicat: HUNC EGO EX IURE QUIRITIUM HOMINEM MEUM ESSE AIO. Deinde posteaquam hic vindicaverit, Praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet: quo negante aut tacente, tunc ei qui vindicaverit, eum additi. idque legis actio vocabatur. Boetius in Topic. Cic. ex comment. Caii.
Accipito hunc ensem, ut siquidem recte atque e [Orig: è] Rep. imperavero, pro me, sin secus, contra me utaris.
Vir in coemptione sic stipulabatur: Visne mulier mihi mater familias esse: illa respondebat, volo: item mulier interrogabat, Visne vir mihi paterfamilias esse? ille respondebat, volo; itaque mulier viro conveniebat in manum: et vocabantur hae nuptiae per coemptionem. Haec Boetius in Topic. Ex Ulp. Inst.
Contestari litem dicuntur duo, aut plures adversarii: quod ordinato iudicio utraque pars dicere solet, TESTES ESTOTE. Festus lib. 3.
Cretio est certorum dierum spatium, quod datur instituto heredi, ad deliberandum. utrum expediat ei aditr hereditatem, necne, velut, Titius heres esto, cernitoque in diebus centum proximis, quibus scieris, poterisque: nisi ita creveris, exheres esto. Caenere est verba cretionis dicere, ad hunc modum: Cum me Maevius heredem instituerit, eam hereditatem adeo, cernoque. Ex Ulpiani instit. cap. 22.
Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contrque morem maiorum Trib. plebis hominibus accitis per. vim inauspicato sententiam de eo tulerit, mulctamque nullo exemplo irrogaverit, praedesque eam ob causam rem dare cogat: aut si non det, in vincula duci
iubeat, ut eum a [Orig: à] collegae vi prohibeamus, et quod contra collega postulavit, ne sibi intercedamus, quo minus suapte potestate uti liceat: de ea re nostrum sententia omnium data est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus, collegae arbitratu praedes dabit collegae, ne eum in vincula ducat, intercedemus: si eius arbitratu praedes non dabit, quo minus collega sua potestate vatur, non intercedemus.
Cum L. Cornelius Scipio Asitaticus triumphans, hostium duces in carcerem coniectaverit, alienum videtur esse a [Orig: à] dignitate Rei pub. in eum locum imperatorem pop. Rom. duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium. Itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a [Orig: à] collegae vi prohibeo. Ex Gel. lib. 7. c. 19.
Iuppiter Feretri, inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis, ma auctorem sequentes posteri ferent. Ex Liu. lib. 1.
Quandoquidem hice homines, iniussu populi Rom. Quiritium foedus ictum iri spoponderunt, atque ob eam rem noxam nocuerunt: ob eam rem quo populus Rom. scelere impio sit solutus, hosce homines vobis dedo. Ex Livii lib. 9.
Rex interrogavit: ESTISNE VOS legati Oratoresque missi a [Orig: à] populo Collatino, ut vos populum Collatinum dederitis? Sumus. Estne populus Collatinus sua potestate? Est. Deditisne vos populum Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Rom. ditionem? Dedimus. At ego recipio. Ex Livii lib. 1.
Cum in ius ventum esser, dicebat accustur apud Praetorem reo, AIO TE SICULOS SPOLIASSE, si tacuisset, lis ei aestimabatur, ut victo: si negabatur, petebatur a [Orig: à] magistratu dies inquitedorum eius criminum, et instituebatur accusatio. Ascon. in Ven. 2.
Consul et dies apud illum Praetorem vel proconsulem L. Titius professus est, se Maeviam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum C. Seio in civitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis, adulterium commisisse. Paul. 3. D. de accusat.
Dis pater, sive Iovis, manes, sive quo alio nomine fas est, nominare, ut omnes illam urbem Carthaginem exercitumque quem me sentio dicere, fuga, formidine, terrore compleatis, quique adversus legiones, exercitumque nostrum arma, telaque feret, uti vos eos exercitus, eos hostes, eosque homines, urbes, agrosque eorum, et qui in his locis, regionibusque, agris, urbibusque habitant, abducatis lumine supero princeps, exercitumque hostium, urbes agrosque eorum, quos me sentio dicere. Uti vos eas urbes, agrosque, capita, aetatesque, eorum devotas, consecratalque habeatis, illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes devoti, eosque ego, vicarios pro me fide, magistratuque meo, et pro pop. Ro. exercitib. legionibusque nostris do, devoveo ut me mamque fidem, imperiumque legiones, exercitumque nostrum, qui in
his rebus gerundis sunt, bene salvos sinatis esse. Si haec ita faxitis, ut ego sciam, sentiam, intelligam: Tunc quisquis votum hoc faxit, ubi faxit, recte factum est, ovib. atris tribus, Tellus. mater, teque lupiter obtestor. Ex Macrobii li. 3. c. 9.
Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, divi Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum. hostiumque, diique manes, vos precor, veneror, veniam peto, feroque, uti populo Rom. Quiritium vim victoriamque prosperetis: hostesque populi Rom. Quiritium terrore, formidine, morteque afficiatis. Sicut verbis nuncupavi, ita pro Rep. Quiritium, exercitu, legionibus auxiliis populi Rom. Quirituium, legiones, auxiliaque hostium mecum diis manibus, Tellurique devoreo, Ex Livii libro 8.
Si vobis videtur discedite Quirites, Livius libro secundo.
Corona populi tandiu stabat, respondens fletib. praeficae, id est, principi planctuum, quandiu consumpto cadavere, et collectis cineribus, diceretur novissimum verbum ILICET: quod ire licet significat. unde est.
---- Diaeitque novissima verba.Servius li. Aeneid. 6.
Actum est, ilicet. donatus in Phormion. Sic iudices de consilio dimittebantur, suprema dicta cum praeco pronuntiasset, ACTUM EST, ILICET: id est, ire licet.
Moris fuit veterum, cum satis visum esset fluxisse verborum, hanc sibi necessitatem finiendae Orationis imponere, ut dicerent ad ultimum, DIXI: quod etiam ab utraque parte Oratione consumpta, ut in consilium dimitterentur, Praetor soleret pronuntiare, DIXERUNT, Asconius in 2. Veri. Cic. tamen Verr. 4. Praeco. inquit, dixisse pronuntiat.
Nihil vos moramur P. C. Iul. Capitol. in Ant. Philosoph.
Dicebatur VALE, post tumuli peracta sollemnia. Servius Aene. 6. Idem in Iibro 3. Mortuis etiam dicitur: ut,
----- Salve maxime Palla,
Aeternumque vale.
Item in eod.
----- animamque sepulcro
Condimus et magna supremum voce ciemus.
hoc est, inquit, Servius, Dicimus more sollemni, VALE.
Tuas res tibi habeto. Tuas res tibi agito. Ex l. 2. D. de divortiis.
In donationib. quae mortis causa fiunt, haec verborum sollemnitas custoditur, illum agrum, aut illam domum me malo habere, quam te: te, quam heredem meum. Haec Arrianus P auli Sent. interpres, li. Sent. 11. c. 3.
Decem doti tibi erunt: quod mihi debes, doti tibi erit, l. 44. 46. 57. L 59. de iur. dot.
Quae instrumento dotali conscripta sunt, do lego. Erederod. ex ll. ff. et C.
Duumuiri perduellionem indicent: si a [Orig: à] Duumuiris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito: infelici arbori teste suspendito. verberato vel intra pomoerium, vel extra pomoerium. Ex Livii lib. 1.
Edicti aedilitii, vide in l. 1. et l. 38. D. de aedil. edict. et apud Gell. lib. 4. c. 2.
Edicti Censorum de coercendis Rhetoribus.
RENUNCIATUM est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quod iuventus in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos Rhetores, ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri qui liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent, et iis qui eo ienire consueverunt, visum est faciundum, ut osten deremus nostram sententiam, nobis non placere. Ex Gellii lib. 15. c. 11.
Edicti Praetorii exempla passim in Pandectis exstant.
Est autem emancipatio, imaginaria quaedam venditio, quod ipsum ius proprium Romanorum est. Eaque res ita agitur adhibitis non minus quam quinque testibus civib. Romanis, puberibus et praeterea alio eiusdem cond itionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur Libripens. Is qui mancipium accipit, aes tenens ita dicit. Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio. Isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra. Deinde aere percutit libram, idque aes dat ei, a [Orig: à] quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Ex Caii lib. Inst. 1.
Fundus Sempronianus, quicquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot nummis: Brederod. ex ff. lib. 19. t. 1. l. 48.
Si Deus, si Dea es, cui populus, civitasque Carthaginensis est in tutela, teque maxime ille, qui urbis huius, populique tutelam recepisti, precor, venerorque, veniamque a [Orig: à] vobis peto, ut vos populum civitatemque Carthaginensium deseratis, loca, templa. sacra, eorumque urbem relinquatis, absque his abeatis: eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis: proditique Romam ad me, meosque veniati: nostraque urbis loca, templa, sacra, urbs acceptior, probatiorque sit, mihi quoque, populoque Ro. militibusque meis praepositi sitis, ut sicamus intelligamusque, si ita feceritis, voveo vobis templa, ludosque facturum. Ex Macrobii lib. 3. c. 9.
Extra quam si quid ita factum sit, uti lege fieri licuit, l. 1. §. Labeo. D. de flu. Extra quam in reum capitis praeiudicium fiat, lib. 2. De invent. Si non vi, non elam, non precario feceris, l. si vitem. d. quod vi aut. Si in ea re qua de agitur praeiudicium hereditati non siat. l. 1. D. fam. ercisc Si in ea re nibil met. causa factum est, l. 4. §. ultim. De dol. except. Si non voluntate creditoris fundus venit, l. sicut. D. quib. modis. pign. Si non mihi mandatum sit, ut a [Orig: à] debitoribus peterem, l. itaque 48. de procre. act.
Si esset tumulus, qui fuerat ducturus exercitum, ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum rosem, quo pedites evocabat. alterum caeruleum, quo equites, dicebat: Qui vult salum Remp. me sequatur. Servius Aeneid. lib. 8. Ciciero post reditum in Senatu: Quid magnificentius, quid
praeclarius mihi accidere potuit, quam quodillo petem te vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia qui Remp. salvam vellent, ad me unum hominem fractum et prope dissipatum restituendum et defendendum venirent? ut qua voce ter omnino post Romam conditam Consul usus esset pro universa Repub. apud eos solum qui eius vocem exaudire possent. Idem pro C. Rabirio. Fit SC. ut C. Marius, L. Vai. Coss. operam darent, ut imperium populi R. maiestsque conservaretur, qui Remp. salvam esse vellent, arma capere, et se sequi iubent.
CENTUM QUAE mihi Caius debet, edem mihi dare spondes? spondeo. Stichum aut decem fide tua iubes? iubeo. Quantam pecuniam credidero, fide tua esse iubes? iubeo. Mille modios tritici fide tua esse iubes? iubeo. Si reus quadraginta non solverit, fide tua esse iubes? iubeo. Ex tract. de fideius. in Pandectis.
Ut inter bonos bene agier oportet, et sine fraudatione. Cic. offi. 3. Epist. fam 7. epist. 12.
Fecialis regem Tullum ita rogavit, Iubesne me rex cum patre patrato populi Albani foedus ferire? Iubente rege, Sagmina, inquit, te rex posco. Rex ait: Pura tollito. Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit. Rex, facisneme regium nuntium populi Romani Quiritium? Vasa comitesque meos? Rex respondit. Quod sine fraude mea, et populi Romani Quiritium fiat, facio. Dein fecialis patrem patratum facit, qui legib. foederis recitatis, AUDI, inquit, Iuppiter, audi pater patrate populi Albani, Audi tu populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt illis legibus populus Romanus prior non deficiet. si prior defecerit, publico consilio, dolo malo, tum Diespiter populum R. sic serito, ut ego hunc porcum hodie feriam: tantoque magis Arito, quanto magis potes possesque. Quod ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Ex Livii li. 1.
Amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et conditionibus esto. Ne quem exercitum qui cum populo Romano sociisque bellum gesturus erit, Rex fines regni sui eorumve qui sub ditione eius erunt, transire sinito: neu commeatu, ne qua alia ope iuvato. Idem Romani sociique Antiocho, et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius Antioncho ne esto, cum iis qui insulas colunt, neve in Europam transeundi. Excedito urbibus, agris, vicis, castellis cis Taurinum montem usque ad Tanaim amnem, et a [Orig: à] valle Tauri, usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit, ne qua arma efferto ex iis oppidis, agris, castellisque in quibus excedat. si qua extulit, quae quoque oportebit, recte restituiot. ne militem, ne quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium cives, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho, intraque fines eius regni sunt, Apameam omnes ante diem certam redeant. Qui ex regno Antiochi apud Romanos, sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto. Servos seu fugitivos, seu belo captos, seu quilibet captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnes, neque alios parato. Tradito et naves longas, armamentaque earum: neveplures quam decem naves actuarias, nulla quarum plus quam xxx. temis agatur, habeto: neve monerem ex belli causa, quod ipse illatu rus erit: neve navigato circa Calycandrum neve Sarpedontem promontoria: extra quam si qua navis
pecuniam, stipendium aut legatos, aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus quae sub ditione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto: ne voluntarios quidem rec ipiendi. Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochisunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rho diorum sociorumve sunto. Si quae pecuniae debentur, earum exactio esto. Si quid oblatum est, id conquerendi, cognoscendi, repetendique ius item esto. Si quos urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, ex iis praesidia deducito: utique recte tradantur, curato. Argenti probi Attica talenta XII. milia dato intra XII. annos pensionib. aequis. talentum ne minus pondo LXXX. Romanis ponderib. pendat: et tritici DLX. milia modium. Eumeni regi talenta CCCL. intra quinquennium dato: et pro frumento, quod aestimatione fiat, talenta CXXVI I. Obsides Ro. XX. dato, et triennio mutato, neve minores octonum denum annorum, neu minores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani, ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi ius esto: dum ne quam urbem, aut belli iure teneat, aut in amicitiam accipiat: con troversias inter se iure ac iudicio disceptent, auf si utrique placebit, bello. Ex Livii lib. 38.
Heres recte institui potest his verbis, Titius heres sit. Titium heredem esse iubeo. Illa autem institutio, Heredem instituo, Heredem facio. plerisque improbata ext. Ex Ulpia. Inst. c. 21.
Heredes scripti sunt, velut, Titius heres esto cernitoque in diebus proximis centum, quibus scieris poterisque: nisi ita creveris, exheres esto: tunc Maevius heres esto, cernitoque in diebus, et reliqua. Similiter et deinceps substitui potest. Ex Ulpian. Inst. c. 22. Sive vivo me, sive mortuo natus fuerit, heres esto. Titius hereditatis meae Dominus esto. Excepto fundo, excepto usufructu, heres esto, Quam heredem codicillis fecero, heres esto. Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte dimidia, ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Semprominus heres esto. Publius, Marcus, Gaius, invicem substituti heredes mihi sunto. Quos ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto, Brederond. ex ll. ff.
Qua ex parte Titius me heredem instituerit, ex ea parte Maevius heres esto. quanta ex parte me a [Orig: à] Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto, Brederod. ex ll. ff.
Die Noni post Kal. lan. Quiritib. compitalia erunt. Ex Macrobii lib. 1. c. 4. et Gell. lib. 10. c. 24.
Quod bonum, fortunatum, felixque salutareque sit populo R. Quiritium reique publicae. populi R. Quiritium, mihique collegaeque meo, fidei, magistratuique nostro, omnes Quirites, pedites, armatos, privatosque curatorres omnium tribuum, si quis pro se, sive alero dari rationem volet, voca inlicium huc ad me. Ex Varr. lib. de ling. lat. Liu. lib. 40.
eto, Livius lib. 6.
Quando tu bona paterna avitaque nequitia tua disperdis, liberosque tuos ad egestatem perduxis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico. Ex Paul. Sen. lib. 3. tit. 5. Locum autem sic correximus, cum antea legeretur, HABITAQUAE. Nostrae correctionis testes sunt ante biennium clarissimi viri
Bonifacius Amerbachius, Paulus Manutius: ad quos de communibus studiis, ut fit, scribens, ea de re mentionem inieci. Interfuit etiam correctioni lacob. Calonius, adolescens eruditiss. mihique amicissimus. Post eadem ICto doctissimo Iac. Cuiacio in mentem venit, hoc tamen testari nanc operae pretium putavi, et simul considerandum, an pro EA RE, legendum potius esset AERE, COMMERCIOQUE. ut intelligatur, ei omni negotio quod per aes et libram gerebatur, interdictum esse. Aliorum Interdictorum Praetoris exempla in Pandectis obvia sunt omnibus lib. Pandect. XLIII.
Et tu ex animi tui sen entia uxorem habes? Ex Gelliili. 4. c. 20. et li. De Orat. 2.
Vide posterius, sub formula sententiae ferendae.
L. Octavius iudex esto. Si apparet fundum Capenatem quo de agitur ex iure Quiritium, P. Servilii esse, neque is fundus restiruatur. Ex Verr. 4.
Si pateret eam se et sua Veneris esse dixisse. Cic. in Divinat. Si pateret iugera einsmodi fundi esse plura, quam colonus esset professus, tum Xeno damnaretur. Si pateret adversus edictum fecisse. Ex Verrina 5.
Si pateret H-SDCCC. dari oportere. Ex Orat. pro Qu. Roscio.
Si apparet eum dare oportere. Ex §. sic itaque, De actionibus.
Quandoquidem tu, M. Manli, neque Imperium consulare, neque maiestatem partiam veritus, adversus edictum nostrum, extra ordinem in hostem pugnasti, et quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti: meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut Reip. mihi aut mei, meorumque obliviscendum sit, nos potius nostro delicto plectemur, quam Res pub. tanto suo damna nostra peccata luat. triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti erimus. me quidem cum ingenita caritas liberum [Orig: liberûm] , tum specimen istud virtutis, deceptae vana imagine decoris, in te movet: sed cum aut morte tua sancienda sint Consulum imperia, aut impunitate in perpetuum abroganda: nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam miiitarem, culpa tua prolapsam, poena restituas. I lictor. deliga ad palum. Ex Livii li. 8.
Quantum ex bona fide illum dare facere oportet. Cicer. Offic. li. 2. in Topic.
Maiorum diligentia haec fuit. Primum iurare ex animi sui sententia, quenque voluerunt: deinde ita teneri, Si sciens falleret: quod inscitia multa versaretur in vita. Cic. lib. Academ. 11. Idem de offi. 3. Non enim falsum iurare, perierare est: sed quod ex animi sententia iuraveris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere, periurium est. Livius li. 32. Ex animi mei sententia iuro, ut ego Remp. non deseram, neque alium civem deserere patiar. Idem libro 43. Ex tui animi sententia ex edicto C. Claudii, Ti. Sempronii Censorum in provinciam Macedoniam redibis, quod sine dole malo facere poteris?
Ex mei animi sententia iuro, ut ego Remp. non deseram, neque alium civem Romanum deserere
potiar. si sciens fallo, tum me 1 upiter Opt. Max. domum, familiam, remque meam pessimo leto afficias. Ex Livii li. 22.
Per hunc castissimum ante regiam iniutiam sanguinem iuro, vosque dii testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omai liberorum stirpe, ferro, igni, quacumque dehinc vi possim, exacturum: nec illos, nec alium quenque regnare Romae passurum. Ex Livii li. 1.
Si sciens fallo, tum me Diespiter salva unbe, arceque bonis eiciat, ut ego hunc lapidem, Festus libro 10. Plaut. Aulularia. Cic. Epist. fam. 7. Plutarch. in Sulla [Orig: Sylla] . Poly bius lib. Histor. 3. rem sic explicat: r(wmai/ous2 de\ dia\ li/qou o)mnu/gen, kata\ to\ palaio/n e=sqos, o/pi\ de\ tou/tw| to\n a)/rhn kai\ to\n enua/lion. e)/sti de\ to\ dia\ li/sqou, toiou=ton. labw|n ei\s2 th\n xei/ra li/sqon o( poiou/menos ta\ o(/rkia pari\ ga\r oiunsqhkw=n) e)peidau\ o)mo/s1h| dhmos1i/a| pi*stei, le/gei ta/de, eu)orkou= ti men\ poiei=n t) a)gasqa|. ei) d) a)llws2 dianohqei(hn h)/ pracaimi, pai/twn ga\r a)/llwn s1wcomeii/wn en tai=s2 i)di/ais2 pateis1in, en toi=s2 i)d i)ois2 vo/mois2 o)pi\ tw= i)d i/wn bi/wn i(era=n ta/fwn, e)gw| mo/nos, e(kpe/s1oimi ou(/tws2 w(s2 o(/de li/qos nu=n kai\ tau=ta ei\pw\nm r(i/ptei to\n li/sqoi e)k ti=s2 xeiro/s2..
In magistratu C. Laelii C F. Cos. L. ve Cornelii P. F. Cos. in exercitu, decemque milia passuum prope futum non facies dolo malo, solus neque cum plurib. pluris nummi argentei in dies singulos. Extra hastam, hastilae, ligna, pabulum, utrem, follem, faculam, si quid ibi inveneris sustulerisve, quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit: uti tu, ad C. Laelium, C. F. Cos. L. ve Corne. P. F. Cos. sive ad quem eorum iusserit, proferas, aut piofitebere in triduo proximo, quicquid inveneris, sustulerisve dolo malo, aut domino suo, civium id censebis esse, reddes, uti quod recte factum esse voles. Deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus, nisi harunce aliqua causa erit: Funus familiare: feriae vindemiales: calendaeque quae non eius rei causa in eum diem collatae sint, quo is eo die minus ibi esset: morbus sonticus, auspiciumve anniversarium, quod recte fieri non posset, nisi ipsius eo die ibi sit, ius, hostisve, status, condictusve dies cum hoste: si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit eo die venturum, aditurumque eum, qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit. Ex Gellii lib. 16. capitul. 4.
Velitis iubeatis Quirites, etc. Ex Cicer. Orat. pro Domo.
Quciun2ue post hanc legem. Ex Oratione pro Postumo, et l. 1. D. ad l. Falc.
Consul (vel Praetor, vel qui populum rogarat) populum iure rogavit, populusque iure scivit.
Si quid ius non fuit rogari, eius ea lege nihilum rogatum, Ex Philipp. 1. Valerio Probo, Festo Pomp. Orat. pro Domo, pro Caecinna, lib. Epist. ad Attic. 3.
Si quid contra alias leges, huius legis ergo latum sit, et qui in hanc legem rogassit, impune esto. Cic. li. 3. ad Attic.
Uti rogas: vel antiquo. moris erat ut populo in comitiis legum duae tabellae darentur, quarum in altera V. R. in altera A. scriptum erat. patet ex Cic. lib. de leg. 2. Epist. ad Att. 1. Livio et aliis.
Ne per Saturam abrogari, derogarive ius esto, Festus.
Cos. Imp. Trib. miles Tiro, commilito armare, quisquis es, manipularive Centurio, turmave Legionarie hic sistito, vexillum sinito, arma deponito, nec citra hunc amnem Rubiconem signa, ductum exercitum, commeatumque traducito. Si quis huiusce iussionis ergo adversus praecepta ierit fcceritve, adiudicatus esto hostis P. R. ac si contra patriam arma tulerit, penatesque e [Orig: è] sacris penetralibus asportaverit. S. P. Q. R.
Sanctio plebisciti, S. ve Consulti ultra hos fines arma ac signa proferre liceat nemini. Ex Epigr. Rom.
Legamus quatuor modis: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem, Per vindicationem, his verbis legamus: Do, lego, Capito, sumito, sive habeto. Per damnationem his verbis: Haeres meus damnas esto dare, dato, facto, heredem meum dare iubeo, Sinendi modo ita: Haeres meus damnae esto finere, Lucium titium sumere illam rem, sibique habere. Per praeceptionem sic: L. Titius illam rem praecipito. Ex Ulpiani Instit. capitul. 24.
Mactus hoc vino inferio esto. Arnob. lib. cont. gent. 7. infra vide, Sacrificii portae.
Si vos et liberi vestri valetis, bene est: ego et exercitus valemus. Dio Cass. in Adriano, et Cic. in Epist. persaepe, aliisque complures.
Mars pater te precor, quaesoque, uti sies volens propitius mihi, domo, familiaeque nostrae, quo ius rei ergo agrum, terram, fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi. uti tu morbos visos invisodsque, vidvertatem, vastitudinemque, calamitates, intemperiasque prohibessis, defendas, averruncesque, utique tu fruges, frumenta, vineta, virgultaque grandire, beneque evenire sinas. pastore, pecuaque salva servassis, dicisque bonam salutem, valetudinemque mihi, domo, familiaeque nostrae. Harunce rerum ergo, fundi terrae, agrique mei lustrandi. lustrique faciendi ergo sicuti dixi, macte hisce suovitaurilib. lactentib immolandis esto. Mars pater eiusdem rei ergo, macte hisce suovitaurilib. lactentib. esto. Item cultro facito struem, et ferrum uti adsiet. Indeo obmoveto. Ubi porcum immolabis, agnum vitulumque, sic oportet. Eiusque rei ergo macte hisce suovitaurilib. immolandis esto. nominare vetat Martem neque agnum, vitulumque. Si minus in omnes litabir, sic verba concipito: Mars pater, si quid tibi in illisce suovitaurilibus lactentibus neque satisfactum est, te hisce suovitaurilibus piaculo. Si uno, duobusque dubitatuerit, sic verba concipito: Mars pater, quod tibi illuc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo. Ex Catone De re rustica.
Vide nexus faciendi formulam.
Manumitti servus dicebatur, cum dominus aut caput eius serui, aut aliud membrum tenens dicebat: Hunc hominem liberum esse vobo: et emittebat eum e [Orig: è] manu. Ex Festi libr. 11. Exstat etiam in Bibliotheca regia fragmentum indicis Latinograeci, in quo scriptum ita est: *bindi/kta h( r(a/bdos, meq) h(=s2 o( a)/rxwn h)io( prai/twr thn\ tou= e)leusqerovunu/ou kefalhn( e)/taion, fa/s1kontes2> famen\ to\n paro/nta an)/sqropon e)=i)/ e)leusqeron, kai\
poli/thn e(wmai=wn.
COS. AUG. Pub. Claud. Quaest. aer. Antoninam Volumniam virginem volentem auspicato e [Orig: è] parentib. suis coemit. e. IV. fac. in do. dux. id est, Consule Augusto, P. Claudius Quaestor aerarii Antoninam Volumni am virginem volentem auspicato e [Orig: è] parentib. suis coemit, et quatuor facibus in domum duxit. Ex lapide Patavino.
C. Auiene, quod in italia milites populi Romani contra Remp. instigasti, ra pinasque per municipia fecisti, quodque mihi et Reip. inutilis fuisti, et pro militibus tuam familiam, iumentaque in naves im pofuisti, tuaque opera militibusque tempore necessario Resp. caret, ob eas. res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo: hodieque ex Asia abesse, et quantum potes, proficisci iubeo. itemque te A. Fontei, quod Tribunus militum seditiosus, malusque civis fuisti, ab exercitu dimitto. T. Alliene, M. Tiro, C. Clausiane, cum ordines in meo exercitu, benesicio non virtute consecuti ita vos gesseritis, ut neque bello fortes, neque pace boni aut utiles fueritis, et magis in seditione concitandisque militibus, adversariorum nostrorum imperatoris, quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror, qui in meo exercitu ordines ducatis: missosque facio, et quantum potestis, abesse ex Africa iubeo. Ex Hircio.
M. Terentio, quando citatus neque respondit, neque excusatus est, ego ei unam ovem mulctam dico, Gell. li. 11. c. 1.
Mancipatio est imaginaria quaedam venditio, quae sic agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus, iudicibus Roma. puberibus et praeterea alio eiusdem conditionis, qui libram aeneam tenebat, qui appellabatur Libripens, is qui mancipium accipit aes tenens ita dicit: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere, aeneaque libra. Deinde aere percutit libram, idque aes dat ei, a [Orig: à] quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Boetius in Topic. ex li. 1. Instit. Cass.
TALASIO. Livius li. 1. Unam longe ante alias specie insignem a [Orig: à] globo Talasii cuiusdam raptam ferunt: multisque sciscitantib. cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, TALASIO ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Idem Servius in li. Aeneid. 1.
ROMANE, aquam Albanam cavelacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas. emissam per agros rigabis, dissipatamque rivis ex tingues. tum insiste audax hostium muris, memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his quae nunc panduntur, factis victoriam daram, bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato: sacraque patria, quorum omissa cura est, instaturata ut assolet, facito. Ex Livii li. 5.
Imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo, ne quem exercitum, qui adversus socios, amicosque eorum ducetur, per sines suos transire finito, neve ulla ope iuvato, hostes eosdem habeto, quos populus Rom. armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito perfugas, fugitivos, captivosque reddito Romanis, sociisque: praeterquam si qui capti, cum domos reddisenti, iterum capti sunt: aut si qui eo tempore ex iis capti
funt, quitum hostes erant Romanis, cum inter praesidia Romana Aetoli essent. aliorum, qui comparebunt, intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur. qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus fuerit, reddatur. Obsides XL. arbitratu Consulis Romanis dato, ne minores XII. annorum, neu maiores XL. Obses ne esto Praetor, Praefectus equitum, scriba publicus, neu quis qui ante Obses fuerit apud Romanos Cephalenia extra pacis leges esto. Ex Livii li. 38.
Quam rem Senatus populusque Romanus de Repub. deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Rom. sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret: secundum rem divinam, prectionemque, ut de Repub. deque provinciis senatum consulerent. Ex Livii li. 31.
Divi, Divaeque, inquit, qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque, quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo, plebique Romanae, sociis, nominique Latino, qui populi Romani, quique meam sectam, imperium, auspiciumque terra, mari amnibusque sequuntur, bene vertant: eaque vos omnia bene iuvetis: bonis auctibus auxitis: salvos incolumesque victis perduellib. victores spoliis decoratos, triumphantesque mecum domos reduces sistatis: inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis: quaeque populus Car thaginendis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginensium exempla edendi facultatem detis. Ex Liu. li. 29.
DI, NUTV, et imperio quorum nata et aucta est res Romana, eandem placti, propitiatique servate.
GRATIAS tibi Iuppiter Optume Maxume, tibique Iunoni Reginae, et ceteris huins custodibus, habitator ibusque arcis Di lubens laetusque ago, re Romana in hanc diem et horam per manus, quod voluistis, meas servata, bene gestaque eandem et servate, ut facitis, fovete, protegite propitiati, supplex oro. Ex Macrob. Saturnaliorum li. 1.
Neria Martis, te obsecro pacem dare, ut liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis posteris patriae pararent. Ex Gell. li. 13. c. 21.
QUOD bonum, faustum, felix, fortunatumque sit mihi magistratuique meo, populo, plebique Romanae L. I. icinium Cos. renuntio. Cic. pro Muraena.
HOC AGE. Plutarchus in Numa, et Coriolano, Favete linguit Cic. 1. et 2. de Divinat. Plin. li. 28. c. 2.
QUOD bonum, faustum, felix fortunatumque sit. Cic. li. de divinat. 1.
FILIUS MEUS heres esto. si filius meus me vivo moriatur, tunc quis mihi ex eo nepos, five quae neptis post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus naeta erit, beredes sunto, Scaevola ex C. Aquilio l. Gallus 29.
De liber. et posthum.
QUOD bonum, felixque sit, Quirites regem creato. ita patribus visum est. patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fierent. Ex Livii li. 1.
IUPITER PATEK, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tua signa nobis certa acclarassint inter eos fines, quos feci. Ex Livii li. 1.
ILLUM PROVINCIA illa, insulisque eis relego: excedere debebit intra illum diem. Ex Ulp. in l. 7. §. his qui. D. de interd. et releg.
QUOD bonum faustum, felix, fortunatumque sit, mihi magistratuique meo, populo, plebique Romanae, N. N. Consulem renuntio. Ex Cicerone in Orat. pro Muraena.
AUT SI mihi mandatum est, ut a [Orig: à] te peterem, l. itaque, 41. De procurat.
AUT SI res iudicata non sit, leg. 24. De except. rei iud.
AUT SI damnatione interposita secundum decretum vendiderit, l. consilio. 7. De curat. fur.
CONDITIONE tua non utor, ex leg. 11. D. de dive. et rep.
Itaque praeclarum a [Orig: à] maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus: QUAE SALVA FIDE facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, etc. Cic. li. de Offic. 3.
OMNES Campani, Atelani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Fuluio Proconsuli, quaeque una secum dediderunt, agrum, urbemque, divina humanaque, utensiliaque, five quid aliud dedierunt, de his rebus quid fieri velitis, vos rogo Quirites. Plebs sic iussit: Quod Senatus maxima pars censeat, qui assidetis, id volumus iubemusque. Ex Livii li. 26.
SI TRIBUNOS pleb. decem rogabo, si quos minus hodie decem tribunos plebis fecerint: hi tum, quos sibi collegas cooptassint, ita illi legitimi eadem lege Tribuni plebei sint, ut illi, quos hodie Tribuni plebei feceritis. Ex Livii li. 3.
Aus.
Salve. Dio Cassius in Adriano.
QUOD bonum, faustumque sit tibi, domuique tuae Caesar Auguste, Senatuste consentiens cum populo Rom. consalutat patriae patrem. Ea Valerius Messala usus traditur a [Orig: à] Sueton. in Augusto.
Seneca li. Epist. 2. Epist. 15. Mos antiquus fuit, usque ad meam Senatus aetatem, primis Epistoloae verbisadicere, Si vales, bene est, ego valeo. Recte et nos dicimus, Si philosopharis, bene est, etc.
Si vos liberique vestri valetiv, bene est. Ego quidem et exercitus, valemus. Xiphilinus in Adriano, et in epist. Cicere. passim.
Priusquam messem facies, porcam praecidaneam hoc
modo fieri oportet. Ceteri porca praecidanea, porcam feminam, ptiusquam hasce fruges condantur, far, triticum, ordeum, fabam, semen rapicium, ture, vino, Iano, lovi, Iunoni praefato. Priusquam porcam feminam immolabis, lano stru. mcommoveto sic: IANE PATER, te tiac strue commovenda bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc fercto. Ferctum lovi moveto, et mactato sic: lupiter te hoc fercto obmovendo bonas precor preces, bene precatus sum, eiusdem reiergo macte vino inferio esto, postea Iovi sic: IUPITER MACTE fercto esto, macte vino inferio esto. Postea porcam praecidaneam immolato. Ubi exta proiecta erunt, ita lano struem commoveto, mactaoque item uti prius obmoneras. Iovi ferctum obmoveto, mactatoque uti prius feceras. Item Iano vinum dato, et lovi vinum dato, ita uti prius datum fuit, ob struem obomuendam, et ferctum libandum, postea Cereri exta et vinum dato. Ex Catone De re rustic. c. 134. apud quem tamen mactus perpetuo legendum, locusille ex libro Arnobii contra gentes 7. significare videtur. Operae ptecium est, verba ipsa depromere, quib. cum vinum datur, uti ac supplicare consuetudo est. Mactus hoc vino inferio esto. Inferio, inquit Trobatius, verbum ea causa est addirum, eaque ratione profertur: ne vinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat, et ex usibus eripiatur humanis.
Quod Senatus maxima pars iubeat, qui assidetis, id volumus iubemusque. Ex Livii li. 26.
DONATUS in Adelph. Terent. Fac sis Sostrata. Sis, inquet, honorifiuce additur verbo, ne quod imperativo modo pronuntiatur, superbum sit: deductum est autem a [Orig: à] Senatusconsulti formula. ubi enim aliquid Senatus Consulib iniungit, addit: SI EIS VIDEATUR. Haec ille. Et est hoc observatum a [Orig: à] Cicerone in illis SC. quae in Philippic. legimus, ut Phillipp. 9. utique C. Pansa, A. Hircius Coss. alter, ambove, si eis videbitur, Quaestoribus urbanis imperent, etc.
Quid de ea fieri placeret, de ea re ita censuerunt. Caelius in Epist fam. 7. et alibi persaepe.
VIDEANT Consules, nequid Resp. detrimenti accipiat. Saliust. Catil. Cic. in Catili. Livius libr. 3. Tantumque terrorem incussere patribus, ut (quae forma Senatusconsulti. ultimae semper necessitatis habita est) Posthumio alteri consulum negotium daretur: videret. ne quid Resp. detrimenti caperet.
LICTOR, colliga manus, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito. Cic. pro C. Rabirio, Liu. li. Gell. li. 12. c. 3.
IN causis maioribus indices in cistam tabellas conii ciebant suas, easque insculptas literas habentes, A. absoluzionis, C. condemnationis: cum de alicuius capite agebatur, N L. ampliationis. his enim literis signific. bant non liquere. Pedian. in divinat. De formula N. L Cicero in Cluent.
CICERO li. De Finib. II Privatarum lili???m iudices sumus. nihil enim possomu??? iudicare. nisi quod est Rostri iudicii in quo frustra indices solent, cum sententias pronumiant, addere: Si quid mei iudicii est. Si enim non fuit eorum iudicii, nihil magis,
hoc non addito, illud est iudicatum, etc.
CUM conster Titium Seio ex illa specie quinquaginta. item ex illa specie viginti quinque debere: iccirco L. Titium Seio centum condemno. Ex l. 1. D. quae sent. sine appel. Item, Non liquet: si quando obscura causa videbatur, privati iudices id iurabant. Gel. li. 14. c. 2. et l. Pomponius. D. de re iudic.
FECISSE VIDERI. Cicer. pro Caecinna, Verrina 3. De finibus 2. et aliis locis innumeris. itemque alii complures.
Quod a [Orig: à] Flavio abstulero, partem dimidiam inde Roscio me soluturum spondeo. Ex Cicer. Oratione pro Qu. Roscio.
NITE Apronius in Decumis socium esse dicat, ex Verrina 5.
NI VIR BONUS sit. Cic. lib. 3. Offic.
ILLASSE sues sanas esse, habereque recte licere, noxisque praestare, neque de pecore morboso esse, spondesne? Varr. lib. 2. c. 4.
Spondes? spondeo. promittis? promitto. fideiubes? fideiubeo. dabis? dabo. facies? faciam. Iustinianus §. 1. de veb. obl.
ILLAS capras hodie recte esse, et bibere posse. habereque recte licere, haec spondsne? Ex Varr. libr. de re rust. 2. c. 3.
CUM emptor dixit: TANTISSUNT MITTIEMPTAE? et ille respondit, SUNT, et expromisit nummos. emptor stipulatur prisca formula sic: ILLASCE oves, qua dere agitur, sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte fanum est extra luscam, surdam, minam, id est, ventreglabro: neque de pecore morboso esse, habereque recte licere, haec sic reste fieri spondes? Ex Varrone libr. de re rustic. 2. c. 2.
Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: ILLOSCE boves sanos esse noxisque praestari? Cum emimus indomitos, sic: ILLOSCE iuvencos sane recte, deque pecore sano esse, noxisque praestari spondesne? Varr. lib. 2. c. 5.
TABULAS testamenti testator renens ita dicit: HAEC ut in his tabulis cerisve scripta sunt, ita do, ita lego, ita testor. Itaque vos Quirites testimonium praebitore. Ex Ulpiani Instit. c. 20.
Maiorum haec fuit diligentia. Voluerunt, ut qui testimonium diceret. ARBITRARI se diceret, etiam quod ipse vidisset. Cic. Academ. 2. Idem pro Fonteio: Primum illud verbum consideratissimum nostrae consuerudinis ARBITROR, quod nos etiam tunc utimur, cum ea dicimus iurati, quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio sustulit.
Varro lib. de lingua lati. 6. Concipitur templum verbis, non iisdem usquequaque. In arce ita: Testaque metasunto, quod ego eas relinquam, nuncupavero Olla ver arbor, quicquid est, quam mesentio dixisse, templirm. tectumque: ferro in sinistrum. Olla ver arbor, quicquid est, quod me sentio dixisse, templum tectumque. ferto in dextrum, Interea concretione conspicione, cortumione, utique ea rectissime sensi.
MNEM Troiugena Cannam Romae fuge, ne te alienigenae cogant in Campo Diomedis conserere manus. Sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum: multaque milia occisa tua deferat amnis in pontum magnum ex terra frugifera, piscibus avibus, ferisque quae incolunt terras: iis fiat esca caro tua: nam mih. Iuppiter ita fatus est. Hostes Romani si expellere vultis, vomica~q. quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos: qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus dederit ex publico partem privati uti conferat pro se suisque. His ludis faciendis praeerit Praetor hic, qui ius populo plebique dabit summum. Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. haec si recte faxitis, gaude bitis semper, fieque res vestra melior: nam is dius exstinguet perduelles vestros, qui vestros campos pascit placide. Ex Livii lib. 25.
SACERDOTEM Vestalem, quae sacra faciat, quae ius fiet sacerdotem Vestalem facere pro populo Rom. Quititibus, uti quod optima lege fiat, lta te Amata capio. Ex Gellii lib. 1. c. 12.
SI DVELLUM, quod cum Antiocho Rege sumi populus iussit, id ex sententia Senatus populique Romani confectum erit, tum tibi Iuppiter populus r. Iudos magnos, dies decem continuos faciet: donaque ad omnia pulvinatia dabuntur de pecuma, quantam Senatus decreverit, quisquis magistratus eos ludos, quando ubique faxit, hi ludi recte dati sunto. Ex Liu. lib. 36.
TVO ductu, Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hic decimam partem praedae voveo, te simul iuno Regina, quae nunc veios colis, precor, ut nos victores in nostiam, tuamque mox suturam utbem sequare: ugi te dignum amplitudine tua templum accipiat Ex Li. lib. 5.
VELITIS iubeatisne hoc sic geti? si res populi rom. Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam, salva servata erit hisces duellis, datum donum duit populus Rom. quiritium, quod duellum populo Rom. cum Carthaginensi est, quaeq. duella cum Gallis sunt, qui cis Alpes sunt: quod ver attulerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, queq. profana erunt, lovi fieri, ex qua die senatus populusq. iusserit. qui faciet, quandovolet, quaque lege volet, facito: quo modo faxit, probe factum esto: Si id moritur, quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. si quis rumpet, occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepset, ne populo scelus esto, neve cui cleptum erit, si atro die faxit insciens, probe factum esto si nocte sive luce, si servius sive liber faxit. probe factum esto. Si ante id ea Sentus populusque iussetit fieri, ac faxit, eo populus solutus liber esto. Eiusdem rei causa ludi magni voti aeris 333. milibus, triente: praetetea bubus Iovi 300. multis aliis divis bubus albis, atque ceter???s hostiis. Ex Livi. libro 22.
PONTIFICUM votis annuant Dii Romanae Rei publ. arcanaq. morbis praesidia Apollinis iussu summa veneratione ex hoc Palladis scypho sacramenta libaarunt, annuant quorum ritu Romano imperio regna cessere. Ex Antiquitatib. Rom. c. 3.
FINIS.
IUs omne Publicum aut privatum est. Publieum, Divinum. aut Humanum. Divinum, quod ad sacra et sacerbotes pertinet: Humanum, quod ad magistratus et puhilcam administrationem. Ex his Romulus Rex humanum praecipue: Numa Divinum constituit. Et publico quidem iuri pauca aut Reges ceteri, aut X. viri addiderunt. Supererat Privatum: quod in Naturale, Gentium, et Civile tribuitur. Naturae ius Romuli fere leges praeferunt: Numa Gentium addidit, Romulus de educatione liberorum, de matrimoniss, de parentum iure sanxit: Numa de homicidiis, de bonae fidei contractibus, de sepultura quaedam tulit.
Iuris civilis praecipuus auctor est Servius Tullius, qui auctore Dionysio de Contractibus et iniuriis quinquaginta leges rogavit: item de foenore, de nexis, aere alieno, et alia, quae compluria in suas tabulax X. viri transtulerunt. Non aliena ab hac origine iuris Aristotelis dizisio est Iustitiae particularis in dia\ emhtikhn\ sive Distributivam, et a)llaktikhn\ sive Commutativam. Priorem illam iustitiam Romulus maxime, et ex parte Numa: posteriorem ceteri spectarunt. Romuli leges, quarum verba ipsa perierunt, sententiae ex antiquis praecipus Dionsysio colliguntur, sic conci pi possunt.
I. Deos patrios colunto: externas sabulas aut superstitiones ne admiscento.
II. Ne quid inauspicato publice gerunto.
III. Nocturna sacrificia, privilegiaque amoventor.
IV. Rex sacrorum praeses, legum custos esto: iudicia exerceto: belli imperium habeto.
V. Patres sacerdotia et magistratus capiunto: ölebeiis patroni sunto.
VI. Populi suffragia sunto: magistratus creanto: leges sciscunto: pacem bellumque iubento.
VII. Moenia sancta existimantor.
VIII. Uxor Farreatione viro iuncta in sacra et bona eius venito: ius devortendi ne esto.
IX. Si stuprum commisit, aliudve quid peccassit, maritus iudex et vindex esto: deque eo cum cognatis cognoscito.
X. Temetum mulier ne bibito.
XI. Quod natum erit, parentes tollunto: monstrosos tamen partus se fraude exponit fas esto.
XII. In liberos suprema patrum auctoritas esto, venundare, occidere liceto.
XIII. SI PATER FILIOM TER UBNUMDVIT, FILIUS A PATRE LIBER BSTO.
XIV. SEI PVER PARENTEIS VERBERIT, ASTOLOE PLORASSINT, PVER DIVEIS PARENTUM SACER ESTO. SEI NURUS, SACRA DIVEIS PaRENTUM ESTO.
XV. PATRONUS SI CLIENTI FRAUDEM FAXIT, SACER ESTO.
XVI. DVUMVIRI PERDVELLIONEM IUDICENT: SI A DVUMVIRIS PROVOCARIT PROVOCATIONE CERTATO. SI VINENT CAPUT OBNUBITO, ARBORI INFELICI SUSPENDITO: VERBER ATO VEL INTRA POMOERIUM, VEL BEXRA POMOERIUM.
Numa, ait Dionysius, Romuli leges firmavit, novas ipse de ritibus et ministris sacrorum adiunxit: Curiones, Flamines, Augures, Festales, Aalios, Feriales, Pontifices instituit. Legum aliquot verba haec reperiuntur.
I. DIS EX IMPUTATA VITE NE LIBANTO.
II. VINO ROGM NE RESPERGITO.
III. PISCEIS QUEI SQUAMOSI NON SUNT NEI POLLUCETO: SQUAMOSOS OMNEIS PRAETER SACRUM
POLLUCETO.
IV. QUOLIUS AUSPICIO, CLASSE PROCIN CTA, OPEIMA SPOLIA CAPIUNTUR, IOVI FERETRIO BOVEM CAEDITO. QUEI CEPIT, AERIS DUCENTA DARIER OPORTETO.
SECUNDA SPOLIA, IN MARTIS ARAM IN CAMPO SOLITA URILIA UTRA VOLVERIT CAEDITO.
TER TIA SPOLIA IANO QUIRINO AGNUM MAREM CAEDITO, CENTUM QUI CAEPERIT AERE DATO.
V. QUI TERMINUM EXARASSIT, IPSUS ET BOVES SACRI SUNTO.
VI. SIQUIS HOMINEM LIBEROM DOLO SCIENS MORTI DVIT, PARICIDA ESTO: SI IMPRUDENS, TUM IN CONTIONE PRO CAPITE OCCISI ET NATIS EIUS ARIETEM OFFERTO.
VII. PELLEX ARAM IUNONIS NE TAGITO: SI TACIT, IUN ONI CRINIBUS DEMISSIS AGNUM FEMINAM CAEDITO.
VIII. SEI HOMINEM FLUMINI IOVI OCCISIT, NE SUPRA GENVA TOLLITO.
HOMO SI FLUMINE OCCISUS ESIT, EI IUSTA NULLA FIERI OPORIETO.
IX. Deis fruge et mola salsa supplicanto.
X. In contractibus fides servator: Fidei numeae omnes metuunto.
XI. Si filiusfamil. uxorem duxit, patri vendundi eius ne ultra ius esto.
XII. Mulierem, si praegnas mortua fuat, nisi exciso partu, ne humato: qui secus faxit, quasi spem animantis peremerit ita esto.
NATI trigemini, donicum puberes esunt, de publico aluntor.
REGIAE leges partim scriptae, partim inscriptae adusque Tarquinii superbi tempora. valuerunt. Primus ille et Servii leges omnes abrogavit, et priorum Regum plerasque contempsit, ad vim omnia referens, et libidinem dominandi. Tarquinio vero pulso, a [Orig: à] Bruto et Valerio Coss. revocatas iterum Servianas aliasque leges Dionysius adfirmat. Quasdam et ipsi Coss. postea Tribuni addiderunt tuendae libertatis, ut sunt Valeriae, Sacratae, Iciliae leges. Sed hae omnes ius publicum spectabant: et privato iuri nulla facta accessio ante leges X. virales. A. V. C. CCXCII. promulgata a [Orig: à] Tribunis lex Terentia est de Quinqueviris, ut Livius, Vel Decemviris, ut Dionysius, Legum Scrib. creandis; Eaque lex plebi volenti fuit. Nam ad id tempus loco regum Coss. ius dicebant: Consules autem ex Parribus erant. Itaque in dissensu or dinum, cum Patres occasione iuris praecipus uterentur ad premendam plebem, nec plebeio contra patricium ius ullum aequum esser: omnibus contionibus iactata et flagitata lex Terentia est. Restitere tamen 7. annes ipsos, Patres Fracti demum concessere, missique legati in Graeciam ad Solonis inclitas leges, aliarumque civitatum instituta moresque
noscendos addidit Dionysius etiam in Graecanicas Italiae civitates. Biennium plusminus legati abfuerut. Reversi sunt A. V. CCCI. Statimque plebs pervicit ut scribendarum legum inititum fieret, Patres tenuerunt, ut X. viri e [Orig: è] Patriciis tantum erearentur. Creati Ap. Claudius, T. Genutius, P. Sextius, Spieg. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romulius, Sp. Posthumius, omnes Consulares. Inierunt magistratum sine provocatione A. V. CCCII. sineque anni propositae decem tabulae. Duae reliquae sequenti anno additae. In Graecis interpretandis usi opera sunt Hermodori Ephesii Philosophi. Tabulas vocare placuit exemplo Atheniensium, qui Solonis leges dixerunt *a)conas2, tabulis ligneis incisas, quamvis istas aeras fuisse constet, dissentiente Pompo. Perlatae sunt comitiis centuriatis, fixae in foro ad curiam Hostiliam, manseruntue, quamvis post varia incendia urbis, ultra Septimii Severi Imp. tempora. De divisione tabularum ex fragmentis difficile iudicium. Modo tamen et ordine scriptas fuisse non est dubium. Leges Regiae et Solonis, decem primas tabulas occupasse videntur: duae postremae de sacris fuerunt, easque a [Orig: à] Faliscis petitas servius est auctor. Certae leges regiae ex 1. 11. et 111. tabula a [Orig: à] Festo citantur. Lex Romuli de vendendis filiis a [Orig: à] Dionysio in quarta ponitur: Fragmenta, quae supersunt, haec sunt.
I. IUSSUS POPULI ET SUFFRAGIA SUNTO, QUODCUMQUE POSTREMUM POPULUS IUSSIT, ID IUS RATUMQUE.
II. ESTO. PRIVILEGIA EN IRROGANTO.
III. DE CAPITE CIVIS NISI PER MAXIMUM COMITATUM NE FERUNTO.
IV. FORTI SANATIQUE IDEM IUS ESTO.
V. Qui hostem concitaverit, quive civem hsti tradicerit, quive coetus nocturnos agitaverit, capital esto.
VI. Sodalitates et collegia sunto: ast ne in leges publicas commodave peccanto.
VII. QUI FRUGES EXCANTASSIT; CERERI SACER ESTO.
VIII. QUI PRUGEM ARATRO QUAESITAM PAVIT SECUITVE PVEES CERERI SACRATOR. IMPUBES PRAETORIS ARBI TRATV VERBERATOR, NOXAMVE DUPLIONEMVE PRAES TATO.
IX. Si in alieno pecus paverit, actio esto.
X. Qui iniuria alienas arbores caecideit, in singulas XXV. aeris luito.
XI. Arboris impendentis ramos XV: pedes a [Orig: à] terra circumcidere ius esto.
XII. PATERFAMILIAS UTI LEGASSIT SUPER PECUNIA TUTELAVE SVAE RBI; ITA IUS ESTO.
VIII. SI INTESTATUS MORITUR, CUI HERES NEC BSCIT; AGNATUS PROXIMUS PAMILIAM HABETO: SI AGNATUS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM HERCISCUNTO.
XIV. SI FURIOSUS ESSE IN CIPIT, AGNATORUM GENTILIUMQUE IN EO PECUNIAQUE EIUS POTESTAS ESTO.
XV. HOMINEM MORTVUM IN URBE NS SEPBLITO, NEVE URITO.
XVI. HOC RLUS NB FACITO: ROCUM
ASCIA NI POLITO.
XVII. MULIERES GENAS NE RADUNTO; NEVE LESSUM F UNERIS EIGOHABENTO.
XVIII. HOMINI MORTVO OSSA NE LEGITO, QUO POST FUNUS FACIAS, NISI BELLI PEREGHEVE MORTVO.
XIX. QUI CORONAM PARIT, IPSR PECUNIAMVE EIUS VIRTUTIS CAUSA ARDVITOR.
XX. NEVE AURUM ADDITO.
XXI. QUO AURO DENTES VINCTI ISUNT, ASTIM CUM OLIO SEPELIRE ET URERE SE FRAUDE ESTO.
XXII. Servilis unctura tollitor, omnisque circumpotatio.
XXIII. Rogum bust umve novum, propius LX. pedes, alienas aedes ne adicito.
XXIV. FORUM BUSTUMVE NE USUCAPITO:
XXV. SI IN IUS VOCET, ATQUE EAT.
XXVI. SI MORBUS EVITASVE VITIUM ESCIT: QUI IN IUS VOCASSIT: IUMENTUM DATO.SI VOLET ARCERAM, NE STERNITO.
XXVII. SI QUID HORUM FUIT VITIUM IUDICI, ARBITROVE, REOVE, DIES DIFFISUS ESTO.
XXVIII. SI VIS VOCATIONI FUAT, TESTAMINI: IGITUR EM CAPITO.
XXIX. SI CAL VITUR PBDEMVE SRVIT. MANUM ENDOIACITO.
XXX. SI QUEI IN IURE MANUM CONSERUNT, UTRIQUE SUPERSTITIBUS VINDICIAS SUMUNTO.
XXXI. SI VINDICIAM FALSAM TULIT REI SI VELIT IS ARBITROS TRIS DATO. EORUM ARBITRIIS FRUCTUS DUPLIONE DAMNUM DECIDITOR.
XXXII. REM UBEI PACUNT; ORANTO, NEI PAGUNT; ANTE MERIDIEM IN FORO AUT IN COMITIO CAUSAM CONIICIUNTO: POST MERIDIEM PRAESBNTE AMBOBUS LITEM ADDICITO. SOL OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO.
XXXIII. AERIS CONFESSI, REBUSQUE IURE IUDICATIS TRIGINTA DIES IUSTIS SUNTO: POSTIDEA MANUS ENDOIECTIO ESTO: IN IUS DUCITO: NEI IUDICATUM FACIT, AUT QUIPS ENDO IURE EM VINDICIT, SECUM DUCITO: VINCITO AUT NERVO AVI COMPE DIBUS QUINDECIM PONDO, NE MINORE, AUT SI VOLET, MAIORE VINCITO: SI VOLET, SUO VIVITO, NI SUO VIVIT, QUI EM VINCTUM HABEBIT LIBRAS FARRIS BNDO DIES DATO. SI VOTET, FLUS DATO.
XXXIV. TERTIIS. NUN DINIS PARTES SECAMNTO: Si PLUS MINUSVE SECVERINT, SE FRAUDE ESTO.
XXXV. ASSIDVO VINDEX. ASSIDVUS ESTO: PROLETARIO QUIVIS VOLET. V. INDEX ESTO.
XXXVI. QUI SE SIERIT TESTARIER, LIBRIPENSVE FUERIT, NI TESTIMONIUM FARIATUR; IMPROBUS INTESTABILIQUE ESTO.
XXXVII. CUI TESTIMONIUM DEFUERIT, IS TERTIIS DIEBUS OB PORTUM OBVAGULATUM ITO.
XXXVIII. Qui falsum testimonium dixerit, faxo Tarpeio deicitor.
XXXIX. Si iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam acceperit, capital esto.
XL. Qui malum carmen incantassit, Cereri sacer esto.
XLI. QUI INIURIAM ALTERI FAXIT, XXV. AERIS POENAE SUNTO.
XLII. SI QUIS CARMEN OCCENTASSIT, ACTITASSIT, CONDIDISSIT, QUOD ALTERI FLAGITIUM FAXIT, CAPITAL ESTO.
XLIII. SI MEMBRUM RUPSIT, NI CUMEO PACIT, TALIO ESTO.
XLIV. SI NOX FURTUM FAXIT, ETIM ALIQUIPS OCCISIT, IURE CAESUS ESTO.
XLV. Interdiu si se telo defenderit, iure caesus esto.
XLVI. SI ADORAT FURTO, QUOD NEC MANIFESTUM ERIT, DUPLIONEM LUITO.
XLVII. Furta per lancem liciumque concepta, quasi manifesta vindicator.
XLVIII. De furto pacisci liceto.
XLIX. TIGNOM IUNCTUM AEDIBUS, VINEAEQUE CONCAPES EN SOL VITO.
L. FURTIVAE REI AETERNA. AUCTORITAS ESTO.
LI. USUS, AUCTORITAS FUNDI, BIENNIUM ESTO.
LII. ADVERSUS HOSTEM AETERNA AUCTORITAS ESTO.
LIII. QUINEXUM FACIET MANCIPIUMQUE, UTI LINGVA NUNCUPASSI, ITA IUS ESTO.
LIV. Vindiciae secundum libertat4m dantor.
LV. Ne quis unciario foenore plus exerceto.
LVI. Patritii cum plebeiis connubia ne iungunto.
LVII. Via in porrectum VIII. P. in amfractum XVI. P. lata esto.
LVIII. In finibus intra V. pedes usucapio ne esto.
PTIMA omnium, atque aequissima naturae lex est, quae tum nihil cuiquam deesse, tum ea, quae quisque habet, aeterna iubet esseinam quemadmodum illae, quae caelestibus corporibus praesunt, beatae mentes iustissimae sunt, et suum quaeque corpus iustissime regit: sic ipsa natura, quae de superioribus illis mentibus derivata, et in unum collecta vis est, aequissimum in agendo ordinem servavit: eaque quae egit, patere omnibus, nec unquam non esse vult: itaque et eam partem aeris [Orig: aëris] , quae sublimior, eoque purior est, oculis traicientes, adspectu caeli iucumdisimo omnes fruimur: et inferiorem mixtam spiritu haurimus: et sustinemur, atque alimur terra et aqua ad ea, quae cuique commoda; ac necessaria sunt, utimur: nam etsi horum singula uni animantium generi tributa ad usum ac victum praecipuae videntur: tamen ita uni generi proprium unumquodque est, ut diversi generis animantibus nihil denegetur: alitibus aer, mare piscibus, quadrupedibus terra, certa cuique animanti sedes, ac naturale domicilium est: omnia tamen omnibus communia sunt, neque alieni alimenti usu animal ullum perpetuo caret. Haec sua lege natura, communis omnium mater, ita constituit ac sanxit: cuius ad similitudinem quod propius accedunt humanae leges, eo certior ac laudabilior ea vitae ratio est, quam hominum generi praescribunt, neque ad aliud exemplum spectarunt homines illi, quos antiqui scriptores divinis laudibus extollunt, qui suas civitates optimis institutis, ac saluberrimis legibus temperarunt. Celebrantur praeter ceteras Laccdaemoniorum leges a [Orig: à] Lycurgo latae: Atheniensum a [Orig: à] Solone. Commemorantur et illae, quas Locrensibus Zaleucus, Thuriis Carondas, Getis Zamolexis, Pythagorae discipulus dedit. laudat etiam Cretensium leges Plato, Carthaginensium Isocrates. Romanas vero Polybius anteponere omnibus non dubitat. Haec cum ab iis, qui caeteis, hominibus ingenio ac sapientia praestiterunt, summopere laudatae praedicataeque sint: quid aliud, nisi praeclaras fuisse, credendum est, at dissimiles inter se, et si dissimiles, quomodo omnes praeclarae? quia nimirum ad eundem finem, eandemque quasi metam, non eadem tamen via, omnes tendunt. Ius naturae, in quo nihil inaequale deprehenditur, primi conditores legum ante oculos habuerunt: eius imaginem in suas quisque leges, quantum imitatione licuit, transtulerunt: qui cum ad iustitiam pariter intenderent, eandem tamen in tradendo iure rationem ideo secuti non sunt, qui non eiusdem loci, non eiusdem caeli, non eiusdem hominibus ingenii leges ferebant: haec illi cum animo circumspicerent, atque cogitarent, modo perficere possent, quod agebant: qua ratione perficerent, laborandum non esse iudicarunt. Neque enim ipsarum legum vitio factum est, ut aut Athenienses minus diu, quam Lacedaemonii: aut Lacedaemonii minus quam Romani
floruerint: sed quod Athenae citius, quam Sparta, et Sparta citius quam Roma de recta maiorum consuetudine deslectens, legum imperium maiestatem que neglexit. Quare prudenter iudicat Polybius, quod duabus potentissimis civitatibus, Catthagine et Roma, multorum annorum bello de imperio decertantibus, ad extremum succubuisse Carthaginem, et victam conditiones accepisse, ob eam maxime causam putat, quod, quo tempore inter eas incidit contentio, tum et Carthagine multo quam antea negligentius: et Romae multo quam unquam diligentius leges colebantur: nihil enim sine iure perpetuum est. Ius autem ipsum nihil aliud est, quam bene vivendi norma, legibus tradita atque praescripta, quam qui tenent, soli duas maximas res maximeque optabiles adipiscuntur: primum ipsi cotidie magis in sua civitate cari sunt, atque honorati, inter cognatos clari, inter homines viri, inter viros heroes [Orig: heroës] : deinde id quod velle bonttatis est, perficere virtutis, facile consequuntur, ut eorum patria civibus frequens, pace tuta, opibus beata sit. Ex hoc genere fuisse legimus Thebis Epaminondam, Spartae Agesilaum, Athenis Aristidem, romae Camillum, Fabios, Decios. Scipiones, Catones innumerabiles alios: nulla enim ex omnium saeculorum memoria magis ad omnem laudem civitas excelluit. Et paulo post: ius igitur onine aut a [Orig: à] natura est, aut a [Orig: à] consuetudine, aut a [Orig: à] legibus. Ius naturae ipsum per se, sine consuerudine, et legibus, ad optimam vitae conditionem satis erat: satis enim beate viverimus, si naturam ducem sequeremur: sed quia, quod iustum et laudabile est, multi, vel quia sunt hebetes, non intelligunt: vel sunt improbi, dissimulant: idcirco, ne peccantibus daretur excusandi locus, scripta lex est, quae, quid agendum, fugiendum ve esset, perpetuis literarum notis testatum atque expressum ante oculos poneret: is enim, qui legem fert, si modo suam voluntatem civitatis commodo mittitur, tria spectat, ut poenam factis dignam perditi homines luant: ut ceteri, exemplo admoniti, poenaque deterriti, meliores efficiantur: ut viri boni, sublatis improbis, tutiorem ac tranquilliorem vitam agant. Est igitur lex tamquam praeco. quae suggerente natura, iustitiam civibus denuntiat: cuius vocem qui volentes auribus percipiunt, eamque fideliter animo custodiunt, ita vivunt, ut virtutem a [Orig: à] vitio facile distinguant, et ab altero tamquam a [Orig: à] pestifero angue, refugiant: alteram amplexantur, et amabilem prae ceteris rebus existiment. Verum quia publica res ita cum privata cohaeret, ut altera alterius commodo nitatur, nec fere, nisi utrique recte sit, diu vigere et stare civitas ulla possat: propterea quae uttique consulerent leges. aliae pro statu Rei publicae, aliae pro singulorum utilitate, diversis temporibus latae sunt: fuit igitur et ius publicum, et ius privatum. Rursus, quia publiea sunt infirma, si separentur a [Orig: à] divinis, publici iuris facta divisio est, ut altera pars ad religionem, altera ad res humanas pertineret. Ius privatum ne ipsum quidem simplex est, sed leges quidem omnes de rebus humanis, alias tamen de iure civili, alias de criminibus continet. Primum igitur nobis agendum est de iure publico, deinceps de privato: et primum de publico divino, deinde de humanositem de privato: primum de eo, quod ad ius Civile pertinet, secundo loco de eo, quod crimina persequitur. Romanae leges aut a [Orig: à] regibus latae sunt, aut ab iis magistratibus, quos, regno sublato, alios aliis temporibus creatos, civitas habuit. Illas leges magna ex parte aliunde desumptas facile crediderim, non. n. dubi tandum est, quin cum ea tempestate in Italia et Albini et Sabini, et praeter ceteros Etrusci floruerint, cumque. albae Romulus, in Sabinis Numa, Priscus etiam matre Etrusca, patre in Graecia nato, in Etruria educato, genitus esset, ad suam quisque patriam respexerit, et ea, quae in
iispopulis probabiliora videbantur instituta, delegerit, Romaeque legibus sanxerit. A Lacedaemoniis etiam non nulla, ab Atheniensibus multa ad ius constituendum video derivata: nam fere, quaecumque in duodercim Tabulis Decemviri scripserunt, de Solonis legibus translata sunt: et earum Tabularum supplementa Romanosa [Orig: Romanosà] Fali scis collegisse, apud Servium Honoratum scriptum est, cuius in Commentario a [Orig: à] Cretensibus etiam aliquid sumptum, animadvertimus. Maiotes, inquit, nostri sedentes epulabantur: quem niorem habuerunt a [Orig: à] Laconibus et Cretensibus, ut Varro docet in libris de gente populi Romani, in quibus docet, quid a [Orig: à] quaque traxerit gente per imitationem. Nec vero ab ingenio pauca, atque a [Orig: à] prudentia esse deprompta, credendum est, praesertim in Republ, cum in magnis opibus imperii, pro vario rerum eventu, nova iura temporum necessitas exigeret. Regum aetate non multas in urbe leges fuisse, existimaverim: non solum, quia Regum iussa pro legibus erant, ad eos gravissima quaeque deferebantur: eorum omnes dicto annuere, imperio parere cogebantur: Verum etiam, quia civitas, nequedum populo satis frequens, neque opibus locuples, legum multitudinem non desiderabat. Inter paucos, et assidnis bellis exercitos, nondum licentia, nondum plane vis emerserat: non luxuries, non illa, quae fere opes consequitur, malarum artium lues in urbem invaserat, regibus exactis, simul cum publicis opibus, et nata nova vitia sunt, et ea quae fuerant, aucta: tunc, ut ad varios morbos diversa medicamenta ivestigata, inventaque sunt, sic ad ea mala, quae manare coeperant in civitate, comprimenda atque sananda, varia legum genera peperit necessitas. Neque tamen reges ipsi leges neglexerunt: poterant omnino, quicquid vellent, sed voluit nemo, nisi quod liceret: quin, ut ait Livius, ab ipso statim urbis primordio Romulus, divinis rebus rite perpetratis, vocata ad contionem multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, iura dedit: quem Numa subsecutus, multo etiam magis civitatem legibus excoluit, et ab armis ad religionem, bonosque mores totam traduxit. Omnesque deinceps, praeter Superbum, ita regnarunt, ut quod idem Livius alio loco tradit, Brutus idem, qui tantum gloriae, Superbo exacto, meruit, malo publico vel maximo id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset, quare cum ipsos moderati ingenii, optimique exempli fusse constat, tum leges habuisse, quartum ad praescriptum universos cives vivere voluerunt.
Et longe post intervallo: Legem Ateius Capito definiebat his verbis Lex est generale iussum populi, aut plebis, rogante magistratu. Lex igitur fuit, non modo quae comitiis Centuriatis, in Campo Martio, ferente suffragium universo populo, id est, patritiis et plebeiis, in centurias distributis, rogante maiore magistratu, ferebatur: Verum etiam, quae tributis Comitiis in foro, ferente suffragium plebe, sine patritiis, in tribus distributa, rogante minore magistratu, id est, Tribuno plebis. Nam solus tributis comitiis legem tulit, solus autem inter minores magistratus: quia Consules, etiam tributis comitiis, legem tulisse constat. In iis verbis non videtur Capito plebiscitum a [Orig: à] lege distinxisse. At Laelius Felix apud Gellium: Tribum, inquit, neque advocant patricios, neque ad eos referre de ulla re possunt; ita ne leges quidem proprie, sed Plabiscita appellantur, quae Tribunis plebis ferentibus accepta sunt: quibus rogationibus ante Patritii non tenebantur, donec Qu. Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisser, omnes Quirites tenerentur, A quo ego tempore Plebiscita Leges appellari coepta. Quandoquidem legum vim Hortensia l. iam
obtinerent facilecrediderim: nam antea quae tributis comitiis ferebantur, plebiscita constat esse nominata. Varro quidem, quo nemo diligentius antiquitatis usum retinuit, Legem tamen vocat, quam Tribunus ple. M. Praetorius tulerat: quod appellari plebiscitum, multis post annis Censorinus maluit. Sed de plebiscitis, quae Laelius, eadem fere Festus. Scita plebei appellantur, inquit, ea quae plebs suo suffragio sine patribus iussit, plebeio magistratu rogante. Verum et Laelius et Festus proprie loquuntur, ad prisca illa tempora spectantes: nam postea paulatim obtinuit consuetudo, ut legis nomen de plebiscitis etiam usurparetur. Eodemque modo contra definitionem Capitonis, qui generale iussum legem appellavit. quae de uno cive populus iussit, Leges dictae, licet privilegia verius, ut essent, sic etiam appellari possent, cuius generis exempla, de imperio Cn. Pompeii, de reditu Ciceronis, de caede Clodii quaestio, Gellius commemorat, in quo illud animadvertendum est, cum in XII. Tab. esset scriptum, ne de singulis, nisi centuriatis Comitiis, ferti posset, quod in lege reditu Cicertonis observatum est de imperio tamen Pompeii, tributis Comitiis, rogante Manlio Tribuno pleb. actum esse. Sed, sive populi scitum, sive plebiscitum esset: quorum alterum magistratu patritio, alterum plebeio rogante factum esse, ex Festo cognoscitur, sive ad plures homines, pluresve res, aut ad omnes homines omnesue res, aut ad unum hominem, unamve rem pertineret, Prorsus omnia populi plebisve iussa, tum legis tum etiam etiam rogationis nomine, quia populus plebsve a [Orig: à] magistratu rogaretur, appellati solita, veterum monumentorum observatio declarat, quod Gellius quoque notavit. Nam, quod Aelius Gallus, ut apud Festum scriptum est, aiebat, inter Legem et rogationem hoc interesse, quod Rogatio esset genus Legis, quae aunt lex non continuo rogatio, quod ita festus exponit, Rogatio est, cum populus consulitur de uno pluribusve hominibus, quod non ad omnes pertineat, et de una pluribusve rebus, de quibus non omnibus sanciatur, id mihi (pace utriusque dixerim) falsum videtur, nomen enim ipsum Rogationis ostendit, omnes sive ad unum, pluresve homines, sive ad unam pluresve res pertineant, uno Rogationis vocabulo appellari posse, nam, ut Gellius animadvertit, nullum populi plebisve iussum fieri potest, nisi populus aut plebs rogetur, quod dum fit, ea fere rogatio est, et dicitur, idque etiam post lata suffragia nomen mansit, quamquam frequentius omnino, de quocumque populi plebisue iussu in antiquorum scriptis Legis nomen invenitur.
Leges autem nec nisi a [Orig: à] magistratibus, nec nisi Comitiis ferebantur, idque probandum exemplis non existimo, ne, quae ipsa per se satis aperta res est, in ea demonstranda supernacaneam operam suscipiam, sed quia nec unus magistratus, nec una Comitia erant; utrum ab uno, an ab omnibus magistratibus, et utrum unis ab omnibus comitiis ferrentur, apperiendum videtur. Ferebantur leges a [Orig: à] magistratibus maioribus quatuor, uno minere, a [Orig: à] maioribus Praetore et Consule, qui ordinarii magistratus erant, item a [Orig: à] dictatore et inter rege, qui maiores quidem, ordinarii tamen non erant, neque populi comitiis creabantur, censor autem, etsi magistratus, ius tamen ferendae legis, aut habendorum comitiorum non habebat. Ideo dixit Plinius libro 35. capite 17. Lex Metilla exstar, Fullonibus dicta, quam censores dedere ad populum ferendam, minor magistratus, qui lege: ferret, Tribunus plebis erat, nam aediles cur. quaestores, aediles plebis, III. Viri capitales. III. Viri monetae cudendae, tribuni militum tam Rufulli, quam Rufulli, quam Comitiati, etsi magistratus erat, leges tamen non ferebant, iique neque viatorem, ut tribunus plebis, neque lictorem, ut Consul, et
Praetor, habebant: propterea tum vocandi, ac prehendendi inre, quod Consul et Praetor habebant: tum etiam prehendendi, quod unum tribuni plebis erat, omnino carebaut: qui vero potestatem neque vocationis haberent, neque prehensionis, eos magistratus a [Orig: à] privato quoque in ius vocari potuisse, et M. Laevinum aedilem cur. a [Orig: à] privato in ius eductum esse, tradidit Varro libro vigesimoprimo rerum humanarum. Verum quae doctrinae causa a [Orig: à] me traduntur, veterum testimonio singula confirmare, et exemplorum multitudine librum infercire, minime necessarium existimo: non solum quod historiae, librique, unde ipsi haec hausimus, omnibus patent: sed etiam quod exemplis referta narratio dignitatem non habet, putidae potius cuiusdam diligentiae, et ambitionis ineptae speciem quandam praefert. Legislatores aut tribuiis Comitiis, aut Centuriatis, aut etiam, ut in imperio mandando, et in adoptionibus, curiatis legem ferebant: si tributis, aut Senatusc. aut sine: si Centuriatis e [Orig: è] Senatuscons. semper: plus omnino dignitatis atque auctoritatis in Centuriatis, sed potestatis non minus erat in: ributis, aeque enim populus universus tenebatur iis legibus, quae tributis Comitiis ferebantur, atque iis, quae Centuriatis. Idque sancitum esse lege a [Orig: à] Q. Hortempsio dictatore lata, cum ante iure eo, quod statuisset plebs, patritii non tenerentur, Laelii testimonio iam probavimus. Hortensius, quae rogata plebs sanxisset, ideo pertinere ad omnes Quirites voluit, vel, ut iura plebis augeret, cum plebeius ipse esset, vel, utili Rei publicae consilio, quod in libera civitate dissimilem civium conditionem, discordiaeve semina putaret. In quo dissidentes veterum opiniones licet agnoscere: nam, quod Hortensio dictatori a [Orig: à] Laelio tribui scribit Gellius, id ad Qu. Publ. Philonem dictatorem Livius refert, qui multis annis ante Hortensium dictator fuit. Rursus neque ab Hortensio, neque a [Orig: à] Philone, sed multo ante a [Orig: à] L. Valerio Potitio, et M. Horatio Barbato Coss. eam legem esse latam, Dionysius tradit, qua in varietate verum internoscere difficile sit: nisi si, quod res est, non tamquam novam legem esse latam, sed quasi veterem a [Orig: à] duobus Dictatoribus, Philone et Hortensio, renovatam intelligas. Scripsit etiam idem Laelius, cum Tribunus plebis populum adesse iuberet, non comitia, sed consilium edicere debuisse, cum non universum popul um, sed plebem tantum, quae pars populi est, advocare Tribunus posset. Verum hoc, quo a [Orig: à] Laelio scriptum in Gellio legimus, observatum sit, nec ne, haud sane mihi certum est: quin quo me inclinat coniectura, eo me dare si velim: comitia, quae Tribunus plebis haberet, dicta crediderim, non solum post legem Hortensiam, quae discrimine sublato, tribunitiis rogationibus cives omnes pari iure subiecit: sed antea quoque cum plebiscitis patritii non parerent: quid enim? nonne tributa comitia dicebantur, quae designandis minoribus magistratibus haberentur? at tributa comitia non a [Orig: à] Tribuno plebis habebantur? An igitur est, qui, cum Tribuni plebis essent designandi, eius rei causa consilium a [Orig: à] Tribuno edictum legerit? quod si quis, ut omnine Laelii distinctio confirmetur, non de eo populo, qui ad designandos magistratus, sed de eo, qui ad sciscendam legem advocaretur, accipi velit: ne hoc quidem adsenserim: cum aliter esse, ipso Cicerone magistro, didicerim. Vocat enim hic noster libro secundo, de Divinatione, comitia, et in legum iure, et in iudiciis populi, et in creandis magistratibus. Praeterea in Oratione pro Sextio: Venio, inquit, ad comitia, sive magistratuum, sive legum. Et Livius libro trigesimo primo; Rogatio, inquit, de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. et ibidem, Pro se quoque Consulem hortari, ut de integro
comitia rogationi ferendae edieeret. et libro 45. Macedonicus exercitus Imperatori erat negligenter affuturus comitiis ferendae legis. Iam vero et de reo iudicando comitia dicta, quae Tribunus plebis haberet, exempla testantur, ut in tertio de legibus, secundo de divinatione, et apud Livium quatuor libris, 3. 26. 40. 43. Quamquam si quis ipsa Laelii verba paulo attentius consideret, intelliget, nec ab ipso traditum id, quod nos, quasi traditum, exemplis redarguimus: ait enim, quid non universum populum, sed partem aliquam populi adesse iuberet, cum non comitia, sed consilium edicere debere. Quibus verbis, non quid fieret, sed quid fieri deberet, significat. Notat igitur, et quodammodo reprehendit depravatam consuetudinem: sicut eodem loco, cum infert: Itane leges quidem proprie, sed plebiscita appellantur, quae Tribunis pleb. ferentibus accepta sunt? quo in loco, appellantur, accepit pro, appellari debent: quod enim tradidit, observatum non esse, quaeque Tribunis rogantibus plebs iussit, ea tum plebiscita, tum leges, et a [Orig: à] Livio et ab aliis dici, saepe licet animadvertere: sicuti et consilium plebis, et comitia de reo Posthumio apud eundem Livium lib. 25.
Legem autem laturus magistratus scribebat eam domi, et cum peritis consultabat: ne quid contra populi rem, aut voluntatem sanciret, ne forte pugnantia capita simul ferret: neve quid, quod vetus aliqua lex, si ferretur, inane infirmumque iuberet esse: (etsi quae postea ferretur lex, superiores omnes, praeter Sacratas, abrogabat) ne curationem, potestatem, commodumve aliquod ipse sibi sua lege aut collegis, cognatis, affinibus mandaret: quod leges duae, Licinia et Aebutia, fieri vetuerunt. Contra quas leges fecit P. Clodius: tulit enim, quod in oratione pro domo traditum est, ut sibi Ciceronis aedes liceret possidere. Etiam illud in scribenda lege cavebatur, ne pluribus de rebus, quae non eiusdem generis viderentur, una rogatione ferretur: quod fieri cum lex Caecilia et Didia vetabat, itaque a [Orig: à] Clodio facum accusat Cicero pro domo sua, tum faciendum non esse, indica idem in suarum legum libro tertio, his verbis: Qui agent, non plus quam de singulis rebus consulunto: nam, consulunto, est populum roganto. Consulitur enim populus, cum lex rogatur: itaque in Oratione pro Milone; Nihil, inquit, de eius morte populus consultus, nulla quaestio decreta a [Orig: à] Senatu est: et pro domo sua: si populus de ista re consultus esset. et Festus: Rogatio est, cum populus consulitur, etiam in Senatu, Consulere, est rogare sententias. Ad Atticum lib. 12. Hic me laudat, inquit, quod retulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique, antequam consulerem, ipse iudicaverim. Addebatur illa exceptio: ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum: quod in Oratione pro domo notavimus. Item, si quid contra, alias leges eius legis ergo latum esset, ut ei, qui eam legem rogasset, impune esset: quod fuisse translatitium, hoc est, scribi solitum in omnibus legibus, tradit Cicero lib. 3. Epist. ad Attic. Haec igitur, quae proposui, quasi legitima a [Orig: à] bonis viris in ferenda lege omnia cavebantur. Sed ubi rationem vicit libido, spreta bonorum consuetudine, nihil praeter suam potentiam et utilitatem in lege spectarunt. Ideo saepe leges Clodii, aut Vatinii, alienas a [Orig: à] more maiotum, acerbe reprehensas a [Orig: à] Tullio videmus. Scripta lege, Legislator bene de Republica sentiens, antequam eam promulgaret, referebat ad Senatum, ut quo plus ponderis, maioremque vim lex haberet, de Senatus eam sententia ferret: popularis vero, ac seditiosus magistratus, ut Vatinius Tribunus plebis, Caesare Consule, non modo praetermissa Senatus auctoritate, sed interdum etiam contra Senatus auctoritatem legem rogabat.
Promulgabatur deinde lex, id est, in publico ponebatur: est enim promulgare, ut ait Festus, quasi provulgare: id autem eo fiebat, ut inspiceret, qui vellet, iuspectam consideraret: non solum ut intercedi posset, antequam ferretur, verum etiam ut aliquanto ante statuere cuivis liceret, utrum cum ferretur, antiquanda suffragiis, an accipienda lex esset: addo etiam illud, ut quivis monere legislat orem posset, vel de corrigenda, vel omnino de non ferenda lege.
Spatium autem promulgationis, ut ex Macrobio, Dionysio, Cicerone, Quintil. et aliis patet, quacumque de re ferretur lex, erat trinundinum, id est, per trinas nundinas. Cum enim nundinarum causa ex agris in urbem cives convenirent, per trinundinum leges, ut a [Orig: à] rustica plebe ter legi cognoscique possent, patere voluerunt: quod cum M. Antonius non servasset, invehitur in eum Cicero Philipp. 5. his verbis: Ubi lex Caecilia et Didia? ubi promulgatio trinundinum? Et idem pro domo sua; Hora forte sexta diei quaestus sum in iudicio, cum C. Antonium collegam meum defenderem, quaedam de Republica, quae mihi visa sunt, ad illius miseri causam pertinere: haec homines improbi ad quosdam viros fortes longe aliter, atque a [Orig: à] me dicta sunt, detulerunt: hor a nona, illo ipso die tu es adoptatus: si, quod in ceteris legibus trinundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo: sin eadem observanda sunt, ut decrevit Senatus, M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri: iam intelligis, omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te Tribunum pleb. non fuisse. Et, ut aliud ex alio, trinundinum non solum in lege ferenda, sed et in magistratu designando video esse servatum, ob eam scilicet causam, ut consuleretur candidatis pariter et populo: illis ad magis conciliandos sibi plebis animos, huic, ne aliquem imprudenter repente crearet, quem creatum postea nollet. Locum autem et in lege et in magistratu fuisse trinundino, minime miror: qui videam a [Orig: à] Cicerone, Oratione secunda in Rullum, appellari legem ea comitia, quibus maiores magistratus crearentur: nam si comitia lex sunt, sequitur, ut quod in lege, idem in comitiis obseruetur, et quod rationi consentaneum videtur, id exempla clarius ostendunt. Decemviris creandis, inquit Livius libro 3. in trinundinum comitia indicta sunt. et in Epistola ad Tironem Cicero: Ad consulatus petitionem se venturum, neque iam velle absentis rationem haberi sui: se praesentem trinundinum petiturum. Quod tamen non nisi tranquilla Republica servatum existimo. Nam Punico bello secundo Qu. Fabius Maximus Consul, tertium Romam comitiorum causa proficiscens, in eum, quem primum diem comitialem habuit, comitia edixit. Idemque fecit anno proximo C. Claudius Cento [Orig: Centò] , dictatot comitiorum consularium causa creatur. Sed nimirum, quod dici solet, silent leges inter arma: et ad Rem publicam, cuius causa latae leges ipsae sunt, omnia referenda. Servabatur praeterea in iudicio populi trinundinum, cum scilicet a [Orig: à] populo reus iudicaretur. Unde illud pro domo: Cum tam moderata iudicia populi sint maioribus constituta: primum, ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur: deinde, ne, nisi pro dicta die, quis accusetur: tertio, ut ante magistratus accuset intermissa die, quam mulctam irroget, aut iudicet: quarto, sit accusatio trinundinum. Constat igitur, in omnibus plane comitiis, de legibus, de magistratibus, de reis, trinundini rationem esse ductam. Neque vero trinundinum ita interpretor, ut, ipso tertiarum nundinarum die, vel latas, esse leges, vel designarum magistratum, vel reum a [Orig: à] populo iudicatum,
existimem: cum et Macrobius lib. 1. comitia nundinis haberi non licuisse, veterum testimonio probet: et Festus, nundinas non solum inter ferias, sed etiam inter nefastos dies apud antiquos fuisse dicat: inter ferias, ne cum populo agi liceret: inter nefastos dies, ne lege. Nundinas, inquit, feriarum diem esse voluerunt antiqui, quo rustici mercandi vendendique causa in urbem convenirent, eumque nefastum, ne, si liceret cum populo agi, interpellarentur nundinatores. Aliud autem erat cum populo agere: aliud, lege agere. Cum populo, populum est ad consilium, aut comitia vocare, ut ait Festus, vel, ut Gellius, rogare populum, quod suffragiis suis aut iubeat, aut vetet: quod tamen idem est: lege autem agere, ius experiri, in iudicio contendere. Libro etiam 4. Epist. ad Atcicum, per duos nundinarum dies nihil de comitiis tentatum, his verbis Cicero declarat: Ante decem Kalend. nundinae, concio biduo nulla.
Trinundinum igitur in eam sententiam dictum accipio, ut inter eum diem, quo promulgata lex erat, et eum, quo deinde ferretur, trinae nundinae intercederent: quo et saepius, et a [Orig: à] pluribus urbem mercandi vendendique causa usitantibus, promulgata lex cognosci posset. Post tertias nundinas, magistratus in eum locum, ubi legem laturus erat, sive in forum, sive in campum Marcium, populum convocabat. Ibi cum legem praeco, subiciente scriba, recitasset, tum primum quidem is, qui legem promulgarat, populo suadebat, ut rogationem acciperet, sed post eum alii, non privati modo, quibus ab aliquo magistratu concio daretur, (nam alioqui contionandi potestas privatis non erat) verum etiam quandoque magistratus, pro suo quisque sensu, vel suadebant, vel dissuadebant. Suasotem rogationis eum, qui rogabat, fuisse, ita verisimile est, ut exemplis, quae multa suppetunt, mihi esse utendum in re minime dubia, non existimem. Quod autem minus verisimile est, ut aliquis eius rogationis, quam ferret, ipse dissuasor fuerit: id nisi testimoniis probem, credibile non erit: atque hoc tum fiebat, cum magistratus non e [Orig: è] sua, sed e [Orig: è] senatus sententia rogationem ferebat, neque enim prohibebatur dissuadere ad populum, quod non probaverat in Senatu. Pisonis Consulis exemplum habemus in Epistola, Vereor, ad Atticum libr. 1. Piso, inquit Consul, lator rogationis, idem erat dissuasor: quod Attico, ut novum et iniquum, scripsit Cicero, suadere reliqui suas rogationes solerent. Unde illud Attici apud Ciceronem libr. 2. de legib. Suade igitur, si placer, istam ipsam legem, ut ego, uti rogas, possim edicere: loquitur enim Atticus cum Cicerone, uti cum magistratu legem rogante: et quemadmodum in eo libro personam Cicero sustinet Magistratus, legem rogantis, quod superiora proxima verba declarant: Si quae forte leges a [Orig: à] me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra Rei publica, nec fuerint, tamen erant fere in more maiorum, qui tum ut lex valebat: sic Atticus civem agit, de ipsa lege suffragium ferentem, quod indicat illud: uti ego, uti rogas, possim edicere: refert enim morem illum tabularum, quibus sciscebatur lex: quae his duabus erant literis signatae, V. R. id est, ut rogas: cum eae, quibus lex reiciebatur, una litera A, essent inscriptae: quae valebat, Antiquo, hoc est, nihil novari volo, antiqua probo, et, ut explanat Festus, in morem pristinum reduco. Vereor autem (ut a [Orig: à] re proposita paululum digrediar) ne mendum lateat in verbo, Edicere: cui, quantum ex antiqua Latina loquendi consuetudine conicere, ac meminisse possum, in hac sententia locus non est. Sed ad rem. Privatus legem Cinciam de donis et muneribus, Quint. Fabius Maximus suasit.
Ogulniam de sacerdotiis, Publ. Decius Mus: Voconiam de hereditatibus Marcus Cato ille Censorius: Corneliam de reditu Ciceronis Cn. Pompeius. Nec vero qui privati item legem dissuaserint, invenire non facile est: exemplum habemus in oratione pro lege Ma nilia. Qu. Hortensii, in libro de Amicitia. C. Laelii, et minoris Aphricani. Maniliam legem, de bello Mithridatico, Cn. Pompeio extra ordinem mandando, dissuasit ortensius: Papiriam de Tribunis plebis reficiendis, Laelius et Africanus. Atque hanc ipsam consuetudinem, ut privati legem suaderent, aut dissuaderent, indicat Livius libro 45. his verbis: Ita traditum erat, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi, dissuadendique potestas facta esset: quo melius aut commoda legis aperirentur, aut vitia. Quo persaepe venit, ut aut ii, qui ad intercedendum venerant, desisterent: aut intercenderent, qui non professi essent se intercessuros: et eodem libro infra: Cum in Capitolio rogationem eam Tiberius Sempronius ferre vellet, et privatis lege dicendi locus esset, neque ad suadendum, ut in re minime dubia quisquam procederet, Servius Galba repente processit. Item Cicero in oratione pro Cornelio. cuius exstant reliqulae quaedam, cum Asconii commentariis editae: Est, inquit, ius vetandi, dum privati dicunt, dum stella deferttur, dum aequantur sordes, dum sortitio fit. quibus in locis cum et Livius et Cicero de solis privatis mentionem fecerint, non tamen eam potestatem solis privatis fuisse, debemus existimare: partem enim pro toto posuerunt, quia privati et saepius et plures, quam magistratus, aut pro lege, aut contra legem dicere solerent. Magistratuum porro, vel suadentium vel dissua dentium legem exempla habemus haec: M. Portius Cato, ille maior, Consul rogationem de abroganda lege Oppia. G laelius ille sapiens, praetor Licinam de cooptatione sacerdotum ad populum transferenda dissuaserunt: legem Maniliam praetor Cicero luculenta, quae exstat, Oratio ne suasit: Agrariam Rulli iis, quae exstant. Orationibus Consul idem dissuasit. Verum haec, quae paulo longius, ut illustriora fierent, produximus, paucis admodum verbis libro de legibus tertio, Cicero comprehendit: Populum, inquit, docento, doceri a [Orig: à] Magistratibus privatisque patiuntor: in quo significatur, ut et ipsi magistratus, qui legem ferent, doceant, hoc est, de ipsa lege dicant, et dicere alios quoque tum magistratus, tum privatos patiantur. Infra vero, libro eodem, cum dixit, De promulgatione, de singulis rebus, de privatis, magistratibus audiendis: privatos posuit ante magistratus, cum supra primum magistratus, deinde privatos nominasset, quod si ad veritatem ordo referatur, prius nominari privatos, deinde magistratus oportuit: prior enim privatis locus in suadenda dissuadendave lege ideo datus est, ne, si eos, qui magistratum gerebant, ante audissent, ab iis dissentire non auderent. Idque Dio historiae suae in libro trigesimo nono scriptum reliquit: quos autem suadere aut dissuadere leges solitos fuisse diximus, eos in ea pro Flacco legis auctores Cicero appellat: cum auctores intelligat vel accipiendae legis, vel antiquandae. Haec de suadentibus, dissuadentibusque legem.
Nuns de loco, unde suaderent, aut dissuaderent, ad dendum quiddam est. Nemo ad populum, nisi de loco superiore concionabatur, sive his privatus esset, sive magistratum administraret. Id autem ob eam causam, quo longius a [Orig: à] stantibus contione tum exaudiri vox, tum intelligi verba possent. Contionabantur igitur, si in foro, de Rostris, quae ad Comitium fuisse, prope iuncta curiae, Praediamus ait, si in campo martio, vel alibi, de
suggestu, aut editiore alique loco. Contionari autem magistratibus pro ea, quam habebant, potestate, omnibus licebat: privatis, quod iam diximus, nisi contionem, id est, contionandi potestatem, a [Orig: à] magistratu aliquo acciperent, non licebat, et, quia saepius in foro, bi Rostra fuisse diximus, quam [Orig: quàm] in campo leges ferebantur: ideo saepius de Rostris, quam [Orig: quàm] in campo, contiones habebantur: multo enim plures tributis comitiis, quae legum quidem causa in foro, interdum et in Capitolio habebantur, quam [Orig: quàm] Centuriatis, quae in campo, latas esse constat, cum Tribuni plebis, qui comitia tributa, non centuriata habebant, facillime ad leges rogandas adducerentur, quippe qui leges non ferrent ex Senatus auctoritate: quod necesse erat de legibus centuriatis. Dixi privatos non nisi potestate a [Orig: à] magistratu accepta contionari potuisse, magistratus autem cunctos suo iure potuisse: quod cum ita esse nunc etiam confirmem, tamen illud addo, summum in eo ius, summamque potestatem tribunorum plebis fuisse, qui, si vellent, non privatos modo, verum et magistratus ipsos, atque etiam Consulem, qui summus erat magistratus, prohibere contione pocerant. Itaque ciceronem Consulem extremo magistratus die Qu. Metellu; nepos, Tribunus plebis contionis habendae potestate privavit et Qu. Mecullum celerem consulem a [Orig: à] L. Flavio Teibuno plebis in carcerem deductum, annoque proxime consecuto M. Bibulum, item Consulum, a [Orig: à] Publ. Vatinio Tribuno pleb, historiae narrant: non enim de Rostris modo contionantem, atque etiam de curru triumphantem detrahere Tribuno pleb. licebat: Verum, et quo quo vellet, deducere, vel ad supplicium, si liberet, propterea quod, cui vellet, manus inticere, vetusto Sacratarum legum lure, poterat: ipsi cum Sacrosanctus esset, nemo poterat. Verum Tribuni plebis potestatem suo loco, id est, libro de Magistratibus, reseruemus: interim, quod in manibus est, ipsum agamus. cum suaserant, dissuaserantve legem primo loco magistratus, qui legem ferebat, secundo privati, tertio reliqui magistratus, tum preaesentibus sacerdotibus, ut Dionysius scribit, et divina exponentibus, sitella vel urna (sitellam cicero, urnam Lucanus vocat) deferebatur: in quam sive tribuum, sive tributis comitiis lex ferretur, sive centuriarum, sive centuriatis, nomina coniciebantur: deinde sortib. aequitatis, hoc est, ita agitata sitella, ne qua sots subsultaret, atque exiliret, sed pariter omnes aequatae iacerent, sortitio fiebat, quaeque prima vel tribus, vel centuria, quae secunda, quae tertia sitella exisset, eundem, quem sors dederat, in suffragio ferendo locum atque ordinem obtinebat: haec dum agerentur, si quis Tribunus plebis legi vellet intercedere, locus erat, numquam autem ante suasionem diffusionemque legis intercessionem fuisse, declarant illa proxime recitata, quae Livius libro 45. cicero in Oratione pro c. cornel. tradiderunt. Et, quoniam de intercessione, quae legem impediebat, mentionem facimus: (neque enim legitantum, verum et Sctis, et Praetorum decretis, aut iudiciis intercessum esse animadvertimus) omnibus de causis, quae quo minus promulgata lex proferri posset, impedimento fuerunt, nobis dicendum est.
Hae quatuor traduntur: prima imercessio, cum Tribuni plebis, quorum proprie intercedendi ius erat, edita voce illa, Veto, de qua metionem facit Livius, intercedebant: cuius generis exempla non desunt. Altera, cum is, qui promulgarat, vel amicorum precibus adductus, vel senatus auctoritate commotus, vel ipse sua sponte consilium mutabat: quod C Manilius, et L. Caecilius, uterque Tribunus pleb. diversis temporib. fecerunt, ille in lege de libertinorum suffraglis, hic in ea, quam de minuenda ambitus poena promulgavit. Tertia
ratio fuit, cum neq. intercede~re Tribunc, ne. eo, qui promulgaverat, consilium mutante, comitiales dies, id est, cos, quibus agi cum populo licebat, Consul eximebat, vel supplicationibus decernendis, vel feriis indicendis, non solum iis, quae Latinae dicebantur, quas indicere soli Consules poterant, sed etiam iis, quae imperativae, quas non modo Consulibus, verum etiam Praetor bus ipsorum arbitratu licebat imperare: quo genere usum esse Cn. Cornelium Lentulum Marcellinum Consulem, ut. C. Catonis Tribuni pl. legib. obsisteret, videmus in Epistola, Placiturum li. 2. ad Qu. fratrem. Quartam causam, quae et ipsa comitiis, quacumque de re haberentur, impedimento esset, auspicia invenimus: quorum due genera reperio: Unum, quo magistratus tantum utebantur, quae Spectio dicebatur, vel de caelo servare: quo de genere testes locupletes liabemus Tullium in secunda Philippica, et Varronem apud Nonium: alterum genus ad augures pertinebat, cum ex avium signis, id est, volatu, cautu, et tripudio sollistimo, auspicium faciebant: nam si quid adversi viderant, aut audieraut, id nuntiantes, comitia impediebant: quod Cic. lib. 2. de legib. ut alia omittantur exempla, significat. Illo autem priore genere, vel si adversi nihil esset, ipsa tamen per se spectionem impediebat: quod a [Orig: à] Dione lib. 38. traditum a. nimadverti. Obnuntiatio autem, quae augurum erat, duarum terum observatione fiebat, vel cum de caelo fulsisset, aut tonasset: (erat enim in augurum disciplina, ut Iove fulgente, tonante, comitia dimitterentur) quo genere impedimenti Pompeius Magnus in secundo consulatu, cum Praetorem creari, virum omnium integerrimum, M. Catonem videret, ipse autem hominem flagitiesissimum P. Vatinium, Caesaris gratia, vellet, comitia dissolvit: vel cum aves adversa portenderent. Auium autem tria genera: alites, quae volatu: oscines quae cantu: pulli, qui tripudio dabant signa terum futuratum. Nec omnium erat eadem significatio, cum quaedam a [Orig: à] dextra, quaedam a [Orig: à] sinistra volantes, aut canentes prosperos eventus ostenderent: hinc illud li. 1. de Divinat. Iuppiter ne cornicem a [Orig: à] laeva, corvum a [Orig: à] dextra canere iussisset. Et Plaut. in Asin. Picus, et Cornix est ab laeva, corvus porro a [Orig: à] dextera. Et in Epist. ad Caecinnam: Non igitur ex alitis volatu, non ex cantu sinistro oscinis, nec ex tripudiis sollistimis tibi auguror. Aues autem utriusque generis, id est, alites et oscines, persequitur Festus 13.241. Et quamquam sinistra Romanis laeta, ut Graecis dextra: iisdem tamen, ut li. 2. de Divinat cognovimus, sinistrum fulmen triste omen fuit ad comitia, cum ad ceteras res esset optimum: et si bubo volaret ad sinistram: praeclare Lucanus hoc de genere li. 3. cum neglectam veterem comitiorum rationem significaret, illa pronuntiat:
--- fingit sollemnia campus,
Nec caelum servare licet, tonat augure surde,
Et laeta iurantur aves bubone sinistre.
Redeo ad institutum: Sortitione tribuum, aut centuriatum facta, dicebat ist, qui legem ferebat: Si vobis videtur, discedite Quiriteside quo Pediani verba subscribam: Cum inquit, id solum superest, ut populus sententiam fernt, iubet unumquemque is, qui fert legem discedere: quod verbum non hoc significat, quod in communi consuetudine est, de eo loco, ubi lex fertur, sed in suam quisque tribum discedat, in qua est suffragium laturus: populus enim confusus, ut semper alias ita et in contione. Livi. autem li. 2. ubi de lege Laetoria loquitur: Consul, inquit, Appius negare ius esse tribuno in quempiam, nisi in plebeium: non enim populi, sed plebis eum magistratum esse, nec ullum ipsum summovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: Si vobis videtur, discedite Quirites, ubi, Discedite, dictum apparet, ad suffragia ferenda. li. 3. ubi de Terentia lege agit, idem significat, cum ait: Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo delectu, sic patres in lege, quae per omnes
comitiales dies ferebatur, impedienda gerebat: initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se summoveri haud sinebant Cum igitur de contione iussi discedere, in suam quisque tribum, aut centuriam abusset, privatos nomines invenio, qui de lege laborarent, ipsos, ne quid fallaciae committeretur, aut tabellas distribuisse, aut distribuentibus praefuisse: idq. Diribere proprio vocabulo dicebatur: quod muneris, quia fere obiri curarique ab iis soleret, qui neque aetate graves, neque gestis honoribus insignes admodum essent, id sibi et a [Orig: à] senibus, et a [Orig: à] dignitate praestantibus praecipue contigisse, gloriose commemorat Cicero in Pisonem: Hoc, inquit, certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitotes, vos custodes fuisse tabellarum: et quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis, vel aecatis excusatione, vel honoris: in salute mea, nullo rogante, vos vestra sponte fecistis. Eodemque verbo eadem de re usus est in ea post reditum in Senatu, cum ait: Quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius, ordinumque omnium, quando illa dignitate tot rogatores, diribitores, custodesque vidistis? Nec dubito, quin legendum sit, Diribeantur, non Diripiantur, in ea in Piso. in eo loco: An exspectas, dum te LXXV. tabellae diripiantur? pro, distribuantur, ut de re iudicium fiat. Sic et Plin. manifeste accipit lib. 36. c. 15 Hic est, inquit, ille domitor orbis populus, qui gentes et regua diriber. Cistis autem suffragiorum custodiendis certos homines in comitiis praefuisse, qui Nongenti sint appellati, idem Plin. li. 33. c. 2. scriptum reliquit.
Oblicitur hic quaestio perdifficilis, quomodo suffragia ferrentur: quod in tanta rerum antiquarum obscuritare suffragandi usu non solum intermisso, verum etiam penitus amisso, post tot saecula manifestum non esse, quis miretur? itaque nec, opinor, totam rem explicare quisquam possit: nec tamen ignorabit omnia, qui veterum libros diligenter examinarit. Primum igitur illud, multorum testimonio, constat, cistas cum suffragiorum tabellis pontibus quibusdam, quo tutius custodirentur, impositas esse: ex quibus tabellae populo ministrarentur: quem motem Cicero in epist. quadam ad Atticum, lib. 1. deolarat, his verbis: Operae Clodianae pontes occuparant, tabellae ministrabantur, ita ut nulla daretur, Uti rogas. Et lib. 3. de legib. Pontes lex Maria fecit angustos: quam legem Plutarch. etiam in Mario significat. Libro autem 1. Rhetoric. ad Herennium: Coepio, ut Saturninum contra SC. legem de semissibus et trientib. adversus Remp. ferrevidit: cum viris bonis impetum facit, pontes disturbat, cistas deicit, impedimento, quo setius feratur lex. Deinde cum a [Orig: à] Festo scriptum videam, suffragiae per pontem comitiis ferri solita, adducor in eam sententiam, ut existimem, tabellas in eorum pontium capite ministratas esse, et in extremis pontibus alias cistas fuisse, in quib tabellas quisq. suas deponeret: quod erat suffragium ferre: quod etsi ex duobus locis Ciceronis, et ex li. Rhet. ad Heren. satis licet intelligere: tamen, quo res pateat illustrius, Festi verba recitabimus: Quo tempore, inquit, primum per pontem coeperunt comitris suffragium ferre, iuniores conclamaverunt, ut de ponte deucerentur sexagenarii, qui iam nullo publico munere fungerentur, ut ipsi potius sibi, quam illi deligerent Imperatorem. Vanam autem opinionem de ponte tiberino confirmavit Afranius. Et idem alio loco: Depontani senes appellabantur, qui sexagenarii de ponte deiciebantur. Quo spectasse Macrobius videtur, cum ait Stat. lib. 1. His ne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in veborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios de ponte delicies? Transibant igitur per eos pontes ad lationem suffragii, tabellis acceptis in prima pontis
parte, quas in extrema redderent. Erant autem, quot tribus, aut quot centuriae, tot pontes: ut per suum singulae pontem suffragium ferrent: alioqui negotium longi temporis, nec sine perturbatione aliqua fuisset, si ponte unico tribus omnes, aut centuriae transire cogerentur, et, cum ait cic. Operae Clodianae pontes occuparant, et, Pontes lex Maria fecit angustos: et ille qui scripsit ad Herennium: Pontes disturbat, cistas delicit: pontium multi tudinem perspicue declarant. Nec de duabus tabellis cuique datis quisquam dubitat, cum haec litera, A. quae legis antiquationem significat, altera sic inscripta, V. R. id est, Uti rogas: quae legem accipiebat, uti magistratus rogaverat. Pontes autem dicti, quod exstructae ad tempus mensae satis angustae, praesertim post legem Mariam, pontium similitudinem haberent: quae, si tributim populus in forum vocaretur, 35. pro numero tribuum fuere, si centuriatim in campum, totidem procenturiae, id est, 193.
Nun de ordine in ferendis suffragiis agamus. Primo loco ea tribus, eave centuria, quae omnium tribuum, aut centuriatum nominibus in sortem coniectis, prima de sitella, de qua iam diximus, sorte exierat, suffragium ferebat: eaque praerogativa dicebatur, quia prima rogaretur a [Orig: à] magistratu, qui comitia habebar: at in prima tribu, aut centuria quis primus? videlicet is, quem magistratus legem ferens deligebat: deligebat autem, quem et dignitate praestare, et rogationi suae praeter ceteros favere iudicabat. Utrumque cognoscitur in Oratione pro Plancio, in qua ita scriptum est: nam quod primus scivit legem de publicanis, tum vir amplissimus Consul id illi ordini per populum dedit, quod per Senatum, si licuisset, dedisset: si in eo crimen est, quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si, quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu, si consulis: splendor etiam Plancii, hunc a [Orig: à] summo viro principem ordinis iudicatum, quo constat, ideo primum Plancum ad sufgium ferendum a [Orig: à] Caesare consule lectum esse, quia primus ordinis equestris iudicaretur: quod ips um confirmant illa pro domo sua: consulari homini P. Clodius, eversa Republica, civitatem adimere, consilio advocato, conductis operis non solum legentium, sed etiam servorum, Sedulio principe? dixit enim, Sedulio principe, pro primo omnium suffragium ferente, quod apertius proxime ostendit, cum ait: Sin autem is primus scivit, erat enim quodammodo legis ornamentum, cum is eam sciscebat primus, cuius in civitate non levis esset auctoritas, quod etsi satis lcare indicant ea, quae ex Oratione pro plancio recitavimus: tamen in hac ipsa pro domo sua idem fit illustrius: subiungit enim postea, quae proxime ad exemplum attuli, non magno intervallo: Tu huius, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitare honestes, auctoritatem amplecteris: quasi clodius Sedulii, tamquam clari homi nis, nomen publicis in tabulis ad legem honestandam scripsisset, auf fortasse etiam in aes simul cum ipsa lege incidisset, nam, ut dicam, quod sentio, suspicor de mendo, ubi Sedulii mentio fir in ea pro domo sua: quod. enim legitur: Quid te audacius, qui in eius nomen incideris? id non placetinon enim cum audacia casus congruit: nam Incidere, verbum est in casu positum: audacia vero voluntatis est, non enim qui incidit, audax, sed impudens et inscius: qui vero audax, is non incidit, sed incurrit et irruit: quare aliter suspicor a [Orig: à] cicerone scriptum esse, et forte sic: Quid te audacius, qui in aes nomen eius incideris? leges enim in aes incidi solitas, paulo post docebimus, cum igitur ab eo, quem magistratus ipse primum delegisset, deincepsque ab aliis eiusdem tribus, aut centuriae, perlata suffragia erant tum suffragiis in utramque sententiam dinumeratis, et
eorum numcris puncto notaro, eius tribus, aut cent uriae voluntas cognoscebatur, eaque a [Orig: à] praecone renuntiabatur: et eadem in reliquis tribubus aut centuriis ratione soruata, ex maiore tribuum, centuriarumve numero, vel antiquabatur, vel sciscebatur lex: hoc autem, Ditimere suffragia, et Diremptio suffragiorum dicebatur. Itaque vetera habent exemplaria Varronis de re rustic. lib. 3. Dum dirimuntur suffragia, vis potius villae publicae utamur umbra, quamprivati candidati tabella? quod aperte declarat Lucanus, quem locum depravari, et, ut aliis in locis, Diribet, pro Dirimit, reponere, facile non fuit, in illo versu libri quinti: Et non admissae dirimit suffragia plebis. et ad Quint. Fratrem libri tertii, Epist. 4. lego, Diremptis tabellis, non, ut vulgo legitur, et, ut habent libri quoque veteres, Diruptis. Item, in Oratione pro Plancio, Diremptio, non Direptio. Diremptis igitur suffragiis, vel de antiquata lege, vel de accepta cognoscebatur: ac de antiquata, id est suffragiis improbata, (Festus enim Antiquare, explanat, in morem pristinum reducere) nihil est dicendum.
Scitam autem atque acceptam, omnium civium iureiurando confirmari solitam legimus. Itaque Qu. Metellus, ille Numicidius, ne in legem Saturni per vim latam iuraret, in exilium ire maluit, sibique potius de patria, quam de sententia, decedendum putavit: quem anno post 43. imitatus non est M. Cato, is, quem Uticensem historici nominant: qui cum leges P. Clodii nullo neque iure neque more rogatas putaret, in eas tamen iuravit, consilio usus optimo, ut Cicero ait in ea pro Sextio: nam ab eo, quod omnino ne fiat, fieri non potest, cum periculo dissentire, temeritatis videtur esse.
Post iusiurandum in aes lex incidebatur: quod indicat Livius libro 3. his verbis: Priusquam urbem Consules egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duo decim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt: atque hoc libro 10. Dionysius confirmat: et Cicero in Oratione tertia in Catilin. Memoria, inquit, tenetis Cot ta, et Torquato Coss. complures in Capitolio turres de caelo esse percussas: cum et simulacra deorum immortalium depulsa sunt: et statuae veterum hominum deiectae, et legum cera liquefacta: quod ipsum versibus deinde persecutus est in secundo de Consulatu suo, ut libro primo et secundo de divinatione patet: eandem consuetudinem probant illa, quae in prima Philippica scripta sunt: Forum sepietur, omnes claudentur aditus: arma ti in praesidiis multis in locis collocabuntur: quid tum? quod erit ita gestum, id lex erit, et in aes incidi iubebitis? quod etiam non multo ante dixerat: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur? exemplis non egemus: sed unum Suetonii, quod in C. Caesaris vita legimus, quod apertam rem multo etiam illustrius ostendit, apponemus: Marcus, inquit, Claudius Marcellus Consul, edicto praefatus de summa se Reip. acturum, retulit ad Senatum, ut ei succederetur ante tempus: quoniam bello confecto, par esset, ac dimitti deberet victor exercitus: et ne absentis ratio comitiis haberentur, quando nec plebiscito Pompeius postea abrogasser: acciderat autem, ut is, legem de iure magistratuum ferens, eo capite, quo a [Orig: à] petitione honorum absentes summovebat, ne Caesarem quidem exciperet per oblivionem: ac mox lege iam in aes incisa, et in aerarium condita, corrigeret errorem. Hic illud occurrit: Si tum denique in aes leges incidebantur, cum perlatae essent, quod proxima Suetonii verba ostendunt, Cur in Oratione pro Milone, cum de legibus nondum latis, sed quas Clodius ferre cogitarat, mentionem facit, Incidebantur, inquit, iam domi leges, quae nos nostris teruis addicerent? cur non scribebantur potius, quam
incidebantur? an incideret Clodius leges nondum latas? dicamus, quod omisit Pedianus, interpretes qui in arte Ciceronis indicanda parcus nimis est, sicut in exponenda historia satis liberalis, notat Cicero confidentiam Clodii, hominis audacissimi, qui domi suae leges non modo scriberet, sed etiam quasi latas inciderit, quas, quo iure, quave iniuria, cum suis operis et seruis omnino perferre constituerat. Et est Oratoris artificium, ad odium concitandum, ea de inimico dicere, quae etiam si forrasse facta non sunt, fieri tamen potuisse, eius, in quem dicitur, ante acta vita declarat, nihil erat, quod in Clodium, quamvis atrociter excogitatum, non verisimiliter videretur, ideo incidebantur potius, quam scribebantur, dixit, vel vere, quod magis puto u(prbolikw=s2, et tamen verisimiliter, ut de Publio Clodio quem omnium audacissimum esse constabat. Ne illud quidem praetermittam, non in tabulis modo aeneis, sed etiam in columnis incisas esse leges, de tabulis dubium non est, quas etiam aiiquot in hunc usque diem servatas, ipsi vidimus, de columnis autem Cicero pro Balbao sic, Cum Latinis omniibus foedus ictum Sp. Cassio, Posthumo Geminio Coss. quis ignorat? quod quidem nuper in columna aenea meminimus post Rostra incisum et perscriptum fuisse, qua ipsa de re Livius libro secundo, sic, Tantum sua laude obstitit famae Consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis, columna aenea insculptum, monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia Collega abfuerat, ictum, Psthumum bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset, et Varro, ut apud Macrobium legimus, antiquissimam legem in columna aenea scripsit incisam fuisse, cui mentio intercalaris adscriberetur, nec deest Dionis in historia testimonium, qui libro 41. columnas, quibus incisae leges legerentur, de caelo tactas, memoriae prodidit. Scripta iam lege, promulgata, perlata, in aes incisa (his enim quasi gradibus ad id, quod in lege ultimum ac summum est, pervenimus) unum restat, ut, ubi custodienda reponeretur, ostendamus. Scire igitur oportet, non eandem legum omnium fuisse rationem, sed aliquot, maximeque tabulis aeneis incisas, in publico proponi solitae, ut oculis civium paterent, quod exem pla domonstrant: quae vero aeneus in tabulas essent incisae, eas ad aerarium delatas, quo scilicet et Senatusconsulta, ita cum publicis pecuniis, omniumque publicarum rationum libris conditae asservabantur. Erat autem Aerarium, tum aliorum, tum maxime Festi, Macrobii, et Plutarchi in problematibus testimonio, in Saturni Opisque templo: templum autem in vico Iugario, ad Capitolii radices. Unde septies millies H. S. a [Orig: à] Caesare dictatore depositum, post illius interitum M. Antonius Consul abstulit. Etsi tantum Opis in Philippica prima et secunda, ubi hac de re Cicero loquitur, mentio fit, puto, quod duabus cellis simulacra Opis et Saturni separatim dedicata colerentur, et ad Opis cellam propius, quam ad Saturni, eam pecuniam Caesar locasset, primis enim rei publicae temporibus, legem Iciliam in templo Dianae, quod in Auentino monte fuit, repositam esse, legimus in historia Dionysii. Quae ad rationem perferendae legis attinerent, quae fere ponderis alicuius esse viderentur, omnia, ut arbitramur, persecuti sumus: nam in quo differrent legum ferendarum comitia, a [Orig: à] ceteris comitiis, ut de magistratu creando, de reo iudicando, quia convenire magis in librum de Comitiis haec tractatio videtur, qui post hunc de legibus exibit, hic omitrimus.
Locum ferendae legis interdum Prata Flaminia, qui postea Circus Flaminius dictus est, interdum etiam Lucum Petilinum, quandoque Capitolium, sed plerumq. forum, aut Campum Martium fuisse legimus. De Pratis Flaminiis, Luco Petilino, Capitolio, Livius testis
de Foro declarant illa pro C. Rabirio Posthumo: Si lex ferretur, convolaretia ad Restra: erant enim Rostra in foro. dixit autem, convolaretis ad Rostra, cum hoc intelligeret, ut inde legem dissivaderetis. Et aperte in Oratione prima in Antonium, et in V. et pro domo, et ubi non? de Campo, inde constat, quod, cum leges centuriatis comitiis saepe latae sint, centuriata porro comitia in Campo esse habita, omnes historiae narrent: manifeste sequitur, ut leges centuriatis comitiis latae, in campo latae sint. Hic oritur alia consideratio, locone sacro an profano ferretur. Sacro potius, quam profano crediderim: primum, quod in Rostris, qui locus erat auguratus, Templumque dicebatur, saepe a [Orig: à] magistratu ferretur: Itaque pro Sextio; Princeps, inquit, rogationis Qu. Fabricius templum aliquanto ante lucem occupavit occuparat enim, ut legem ferrot: quod illa verba pro Milone declarant: Potuitne Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso? occuparat autem Rostra, non templum alicui deo sacrum: quod ipse Cicero declarat infra in eadem pro Sextio, subiungens, Tribunos plebis ferro e [Orig: è] Rostris a [Orig: à] Clodio pulsos, Fabricium intelligens: sed clatissime in Vaetinium his verbis: Cum Lucium Vettium iudicem in Rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco collocaris. Et Livius libro 8. Naves, inquit, Antiatium, partim in navalia Romae subductae, partim incensae: Rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit: Rostraque id Templum appellatum. Altera est ratio, quod leges a [Orig: à] P. Clodio, Tribuno pleb. in templo Castoris latas invenio: quod in dicat illud in Pison. Eodem in templo, eodem et loci vest igio, et temporis, arbitraria non mei solum, sed patriae funeris abstulisti. Sic enim interpretor illud. Eodem in templo, quo in templo legem de mea pernicie tulerat Clodius, eodem in templo de Macedonia tibi tradenda statim legem tulit: quam tu provinciam ad arbitrium tuum pro meo funere, quod idem sunus partriae fuit, ipse pactus eras. Itaque provinciam lege traditam, quasi praemium a [Orig: à] Clodio debitum abstulisti: et apertius in Oratione pro domo sua: Cum arma, inquit, in aedem Castoris comportabas, nihil aliud, nisi, uti ne quid per vim agi posset, machinabare. In libris autem de In nentione, Flaminium, inquit, eum, qui Consul Remp. male gessit bello Punico secundo, legem Agrariam per seditionem ad populum ferentem, pater suus de templo deduxit: accersitur maiestatis. et apud Livium, antequam Rostra in foro exstructa essent, de Tribunis pleb. legum rogandarum causa in templum coeuntibus [Orig: coëuntibus] non somel mentionem fieri videmus. Ferebat ergo magistratus legem, in templo: ferebat suffragia deilege populus circa templum: locum enim tantae multitudini ullo in templo fuisse, credibile non est: cum vero lex a [Orig: à] magistratu ferretur, eodem in Templo alios quoque magistratus affuisse, eos nimirum, qui cum magistratu legem ferente consentirent, legimus in Oratione ad Vatinium: Quae quidem leges, inquit, anno post sedentibus in templo duobus non Consulibus, sed proditoribus huius civitatis, ac pestibus, una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt. Ostendi latam in Templo legem, cum in foro ferebatur, hoc est, tributis comitiis: quid cum in campo centuriatis? tum in templis deorum non existimo, quae in campo nulla fuisse legimus: quo tamen in loco a [Orig: à] magistratu ferretur, eum locum ante auguratum fuisse crediderim. Nam, si tributis comitiis semper in templo, cur centuriatis, quae maiorum rerum causa habebantur, profano in loco lex ferretur? sed fortasse videri possit infirma coniectura: addamus exemplum, ut dubia tes testimonio probetur. Livius igitur libro tertio, Tribuni, inquit, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exercitu agere, co magis, quod et augures iussos adesse ad lacum
Regillum, fama exierat, locumque inaugurari, ubi auspicato cum populo agi posset: ut quicquid vi tribunitia Romae rogatum esset, id comitiis ibi abrogaretur. Inter leges autem, quae in foro, et eas, quae in campo ferrentur, dixi iam hoc interfuisse, quod in foro tributis comitiis ferrentur, in campo comitiis centuriatis.
Nunc adiungo primum illud, centuriatis comitiis eas esse latas, quae e [Orig: è] SG. ferebantur: deinde illud, quae centuriatis comitiis ferrentur, eas, si e [Orig: è] SC. non ferrentur, patribus quidem auctoribus semper esse latas, quod non a [Orig: à] primis Rei publicae temporibus, sed tantum post P. Philonis dictatutam observatum est, hunc enim dictatorem legem tulisse, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante latum suffragium patres auctores fierent. scribit Livius libro octavo, quo significatur, non omnes antea leges, quae centuriaris comittis ferrentur, e [Orig: è] SC. aut patribus auctoribus esse latas: quod si factum numquam antea non erat, consuetudine servata, quae in Numa Rege creando est inducta, ut scilicet, antequam populus suffragium iniret, patres in incertum comitrotum eventum auctores fierent: Publius in plebem prope~rus, quia plebeiae gentis erat, quod Senatui liberum erat, id necessa rium fecit, quodque more factum erat, id ut lege fieret sua lege sanxit. Neque vero quod ait Livius, patres auctores fierent, ex plano, patres Senatusconsultum probarent: fiebant enim de re et relata et disputara SC. quid porro referri et disputari opus erat id quod omnino probari a [Orig: à] Senatu Publilia lex iuberet? nam de quo fit SC. id eiusmodi est, ut improbari et abici potuerit: est autem probarum et acceptum, quia maior pars Senatus ita senserit: at in hoc non, utrumvis licere, neque plurium Senatorum voluntatem spectari, Publilius voluit, sed quasi ab universo Senatu probatum esset, ita, vellent, nollent, patres auctores esse. Ergo sic existimare debemus, quae leges centuriatis comitiis ferrentur, eas post legem Publiliam, aut e [Orig: è] Senatusc, aut certe patribus auctoribus esse latas, quae vero ante legem Publiliam centuriatis comitiis latae erant, alias e [Orig: è] SC. alias sine SC. patribus tamen auctoribus, alias neq. e [Orig: è] SC. neque patrib. auctoribus. Nihilne igitur interfuit, dicet aliquis, inter leges, quae patrib. auctoribus: et eas quae e [Orig: è] SC. ferrentur? nihil, mea sententia, ante legem Publiliam: nam sive e [Orig: è] SC. sive patribus auctoribus ferrentur, e [Orig: è] Senatus voluntate ferebantur. Post legem autem Publiliam multum inter huiusmodi leges interfuit, atquae adeo tantum, quantum inter secundum et adversam voluntat em interest. Nam secunda senatus voluntare ferebantur eae leges, quae SC. probarae iam erant: adversa vero, nonnumquam eae, quarum patres auctores fiebant. Probabant, n. inviti, loge coacti. Itaque honorifice~rius habebatur id, quod e [Orig: è] SC. centuriatis comitiis latum esset, quam id, quod iisdem comitiis patribus auctoribus, sed extremis Rei publ. temporibus nullam legem centuriatis comitii, sine SG. patribus auctoribus latam invenio, permultas autem e [Orig: è] SC. iisdem comitiis, sive quod abrogata sit Publilia lex: sive, quod cum idem Publilius eodem tempore, posteaquam Qu. Hortensius, dictator legem tulisset, ut eo iure, quod plebs staruisset, omnes Quirites tenerentur, nihil atrinuit patres auctores de eo fieri, quo, vel si auctores ipsi non fierent, tamen omnes cives aeque tenerentur: itaq. magistratus aut e [Orig: è] SC. centuriaris comitiis, aut si Senatus dissentiret, tributis leges tulerunt: (quamquam et leges multae tributis comitiis ex Senatuscons. latae sint) cum duabus legibus, Publilia et Hortensia, eandem vim haberent leges tributis comitiis latae, quam habue runt antea leges eae, quae centuriatis comitiis, patribus anctoribus, latae erant: non enim, quod ait Cicero Philip. 10. Legem Pansa comitiis censuriatis ex auctoritate nostra laturus. est: eo sensu dictum. existimo, quod eam legem patribus
auctoribus Pansa laturus esset, sed, et auctoritate nostras, ex plano e [Orig: è] SC. loquitur enim de Caesaris actis: quae lege confirmari et sanciri Senatus cupiebat: cum porro cuperet, nimirum SC. potius, quam alia quavis ratione declararet: quod si cui, auctoritatem Senatus pro S.C. usurpari, novum est: nihil errabit, si, ut de recte Latine consuetudine loquendi iudicare possit, Ciceronis libros diligenter evolverit.
Hic fortasse quaeretur, ante publiliam legem, omnesve leges, quas Senatus, sive centuriatis, sive tributis comitiis, ferri cuperet, ferrentur e [Orig: è] SC. an vero aliae e [Orig: è] SC. aliae vero sine SC. tantum patribus auctoribus. Utrumque factum est: nam neque omnes e [Orig: è] SC. neque omnes patribus auctoribus latae sunt: de latis e [Orig: è] SC. testimonium res non desiderat: exemplorum enim plena sunt omnia: patribus autem auctoribus minus quidem multae, sed aliquot tamen latae sunt, ut Petilia de ambitu, a [Orig: à] Tribuno pleb. tributis comitiis lata, de qua Livius li. 7. Quaeritur etiam (pergam enim dubitando, quo non solum veterum librorum observatio, sed ipsa me consectura ducit) utrum centuriatis comitis leges a [Orig: à] maiore tantum magistratu, an etiam a [Orig: à] minore ferrentur: faciamus quod Oratores solent, qui cum testibus rem probare non possunt, argumentantur a [Orig: à] simili, et hoc genere saepe fidem faciunt, item non, cum centuriatis comitiis a [Orig: à] minore magistratuleges latae sint, nec ne, affirmare nen possimus, quia neutrum ab antiquis traditum est, similitudinem sequemur, et quod in creandis magistratib. fieri solitum est, idem in ferendis legibus observatum esse dicemus: nam si creandis magistratibus centuriata comitia numquam, nisi a [Orig: à] maiore magistratu habita sunt: itidem ferendis legib. numquam nisi a [Orig: à] maiore esse habita, conseutaneum est: Illud autem est: Esse igitur et hoc dicemus. Neque enim cur non sit, aut ratio suadet, aut exempla demonstrant.
De legum tempore, quae notavimus, haec sunt: neque omnibus diebus licuisse legem ferri, neque quibus liceret, per omnes horas, licebat fastis tantum diebus, nefastis non licebat: nec fastis vero omnibus, sed comitialibus duntaxat. Comitialibus autem ita licebat, si nemo de caelo servaret: quae duabus legib. Aelia et Fusia, sancita erant: id annis prope centum ante Ciceronis aetatem, ut scripsit ipse in Orat. in Pisonem, institutum, ad extrema fere mansit Reip. tempora. Pisone autem et Gabinio Coss. P. Clodius Tribunus Pleb. Ciceronis ac bonroum pattium inimicus, ut armaret immoderata licentia tribuniciam potestatem, dierum discrimen, et auspiciorum impedimenta sustulit: neque enim tanium, ut omnib. plane fastis ferri lex posset, verum etiam, ne quis per eos dies, quibus cum populo liceret agi, de caelo servaret, rogationem tulit: idque postea, setuatum esse, videntur illa significare, quae scripta sunt in Orat. de provineiis: Ant statuendum vobis est legem Aeliam manere, legem Fusiam non esse abrogatam, non omnib. fastis legem ferri licere, cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere. Ergo ante legem Clodiam non omnibus, sed fastis, non omnib. fastis, sed comitialibus, nec comitialibus, si quis de caelo servaret, ius ferendae legis erat: post legem Clodiam non omnib. quidem diebus, sed omnibus tamen fastis, quod ante non licuerat, etiamsi de caelo servaretur, ferti lex potuit. Opinor etiam, qui dies Religiosi vocantur, quorum in numero Atri erant, iis non potuisse legem ferri: de quibus haec legimus in Festo: Dies religiosi, quibus nisi quod necesse est, nefas haberetur facere: quales sunt sex et criginta, Atri, qui appellantur, et Ailiensis, atque ii, quibus mundus patet. Alliensem autem diem, quam Festus non nominat, XV.
Kal. Sextil. fuisse, Livius docet lib. 6. idemque subiungit, religiosum diem fuisse postridie etiam Idus Quint. cui Gell. lib. 5. c. 17. Macrob li 1. Saturna. assentiuntur: ex qu b. et id cognoscitur, quod Varro quoq. li. 5. et Festus docent, Liviusque significat, dies postridie omnes Kalenda, Nonas, Idus atros esse habitos, ut neq proeliares: neq. comitiales essent: itaq. quod ad Kalendas attinet, egitur illud Afranii apud Nonium: Septembris heri Kalendae, hodie ater dies: quod si dies atri comitiales non sunt: Ergo diebus atris ferre legem non licuit, Dies autem, qubus mundus patebat, alio loco Festus nominat, et ait fuisse, postridie Volcanalia, tertio Nonas Octobris, Sexto Idus Novembris: et postridie Volcanalia fuit nono Kalendas Septembris, ut apparet in Kalendario Romano. His adduntur dies, quibus penus patebat: de quo sic Festus: Penus vocatur locus intimus in aede Vestae, tegetibus septus, (sic enim fortasse legendum) qui certis diebus circa Vestalia aperitur: ii dies religiosi habentur. Vitatos etiam a [Orig: à] plerisque, ut ominis adversi, 4 Kalend. Nonas, Idus, Gellius et Macrobius tradicere. Quamquam unius Gellii mihi quidem sufficit auctoritas: a [Orig: à] quo Macrobium, et in hoc loco, et alibi totidem verbis eadem sumpsisse constat. Dieb. autem religiosis exercitum conscribere, legiones educere, manus cum hoste conserere, sponsalia inire, peregre proficisci, deniq. publicae vel privatae rei quidquam moliri non licuit: quod his diebus adversus rerum exitus consequutus esset. De dieb. haec. Horae vero, quib. agi cum populo posset, omnes erant intra ortum solis, et occasum, reliquis non licebat, ante primam enim horam nihil agi licuisse cum populo, cum ait Dio in extremo li. 39 non ex plano, ante primam horam Romani diei cuius initium a [Orig: à] media nocte sumebatur, sed ante lucem, ante auroram, quod ipse quoque Dio sic interpretatur, his verbis: o( *ga/lbas2 o( *se/rovios2 kru/fa, kai\ u(po\ thn\ e(/w strathgw=n to\n yh=fo/n tisin e)/doke kai/ per ou)k e)co\n e)k tw=n no/mwn pri\n prw/thn w(/ran gene/sqai, en tw| dh/mw| te( xrhmatisqh=nai. Quod si non ante primam. sequitur, ut nec post extremam, id est, eam, quae diem claudit, agi cum populo licuerit: siquidem neque vespertina SC. rata fuisse, neque praetori urb. ius dicere post solis occasumblicuisse, traditum est a [Orig: à] Cicerone in Philip. 2. a [Orig: à] Censorino de die natali, sicut igitur non omnib. diebus ferre legem licebat, ita nec omnibus horis: quibus autem horis, iis ita licebat, si neque fulgeret Iuppiter, neq. tonaret.
Nunc de causis agamus, quae ipsa quoq. promissi nostri pars est. A corruptis moribus manasse leges, nemini dubium est, nam ubi continenter et sobrie vivitur, ubi colitur pietas, ubi iustitiae locus est: quorsum ibi lex feratur? nec sanis corporib. quae sita medicina est: nec qui leniter et sedato cursu amnes fluerent, sed incitatis, extraque ripas diffluentibus aggeres obiecti. Vetuftissimi mortalium, prorsus omnem vim, atque omnem luxum ignorantes, tranquillam vitam, ipsa natura duce, vivebant: post erupit iniuria, et quod quisque potuit, id quisque velle, neglecta ratione, coepit: tunc necessatio leges latae, et iniecta licentiae quasi frena, quae, si quis recte agere sua sponte nolier, eum poenae inetu in officio continerent. Itaque conservandae augendaeque civitatis causa, et ut esset bene vivendi norma, legem inventam, manifeste cognoscitur. Neque minus ad hunc finein spectarunt, quae de religione, quam quae de beilo leges latae sunt: quaesita pietas in Deos videtur, quaesita populo voluptas, ut in ludis: omnia tamen ad publicam utilitatem referebantur: Cuius autem legis vitiosa ac turipis origo sit, ea lex nominanda non est. Nam legis causa iustitia, et lex ipsa iusta ac sancta debet esse. Inde enim publicum exoritur commodum, publicum dico, et quo munitur imperium adversus hostilem vim, et quo privati cives, sua quisque bona, suum quisque ius,
adversus privatorum iniurias tuentur: quod si hoc in omni bene constituta civitate, multo magis agnoscitur in Republica Romana: quae, dum optimis legibus paret malas autem vel abrogat suffragiis populi, vel tollit Senatusconsult. orbein terrarum pene universum imperio comprehendit: quaeque civitates aut malas leges habuerunt, aut bonis non recte sunt usae: aliae vi externa, aliae domestica seditione conciderunt: quod et apud veteres saepe accidisse legimus, et nostra non semel tempestate vidimus.
Superest de potestate legis: ea, quaeritur primum utrum maxima, deinde, si maxima, utrum perpetua: quod pro nostra consuetudine breviter ostendemus. Erat in lege summavis, non solum, quia, quod erat lege sancitum, Quirites omnes tenebantur, quod tribus legib. una consulari, Valeria, Horatia, duabus dictatoriis, Publilia et Hortensia, sancitum supra diximus (paucas tamen excipio, quibus non omnes plane cives obstringebantur: quo de genere fuisse legem de repetundis, iam ostendimus: lata enim est post illas tres, consularem unam, dictatorias duas, a [Orig: à] nobis proxime nominatas: et quodcumque postremum populus iussit, id ius ratumque esse, XII. Tabular. lege sancitum est) verum etiam, quia non, ut praetoris edictum, item lex annuo spatio terminabatur, sed ulgebat usque dum alia lege abrogaretur: abrogari vero omnes licuit, praeter Saciatas quae violatae saepe, abrogatae numquam sunt: abroganti vero non eadem, quae violanti legem poena sancitur: ceterae leges et abrogari omnes potuerunt, et abrogatae multae sunt: tametsi nulla lata lex est, quae ipsa se contra abrogationem quasi sanctionis sepimento non munierit, gravi poena mulctave ei, qui abrogasset, irrogata. at multi multas abrogarunt, neque tamen ullam propterea subiece poenam. Dixi iam, plus fuisse potestatis in eo, quod postremum populus iussisset, quam in eo, quod antea iusserat: id lege XII. Tabular. sancitum esse: iussum autem populi et suffragia fuerunt, quibus abrogabantur leges. Itaque non quid antea populo placuisset, sed quid ei postremum placeret, spectari solebat: sensit autem in hoc genere populus non semper e [Orig: è] Republ. nam quemadmodum saepe malas leges bonus populus, sic interdum bonas malus abrogavit: a [Orig: à] Senatu vero numquam ulla lex, nisi Reip. causa sublata est: ut, cum Apuleiae. Mario consule referente, Sc. damnatae sunt, quod ab hoste Reip. L. Appuleio Saturnino rogatae essent, aut, cum Liviae consilio Philippi consulis sublatae, quia contra auspicia, quae servari lex Aelia iubebat, a [Orig: à] M. Livio Druso latae iudicarentur; erant enim quatuor omnino genera (ut ipsa fere ciceronis verba usurpem, quae sunt in Orat. pro c. cornelio) quibus per Senatum more maiorum atatueretur aliquid de legibus: unum eiusmodi, placere legem abrogari, ut Qu. caecilio, M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur: atque hoc genere non abrogat legem Senatus, (nam abrogare proprie populus dicebatur0 sed, ut abrogaretur, statuebat. Alterum genus erat: quae sex lata esse diceretur, ea non videri populum teneri, ut L. Marcio, Sext. Iulio coss. de legibus Liviis, quae, ut uno Sc. tollerentur, Philippus consul, Livii inimicus, obtinuit a [Orig: à] Senatu: ideo autem huiusmodi legibus non videri populum teneri, Senatus decernebat, quia, contra auspicia latas esse, augures monuissent. Tanta Romae fuit in auguribus auctoritas, de quibus libr. 3. de legibus haec a [Orig: à] cicerone scripta legimus: Quid religiosius, quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare, aut non donare? quid, leges non iure rogatas tollere? nihil domi, nihil militiae per magistratus gestum, sine augurum auctoritate posse cuiquam probari? quae ipsa et salia in libro de Religione tractabimus. Tertium de legum
derogationibus, quo de genere persaepe Sc. siunt, ut de lege calpurnia de ambitu, quae derogaretur. Quartum genus, quod ea ciceronis oratio mutila admodum est, neque in ipsa, neque in Pediano interprete, ac ne alibi quidem, quod sciam, invenitur, me tamen in eam partem coniectura duxit, ut existimem, cum aliquem Senatus hostem iudicaret, simul, ut eius quoque leges, quae quidem adversus Rem publicam esset, tollerentur: eodem Sc. aut alio, proxime facto, iudicasse, quarum enim maxime legum causa perniciosus patriae civis damnatus sit, et a [Orig: à] Republ. remotus: eas ipsas leges in Republica gessisse, sed abiectas ilico esse, etiamsi ab historia, non prodatur, veri tamen simillimum est quale fuit quod de legibus Saturnini proxime, et de legibus M. Antonii in prima huius libri parte diximus, Recte igitur semper et iustissime Senatus. A populo vero, aut ab iis, qui mercede conducti speclem quandam populi prae se ferebant, temeritate potius, aut fraude, quam consilio aut ratione salutares civitati leges nonnumquam abrogatae sunt, ut rogante P. Clodio Tribuno pleb. Aelia de auspiciis, Fusia de diebus comitialibus. Postremum illud est, cum, verbo quidem, neque a [Orig: à] Senatu, neque a [Orig: à] populo, tacito autem omnium consensu per desuetudinem leges abrogabantur, id quod et Iulianus Iurisconsultus notavit. Erat igitur in lege vis non solum maxima, quod Cicero in Philippica 2. satis plane narrat, cum ait: in publicis actis nihil est lege gravius: verum etiam perpetua: siquidem vetustate neque tollebatur lex, ut edictum: neq. debilitabatur, ut Sc. nisi leges essent eiusmodi ut Reip. minimum consulere viderentur: nam has contrario usu non solum debilitatas verum etiam plane exstinctas, neque damnatum esse, quemquam, quia fecisset adversus eam legem, quae iam exerceri desiisset, satis constare video. Leges autem multae, quandiu Resp. stetit, perpetuo iure valuerunt, cum ipso libertatis initio, a [Orig: à] primis consulibus, ac iam ante a [Orig: à] primis Regibus latae essent: quibus ego de legibus loquor, cum perpetuam vim legi tribuo: nam perniciosas leges, nec iure rogatas, non perpetuo iure esse, sed tolli quamprimum utile est: cuiusmodi multae Sc. sublatae sunt: populus autem, quem saepe Rei pub. commodo malas rationes averterent, rectam diiudicandis legibus normam non agnovit, sed utiles saepe abrogavit, saepe scivit inutiles. Illud tamen, quia pertinet ad abrogandi rationem, quod in Festo Pompeio notavi, non omittam: in sanctione legum adscribi solitum, ne per Saturam abrogati derogarive liceret. Erat enim Satura lex aliis multis conferta legibus, accepto nomine a [Orig: à] genere cibi ex variis rebus condito: quod apud Diomedem Grammaticum scriptum est: id autem eo placuit in sanctione adscribi, quia in lege, multis legibus permixta et confusa subesse fraus, quae populum falleret, facile poterat: at in simplici lege, si de abrogando, derogandove populus rogabatur, non difficile erat, id, quod derogabatur, quale esset, intelligere Addam et illud, fractam esse legis vim, non modo cum alia lege nominatim abrogaretur, sed etiam cum non omnino tata, sed eius pars lege posterius lata tolleretur: quod, Derogare dicebatur, aut cum nulla superioris legis mentione facta, aliquid ei contrarium posteriore lege rogaretur, quod erat. Obrogare: atque hoc quidem de genere apud Livi. libro nono, P. Sempronius Tribunus plebis adversus Ap. claudium censorem in contione ita dispurat: Ideo Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae, quia. hanc postremum populus iusserat, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquam abrogat nova. Et, etiam in 2. de Inventione scriptum. In duabus contrariis legibus, utra posterius lata sit, considerare oportet: nam postrema quaeque gravissima est. Omnino quod, legis vim maximam fuisse dixi, eo dixi, non solum, quia nihil esset lege gravius, et in publicis actis nihil observaretur
magis, verum etiam, quia legis sententia pertinerer ad omnes cives, et omnibus aequa iura describeret: praesertim a [Orig: à] quo tempore Q. Hortensius dictator rogationem tulit, de qua iam mentionem fecimus, ut, quod plebs sanxisset, eo Quitites omnes tenerentur. Veruntamen duo genera legum accipio: alterum, quod non omnes cives, alterum, quod omnes quidem, sed dispari iure comprehenderet: primum enim illud apud Ciceron. li. 3. ad Atticum observavi, quam legem aliquis Tribunus pleb. ferret, ea lege collegas eius obstrictos minime fuisse, deinde, ut omittam leges alias, quib. Senatores tenebantur. ceteri autem erant ordines liberati: quam legem, ne quis iudicio circumveniretur, C. Gracchus tulit, eam pro plebe, non in plebem esse latam, declaratur in Oratione pro Cluentio: posteaque L. Sulla [Orig: Sylla] Felix, cum eius rei quaestionem sua lege constitueret, populum Rom. quem ab hoc genere liberum acceperat, alligare novo quaestio nis genere ausus non est. Ergo hac lege, quae primum Sempronia fuit, de Gracchi latoris nomine, deinde Cornelia, posteaquam L. Sulla [Orig: Sylla] , lege lata, quaestionem et ipse eiusdem rei constituit: qua deinde potius, quam Sempronia, eius generis iudicia sunt administrata: hac, inquam, lege, ut est in Oratione pro Cluentio, senatores, et ii, qui magistratum gesserant, soli tenebantur: ut, quemadmodum recta agentibus plura praemia, sic plura peccantibus iudiciorum pericula proposita essent. Lege etiam Iulia de pecuniis repetundis, equestrem ordinem non fuisse alligatum, legimus in Oratione pro Rabirio Posthumo: in Oratione vero pro Cluentio, quae lex item de pecuniis repetundis nominatur, qua et ipsa praeter ordinem Senatorium nemo tenebatur, Iulia non fuit, ut ex temporum examinatione, quae me saepe magnis erroribus impedivit, facile conseci: nam cum Iuliam repetundis latam esse a [Orig: à] C. Caesare in primo consulatu, notum sit vel ex historia, vel e [Orig: è] Ciceronis Oratio nibus atque Epistolis: Orationem autem pro Cluentio annis aliquot ante Caesaris consulatum Cicero praetor habuerit: sequitur, ut omnino, quod ad nomen attinet, diversae leges fuerint: Quaenam igitur fuit, dicet aliquis? Cornelia L. Sulla [Orig: Sylla] e: ex qua multa in suam legem postea Caesar transtulit: de qua sic in ea pro Posthumo: Si est hoc novum in Lege Iulia, sicuti multa sunt severius seripta, quam in antiquis legibus et sanctius iudicata: sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova: sin hoc totidem verbis translatum caput est, quod fuit non modo in Cornelia, sed etiam ante in lege Servilia: per Deos immortales quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in Rem publicam inducimus? Reliquum est, ut de lege agamus, quae omnes quidem cives, dissimili tamen conditione adstringeret: at hoc quidem, cum multis exemplis probare possim, uno contentus ero. Fuit igitur huius generia Tullia de ambitu: qua lege aliam plebi, aliam Senatoribus irrogatam esse poenam, constat ex Oratione pro Muraena.
Quid autem in hoc legum syntagmate hac postrema editione praestiterimus, docebit te epistola ad Lectorem, Praefationi adiuncta.
ACILIA Minucia, de pace Carthaginensium, Tulere M. Acilius, et Qu. Minutius tribuni pleb. Cornelio, Ae lio Coss. Anno ab urbe condita DLII. Vellentne iuberentue Senatum decernere, ut cum Carchaginensib. pax fi eret? et quem eam pacem dare, quemq. ex Africa exercitus deportarc iuberent? De pace, uti rogas, omnes trib. iusserunt pacem dare P. 5 cipionem, eundem exercitus deportare. Livius lib. 30.
Acilia, DE COLONIIS DEDUCENDIS Tulir. C. Acilius Tribunus plebis, Cornelio, Minutio Coss. Anno ab V. C. DLVI. ut quinque Coloniae in oram maritimam deducerentur: duae ad ostia ftuminum Vulturni, Liternique: Una Puteolos, una ad Castrum Salerni bis Buxentum adiectum: tricenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti Livius li. 32.
Acilia REPETUNDARUM. Tulit eam M Acilius Glabrio pater eius, qui Verris in causa praetor fuit, et cum c. calphurnio Pisone post biennium consulatum gessit: quae ab eo in tribunatu plebis lata est, ut vult Manutius. Ut repetundarum causa una actione absolveretur: id est, neque reum comperend. nari, neq. causam ampliari liceret. Item, ut qui accusatores constituti essent, potestatem haberent, literas et publicas et privatas conquirendi, adsignandi, deportandi. cicero Verrin. 2. et 3. et in secundam Asconiur.
AEBUTIA, DE LECGIBUS. Tulit Aebutius Tribua. pleb. Ut duodecim Tabul. capita, quae Reip. propter antiquitatem, obsoletasque res inutilia essent, abrogarentur: solae legis actiones centumuiralium causarum manerent. Gellius lib. 16. ca. 10. Ludovicus charondas de hac lege in fragmento quodam Romanae antiquitatis sc reperiri ait: L. Aebutius Trib. pleb. vir popularis, legem tulit ad populum, ut XII. Tab. capita, quae inutilia essent Rei pub. tollerentur. Quae lex multis contradicentibus tandem rogata est.
Aebutia LICINIA. Vide Licinia Aebutia.
Aelia, DE COLONIIS DEDUCENDIS. Tulit Qu. Aelius Tubero, Tribun. plebis, cornelio, Sempronio coss. Anno DLVIII. ut Latinae duae coloniae, una in Brutios, altera in Thurinum agrum deducerentur, Livi. li. 34
Aelia, DE COL. DED. Tulit idem. Ut in agrum Latinum Thurinum coloniae deducerentur. Livi. lib. 35.
Aelia, De comitis. Tulit Qu. Aelius cos. cum M. Iunio, Anno D CXXVI. ut vult Hotomannus a [Orig: à] Tribuno tamen pleb) tam contendit Manutius, ut et Fusiam, rum et ex Aelia gente neminem unquam consulatum gessisse. Et sane testatur Sigonius, eo anno consules fuisse A. Manlium, cum Qu. cassio. Nec vero post interfectos Gracchos, ut vult Zasius, et
ante Punicum bellum tertium lata est haec lex. Tiberius enim Gracchus, Scaevooss. la et Pisone Cpost eversam Carthaginem occisus est. Et Cicero Orat. in Vatinium, scribit, leges Aeliam et Fusiam in Gracchorum ferocitate vixisse. Huius autem Aeliae legis haec sunt capita: Ut quoties cum populo ageretur, augeres de caelo servarent, magistratus et obnuntiandi. i. denuntiandi agi per Iovem non licere, et legislationi intercedendi potestatem haberent. Nam cum lex ferretur, augures de caelo servabant: magistratus, si quid observatum erat, quo impediri comitia possent, nuntiabant. Cic. in Pisonia. ubi centum ante Pisonis et Gabinii consulatum annis latam hanc fuisse legem scribit, oratorie, et suo more: Mentio est apud omnes frequentissima.
AELIA Sanctia, quae nominarut in Topicis Ciceronis, inducenda est, auctoribus antiquis libris, senlentiaque ipsa et historiae veritate postulante: idque iam pridem interpretum nonnulli docuerunt.
AELIA SENTIA, de testamentis. Tulere Sex. Aelius, C. Se tus Coss. Anno DCCLVI. Augusti temporibus. Ut qui serui poenae causa vincti a [Orig: à] domino, quibusve inustae notae fuerant, quive propter noxam torti, nocentesve inventi, quive traditi, ut ferro aut cum bestiis depugnarent, quive in custodia fuissent, ii si manumitterentur, non cives Rom. sed dedititiorum numero essent: id est, ut ne connubium, neque commercium, neque testamenti factionem haberent. Ut minorem triginta annorum servum vindicta aut testamento, nisi causa apud consilium probata manumittere non liceret. Nec dominus annis viginti miner, servum, nisi causa apud consilium probata manumitteret. Ut servus ab eo domino, qui solvendo non est, testamento liber esse iussus, et heres institurus, et si minor sit triginta annis, vel in ea causa, ut dedititius fieri debebat, civis Roma. et heres sit. Quod si duo pluresve liberi heredesve esse iussi sunt, primo loco scriptus liber et heres sit. Ut si patronus libertum inopem non aluerit, primum libertatis causa impositis, tam ipse, quam is, ad quem ea res pertinebit, mulctetur: dein ipsius hereditate, tum ipse, tum ipsius liberi priventur, nisi heres institurus sit: postremo a [Orig: à] bonorum possessione removeatur, praeterquam secundum tabulas. Ne dominus in manumittendo servo, servave legem ei de contrahendo matrimonio, quae civis Ro. libertatem imminuat, imponat: si secus faxit, ad eius legitimam hereditatem non admitatur. Ulpianus titulo primo Institut. et Iustinianus Instit. quibus ex caus. manum. non lic. item Iulianus. l. qui solvendo. quad ragesima secunda. Paulus l. si is qui. 55. l. 57. l. qui solvendo. 60. l. si non lex. 83. D. de hered. instituend. l. sciendum. 70. Digest. de verborum signif leg. 1. C. qui manum. non poss. l. 3. §. 2. D. de suis et legit. l. si patronus, trigesima tertia. D. de bon. libet. Refertur et hoc huius legis caput, ut, si esset donatio facta inter virum et uxorem, maritusque re nondum tradita, vita excessisset, ne mulier rei vendicationem post obicum mariti haberet, sed tantummodo exceptionem, si non possideret contra petitores, ut habetur in Authent. Constitut. 161. ubi etiam addit Imperator, Rem publicam hanc legem a [Orig: à] corpore legum suarum alblegasse.
Aelia, de Statilio. Tulit C. Aelius Trib. pleb. qua damnatus est Stennius Statilius Lucanus, quod Thurinos infestasset. Plin. lib. 34. cap. 6.
AEMILLIA CIBARIA. Tulit M. Aemil. Lepidus Consul cum Qu. Luctatio Catulo. Annno 675. Hac non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus prae finitus est. Gellius lib. 2. c. 24. Macrob. Saturn. lib 3. ca. 16. Plinius: 8. cap. 57. Sorices et ipsos hieme condi, auctor est Nigidius, sicut glires, quos Cesoriae leges prin sepsque Scaurus in consulatu, non alio modo cenis
ademere, quam conchylia, aut ex alio orbe advecta aves.
AEMILIA, DE CENSURA. Tulit M. Aemiliut Dictator, Anno 320. Ne censura quae usque eo quinquenn. lis fuerat, plus quam annua ac semestris esset. Livius lib. 4. et 9. Huius etiam meminit Fenestella cap. 17. de Censoribu, latamque scribit Iulio virgilio, M. Applo Consulibus, cotruptae tamen, si Livii chronologiam exacte consideres.
Alliena, De Terminis. Tulit. Eius hec caput legitur in lib. de agrorum conditionib. valde corruptum sed ex Roscia, quam suo loco describemus, sic castigat eam Hotoman. Quae colonia hac lege deducta, quod ve municipium constitutum erit, qui limites decumani, quaecumque fossae in eo agro erunt: qui ager hac lege datus, assignatus erit, ne quis eos limites decumanos obsedito, neve quod in eis immolitum, neve quid ibi positum habeto, neve eos arato, neve eas fossas obturato, neve quis sepito, quo minus itinere aqua ire fluere possit. Si quis adversus ea quid fecerit, in res singulas, quoiiescumque fecerit, ??? 1111 colonis, municipibusve iis, in quorum agro id factum erit, dare damnas esto: pecuniae qui volet petitio hac lege esto.
AMPIALABIENA, de Cn. Pompeio. Tulere T. Ampius, T. Labicenus Tribun. pleb. Metello, Affranio, Coss. Anno 693. ut Cn. Pompeius victor ex Asia Iudis Circensibus corona aurea, et omni cultu triumphantium uteretur: scenicis autem praetexta, coronaque aurea. velleius lib. 2.
ANNARIALEX dicebatur ab antiquis ea, qua finiuntur anni magistratus capiendi Festus, vide villia.
ANTIASUMPTVARIA. Tulit Antius Restio. De sumptu in convivia. et, ut qui magistratus esset, magistratum ve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas itaret. Gell. lib. 2 c. 24. Macrob. lib. 3. c. 17.
ANTISTIA, De Satricanis. Tulit M. Antistius Tribun, pleb. Fossio (ut opinatur. Hot.) et Plautio Coss. Anno 635. uti Senatui de Satricanis civibus Rom. sententiae ferendae ius esset. Livius lib. 26.
ANTONIAIUDICIARIA. Tulit M. Antonius Cos. cum C. Iulio, Anno 709. ut tertia iudicum decuria e [Orig: è] centurionibus antesignanis, alaudis, manipularibus fieret. Cic. Philip 11. et 5. Sueton. in August. ex quo etiam intelligi potest, hanc non fuisse abrogatam, cum ille hostis iudicatus est, ut vult Zasius: sic enim scribit: Ad tres iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum vocaretur, iudicarentque de levioribus summis.
Antonia, DE DICTATURA. Tulit idem Triumuir R. P. C. Ne quis ullam ob causam de Dictatore creando referret, neve Dactaturam oblatam acciperet: qui secus faxit, eum ut necare ius fasque esset. Appian. Emphylion, lib. 3.
Antonia MAIESTATIS. Tulit idem Triumuir, quae dammatis de Maiestate, ut refert Manutius, provocationem ad populum dabat: quod antea in uno perduellione, omnium de maiestate criminum gravissimo, licebat.
Antonia, DE NOMINE MENSIS Iulii. Tulit idem, ut qui mensis antea Quintilis vocabatur, quod a [Orig: à] Martio, qui priscis temporibus primus fuerat, quintus esset: is a [Orig: à] C. Iulii Caesaris nomine Iulius deinceps dicerelur: quod hoc mense ad 4. Idus Quintil. Iulius natus esset. Macrob. lib. Satur. 2. c, 12.
Antonia, DE SUFFRAGIIS pop. Tulit L. Antonius: qua cum Caio Caesare magistratus partitus est. Cic. Philip. 7.
Antonia. DE SACERDOTIIS. Tulit idem, ut ius cooptandorum Sacerdotum a [Orig: à] populo ad illorum
collegium iterum transferretur. Dio li. 37.
APULEIA De colonis. Tulit Appuleius Saturninus Tribun. pleb. C. Mario. Cl. L. Valerio Coss. anno 653. ut in singulas colonias ternos clues Rom. C. Marius facere posset: Cicero pro Balbo.
Appuleia AGRARA. Tulit idem eodem anno. Ut quem agrum C. Murius Cons in Gailia pulsis Cimbris, in ditionem popul. Rom. redegisset, is populo Rom. divideretur, et si ita lex scivisset, intra diem quintum a [Orig: à] singulis Senatoribus in eam iuraretur: qui non iurasset, ei mulcta poena esset. Appia. lib. de bello civil. 1.
Appu cia MAIESTATIS. Tulit idem. Meminit Cic. lib. de Orat. 2. ubi de causa Norbani loquitur, quem defendit Antonius maiestatis Appuleia lege postulatum quod scilicet, seditione populi concitata, quod ad ma iestatem pertinuit, Qu. Servilium Caepionem innocentem damnasset.
Apuleia DE METELLO. Tulit idem, Uti Qu. Metello Numidico Consuli, quod legi ipsius agrariae, quae intra quintum diem iurari in eam iubebat, non paruisset, aqua et igni interdiceretur. Appia. lib. de bello civil. 1. Cicero pro Sextio, et pro Domo.
AQUILIA, DE DAMNO iniuria dato. Tulit C. Aquilius Gallus Tribunus plebis, ut scribit Ulpian. l. 1. D. ad legem Aquil. ex quo plebiscitum verius appellatur. Eius tria capita fuere, quorum primum et tertium his exstat verbis: Qui servum servamve, alienum alienamve, quadrupedemve pecudem iniuria occiderit: quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes date domino damnas esto. Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occilos, si quis alteri damnum faxit, quod usserit, fregerit, tuperit iniuria: quanti ea res in diebus triginta proximis, tantum ae; domino dare damnas esto: Adversus inficiantem in duplum actio esto. Hanc autem putat Hotomannus esse legem, de qua Cicero in Bruto sic loquitur: Atque eodem tempore accusa tor de plebe L. Caesidaenus fuit, quem ego audivi iam senem cum ab L. Sabelio mulctam leg. Aquilia de iustitia petivisset. Vult enim legi DAMNI INIURIA: et mulctam intelligi quanti plurimi aestimationem. Secundum caput, quod in desuetudinem abiit, videtur fuisse Cuiacio, de quavis alia ratione damni dati, etiam si non fuerit laesa res nostra, sed intercepta nobis forte utilitas quaedam. Ut adversus piscatorem socium a [Orig: à] Plinio proditum est lib 9. cap. 59 qui Anthiam conciliatorem capturae et ducem caeperat, cum is in macello aguitus esset a [Orig: à] socio, cuius iniuria erat damni dati editam formulam, condemnatumque aestimata lite 10. libris: constat enim, socium pro socio teneri lege Aquilia l. 47. D. pro socio.
ATERIATARFFIA, DE MULCTA. Tulere Sp. Tarpeius Montanus Capitolinus, A. Aretius Coss. Anno 298. Ut omnibus magistratibus mulctae dicendae ius esset, cum antea solis Consulibus id liceret: ita tamen, ne vel duos boves, vel triginta oves excederet. Ut cum mulcta pecoris armentique a [Orig: à] magistratib. diceretur, bos centussis, ovis decussis aestimaretur Dionysius lib. 10. Gell. lib. 11. c. 1. et Fest. lib. 14. in voce Peculatus Notandum autem legem hanc saepe Tarpeiam tantum vocari, apud Festum loco praecitato: alias enim Aceriam, ut apud Gell. ubi tamen corrupte Aterina legitur. Ad huius autem primum caput respexisse videtur Ulp. l. unic. D. si quis ius dic. non obtemp. dum ait: Omnibus magistratibus secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictione poenali iudicio defendere.
ATIA, DE SACERDOTIIS Tulit T. Atius Labienus Trib. pleb. L. Iuli, M. Marcio Coss. anno 600 Ut populus sacerdotia, (quemadmodum olim lege Domitia) mandaret cum antea sacerdotes lege Cornelia ab Pontificum collegio crearentur. Dio lib. 37.
ATILIA, DE DEDITITIIS Tulit L. Atilius Trib. p leb. Claudio, Valerio Coss. Anno 543. Omnes Campani, Attellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium ditionemque populi Romani, Fuluio Proconsuli, quaeque una secum dediderunt, agrum urbemque, divina humanaque utensiliaque, sive quid aliud dediderunt: de his rebus quid fieri velitis, vos rogo Quirites, Plebs sic iussit: quod Senatus maxima pars censeat, qui assidetis, id volumus iubemusque. Haec Livius lib. 26.
TILIA MARTIA, de Tribunis militum Tulere L. Aelius, C. Martius Tribun. pleb. Iunio, Aemilio Coss Anno 642. Ut Tribuni militum seni deni in quatuor legiones a [Orig: à] populo crearentur Quae anrea, perquam paucis suffragio populi relictis locis, Dictatorum et Consulum ferine fuerant beneficia Livius lib. 9.
Atilia, DE TUTELIS, Tulit, Ut mulieribus pupillisve tutores non habentibus, a [Orig: à] Praetore et maiore Tribunorum plebis parte darentur. Ulpinaus capite Institutio. 12. Imperator. de Atiliano tutore Livius libro 39. Haec tamen postea a [Orig: à] Claudio Imperatore abrogata fuisse videtur, cum scribat Suetonius sanxisse Claudium, ut Consules pupillis utriusque sexus tutores darent: quod vicissim ab Antonio Philosopho sublatum tum refert Capitolinus, ab eoque tutorem tutelarum institutum. Haec autem, ut volunt quidam, Romae tantum locum habebat.
ATINIA, DE USUCAPIONIFUS. Tulit. Ut quod surreptum esset, eius qui aeterna auctoritas esset, nisi, si in cius cui surreptum esset, potestatem revertisset Gell. li. 17 c. 7. Paul. l 4. §. 4. D. de usurpat. Iulianus leg. 13. eiusdem titul. §. furtivae Instit. Usucap. Cic Verrin. 3.
Annia, DE TRIB. PLEB. Tulit. Ut qui Tribun. pleb. esset, idem Senator esset; dicendaeque in senatu sententiae ius haberet. Gell. lib. 14. c. ult.
AURELIA, DE TRIB. PLEB. Tulit C. Aurelius Cotta Coss. cum L. Octavio, Anno 678. Ut Tribum. plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sulla [Orig: Sylla] e iis erat ademptum Paedianus in Cornelia in verr. 1. Livius lib. 97. velleius lib. 2.
AURELIAIUDICIARIA Tulit C. Aurelius Cotta Praetor, M. Ctasso, Cn. Pompeio primum coss Anno 683. ut iudicia, quae penes solos Senatores eraut, inter Senatores et equestrem ordinem, et Tribunos aerarios communicarentur. Cic. in Verrinis saepe, A conius in easdem. in oratio. pro cornelio et in Pisonem, Florus vero Epitome 97. Velleius lib. 2. ubi tamen Tribunce aerarios non nominat.
BAEBIA, DE PRAETORIBUS. Tulit. Ut Alternis annis quaterni Praetores crearentur. Livius li 60. Festus nominatli. 16. in voce, Rogat.
CADUCARIA. Vide, infra Iulia caducaria
CAECILIA, DE FULLONIBUS. Tulit Caecilius Metellus, c. Flaminius. L. Aemilius CENS. dedere ad populum ferendam, cum illis non l. ceret. Plinius libro 39. cap. 17.
CAECILIA DIDIA, DE DEGIBUS. Tulerunt Qu. caecilius Metellus, T. Didius coss. Anno 655. Ne muitis de reb coniunctim una rogatione ad populum ferretur ne populo necesse esset in coniunctis rebus complurib. aut id quod nollet accipere, aut id quod vellet repudiare. liern ut in legib. promulgandis trinundinum servaretur Cic. Philip 5. pro Domo sua, et ad Atticum Epist. ??? Manutius autem caeciliam Didiam non unam legem esse contendit, sed duas diversa sententia
latas, ut primum quidem caput ad priorem, posterius ad illam referatur.
Caecilia, DE CENSORIBUS. Tiulit Qu. Caecilius, Qu. F. Metellus Pius Scipio Coss. cum Pompeio Anno 701. Ut Censoria potestas quam P. Clodius Trib. pleb. imminuerat, restitueretur Dio lib. 40.
Caecilia repetundarum. Tulit Qu. Caecilius Tribun. pleb. nominatur a [Orig: à] Valerio. Max. lib. 6. cap. 11. hacque L. Lentulum, qui postea Censor fuit, damnatum refert. Lata est, ut censet Manutius, L. Marcio, L. Manilio Coss. Anno 601. quo anno lex Calpurnia lata est, vel certe Sp. Posthumio, L. Calpurnio.
Caecilia, DCIUREITALIAE, et tributis tollendis. Tulit Q. Caecilius Metelius Nepos praetor, l. Afranio, Q. Metello Celere Coss Anno 693. Ut Italia a [Orig: à] vectigalibus immunis esset. Dio lib. 37. Cic. lib. 2. Epist. ad Atticum: Portoriis Italiae sublatis, Agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum, praeter vicesimam.
CAECILIA, de suffragiis. Tulit Caecilius Tribu. plebis. Q. Caecilio, T. Flaminio Coss. anno 630. Ut etiam in per duellionis iudicio, quod Cassia lege Tabellaria exceptum erat populus non voce, sed tabella sententiam ferret Cic. lib de leg. 3.
CALCIDIA, De Metello revocando. Tulit Qu. Callidius Trib. pleb. Ut Qu. Metellus, qui quod in Saturnini legem iurare noluerat, exilio damnatus erat, in civitatem revocaretur. Valer. Max. lib. 5. ca. 2. Cicero pro. Plancio.
CALPURNIA repetundarum. Tulit L. Calpurnius piso Trib. pleb. L. Marcio, L. Manilio Coss. Anno 604. nulla antea cum fuisset: ut quib. in provinciis magistratus populi R. eorumve comites pecunias contra leges cepissent, earum provinciarum homines iudicio Romae constituto suas pecunias repeterent Cic. de offic. 2. in Bruto et verrina 5.
Calpurnia, DE AMBITV. Tulit C. Calpurnius Piso Coss. cum M. Glabrione Anno 686. Sigonius 683. ut ambitus damnati omni honoris petitione prohiberentur certa que, pecunia mulctarentur. Dio libr. 26. Cic. pro Murena, pro Corn. et in eam Ascon. Hac lege accusatoribus praemium fuisse refert Manutius, ut si ipsi damna ti essent, liorumque eodem in genere culpam demonstrassent in integrum restituerentur, ex Orat. pro Cluentio, quam post Calpurniam legem habitam idem censet.
Calpurnia, DE CIVITATE Cisenna histo. 4. Milites ut lex Calpurnia concesserat virtutis ergo civitate donari. Haec Nonius refert in voce, Ergo.
CANULEIA de patrum connubiis. Tulit C. Canuleius. Tr. pleb. M. Cenutio, et C. Curtio Coss. Anno 309. adverius leg. XII. Tabu. qua cautum erat, ne liceret Patriciis coniungi connubio cum plebeiis. huius referuntur capita ut plebi cum patrib. connubiorum ius esset. ut tribuni militum consulari potestate promiscue ex patrib. ac plebe crearentur Augustinus lib. de civitate Dei. 3. c. 17. Livius lib. 4.
CASSIA AGRARIA. Tulit Sp. Cassius Consul cum virginio: Anno 267. uti ex agro Hernicis, quibus cum foe dus ictum erat adempto, dimidium Latinis, dimidium plebi divideretur, Lex tamen non tenuit. Livi. libr. 2. valer. lib. 5. c. 8.
Cassia, De Senatu. Hanc tulit L. Cassius. L. F. Longinus, Tribunus pleb. C. Mario. C. Flavio Coss. Anno 646. ut quem populus damnasset, cuive Imperium abrogasset, in Senatu ne esset Ascon. in Cornel. Tulit autem cam Cassius maxime propter simultates, cum Qu. Servilio Caepione, qui ante biennium Consul fuerat, et cui populus imperium abrogaverat, ob male gestum bellum.
CASSIA De suffragiis. Tulit L. Cassius, Tribunus pleb. Lepido et Mancino Coss. Anno 610. ut iudices sententias,
quas voce dicebant tabellis ferrent: in his etiam populus ipse duntaxat cum de mulctis iudicaret, non de capite nimirum in perduellionis Iudicio Cicer. in Laelio, ubi hanc legem biennio post Gabiniam latam scribit. item in Bruto, et lib. de legib. 3. item Ascon. in Cornelianam et verrinam 11.
Cassia, de Pauli triumpho. Tulit Qu. Cassius Praetor, Aelio, Iunio Coss. Anno 586. ut Paulo, Annicio, et Octavio ex Bello Macedonico victoria redeuntibus, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. Livius lib 45.
Cassia, De Senatu supplendo. Tulit C. Cassius praetor, Dictatore Iulio Caesare ut in numerum Patriciorum qui Senatu deessent, alii sublegerentur. Tacitus lib. 11. Suetonius autem in Iulio Caesare scribit, eum senatum supplevisse, patricios allegisse, Praetorum, Aedilium, Quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliasse. utrum autem illa Cassia lege, an alia, incertum est.
CINCIA, De donis et muneribus. Tulit M. Cincius Tribunus pleb. Cornelio, s empronio Coss. Anno 549. ut ne plus ducentis aureis donare liceret: extra quam si coniunctis personis donaretur, quod eo amplius donatum esset ratum non esset, argumen. l. sancimus C. de donatio. Ulp. in c. Inst. 1. l. 4. et 5. C. Theo. de donationib. ut in donatione quibuscumque personis factae mancipatio traditione adhiberetur, exceptis liberorum et parentum personis quibus cum donatum, haec sollennitas non est necessaria. d. l. 4. et 5 Ne quis ob causam orandam donum munusve caperet. Livius lib. 14. Tacit. libro 13 Cic. in Catone, ad Atticum 1. et de orat. Festus hanc muneralem a [Orig: à] Plauto vocari scribit.
Neque muneralem legem, neque leneniam,
Rogata fucrit necne flocci astimo.
Quod autem hac cautum scribit: ne cui liceret mumus accipere, non de omnib. generatim, sed de patronis tantum accipiendum est. Idem lege Titia cautum fuit de qua suo loco. sed primus omnium ob defensum negotium, ut ait Ammianus libro 30. pecuniam accepit Antipho Rhamnusius. Postea. Claudius Imperator usque ad XH S. capi permisit, quod et Nero confirmavit: ut refert suetonius, cui adstipulatur T citus lib. 11. Et Plin. in 6. Epist. ad Rufum. ICtis permissum videtur capere usque ad 100. aureos l. 1. §. si cui ad cautum. D. de var. et ext. cogn.
CLAUDIA De liberali causa. Tulit Ap. Claudius decemvir, cum collegis, Anno 302. ut cum quis in seruitutem ???sseretur, vindiciae secundum libertatem darentur. Livius lib. 3. Dionys. lib. 10. videtur autem haec lex desumpta e [Orig: è] Solonis lege quadam, in qua sic scriptum est: *sa/matos2 ei)s2 doulei/an e)c e)leuqeri/as2 a)go/menou, mh\ to\n e) fairou/menon thn\ e)leu qeri/an a)lla\ to\n fula/ itonta ku/rion ei)=nai me/xri di)khs2.
CLAUDIA, De senatorum quaestu. Tulit Qu. Claudius Tribu. pl. P. Cornel. T. Sempronio Coss. Anno, 535. adiuvante uno patrum C. Flamin. Ne quis senator, que Senatoris pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, habere. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quaestus omnis patribus indecorus visus est. Liu. libr. 21 et Cic. verrin 7. videndum etiam, numquid ad hanc claudiam pertineat, quod Pedianus seribit in cornelianam, his verbis: Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas quam redemptionem Senatori habere licet per legem. Hanc autem legem postea in Iuliam de repetundis caesar Dictator transtulit: nam es lege Iulia repetundarum Senatoribus habere naves non licuit, inquit Scaevola in l. his qui. naves. de vacat. mun.
CLAUDIA, De scribarum negotiatione. videtur, inquit
Hoto. proximae Claudiae pars fuisse. Sueto. in Domitiano, scribas quaestorios negotiantes ex consuetudine, sed contra Claudiam legem, venia in praeteritum donavit. Aliud ea de lege nihil reperitur.
CLAUDIA, DE SOCIIS AC NOMINIS LATINI. Tulit C. Claudius Cos. cum T. Sempronio, An 576. Qui socii ac nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kalen. Novem. redirent. Ut Dictator, Consul, Interrex, Censor, Praetor, qui nunc esset apud forum, darent operam, ut qui manumittererur, in libertatem vindicaretur, iusiurandum daret, qui eum manumitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere, qui id non iuraret, eum manumittendum non censuerunt. Livius lib. 41.
CLAUDIA, De comitiis. Tulit M. claudius Marcellus cos cum Seru. Sulpitio, Anno 609. Ne in magistratuum comitiis absentium ratio haberetur. Suetonius in caesarc.
CLAUDIA, DE COLONIA NOVICOMI. Tulit idem M. Marcellus: Ut colonis, quos rogatione Vatinia Novumcomum Caesar deduxisset, civitas adimeretur: quod per ambitionem, et ultra praescriptum data esset Sueton. in caesare.
CLAUDIA, de fenore. Tulit claudius caesar. Ne creditores in mortem parentum pecunias filiisfa. fenori darent. Tacitus l. 11. ubi aperte legem latam affi. mat.
CLAUDIA, de re nummaria. Tulit. Ut victoriatus nummus, qui ex Illy rico advectus mercis loco habebatur, Romae percuteretur: et eadem victoriae nota obsignaretur. Plin. l. 33. c. 3.
CLAUDIA, de tutelis. Tulit, ut ne agnati mulierum tu telamlegitimam recipere cogerentur. ulpia. tit. 11. et Imp. l 3 c. de legit. tut.
CLODIA FRUMENTARIA, seu de annona. Tulit P. clodius, Tribum. plebis, Pisone, Gabinio cos. Anno DCXCV. ut frumentum populo, quod antea senis aeris, ac trientibus in singulos modios dabatur, gratis daretur, et Sext.. claudio frumentaria procuratio mandaretur. Ascon. in Pisonianam, cicero pro Sestio et in Pisonem, et pro Domo.
Clodia, DE COMITIIS. Tulit idem. Ne quis per eos dies, quib. cum populo agi liceret, de caelo servaret. ut. omnib. fastis legein fieri liceret: qua de causa legem Aeliam et Fusiam, propugnacula et muros tranquillitatis, a [Orig: à] clodio sublatam toties cicero quaeritur, in Sextiana, Pisoniana: et in hanc Asconius, et Dio li. 38.
Clodia, DE INIURIIS PUBLICIS Tulit idem, sed de ea nihil me legisse puto, praeter haec cieronis in ea pro Domo: At tu etiam legem de iniuriis publicis tulisti, Anagino nescio cui Menullae per gratiam, qui ti bi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tua tanta iniuria legem et inscriptionem refelleret.
Clodia, DE VI. Tulit idem. ut de iis, qui cives Rom. sine iudicio populi indictaque causa necassent, quaestio habetetut. Tulit autem ob ciceronem, et alios, a [Orig: à] quibus necti erant catilenarii, quamvis nominatim ade cicerone nullam faceret mentionem. velleius lib. 2. Dio 38 cic. ad Atticum, III.
Clodia, DEM. TULLIO. Tulit idem. ut. M. Tullio cicero. quod falsum S. c. retulisset, quod cives Ro. indemnatos necasset, aqua et igni interdictum esset, neve ei intra quingenta passuum milia liceret esse, ne quis de ipsius reditu ad Senatum referret, ne quis sententiam diceret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret in sententiam. ne scribendo adesset. cic. pro domo sua, Post teditum in Sen. et li. ad Artic. III. et Dio. li. 38.
Clodia, DE PROVINCIIS, Tulit idem. ut Gabinio Sytia, Babylon, Persae: Pisoni Macedonia, Achuia, Thessalia, Graecia, omnisque Boetia proconsulari in. perio mandaretur: iisque cum exercitu in eas previncias, iruris,
pecunia ex aerario attribueretur. cicero pro Domo et in Sextiana.
Clodia, DE INTERCESSIONE. Tulit idem clodius. ut libera et soluta in ferendis legibus Tribunorum plebis potestas esset, neque intercessione impediretur. cice. in Sextiana. Novem enim Tribunis unus obsistere poterat. Dio lib. 38.
Clodia, DE COLLEGIIS. Tulit idem. ut collegia, id est, conventus artificum a [Orig: à] Numa instituti, et magna ex parte partim legib. partim S. c. sublati, restituerentur, multique alii constituerentur. cic. in Sextiana, Pisoniana, pro domo sua, Pedianus in corne. et Dio lib. 38. Pluta. autem de collegiis a [Orig: à] Numa institutis haec refert: Ex plerisque, inquit, eius institutis, distributio multitudinis per artificia maxime admiratione digna habetur: nam cum civitas ex Sabinis et Ro. constaret, essentq. inter eos crebrae contentiones, statuit eos Numa in plures partes secare, ut magnas illas duas factiones in plures et minutas partes disiectas, penitus tolleret. Fuit autem haec distributio ex ratione artificiorum facta, utpore tibicinum, aurificum, architectorum, tinctorum, cerdonum, coriariorum, fabrorum, figulorum, eademque ratione reliquorum artificum: atque iis, cum certos conventus, tum etiam deos quos colerent, pro dignitate cuiusque attribuit. Tum primum factiones illae ex urbe sublatae sunt, ut alii Sabini, alii Romani, alii Tatii, alii Romuli cives invidiosis nominibus dicerentur.
Clodia, DE REGNO CYPRI. Tulit Idem. ut cyprus insula in provinciae formam redigeretur, ut Ptolemaeus rex cypri sedens cum purpura et sceptro, et illis insignib. regiis praeconi publico. subiceretur, et cum bonis omnibus publicaretur. ut M. cato Quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam Quaestore mitteretur in Insulam cyprum, et regiae Gazae vendendae, et pecuniae deportandae praeficeretur. ut qui Bizantii rerum. capitalium damnati exularent, pop. Ro. nomine in eam civitatem reducerentur. cic. pro Domo sua, pro Sex. De prou. cons. velleius lib 2. Plutarch. in vitis.
Clodia. DE PESSINUNTIOSACERDOTIO. Tulit idem ut Pessinuntius Matris magnae sacerdos, suo sacerdotio spoliaretur, fanumque illud. Brogitaro. Gallograeco aitr. bueretur. cic. pro Sextio, De aruspic. resp.
Clodia, DE CENSORIBUS. Tulit idem. Ne quem censores in legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus, et utriusque censoris sententia damnatus esset. Asco. in Pisonianam. cicero in eadem, in Miloniana et Sextiana. Hac autem lege censoriae posestatis ius imminutum est, quod quadringentis annis in Rep. ut inquit in Pisonem. cicero, retentum fuerat. Autea enim ceosoribus notam apponere licuit etiam non accusatis, et quod unus statuisset, nisi alter diserte intercessisset, aut notarum liberasset, tantumdem erat, ac si utriusque iudicio esset damnatus.
CORNELIA, de, patriciis. Tulit cum collegiis Sext. cornelius Tribu. milit. Anno 370 ne quis patricius in arce auccapitolio habitaret. Livius lib. 6. Dionys. lib. 4.
CORNELIA, de bello Antiochi. Tulit P. cornelius consul cum M. Acilio, Anno 562. vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique sectam eius secuti essent, bellum initi, Livius lib. 36.
CORNELIA BARBIA, de ambitu. Tulere Picornelius, M. Baebius coss. Anno. 572. Livius. lib 40. Florus praeterea Epit. 47, legem de ambitu latam testatur.
CORNELIA, de c. Mario. Tulit L. cornelius cinna cos. cum cn. Octanio, Anno 666. ut c. Marius, qui a [Orig: à] L. Sulla [Orig: Sylla] . oppressus profugerat, in urbem reciperetur velleius. li. 2. App.
CORNELIA iudiciaria. Tulit L. cornelius Sulla [Orig: Sylla] dictator et cor eum Qu. Metello, Anno 673. ut iudicia equestri
ordini adempta, in solum ordinem Senatorium transfartentur. Ita quadrat annorum ratio ab Asconio tranita, cum ait: Equites a [Orig: à] lege Sempronia ad hanc legem annos quadraginta iudicasse. cum Cicero oratotio more dicat prope quadraginta. Flor. Epit. 89 Ascon. in Divin et Cicero in edem. Huius eiusdem f???lie pars videtur, caput illud quod Cic. Verr. 4. commemorat, Ne cui extra ordinem Senatorium reiciendi amplius quam terium iudicum potestas esset.
Cornelia REPETUNDARUM. Tulit idem. Ut in repetundarum iudicio reus omnino comperendinaretur, nec una actione ea causa absolveretur. Ut certi dies provincialibus magistratibus, quibus successum esset, decedendi causa praestituri essent. Ut legatis sumptus praescriberetur. Ut accusatori liceret omnibus testimonium denuntiare, praeterquam defensori: item omnia clausa rei obsignare, et literas omnes, tum publicas tum privatas, quibus instrui posset accusatio praeter literas publicanorum, Romam deportare liceret. Cice. Vert. 3 et 4. pro Posthu. lib. Epist. 1. P. et 3. epist. 6. et 10. Item. Vetr 4 et in eam Asconius.
Cornelia AGRARIA. Tulit idem. Ut proscriptorum agri publici essent: quod maxime de iis agris intelligendum est, qui in Thuscia circa Volaterras ac Fesulas erant: quos militibus suis Sulla [Orig: Sylla] divisit. Cicero contra Rullum. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati, nec cuiquam assignati, neque venditi, qui a [Orig: à] paucis hominibus impudentissime possidentur. Idem pro Roscio Amerino, contra Rullum. Sallustius in Catilin.
Cornelia SUMPTVARIA Tulit idem, ut Calendis, Idib. Nonis, diebus ludorum, et feriis quibusdam sollemnibus H S. tricenos in cenam insumere ius potestasq. esset. ceteris autem aliis diebus omnibus, non amplius ternos. sunt et minora precia rebus imposita. Gell. lib. 2. c. 24. Macrob. lib. Satur. 3. c. 17. et Plut. in Sulla [Orig: Sylla] .
Cornelia, De MUNICIPIIS. Tulit idem. ut municipiis omnib. ius civitatis agrique adimeretur. Cic. pro domo sua, pro Caecinna, Appianus belli civilis lib. 2.
Cornelia, DE MAGISTRATIBUS. Tulit, ut opinatur Hoto. idem. ut qui cum imperio in provinciam profectus esset, tamdiu illud imperium retineret, quoad in urbem reversus esset: cum antea certo ac praefinito tempore imperium illud terminaretur: et si successor non mitteretur, nova rogatione ad imperium prorogandum opus esset. Item ut triginta tantum dies, postquam successor missus esset, magistratui ad decedendum concederentur, Cic. epist. 9. ad Lentulum, et li. 3. ad App. epist. 6.
Cornelia, DESUMPTIBUS FUNERUM. Tulit idem Plutar. in vita eius.
Cornelia, DE TRIBUNIS PLEBIS. Tulit idem. Ne tribunis pleb. ferendarum legum, contionandive ius esset, neve ad eos provocatio esset, ut ne iis intercedere liceret: neve iis, qui Tribuni pleb. fuissent, alios postea magistratus capere liceret. Cic. de legib. 3 Caesar. comment. Gall. li. 1. Plutarchus in eius vita. Flotus in Epit. Appia De bello civili 1. Ascon. in 3. verrin.
Cornelia, De PROVINCIIS. Tulit idem. Ne quis plus anno provinciae praeesset. Cic. ad Appium. lib. Fam. 5. Item ut Senatus quasdam provinciis decerneret.
Cornelia DE MACISTRATIBUS. Tulit idem: ut iis, qui suas partes in civili bello secuti essent, honores ante tempus capere ius esset. ut si quis magistratum peteret, quem ante inivisset, nisi decennium interiectum esset, eius ratio non haberetur. Appia. de bel ciu l. ut proscriptorum liberi honorum petendorum potestate privarentur, Plin. lib. 7. Quinti. libr. 11. cap. 1. Cicero in Pisonia. Dio lib. 41.
Cornelia, DE SACERDOTIIS. Tulit idem ut ius creandorum sacerdotum a [Orig: à] populo (Cuius haec lege Domitia potestas erat) ad collegia sacerdotum tansferretur:
iique ex veteri more tributis comitiis cooptarentur Dio li. 37. Et Ascon. in Divinat.
Cornelia. DE QUAESTORIBUS. Tulitidem. ut viginti Quaestores supplendo senatui crearentur, cui iudicia tradiderat. Tacitus lib. 2.
Cornalia, DEPROSCRIPTIS. vide Valeria.
Cornelia MAIESTATIS Tulit idem Ne qui cum imperio provincias obtinerent, populi senatusue iniussu exercitum de provincia deportarent, bellumue sua sponte gererent. Cic. in Pison. Alia capita fuerunt, quae Pedianus in Corneliana significat. Fuit et illud, ut a [Orig: à] quaestionibus vel cruentis nullius dignitas exciperetur, Ammian. Marcel. lib. 39.
Cornelia, DE SICARIISET VENEFICIIS. Tulit idem ut qui hominem occiderit, vel venenum pararit, habuerit, vendiderit, cuiusque dolo malo incendium factum erit, que hominis occidendi, furtive faciendi causa cum telo ambulaverit, iudicio publico damnetur. Marcia. lib. 1. D. ad l. Corn. de sica. quo sub titulo multa huius legis capita enumerantur. Ea lege excepti erant, qui proscriptione Sulla [Orig: Sylla] na ob relata civium rom. capita pecunias ex aerario acceperant Sueton. Caesare. Eiusdem etiam hoc fuit, ut cum in consilium iri oporteret, Quaesitor a [Orig: à] reo quaereret: clam an palam de se sententiam ferri vellet. Cic. in Cluentia Item, ut si quis domi suae necatus erit, ei qui servos, qui ante quaestionem fugerint, pervestigarit, et indicarit, in sigulos feruos, quos eius caedis convicerit, quinos aureos ex bonis occisi, aut si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. Ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inveniantur, iudicium inter sicarios fiat: ta ut ex vinculis causam dicant, et convictiperinde ac serui puniantur: et ei qui convicerit, deni autei praemii nomine dentur ex bonis damnati. Caius l. 25. D. ad SC. Sulla [Orig: Sylla] n. Huius legis meminit Seneca libro 1. de providentia, et libr. Declam. 3. item in ludo, quem de morte Claudii Daesaris composuit.
Cornelia, DE INIURIIS. Tulit idem, ut Venuleius testatur, in l. hoc accusare. 12. in fi. D de accus ut in eos, qui quempiam pulsassent, verberassent domumue alienam vi introissent, iudicium daretur. ut in eo iudicio non esset, qui ei qui age ret, gener, socer, vitricus, privignus, sobrinusue esset, propiusue eorum quemquam ea cognatione, affinitateve attingeret, que eorum cuius, parentisue eorum cuius patronus esset, ut si filius famil. ex omni causa iniuriarum agat, ut actori iusiurandum deferte liceat reo, an iniuriam fecerit. Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit, composuerit, ediderit, dolove malo fecerit, quo quid eorum fieret: etiam si alterius nomine ediderit, vel sine nomine, uti de ea re agere liceret: et si condemnatus sit, qui id fecit, intestabilis ex l. esse iube tur. ulpian. l. 5. D. de iniu. et §. sed et lex. Instit. de iniur.
Cornelia, DE FALSO. Tulit idem. DE omni falsitatum genere, quae in nummis, testamentis, partibus, iudiciis, tabulis publicis, aliisque rebus commissae, publici iudicii poenam mererentur: de quibus ICti copiose sub titu. ad leg. Corn. de fals. Crimina enim fere sunt innumera, quibus quod poena esset constituta nulla, huius legis poena, partim senatusconsultis, partim Principum rescriptis, partim etiam ICtorum responsis attributa est. Meminit Cicero verrin. 3. De nat. Deor 2. et sueron. in Augusto. Pompo. l 2. De orig. iur. Paulu. sent. 4. cap. 7. et lib. 5. c. 24. Neq. verisimile esse, quod Zasius putat, id solum fallum hac lege coerceri, quod in testamentis commissum esset: ex l. 9. pater. D. de falsis, ubi lege Cornelia caveri ait, ut qui in aurum vitir quid addiderit. qui argenteos nummos adulterinos flaverit, falsi crimine teneatur etc.
Cornelia de TES TAMENTIS, Tulit idem ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde rata essent, ac si hi, qui ea fecissent, in hostium potestatem non pervenissent: et hereditas ex his eodem modo ad unumquemque pertineret. Iulia l. 12. D. qui test. fac. poss. Ulp. c. Inst. 23. Iavole. in l. 15. de iniust, rup. et Iustin. §. ult. quio. non est permiss. fac. test. Atq. ex hac lege inducta fictio est, ut qui captus apud hostes decederet, mortuus eodem momento quo captus esset, putaretur. Eiusdem legis caput opinatur illud fuisse Hotom. quod in edicto Verris significatur, apud Ciceronem lib. accus. 1. Non minus multis signis quam e [Orig: è] lege oporteat, cautumque de numero testium, quos in testamentis adhiberi oporteret, fuisse.
Cornelia, DE LUSV. Tulit. Nequis in pecuniam Iuderet sponsionemve eius rei ergo faceret, nisi qui corporis exercendi causa susceptus essit, faceret. Veluti si certaretur disco, hasta, pilove, iaciendo, currendo, saliendo, Iuctando, pugnando, quae virtutis causa fiebant. Utrum autem haec lex Rei pub. an Imperatorum temporibus lata sit, vix sciri potest. Huius Marcia. l. 3. de aleator mentionem facit.
Connelia, de iis qui legibus solvuntur, Tulit c. cornelius Trib. pleb. quem cicero defendit. c. Pisone. M. Glabrio ne coss. Anno 686. Ne quis in Senatu legibus solveretur, nisi cc. affuissent: neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Asconius in cornelianam, quod eo pertinebat, ut esset quidem in senatus potestare dare extra ordinem imperia, legibusque solvere, sed ita ut post ad populum veteri more de eo referretur. Dio lib. 36.
Cornelia, de iutisdictione praetorum. Hanc idem etsi ne mo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut eodem loco scribit Asconius. Ut Praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res tum gratiam ambitiosis Praetoribus qui varie ius dicere assueverant, sustulit. Solebant enim antea Praetores neglectis edictis suis perpetuis, ut quisq. avaritia aut ambitione ducebatur, varie ius dicere; hacque ratione fiebat, ut singulis annis nova edicta proponerentur, ipsumq. ius praetorium ob edictorum varietatem turbaretur. Dio lib. 26.
CORNBLIA, de natali urbis. Tulit P. cornelius Dolabella coss. statim post caesaris necem, ut deinceps is dies natalis urbis haberetur. Appianus lib. De Bello civili secundo.
CORNELIA, De M. Tullio cicerone. Tulit centuriatis comitiis P. cornelius Lentulus, consul Qu. Metello, Anno DCXCVII. et cum omnibus magistratibus, praeter unum praetorem App. claudium, P. clodii fratrem, et duos Trib. pleb. Sex. Attilium Serranum, et Numerium Quintium, pridie Non. Sextiles. ut M. Tullio ciceroni redire in civitatem venireque in Senatum liceret. cicero pro Domo, pro Sextio, in Pisonem, in Epist. fam. et alibi:
CORNELIA De limitibus, Tulit. Ut per actuarios limtes populo sicut per viam publicam itineris faciundi ius esset. Hyginus in libello De limitibus constit.
CURIA, de patrum auctoritate. Tulit M. curius Dentatus Trib. pleb. M. Fuluio Paeto, T. Manlio coss. Anno DCLV. Ut ante co mitia magistratuum, patres auctores fierent, hoc est, ut probare sese dicerent, eos magistratus quos populus creasset. Hanc legem cicero in lib. de claris Oratoribus, Appio claudio caeco interrege comitia habente: Livius autem lib 10. P. Sulpitio latam esse tradunt. de quo hoc tantum dicam, ab eo qui primus intertex esset ptoditus, comitia non haberi solita esse. Quare si duo interreges proditi sunt, a [Orig: à] pesteriore habita esse comitia necesse est. Priorem esse proditum Appium Livius asserit, Cicero Sulpirium videtur existimasse. Huius legis etiam
menunit Probus De viris illust. idem in lege Publilia cautum de comitiis legum fuit.
CURIATA lex dicebatur olim, quae in curiatis comitiis, id est, universi popull suffragiis curiatim in forum convenientis, de eorum imperio ferebatur, qui in provincias mittebantur, vide licet quid cuique imperii, atque ornamenti attribui placeret. Postea vero non ab universo populo, sed a [Orig: à] XXX. lictoribus ad speciem atque usurpationem vetustatis, hoc est, ad triginata veteres curias repraesentandas constitutis, iubebatur. Livius lib. 9 Cic. 2. Agraria in Rullum. Ferri autem solitam a [Orig: à] Consulib. hanc legem idem Cicero in eadem Oratione significat his verbis: Consulib. legem Curiatam serentibus a [Orig: à] Trib. pleb. saepe est intercessum. idemque confirmant illa verba in epist. ad Lentulum: Legem Curiatam confuli ferri opus esse, necesse non est, Nam quod in sua lege Rullus posuerat, ut a [Orig: à] Praetore ferretur, extraordinarium fuit: quia videbat adduci Consules minime posse, ut eam ferrent, utpore qui nullum X. viris imperium dari vellent: itaque Ciceronis exstant Orationes adversus legem Rulli de Decemvlris.
DECEMVIRALES, de 12: tab. Tulit App. Claudius decevit cum collegis anno CCCII. Ut leges 12. tabularum ratae essent, eisque populus pareret. His etiam duas eodem anno tabulas addiderunt. Dionys. lib. 10. et Livius. lib. 3.
DECIA, de duumuiris navalibus. Tulit M. Decius Tribpleb. Iunio Aemilio Cos. Anno DCXLIII. ut duum viros navales classis ornandae reficiendaeque causa populus iuberet. Livius lib. 9.
DIDIA sumptuaria. Tulit Didius Trib. pleb. ut opinatur Zasius, Appio Claudio Pulchro, Q. Metello Macedonico Coss. Anno DCX. Ut universa Italia, non sola urbs, lege Fannia sumptuaria teneretur (Italis existimantibus Fanniam legem, non in se, sed in solos urbanos cives esse conscriptam.) ut non soli qui prandia, cenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam, qui ad eas vocari essent, atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. Macrob. lib. 3. c. 17.
Domitia de sacerdotiis, Tulit C. Domitius Aenobarbus Teb. pleb. Neronis Imp. atavus, pontificibus offensior, quod alium quam se sui patris in locum cooptassent, C. Mario 3. L. Aurelio Coss. Anno DCI. Ut non sacerdotum collegia, ut antea, quem vellent cooptarent, sed populi id beneficium esset. Cum autem populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, rogavit ut minor pars populi, id est, trib. septemdecim vocarentur: ab ea parte qui esset factus, is a [Orig: à] Collegio cooptaretur. Sueton. in Nerone. Velleius lib. 2 Cicer. in Agra. 2. Epist. 5. ad Brutum et pro Cornelio, et Ascon. in eandem. Dio lib. 37 Adde etiam, ut censet Manutius, hac lege permissum, ut absentes quoque possent petere sacerdotia: de ea hunc locum Ciceronis ad Brutum exponens: Ciceronem nostrum, inquit, in vestrum collegium adoptari volo: existimo omnino absentium rationem haberi sacerdotum comitiis pos se. nam etiam factum est antea. C. enim Marius cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augut. nec quo minus id postea liceret lex ulla sanxit. Sed et Paterculus auctor est, C. caesaraem cum in Asia esset, populi Romae suffragiis pontificem creatum. Hanc autem legem postea L. Sulla [Orig: Sylla] rerum potitus, abrogavit, ut testatur Asco. spoliavitque populum arbitrio, creandorum sacerdotum: cuius tamen legem, aliquot post [Orig: pòst] annis T. Arius Labienus trib. ple. abtogavit, Domintia~que restituit.
DVILIA, de magi stras: bus. Tulit. M. Duilius Trib. plebs
Valerio Horatio coss. Anno CCCIIII: Ut qui plebem sine Trib. pleb. reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset tergo et capite puniretur. Livius li. 3. Dionys. lib. 10.
DVIDIA MAENIA, de coitionibus. Tulete de Collegii sententia, M. Duilius, L. Maenius Trib. pleb. Martio, Manlio Coss. Anno CCCXCVI. Ne quis postea populum sevocaret, qui hoc faxit, capitale esset. Livius libro septimo.
DULIAMAENIA, DE FENORE. Tulere iidem. Ut fenus ne maius unciario exerceretur. Livius lib. 7. Tacitus tamen libro 5. Fenus unciarium duodecim tabul. legibus constitutum fuisse tradit.
FABIA, de ambitu. Tulit. Ut certus numerus sectatorum esset, id est, eorum qui candidatos in campum deducerent. Cic. in Muraeniana.
FABIA, de plagiariis, Qu. Fabio Leone, et M. Claudio Marcello Coss. Anno DLXXI. lata est, ut quibusdam placet. Ut qui nominem ingenuum vel libertinum invitum calaverit, vinctum habuerit, emerit sciens dolo malo, quive in earum qua re socius erit, quique servo alieno, servaeve persuaserit, ut a [Orig: à] domino, dominave fugiat, vel eum, eamve invito vel insciente domino dominave celaverit, vinctum habuerit, emerit sciens dolo malo, quive in ea re socius erit: iudicio poenaque pecuniatia damnetur, l. penult. et ultim. D. ad l. Fabiam. Item ne servus, qui plagium admisit, pro quo Dominus poenam intulit, intra decem annos manumittatur. leg. 12. D. de manumiss. Cic. pro C. Rabirio An de seruis alienis contra legem Fabiam retentis, plura dicenda sunt. Et Iurisconsulti in Pandect. item Paulus Sent. lib. 5. c. 7.
FABIALEX, pro formula dicitur, apud Paulum li. Sen. 3. c. 3. improprie, cum ea lex non fuerit: sed actionis formula. Similiter autem Cicero Manilianas venalium vendendorum leges dixit, in lib. de Orat. 1. pro cautiones.
FABIA, de terminis. Ea legitur in libro De agrorum conditionibus his fere verbis, quae paucis quibusdam locis castigavit Hoto. Qui hac lege coloniam deduxerit, municipium, praesecturam, fotum, conciliabulum constituerit, in eo agro, qui ager intra sines coloniae eius, municipii, fori, conciliabuli, praefecturae erit, limites decumani ut fiant, termivique statuantur, curato: quique fines ita statuerit, hi fines eorum sunt, dum ne extra agrum colonicum, territorium fines ducat: quique termini hac lege statuti erunt, ne quis quem eorum cicito: neve commoveto, sciens dolo malo, si quis advetsus ea fecerit, in terminos singulos quos eiecerit, locove moverit sciens dolo malo ??? XXV. in publicum eorum, quorum intra fines is agererit, dare damnas esto: deq. ea re curatoris, qui hac lege erit, iurisdictio, reciperatoru~q. datio, addictio, est. Si curator hac lege non erit, tunc quicumque magistratus in ea colonia, municipio, praefectura, foro, conciliabulo iuri dicundo praeerit, magistratus de ea re iurisdictio, iudicisque detio addictio esto: inque eam rem is qui hac lege iudicium dederit, testibus publice duntaxat in res singulas X. denuntiandi potestatem facito, ita ut e [Orig: è] Rep. sideque sua videbitur. Et si is unde ea pecunia petita erit, condemnatus erit, eam pecuniam ab eo, deve bonis eius, primo quoque die exigito, eiusque quod receptum erit partem dimidiam eius cuius unius opeta maxime is condemnatus erit, partem dimidiam in publicum redigito. Quo ex loco terminus aberit, si quis in eum locum terminum restituere volet, sine sua fraude; licet facere: neve quid cui is ob eam rem hac lege damnas esto.
FALCIDIA, de testamentis. Tulit P. Falcidius Trib.
pleb. Domitio, Asinio Coss. Anno DCCXIII. Eius haec quatuor capita memorantur: Qui cives R. sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ei quem pecuniam quasque res, quibusa. dare, legare volet, ius potestasque esto. ut hac lege licebit. Quicumque civis Ro. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuiq. civi Rom. pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur legetur, ut no minus, quam quartam partem hereditatis ex eo testamento heredes capiant. Eis quibus ita datum legatum erit, eam pecuniamsine fraude sua capere liceto: isq. haeres, qui eam pecuniam debeto dare, quam damna tus est. Si quis aliter quam hac lege liceat, pecuniam dederit, legaverit, heredi quartam partem eius pecuniae quae data legata erit, ex eo testamento retinere liceto. Paul. l. 1. D. ad leg. Falcid. hieronymus in Eusebii Chronicis, qui tamen latam iia fuisse scribit, ut quarta pars tum heredibus superesset, si quatuor aut minus essent: si autem plus quatuor, medietas quod in Iurisconsultorum libris nusqum reperias, tum et huius haec verba refert, Dio lib. 48 Ut heres quartam partem bonorum sibi relictorum, si graviter oneratus sit legatis accipiat: cetera legatariis relinquat.
FANNIA sumptuaria. Tulit C. Fannius Cos. cum M. Messala, Anno DLXXXIX. Ut ludis Romanis, plebeis Saturnalibus, et aliis quibuidam diebus centenos aeris in singulos dies im pendere liceret: decemque aliis diebus in singulis mensib. tricenos ceteris autem omnibus diebus, denos. Ne quid volucrum poneretur, praeter unam gallinam, quae non esset altilis. Plin. lib. 10. 500. Gell. li. 2. c 24. Macrob. lib. 3. c. 17. Athenaeus autem libri sexti extremo, legem sic exponit, e)ke/leve de\ o( no/mos2 triw=n me\n plei/onas2 tw=n e)/cw th=s2 o)iki/as2 mh\ e(pode/xesqai kata\ a) gora/n de\ tw=n te\nte. tou=to de\ tri\s2 tou= mhio\s2 e\ge/neto, o)ywnei=n de\ plei/onos2 tw=n duoi=n drax mwn kata\ h(mi/sous2 ou)k e)pe/trepe. kre/ws2 de\ kapni/stu dekape/nte talanta dapana=|n ei)s2 to\n eniauto\ e)pex w(r ei. kai o(/sa gh= fe/rei la/x ana kai o)spri/wn e(yh/mata. Hanc Lucilius his expressit verbis: Fannii centussiiq. misellos, quod scilicet sumptibus centum assibus modum fecerit. De hac lege Sammonicus Sere~nus ita refert: Lex Fannia, Sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum, neque eam Praetores, aut tribuni, ut plerasque alias sed ex omni bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulere: cum Res pub. ex Iuxuria conviviorum maiora quam credi potest, detrimenta pateretur. si quidem eo res redierat, ut gula illecti plerique ingenui pueri, pudicitiam et liberalitatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de Reip. salute consulerent.
FAVIA, de terminis. Vide Fabia.
FLAMINIA agraria. Tulit c. Flaminius Trib. pleb. M. Lepido, M. Poblicio coss. Anno DXIII. alii Q. Fabio Verrucosso. Sp. caruilio coss. decem annis ante secundum bellum Punicum, Ut ea regio Galliae, quae Picennum vocatur, unde Senones expulsi fuerant, militibus Romanis divideretur. Polyb. 2.
FLAVIA, de Tusculanis. Tulit M. Flau. Trib. pleb. Sulpitio Aemilio coss. Anno CDXXX. ut in Tusculanos ani madverteretur, quorum ope ac consilio Veliterni, Privernatesque populo R. bellum fecissent. Lui. lib. 8. Antiquata, ibid.
Flavia Plotia, vide Plotia Flavia.
FLAVIA AGRARIA, a [Orig: à] Tribuno pleb. promulgata est, Qu. Metello celere, L. Afranio cosl. cur autem perlata sit, nihil habeo. Huius meminit cic. lib. 1. ad Atticum Epist. 17.
FURIA de Aedilibus ex patribus creandis. Tulit M. Furius camillus Dict. Anno CCCCXXV. ut duo Aediles
ex patribus crearentur. Livius lib. 6. in fi.
FURIA, de iure Campanorum. Dedit Campanis L. Furius Praetor, Foslio et Plautio Coss. Anno CDXXXV. cum primum Capua in deditionem recepta praefecti eo missi sunt. Livis li. 9.
FURIA Attilia, de Mancino. Tulere L. Furius et Sex. Attilius Tribuni pleb. Ut. C. Mancinus, quod sine Senatus auctoritate pacem cum Numantinis fecisset, iis dederetur. Cic. lib. 3 Offic. Epitome 56.
Furia, de testamentis. Tulit C. Trib. pleb Ne cui, nisi manumissoris cognato, certisque aliis, personis supra mille asses legare, mortisve causa donare liceret: quod si quis maiorem summam sibi legatam accepisset, quadruplum eius quo plus quam licebat, accepisset, redderet. Theoph. Inst. de lege Falc de hac scribit in haec verba: kai\ e) te/qh meta\ tau=ta o( no/mos2 o( fou)rios2, o(/stis2 ei)=pe mh\ e)cei=nai tini\ legateu/ein peraite/rw xili/wn nomisma/twn ei) de\ ti\s2 plei/ona poso/thta kata lhfqei=san katede/cato, to\tesra/ploun tou= e)pe\r plei=on o)/ntos2 a)nadi/dou Lata est autem (ut ait. Instin.) legis 12. tab. coercendae causa: qua uti quisque legassit suae rei, ita ius erat. cicero pro Balbo, et Verr. 3 Iustinia. de lege Falc. Ulpian. c. Inst. 1. et 28. ubi minus quam perfectam eam esse dicit, quod vetet aliquid fieri, et si factum sit, non rescindit. Ad hanc etiam videtur respexisse Pompo. l. 120. de verb. sig.
FURIA CANINIA, de manumissione. Tulere, ut opinatur Hot. P. Furius Camillus, C. Canninius Gal. coss. Anno DCCLII. Ut in testamento ex tribus seruis non plures quam duos manumittere liceat, usque ad decem, dimidiam partem: a [Orig: à] decimo usque ad triginta, tertiam partem, ut tamen adhuc quinque manumittere liceat aeque ut ex priori numero a [Orig: à] triginat usque ad centum, quartam partem, aeque ut decem ex priori numero liberari possent, a [Orig: à] centum usque ad quingentos, partem quintam similiter, ut ex antecedenti numero vigintiquinque possint fieri liberi. eademq. praecipit, ne plures omnino quam [Orig: quàm] centum ex cuiusquam testamento liberi fiant. Eadem lex cavet, ut libertates seruis testameto [Orig: testamëto] nominatim dentur. Haec er Inst. Ulpian. tit. Paulo Sentent. 4. caii inst. quae lex sublata est a [Orig: à] Iustiniano specialit. qui habetur li. 7 c.
FUSIA, de comitiis. Tulit Furius sive Fusius consul cum Sexto Attilio, Anno DCXVII, ut vult Hotomannus: Ut certis diebus, qui tamen fasti essent, agi cum populo non liceret. cic. in Sextiana, in Orat. post reditum, De provinc. consul. et alibi frequentissime. Latam illo tempore cic. in Pisonia testatur: qui centum annis dixit, pro circiter centum annos, ut idem censet. Vide AElia de comitiis.
FUSIA, de comitiis. Tulit Q. Fusius calen. Praetor, c. caesare, M. Bibulo coss. Anno DCXCIIII. cum in tributis comitiis omnium simul Iuffragia confunderentur, itaque fieret, ut singula genera de suffragiorum eventu sic inter se contenderet, ut quod recte statutum esset, id suo suffragio factum dicerent: quod secus, in alios reicerent: Tulit, ut singula genera suffragiorum seorsim fierent, quo sententiae internosc: possent. Hoc modo singulorum generum suffragia se orsim renuntiabantur. Dio. lib. 38.
GABINIA de noctut nis coetibus. Tulit. Ut qui coclones [Orig: cóclones] ullas clandestinas in urbe confl. visset, more maiorum capitali supplicio mulctaretur. Ex declam. Porc. Latronis in Cartil. Idem autem prius lege XII. Tab. cautum erat ut idem testatur.
GABINIA, de suffragiis, Tulit A Gabinius Trib. pleb. Pisone, Popilio coss. Anno DCXIIII. Ut comitiis quibus magistratus crearentur, populus non voce, sed per
tabellam suffragium ferret. Et quo id liberius esset, cautum est, ne quis inspiceret tabellam, ne rogaret, ne appellaret, ita ab omni parte liberum iudicium suum in magistratibus creandis populus haberet. Cic. de leg. lib. 3. Et in lib. de Amic. idem pro Plancio, de tabella populo data, Frontes aperit hominum, inquit, mentes deregit, eamque liberatatem dat, ut quod velint, faciant, promittant autem quod rogantur.
Gabinia, de piratis persequendis. Tulit A. Gabinius Tribu. pleb. Metello Marcio, Coss. Ann. DCLXXXV. Est autem is Gabinius, qui Consul cum Pisone fuit, atque Consulatu Syriam adeptus, regem Ptolemaeum in regnum restituit, pulso Archelao Cappadoce: notissimus etiam Ciceronis inimicitiis, et Pompeii singulari fanore. Huius haec sunt capita: Ut bellum adversus piratas Cn. Pompeio in triennium ita mandaretur, ut toto mari quod est intra columnas Herculis, et in maritimis provinciis usque ad quadringentensimum a [Orig: à] mari stadium potestatem haberet imperandi regibus, praesidib. civitatibus, ut se rebus omnibus adeius belli administrationem necessariis iuvarent. Paedia. in Cornel. Velleius lib. 2. Dio lib. 38. Plutarch. in Pompeio, et Cicerone De lege Manilia. et in Orat. post redit. in Senatu. Appian. in Mithridat.
Gabinia, de senatu habendo. Tulit. Ut ex Calen. Febr. ad Cal. Martias quottidie Senatus cogeretur, et legatis exterarum nationum daretur. Cic. in Epist. ad. Q. Frat. lib. 1. Epist. 11.
GABINIA, de usuris. Tulit. Ne ius diceretur de iis pecumis, quae versura facta essent sumptae: ne scilicet provinciales homines a [Orig: à] Romanis exhaurirentur: ne gravior usura quam centesima exigeretur, sed et praeter amissam sortem certam poenam sanciebat, Cicer. li. 1. Epist. ad Artic. 6.
GELLIA ET CORNELIA, de civitate, Tulere L. Gellius Publicola, Cn. Cornelius Lentulus Coss. Anno DCLXXXI. Uti cives Rom. sint ii, quos Cn. Pompeius de consilii sententia singulatim civitate donaverit. Cic. pro Balbo.
GENUTIA Aemilia, de clavo pangendo. Tulere ex s. C Cn. Genutius, L. Aemilius Coss. Ann. CCXC. Uti qui praetor maximus sit, Idib. Septembr. clavum pangat, Liu. li. 7. ubi addit, Legem aetare sua fuisse priscis literis verbisque scriptam, clavumque quia rarae per ea tempora literae erant, notam numeri annorum fuisse, eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus a [Orig: à] Minerva inventus sit.
Cenutia, de fenore. Tulit L. Genutius Trib. pleb. C. Martio 4 Qu. Servilio Coss. Anno CDXI. Ne fenerare liceret. Livius lib. 7.
Genutia, de magistratibus. Tulit idem, Martio, Servilio Coss. Anno CDXI. Ne quis eundem magistratum intra decem annos ca. eret, neu duo magistratus uno anno gereret, utique liceret, Consules ambos Plebeios creari. Livius lib. 7.
GLICIA, de tatione inducendae querelae infficiosi testamenti: Tulit Marcus Claudius Glicia dictator, ut Hortensia et Corneliam, Hortenl. et Cornelius dictatores. Illius fit mentio apud Suetomum in Tiberio c. 2. et Florum in Epitome Livii li. 9. et in Fastis Capitolinis his verbis: M. Claudius C. F. Glicia, qui scriba fuerat, dictator coactus abdicare sine Mag equitum. Scripsit autem Caius librum singularem ad legem Gliciam, ex quo una tantum nobis superest sententia in lege quarta, D. de in offi test. quae rationem inducendae querelae, seu ferendaelegis Gliciae continet. sic enim eius l 4. inscriptio edita est in P. Florentinis, et ita legendum censet la. Cuiac. Obseru. l. 2. c. 21 et li. 3. c. 14. Appellata autem haec lex est a [Orig: à] cognomine, quem admodum et lex Norbana, Peducaea, et Poppaea: haec enim Norbanus, Peducaeus, Poppaeus, cognominibus
adscribuntur. Si quis tamen inusitatum id esse dicat, poterit et a [Orig: à] nomine ducere. nam Glicii Galli apud. Tacitum li. 15. fit mentio, et Augustae Taur inorum in hoc titulo ant. quo: Q. Glicio P. F. Atilio Agricolae Cos. vir. Epulonum legaio propraetore Imp. Nervae Caes. Provinciae Beticae leg. l. 6. Ferrat. citerioris Hisp. Praetori Aedili cur. Iul. Verspaisani Tribuniocolae X. viro Alitibus iud. Praetorem autem etiam leges ad populum tulisse, populumque rogasse, Livius indicat lib. 27. Sed videtur potius a [Orig: à] dictatore appellata. Vide cuiac. in locis praecitatis.
HIRRONICA frumentaria. Tulit Hiero Tyrannus. Huius meminit cic. Vecr. quarta, qua inter aratores et decumanos iudicia sacta dicit. Hac enim fuit constiturum, ut refert Zasius, quantum frumenti, aut quo pretio, quove tempore arator frumentum decumano, id est publicano, qui decimas redemerat, daret. Quod ita diligenter et caute scriptum erat, ut nec arator decumanum fraudare, nec decumanus plus decima ab aratore auferre posset. Atque ob hanc legis aequitatem, Romani Sicilia potiti, nihil mutaverunt. Memotabile hoc etiam in lege fuit, quod numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribebatur.
Hircia: de Pompeianis, Tulit A Hircius, qui postea in pugna ad Mutinam cecidit: Ut Pompeiani ad dignitates non admitterentur. Ex epist. Anto. Philip. 13.
HORATIA Valeria, de plebiscitis. Tulere L. Valerius, M. Horatius cons. Ann. CCCIIII. Ut quod tributim plebs iussisset, populus teneret. Livius lib. 13. Dionys. 2. Quod postea lege Hortensia et Publilia confirmatum est.
HORATIA, de provocatione. Vide Valeriade provocatione.
HORATIA, de magistratibus sacrosanctis. Tulit idem. Ut qui Trib. pleb. Aedilibus iudicibus nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset: familia ad aedem cereris, Liberi Liberaeque venum iret. Livius. lib. 3. Dionys. lib. 5.
MORATIA, de Caia Tarratia, virgine vestali. Tulit. Ut cerci honores eis tribuantur, in his ut testabilis esset. Ut si quadraginta annos nata sacerdotio abire, ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi esset: munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum, sive Martium populo Ro. condonasset, Gell. libro sexto capite septimo. Plutarchus in Publicola, ubieam Tarquiniam appellat.
HORTENSIA, de nundinis. Tulit. Ut nundinae quae prius erant feriae, fastae essent: uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent. Macro. in Saturnel. libro primo cap. 16.
HORTENSIA, de pelbiscitis. Tulit Q. Hortensius Dictator seditionis sedandae causa creatus, Anno CDLXVII. Ut eo iure quod plebs stituisset, omnes Quirites tenerentur: cum antea Patritii non tenerentur. Gell. li. 15. c. 27. Florus epit. 11. Plin. lib. 16. c. 10. Iustin. in §. plebiscitum. de iure nat. gent. et civili. Pomp. l. 2. de orig. iur. §. deinde cum esset in civitate. August. libro tertio De civitate. Dei, c. 17. quod antea lege Horatia sancitum erat, et postea lege Publilia confirmatum est.
HOSTILIA, de furtis. Tulit A. Hostilius consul cum A. Atilio, Anno DIXXXIII. Ut furti agere liceret eorum nomine, qui apud hostes essent, aut Reip. causa abessent, quive in eorum, cuius tutela essent. Iustinianus de iis
per quos ag. pos. Hinc illae Hostilianae actiones, hoc est, formulae apud Cic. lib. De Orat. 1. ubi de militis testamento agitur.
ICILIA, de Auentino. Tulit L. Licilius Trib. pleb. M. Valerio, Sp. Virginio Coss Anno CCXCVII. Ut Auentinus mons plebi ad aedificia concederetur, o(/sa me\n i)diw=tai/ tines2 ei)xon e)k dikai/ou kthsa/menoi, tadta tou\s2 kuri/ous2 kate/xein. o(/sa de\ bebiasmeno)i tine\s2 h)\ k/loph=| labo/ntes2 w)|kodomh/santo, komisame/nous2 ta(/s2 dapa)nas2 as2(\ a)\n oi( diaithtai/ gnw=si, tw=| dh/mw| paradido/nai ta\ de\ a)/lla o(/saa)\n h)/| dhmo/sia xwri\s2 w)nh=s2 to\n dh= mon paralabo/nta diele/sqai Id est, Quae privati quidam iure quaesita possidebant, ea pro domino possiderent: quae vero vel vi, vel clam accepta aedificiis occuparant, ea recuperatis impensis quas arbitri statuissent, populo redderent. cetera vero, quae publica essent, ea populum sine pretio recipere, et inter se dividere. Dionys. li. 10. et Livius lib. 3.
ICILIA, de Tribunis pleb. Tulit Spurius Icilius Trib. pleb. T. Geganio. P. Minutio Coss. Anno CCLXI. *dhma/rxou gnw/mhn a)goreu/ontos2 en dh/mw|, mhdei\s2 lege/tw mhde\n enanti/on, mhde\ mesolabei\tw to\n lo/gon. *e)a\n de/ tis2 para\ tadta poih/sh=|, dido/tw toi=s2 dhma/rxois2 e)gguhta\s2, ai)thqei\s2 ei)s2 e(/ktisin h)=s2 a)\n a)utw=| )bpisqw/si, zhmi/as2. o( mn)/ didou\s2 e)gguhthn\ qana)tw| zhmiou/sqw, kai\ ta\ xrh/mata au)tou= i(era\e)/stw. tw= a)mfisbh tou/ntwn pro\s2 tau/tas2 tas\ zhmi/as2, ai) kri\seis2 e(/stwsan )bpi) tou= d h/mou. Id est, Tribuno ad populum contionanti, ne quis contra dicito, nevo eum interpellato. Qui contra faxit, praedes Tribuni, dato, se mulctam quam ipsi irrogabunt soluturum. qui praedes non dederit, capital esto: familiaque eius sacra esto. Si quid erit in mulctis controversiae, populi iudicium esto. Dionys. lib. 7.
IULIA ANNALIS, VIDE VILLIA ANNALIS.
IULIA, De civitate. Tulit Sext. Iulius Cesar Cos. cum L. Martio, Anno DCLXII. Ut civitas sociis et Latinis omnibus qui arma deponerent, daretur. nam Italici belli restinguendi causa lata est. Vel sic: ut iis qui bello Italico exorto, in fide manserant (manserant autem omnes Latini) et iis qui in amicitiam postea rediissent, civitas daretur. Additur in Orat. pro Balbo: Qui fundi facti essent. Gell. lib. 4. cap. 4. Applanus de bello civil. 1. Eutropius. Huius autem legis beneficio coloniarum omnium et municipiorum, quae in Italia fuerunt, aequata iura sunt, non ut legibus Rom. aeque uterentur (nam coloniarum duntaxat Romanarum hoc fuit: municipia suis legibus atque institutis vivebant) sed ut çque ius illud eivium Romanor. ferendi scil. suffragii, et adipiscendorum magistratuum obtinerent. quod antea monicipiis, et Romanis coloniis licuerat, Latinis vero coloniis, et Latino populo non item. Postea sublatam hanc legem licet opinari, cum dicat Sueto. homini Latino ius Quiritium a [Orig: à] Claudio Imperatore propositum. nisi si hoc intelligas, omnib. id propositum, qui tantum Latii ius haberent: cuiusmodi erant omnes extra Italiam Latinae coloniae, oniaque municipia quae ius Latii habebant, ius autem Quititium nondum essent assecuta. Huius enim legis beneficium intra termixos Italiae continebatur. Manutius hanc legem latam refert a [Orig: à] I. Caesare Consule P. Rutilii collega: Iuliam autem dictam, quod solus eam Caesar, cum eius collega Rutilius in praelio esset occisus, ex SC. tulit.
IULIA, de provinciis. et magistratib. in prooincias missis. Tulit C. Iulius Caesar. Consul cum Bibulo, An. DCXCI. Ut Achaia, Thessalia, cuncta Graecia liberae essent, neque in iis magistratib. pop. Ro. ius dicere liceret. Cic. pro Domo sua, in Pison. et de Prou.
Consul. Item ut magistratibus transeuntibus, eorumque comitibus foenum aliaque ab oppidis et vicis subministrarentur. Ad Attic. lib. 5. et in Pison. Item duab. in civitatibus provinciae suae Magistratibus decedentes rationes suas relinquerent: easdemque totidem verbis ad aerarium referreat. Cic. Epist. Fa. lib. 5. Epist. 20. in Pison. Item, Ne coronarium aurum iis qui provincias obtinerent, vel decerni, vel ab iis accipi liceret, nisi decreto triumpho. Cic. in Pison. Ne qui cum imperio essent, iniussu populi, aut senatus de provincia exirent, exercitur educerent, aut bellum sua sponte iniussu pop. aut Senatus gererent, in regnum alienum accederent. Cic. in Pisonem, pro Posthumo.
Iulia AGRARIA. Tulit idem eodem tempore, suasore C. Pompeio. Ut ager Stellas, maioribus consecratus, item Campanus ad subsidia Reip. vectigalis relictus, plebi dividerentur. Divisit extra sortem XX. milibus civium, quibus terni pluresque liberi essent. Velleius lib. 2. Plutarch. in pompeio, et in Caesar. et in Cat. Utic. Dio 33. Hanc vocat Campanam Cic. lib. 2. ad Atticum: Habet, inquit, etiam Campana lex exsecrationem candidatorum in contione, si mentionem fecerint, quo aliter ager possideatur, atque ut ex legibus Iuliis non dubitant iurare caetori. Aliam praeterea Callistratus commomorat in l. 3. D de term. mot. Ut qui terminos statutos extra suum gradum finesve dolo malo moverint, quinquaginta aureos dare in publicum damnentur: eiusque rei actio petitio ei qui vole detur.
Iulia, DE VI. Tulit idem. Ut ei qui de vi damnatus esset aqua et igni interdiceretur. Cic. philip. 1.
Iulia Maiestatis. Tulit idem. Ut ei, qui maiestatis damnatus esset, aqua et igni interdiceretur. Cicer. Phil. 1.
Iulia IUDICIARI???. Tulit idem. Ut iudicia ad duo genera iudicum redigerentur, equestris ordinis et senatorii. Tribuni vero aerarii, quod erat tertium, tollerentur. Sueton, in Caesare. Meminit Gell. lib. 14. c. 2. Dio lib. 43. Multa praererea huius legis capita fuerunt, de ipsorum iudicum aetate, dignitare et conditione, de forma et consnetudine iudiciorum publicorum et privatorum. Quae omnia in antiquis Iurisconsultorum libris comprehensa, opera Triboniani abolita sunt.
Iulia, DE SACERDOTIIS. Tulit idem. Ut in cooptandis sacerdotibus etiam absentium ratio haberetur. Patet ex lib. 1. epist. ad Brutum.
Iulia REPETUNDARUM. Tulit idem. ut ex Vati niana et Sextiana intelligitur. Ne cui, qui in provincia cum potestate, imperiove esset, pecuniam capere, conciliare liceret: extra quam si ad templum monimentumque capiat. Cicer. epist. 1. ad Q. Frat. et epist. 1. lib. 6. ad Attic. Ut ab iis exigeretur pecunia, ad quos ea quam is ceperit qui damnatus sit, persenerit. Ut magistratus cum de provincia decederent, rationes in provinciae duabus civitatibus quae ipsis maxime viderentur, relinquerent, et totidem verbis ad aerarium referrent. Ne qui cum imperio essent, iniussu populi aut Senatus de provincia exirent, exercitum educerent, bellum sua sponte gererent, in regnum alienum accderent. Cic. pro Posthum. in Epist. lib. 5. epist. 20. et in pisoniana. Item, Ne quis in magistratu, potestate, curatione, legatione, vel quo alio officio, munere, ministeriove publico, quive ex cohorte cuius eorum est, pecuniam ob iudicandum, decernendumve accipiat, vel quo magis aut minus quid ex officio suo faciat: ne quis ob militem legendum, mittendumve, aesaccipiat: neve quis ob sententiam in
senatu consiliove publico dicendam, pecuniam accipiat: vel ob accusandum, vel non accusandum: utque urbani magistratus ab omni sorde se abstineant. ne plus doni munerisve in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum: ne quis ob iudicem, arbitrumve dandum, mutandum, iubendumve ut iudicet: neve ob non dandum, non mutandum, non iubendum ut iudicet: neve hominem in vincula publica coniciendum, vinciendum, vicirive iubendum, exue vinculis dimittendum, neve quis ob hominem condemnandum, absolvendumve: neve ob litem astimandam iudiciumve capitis pecuniae faciendum, vel non faciendum aliquid accipiat. neve in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum, praebendum, approbandum, (alias appendendum)sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata, praestita lege erunt, ut venditiones locationes eius rei causa pluris minerisve factae, irritae sint: neve usucapi ea res possit, heredisve eius veniat. Haec ex pandectis tit. de lege Iulia repetundatum. Adde et ex Tacito lib 11. Ut qui advocati ob causam orandam denum sestertium modum egressi essent, repetundarum tenerentur. L. autem piso legem de pecuniis repetundis tulit. nulla antea cum suisset, ut scribit Cicer. lib. 2. offic.
IULIA, DE PROVINGIIS. Tulit idem dictator. Ne provinciae praetoriae plus quam annum, neu plus quam biennium Consulares obtinerentur. Cic. philipp. I. et 3. et 8. item Dio lib. 43.
Iulia, DE LEGIBUS Caesaris. Tulit idem. Ut ei qui in suas leges non iurasset, capitale esset. Appianus de bello civili. 2.
Iulia, DE FENORE. Tulit idem. Ut disie cta novarum tabularum exspectatione, quae crebro movebatur, debitores creditoribus satisfacerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducta summa aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perseriptum fuisset: qua conditione quarta fere crediti deperibat. Suet. in Caesare. Caesar lib. 3. De bello civili. Atque haec fortassis ex Solonis legibus, in quibus sic legitur: gel xrewn a)pokophn\ poiei=sqai, kai\ ku/trw s1in, kai\ e)pi\ s1w/mas1i mh/ daneiz esqai. kai\ ou(=tos2 o( no/mos2 *seis1a/xqeia kalei/sqw Eadem etiam de mal credendi possidendique intra Italiam cavebatur. Tacit. lib. 5.
Iulia. DE COLONIIS. Tulit idem. Ut ager Campanus viginti milibus civium extra sortem divideretur, eoque colonia deduceretur. Saeto. in Iulio et Augusto.
Iulia, DE VI PUBLICA ET PRIVATA. Tulit C. Iul. Octavius Augustus: Ut qui aliqua potestate praeditus civem Romanum antea ad populum, nunc ad Imp. appellantem necarit, nccarive iusserit, torserit, verberaverit, condemnaverit, in peblica vincula duci iusserit, humilior si sit, poena capitis, honestior vero insulae depot tatione coerceatur. Paul. lib 5. Sent. tit. 26. l. 7. D. ad leg. Iul. de vi publ. Et ita l. 8. D. ad l. Iul. de vi publ. accipienda quoque est de magistratu, qui reum provocantem vinciat, impediatve quo minus Romae intra constitutem tempus adsit. Lege autem Inl. de vi privata tenetur, qui quem armatis hominib. possessione, domo, agro, villa deiecerit, expugnaverit, obsederit. in cluserit, vel ut id fieret homines commodaverit, qui coetu, concursu incendium secerit, qui funs diripuerit, distraxerit, sepeliri prohibuerit, qui cum telo in foro, contione, comitio fuerit, qui templa portasve utbis armatis obsederit, renuerit, occupaverit, Paulus ubi sup. Sed alii poenam Iuliae de vi publica statuunt, ut l. 3. l. 4. l. 5. l. 10. D. ad l. Iul. de vi pub. et generaliter vim armatam
vim publicam definiunt, ut vim sine armis, vim privatam. Alii vero haec sie distinguunt, ut legem Iuliam de vi publica similem omnino fuisse Valeriis dicant et (ut Paul, d. tit. 26. in principio scribit) poenam sanxisse tantum adversus publicarum personarum, id est, magistratuum in cives Romanos immoderatam vim. Lege autem Iulia de vi privata poenam esse sancitam adver sus privatorum vim. Et sane sicut eodem interdicto vis facta convocatis armatisque hominib. comprehenditur, utvidere est apud Paulum li. 5. Sent. tit. 6. cur sicut vis facta convocatis hominib. legi luliae de vi privata non subicitur, l. 2. l. 4. l 5. D. de vi privata, non subicietur etiam ea, quae armatis hominib. infertur? Verum fuit saepevel constitutionib. vel S. CC. legib. Iuliis derogatum, obrogatum, subrogatum: nec ulla fere lex publicorum iudiciorum sincera remansit: sed retento solo legis nomine, ei aptata sunt, quaecumque postea aliae vel ll. vel constitutiones invex erant. Sic factum est, ut omnis vis armata ad poenam legis Iuliae de vi publica redigeretur. consequens vero est, ut ea quoque ad legem Iuliam de vi publica redigatur, quae fit con vocatis hominib. sine armis: quando quidem haec quasi paria coniungi solent, convocatis armatisve hominib. Si quis igitur vim fecerit convocatis hominib. ei utriusque legis crimen obici potest: quod fieri quandoque ex eodem facto ostendit lex, si praeses. D. de poen. Atque ideo in Pandectis haec verba, Hac lege tenetur, qui convocatis hominib. vim fecerit, quis verberetur, pulsetur, neque homo occisus tamsub tit. de vi publica, quam sub eo qui est de vi privata, reperiuntur. Poena autem legis Iuliae de vi publica, erat aquae et ignis inter dictio. Hinc notandum quod scribit Paulus libr. 5. Sentent. tit. 26. lege rulia eum etiam teneri, qui eum, cui aqua et igni interdictum est, receperit, celaverit, tenuerit: interdicitur enim et aqua simul, et igni et tecto. Cicero pro domo sua: Id non ademptione, inquit, civitatis, fed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant. Vide Flotum Epitom. 120. Sueton. in eius vita. Has leges Iuliam publicorum, et Iuliam privatorum appellat Ulpian. in l. si praeses. 32. D. de poen. et leg. 1. D. unde vi. Eadem praeterea lege cavebatur, ne rem vi possessam usucapere liceret. l. 33. § 2. D. de usurpat.
Iulia MAIESTATIS. Tulit idem. Qua tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, qua obsides in iussu principis interciderent, qua armati homines cum telis lapidibusve in urbe sint, convenia ntve adversus rem publicam, locave occupentur vel templa, quave coetus, conventusve fiat, homines ad seditionem convocentur, cuiusve opera, consilio, dolo malo consilium initum erit, quo quis magist ratus populi Romani, quive imperium potestatem ve habet, occidatur, quave quis contra Rem pub. ar??? ferat, qui hostibus populi Romani nuntium literasve miserit, signumve dederit feceritve dolo malo, quo bostes populi Romani consilio iuventur adversus Rem pub. quive milites sollicitaverit, concit averitve, quo seditio, tumultusve adversus Rem publ. fiat. Quive de provincia cum ei successum esset, non discessit, aut qui exelcitum deseruit, vel privatus ad hostes perfugit, quive sciens falsum confcripsit, vel recitaverit in tabulis publicis: nam et hoc apite primo lege maiestatis enumeratur. Quive in bellis cesserit, aut arcem tenuerit, aut castra concesserit: quive iniussu principis bellum gesserit, delectumve habuerit, exercitum comparaverit. quive cum ei in provincia saccessum esset, exsertum successori non tradiderit. quive imperium exercitumve populi Romani deseruerit, quive
prinatus pro potestate magistr atu ne quid sciens dolo malo gesserit. quive quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curaverit. Cuiusque dolo malo iveiurando quis adactus est, quo adversus Rem publicam faciat, cuiusve dolo malo exercitus populi Romani in insidias deductus, hostibusve proditus erit: factumve dolo malo cuius dicitur, quominus hostes in potestatem populi Romani veniant: cuiusve opera dolo malo hostes populi Romani commeatu, annis, telis, equis, pecunia, aliave qua re adiuti erunt, utve ex amicis hostes populi Romani fiant. cuiusve dolo malo factum erit, quo res exterae nationis populo Romano minus obtemperet, cuiusve opera dole malo factum erit, quo magis obsides, pecunia, iumenta hostibus populi Romani dentur adversus Rem publicam. item qui confessum in iudicio reum, et propter hoc in vincula coniectum emiserit. Ulpian. l. 1. et 2. ff. ad leg. Iul. maiest. l. 3. eod. Scaevola l. 4. eod.
Iulia. DE AMBITV. Tulit idem. Ut qui petiturus magistsatum, vel provinciam, vel sacerdotium, turbam suffragiorum causa conduxerit, servos advocaverit, aliam ve quam multitudinem conduxerit, convictus ut vis publficae reus in insulam deportetur. Suet. in Aug ust. Paul. Sent. 5. cap. 32. et Iuriscons. in Pand. Diversum tamen Dio tradit li. 56. Ut qui magistratum ambiissent, quinquennium a [Orig: à] magistratib. arcerentur, quod ipsum Zonaras libr. 11. secutus est. Hanc autem legem ideo Octavius Augustus tulit, quod per Triumvirorum tempora ius creandorum magistratuum a [Orig: à] populo ablatum fuisset, ipsique Triumviri magistratus Reip. darent. Postea tamen creatione magistratuum ad curam Principis delata, cessa vit Romae haec lex, ut ait Modestinus D. eo. Hinc Quinti. de ambitu loquens, li. 6. Hoc genus, inquit, nost ris temporibus totum pene sublatum est, cum omnia tutelae, curaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint. quod et notat Ammianus li. 14.
Iulia, DE MARITANDIS ORDINIBUS. Tulit idem. Ne caelibes, nisi qui genere essent proximi, quicquam ex test amenro civis Rom. caperent: neve orbi plusquam dimidium eorum quae relicta essent. Haec ex Eusebio, Nicephoro, Sozomene, et l. 1. Cod. de infit. poen. caelib. Ne coniux coniugis testamento nisi decimam relictorum partem caperet: siscus reliquas novem. Ulp. c. Inst. 15. l. 1. C. de his qui se def. li. 10. l. 2. C. de infir. poen. caelib. Feminis, inquit Ulp. lex Iulia a [Orig: à] morte viri anni tribuit vacationem: a [Orig: à] divortio, sex mensium. Lex autem Papia, a [Orig: à] morte viri, triennii: a [Orig: à] repudio, anni et sex mensium. Ulp. c. 14. Sueton. in Augusto. Ut priori ex consulibus fasces sumendi potestas sit, qui plures liberos quam collega aut in sua potestate habet, aut bello amisit: sed si par utrique numerus liberorum esset. maritus, aut qui in numero maritorum est, praeferatur: si vero ambo et mariti et partres totidem liberorum sunt: ille pristinus honos instauretur, et qui maior natu est, prior fasces sumat. Gell. li. 2. cap. 15. ut si liberta ab invito patrono diverteret, alii nubere invito patrono non posset. ut iusiurandum quod liberto im positum est; ne uxorem ducat. ei remittatur. l. 6. § 3. De iure pat. l. 1. ff. unde vir et uxor. Ne senatores eorumve liberi, libertinas, et quae ipsae, quarumve pater materve artem ludicram fecerit, item ex numero corpote quaestum facientium uxorem ducant. Ceteri autem ingenui prohibentur ducere lenam, a [Orig: à] lenone lenave manumissam, et in adulterio deprehensam, et in indicio publico damnatam, et quae artem ludicram fecerit. Paul. l. 44. ff. de ritu nupt. Marcianus autem in l. 19. eod. scribit, cap. 35. fuisse. ut qui liberos quos habent in potestate, iniuria prohibuerint
uxores duncere, vel nubere, a [Orig: à] magistratib. cogantur in matrimonium collocare, et dotare. Ut patritiis liceret libertinas uxores ducere: praeterquam si senatores senatorumve liberi efset, ne qua sponsalia rata essent, nisi statim exacto biennio nuptiae fierent: hoc est, ne puellae decem annis minores ducerentur, quarum annus aetatis duodecimus maturus coniugio habebatur, Zonaras lib. 11. Haec autem lex in libris nostris interdum Iulia tantum, intercdum Papia, interdum Iulia Pappia, interdum Pappia Poppaea dicitur.
Iulia, DE VICESIMA. Tulit idem. Ut quae hereditares, legata et donationes mortis causa ad alienos, aut locupletes pervenirent, carum pars vicesima ad fiscum pertineret. Ut testamenta in municipiis, coloniis, oppidis, praefectura, vico, castello, conciliabulo facta, in foro vel beasilica, praesentibus testibus vel honestis viris inter horam secundam et decimam diei recitentur, exemploque sublato, ab iisdem rursus magistratibus obsignate, quorum praesentia constat apertum. Ut testamentum statim post mortem testatoris aperiatur, hoc est, a [Orig: à] praetentibus intra triduum vel quinque dies: ab absentibus quoque intra eos dies; cum supervenerint. Ut testes, vel maxima pars eorum adhibeantur, qui signaverit testamentum, ita ut agnitis signis rupto lineo aperiatur et recitetur. atque ita describendi exempli fiat potestas, ac deinde signo publico obsignatum in Archivum redigatur, ut si quando exemplum eius interciderit, si unde peti possit. Dio li. 38. et Paul. Sent. li. 4. tit. 6.
Iulia, DE IUDICIIS. Tulit idem, qua formam iudiciorum tum publicorum tum privatorum praescripsit. Gell. li. 14. c. 2. Ut qui nomen alicuis deferrent, locum, annum, et mensem, quo crimen admissum erit, designent. leg. 3. de accus. Ne eodem tempore de duob. reis quis quereretur, nisi suarum iniuriarum causa. l. 12. eo. Ne invito denuntietur, ut testimonium dicat advetsus socerum, generum, vitricum, privignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosve qui priore gradu sint, item ne lieberto ipsius, liberorum eius, parentum, viri uxoris: item patroni, patronae, et ut ne patroni patronae adversus libertos, neque liberti adversus patronum cogantur testimonium dicere. l. 4 ff. de testib. Ut inter privatos qui in iudicem consensissent, iutis dicundi ei iudici potestas esset, l. 3. §. 1. ff. de iudic. Ne qui iudex sit, arbitrium recipere eius rei de qua iudex est, inve se promitti lubeat, l. 9. de arbit. Ne minor annis viginti iudicare cogatur, l. cum lege, 41. ff. arbitr. Ut Saturnalibus triduo feriae servarentur. Macrob. lib. 1. c. 10. Eadem etiam latum opinatur Hotom. ut certus Patronorum numerus esset. Meminit Asconius in argumento pro Scauro. Et si quis reus vel accusator domum iudicis ingrediatur, per legem Iuliam iudiciariam in legem ambitus committit. l. 1. ff. de ambit. Item ne iudices suo anno in alienas aedes ingrediantur. Dio li. 54.
Iulia CADUCARIA. Tulit (ut existimat Hot.) idem: et eiusdem legi haec duo fuere capita; Ut si nemo sit, ad quem bonorum possessio pertinere possit: aut sit quidem, sed ius suum omiserit, bona publicentur. Ulp. c. Inst. 28. Idem l. 4 §. eo. ff. de fideic. libert. Quare et si caducariis legib. bona delara sint, idem erit probandum. Sic enim locum hunc restituit nobis Iacob. Cuiac. Endem legem significat Iulianus l. 96. §. 1. de legat. et fideie. li. 1. Quoties lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur.
Iulia, DE ADUL TERIIS. Tulit idem. Si quis stupram, adulteriumque faceret, sciens, dolo malo. Sueton, in
August. et Iuriscons. titul. ad legem Iul. de adulte. Cornel. Tacit. li. 2. Huius caput etiam hoc fuit, Ne maritus dotale praedium invita uxore alienet: neus id etiam eius voluntate oppigneret. Paul. lib. Sent. 2. capitul. 22. et Iustin. sub titul. quibus aliena. licet. in princ. et de eo plene Cuiac. ad leg. si marito. ff. de fund. dot.
Iulia THEATRALIS. Tulit diem. Ut equitibus Roma. quib. ipsis parentisve equester census unquam fuisset, in quatuordecim ordinibus lege Roscia Theatrali constitutis considere liceret. Suet. in August. Plin. li. 33. c. 2.
Iulia SUMPTVARIA. Tulit idem. Ut profestis diebus ducentos nummos in conviviis consumere liceret: Calendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdam festivis trecentos, neptiis autem et repotiis H-S mitlies. Gell. li. 2. c. 24.
Iulia, DE MANUMISSI ONIEUS. Tulit idem. Ut Imperator, cum servum manumittit, non ulndictam imponat, sed simpliciter liberum esse iubeat. Paul. l. apud eum. 14. ff. de manumiss. Qua lege tam manumissoris, quam manumissi aetatem definivit, iuraque quibus patroni adversus liberos uterentur, constituit. Dio li. 55.
Iulia, DE VENENO. Nominatur a [Orig: à] Suetonie in Nerone.
Iulia PECULATUS. Tulit idem. Ne quis ex pecunia sacra, religiosa, publicave auferat, neve intercipiat, neve in rem suam vertat: neve faciat quo quis auferat, intercipiat, vel in rem suam vertat, nisi cuique utique lege licebit: neve quis in aurum, argentum aes publicum quid indat, neve immisceat: neve quo quid indatur, immissceatur, faciat scians dolo malo, quod id peius fiat. Ulp. l. 1. ff. eo.
Iulia, DE RESIDVIS. Tulit diem. Ne quis eam pecuniam, quae in usum publicum erogari, vel in aerarium inferri debuit, privatim retineat, l. 2. ff. ad leg. Iul. pecul.
IULIA TITIA, de tutorib. Tulere. Ut provinciarum praesides mulieribus pupillisve tutores non habentibus, tutores darent. Iustin. Inst. de Attil. tut. et Ulpian. c. Inst. 11.
IULIA, de cessione bonorum. Tulit. Ut qui fine dole suo malo aeri alieno satis facere non posset, bonis suis cedendo liberaretur, l. 4. C. qui bon. ced. poss. et in C. Theo. li. 4. titul. qui bonis ex lege Iulia cedere possint.
IULIAET SEMPRONIA, de limitib. Tulere. Ut per actuarios limites populo eundi ius esset, sicut per viam publicam. Hyginus in li. de limit consti. Apud Frontinum autem Tiberii Caes. constitutio legitur, ex qua haec sumpsimus: Est et aliud monumentum. quod non longe ab aedibus vel itinere publico constitutum: id est, iuxta legem Semproniam et Iuliam, quod cardinibus et Decumanis constiturum esse monstratur. quod rationem finium recipere videtur: id est, concurrentium linearum, atque secantium se invicem, et ordinem in utroque curtodit, limitum rationem discernens.
IULIA MISCELLA, de testamentis. Tulit. Ut coniugi superstiti legatum sibi a [Orig: à] demortuo ea lege, ne iterum nuberet ita capere ius esset, si intra annum (luctui nondum erat praefinitus annus) iuraret se liberorum quaerendorum causa velle nubere. lustin. in tractatu de indicta viduitate et lege Iulia Miscella tollenda. li. C. 6. tit. 40. et Novel. constit. 22. ubi Iustin. Iulium Miscellam huius legis auctorem nominat. Alii tamen Mifcellam malunt dictam, quod id legis Iuliae caput, tam ad virum quam feminam pertinebat, leg. 3. C. de indict. vid. tollenda. Capit igitur ex ea lege vir mulierve hereditatem, aut
legatum intra annum, etiamsi secundum matrimonium contrahat, sive a [Orig: à] coniuge, sive ab extraneo hereditas aut legatum relictum sit sub conditione viduitatis. Post annum non capit, nisi praestita cautione Mutiana, quae solet interponi in omnibus conditionibus, quae morte legatariorum finiuntur: sive quae in non faciendo concipiuntur, qua caveat se non coiturum secundas nuptias: et si coicrit, redditurum legatum cum fructibus medii temporis, leg. Mutianae. leg haeres. §. qui post. l. Titio fundus. ff. de condit. et demonstr. l. cum filius. §. qui Mutianam. ff. de leg. 2. De hac lege etiam est. l. ultim. ff. de statu lib Hanc autem sustulit Iustinia. d. tit. de indict. vid. tollen.
IULIA PLAUTIA, de usucapionib. Vide Iulia de vi, et Plautia de vi. Ne res vi possessas usucapere ullo tempore liceret. Iustin. de usucap. li. Inst 1.
IUNIA, de Regio et Consulari Imperio. Tulit' L. Iunius Brutus solus Consul, An. 243. Ut imperium Tarquinio abrogaretur, ut ipse idem cum coniuge ac liberis, itemque omnes Tarquiniae gentis exularent: Ut capitale esset, si quis de iis revocandis mentionem faceret: Ut regio Imperio abrogato, Consules duo regia potestate quotannis comitiis centuriatis a [Orig: à] populo crearentur. Dionys. lib. 4. Livius libro 2.
IUNIA De Trib. pleb. Vide Sacrata.
IUNIA LICINIA, de legib. Tulere D. Iunius Silanus, et L. Licinius Muraena Coss. Anno ab urb. cond. 691. Ut iis, qui trinundinum in ferenda lege non servassent, graviores quam lex Caecilia et Didia sanxisset poenae irrogarentur. Cic. Philip. 3. Ubi, inquit, lex Caecilia et Didia? Ubi promulgatio trinundinum? Ubi poenae recenti lege Iunia et Licinia? Idem Epist. ad Attic. l. 1. et 4. et Vatiniana interrogatione, et pro domo sua.
IUNIA NORBANA, de libertinis. Tulere M. Iunius Silanus L. Norbanus Balb. Coss. An. 771. Ut ii serni, qui neque censu, neque vindicta, neque testamento, sed aut per Epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione liberi fierent, non cives Romani, sed eodem iure, Quo Latini coloni essent. Ut si Latinus civem Romanam, vel Latinam uxorem duxerit, restatione interposita, quod liberorum quaetendorum causa uxorem duxerit, postea filio filiave nato natave, et anniculo facto, possit apud Praetorem vel Praesidem provinciae causam probare, et fieri civis Romanus, tam ipse quam filius filiave eius et uxor, sc. ti et ipsa Latina sit. Ut latinorum legitimae successiones nullae prorsus essent: sed eorum bona manumissores, tamquam servorum peculia sibi haberent. Ut liberti ius civitatis Ro. non ante haberent, quam ius aureorum annulorum, aut nat alium restitutionem a [Orig: à] principe impetrassent. Ulp. in Inst. tit. 3. Iustinia. §. 5. de success. liber. Idem Novell. 78.
IUNIA annalis, V. de Villia annalis.
IUNIA VELLEIA, de heredum institutione. Tulere, ut qui testamentum faceret, omnem virilis sexus, qui ei suus heres suturus erit, cum nascetur, instiruendi, exheredandive potestatem haberet, etiamsi vivo testatore nasceretur. Item, ut si quis ex suis heredib. suus haeres esse desineret, liberi eius, et ceteri in locum suorum sui heredes succederent. Scaenola l. Gallus. 29. de liber. et posthu. Vel sic: Ut qui testamentum faceret, omnes eos virilis sexus necessario institueret heredes, qui cum nascerentur, ei heredes sui futuri essent, eorumque in locum liberi suecederent: qui nisi instituti essent, aut si exheredati, ad exemplum posthumorum, essent, testamentum ne valeret. Duplex itaque in hac lege caput fuit, primum ut mortuo filio, nepotes nondum nati
possint instituititem, us vivente filio, nascituri nepotes possint institui, si avo vivente, et mortuo filio nascantur: ne facti sui, cum nascentur, si se praeteritos invenerint, rumpant testamentum. Altero capite cautum est, ut nepotes iam nati, vivente filio, ab avo heredes instituantur, vel nomina tiam exheredentur. ne forte mortuo post testamentum filio, facti sui heredes ad exemplum posthumorum testamentum infirment. Cuiac. pro Iunia, Iulia legendum censet, corrupt eque ubi huius fit mentio, Iunia legi, ad l. Gallus ff. eod. vide §. posthumorum. Inst. de exhaere. liber.
Iunia PETRONIA, de libertate. Tulere C. Iunius Caesonius, petronius Turpillianus Coss. Anro 813. Ut si dissonantes prres iudicum exsistant sentenriae, pro libertate pronuntietur. Hermog. l. 24. ff. de manumis. Ab eodem quoque petronio lex petronia de seruis infra suo loco numeratur.
LABIENA, de sacerdotiis. Tulit T. Labienus Trib. pleb. Cicerone, Antonio Coss. Anno 690. Ut ius creandorum sacerdotum penes collegia esset, ex veteri lege Domitia quam lex Cornelia abrogarat. Dio lib 37. Vide Domitia Lex.
LAETORIA, de minoribus. Tulit, ut iis, qui furio si vel prodigi essent curatores darentur: qui eos circumscripsissent, iudicio publico tenerentur. Cic. de offic. 3. de natur. Deor. 3 et Capito in Anto. philos. Ne a [Orig: à] minoribus viginti quinque annis stipulari liceret: hoc est, ne stipulatione obligari possent. Sueton. in quarto praetorum apud priscianum, lib. 8. Et hoc illius caput, ut existimat Horomannus, plautus significat in pseudolo, ubi Callidorum sic loquentem facit. Nimis sum miser: nummum nusquam reperire argenti queo. ita miser et amore pereo et inopia argentaria. Perii, an non? tum lex me pedit quina viceneria, Metuunt credere omnes. Profertur in eandem sententiam a [Orig: à] Constantino in l. 2. C. Th. de don.
LAETORIA, de plebeiis magistratib, Vide publicia Laetoria,
LICINIA, de fenore. Tulit C. Licinius Stolo Tri, ple. Furio, C. Laelio, etc. Trib. mili Ann. 376. Ut deducto eo de eapite, quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset, triennio aequis portionibus persolveretur Livius lib. 6. Est et alia Licinia de fenore, lata a [Orig: à] Licinio Lucullo, Asiae proconsule, ad levandam aerae alieno provinciam lata. Ne supra centesimam iure fenoris solveretur: Ne maiores essent usurae, quam quibus veteri iure pecuniae antea credebantur: Ne creditoribus a [Orig: à] debitore fenoris nomine plus omnino liceret accipere quam quanta fructuum creditoris quarta pars esset.
LICINIA, de magistratibus e [Orig: è] plebe creandis. Tulit idem C. Licinius Stolo. Ne tribunorum militum comitia fierent, sed Consulum, et utique alter ex plebe crearetur. Livius lib. 6.
Licinia ACRARIA, Tulit idem. Aemilio, Valerio, etc. trib. mili. An. 377. Ne quis plus quingenta iugera agri, centum pecoris maioris capita, quingenta minoris possideret, Varro lib. de re rustic 1. Columel. l. 1. c 3 p. 3. Liu. lib. 6. Appia. de bellis civilibus 1. Gel. lib. 10. cap. 1. Valerius libr. 8. cap. 6. plin. lib. 18. c. 3. Velleius lib. 2. plutarch. in Camillo et in Gracchis. videtur de septem iugeris viritim dividendis cavisse: Nam Columella lib. 1. Post exactos, inquit, reges Liciniana illa septem iugera, quae plebis Tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis retulere, quam nunc nobis amplissima veruacta.
Liciniae legis, ne communi dividundo quis alienare experiatur, fit mentio apud Marcianum, 1. fin. de alien. iud. mut. Si quis, inquit, iudicii communi dividundo evitandi causa rem alienaverit, ex lege Licinia interdicitur ei, ne communi dividundo iudicio experiatur.
LICINIA sumptuaria. Tulit P. Licinius Crassus Dives Cons. cumCn. Lentulo. An. 656. Ut kalendis, nonis, nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta duntaxat asses edundi causa consumere liceret: nuptiis ducenos, ceteris vero diebus qui exceptino essent, tricenos: cum et carnis aridae pondo tria, et salsamentorum pondo libram concederet, quod autem e [Orig: è] terra, vite arboreve natum esset, id impune consumere liceret. Macrob. lib. 3. c. 17. Gell. li. 2. c. 24. Cicero lib 7. Epist. ad Gallum. Epist. 27. Et Festus, Centenariae cenae dicebantur, in quas Lege Licinia non plus centussib. praeter terrae nata impendebatur: id est, centum assibus, qui erant breves nummi ex aere.
LICINIA, de ludis Apollinaribus. Tulit P. Licinius Varus Praetor urb. Claudio, Quinctio Coss. Anno 545. Ut ludi Apollinares, qui die incerta fiebant, in perpetuum in statam diem voverentur. itaque ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quintiles, is dies deinde sollemnis servatus. Livius li. 27.
LICINIA CASSIA, de bello Persei. Tulere Licin. Cassius Coss. Anno 582. Ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum Rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum, et secum post mortem eius renovatum, sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset, urbesque occupasset: quodque belli parandi adversus pop Rom. consilia inisset, arma, milites, classem eius rei causa comparasset: ut nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. Liu. lib. 42.
Licinia Cassia, DE TRIBUNIS MILITUM. Tulere iidem Coss. Ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed Consulum Praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. Livius libro quadragesimo secundo.
LICINIA ET MUTIA, de peregrinis. Tulere L. Licin. Crassus, et Q. Mutius Scaevola Coss. Anno 658. ut socii Latini, Romanae civitatis iure privati, suas in civit ates redigerentur. Ascon. in Cornel. et pro Scauro, Cicer. in Bruto, et lib. de offic. 3. de Orat. 2. pro Cornelio Balbo. et pro Sextio. Appianus lib. 1.
LICINIA, de sodalitiis. Ut in sodalitiis iudices ab accusatores ex tribubus ederentur. Cicer. in Orat. pro Plancio. et lib. Fam. Epist. 8.
Licinia Aebutia, de legumlatoribus. Tulere. Uti potestas nulla curatione non modo iis, qui de aliqua curatione aut potestate tulissent, sed nec eorum collegis, cognatis, affinibus mandaretur. Cicer. in Orat. 2. contra Rullum, et in Orat. pro domo sua. Sunt tamen qui duas leges constituant, alteram Liciniam, alteram Aebutiam, quae eiusdem generis fuerint.
LICINIA rogatio, de sacerdotiis. Promulgavit Q. Licinius Crassus. Ut sacerdotum cooptatio ab ipsorum collegio ad populum transferretur. Cicero in Laelio.
LICINIA Iunia, de legibus. Vide Iunia Licinia.
LIVIA, de coloniis deducendis. Tulit M. Livius Drusus Trib. pleb. Domitio, Fannio coss. Anno 631. Ut duodecim coloniae deducerentur, et singulis tria civium milia assignarentur Plut. in Gracchis.
LIVIA, de decemviris. Tulit. Ut deccemuiri crearentle, qui agros dividerent. Est autem lata post captam
Carthaginem, una cum Rubria, de agris in Africa dividundis. Harum fit mentio in tabula aenea, cuius meminit Manutius.
Livia, de Sociis Latini nominis. Tulit idem. Ne quem Latini nominis virgis in exercitu caedi liceret. Plut. ibidem.
Livia, DE VECTIGALIBUS. Tulit idem. Ut pauperibus quibus agri dividerentur, vectigal quod ex lege Sempronia pendebant, remitteretur. Plut. ibid.
Livia, DE RE NUMMARIA. Tulit idem. Ut octaus aeris pars argento misceretur. Plinius libro 33. capitul. 3.
LIVIA iudiciaria. Tulit M. Livius Drusus Trib. pleh. L. Martio Philippo, Sexto Iulio Caesare Coss. Anno 662. Ut aequa ex parte iudicia penes Senatum et equestrem ordinem essent, id est, 300. equites, et 300. Senatores. Asco. in Cornelianam. Cicero de Orat. 3. Florus, in Epit. LXXI. Appianus autem rem sic explicat: tw= bouleutwn dia\ ta\s1 sta/s1eis2 to/s1e o)/ntwn mo/lis2 a)mfi\ tw= priakos1i/wn, to/s1ous2 de\ e(te/rous2 a)utoi=s2 a)po\ tw= i(ppe/wn ei\s1hgei=to a)risti/ndhn prokataleghn=ai, kai) e)k tw= pai/twn ei)s2 to\ me/llon e)??? ta/ dikasth/ria, eu)qun/as2 te e)p) a)utw= gi/nesqai dwrodokias2 pros1e/grafon. e)gklh/matos i(/s1a dh\ kai\ a)gnwme/nou dia\ to\ e)/qos th=s2 dwrodo\ki/as2 ai)ai/s1hn o)pipolacou/s1iei. Cum per id tempus propter superiores seditiones vix trecenti senatores essent, totidem ex equestri ordine arbitratu bonorum virorum delectos ipsis adiunxit, uti deinceps ex hisce omnibus iudices legerentur: utque de pecunia ob rem iudicandam accepta causam dicere cogerentur: quod crimen consuetudine iam pro nullo numerabatur, cum largitiones sine ullo pudore increbuissent. Haec ille 11. de bell. civis. 1.
Livia Agraria. Tulit idem. Ut Semproniae leges de agris populo dividendis valerent.
Livia FRUMENTARIA. Tulit idem. Sempronia lex de frumento plebi ex publico viritim dando valeret.
Livia, DE COLONIIS DEDUCENDIS. Tulit idem. Ut lex Semptonia ea de re valeret.
Livia, DE SOCIIS. Tulit idem. Ut sociis omnibus lus civitatis Romanae daretur: quod ante ipsum M. Fuluius Consul tentarat. Livius tamen in perferenda lege occisus est, Appianus de bello ciu. 1. Florus, et Cicero de legib. tertio.
LUTATIA, de vi publica. Tusit Q. Lutatius Catulus Coss. cum C. Mario, Anno 647. Ut de seditiosis comseeleratisque civibus, qui armati Senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, Remp. oppugnarint, quottidie etiam diebus festis, ludisque publicis quaereretur. Cicero pro Caelio. Hac damnati sunt, qui de Catilinae sociis in urbe remanserant, ut idem in eadem testatur. ideoque in Orat. quae in Cic. Sallustii nomine inscribitur, forte pro Plautiae, Lutatiae segendum, cum eo loco de coniuratorum damnatione verbafiant post eius consulatum.
MAMILIA, de limitibus. Eius aliquot locis mentio fit in libro de agrorum conditionibus, constatque ex Aggeno Urbico, et lib. Cic. de legib. 2. et Brute eam in finibus agrorum quinque aut sex pedum latitudinem praescripsisse, quos usucapi vetaret. In libello vero variorum auctorum eidem volumini subiecto, Mamilia, Roscia, Peducea, Alliena, Favia nominatur: sed capita tria duntaxat postremarum legum referuntur; quia neque de quinque pedum
praescriptione mentio ulla sit: etiamhae notae K. L. 3. item 4. et 5. caput legis tertiae, quartae et quintae subscribi tantum significant: quas suum in locum referemus. Ex Cicerone apparet, hac legem finibus regundis singulos arbitros constituisse. Tulit C. Mamilius Tribun. pleb. qui propterea Limitanus seu Limetanus dictus est. Sallust. in Iugurth. hunc Mamilium Trib. pleb. nominat, et in nummo argenteo sic scriptum testatur Manutius in Sall. C. MAMILLIMETAN.
MAMILIA, De Senatoribus a [Orig: à] Iugurtha corruptis. Tulit idem S. Posthumio, Q. Minutio Coss. Anno 643. Uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha Senatur decreta neglexisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent: qui elephantos, quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecisse nt. Sallust. in Iugurth.
MANIA. Vide Menia.
MANILIA, de bello Mithridatico. Tulit C. Manilius Tribunus pleb. M. Lepido, L. Volcatio Coss. Anno 687. Ut belli Mithridatici administrario Cn. Pompeio mandaretur. Ut provincia universa, cui Lucullus praefuerat, omneque ipsius imperium, exercitus et copiae Pompeio darentur: et hoc amplius Bithynia adiungeretur, cui Glabrio praeerat: clasfis item et copiae omnes maritimae, quas ipse initie belli Piratici habuerat. omnes praeterea provinciae, quibus solis lege Gabinia non praefuerat, Phrygia, Lycaonia, Galatia, Cappadocia, Cilicia, Colchis superior et Armenia. Cicero pro lege Manilia, Plutarchus in Pompeio, Appianus in Mithridat. Florus Epitomes centesimo. Dio libro vigesimosexto.
Manilia, De suffragiis libertinorum. Tulit idem. Ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset. Vide Cicer. in Miloniana et Asconium.
Maniliae leges venalium vendendorum, ab Antonio dicuntur in lib. de Orat. 1. pro Cautiones, ut apud Catonem, Lex vini vendendi, oleae faciendae.
Manilia, de vicesima. Tulit C. Manilius Coss. cum C. Martio Anno 396. Ut iiqui manumitterentur, fortunarum suarum vicesimam aerario darent. Livius lib. 7.
Manilia, De Sacerdotiis. Tulit P. Manilius Tribun. pleb. L. Furio, M. Marcello Coss. Anno 557. Ut propter sacrificiorum multitudinem Tresvipi Epulones crearentur: oum essent ipsi a [Orig: à] Numma, ut etiam Iudorum illud epulare sacrificium facerent, instituti. Ius praeterea togae praetextae habendae, item ut Pontifici eisdem esset. Cicer. de Orat. 3. Livius 33. Ubi tamen pro P. Manlius, T. Romuleius legitur: quod Car. Sigonius ex coniectura emendavit.
Manlia, De C. Mario. Tulit L. Manlius Tribun. pleb. C Mario, L. Cassio Coss. Anno 646. Ut eidem C. Mario provincia Numidia mandaretur.
Martia Atinia, De parce Macedonica. Tulere Qu. Martius, C. Atinius Tribun pleb. Furio, Claudio Coss. Anno 557 Vellent iuberentne cum Rege Philippo pacem esse? omnes quinque et triginta tribus, uti rogas, iusserunt. Livius lib. 33.
MARTIA, D Magistratibus. Tulit Martius Censorinus, Ne cui bis censuram gerere liceret. Plutarchus in Coriolano.
Martia, De Statellis. Tulere M. Martius Sermo, et Q. Martius Sulla [Orig: Sylla] , Tribun. pleb. Popilio, Aelio Coss. Anno 581. Ut qui ex Statellis (Liguriae populis) deditis in libertatem restirutus ante Kalendas Sextiles non esset, cuius dolo malo is in seruitutem
venisset, ut iuratus Senatus decerneret, qui eam rem quaereret, animadverteretque. Livius lib. 42.
MARIA, De suffragiis. Tulit C. Marius Tribun. pleb. L. Caecilio, L. Cotta Coss. Anno 634 Ut pontes, per quos suffragis in comitiis ferebantur, angustiores fiercnt, ne quis illic qui suffragium ferret, consistere posset ad appellandum rogandumque, Cicero de legibus 3. Plutarchus in Mario.
Maria De re nummaria. Tulit M Marius Gratidianus Prator, L. Sulla [Orig: Sylla] Dictatore. Ut nummi certa tum excogitata ratione probarentur. Iactabatur enim temporibus illis nummus sic, ut nemo scire posset, quid haberet, de Offic. 3. Plinius lib. 33. cap. 9. qui legem hanc nominatim appellat, cum Cicero Praetoris edictum de Rostris promulgatum fuisse scribat. Hic autem ille Marius est, cuius caput Catilina per urbem tulit: quod ei invidiosissime obicit Cicero.
Maria Porcia, De Triumpho. Tulere L. Marius, M. Cato Portius Tribun, pleb. Ut poena afficerentur ii, qui aut hostium occisorum in praelio, aut amissorum civium falsum numerum literis Senatui retulissent. Ut cum primum urbem intrassent, apud Quaestores urbanos iurarent, de utroque numero vere ab iis Senatui scriptum esse. Valerius lib. 2. cap. de iure triumph.
MEMMIA, de lugurtha Romam evocando. Tulit C. Memmius Tribun. plob. P. Scipione Nasica, L. Bostia Calpurnio Coss. Anno 643. Uti L. Cassius praetor ad lugurtham mitteretur, eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio Regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebant, delicta patefierent. Sallust. de belle Iugurth.
Memmia de reis postulandis. Tulit, ut eorum, qui Rei pub. causa abessent, nomina ne in reos reciperentur. Ut calumniatoribus poena constituto iudicio interponeretur. Valerius Maximus libro tertio cap. 7. Calumniatori autem hac in lege in fronte imprimebatur litera, qua indicabatur calumniatum eum esse. Cicer. pro Sexto Roscio, literam illam, cui vos usque eo inimici estis, ut etiam calumnias oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fort unas vestras accusare possitis. Huius etiam meminit papinian. l. 13. de testib. lege 1. §. 1. Ad SG. Turpill. Legitur etiam Remmia. Plinius in Panegyrico de delatoribus loquens: Neque ut antea exsanguem illam, et ferream frontem nequiquam convulnerandam praebeant punctis, et notas suas rideant.
MENENIA SEXTIA, de mulcta. Tulere T. Menenius, P. Sextius Coss. Anno 301. Auctor Festus lib. 4. cuius verba sic legit Hoto. Peculatus furtum publicum dici coeptum est, a [Orig: à] pecore, quia ab eo initium eius fraudis esse coepit, si quidem antea aes aut argentum signatum ob delicta poena gravissima erat duarum ovium, et triginta boum: quae pecudes postquam aere signate uti coepit popalus Romanus, Tarpeia lege cautum est, ut bos centussis, ovis decussis aestimaretur. Eam legem sanxere T. Menenius Lanatus, et P. Sextius Capitolinus Coss.
Menia De auctoritate patrum. Numinatur a [Orig: à] Cicerone in lib. de claris Oratorib. Eaque videtur esse, quae apud Festum lib. 14. Minia nominatur, in dictione, Prorsus: et apud Nonium fortasse, in voce Sugillare: ubi ait, Sugillare, occludere. Varro Geminis, contra lex Mania est in pietate, ne filii patribus luce clara sugillent oculos. Alludere videtur ad patrum nomen, quo lex Menia Patritios intelligebat.
Menia, de Civitate. Tulit. Ut ex alterutro peregrino natus deterioris parentis conditionem sequatur. Ulp. c. Instit. 3. Et ad hanc idem in l. lex naturae. 24. de stat. hom. special. legem intelligit.
Metella, de fullonibus, Vide Caecilia, de fullonib.
MINUTIA. Meminit Fest. libro 13. in voce Osi sunt.
MINUTIA, de Triumviris mensariis. Tulit Minutius trib pleb. Aemilio, Terentio Coss. Anno 137. Ut propter penuriam argenti Triuniviri mensarii crearentur. Livius li. 23.
MUNERALIS lex vocata est, qua Cincius cavit, ne cui liceret munus accipere, Festus, qui plauti versus citat, quos in Cincia retulimus.
OGULNIA, DE SACERDOTIIS. Tulere Qu. et Cu. Ogulnii Trib. pleb. M. Valerio, Q. Appuleio Coss. Anno 454. Ut cum quatuor Augures, quatuor pontifices ea tempestate essent, placeretque aug eri sacerdotum numetum, quatuor pontifices, quinque Augures, de plebe omnes allegerentur. Ita Deinceps octo pontifices, novem augures fuerunt. Livius li. 1.
OPPIA, DE matronarum cultu, vel mundo muliebri. Tulit C. Oppius Trib. pleb. Q Fabio, T. Sempronio Coss. Anno 540. in medio ardore belli Punici secundi. Ne qua mulier plus semuncia auri haberet: neve vestimento versicolori uteretur: neu iuncto vehiculo in urbe oppidout, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa vehererur. Livius lib. 34. in princ. Tacit. lib. 3. et Val. Max. libro 9. capitul. 1. Ea tamen post viginti annos antiquata est, auctoribus M. Fundanio, et L. Valerio Trib. pleb.
OPTIMA Lex, cum nominabatur in magistro populi faciendo, qui vulgo D. ctator appellabatur, quam plenissimum posset ius esse, significabatur. Ut fuit M. Valerii Marci filii, Volusii nepotis, qui primus magister populi creatur est. postquam vero provocatio ab eo magistratu ad populum data est, quae antea non crat, desitum est dici, Ut optima lege: utpote imminuto iure priorum magistrorum. Haec Festus. Idem alibi. In magistro populi faciendo, qui vulgo Dictator appellatur, quam plenissimum posset ius esset, signisieabatur. postquam vero provocatio ab eo magistratu ad populum data est, quae antea non erat, desitum est dici, Ut optima lege: utpote imminuto iure priorum magistrorum.
ORCHIA, de numeto convivarum.rulit C. Orchius Trib. pleb. Qu. Fabio M. Claudio Coss. Anno 570. Macr. lib. 3. cap. 17. Fest. libr. 13. in dictione, obsonitavere.
OVINIA Lex nominatur a [Orig: à] Festo, ubi de praeteritis agit Senatorib. Ut censores ex omni ordine optimum quenque curiatim in Senatum legerent. quo factum est, ut qui praeteriti essent, et loco moti, habercntur ignominiofi.
PACUVIA, de mensis Augusti nomine. Talit Sextus Pacunius Trib. plcb. Augusto Imperatore, ut qui mensis ante Sextilis vocabatur, quod a [Orig: à] Martio, qui primus olim fuerat, sextus esset: is deinceps Augustus ab Augusto diceretur Macrob. lib. Sat. 2. capitulo 12.
PAGANA LSGE in plerisque Italiae praediis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes, torqueant fusos
aut omnino detectos ferant: quoniam adversetor id omnium spei, praeeipueque frugum. Plin. lib, 28. c. 2. ad fin.
Papia, Vide Pappia.
Papiria lulia, de mulctarum aestimatione. Tulere L. Papirius, L. Iulius Coss. Anno 324. Livius lib. 4. Vide Ateria.
Papiria, de nexu, vide Petilia.
PAPIRIA, De civitate. Tulit L. Papirius Pr. Ut Acerranis eivitas sine suffragio daretur, Gornelio, Domitio Goss. Anno 221. Liviuslib. 28.
PAPIRIA, de suffragiis. Tulit C. Papirius Carbo Ttibunus pleb. Popilio, Rupilio Coss. Anno DCXXI. Ut in iubendis legibus, aut vetandis, pupulus tabella suffragium ferret. Cicero de legibus tertio.
PAPIRIA, de triumviris capitalibus aut potius Monetalib. Tulit L. Papirius Tribunus pleb. Ut qui praetor fieret, qui inter cives ius dieeret, Tres viros Capitales (Monetales legit Hoto.) populum rogaret: qui sacramenta litigatorum exigerent, iudicarentque eodemque iure essent, ut quos exlegib. plebisve sacris exigere iudicareuc oportet. Haec ex Festo in lib. 17. voce Sestertius.
PAPIRIA, De consecratione. Tulit idem. Ne iniuss plebis aedes, terram, aram, aliamve rem vollam consecrare liceret. Cicero pro Domo sua.
PAPIAIA, de refectione Trib. pleb. Tulit C. Papirius Carbo Trib. pleb. L. Cornelio Scipione, C. Laelio Goss. Anno 560. Ut eundem Trib./ pleb. quoties quidem vellet, creari liceret, quaeramen perlata non est. Florus lib. 59. et Cicero in Laelio.
PAPIRIA, De re nummaria. Tulit, ut censet Hotom. idem L. Papirius Trib. pleb. Ut asses, qui unciales erant, semunciales fierent. Plin. lib. 33. c. 3.
PAPIA, De Civirate Tulit C. Pappius, Trib. pleb. Cotta, Manlio Coss. Ann. DCXXCIIX. Ut peregrini urbe Roma pellerentur. Cic. de Offic. 3. pro Balbo, pro Archia, Dio lib. 37.
PAPPIA, De Vestalis capiundi ritu. Tu.lit. Ut Pont. Max. arbitratu virgines e [Orig: è] populo viginti legantur, sortitioque in contione ex eo numero fiat. Gell. lib. 1. c. 12.
PAPPIA, De Sociis. Tulit. Ut socii Latiniin suas civitates redigerentur. Ut iudicium sociis et civitatibus exteris constitueretur, repetundi eius causa, qui in civitatis R, censum irtepsisset. Valerius lib. 3. c. 4. Cic. in Corneliana.
PAPPIA decimaria. Tulit Augustus. Ut si quis extraneus heres institutus fuisset, is priusquam hereditatem adiret, vicesimam partem fisco impendere teneretur: qua lege proximiores heredes non tenebantur cuius etiam meminit Iustin. l. ultim Cod. de edict. diu. Adria. tol. quod in totum sustulit Gratianus Imp ut affirmat Auson. in Gratiarum actionc. Aliud eius caput erat, ut si haeres institutus vivente testatore, vel ante aditam hereditatem decessisset, fisco bona addicerentur. Et hoc ab Iustiniano sublatum tit. Cod. de caduc. toll. Tettium, ut Vir et Uxor, nullis ex eo matrimonio exstani ibus liberis, decimam ex testamento matrimonii nomine capere possint: si vero exstent liberi ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam, et pto communi filio post nonum diem amisso aliam: pro duobus post nonum diem amissis duas: quod explicat Ulpian. in Fragmen.: it. decimoquinto, et 16. Vide Cuiac. Obser. lib 3. c. 12.
PAPPIA POPPAEA, de maritandis ordinibus. Tulere M. Pappius Mutilus, Q. Poppaeus Secundus Goss. suff. Augusto Imperatore: ut constat ex Dione, apud quem Popilius legitur, pro Poppaeus.
Ut qui Senator esset, quive filius, nepos, proneposve ex filio vel ex filia natus, cuius eorum esset, ne quis eorum sponsam uxoremve sciens dolo malo haberet libertinam, aut eam quae ipsa, cuiusve pater, materve artem ludicram facit, fecitve, neve Senatoris filia, neptisve ex filio, proneptisve ex nepote, filio nata, nata, libertino, eius qui ipse, cuiusve pater materve artem ludicram facit fecitve, sponsa nuptave sciens dolo malo esset. Ut ne quinquaginta annis minor sexagenario nuberet: aut vir hac aetate iunior quinquagenariam feminam duceret in uxorem: Ut patronis, qui ius trium liberorum habeant, contra testamenti liberti, aut ab intestato contra suos heredes non naturales bonorum possessio detur. Ut patr onae ingenuae duobus liberis honoratae, libertinae tribus idem iuris detur, quod patronis ex edicto. Ut liberis ingenuae trium liberorum iure honoratae idem iuris, quod ipsi patronae tribuatur. Ut omnibus ingenuis, praeter Senatores, eorumque liberos, uxores libertinas habere liceret. Tacitus libro tertio, Iurisconsulti sub tit. de ritu nupt. de vulg. substit. de iure patron. et aliis locis innumeris. Ulpian. capit. Instit. 14. et 29. Dio lib quinquagesimo sexto. Vide leg. Iul. de mar. ordinibus, ubi plura diximus. Vide item Lactantium libro secundo, Instit. cap. decimosexto Sueton. in Claudio, capitu. 24. Ubi Claudium refert caput unum huius legis edicto abrogasse, quod de sexagenariis loquitur; quod secutus est Iustin. l. sancimus. 2. C. de nupt. Vide Alex. Ad Alex. li. 4. c. 22.
PAPPIA, de iure patronatus. Tulit idem. Ut ex bonis eius, qui H-S. centum millium patrimonium reliquerat, et pauciores quam tres liberos habebat, sive ist restamento facto, sive intestatus mortuus fuerat, virilis pars patrono deberetur. Itaque cum unum quidem filium reliqterat heredem libertus, perinde pars dimidia debebatur patrono, ac si is sine ullo filio filiave intestatus decessisset: cum vero duos duasve heredes reliquerat, tertia pars debebatur patrono: si tres reliquerat, repellebatur patronus. Item, Ut libertus, qui duos libertos in potestate haberet, operatumque obligatione liberaretur. Iustin. paragraph. de success. liber. Et in Pandect. sub rit. de bonis liber, aliisque locis compluribus.
PED A. De vi et Caesaris interfectoribus. Tulit Q. Pedius Cos. cum Augnsto Caesare Anno 611. Ut qui C. Caesaris caedis auctores essent, iudicio constituto rei fierent, ??? lamnatis aqua et igni interdiceretur. Appian. lib ide bello civil. 3. Sueton. Nerone et Galba. Velleius li. 2.
PEDUCIA DE incestu, Nominatur a [Orig: à] Cicerone de natur. Deor. 3.
PEDUCIA, De terminis. Tulit. In libello variorum auctorum, De agrorum conditionibus, his edit est verbis, quae tamen aliqua ex parte correximus. Quae colonia hac lege deducta, quodve municipium, praefe ctura, forum, concilia bulum constitutum erit, qui ager intra fines eorum erit, si termini in eo agro ftatuti non erunt, quo in loco terminus non extabit, in eo loco is, cuius is ager erit, terminum destituendum curato: utque recte factum esse velit, magistratus qui in ea colonia, municiplo, praefectura, foro, conciliabulo iure d???undo praeerit, facito ut fiat.
PESULANIA, de damno a [Orig: à] canibus illato. Tulit. Ut si canis pauperiem fecerit, damnumve dederit, in dominum actio detur, ut aut damni aestimationem subeat, aut canem noxae dedat. Paul. Sentent. lib. 1. capitul. 15. In quibusdam tamen exemplaribus
Pesolonia legitur. Cuiac. Solonia reponit, ut ad Solonem referatur, de quo sic Plutarchus: e)/graye de\ kai\ bla/bhs2 tetrapo/dwn no/mon, en w(= kai\ kun/a d a/konta paradouw=ai keleu/ei kloia=| tetraph/xei dedeme/non.
PETILIA PAPIRIA, DE NEXV, VIDE POETILIA PAPIRIA.
PETILIA, de peculatu. Tulit Qu. Petilius Trib. pleb. Aemilio, Flaminio Coss. Anno 556. Vellent iuberentne, quaeratur, quae pecunia capta ablata, coacta ab rege Antiocho est, quique sub eius Imperio fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpitius Praetor urb. ad senarum referat. Omnes tribus uti rogal iusserunt. Livius libro 38.
PETRONIA, De seruix. Tulit, ut existimat Hotom. Petronius Turpillianus Cos. cum Caesonio Paero. Anno 813. Ne dominis potestas esset ad bestias depugnandas suo arbitratu servos suos tradere. Ut. ei, qui iure viri delatum adulterium non peregisset, numquam postea hoc crimen referre liceret. Modestinus l. 2. ff. ad legem Cornel. de sicar. Impp. l. 15. Cod. ad legem Iul. de adulte. Ad eodem Petronio et collega Iunio, supra Iunia Petronia numerata est.
PETRONIA, De peregrinis. Tulit. Ut peregrini urbe Roma expellerentur. Cicer. lib. de Offic. 3. Hanc Festus lib. 16. in voce, Res publicas, eo loco significat, ubi nunc P. Ennii de peregrinis legitur, ut vult Hotomanus.
PINARIA, de ambitu. Tulit L. pinarius Trib. mil. cum collegis Anno 322. Ne cui album vestimentum addere petitionis causa liceret. Livius li. 4. Lex tamen non tenuit, ut ex omnium temporum consuetudine intelligitur.
PINATIA FURFA de intercalando Tulere L. Pinatius. L. Furius Coss. eam antiquissimam, cui mentio intercalaris adscribitur, in columna aerea incisam fuisse Varro scribit, teste Macrobio, libro 1. capitublo 13.
PLAUTIA Iudisiaria. Tulit M. Plautius Silvanus Tribun pleb. C. Pompeio Strabone, L. Porcio Catone Coss. Anno 664. secundo anno belli Italici, cum equester ordo in iudiciis dominaretur. Ut tribus singulae ex eo numero quinos denos suffragio crearent, qui eo anno iudicarent, ex eo factum est, ut Senatores quoque in eo numero essent, et quidam et iam ex ipsa plebe. Cic. in Orat. pro Cornelio. Epist. ad Atticum libro quarto, et Ascon. Ex quo intelligitur, cum equites soli iudicarent XXX. tribus dedisse singulas XV. iudices. itaque iudices 450. fuerunt: et iudicia inter tres ordines, senatorium, cquestrem, et plebeium communicata sunt.
PLAUTIA, De vi publica. Tulit idem. Ut de iis, qui vim publicam arm. tis hominibus fecissent, quae stio constitueretur. Meminit Cicero de respons. arusp. pro Milone, libr. Epist. ad Q Fratrem 2. et ad Attic. Sallust. in Catili. Ascon. in Milon. et Caelius ad Ciceronem, libr. Epist. octavo. Item. Ne rem vi possessam usucapere liceret. Iulianus leg. 33. paragraph. 2. Digest. de usueap. paragraph. furtivae. Institut. de usucap. Lex Plautia et lulia ei demum vetuit longa possessione capi, quae vi possessa fuissent: non etiam ex quibus vi quis deiectu afuisset. Huius legis mentio fit, in ea Oratio quae Sallustii nomine in Cicer. inscribitur. corrupte tamen, meo iudicio, et pro Plautiae, Lutatiae legendum. Vide Lutatia, De vi publica.
PLAVIA Papiria, de eivitate, Tulere M. Plautius
Silvanus, C. Papirius Carbo Trib. pleb. Cn. Pompeio, L. Catone Coss. Anno 664. Ut civitas iis daretur, qui foederatis civitatibus adscripti fuissent, si et cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent, et sexaginta diebus essent professi. Cic. pro Arch.
PLAETORIA, Vide Laetoria.
PLAETORIA, De iure dicundo. Tulit M. Plaetorius Tribun. pleb. Ut Praetor urbanus qui nunc est, quique posthac fuerit, duos lictores apud se habeto: isque supremum ad Solis occasum ius inter cives dicito, Censorin. lib. de die nat. cap. 19. Varro lib. de ling. 5. Sed postea lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum, quod Praetor in Comitio supremam pronuntiavit populo.
PLOTIA, De exulib. Tulit Plotiu Trib. pleb. Ut qui Lepidum, civili bello secuti, post necem Coss. ad Sertorium confugerant, impune in civitatem redirent. Sueton. in Caesare, Gell. lib. 13. c. 3.
PLOTIA ET FLAVIAA grariae. Tulere Trib. pleb. Ut vel agri, quos a Senatu locupletes emissent, reddita possessoribus pecunia, plebi dividerentur: vel, si neminem vetere possessione moveri Senatus vellet, alii agri ex pecunia, quae ex novis vecti galibus per quinquennium reciperetur, emerentur, et plebi quae agros non haberet, partirentur. Cic. lib. ad Attic. 1. Has ideo iunxi, quod utraque idem sancitum fuerit.
PLOTA Agraria. Nominatur a [Orig: à] Cicerone lib. Epist. ad Attic. 1. Epist. Nihil mihi, Agraria, inquit, pro mulgata est a [Orig: à] Flavio: sane levis, eadem fere quae fuit Plotia.
POETELIA, de ambitu prima. Tulit C. Poetilius Trib. pleb. C Fabio et C. Plautio Coss. Anno 395. Ut ne ambiendi magistratus causa nundinas et conciliabula obire liceret. Livius lib. 7.
PORTERLIA PARIRIA, de nexu. Tulere C Poetelius L. Pairius Mugillanus Coss. Anno CDXXIX. Ne quis, nisi qui noxam meruisser, donec poenam lueret, in compedibu aut in nervo teneretur: pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset, et ne quis in posterum necteretur. Livius lib. 8. Et de eadem lege C. Manlius in Epist. ad Q. Marcium consulem. apud Sallust. Catilin. Et ita Solon: gel xrewn a)pokophn\ poiei=sqai, kai\ l u)tras1in kai\ e)pi\ s1wmas1i mh\ danei/yesqai, quam legem *seis1a/xqeian appeliabat, ut scribit Plutarchus.
POMPEIA, Dt Trib. pleb. Tulit C. Pompeius 1. Consul, cum Marco Crasso, Anno 683. Ut ad Tribunos pleb. provocandi ius esset: (quod lege Cornel. prohibitum fuerat) omniaque omnino, quae Trib. pleb. ademerat Sulla [Orig: Sylla] , illis restituerentur. Plutarch. in Pompeio, Asconius in Verrin. 1. et 2. et Caesar de bel. eivil. lib. 1.
POMPEIA, De iure coloniarum. Tulit On. Pompeius Strabo Consul. Ut transpadanae coloniae, eaeque quae extra Italiam finitimae Pado in agro Gallico erant constitutae, petendi magistratus gratia civitatem Romanam adipiscerentur, et hereditates a [Orig: à] populo Rom. capere, reliquoque iure civium Rom. uti possent. Ascon. ut refert Zasius.
Pompeia, DE PROVINCIIS. Tulit Cn. Pompeius Cos. cum Q. Caecilio, Anno 701. Ut sibi Hispania provincia in alterum quinquennium prorogaretur. Dio lib. 38. et Plutarch. in Vit. qui tamen. Quadriennium scribit.
Pompeia IUDICIARIA. Tulit idem Cos. cum M. Crasso iterum, Anno 693. Ut amplissimo ex censu, ex centuriis aliter quam antea, lecti iudices, ex tribus tamen ordinibus, quibus Aurelia lege commu nicata erant iudicia, Senatorio scilicet, Equestri et
Tribunis aerarii res iudicarent. Item ut quinque et septuaginta iudices, causas cognoscerent. Cicero in Pisonem, et Ascon. in eandem.
Pompeia, DE PARRICIDIIS. Tulit dem. Ut qui cognatos vel affines, qui parentum liberorumve nomine continentur, fratremque aut sororem necasset, is sanguineis virgis verberatus, in culeum insueretur cum cane, gallo gallinaceo, vipera et simia, deinde in mare vel profluentem proiceretur. Modestinus l. 9. ff. ad legem Pomp. de parricid. Ubi ait, more maiorum eam fuisse constitutam poenam. Florus autem Epitome 68. de Publicio Malleolo loquens, qui ob matrem interemptam primus hoc supplicii genus subiit, culet tantum meminit, ut et Valerius Max. lib. 1. c. 1. de Tarquinio rege scribens: tum et Cicero in Orat. pro Sexto Roscio. Seneca vero libro de Clementia primo, de Caesate August loquens: Non culeum, inquit, non serpentes, non carcerem decrevit. Iuvenalis etiam de serpente et simia loquitur. At Constantinus in lege prima C. de parricid. canem et gallum gallinaceum adiecisse videtur: quae tamen omnia Iustinianus legi Pompeiae in Institutionibus attribuit. Ut ut sit, hoc videtur Pompeius instituisse, ut cum antea Praetor certus ac proprius non esset, qui de parricidiis ius diceret, sed lege Cornelia, qui inter sicarios quaereret, de iis quoque quaerere (quemadmodum ex Rosciana intelligitur) deinceps certus huius criminis quaesitor esset: nam quod ait Ulpianus in lege prima. ff. de parricid. lege Pompeia eandem poenam parricidis esse constitutam, quae lege Cornalia de sicariis: sic accipiendum est, qua lex Cornelia ad parricidas Pertinebat. Alioqui perobscurus videri locus posset.
Pompeia, DE VI ET AMBITV. Tulit idem Consul solus creatus, Anno DCCI. Ut priusquam causa de vi ageretur, testes per triduum audirentur: dicta eorum iudices consignarent, quarta die adesse omnes in diem posterum iuberentur, et coram accusatore ac reo pilae, in quibus nomina iudicum inscripta essent, aequarentur: dein rursus postera die sortitio fieret unius et LXXX. qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent: tum ad dicendum accusator duas horas, reus tres haberet, renus. que illo eodem die iudicaretur: prius autem quam sententiae ferrentur, quinos ex singulis ordinibus accusator, totidem reus reiceret: ita ut numerus iudicum relinqu eretur, qui sententias ferrent, quinquaginta et unus. Asconius in Milonianae argumento, Dio lib. 40. Cic. lib. 4. de finib. et ad Attic. lib. 10. Caesar de bello civil. lib. 3.
Pompeia, DE PECUNIIS OB REM IUDICANDAM CAPTIS. Tulit idem, eodem anno. Ut de iis qui a [Orig: à] secundo suo consulatu ad hunc usque diem ob rem iudicandam pecunias cepissent, quaestio constitueretur. Appia. de bello civil. lib. 2.
Pompeia IUDICIARIA. Tulit idem eodem anno. Ne reum in iudicio laudare liceret. Plutarchus in Pomp. et Cato Utic. Valerius lib. 6. c. 2.
Pompeia, de magistrat ibus. Tulit Cn. Pompeius tertium Cons. cum Q. Caecilio, Anno DCC. Ne cuius absentis in magistratuum comitiis ratio haberetur: uno Caesare excepto. Dio li. 40. et Plutarch. in vitis.
Pompeia, DE MAGISTRATIBUS BITHYNIORUM. Tulit idem. Ne quis annis XXX. minor magistratum caperet, in Senatuve esset. Ut qui magistratum cepissent, eis in Senatu esse liceret. Nc Decuriones in curiam a [Orig: à] Censoribus lecti, pecuniam pro introitu darent. Ut Senatotes certis de causis a [Orig: à] Censoribus ordine moverentur. Ut Bithynicis civitatibus adscribere sibi ques
vellent, cives liceret, dumne civitatis essent alienae, sed earum quisque eivitatum, quae essent in Bithinia. Plinius Caecil. lib. Epistol. 10. Epistol. 84. et 117.
POPILIA, de Vestalis capiendae ritu. Ut si quis honesto loco natus adeat Pontificem Max atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius duntaxat, salvis teli gionum observationibus, ratio haberi possit: id per se ratum sit. Gellius lib. 1. c. 12.
PORCIA, De iure civitatis. Tulit M. Porcius Cato Tribunus pieb. Valerio, Apuleio Coss. Anno CDLIV. Ne quis magistratus civem Rom. virgis caederet, necaretuve: sed damnato exilium permitteret: cum ant ea nudorum cervix insereretur furcae, corpus virgis ad necem caederetus. Livis lib. 10. Cicero pro Rabirio perdul. Sallust. in Catil. Sueto. in Nerone.
PUBLICIA, de cerei. Tulit Publicius Trib. pleb. Ut Saturnalibus cerei non nisi ditioribus mitterentur. Macrob. lib. 1. cap. 7.
PUBLICIA, de lusu. Tulit. Ne quis in pecuniam luderet, seponsionemve in ludo, nisi qui Vitrutis causa susceptus esset, faveret: veluti si quis certet hasta, vel pilo iaciendo, vel currendo saliendo, luctando, pugnando, Marcianusl. 3. ff. de aleat. Idem lege Titia et Cornelia sancitum fuit, ut Idem refert.
PUBLILIA Laeteria de plebeiis magistratibus. Tulit Volero Publilius Philo, et Laetorius Tribuni plebeii Ap. F. et T. Quinctio Coss. Anno CCLXXX. Ut plebeii magistratus, qui antea curiatis comitiis febant, deinceps remotis patribus tributis comitiis crearentus. Livius lib. 2. Dionys. li. 9. apud quem tamen po(plios bole/roun legitur, pro po/pli/lios Nam Volero praenomen, Publilius nomen fuit, ut non Voleronia, sed Publilia sex dicenda sit.
PUBLILIA, de legibus et censoribus. Tulit Qu. Publilius Philo Dictator, Anno CCCXIV. Ut plebiscita Quitites omnes tenerent: Ut legum quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent: ut alter utique ex plebe. cum eo ventum sit ut utrumque plebeium Consulem fieri liceret, Censor crearetur. Livius lib ab V. C. 8.
PUPIA, De Senatu habendo. Tulit ne Senatus a [Orig: à] XVIII. Kalendas Februarias ad usque Kalendas Februarias haberetur. ne nisi perfectis, aut reioctis legation bus alis de rebus Senatus haberetur. Cicero Epistol. ad Lentulum. 4. ad Qu. Fratrem, lib. 2. epist. et Caelius 8. Epist. ad Ciceronem. Ubi hac lege solutos magistratus scribit.
QUINA Vicenaria, vide Laetoria.
REGIA, DE UNIUS IMPERIO. Lata est ineunte regnum Romulo, qua populus omnem ei potestatem in se concessit. Livius lib. 34. Ex vero tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? an vetus regia lex, simui cum ipsa urbe nata? Cum autem annis amplius D. florente populi Romani libertare, sopita fuisset, postea D. Augusti et Tiberi dominatu, qui legibus soluti sunt, ex citata, subtilius et copio sius quam antea perscripta est: et quo quisq. die successores mortuorum imperium excipiebant recitari solebat, quemadmodum ex his eius reliquiis intelligitur, quae ex libro Epigrammasum Romanorum referuntur ab Hotomanno Ea vero ad Verspasiani imperium pertinet: quae ut idem censer, a [Orig: à] Cornel. Tacito libr.: o his significatur verbis: Tum Senatus omnia Ptincipibus solita Vespasiano decrenit, etc. Sunt et
qui testentur Romae hanc Scripturam extare in basilica Lateranensi, in aere incisam. Est autem huiusmodi: Foedus ne cum quibus volet facere liceat, ita ut licuit Divo August. Tiberio Iulio Caesari Augusto Tib. Claudio Caesari Augusto Germanico. Utique cum ex voluntate auctoritateve, iussu mandatove eius praesenteve eo Senatus habebitur, omnium rerum ius perinde habeatur, servetur perinde ac si e [Orig: è] lege Senatus editus esset, habereturve. Utique quos magistratum, potestatem, imporium, curationemve cuius rei petentes Senatui populoque Roman. commendaverit, quibusve suffragationem suam dederit, promiserit, eorum comitiis quibusve extra ordinem ratio habeatur. Utque ei fines pomerii proferre, promovere, cum ex Rep. censebit esse liceat, ita uti licuit Tib. Claudio Caesari August. Germanico. Utique quaecumque ex usu Rei publicae maiestate divinarum, humanarum, publicarum, privatarumque rerum esse censebit, ei agere, facere, ius potestasque sit, ita uti [(transcriber); sic: uri] Divo Augusto, Tiberioque Iulio Caesar. August. Tiberioque Claudio Caesa. Augusto Germanico fuit. utique quibus legibus plebisve scitis scriptum fuit, ne Divus August. Tiberiusve, Iulius Caesar Aug. Tiberiusve Caludius Caesar Augu. Germanicus teneretur, iis legibus, plebisve scitis Imper. Caesar Vespasianus solutus sit: quae que et quaque lege rogatione Divum Augustum, Tiberium ve Claudium Caesarem Augustum Germanicum facere oportuit, ea omnia Imper. Caesari Vespasiano Augusto facere liceat. utique quae ante hane legem rogatam acta, gesta, decreta, imperata, ab Imperatore Caesare Vespasiano Augusto iussu mandatuve eius a [Orig: à] quoque sunt, ea perinde iusta rataque sint, ac si populi plebisve iussu acta essent. Sanctio. Si quis huiusce legis ergo adversus leges, rogationes, plebisve scita, senatusve consulta, fecit, fecerit, sive quod eum ex lege, rogatione, plebisve scito, S. UCC. facere oportebit, non fecerit, legis huius ergo, id ei ne frandi esto: ne quid ob eam rem populo dare debeto, neve cui de ea re actio, neve iudicatio eslo, neve quis de ea re apud se agi finito. Haec ex epigrammatum antiquorum lib. Ulpian. autem in l. 1. D. de const. princip. hanc legem significat, cum ita scribit: Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege Regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne imperium et potestatem conferat. Quod Iustinia. to Iidem verbis in tit. de iure natur. et gent, transcripsit. Hanc autem Alexander imperator legem imperii appellare videtur in lege tertio Cod. de testamentis et a [Orig: à] Strabone in sine postremi libri significatur his verbis, ubi de Caesare Augusto loquens e)pei/toi a)po\, inquit, h( patri\s2 e)pe???eyen au)tw th\n prosta ti/an th=s2 h(gemoni/as2, kai\ pole/mon, kai\ ei)phn/hs2 kate/sth ku/rios dia\ bi/ou, etc.
REGIA, de mortuo inferendo. Tulit. Ne mulier, quae praegnans mortua sit, humetur antequam partus ei excidatur. qui contra fecerit, spem animantis cum gravida peremisse videatur, Marcia. l. 2. D. mort. infer. Hanc autem legem superioris partem fuisse, ridiculum est dicere, tametsi eius auctorem nominare difficile est, cum satis constet, Regis verbum cognomen fuisse, non nomen. Existimat Hot omanus Romuli aut Numae Pompilii legis alicuius. de qua Marcianus antea disputarat, partem hanc fuisse, cum praesertim ad sacra haec lex pertineat, de quibus quae leges a [Orig: à] Numa constitutae fuerant, semper observandae sunt: ut lulius quoque Capitol. in Antonio Pio testatur. Similem Diodorus apud Aegyptios Graecosque prope omnes legem de mulierib. gravidis rei capitalis damnatis li. 2.
commemorat. itemque Clemens Alexand. libr. 2. Strom. et Plutarchus de Aegyptiis, libro de sera num. vind. Aelianus de Atheniensibus lib. Varr. hist. 5.
REMMIA, vide Memmia.
REMMIA, De iactu Latam opinatur otom. a [Orig: à] Rhodiis, et a [Orig: à] Caesaribus receptam: Ut si levandae navis gratia iactus mercium factus est, omnium contributione sarciarur, quod pro omnibus datum est Paul. l. 1. D. de lege Rhodia. Sumpsere tamen videntur hanc legem Romani, ut et alias complures nauticas a [Orig: à] Rhodiis, quorum disciplina navalis, et gloria tunc maxime excellebat: et in l. a)ci/os1is2 D. de lege Rho. eleganter Antoninus ait, terram suis legibus, mare legibus Rhodiis regi, quatenus nulla eis suarum legum adversatur. Nisi forte haec de Rhodiis lata est: et Rhodia sic dicatur, ut Cypria lex (quae de Cypri rege lata est a [Orig: à] Claudio) nominatur in Sextiana: et Tribunitia, de Tribunorum potestate, in secunda Verr.
ROMULEIA, De sacerdotiis. Vide Manlia.
Roscia Theatralis. Tulit L. Roscius Otho, Tribun. pleb. L. Metello, Q. Martio Coss. An. DCLXXXII. Ut in Theatro Equitibus Romanis, qui H. S. quadringenta possiderent. 14. gradus spectandi gratia assignarentur: exeptis iis, qui sive suo sive fortunae vitio decoxissent, cui generi certum locum assignavit, poena irrogata si in 14. sedissent. Cicero Philip. 2. Asconius in Cornelianam. Flor. epit. 99. Dio libr. 26. Plinius li. 7. c. 20. Iuvenalis Satyr. 14. Et Tacit. li. 15. qui legem interpretatur hanc habuisse vim, ut Equites non ante plebem, ac separatim, confuse tantum quatuordecim ordines haberent.
ROSCIA De terminis. Eius caput in libro variorum auctorum, de agrorum conditionibus amissum puto: ut in Mamilia lege exposuimus.
RUPILIA, De iure Siculorum. Dedit P. Rupilius Consul cum P. Popilio, Ann. DCXXI. Cicero Verrina quarta. Siculi hoc iure sunt, ut quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus: quod Siculus cum Siculo non einsdem civitatis, ut de eo Praetor iudicet ex P. Rupilii decreto, quod is decem legatorum sententia statuit, quam legem Siculi Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a [Orig: à] populo petit, aut populus a [Orig: à] privato senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt. Quod civis Ro. a [Orig: à] Siculo petit, Siculus iudex datur, quod Sicu8lus a [Orig: à] cive Romano, civis Romanus datur, ceterarum rerum selecti iudices ex civium Rom. conventu proponi solent Vide Asco. in eandem Orat. et Valer. Mac. lib. 6. ca. 10. apud quem tamen Rutilius perperam legitur.
RUTILIA, de trib. milit. Tulit C. Rutilius Rufus. Festus. Rufuli appellabantur tribnni militum a [Orig: à] consule facti non a [Orig: à] populo: de quorum iute, quod Rutilius Rufus legem tulerit, Rufuli, ac post Rutuli sunt appellati.
SACRATA militaris. Tulit, ut censet Hot. M. Valerius Corvus Dictator, Anno CDXI. ob militum Capuanorum secessionem. Ne cuius militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur: ne quis ubi Tribunusmilitum fuisse, postea ordinum ductor esset. Livius lib. 7.
SACRATIS legibus Vestalibus poena incesti constituta est, ut vivae defoderentur. Dionys. lib. 1.
SACRATAIUNIA, de Trib. pleb Tulit L. lunius Brutus Trib. pleb. primus creatus, Cassio, Cominio Coss. Anno CCLX. Ut plebi sui magistratus essent
sacrosancti, quibus auxilii latio adversus Consules esset: neve cui patrum capere eum magistratum liceret. Ut neque privilegium irrogari, neque de capite civis, nisi comitiis centuriatis, rogari liceret. Livius lib. 2. et Cic. pro Sextio et pro domo. Dionys. li. 6. legis verba haec refert: *dou/marxon a)/konta w(/s1per e(/na pollwn, nhd ei\s2 mnde\n a)nagkace/tw dra=|n, mhde\ mastigoutw, mh\de\ e)pi tatte/tw mastigou=n e(te/rw|, mhde\ a)pokteine/tw, mhde\ a)poktei/nein keleve/tw. o/a\n de\ tis2 tw=n a)ptigoreume/nown, ti\ poih)s1h|, e)ca/gistos2 e)sta, kai\ ta\ xrh/ mata a/ute= ouh/mhtros2 i(era/. kai\ o( ktei/nas2 tina\ tw=n tau=ta ei)ogas1 men/wn, fo/nou koqaros2 e)stw. id est, ne quis Tribunum ut quasi privatum quicquam facere cogito, neve virgis caedito, neve caedi iubeto, ne occidito, neve occidi iubeto: qui adversus ea fecerit, sacer esto: bonaque eius Cereri sacra sunto: eumque occidere ius fasque esto. Liu. autem lib. 3. hoc e [Orig: è] rogatione carmen edit: Si Trib. pleb. decem rogabo, si quis minus hodie decem Trib. plebis fecerit: hi tum quos sibi collegas cooptassint, illi ita legitimi eadem lege Tribuni plebeii sint, ut illi quos hodie Tribuni plebeii feceritis. Sacratae autem leges dicebantur, inquit Festus, quibus sancitum erat, Ut si quis adversus eas fecisset, sacer alicui deorum esset. Sunt qui esse dicant Sacratas, quas plebes iurata in monte sacro sciverit. Haec ille. Cie. pro Cornelio maiestatis reo, Tanta igitur in illis virtus fuit, ut annis XVI. post reges exactos, post nimiam dominationem potentium leges sacratas ipsi sibi constituerent, duos Tribunos crearent, montem illum trans Aienen, qui hodie mons sacer appellatur, in quo armatae considerant, aeternae memoriae causa consecrarent. Haec Cic. Dubitari autem potest, verum ne illud sit quod scribit Diodor. lib. 12. in Auentino foedere comprehensum hoc fuisse, uti Tribun. pleb. exacto sui magistratus anno, mox totidem alios in annum sequentem designarent: quod si praetermisissent, ilico vivi comburerentur. fin aliquanto diutius cos in designando dissendio tardater, interea potestas eis prorogaretur, dum alios crearent.
SATYRA Lox. Festus, Statura est cibi genus conditi, et est lex multis aliis confecta legib. ltque in sanctione legum adscribitur. Neve per Saturam abregato aut derogato. Annius Luseus in ea quam dixit adversus Tiberium Gracchum, Imperium quod plebs per Satyram dederat, id abrogatum est, et C. Laelius in ea, quam pro se dixit, Dein postera die quasi per Satyram sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Quidam dicunt esse genus carminis, ubi de multis rebus disputatur. Haec Festus. Diomedes Grammaticus: Satyra lex nomen ccepit a [Orig: à] genere cibi ex variis rebus conditi. Sallustius in lugurthino bello iisdem verbis: Dein postero die quasi per Satyram sententiis ex quisitis, in deditionem accipitur. quod Sallustius de Iugurtha dicit, nec ibi quisquam aderat Laelius. mendum igitur subest in Festo. Legem itaque Satyram fuisse putant, in qua coniunctim multis de rebus una rogatione populus consulebatur. Quod lege Caecilia et Didia vetitum fuisse, Cicero in Oratione pro domo sua testatur. Et sententias ferri per Satyram, cum ex multis capitibus, etsi quaedam comprobantur, quaedam improbantur, inicitur tamen tabella, UTI RIOCAS. Iustinianus in praefat. ad antecessores. §. 2. Et primi anni hoc opus legentibus tradebatur non secundum edicti perpetui ordinationem, sed passim, quasi per Satyram collectum, et utile cum inutilibus mixtum, maxima parte inutilibus deputata, id est, Nullo ordine, sed confuse ac perturbate, dum modo hinc modo illinc aliquid decerpitur. Vide Eras. Chil. 4. cent. 8.
SCANTINIA, vel Scatinia, de pueris impudicis. Tulit C. Scantinius Aricinus Trib. pleb. Ut qui praeposteram vel adversi vel aversi vene rem exercuissent: vel, ut qui alienam pudicitiam sollicitassent, aut suam ipsi prostituissent, poena X millium numum [Orig: numûm] coercerentur. Iuvenal. Sat. 2. Sueto. Domitiano. Ausonius, Cic. Phil. 3. Fabius lib. 4. c. 2. et lib. 7. 4. Caelius lib. Epist. fam. 8. epist. 12. Hic Scantinius cum Marcelli viri illustris filium de impudicitia appellasset, damnatus est, ut Valerius lib. 6. c. 1. testatur: Tertullianus li. de Monogam. Prudentius in Romam. Postea tamen huic sceleri poena gladii a [Orig: à] Christianis Imperatoribus constituta est, quam primum sanxerunt Constantius et Constans, ut habetur in l. cum vir nubit. C. ad l. Iul. de de adult.
SCRIBONIA agraria seu viaria. Tulit Cael. Curio Trib. pleb. Caelius Epist. fam. lib. 8.
SCRIBONIA, de seruitutibus urbanorum praediorum. Tulit fortasse ille. Ne urbanorum praediorum seruitutes usucapi liceret, utique earum seruitutum libertatem usucapere ius esset, leg. 4. in fin. D. deusurp. ubi Cuiac. Ad civitatum dignitatem ea lex pertinuit: usque eo ut eriam sine bona fide et titulo eius libertatis usucapionem ferret, l. si aedes 32. D. de seruit. urb.
SEMPRONIA, AGRARIA. Tulit T. Sempronius Gracchus Trib. pleb. P. Mutio Scaevola, L. Calpurnio Coss. Anno DCXX. Ne quis ex publico agro plus quingenta iugera possideret: quorum tamen dimidium filiis habere liceret. Ut si quis latius agrum patefaceret, Triumuiri quotannis lata opera creati, iudicarent, qua publicus ager, qua privatus esset. Appian. lib. Emphyl. 1. Plutarch. in Gracchis. Vell. lib. 2. Auctor libri de vir. illust. Cic. in Sextian. et de aruspic. respons. Florus epitom. 58. et Siculus Flaccus in lib. de condit. agror. apud quem tamen Ducenta legimus, cum alii omnes aperte Quingenta prodant.
Sempronia, de aere alieno. Tulit M. Sempronius Trib. Pleb. L. Cornelio, Qu. Minutio Coss. Anno DLX. Ut cum sociis ac nomine Latino pecuniae creditae ius idem quod cum civibus Rom. Esset. Livius libr. 35. Cic. de offic. 2.
Sempronia, De [(transcriber); sic: D] REGIS ATTALI HEREDITATE. [(transcriber); sic: ] Tulit idem: o(/pws2 ta\ bas1ilika\ xrh/mata komisqie/ita, toi=s2 thn\ xw/run dia=lagxa/nous1i tw=n politw=n, u(pa/rxoi pro\s2 katas1keuhn\ kai\ gewrgi/as2 a)formhn\. Ut pecunia Regis Attali, qui populum Rom, heredem fecerat, iis civibus qui sua lege Sempronia agrum sortiti erant, daretur ad comparationem instrumentorum et agriculturae apparatum. Ut agri Regii a [Orig: à] C. nsoribus locarentur: unde vectigal populo penderetur. Plutarch. in Gracchis Cicer. Vert. et Florus epit. 58.
Sempronia iudiciaria. Tulit C. Sempronius Gracchus Trib. pleb. Q. Caecilio, T. Quinctio Coss. Anno DCXXX. Ut iudicia quae semper antea penes ordinem Senatorium fuissent, ad solos Equites transferrentur. Appian. lib. de bello civil. 1. Asconius in Divinat. Vell. li. 2. Tacitus lib. 12. Varro de vita populi R. apud Marcellum in voce biceps. Plutarch. autem in Gracchorum vita, Equites trecentos cum Senatoribus trecentis mixtos tradit, atque inter utrosque communicata iudicia. quod (pace tanti viri dixerim) falsum est. Haec enim Livia lex fuit: ut suo loco docuimus.
Sempronia, DE MAGISTRATIBUS. Tulit idem. Ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Sallust. in Orat. Caesa. de Rep. ord. Ut cui magistratus fuisset, ei magistratum iterum capere ius non esset qua lege M. Gellinius, cui Ti. Gracchi
lege Tribunatus abrogatus fuerat, notabatur. Eam tamen Caius, Corneliae matris precibus post abrogavit. Plutarch. ibidem, et alii
Sempronia, De iure civit. Tulit idem. Ne de capite civis Ro. iniussu populi iudicaretur qui indicta causa in civem Ro. animadvertisset, de eo populi quaestio constitueretur: quod propter P. Popilium latum est. Cicero pro Rabirio, pro domo, pro Cluentio, et de legib. 3. item Plutaroh. in Gracchis. Idem postea lege Porcia repetitum est. Cicer. Verr. 7. O nomen dulce libertatis: o [Orig: ô] ius eximium nostrae civitatis: o [Orig: ô] lex Porcia, legesque Semproniae. Videtur autem exceptum parricidium his legibus fuisse: cum in Orat. pro Sext. Rosc. vetus supplicium commemoretur.
Sempronia, DE SUFFRAGIIS. Tulit idem. Ut soccis Latinis ius suffragii ferendi perinde ut civibus Roman. esset. Iidem.
Sempronia, DE VIIS ITALIAR. Tulit idem. Ut viae in Italia munirentur, sternerentur, lapidibus milliaria descernentibus notarentur, poutibus instituerentur. Iidem.
Sempronia DE COLONIIS DEDUCENDIS. Tulit idem. Ut coloniae extra Italiam deducerentur. Paterculus li. 2. Plutarch. in Gracchis. Appia. in Liby. Florus epit. 60.
Sempronia, DE RE MILITARI. Tulit idem. Ne minores annis 17. ad militiam cogerentur. Ut verstes militibus gratuito et praeter stipendium darentur. Plutarchus in Gracchis.
Sempronia, DE PROVINCIIS DECERNENDIS. Tulit idem. Ut Senatus quotannis ante comitia consularia designandis consulibus provincias arbitratu suo decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur: quod ante vel post designatos, vel post initum Consulatum facere solebat: praeterex cum antea Senatus decreto per Tribunos intercedi posset, ne Deinceps liceret Cic. pro domo sua, in Vatinium, De provinc. cons. Sallust. In Iugurt. Sueton.
Sempronia FRUMENTARIA. Tulit idem iterum Tribun pleb. M. Fuluio, M. Plautio Coss. Anno DCXXVIII. Ut semisse et triente frumentum menstrum plebi ex publico viritim daretur. Appian. lib. de bell. civil. 1. Flor Epit. 60. Cicer. pro Sextio. Tusc. 3. in Bruto: Vell. lib. 2. Plutar. in vitis. Hinc locus Romae constitutus, in vo frumentum publicum asservabatur, una cum legibus frumentariis, qui dicebatur Horrea Sempronia.
SEMPRONIA ET IULIA, de limitibus. [(transcriber); sic: ] Tulit. Ut per auctuarios limites populo ius eundi esset, sicut per viam publicam. Hyginus libello de limitibus constit. Vide Iulia de limitibus.
SENTIA, de Senatu supplendo. Tulit, ut Horom. opinatur C. Sentius Cos. Cum L. Lucretio Augusto imperante, Anno DCCXXVIIII. Ut in numerum patriciorum qui Senatui deessent, alii sublegerentur. Tacitus libro secundo, ubi tamen Senia legitur pro Sentia.
SERVILIA AGRARIA. Tulit P. Servilius Rullus Tribun. pleb. Cicerone, Antonio Coss. Ann. DCXC. Ut uqae post C Marium, C. Carbonem Coss. publice data, assignata, vendita, concessa essent, ea omnia eo iure forent uti quae optimo iure privata sunt. Ut Decemviri eum summo Imperio crearentur, qui totius Italiae, Syriae, Asiae, Lybiae, et provinciarum quas nuper Pompeius subegerat, vectigalia venderent, ex eaque pecunia agros colonis, quos arbitratu suo quo vellent deducerent, mercarentur. Ut eis liceret damnar quos vellent, damnatos in integrum restituere, exules reducere. Huius rei causa haberent
apparitores, scribas, liberarios, praecones, architectos, et ut eis darentur more maiorum muli, tabernacula, supellex, etc. Lex Cicerone dissuadente perlata non est. Hoc tamen visum est ex illus contra legem orationrbus describendum esse.
SERVILIA, de civitate Tulit C. Servilius Glaucia Tribu. pleb. Cos. Ut Latinis ius esset civitatis assequendae, in locum eius quem accusando repetundarum damnassent. Asco pro Scauro. et Cic. pro Balbo.
Serulia REPETUNDARUM. Tulit idem. Ut reus conperendinaretur: eum ante vel iudicari primo posset, vel amplius pronuntiari. Id est ut accusatori dies XX. ad agendum, totidem defensori ad defendendum darentur. Cic. verrin. 3. pro posthumo, pro Scauro, et in hanc valer. lib. 8. c. 1.
SERVILIA iudiciaria. Tulit Q. Servilius Caepio Cos. cum C. Attilio. An. DCXLVII. Ut iudicia quae lege Sempronia ad solos equites translata erant, ordini. Senatorio communicarentur: quae tamen non multo post abrogata est. Tacitus libro 12. Cicero I. de arte rher. de Orat. 2. in Btuto, in Orat. pro Scauro. et ibidem Ascon. Imparem autem et minotem fuisse Senatorum numetum ex eo constat, quod lege Livia, quae proxime insecuta est, ex aequa parte communicata sunt. et fortassis hoc est, quod Florus in Epitom. de trecentis Senateribus cum sexcentis equitibus commixtis ad legem Semproniam referebat libro 60.
SEXT ALICINIA, de sacerdotiis. Tulere L. Sextius, C. Licinius Tribun. pleb. P. Manlio Dictatore Anno 385. ut pro Duumviris sacris faciundis, Decemviri ita creentur, ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat Livius lib. 6.
Sextia DE MAGISTRATIBus. Tulit idem L. Sextius, M Furio Dictatore v. Anno 386. Ut consulunus e [Orig: è] plebe crearetur. qua de causa vicissim concessum a [Orig: à] plebe nobilitati, ut praetor unus qui ius in urbe diceret, ex patribus crearetur Livius lib. 6.
SULPITIA, de iure civitatis Tulit P. Sulpitius, Tri. ple. Q Pompeio, L Sulla [Orig: Sylla] Coss. Anno 665 ut exules revocarentur: ut novi cives libertinique distribuerentur in tribus, Florus epit. 77. Plutarch. in Sulla [Orig: Sylla] Eo enim tempore novi cives in octo tantum tribubus suffragium ferebant, auctore Appiano, et propter reliquarum tribuum multitudinem nullius momenti erant.
SULPITIA, de C. Pontinio. Tulit Ser. Sulpitius Galba Praetor, Anno 699. ut C. Pontinio Proconsuli, quo die utbem triumphans ingrederetur, imperium esset. Cic. lib. 4. ad Attic. Dio lib. 40.
Sulpitia, de aere alieno. Tulit idem. mhde/na s1ugk???ntiko(n a)pr\ dixili/as2 draxma\s2 o)fei/lein. Ne quis Senator supra duo millia drachmarum deberet. Plutarch. in Sulla [Orig: Sylla] . Ipse tamen legislator, cum vita excessit, ultra trecenteas myriades debiti nomine reliquit.
Sulpitia, DE BELLO MITHRIDATICO. Tulit idem. ut Sulla [Orig: Sylla] e, cui Asia provincia obvenerat, ut bellum Mithridaticum administraret, imperium abregaretur, et C Mario mandearetur. Velle us libro 2. Flor. epit. 77. Plutar, in Sulla [Orig: Sylla] , et Mario, et Appian. de bello eivil. 1.
Sulpitia de bello Macedonico. Tulit P. Sulpitius Con sulcum C. Aurelio, An. 553. Vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno essent, ob iniurias armaque illata sociis populi R. bellum indici. Livi. lib. 31.
Sulpitia SEMPRONIA, de templis et aris. Tulere ex SC. P. Sulpit. P. Sempron. Coss. 649. Ne quis templum aramve Senatus iniussu, aut Tribunorum pleb. maiosis partis dedicaret. Livius lib. 9.
TALARIA, de talorum lusu. Nominatur a [Orig: à] Plauto in milit. glor.
Atque adeo ut ne legi fraudem faciant alariae,
Accuratote, Ut sine talis domi agite [(perhaps: agitent)] convivium.
Facere ad legem aliquam de alea veterem alludit, qua talorum lusus conviviis interdicebatur: Publiciam forte, aut Titiam. Nam sumptuariae leges, quibus hanc nonnulli attribuunt, de sumptibus tantummodo cavebant.
Tarpeia, De mulcta, Vide Ateria Tarpeia.
TERENTIA CASSIA frumentaria. Tulere M. Terentius Lucullus, C. Cassius Coss. An. DCXXC. Uti frumenti alterae decumae a [Orig: à] provincis coemerentur [Orig: coëmerentur] pre cio in modios H Strium constituto: item ut civitatibus aequaliter imperaretur, pretio in modios singulos H-S. quator constituto. Ciccro Verrina quinta et se ptima.
TERBNTA, de legibus consularis imperii. Tulit. C. Terent. Arsa Tri. Ble. Lucretio, veturio Coss. Ann. 290. ut quinque viri crearentur legibus de imperio cinsulati scribendis, ne ipsi libidinem ac licentiam suam pro lege haberent. Dionusius lib. 10. Livius lib. 3. qui tamen perlatam non fuisse affirmat. Corrupte autem antea Terentilla vocabatur.
TORIA agraria. Tulit Sp. Thorius Trib. ple. Ne agri amplius dividerentur, sed possessoribus in iis relictis, vectigalia pro iis penderentur, eaque pecunia populo divideretur. thn\ men ghn\ mhke/th diane/mein, a)ll) e(/ nai tw=n e)xo/nton, kai\ fo/rois2 a(po au)th=s2 tw| dh/mw| katati/qesqai, kai\ ta/de ta\ xrh/mata xwrei=neis2 dianoma/s2 Haec Appi. li. de bello civil. 1. qui iubiungit, non multo post latam fuisse legem, qua vectigal illud abrogatum est. At Cic. in Bruto lege Toria id factum tradit. Sp. Thorius, ait, satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum puhlteum vitiosa et inutili lege, vectigali levanit. Idem praeterea in li. de Orat. 2. scribit Lucisium lege Toria postulatum fuisse, quod ab eius pecore agri publici depasti essent. Corrupte autem apud Appianum Borius legitur, pro Thorius: ut alia in hoc genere quam multa.
TITIA, DE LUSU, Ne quis in pecuniam luderet, sponsionemue in ludo, nisi qui virtutis eause susceptus esset, faceret. marcian. lib. 3 D. de aleator. vide PUBLIC la de lusu. Ac dehis fortassis accipiendi sunt hi versus Horatii lib. 3. Carminum oder 24.
--- Nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer:
Venarique timet, ludere doctior
Seu Graeto iubeas tracho,
Seu malis Vetita legibus alea.
Meminit etiam. Cic. Philip. 2. legis de aleator.
TITIA, de triumviratu quinquennali. Tulit P. Titius Tribun. pleb. ut Tresviri Consulari potestate constituendae Rei pub. in quinquennium crearentur, Octavius Caesar, Lepidus et Antonius. Appian. De bel. civil. 4, et Florus Epit. CXX.
TITIA, de donis et muneribus. Tulit L. Titius. Ne ob orandam causam pecuniam donumue patroni acciperent. Tacit. lib. 2. et Ausonius.
Iurisconsulto cui nubit adultera coniunx,
Papia lex placuit, Iulia displicuit.
Quaeritis unde sit haec distantia? semivir ipse,
Scantiniam metuens, non metuit Titiam.
Eum notar, qui a [Orig: à] clientelis inops, nec donum nec muns ab ullo capicbat. Idem fuit sancitum Cincia lege, de qua superius retulimus.
TITIA AGRARIA, Tulitut: vult. Hoto. Sext. Titius, Trt. ple. M. Antonio A. Posthumo Coss. Anno 654. ut
Vectigal agris publice assignatis impositum Quaestor colligeret. Cic. lib. 2. De otat. pro Muraena. Valer. lib. 8. c. 1.
TREBONIA, de Tribunis pleb. Tulit L. Trebonius Trib. pleb. Herminio, Virginio Coss. Ann. 305. Ut qui plebem Romanam, Tribunos pleb. rogaret, is usque eo rogaret dum X. Tribunos pleb. faceret. Qua lege Tribunorum cooptatio collegio adempta, in populum Rom. translata est. Livius lib. 3. et 5.
TREBONIA, de Caesare. Tulit A. Trebonius Trib. pleb. Pompeio Magno et Crasso iterum Coss. Anno 698. Ut Caesari imperium in Gallia in aliu quinquennium quam quod ei Vatinia lege concessum erat, proro garetur. Ita Trebonivus Senatui successoris mittendi potestatem adimebat. Cic. libr. ad Artic. 7. 8. 9. 10. Item Florus epit. 105. Plutarch. in Pom. et Catone Uticensi. Dio lib. 39.
TRIBONIA, de Pompeio. Tulit idem. Ut eisdem Coss. Syria et Hispania provinciae in quinquennium darentur. Plutarch. in Pompeio.
TRIBUNITIA lex dicitur, quae de Tribunorum povestate lata est, Fest. lib. 17. Homo sacer ist est, quem populus iudicavit ob maleficium, neque fas est eum immolari: sed qui occidit, parrieidii non damnatur. Nam lege Tribunitia cavetur prima. Si quis eum, qui eo plebiscito sacer sit, occiderit, parricida ne sit. Quibus verbis Festus Sacratam Iuniam, quam suo loco exposuimus, significat. Alia sententia dixit Cicero Verrina secunda. Viderit adhuc post legem Tribunitiam unum Senatorem vel tenuissimum esse damnatum. Quibus verbis Pompeiam legem intelligit, de Tribunitia potestate restituenda, nondum tamen latam, sed in contionibus ostentatam.
TRISUNITIA lex nominatur, a [Orig: à] Pomponio dicam, an Triboniano? in l. 2. De orig. iuris, fere initio: Exactis deinde Regib. lege Tribunitia omnes leges hae exoleverunt. At lata ea lex est a [Orig: à] Iunio Bruto consule, non Tribuno, uti Livius testatur. Rursus quod nonnullis placet, a [Orig: à] C. Terentio Arsa Tribuno pleb. latam esse, Lucrerio, Veturio Coss. An. 290. quo anno scribit Livis latam fuisse legem ab illo, Ut Quinque viri crearentur legibus de imperio Consulari scribendis: non satisfacit. diserte namque Livius perlatam eam legem non fuisse affirmat. Cessit, inquit Livius, ad ultimum maiestati Tribu. pleb. et destitit. Videndum ergo utrum apud Pomponium mendum sit, et legendum LEGE BRUTI IUNIA: an potius Pomponius a [Orig: à] Livio dissentiat, et a [Orig: à] Bruto Celerum Tribuno legem latam existimet, nec dum Consulatum adepto. nam eum Celerum Tribunum fuisse, in ead. l. §. 8. confirmat.
TULLIA, de legationibus liberis. Tulit M. Tull. Cicero, Consul cum Ant. Anno 690. Ne sicut antea infi nitum, sed annuum tempus carum esset. Idem de Legib. 2.
Tullia, de ambitu. Tulit idem Ne quis munus gladiatorium biennio quo magistratum petierat. Petiturusve erat, ederet: nmisi ex testamento praestituta die. ut senatoribus ambitus damnatis, aqua et igni ad annos X. interdiceretur. ut in plebem poena gravior esset, quam lege Calpurnia fuisset. ut rois morbum excusantibus, poena certa esset. Cic. pro Muraena, pro Sext. in vation. Diio lib. 37.
VALERIA, de provocatione et libertate populi. Tulit P. valerius Poblicola Cos. solus, Bruto collega mortuo, An. 243. Ut adversus omnes magistratus, ad populum provocatio esset. Ne quis magistratus civem Rom. adversus provocationem verberare, aut
necare, aut pecunia mulctare vellet. Ne quis Romae imperium haberet, nisi cui a [Orig: à] populo datum esset, sacrumque esset cum bonis caput eius qui regni occupandi consilia inesset. Ut capitale esset, si quis iniussu populi magistratum adiisset. Ut quinque boum et duarum ovium mulcta esset. Ut publicae pecuniae in aede Saturni reconderentur, duoque aerarii Quaestores crearentur. Ut plebs a [Orig: à] portoriis et tributis praestandis liberaretur. Livius lib. 2. Dionys. libr. 5. Plut. in eius vita. Valer. Max. lib. quarto, capit. primo, Pomp. de orig. iur.
VALERIA de provocatione. Tulit L. Valerius Consul cum M. Horatio. Anno 304. Ne quis ulloum magistratum sine proucocatione crearet: qui creasset, eum iusque fasque esse occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur. Livius lib. 3. Dionysius. 10. Eodem anno lata fuerat Duilia, qua de Consulibus tantum cavebatur. Vocatur etiam haec Horatia.
VALERIA, de provocatione. Tulit M. Valerius Cons. cum Q. Appuleio. Anno 653. Ne quis qui provocasset, virgis caederetur, securive necaretur: si quis adversus ea fecisset, improbe facturum. Livis lib. 10. Diligentius, inquit, quam aliae sancita est: tert io tum post Reges exactos lata, semper a [Orig: à] familia eadem.
VALERIA, de aere alieno. Tulit L. Valerius Flaccus Cos. cum C. Cinna, in Marii demortui locum suffectus, Anno DCLXVII. Ut creditoribus quadrans solveretur. Paterculis lib. 2.
VALERIA, de Sulla [Orig: Sylla] e dictatur. Tulit L. Valerius Flaecus Interrex a [Orig: à] Senatu proditur, destituta Consulibus civitate, Carbone et Mario interfectis. Ut L. Sulla [Orig: Sylla] perpetuus Dictator Reip. constituendae causa crearetur, et quaecumque is aut tamquam Consul, aut tamquam proconsul gessisset, rata essent. Cic. Verr. 4. in Rullum. Appian. de bello civil.
VALERIA, de proscriptis. Tulit idem. At eorum bona veneant qui proscripti sunt, aut eorum qui in adversariorum praesidiis occisi sunt. ut proscriptiones venditi onesque ad diem Cal. Iuniarum fiant. Cic. pro Sext. Roscio, ubi contumeliose in Sulla [Orig: Sylla] m, utru valeria an Cornelia dicenda sit, nescire se scribie In Verrina 3. caput Corneliae memoratur. Ne quis test amento proscriptum iuvaret. Sed ego neque a [Orig: à] valeria, quae nomine dicebatur, cum re ac Veritate esset Cornelia, id abiudico: neque ad verba, sed sententiam legis id refero. nam si aqua et igni eis interdictum erat, nihilo magis restamento, quam inter vivos eis largiri licebat.
VALERIA, de iure civitatis. Tulit Q valerius Trib. pleb. Martio, Sext. Iulio Coss. Anno 662. ut de iis qui socios ius civitatis clam palamve iussissent, quaestio haberetur. Appia. lib. de bell. civil. 1.
VALERIA, de defectione militum. Tulit M. valerius Corvus Dictator, Anno 612. Ne cui militum secessio, quam metu suppplicii fecerant, cum de Capua, quae ipsorum praesidio commissa erat, occupanda conspitassent, eorumque consilium detectum esset, fraudi esset. Livi. lib. 7.
VALERIA, de iure suffragii. Tulit C. valerius Trappo Tri. pleb. valerio, Livio Coss. Anno 565. ut Formianis, Fundanis, Arpinatib. suffragii latio (nam anre sine suffragio habuerunt civitatem) esset. Livius lib. 38.
VARIA maiestatis. Tulit Q. varius, proprer obscurum ius civitatis Hybrida cognominatus. Trib. pleb. adversus intercessionem collegarum. ut quaereretur de iis, quorum ope consiliove socii contra populum Roman arma sumpsissent. Ascon. in Orat. pro Scauro et pro Cornelio et in iisdem Tullius. valer. Max. libro octavo, capitul. 6. Cicer. Tusc. 2. et in Bruto.
VATINIA, de Caesaris provinciis. Tulit P. vatinius Trib. pleb. C. Caesare, M. Bibulo Coss. Anno 614. ut Caesari Gallia Cisalpina cum Illyrico in quinquennium, sine Senatus decreto, et extra sortem mandaretur. Ut iiquos in lege nominabat, legati sine Senatus decreto cum Caesare proficiscerentur. Ut eidem pecu nia ex aerario ad exercitum attribueretur. Ut idem coloniam Novum comum deduceret. Tranquillus in Caesare, Cictro pro Balbo, et epist. ad Lentulum, Sallust. lugurth. Plutarch. in vitis, et praesertim Cicero in Vatiniana hoc loco, Eripuerasne Senatui provinciae, etc. quo ex loco coniecturam capit, Hotoman. locum illum in media Oratione corruptum esse, ubi sic legitur, Eripuerisne partes illo tempore carissimas, partim a [Orig: à] Caesare, partim a [Orig: à] publicanis. legendumque partim a [Orig: à] Senatu, ut partes intelligantur subministrandae pecuniae, cum Senatus aerarii dispensationem haberet, publicani saepe Rem publ. pecunia iuvarent. Mendum ex nota se, ortum videtur, pro qua imperitus scriptor Caesare reposuit.
VATINIA, de repetundis. Tulit idem. Ut qui repetundarum reus esset, ei alterna consilia reicere liceret. Cicer. in Vatin. ubi commodiorem conditionem reiectionis, pro Contentionem legendum videtur.
VELLEIA, de heredum institutione. Vide Iunia Velleia.
VILLIA annalis, Tulit L. Villius Annalis Tribun. plebis L. Manlio, Q. Fuluio Coss. Anno 574. Quot annos nati, quemque magistratum peterent, caperentque. Livius libr. 40. ubi tamen corrupte legitur ab L. Iulio Trib. pleb. latam, ut annotat vir Doctissimus C. Sigonius. Et in lib. epist. Caelii 8. pro L. Iulio Annali, in manuscriptis est, L. Villio. et apud valerium lib. 9. L. Tullius Annalis, pro L. villius. Quod autem Livius loco supra citato hanc legem eo primum anno latam scribit, mirum prorsus est, cum libr. 25. ita de Scipione tradiderit: Huic petenti aedilitatem, cum obsisterent Trib. pleb. negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset Post autem libr. 22. in consulatu mandando T. Quintio Flaminio, quem nondum annos 30. natum fuisse Plutarchus prodit, huius legis ne verbum quidem fecerit: imo vero ita scripserit: patres censuerunt qui honorem, quem sibi per leges capere liceret, peteret, in eo oopulo creandi quem velit, potestatem fieri aequum esse. Hanc autem legem significat Ouidius in Fastis, cum ait:
Iura dabat popule senior, finitaque certis
Legibus est atas, unde petatur honos.
Annus autem fuit Quaesture quidem non ante XXVII. Tribunatus XXX. Aedilitati XXXVII. Praeturae XL. Consulatus XLIII. Et quod de Quaestura diximus, apte congruit cum eo quod polyb. lib. 6. scribit, legem fuisse, ne quis urbanum magistratum gereret, nisi decem stipendia confecisset. Annus autem ad militandum legitimus fuit 17. vide Cic. Phil. 5.
VISELLIA, de libertinis, Tulit L. viscellius Varro Cos. cum C. Fonteio, anno DCCLXIII. Divi Claudiitemporibus. Ne libertinis hominibus, qui ius anulorum aureorum adepti non erant, eos honores, qui ingenuorum proprii suns, capere liceret. Imp. l. unic. Cod. ad legem Viscel. leg. 1. Cod. quando priu. act. crim. praeiud. Ulpian. c. Instit. 3. viscellia tamen ubique legitur mendose, cum viselliorum familia nota sit, cuius, erat C. visellius varro, Ciceronis consobrious, ut constat ex Bruto.
UNCIARIA Lex dici coepta est, quam Sulla [Orig: Sylla] , et Q. Pompeius tulerunt, qua sancitum est, ut debitores decimam partem. *** Haec apud Festum: nec plura leguntur.
VOCONIA, de mulierum hereditatibus. Tulit Qu. voconius Saxa Trib. pleb. Caepione et Philippo Coss. Anno 594. Ne qui census esset, id est, centum milia sestertium possideret, ut §. Papian. Instit. de success. libert. virginem, neve mulierem, supra quadrantem suorum bonorum id est u(te\r du/o h(/ mis1u muria/das2, ultra 25. milia. Sestertium, ut ait Dio lib. 56. heredem institueret: plusue cuiquam legaret, quam ad heredem heredesue perveniret. Ne feminae ultra consang vineos ab intestato succederant. Theophil. in Instit. titul. de lege Falcid. kai\ e)te/qh e)n tri/t h| ta/cei o/ bokw/nios2 no/mos2, o(/stis2 ei)=pen ple/on lamba/nein to\n lhga/tarion tou= klhrono/mou. Cicer. verrin. 3. de senect. De sinibus 2. Dio libr. 56. Gell. libr. 7. capitul. 13. et libr. 17. capitul. 5. Augustinus lib. De civitate Dei 3. Florus in Epit. libr. 41. ubi volumnius legitur pro voconius. Paul. lib. Sent. 4. Exstat autem declamatio Quintiliani CCLXIII. in qua haec lex praeponitur: Ne liceat mulieri nisi dimidiam partem bonorum relinquere. verum ea lex ad Scholasticas exercitationes ficta et accommodata fuisse videtur, ut ex Dione constat.
VOLERONIA, de plebeiis magistratibus, vide Publilia Laetoria.
LEGES publicorum iudiciorum, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare, necne. Cornific. ad Herennium. libro 1.
LEX, Ne quis urbanum magistratum caperet, nisi qui decem stipendia confecisset. Polyb. libro sexto.
LEX semunicarii fenoris. Tulit T. Manlio Torqueto, C. Plautio Coss. Anno CDVI. Livius libro septimo.
LEGES, de ambitu. Ne quis candidatus nomenclatore in magistratus petitione uteretur. Plutarch. in Cato. utic. ut qui competitorem suum ambitus damnasset, pro eo substitueretur Cicer. pro Sulla [Orig: Sylla] : ut qui quempiam ambitur damnasset, eius tribum assequeretur. Cicer. pro Balbo: ut qui de ambitu damnasset alium eodem crimine damnasset, in integrumrestitueretur. Cicer. pro Cluentio. ut accusatori custos apponeretur, qui videret: quaecumque ad accusationem pararet atque ageret. Plutarch. in Car. utic.
LEX, de Cn. Publicio Menandro, homine libertino, quem legati in Graeciam proficiscentes, interpretem secum habuerunt, ut si domum revertisset, et inde Romam redisset, ne minus civis esset. Cicero in ea pro Balbo. Pomponius autem in lege 5. D. de capt, et postlim. Et ideo, inquit, in quodam Menandro, qui posteaquam apud nos manumissus erat, missus est ad suos: non est visa necessaria lex de illo, ut maneret civis Romanus. Nam sive animus ei fuisset remanendi apud suos, desinebat esse civis: sive animus erat revertendi, manebat civis: et ideo lex fuit supervacua. De eodem Menandro Ciceronis locum illum in lib. de Orat. primo intelligendum censet Hotoman. Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos seruisset ex populo foederato, seseque liberasset, ac postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros,
num is ad suos postliminio rediisset, et amisiffet hanc civitatem.
LEX, de militia. Ut qui civem ab hoste servasset, is ab Imperatote quercea corona donaretur. Plutar. in Coriol. Item, Ne eluus militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur. Livius lib. 7. Item, Ne quis loco ab Imp. designato cederet, atque ordinem desereret. Diodor. l. 12.
LEX de Carminibus. infamib. Donatus in Terentium, sed cum poetae [Orig: poëtae] abuti licentius stilo et passim laedere ex Iibidine coepissent plures bonos, ne quisquam in alterum carmen infame proponeret, lege lata siluere.
--- Lex est accepta, carusque
Turpiter obticuit, sublato iure nocendi.
Haec Donatus ex Horaciilibro, De arre. Idem etiam in lib. Epist. 2. ad Augustum, legem eandem his versibus significat.
--- Quinetiam lex Poenaque latae, malo quae nollet carm ne quemquam
Describi. Vertere modum formidime fustis
Ad benedicendum, delcctandumque redacti.
Sed hanc XII. tab. legem esse censet Hotom. de qua Cicer. lib. 4. de Rep. scribit apud August. libr. de civit. 2.
LEX, de civitate Romana Mutinil Libyphoenique, danda. qui cum ab Hannone Carthaginensium Imperatore, cuius praefectus fuerat, dignitate sua spoliatus esset, Agrigentum Romanis prodidit. Livius lib. 27.
LEX, de Dictatore. Ne Dictatori equum conscendere liceret. Plutar. in Fabio Maximo.
LEX, de C. Servilio. Tulit Cn. Servilio, C. Sernilio Coss. Anno 550. Ne illi fraudi esset, quod patpe qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret: Tribpleb. atque Aedilis pleb. fuisset, eontra quam sancitum legibus erat. Fuerat autem C. Servilii pater annos 10. apud hostes Boios captivus. Livius libr. 27. et 30.
LEX, de Comitiis. Ne in Comitiis magistratuum absentum ratio haberetur. Suet. et Plutar. in Caesare.
LEX, ne quis praesidum munus, donum caperet, nisi esculentum, poculentum, quod intra dies proximos prodigatur, lag. plebiscito 18. D. de offic. praesid.
LEX, Augusti tempore lata, ut praefecto AEgypti imperium par proconsuli daretur: commemoratur ab Ulp. l. 1. D. de offic. praetor. August.
LEX Agraria paulo post C. Gracchi necem lata, th/n gh=n u(pe\r h(=s2 diefe/ronto e)cei0nai pipra/tkein toi=s2 e(/xous1in, a)pei/lhto ga\r e)k gra/kxoutou= proteroun kai\ to/de. Id est, ut liceret iis, qui agrum lege Sempronia possidebant, vendere. Hoc enim lex Tib. Gracchi vetabat. Appia. li. de bello civil. 1.
LEX lata papirio, Garnilio Coss. Anno 440. Ut qui iuviorum non convenisset ad Imperatorium edictum, quique iniussu abiisset, caput Ibui sacratum esset. Livius lib. 10.
LEGES, de Comitiis. Ne is qui Comitiis praeesset, sui rationem in magistratu petendo haberet. Livius li. 10. Ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Cicer. De leg. lib. 3.
LEX, ut rei frumentariae procuratio Sex. Clodio adempta, Cn. pompeio, mandaretur. Cicer. pro domo sua. plutarch. in Vitis. Dio lib. 39.
LEX de repetundis. Ut euntibus in provincias inquirendi in eoscausa, quos repetundarum reos fecerant, certus comitum numerus esset, Ut literae ex provincia deportatae triduo ad Praetorem deferrentur, iudicumque signis obsignarentur. Ut accusato sex tantum horae darentur, Cicer. pro Flacco, ubi
recentem hanc legem appellat. unde apparet intor Corneliam et Iuliam aliquam fuisse: cum id de neutra intellgi possit.
LEX, de vini potu. Ut neque libera neque serva biberet vinum, neque vero clarorum virorum quispiam a [Orig: à] pube usque ad 35. annum. Aelianus Romanorum veterum hanc fuisse legem testatur. lib. 2.
LEX, de magistratibus. Ut numerus liberorum in candidatis praepolleret. Cornel. Tacit. lib. 2. Videtur legis Papiae poppeae pars fuisse.
LEX, Ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quod propter M. Manlium Capitolinum factum est Livius lib. 6.
LEX, ex auctoritate patrum ad populum lata, ut Priver natibus civitas daretur. Livius lib. 8.
LEX de Sacerdotiis, Ne duo ex eadem gente idem sacerdotium haberent. Duo lib. 39.
LEX pecuniaria. Ne quis in argento vel auro plus 60. H-S. possideret, quam legem Iul. Caesar. 11. Consulatu confirmavit. Dio 41.
LEX, de Quaestoribus. Ut Quaestoribus anno confecto redire ex provincia liceret. Plutarch. in Gracchis.
LEX, de militia. Ut cives Roma. annos 10. cum usus Rei publ. postularet, misitarent, plutarch. in Gracchis.
LEX, qua Flaminica Diasis sacrorum causa in potestate viri, cetera promiscuo iure ageret. Tacit. lib. 4.
LEX, quae sumptum sepulcrorum definiebat, et qui eum modum superesset, tanta, pecunia, quantam praeter modum impendisset, mulctabat. Cicero ad Atticum lib. 12. Epist. 33.
LEX, P. Scipione, C. Eivio Coss. lata, per unum e [Orig: è] Tribun. pieb. Ann. DCVI. Ut belli punici secundi administratio p. Scipioni mandaretur, ut ex delectibus supplementum conscriberet, volunrarios quotquot posset a [Orig: à] sociis ac ciperet, et ad reges ac civitates literas daret, inscriptas populi Romani nomine. Appia. De bell. punicis.
LEX Castrensis apud Romanos. Quae pro deserto re haber, si quis ulterius secedat, quam unde signa àudiri possint. Appi. in Libyco.
LEX, de Tribunis pleb. *ei/ dh/marxos2 en de/oi ta=is2 para/ggeli/aisw, to\n dh=mon e)k pan/twn e)pile/gesqai. Ut si Tribunus nondum promissa praestiterit, eius in primis ratio a [Orig: à] populo Comitiis Tribunitiis habeatur. Appia. de bell. civil. 1.
LEX de triumpho. Ne quis triumpharet, nisi qui hostium quinque milia una acie caecidisset Valer. Max. lib. 2. c. 3. et Dio lib. 37. Ut solis Consulibus et Ducibus triumphare liceret. plutarch. in Pomp. et Car. Utic. Ne qui triumpharus erat. ante triumphum urbem introiret. plurarch. in Pomp.
LEX, de trigeminis, e) ke/leus1a, oi(=s2 ge/nontai tri/dumoi, e)k tou= dhmos1i/ou ta\s2 trofa\s2 twn paid wn xorhgei=sqai me/xris2 h(/bhs2. Ut quibus trigemini liberi naei erant, lis ad alendos pueros sumptus de publico suppediterur. Dionysius lib. 3. qui propter Horatiorum laudem eam latam, suoque adhuc tempore observatam scribit.
LEX, de Vacatione. Appia. De bello civil. lib. sic scribit: *ou(/twdh/ti r(wma/iois2 e)pifoba, w(s2 no/mw| tw=n peri\ a)stratei/as2 i(ere/wn kai\ gero/ntwn e)g grafh=nai, plhn\ ei) mh\ keltiko\s2 po/lemos2 e)pi/oi, to\te de\ kai\ ge/rontas2 kai/ i(e\re/as2 strateu/esqai. Usque eo, inquit, Galli Romanis terribiles et formidolosi sunt, ut in lege de vacatione militiae, quae sacerdotib. et senibus permittitur, illud ascriprum sit, nisi si bellum Gallicum exoriatur. tum enim et senes et sacerdotes in militiam proficisci. Livius quoque lib. 8. tradit, ex orto tumultu Gallico. Mamercum Cos. iussum scribere exercitum fine vall
vacationis venia, quin oplficum quoque vulgus, et sellularii, minime militiae idoneum genus exciti dicuntur. Idem praeterea lib. 10. ubi de eodem nuntio commemorat: Senatus, inquit, iustitia indici, delectum omnis generis hominum haberi iussit, nec ingenui modo, aut iviores sacramento adacti sunt: sed seniorum etiam cohortes factae, libertinique centuriati. Plutarch. praeterea in vita M. Marcelli, de Gallis loquens: ou=s2 ma/lista, inquit, r(wmai=oi dei=s1ai dokou=s1in, a(/te dh\ kai\ thn\ po/lin u(po\ au)trd a)pobalo/ntes2, e)c e)kei/nou de\ ki\ qe/menoi no/mon, a)telei=s2 ei)=nai stratei/as2 tou/i i(/ere/as2, plhn\ ei) mh\ galatiko\s2 pa/len e)pe/lqoi po/lemos2. id est, Quos maxime Romani metuisse videntur, quippe a [Orig: à] quibus utbe pulsi aliquando fuer nt, aciam legem tulerant. ut vacatio militiae sacerdotibus esset, praeterquam si tursus beilum Gallicum exoritetur. Item in Camillo: ou(/tw de\ ou(=n o( fo/bot hn)= i)xuro\s2, w(/ste qe/sqai no/mon, a)fei=sqai tou\s2 i(erei=s2 stratei\s2, xwri/s2 a)/n gn\ galatika\s2 h)| po/lemos2, id est, Tantus erat Gallorum metus, ut legem Romani tulerint, ut sacerdotes militiae vacationem haberent, praeterquam si bellum Gallicum exoriretur. Tumultu, tamen, non bello Gallico, hanc fuisse consuetudinem Cicero Philip. 8. docet his verbis: Gravius autem esse tumultum, quam bellum, hinc intelligipotest, quod bello Gallico vacationes valent, tumultu non valent. Huius legis etiam in ea pro Fonteio meminit.
LEX VECTIBULICI, sive, ut in manuscrip. codic. Vectii Libyci, qua manumissus a [Orig: à] Rep. Roman. civitatem Roma. consequebatur: cuius potestas postea senatuseonsulto Iubentio Celso iterum et Neratio Mareello coss. facto, ad provincias portecta est. de qua leg ultim, Codic. de seruis Reip. manumit.
FINIS.
SENATORES a [Orig: à] Romulo primum institutos esse, Livius, Dionysius, Plutarchus, aliique auctorees tradunt. Livius quidem in libro primo sic: Cum iam vitium haud paeniteret, consilium deinde viribus parat. Centum creat Senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui eiere Patres possent. Patres certe ab honore, patritiique progenies eorum appellati. Dionysius autem libro secundo: Romulus autem his constitutis, statuit continue sibi Consiliarios cooptate. Virosque centum ex patritiis legit, quibus cum Remp. administraret. Eorum autem hoc discrimen fecit: Ipse quidem unum ex omnibus praestantissimum designavit, quem existimaret urbanis rebus praeesse oportere, si quando ipse cum exercitu extra urbem esset. Deinde iussit unamquamque tribum tres viros aetate, prudentia et nobilitate genesis praestantes deligere. Post illos novem singulas curias iussit denuo tres viros e [Orig: è] patritiis niaxime idoneos deligere. Postquam ad primos illos novem a [Orig: à] tribubus designatos, istos nonaginta, quos curiae crearant, adiunxisset, et iis illum praefecisset, quem ipse antea decreverat, centum Senatorum numerum implevit. Is consessus sive consilium, verbum pro verbo Graece exptessum, gerous1i/an, id est, Senatum significat: et usque adhuc eo nomine a [Orig: à] Romania appellatur. Utrum autem propter senectutem eorum, qui cooptati fuerant, an propter virtutem nomen illud repererit, non habeo certum, quod dicam, quippe ptisci homines solebant eos qui natu grandes, et boni viri essent, ge/rontais2, id est senes appellare. qui vero in eo consilio erant, Patres conscripti vocati sunt, et usque adhuc eam appellationem retinuerunt. Plutarchus autem in Romulo fere in eandem sententiam scribit: Nec enim excursione, nec saltu, nec eminus hastis uteretur (de Sene Scipione loquitur) sed consilio, ratione, sententia: quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellaslent senanatum. Seneca autem, a [Orig: à] qua aetate non cogerentur Senatores in senatum venite, duobus locis constituit: quorum unus est libto Declamationum prime: Senator, in quit, post sexagesimum quintum annum in curiam venitenon cogitur, nec vetatur. Et in fine libri De brevitate vitae: Lex, inquit, a [Orig: à] quinquagesimo anno militem non cogit: a [Orig: à] sexagesimo Senatorem non citat. Zonarae autem libro undecimo in hunc modum, Romulus ex iis, qui tum amplitudine generis, tum prudentia, tum etiam instituto vitae clariores essent, centum designavit Consiliarios, eosque Patritios nominavit. Eorum autem conventum universum, Senatum appellavit: quem Graeci gerous1i)an vocant. Senatoribus autem idcirco Patritiorum nomen est impositum, vel quod ingenuorum liberorum patres essent: vel potius, quod ipsi demon strare patres suos possent, quippe qui nobili genere orti omnes essent: vel etiam a [Orig: à] patrocinio (sic autem prostas1i/an, Latino verbo appellant) patronos eniam eos, qui praesidium atque opem ferunt, nominabant. Sed videamus ne proxime ad Romulimentem accedat ist, qui per hanc appellationem existimet illum hoc significare, Oportere primarios viros et civitatis principes, paterno studio curam inferiorum suscipere: simulque plebem per hanc Patritiorum appellationem perducere, ut ne potentiorum honoribus indignentur: sed erga eos bono animo sint, quippe quos aptres et habeant, et appellent. Idem de patritiis edoem libro: Patritris enim urbanos calceos, Ium corrigiarum implicatione, tum literae unius forma insignitos dederunt, ut ab illis centum viti, qui a [Orig: à] principio Senatores fuerunt, fluxisse viderentur Literam autem R fuisse aivut, sive quod numerum illorum centumuirorum significet (nam apud Graecos r(w= est numerus centenarii) sive quod prima sit litera, qua Romanorum nomen scribitur.
Nunc qui Senatores essent, quique in senatu dicendae sententiae ius haberent, breviter ex antiquorum auctoribus ordine expositis aperiendum est. Sallust. in Catilin. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientis val;idum erat, Relp. consultabantihi vel aetate, vel curaesi militudine Patres appellabantur. Livius libro undecimo: Deinde quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caed bus Regiis diminutum patrum numerum, primoribus equestris gradus lectis, ad trecentorum summam explevitt, traditumque
inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres, quique conscripti essent. Conscriptos videlicet in novum Senatum appellabant, lectos. id mirum, quantum profuit ad concordiam civitatis, iungendosque patribus plebis animos. Festus libro primo: Pattes dicuntur, qui sunt patritii generis: Conscripti, qui in senatu sunt scriptis annotati. Allecti autem dicebantur apud Romanos, qui propter inopiam ex equestri ordine in senatorum sunt numerum assumpti. Idem libro decimoquarto: Patres Senatores ideo appellati sunt, quia agrorum partes attribuebant tenuioribus ac si liberis propriis. Idem libro decimoquinto: Qui patres, quod conscripti vocati sunt, in curiam, quo tempore Regibus urbe expulsis, P. Valerius Consul propter inopiam patritiorum ex plebe allegit in numerum Senatorum centum et sexaginta quatuor, ut expleret numerum trecentorum. Sic duo genera appellavere. Idem libro decimo septimo: Senatores a [Orig: à] senectute dici, satis constat, quos initio Romulus elegit centum: quorum consilio Rem pub. administrabat. Itaque etiam Patres appellati sunt, et nunc cum Senatores esse iubentur, additur, Quibus in Senatu sententiam dicere licet: quia ii. qui post lustrum conditum ex iunioribus magistratum cepere, et in senatu sententiam dicunt, et non voeautur Senatores ante, quam in Senatoribus sunt censi. Qu bus ex verbs apparet, primum cos demum Senatores fuisse, qui a [Orig: à] Censoribus lecti in senatum essent, ut de summa Rei pub. sententiam rogati loco et modo dicerent. Deinde fuisse etiam alios, qui quamvis a [Orig: à] censoribus lecti non fuissent, tamen pro iure magistratur quem aut rum gerebant, aut ante gesserant, sententiae in Senatu dicendae ius habebant. De quibus verba Gellii ex libro tert. o, cap. 18. subscribam. Vidertur, inquit, eos significare, qui nondum a [Orig: à] Coss. in Senatum lecti, senatores quidem non erant: sed qui honoribus populi usi quidem erant, in senatum veniebant, et sententiae. ius habebant: nam et Curulibus. magistratibus functi, qui nondum a [Orig: à] censoribus in Senatum lecti erant, Senatores non erant. Et quia in postremis scripti crant, non rogabantur sententias: sed quas principes dixecant, in. eas descendeb int. Hoc significabat edictum, quo. nunc quoque Coss cum Senatores in curia n vocant, servandae consuerudinis causa translatitio utuntur senatores quibus in senatu sententiam dicere licet. Haec. Gellius. Huius autem edictimentionem Livius facit in libro 23., Consules, inquit, edixerunt, quotes Senatum vocassent, uti senatores, quibusque in Senatu dicere sententiam licet, ad portam Capaenam, convenirent. Quo in libro, paulo supra, ea quae modo dicebamus, planissi ne confinmat. Dictator, inquit, recitato vetere senatu, inde primum in demortuorum locum legit, qui post L. Aemilium, et C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent, nec dum in senatum lecti essent, ut quisque eorum senator primus creatus ecat. Tum legit, qui Aediles Tribuni et praetores, Ouaestoresve fuerant. Idem libro 36. P. Cornelius Cos. ed xit, qui senatores essent, quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum ab urbe abiret. Iam vero scire illud oportet, cum lim quidem senatores a [Orig: à] Censoribus ex aetate et rerum usu prudentiaque legerentur, quemadmodum superius dictum est, postea tamen ex censu legi consuevisse quam rem plinius lib. 14. deplorans: posteris, inquit, laxitas mundi, et rerum amplitudo damno fult. postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, pessum iere vitae precia, etc seneca etiam Pb. Declamat. 11. Senatorium ad gradum census ascendeie facit. Census Romanum equitem a [Orig: à] plebe
discernit. census in castris ordinem promovet. Censu in foro iudex legitur. Census autem Senatorius quantus fuerit, Sueto. in Augusto his demonstrat vis: Senatorium cernsum ampliavit, ac pro octingentorum millium summa duodecies H. S. taxavit, supplevitque non nabevetibus.
DIONYSIUS Halic. libro sexo scribit, legem ab urbe condit Romae fuisse, ut Res publiea omnis in in potestate senatus esset, praeter magistratuum creationem, legum lationem, et belli pacilsve arbitrium. Itaque Polybius libro sexto aerarium vectigaliaque omma in eius manu fuisse, impendiaque de publico eiusdem arbitratu facta esle testatur. Quaestores enim sine senatus auctoritate, praeter ea quae consules iussissent, ne minimum quidem cum oppus esset, in rem ullam sumptum facere potusse: gravissimis etiam et maximis sumptibus, quos censores in lustri quinquenmnalis apparatum faciebant, praefuisse: ab eodemque auctoritatem et facultatem illam his concessam fuisse. Iam vero maleficia et crimina per Iealiam commissa, de quibus iudicium publice fieri debebat, ut puta proditioms, coniurationis, veneficii, caedis atque insidiarum, ad sen tum referebantur, eiusque dehis cognitio erat. Quod si qua in Italia controversia dirimenda, si publice vel privatim quispiam, vel civitas obiurganda, si cui auxilium, aut praesidium ferendum erat, de his omnib. curam Senatus habebat. Eodemq. modo si extra Italiam ad aliquos legatio mittenda erat, velad aliquid decidendum, vel ad foedus faciendum, vel ad cohortandum, aut etiam imperandum, aut postremo ad res repetendas aut, ad be lum indieendum: haec Senatus ipse curabat ac providebat. Praeterea quid de legationibus exterarum gentium, quae in urbem venerint, agendum, quid eis respondendum, in senatus voluntate atque arbitrio positum erat. Haec Polybius quae tamen, ubi de iudcis loquitur, obscura suntmon enim senatum de rebus capitalibus iudicasse, legimus. Nam etsi Quaesitores ex senatoribus crearentur data opeia, qui de crimine aliq???o cum consilio, hoc est, adhibita iudicum aliquot eodem ex ordine decuria quaererent, revero [Orig: reverò] iudicata privati essentinon tameu senatum ideirco iudicasse, sed Senatores tantum, dicendum est. Itaque posterioribus temporib. cum etiam Senatores soli lege Cornelia iudicarent, Cicero Vetmna septima sic loquitur: Quo confugient socli? quem implorabunt? ad Senatum devenient, qui de Verte supplicium sumat? non usitatum, non senatorium.
Veruntamen ut rem illam omnem planius intelligamus, scire illud osortet, primis temporibus iudicia penes solos Senatores fuisse, quemadmodum ex Polybio modo didieimus: nimirum usque ad annum urbis 630. quo lex Sempronia lata est, ut iudicia in equestrem ordinem transfertentur: quae ratio duravit ad annum usque 657. quo lege Semilia latum est, ut Equestria iudicia cum ordine Senatorio ira communicarentur, ut minor tamen senatotum numerus esset. quod quidem usque ad annum 662. observatum est, quo Livia lege sancitum est, ut aequa ex parte iudicia penes senatum, et equestrem ordmem essent: usque dum Plautia lex ferretur anno 664. quae nonnullos etiam ex plebe una cum senatoribus et equitibus admisit. Post vero itertim ad solum ordinem senatorium iudicia redierunt, lata lege Cornelia Anno 673. ut
iudiela equestri ordini adempta, ad solos Senatores transferrentur, quod usque ad legem Aureliam usurpatum fuit, quae anno DCLXXXIII. sanxit, uti cum senatoribus et equites et Tribuni aerarit iudicarent. Sed hos Iulius Caesar sustulit, iudiciaque ad solos equites et senatores iterum revocavit. Iam vero quod ad reliqua Polybii pertinet, Praeclarus exstat et ei consentaneus Ciceronis locus in Vatiniana, his verbis: Eripueras senatui proninciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerarii dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam haec summi consilii gubernationi auferre conatus est. Item: Quis legatos unquam audivit sine SC. etc. in ea vero pro Domo sua summam eius ordinis potestatem his ostendit verbis: Summum et populi Roman. populorumque et gentium omnium, ac regum consilium Senatus. Porro autem non minimam senatur potestatis partem illam fuisse constat, quod et in comitiis maioribus, et in legibus ferendis, necessaria et cognitio et auctoritas Senaius esset. Livius lib. 1. Decreverunt, inquit, ut cum populus Regem iussisset, id sic ratum esset, si pacres auctores fierent, hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi ademptum: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. Idem etiam libro octavo scribit a [Orig: à] P. Philone Dictatore legem latam, ut legum vae Comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent. Et Appianus libr. De bellis civilibus primo, legem a [Orig: à] L. Sulla [Orig: Sylla] latam, commemorat, ut nihil ad populum referretur, nisi quod antea confirmatum a [Orig: à] Senatu fuisset, quemadmodum, inquit, antiqua lege iubebatur. Haec cum ita sint, facile intellectu est, quam ridicule Tribonianus, et in lege secunda, De orig. iu. et in Instit. scribat, cum auctus esset populus Rom. in eum modum, ut difficile esset in unum eum convocari legis sanciendae causa, senatum vice populi consultum esse. Non enim propter civium copiain populi potestas ad senatum translata est, sed Caesarum astutia, et calliditate, qui in Senatus augenda potentia, suae serviebant. Tacitus libro primo: Tum primum e [Orig: è] Campo Comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem et si potissima principis arbitrio, quaedam tamen studiis tribuum fiebant: neq. populus ademptum ius questus est, nisi inani rumore. sueton. in Caes.Comitia cum populo partitus est, de exceptis consulatus competitorib. de cetero numero candidatorum pro parte dimidia, quos populus vellet, pronuntiarentur: pro altera parte, quos ipse dedisset. Idem in Tiber. Neque tam parvum quicquam, neque tam magnum publici privatique negotii fuit, de quo non ad P. C. refetretur. Idem in Caligula: Tentavit et comitiorum more revocato suffragia populo reddere.
PER quos autem senatus more maiorum haberi consulique soleret, Gellius lib. 14. ex Varrone his exponit verbis: Primum ibi ponit, qui fuerint, per quos more maiorum Senatus haberi soleret, eosque nominat Dictatorem, Consules, Praetores Tribun. plebis, Interregem, Praefect. urbis: neque alii praeter hos, ius fuisse dixit facere Senatusconsultum. Quotiesque usu venisset, ut omnes ipsi magistratus eodem rempore romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum Senatus consulendi ius fuisse. Addit deinde, extraordinario iure Tribunos quoque militares, qui pro Consulibus
fuissent, item Decemviros, quibus imperium consulare tum essetiitem Triumiros Rei publ. constituendae causa ereatos, ius consulendi Senatum habuisse. Utrum autem praefectus urbi Latinorum causa relictus Senatum habere posset, dubitatum, idem capite insequenti tradit: quoniam ne Senator quidem sit, neque dicendae sententiae ius habeat: cum ex ea aetate praefectus fiact, quae non sit senatoria. Sed et Capitonem et Tuberonem contra Murium sensisse, ius esse Praefecto senatus habendi. namque et Tribunis plebis senatus habendi ius fuisse: quamquam Senatores ante Atinium plebiscitum non essent.
SENATUM alibi quam in locis per augures consecratis, quae templa vocabantur, haberi non licuisse Gellius libr. 18. memoriae prodidit: Senatu consultum que alioqui iustum non fuisse. Propterea et in curia Hostilia, et in Pompeia, et post in Iulia, cum ptofana illa loca fuissent, templa esse per augures constituta: ut in iis Senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Servius in illud Aeneidos lib. XI.
Quaeritur, inquit, cur ad privatam domum convocetur Senatus, qui non nisi ad publica et augurato condita loca convenire consuevit. Sed scimus domum Latini augurato conditam, et eandem tam templum fuisse quam ouriam. Namque in superioribus legimus tectum augustum, id est, augurio conditum. Item paulo post:
Hinc sceptra accipere, et primos Attollere fasces
Regibus omen eratchoc illi curia, templum.
Mento ergo ad domum Regis quasi ad locum publicum convocatur Senatus: nam, ut ait in septimo,
Tali intus templo divum patriaque Latinus
Sede sedens.
Idcirco ctiam in palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consulebatur Senatus: ubi etiam arietes immolabantur, quod (ut in septimo diximus) Vitgilius ad Latini transtulit domum. Multi dicunt perite Virgilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse, intra tecta regia: ut ostenderet consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum. Ea enim quae dicet Latinus effectu carebunt. Haec Servius.
Loca autem ea, in quibus Senatus cogebatur, senacula vocabantur. Senaculum, inquit Varro, supra Graecostasin, ubi aedes Concordiae et basisica Opimia, senaculum vocatum, ubi Senatus aut seniores consiste rent: dictum ut ge???ous1i/a apud Graecos, Pest. libro decimo septimo. Senacula tria fuisse Romae, in quibus Senatus haberi solitus sit, memoriae Nicostratus, in libro, qui inscr bitur, de senatu habendo. Unum ubi nunc aedes est Concordiae, inter Capitolium, et forum: in quo solebant magistratus, ut dicit Titinnius, cum senioribus deliberare: altetum ad portam Capenam, tertium intra aedem Bellonae, in quo exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere nolebant, senatus dabatur. Haec ille.
Animadverti etiam magistratibus qui ad utbem redibant, datum in eo templo senatum fuisse. Livius libr. 38 de p. scipione loquens: Ipse, inquit, decem navibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in aede Bellonae, quas res in Hispaniagessisset, disseruit.
Et lib. 49. Lucius, inquit, Manlius proconsul ex Hispania redierat: cui postulanti ab senatu in aede Bellonae, triumphum, rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat. Memorabile est etiam quod Plinius lib. 8. c. 45. scribit, eum esset nuntiatum bovem locurum (quod fie quens in priscorum prodigiis fuisse ait) Senatum subsidio haberi solitum fuisse.
PORRO autem Senatus alius fuit legitimus, alius indictus. Legitimus dicebatur, qui vel lege vel more certis semper diebus habebatur: Calend. Nonis, Idibus, Suetonius in Augusto: Sanxit, ne plus quam bis in mense legitimus Senatus haberetur, scilicet Calendis et imbus: neve Septemb. Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset, quam sorte ductos. Indictus autem dicebatur, qui reliquis diebus mensit, qui modo comitiales non erant, Magistratuum vocatu cogebatur. Capitolinus in Gordiano: Non legitimo, sed indicto senatus die Consul iam domi conventus, cum Praetoribus Aedilibus, et Tribunis in curiam venit. Comitialibus autem diebus idcirco senatus non indicebatur, ne senatores a [Orig: à] suffragio ferendo avocarentur. praeterea Gellius lib. 14. docet senatusconsultum nec ante exottum, nec post occasum solem factum, ratum fuisse: opus etiam Censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore SC. factum esset. Seneca vero de tranquillitate vitae lib. 1. Maiores nostri, inquit, novam relationem post horam decimam, in senatu fieri vetabant. Quin et mensem totum Februarium legationibus exterarum gentium audiendis attributum fuisse, multis ex locis constat. Cicero ad Lentulum, senatus haberi tot Februario non potest, nisii perfectis aut reiectis legarionibus. Idem ad Q. Pratrem, lib. 2. Epist. Et quod lege. Gabinia sanctum sit ex Calend, Feb. usque ad Calend, Martias, Legatis senatum quottidie dari.
SENATUSCONSULTA duobus modis fieri solita, Geli. lib. 14 docer: aut per discessionem, si consentiretur: aut si res dobia esset, per singulorum sententias exquisitas: singulos autem debere consuli gradatim, incipique a [Orig: à] consulari gradu: ex quo gradu sen per quidem anrea primum rogari solitum, qui princeps in senatum lectus esset. In Senatusconsulto per discessionem faciendo, moris er???t (quemadmodum Festus lib. 15. scribit) ut praeco diceret: Qui hoc censetis, illuc transiteiqui alia omnia, in hanc partem. Omnis autem causa sic praeibat, ne diceret, Qui non censetis. Hinc illud Hircii libro octavo, de bello Gallico: Discessionem faciente Marcello, senatus frequens in alia omnia transiit sueton. in Tiberio. Cum senatusc. per discessionem fieret, transeuntem eum in alteram Partem in qua pauciores erant; secutus est nemo. Plin. autem in Epistolarum lib. octavo, consuetudiem. illam sie explicat: Quid? lex non aperte docet dirimi debere sententias occidentis et relegantis, eum ita discessionem fieri iubet? Qui haec sentitis, in hanc partem, qui alia omnia, in illam partem ite quam sentitis. Examina singula verba et expende. Qui haec censetis: hoc est, qui relegandos putatis: in hanc
partem, id est, in eam, in qua sedet qui censuit relegandos. Ex quo manifestum est, non posse in eadem patre remanere eos, qui interficiendos atbitrantur. Qui alia omnia animadvertitis, ut non contenta lex diceret Alia, addiderit, Omnia. num ergo dubium, Alia omnia sentire eos qui occidunt, quam qui relegant? In illam partem ite, quam sentitis. Nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt, in contrariam partem vocare, cogere, im pellere? num consulere etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non tantum sollemnibus verbis, sed manu, gestuque demonstrat? Haec Plinius. Eodem autem illa quoque pertinent, quae ex Gellii libro tertio, capit. decimooctano, scribemus. Non pauci sunt, qui opinantur Pedatios Senatores appellatos, qui sententiam in Senatu nonverbis dicerent, sed in alienam sententinm pedibus irent. Quid igitur, Cum Senatusconsult. per discessionem fiebat: nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? Festus libro primo: Pedarium Senatorem significat Lucilius, cum ait: Agipes vocem mittere coepit: quia ita appellatur, quod tacitus transeundo ad eum, cuius sententiam probat, quid sentiat, in dicat. Cicero libro ad Atticum 1. Epistola decimaoctava. Cum est actum, neque animadversum est, ad quos pertineret, et raptim in eam sententiam Pedarii concurrerunt. Plinius libro Epistolarum 11. Sed cum fieret discessio qui sellis curulibus astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt. tum illi, qui se collegae annumerari patiebantur, in diversum transierant. Seneca de vita beata libro primo, capit. secundo. Cum de beata vita agitur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas ??? aec pars maior esse videtur. Hactenus de Senatuscons. quod per discessionem fieri dicebatur. Nunc de eo, quod exquirendis singulorum sententiis fiebat: breviter explicandum est. Moris erat, ut post comitia Consularia, Consules designati, primi sententias rogarentur, et eorum is ptior, qui prore loco declar a ut esset. ante comitia vero, is qui e [Orig: è] Censoribus princeps Senatus lectus erat, ii deinde, quod consulibus videbatur: ita tamen, ut ne Praetorium consulati, Aedilitium, Praetorio, Tribunitium Aedilitio anteferrent: quemadmodum ex Sallustio et Gellio intelligimus. Cicer. Philippica 5. Sed qui ordo in sententiis cogandis servari solet, eundem tenebo in viris forribus honorandis. a [Orig: à] Bruto igitur Consule d signato mote maiorum capiamus exordium. Maemorabile autem est, quod. Suetonius scribit in Iulio Caesare, moris faisse, ut quem. ordinem rogandarum sententiarum Consul Calendar. Ianuariis tenuisset, eundem toto anrio usurparet. Post novam affinitatem, inquit, Pompeium primum rogare sententiam coepisse: cum Crasses soleret, essetque consuerudo, ut quem ordinem inter gandi senten tias Consul Kalendis Ianuariis instivisset, eum toto anno conservaret. Cum autem rogatus Senator sententiam dicere vellet, assurgebat, stansque dicebat. Cicero ad Atricum libro primo. Locutus ita est in Senatu, ut omnia illius ordinis genikw=s2 laudaret: mihique ut assedit, dixit se putare, satis ab se etiam de istis rebus responsum. Stans autem non modo de ea re, de qua relatum fuisset, verum etiam quacumque dere volebat, et quamdiu volebat, dioendi potestatem habebat: quemadmodum Gellius testatur Tacitus libro tertio Decretum ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret: excessit Fronto, ac postulavit modum argento, supellectili, familiae. Erat quippeadhuc frequens senatoribus si quid e [Orig: è] Republic. crederent, sententiae loco dicere. Idem libro deimotertio debello et pace inquit, de vectigalibus et legsbus, quibusque alits. Romana continentur, suadere, dissuadereve licebat patribus, quories ius dicendae sententiae accepifsent, et quae vellent expromere relationem que
in eo postulare. Gellius libr. 4. ca. 10. C. Caesar Consul M. Catonem sententiam rogavit: Catonem quae consulebatur, quoniam non e [Orig: è] Repub. videbatur, perfici nolebat. Eius rei gratia ducendae, longa Oratione utebatur, exi mebatque dicendo diem. Erat enim ius Senatori, ut sententiam rogatus, diceret ante quicquid vellet alius rei, et quod vellet. Caesar Consul viatorem vocavit: eumque cum finem non faceret preliendi loquentem, et in carcetem duci iussit. Senatus consurrexit, et prosequebatur catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta, Caesar destitit, et mitti Catonem iussit, Hanc autem historiam etiam Plutarchus in Catone commemorat.
Forma autem sententiae dicendae, quemadmodum ex Philippicis Orationibus appatet, fere [Orig: ferè] haec erat Quod verba facta sunt de literis, etc. de ea ie ita censeo. Neque vero praecereundum illud est quod Pedianus docet in Milonianae commentariis, cum aliquis dicenda sententia duas pluresve res complexus esset, eae si non omnes probarentur, postulari solitum a [Orig: à] quovis sedente, ut dividat: id est, ut de rebus singulis referatur. De quo more multa Plinius in Epistola ad Aristonem libr. Epistolatum 8. ubi scribit, cum in Senatu relatum esser de libertis Consulis interfecti, et pars absolvendos, pars morte mulctandos censuisset, eum qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos dixisset, coactum esse dividere sententiam: quoniam, inquit, duas res compreendebat. Eius rei etiam exemplum exstat in Episto. Ciceronis ad Lentulum. Itaque, inquit, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducetent: secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, rertia Volcatii, ut Pompeius reduceret: postulatum est, ut Bibuli seutentia dividertur, quatenus de religione dicebat: et rei quia iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est.
SENATORES primum a [Orig: à] Romulo centum, dedinde a [Orig: à] Bruto consule decentos creatos fuisse, superius ex Livio docuimus: eumque trecentorum numerum ad vique Gracchi Tribunatum durasse, patet ex Dione, libr. 54. et Epitome Livii 60. Ubi tamen, quae de aucto Senatorum numero leguntur, mihi plane obcura sunt: quemadmodum in lege Setuilia significavimus. Ciceronis quidem tempore CDXV. reperio numerari, in eius primo ad Att. Epistolarum libro. Dio vero libr. 43. Caesaris aetate scribit nongentos fuisse, et Sueto. in Augusto, post caedem caesaris amplius mille fuisse testatur, sed Augustum ad modum pristinum redegisse: qui modus, quemadmodum intelligi debeat, mihi non satis constat. Dio namque lib. 54. ea de re scribens, ait, eum in animo quidom habuisse, trecentos duntaxat ex antique more constituere: sed offensionis vitandae causa, numerum sexcentorum explevisse: ut verisimilius sit, modum illum pristinum a [Orig: à] Suetonio non antiquissimum, sed qui ante corruptissima tempora fuerat, intellectum esse. Utcumque sit, illud constat, senatori qui non aderat, aut causam aut culpam fuisse: quemadmodum in Legibus Cicero, loquitur, id est, aut legitimae excusationis eguisse, aut in culpa fuisse. nam, ut idem ait, gravitatem res habet, cum frequens est ordo. Culpa autem pignoribus, capiendis coercebatur. Itaque cum Antonius interminatus esset, se Ciceronis domum, qui in Senatum non venerat, publicis operis disturbaturum: Quis unquam, inquit tanto damno Senatorem coegit? aut quid est ultra pignus et mulctam? hoc est, extra mulctam lege
constitutam: quae dum solvatur, pignora capiunt ???: quemadmodum in § pen. Insti, qui satisd. cog. legimus pignoribus captis coerceri tutores, qui non satisdant, mulctam enim, redacta ex pignorum venditione pecunia, Quaestores aerarii capiebant. Cice. de Orat. li. 3. An tu, cum onmem auctoritatem universi ordinis pro pignore putates, eamque in conspectu populi Ro concideres, me his pignoribus existimas posse terreri? non tibi illa sunt caedenda, si crassum vis coercere, haec tibi est excidenda lingua, qua vel evulsaspititu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. Quo ex loco existimare concidi, frangique pignora solita fuisse, ridiculum est. Caedere namque veteres pro consumere dicebant: Ut Nonius demonstrat ex illo Lucilii:
Lana, opus omne perit: squalor, tincae omnia caedunt.Quate cum caedi pignora lex vetus dixisset, pro, ita capi, ut auctione distraherentur, et consumerentur, ludens Crassus ancipiti significatione vocabuli, sic loquutus est: similiter ut Ciceroni ea pro Sex Roscio: Nescimus, per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum, et bonorum? non enim sectores bonorum ab eodem verbo, quo sectores collorum appellatos esse. cuivis perspicuum est. Itaque idem in eodem libri tertii prooemio, paulo superius sic scripsit: Non tulit ille, et graviter exarsit, pignoribusque ablatis Crassum instituit coertere. Et Gellius li. 14 ca. 1. Praetot haec quoque de pignore capiendo disserit, deque mulcta dicenda Senatori, qui cum in Senatum venire deberet, non adesset. Atque haec quidem hactenus. Certum autem Senatorum numerum ad Senatusconsultum faciendum necessatium fuisse, multis ex locis constat. Itaque NUMERA SENATUM, dicere solebat quivis Senator Consuli, cum impedimento volebat esse, quo minus fieret SC si tot non essent Senatores, quo numero liceret SC. seribi, ut exspectaretur: quod ex li. 12 Sex. Pompeii didicimus. Verum qui numerus in omibus SC. legitimus fuerit, considetandum est. Dio sane in fino libri 54. quadringentorum numerum prodidit. Nam de Augusto loquens: o(ra=n de\ o(/ti ou\k a\ei\ s1uxnoi\ s1unele/gonto, ene/leus1e ta\ do gmata au) th=s2 kai\ en e)l a/ttos1in h)\ tetrakos1i/ois2 gi/ gnesqai. *ou) ga\ e)chn= tina e)k tou= pri\n a)/llws2kurou=sqai. cum videret Senatum non semper frequentem convenire, decrevit ut eius consulta etiam a [Orig: à] paucioribus quam quadringentis fierent. Prius enim non aliter, quam eo numero constante rata esse poterant. Quod quidem tum de postremis temporibus, quibus usque adeo Senatus creverat, intelligendum est: tum de maioribus rebus de quib. Senatus consulererut. Nam si supetiora spectemus, Linius li. 39. ubi de Bacchanalibus loquitur, sceibit Sc. cautum fuisse, ut si quis tale sacrum, necessarium esse duceret, apud Praetorem urbanum prositer etur: Praetor Senatum consuleret, si ei permissum esset, dum in Senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, cum ne plus quinque sacrificio interessent. Pedianus autem de re non ita magni momenti loquens, in cornellana scribit, lege cornelia cautum fuisse, ne quis in senatu solveretur legibus, nisi ducenti adfuissent. Observatum est etiam Prudentium trecentos tantum prodere: Sic enim scribit:
Hic consulta patrum subsictere conscripterum,
Non aliter licitum prisco sub tempere, quam si
Trecentum sensisse senes legerentur in unum.
IN SENATUSCONSULTIS scribendis primum moris erat, ut ea res, de qua rogatae sententiae fuerant,
summatim exponeretur. Quod M. Marcellus Consul verba fecit de provinciis, D.E.R.I.C. vel M. Pomponius Senatum consuluit Quod verba facta sunt de Philosophis, et Rhetor bus, D.E.R.I.C. Quod si quid Senatus Consulibus mandaret, Donatus in Adolph. Terentii scribit, addi solitum, si eis videatur. Cuius rei exemplum video in Philippica Ciceronis nona, utique C. Pansa, A. Hirtius Coss. alter ambove, si eis videatur, Quaestoribus urbanis imperent: tametsi apud eundem eam interdum formulam prae termissam animadverti. Quoniam autem senatusconsulto intercedere Tribuni poterant, propterea moris erat, ut illa clausula adderetur: Si quis intercessisset, addebatur, Huic SC. intercessit C. Laelius, C. Pansa Tribun. plebus. Actum quidem non Senatusconsultum, sed auctoritas perscripta dicebatur, quemadmodum Dio ll. 55. his docet verbis: ei) de\ ou)\n pote\ e)k s1untuxi/is2 tino\s2 mh\ s1ullexiqei=en, o(/tois2 h( xrei=a e(ra/stote e)ka/lei e)bouleu/onto mar\, kai\ h(/ge gnw/mh s1unegra/feto, ou) mar/ toi kai\ te/los2 ti\ f)s2 kekurame/nh e)la/mbanen, a)ll) au) tw/ritas2 e)gi/gneto, o(/pws2 fanero\n to\ bouleuma h)= toiou=ton ga/r ti h( dun/ams2 tou= o)no/ma tos2 dhloi= e(llhni/s1ai ga\r au)to\ kaqa/pac, a)dun/ato/n e)stin to\ de\ au)to\ tou=to kai\ ei( pote en to)pw| tini\ mh\ nenomis1 me/nw|, h)\ h(me/oa| mh\ kaqhkou/s1h|, h)\ kai\ e)/cw nomi/mou paragge/lmatos2 u(po\ s1poudhs2 h)qroi/sqhs1an, h)\ kai\ enattiwqe/ntwn tinw=n dhma/rxwn, to\ men do/gma ou)k h)dunh/qh gene/sqai, thn\ de\ gnw/mhn s1fw=n ou)x) u(pe/menon a)pokrufghn=ai: Quod sr forte usuvenitit. ut non tam multi, quam opus erat, convenirent, senatus quidem habebatur, decretumque perscribebatur, non tamen quasi ratum, effectum habebat, sed erat auctoritas, uti senatus sententia nota ac testata esset. Tale enim quiddam vis huius verbi declarat, quod uno verbo Graece exprimi non potest. Quod idem etiam observatum est, si quando in loco aliquo non legitimo, aut die non idoneo, aut non legitimo edicto, sed ambitiose Senatus coactus esset, aut nonnulli Tribuni plebis intercessissent. Tunc enim Senatusconsultum fieri non poterat. quid tumen placuisset, testari reliqui volebant. Quibus verbis illa sunt apud Ciceronem consentanea: ut libr. 1. ad Lentulum, de his rebus Senatus auctoritas gravissima intercesserat: cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta. Praeterea illud animadvertimus, notari nominatim illum oporivisse, cuius in sententiam Senatusconsulum esset factum. Cicer. libr. ad Attic. 4. Epist. 1. Factum est decretum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur: ut eam rem susciperet, lexque serretur: quo SC. tecitato, cum concio more hoc insulso et novo, plausum, meo nomine recitando dedisset, habuit contionem. Huc etiam illud pertinet, quod Festus scribit, Aelium Gallum Turisc. Senatus decretum a [Orig: à] Consulto sic distinguere, ut id dicat particulam quandam esse Senatuscon ulti: ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum Senatusconsulti est. Scripto. Senatusconsulto, primum eorum omnium nomina, qui rum affuissent, adscribi solebant. Caelius ad Ciceronem, Senatusconsultum factum, auctoritatesque perscriptae, pridie Id. Octobris in aede Apollinis Scribendo affuerunt L. Domitius, c n. F. Aenobarbus, Q. Caecilius Q.F. et c. Cic. in prooem. libri de Orat. 3 Et eundem, id quod in auctoribus perscirptis exstat, SC. scribendo affuisse. Moris autem fuisse videtur, ut ad consulis pedes id fieret Lampridius enim in Heliogabalo sic scribit: Deinde ubi primum diem Senatus habuit, matrem suam in Senatum vocari iussit: quae cum venisset, vocata ad Consulum subsellia, scribendo affuit, id est, Senatusconsulti conficiendi testis.
SUMMA Senatus voluntas certis de causis interdum sic impediebatur, ut fieri SC. non poesset. Primum impedimentum reperio, si legitimus Senatorum numerus non adessetiquo tempore cuivis senatori dicere Consuli licebat, NUMERA SENATUM: ut superius docuimus: alterum, cum dies tolleretur, hoc est, tum quis adusque solis occasum Orationem producebat: quo tempore Senatusconsultum fieri non poterat: uti superius quoque demonstra vimus, ubi de Catone diem eximente commemoravimus: eoque ille quartae Verrinae locus pertinet: Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat, et ille pater istius invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent. Tertium, cum quis Tribunus plebis moram interponebat: veluti cum Attilius noctem sibi ad deliberandum postulavit, quo tempore de Cicerone revocando in Senatu agebatur, ut est in Oratione pro Sextio. Quartum, cum quis intercederet: nam (ut scribit Gellius libr. 14.) intercedendi ne Sc. fieret, ius fuit iis, qui eadem potestate, qua ii qui Sc. facere vellent, maioreve essent. Memorabile autem est, quod Valerius li 2. scribit, vetustis temporibus ius non fuisse Tribunis plebis curiam intrare: ante valvas autem positis subsellis decreta patrum examinasse: ut si quae ex eis improbassent, rata esse non sinerent. Itaque veteribus Senatusconsultis T. literam subscribi solitam: qua nota significabatur, illa Tribunos quoque ceusuisse. Iam vero Livius li. 3. auctor est. anno ab V. C. 404. institutum a [Orig: à] Valerio et Horatio Coss. fuisse, ut Senatusconsulta in aedem Ceteris ad Aediles plebis deferrentur: quaeque ante arbitrio Consulum supprimebantur, vitiabanturque: postea tamen ad aerarium ea delata fuisse et Coc. Phil. 5. et Sueto, in Augusto et Tacit. li. 3. testantur. Hactenus de Senatu.
Senatusconsultoru~m quaedam sunt, quae proprium nomen habent: quaedam sunt anonyma, quae proprio nomine donata non fuere: Proprio nomine donata haec sunt:
SC. AEMILIANUM. de fideicommissariis libertatibus, factum est Aemilio et Iulio Sueto Coss. Ut si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent feruo, qui mortis tempore eius, qui roganit, non fuerit, isque adesse negabitur, Praetor cognoscat. Et si in ea. causa esse videbitur: ut si praesens esset, mnumitere cogi deberet, id eita esse pronuntiet. cumq. ita esse pronuntiasset idem iuris sit, quod esset si ita, ut ex fidericormmisso manumitti debuisset, manumissus esset, l. si eum servum. 28. §. si quis. D. de fidericom. libert.
SC. AERONIANUM, de fideicommissariss hereditatibus, factum est M. et L. Antoninis Imperatoribus, Aproniano, Paulo coss. Anno DCCCCXXIII. Ut omnibus civitatib. quae sub imperio populi Romani sunt, restitui deberet et posset fideicommissa hereditas. sed et actiones in eas ex Trebelliano transferrentur, quin et municipes ad eas admitterentur. ita tamen ut his, quibus restitueretur hereditas, actorem esigerent, et ad agendum, et ad excipiendas actiones, Lomnib. 26. et l. seq. D. ad Trebell.
SC. ATTICULEIANUM, de libertatibus servorum, factum imperante Traiano, ipso et Atticulcio Paeto coss Anno DCCCLIX. Ut quacumque in provincia libettas servo relicta restamento fuerit, Praeses
eius provinciae de ea cognoscat, quamvis haeres non sit eius provinciae, l. non tantum 51. §. de fideicom. libert.
SC. ANTONIANUM, de hastis Martiis, in regia motis, factum Marco Antonio, A. Posthumio Coss. An. DLIII. Quod Caesar Iulius L. F. Ponrifex nuntiavit, in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt: Ut M. Antonius Consul, hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret: quod et ceteris diis, quibus videretur, placandis uti procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, Robigus accederet Gell. li. 4. c. 6.
SC. Carbonianum de statu liberorum: Ut si cui controversia fiat, an inter liberos sit et impubes sit, causa cognita perinde bonorum possessio detur, ac si nulla de ea re controversia esset: et iudicium in pubertatis tempus differtur. et pass. D. de carb. edict.
SC. Caluitanum, de nuptiis quinquagenarii: Ut si maior quinquagenaria minori sexagenario nupserit, nihil ea res ad capiendas hereditates, et legatas dotes pertineat. Itaque mortua muliere dos caduca erit. Ulpi. c. Instit. 16.
SC. Claudianum, de nuptiis sexagenarii: ut qui maior sexagenario minorem quinquagenaria uxorem duxerit, perinde habeatur, ac si minor sexaginta annorum uxorem duxisset. v l. c. Inst. 16.
SC. Claudianum, de provinciis consularibus factum est, L. Paulo, C. Marcello Coss. Anno DCCIII. Quod M. Marcellus Consul verba fecit cde provinciis consularibus, de ea re ita censuerunt: ut L. Paulus C. Marcellus Coss. cum magistratum inissent a.d.ex Calen. Martiis, quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis, ad senatum referrent, neve quid prius ex Calen. Martiis, neve quid coniunctim de ea re referretur a [Orig: à] Consulibus, utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent, S. Q. C. facerent. Et cum de ea re ad senatum referretur a [Orig: à] consulibus, eorum, qui in trecentis iudicibus essent, sex adducere liceret, si quid de ea re ad popul~ plebemve lato opus esset, ut Ser. Sulp. M. Marcellus Coss. praeto. Tribuni ple. quibus eorum videretur, ad populum plebemve fertent. quod ii non tulissent, uti quaecunq. deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. Caelius ad Cicero. Epistolarum libro octavo
SC. Claudianum, de mulicere servo alieno coniuncta: ut ea mulier, quae se alieno setuo iunxerat, domino serui cum bonis suis omnibus addiceretur, l. 1. C. de SC. Claud. tol. ugi Iustin. ait, denuntiationibus senrentia iudicum opus fuisse. ulp. c. Inst. 1. Maxima ca pitis diminutio, inquit dicitur, per quam civitas et libertas amittitur, veluti cum mulier alieno servo se iunxerit, denuntiante domino, et ancilla fact a fuerit, ex SC. Claudiano. Huius ent certissimum vestigium est, lege Lucius 2. C. depositi. 1 dem aunt dicitur de ingenua muliete, quae se ad gynaeceatium applicavit, l. 3. C. de murile. Quare aunt hoc Claudianum SC. vocetur, satis constituere non possum. Nam Claudii Imp. nomine sic appellatum dicere, nulla ratio est: cum satis constet Senatuse. non ex Imperatorum sed ex consulum referentium nomine appeliata fuisse. Locum igitur Cornelii Taciti li. 11. considerans, in quo expositam SC. sententiam scribit Pallantem quem Claudii libertum et apud illum gratia et auctoritate mirabili praeditum fuisse constat, editum ac nominatim a [Orig: à] Claudio repertore huius relationis, ac propterea praetoria insignia, et centies quinquagies H-S. ei decreta fuisse: Venio in opinionem, Claudianum ex illius liberti nomine appellatum esse. verba Cornelii haec sunt, inter quae, inquit, refertur ad patres de poena feminarum, quae seruis coniungerentur, statuiturque, ut ignaro Domino
ad id prolapsa, in seruitutem sui consensisset: et qu nati essent, pro libertis haberentur, Pallanti quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, Praetoria insignia et centies quinquagies censuit Consul designatus. His autem ex verbis serupulus aliquis nascitur, cum Ul. et Iustin non aliter eam seruituti addictam scribant, quam si denuntiante Domino desistere noluisset. Video autem Tranquillum in vespasiano, c. 11. scribere, auctorem illum Senatui fuisse decernendi, ut quae se alieno servo iunxisset, ancilla haberetur. ut suspicari liceat, quod Claudii tempore, institutum erat, id Vospasiani auctoritate absolutum fuisse: et a [Orig: à] ICtis hoc totum ei Sc. attributum: quod vetustius et Claudii auctoritate inceptum, Claudianum nominarunt. Hot. Sunt tamen qui Tranquillum hac in repeccasse contendant, cum et SC. Claudianum, et id, quod Macedonianum dicitur, Vespasiano tribuit, utcumque esse Claudianum ex Tacito confirmantes, Hoc autem SC. sublatum fuit constitutione Iustiniani, quae est unica d.tit. de Senatuscons. Claud. toll.
SC. Claudianum, de quaestione familiae, cum SC. Silaniano coniungitur, sub tit. de Sc. Silania. et Claud. Vide Sc. Silanianum SC. Claudianum super collegio aruspicum: Viderent Pontisices, quae retinenda firmandaque aruspicum. Huius meminit Cornel. Tacit. lib. 11.
SC. DASUMIANUM, de libertatibus fideicommissariis: Ut si ex iusta causa absit, qui fideicommissam libertatein seruis debet, aut pupillus sit, et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat servo atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi ma numissus esset. Item, ut si eum, eosve, quicumque sideicommissam libertatem ex quacumque causa debere, pronuntiati fuerint, abesse contigerit, perinde habeatur is, qui manumitti iussus est, atque si, ut oportet, ex causa sideicommissi manumissus esset. l. neque 36. et l. non tantum si. §. Senatusc. D. de fideic. libert.
SC. FANNIANUM, DE Philosophis et Rhetoribus factum C. Fannio strabone M. Valerio Messala Coss. Ann. DCXII. Quod M. Pomponius Praetor senatum consuluit de Philosophis et Rhetoribus. De ea re ita cenuerunt, ut M. Pomponius Praetor animadverterer, curaretque, ut sie e [Orig: è] Rep fideque sua videretur, uti Romae ne essent. Gell. lib. 15. c. 11.
SC. Iuncianum, de libertatibus fideicommissariis: Ut si haeres rogatus sit, non hereditarium sed proprium servum manumittere, is servus post pronuntiationem, ad libertatem perveniat, sive ex iusta causa dominus absit, sive latitet, sive praesens non vult manumittere, sive etiam dominus eius serui emptor si???, l. non tantum 51. §. sed si. D. de fideic. liber. Alii Vincianum vocant.
SC. IUNIANUM, de collusione detegenda, faectum Domitiano im perante, Caesare et App. Iunio Sabino Coss. Anno DCCCXXXIX. Ut qui per domini et serui, aut patroni et liberti collusionem factam probasset, ut vel servus ad libertatem, vel libertus ad ingenuitatem proclamaret, liberque aut. ingenuus pronuntiaretur, is servum quidem in potestate ac dominio suo, libertum autem in patronatu suo haberet, l. 1. D. de coll. dereg. l. 2. C eo. l. adoptivum 8. D. de in ius vocando. In Basilicis tamen, ut testatur lac. Cuiac. in Parat. Sc. Iunianum dicta leg. 2. Codice dc col. deteg. vocatur Ninnianum. Alii Numianum dici aiunt.
SC. Iulianum, de petitione hereditatis, distractis rebus hereditariis, dolo praeterito, et fructibus factum, Hadriani temporibus Q. Iulio Balbo, P. Inventio Celso. T. Aufidio Froatone, Arrio Severiano Coss.
Ut si antequam partes caducae ex bonis defuncti fisco peterentur, hi se heredes existimant, hereditatem distraxerint, ne redactae ex pretio rerum venditarum pecuniae usurae exigantur, idemque in similibus causis seruetur. Item, ut a [Orig: à] quibus hereditas petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, ii precia, quae ad eos rerum ex heredirate venditarum pervenissent, et si cae ante petitam hereditatem deperissent, deminuraeve fuissent, restituere deberent. Item, ut ii, qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiansi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnarentur, quasi possiderent: ii autem qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo duntaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent. Petita autem fisco hereditas ex eo tempore existimaretur esse, quo primum scierit quisque eam a [Orig: à] se peti: id est, cum primum id denuntiatum esset ei, aut literis vel edicto evocatus esset. Ulp. l. item veniunt. 20. D. de heredit. petit. apud quem pro OENUS, legendum FRONTO ARRIUS, ex Fastis Onuphrii Veronensib. intelligitur.
SC. LARCIANUM, de bonis libertorum: Ut liberi manumissoris non nominatim exliaeredes facti, extraneis heredibus eorum in bonis libertinorum praeponerentur. Veluti, Laelius liberis superstitibus obiit, Thracius eius libertus restamentum scripsit, sibique extraneos quosdam heredes instituit. Senatus voluit, ut haec hereditas institutis heredibus adimeretur, liberisq. Laelii tribueretur, si modo a [Orig: à] patre exheredes facti non essent. Nam si essent, paterno iudicio indigni omni emolumento videbantur, quod partis causa undecumque proficisci poterat. §. ult. de success. libe. l. 1. et pass. C. de lat. lib. toll.
SC. LIBONIANUM, de falsis, factum opinatur Hot. Hadrano Imp. L. Nonio. M. Annio Libone Cossian. CCCXC Ut poena legis Coineliae de falsis teneatur, qui obinstruendam advocationem, testimoniave, pecuniam accepetit, pactusve fuerit, societatem coierit, ad obligationem innocentum qui sibi eive qui in sua potestate est, legatum fideicommissumve adscripserit in testamento militis, aut etiam alterius: duminodo id signatum perfectumque fuerit: qui se testamento pupillo tutorem scripserit: qui haeres institutus exheredationem nominatim filii, vel aliarum personarum adscripserit, qui libertatem manu sua ademerit servo testatoris, et maxime cui a [Orig: à] se legata, vel fideicommissa data erant Ut si servus domini sui iussu testamento, codicillisve libertatem sibi abscripserit: ob eam rem. quod ipsius manu adseriptum est minus liber sit: sed libertas ei ex sideicommissa causa praestetur, si modo post scripturam manu sua testator, testamento, codicilisve subscripserit, l. 1. et pass. D. de fals. et l. 29. de testam. tut. et l. 2. D. de concuss.
SC MACEDONIANUM, de filiorumfam. aere alieno. Vespasiani (ut opinatur Hot.) tempore factum est: Ne cui, qui filiofam. mutuo pecuniam dedis et, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio, petitiove daretur: ut scirent, qui pessimo exemplo fenerarent, nulhus polse filufam bonum nomen exspectata patris morte fieri. leg. 1. D. ad Macedo. in qua duo obscura sunt: quo tempore sit factum, et utrum Macedo, qui SC. causam dedit, adolescens perditus fuerie, ut Theophilus existimat an fenerator vetus ac nobilis, ut eruditi omnes putant. Quod ad priorem dubitationem attinet, constat legem Laetoriam antiquissivam fuisse, qua vetabatur, ne ob pecuniam minoribus viginti quinque annis creditam: sive sii filiifam. sive sui iuris essent, ius diceretur, nam quod ad locum illum Terentii in Phormione pertinet:
Quasi quisquam crederei te vivo:
Non ad ullam legem sed ad filiifa. ius referendum puto. Iam vero Tacit. li. 11. Ubi. de Claudio loquitur: Lege lata, inquit, saevitiam creditorum coercuit, ne in morte parentum pecunias filiisfa. fenori darent, quo in loco MORTEM legendum putat idem Hot. quasi dixerit obligationem non praesentem, sed in diem collatam in mortis tempus fuisse, hoc modo: Centum quae tibi credidi, post patris mortem dare spondes? Suetonius autem in Vespasiani vita ca. 11. sic scribit: Auctor, inquit, senatui fuit decernendi, ne filiorum fam feneratoribus exigendi crediti ius unquam esset: hoc est, ne post patrum quidem mortem, quod Macedonianum esse SC. plane videtur, quia Tacit. non de SC. sed de lege nominatim loquitur, venioque in suspicionem ea lege Claudia certas quasdam causas exceptas fuisse: veluti studiorum et alias honestas ac necessarias. Macedonem autem, cum exemplo pessimo, malisque moribus hoc est contra bonos mores, pecuniam adolescentibus crederet, causam mutuationis non adscripsisse, atque illud esse quod legimus d. l. 2. INCERTIS NOMINIBUS: quod verbum eadem in re Cic. Verri. 5. posuti: Ex omni pecunia inquit, quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum, pro spectatione, et collybo, deinde pro nescio quo cerario. Macedo autem, cuius nomen etiam in Epigrammatis Ro. reperitur, pa 89. in sepulcro C. Modestii Macedonis. fenerator fuisse videtur, cui mos erat filiisfam. credere tacito fenore, sub tunica, ut dicitur, et sinu, in perniciem parentum simul, ac liberorum: cuius et similium quicumque talia nomina fectarentur, odio hoc SC. introduxit Senatus. Seneca quodam loco, quasdam pecunias, de quib. ius creditori non dicitur, deberi, sed non exigi. harum numero sunt pecuniae creditae siliisfam. quare eleganter Ulp. in l. credere filiofam. esse perdere alt.
SC. NERONIANUM, de simulatis adoptlonibus Nerone Imp. factum est: Ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret, ac ne usurpandis quidem heroditatibus prodesset. Percrebuerat enim ea tempestate pravissimus, mos, cum propinquis comitiis, aut sorte provinciarum plerique orbi asciscerent filios, praeturasque et provincias inter partes sortiti, statim emitterent manu, quos adoptaverant. Qui magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant. Satis pretii esse orbis, quod multa securitate, nullis oneribus, gratiam, honores, cuncta et prompta et obvia haberent. Sibi promissa legum diu exspectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, sine Iuctu orbus, longa patrum vota repente adaequaret. Tacit. lib. 11.
SC. NERONIANUM, de quaestione familiae, vide SC. Silanianum.
SC. NINNIANUM, vide. Sc. Iunianum.
SC. NUDIANUM, vide SC. Iunianum.
SC. ORPHITIANUM, de maternis hereditatibus est: auctores eius fuerunt Marcus et commodus Impp. oratione in senatu habita, aut per candidatos recitata, Orphitio et Rufo Coss. Ut filius et filia, quamvis patris in potestate sint, ad bona matris intestatae ante consanguineos vel adgnatos vocentur: sive mater ingenua sit, sive libertina: item sive liberi legitimi sint, sive vulgo quaesiti, leg. 1. et pen. D. ad Tertyl. et Orphit. spurios tamen matri quae illustris sit, non succedere, si modo exstent ex iustis nuptiis procreati, Imp. scribit in l. pen. C. eo. Quin et illud intelligendum est. ex Impp. constitutionibus nepotes et neptes ad aviae intestatae successionem admissos, admisasq.
esse, I. si defunctus 4. de leg. haer. in C. Thod. et §. sed cum. de sonatusc. Orphic. Aliud huius SC. caput exstat apud Paulum, lib. 4. Sentent. tit. 14.
SC. PEGASIANUM, de quarta fideic retinenda factum vespasiani Augusti temporibus, Pegaso et Pusione Coss. ut oi, qui rogatus esset hereditatem restituere, perinde liceret quartam partem retinere atq. ex lege Falcidia ex legatis retinere conceditur. quam si retinuisset tum omnes actiones, quae in heredes heredibusque dari solent, in eum eique darentur. IS autem qui partem hereditatis ex fideicommisso reciperet legatarii loco esset, hereditatisque tum commoda, tum incommoda inter heredem, et eum, cui reliquae partes essent restitutae, communicarentur, Interpositis stipulationibus, ad exemplum partis, et pro parte stipulationum. Sed si heres scriptus hereditatem [Orig: hereditatém] adire recusaret, ob id, quod diceret sibi eam suspectam esse quasi damnosam, postulatu eius, qui restituere rogatus esset, iussu praetoris adiret, totamque restitueret: ita ut ei, et in eum qui reciperet heredita tem, actiones darentur. Iustin. sub titu. de fideic. hered. ulp. c. Insti. 25. Paul. lib. sent. 4. c. 3.
SC. PLANCIANUM, de liberis agnoscendis et partu subiecto: Uti liceat inulieri parentive, in cuius potestate est, vel ei, cui mandatum ab eis est, si ea se facto divortio praegnantem putet denuntiare intra dies triginta post divortium conumerandos, ipsi marito vel parenti, cuius in potestate est, vel etiam domi eius, si nullius eorum copia est. Et si maritus cui denuntiatum erit, custodes ad ventrem custodiendum inspiciendumque non miserit, neque contestato dixerit, eam ex se praegnantem non esse, ut ei quod editum sit, agnoscere sic necesse. leg. prima D. de liber. agnos.
SD. PISONIANUM, quod et Neronianum dicitur, de ser vis obnoxiis venditis. Ut si servus penae propter necatum dominum obnoxius venisset, quandoque animadversum in eum esset, venditor pretium praestaret: ne emptori iniuram fecisse videatur senatus, l. senatuscon. 8. de SC. Silaniano. Vide senatuscons. Slanian.
SC. PERNICIANUM, de nuptiis. Ut qui intra sexagesimum vel quae intra quinquagesimum annum, neque liberos susceperit, neque matrimonium coniraxerat. licet ipsis legibus post hanc aetatem liberatus esset, perpetuis tamen poenis teneatur. Ulp. c. Insti. 16.
SC. PRAETEXTUM appellamus nobile illud in Papyrii Praetextati honorem factum: Uti pueri praeiextati deinceps cum patribus in curiam non introirent, praeter unum illum Papyrium: utque ei puero postea Praetextati cognom entum honoris gratia imponeretur. Nota est historia ex Macrobio libro Saturnal. primo, capite sexto, et Gellio libro primo capite 23.
SC. RUBRIANUM, de fideicommissariis libertat bus. factum est temporibus Divi Traiani, Rubrio Gallo et Caelio Hispone Coss. anno DCCCLIX. ut si h, a [Orig: à] quibus libertatem praestari oportet evocati a [Orig: à] Praetore adesse noluissent, dum hi neque infantes sint, neque furiosi, neque ab hostibus capti, neque hi, quos religio, aut honestior causa, aut calanmitas aiiqua, vel maior res fmailiasis, aut capitis famaeve periculum, aut similis causa moretur: ac ne pupilli quidem, qui tutorem non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet: et causa cognita, Praetor pronuntiasset, libertatem his deberi, eo dem iure status servaretur, ac si directo manumissi essent l. cum vero 26. §. subuent. et l. neque 36. leg. si filius 33. D. de fideicom. libert.
SC. SABINIANUM, de eo, qui e [Orig: è] tribus maribus ario
gauts erat: Ut qui unum e [Orig: è] tribus alterius liberis maribus adoptasset, ei non minus quam reliquis adoptivis relinqueret, videlicet quadrantem hereditatis suae, l. 2. et pennltim. §. quae autem. Cod. de adopt. et §. sed ea omnia 13. Ubi Theoph. de hered. quae ab intest. Videtur etiam ex eodem SC. manasse, quod Iustinianus commemorat in leg. ultim. Cod. de decurionibus ut qui tres mares haberet, si unum ex iis, qui Decurio esset in senatum maximum id est, Romanum allegendum curaret, ei curiae liberationem pareret.
SC. SILLANIANUM, de quaestione familiae augusti temporibus factum est, Dolabella et Silano Coss. anno DCCLXII ut censet Cuiac. Obseru. li. 1. cap. 18. Uti de seruis eius, qui domi suae necatus erit, qui quidem sub eodem tecto fuerint, neque opem ei tulerint, nisi qui impuberes fuerint questiopublica habeatur: et co~ nicti summo supplicio afficiantur: qui vero non sub eodem tecto, sed in eadem regione fuerint, non aliter puniantur, quam si conscii fuerint: ut quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo, qui occisus esse dicitur, id ne quis sciens dolo malo aper iat, reciter, describat, vel aperiendum, recitandum, describendumq. ante supplicium de noxiis sumptum, et quaestionem de seruis habitam, curet, qui secus faxit, quod eo testamento ei relictum fuerit, publicetur, et in eum qui id fecorit, centum aureorum iudicium detur, quod populare est leg. 1. 13. 14. et 25. D. ad SC. Silanian. Fuit et postea de quaestione familiae factum aliud SC. Nerone A. 11. et Pisone Coss. ut auctor est auctor est Tacitus, libro 13 et 14. quod Pisonianum dicitur in leg SC. Silania. et Neronianum a [Orig: à] Paulolib. 3. Sent. Putat etiam Cuiacius hoc SC. Claudianum appellari in titul. de Sc. silani. et Claudia neque enim novum est. ut SC. Neronian. dicatur Claudia. Ceterum fuit etiam de quaestione familiae factum SC. Aliud sub D. Marco ut indicat lex penultim. Cold. de his quib. ut indign neque rem eam Adrianus pretermisit, ut spartianus auctor est, adeo fuit Imperatoribus curae dominorum securitas.
SC. STATICIANUM, vel Domitianum, de quinquennii praescriptione Augusti tempotibus factum est, Tauro et Lepido Coss. Anno DCCIXIII. Ut in cognitione testamenti eius, qui a [Orig: à] familia sua occisus esse dicetur, ante habitam de familia quaestionem aperti quinquennii tempus heredibus consticuatur, l. in cognitione 13. D. ad SC. Silanianum.
SC. SUMMUM, sive supremum appellatur, quod summis Reip. temporibus sicri solebat, de quo Livius l. 3. Tantum inquit, terrorem Hernici incussere patribus, ut quae forma senatu consulti ultimae semper necessitatis habita est, Posthumio alteri Consulum negotium daretur, v deret ne quid Rei pub. detrimenti caperer salust. in =Catilin. Itaque (quod plerumque in attroci negotio solet) senatus decrevit: darent operam consules, ne quid Resp. detrimenti cape ret. Ea potestas per Senatum more Romano magistra tui maxima per mittitur exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, militaeque imperium, atque iudicium summum habere. aliter sine populi iussu nulli earum rerum Con suli ius est, Caesar de bel. ciu. leg. 1. Quotiescumque fit decretum, darent magistratus operam, ne quid Resp. detrinenti caperet: qua voce et quo senatuscons. populus Rom. ad arma sit vocatus: factum in perniciosis legious, in vi Tribunitia, in secessione populi, templis, locisque editioribus occupatis.
SC. TRERELLIANUM, de actionibus ab heredibus in fidercommissarios transferendis, factum est
tempribus Neronis, 8. Calend. Septemb. Annaeo Seneca. Trebellio Maximo Coss. anno DCCCX. Ut cum aequissimum esset in omnibus fideicommissariis hereditatibus si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusve transferretur, po tius quam peticulosam esse cuique suam fidem: deinceps actiones quae in heredem heredibusque dari solent, eae neque in eos, neque his larentur, qui sidei suae commissum sicuti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntares. Haec Ulp. li. 1. ff. eodem.
SC. TURPILIANUM, de accusation bus desertis, factum fortasse Imp. Nerone, C. Silio, M. Turpiliano Coss anno DCCCIX. Ut qui crimen publici iudicii detulit, et causa criminis ordinata, id est, in scriptionibus de positis, et si leiussore de exerced lite praestito, eoque qui accusatur, sub custodia officii facto, non impetrato abolitione ex exsecutione criminis destitit: quique accusatorem subiecit, aut instigavit, aut mandavit alicui. et instcuxit eum ad accusationem capitalem deinde probationes, allegando excusationes, omisit, qui chirographum ob accusandum dedit, pactionemve aliquam interposuit. aut quid accepit ab adversario, poena quinque librarum auri mulctetur, l. prima et pass. C. et Digestis ad Turpillianum l. 3. in fin. D. de praevaric. et l. serui Codice ad leg. Iul. de dult.
SC TERTVILIANUM, de liberorum hereditatibus matri deferendis, D. Pio, qui adoptionis iure Adrianus dictus est, imperante, factum est, Tertulla et Sacerdore Coss. ut mater ingenua trium libetorum ius habens libertina quatnor, ad liberorum intestatorum hereditatem admittatur, sive sui ivis, sive in patris potestare sit, ita tamen ut si filiusfamil. sit, parentis iussu hereditatem adeat: deinde, ut filio mortuo, sui: filla mortua, liberi praeferautur matri: utrovis mortuo, pater, non etiam avus: item consanguineus, sive solus sit, sive cum co soror, eidem prae ferantur: consanguinea vero sola pariter cum matre succedat. elg. 1. et 2. D eo. li. Institu. 3. titul. 3. ubi multa eius capita corriguntur.
SC. TACITUM, civusmodi fuerit Capitolinus in Gotdianis docet his verbis: Ommno ex mplum Senatusconsulti taciti non aliud est hodie, quam quodvestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda: de quibus etiam adiurare soletis, ne quis ante rem completam quidquam vel audiat, vel intelligat. Hunc autem morem apud veteres necessitates publicae repererunt, ut si forte vis aliqua ab hostibus immineret, quae vel cogeret humilia captare consilia, vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici, quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatusconsultum tacitum fieri: ita ut non scribae, non serui publici, non censuales illis actibus intetessent, senato res ex iperent, senatores omnium officia censualium seribarumque complerent, ne quid forte prodetetur.
SC. VELLEIAnUM, de mulierum intercessionibus, factum est M. Silano, et Velleio tutore Coss. Ne ius adversus mulieres diceretur, quae fideiussionibus et mucuationibus pro aliis intercessissent cum eas virilibus officiis fungi, et eius generis obligationibus obstringi, non sit aequum. Ergo in veterem debitorem, aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ieam, dabitur: magis enim ille, quam creditor mulierem decepit, leg. prima et secunda. D. eo. Intercessio autem est, quoquo modo recipiat alienam obligationem,
veterem aut nonam.
SC. VELLEIANUM, de assignatione libertorum, factum est Claudianis temporibus, Velleio Rufo. Ostetio Scapula Coss. si quis duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave signficasset, cuius ex liberis suis eum libertum, libertamve eam esse vellet, is, eave quandoque is qui eum eam ve manumisit, inter vivos vel testamento in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atq. si ab eo eave libertatem consecutus co~. secutave est. Utiq. si ex libris quis in civitate esse desisset, neq. ei liberi ulli essenticeteris eius liberis qui ma numisit, perinde omnia iura seruentur, ac si nihil de co liberto, eave liberta parens significasset, l. 1. ff. de assig. liber.
SC. VINCIANUM, vide SC. Iuncianum.
SC. VITRASIANUM de fidekicommissis libertatibus, factum opinot, Vespasiano imperante, Sulpitio Galbo, Vitrasio Pollione Coss. Ut paties servorumquibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio aestimentur: atque ita servus ab his, qui rogatisunt, manumittatur: hi autem, qui eos manumisetunt, pretii, nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati sint, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit. Nam ante si plures heredes erant instituti, et inter eos, qui fati non possunt, sed non ipse rogatus erat servum manumittrere. non oportebat in tercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis vendere cum infans non possit, l. cum quasi. 30. §1. si plures D. de fideic. libert.
SC. VIGINTIVIRALE, factum est Augusto Imper. Tiberio et Varo Coss. anno DCCCLI ut viginti viri ex quibus constituerentur, quorum deinceps nullus in senatum allegeretur, nisi quem etiam alium magistratum cuius ratione senator posset fieri gessisset Hi viginti viri in locum 26. virorum successerunt: quorum tres capitalibus iudiciis, alii tres pecuniae signandae praefecti sunt: quatuor viis urbis, decem iis iudiciis quae ad centum viros forte deferuntur. ut quoniam nemo facile Tribunatum ple petebat, sorte ex iis, qui Quaestores fuissent, dum quadragesimum annum at tigissent, deligerentur. Dio lib. 54.
SC. VOLUSIANUM, de coitione in litem, ut qui im probe in alienam litem coeunt, vel in accusationem innocentum, quidquid ex condemnatione in tem ipsius redactum fuerit, inter eos communicaretur. lege Iulia de vi privata tenerentur l. 6. D. ad l. Iul. de vi privata. et l 2. D. de consus.
Unum Corollio Pansa, et Acilia Auiola cos. factum D. Adriani temporibus, de aedium demolitione, quo dirui quid ex Aedificiis negotiandi causa distrahive aut legari prohibetur, l. 52. ff. de contrah. empt. lib 40. D. de leg. lib. 1. l. ul. D. de dam. infect. de quo accipiendae sunt, l. 45. D. de don. inter vit. l. 11. §. si quis illicite l. 21. §. ult. Digest. de leg. 3. Nec de eo intelligi debet leg. 2. Codice de aedifi. priu. ut notat Cuiac. Observat. libro 5. cap. 26.
Aliud Cotra et Messila cos. factum de uxoribus proconsulum et praesidum. ut si quid uxores eorum, qui ad officia proficiscuntur, delinquerent, ab ipsis ratio et vindicta exigeretur. De quo l. 4. §. proficisci, D. de offi. procons. et Tracit. lib. 3. et 4 Annal. Alterius etiam eiusdem facti meminit lex 12. paragrapho si servus D. de accus.
Aliud Modesto consule, de fugitivis seruis factum l. 1. §. 1. cod. de seru. fugit. Quod intelligi putat Brisson. in
l. 2. in fi. l. D. ad leg. Fab. 1. 31. 5. 1. de contrah. empt.
Alterius quod Neratio Vero, et Annio Prisco coss. factum est, meminit l. 6. D. ad leg cornel. de sicar.
Senatusconsultum de illicitis collegiis, l. 1. D. de colleg. illicit. de tutorum et pupillarum nuptiis, l. 4. C. de excusat. tutor.
Senatusconsulta de tutelis, l. pen. de tut. l. 11. D. de testament. tut.
Senatusconsultum de comitibus libertisque eorum, qui provincias regunt, in l. 16. D. de offic. praesid.
Senatusconsultum de re funeraria, in leg. 12. §. 1. de religlosis domi.
Senatusconsultum de tabulis signandis, apud Paul. 5. sentent. tit. 27.
Senatusconsultum de his, qui voluutate dominorum in libertate moratl sunt, l. 4. c. de fideic. libert.
Senatusconsultum de proclamantibus ad libertatem, in l. 3. Digest. quib. ad libert. procla.
Senatusconsultum de his, qui post manumissionem originem repetunt, in l. 1. C. de ingen. manumiss de quo accipienda est l. 3. ff. si libert ingen esse dicat. quae eius senatusconsulti verba quaedam exponit, l. 23. D. de liber. caus.
Senatusconsultum, quod in pecuniam lud re vetuit, leg. 2 de aleator.
Aliud Iuventio celso iterum et Neratio et Marcello coss. Hadriani temporibus factum, in l. ultim. de ser. reip. manum. quo lex, Vect bulici, vel Vectii Libici (ut est in manus. eod.) qua manumissi a [Orig: à] rep. civitatem Romanam consequebantur, ad provincias porrecta est.
Senatusconsultum, quo pecuniae ususfruct. constitutus est, per cautionem l. 1. c. de usufr. 1. D. de seru leg.
Senatusconsultum de censuum veterum et monumentorum fide, l. 6. c. od. de probat.
Senatusconsultum de famcsis epigrammatis et libellis, l. 5. §. ult. D. de iniur. l. 18. §. ult. D. qui testam. fac.
Senatusconsultum, de mortis causa donationibus l. 35. Digest. de donat. causa. mort.
Aliud item, quo calumniae causa publico iudicio damnati postulare apud pedaneos iudices prohibentur, l. 1. §. item Senatuscons. D. de postul.
Aliud de ictu. l. 15 c. ex quib cauf. infa irroget.
Aliud quo plurib. legib. ad idem crimen rei fieri prohibentur, l 14. D. de accusat.
Aliud de his, qui matrimonii causa manumituntur, l. 18 D qui et a [Orig: à] quibus.
Aliud auctore H. drian. factum de natis ex cive Rom. cuius Ulpian. in Inssit. tit 2. meminit. Aliud item, quo prohibentur legati ante perfectam legationem negotiis vel privatis rebus obssringi, l. 12. ff. de legat.ionib. Quoreferenda est l. 3. in fin. eod. tit.
Senatusconsulium quo cautum erat, ut muliet posset in sua re quem de falso accusare, l. 5. cod. qui accus non poss. Meminit l. 2. ff. de accusation. et l. 2. cod. de calumniatoribus.
Senatusconsultum, in leg. 15. si quis se scribat. ff. de mili. test et l. 14. in princ. l. 15 §. item senatus ff. ad l. corn. de fals. l 3. et l. ult. cod. de his, qui sibi adscrib. Libonianum accipiendum est.
Senatusconsultum AElio Tuberone et Fabio Max coss. ne circum aquae ductus quae per praedia privatorum deducuntur arbores aliter habeantur, quam dextra laevaque imermissis pedibus 13, ut refert Iul. Prontinus, libr. de aquae ductibus.
Aliud, ne quisquam, qui a [Orig: à] fisco aliquid pereret, alia instrumenta delatori cogatur edere, quam quae ad eam causam pertinerent, ex qua se deferre professus esset, 13. de edeudo.
MAGISTRATUS ex traordinarios et ordinarios Carolus Sigonius in Livium sic exponit: Est, inquit, intelligendum magistratus omnes cum potestate fuisse, cum imperio vero non nisi eos, quibus nominatim mandatum esset imperium: auctore enim Festo, cum potestate esse dicebatur ille, qui alicui negotio praefectus esset: cum imperio, cui nominatim imperiumdelatum esset. Mandabatur autem imperium his duntaxat magistratibus cum usus Rei publ. postulabat, Dictatori, Consuli, Praetori. Erat autem imperium rei militaris administrandae facultas. Quare Cicero dixit in Philip. 5. Demus imperium C. Caesari, sine quo res militaris administrari non porest. Neque vero eodem tempore mandabatur magistratus, et imperium, neque iisdem comitiis. Nam imperium primum, deinde provincia cum imperio deferebatur, et magistratus quidem ut consplatus ac praetura centuriatis comitiis, imperium vero curiatis. Sic enim Livius libr. 5. Comitia culiata, quae rem militarem continent: centuriata quibus consules, tribunosque milites creatis et li. 9. Et legem curiatam de imperio ferenti triste omen diffidit, quod Fauciae curiae fuit principium duabus insignis cladibus, et Cicer. ad Appium, Appius dixit, sese, si licitum esset. legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provinciam, si lex curiata non esset, se comparaturum cum collega, sibique successurum, legem curiatam consuli ferre opus esse, necesse non esse, se quoniam ex SC. provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quod in urbem introisset, libt. tamen 26. ait Livius: Iussi deinde inire suffragium, ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispaniam iussetunt. Atque haec quidem ita Institutum est etiam, ut consulibus et praetoribus postquam magistratu abiissent, prorogaretur, si tempora Rei publ. poscerent, imperium. iique pro consulibus et pro praetoribus rem gererent. Qui primus pro Cos. rem gesserit prorogato ex consulatu imperio Q. Publilius Philo fuit, qui idem etiam primus procos. triumphavit. ut LIuius lib. 8. est auctor Q. autem Valerium faltonem propr. primum ex Sicilia triumphasse nvenio in triumphis Capitolinis, eundem vero praetorem etiam rem in Sicilia gessisse scribit Valerius de iure triumphandi. Fieri etiam poterat ut ex praetura pro consule mitteretur, id est, cum imperio consulari, et cum XII. fascibus ut Cos. non VI. ut praet. ut L. Aemilius ex Plutarch. et L. Gellius primo de leg. Cicero. Adde, quod imperium etiam privatis extra ordinem mandatum est. quibus autem mandatum erat, ii pariter pro cos. et pro praet: rem gesserunt. Primus, cui mandatum est. hoc modo, T. Quintius suit, de quo Livius libr. 3. scribit: Visum est pro Consule T. Quintium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. Pariter P. Scipio in H spaniam privatus cum imperio missus est, atque alii quidam post eum, donec eo praetores cum imperio initti copti sunt. Item Octavius de quo 11. Philip. Cicero. 1 perium Caesari extraordinatium mea sententia deoi, nam prop. ut esset, decreureat. Ex his intelligi poteit proconsules aut propraetores, vel si cum prorogato ex magistratu, vel si cum extraordinatio essent imperio, sine magistratu fuisse. quod item es Cicerone libr. 2. De diu. confirmatur. Bellicam rem administrari maiores nostri non insrauspicato voluerunt, quam multi sunt anni, cum bella, à
propiaeioribus et proconsulibus administrantur, qui auspicia non habent? Neque enim nisi magistratus habebant auspicia vel maiora, si maiores, vel minora, si minores essent. Quia vero hactenus triumphus non erat decretus iis, qui privati extra ordinem rem gessissent, propterea P. Scrpioni ex Hispania non est decretus. Primus L Lentulus ex his, ut ovins urbem initet, obtinuit, post Pompeius etiam de Mithridate triumphavit. De Liautem Lentulo sic Livius lib. 41. Res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a [Orig: à] maioribus non accepisse, ut qui neque Dicator, neque Consul, neque Praetor res gessisset, triumpharet, pro consule illum Hispaniam, non consulem, aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente T. Sempronio Longo Tribuno pleb. qui nihilo magis id more miorum, aut nullo exemplo futurum dicebat, postremo victus consensu patrum tribunus cessit, et ex SC. L Lentulus ovans urbem ingressus est. Eadem ratione quaestori aliquando imperium datum est, ut ait Sallust. in Catil. Postea Piso in citeriorem Hispani im quaestor pro praetore missus est advitente Crasso. Postremo institutum est etiam, ut quotannis consulares, et praetoriae provinciae decernerentur, in quas consules, aut praetores post magistratum accepto imperio mitteretur (quemadmodux ex Orat. de proconsul. intelligi potest) iidemque paritec proconsules, et propraetores dicerentur. Factum est autem, ut aut proxime postquam magistratu abiissent, aut aliquot annis interpositis, in provincias irent Si autem subito ibant, ut Pl. Lentulus in Ciliciam, tum ordinario imperio utebantur, si spatio annorum interposito, ut in eadem Cicero, extraordinario. Itaque ipse de semetipso ait ad At tic. libr. 9 Faciam ut summa modestia, et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Idem de Propraetoribus etiam iudicandum est. Quod Caelius ad Ciceronem docet, his verbis: senatui placere in Ciliciam provinciam, inque reliquas octo provincias, quas Praetorii propraet. obtinuerunt, eos, qui Praetores fuerunt, neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex SC. cum imperio in provincias mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti oportere. Ne autem mendum esse librorum quis putet, animadvertere oportet Praetorem sepe pro propraetore poni. Ut C. Verres Siciliae praetor, id est, cum praetorio impetio, postquam praetor urbanus fuerat. Item Praetorem pro proconsule. Ut C. Caesar Galliae praetor, P. Rupilius Siciliae, in quas provincias ex consulatu missi sunt. Item consulem pro proconsule, ut cum ait Livius P. Scipionem Consulem in Africa bellum gessisse, et alia eiusmodi, cum tamen Scipio in Afrlcam post consulatu venerit proroga to consulari imperio.
MAGISTRATUS apud quem legis actio est, vide Legis actio.
AEDILES plebis duo primum creati sunt anno CCLXI. auctore Diouys. Halicarnassaeo libr. 6. Curules vero anno CCCLXXXVIII. Ut Livius in fine libr. 6. testatur. Utrique magistratum Cal. alanuar. nibant, ut Cic. Vertin. 2. est auctor. Curulium autem triplex fuit procuratio, ptimum ut ludos facerent, deinde ut aedes sacras, publicasque, item vias publicas tuerentur, poltremo ut ne in mancipiorum venditione et mensuris fraus admitteretur, quod ex Verr. 7. et edicto Curulium intelligitur, qu od exstat lib. Pandect. 21. His ergo de rebus quemadmodum anno suo ius dicturi essent,
Praetorum exemplo edicebant, deinde in sella curuli considentes, ex edicto suo ius reddebaut, nam sellam curulem eos habuisse, idem Ciceronis locus ostendit. Plebeiorum autem quadripartitam Dionys. Halic. procurationem facit in libr. 6. Ut essent Tribunorum pleb. administri, cum tes postularet. De rebus ad se ab illis delatis iudicarent, loca sacra et publica ruerentur, annonae curam susciperent. Cum autem corulibus Cicero sacrarum et publicarum aedium procurationem attribuat, arbitror distinctam postea eorum curam ita fuisse, ut cureles Iudos omnes praeter plebeios, hi plebeios solos curarent: illi aedes sacras et publicas, itemque vias: hi prinatas et cloacas tuerentur, illi mancipiorum venditionibus, hi annonae praeessent. Tullius autem in lib. de leg. 3. haec omnia permiscet, nec singula singulis attribuit. Suntoque Aediles(aut)curatores urbis, annonae, Iudorumque sollennium. cum autem Aeddes plebis Tribunorum, administri tantum essent, nec propriam iurisdictionem haberent, sed de rebus tantum ad se tribunorum arbitrio delatis cognoscerent, edictum eos nullum proposuisse verisimile est, nuno veterum seriptorum auctoritates, ex quibus adolescentes de huiusce magistratus vi ac potestare aestimare possint, subiciemus. Varro lio. de lingua lat. 4. Aedilis, qui aedes sacras et privatas procuraret. cic. Verrin. 7. Nunc sum designatus AEdilis: habeo rationem quid a [Orig: à] populo Rom. acceperim: mihi Iudos sanctissimos maxima cum ceremonia Cereri, Libero, Liberaeque faciendos: mihi Floram matrem populi Rom. ubiq. Rom. Indorum celebritate placandam, hihi Iudos antiquissimos, qui primi Romani, sunt nominati, maxima cum dignitate et religione, Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse commissam. Livius in fin. libr. 6. de curulib. Recusantibus ferias Latinas curare AEdilibus plebeis, conclamatum a [Orig: à] patritiis est iuvenibus, se id honoris deum [Orig: deûm] immortalium causa libenter acturos, ut AEdiles fierent, quibus cum ab unlversis gratiae actae essent, factum Sc. ut duos vitos AEdiles ex patribus Dictator populum rogaret, patres actores omnibus eius anni comitiis ficrent. Aediles idem scribit libro trigesimo et viatores et scribas habuisse. Pomponius lege 2. de orig. iur. Itemque ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat: duos ex plebe, coustituerunt, qui etiam AEdiles appellati sunt. Idem. ???c ut aliquo pluris Patres haberentur, placuit duos ex numero Patrum constitui, ita facti sunt AEdiles curules. Reperio praeterea AEdiles de stuprorum licentia quam mulieres profitebantur decrevisse. Tacit. lib. 2. Eodem anno gravibus Senatus decretis libido feminarum coercita, cautumque ne quaestum corpore faceret, cui avus, aut pater, aut maritus eques R. fuisset. nam Vestilia Praetoria familia genita licentiam stupri apud AEdiles vulgaverat, more inter veteres recepto, quo satis poenaium adversus impudicas in ipsa professione flagitii credebant. Suetonius in Tiberio, Feminae famosae ut ad enitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exsolverentur, lenocinium profiteri coeperunt: et ex iuventure utriusque ordinis profligatissimus quisque famosam iudicii notam sponte subibant. Iidem praetorea quae iter in publica via impodiebant, frangere atque conscindere poterant: ut intelligitur ex leg. 12. ff. de peric. et com. mensuras item imquas confringere. l. 13. §. 8. ff. locat. qua de re luvenalis sic, Et de mensura vis dicere, vasa minora, Frangere pannosus vacuis AEdilis ulubris. item in venalitios animadvertere, l. 12. ff. de decurion. Scribit etiam Tacit. lib. 13. AEdiles pignora cepisse, et mulctam irrogassse. cohibita, inquit, arctius et AEdilitia potestas, statutumque quantum curules, et
quantum plebeii pignoris caperont. Dio lib. 53. in fin. Anno 731. Aedili cuidam plebis mortuo C. Calpurnius qui tamen ante Aedilis Curulis fuerat, successit, quod alias factum fuisse, memoriae proditum nusquam est. Festus Pompon. Aedilis initio dictus est magistratus, qui aedium non tantum sacrarum, sed etiam privatarum curam gerebat. Postea hoc nomen et ad magistratus translatum est. Dictus est autem Aedilis, quod facilis ad eum plebis aditus esset. Sed et AEdilatus dicebatur eadem dignitas, sicut Pontificatus. Gellius lib. 13. capite 14. Qui potestatem neque vocarionis populi viritim habent, neque prehensionis, eos magistratus a [Orig: à] privato in ius quoque vocari est potestas M. Lepidius Aedilis Curulis. a [Orig: à] prinato ad praetorem in ius est eductus: nunc stipati seruis publicis non modo prehendi non possunt: sed etiam ultto summovent populum. Plutarchus in Mario, Post Tribunatum maiorem Aedilitatem petivit. Duo enim erant ordines Aedilium, alter in quo ipsi Aediles in iure dicendo sellis incurvos pedes habentibus ute bantur: et hic nomen magistratus retinebat, alterum plebeium magistratum appellabant. Eodem die de utroque comitia fiebant. Livius lib. 3. Institutum est etiam ab eisdem consulibus, ut senatusconsulta in aedem Ceretis ad Aediles pleb. deferrentur, quae antearbitrio Consulum supprimebantur, nuntiabanturque.
AEDILES CEREALES, Pompl. l. 2. ff. de orig. iur. Dein de C. Iulius Caesar duos AEdiles creavit, qui frumento praeessent, et a [Orig: à] Cerere Cereales constituit, Dio l. 43. in fi. Ann. ab V. C. DCCX. primum sex AEdiles sunt constituti, duo patritii, qui Cereris Aediles dicerentur, quatuor plebeii, isque mos ad nostram usque aetatem perductus est.
CENSORES DVO PRIMUM CREATI SUNT, PAPIRIUS ET Scmpronius Anno CCCX. auctor Livius libro 55. et lib. 10. Varro de liug. lib. 4. Censor ad cu ius censionem, id est, arbitrium censeretur populus. Festus lib. 3. Censores dicti, quod rem suam quisque tanti aestimare solitus sit quantum illi censuerint. Liu. libr 4. Censores dicti, quod censui agendo praeessent. Cic. de legib. 3. Censores populi aevitates, soboles, familias, pecuniasque censento: Urbis templa, vias, aquas, aeratium, vectigalia tuento: oppulique partes in tribus distribuunto: exin pecuhias, aevitates, ordines partiunto, Equitum, peditumque prolem describunto: Caelibes esse prohibento. Mores populi regunto, bini sunto, magistratum quinquennem habento, eaque potestas semper esto. Pedianus in Divinat. Cic. Regendis moribus civitatis censores quinto quoque anno creari solebant. hi prorsus cives sic notabant, ut qui senator esset, eiceretur senatu, qui eques Ro. equum publicum perderet: qui plebeius in Ceritum tabulas referretur, et aerarius fieret, ac per hoc non esset in albo centuriae suae, sed ad hoc esset civis tantum, ut pro capite suo tributi nomine aera penderet. iidem completo quinquennio urbem Iustrabant, et Suovetaurilia sacrificia, de sue, ove, tauro, faciebant, eorum notam successores plerumque solvebant. Cic. de Offic 3. Nulla de re diligentius, quam de iureiurando Censores iudicabant. Liu. lib. 40. Comitiis perfectis Censores in campo ad atam Mart s in sellis curulibus consederunt. Eorum autem officium erat legere Senatum, recensere equites, agere censum, lustrum condere, in omnibus precationibus haec verbanuncupabant, ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat. Censori autem defuncto numquam aliquis sufficitur. auctor idem Liu. libr. 2. 6. 9. et
Plutarch. in Vitis, Livius item lib. 4. et 9. Censuram primo quinquennem fuisse scribit, deinde Mam. Aemilium Dictatorem legem tulisse, ut censura, quae antea quinquennalis fuerat, annua et semestris esset. Plutarch. in Pompeio Mos erat Romanis, ut equites qui per legitimum tempus militassent, equum per medium forum coram Censoribus ducerent: et apud illos Imperatoribus sub quibus stipendia meruis sent, nominarent. Vide praeterea Gellium lib. 13. capo [Orig: capò] 14. Plutarchum in Flaminio, et in Catone Maiore. Livium lib. 29. qui curam publicarum tabularum Censorum Piopriam fuisse scribit, et ius sartorum tectorum exigendorum ad eosdem pertinuisse. quod idem Pedianus in Verri. 3 confirmat. Et de nota Censoria Val. Max. item Cic. in Cluentiana, Liu. lib. 29. Censores Marcus Porcius et L. Valerius metu mixta exspectatione senatum legerunt: septem moverunt senatu, ex quibus unum infignem et nobilitate et honorib. L. Quintium Flaminium Consularem Patrum memoria, inquit, institutum fertur, ut Censores motis e [Orig: è] Senatu adscriberent notas, Catonis et aliae quaedam acerbae Orationes exstant in eos quos aut senatorio loco movit, aut quibus equos ademit. Loge gravissima in L. Quintium oratio est, quasi accusator ante notam non censor post notam usus esset, retinere Quintium in Senatu, si tum censor esset potuisset.
CENTUMVIRI MAGISTRATUS quidem non erant, sed cum a [Orig: à] Cic. lib. de legib. 3. ii qui lites contractas iudicabant, hoc est, vel centumuiri, vel certe decemviri in minorum magistratuum ordinem referantur, de iis quoque hoc loco dici posse, non incommode indicavimus. Festus libro 3. Centumuitalium iudicia, a [Orig: à] Centum viris sunt dicta. Nam cum essent Romae XXXV. trib. quae et Curiae sunt dictae, terni ex singulis tribubus sunt electi ad iudicandum, qui Centumuiri appellati sunt, et licet quinque amplius quancentum fuerint, tamen quo facilius nominarentur, Centumuiri sunt dicti. Cic. lib. de Orat. 1. Nam volita re in foro, baerere in iure, ac Praetorum tribunalibus, indicia prinata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate et iure certetur: iactare se in causis Centumuiralibus, in quibus usucapionum, tutelatum, gentilitatum, agnationum, aliuvionum, circumlumonum, nexorum, mancipiorum, parietum, Iuminum stillicidiorum, testamentorum ruptorum, aut tatorum, ceterarumque rerum innum erabilium, iure versentur, etc eosdem de inoffic test. cognovisse, patet ex l. 13. et 17. ff. de inoffi; test. Ouid. lib. de Ponto 3.
Utque fui solitus, sedissem forsitan unus
De centum iudex in tua verba viris.
Posterioribus autem temporibus eorum iurisdictio multum crevit, quemadmodum ex iis, quae subiciam quivis sua sponte intelliget. Fab lib. 4. cap. 1. Quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus, ut apud Centum viros, ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones: contemniqueise, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt: nec doceri solum, sed etiam delectari volunt. Idem libi. 5. c 2. Praeiudicia versantur etiam in iudiciis, cum de causa pronuntiatum est, ut in essertione secunda, et partibus centumuiralium, quae in duas liastas divisae sunt, Idem lib. XI. cap. 1. Etiamsi apud alios iudices agetur, ut in secunda assert one, aut in centumvitalibus iudiciis duplioibus parte victa. cornelius Taciutus in libro de oratore: Lege Pompeia omnia apud Praetores gerebantur, apud quos quod maiora olim negotia exercerii
solita sunt, quod maius argumentum, quam quod causae Centumuirales, quae nunc primum obtinent locum adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis, neque Caesatis, neq Bruti, neque Caelii, neque Calui, non denique ullius magni Oratoris libet apud centumuiros dictus, legitur, exceptis Orationibus Asinii. Plin. lib. Epist. 2. Distringor centumuiralibus causis, quae me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleraeque parvae, et exiles, taro incidit vel personatum claritate, vel negotii magnitudine insignis, ad hoc perpauci cum quibus iu vet dicere. Ceteri audaces atque etiam magna ex par te adolescentuli obscuti declamatum huc transeunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Attilius noster expresse dixisse videatut, sic in foro pueros a [Orig: à] Centumuiral bus causis auspicari, ut ab Homero in scholis. Auctus est autem postea Centumvirorum numerus manente tamen semper nomine, divisusque in quatuor Consilia. Plin. lib. 6. Epist. Femina splendide nata, nupta Praetorio viro, exheredata ab octogenario patre intra undecim dies, quam ille novercam ei amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat Sedebant iudices centum et octoginta (tot enim quatuor Consiliis conscribuntur.) His autem praetor praeterat, quemadmodum idem li. 5. singificat his verbis: Hoc facto Nepotis commotus Praetor qui Centumuiral bus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit. Erant autem Centumnirorum consilia quatuor in quadam basilica iner se usque adeo proxima ut actiones unius Tribunalis ab alio exaudiri possent, ut ex eodem Plinio lib. 2. intelligimus. Quintilianus lib. 12. de Trachallo loquens: certe, iquit, cum in Iulia basilica diceret primo tribunali, quatuor autem iudicia (ut moris est) cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum, et quod agentibus caetetis contumeliosum fuit, laudatum quoque ex quatuor tribunalibus memini.
CONSULES exactis Regibus duo creari coepere anno CCXLV. Ut Livius in fin. libr. 1. tradit: et lib. 2. Omnia iura, inquit, omnia insignia primi consules tenuere, id modo cautum est, ne si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Varro libr. 4. Consul nominatus, quod consulere populum, et Senatum debet: nisi illinc potius, unde Actius in Bruto, Qui recte cosulat, consul fiat. cic. de legib. 3. Regio imperio duo sunto: iiq. praeeundo, iudicando, consulendo, Praetores, iudices, consules appellantor, militiae summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi suptema lex esto. Pomponius l. 2. § 8. de orig. iur. Consules ab co dicti sunt, quod plurimum Rei publicae consulerent. Lege lata summum eis ius delatum est, provocatio ab iis populo concessa, prohibitum eis ne possent in caput civis Rom. animadvertere miussu po puli. solum relictum est illis, ut coercere possent, et in vincula publica deduci iuberent. Nonius Marcel lus, Consulum et Praetorum proprietas, quod consulant, et praeeant populis, auctoritate Vartonis ostenditur de vita populi Rom. libr. 2 quod iidem dicebantur Consules et Praetores, quod praeirent populo, Praetores, quod consulerent Senatui, Consules, Polybius lib. 6. Consules antequam ex urbe legiones educant, urbanarum rerum omnium ius atque imperium habent. His enim ceteri omnes magistratus, Praetor, Tribunus pleb. parent ac subiecti sunt. Hi legationes in curiam introducebant: quae celeriter
statuenda sunt, decernunt: quae et deliberanda sunt, ad senatum referunt, quae vero a [Orig: à] Senatu decreta sunt, ea ut perficiantur, ipsorum officium est, quinimo et quae de Republ. per populum transigenda et perficienda sunt, eorum officium est perpendere, ac diligenter examinare, contionem, quoties opus est advocare, Senatusconsulta ad populum referre, quic quid maior pars iusserit, exsequi. Quinctiam in his quae ad belli apparatum et castrensem disciplinam pertinent, hi summum imperium habent. His ius est sociis quicquid visum fuerit, imperare. Tribunos militum creare, delectum habere, ad haec de iis qui sub imperio eorum sunt, in castris arbitratu suo supplicium sumere. His praeterea licet eos comitante Quaestore, ac sedulo imperata faciente, publici aeris quantum res ipsa tulerit impendere. Haec Polyb. Constat autem ex Cicerone Philip. 5. Legitimum consulatus annum fuisse 43. ex Muraeniana et lib. Epist. 7. et Liu. lib 1. centuriatis comitiis eos creari consuevisse ex Pediano in verr. 2. diem comitiorum consularium fuisse 6. Cal Sextil. ex Philip. 2. et Plutarcho in Cicer. Consules captis pignoribus Senatores qui nec aderant, et quibus causa non erat, coercuisse. ex Livii li. 42. cum ad bellum proficiscerentur, votis in Capitolio nuncupatis paludatos ex urbe exisse, omnib. ordinibus eos comitantibus, ex Vetr. 3. designatos in comitiis consules domum ò multitudine deduci solitos ex lotis innumeris, eosdem Cal. Ianuariis magistratum inisse pompamque insignem adhibitam fuisse, qua de re versus Odidii pulchertimors ex lib. 4. de Ponto subscribemus:
Ergo ubi Iane biceps longum rescruaveris annum,
Pulsus et a [Orig: à] sacro mense December erst,
Purpura Pompeium summi velabit honoris,
Ne titulis quicquam debeat ille suis.
Cernere iam videor rumpi pene atria turba,
Et populum laedi deficiente loco.
Templaque Tarpeiaeprimum tibi sedis adiri,
Et fieri faciles in tua vota Deos.
Colla boves niveos cert aeprabere socuri,
Quos aluit campis herba Phalisca suis.
Curia te excipiet patresque ex more vocati
Intendent aures ad tua verba suas.
Inde domum repetes toto comitante Sonatu,
Officium populi vix capiente domo.
Item Elegia IX.
Dumque latus cinget sancti tibi turba Senatus,
Consulis ante pedes ire iuberet eques.
Et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
Gauderem lateris non habuisse locum.
Nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
Sed foret a [Orig: à] populoium mihi dulce premi.
Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo,
Densaque quam longum turba teneret iter.
Quoque magis noris quam me vulgaria tangant,
Spectarem qualis purpura te tegeret.
Signa quoque inseela nossem formata curuli,
Et totum Numidae sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
Dum caderet iussu victima sacra tuo.
Me quoque secreto grates sibi magnus agentem
Audisset, medio qui sedet aede Deus.
Idem etiam Elegia sequenti de extraordinaria Consulis potestate, nonnulla scribit, quae quia nusquam alibi me legisse memini, subiciam:
Aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
Conspicuum signis cum premet altus ebur:
Aut populi reditus positam componet ad hastam,
Et minui magna non sinet urbis opes:
Aut ut erunt patres in Iulia templa vocati,
De tanto dignus Consule rebus aget:
Aut feret Augusto solitam natoque salutem,
Deque patrum noto [(reading uncertain: print blotted)] , consulet officio.
Item Elegia IX.
Hac modote populo reddentem iura videbit,
Et se secretis finget adesse tuis.
Nunc longi roditus hastae te opponere lustri,
Credet et exacta cuncta locare fide.
Nunc facere in mdeio facundum verba senatu,
Publica quaerentem quid petat utilitas.
Nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
Albave opimorum colla ferire boum.
Seu irepidos ad iura decem citat hasta virorum,
Et firmare iubet centeno iudice causas.
DECEMVIRI Rei pub. administrandae primum creati sunt, mortuo Romulo. Patres enini centum a [Orig: à] Romulo creati, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creati, qui summae rerum praeessent, consociarunt. Decem imperitabant: unus cum insignibus imperii, et lictoribus erat quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat. Haec Livius libro primo. Dionysius autem libro secundo scribit, ducentos patres fuisse, et imperium decuriis factis uni, eodem modo commisisse.
DECEMVIRE Rei publ. administrandae secundo creati sunt anno CCCII hac de causa, plebs de nimio Consulum imperio querebatur, qui ius non e [Orig: è] certis legibus, sed arbitrio suo dicerent. Petitis igitur e [Orig: è] Graecia legibus senatusconsulto et plebiscoito confitmatum est, ut omnibus abrogatis magistratibus, Decemviri cum summo Imperio crearentur: qui deo mo die ius populo singuli redderent, et co die penes Praefectum iuris fasces XII. essent: collegis novem sin guli accensi apparerent. Livius libro teitio. Dionys. libro deomo. Pomponius in leg. 2. §. 13 de origuur. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicar nt. quo Decemviri constituti anno uno cum mag stratum prorogarent sibi, et cum iniuriose tracta ient, neque vellent, deinceps sufficere magistratibus ut ipsi, et factio sua perpetuo Remp. occupatam retinerent: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerunt, ut exercitus a [Orig: à] Rep. secederet.
DECEMVIRI, litibus (ut olim loquebantur) iudicandis, quo tempore creati fuerint, non reperio. Lites autem cos causasque privatas iudicasse, in quibus de iure con troversra non erat, multis ex locis constat. Lucanus ad Pisonem, Pomponius l. 2. § 16. de orig. tur. Deinde cum esset necessarius magistratus, qui hastae praeessent, decemvir l. tibus iudicandis sunt constituti. Suetomus in Augusto, Auctor fuit, ut Centumviralem hastam, quam Quaestura functi consueverant cogere, Decemviri cogerent. Cicero pro Caecinna, Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem, et Cotta Decemviris religionem iniecisset, Decemviri prima actione non iudicnuerunt. Idem pro Domo, si Decemviri Sicramentum in libertatem ininstum. iud cassent, tamen quotiesennque vellet quis, hoc in genere rem. se iudrcatam referre posse voluerunt. Dio praeterea lib. 54. scibit decemviros iis iudiciis quae ad Ceaumviros [Orig: Céaumviros] sorte deferebantur, praefuisse. Cicero in Oratore, Plane Duorumvirorum iudicium, aut Triumuirorum capitalium, aut Decemvirorum litibus iudicandis, dicio numquam.
DICTATOR inde nomen invenit, quod (ut inquit Varro) a [Orig: à] Consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent, nam ut D onus. lib. 5. Plutarchus in Marcello, et Livius lib. 9 22 et 23. tradunt: non a [Orig: à] populo in comitiis, ut ceteri magistratus: sed a [Orig: à] Consule captatis auspiciis, nocte, ac filentio dicebatur. Plutarchus, Dictator non a [Orig: à] populo, aut a [Orig: à] patribus, creari potost, sed alter consulum, quem vult Dictatorem dicit. Unde quia ita dictus sit, Dictator appellatur. Dionysius autem Senatuscons. factum scribit, ut Consules qui tum erant, magistratusque reliqui se abdicarent, unusque vit quem Senatus nominaret, populus scisceret, haud amplius quam per sex mensium spatium sine provocatione, et maiore quam Consules potestate imperaret. Causam creandi Cicero de legib. 3. sic explicat: Ast quando duellum gravius, discordiae civium poscunt, Dictatot esto ne amplius sex menses, si Senatus creverit: idem iuris quod duo Consules teneto. Isque ave sinistra dictus, populi magister esto Dionysius eius imperium lib. 5. sic exponit: *ou(/tws2pra=tos2 en r(w/mh mo/iarxos2 a)pedei/xqh po e/mou to kai\ ei)rhnhs2, kai\ panto\s2 a)/llou tragmatos2 au)tokra/twr *onoma d) auw=| ti/eentai dikta twra ei)te dia/ thn e)cous1ian tou=ke eu/ein kai diata/tteino= ti qe/lei, ta/ te di/kaia kai\ ta\ kala\ toi=s2 a)/llois2, w(s2 a)/n au)tw=| dokh(|. Pomponius l. 2. §. 10. ff. de orig. iur Populo demde aucto, cum erebra orirentur bella, et quaedam acriora a [Orig: à] finitimis inferrentur: interdum re exigeme placuit maioris potestatis magistratum constitui. Traque Dictatores proditi sunt, a [Orig: à] quibus nec provocandi ius fuit, et quibis etiam capitis animadversio data est. Hunc magistratum quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retinere. Festus, optima lege cum dicebatur in magistro populi faciendo, qui vulgo Dictator, dicitur, quam plenissimum posse ius significabatur. Praeter superiores causas, quibus Dictator creabatur, nimirum Reigetrendae et seditionis sedendae: invenio creatum etiam fuisse clavi in pestilentia fignedi causa. de quo Livius lib. 7. commen orat. item Comitiorum hab ndorum, eodem auctore lib. 7 et 9. Quaestionis exercendae, ut apud eundem lib. 9. Ludorum faciendorum. Senatus agendi, feriarum latinarum, ut passim apud eundem legimus. Tantum autem illius erat imperium, ut eo creato magistratus omnes praeter Tribunos pleb. imper o sese abdicarent: auctore Plutarch. in Fabio Duo vero esse Dictatores non poterant, c ne Dictator quidem sine magistro equitum, auctore Dionys. lib. 5 et Livio 234 neque extra Ro.iagtum, hoc est, Italian. d eipoterat: ut idem libr. 27. scribit. Nonnun vam et Senatus populum togari decernebat, ut quem veilet Dictatorem iuberet, qui deinde a [Orig: à] Consule diceretur: cuius rei exemplum exstat apud Livium libr. 27. Quin et L. Cornelius Syll Dictator a [Orig: à] L. Valerio Elavo Interrege dictus est: auctore Appian. libro de bell. civil. Caium autem Iolium Caesarem senatus Dictatorem creavit, ut Plutarch. in eius vita scribit.
DVUMVIRI CAPITALRS dicebantur, qui de perduellionis criminc iudicabant. Livius li. 1. De Tuilo Rege loquens Duu~mros, inquit qui Horatio perduelliorem iudicent secundum legem, facio. Lex horrendi carminis erat. Duumuiri perduellionem iudicent: si a [Orig: à] ,Duumiutis provocatit, provocatione certato, si vincent, caput obnubito: infeclici aibori reste suspendito: verberato
vel intra pomoerium, vel extra pomoerium. Duravit hic mos stante semper Rep. Itaque C. Rabirius a [Orig: à] Iulio Caesare, et L. Caesare Duumuitit perduellionis damnatus est, sed ad populum provocavit: ut ex Ciceronis Oratione pro eo et Sueronio, et Dionis lib. 37. notum est omnib. Cicero in Oratore, Plane Duum vitorum iudicium, aut Triumuirorum capitalium dico numquam. Duumuiri navales lege Decia, quam M. Decius Trib. pleb. tulit, creati sunt: ut classis ornandae reficiendaeque curam haberent. Livius li. 9. Duumviri sacerdotes an institurum nostrum non pertinent. Duumuiri curatores viarum quae extra urbem essent, nominantut a [Orig: à] Dione libr 4. in eorum 26. vitorum numero, unde alii quoque magistratus minores erant. Duumuiri municipales, vide Duumuiti sub litera D.
INTERRECNUM, primum institutum est mortuo Romulo: ut Livius et Dionys. et Plutar. scribunt. Patres enim decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociarunt decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, acper omnes in orbem ibat: annuumque intervallunt regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, Interregnum appellatum. Haec iile. inde autem mos fluxit, ut cum sine summo imperio civitas esset, tum et Patritius et a [Orig: à] Patritiis Interrex produeretur, qui dies duntaxat quinque imperium obtineret, a [Orig: à] quo alius deinde ereabatur, in dies alteros quinque, itemque alius atque alius eodem modo dum Consules creari possent, ut ex Ciceronis Orat. pro domo. Asconio in Milon et Liu.locis innumeris intelligitur, qui etiam lib. 7. scribit ad undecimum perventum esse, dum per dies quinquagintaquinque sine summo Imperio civitas esset: Infestam, inquit, Patribus plebem Interreges cum accepissent; ad undecimum interregem seditionibus certatum est.
IURIDICUS Alexandriae appellabatur, qui Alexandriae iuri dicundo tam praeerat, quam Praetor urbanus Romae. Nam Ulpian. in leg. 1. ff. de off. iurid. Alex. scribit ei legis actionem datam fuisse: sibi et, uti quaecumque lege agi possent, agere apud eum liceret, Spartianus in Severo, deinde, inquit, Alexandrinus ius Buleutarum (id est Senatorum) dedit, qui sine publico consilio, ita ut sub regibus ante vivebant, uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. Strabo libr. 17. de AEgypto loquens, quam cum provinciam et vectigalem populi Rom. dixisset esse, ad eamque regendam mitti cum summo imperio Praefectum, qui Principis locum obtineret, u(p) au)tw=| de\, inquit, e)/stin o( dikaiodo/ths2 o( to=u pollw=n kri/s1ewn ku/rios2: id est, sub eo est Iuridicus, penes quem iuris dicundi potestas est.
MACISTER equitum, dicebatur, inquit Vatro, quod summa potestas hivis in equites, et ad censos, ut est summa in populum Ro. Dictatoris: unde is quoque Magister populi appellatus est. Moris autem erat, ut a [Orig: à] Dictatore diceretur, noctu, simul atque creatus Dictator fuerat. Livius libr. 4. Dictator a [Orig: à] Consule dicitur: ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum
Equitum dicit. Ite, et Sena tus Dictatorem dici Mamercum et AEmilium iussit. Is magistrum Equitum L. Quintium Cincinnatum dixit. Ite, Virginius dum collegam consuleret, morantus permittente eo, nocte, Dictatorem dixit. 15 sibi magistrum equitum Posthumum dixit. Pomponius l. 2. de Origine. Et his Dictatoribus magistri equitum iungebantur, sic quo Regibus Tribuni Celerum. Quod officium fere tale erat, quale hodie Praefectorum praetorio. Aurel. l. 1. ff. de off. praef. praetor. Cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur, et magistros equitum sibi eligerent, qui associati participes curae militiae gratia secundam post eos potestatem gererent.
PRAEFECTI aerarii primum ab Augusto instituti sunt. ut scribit Dio libr. 55. Cum enim aerarium consiciendi ratio excogitari non posset: ipse certum ac proprium aere suo constituit, quod Militare appellavit: eiusque administrationem tribus Praetoriis sorte lectis ad triennium mandavit: qui binis lictoribus, aliisque ministris uterentur. post cum neque ipsiu, pecunia, neque ea quae a [Orig: à] Regibus et populis mittebatur, satis locupletari aerarium posset, constituit ut pars hereditatum ac legatorum vicesima eo referretur: praeterquam quae proximis cognatis aut pauperibus relinquerentur. Postremis autem temporibus eosdem Praefectos a [Orig: à] principe deligi, et sine lictoribus creari solitos, eodem loco scribit, Ulp. l. 8. §. 2. ff de transact apud Procuratorem Caesaris transigi de alimentis potest: scilic. si a [Orig: à] fisco petantur alimenta. Secundum quae et apud Praefectos aerarii transigi poterit. Suetonius in Augusto, utque perpertuo, ac sine difficultate sumptus, ad tuendos eos, prosequendosque suppereret, aerarium militare cum vectigalibus novis constituit: Quod autem ad hoc aerarium Dio Praetorios refert, id Suetonius alteriattribuere videtur. Auctor fuit Senatui, inquit, ut cura aerarii a [Orig: à] Quaestoribus urbanis ad Praetorios Praetoresve transiret: nisi forte in utroque hoc factum sit, cum idein lib. 43. soribat, publicae pecuniae administrationem quae Fabio, Canimo Coss. ad Aediles translata fuerat, postea Quaestoribus redditam non esse, sed Praetoriis viris commissam. quod ipsum etiam ex Gellii lib. 13. cap. 23. intelleximus. Quod autem, inquit, per Quaestorem dixi pecuniam ex praedae venditione contrahi, intelligi nunc oportet Praefectum aerario significari: nam cura aerarii a [Orig: à] Quaestore ad Praefectum translata est.
PRAEFECTURAE urbis triplicem video rationem fuisse: aliam enim Regum, aliam Imperatorum, aliam mediis temporibus eius magistratus procurationem fuisse, animadverto nam primis temporibus praefectus urbi a [Orig: à] Regibus creabatur. Liu. lib. 1 L. Brutus imperium in urbe Lucretio Praefecto urbis iam ante a [Orig: à] Rege instituto, reliquit. Et paulo post duo Consules inde Comitiis Centuriatis a [Orig: à] Praefecto urbis ex commentariis S. Tullii creati sunt. Tacit. lib. 5. Sed praecipua ex eo gloria, quod Praefectus urbi recens, continuain potestatem, et insolentia pari graviorem, mire temperavit. namque antea profectis domo Regibus, ac mox magistratibus ne vibs sine Imperio foret, in tempus deligebatur, qui ius redderet, ac subitis mederetur, feruntque a [Orig: à] Romulo Dentrem Romulium, post a [Orig: à] Tullo Hostilio Numam Martium, et a [Orig: à] Tarquinio Superbo Sp. Lucretium
impositos. Dein Consules mandabant. Durantque simulacrum, quoties ob ferias Latinas praeficitur, qui consulare munus usurpet. Haec Tacitus: ex quibus secunda huiusce magistratsu forma intelligitur, de qua loquitur Gell. lib. 14. cap. ult. Praefectum urbi, inquit, Latinarum causa relictum Senatum habere posse, negat Mutius: quoniam ne Senator quidem sit, neque ius habeat sententiae dicendae: cum ex ea aetate Praefectus fiat, quae non sit senatoria. M. autem Varro et Atteius Capito ius esse Praefecto Senatus habendi dicunt. Deque ea re assensum Capittonem Tuberoni, contra sententiam Mutii, refert Pompon. l. 2. §. 17. ff. de orig. iur. Quoties, inquit, proficiscuntur extra Remp. magistratus, unus relinquitur, qui ius dicat. is vocatur Praefectus urbi. qui Praefectus olim constituebatur: postea vero Latinarum feriarum causa introductus est, et quotannis observatur. Latinae autem feriae dicebantur, quae quotannis ia Albano monte a [Orig: à] quinquaginta Latinis civitatibus, Romanisque magistratibus quatriduano sacrificio Iovi Latiali celebrabantur. unde sacrificium Latiar dicebatur: in eoque Latini a [Orig: à] Romanis carnem perebant. Macrobius libr. 1. Conceptivae feriae sunt, quae quotannis a [Orig: à] Magistratibus, vel sacerdotibus concipiuntur, in dies certos vel incerto, ut sunt Latinae, Sementinae. Item, Quare nec Latinarum tempore quo publicae quondam induciae inter Rom. populum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum deccbat. Dionys. autem lib. 6. tradit, has per unum diem celebratas a [Orig: à] Suprebo rege fuisse, exactis autem Regibus per biduum: tandemque post secessionem in sacrum montem, per tribuum. Plutar. autem in Camillo propter patrum et plebis concordiam diem quartum additum fuisse testatur. Verum haec quidem hactenus de Praefectura urbis, quae, stante Rep. usurpata est. Postremis vero temporibus imminuta eius ratio multis in rebus, videturque magistratus hic ab Augusto primum renovatus. Sueton. enim sic scribit Quoque plures partem administrandae Reip. caperent, nou 2 officia ex cogitavit, curam operum publicorum, viarum et aquarum, aluci Tyberis, frumenti populo dividundi, Praefecturam urbis. Ego has fere video ab Ulpiano partes ipsius procurationi attributas esse. Ut servor um de dominis querelas, vicissimque horum in illos criminationes audiret. Ut patronis de libertis ingratis querentibus ius diceret. Ut de tutorum curatorumve criminibus cognosceret. Ut numulariorum argentariorumque fraudes coerceret. Ut spectaculorum disciplinae praeesset. Ut carnis curam gereret. Ut in quietem in populo procuraret, illicit aque collegia coerceret. denique quicquid non modo intra urbem verum etiam intra centesimum ab urbe lapidem commissum esset, animaduereteret: sic vet et urbe, et Italia interdicendi potestatem haberet. item que in insulam deportam di. l. 6. ff. de interd. et releg. l. rei capitalis, §. constat. ff. de poen. Quod autem Ulp. de carnis cura scribit, invenio in Epigrammatis urbis Romae confirmatum, in edicto Aproniani Praef. urbi, de carne occisi pecoris appendenda et vendenda. Quod de criminibus video etiam ad publica pertinere. l. 1. §. generaliter. ff. de poen. ut scilicet eas penas quae legibus constitutae sunt, imponat. tametsi extra ordinem cognoscit. leg. ordo. Digest. de pub. iud. de extraordinariis autem arbitratu suo statuebat. leg. 1. Digest. de effractoribus. Itaque et Praetores, et Praefecti vigilum, si quis g aviore supplicio plectendus esset, eum ad illum remittebant. leg. nam salutem, et lege ultim. Digest. de offic. praef. vigil. Dio vero libr. 52. poli/arxon eum appellat, et Maecenatem suadentem Augusto facit, ut eum ss primariis viris
deligat, qui omnes magistratus priores gesserit, ut eas causas in quibus provocatio fuerit, et nonnullas etiam publicas et capitales disceptet, non mode in urbe, verum etiam me/xri penth)konta kai\ e(cakos1i/wn stadi/wn, quod ille pro centum passuum milibus posuit. ut patet ex lege prima. Digest. de off. praef. urb.
PRAEFECTUS annonae magistratus fuit extraordinarius utilitatis causa constitutus, uti scribit Pompon. l. 2. §. 17. de orig. iur. Livius libr. 4. Minutium nominat quem praefectum urbi a [Orig: à] plebe creatum fuisse cribit. Constat eius munus fuisse, ut videret ne plebs annonae inopia et caritate laborarer. Itaque si quid ad annonam pertinens commissum erat, ipse cognoscebat. Marcianus lege decimatertia, Digest. de accusat. Mulierem, inquit, propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a [Orig: à] praefecto annonae deferentem divus Severus, et Antoninus rescripserunt.
PRAEFECTUS praetorio translata in unius dominatum Republ. exemplo magistrorum equitum ab Imperatore creari solebat; eique dari plenior (ut Arcadius scribit) licentia ad disciplinae publicae emendationem. quibus initiis adeo is magistratus crevit, ut appellari a [Orig: à] praefectis praetorio non possit, credidit enim princeps eos qui ob singularem industriam explorata eorum fide et gravitate ad huius officii magnitudinem adhiberent, non aliter iudicaturos esse, pro sapientia ac Iuce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus. l. 1. ff. de offic praet. Unde autem dictus sit demitor esse qui ambigant, cum Asconii exstet auctoritas: Veteres, inquit, omnem magistratum cui pareret exercitus Praetorem appellaverunt. Unde et Praetorum tabernaculum eius dicitur, et in castris porta Praetoria, et hodie quoque Praefectus praetorio. Quibus ex verbis perspicuum est, Praefectum praetorio dici eum qui militibus iis praeerat, quos Impp. in sui custodiam allegerant: quod institutum primum ab Augusto fluxisse Suetonius in eius vita, et Dio libr. 55. testantur. Dio quidem ubi scribir eorum decem milia fuisse, legionemque illam suos fasces habuisse. Constat autem ex plerisque omnibus solitum ab Imperatore cingulum una cum gladio dari Praefecto praetorio et memorabilins vox Traiani literis mandata est, qui cum Praefectum suum cingulo donaret, ita dixisse traditur, accipe hunc ensem: et siquidem recte atque e [Orig: è] Republ. imperavero, pro me: sin secus, in me utere. Quam ut ego mihi persuadeo, vocem suam in Panegyrico Plinii significans, ita loquitur. ego quidem in me si omnium utilitas ita posceret, etiam Praefecti manum armani. Suetonius et Plinius hanc Praefecturam equitibus Romanis mandari solitam scribunt. Ille his vorbis, Vespasianus, inquit, Praefecturam quoquo Praetorii suscipit numquam ad id tempus, nisi ab equite Rom. administratam. Plinius autem Titum alloquens,. Et quod his dobilius fecisti, dum illud patri pariter, et equestri ordini praestas, Praefectus praetorio eius. Haec autem potestas usque eo posteriorum Caesarum benesiciis crevic, ut etiam postremis temporibus ad provincia, regendas cum summo imperio missi sint, ut ex illis Iustiniani constitutionibus intelligitur, de officio praefecti praet. Africae, de officio praef. praet. Orientis. Cassiodorus
etiam epist. lege sexta. Potestati Praefecti praettorio, inquit, nulla dignitas est aequalis, vice sacra iudicat, nullus ei milies fori auctoritate praescribit, excepto Officiali magistri militum. Curiales enim etiam verberat. in officio suo ius retinet singulare. et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam provinciarum non auderent Iudices in qualibet parte contemnere. Militia perfunctis, Tribunorum et notariorum honorem tribuit, et milites suos illis exaequat. gratanter implet Imperator quae ille constituit.
PRAEFBCTUS vigilum institutus est ab Augusto. nam cum septem cohortes opportunis locis constiruisset, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueretur: praeposuit eis Tribunos, et super omnes spectabilem virum, qui Praefectus vigilum appellaretr. Is cognoscebat de incendiariis, effractoribus, furibus, raptoribus, receptatoribus: nisi si qua tam atrox, tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos, qui negligentius ignem habuerunt: aut severa interlocutione comminatus, fustium castigationem remittit. Idem per totam noctem vigilare debebat, et coerrare calciatus, cum hamis, et dolabris, et curare omnes inquilinos admonendos, ne negligentia aliqua incendii casus oriatur: praeterea ut aquam unusquisque inquilinus in cenaculo habeat. Haec ex l. 3. ff. de offic. praef. vigil. Dio li. 55. e)peidh/te en tw=| xro/nw| tou/t w| polla\ th=s2 po\lews2 puri/ diefqa/rh, an)/dras2 te\ e)celeuqe/rois2 e(ptaxh=| pro\s2 ta\s2 e)pikouri/as2 a)uth=s2 katele/cato kai\ a)/rxonta i(ppe/a au)toi=s2 pros1e/tacen, w)s2 kai\ di) o)le/gou s1fas2\ dialw/s1wn, ou) men/ti, kai\ e)po/ihs1e tou=to. *katamaqw\n ga\r e)k th=s2 pei/ras2, kai\ xrhs1imwta/thn, kai\ an)agkaiota/thn thn\ par) a)utw=n boh/qeian, ou)=s1an, e)th/rhs1en a)utou\s2. kai\ ei)s1i\ kai\ nun= oi( nuktofu/lakes2 to=utoi i)/di/on tina tro\pon ou)k e)k to=u a)peleuqe/ran e)/ti mo/non, a)lla\ kai\ e)k tw=n a)/llwn stratevo/menoi, kai\ teixh te e)n th)/| po/lei e)/xous1i, kai\ misqo\n e)k to= dhmos1i/ou fe/rois1in. Id est: Cum per id tempus multa in urbe incendio periissent, libertini generis homines septem in locis, incendiis procurandis delegit: eisque Equitem unum praefecit eo consilio, ut perexigno tempore illorum opera uteretur. Verum cum experiundo cognovisset praesidium illud et utilissmum et maxime necessarium esse, retinuit. suntque usque adhuc nocturnae quodammodo excubiae militares, non ex libertinis tantum, verum etiam ex aliis constitutae: quae muris in urbe praesunt, mercedemque de publico accipiunt. In eandem sententiam Suet. in Augusto, adversus incendia excubias nocturnas, vigilesque commentus est. Item, libertino milite, praeterquam Romae incediorum causa, et si tumultus in graviore annona metueretur bis usus est.
PRAEFECTUS Augustalis, sive Praefectus praetorio Augustalis, dicebatur is, cui Princeps summum imperium et proconsulari par in Aegyptum dedit: quemadmodum Ulp. scribit leg. 1. ff. de off. praef. August. Tacit. lib. 12. nam D. Augustus apud Equestres, qui Aegypto praesiderent, lege agi, decretaque eorum perinde haberi iusseret, ac si Romani magistratus constituissent. Idem lib. 2. M. Silano, L. Norbano Coss. Germanicus in Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis causa, sed cura provinciae
praetendebatur: levavitque apertis horreis pretia frugum, multaque in vulgus grata usurpavit, sine milite incedere, pedib. intectis, et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam, quamvis flagrante adhuc poenorum bello, accepimus, Tiberius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime increput, quod contra instituta Augusti, non sponte principis, Alexandriam introisset, nam Augustus inter alia Dominationis arcana, vetitis, sine permissu ingredi senatorib. aut equitib. Rom. illustrib. seposuit Aegyptum, ne same urgeret Italiam, quisquis eam provinciam, claustraque terrae ac maris, quamvis levi praesidio adversus ingentes exercitus insedisset. Strabo lib. 17. de Aegypto loquens, e/parxi/a nun= esti\, fo/rois2 me\n telou=s1a a)ciolo/gois2, u(po\ s1wfro/nan de\ an)drw=n dioikoume/nh to=u pempome/non e)pao/xwn a)ei/. o( me\n oun) pemfqei\s2 thn\ tou= bas1ile/ws2 e)/xei ta/cin:: Id est, Aegyptus autem nunc provincia est, vectigalis populi Ro. regiturque a [Orig: à] viris sapientibus, qui eo cum imperio mittuntur. Qui mittitur principis loco est. Dio praeterea li. 51. in eandem sententiam cum Sueronio et Tacito loquitur, ubi ait, Augustum propter gentis levitatem, et regionis frugumque omnium ubertatem et copiam non esse ausum eam provinciam ulli Senatori committere: quin et proficiscendi in Aegyptum potestatem, nisi ipse nominatim alicui concessisset, nemini fuisse.
PRAESIDES provinciarum dici coeperunt, post divisionem provinciarum ab Augusto factam. Sic enim provincias divisit, ut aliae Caesaris, aliae populi dicerentur. Caesaris, quae validiores erant, et quas annuis (ut Suetonius scribit Magistratuum edictis regi, nec facile, nec tutum erat. Has igitur ipse suscepit, in easque Rectores mittere institutit, viros (ut air Strabo) tum praetorios, tum etiam equites. Quos et ille generali nomine dioikhtas2 et Iurisconsulti in pandectis praesides appellant. Nomen (inquit Macer) praesidis generale est, eo quod et proconsules, et legati Caesaris, et omnes provincias regentes licet Senatores sint, Praesides appellantur. Ubitamen SENATORES NON SINT cum negatione legendum videtur: ut equites significaret, de quibus hoc ipsum Strabo testatur. Populi autem provinciis qui praeerant, Proconsules, (ut ait Suet.) dicebantur. Unde caput est in libro Pandectarum 1. de officio Proconsulis: quod ad populi provinciarum solos rectores pertinet. Nam etsi populus in suas provincias strathgou\s2 kai\ u(pa/tois2 (ut Strabo appellat) id est, praetores et Consules (quibus nominibus abusus est pro, propraetores et proconsules, ut continuo post demonstrat) tamen utrosque Proconsulum nonine appellati solitos, et Suetonius testatur, et ex pandectarum libris facile intellectu est. quum scilicet extraordinarium esset eo tempore prope omnium in provinciis imperium. eoque generali nomine, Rectores omnes appellarentur. Nam ut in eiusdem Imperatoris vita Suetonius scribit, Augustus auctor senatui fuit, ne magistratus deposito honore stari m in provincias mitterentur, praesides autem maius imperium in sua provincia habebant omnibus post principem, lege quarta, de offic. praesid. et omnia provincialia desideria, quae Romae varios iudices habebant, ad officium praesidum pertinebant. lege secunda, eodem. denique omnium Romae magistratuum vice et officio sungebantur.
lege duodecima [Orig: duodecimà] , eodem. Plura de iis sub verbo, proconsules.
PRARTOR Dictus, inquit Varro, qui praeiret iure, et exercitu, a [Orig: à] quo id Lucilius. Ergo Praetorum est ante praeire. Hinc Festus, Praetorem maiorem (inquit) L. Caesar putat dici, Urbanum; ceteros, miores. Maximum praetorem dici putant alii eum, qui maximi imperii sit: alii qui aetatis maximae pro collegio: quia Augurum decretum est, quod in salutis Augurio praetores maiores et minores appellantur: non ad aetatem, sed ad vim imperii pertinere. Hinc apud Livium libro septimo. Lex vetustis scripta verbis, ut qui Praetor maximus esset, Idib. Septemb. clavum pangeret, id est, qui summum imperium et potestatem haberet veluti Consul, aut Dictator. Verum hoc commune verbum tandem eius proprium factum est, qui in iure dicundo praeesset. de quo pomponius in lege secunda, de orig. iur. Cumque Consule avocarentur bellis finitimis, neque esset, qui in civitate ius reddere posset: factum est ut Praetor quoque crearetur qui Urbanus appellatus est, quod in urbe ius red leret. Livius libro 6. et 7. scribit anno ab V. C. 388 concessum a [Orig: à] plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex Patritiis creando, eumque sibi honorem patritios quaesivisse, pro concesso plebi altero Consulatu. Haec ille. Moris autem erat, ut is creatus comitiis Centuriatis prusquam ius diceret, ut cuique notum esset, quemadmodum anno suo ius dicturus esset, in albo: edictum constitueret atque proponeret, quod abedicendo, id est, ante denuntiando ac praedicendo dictum est: quasi tanto ante populo denuntiare, quae esset in iure dicendo observaturus. Hoc autem inito magistratu, habita contione et iuratus in leges, faciebat. Cic. de fi. 2. Quoid enim mereri velis iam, quum magistratum inieris, et in contionem ascenderis (est enim tibi edicendum, quae sis observaturus in iure dicendo: et fortasse etiam si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de teipso dices more maiorum) quid merearis igitur, ut te dicas in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse: Iurisdicundi autem munus tribus hisce continebatur verbis, Do, dico, Addico. Dabat bonorum possessionem ex legibus, ex edicto suo, ex Senatusconsuliis, Dabat iudicium Recuperatorium, itemque Arbitros, cum privati postulabant. Dicebat viam in formulis, istam viam dico. Dicebat tutorem ex lege Attilia, dicebat sententiam quibusdam in causis, maiorib. ut in liberalib. in popularib in exsecutionibu. sententiarum, in appellationibus, et aliis praeterea nonnullis. Dicebat etiam interdicendo, cum de possessione, interdum etiam cum de proprietate ageretur: quod ex lib. pandect. 43. cuivis facile est intelligere. Dicebat praererea indicendo veluti, cum ferias indicebat, Gell. libr. 10. capital. 24. et item Macrob. lib. Saturn. 1. demonstrant. Suetonius in Claudio, observavitque sedulo, ut quoties terra in urbe movisset, Ferias advocata contione Praetot indiceret. Addicebat avaem cum in iure concesso fiebat: cuius rei ritum in formulis exposuimus. Cic. li. de legib. 3. Iuris disceptator qui privata iudicet, iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos esto. Polyb. autem et Plutarch. ei sex Lictores datos tradunt. Unde a)rxhne(cape/lekun appellant, id est, sex securium. Notandum etiam quod Cicero scribit lib. fam. Epist. 12. Placuit nobis, inquit, ut statim ad Cornutum praetorem urbis has literas deferrem qui, quod Consules
aberant, Consularem munus sustinebat more maiorum. Gell. li. 13. c. 14. Praetor etsi collega Consulis est, neque Praetorem neque co egam iure rogare potest, quia imperium minus Praetor, maius habet Consul: et a [Orig: à] minore imperio maius, at a [Orig: à] minore collega rogari iure non potest. Sed et collegam esse praetorem Consulem, Messala docet quod eodem auspicio creantur. Hunc Centumuitalibus iudiciis postremis temporibus praefuisse. Plin. libr. Epist. 5. his demonstrat verbis: Hoc facto Nepotis commotus Praetor, qui Centumuiralib. praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
PRAETOR Peregrinus, ut Pomponius scribit, creatus est propter magnam peregrinorum turbam, ut inter eos ius diceret: cum Urbanus praetor satisfacere utrisque non posset. Eum autem reperio in Epitome Livii lib. 19. anno 510. primum creatum fuisse et peregrinum dictum, quod inter cives et peregrines ius diceret. Itaque video apud Livium semper urbanam iurisdictionem ei quae inter cives et peregri nos est opponi. Ut lib. 22. Romae iuris dicendi urbna sors Pomponio, inter cives Ro. et peregrinos, P. Funo Philo evenit. Et lib. 33. Praetores deinde pronincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam Iurisdictionem M. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos. Et lib. 40. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gailo, inter peregrinos M. Valerio evenit. Et lib. 41. Praetores L. Papirius Maso vabanam, M. Aburius inter peregrinos sorriti sunt. A. Atilius Serranus urbanam, C. Clunius Saxula inter cives et peregrinos. Honoratiorem autem urbanam peregrina fuisse Appianus et Dio non obscure significant: ille lib. do bellis ciu. 2. ubi scribit Brutum et Cassium Praetores designatos interse contendisse, uter iuris inter cives dicundi provinciam obtineret. Hic autem libr. 42. ubi narrat Praetroem Caecilium indigne tulisse, quod Caesar eam provinciam collegae Trebonio dedisset omnibus autem praeturis praestantiorem et gratiosiorem fuisse in Orat. pro Muraena perspicue demonstrat. Sed quaeri solet, quid inter urbanam et peregrinam Praeturam interfueeit. Ego tres fere differentias reperio. Prima haec est, quod (ut modo diximus) soli cives R. agere apud Urbanum poterant. Peregrini non poterant, Altera, quod apud illum lege agebatur, apud hunc autem nequaquam. Itaque (ut est in Orat. pro Flacco) cum Graecus homo Heraclides a [Orig: à] C. Plotio senatore mancipia quaedam petiisset, et fore videret, ut iudex sumptus sententiam secundum reum diceret, et ab eo iudice abiit, et quod iudicium lege non erat, causam totam reliquit. Quod cum cum ita sit, sequitur cives Rom. neque suos liberos emancipare, neque alienos adoptare, neque suos servos manumittere, neque in iure cedere, neque bonorum possessionem tutoremue civi Rom. impuberi postulare apud eum potuisse: denique, ut rem uno verbo complectar, legis actionem eum Praetorem non habuisse Falsum est autem quod quidam scribunt, eum de pecuniis Repetundis quaesisse. nam Asconii locus, in Orat. Ciceronis contra competitores, quo solo argumento nituntur, longo alio pertinet. Scribit enim Antonium cum magistratum adhuc nullum obtinuisset, sed equitum turmas de Sulla [Orig: Sylla] no exercitu nactus esset, Graecos spoliasse: ideoque ad M. Lucullum Praetorem, qui ius inter peregrinos dicebar, a [Orig: à] Graecis in ius eductum esse. non igitur Repetundarum iudicium illud erat, sed iniuriarum potius quae cum agrociores essent, dignae visae sunt, de quibus
Praetor ipse inter civem et peregrinos Graecos homines, cognosceret. Tertia differentia est, quod Praetor urbanus edictum in albo proponebat, quibus de rebus anno suo dicturus esset: cum alter nusquam, quod seiam, legatur proposuisse: sed (ut opinor) ex urbano edicto ius dicebat.
PRAETORES provinciales creati sunt circa annum 519. Sicilia et Sardinia captis, atque in provinciarum formam redactis. quemadmodum Solinus c. 21. et Livius Epit. 20. prodiderunt. Pomponius autem in l. 2. De orig. iur. Capra Sardinia, inquit, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi provincia, ???otidem Praetores, quot provinciae in ditionem venerant, creati sunt. Post autem moris fuit, ut cum armis tutandae provinciae viderentur, eo statim et Consules et Praetores inito magistratu mitterentur. Tandem etiam institutum est, ut qui Consulatu aut Praetura abissent, eo cum summo Imperio proficiscerentur: illique proconsules, hi propraetores (tametsi verbis hisce nonumquam veteres abutantur) appellarentur. Demonstravi etiam in Verrinarum commentariis moris fuisse, ut cum a [Orig: à] Senatu decretae et Consulares et praetoriae provinciae fuissent, tum Consules inter se, itemque praetores provincias fortirentur, aut uro inter se compararent. Consules autem id adhuc designati, et antequam magistratum inirent facere solebant: quemadmodum ex Orat. de provinc. Consul. Sallustio in Iugurth et innumeris Livii locis intelligitur. Praetores vero, quo tempore magistratu abibant, id factitasse significat locus Verrinae 4. Qui, simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, et ad urbem, antequam proficisceretur, quaerer ipse secum et cogitare cum suis coepit, quibusnam rebus in ea provincia maximam vero uno anno pecuniam sacere posset.
PRAETORFS fideicommissarios duos a [Orig: à] Claudio Caesare instirutos esse qui fideicommissis ius dicerent, scribit pomp. l. 2. §. 17. D de orig. iur. ex iisque unum a [Orig: à] Titio Caesare detractum esse. Suetonius autem in Claudio, Iurisdictionem de fideicommissis, inquit, quotannis et tantum in urbe delegari magistratib. solitam in perpetuum, atque etiam per provincias, potestatibus demandavit. Sed haec facile ex Fabii verbis explicare qui li. 3. c. 6. sic scribit. Non debet apud praetorem petere fideicommissum: sed apud Consules, maior enim prae oria cognitione summa est. quaeritur an maior summa sit, etc. Quo ex loco intelligitur, sideicommissorum iurisdictionem ita partitam fuisse, ut praetor usque ad certam summam cognoscerer, de maiore Consul ius diceret. Budaeus autem eum locum in Annotationibus suis proferens, ita duobus in locis interpreratus est, ut vel ea res admonere nos debeat quanta in aliorum scriptis legendis benevolentia et facilitate uti debeamus. Verum ut insticutum sermonem persequamur. Ulp. perspicue id quod diximus, consirmar, c. Inst. 25. Fideicommissa, inquit, non per formulam petuntur, ut legat.a. Sed cognitio est romae quidem Consulum, aut praetoris, qui fideicommissarius vocatur. in provinciis vero, praesidum proviciarum. De praetore fideicommissario Imp. l. 2. C. qui pot. in pign. habeant. Paul. l. quaesitum 78. §. pen. D. de leg. 3. et leg. 4. in fi. D. quib. ad lib. Ulp. l. si cui legatum. 92. de cond, et dem.
PRAETOR Fiscalis ab Imperatore Nerva creatus est, qui inter fiscum et privatos ius diceret, ut Pomponius scribit in l. 2. §. 18. De orig. iur.
PRAETOR tutelaris primus a [Orig: à] M. Antonino Philosopho creatus est, quemadmodum Iulius Capitolinus scribit: cum antea turores a [Orig: à] Consulibus poscerentur, ut diligentius de Tutoribus tractaretur. Quantum autem ex Iustiniano intelligimus, officium eius erat, ut cogerent tutores et satisdare rem pupilli salvam fore, et delatam tutelam recipere.
VIDE infra Quaesitores.
PROCURATOR Caesaris ab Augusto primum institutus est, ut ex Dionys. li. 53 intelligimus: ubi ait Augustum in omnes provincias praeterquam ubi Proconsules essent, mittere instituisse Curatores, qui vectigalia conquirerent, impendiaque, si quae opus essent, facerent. Hoc autem potius officium quam magistratus appellatur in l. non licet 46. D. de contra. empt. Itaque Rationales passim in libris nostris appellantur: eosque deportandi ius non habere, sed petulantibus aditu praediorum Caesaris interdicere posse, Callistratus auctor est in l. ult. D. de offic. procur. praeterea iurisdictionem inter privatos extra fiscales causas non habebat. l. 1. C. de iurisd. omn. iudic. l. 1. et passim, C. ubi fisc. causa. Inter fiscum autem et privatos ius dicebat. Ulpian. l. 5. C. eo. l. 1. D. de off. pro. Caesar. scribit, ea quae ab illo acta, gestaque sunt, sic a [Orig: à] Caesare comprobari, atque si ab eo ipso gesta essent. Hincillud Tacit. lib. 12. de Claudio Caesare, Eodem anno inquit, saepius audita vox principis, aut parem vim rerum habendam a [Orig: à] procuratoribus suis iudicatarum, ac si ipse statuisset. Ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatusconsulto quoque cautum plenius et uberius, quam antea. Suetonius tamen id illum precibus impetrasse scribit. ut sibi in curiam, inquit, Praefectum praetorii secum inducere liceret, utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. Ad eundem illud quoque pertiner, quod idem in vespasiano scribit, procuratorem rapacissimum quenque ad ampliora officia ex industria promovisse, quo locupletiores mox condemnaret, ex quib. quidem vulgo pro spongiis dicebatur uti. quod quasi et siccos madefaceret, et ex primeret humentes.
PROCONSULES et propraetores qui primistemporibus fuerunt, sub literam P. retulimus, De postremis temporibus pauca haec ex Dionis lib. 53. a [Orig: à] nobis conversa hunc in locum adscribemus. Caesar cum appetendi regni suspicionem omnem ab sese removere constituisset, decem sibi annorum imperium in suas provincias sumpsit. hoc enim temporis spatio pacatas se illas redditurum recepit. Simulque iuveniliter exsultans, hoc addidit quo celeriuns sedatae et quietae esse possent eo se maturius illas depositurum. Atque eo primum tempore senatore et in
suas et in senatus provincias cum imperio misit: praeter Aegyptum, quam solam equiti Rom. iis de causis quas superius exposuimus, attribuit: Post deinde haec constituit: ut eorum praefecturae essent annuae, sorteque legerentur, nisi quis vel propter liberorum multitudinem, vel propter uxorem ductam ius aliquod praecipuum ac singulare haberet: Ut ex Senatusconsulto mitterentur, et neque gladiis accincti, neque habitu militari essent: Ut proconsules dicerentur non modo illi duo, qui Consulatu essent functi, sed etiam ceteri viri praetorii, quive pro praetore mitterentur: Ut tot lictores utrisque darentur, quot habere in urbe legibus licebat: ut imperii insignia, quamprimum Pomoerio egressi essent, acciperent: eaque dum ex provincia decederent, perpetuo retinerent. Reliquos vero a [Orig: à] se deligi, suosque legatos etsi Consulatum gessissent, tamen propraetores nominari volunt. duo namque haec nomina valde floruerunt um, cum penes populum imperium esset. Is enim iam inde a [Orig: à] primis temporibus Praetoris nomen tamquam rei militari maxime conveniens, attribuit eis, quos delegisset: et propraetores eos appellavit: reliquos autem quasi vocabulo ad pacem magis accommodato a [Orig: à] nomine Consulum proconsules appellavit. Haec enim nomina praetoris et consulis in Italia retinuit: qui vero extra Italiam erant, quasi horum locum obtinerent, praefectos omnes appellavit. Effecit igitur, ut quos ipsi deligerent non propraetores solum dicerentur, verum etiam et plures annos cum imperio essent, et habitu militari uterentur, et gladium animadvertendique in milites potestatem haberent. Siquidem nulli neque proconsuli, neque propraetori, neque praefecto ius gladii gestandi permittebatur, quin simul eadem animadvertendi in milites potestas legibus concederetur. neque vero Senatoribus tantum, verum etiam equitibus Rom. qui eam potestatem habent ius illud permittitur. Atque haec quidem ita se habent. Iam vero lictoribus sex omnes utuntur propraetores, et quicumque Consulares non sunt, ex eoque Lictorum numero nomen invenerunt: ut e(capele/kois2 dicerentur. Imperii etiam insignia, post quam in provincias suas pervenerunt, utrique accipiant: eaque una cum imperio deponunt. Hoc eodem modo leges etiam iubent, ex praetoriis et Consularibus viris praesides in Senatus et imperatoris provincias mitti: quos Imperator et quae in loca volebat, et quo tempore volebat, mittere consueverat. ita multi non modo Praetores, verum etiam Consules provinciis praefuerunt, id quod hodieque nonnumquam fieri consuevit. senatus autem et seorsim quidem Consularibus Africam atque Asiam concessit: et praetoriis reliquas omnes distribuit. Omnibus autem aequabiliter interdixit, ne quis quinquennio ante, quam magistratum in urbe gessisset, provincias sortiretur. Sic temporis progressu, licet maior eorum qui sortiebantur quam provinciarum numerus esset, tamen ad imperium omnes perveniebant. Postea cum male nonnulli magistratus gessissent, illae quoque provinciae Imperatori adiectae sunt, sic ut eas ipse quodammodo distribueret, cum tot sortiri iuberet, quot essent provincii. Alii autem Imperatores etiam a [Orig: à] se delectos in provincias miserunt: iisque annos complures prorogarunt. Alii vero equitibus senatorum loco provincias mandarunt, quo fere tempore haec legibus constituta sunt de senatoribus qui ius necis in eos, qui imperio suo subiecti essent, haberent. Mittuntur enim etiam quibus ius illus non poermittitur in eas provincias quae populi et Senatus esse dicuntur, et proquaestores quos sors dederit, et assessores eorum qui cum
imperio sunt. Hoc enim nomine recte illos, si officium illorum spectemus, appellabimus: cum alii legatoetiam illos appellent. Sed de nomine superius saris dictum est. Hos igitur assessores sibi quique deligunt, unum quidem praetorii ex sui aut inferioris ordinis hominibus, tres vero consulares, ex eiusdem dignitatis viris, quos ipse Imperator probaverit. Quamquam haec ratio innovata est. Sed quia brevi interiit, satis erit suo loco indicare. De provinciis igitur populi ita se habent. Mittuntur vero et in alirs provincias, quae Imperatoris dicuntur, ab eo ipso praesides pluribus legionibus instructi: plurimim ex praetoriis, interdum ex iis qui quaesturam, aut alium magistratum intermedium gesserunt. haec ex Dionc.
PRODICTATOR propter Consulum absentiara nonnumquam creatus est, Livi. lib. 32. Itaque ad remedium iam diu desideratum, nec adhibitum, Dictatorem dicendum, civitas confugit, et quia Consul aberat, a [Orig: à] quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium, aut litteras mitti: nec Dictatorem populus creare poterat: quod numquam ante eam diem factum erat, Prodictatorem populus creavit Qu. Fabium Maximum, et Magistrum equitum M. Rufum Minutium.
QUAESTORES (inquit Varro) a [Orig: à] quaerendo: qui conquirerent pecunias publicas. Cornelius Tacitus lib. 11. Annalium, apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fierent, licitum perere magistratus: ac ne aetas quidem distinguebatur, quin prima iuventa Consulatum ac Dictaturas inirent. Sed Quaestores Regibus etiam tum imperantibus instituti sunt: quod lex cCuriata ostendir a [Orig: à] L. Bruto repetita. Mansitque Consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem populus mandaret, creatique primum Valerius Posthumius, Aemilius Mamercus 63. anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. Dein gliscentibus negotiis, duo additi qui Romae curarent. Mox duplicatus nunmerus stipendiaria iam Italia, et accedentibus provinciarum vectigalibus. Post lege Sulla [Orig: Sylla] e viginti creati supplendo Senatui cui iudicia tradiderat. Et quamquam Equites iudicia recuperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum, aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolobellae venundaretur. Asconius Verrin. 1. Quaestores urbani aerarium quaerebant, eiusque pecunias expensas et acceptas in tabulas publicas referre consueverant. Livius aurem lib. 7. testis est, eosdem Quaestores signa ex aerario prompsisse Imperatoribus ad bellum excuntibus. Pompon. l. 2. §. 12 D. de orig. iur. Deinde cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt Quaestores qui pecuniae praeessent. Dicti ab eo, quod inquirendae et conservandae pecuniae causa creati erant. Ulp. in l. 1. D. de offic. quaest. Origo Quaestoribus creandis antiquissima est, et pene ante omnes magistratus. Gracchanus denique Iunius li. 7. de Potestatibus etiam ipsum Romulum et Numam Pompilium, binos Quaestores habuisse, quos ipsi non sua voce, sed populi suffragio crearent, refert. Sed sicuti dubium est an Romulo et Numa regnantib. Quaestor fuerit, ita
Tullo Hostilio Rege Quaestores fuisse certum est. Sane crebrior apud veteres opinio est, Tullo. Hostilium primum in Remp. induxisse Quaestores. Et a [Orig: à] genere quaerendi Quaestores initio dictos, et Iunius et Trebatius et Funestella scribunt. Tacitus li. 13. de Nerone loquens. Deinceps curam tabularum publicarum a [Orig: à] Quaestoribus ad Praefectos transtulit, varie habitae ac saepe immutata eius rei forma. Nam Augustus permisit Senatui deligere Praefectos. Deinde ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero Praetorum, qui praeessent: neque id diu mansit, quia sors deerrabat ad parum idoneos. Tunc Claudius Quaestores rursus imposuit: iisque ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores permisit. Sed deerat robur aetatis eum primum Magistratum capessentibus. Igitur Nero praefectura perfunctos, et experientia probatos delegit. Eorundem etiam munus erat praedam ex hostib captam vendere, pecuniamque inde redactam in aerarium referre: quemadmodum Gellius lib. 13. c. 13. declarat. Item multas irrogatas exsequi et in publicas tabulas referre: ut patot ex Livii li. 40. Tacitus li. 13. Censuit Piso designatus Consul, ne multam a [Orig: à] Tribunis dictam Quaestores aerarii in publicas tabulas ante quatuor menses referrent. Dio praeterea in lib. 55. extremo scribit, Tuberone, Fabio Coss. ad Quaestores translatam esse curam Senatusconsultorum asservandorum, cum antea Tribunorum ple. et Aedilium id munus fuisset.
QUAESTORES provinciales erant, qui una Proconsulibus aut Propraetoribus in provincias exibant, cum pecuniam sibi ex aerario a [Orig: à] Senatu attributam, et a [Orig: à] Tribunis aerarii adnumeratam accepissent, unde stipendia, frumenta, legatis, proquaestoribus, cohorti praetoriae suppeditarent: quemadmodum ex Verrina 3. intelligitur, Asconius, Prima Senatoris administratio est Quaestorem fieri, et in provincia curam gerere pecuniae publicae in usus diversos erogandae. Inter Urbanos autem et provinciales Quaestores hanc differentiam reperio. Primum quod illi neque lictores, neque viatores habebant: quum neque vocationem neque prehensionem haberent, uti scribit Gell. li. 13. c. 12. Hi vero et lictores, et togam praetexram habebant: ut in Verrinam 4. docuimus, idque constat ex Orat. pro Plancio his verbis, nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, (de Plancio loquitur, Quaestore tum Macedoniae) statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est. Altera differentia est, quod urbani ius non dicebant: Provinciales autem iure dicundo conventus circumibant, ut scribit Suetonius in Caesare, et quaecumque commissa populo Rom. essent, exquirebant: deque iis Iudices ac Recuperatores dabant: quemadmodum videmus in Divinatione Q. Caecilium Verris Quaestorem in Agonidem iudicium dedisse, si pateret eam se et sua Veneris esse dixisse.
QUAESITORES parricidii (quemadmodum scribit Pomponius in l. 2. de orig. iur.) creari a [Orig: à] populo solebant, qui capitalib. reb. praeessent. nam Consulib. de capite civis Ro. iniussu populi ius dicere non licebat. Fest. li. 14. Parricidii Quaestores appellabantur, qui solebant creari causa rerum capitalium
quaerendarum. Nam parricida non utique non is qui parentem occidisset: sed qui qualemcumque hominem, idem autem fuisse indicat lex Numae Pompilii Regis his composita verbis, si quis hominem liberum dolo sciens neci duit, Paricida esto. Postea vero cum a [Orig: à] Senatu quaestiones extra ordinem mandari coepissent, nomen quidem obsolevit, res ipsa in usu mansit. Dictatorem tamen quaestionibus exercendis creatum legimus apud Livium li. 9. Senatus vero modo Consulibus modo Praetoribus quaestiones decernebat. de Coss. qui de Bacchanalibus quaererent, auctor est Livius li. 39. Sic Iugurthinae coniurationis quaestionem Consuli mandatam Cicer. in Bruto scribit: De Praetoribus qui de veneficiis et peculatu quaererent, scribit Livius li. 35. et 39. Talis fuit quaestio de vi, Cn. Domitii Praetoris: de qua Cicero et Ascon. in Milonianam. Cum igitur variae et incertae iudiciorum publicorum quaestiones essent, eaeque modo Coss. modo Praetoribus mandarentur, Cornelius Sulla [Orig: Sylla] lege ad populum lata perpetuas (ut ait Pomponius) quaestiones constituit et quatuor praetores adiecit: Nam ex lege Baebia alternis annis (ut Livius libr. 40. scribit) quatuor Praetores creabantur: duo qui in urbo ius dicerent, urbanus, et peregrinus: Reliqui qui in provincias Siciliam et Sardiniam irent. Deinde sex creari coeperunt. totidem enim idem numerat libro quadragesimoquinto. Tum Sulla [Orig: Sylla] quatuor adiecit utque ex iis decem, octo de publicis criminibus quaererent, constituit. Nam ante legem Corneliam non quaestionibus exercendis, sed provinciis administrandis creabantur praetores: quibus tamen quandoque extra ordinem quaestiones (ut diximus) mandabantur a [Orig: à] senatu. Unde extraordinariae quaestiones illae, hae ordinarkae perpetuae et quottidianae a [Orig: à] Cicerone appellantur. Decem autem Praetores hi sunt. Praetor urbanus item Peregrinus, qui privatis de causis ius dihant. Publicorum autem iudiciorum quaesitores erant, Praetor repetundarum, veneficii, inter sicarios duo, qui etiam de parricidio quaerebant, auctore Cicero. pro Sex. Roscio: peculatus, ambitus, de vi publica. Ex quibus omnibus intelligitur recte scripsisse Pomponium, Primum Sulla [Orig: Sylla] m publicas constituisse quaestiones, et quatuor praetores adiecisse. Deinde C. Caesarem duos addidisse, ac proinde XII. Praetores Caesaris tempore fuisse, unde patet decem ante Caesarem fuisse Praetores, quod idem Ciceronis testimonio confirmatur, qui in Oratione Cluentiana sex publicorum iudiciorum Praetores commemorat. Qu. Voconium de veneficio, M. Pletorium, et C. Flaminium inter sicarios, C. Ordinium peculatus, se ipsum de repetundis pecuniis, C. Aquilium ambitus, Deinde, quid reliquae quaestiones? inquit, quibus verbis certe praetorem urbanum non intelligit, ut nonnulli suspicantur, neque enim is quaerere, sed cognoscere dicitur. Intelligit ergo C. Cassium, qui de maiestate eo anno quaesivit. Et alium qui de vi publica, quibus omnibus si urbanum et peregrinum adicias, decem omnino praetores efficies. Nam qui Praetorem inter peregrinos de pecuniis reptundis quaesiisse existimant, nullis sane commodis rationibus sententiam suam confirmant. Consundunt enim et perturbant iurisdictionem et quaestionem: publicaque et privata iudicia. quin etiam Praetorem peregrinum de repetundis pecuniis non quaesisse, Livius testis est li. 42. quod enim C. Antonium apud M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat, accusatum Pedianus scribit, quod Achaeos spoliasset, non illud repetundarum iudicium est: neque enim Praetor in Achaia Antonius fuerat:
neque legatus: vix erat Quaestorius. Sed nactus (inquit Asconius) de exercitu Sulla [Orig: Sylla] e equitum turmas, Achaeos spoliavit. Non enim hoc in iudicio reptundarum quaeritur, an spoliarit socios, cum nullum haberet imperium, sed coeperitne contra leges pecunias Antonius: testis Cicer. Verrin. 5. et lib. de Orat. 2. Quamobrem cum lex nulla sanxisset poenam in eos qui latronum more privati provincias spoliarent, et diriperent, sed tantum vi magistratus (neque enim tum lex Inlia lata erat) quomodo Praetor repetundarum hac de re iudicare potuisset: cum quaestiones legibus exercentur? Recte vero praeror peregrinos qui inter cives et peregrinos ius dicebat, et quidem inter Senatores et provinciales, Romae fieri solita iudicia Cicer. libr. decimotertio, Epist. fam. ad Ser. Sulpitium testis est. Satis ergo constat decem fuisse Praetores recteque Nicolaum Grucchium virum clarissimum et eruditissimum in optimo suo de comitiis libro id ex Pomponio defendisse. tametsi contumeliose sane a [Orig: à] nonnullis, qui eum nescio quem appellant, hanc ob causam reprehendatur. Atque hic quidem numerus Praetorum ordinarius fuit. Nam octo quoque creatos Cicero pro Milone, et in ea quam post reditum in Senatu habuit Oratione demonstrat. Et Caelius libro octavo Epist. Octo praetorias provincias nominat. extraordinariae tamen illae sunt: De Asia enim gitur in eo Senatuscons. quam Sulla [Orig: Sylla] (ut pro Flacco Cicero scribit) pro portione in provincias descripsit. Quibus si adiciamus illum praetorem quem lege Clodia constiturum, Cic. pro domo scribit, novem certe efficiemus. Nam quod Dio libr. 42. Caesarem decem praetores constituisse scribit, tam verum esse existimo, quam illud Paterculi, qui Octaviano illud attribuit. Caesar. n. qui pro libidine Remp. tractaret, modo decem, modo duodecim, modo quatuordecim Praetores creabat: ut idem lib. 43. testatur. Decem igitur ordinarios praetores fuisse, cum pomponio et Cicerone crediderim, pro ratione tamen provinciarum quandoque pauciores, quandoque plures extra ordinem creatos non negarim. huc enim spectat illa Ciceronis lex, huic potestati pari quotcumque Senatus creaverit, populusve iussit, tot sunto. atque haec quidem hactenus. quae tibi omnia, Lector optime, ex adolescentis clarissimi Richardi Strein, Baronis generosissimi commentationibus optimis de magistratibus deprompta, hunc in locum referre volui: ut tibi arrhabonem quendam ac specimen illarum meditationum hoc tempore praeberem, et adolescenti nobilissimo, quem propter optimarum artium studium incredibile in convictu meo habitum, semper carissimum, iucundissimumque habui, honorem meritissimum adiungerem, animumque ad hunc suum cursum persequendum quacumque ratione possem, adderem.
QUAESTORES candidati dicebantur, qui libris, hoc est, epistolis, sive Orationib. Principis in senatu legendis praeerant: quemadmodum docet Ulpian. in l. 1. D. off. quaest. Lampridius in Alexandro, Quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ut post Quaesturam praeturas acciperent, et inde provincias regerent. Quibus ex verbis candidatos suspicor ea re dictos esse, quod hic ingressus erat, et quasi primordium gerendorum honorum, et sententiae in Senatu dicendae; quemadmodum Ulpianus eodem loco scribit.
TRIBUNI aerarii dicebantur, inquit Varro, quibus attributa erat pecunia, ut militi redderent. Et Pedianus Verrina 3. Pecunia attributa est, quae in stipendium militum de aerario a [Orig: à] Tribunis aerariis adnumerari Quaestori solet. Hi magistratus quidem non erant, sed quia procurationem publicam habebant, iccirco a [Orig: à] nobis in hunc ordinem rolati sunt eo magis, quod Cicero in lib. de legibus 3. ubi de magistratibus se leges dare prositetur, hunc quoque adscribit, et minorem magistratum appellare videtur: his verbis quae ante annos sex a [Orig: à] me multis audientibus castigata, subscribam. Minores magistratus, partiti iuris plures in plera sunto. Militiae quib. iussi erunt, imperanto. Aerariique Tribuni sunto. Domi publicam pecuniam custodiunto. Quam lectionem manuscriptorum librorum auctoritate confirmari, mihi magnopere placuit. Ordinis autem nomen hoc fuisse, magnumque illorum numerum exstitisse, vel ex eo intelligi potest, quod in lege Aurelia diximus, latum fuisse, ut iudicia quae penes solos Senatores erant, cum equitibus et Tribunis aerariis communicarentur. Quod si quis differentiam inter Tribunos aerarii, et Quaestores aerarii requirat, hanc me respondebo fuisse arbitrari, quod Tribuni pecuniam in urbe signatam custodirent: Quaestores ex vectigalibus quaesitam. Illi tribuebant, atque adnumerabant Quaestoribus in provincias abeuntibus: hi pecunias aerarii tum acceptas tum expensas intaebulas publicas referebant.
TRIBUNUS Celerum a [Orig: à] Romulo primum creatus est, ut Livius libro primo, testatur, ubi scribit illum trecentos armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in pace habuisse. Festus libr. tertio. Celeres, inquit, antiqu dixerunt, quos nunc equites dicimus, a [Orig: à] Celere interfectore Remi, qui initio a [Orig: à] Romulo iis praepositus fuit, qui primi electi fuerunt ex singulis decuriis deni, ideoque omnino trecenti fuere. Idem etiam Dionys. libro secundo, scribit, et hoc amplius, Celerum alios equites, alios pedites fuisse. eorum Tribuno tres subiectos centuriones fuisse, rursusque his alios: omnesque per urbem hastaros Regem comitatos esse, eiusque mandata obiisse. in militia vero antesignanos fuisse, primos pugnam iniisse, postremos discessisset: equites quidem in planitie, pedites vero in asperis et inaequalibus locis pugnasse. Paulo aliter tamen Pomponius sub tit. De orig. iur. Regum temporibus, inquit, Tribunum Celerum fuisse constat. is autem erat, qui equitibus praeerat, et veluti secundum locum a [Orig: à] Regibus obtinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit Regis eiciendi. Et paulo post ait, Magistros equitum ita Dictatoribus esse iunctos, ut Regibus Tribunos Celerum. Ouid. lib. Fastorum 4.
Hoc Celer urget opus, quum Romulus ipse vocarat:
Sintque Celer curae, dixerat, ista tuae.
Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam:
Transeat. audentem talia dede neci.
TRIBUNI militum Consulari potestate creati sunt, anno Urbis 310. cum orta inter patrer et plebem dissensio esset, propter C. Canuleii Tribu. pleb. legem qua de Consule altero de plebe creando agebatur.
Placuit igitur, ut pro Consulibus Tribuni militum ex patritiis terni, totidemque ex plebe crearentur: qui Consulari ac smmo Imperio Reipu. summam administrarent. Verum rerni tantum, iique patritii ereati sunt: plebs eo contenta fuit, quod sui ratio in comitiis habita fuisset. Livius li. 4. et Dionyls. lib. 11. Pomponius l. 2. §. 14. De orig. iur. Deinde cum post aliquot annos plebs cum patribus contenderet, et vellet ex suo quoque corpore Consules creare, et patres recusarent: factum est, ut Tribuni militum crearentur partim ex plebe, parim ex patribus, consulari potestate, hique constituti sint varionumero, interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.
TRIBUNI militum, inquit Varro, quod terni ex tribubus Ramnium, Lucerum, Tatiensium olim ad exercitum mittebantur. Pedianus autem Verrina 2. Tribunorum, inquit, militarium do sunt genera: primum eorum, qui Rufuli dicuntur. hi in exercitu creari colent, alii sunt Comitiati, qui Romae Comitiis designantur. Cicer. lib. 3. de liegibus, munus eorum his complectitur verbis, militiae quibus iussi erunt, imperanto. Polyb. in 6. de Repub. Designatis Consulibus postea Tribunos militum creant, et quatuordecim quidem ex iis faciunt tribunos, qui habent annua quinque stipendia. his deinde adiciunt decem, quos creant ex iis qui supra quinque esque ad decem habent annua stipendia: Equites quidem qui sex, et eo amplius habent stipendia, pedites autem qui sex, et eo amplius habent annua stipendia. Livius lib. 7. Et eum eo anno primum placuisset Tribunos militum ad legiones suffragio fieri (nam et antea sicut nunc, quos Rufulos vocant, Imperatores ipsi faciebant) secundum in sex locis tenuit. Idem libro nono. Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque ad rem militarem pertinentia. unum, ut Tribuni militum seni deni in quatuor legiones a [Orig: à] populo crearentur: quae ante perquam paucis suffragio populi relictis locis Dictatorum et Consulum ferme fuerant beneficia. Tulerunt eam rogationem Tribuni pleb. L. Attilius, C. Marcius. idem libro quadragesimo secundo. In Tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod Consules ex Senatusc. ad populum tulerunt, ne Tribuni militum eo anno suffragiis crearentur. Sed Consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. Hinc illud apud Suetonium in Caesare, Tribunus militum qui primum Romam reverso per suffragia populi honor obtigit, auctores restituendae Tribunitiae potestatis enixissime iuvit. Item apud Plutarchum in Catone Uticensi. In petitione Tribunatus militaris legem quae candidato nomenclatores adesse verabat, solos Cato servavit, per se ipsum appellans populum. Plinius autem libri trigesimprimi, capitul. septimo, et libri trigesimiquarti, capit. tertio, scribit, eorum stipendium, Salarium dictum fuisse, a [Orig: à] salis nomine, quod honoribus, inquit, interponitur, salariis inde dictis, magna apud antiquos auctoritate, sicut apparer ex nomine salariae viae: quoniam illa sal in Sabinos portari consueverat. Macer, in l. officium 12. D. de re milit. Officium Tribunorum est, vel eorum qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claves portarum suscipere, vigilias interdum circumire, frumentationib. commilitonum interesse, frumentum probare, ensorum fraudem coercere, delicta secundum suae
auctoritatis modum castigare, principiis frequenter interesse, querelas commilitonum audire, valetudinarios inspicere.
TRIBUNI pleb. primum ita creati sunt, anno 260. cum plebs ex urbe ad Aequorum bellum educta propter nobilium feneratorum impotentiam, Consulibus relictis, trans Anienem amnem collem occupavit: neque eo anno revocari in urbem potuit, usque dum ei Senatus per decem Legatos promisit, ius ipsi fore magistratum e [Orig: è] suo corpore contra patritiorum potentiam creare: primum autem duo, vel ut alii tradunt, quinque creati sunt, sed ann. 296. Horatio, Minutio Coss. decem effecti. Livius libro terrio, et Dionys. libro 6. et 10. In eandem sententiam Pompon. l. 2. §. 11. D. de orig. iur. Iisdem temporibus inquit, cum plebs a [Orig: à] patribus discessisset, anno fere septimodecimo post reges exactos Tribunos sibi in monte sacro creavit, qui essent plebeii magistratus. Dicti Tribuni, quod olim inter tres patres populus divisus erat, et ex singulis singuli creabantur: vel quia tribuum suffragio creabantur. Sic Varro lib. de lingua Lat. 4. Tribuni plebeii, qui ex Tribunis militum primum Tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina. Cicer. lib. de legib. 3. potestatem eorum his declarat verbis. Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem creassit, Tribuni eius sunto. quodque ii prohibessint, quodque plebem rogassint, ratum esto. Sanctique suncto: neve plebem orbam Tribunis relinquunto. Erat enim hic magistratus sacrosanctus. Livius lib. 3. Ipsis quoque Tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat,' relatis quibusdam ex magno intervallo ceremoniis, renovarunt, et tum religione inviolatos eos, tum legem etiam fecerunt sanciendo, ut qui Tribunis pleb. Aedilibus, iudicibus, Decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris, liberi, liberaeque venum irent. Idemque tradit Dionys. lib. 6. Ii viatorem quidem et prehensionem habebant, vocationem vero, nequaquam. Nam ut ait Gellius, antiquitus creati videntur, non iuri dicundo, nec causis, querelisque de absentibus noscendis: sed intercessionibus faciendis, quibus praesentes fuissent: ut iniuria quae coram fieret, arceretur, ac propterea ius ad se vocandi ademptum: quoniam ut vim fieri vetarent, assiduitate eorum et praesenrium oculis opus erat. haec Gell. lib. 13. c. 13. scribit etiam in hanc sententiam lib. 15. capit. 27. his verbis, Tribuni neque advocant Patritios, neque ad eos referre de re ulla possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebiscita appellantur, quae Tribunis plebis ferrent accepta. Plutarchus in Carone Utic. Ius, inquit, Tribunitiae potestatis magis ad impediendum est, quam ad agendum: quippe ceteris omnibus collegis volentibus unus qui nolit et intercedat, plus potest. Idem in Problemat. Cur Tribunus pleb. purpura non utitur, cum ceteri magistratus utantur? an quod magistratus non est? nam neque in sella ius dicunt, nec ineunte anno item ut reliqui, magistratum ineunt, nec Dictatore creato, se abdicant: imo quasi magistratus non sint, delato ad Dictatorem imperio, suam ipsi potestatem retinent. Cuius rei testimonium apud Livium li. 7. videmus, de Tribunis pleb. qui L. Manlium Dictatorem magistratu abire coegerunt. Idem etiam lib. 6. intercedendi formulam et sollennne verbum fuisse hoc VETO, significat his verbis, Faxo, ne iuvet uxor ista VETO, qua nunc concinentes collegas nostros tam lati
auditis. Reperio etiam apud eundem lib. 4 Consules a [Orig: à] Tribunis pleb. duci in vincula potuisse, et lib. 9. Censorem Appium a [Orig: à] P. Sempronio Tribuno pleb. prehendi, et in vincula duci iussum esse. et lib. 5. Tribunos pleb minitari se iuseuros esse in vincula Tribunos militum duci. Apud Dionem autem lib. 37. Metellum Consulem a [Orig: à] L. Flavio Tribuno pleb. in carcerem ductum esse. Plutarchus in Problematis auctor est moribus Romanorum constitutum esse, ut domus Tribunorum noctu ne clauderentur, (quod et Macrob. Saturn. 1. confirmat) sed interdiu noctuque indigenti cuique eorum auxilio paterent, quasi portus quidam et praesidium periclitantium. Maiores enim communem Tribunum eos esse volerunt, nec sine inexpiabili scelere violabiles. idem in vita Catonis Uticensis tradit Tribunos pleb. in Basilica Porcia xrhmati\zein ei)wqo/qas2: quod ego non ius dicere, sed conventum agere, et pro collegio decreta sua interponere interpretandum puto.
TRIUMVIRI Capitales (inquit Pomponius) creati sunt qui careceris custodiam haberent, ut cum animadverti oporteret, id interventu eorum fieret. Sallust. in Catil. in eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Hi octo lictores habebant, qui eorum iussu in damnatum animadvertebant, Plautus Amphytent. Quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint Inde cras in promptuaria cella depromar ad flamrum. Nec quicquam si., qui non me omnes esse dignum deputent. Ita quasi incudem me miserum homines octo validi caedent. Et in Asinaria Ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo Astutos audaces viros, valentes virgatores. Et paulo post, ubi [Orig: ubí] saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores ulmeis affectos lentis virgis. Et in eadem, Ibo ego ad Tresviros vestraque ibi nomina Faxo erit capitis. Verum illi de vilib. et abiectae tantum conditionis hominib. ius dicebant: ut furibus et seruis nequam, et apud Columnam Meniam causas cognoscebant, auctor Cicero in divinat. Et Asconius in eandem. Memorabile autem est, quod Valerius Max. lib. 5. cap. 3. commemorat de muliere quadam, quam Praetor damnatam Triumuiro in carcere necandam tradiderat: quam receptam ist qui custodiae praeerat, non protinus strangulavit: aditum autem ad eam filiae dedit: quam post animadvertit exserto ubere famem matris lenientem. itaque res abipso ad Triumviro ad Praetorem, a [Orig: à] Praetore ad Consulum iudicium perlata, remissionem poenae mulieri impetravit. Idem etiam lib. VIII. ca. IIII. de Calpurnio Triumuire mentionem facit, a [Orig: à] quo servus quidam in crucem est actus.
TRIUMVIRI incendiis arcendis praefuisse dicuntur apud vetustiores, a [Orig: à] Paulo in leg. 1. D. de off. praef. vigil. et ab eo quod excubias agerent, nocturnos dictos esse. intervenisse etiam nonumquam et Aediles et Tribunos plebus fuisseque familiam publicam, circa protam et mutos dispositam, unde si opus esset evocabautr. Dio vero lib. 55. ita scribit. oi) de\ steiwpoi\ epimelhtw=n tinw=n e)k tou= dh/mon, ou(\s2 kai\ stenopa)rxois2 kalou=men, kai\ stfis1i kai\ th=| e)sqh/ti th=| ar)xikh=| kai\ r( bdou/xois2 du/w en au)toi=s2 toi=s2 xwri/ois2 w(=n an) ar)/xws1in, h(me/rais2 tis1i\ xrh=sqaie)do/qh, h( te doulei/a h( toi=s2 a)gorano/mois2 tw=n e)mpiparamen/wn e(/neka s1unou=s1a e)petra/ph, kai\ toi kai\ e)kei/nwn kai\ to=u dhma/rxwn to=u de\ strathgw=n pa=s1an thn\ po)lin ei)s2 dekate/ssara me/rh nemeqei=s1an, klh/rw| prostaxqe/ntwn: o(\ kai\ nun=gi/gietai. stenopa)rxois2 Dio vocat, qui vicorum magistri dicebantur, quos non semper praetexta usos, sed eo tantum tempore quo Iudos compitalitios faciebant. Ci. in Orat in Pisonem, et Asconius in eandem significant. tametsi ad Augustum haec potius referenda sunt de quo Suetonius ita scribit, Spatium urbis in regiones, vicosque divisit: instituitque ut illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri a [Orig: à] plebe cuiusque vicinae lecti. Valerius autem Max. lib. 8. c. 1. de M. Militio. Cn. Lolio, L. Sextilio Triumuiris commemorat, qui quod ad incendium in sacra via exortum exstinguendum tardius venerant, a [Orig: à] Tribuno pleb. die dicta ad populum damnati sunt. Item de P. Bilio Triumuiro nocturno, qui a [Orig: à] P. Aquilio Tribuno pleb. accusatus, indicio concidk, quia vigilias negligentius circumierat.
TRIUMVIRI monetales, auro, argento, aeri flando feriundo constituti sunt: ut scribit Pomponius in leg. 2. §. 16. De orig. iur, Hinc illud Ciceronis lib. de leg. Aes. argentum, aurum publice signanto. Item ad Trebatium de Treviris Gallis iocans, Treviros viles censeo: audio capitales esse, mallem auro, aere, argento essent.
FINIS.
ABBAS, qui feudum conferre posse dicitur.
Abbates etiam dicti sunt proceres
ABBATES quoque nonumquam historiis accipiuntur pro Nobilibus, Cuiac.
ABBATIA, cuius diminutivum est ABBATIOLA, Cuiac.
Abbatissa, cui similiter feudorum conferendorum ius esse dicitur
Adaequatio, est aequabilis divisio hereditatis inter fratres
Advocatia negotii alicuis publici procuratio, Hot.
Aducoata etiam dicitur tutela et defensio sacerdotalis alicuius collegii: Hot.
Affidati non proprie U asalii sunt
Adole, vel Aldoum,
Cuiac. Hot.
ANGARTAE et PARANGARIAE: Hisce verbis Hoto.
Cuiac.
Aperiri feudum alicui dicitur
Armandiae, vel
Astalium ab astu dictum, Cuiac.
Assilire, pro vim afferre
Auiaticus, nepos
Bannus sive bannum,
Hot.
Bannitus, interdum evocatus.
Bannitus interdum exilio damnatus
Baro in libris quidem feudisticis non nominatur:
Hot.
Baro passim pro mare seu viro usurpatur:
Sic in Lombard.
Baronia, pars Regni iure feudi concessa.
Beneficium generali significatione
Beneficium igitur
Beneficiatus, pro Beneficiarius
Beneficiariosapud l. Caesarem, Hot.
Beneficium et hereditas sic opponuntur
Breve testatum descriptores feudorum interpretatur Instrumentum publicum, Hot.
Brevis autem, Cuiac.
Bucellarii, attestante Cuiac. lib. 2. Cuiac.
Cambium, quod ab antiquo verbo Cambire originem trahit
Cameta pro conclavi
Campio, certator pro alio datus in duello:
Capitanei dicuntur
Cavenae, vox barbara est
Clerus, klh=ros,
Clericus, de quo saepe in libris feudisticis mentio fit ita definitur ab Hieronymo in epist.
Clientes et clientuli
Comites in libris feudisticis dicuntur Iudices ordinarii
Comites, et iam dicuntur alicuius regionis praefecti.
Comites stabuli fuerunt praefecti equorum regiorum
Comites praeterea du odecim circiter Caroli Magni tempora
Comitatus, pro Iurisidictio
Commendare se
Consortes dicuntur Dominus et Vassallus:
Consultum dicitur idem quod pignus
Conversus dicitur
Convicani, quorum mentio fit in l. 1. C. non lic. habit.
Credentia arcanum vassalli fideicommissum.
Cucurbitare dominum
Cucuribtare autem uxorem domini vasallus dicitur
Curia et curtis idem.
Curtis pro Praetorio
Defensio in libris duplox est:
Delinquere feudum
Destrictio, vide Districtus.
Devestire, et investine
Diffidare, sive diffiduciare
Dingravii et Goravii fuerunt iudices pedanei. Cuiac.
Districtus, sive Districtio
Domestici, de quibus tractatur in Cod. Cuiac.
Dominus, passim appellatur is
Dominieum, patrimonium domini.
Dominicalia, pro Regablibus feudis
Dotalitium, ususfructus partis bonorum mariti
Detarium, (alii Doarium. v. Morganition) idem quod dotalitium.
Dos interdum etiam dicitur, Hot.
Duces, ab antiquis semper quidem pro ductorib.
Duces dicti sunt
Duces rursus et Comites apud scriptotes barbaricos ita distinguuntur
Dultum facere
Eques interdum pro vassallo ponitur. Cuiac.
Exercitalis, idem qui miles
Exfestucare, verbum ad feuda pertinet.
Exinanti feudum
Facere iustitiam, Hot.
Feudum, Germanica vox est, Hot.
Feudum pro Feudum dixerunt multi, Hot.
Feida, vel Faida
Felonia, non praecise contumaciam Vassailli in Dominum
Feuda: arius
Fictum vectigal, Cuiac.
Fideles interdum generaliter dicuntur
Fidelitas, generaliter interdum pro fide et oboedientia omnium subiectorum.
Fideles interdum specialiter dicuntur iidem
Fidelitatem dicimus (inquit Obertus) iusiurandum
Fodrum, quod a [Orig: à] Germanico vocabulo Futer derivat Cuiacius,
Hot.
Forbannum, pro Relegatione
Forancia, eius amplitudo, Hot.
Gallia, Germania. Hot.
Gastaldus, v. Guastaldus.
Geniculus, in quibusdam feudorum libris dicitur pro Generatio
Gessel vox Germanogallica
Gografii sunt iudices pedanci.
Gravio, vel Graphio
Guadia est pignus
Guardia, pro custodia
Guarentare, vel (ut est in aliis libris) Guarentisare
Guastaldus, praefectus
Guastaldorum quoque munus aliquod erat in re militari:
Guerra, sive Werra, non tantum dicitur bellum, quod Imperatoris nomine publice geritur: verum etiam quod privatus aliquis susceperit:
Hauberticum feudum
Here vox germanorum antiqua:
Heres in iure feudistico proprie filius intelligitur.
Hereditas autem plerumque allodia significat.
Heredes acceletantes
Heribannum, edictum
Herischulda. est poena non respondentis ad delectum.
Herislitium, vide Banns bannitus.
Hoino, hominium
Homologus, o(mo/logos2,
Hostis, pro exercitu
Hostendiciae dicuntur (ut Feudista scribit) adiutorium quod Vassalli faciunt Dominis
IN antea
Inculpatus, pro culpatus
In capillo puella dicitur
Invadiare pecuniam
Invadiare, pro oppignerare.
Invadiare hominem
Investire est possessionem tradere: Hot.
Investitura, barbaricum nomen
Investita igitur res dicitur
Iudicare, pro testamento legare.
Iudicare feudum pro anima
Iusiurandum in feudorum libris aliud est simplex,
Hot.
Iustitiam facere
Landrgravii sunt provinciae comites sive iudices.
LANGORARDIA, quam Latini Cisalpinam Galliam appellabant
Lberata constitutum est
Laudamentum, lib. Feud.
Laudo, sive Laudimia
Leodes, sive Leudes
Lex Salica
Libellarius contractus,
Hot.
Libellaria pro Allode
Liga (unde Ligii homine) foedus
Ligium feudum dictum existimant a [Orig: à] ligando
Ligius idem plane qui vassallus:
Lorica, loricatus
Magister curiae
Mallate, est ius vocare:
In Mallo, Hot.
Mamburgus, idem fere
Mancipi res quae sint
Mandiburdium vide supra Mamburgus.
Mansio, Romana lingua
Manisionatici appellati sunt cuius verbi duplicem usum reperio pro mansione hospitali
Mansio, pro domo et aedibus unde Francogallicum nomen Maison.
Mansuarius, idem quod man??? sive commanens
Mansus, sive Mansum
Mansus autem vel in privati hominis patrimonio est
Mansum aliud est Indominicatum
Mansus est (inquit Bald.) praedium
Manus mortua
Marchiones, a [Orig: à] voce Germanica March
Maritagium, vide Dotarium ex Hotom.
Marschalcus, vetus vox Germanica
Meliores pro Proceribus, Hot.
Miles in libris feudi stieis et Vassallus synonyms sunt.
Ministeriales interdum dicuntur serui domestici qui suas operas et ministeria dominis praebent:
Ministeriales interdum dicuntur homines liberi
Minor Longobardico iure dicitur is demum
Monachus (qui feudum alimi propter monachatum dicitur in his libris frequentissime) Latine singularis
Morgangheba, est Longolardorum iure
Morganitica, vulgo corrupte pro Morgengabe: Hot.
Mundiburntum Langobardis idem quod Latinis tutelasive cura significat.
Nepos pro fratris filio
Nova investitura est
Novum feudum est
Obonoxii dicuntur commode pro Vassallis.
Pagenses, civitatis aut pagi ciusdem incolae
Parentes, pro cognatis:
Pares curiae
Parium Curiae tria fuisse munera reperio
Paradogium, Baldus et Alvarotus nobiliatem interpretantur. Cuiac.
Paragium in his quidem duobus feudorum libris nusquam nominatur:
Patronus in praediis Ecclesiasticis dicitur is
Patronus, pro eo
Perehartam, vel Chartae beneficio possidere
Picariae sunt
Placitum interdum conventus Procerum Regni
Placita, lites.
Placitare, pro litigare
Possessionis nomen feudalium agrorum maxime pro prium est
Precaria genus est contractus ad Precarii similitudinee [Orig: similitudineé] institutum: Cuiac.
Precariam etiam dixere pro cuiusuis rei usu precibus impetratae
Praeceptum, sive Praeceptio
Praepositus, militaris quis sit
Praepositus Ecclesiasticus Latine dicitur
Primogeniti appellatione Iure feudali non venit Primogenita. Cuiac.
Proclamator, qui causam agit
Profectitium feudum, Hot.
Proprium, sive proprietas dicitur
Quaternatum feudum, Cuiac.
Recognoscere feudum
Rectum feudum
Refutare, renuntiare
Regem feudistae plerumque pro Imperatore nominant:
Revocamus. Statuta. Regis. Astulsi.
Regalia, nomen est multiplex.
Regalia, pro feudis Regalibus:
Regalia pro maioribus et opulentis sacerdotiis:
Regalia pro iure et potestate conferendi feuda et beneficia Regalia:
Regalia pro insignibus et ornamentis Regiae inaugurationis
Reisa, obsoloto Germanico vocabulo, Cuiac.
Reluium dicitur honorarium
Revestitus (vid. investita igitur res) cui res aliqua
Romaniola, sive Romandiosa
Roncalia, de qua in libris Feudorum multis locis mentio fit
Sacramentales Coniuratores
Salica lege uxorem accipere dicitur
Sapientes, pro Iurisperitis
Scabinorum nomen est Iudicum ex Hebraica lingua deflexum, Cuiac.
Scara. vid. Bannitus in Hot.
Scutiferorum, id est
Senior, passim in libris his pro Patrono
Servire posse feudum dicitur
Servitutum tria genera Stoicis.
Soldata, stipendium militi concessum in pecunia vel annona
Solidarii, Qui et soldurii dicuntur milites alienigenae
Taliae, Exstat in Constit. Regum Franciae titulus De taliis
Tenor, pro pactione communem feudi nanturam ac rationem in contractu interposita.
Tituli primum erant certae notae sedes Clericis atributae
Trimarchisia, antiquum Germanorum vocabulum, Cuiac.
Vassus (ut in Disputat. feudor. c. 2. docuimus) generali nomine dicitur cliens
Vassus Regius, Hot.
Vassallus diminuto vecabulo
Vassallus per Sacramentum, Cuiac.
Vassallus casatus dicitur
Vassallagium, Vassalli obsequium.
Vassallitium, clientela vasalli.
Valnasores, qui sint
Valvasini, diminutivo vocabulo dicuntur
Vest, seu vestitura
Vicedominus, qui domini vice res ipsius administrat
Vitalitia. v. morganatica.
Wadium, pignus. Guntherus lib. 8.
Warda vide Bannitus.
Wardia. v. relevium ex Hot.
Waranda, are
Werda. relevium ex Hot.
Werra. v. guerra.
FINIS.