05/2005; 03/2009 Ruediger Niehl; Michael Hanstein; Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: s0002

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: s0003

IOH. FRID. NOLTENII EINBECCENSIS DVCALIS SCHOLAE SCHENINGENSIS CONRECTORIS LEXICON LATINAE LINGVAE ANTIBARBARVM QVADRIPARTITVM CVM ADNEXA AD CALCEM RECENSIONE SCRIPTORVM LATINORVM CRITICA, ITERATA HAC EDITIONE SIC AB AVCTORE RECOGNITVM, EMENDATVM AC LOCVPLETATVM, VT NOVVM OPVS VIDERI POSSIT. ACCEDIT PRAEFATIO SVMME VENERABILIS ABBATIS MOSHEMII. ERASMVS Artes extenuantibus et dicentibus, non opus esse facundiā, prudentissime respondit: Nec opus est barbarismis et soloecismis. CVM PRIVILEGIO SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS ET POLON. REGIS ET SAXON. ELECT. Lipsiae et Helmstadii APVD CHRISTIAN. FRIDERIC. WEYGAND. MDCCXLIV.



image: s0004

[gap: praeliminaria; body text]

page 1543, image: s0820

IVBERE respectu constructionis suae non nihil negotii facessit Grammaticis:

* 1. Quaeritur, an satis Latine dicatur Iubere alicui. Sunt, qui hanc constructionem in Graecismis ponunt, eamque posteriori adserunt aevo: quorum in numero sunt Vossius de Arte Grammatica L. 7. de Constructione p. 132. et Cellarius Antib. 268. it. C. P. 98. At vero Scioppius not. ad Sanctii Minerv. L. 2. c. 4. p. 125. et Praef. in Grammat. Philosoph. eam, ut maxime Latinam, probat ex Cicerone, Livio, Curtio et Asc. Pediano. Cum Scioppio defendit illam etiam Iacob. Perizonius ad cit. Sanctii locum; et Goclenius Observ. 20. p. 62: Iubeo tibi, inquiens, et jubeo te; sed posterius usitatius; et L. 3. Controv. Grammat. p. 174: Iubeo, inquit, tibi, et jubeo te, sicut keleu/w de et s1oi/. Quod ad locum Livii attinet, haec locutio ibi Gronovio insolens visa est: unde pro cui jussum erat, mavult quippe jussus erat, vel quem jussum erat. Sed Gronovius heic sine causa emendat. In loco Curtii dissentit Freinshemius. At vero, quod Scioppius ignoravit, etiam Iulius Caesar Iubeo cum Dativo junxit. Vide Melanchthonis Grammat. p. 314. et Hypomnem. p. 354. Immo, praeter hos laudatos auctores, ita etiam locuti sunt Tacitus, Sallustius, Hyginus, Macrobius, Claudianus, Prudentius, immo etiam Iustinianus in Institut. L. 4. Tit. 17. de Offic. judic. et speciatim §. de Actionibus realibus: Iubere ei debet, nt rem ipsam restituat cum fr[?]ctbus. Conf. Kappius ad Iensium 47.

2. Quaeritur, an recte dicatur, Iubeo, ut hoc facias. Scilicet r(h=s1is2. est rara aureo saeculo: et quamvis Caesar, Terentius, Livius, Tacitus, Plautus, Ovidius, et Quintilianus interdum ita locuti sint; tamen reliqui fere omnes huic Verbo Infinitivum addiderunt. Frequenter autem sic locutos fuisse constat posterioris aevi scriptores, v. g. Lampridium. Spartianum, cet. Conf. Andr. Borrich. Append. 93. et Vind. L. L. 126.

3. Quaeritur, an recte dicatur, Iubeo te, ut facias, cum Accusativo personae. Scioppius Iudic. de Stil. Hist. p. 118. reprehendit Casaubonum, quod scripserit: Iussit me Rex, ut hoc tibi significarem, pro Iussit me Rex significare hoc tibi, vel Iussit Rex, ut hoc tibi significarem: et Vossius L. 2. de Arte Grammat. c. 7. hanc r(h=s1in Latinam esse prorsus negat. Conf. Perizon. Addend. et Emend. p. 48. 125. Vnde Accusativum personae, qui una cum Infinitivo sequitur, ad Infinitivum pertinere volunt; non ad Verbum Iubeo. In quo tamen magni viri errant, si quidem fimpliciter id adsertum volunt. Construitur enim hoc Verbum etiam cum Accusativo, quamvis non sequatur Infinitivus. V. g. apud Plautym Stich. A. 2. Sc. 3. v. 11: Iube famulos, rem divinam mihi apparent. Et Sueton. Vespas. c. 23: Nuntiantes legatos, decretam sibi statuam, jussit, ut continuo sibi ponerent.

4. Notandum etiam, Infinitivum non numquam esse subaudiendum. V. g. Cic. in Epp. ad Fam. Litteras ad te, non quae te aliquid juberent; sed quodammodo commendaticias sumsimus. Non quae te aliquid juberent; subaudi, facere.

5. Denique id etiam observandum, huic Verbo Accusativum rei jungi posse: in quibus locutionibus vel secundum Melanchthonem in Grammatica p. 314. Iubeo idem significat, quod decerno, statuo, creo; vel secundum alios similiter Infinitivus quidam, sed qui Passivae vocis sit, subaudiri debet. V. g. Livius: Tullum Hostilium Regem populus jussit (subaudi, creari. ) Et apud Spartianum: Vt convivia, et maxime prandia per singulas litteras juberet (subaudi, parari). Et apud ipsum Ciceronem pro Cornific. Populus Romanus legem jussit de civitate tribuenda (subaudi, fieri vel promulgari. ) Atque hinc satis patet, Casanbonum adfirmantem, ejusmodi locutionem recentioris Latinitatis esse, vehementer errare. Conf. Cell. Antib. 253. et 268. it. C. P. 98. et 180. it. Discuss. Append. 61. seq.

IVDEX COMPETENS in Pandectis apud Vlpianum et alios ICtos occurrit: Cicero eum dicit Iudicem suum et legitimum. Germanice est Der ordentliche Richter, vor dem man zu stehen schuldig ist.

IVDICARE aliquid ex aequo et bono; de aliqua re; ex ipsa virtute de virtutis robore; contra aliquem; secundum leges.

IVDICIVM EXTREMVM r(h=s1is2 Theologica, nec linguae tamen Latinae indoli repugnans, in docendo omni eleganti Latinaeque circuitioni praeferenda. Pontanus ita parafra/zei: Decretorius ille dies generis humani; Dies novissemus, quo Christus de coelo ad judicia exercenda descendet. Conf. Niess de Ortu et Occasu L. L. p. 220.

IVDICIVM suum proferre, Seine Meynung vorbringen, Plin. L. 9. Ep. 8.

IVNCTVS alicui, cum aliquo, et interdum aliquo sine Praepositione. Cic. de Orat. Improbitas scelere juncta. Id. ad Attic. Laudatio defensione juncta.

IVNGERE aliquid alicui, cum aliquo, et aliquando ad aliquem: it. Iungi inter se.

IVRARE Deum et per Decum: Iurare in aliquem et in verba alicujus, Einem buldigen: Iurare liquido, conceptis


page 1545, image: s0821

verbis: Iurare aliquid in se, Liv. Lib. 2. cap. 45.

Iurare calumniam et de calumnia id est, Iurare, sed non temere ex malevolentia, sed justitiae causae suae confisum dicam scripsisse alteri.

Iurare, se non debere, non est ad genium linguae: dicendum heic, Abjurare debitum, Abjurare pecuniam. Schor. Phras. ad voc. Abjuro.

IVRATVS qui juravit et INIVRATVS[?] i. e. qui non juravit olim, quum integer esset sermo Romanus, omnibus notum erat: nunc sublata de consuetudine vocabula illa videntur. Verbo enim Iurare vulgus exprimere solet, quae Latini his Nominibus. Sic enim loquuntur vulgo omnes: Tu mihi non crederes, etiamsi jurarem; Fecit id, postquam juravit; Credit, postquam juravit. Veteres autem hoc modo: Iuratus id tibi adfirmo; Iurato mihi crede; In hanc legem juratus contra facere non audet: Haec injuratus sum dicturus, quae juratus in concione dixi. Schorus de Phras. ad voc. Abjurare.

Nec Iuratus tamen vim tantum agendi habet, sed Passivā significatione etiam interdum legitur. V. g. Iuratum foedus i. e. quod confirmatum jurejurando est. Menk. Spec. 2. p. 94.

IVRE TVO Iure meo, Pro tuo jure, Pro meo jure, id est, quod multi insulse dicunt: Tuo modo, Meo modo, Ad voluntatem tuam, Ad beneplacitum.

IVS habeo ad hoc faciendum, Germanismus: Lat, Hoc jure meo possum facere.

IVSIVRANDVM Gen. Iurisjurandi, Dativo Iurijurando, bene.

* Apud Ciceronem pro Rosc. c. 15. et pro Fontejo c. 9. Livium L. 32. c. 21. Caesarem B. C. L. 1. c. 76. n. 4. et alios, occurrit etiam Iusjurandi, Iusjurando: at Vossius Aristarcho Lib. 2. de Analog. c. 20. fin. cuncta haec loca pro suspectis habet, et Edd. heic variant.

IVVARE aliquem contra aliquem, non improbem: elegantius tamen, Adesse alicui contra aliquem.

IVXTA aequitatem, perperam: Lat. Aequis conditionibus, Vt aequum est, Vt par est.

* Ita nec dicendum, secundum edictum; sed Ex edicto.

Iuxta alienā notione heio sumitur: et Secundum similiter hoc loco a)to/pon est.

IVXTA Horatium, Iuxta Hesiodum, Iuxta verba Ciceronis, Iuxta illud Poetae, Iuxta regulam, Iuxta communem, definitionem, Iunta leges, Iuxta Dei voluntatem Cet veteres non dixere: qui pro eo habent' secundum Horatium, Vt est apud Horatium' Ex sententia Horatii, Iudice Horatio, Vt Horatio placet seu videtur, Teste Horatio, Auctore Hesiodo, Vt Ciceronis verba mea faciam, Quemadmodum Poeta canit, Vt Cicero praecipit, Secundum regulam, Ad regulam. Si ad vulgarem desinitionem rem omnem exigas, Vt ferunt leges, Vt Dei fert voluntas, cet.

* Iuxta apud veteres respicit situm loci et ordinem, idemque fere notat, quod Prope, Apud. V. g. Corn. Nepos in Vita Attici sub finem: Sepultus juxta viam Appiam. Tacitus L. 2. Hist. c. 76: Iuxta deos in tua manu positum est. Plinius L. 2. c. 7: Vilitate juxta belluas esse. De reliquis particulae hujus notionibus conf. supra Part. Etym. Sect. 2. Numquam autem propemodum respicit normam, modum ac rationem.

Latinitate demum cadente ita usurparunt Nazarius, Solinus, Salvianus, Hieronymus, et post renatas litteras Scaliger, Lipsius, Muretus, et plures deinceps alii, apud quos creberrime occurrunt formulae: Iuxta Horatium, Iuxta recentiorum observationes cet.

* Atque cuncta haec a me dicuntur suffragantibus Goclenio Barb. 36. Becmanno Schediasm. Philol. Vossio Origin. et L. 1. de Vit. 165. Scioppio Animadv. in Voss. et de Stil. Hist. 161. Borrichio Cogit. 277. Cellario C. P. 248.

+ Solus obstat Cl. Kappius ad Iensium 66, qui duo loca ex Iustino adfert, quibus significatus voculae hujus, cadenti Latinitati a magnis viris adscriptus, argenteae etiam aetati vindicatur. Alter locus, quem Tursellino de Part. L. L. 430. debet, exstat L. 2. c. 12. n. 25: Quum anceps proelium esset, Iones juxta praeceptum Themistoclis pugnae se paullatim subtrahere coeperunt. Alter exstat L. 1. c. 7. n. 1: Initio regni Cyrus Sybarem coeptorum socium, quem juxta nocturnum visum ergastulo liberaverat, comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit.

L.

LABORARE alicui, aliquid, circa aliquid, de aliquo, in re aliqua, pro ali. quo, alicujus causā.

* Statius Theb. 3. v. 279: Laborent arma tibi. Cic. Illud laboro, ut non minimum hāc meā commendatione se consecutum arbitretur. Id. Laboro idem, quod tu. Quintil. L. 3. c. 11: Circa nomina rerum ambitiose laborare. Cic. De quibus antea laborabam, nunc sum animo aequissimo. Id. Senes laborant in eis, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere. Non id ago, neque in eo nunc laboro. Id. Laborare


page 1547, image: s0822

pro bonis viris. Id. de Domo c. 11: Laborare pro salute alicujus. Id. Laborare amici causā.

Laborare de aliqua re, usitatissime, et Ciceroni frequentissime in ore est.

Laborare alicui, non nisi fere Poetarum videtur esse.

Dicit etiam Cicero: Amari ab eo laboravi. Non mediocriter laboro, ut possis. Laboro, quomodo ea tuear, quae mihi tuenda sunt. Graeci numquam laborant, quemadmodum probent, quod dicunt.

LABORARE morbo, a morbo, ex morbo. Laborare renibus, et ex renibus; frigore et a frigore; invidiā et ex invidia; pedibus et ex pedibus; aere alieno et ex aere alieno; re frumentariā et ab re frumentaria.

In aliis Ablativus fere sine Praepositione frequentior. V. g. Laborare fame, vitiis, podagrā, dolore cet.

LACTARE aliquem spe, suspectum: dic, In spem maximam adducere aliquem, spe bonā complere aliquem, spem offerre alicui.

+ Terentius Andr. A. 5. Sc. 4. habet quidem Pollicitando alicujus animum lactare, Einen mit vielen Versprechungen hinhalten; et A. 4. Sc. 1: Nisi me lactasses amantem, et falsā spe produceres: sed inde non satis praesidii videtur esse pro suspecta illa locutione.

LACRIMARVM VALLIS non quidem inexplicabilis Metaphora est; at veteribus tamen inusitata: Theologis recentioribus interim satis frequens. Magis Latine pro eo dixeris, Iniqua vitae conditio, Amarissima vita, Omnibus fortunae telis proposita vita nostra, ubi Luctus et ultrices posuere sedilia curae. Conf. infra Miseriarum vallis.

LAETARI aliquam rem, aliquā re, de aliqua re, in aliqua re.

+ In constructione, quae fit per Accusativum, Grammatici subaudiri volunt ob vel propter. At nusquam reperitur, Laetari ob hanc rem vel propter hanc rem. Solent autem Praepositiones ellipticae non numquam a veteribus in aliis exemplis nominatim adjici: quod quum heic, et in Verbo Gaudeo, numquam fiat, suspecta nobis quidem est Ellipsis, quam in utroque verbo hoc, cum Accus. constructo, statuunt Grammatici.

* Virgilius more Graecorum Genitivum addit L. 11. Aen. v. 280: Nec veterum memini laetorve malorum.

LAETVS hāc re et de hac re, interdum in hac re.

* Poetae etiam cum Genitivo et Infinitivo, v. g. Laetus laboris, Laetus laborars.

LAMENTARI absoluteCicero etiam cum Casu quarto, Lamentari vitam, Tusc. 1. 33.

LARGIRI de se; ex alieno.

LASSVS viā, viarum, de via, a studiis, ab itinere. Modus, qui fit per Praepositiones de et a, in prosa usitatior.

LATE atque passim, Flor. Lib. 2. c. 17. n. 2: usitatius, Longe lateque.

LATERE in angulo, displicet, quamvis angulus pro secessu et loco remotiore, occurrat. Vide supra Part. Etym. Sect. 1. voc. Angulus. Latini dicunt, Latere in tenebris, Latere in occulto, Delitescere, Occulte latere.

LATERE PONE SE locutio Plautina est, occurrens in Trin. A. 3. Sc. 2: quam non magnopere suaserim, ut adhibeas: insolens enim est, et Comico relinquenda. Significat autem idem, quod officere sibi, commodum suum non curare, Sich selbst im Lichte stehen. Vorst. de Lat. Falso Susp. 266.

LATET MIHI et LATET ME utrumque.

* Quamlibet enim construendi modus cum Dativo plus indolis linguae Latinae habere videatur, eumque huic Verbo jungant optimi scriptores, Varro, Plautus, Cicero, Lucretius, alii; tamen etiam Accusativum personae addunt: neque solum Poetae, v. g. Virgilius, Ovidius et Val. Flaccus; sed etiam solutae orationis scriptores, v. g. Varro, Plinius et Iustinus plus semel.

+ Proinde errant, qui Latet me non magis Latinum esse, quam Patet me, censent: nec audiendi sunt, qui hanc Accusativi constructionem Graecismum esse docent Poetarum, qui propter metri necessitatem eis concedatur, quemadmodum alia multa, quae in pedestri sermone minus tolerantur.

Interim quia Nepos, Caesar, Livius, Seneca, Curtius, et ceteri, quantum constat, ab utraque locutione abstinuere; Cicero autem tantum duobus locis (cujus tamen alterum exemplum ab optimis MSS. exsulat) usurparit: cum his, praesertim solutā oratione, loqui tutius esse, quidam judicant. Ita autem fere Cicero et alii: Hoc me praeterit, Hoc me fugit, Hujus rei sum ignarus, mihi est incognitum, Hoc latet, nullo personae Casu addito. Schorus de Phras. Grut. in Cic. 1. Catil. c. 6. Cell. antib. 245. seq. C. P. 97. et 100. Sanctii Minerv. 123. et in hunc Scioppii animadv. ejusdemque Praefat. in Grammat. Philos. Borrich. Defens. Stradae 294. Gunth. Lat. Rest. 358. seqq. Titii Manud. 253. seq.



page 1549, image: s0823

LATINVM nescit, Latinum loquitur, perperam: neque enim nudum Adjectivum veteres umquam in hujusmodi locutionibus addiderunt. Loquuntur autem pro eo sequentibus fere modis: Latinam linguam ignorat, Latinarum litterarum expers est, Latine loquitur, Scit Latine, (subaudi, loqui. )

LATVS, LONGVS[?], CRASSVS[?], ALTVS[?] pedem, pede, pedum.

* Haec enim Adjectiva quantitatis non solum adsciscunt Accusativum, sed etiam interdum Ablativum et Genitivum, significantem certam mensuram.

Subjectum quo i.e. quo mediante latitudo, longitudo, crassitudo, altitudo homini vel rei alicui inest, ponitur in Ablativo sine et cum Praepositione a vel ab. V. g. Latus humeris, Latus ab humeris.

LAVDARE more fascinantium, i. e. animo malefico.

LAXA DIES pro tempere satis longo nemini suspectum sit. Ita enim Cicero Ep. ad Attic. 82: Ego dient statuo satis laxam, Ich setze ja den Termin weit genug hinaus.

LAXARE se molestiis; animum a laboribus, a contentione.

LECTIONES VARIANTES possis fortasse commodius dicere Variantes scripturas; quia scriptura est lectionis causa. Voss. Ker.

LECTVS funebris, magnifice exstructus, Ein Paradebette.

LEGARE aliquid ad pias causas, tam suspectum, quam hodie vulgatum: dic, Legare vel dicare aliquid usibus publicis, iisque saeris.

* Legare in re testamentaria usurpatum non construi solet cum Accusativo et Praepositione Ad; sed non nisi cum Dativo.

LEGARE sibi aliquem, Ihm jemand zueignen oder wahlen zu seinem Gehulfen oder Collegen, dicebantur apud Romanos consules aut Duces, qui legatum aliquem sibi eligebant, qui secum iret in provinciam aut in bellum, v. g. Cic. Lib. 6. Ep. 6: Caesar Cassium sibi legavit, Er hat ihn zu seinem General-Lieutenant gemacht.

* Ita Legatus in bello notat Einen General-Lieutenant: Proconsuli autem in provincia adjunctus notat Einen Vice-Gouverneur.

LEGATVS LEGIONIS significat, ut nunc militiae ratio est, Einen Brigadier: TRIBVNUS MILITVM, Einen Obersten.

* Atque hinc Tribunus cohortis equestris dici possit Ein Oberster zu Pferde. Praefectus militum, Ein Officier uberhaupt. Pracfecti militum s. belli superiori honore, Ober-Officiers. Praefecti militum inferiori dignitate, Vnter-Officiers.

Apud Suetonium autem Tib. c. 19. et Vesp. c. 4. Legatus legionis occurrit, nilque aliud notat, quam Tribuni vicarium. Einen Obrist-Lieutenant.

LEGERE quosdam in patres, Liv. Lib. 1. c. 28. et 35. Gewisse Leute zu Rathsherren wahlen; aliquem in senatum; in locum demortui.

LEGES PRAESCRIBERE sine idonea auctoritate: Lat. Leges dicere, dare, sciscere, sancire, rogare, ferre, perferre, injungere, promulgare, conscribere, condere, constituere, sancire, edere, figere, ponere, facere, urbem saluberrimis atque utilissimis legibus munire.

* Tyrannorum fere est, Imponere legem. Schor. Rat. Disc. L. L. p. 126.

+ Nota: Rogare et Promulgare legem, proprie loquendo non eadem sunt. Nam in modo ferendarum legum observare plerumque veteres Romani solebant:

1. Rogationem.

2. Relationem.

3. Promulgationem.

4. Suasionem.

5. Suffragii lationem.

6. Acceptationem.

Conf. Part. Etymol. Sect. 2. voc. Rogatie.

LEVARE aliquem onere; dolerem alicujus; laborem alicui.

* Plautus per Graecismus, loco Ablativi rei etiam Genitivum usurpat. Rud. 1. 4. 27: Omnium me jam laborum levas. Alii in hoc loquendi modo per Ellipsin subaudire malunt Abl. onere, molestid, cet.

LIBENTER aliquid facere, linguae patriae simile est, quamvis nemo, ut minus Latinum, repudiare debet: ad Latinum tamen magis accedit, Deditā operā aliquid facere. Schorus de Phras. ad voc. Deditus.

* Libenter aliquid habere pro Delectari aliquā re, similiter linguae nostrae vernaculae videtur natales suos tribuere. Sed Vegetius tamen hanc r(h=s1in usurpat: quamvis nemini eam imitandam putem: neque enim auctore se hoc suo tuetur satis.

LIBER oneris, onere, ab onere. Ablativus cum Praepositione est usitatior.

LIBER excerpterum, bene: elegantius cum Plinio Lib. 3. Ep. 5. Electorum commentarius.

LIBERALIS in erogandis pscuniis: Sall. Catil. c. 7. Liberalis pecuniae.



page 1551, image: s0824

LIBERARE aliquem aere alieno; a creditoribus. Liberari morbo, Plin. L. 5. Ep. 9.

+ Liberatus ab aliquo pro Liberatus per aliquem. V. g. Liberati sumus a Christo pro Liberati sumus per Christum seu Christus nos liberavit, minus recte; eo quod verbis Passivis, si activa capacia fuerint Praepositionis a, minus apte in Passivo eadem Praepositio apponatur, cujus vis tum omnis est, notare terminum, a quo aliquid arcessitur. conf. supra A et AB, quando cum verbis Passivis construuntur.

LIBERVM ARBITRIVM bonae notae est: habent enim idonei scriptores e. g. Livius Lib. 4. c. 43. agens ibi de libero arbitrio populi. Cicero tamen et alii Voluntatem liberam, aut quod in nostra potestate est, appellant. Schori Phras. ad voc. Arbitrium.

* Vtitur quidem Cicero vocabulo arbitrii, sed addit pronomina, meus, tuus, suus, aliorum. V. g. Secundum arbitrium meum, Ad arbitrium tuum; non Adjectivum Libernm.

+ Liberi arbitrii meminisse coepit Ecclesia Saec. III, quum fatum Stoicorum a Christianis oppugnaretur. Reimmanni Hist. Voc. L. L. p. 69.

LIBIDINEM habere in aliqua re, pro Delectari aliquā re, auctoritate Sallustii dicitur. Ita enim ille: Bona libide mihi est vobis gratificandi, pro Libet mihi gratificari vobis. Item: In equis et canibus libidinem habere, pro Equis et canihus delectari. Sed hanc locutionem habere novitatem, ait Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 147.

* Solemus quidem vocabulum Libidinis propterea pro me/s1w| habere; praesertim quum Livii auctoritas accedat, qui L. 1. c. 57. Mala libido dicit: interim tamen saepius in malam partem sumitur; unde a(plw=s2 sumtum deteriorem fere sensum habet.

LIBRVM habere inter manus i. e. in eo conficiendo laborare: Librum habere prae manibus i. e. in promtu: Librum sumere in manus, Ein Buch in die Hand nehmen, recte cuncta dicuntur.

LICENTIAM DARE pro Facere potestatem, Permittere rem honestam, aut Dare veniam, non damnandum cum Croco aliisque existimo. Licet enim Licentia plerumque denotet impunitatem, et libertatem im modicam nimiamque permissionem; tamen non semper in vitio esse, sed aliquando etiam honestam potestatem significare, ostendit Pontanus Vol. 1. Progymn. Dial. 17. pag. 79. seq. et Valla Lib. 4. cap. 17. Conf. supra Part. Etymol. Sect. 2. voc. Libertas. Quin et ipsam hanc locutionem adhibet Cicero notione illā honestiore Lib. 1. Offic. c. 29: Pueris, inquiens, non omnem licentiam ludendi damus.

LICET mihi esse fortunato et fortunatum. Saepe etiam deest Dativus praecedens. V. g. Cic. pro Lig. Liceat esse miseros, quamquam hoc victore non possumus. Idem Att. Lib. 10. Medios esse non licet.

* Similiter construuntur Impersonalia Expedit, Convenit, Contingit, Prodest, et similia. V. g. Non cuivis contingit esse diviti et divitem. Non cui[?]s prodest, esse honorato et honoratum.

LICET hoc intelligere, et Licet hoc intelligi, cum Infinit. Activo et Passivo. Cic. Orat. 4. it. 60. Tusc. 1. 12. ad Brut. Ep. 5. Caes. B. C. 13. cap. 28. Menk. Spec. 35.

LILIVM CONVALLIVM Ein Mayenblumgen, et veteres ignorant, et minus accommodate videtur formatum esse. Neque enim hic flosculus tantum in convallibus, sed omnino in silvis reperitur. Vnde rectius dicitur Lilium silvestre, seu Hemerocallis, h(merokalli/s2.

LINEA NEBVLA, it. VENTVS TEXTILIS eleganter pro lino aut linteo tenuissimo, Germ. Zarte, Hollandische Leinwand.

LINVM crudum, Vngehechelter Flachs. Linum peciere, Flachs hecheln. Linum nere, item: Linum in sila ducere, Flachs spinnen. Immittere lina per acum, it. Conjicere filum in acum, Einfadeln, Cels. Lib. 6. c. 7. et 17. Linea vestis, Ein Kittel. Linteum Pelusium albi coloris, Ein Schleyer, Cic. Verr. 7. c. 56. Lintea tunica Sacerdotalis, Ein Cho hemde, Liv. L. 9. c. 40. Lintea manuum ornamenta, Manchetten.

LIQVET mihi haec res, et hac de re.

LITARE Deum sacris, non Litare Deo sacra, proprie dicendum est, si Servium audimus ad illud Virgilii 4. Aeneid. v. 50: Non enim, inquit ibidem, sacra Deo, sed Deum sacris litamus i. e. placamus. Ita tamen et Livius dixit Lib. 41. c. 15. et Sueton. in Othone cap. 8: Victimas Diti Patri caesas litavit. Itemque Seneca in Medea sub finem:

Plura non habui dolor Tibi quae litarem.



page 1553, image: s0825

Et Tertullianus de Patientia c. 7: Quem autem honorem litabimus Domino Deo? Atque in his et aliis locis Litare simpliciter sacrificare notat: nec Litare Deum sacris, usquam, quod scio, occurrit.

* Immo vero hostia intransitive dicitur litare, v. g. Sueton. Aug. c. 96: Circa Perusiam sacrificio non litante. Sed loctio ambigua est: Vide Interpretes Virgilianos de hoc verbo: it. Macrobium L. 3. c. 5. et Nonium c. 5. n. 12. et Turnebum Advers. L. 18. c. 20.

Nec dixere tantum veteres Litare aliquid, sed etiam Litare aliquā re. V. g. Molā salsā litant, qui tura non habent.

LITTERAE laureatae, Livius: Litterae victrices i. e. victoriae significatrices, Cicero.

LITTERAE publicae, tutum iter, et alia cursui necessaria praestantes; Litterae Principales, quibus iter facientes per provincias adjuvantur; Litterae publici commeatūs; Litterae liberi commeatūs ergo aucteritate publicā concessae; Diploma, quo alicujus festinatio adjuvatur, Plin. Lib. 10. Ep. 14. Ein Passport.

LITTERAS claudere, Litteras aperire, suspecta: Lat. Epistolam obsignare, Annulo obsignare epistolam, Annuli sigillum imprimere epistolae, Annuli sigillo imprimere epistolam, Imprimere epistolae sigillum annulo, Complicare epistolam, sigillo munire epistolam: it. Epistolae vincula laxare, signumque detrahere, Solvere l. resignare litteras, Linum epistolae incidere, solvere vinculum epistolae, Quintil. Rumpere linum et turbare ceram.

* Linum epistolae incidere, Rumpere linum et turbare ceram, locutiones sunt, quae respiciunt ad veterum tabellas, quae lino s. filamento aliquo conjungebantur, et sic non nisi ad fasciculos epistolares applicari hodie possunt.

LITTERAS reddere alicui, Einem den Brief uberantworten, respicit tabellarium. Sed in Passivo Redditae mihi sunt litterae a te, et tabellarium respicit, et eum, quocum per litteras colloquimur.

* De priore nemo dubitat: de notione posteriore ne quis scrupulus insidat animo, videsis Cic. L. 6. Fam. Ep. 5: Quum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistolae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat.

LITTERAS facere ad aliquem. Iustinus Lib. 27. cap. 2: malim usitatiora, exarare seu dare ad aliquem litteras.

LITTERAS mittere alicui et ad aliquem. Dicitur utrumque et de eo, qui procurat epistolam nobis tradendam, et de scriptore ipso, qui ad nos dat vel exarat epistolam.

LOCARE marmora secanda, Verdingen; Locare beneficia apud gratos, Anwenden: Locare operam suam alicui, Gellius; Locare mentem, operam, tempus in aliua re; interdum in et ad aliquam rem.

Locare milites in proris, Curtius; Locare, alicui filiam. Item Locare vel Dare filiam alicui nuptum vel nuptui.

* Hoc Verbum cum Praep. In constructum, plerumque Ablativum, rarius Accusativum admittit.

LOCI Nomen si vulgari sermone ponitur, pro eo non ineleganter Nomen gentis ponitur: sin contra Nomen gentis vulgo poni consuevit, elegantius loci Nomen dicetur. V. g. Ad Italos profectus est, Ivit ad Batavos. Cic. Sicilia tota, si unā voce loqueretur, hoc diceret.

LOCO parentis alicui esse, (ubi ad vocabulum Loco subaudiendum videtur In, quod alias exprimitur,) locutio est satis Latina, et ab ipso Cicerone usurpata.

* Par ratio est in illis: Loco fratris sibi aliquem ducere, Loco fratris germani aliquem diligere, Aliquem in Germani fratris diligere loco cet. Vorst. de lat. Falso Susp. 264.

LOCVM TENENS DVCIS BELLICI EST Er ist General-Lieutenant, in sollemni titulorum hodierna pompa nihil respuo, ceteroquin non Latine ita dicitur. Dic, Ducis bellici est vicarius; vel more Romanorum, apud exercitum legatus est. Conf. paullo ante Legare sibi aliquem; item Legatus legionis.

* Locum tenere alicujus, et sic Locum tenentem alicujus esse, per se recte dicitur, Germaniceque notat, An jemandes Platze stehen, jemandes Stelle versehen: at numquam veteres hāc r(h/s1ei usi sunt ad designandam dignitatem illam militarem, de qua heic nobis sermo est.

Locum tenentes sine addito, Die Lieutenants, vocantur Latine cum Livio Lib. 8. c. 8. Subcenturiones, cum Heinsio in Silv. Duc. p. 61. Centurionum vicarii.

* Boxhornio in Hist. Bred. Protribunus; Heinsio in Silv. Duc. p. 57. Legionis Praefectus et Vicarius; Sueton. Tib. c. 19. et Vesp. c. 4. Legionis Legatus; aliis Tribuni


page 1555, image: s0826

Legatus, Tribuni Vicarius, est Ein Lieutenant-Colonell, oder Obrist-Lieutenant.

+ Optio autem in genere est Substitutus, vel Vicarius, quem mihi arcesso, ut partes meas peragat. V. g. Hic est Optio meus, Dieser ist mein Substitutus. Parei Lex. Crit. 863. Quamlibet hoc vocabulum speciatim in re militari locum habeat. Ita enim Varro L. 4. de L. L. c. 16: Optiones dicti sunt, qui a Decurionibus tamquam administri militiae adoptabantur, scil. ut Centurionibus substituerentur. Vnde patet, Locum tenentes nostros etiam Optiones appellari posse.

LOCVS, TEMPVS[?], OCCASIO frequenter et eleganter omittuntur.

* V. g. Non est (scil. locus), ubi pedem ponat. Erat (sc. tempus), quando suria istinusmodi agebantur. Cic. Catil 1. c. 10: Habes (sc. occasionem), ubi ostentes illam praeclaram patientiam tuam. Est (sc. occasio) ubi vos ulciscar probe.

LOCVS COMMVNIS Plauto Casin. Prol. v. 19. mors, sepulcrum, terra vel orcus est, unde negant redire quemquam; Senecae autem Lib. 1. Controv. 2. lupanar ita appellatur.

* Vulgatā tamen notione apud ipsum Ciceronem c. 1. Parad. ad Brut. et L. 2. de Invent. c. 22. occurrit. V. g. In locos communes aliquid conjicere, Sachen unter gewisse Titel bringen.

LONGE construitur eleganter, cum Positivo et Superlativo.

* V. g. Longe diversus, Longe diversissimus, et Longissime diversus. Vir longe post natos homines improbissimus. Civitatis longe primus L. 2. in Verr. n. 53. Princeps longe clementissimus. Rex longe clementissimus. Schorus de Phras.

Comparativis jungitur usitatissime V. g. Vir longe melior, longe doctior.

LONGE ESSE vel Longe abesse eleganter pro Procul distare.

* V. g. Quam longe hinc est in Galliam? Augusta Vindelicorum quam longe hinc sit, nescio. Amicus noster longe hinc abest. Schorus de Phras.

LONGIVS nihil est, formula, quā Cicero utitur, ingens desiderium exprimens.

*. V. g. Nihil tibi fuit longius, quam ut me videres. It. Nihil mihi longius est, quam colloquio tuo frui, Germ. Mich verlangt herzlich, dich einmal zu sprechen. Schorus de Phras.

LONGO tempore post, Diu post, aut Quod multo tempore intermissum est, repetere, occurrit apud Virg. Ecl. 1. v. 30, et alios: Cicero pro eo elegantius, Longe intervallo, satis longo intervallo post. Schorus de Phras. ad voc. Intervallum.

* Contrarium huic est, Brevi spatio interjecto, Caes. L. 3. B. G. c. 4; Non ita multo post, Cic. pro S. Rosc. c. 28; Non multo postea, Cic. Catil. 1. c. 16.

LONGVM est, dicere; Longius est, facere hoc vel illud, quam olim crebris fermonibus a Romanis usurpabantur, tam nunc ab omnibus paene negliguntur pro iisque in ore habent, Nimis longum est, totum aut omnia dicere; ubi adjuncta particula haec Nimis contra usum veterum redundat.

* Cic. Longum est dicere: sed hoc breve dicam. In Verr. De omnibus longum est dicere. De Fin. Non opus est, exemplis hoc facere longius. Schorus de Phras. Plin. L. 7. c. 43. n. 6. Longum est refellere, et supervacaneum.

LONGVM tempus est, quod cet. non ad genium linguae dicitur; quamvis longum tempus est, haud per se, sed hoc tantum nexu rejiciatur. Cicero et veteres pro eo, Diu est, quum ego nihil de te quidem rumoris accepi.

LOQVI alicui, cum aliquo, ad aliquem, Plaut. apud aliquem, inter se; aliquid et de aliqua re. Loqui cum aliquo et inter se, optime: Loqui alicui, ad vel apud aliquem; rarius occurrit, maxime autem exstat apud Poetas et Comicos.

* Item: Loqui ad aliorum mentem; Loqui ex vel de aliorum judicio; Loqui in aurem alicui; Loqui pro absente. Plin. L. 4. Ep. 11: pro libertate, Corn. Thras. c. 2. n. 4.

LOQVI cum aliquo, bene: elegantius pro eo, Agere cum aliquo. Schori Phras. ad voc. Agere.

+ Agere cum aliquo, interdum est etiam litigantis, ut Cic. ad Attic. L. 1. Ep. 1. Agere coepit cum fratre ejus - - una agebant ceteri creditores i. e. jure agebant, actionem, litem instituebant.

LOQVI secum, suspectum pro Loqui inter se, Sermonem cum aliquo conferre vel instituere; Caedere sermones, quod este Graeco ko/ptei/n r(h/mata.

* Quod quidem scimus, Loqui secum nihil aliud est, quam In animo secum versare aliquid, Volvere secum aliquid, Ponderare aliquid. Plin. L. 5. Ep. 1: Non aliter tecum, quam mecum loqui soleo.



page 1557, image: s0827

LORICA valli inferioris, vel Ambulacrum valli, Boxhorn; Hist. Bred. p. 136. Succinctum valli, Heins. in Silv. Duc. p. 197; Lorica Horizontalis, alii, Eine Fausse Braye. Loricae extimae declivitas, Die Glacis.

LVCERE lumine alieno, Neutraliter; et Lucere alicui facem i. e. praeferre, Active.

LVCRARI VICTVM minus recte: dic cum Cic. Merere victum, Opere sibi parare victum; cum Terent. Lanā ac telā victum quaeritare.

* Lucrantur proprie mercatores: Merent operarii, et qui labore sibi victum parare ftudent. Ac si vel maxime Lucrari improprie sumitur, respicitur tamen ubique ad lucrum, cui mercatores intenti sunt. Conf. supra Part, Etym. Sect. 2. Voc. Lucrantur.

Qui igitur dicunt: Operarii decem asses lucrantur; dicere pro eo debebant: Operarii merent denario. Merere autem non tantum milites dicuntur, v. g. Equo merere, zu Ross dienen; Pedibus merere, Zu Fuss dienen; Stipendia merere, Krieges-Dienste thun: sed et alii, qui locant operas suas, et quaestum faciunt, v. g. Aere merere, Vm Geld dienen. Conf. supra Part. Etym. Sect. 2. Voc. Merere.

LVDENDO hos versus fecit, perperam: dic, Ludibundus hos versus fecit. Schori Phras. ad voc. Ludibundus.

* Ludendo aliquid facere, non respicit modum et rationem; sed causam, v. g. Ovid. Ludendo saepe paratur amor. Nunc autem nemo ludendo versus facere potest; sed ludibundus id praestare poterit, si celeritate ingenii Poerici praeditus est. Diu meditando, et scandendo versus non faciunt, qui ludibundi id praestant.

LVDERE instrumentis Musicis, perperam: Latin. Canere fidibus, Cantare scienter tibiis. Schor. Phras. ad voc. Cano.

* Verbum ludendi in re Musica a)/topon est. Ludimus aleā, pilā, tesseris; sed instrumentis Musicis canimus.

LVDERE pilam et pilā; aleam et aleā; ludum et ludo; versus et versibus.

LVDVM VINCERE quomodo nos, Ein Spiel gewinnen, recte.

* De Verbo vincere enim notandum, quod non de eo tantum, qui proelio, sed et de eo, qui ludo superior est, usurpetur. Olympia sane ludus fuerunt, qui apud urbem Olympiam in Graecia celebratus fuit. Dixerunt ergo Olympia vincere. Ennius apud Ciceronem in Laelio:

Sicut fortis equus spatio qui saepe supremo

Vicit Olympia, nunc senio consectu' quiescit, Sed et Graeci similiter dicunt ta\ *o)u/mpia vika=|n. Vnde orta vox composita *olumpioni/khs2 pro eo, qui ludum Olympia vincit. Quam vocem ipsi quoque Latini plurimum usurpant. Cic. L. 1. Tusc. Quaest. Diagoras Olympionices nobilis. Item: Permagnum existimans tres Olympionicas una ex domo prodire. Et alibi, Praemium Olympionicarum capere. At Latine Olympiorum victorem dicere possis. Nam ipsum quoque nomen victor in ludis frequentatur. Corn. Nepos in Praef. Magnis in laudibus totā fuit Graecid, victorem Olympiae citari. Et in Alcibiade: Illum unum omnes prosequebantur, et id quod numquam antea usu venerat, nisi Olympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabantur. Et apparet, Cornelium Nepotem ipsum ludum Numero Singulari Olympiam dixisse: quod nomen proprie fuit urbis, qpud quam ludus agitatus fuit. Quin et ipse Cicero, Nepotis aequalis, Lib. 1. Tusc. Quaest. Victores Olympiae, pro Victores Olympiorum dixit. Vorst. de Lat. Falso Susp. 169.

LVERE peccata; Luere poenas; poenas peccati; supplicia crucibus; poenas ob factum aliquod, Plin. Lib. 9. Ep. 13.

M.

MACTARE aliquem laude, vel honore, trita satis locutio; sed cujus antiqui scriptoris auctoritate se tueri possit, non dum mihi liquet.

* In malam quidem partem a veteribus Verbum mactandi usurpatur. V. g. Mactare aliquem summo supplicio, crudelissimā morte, damno, infortunio: sed in bonam, quod quidem scio, non item.

Dic ergo Laude adficere, Laudibus efferre, Laude prosequi aliquem.

MACTE et MACTI quot modis construatur? de eo jam fusius actum est supra Part. Etym. Sect. 2: quo lectorem remittimus.

MAGIS et POTIVS[?] in sermone non citra suavitatem interdum desiderantur, ut ma=llon Graecorum. V. g. Certum est mori (scil. potius,) quam hoc pati. Antonii Augustini Emendation. L. 4. c. 8. p. 184. seqq.

MAGIS MAGISQVE Magis ac magis, item Magis et magis, eleganter dicitur et more Graeco.

* Cic. Fil. L. 16. Fam. Ep. 21: Enitar, ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. Et Pater Attico L. 14. Ep. 18: De Graecia quotidie magis et magis cogito. Plin. L. 7. Ep. 3: Fortasse his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio involvas. Id. L. 10.


page 1559, image: s0828

Ep. 28: Debitores excutio, quod ex ipso tractu magis ac magis necessarium intelligo.

MAGIS te amo fratre, locutio infolens: rectius pro eo dixeris, Magis te amo, quam fratrem.

* Etsi enim Comparativis subjicitur Ablativus; frequentius tamen id est in Adjectivis, quam Adverbiis, quibus usitate succedit Quam, v. g. Plus, quam; Magis, quam. Cicero L. 3. Fam. Ep. 15: Oderam multo pejus hunc, quam illum ipsum Clodium; non, illo ipso Clodio. Horatius L. 1. Ep. 17. v. 30. 31. femel, quod equidem sciam, ejusmodi r(h=s1in horridulam admisit, ita ibi canens:

Alter Mileti textam cane pejus et angue Vitabit chlamydem:

quam tamen, praepostero imitationis studio, non nulli, ut elegantissimam, semper in ore habent; quin etiam ad odium transferunt, ut subinde audias, Cane pejus et angue aliquid odisse. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 271. seq. Conf. infra Vitare aliquid cane pejus et angue.

MAGNA MIRA quomodo Galli Grandes merveilles, et nos Grosse Wunder; Magnus amator; Magnus adjutor; Magnus opinator; magnus risus jocusque; Magna amicitia; Magna pecunia; Magnae divitiae; Magna spes; Magnus timor; et id genus alia, apud Ciceronem, Plautum, Terentium, et alios occurrunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 34. seq.

MAGNAM PARTEM Majorem partem, maximam partem eleganter et per Atticismum dixeris pro Magna ex parte, Majore ex parte, Maxima ex parte. V. g. Omnis eruditionis apparatus maximam partem Latinis litteris continetur. Bangius 884.

* Ejusmodi Atticismos, Accusativo scilicet absolute posito, Latinitas plures habet. V. G. Vir cetera bonus. Omni venerationis cultu aetatem devenerandus. Moestus, sollicitus, anxius vicem suam vel alicujus i. e. ob vicem. Illud quidem tibi adsentior. Id aetatis, pro eā aetate. Id temporis, pro eo tempore. Differunt aliquid i. e. in aliquo. Quid me vis? i. e. quam ob rem. Multa peccare i. e. in multis. Hoc erro i. e. in hac re.

MAGNVM aut PARVVM quum domestico sermone dicitur: pro hoc, LEVE; pro illo, GRAVE, cum doctis dixeris in malis rebus praecipue usitatius. Quod idem sentiendum est de Adverbiis Graviter et Leviter pro Multum et Parum.

* Cic. Facilius in morbos incidunt adolescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Id. In adeundis periculis consuetudo imitanda Medicorum est, qui leviter aegrotantes leviter curant: gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Id. Levis est consolatio ex morbis aliorum.

MAIOR CIVITATIS pro Principe vel Praefecto urbis, barbare.

* Latine enim locutis Majores, sunt avi, ac proavi, et horum longā etiam serie antecedentes progenitores. Nec tamen diffitendum, jam sub Antoninis Apulejum in Flor. dicere, Major meus Socrates; nempe ratione Socraticae Philosophiae, cujus sectatores quasi filii Socratis forent. Ac similiter idem in Apolog. Iam pridem majores meos, Aristotelem dico et Theophrastum et Eudemum. Immo hoc paullo antiquior Gellius L. 19. c. 1. ait: Majores nostri, conditores sectae Stoicae. Sed in praefectura urbium et similibus non arbitrer, tum, vel uno, altero, aut tertio etiam saeculo post, hoc sermonis genus obtinuisse. Voss. de Vit. 118.

+ In veteri Gallicorum Regum aula, qui loco a Rege proximo esset, et toti aulae praefectus, Major Domūs appellabatur. Eginhardus in Vita Caroli Magni: Oper et potentia regni penes palatii Praefectos, qui Majores Domūs dicebantur, ad quos summa imperii pertinebat. Videntur nimirum cadente Latinitate, Majores domūs, in optimatum familiis, appellati, qui antiquitus Atrienses, et Diaetarii vel Diaetarchi dicti sint; qui primi et honoratissimi inter servos orant; ut ex iis, quae de hoc genere servorum Laurentius Pignorius Commentario de Servis notavit, constare potest: quales hodie in aulis nostris Marschalle item Hofmeisters vocamus. Ita Hieronymus ad Nepotianum de Vita clericorum: Solus cum sola, secreto et absque arbitrio vel teste non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, majorem domus, virginem, viduam, maritatam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Nempe heic sermo est de Majore domūs feminei sexūs, Germ. Einer Hofmeisterin. Sane fuerunt Majores Domūs apud Francorum Reges initio nihil aliud, quam aulae Praefecti, et sic Primarii Ministri aulae, non eā potentiā ac vi, quam postea sibi, socordiā Regum et lenitudine, usurprunt et arrogarunt.

MAIOR quam pro, v. g. Majorem, quam pro numero, speciem gerere, Mit einer geringern anzahl eine ansehnliche Figur machen, Curt. L. 3. c. 2: elegans Latinorum r(h=s1is2.

MAIORIS vel MVLTI facere, aestimare cet. perperam: dic, Pluris, Magni, Maximi facere, aestimare cet. Vavassor. Antib. 326.

* Verba aestimandi, qualia sunt Aestimo, puto, duco, pendo, licitor, addico, condico,


page 1561, image: s0829

taxo, sum, adhaec facio habeo, vendo, consulo, regunt non nisi sequentes Genitivos, Tanti, quanti, quantivis, quanticumque, parvi, magni, plurimi, tantidem, nihili, pluris, minoris, maximi, minimi, it. nauci, flocci, pili, pensi, teruncii, assis, lucri et hujus demonitrative sumtum. Nusquam autem Genitivos Majoris et Multi adsciscunt. Conf. supra Aestimare magni. it. infra Tanti, Quanti.

Vnus Cicero obstat, qui dicit Multi existimari, Sehr wehrt gehalten werden. At hoc non trahendum puto ad exemplum esse, nec ad modo commemorata aestimandi Verba reliqua accommodandum.

MALA et BONA Germanismus: dic cum Valer. Maximo, Larga et maligna mensura.

MALE AVDIRE pro Graviter audire, Surdastrum esse, vel vitio auditūs laborare, perperam.

* Nam Male audire, Latinis est non nisi Infamem esse, Scelerum libidinumque maculis notari. Cic. Erat surdaster M. Crassust, sed aliud molestius, quod male audiebat. Schor. Phras. ad Voc. Audio. Conf. supra Bene audire. Nempe

Opponitur ei Bene audire i. e. bonae existimationis esse. Cic. Est. hominis ingenui, velle bene audire ab omnibus.

MALE CONTENTVS Gallicismus et Germanismus est: Lat. Indignabundus, Animus alienatus et offensus, Cic. L. 1. Attic. Ep. 2; Non est suā sorte contentus, Horat. 1. Sat. 1. v. 3, Er ist mecontent, oder ubel zufrieden. Minus contentus rebus suis est.

* Ita etiam Bene contentus sese habet. Veteres haec Adverbia non junxerunt Adjectivo isti. Pro Bene contentus, satis est dixisse Contentus.

MALE DISPOSITVS pro Male affecto seu Aegro, vel eo, quem scruplus quidam male habet, perperam.

* Dispositus notat idem, quod distinctus, distributus in ordinem: cui opponitur Inordinatus; non aegrotus, aut is, cujus in mente scrupulus quidam insidet. Plin. L. 16. c. 24: Disposta myrto folia, concava buxis, inordinata pomis. Et Plin. Iun. L. 3. Ep. 1: Me ut certus siderum cursus, ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Et L. 2. Ep. 11: Vir dispositus dicitur, qui recte sibi constat, nihil confuse ac turbide agit aut dicit.

MALE FERIATVS satis Latinum est, utiturque eo optimus Latinitatis auctor Horatius L. 4. Od. 6, ubi de Trojanis, quum armis depositis epularentur ac ferias agitarent, captis agit.

* Verba ejus haec sunt:

Ille (Achilles puta) non inclusus equo, Minervae Sacra mentite, male feriatos Treas et laetam Priami choreis Falleret urbem.

Troas sive Trojanos male feriatos ille vocat, quod quum illis minime liceret securis esse, genio tamen indulserunt, festumque diem agitarunt. Ac pari modo gentes quoque alias, quae, dum in laetitiam effusae festum diem egerunt, captae sunt, male feriatos appellare licet. Babylonii dum festum diem celebrarunt, et choreis genioque indulserunt, a Cyro, Persarum Rege, sese captos vix senserunt; uti Herodotus et Xenophon prodidere. Pari modo Syracusas Marcellus occupavit, quum incolae in honorem Dianae festos dies agerent, seque vino largius invitassent; uti Livius, Plutarchus, Frontinus, atque alii auctores sunt. Cales item cepit M. Valerius Corvus, quum incolae diem festum celebrarent, vinoque et qpulis indulgerent: qua de re Livius Lib. 8. agit. Nec aliter Marsos festam noctem agentes a Caecina oppressos, Tacitus Annali q. scribit. Omnes igitur illos non secus, quam Trojanos, male feriatos possis dicere. Sed sunt multi, qui r(h=s1ei eā utuntur, non quum de his, qui intempestive diem festum celebrarunt, sed de his, qui indocti, inepti, omniumque vituperio digni sunt, agunt, estque illa, quam locutioni tribuunt, significatio diversissima ab ea, quam in praedictis verbis Horatii vidimus. Estque inter antiquum illum et legitimum, et hunc novitium locutionis usum et illud discriminis, quod in illo, feriatus Participium est; in hoc autem, ut nomen Adjectivum, usurpatur. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 244.

MALE SE HABERE rerius, opinor, ad statum valetudinis refertur, proque eo multo usitatius dixeris, Adfectā valetudine esse, Incommodā valetudine esse, Decumbere, Aegrotare. Frequentius autem statum hominis fortemque, ac rei conditionem respicit. Cic. Male se res habet, quum, quod virtute effici debet, id tentatur pecuniā.

* Ita etiam Latini dicunt, Ea res sic se habet, Praeclare se res habet, Omnino praeolare te habes. Germ. Veberhaupt zu sagen, besindest du dich in guten Vmstanden, es steht uberhaupt gor wohl um dich. Et, Hoc male me habet, non ad corpus, sed ad mentem refertur, notatque Germanice Das verdriesst mich.

MALE DICERE alicui, bene. Hunc enim Casum tertium postulat non modo Terentii, Ciceronis,


page 1563, image: s0830

aliorumque optimae notae scriptorum auctoritas, sed etaim Analogiae ratio. Interim Maledicere cum Accusativo, v. g. Maledicere aliquem, tum apud scriptores Ecclesiasticos, nominatim Arnobium, tum apud ipsum Petronium occurrit.

Latinis fere nihil aliud est, quam Convicium facere, Maledictis aliquem incessere, Maledicta congerere in aliquem, Germ. Schimpfen, schmahen. Sed pro Exsecrari, Diris devovere aliquem, ad Latinitatem pertinet Ecclesiasticam: cujus etiam est Participium Maledictus, veteri Latio, ut puto, ignoratum.

* Similiter Maledictio apud Ciceronem, probrum, convicium, v. g. pro Coel. c. 3: Maledictio nihil habet propositi, praeter contumeliam: sed apud Ecclesiasticos rem abominandam, rem detestabilem, rem Deo devotam et exsecrabilem notat. Conf. supra Benedicere alicui.

MALE HABET i. e. aegrotat: HOC ILLVM MALE HABET, i. e. aegre fert. In priori Verbum habere sumitur intransitive.

* Pro Male habet, dicunt etiam Male se habet. Vtrumque pro aegrotat, occurrit rarius. Conf. quae paullo ante de eo exstant.

MALI CONSVLERE aliquid, Vebel womit zufrieden seyn, a)nalo/gws2 quidem secundum id, quod dicitur Aequi bonique consulere aliquid, Womit fur lieb nehmen; sed tamen sine auctoritate idonea formatum: dic pro eo, In malam partem rapere aliquid, Sinistre interpretari aliquid, In malam partem accipere aliquid, Vertere alicui aliquid vitio, Aegre vel Indigne ferre aliquid, Aliorsum aliquid accipere, atque alter putavit.

MALVM! inseritur interdum, et increpandi vel indignandi Interjectio est, quae simul aliquid diri imprecatur ei, in quem invehitur oratio, v. g. Quae, malum! stultitia fuit? Quae, malum! ista fuit amentia? Cic. L. 2. Verr. n. 43. id quod profano nostratium sermoni convenit, quo dicunt: Dass dich der Henker! was? Henker! was ist das fur eine Thorheit gewesen? Christiani vero abstinere debent ab ejusmodi sermonis usu profano, quem abdicare cum omni mente profana penitus debent.

MANARE fonte et e fonte: Manavere genis lacrimae: Manat frons multo sudore; Arbor manat picem.

* Transitive sumtum, occurrit rarius,

MANDAMVR hoc facere, perperam: neque enim homo; sed res, sed negotium homini mandatur: nec in Activo dicitur Mandare aliquem aliquid, sed Mandare alicui aliquid. Alia ratio Verbi jubendi est: quumque recte dicamus Iubere aliquem aliquid; sane etiam dici in Passivo potest, Iubemur hoc facere, quum interim non nisi barbare atque adeo per Soloecismum dicatur Mandamur hoc facere.

MANDATVM PVBLICARE abunde increbuit in foro eruditorum nostrorum; sed praeter usum veterum, qui numquam ita locuit sunt, sed pro eo habent Edictum proponere, Edictum pervulgare.

* Mandatum significat quidem veteribus edictum; sed id, quod nobis negotii datum est, Germ. Eine Commission, eine Ordre von der hochsten Gewalt an Subaltern - Bediente. Et verbum Publicandi in hoc negotio non usurpant veteres: dicunt autem, Publicare librum, Publicare epistolas, Plin. L. 1. Ep. 1. et L. 5. Ep. 13.

MANERE alicui, et Manere aliquem.

* Manere

1. Interdum significat Exspectare: et tunc ponitur rarissime absolute, sed plerumque socium habet Casum quartum. Livius: Ipse hostium adventum mansit: Ita etiam Plautus, Terentius, Cicero, alii. Et haec constructio in Graecismis ponitur. Vide Vechneri Hellenolex. L. 1. c. 7. p. 51.

2. Interdum notat Superesse: et sic plerumque cum Dativo jungitur. Seneca: Manet mihi semper caedis memoria. Sic autem usurpant Valerius flaccus et Tacitus: uterque plus semel: quin etiam Phaedrus L. 5. F. 5. v. 44: Latinis dum manebit pretium litteris.

3. Non numquam est Contingere: et tunc Accusativum regit, Curtius: Qualiscumque nos exitus manet. Ita usurpatur apud Virgilium, Senecam, et Val. Flaccum. Aliquando tamen tunc etiam Dativum adsciscit. Seneca:

Nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis.

4. Notione autem vulgatissimā commorandi varie construitur pro argumento. V. g. Manere apud aliquem, in castris, ad urbem. Francisci Sanctii Minerv. 124. Cell. C. P. 101. Discuss. 63. Andr. Borrich. Append. 151. seq. et Vindic. L. L. 131. seq.

MANE quum Adverbium est, suspectum esse possit, si dicatur A mane ad vesperam, quomodo nos Vom Morgen


page 1565, image: s0831

bis zu Abend. Sed habet tamen illud Plautus in Milite glorioso. Ceterum et hoc constat, Adverbio isti Praepositiones quoque alias, itemque Nomina Adjectiva, ut Substantivo, jungi. Persius Sat. 3. v. 1. seq. dicit:

- - Iam clarum mane fenestras Intrat, et angustas extendit lumine rimas.

Dicunt item, Multo mane, Summo mane, Postero mane.

* Sed et, quomodo nos duo Adverbia conjungimus, dicimusque, Heute fruh, Morgen fruh, Latini dicunt Hodie mane, Cras mane, Heri mane: et simili ratione Hodie vesperi, Cras vesperi, Heri vesperi. Cic. 2. de Orat. Quum ad me in Tusculanum heri vesperi venisset. In Ep. ad Att. dicit Hodie mane. Vorst. de Lat. Falso Susp. 277. seq.

MANERE apud propositum, Germanismus. quamvis enim Praepositio Apud pro In aliquoties usurpetur apud veteres; id tamen non fit in hac locutione. Conf. Part. Etym. Sect. 2. voc. Apud. Veteres dicunt, Stare in proposito, Manere in sententia, Tenacem esse propositi.

MANIFESTVS construitur saepe cum Genitivo Casu, crimine, culpā, vel simili vocabulo subaudito.

* Sallust. B. Iug. cap. 35: Manifestus tanti sceleris. Tacitus 2. Annali c. 85. n. 3: Manifesta delicti uxor. Id. Annali 15. c. 60. n. 3: Manifestus conjurationis.

MANSIT stans, Mansit sedens, loquendi genus est in Latio minus usitatum: quamlibet non prorsus improbem, quum simili modo veteres loquantur. V. g. Virg. Arbor immota manet. Rectius dixeris cum Ter. Restitit, cum Val. Max. Sedere perseveravit. Erasm. in Vall. 199. seq. et 244.

MAPPA GEOGRAPHICA satis tritum, sed minus recte. Quis enim veterum vocabulum Mappae ita usurpavit? Immo vero vocabulum Tabulae huc quadrat rectius: ut proinde dicendum sit Tabula Geographica. Id, quod etiam Propertius facit, L. 4. El. 4. p. 38. ita canens:

Cogor et e tabula pictos ediscere mundos.

* Nota heic locutionem: Tabula Geographica coloribus distincta, Eine illuminirte Landcharte.

MASCVLINA

1. Duo Singularia adsciscunt non modo, quod Goclenius Probl. 162. seq. putat, Masculinum. v. g. Liber et culter meus sunt amissi: sed etiam Neutrum.

* Quintil. Declam. 247: Sicut coitus atque congressus citra jus non efficeret uxorem; ita uxor etiam citra haec manet. Sueton. Claud. c. 11: Aviae Liviae divinos honores, et Circensi pompa, currum elephantorum Augustino similem decernenda curavit: ut ex Memmiano codice Burmannus legendum jubet, loco insani decernendum: cui accedunt duo alii codices, quos Cl. Longolius, cui has Observationes debemus, in manibus habet, item Sabellicus, Schurerius, Henr. Petrus, et Rob. Stephanus. Plura praeterea exempla congessit Sanctius Min. 4. c. 10. extr.

2. Neque Masculinum et Femininum, quod similiter Goclenius l. c. putat, adsciscit semper Masculinum Plurale.

*. V. g. Cic. L. 1. Off. Praef. Te abundare opertet praeceptis institutisque Philosophiae, propter summam et doctoris auctoritatem et urbis; quorum alter te scientiā augere potest; altera exemplis.

Sed etiam Femininum.

*. V. g. Varro de R. R. L. 1. c. 4: Exercitus ac classis, et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus. Sueton. Caes. c. 75: Detectas conjurationes conventusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas.

Atque etiam Neutrum.

* V. g. Livius L. 26. c. 21: Vrbs agerque in Sicilia, ex iis, qui a populo Romano defecissent, jussa dari. Cic. L. 7. Ep. 20. n. 4: Deinde tuam domum, tuosque agros, eaque remoto salubri amoenoque loco.

3. Duo Feminina adsciscunt Femininum vel Neutrum Plurale.

* V. g. Potestas et divitiae propter honorem expetendae vel expetenda.

Hanc regulam Goclenii nihil paene vitii habere, putat Cl. Longolius in Act. Erud. Lips. Publ. Cal. April. 1731. p. 190.

* Sed etiam Masculinum adsciscunt. Sallust. B. Iug. c. 64: Cupido atque ira pessimi consultores: pro consultrices.

4. Femininum et Neutrum autem non modo adsciscunt, quod Goclenius l. c. itidem putat, Adjectivum Plurale Neutrius Generis,

* V. g. Ancilla et domincilium sunt combusta. Vxor et pignora sunt mihi cara.

Sed etiam Femininum.

* V. g. Lucan. 1. v. 176:

Hinc leges et plebiscita coactae.



page 1567, image: s0832

5. Ceterum non modo Numerus multitudinis in ejusmodi locutionibus, sed etiam haud raro Singularis sequitur.

* V. g. Cic. L. 5. Ep. 21. n. 14: Praeter culpam ac peccatum, quā semper caruisti. Vbi plura a Cl. Cortio pete. Sallust. Iug. 3. n. 1: Amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram. Iul. Obsequens c. 71: Coelum ac terra ardere visum. Ter. Andr. A. 5. Sc. 2. v. 3: Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi: ubi Donat. Varro de R. R. L. 1. c. 13: Cujus latera et summum virgis ac fronde vindicatum ab sole. Et c. 22: Instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum. Cato de R. R. c. 59: Quoties cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito. Cic. 3. Offic. c. 10: Quum consilium principes cepissent, cognationem Superbi, nomenque Tarquiniorum, et memoriem regni esse tollendam.

MATER AC PARENS Pleonasmus, occurrens ap. Florum L. 3. c. 18. n. 5: Quum omne Latium, atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem ac parentem suam Vrbem consurgerent.

MATERNA LINGVA pro lingua vernacula, suspectum.

* Lingua materna dici possit sensu primo et proprio, pro lingua matris, lequelae illo organo.

Lucretius, Curtius, Plinius, alii, pro lingua vernacula dicunt etiam sermo patrius: rectius dixissent lingua patria; conf. supra Part. Etym. Sect. 2. voc. Sermo. Curtio L. 6. c. 10. n. 23. etiam dicitur, Nativus sermo. Voss. de Vit. 1. Cell. C. P. 393.

* Latini dicunt Maternus animus, Maternus sanguis, Maternum nomen; sed non Marterna lingua pro Lingua vernacula, quam cum lacte matris suximus.

Linguae vernaculae opponitur apud Plinium L. 4. Ep. 3: lingua institica et inducta i. e. peregrina, quam studio et diligentiā linguae patriae quasi superinduximus.

MATVRVS animi et animo: Maturus aevi, annis, militiae: Virgo matura viro: Virginitas matura toris: Puer maturus alicui rei faciendae: Maturus ad arma, ad scholam.

* Quae Subjectum afficiunt vel subjecto insunt, ponuntur in Genitivo vel Ablativo; Objectum autem in Dativo vel Accusativo cum Praep: Ad.

MAXIME junctum cum Qui vel Quum, significat Germanice Als jemals, als je einer, als je immer seyn mag.

* Cic. Tam te amo, quam qui maxime Id. Domus celebratur (i. e. plena est) ut quum maxime. Schorus de Phras.

MEDERI vitiis et vitia, utrumque; sed prius usitatius.

Accusativus fere non nisi Comicorum est, v. g. Plauti et Terentii. Omnes scriptores reliqui constanter Dativum habent, v. g. Mederi erroribus, amori, inopiae, labori, timori alicujus.

* Plinius etiam L. 9. c. 31. n. 3. dicit: Mederi contra serpentium ictus. Id. L. 20. c. 16: Medetur utraque contra serpentes. Et L. 22. c. 25: Adversus hos omnia eadem medentur.

Par ratio est in Medicari; quod similiter utroque Casu gaudet: nisi quod hoc Deponens omnium occurrit rarius, ac Poetarum fere videatur esse. Terent. Gnato ut medicarer tuo. Virg. Lenibus medicantur anhelis. Plaut. Most. Ego istum lepide medicabor morbum.

MEDICAMENTVM dare ad aquam intercutem, Einem fur die Wassersucht was eingeben, Cic. L. 3. Offic. c. 24: Medicamentum sumere, Curt. L. 3. c. 6: Medicamentum accipere, Iustin. L. 12. c. 10.

* Sumimus medicamentum sponte; Accipimus rogati.

MEDICVS bonam curam adhibet, curam perficit, suscipit, suspectum; quamvis Cura interdum pro curatione s. applicatione medicinae, usurpetur. Vid. supra Part. Etym. Sect. 2. voc. Cura. Veteres pro eo dicunt: Medicus bonam curationem abhibet, Nep. Sub hoc Medico curatio recte procedit, Cels. Medicus morbum tollere audet, Ovid. Schor. Phras.

MEDITARI aliquem rem et de alique re: it. Meditari secum vel animo aliquid: it. Meditari ad aliquam rem, Darauf bedacht seyn, wie man einer Sache begegnen, oder dieselbe widerlegen moge, Cic. L. 3. Ep. 8.

* Meditari aliquid apud se, non nulli eruditorum dicunt: at vereor, ne Germanismus sit; ego saltem non dum apud auctorem classicum reperi.

MELIVS cum eo est factum, pro Melius se habet, Meliuscule est ei, Ex ancipiti morbo convaluit, Cum valetudine rediit in gratiam, Germanismus est.

* Satis autem Latine dici possit, quum significat, cuncta meliorem induisse faciem, simul atque is (scil. amicus noster) advenisset.



page 1569, image: s0833

MEMINI sequente Perfecto Infinitivi, v. g. Memini, me legisse, improbat Agroccius, vetus Grammaticus, in libello de Orthographia. Verum licet frequentius sit Memini sequente Praesenti Infinitivi, v. g. Memini, me legere; est tamen et illud, sequente scilicet Perfecto Infinitivi, non infrequens. Nam ita Cicero saepe et Seneca. Cic. de Leg. Ego memini, summos fuisse in civitate nostra viros, qui cet. Idem in Epp. Meministi, me ita aistribuisse causam, cet. Goelen. Obs. 31. Schorus de Rat. Disc. L. L. 167. it. de Phras. Buchner. de Commut. Rat. Dicendi 124. Franc. Sanctii Minerva 76. Voss. de Art. Grammat. 52. Borrich. Anal. 42. Sciopp. Obs. L. L. 113. Cell. C. P. 96.

MEMINI sequente Quod, reperias vel in ipso Cicerone, v. g. L. 9. Ep. 21: Memini, quod mihi desipere videbare.

* Infra enim ad Voc. Quod monui, hanc particulam post Verba Scio, Dico, Credo, et reliqua intellectūs et sensuum, itemque dicendi et significandi, non raro cum Casu recto et Verbo finito poni, nec semper Accusativum cum Infinitivo heic subsequi. Etiam atque etiam conferendus heic est P. Manutius ad d. l. Ciceronis p. 793.

MEMINISSE alicujus, aliquid et de aliquo. Sed quando hoc Verbum idem notat, quod Mentionem facere. vel quum personam respicit: numquam jungitur Accusativo; sed vel Genitivo, vel Ablativo cum Praepositione De. V. g. Meminisse alicujus rei, et Meminisse de aliqua re. Cic. Vivorum memini, nec morturom oblivisci possum. Id. Memini ipse de exsulibus.

* Par ratio est Compositi Commeminisse.

Atque eodem modo Recordor, Admoneo, Commoneo, Commonefacio, aliaque memoriae Verba construuntur. Valla L. 3. c. 58. In eo tantum Admoneo, Commoneo Commonefacio differunt, quod etiam ut transitiva Accusativum personae admittunt.

Cicero pro Cluent. 55. etiam dicit: Vitam ali ujus cum animo suo recordari.

* Reminiscor et Obliviscor, adsciscunt, non nisi Genitivum vel Accusativum; tertium autem illum modum plane non admitunt. V. g. Reminiscor, Obliviscor hujus rei et hanc rem.

+ Quodsi dubitas, an etiam dici possit Recordari de aliqua re; en! audi Cic. pro Planco: Quoniam istis lacrimis vestris de illis recordor.

MEMORIAE proditum est, et Memoriae traditum est, Cic. Parad. 5. c. 2. Prius multo usitatius.

MEMORIALIS error est hujus viri, perperam: Latini pro eo, Memoria hujus viri hac in re vacillat. Cic. L. 2. Fin. n. 44: Si me memoria forte defecerit, tuum est, suggeras.

Memorialis liber, habet Suetonius in Caesare cap. 56: sed Memorialis error, nemo dixit umquam scriptor idoneus.

MEMORITER discere aliquid, si fortassis apud auctorem alium occurrat, saltem apud ciceronem non reperitur. Nam ille pro eo habet Ediscere, In memoriam aliquid redigere, L. 2. Or. n. 79: et apud Auctorem ad Herennium, aliosque, v. g. Plin. L. 8. Ep. 22. Memoriae mandare. Schor Phras. ad voc. Edisco.

* Interim Adverbium Memoriter aliis Verbis a Cicerone frequenter jungitur, v. g. Rem memoriter complecti, Habere orationem memoriter, Memoriter aliquid enumerare, pronuntiare, recitare, narrare, respondere. Terent. Memoriter aliquid narrare, cognoscere, proferre. Plaut. Memoriter aliquid memorare, meminisse.

MENDACIORVM plaustra, it. Benesiciorum plaustra, v. g. Me benesiciorum plaustris obruisti, Metaphora est, quam vulgo usurpant, sed, quantum quidem scio, sine idoneo teste antiquitatis: dic, Mera mendacia, it. Me tot tantisque beneficiis adfecisti vel ornasti, ut, si vel ipsam vitam pro tua dignitate profunderem, nullam tamen partem eorum consequi me posse arbitrarer.

+ Lucianus habet loco quodam o(/las2 a(mk/cas2 blas1fhmiw=n, integrd conviciorum plaustra: sed Romanorum veterum nemo, opinor, ita dixit.

MENDICARE de domo ad domum, Germanismus: Lat. Ostiatim stipem quaerere.

MENTIONEM facere alicujus rei et de aliqua re.

* Dicunt etiam, Inferre, habere, movere mentionem alicujus rei et de aliqua re.

MENTIRI alicui et apud aliquem; aliquid, de aliquo et in aliquem.

* Gellius: Mentiri ad aliquem; Plautus, adversus aliquem.

MENTVM in dicendo intorquere, Bey seinem Vortrage einen breiten Bart machen, Mit einer angenommenen Gravitat hoch herfahren, Cic. L. 2. Orat. n. 266.

MEPHISTICVS odor, Sidonius L. 3. Ep. 3: veteres pro eo, Gravis odor; Virg. Taetra mephitis; Cicero,


page 1571, image: s0834

Odor taeterrimus, Odoris intolerabilis foeditas.

MERCARI aliquid alicui, et Mercari aliquid ab alique.

* Ter. Eun. A. 3. Sc. 5. v. 20: Erat quidam Eunuchus, quem mercatus fuerat frater Thaidi. Cic. L. 1. Offic. c. 42: Qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant.

MERERI de aliquo: Germ. Sich um jemanden verdient machen: Interdum etiam sine Praepositione, Mereri aliquo. Sed de mercede intellectum, Accusativum rei habet. V. g. Ter. Quid meritus es? crucem.

MERGERE se in flumen, flumine, et in flumine.

METHODVM adhibere in partitione pecuniae i. e. diligentiam et delectum adhibere in partitione pecuniae, minus recte dici videtur, eo quod Methodus technologicum imperite ad scholam oeconomicam transfertur.

METVO Timeo, Formido, tibi vel de te i. e. Sollicitus de te sum, ut amico: METVO, Timeo, Formido, te vel a te, ut inimico. Vtraque structura est in illo Terentii: Si illum relinquo, ejus vitae timeo: sin opitulor, hujus minas.

+ Notes etiam hanc differentiam: METVO te, qui mihi ipsi aliquid mali facturus es: Metuo a te, cujus causā possum aliquid mali perpeti, etiamsi ipse nihil in me mali consulas. Ael. Donat. 189. Item: Metuo tibi i. e. respectu personae tuae: Metuo de te i. e. respectu circumstantiarum, habitūs, conditionis tuae. Quamvis, verum ut fatear, non usque quaque haec dia/kri/s1is2 accurate a scriptoribus veterum observetur. Cic. L. 1. Att. Ep. 13: Metuo malum Reip. ab eo, Ich besorge mich eines Schadens, so dem gemeinen Wesen seinetwegen zustossen mochte.

* Pro Timeo tibi, veteres etiam habent Timeo pro te. Vid. Curt. L. 6. c. 10. n. 27: Plin. L. 3. Ep. 17. Petron. c. 123. Lactant. Lib. 2. c. 4. n. 6.

Neque vero solum hi construendi modi personis, sed etiam rebus accommedari possunt. V. g. Timeo hanc rem, huic rei, de hac re, ab hac re. Cic. L. 10. Attic. Ep. 4: Iacet in moerore meus frater, neque tam de sua, quam de men vita metuit.

Livius etiam L. 2. c. 30. dicit, Timere aliquid ex aliquo. Nihil, inquiens, ex ea familia triste, nec superbum timebat.

MEVS, TVVS[?], SVVS, NOSTER[?], VESTER[?] semper possessive aut Active accipiuntur. V. g. Meus in te amor facit, ut nihil sit mihi tuā consuetudine gratius i. e. amor, quo te amo; non, quo amor. Meus codex; non mei codex. Sed MEI, TVI, SVI, NOSTRI, VESTRI, semper Passive accipiuntur. V. g. Tui desiderio tabesco. It. Non potuit mei amor id abs te impetrare i. e. amor, quo amor abs te; non, quo amo te. Desiderium tui i. e. quo a me desideraris.

* Quaeritur hoc loco, quaenam differentia sit inter to\ Imago mei, et Imago mea? Si dicis imaginem, quam tu emisti aut possides; dicis Men imago: sin imaginem vocas, quae secundum te picta seu sculpta est; dices, Imago mei Et par ratio quidem in tw=| Imago tua, et tui, Imago nostra et Nostri, cet. Valla L. 2. c. 1.

+ Quemadodum vero Latini veteres a)kri/beian linguae suae ex oscitatione quadam interdum deserunt; ita et heic forte unum itemque alterum exemplum obverti possit. Sic v. g. ipse Cicero heic impingit, L. 2. Fam. Ep. 6. ita scribens: In omnibus meis epistolis, quas ad Caesarem, aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Scilicet heic commendationis tuae minus recte pro commendationis tui.

MIGRARE de vita et ex vita; it. domo et ex urbe: Voluptas migravit ab aure, Hor. Sumtur etiam hoc Verbum transitive, v. g. Migrare nidum, officium cet. i. e. mutare.

MI Amice carissime, Plin. L. 10. Ep. 27. 45. 59. 61. 63. 68. 84. 102. 122: sufficit ceteris scriptoribus progravitate Romana, Mi Amice.

MIHI Dativus commodi, apud Latinos eleganter saepe abundat. V. g. Quis mihi resistit imprabis?

* Pari elegantiā abundant etiam Dativi Tibi, Nobis, Vobis. Goclen. Obs. p. 350. seq. Vechn. Hellenol. p. 104. seq.

MIHI CREDE in prorsa: CREDE MIHI[?] in vorsa.

+ Posterius Prosaici scriptores respuunt, quia id numero favet Poetico: quem quum Cicero interjecto alio vocabulo bis, nempe L. 10. Ep. 6: Crede igitur mihi, Plance; et L. 11. Attic. Ep. 6: Crede, inquis, mihi; evitasset: nihil amplius nexus ille Poeticus obstitit; quum caesura, quae fit per Dactylum, hāc ratione cesset. Admiserunt tamen Dactylum hunc numeri verborum negligentiores M. Coelius L. 5. Ep. 15. et Cassius L. 14. Ep. 9. et Brutus L. 15. Ep. 6. ap. Cic. imme tandem ipse Cicero, forte per incuriam L. 8. Attic. Ep. 22.

MILES rudiarius, Suetonii: MILES emeritus, aliorum, et usitatius


page 1573, image: s0835

omnino est. GErm. Ein Soldat, der seine bescimmte Iahre gedienet hat. Dicitur alias Miles rude donatus.

MILES levis armaturae, Ciceronis: VELES, Livii: FERENTARIVS et expeditus, Sallustii est. Germ. Ein Kriegsknecht mit geringer Rustung.

MILES aere dirutus, Ciceronis: EXAVCTORATVS Livii: EXPVNCTVS stipendiis, Paulli IC. est. Germ. Ein Ausgemusterter, Ein Ausrangirter. Contrarium huic Delectus, Auctoratus.

MILES stationum immunis, Ein Gefreieter.

* Milites ad quaevis conversionum, conglobationum et adgressionum genera promtos habere et paratos, Wohlgeubte und gewandte Soldaten haben.

Delecti milites, Ein Detachement.

Emissarii milites i. e. subornati ad excurfiones subitas, quācumque occasione oblatā, Husaren, Partheyganger.

Triarii i. e. milites veterani.

Miles subitus i. e. subito collectus, Germ. Zusammen geraffet Volk, Tacit. r. Histor. c. 66.

Milites Fabiani, Iphicratenses, apud Corn. Nep. 11. c. 2. n. 4. pro praestantibus. Germ. Vortreffliche Leute, auserlesen Volck, eine Kern-Mannschaft.

MILLIA vocum, militum, cet. non improbem: usitatius tamen, Mille vocum, militum cet. vel Mille voces, milites cet. Sin autem de pluribus millibus sermo est, necesse est, Plurale Millia usurpari. V. g. Virginti millia hostium; non Viginti mille hostium. Nep. Dat. c. 8: Quibus fretus conflixit, adversariorumque multa millia concidit; quum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. Liv. L. 1. c. 43: Ad equos emendos dena millia aeris ex publico data.

* Mille Adjectivum augetur Adverbiis bis, ter, quater. V. g. Ter mille milites. Mille Substantivum augetur Numeralibus Cardinalibus vel Distributivis. v. g. Tria millia vel Terna millia militum.

MINARE GREGEM Apulejus, Vetus sacrarum litterarum Interpres, et Paullus Diaconus: veteres pro eo, Agere gregem.

* Minare autem Verbum obsoletum est, quod modo dicti scriptores hac ipsa in locutione revocarunt in usum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 156. Sciopp. de Stil. Hist. 179.

MINIME OMNIVM i. e. minus, quam omnes, Latinismus elegans. Cic. Quod quidem tu minime omnium ignoras.

MINVS nihilo, Weniger, denn nichts, Latine dicitur.

* Terent. Phorm. A. 3. Sc. 3. v. 1. 2: Vnde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, cui minus nihilo est?

MINVS quam decet aut oportet, bene.

* Cic. in Anton. n. 205: Res confecta est, minus quidem illa severe, quam decuit, non tamen omnino dissolute.

Velim autem, inusitatam hodie eruditis nostris formulam pro eo revocari in usum, quae exprimitur per Intra modum, Intra legem. Cic. Sed quoniam Caesar fortasse arbitraretus, me hanc remp. non putare, si perpetuo tacerem; modice hoc faciam, aut etiam intra modum, i. e. minus, quam decet aur oportet. Id. Deinde ne amicis nihil tribuamus, epulamur und non modo non contra legem, sed etiam intra legem, et quidem aliquanto. Schor. Phras. ad Voc. Intra.

MIROR hominis negligentiam. Miror, te ad me nihil scribere. Miror, si quemquam amicum habere potuit, Cic. Lael. c. 15. Poetice, Mirari justitiae sc. causā.

MIRVM QVANTVM, NIMIVM QVANTVM eleganter pro Valde, Vehementer.

* Florus L. 4. c. 2. n. 74. habet pro eo Plurimum quantum. Plin. L. 4. Hist. Nat. c. 20. Immensum quuntum. Horat. L. 1. Od. 27. v. 6. et Sallustius apud Nonium, Immane quantum. Alii, Incredibile quantum. Scilicet Graecos heic Latini imitantur, qui habent plei=ston o(/s1on, qaumasto\n o(/s1on, a)mh/xanon o(/s1on.

Livius cum Conjunctivo construit L. 2. c. 16: Mirum, quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.

Cicero autem et alii heio Indicativum potius usurpant. V. g. Cic. Orat. n. 87: Sales, qui in dicendo nimium quantum valent. Hor. Vino et lucernis Medus acinaces immane quantum discrepat. Sallust. Immane quantum animi exarserunt. Manut. ad Cic. L. 4. de fin. p. 106. Parci Lex. Crit. p. 790. Sallust. Fragm. L. 2. Hist. Goclen. Obs. 173. Vechneri Hellenol. L. 1. c. 17. Pontani Progymn. L. 1. p. 3.

Cicero etiam habet Mirum quam, v. g. Mirum quam inimicus ibat.

MIRVM ni domi est, Ey, Er will ja wol zu Hause seyn, Terent. Etenim cognovi hāc horā: quod mirum ni ad


page 1575, image: s0836

vos perscriptum sit, Welches euch ja wol schriflich wird gemeldet seyn, Wovon ihr ohne Zweifel schon werdet benachrichtiget seyn, Casel. Ep. 71. p. 1057.

* Effert etiam Plautus hunc loquendi modum sequente Quin cum conjunctivo. Aulul. 1. 2. 7.

Mirum, quin tuā nunc me causā faciat Iuppiter Regem.

Mirum, ni idem heic est, quod certe vel nimirum.

MISCERE aliquid alicui, ad aliquid, cum aliquo.

Plinius L. 8. Ep. 21: Miscere severitatem comitatemque. Adde Tacit. Hist. 3, 74, 4. Columella L. 12. c. 20: Miscere quadrantem medicaminis in binas amphoras. Adde cap. 26. Tacit. Hist. 3, 73, 3: Cuncta sanguine miscere. Adde Celsum 7, 27. Miscere omnia in unum, Celsus L. 5. c. 17.

MISEREOR et MISEROR ita differre ajunt Grammatici, ut hoc Accusativum, illud Genitivum regat. V. g. Miseretur militum et Miseratur milites. Nec est negandum, regulam hanc usu scriptorum probari.

+ Sed quemadmodum nulla regula sine exceptione temere est; sic Miseror etiam cum Genitivo, licet rarius, reperitur. V. g. apud Prudentium Psychom. v. 580. Plura hujus constructionis exempla dabit Munkerus ad Hygin. p. 158. Dresig. Animadv. in Fab. Thes. p. 18. Menk. Spec. 38.

MISERERE NOSTRVM perperam: dic, Miserere nostri.

* Noftrūm et Vestrūm Genitivi in partitionibus tantum usurpantur, ut Nemo nostrūm, Nemo vestrūm, Vterque nostrūm; Vterque vestrūm, i. e. Nemo ex nobis vel inter nos, cet.

Extra hanc partitionem usurpatur Nostri, Vestri. V. g. Memor vestri, Oblitus vestri; non Memor vestrūm,. Oblitus vestrūm.

Vtrumque tamen recte dicitur: In medio nostri aut vestri, et In medio nostrūm aut vestrūm. Haec enim locutio sumi potest tum partitive, tum etiam non partitive.

+ Quum autem nulla regula tam firma sit, quae non habeat suas exceptiones; ita et heic idem usu venit. Nam vel ipse Cicero Genitivum Vestrūm etiam extra partitionem uwurpavit aliquoties, v. g. Phil. 4: Frequentiā vestrūm incredibili. Id. pro Planco: Noli me ad contentionem vestrūm revocare. Ibid. Possumus eripere orationi contentione vestrūm.

MISERIARVM VALLIS non inexplicabilis Metaphora est; at veteribus inusitata. Rem cum Val. Maximo 2. cap. 10. potes appellare Misertarum profundum.

Par ratio est tou= Lacrimarum vallis; quo de vide supra.

MISERICORDIAM FACERE Vulgatus: Lat. Misericordiā uti.

MITTE ME, vel OMITTE venuste significat, quod barbari et indocti dicunt Mitte me ire. MISSVM ME FAC quoque est, quod illi Mitte me abire, Lass mich bezamen, dicunt.

* Nec minus ineptus est hic loquendi modus: Mitte me videre, Mitte me legere, Mitte me etiam loqui, cet. Dicendum pro eo erat: Sine inspiciam; Sine, legam; Sine me vicissim loqui.

Ejusdem sunt farinae MITTE ME transire i. e. Da mihi viam; Mittam librum meuni domum portari, compingi, cet. i. e. Curabo librum meum domum deferendum, compingendum, cet. Mitte me scire i. e. Significa mihi, Fac me certiorem. Cornel. Crocus Farragine sordidorum verborum p. 92.

MITTERE pro Rege milites, pro Regi mittere subsidio milites, vel Regi mittere suppetias, veteres non dicunt.

* Possit autem in legitima Latinitate significare idem, quod Loco Regis mittere milites.

MITTERE aliquid alicui et ad aliquem.

MITTO hanc rem et de hac re.

* Cic. L. 2. Verr. n. 183: Mitto de melle. In Puncto des Honigs will ich diessmal schweigen, und solche Materie ubergehen.

MODESTIAE ac reverentiae causā interspergimus heic atque illic, praesertim in epistolis, aliquas formulas, quas per sententiae perfectionem omittere poteramus, ut: Pro eo ac debui, Pro tua sapientia, Quā es animi perspicacia, Qui est insignis tuus in nos amor, Ita ut acquum et par fuit, Quantum quidem in me est, Quoad ejus facere poteris, Quoad ejus fieri potest, Vt nunc sunt mores Hominum, Vt nunc sunt tempora, et id genus alia.

MODERARI Dativum adsciscit et Accusativum; sed Dativum frequentius. V. g. Moderari adfectui et adfectum.

* Horat. L. 1. Ep. 2. v. 59:

Qui non moderabitur irae, Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens.

Cic. ad Quint. Fratr. L. 1. ep. 1: Moderari animo et orationi, quum sis iratus, non mediocris ingenii est. Id. 5. Tusc. c. 36: Cantus


page 1577, image: s0837

numerosque arbitrio multitudinis moderari. Et Verr. 5. c. 98: Res Rusticas venti et tempestates moderantur. Id. L. 2. Ep. 7. ad Curionem: Te hortor, ut omnia gubernes et moderere prudenti tua.

MODO ac ratione it. RECTE atque ordine, Latinis scriptoribus est, quod nos dicimus Ordentlich, Gehöriger massen.

* Cic. Modo et ratione omnia facere. It. Recte et ordine fieri.

MODO laudatus i. e. modo nominatus, cujus paullo ante mentio injecta est. V. g. Conferamus scriptorem modo laudatum.

* Nam Participium Laudatus hoc ipso in loquendi modo retinuit antiquissimam illam notionem Verbi Laudare, quippe quod priscis temporibus usurpatum est pro Nominare Appellareque. Vid. Gell. L. 2. c. 6.

MODO et IN MODVM More et In morem; Instar et Ad Instar, sc. aquae, montis, auri, cet.

MODVM Statuere, ponere alicujus et alicui.

* Cic. Statuere modum inimicitiarum. Id. Statuere modum unicuique rei.

MODVS POTENTIALIS ac PERMISSIWS in Futuro sequitur non formam Futuri Conjunctivi, sed Perfecti Conjunctivi. V. g. Haud tibi negaverim; non negavero, Das werde ich dir nicht leugnen konnen. De eo ipse viderim, Deshalb werde ich selbst zu zusehen haben.

MOECHARI aliquam non temere dixero; etsi sic loquatur Vetus Bibliorum Interpres Matth. 5. v. 28. ubi, ut Graecc est e)mo/ixeus1en a)uth\n, ita ipse, moechatus est eam, pro cum ea: qui enim ex scriptoribus aliis hoc verbum usurparunt notione transitivā, non dixerunt Moechari aliquam, sed Moechari cum aliqua. Praeter Ecclesiasticos autem scriptores, solus, quod constat, Catullus hoc Verbo usus est; sed int4ansitive, Germ. Ehebruch begehen. Proinde usitatius dixeris, Per adulterium stuprare aliquam, stuprum alicui inferre, et cum Suetonio Adulterare aliquam. Apud reliquos Latubis iccyrrut Adykterare et adulterari intransitive utrumque i. e. adulterium committere, Ehebrechen, Einen Ehebruch begehen. Conf. Part. Etym. Sect. 2. voc. Moechari.

MOERERE aliquam rem et aliquā re.

* Cic. Quum graviter silii mortem moereret. Id. Moereo casum ejusmodi. Id. Amici, qui tuo dolore moerent. Id. Homines alienis bonis moerentes.

MOESTVS hanc rem hāc re, ab et de hac re: non propter hanc rem, ut rudiores saepe loquuntur, qui non dum didicerunt, Propter respicere, non causam efficientem, ab objecto praesertim desumtam, sed causam finalem, quam tamen in hac locutione non immuimus.

MONERE aliquem alicujus rei aliquid, aliquāre, et de aliqua re; item ut aliquid faciat: non Monere aliquem ad aliquid, quod barbari dicunt.

* Nam Moneo et Composita ejus, sunt Verba memoriae, nec admittunt Praepositionem Ad; sicuti id faciunt Verba hortandi: sed longe alium construendi modum prae se ferunt.

Hinc pro barbara r(h/s1ei Monere aliquem ad officium, cum Latinis dixeris Monere aliquem officii seu de officio, vel ut officii rationem habeat. Recte autem dicitur Hortari, Adhortari, Cohortari aliquem ad officium.

MONETA adulterina Nummus adulterinus, Falsch Geld, Bose Munze: Nummi ubique obvii, vel, ut Cic. Lib. 2. Attic. Ep. 1. loquitur, Aes circumforancum, Courantgeld.

MONOSYLLABA justo plura cumulare contra numerum est, et auditu valde insuave. Quid, quaeso, numerorum et justae dimensionis in eo? En! quid tu me jam nunc vis, si non tam id, quam et hoc, quod plus quam bis nunc sit, sat scis?

MORA quadragenaria Die Quarantaine, bene: elegantius tamen dixeris, Tempus valetudini experiundae desinitum.

MORAE esse et In mora esse i. e. moram injicere.

MORAM trahere Zaudern, occurrit apud Virgilium et Ovidium. Borrich. Cogit. 285.: Alias et usitatius quidem Latini pro eo, Moram adferre, inferre, injicere, interponere, facere, nectere.

MORARI aliquem aliquā re i. e. retardare Nihil m,orari aliquid i. e. contemtui ducere, vel negligere. Morari cum alique i. e. vivere, agere, conversari cum aliquo.

* Iul. Caes. B. C. 2. 39. 6: Ne haec quidem res Curionem ab spe morabatur.

MORBVS amplior fit augetur, Terent. Hec. A. 3. Sc. 1. v. 50 et 54: usitatius pro eo, et quidem in prosa, Morbus aggravescit, Morbus ingravescit. Plin.


page 1579, image: s0838

Lib. 1. Ep. 12: Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit. Cels. L. 2. c. 14: Exasperatur morbus.

MORI in oratione utrāque locum habet itemque Obire, vitā excedere, vitam ponere, Mortem oppetere etc. At Mortem cum vita commutare, extra prosam vix reperias: quamquam fortassis nec in ipsā prosā praeter Sulpicium quisquam sic locutus sit. Poetis vero propria sunt, Occubat umbris, In ventos vita recessit; Olli dura quies oculos, et ferreus urget somnus, Purpuream vomit ille animam etc. Vid. Vossi Instit. Poet. 1. 8. 4. ubi descriptiones mortis, praesertim bellicae, varias, ex Virgilio praecipue enotatas, proponit.

MORI mortem et morte item Mori vulnere et ex vulnere: item Mori morbo, Liv. Lib. 2. c. 61.

* Mori morte suā, Lat. dicitur de morte naturali; plane ut Graeci dicunt, a)poq[?]h/s1kein teleuth= o)ikei/a|. Sueton. in Iul. Caes. c. 89: Percussorum neque triennio quisquam supervixit, neque suā morte defunctus est, ubi plura exempla ex utraque lingua congessit Casaubonus p. 108.

MORTALE peccatum r(h=s1is2 Theologis usitata, inque iis ferenda: ceteroquin minus Latina. Latine pro eo dixeris, Peccatum capitale, Crimen mortem inferens, Crimen mortiferum, Crimen letale.

* Mortale est, non quod mortem adfert vel infert; sed quod mortem exspectat, quod morti est obnoxium. Sic homo mortalis est i. e. morti obnoxius.

MORTIS PERICVLVM et VITAE PERICVLVM item Periculum vitae et Periculum mortis, eadem significant. Est tamen, ubi differant, veluti: Effugit, evasit, minatur periculum mortis; sed Subit periculum vitae vel mortis. In priore autem vitae et mortis vocabula vixlicebit permutare.

MORTWS est in suo octogesimo uno anno r(h=s1is2 est, in qua Praepositio In et to\ Suo per Germanismum redundant. Dic pro eo, Mortuus est ano uno et octogesimo aetatis suae.

MOVERE se loco de loco, ex loco.

MOVERE aliquem ad bellum et MOVEREbellum alicui: diversā ut patet, notione.

* Liv. L. 5. Bell. Maced. 41: Suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. Id. L. 1. c. 53: Movere bellum Volscis in ducentos amplius post suam aetatem annos.

MVLTO, LONGE, FACIIE eleganter cum Superlativo, et Adjectivo Superlativi vim habente jungitur, idemque tunc significat, quod non dubie.

* Cic. Conspectus vester multo mihi jucundissimus est visus. Pars multo maxima. Oratorum longe facundissimus. Sodalium meorum tu mihi facile carissimus es. Poetarum nostriaevi aevi facile princeps. Schorus de Phras. Valla L. 1. c. 16. 18.

MVLTO MANE Sehr Früh eleganter: alias, Bene mane.

MVLTVM ANTE Tantum ante, Cic. Lib. 3. Ep. 11. Tacitus 5, 3, 2: rectius, Multo ante, Tanto ante.

* Sic nimirum poscit caudida illa veterum Romanorum loquendi consuetudo. Neque enim Multum, Tantum, sed Multo, Tanto definiendo ejusmodi temporis intervallo usitate inservit.

MVLTVS est aut Multi existimatur i. e. magni aestimatur, apud Ciceronem quoque est.

* V. g. Nomen nostrum multum est in his locis. It. Non nulli dum operam suam multi existimari volunt, volitant.

Multi existimari tamen ad rariora et insolentiora referendum. Conf. supra Majoris vel Multi facere, cet.

Multum esse in re aliqua i. e. Diu in re aliqua versari, vel etiam nimis frequentem esse, elegans locutio.

* V. g. Multus est in Cicerone laudando. Cic. Theophrastus est multus in laudanda magnificentia. Schorus de Phras.

MVNIMENTA exteriora Opera exteriora; Opera munitioni praestructa, Germ. Aussenwerke. Vid. Act. Erudit. Lips. A. 1684. p. 227.

MVROS arietibus ferire Sallust. B. Iug. c. 76; Tormentis et arietum pulsu muros quatere, Curt. Lib. 4. c. 3. Breche schiessen. Valli hiatus, Breche, Boxhorn. Hist. Bred. p. 119.

MVSCATA NVX Medicorum recentiorum est Latine dixeris pro eo, Nux odorata, Nux aromatica, Nux myristica, Nux myrepsica; Graece, ka/ruon mureyiko\n, ka/ruon muristiko\n h)\ a)rwma|tiko\n, moxoka/ruon, moxokaru/dion.

* Muscatum, i, Muscata, ae, Muscatus, a, um, vocabula barbara sunt ac peregrina.

MVSICA instrumentalis; Musica vocalis Philosophorum recentiorum est, at minus Latine ita dicitur.

* Instrumentalis enim vocabulum suspectum est: et Vocalis non est, quod voce,


page 1581, image: s0839

humanā effertur; sed idem quod sonorus, loquens. V. g. Vocales chordae, Tibull. 2. El. 5. v. 3. Ranae ultra solitum vocales, sunt signa tempestatis, Plin. L. 18. c. 7. Indignatione accensus, vocalis evasit, Val. Max. 1, 8. ext. 4.

Cic. pro Sext. Rosc. c. 46. pro eo habet, Cantus vocum et nervorum et tibiarum. Idem Lib. 1. Tusc. Quaest. c. 2. Nervorum vocumque cantus.

MVTARE aliquid aliquā re cum aliquo; de et ex aliqua re. Nota, rem deponendam in Accusativo locari debere.

* Horat. Mutat quadrata rotundis. Plin. L. 5. Ep. 16: Quod gaudium quo moerore mutatum. Ter. Eum. 3, 5, 24: Vestem cum aliquo mutare. Id. 5, 4, 47: De uxore, ut possedi, nihil mutat Chremes. Liv. L. 1. c. 43: Mutare aliquid ex vetere vita ac more.

Mutari in marem, in pejus, in horas; Mutare se in formam alterius; Mutare se habitu et loco; Mutare colorem ad similitudinem loci; Mutare brachia vario amplexu Prop. Mutare bellum pro pace, Sall.

MVTILATVS locus scriptoris dicitur quum verba quaedam desunt: DEPRAVATVS autem vel corruptus, quum verba mendo laborant.

MVTVA inter se fiducia negligentiores fiunt Einer verlasst sich auf den andern, und unterdessen geschiehet nichts, Plin. Lib. 10. Ep. 31.

MVTVO dare et MVTVO sumere pro Commodare et Mutuari barbarismi sunt, et recte damnantur. Neque enim heic Adverbiis locus est, sed Adjectivis, dicuntque veteres Mutuum dare, Mutuum sumere, mutuum rogare, Mutuum accipere; quod tamen ultimum, Schoro teste, Cicero numquam dixit. Proba tamen sunt, Mutuo accipere aliquid, i. e. vicissim aliquid accipere, Germ. Wiederum oder wechselsweise annehmen; it. Mutuo diligere aliquem. Sciopp. Infam. Fam. 199. Iud. de Stil. Hist. 94. et 212. seq. Borrich. in Voss. 175. et Analect. 43. Cell. Antib. 229. seq. C. P. 393. Schorus de Phras. Pontan. Progymn. 88.

* Adverbia Mutuo, Mutue, Mutuum, significant vicissim, invicem, inter se. V. g. Cic. Fac, valeas, meque mutuo diligas, Liebe mich, wie ich dich. Id. Officiis mutue sibi respondere, Sich einander Dienste beweisen. Sic et Mutuum pro Mutuo, Lucilius apud Nonium c. 2. n. 538: Si maxime mutuum hoc mecum facis.

Hinc intelligitur, Mutuum aliquid sumere, et mutuo aliquid accipere, multum differre. Prius notat Etwas borgen; posterius Etwas dargegen annehmen.

N.

NAE Adverbium adfirmandi, in prosa semper cum aliquo Pronomine conjungitur.

* Cic. in Catil. 2. c. 3. extr. Nae illi vehementer errant. Id. Nae tu haud paullo plus delectationis habuisti, quam quivis nostrūm. Id. Nae ista praeclara sapientia, non magno aestimanda est.

Comici et Poetae, propter metrum, id negligunt; quamvis hoc fit rarius. Ter. in Andr. Prol. v. 17: Faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligunt.

NAM Particulae usus peculiaris est pro Vero vel Atqui. Sic usus est in Sacris Dialogis Castalio. Esau: Attolle te, mi pater, et vescere meā ferinā, ut mihi bene preceris. Isaac: Nam quis tu es? Aber wer bist du? Allein, wer bist du? Wer bist du denn?

* Scilicet particula Nam, non minus, ac Sed vel Vero vel Autem, pariter, ut Graecorum ga\r et de\, lectorem commode traducit ad diversam sententiam. Exempla hujus ex Cicerone collecta vide apud P. Manutium Tom. 1. Comment. in Epp. Cic. ad Fam. p. 568. Conf. supra Enim.

NASCI aliquo ex aliquo, ab aliquo, et de aliquo.

* Nasci aliquo, sine Praepositione, et Nasci de aliquo, fere Poetarum est. Virg. L. 1. Aen. v. 290: Pulchrā nascetur origine. It. De tigride natus.

Nasci ex aliquo, respicit tantummodo semen, principia et natales rei cujusdam, v. g. Ex me natus est, Er ist mein Sohn, Cic. L. 1. c. 4. Off. Ex singulis partibus certa officiorum genera nascuntur. Id. L. 2. Or. n. 336: Vtilitas ex lande nascitur.

Nasci ab alique, plerumque causam rei moralem vel fundamentum respicit, v. g. Cic. Nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur. Id. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum creatus: a vobis natus sum Consularis. Caes. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur.

Porro dicunt: Nasci alicui rei, et ad vel in aliquam rem. V. g. Nasci patriae. Cic. Or. n. 99: Ad hoc unum est natus. Liv. L. 6: Nasci in spem.

NATV major NATV minor, NATV maximus, NATV minimus, dici potest de filiis ad designandam


page 1583, image: s0840

diversam eorum aetatem; cujus exempla in scriptoribus, v. g. Val. Maximo Lib. 5. cap. 5. et 10. non nulla exstant: quamlibet usitatius sit, Major, Minor, Maximus, Minimus, sine additione tou= Natu. Nam apud Ciceronem et alios usitate Major naut non est filius aetate superior, sed idem, qui antiquiro; et Minor natu non est apud hos scriptores filius aetate inferior, sed idem, qui recentior. V. g. Majores natu revereri, Die allten greisen Haupter in Ehren halten. Vavassor Antib. p. 561.

NATVS Prognatus, Genitus, Satus, Cretus, Editus, Ortus, et similia, adsciscunt Ablativum cum et sine Praepos. Vsus tamen spectandus. E. g. Natus fere sine Praepositione Ablativum habet, si stemma ac stirps additur; at vero cum Praepositione, si persona parentis additur. V. g. Ex me natus est. Nobili genere natus.

NAVARE operam alicui tam personae, quam rei, et ad aliquid, Curt. 7, 4, 27.

NAVES deductae ad terram perperam: dic, Naves subductae ad terram.

* Nam e mari ad terram naves subducumtur; a terra vel ex portu in mare dueuntur vel deducuntur.

NAVIS triremis, Eine Galoere, Navis actuaria, Ein Ruderschiff. Liv. L. 21. cap. 28. Caes. Lib. 5. B. G. cap. 1. Navis actuaria minor, Eine Galiote. Navis velox; Navis, quae maturare cursum potest; Navis bellica structurae levioris; Navis velocitate inter ceteras cminens, Curt. L. 4. c. 4; Levis et fugax myoparo, Flor. Lib. 3. c. 6. n. 4; Eine Fregatte, Eine Tartane. Navis annotina seu frumentaria, Ein Proviantschiff, Caes. Lib. 5. B. G. c. 8. et Lib. 3. B. C. c. 96. Navis bellica, classica, praesidiaria, longa, Ein Kriegs- oder Orlogsschiff, Nep. Them. c. 2. Caes. Lib. 4. B. G. c. 15. Navis bellica Turcarum, Eine Sultane, Navis bitumine et sulphure illita, Curt. Lib. 4. c. 3: Navis ad incendium praeparata, Caes. Lib. 3. B. C. c. 10. Ein Brander. Navis capta, Eine Prise, Liv. Lib. 21. c. 20. Navis constrata, Ein bedecktes Schiff, Cic. Verr. 10. c. 32. Caes. Lib. 3. B. C. c. 101. Navis exarmata i. e. armis exuta, Ein abgetackelt Schiff, Seneca Consol. ad Helv. cap. ult. Navis Liburnica, Eine Pelotte, Ein klein Rennschiff, Plin. Lib. 6. Ep. 16. Navis mercatorum, Plaut. Bacch. A. 2. Sc. 3; Corblta, ae, Plaut. Poen. Prologo; Navis oneraria, Liv. Lib. 25. c. 27. et Lib. 32. c. 18. Ein Kauffardey- oder Lastschiff. Navis oraria et vectoria, Eine Treckschuyte, Sueton. Caes. c. 43. Plin. Lib. 10. Ep. 26. Navigium parvum, myopare, majori navi adhaerens, Ein Bout, Eine Barque, Eine Chaloupe, Ein Schiff, das an ein ander grossers angehangt ist, Curt. Lib. 4. c. 3. Navis piratica; Lembus piraticus, Eine Brigandine, Ein Caperschiff, Ein Raubschiff, Quintil. Lib. 2. c. 11. Curt. L. 4. c. 5. Navis Imperatoria, Plin. L. 19. p. 157. Tom. 2. Ed. Harduinae; item Navis Praetoria Ein Admiralschiff, Liv. L. 29. c. 25. Navis piscateria, Ein Fischerkahn, Plin. Lib. 3. Ep. 16. Navis servata ex tempestate, Ein geborgen Schiff, Nep. Attic. c. 10. Navis speculat ria vel exploratoria, Ein Spahschiff, Caes. Lib. 4. B. G. cap. 26. Navis tabellaria, Seneca Ep. 77; it. celox Liv. Lib. 21. c. 17. Ein Pacquetbood, Eub Advushagd Phaselus vel Faselus, g. d. Eine Gondel. Navis tabulata sūmma, Das Verdeck oder der Schiffsboden, Curt. Lib. 4. c. 3. Navis vecturia, Eine Fehre, Sueton. Caes. c. 63. Navis socia vel adjutrix, Ein Matelot, Ein Schiff, welches ein anders secun iren muss. Naves vectoriae seu navigia, quibus in ulteriora transportari potest exercitus, Transportsohiffe, Curt. Lib. 8. c. 10. Navis in vadum illiditur, Das Schiff wird an eine Sandbank getrieben. Navis in vadum illisa est, Das Schiff ist gestrandet, Curt. Lib. 9. c. 4. Naves claudae et mutilatae, Schadhafte Schiffe, Liv. L. 37. c. 24. Naves vigiles et stationariae, Die Brandwache, ibid. Naves deprimere, Schiffe in den Grund bohren, optimi auctores. Naves in vadis adflictantur, Die Schiffe leiden Noth wegen der Sandbanke, Curt. Lib. 8. cap. 4. Naviculae cujusmodi generis, Fahrzeug, Hirt. B. Afr. c. 23. Ancuras jacere, classem constituere alicubi, Liv. Sich mit der Flotte vor Anker legen. Navem tenere in ancoris Corn. In ancoris exspectare, consistere. Vor Anker liegen. Rudentes succidere, ancoras praecidere Cic. Ancoralia incidere Liv. Die Anker abkappen. Ancoram solvere Cic. Ancoras moliri, vellere Corn. Den Anker heben, lichten. Priaticam facere sc. artem, Cic. post Red. in Sen. c. 5; Piraticam exercere, Iustin. Lib. 9. cap. 3. Ein Seerduber seyn: Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Pirata.

NAVIGARE mare et in mari Vtroque modo Graeci et Latini.

NAVSEARE absolute positum invenitur et cum Accusativo.



page 1585, image: s0841

* Hor. 1. Ep. 1. v. 93: Aeque nauseat ac locuples. Cic. de Nat. Deor. 1. c. 30: Ista effutientem nauseare.

Erasmus, multique recentiores alii etiam dicunt Nauseare ad aliquid. V. g. Ad alicujus rei mentionem nauseare: at hujus structurae nullam invenire possum apud veteres auctoritatem.

NE - NI vel NISI item: NONQVO MINVS vel NISI, nexus in formulis jurandi.

* V. g. Castellio: Abneri ne sit propitius Deus, ni Davidi praestabo. Id. Ne mihi Deum habeam propitium, nisi Adoniae consilium istud vita constabit. Id. Non recusat, quo minus deos habeat infestos, nisi. Id. Non sibi deos optat propitios, nisi.

NE DICAM si sequatur Substantivum in Nominativo Adjectivum ponitur in Accusativo: sin interjicitur inter Substantivum et Adjectivum, relinquit utrumque in Nominativo. V. g. Homo imprudens, ne dicam stultum, non stultus: quia homo Substantivum praecedit. Item: Crudelis, ne dicam impius et sceleratus Castor, non sceleratum Castorem: quia Substantivum Castor sequitur. In aliis autem Casibus non est haec diversitas, quia semper tunc oportet convenire Adjectivum et Substantivum. V. g. Non faceres haec magistro conscio, ne dicam praesente, non praesentem. Valla Lib. 3. c. 20. Goclen. Obs. 181. Godescalc. 692.

NE EXISTIMES cet. bene Cicero pro eo frequentat, Cave, existimes; Noli existimare.

*NB. Ne, Adverbium prohibendi, Imperativum et Conjunctivum adsciscit: et quidem Conjunctivum fere apud oratores.

Loco hujus Adverbii Cicero frequentat Cave sequente Conjunctivo, et Noli sequente Infinitivo.

NE LONGVM FACIAM Dass ichs nicht lang mache; item VT BREVE FACIAM, Dass ichs kurz mache, non sunt Germanismi: ita enim Latini loquuntur.

NEC AVTEM Neque autem, Non autem, particularum connexio est rarior.

* Vero et Autem subjunctivi sunt ordinis idemque significant; sic tamen, ut interdum nusqia, referamtir. sed sp;i, ad dostomgiemdas semtemtoas ponantur: verum differunt in utendo, quia non iisdem sociantur particulis. Dicimus enim Neque vero et Nec vero concinnius, quam Neque autem, Nec autem, Non autem. Illud auctores plerique omnes habent; hoc reperitur rarissime, v. g. apud Ciceronem L. 5. Fam. Ep. 12. Neque autem ago sum ita demens. Vid. Linacer de Emend. Struct. L. L. p. 356. Valla Elegant. L. 2. c. 61. Cell. Antib. 256. C. P. 427. Andr. Borrich. Vind. L. L. 142. Conf. infra Non vero.

+ Rariora ista, inquit Cl. Kappius ad h. l. apud Iensium 172, sunt censenda, et observanda quidem, non pariter imitanda, si vitiosi Ciceronis imitatoris crimen incurrere nolueris; de quo legatur Andr. Iul. Dornmeieri elegans dissertatio. In qua quidem Dornmeieri Dissertatione plures Ciceronis hyperbases aliosque naevos uno quasi obtutu videbis collectos.

* Nec vero in media oratione, interdum usurpatur pro Sed non, At non. Cic. L. 1. Adad. Quaest n. 13: Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.

NEC NON vulgo creberrime pro Et usurpant ac tantum non omnibus paginis inferciunt inconsiderate. Et postulat sane ratio, ut, quemadmodum Non numquam valet Interdum, ita Nec non valeat Et. Verum auctores non sic temere, sed admodum raro, videntur usurpasse. Si enim accuratius in eorum exempla inspiciamus, patebit, particulam Non potius Verbo alicui sequenti in constructione jungendam esse, quam praecedenti Nec.

* Cic. pro Rosc. c. 15: Neque haec tu non intelligis, sed. Si Germanice velis exprimere, periphrasin adhibeas necesse est: Nun bist du ja so albern nicht, dass dn diess nicht verstehen solltest, aber. Id. pro T. Annio Milone cap. 32: Nec vero non eadem via deorunt hanc ejus satellitibus injecit amentiam, Es hat aber der erzurnete Gott seine Helfershelfer nicht ungestraft gelassen, indem er sie mit solcher Blindheit geschlagen. Varro 2. de R. R. cap. 2: Neque non quaedam nationes barum (caprarum) pellibus sunt vestitae. Heic non vestitae sunt, in sensu copulandum est. Germanice: Es sind einige Nationen verhanden, die ohne diese Ziegen- Felle bey ihrer Kleidung nicht wohl zu rechte kommen konnen. Florus L. 3. c. 5. n. 29: Nec non et in mrtifirm brtdo shminr, Libanum Syriae, Damascumque transgressus, per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana circumtulit signa. Heic Non circumtulit, iterum in sensu copulandum est: quo minus enim Nec non copuletur, et pro Et explicetur, obstat subsequens Et, ac sensus ceteroquin inde emergens nugatorius. Simile exemplum occurrit apud Sueton. Tib. cap. 5: Suppliciter, nec, non et minaciter, efflagitantes. i. e. suppliciter petunt, non efflagitant, haud etiam minas amplius precibus addunt.


page 1587, image: s0842

Apulejus L. 11. Metamorph. Neque vocatus morari, nec, non jussus; festinare deberem.

Quare duplicatis his negationibus, quum verba ajentia non defint, aliquanto utemur parcius: cujus generis sunt et illa: Nemo non, Nullus non, Nihil non: quae ut orationi modice adspersa jucunditatis adferunt plurimum, sic crebrius repetita satietatem pariunt. Longol. L. 2. ad Navag. Goclen. Obs. p. 163. Iacobus Thomasius ad Horat. Tursellin. p. 701.

NECATVS generale quid notat et simpliciter poni potest: NECTVS, vel, quod multo usitatius est, Compositum ENECTVS, fere non ponitur sine adjecto, nec tam significat mortuum, quam semimortuum, propemodum mortuum, vel, ut alias Latini dicunt, confectum. V. g. Fame, siti nectus vel enectus, Bos est enectus arando. Hinc Ferro enectus, non dicitur; sed ferro necatus, Valla Lib. 6. cap. 28.

* Hinc si Latini dicunt, Fame necatus; notat fame mortuum: sin dicunt, Fame nectus, notat fame propemodum mortuum.

NECESSARIVS alicui rei et ad aliquam rem.

NECESSE hahere aliquā re perperam dicitur. Neque enim illi, qui hāc locutione ita utuntur, ut Ablativum aliquem adjiciant, animadvertere solent, Necesse Nomen Adjectivum esse Neutrius Generis, sicut Necessis Masculini et Feminini: pro quo et Necessus, a, um, usurpabant: ut v. g. pro Nos monitore non necesse habemus, dicendum utique sit Monitor nobis non est necessus, vel prisco illo melius, non est necessarius; Moneri nos, non est necesse, necessum vel necessarium; aut Nos montium ejus non necessum habemus. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 60.

Interim Necesse habere et Necesse esse, construitur 1. Sine Casu et absolute. 2. Cum Infinitivo, sequente Dativo vel Accusativo. 3. Cum Conjunctione Vt, quae tamen fere omittitur heic per Ellipsin quamdam necessariam.

* Cic. de Opt. Gen. Orat. cap. 5: In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere. Id. L. 2. de Invent. cap. 57: Corpus mortale aliquo tempore interire, necesse est. Id. L. 3. Orat. n. 119. et 151: De quo dici, nihil est necesse. Quintilianus L. 7. c. 2: Reliqua non necesse habet dicere. Cato apud Senecam Ep. 84: Emas, non quod opus est, sed quod est necesse. Item: Mihi non est necesse, esse diviti et divitem: similiter ut, Miloi licet, esse beato et beatum. Cic. L. 3. Offic. c. 5: Si unusquisque nostrūm rapiat ad se commoda aliorum, detrabatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratiā, societas hominum et communitas evertatur, necesse est. Id. L. 2. Ep. 13, vel ordine Siberiano L. 1. Ep. 19: Quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem meorum consiliorum repetam, necesse est. Id. L. 16. Fam. Ep. 3, vel ordine Siberiano L. 12. Ep. 13: Nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat, necesse est. Cels. L. 8. c. 25. in fin. Quae cicatrix necesse est facile noxae postea pateat.

NEDVM semper secundum in sententia locum obtinet et in orationibus negativis id, quod minus est, praemittit; quod majus est, subnectit: cui interdum succedit etiam Conjunctio Vt, vel expressa, vel intellecta, cum suo Conjunctivo.

* V. g. Non numerarem pro hac. re tres grossos, nedum tres aureos. It. Isti oneri multi conjuncti pares esse non potuerunt, nedum tu unus sufficere queas. It. Dabit, quod non debet, nedum ut creditum abjuret. Castal. Nullam rem tantam tantulamve facit pater meus, quam non mecum communicet, nedum ut hoc me celet.

In Oratione autem adfirmativa, quod majus est, praemittit; quod minus est, subnectit. V. g. Sanguinem pro te funderem, nedum pecuniam i. e. non modo pecuniam; vel, multo magis pecuniam.

Nedum pro Ne dicam, Non modo, priore loco tamen ponitur.

* Cic. Attic. L. 10. Tu quoniam quartanā cares, et nedum morbum removisti, sed etiam gravedinem, te vegetum nobis in Graecia siste. Id. L. 9. Attic. Ep. 10. princ. Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent.

NEGATIONES TRES interdum non plus valent quam duae, ut: Numquam tibi nec fisus sum, nec fidam; nihil aliud est dicere, quam Tibi nec fisus sum, nec fidam umquam. Godescalc. 693.

Interdum duae negationes valent unam tantum. V. g. Cave, ne me provoces. Cave, ne huic credas. Cave includit negationem, et Ne est negatio: nec est aliud dicere, quam Cave, me provocare. Simile est de Metuo, Timeo, Vereor, Probibeo, cet. quae interdum sequente Ne similiter sententiam negantem tuentur. V. g. Metuo, ne hoc facias, Ich sorge, du thust es nicht: quum ceteroquin usitatesequente Vt negent, et sequente Ne


page 1589, image: s0843

adfirment; id, quod ex Grammatices Compendiis vel pueris notum est.

NEGLIGENS alicujus rei circa aliquam rem, in aliqua re, de aliqua re.

NEMO subjunctivam habet non modo Praeter, sed etiam Nisi.

* Cic. Quorum nemo Consularis habitus, nisi qui animo exstitit in remp. Consulari. Id. Sed haec praeter me nemini videntur.

Habet etiam subjunctivam Praeterquam; sed raro. Plautus etiam sujungit Mox. Amph. Extra unum temortalis nemo. Easdem subjunctivas admittit Nullus.

NEMO, NVLLVS[?], OMNIS e)mfatikw=s2 ultimum in periodo locum occupat.

* Cic. Vtrum sit melius, dii immortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem. Id. Resp. te mihi ita commendavit, ut cariorem habeam neminem. Id. Facio pluris omnium hominum neminem. Id. Magis idoneum, quam ego sum, reperies neminem. Ter Valeant, qui inter nos dissidium volunt: hanc, nisi mors, mihi adimet nemo. It. Amicum habeo praeter te neminem. It. Litteratos novi quam plurimos; doctum nullum. It. Iam tum erat suspicio, dolo malo haec fieri omnia.

NEMO HOMO Plautus Terentius, et interdum etiam Cicero: usitatius pro eo, Nemo sine Adjecto, it. Nullus.

* Nemo pro Nullus antiqui dixerunt, addentes to\ Homo: quem Archaismum a Comicis frequentari videmus.

NEMO hominum Nemo homo, Nemo quisquam, Terentianum: Nemo unus Plinianum: Nemo omnium hominum, Nemo mortalium, Nemo de tanto populo, Nemo de iis, qui peritissimi sunt, Nemo ex hoc numero, Ciceronianum est.

* Nemo unus, occurrit etiam interdum apud Ciceronem, Caesarem, Livium, v. g. L. 2. c. 6. et Tacitum.

Livius L. 2. c. 10. dicit etiam, Nec quisquam unus.

NEPOS EX FRATRE i. e. fratris filius it. NEPOS EX SORORE i. e. sororis filius non satis belle dicitur. Ovidius quidem alicubi canit:

Caesar ab Aenea qui tibi fratre nepos; sed quis metri licentiam, et quidem insolentiorem, ad imitationem trahere magnopere cupiat? Cadente tamen Latinitate ita locuti sunt Orosius et Hieronymus. Voss. de Vit. 116. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 189. Christ. Becmanni Schediasm. Philol. qui etiam o(mo/yhfon laudat Conradum Rittershusium. Cell. Antib. 226. C. P. 182.

* Erasmus autem in Vall. p. 192. tribuit etiam hanc locutionem Valerio Maximo; et Clar. Iac. Facciolatus singulari Epistola, Orationibus ejus adjecta p. 263 -- 270. Tacito, Suetonio, aliis hanc locutionem vindicare adnititur. Vide Kappium ad Iens. in addendis, ad libri calcem.

Cicero dicit, Sororis filius, Fratris filius e. g. Lib. 1. Acad. Quaest. n. 17.

NEQVE NVMQVAM hoc fecit eleganter pro Subinde hoc fecit, Interdum hoc fecit.

NESCIO, NEQVEO Ciceronis et aequalium: NON SCIO, NON QVEO, Terentii magis et Plauti est. Goclen. Obs. 4, 6.

* Quod ad Verbum Nescire attinet, ipse Cicero rationem reddit, quamobrem illud praeferat. NON SCIRE, inquit ad Brutum n. 157. quiddam barbarum jam videtur; NESCIRE, dulcius. Pro Non scio tamen, subinde etiam usurpat Hand scio, quo etiam Cornelius et alii libenter utuntur. Ad Brutum n. 143: Atque haud scio, an plerique nostrum oratorum contra atque nos ingenio plus valuerint, quam doctrina. Nec tamen in totum Non scio rejiciendum putare Cicero potuit, quum Plauto et Terentio familiare id fuisse, haud ignorarit: sed id tantum vult, suo tempore id antiquatum esse, et barbarum quiddam videri.

Quod autem ad Verbum Nequire attinet, id non aeque Ciceroni ejusque aequalibus proprium videtur, quum Cicero subinde etiam Non queo usurpet, v. g. L. 1. Fam. Ep. 6. lael. cap. 13. ad Brut. n. 107. 154. 180. L. 1. Fin. n. 10. L. 3. Orat. n. 143. L. 2. Verr. n. 165. cet.

Nequeo etiam, id, quod bene notandum, semel tantum apud Ciceronem oratonem inchoat: in medio sermone frequentius est. Initio orationis usitatius ponitur Non queo. Cic. Lib. 16. Fam. Ep. 4. vel ord. Sib. Lib. 6. Ep. 18: Non queo ad te, nec lubet scribere, quo animo sim affectus. Id. Attic. Non queo tantum, quantum vereor, scribere. Schorus de Rat. Disc. L. L. p. 68.

NESCIRE melius ad animum quam, ut vulgo, ad corpus referendum est. Sic enim loquuntur: Ego nescio hoc tangere, Nescio onus hoc ferre, et hujusmodi, pro Non possum hoc contingere, non possum hoc onus ferre, Oneri huic ferundo impar sum cet. Poetae tamen subinde ad corpus etiam referunt. Horat. Natur am mutare pecunia nescit. It. Nescit vox missa reverti, Virgil. Lib 3. Georg. v. 84; Stare loco nescit.



page 1591, image: s0844

NESCIRE aliquid de aliquo, aliquid ex aliquare.

* Ter. Eun. A. 4. Sc. 4. v. 54: Tu si sapis, quod scis, nescis. Plaut. Merc. 7, 42: De illo nescio. Cic. L. 3. Orat. n. 147: Ex qua ipsa (eloquentia) tamen permulta nescio.

NEVTER neutrum amat absurde: dicendum est, Neuter alterum amat. Nam Neuter negat de duobus simul; ut Neuter neutrum amat propterea idem sit, ac si dicam, Neuter amat alterum ac se ipsum; qui tamen sensus hāc locutione non intenditur.

* Pari ratione dicendum est, Vterque alterum odit, non utrumque: quamvis apud Terentium Phorm. 3. 5. 17. per a)kurologi/an dicatur, Vterque utrique est cordi; et apud Caes. L. 7. B. G. c. 35: Quum uterque utrique esset exercitui in conspectu. Valla L. 3. c. 30.

NI, NISI[?], SI[?], SIQVIDEM, QVOD, QVIA adhaerent magis Indicativis, in ortatione directa, unde incipimus plurimum, et quando res facta significatur. Cic. Si illustrantur, si erumpunt omnia. Adhaerent magis Conjunctivis in oratione obliqua, quae saepius subjungitur, ac si conditio infertur. V. g. Si facias. Si feceris. Ter. Ni metuam patrem. Idem Ni haec ita essent. Conf. infra Si, Sin.

NIHIL AD TE elegans Latinismus, id est, parum est ad comparationem tui.

* V. g. Est quidem bella urs Delicium, sed nihil ad Lipsiam. Terent. Estne Thais, ut fertur, formosa? R. Sane; sed nihil ad nostram hanc, O ja! sie ist schon; aber gegen unsere zu rechnen, wills nicht viel mit solcher Schonheit bedeuten, unser Frauenzimmer ubergeht sie an Schonheit dermassen, dass man in Vergleichung derselben ihrer Gestalt nicht achtet. Cic. L. 2. Orat. n. 25: Quem cognovimus virum bonum, et non illitteratum, sed nihil ad Persium. Valla L. 3. c. 90.

NIHIL EST pro Frustra est Germ. Es ist nichts, Es ist fur die lange weile, Es ist vergeblich.

* Ter. Heaut. A. 4. Sc. 1. v. 56: Nam quod sperem de argento, nihil est. Id. Nihil dicis, Parmeno, Ach! mein guter Parmeno, es ist Quackeley, was du sagst. Plura ejusmodi exempla passim in bonae notae scriptoribus, et in ipso Cicerone occurrunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 29. et 291.

NIHIL prius nihil antiquius habeo; et Nihil mihi prius, nihilque antiquius est, utrumque.

* Cicero in Somn. Scip. c. 1. dicit etiam: Nihil mihi potius fuit.

NIHIL particulas subjunctivas habet Nisi Praeter, Praeterquam, Quin, Quo minus, Quamobrem, Quare; rarissime autem Quam.

* Cic. Nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta. Id. Nihil, praeterquam de lege, loquebatur. Id. Nihil praeter misi quādam epistolā, quin enucleate ad te perscriberem. Id. Nihil affertur, quo minus summa supplicia nobis timenda sint. Id. Considerare debes, nihil tibi esse committendum, quam obrem eorum, quos landas, non te similem praebeas. Id. Mihi quidem nihil in mentem venit, quare id putem fieri posse.

Sueton. Claud. 36: Nihil totd vitā, quam, essetne sibi salvum imperare, requirens.

NIHIL ALIVD, QVAM minus usitatum apud Ciceronem; frequentius occurrit apud Caesarem et alios. Elegantius omnino et usitatius, Nihil aliud, nisi.

NIHILOMINVS pro Tamen quum antecedit Etsi, Quamquam, aut aliquid simile, usitatum non est.

Etiam Nihilo minus tamen, temere usurpandum non est, quum rariora ejus exstent antiquitatis vestigia.

Nimirum Nihilo minus fere sine praecedente adversativa ponitur. Cic. Minus dolendum re non perfectā: sed puniendum certe nihilominus. Idem Quo non adscripto, nihilominus heredi caveretur. Idem, Legati proficiscantur: bellum nihilominus paretur.

NIHILO SEGNIVS non tantum ligatae sed etiam solutae orationis scriptores, v. g. Sallust. B. Iug. c. 75. Livius Lib. 7. c. 18. Nep. Dat. cap. 2. Curt. Lib. 4. c. 6. usurparunt: in prosa tamen multo usitatius, Nihilo secius.

NISI si in principio orationis ponatur Indicativum desiderat. Alias etiam Subjunctivum. Ter. Nisi me animus fallit. Idem, Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.

NIMIS saepe Nimis crebro, Nimis quam, bene et Latine dicitur. V. g. Erravimus nimis quam frequenter.

* Quam heic. ut subinde alias, notat idem, quod Perquam, Valde.

NIMIO PLVS significantius est quam Nimium. V. g. Nimio plus te diligo.

NIMIVS est imperii animi, adulationis: Nimius est in hac re. Germ. Er thut der Sache zu viel; Er geht zu weit. Elegans loquendi modus.



page 1593, image: s0845

NISI multo elegantius quam Quam, usurpatur post Quid aliud, Nihil aliud.

* Cic. Nihil est aliud pulchre et ornate dicere, nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere.

Praeterea particulam Nisi ibi collocabimus, ubi sermone vulgi poni solet Excepto, vel Exceptis, aut Praeterquam.

* Cic. Verba neminem movent, nisi eum, qui ejusdem linguae societate conjunctus est, Cicero tamen etiam Excepto usus est. V. g. Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Sitio quisquam est, te tamen excepto.

NISI in consecutione pro Sed, adversativā seu discretivā Conjunctione, a Latinis aliquando accipitur, Graecorum imitatione.

* Cic. L. 13. Ep. 73: De re nihil possum judicare, nisi illud mihi certe persuadeo, te talem virum nihil temere fecisse. Id. ad Attic. L. 5. Ep. 14: Nihil gratius facere mihil potes: nisi tamen id erit mihi gratissimum, si, quae tibi mandavi, confeceris.

NISI quum vulgari suā notione ponitur, et particula exclusiva est, eleganter interdum sibi adjungit Tamen.

* Plin. L. 9. Ep. 39: Quantum ad porticūs, nihil interim occurrit, quod videatur istinc esse repetendum: nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas.

NISI SI Pleonasmus quo Cicero et saepe Ovidius utitur. Vid. Heins. ad Ovid. Heroid. 4, 111. ad: Nisi si manifesta negamus. Tursell. c. 107.

NISI ERREM pro Ni fallor vix, credo, occurrit apud veteres: Cicero et optimus quisque, Nisi me fallit animus, Nisi me fallo, Ni fallor, Nisi omnia me fallunt, Nisi quid me fallit. Schorus de Phras.

NISI FORTE, NISI VERO in principiis fere ironiae serviunt Cic. Nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, Es sey dann, dass wir vielleicht dem Epicuro wollen beyfallen. Id. Nisi forte existimamus, dementem P. Africanum fuisse, qui cet.

NITITVR vitis ulmo Niti in cubitum; Niti alicujus consilio atque auctoritate; Niti in conjectura alicujus; Hujus in vita nititur salus civitatis, Cic. pro Mil. c. 7. Nitimur in vetitum, In suum quisque decus nititur, Flor. L. 4. c. 2. n. 12; Niti ad immortalem gloriam, ad summa, ad laudem; Niti pro amico; Niti contra alicujus honorem; Niti per funem in summa, Plin. L. 9. Ep. 26. Cum Infinitivo Nep. Pelop. 2: Patriam recuperare niti. Cicero cum Praep. De, Lib. 1. Ep. 5: De causa Regia niti.

NOBILIS genere ex doctrina, in bello.

NOCERE alicui bene: Nocere aliquem, Ael. Spartianus habet, cui id relinquendum. Schurzfleisch. Supplem. Orthogr. Rom. p. 34. Salmas. ad Script. Hist. Aug. p. 54.

Livius, Noceo noxam i. e. circa noxam.

NOCTE et De nocle Bey Nacht, utroque modo.

NOCTESQVE DIESQVE Noctes atque dies, Nocte dieque, in metro: Dies noctesque, Dies ac noctes, Diebus et noctibus, in prosa.

NOLI DICERE Noli facere, Noli suadere, Noli clamare, Nolite existimare, cet. auctoritate Terentii et Ciceronis pollet: alias Cicero, aliique pro eo, Ne dicas, Ne facias, Ne suaseris, Ne clames cet.

Priorem modum Cicero magis frequentare videtur.

NOLO pro Infinitivo Passivo elegantius adsciscit Participium Passivum Praeteriti temporis. V. g. Nolo, me a te superatum, elegantius dicitur, quam Nolo, me a te superari; et Factum istud a te nolo elegantius dicitur, quam Fieri istud a te nolo.

NOMEN dignitatis aut officii plerumque nomini proprio Cicero aliique ejusdem ordinis scriptores praeponunt.

* Cic. Augurem Tyresiam, quem sapientem fingunt Poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam. Rex Ptolemaens. Pontifex Maximus Benedictus XIV. Imperator Carolus VII. Rex Philippus.

NOMEN TOTVM CONDONARE i. e. debitum omne condonare Die gesamte Schuld erlassen. It. Nomina remittere debitoribus, Den Schuldleuten die Schuld erlassen. It. Nomina expedita s. explicata, Richtige Schulden, Cic.

NOMINA Propira ad imitationem Ciceronis, Valerii, Gellii, eleganter in multitudinis numero ponimus, si plures eodem nomine appellatos, aut si quos eorum, quos dicimus, imitatores aut similes dicere volumus. V. g. Habet Academia Iulia suos Conringios, Caselios, Schraderos, Meibomios, Calixtos, Schmidios, Wideburgios, Titios, Werlhofios.

NOMINIBVS appellativis propria substituuntur non sine nitore.



page 1595, image: s0846

* V. g. Omnetempus fert Clodios i. e. homines impios et sceleratos. In eo habemus Catilinam quemdam i. e. hominem, qui perniciem reip. nostrae machinatur. Non omnis aetas habet Catones suos i. e. probos, integros, et ab omni graviorum criminum labe immunes. Arte Plato, vita Cato, Tullius ore i. e. vir doctus, probus et eloquens.

NOMINA Substantiva bina Singularia non modo Singularem, sed etiam Pluralem Adjectivi post se habere possunt.

Pluralem etiam interdum admittunt, quando Substantivum cum altero per Praepositionem Cum copulatur. Nep. Phoc. c. 2: Demosthenes cum ceteris in exsilium erant expulsi.

NOMINA temporis quum interrogatio fit per Quam diu? efferuntur, in prosā quidem, multo usitatius per Accusativum, quam per Ablativum. V. g. Potavit totam noctem usitatius dixeris, quam totā nocte.

NOMINA nationum aut gentium vicem regionum et locorum eleganter sustinent.

* V. g. Proficisci ad Holsatos, Ive ad Batavos, ad Anglos, ad Italos, pro In Holsatiam, In Bataviam, in Angliam, in Italiam.

Vicissim regionum et locorum nomina vicem nationum et gentium sustinent.

* V. g. Omnis Germania, omnis Anglia, omnis Italia, hunc tantum virum summis celebrat laudibus, id est, Omnes Germani, omnes Angli, omnes Itali.

NOMINA mala Schulden, die mit vielem Mahnen eingebracht werden. Nomina bona, Gewisse Schulden. Nomina ancipitia, Vngewisse Schulden. Nomina impedita, Alte, verlegene, illiquide Schulden.

* Nota heic, quod Proverbii etiam locum tenet: Bona nomina sunt appellanda, ne fiant mala, Iungen Leuten, die sich wohl anlassen, muss man dann und wann eine Erinnerung geben, damit sie nicht etwa abweichen.

NOMINE TENVS Dem blossen Namen nach, v. g. Novi hominem nomine tenus, suspectum: dic pro eo, Solo nomine. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 193.

Ceteroquin recte dicimus, Capulo tenus, Muro tenus, Crurum tenus, Verbo tenus, Cingulo tenus.

* Tenus est Praepositio, significans non nisi terminum localem.

NON duobus Verbis concurrentibus, usitate finito, non infinito jungitur, v. g. Dici non potest, haud Non dici potest.

* Vsitate, inquam: non enim desunt loca in contrarium, v. g. Cic. L. 3. Fam. Ep. 4: Non dici potest.

NON sacpe adjicitur a Latinis ad ea Verba ad quae Germani adjicere non solent. Cic. Manil. c. 24: Qui ad unum deferenda esse omnia non arbitrantur.

NON AEGRE feres quod dicam, bene: genio tamen linguae accommodatius pro eo fuerit, Pace tuā id dixerim. Schori Phras. ad voc. Pax.

NON ALITER, QVAM cet Livius et alii: Cicero numquam ita; sed semper Non aliter, ac vel atque.

NON AMPLIVS RECORDOR pro Offensionem deposui, Simpliciter et candide inimicitiam posui, perperam.

* Recordor est Verbum memoriae, et numquam, si bene memini, hāc notione usurpatur. Idioma autem linguae nostrae vernaculae hujus r(h/s1ews2 ansam videtur dedisse.

NON COMPETERE animo Non satis competere linguā, auribus, oculis, de trepidis et velut animo captis dicitur apud Sallustium et Tacitum: Cicero, aliique scriptores usitatius pro eo: Non compotem mentis, linguae esse. Ceterum etiam aliis modis hoc efferunt veteres.

* Cic. Tantus clamor ortus a nostris, ut neque mente, neque lingua, neque ore consisteret Clodius. Id. Qui ageret illam rem ita raptim et turbulente, ut neque mens, neque vox, neque lingua consisteret. Id. Non adfuit animo.

NON DEBES facere ut cet. it. Cavere aut Videre debes, ut, ne cet. bene: multo tamen pro eo elegantius, Non committes, ut cet. Cic. Non commitam, ut tibi insanire videar. Id. Non est meum, committere, ut negligens fuisse videar. Schorus de Phras. ad voc. Committo.

NON DVBITO, QVIN cet Cicero et optimus quisque: pro quo Cornelius Infinitivum substituit.

* Vt in Praef. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui cet. Et in Miltiade cap. 3: Miltiades non dubitans, tam multis consciis ad Regis aures consilia sua perventura. Et in Agesil. c. 3: Barbarus, non dubitans, hostes impetum facturos. Et paullo post: Vidit, hostes non- dubitaturos, aliud esse facturum, ac pronuntiasse.

Quodsi interrogativum aliquod, quod non directe interrogat, huic formulae


page 1597, image: s0847

subjungitur; sequitur Conjunctivus secundum communem canonem.

* Cic. L. 11. Fam. Ep. 17: Nec vero, quantum mea causa velis, dubito. Et L. 15. Ep. 9: Non dubito, quid praesentes sentiant.

Quando autem Non dubito significat idem, quod Audeo, cum Infinitivo potius jungi solet, quam cum Quin.

* Cic. 1. de Orat. In senatum introire non dubitavit.

Singularis tamen et notabilis Syntaxis est, quum post Dubitandi Verba, sine Non, sed interrogative posita, ut aequiparentur negationi, Quin interdum subjicitur.

* Cic. pro Lege. Man. c. 15. princ. Et quisnam dubitabit, quin huic tantum bellum transmittendum sit? Id. pro Roic Am. c. 37: Num ergo dubium est, quin ii obtulerint hanc[?] praedam Chrysogono?

Alioqui si negativa oratio non fuit, nec interrogativa, scquitur An, Num, Vtrum, vel Infinitivus.

* V. g. Dubito, an, num, utrum, haec res ita sese habeat. It. Dubito, hanc rem ita sese habere.

NON DVBIVM EST cum Infinitivo constructum eleganter inseritur orationi, et vehementer adseverat. V. g. Hoc non dubium est nusquam certius expressum.

NON DVM bene et usitate Livius pro eo frequentat, Haud dum, v. g. Haud dum res eo deducta est.

NON ENIM Nec enim est, Nihil enim est, Non enim est, minus usitata Ciceroni junctura est: elegantius et crebrius pro eo, Neque enim, Neque enim est, Nihil est enim, Non est enim.

* Lael. c. 13: Neque enim est consentaneum. et c. 14: Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque jucundius.

+ Non enim tamen apud Ciceronem multo frequentius occurrit, quam Nec enim est, Nihil enim est.

NON ERRES pro Ne erres r(h=s1is2 rarior: et NON FACIAS, NON FECERIS pro Ne facias, Ne feceris, Quintilianus improbat; quamquam jam suā aetate in usu esse coepisset. Voss. de Vit. Serm. L. 1. c. 35. p. 161.

+ Monet autem Ol. Borrichius Animadv. in Voss. p. 178, Quintilianum locutionem istam rejecisse, non ut barbaram, sed ut soloecam. Interim idem Borrichius l. c. p. 179. seq. haud dissimulat, nec Terentium, nec Virgilium, nec Horatium, nec Gellium r(h/s1ei eā abstinuisse; additque, Quintilinaum respexisse communissimam loquendi rationem, quam imitari frequentius debeamus.

* Nimirum Non, est negantis; Ne, vetantis, seu prohibentis. Non ergo Verbis Imperativis vix apponitur: quum autem naturam particulae vetantis induit, non nisi Futurum Indicativi adsciscit. V. g. Non facies tibi deos alienos; Non occides cet. Ne autem solis Imperativis vel Subjunctivis additur. V. g. Ne nega, Ne dixeris. Quae quum ita sint; Ne nega, Ne negaveris, et Non negabis, eādem dicuntur notione.

+ Illud autem, quod est in Terentii Hecyra: Non visam uxorem Pamphili, quum in proximo heic sit aegra? Par. Non visas; potest quibusdam movere scrupulum, quasi vetet, quum revera neget, si propius contempleris. Erasm. in Vall. 204. Prasch. de Latinismis p. 14. Titii Manud. p. 268.

NON EST ad propositum Das ist impertinent, Das gehort hier nicht her, was hat dieses hiermit zu thun? barbare: Lat. Nihil attinet ad propositum, vel, quod proverbialiter dicunt Nihil ad Bacchum, Nihil ad versum.

NON EST opus quod; Non oportet; Quid est opus? nemo improbat. Venustius tamen ita: Non est, quod; Nihil est, quod; Quid est, quod; Haec facere, nihil attinet.

NON FECI SPONTE pro Non judicio aut voluntate feci, Imprudens feci, Stulte et incaute egi, Praecipitantiā quādam abreptus sum, Hoc nostrum fuit paro/rama, valde adsurdum.

* *to\ Sponte opponitur tw=| Coacte; non tw=| Imprudenter et Incante.

NON INVLTVM hoc patiar Plinius habet L. 9. Ep. 13.

NON LICET mihi a patre Non audeo a praeceptore, suspectum: dic pro eo, Non licet per patrem; Non audeo per praeceptorem. Erasm. in Vall. 216.

NON MAGIS-QVAM eleganter pro Tam-Quam.

* V. g. Non magis hoc Ducis consilium fuit, quam militum, pro Tam milites, quam Dux id consilii approbant.

NON MODO, NON SOLVM[?], NON TANTVM[?] usitate in priore parte orationis ponuntur, ita, ut sequatur Sed etiam aut Verum etiam.

* V. g. Non modo te diligo, verum etiam fratris loco amo. Non solum pecuniam, verum etiam vitam pro te impenderem.

NE DVM eā nempe notione sumtum, quā Germanice significat Zu


page 1599, image: s0848

geschweigen, semper in fine ponitur, ita tamen, ut, si oratio sit negativa, id, quod minus est, ponatur in principio, et majus in fine: sin adfirmativa, contrario modo fiat.

* V. g. Non crederem tibi obolum, nedum vitam meam i. e. Non solum non crederem tibi vitam, verum, ne obolum quidem. It. Susciperem pro te mortem, nedum laborem hunc, i. e. Non solum laborem pro te susciperem, verum etiam mortem. Conf. Paullo ante Nedum.

Sed et rarissime subjiciunt scriptores aurei saeculi toi=s2 Non modo, Non solum, Non tantum.

Est item alia differentia inter NE DVM et NON SOLVM, NON MODO, NON TANTVM. Ne dum jungit partes inaequales: Non solum, Non modo Non tantum aequales. Vnde etiam hac ex causa Non solum, Non modo et Non tantum non numquam in orationis fine reperiuntur.

* Cicero: Plura ne dicam? Tuae me lacrimae impediunt vestraeque, judices, non solum meae. Heic non recte diceretur, Ne dum meae. Valla L. 2. c. 18. et 31. it. L. 3. c. 27.

Vin exempla alia En! accipe: Cic. L. 4. Ep. 14: Secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam. Id. L. 2. Ep. 13: Apertius autem haec ago et. saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris, et nullum meum minmum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem. Id. L. 1. Offic. c. 4: Ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. Sen. 3. de Via 12: Quaedam ex his, quae te praecipitem ferebant, hora, non tantum dies molliet.

+ Cicero plerumque utitur tw=| Non modo, sequente tw=| Sed etiam vel Sed; nos hodie rarius, et fere semper Non solum, Non tantum. Omnia tamen sunt bona, et Ciceroni et optimo cuique veterum satis usitata.

NON MODO Cicero Livius, et alii ponunt frequentius pro Non modo non, posteriore negandi particulā abjectā.

* V. g. Regnum non modo (non) Romano homini, sed ne Persae quidem tolerabile. It. Non modo divitias, sed ne longam quidem aetatem postulas.

NON NEMO i. e. aliquis NEMO NON i. e. quilibet.

* Ita Non nulli homines i. e. aliqui: sed Nulli non homines i. e. quilibet homines.

NON NIHIL i. e. aliquantum V. g. His quoniam non nihil peeuniae accessit, insolentius se gerunt, bene et usitate: Livius L. 1. c. 8. et alibi, pro eo habet Haud nihil. Sed NIHIL NON i. e. omnia. V. g. Nihil non tentavi, Ich habe alles probir et.

NON NIMIS eleganter pro Parum Non magnopere, Non usquequaque.

* Cic. L. 2. de Orat. n. 228: Esse quamvis facetum atque salsum, non nimis est per se ipsum invidendum i. e. non magnopere invidendum est. Id. L. 9. Ep. 20: Te non nimis esse landandum i. e. parum esse laudandum. Id. L. 2. Offic. c. 23: Non nimis aequum putabat, pro eo, quod alias dicitur, Non magnopere aequum, Non usquequaque aequum putabat, Er hielt es eben nicht fur allzurecht oder billig. Caes. L. 7. B. G. Locus praesidio ab iis non nimis firmo tenebatur i. e. parum firmo, non magnopere firmo. Corn. Nep. in Alcib. Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna i. e. parum diuturna, Die Herrlichkeit hat eben nicht lange gewahret.

NON NVMQVAM i. e. aliquando NVMQVAM NON i. e. semper.

NON NISI eleganter pro Tantum V. g. Non nisi fide slavamur i. e. tantum fide s. fiduciā in Christo collocatā.

NON POSSVM audire ut hujus rei siat mentio, non satis dictum videtur ex indole linguae Latinae: dic pro eo, Aures meae abhorrent a commemoratione hujus rei, Hoc aures vulnerat meas, Hoc aures meas obtundit, violat, vel secundum Tacitum verberat.

NON POSSVM non quin; it. Non possum non facere, quin, perperam: Lat. Non possum, quin; Non possum facere, quin; Non possum intermittere, quin; Non possum non hoc facere. Id. quod notandum contra Reyherum, qui in Serm. Lat. Eleg. Reg. 101. barbarismum illum pro eleganti locutione inculcat.

* Quod si duplex negatio verbo Possum additur, praecedens altera, altera subsequens; non Quin, sed Infinitivus jungendus est. V. g. Non possum non ita agere.

+ Cicero etiam L. 8. Attic. Ep. 22. habet, Non possum facere, ut nihil pro Quin aliquid. V. g. Euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum, facere non possum.

Modos hos loquendi velim in usum convertant, qui rudi inervā dicunt, Non possum omittere, Ego debeo scribere: pro, Non possum, quin scribam.

NON POTEST se ipsum regere aut coercere, locutio est non accommodata


page 1601, image: s0849

idiomati Latinae linguae; quamvis Regere aliquem, it. Coercere aliquem edicto, armis, fuste, haudquaquam improbamus. Latine dixeris, Impotenti animo est; Victoria eos ferociores impotentioresque reddit; vel pro argumento cum Terent. Non dum vitae suae tenere potest modum, Er kann sich noch nicht selber gouverniren. Schori Phras. ad voc. Impotens.

NON PROCVL a nobis Ovid. Ep. 4: in prosa malim, In proximo.

NON SEMEL pro Ne semel quidem haud scio insolentiusne sit, an ineptius.

* Nam Non semel Latinis usitate dicitur pro Plus semel. V. g. Hoc vocabulum non semel occurrit apud Ciceronem i. e. saepius, subinde occurrit. Scis, quam graviter paullo ante laborarim Basileae, idque non semel. It. Salsamenta non semel recocta.

Paullo diversius; at nihil contra nos Plautus: Liberare, inquit, jurasti me baud semel, sed decies.

NON TAMEN rarius usitate, Nec tamen, Neque tamen.

NON VERO habet quidem Cicero et Columella interim tamen referendum videtur ad rariora: usitatius pro eo veteres dicunt, Nec vero, Neque vero. Ol. Borrich. Cogit. 278. Andr. Borrich. Vind. L. L. 70. Cellar. C. P. 183. et Iud. de Vind. 48. seq.

* Observandum autem heic est, quarum particularum societate to\ Vero contineri soleat? nempe harum sequentium: Non vero, Nec vero, Neque vero, Nunc vero, At enim vero, Tum vero, Age vero, Sane vero, Iam vero, At vero, Et vero, Enim vero, Immo vero, Quasi vero, Id vero, Ego vero, Ita vero; in quibus omnibus partim abundat, partim corripiendi vim habet.

Contra Autem cum Nec vel Neque V. g. Nec autem, Neque autem, non nisi rarissime jungunt Classici; sed dicunt, Nec vero, Neque vero. Conf. supra Nec autem.

+ Autem igitur et Vero, habent aliquando, nescio, quid differentiae in utendo. Cur namque non dicimus, Age autem, Enim autem, Sane autem, Immo autem? Sicut Age vero, Enim vero, Saue vero, Immo vero, cet. Conf. Tursellinus.

NONNE quum saepe repetendum est ne in subsequentibus incisis omittitur. Cic. 1. Cat. 11: Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?

NOSTRI et Nostrūm Vestri et Vestrūm, quomodo in ipso usu differant; de eo vide supra ad Miserere nostrūm.

NOTVM est mihi omnibus: Notum est in vulgus.

NOVA mala aut NOVA hona accipere, perperam: dic, Tristes aut laetos nuntios accipere.

NOVVM annum optare alicui pro Novi anni auspicia alicui gratulari, Sollemnia incipientis anni alicui fortunata esse jubere, Germanismus.

* Novum tibi annum opto, Latine significare possit idem, quod Longe alium tibi annum opto, atque est ille, quem nunc vivis.

NOXAE esse et IN NoXA esse Strafbar seyn, Etwas verwirket haben.

NVBERE non solum alicui sed etiam cum aliquo, et in domum alicujus, it. ex amplissimo genere in amplissimam familiam alicujus.

* Cic. Cui quum ex amplissimo genere in amplissimam familiam nupsisses. Id. Viri, cum quibus nuptae erant.

+ Nubere apud aliquem, exstat apud Gellium L. 1. c. 23.

NVBERE puellae suspectum est Scioppio Iud. de Stil. Hist. 184: dicendum sane pro eo est, Puellam ducere in matrimonium, Puellam matrimonio secum jungere, Vxorem ducere; In matrimonium aliquam recipere, Iustin. L. 1. c. 10. n. 14; In matrimonium laiquam adsumere, Iustin. L. 2. c. 4. n. 24.

* Nubere enim proprie dicuntur mulieres; viri uxores ducere.

+ Quando vero de viris verbum Nubere usurpant auctores, de hominibus uxoriis i. e. sub imperio uxorum viventibus fere loquuntur, ut observat Scaliger in Catalect. Poet. vet. Comment. Et ita signate Martialis Lib. 8. Epigr. 12:

Vxori nubere nolo meae.

Sed neque hoc perpetuo observant auctores. Nonius cap. 2. n. 577. ait: Nubere veteres non solum mulieres, sed etiam viros dicebant. V. g. Pompon. Meus frater nupsit dotatae vetulae. Interim hoc rarissimum est, nec nisi archaice dictum videtur. De utroque certe sexu dixit Plautus argumento Trinummi v. 9: Senex, ut rediit, cujus nubunt liberi. Variam tamen heic lectionem observarunt Camerarius et Taubmannus. Ita etiam Tertullianus ad uxorem 1, 7: Sacerdotium viduitatis et celebratum est apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, Pontificem Maximum rursus nubere nefas est. Vid. Casp. Barthii Advers. L. 6 c. 14. p. 277. it. ad Claudianum in Eutropium Eunuchum L. 1. v. 222. p. 1315. Scheurlit Stat. Mercur.


page 1603, image: s0850

Part. 1. c. 2. p. 47. Taubmannum ad Plaut. Casin. 5, 1, 6. p. 356. Kappium ad Iensium 172. seq.

NVDVS amicorum amicis, ab amicis. Primus loquendi modus Poetarum fere est: secundus rarior: tertius ustitatissimus.

* Ita etiam dicunt Vrbs nuda praesidio. Respublica nuda a magistratu, Nudus a propinquis.

In hac constructionis diversitate tamen usus potissimum spectandus est, praesertim circa Genitivum, qui non nisi tunc in prosa locum habere potest, quum ejus idonea in promtu habeas veterum exempla.

NVDVM nomen Der blosse Name, Iustinus; Nudus aether, Nudum coelum, v. g. cubare sub nudo aethere, Vnter dem blossen Himmel liegen, Virgilius; Nudus ensis, v. g. Nudo ense concurrere, Mit dem blossen Degen auf ein ander losgeben, Virgilius; Nuda cognitio, v. g. Nudā rerum cognitione capi, Plinius Iun.

* In his exemplis Nudus idem est, quod Solus. Vorst. de Lat Falso Susp. 35. seqq.

NVLLVS et NEMO non solent usurpari de duobus v. g. Aequo Marte contendere, ut nemo sit superior, minus recte dicitur: dicendum pro eo erat, Vt neuter sit superior.

* Si quod obverti nobis possit exemplum ex veterum scriptis; nimirum in eo linguae neglecta est a)kri/beia. Vocabulo enim Neuter utuntur Latini, quoties negandum de duobus est; estque compositum sine dubio ex ne et uter vel uterque, quasi diceretur Vterque non. In compositione enim ne pro non usurpant; ut ex vocabulis nequeo, nescio, nefas, nefandus, et aliis apparen. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 268. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Vter.

NVMERORVM regulae hae bene notandae sunt

1. Infra centum et supra viginti plerumque minor numerus praeponitur, et major sequitur, et hoc cum copula.

* V. g. Vnus et viginti; Quinque et viginti; Bis et vicies; Annos natus est unum et viginti, Cic. L. 3. Orat. n. 74; Quattuor et quadraginta Iustin. Praefat.; Romae tribus una et triginta factae, Liv. L. 2. c. 21; Signa militaria unum et quinquaginta capta, Liv. L. 41. c. 12; Sex et quadraginta anni, Cic. Senect. c. 17; Ab hac bipartita divisione Lucretius suorum unius et viginti librorum initium fecit, Varro de L. L. Lib. 4. c. 3; Signa unum et viginti capta, Liv. L. 9. c. 44.

Sed si tollatur Et, major numerus praecedet, et minor subsequetur.

* V. g. Viginti quinque. Vicies bis. Dionysius scripsit, eas esse septuaginta unam, Varro L. 9. c. 2. Quinquaginta quattuor; Sexaginta sex; Octoginta septem; Viceni terni; Viceni seni, non Seni viceni, nisi cum Et.

2. Infra viginti versā vice major numerus praeponitur, et minor subsequitur, sive accedat, sive omittatur copula.

* V. g. Decem novem, Decem et octo, Decem et septem, Decem septem; aut certe sunt unica vocabula. V. g. Tredecim, Duodecim, Vndecim, cet.

3. Ordinalia tamen mox majorem, mox minorem numerum praemittunt, sive accedat, sive omittatur copula.

* V. g. Decimus quartus, Quartus decimus, Decimus et Quartus, Quartus et Decimus.

* Veteres non semper primum et secundum, sed et frequentius primum et alterum: non vicesimo primo die, sed et altero et vicesimo die.

4. Supra centum minor numerus postponitur, sive accedat, sive omittatur copula.

* V. g. Centum et novem anno svixit. Vt victimae majores immolarentur oentum viginti, Liv. L. 30. c. 21: Anni quadringenti et septuaginta. Mille et quadringenti Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, milie trecentis annis tenuere, Iustin. L. 1. c. 2. n. 13. Centies vicies; it. Centies et vicies.

+ Et sane ita plerumque est, et his regulis propterea inhaerendum puto. Neque tamen istae omni exceptione carent. Dantur enim exempla, ubi infra viginti etiam minor numerus praeponitur et major subsequitur, cum et sine copula. V. g. Tres et Decem, quod interdum reperitur. Terent. Eun. A. 2. Sc. 3: His mensibus sex septem. Plin. L. 8. Ep. 18: Ante octo et decem annos. Dantur etiam exempla, ubi infra centum et supra viginti major numerus praeponitur, minorque sequitur, sequento nimirum copulā. V. g. Viginti et quinque naves Praetor scribere jussus est, Liv. L. 22. c. 27. Columella Vicies et semel. Triginta omnino et duo ex peditibus desiderati sunt, Curt. L. 3. c. 11. extr. Quin etiam supra centum major numerus postponitur apud Curtium: Quattuor et quingenti saucii fuere.

5. Millia augetur numeris cardinalibus vel distributivis.

* V. g. Duo millia virūm, Centum millia, Trecenta millia, Centena millia, Millena millia.

At Mille augetur per Adverbia. V. g. Bis mille, Decies mille: Similiter ut Centum, v. g. Bis centum, Ter centum;


page 1605, image: s0851

et reliqua numeralia Adjectiva. Conf. supra Aliquot centum.

Numerus, qui ultra Centum millia sive Centena millia, aut Millena millia est, Adverbiis similiter augetur.

* V. g. Decies centena millia, Ter millena millia, Tricies centum millia. Plin. L. 2. c. 108: Octuagies quinquies centena septuaginta octo millia passuum, 8578000.

Hinc perperam dicitur v. g. Duodecim centena millia; quum dicendum sit Duodecies centena millia.

Nota: Mille Adjectivum Plurale et indeclinabile est. Millia Substantivum Plurale et declinabile est. Hinc dicunt mille milites et millia militum. Interim etiam Mille interdum Substantive sumitur, et tunc est singulare. V. g. Mille militum.

Hinc quoties Mille Substantive sumitur, multiplicando augeri nequit.

Quando nomen Sestertium cum Adverbio numeri ponitur, numerus centenorum millium, fere per brachylogiam quamdam omitti solet.

* Sueton. Calig. c. 37: Totum illud Tiberii Caesaris vicies ac septies millies sestertiūm non toto vertente anno absumsit: pro, Vicies ac septies millies centena millia sestertiūm, 2700000000.

+ Gronovius de Sestert. §. 7. 11. 19. 20. 29. Ellipsin tou= centenorum millium, heic non admittit; et to\ sestertium non per Genitivum Plur. sed per Adjectivum Gen. Neutr. explicat. Id inde probat, quia Adverbia numeri non nisi cum Adjectivis construuntur. V. g. O terque quaterque beati, nec dicatur decies hominum, centies boum; ac si vel maxime to\ centena millia heic subaudiatur; mira tamen consecutio foret, si v. g. dicas Hoc decies, tuum decies, solidum decies.

Sestertium autem declinari, pluribus comprobat exemplis. Per Genit. Tac. Ann. w. c. 37. A divo Augusto illectus liberalitate decies sestertii, Id. L. 2. c. 86: Caesar decies sestertii dote solatus est (Agrippae filiam) Val. Max. L. 4. c. 8: Quum centies atque quinquagies sestertii summam in fenore haberet. Per Accus. Tacitus L. 2. c. 47: Centies sestertium Sardianis est pollicitus. Per Ablat. Tac. L. 3. c. 17. fin. M. Piso accepto quinquagies sestertio relegaretur in decem annos.

Efferri autem genere Neutro, quoniam subaudiretur pondo argenti. Sestertius enim proprie Adjectivum esse, quasi semitertius. Proinde quum dicamus Sestertius; subaudiri nummus: aeque ut in voce denarius.

Sestertium pondo autem idem esse, quod mille sestertios nummos.

Porro in tw=| Decies, vicies, tricies sestertium, subaudiri to\ centenum vel centies. Si igitur legamus Decies sestertium; plene efferendum esse per Decies centies vel Decies centenum argenti pondo.

Interdum etiam to\ Sestertium apud veteres omitti. V. g. Tricies centena (sc. sestertia.)

Nos arbitramur, Sestertiūm proprie Genitivum Pluralem esse per Syncopen post to\ Millta contractum; qui tamen apud veteres subinde degeneraverit in Adjectivum Neutrius Generis, Substantive positum.

Nota: Post Millia usitate sequitur Genitivus per Syncopen contractus. V. g. Trecenta millia nummūm, Plin. L. 1. c. 19; Centena millia sestertiūm; Sexcenta millia modiūm.

NVMERALIA distributiva loco cardinalium ponuntur quoties Nomina illa Substantiva, quibus numerum addimus, sunt Pluralis Numeri tantum, et vim etiam Singularis habent. V. g. Binae litterae, non duae; Trinae nundinae, non tres, cet. Conf. Part. Etym. Sect. 2. voc. Bini.

* A Poetis ponuntur, quoties metri necessitas id exigit: immo etiam interdum Multiplicativa.

NVMERVS cardinalis usurpetur si Praeteritum tempus ac finitum numeres. V. g. Septem dies ibi fuimus, Wir sind sieben Tage da gewesen, und drauf weggereiset: NVMERVS autem ordinalis usurpetur, si tempus adhuc durans numeres. V. g. Septimum jam diem ibi tenemur, Wir sind nunmehro sieben Tage da, und wissen noch nicht, wenn wir wegreisen.

NVMERVM duorum Latini distingvunt his modis: v. g.

1. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: hic quidem apud gentes; ille apud Iudaeos.

2. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: alter apud Iudaeos; alter apud gentes.

3. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: prior apud Iudaeos; posterior apud gentes.

4. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: horum alter apud Iudaeos; Paullus apud gentes.

5. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: alter apud Iudaeos; iste, cui Christus in itinere non procul a Damasco apparuit, apud gentes.

NVMERAMVS quum quid per partes aut ordinem pro PRIMO, Primum; pro SECVNDO, Deinde; pro TERTIO, TErtium vel Porro; pro QVARTO, Adhaes vel Tum; pro


page 1607, image: s0852

QVINTO, Postea, Tum, Praeterea, Insuper; pro VLTIMO, Tandem, Postremo, Denique, aut si quid ejusmodi est, non ineleganter ponitur.

*Cic. Tu. multis de causis vellem me convenire potuisses. Primum, ut te, quem jam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem. Deinde, ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari. Tum, ut, quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis inter nos communicaremus. Postremo, ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est, sed longis intervaliis temporis interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Item: Deus primum nobis diligendus est; deinde patria; porro parentes; tum praeceptores; postea propinqui; tandem amici.

Haec Ciceroni quidem, aliisque melioris notae scriptoribus usitatiora sunt, verum non semper observata.

* Cic. Plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, deinde sermo atque fama, tum accusator, tum judex.

Quum vero divise alicujus generis partes enumeramus, pro PRIMO, Vnum; pro SECVNDO, Alterum; pro TERTIO, si duobus plura fuerint, nonnumquam Aliud, sed saepius Tertium apposite dicemus.

* Cic. Quattuor causas reperio, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet arebus gerendis: alteram, quod corpus faciat infirmum: tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus: quartam, quod procul haud absit a morte.

Quodsi autem ordo quidam servandus atque iterandus est in numerando Primum et Secundum dixeris.

* Cic. Meae totius in dicendo orationis tres sunt rationes: una conciliandorum hominum; altera docendorum; tertia excitandorum. harum trium partium prima lenitatem, secunda acumen, tertia vim desiderat.

+ Vnus Latinis saepe pro Primo, quemadmodum Graecix e(=is2 pro prw/tw, et Alter pro Secundo usurpatur. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Vnus pro quidam.

NVMERANDIS in partibus Scilicet aut Videlicet usurpandae non sunt. Ac si partes duabus plures sint, raro intercedit conjuctio.

* Sic. Eas tres virtutes, fortitudinem, justitiam, prudentiam frugalitas complexa est.

Inter partes enumeratas Cicero etiam id est posuit.

* Quum duobus modis, id est, aut vi aut fraude, fiat injuria; fraus quidem vulpeculae, vis leonis videtur.

Partes enumeratae in fine clausulae fere ponuntur.

* V. g. Multi sunt, quibuscum diutina non est amicitia, improbi, avari, ambitiosi, queruli, severi. Cic. Duae res, quae languorem adferunt ceteris. Scipionem acuebant, otium et solitudo.

NVMERARE aliquem in sapientibus; inter amicos, inter suos, nullo loco.

NVMERVM in stilo fingere nemo sibi temere ex suo ingenio debet, sed ex aurium judicio frequenti veterum scriptorum lectione corroborato.

* Quum autem de numeris orationis difficile sit judicium in praecipiendo; tantum hoc meminerimus. Si periodos efficiemus mediocriter sonantes et integros; et cola interdum ornabimus seu augebimus duobus commatis: sponte accedent numeri. Et si volumus habere pedum rationem, maxime finis considerandus est, et efficiendum, ut desinat periodus ac subsistat in longos ac tardos pedes, ac longiusculam quidem dictionem, et saepius claudatur Verbo, quam Nomine. Ceterum et Nomina Adjectiva interdum vim et gratiam habent in fine, ut apud Ciceronem: Helluo invasit in ejus viri fortunas, cujus virtute terribilior erat populus Romannus, exteris gentibus justitiā carior. A periodi principio grati sunt pedes celeriores, ut Anapaesti, Iambi, Paeones primi: interdum etiam, praesertim in argumento graviori, tarde ille incedens Molossus. In fine delectantur veteres Trochaeo vel Spondeo, quem praecedit Creticus seu Paeon quartus, atque in primis Ditrochaeo. Crebrior Spondeus reddit nimis tardam periodum. Occurrit e. g. apud Ciceronem haec periodus: An quum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt: consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Haec periodus est expressa ex Isocrate: sed fuisset durior, si totidem verbis reddidisset Isocratis. Ideo Cicero quaedam adjecit, ut Latinis auribus fieret periodus mollior. Danda igitur opera est, ut periodos faciamus, easque mediocriter ornemus. Habet autem id studium multas ac magnas utilitates, quia non solum molliorem reddit orationem, sed necesse est etiam sententias mollius cohaerere, et sine strepitu ab aurium judicio in animum se demittere. Conf. Schraderus in Arist. Rhet. p. 529. seqq.

+ Weissius de Stilo Romano p. 384: Eo, inquit, ordine verba in sermone collocari debent, quo classici auctores, utpote primi elegantiarum Latinarum magistri, consueverunt. Illi in oratione soluta dicunt: Patres conscripti, Mihi crede, Mea, tua, sua sponte; numquam vero: Conscripti Patres,


page 1609, image: s0853

Crede mihi, Sponte mea. Poetas ita loqui solere, numerorum necessitate coactos, non negamus: sed in prosa locum ista non obtinent. Quare nobis quoque hic ordo, tamquam elegantiae et nitori convenientissimus, observabitur. Alia in stilo praeponuntur elegantius; alia componuntur, sibique invicem junguntur; alia interponuntur; alia postponuntur.

Idem l. c. p. 493: Ad suavitatem soni plurimum facit vocum inter se connexarum aptus et concinnus positus. Qualis ille esse debeat, post Dionysium Halicarnasseum, qui de verborum collocatione Graecā linguā commentatus est, Scaliger de Arte Poetica L. 4. c. 47. docuit. Duplicem verborum situm constituunt, naturalem et artificialem. Est, ubi naturalis suavissimo gaudeat sono: unde, cur mutemus, causa non subest. Quoties autem naturalis illa verborum consecutio aurium desiderio non facit satis, arte corrigenda est. Heic aures judicio mentis; mens aurium voluptati subservit: unde omnis sonorum suavitas maxime dependet.

* Dactylus cum Spondeo, quod exitum Hexametri sistit, ne temere sermoni inferatur, praesertim ad periodi calcem: quamvis reperitur interdum apud veteres, v. g. Liv. L. 1. c. 16: Posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.

NVMMI vacui vel Pecunia otiosa, Fin todtes Capital, Plin. L. 10. Ep. 62: Nammi cauti, Geld, daruber man eine Versicherung bat, Horat. L. 2. Ep. 1. Accessio nummorum ad sortem vel summam, Vermehrung des Capitals, Cic. Verr. 5. c. 49. Nummi omnis notae, sed minoris dumtaxat, Allerhand Grutze; Nummi omnis notae, Gross und klein Geld, Sueton. Aug. c. 75. Nummorum Sterlingicorum libra, Ein Pfund Sterling. Nummi, qui ab octenario numero nomen habent, et imperialem valore aequant, Ein Stuck von Achten. Leviorum usuram constituere, Plin. L. 10. Ep. 62; Quantitatem usurarum minuere, id. L. 10. Ep. 63, Die Zinse vermindern. Occupare pecuniam, Geld auf Zinse thun, Geld anlegen. Gratuito proponcre alicui pecuniam, Einem Geld ohne Zinse anbieten, Sueton. tib. c. 48. Dare alicui pecuniam gratuitam, Plin. L. 3. Ep. n. Einem Geld ohne Zinse leihen.

NVMQVID de uno interrogat V. g. Numquid Saul inter Prophetas? AM de pluribus, non numquam de duobus.

* Numquid creberrime est nomen, haud Adverbium. V. g. Ter. Numquid nos vis? It. Numquid est, quod operā meā vobis opus sit.

+ Pro Numquid apud Comicos, et praesertim Terentium, occurrit Numquidnam per Pleonasmum, quum sufficere ad interrogationem potusset Quid `vel Numquid? Quo tamen Pleonasmo ipse Cicero L. 2. de Orat. cap. 3. et Partit. 7. utitur, Terentii, ni fallor, usu lectionis adsiduo abreptus.

Sic etiam Numquisnam occurrit apud Cic. pro Rosc. Am. 37.

NVNC PRIMVM VENIS pro Nunc demum venis? perperam.

* Nunc primum venis? significat idem, quod Nunc primā vice venis? Sed Nunc demum venis? significat idem, quod Nunc tandem aliquando venis, quum tam diu te jam sim opperitus`? Nunc primum respicit actus futuros iteratos: Nunc demum, desoderium nostrum et exspectationem diuturniorem. Nunc primum venis? Ey kommst du jetzo zum ersten male, bist du sonst noch nicht hier gewesen? Nunc demum venis? Ey, kommst du nun erst warum bist du nicht eher gekommen? In priori tonus ponendus super priorem syllabam tou= primum; in posteriori super to\ Nunc.

NVNDINARI ab improbo judice jus ad utilitatem suam, Einen bosen und gewissenlosen Richter bestechen, damit er uns zu gefallen das Recht beuge, Cic. L. 1. in Verr. n. 119.

NVNTIARE alicui aliquid Cicero et optimus quisque. Sed Nuntiare ad aliquem aliquid, Plautus habet mostell. A. 1. Sc. 3. v. 76.

NVNTIVM uxori studiis cet. mittere vel remittere, Etwas quitiren.

NVX inanis ac sine medulla ventosa, Eine taube Nuss.

O.

O exclamandi particula, regit Nominativum, Accusativum et Vocativum.

* Ter. Phorum. 2, 2: O vir fortis atque amicus. Id. Andr. 5, 3: O ingentem confidentiam. Id. Andr. 3, 2: O Dave, itane contemnor abs te?

Solum autem Vocativum regit, si vocandi, compellandi vel blandiendi particula est.

* Virgo. O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit.

OBDVRESCERE ad aut contra aliquid, modus loquendi Latinis usitatus; nostris non item.

* Cic. Iam ad ista obduruimus, et humanitatem omnem exuimus. Idem Obduruisse se contra fortunam arbitrantur. Schori Phras.

Ceteroqui dicunt etiam, Obdurescere consuetudine, in patientia.



page 1611, image: s0854

OBIICERE alicui aliquid et de aliqua re; it. Objicere absolute, pro Occurrere sententiae alicujus. Conf. Part. Etym. Sect. 2. voc. Objicere.

OBIRE mortem et secundum Suetonium Aug. c. 4. Obire morte.

Nepos Dion. c. 1. n. 1: Obire legationem. Liv. L. 10. c. 25: Ad omnia simul obire unus non potest. Frequens est, Obire munus, spartam suam, cet.

OBLIGABIS me i. e. tuo me beneficio tibi devincies, occurrit apud Plin. Lib. 4. Ep. 4.

* Idem Plinius L. 8. Ep. 2: Tanto mihi obligatior abit. Et Ep. 6: Cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur.

OBLIVIONI aliquid tradere effectum quidem est ad analogiam tou= tradere memoriae aliquid, quod Ciceroniamum est, i. e. prodere aliquid memoriae, litterarum beneficio ad posteritatem aliquid transmittere: sed praeter Latini sermonis usum.

* Tradere ventis, proverbiale et, et Poeticum magis. Ceterum Livius et Capitolinus non semel dicunt, Oblivioni dare. Goclen. Obs. 10. p. 23. Cell. C. P. 92. Andr. Borrich. Append. 172. et Vindic. L. L. 152. Kappius ad Iensium 49.

Veteres autem pro eo frequentant, Oblivisci aliquid vel alicujus; Hoc excidit mihi; Oblivione sempiternā aliquid delere; Oblivione aliquid exstinguere; In oblivionem alicujus rei venire, Eine Sache vergessen; Memoriam alicujus ex omni animo exturbare; memoriam alicujus rei deponere. Ex animo alicujus effluere, German. Iemandem aus dem Sinne kommen.

OBLIVISCOR tui et te.

OBNIXE ROGARE aliquem pro Enixe rogare aliquem, suspectum.

* Adverbii Obnixe usus promiscuus non placet, quum per se veteribus rarum sit, et forsan apud solos Comicos reperiatur: deinde cadente quidem linguā pro valde, vehementer adhibitum fuerit, ita tamen, ut vim suam, quae actum resistendi et reluctandi animis legentium infert, non prorsus amiserit. Haec vero cum precibus non satis congruunt, nisi forte per illas imminens aliquod malum propulsare studeamus: quā quidem singulari notione occurrit apud Hieronymum ad Pammach. de Opt. Gen. Interpret. Ep. 101. cap. 1: Coepit a me obnixe petere: quem locum propterea Cellarius C. P. 132. pro absolvenda locutione nostra minus recte citat. Obvertit quidem nobis Cellarius alium insuper locum, et quidem ex Seneca Ep. 35. init. Quum te obnixe rego, ut studeeas, meum negotium ago: ubi sanc hoc Adverbium vim suam omnem illam, quā homini resistenti et reluctanti accommodatur, perdit; sed vetustissima et optima Seneacae exemplaria, et ad eorum fidem castigata Andreae Schotti editio heic pro Obnixe, legit Tam enixe: ut ergo parum praesidii vel hinc etiam suspectae r(h/s1ei accedat.

Rectius pro ea dixeris cum Cicerone, Etiam atque etiam, vehementer etiam atque etiam, Majorem in modum rogare aliquem et orare; Magnopere ab alique contendere; Omnibus precibus petere, orare.

OBNOXIVS i. e. expositus subjectus, crimini, timori, ludibriis, periculis, contumeliis, turpi facto cet.

Obnoxius idem etiam notat, quod devinctus, obsequens et opponitur libero. V. g. Tibi obnoxius sum. It. Maritus uxori obnoxius. Ponitur etiam hāc notione absolute. V. g. Nisi obnoxius esse velis, Wo du nicht willst gehorsam seyn.

* Florus L. 3. c. 12. n. 1. habet: Obnoxium esse in omnia, Sich zu allen Sachen brauchen lassen.

Interim pro Obnoxium esse legibus, poenae, interdicto, cet. magis Latine, atque adeo elegantius dixeris Teneri legibus, poenā, interdicto, cet. Schori Phras. ad Voc. Teneri. Et pro Obnoxium sibi aliquem beneficiis facere, Obnoxium alicui esse, Malim cum Cicerone Devincire sibi aliquem, Tenere aliquem devinctum largitione, Devinctum esse alicuo. Schori Phras. ad Voc. Devincio. Et pro Obnoxius est peccato, malim Peccatum s. Crimen haeret in illo vel haeret illi. Schori Phras. ad Voc. Haereo.

OBREPIT viventi senectus Cic. Lael. c. 11. Tacitum te obrepet sames. Plaut. Poen. Prol. v. 14. Prior structura cum Dativo, usitatior est.

OBSATVRARI alicujus Eines satt werden, locutio est, occurrens apud Terentium Heaut. 4, 8: Nae tu propediem, ut istam rem video, istius obsaturabere.

OBSCVRARE sumitur transitive et intransitive, V. g. Solem nubus obscurant. Item Sol obscuravit, Die Sonne ist finster worden.

OBSECRO hanc rem te rarius a te: Item Obsecro te, ut hoc facias.

OBSERVARE LEGES non est omnino illud ipsum, quod obtemperare, parere, aut stare legibus; sed animadvertere, notare, custodire, ac velut in oculis habere.

* Civis leges observat, eisque obtemperat: Princeps observat eas tantummodo,


page 1613, image: s0855

quatenus nemque civitati injunctae sunt, ut iis obtemperetur ab omnibus.

OBSIDERE urbem dicuntur illi, qui eam oppugnant; sed Obsidere locum illi, qui insident, possident.

OBSTAT ne, cur non, quo minus.

* Cic. in Verr. 7. c. 2: Obstitisti, ne ex Italia transire in Siciliam possent. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1. v. 76: Quid obstat, cur non verae fiant, scil. nuptiae. Plinius Panegyr. c. 91: Obstat verecundia, quo minus percenseamus.

OBSTINATVS ad aliquid pro aliquā re, adversus aliquam rem; it. cum Infinitivo, v. g. Obstinatus mori.

* Livius L. 6. c. 3: Animi obstinati ad decertandum. Curt. L. 8. c. 1. n. 30: Obstinatus ad silentium. Seneca Ep. 71: Popularium virtus pro regno suo obstinatissima. Livius L. 2. c. 40: Obstinatior adversus lacrimas. Id. Dec. 8: Quum ex insperato jam obstinatis mori spes adfulget.

OBSTRINGERE sibi aliquem beneficio, debito, aere alieno, jurejurando; se parricidio, scelere, perjurio; fidem suam alteri; Obstringere se alicui non inscelus, sed ne cet.

OBTENDERE velum rei et rem velis vel velo.

OBTENTVI ESSE pro tegere Sallustii est, unde Tacitus, aemulus ejus habet, qui ita: Obscurum noctis obtentui est fugientibus. i. e. tegit fugientes.

* Sallustiana etiam sunt, Malo esse, Laetitiae esse, ostentui esse, pro Ostentare, ostendere.

OBTESTOR hoc te rarius a te: Item Obtestor te, ut.

OBTRECTARE alicui et aliquem; laudibus et laudes alicujus.

* Cornel. Nepos Aristide c. 1: Obtrectare inter se, Auf einander jaloux oder eifersüchtig seyn.

Obtrectare inter se, positum elliptice videtur pro Obtrectare se inter se. Conf. supra Amamus nos invicem; it. Inter se.

OBTVNDERE aliquem longis epistolis, precibus suis: Obtundere aliquem de aliqua re.

OBVERSARI animo et in animo, oculis, et ante oculos.

* Plinius etiam L. 2. Ep. 11. hoc verbum usurpat absolute: Obversabatur, praeter illa quae supra dixi, causae difficultas.

OBVIAM IRE vel OCCVRRERE pro Prohibere, se opponere, refertur usitate modo ad rem; rarissime ad personam.

OBVIVM alicui esse vel fieri Cicero: OBVIVM alicui se dare, Livius.

Ceterum Cicero et alii, obviam venire, ire, prodire, fieri; Poetae, Obvium se alicui ferre, obvium se alicui offerre.

OCCASIO gerendi rem elegantius, rei gerendae. Item: Occasio ad rem gerendam.

* Plin. L. 16. c. 41: Ad excutiendum ignem non semper lapidis occasio est. Incertus Auctor de Bello Hispaniensi cap. 41. §. 1: Nonstri ad oppidum recupterandum occafionem non praetermittunt.

OCCIDIONE OCCISI SVNT Cicero, Tacitus, Iustinus Lib. 2. c. 14. n. 8. Livius Lib. 2. c. 51. et Lib. 4. c. 58: usitatius pro eo, ad unum omnes interfecti sunt, Sie sind totaliter geschlagen.

OCCVMBERE morti mortem, morte, et Occumbere absolute positum.

* Neque tamen dissimulandum est, Occumbere concise positum, vel Dativo Morti junctum, fere Poetarum esse. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Occumbere.

Nec significat tantum Ex vulnere mori aut ferro perire; sed interdum etiam Tranquille exstingui, fato cedere, morte decedere.

OCCVPARI in aliquare interdum aliquāre, sine Praepositione. Sed Occupari circa aliquam rem, quod hodie creberrime eruditi nostri usurpant, quo idoneo auctore dicatur, non liquet.

OCVLARIS INSPECTIO non satis Latine. Licet enim Inspectio probae notae sit; tamen Adjectivum Ocularis Vegetii tantum auctoritate nititur. Veteres pro eo habent, Oculorum fides, Experimentum. V. g. Oculerum fide niti, experimento, quod fit beneficio oculorum, niti, Oculorum fides accedat opportet.

OCVLIS VENARI VIROS Phaedrus Lib. 4. Fab. 4. habet, eoque exprimit eleganter, quod Galli dicunt charmiren.

* Plautus pro eo dicit, Furtivis oculis aliquam verberare, Oculum libidinose in aliquam compingere Florus L. 2. c. 6. n. 4: Aliquid de virginitatis integritate delibare saltem oculis.

OCVLI DOLERE dicuntur iis qui rem molestam sibi et odiosem coguntur adspicere. Iis etiam apud Graecos, qui rem pulchram atque jucundam cernerent, quā tamen frui non possent. Lege Cap. 5. Lib. 2. apud Victorium. Ter Phorm. 5. 9. 64: Vin' primum hodie facere, quod ego gaudeam, Nausistrata, et quo tuo viro oculi doleant?

OCVLOS seu Oculorum aciem dirigere, flectere, torquere, Poetarum fere est:


page 1615, image: s0856

in prosa malim, Adjicere oculum alicui rei et ad aliquam rem; item Oculos conjicore in aliquem vel ad aliquid.

OCVLOS PASCERE Die Augen weiden, Germanismus videtur; sed non est. Vtitur enim hāc locutione Terentius hrom. A. 1. Sc. 2: Restabat aliud nihil, nisi oculos pascere, sectari, in ludum ducere et reducere. Vbi pascere oculos, est oculis quasi praebere, quod edant. Et simili Metaphorā Plautus in Poenulo dixit, Oculis cpulas dare. Sed et cognatā Metaphorā idem Plautus dixit Sermonem gustare, edere, Orationem auribus devorare. Vide notas Ioh. Weitzii ad locum Terentii.

* Ipsā locutione Oculos pascere, usus quoque est Lucretius; verum non de homine, sed de coloribus. Versiculi ejus in Lib. 2. sunt:

Neve bonos rerum simili constare colores Semine constituas, oculos qui pascere possunt.

Vbi Pascere est delectare. At in L. 1. dicit Visus pascere, et perinde, ut Terentius, de persona:

Atque ita suspiciens tereti cervice reposta Pascit amore avidos inhias in te, Dea, visus.

Vorst. de Lat. Falso Susp. 276.

ODISSE odio plus quam Vatiniano sunt, qui crebro in ore habent; quamvis hic loquendi modus satis insolens est, positus pro Odisse odio majori, quam Vatinianum odium fuit. Catullus Epigr. 14. v. 3. hanc r(h=s1in sine insolenti illo additamento Plus quam essert, ita cancns:

Odissem te odio Vatiniano.

Et quamlibet facile largiar, haud omnino repudiari hanc locutionem posse, praesertim quum Livius Lib. 2. c. 58. dicat, Odisse plebem plus, quam paterno odio; haud tamen video, cur duriori huic constructioni multum indulgeamus. Molliori sane modo pro eo dicimus cum Cicerone et optimo quoque: Maxime odisse aliquem, Habere magnum odium in aliquem, Dissidere ab aliquo odio quodam atque dissidio, Capitali odio ab aliquo dissidere.

OFFENDERE diversimode construitur, prout sumitur transitive vel intransitive.

1. Transitive sumitur, et tunc Accusativum personae adsciscit. V. g. Offendere aliquem, Einen erzurnen, oder ungefehr antreffen.

2. Intransitive sumitur, et tunc Praepositio cum suo Casu sequi potest. V. g. Offendere ad lapidem, An einen Stein stossen; Offendere inaliqua re, In einer Sache fehlen.

OFFERRE se alicui se morti; se in discrimen pro aliquo; se in rei societatem.

OFFICIA mea in te experieris non ad genium Latinae linguae dictum videtur; quamvis in genere Experiri aliquam rem, Eine Sache aus der Erfabrung lernen, sat recte se habet: veteres pro eo, Mea in te officia constabunt.

OFFICIVM aliquod dare seu imponere alicui, locutio est, cujus rariora in Latio occurrunt vestigia: Latini pro eo usitatius et elegantius, Officium aliquod demandare, Munus deferre, Personam aut partes aliquas alicui imponere. Schor. Phras. ad voc. Imponere.

OFFVNDERE tenebras alicui elegans Ciceronis r(h=s1is2, quam usitatius hodie, sed minus eleganter nostrates per Obscurare aliquid efferunt. Schori Phras.

* Sed num liceat invertere formulam, recteque dicatur, Offundere aliquam rem tenebris? Valerius Maximus docet, qui L. 3. c. 8. §. 3. dicit: Non existimare se, tantis tenebris offusam esse remp. Si qui vero sint, qui auferendi, quam dandi Casum heic accipiant, adducti loco Taciti, qui pavore offusus dixit Hist. 11. 31. 3. his acutius videndi gloriam haud invitus concesserit Menken. Spec. 43. Conf. Ejusd. Spec. 2. p. 109.

OLERE cum Accusativo V. g. Olere unguenta, odorem, cet. constructio in Poetis praecipue, et praeter alios etiam apud Plautum obvia est, cujus indoles varie explicatur, Horat. Lib. 1. Sat. 2. v. 26:

Pastillos Rufissus olet, Gorgonius hircum. In prosa rectius dicimus, Olere unguentis, ab unguentis et ex unguentis.

OLIM QVONDAM per Pleonasmum conjunxit Terent. Eun. A. 2. Sc. 2. v. 15:

Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeculum prius.

OMEN accipere quodque ab alique datur (i. e. conceditur) confestim arripere, elegans Latinismus est, exprimens id, quod dicere in vernacula nostra vulgo solemus, Etwas acceptiren, Etwas utiliter annehmen.

'OMOIOTE[?]ERTA i. e. similiter finientia seu desinentia, vel (*omoibptwta


page 1617, image: s0857

i. e. similiter cadentia, vel, ut Cicero vocat Orat. n. 38, eumdem referentia in cadendo sonum, it. n. 84. similiter conclusa, eodemque pacto cadentia, quo loco habenda sint in stilo Romano, terso illo et candido, dudum quaesitum est.

* Nimirum ista vix fert subtile Romanarum aurium judicium, et propterea in ordine et collocatione vocabulorum quam maxime cavenda sunt. Sic statim aures offenderent haec: Non aliquo timore, sed partim dolore. At vero elegantius Cicero pro M. Marcello c. 1: Diuturni, inquit, silentii, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit. Si ergo transponas quaedam vocabula, facile dmoiote/leuta cavebis. Sic kakofwni/a| offendent, quae sequuntur: Neque vero disjunctissimas terras citius potuisse peragrari cujusquam passibus, quam tuis cursibus. Elegantius haec Cicero pro M. Marcello c. 2: Nec vero disjunctissimas terras citius cujusquam potuisse peragrari passibus, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis illustratae sunt.

+ Mahometus in Corano suo, Arabice scripto, id quod pro levi hominis ingenio non miramur, hisce o(moiotele/utois2, mundo illusurus, ubique lusit. Hujusmodi scitamenta quam sint insubida et inertia et puerilia, Gellius L. 18. c. 8. ostendit. Quod tamen judicium Gellianum non in totum valet, praesertim si in loco, si apposite, si parce ac sobrie, non ad nauseam usque, has delicias sectemur; utpote quod gravissimis etiam scriptoribus familiare est. Ita quidem non nulli etiam Ecclesiae Patres, viri ceteroquin gravissimi, et vel ipse Augustinus hoc in genere interdum ludunt. Quin Romanorum amplissimi non sine gratia hujusmodi sales sermoni admiscuerunt. Ita e. g. Plinius dicit L. 3. Ep. 15: Faciam ergo, quod desideras, tam diligenter, quam libenter. Id autem omnino tenendum: eleganter scribamus; non jocose, nisi quidem id fiat ad familiares, in argumento jucundo et hilari, et lectorem permulceamus; non titillemus. Illud virorum gravium; hoc hominum levium est, eorumque, qui sapientiae robur non intelligunt. In sermone autem familiari o(moiote/leuta, e. g. in epistolis ad familiares jocosis, non insuavia sunt. Ita ipse Cicero ad Coelium suum L. 2. Ep. 12: Quicquid erit, tibi erit. Et Ep. 18: Si quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.

Insuavia sunt rhythmica, ait Weissins de Stilo Rom. p. 492. seq. eumdem in fine sonum habentia, barbare termini clappantes dicat, ut: Qualis Rex, talis grex. Mors hominum est ita, sicut fuit vita. Omne dictum profanum nihil habet sanum. In antiquorum quorumdam Ecclesiae Christiane Doctorum, quos ut Patres veneramur, scriptis aliorumque post ipsorum aetatem muneribus sacris functorum ingentem talium numerum invenimus, quibus, tamquam splendidissimis orationis luminibus fuerunt delectati. Sed pueriliter ita ludere viros graves vix decet. Horum Patrum saecuo magis, quam personis ista tribuuntur, facilemque ideo habent veniam: in Latinissimorum auctorum sectatores non cadunt. Hactenus Weissius.

Hos enim et alios ejusmodi verborum et sententiarum lusus, ut sunt Antitheses, Epiphorae, Symplocae, Epanalepses, Regressiones, Gradationes, Homoeoptota, Paronomasiae, Oxymora, aevo Augusteo nemo magnopere sectabatur. Vnus Ovidius heic sibi interdum sapere videtur. At aevo Neroniano sine his deliciis nihil pro diserto habebatur: quam dicendi corruptelam, aevo suo propriam, accusant Petronius et Quintilianus. Vtriusque Senecae scripta his facetiis cum primis abundant. Hinc in ipsam Ecclesiam, et ad tempora nostra propagati hi lusus.

Interim nec in argumento admodum serio ac gravi ipse Cicero, qui tanto studio hac delicias respuit, sibi satis cavit ab iisdem, utpote cui subinde per incuriam hujusmodi o(moiote/leuta exciderunt. V. g. pro Mil. cap. 5: Dummodo eā nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. Interdum etiam iis usus videtur de industria in argumento etiam gravi, v. g. Philipp. 1: Huc si quid accesserit, non tam mihi, quam nobis reique publicae accesserit. In loco enim et cum judicio adhibiti lucus isti nec ipsam interdum gravitatem videntur offendere.

OMNIA EST Er ist alles, Er ist das fac totum, bene.

* Livius L. 10. c. 3: Demetrius iis omnia est: eum jam Regem, vivo patre, appellant.

OMNIA, QVAECVMQVE per Pleonasmum interdum occurrit, quum sufficiat Quaecumque.

* Cic. L. 2. de Orat. n. 5: Omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt. Et. n. 44: Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem, et ad praecepta esse revocanda.

OMNIBVS modis impedire aliquid, Liv. Lib. 2. c. 8.

OMNIS per Germanismum usurpatur, quoties de tempore loquimur distributive: tunc enim Latine Quisque usurpandum est. Ita v. g. pro Omni quarto anno, Alle vier Iahre, ollemal ums


page 1619, image: s0858

vierte Iahr; veteres Romani dicunt, Quarto quoque anno.

OMNIS et NVLLVS[?] Adjectiva Substantivis venustius postponuntur.

* Terent. Matres omnes filiis in peccato adjutrices, et auxilio in paterna injuria esse solent. Iul. Caes. de B. G. L. 1. c. 1: Gallia est omnia divisa in partes tres. Cic. Senatus consultum nullum exstat.

Quoties vero signa haec universalitatis, Omnis, Nullus, Nemo, cum emphasi efferimus, gravius et elegantius in fine, quam initio aut medio, collocamus.

* Ter. Ita plerique ingenio sumus omnes. Cic. Qui tibi non adsentiretur, inveni neminem. Idem: Lex turpitudinem summam habet, gratiam nullam.

Eadem universalitatis signa non parum lepide in orationis principio collocantur, maxime si Sum Verbum subsequatur.

* Cic. Omne animal simul atque ortum est, et se ipsum et omnes suas partes diligit. Id. Nulla gens tam fera est, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Id. Nemo de iis, qui peritissimi sunt, huic anteponendus est.

OMNIS locatio aut conductio tantum valet ad biennium, ICtorum formula est non spernenda quidem; longe tamen elegantius hoc ita efferunt: Vsum et auctoritatem fundi lex jubet esse biennium. Locatio enim et conductio fundi, a veteribus usus et auctoritas fundi appellabatur. Schori Phras. p. 150.

OMNIVM eleganter jungitur Superlativis. Cic. pro P. Sextio cap. 67: Aristides unus omnium justissimus fuisse traditur.

+ Vulgatus etiam Comparativo jungit, v. g. Sap. 10. 12: Omnium potentior est pietas; quod damnat Despauterius Comm. Gramm. f. 248.

ONVSTVS Ablativo gaudet V. g. Navis onusta frumento; Onustus cibo et vino; Onustus praedā; Tergum vulneribus onustum, Tacit.

* Plautus tamen Genitivum eidem etiam adjungit, Aulul. 22, 4: Aulam onustam auri.

OPERA BONA item OPERA bona facere, Theologis frequentantur: extra cathedram Theologicam magis Latine dixeris, Studium pietatis, Sanctitas morum, Actiones sanctae; item, Fructus pietatis promere, officia Virtutum exsequi, Officia virtutum praestare, Virtutum officiis fungi, Virtutibus elucere, Dare operam sanctitati, virtuti, Pietatis studio duci, Exercere pietatis studium et probare factis cet. Cellar. Antib. 231. C. P. 259.

* Lactantius L. 6. Instit. c. 14. Opera bona, vocat Actūs bonos.

+ Opus ab actione differt, ut effectus a causa. Sicubi tamen apud veteres Opus pro Actione seu Actu usurpatur, non nisi de octione majoris momenti sermo esse solet. V. g. Cic. Habere magnum opus in manibus. Vellej. Majori operi praeparare exercitum.

OPERATIONES CHIRVRGICAE vulgo obtinet in foro Medicorum, qui integra volumina de Operationibus Chirurgicis scripserunt: neque omnino haec locutio displicet. Substantivum enim Operatio occurit apud Plinium Lib. 11. cap. 24; et Adjectivum Chirurgicus in Hygii Fab. 274. Elegantius tamen dixeris cum Mdcicorum Cicerone illo, Celso Lib. 7. cap. 19. Curationes, quae scalpellum desiderant; et Praef. Lib. 7. in quibus plus profici manu, quam medicamento potest.

OPINIONEM bonam aut malam habere de aliquo, perperam: Lat. Bene aut male de aliquo existimare; Malam opinionem de aliquo imbibere; Bene aut male opinari de aliquo, Iustin. Lib. 12. c. 5. et Sueton. Aug. cap. 51. Schori Phras. ad voc. Existimo.

* Habere opinionem bonam vel malam, recte quidem apud Lations dicitur; sed non nisi intransivive. Germ. In guter oder schlechter Reputation stehen. V. g. Caes. L. 7. B. G. c. 60: Quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis.

OPORTET me facere, cet. Qui putant, Verbum hoc Impersonale Oportet regere Accusativum, toto coelo errant. Accusativus enim non pertinet ad Verbum Oportet, sed ad Infinitivum. Itaque quando dicitur: Hominem opertet esse probum; ordo consecutionis est: Oportet, hominem esse probum. Quod vel inde patet, quod pro Accusativo saepe sumitur Nominativus, hoc modo: Homo probus sit, oportet; sicuti interdum dicitur, Homo probus sit, necesse est, per Ellipsin videlicet particulae causalis Vt. Vid. Sciopp. Grammat. Philosoph.

* Quare Oportet te, quam a(plw=s2 ponitur, Latinum non est. Vt tamen Graeci pre/pein, sic Latini Oportere interdum jungunt Dativo. Platus Milite Act. 2. Sc. 6. v. 80. seqq.

-- Homini servo Domitos habere oportet oculos, et manus,



page 1621, image: s0859

Orationemque. Ita sciscunt Vossius de Construct. cap. 36. p. 132. et Praschius de Latinismis et Barbarismis p. 6.

+ Sed Cl. Longolius recensione hujus libri mei in Actis Etud. publ. Lips. Cal. April. 1731. p. 191. hunc Plauti locum, qui ad stabiliendam Constructionem impersonalis Oportet cum Dativo a Vossio adducitur, in vitio cubare, nec a fe umquam repertum esse adfirmat, nisi in unica editione, quotquot inspexerit, G. Longolii Coloniae apud 10. Gymnicum 1538. cusa. Errori, inquit, ansam praebuit antiqua scriptura homine servo, ex qua rerum ignari sinxerunt homini, servo, lineolas supra ductas haud inteligentes, ac primum servom in servo, deinde, ne scilicet oratio sit hiulca, hominem in homini reformatis. Saepius hoc factum fuit. Sic a Rich. Bentlejo in Horat. Carm. 2. Od. 14. v. 27, defensam interpolatoris lectionem:

--- et mero Tinguet pavimento superbo

rejicit, substituitque Alexand. Cuningamius in Animadv. in Horat. Bentlej. cap. 11. p. 155.

-- et mero Tingnet pavimentum superbum.

Scriptum quippe erat more majorum superbom.

Oportet autem sine Casu personae positum idem est, quod aequum est, fas est.

* Cic. pro Balbo c. 3: Gravius est, si quis fecerit, quod facere non licuerit, quam si fecerit, quod non oportuerit. Ibid. Est aliquid, quod non oporteat, etiamsi licet, certe non oportet. Lib. 2. de Orat. n. 320. Sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia proportione rerum praeponere.

OPORTET legere libros Expedit, evolvere auctores; Vtile est, cognoscere plurima; Operae pretium est, habere, quos imitemur; Necesse est, adhibere usum; Conducibile est, descendere in certamen, et agitare cum aliis controversias.

Vel per Passivum:

OPORTET Expedit, Vtile, Operae pretium, Necesse, Conducibile est, legi libros, evolvi auctores, cognosci plurima, haberi, quos imitemur, adhiberi usum, agitari cum aliis controversias.

Hunc posteriorem modum magis ars Grammatica probat; illum magis auctoritas.

Secus in Praeterito. Namque non ita saepe legimus, Fecisse hoc oportuit ut Factum hoc oportuit. Cic. in Verem: Tamen id factum non oportuit. Et in eumdem: Apollinis signum ablatum certe non oprotuit.

* Non dissimile sane est illud per Verbum Volo; ut idem: Liberis consultum voluimus, etiamsi posthumi futuri sint. Idem: Percurram tamen brevi, ut non minus hominem ipsum, quam jus commune defensum velitis. Quintil. An incidisse in sordidum nomen, non eo contemtum hominis, quem destructum volebat, auxisse. Valla Eleg. L. 3. c. 49. p. m. 255.

OPPETERE a(plw=s2 et cum addito Oppetere mortem. Illud Poetarum; hoc Oratorum.

OPPONERE aliquid alicui et Liv. Lib. 10. c. 39. adversus aliquem.

OPPORTVNITATES CORRVMPIMVS i. e. nos nolumus praeclaram occasionem rei consequendae amplecti, repudiamus eam, nescimus eā uti, patimur eam praeterlabi, negligimus occasionum momenta, Sallustiana locutio est.

OPPOSITA duo Derivata duo, it. Duo, quae ad se invicem referuntur, non ineleganter conjunguntur, nullo alio vocabulo interposito.

* V. g. Ex tristi hilarem, ex paupere opulentum reddidi, timidum confirmavi, aegrum recreavi, opis indigum juvi. Res creatorem loquitur. Saeviebant in patres filii, in uxores mariti, in propinquos propinqui, in magistratūs cives, et humanam naturam prorsus exuerant.

OPTIONEM alicui dare vel facere, Einem die Wahl lassen.

OPTO haec fieri, et ut haec fiant: it. Opto a Deo, ut haec fiant.

OPTO hoc mutandum perperam: dic, Velim, hoc mutari. Sciopp. de Stil. Hist. 170.

* OPTO pro Velim heic per Germanismus usurpatur: nec vero post Verba desiderandi vel cupiendi Futuor Participii Passivi locus est.

OPTO tibi felicitatem ad hanc rem, Germanismus: Lat. Hanc rem feliciter tibi evenire cupio; Id tibi Deus fortunet; Quod agis, id velim Deus approbet; Gratuler tibi hanc rem et de hac re.

OPVS aliquod faciendum acceptare aut suscipere, imperiti dicunt, et sermoni vernaculo simile est, praesertim quum usurpatur pro eo, quod dicimus Ein Werk annehmen. Id enim Latini exprimunt, Conducere opus aliquod faciendum. Schori Phras. ad voc. Conducere.

* Ceteroquin Acceptare conditionem, Sich wozu einlassen; it. Suscipere causam alicujus contra aliquem, cogitationem de aliqua re, inimicitiam, invidiam, odium, recte se habet.



page 1623, image: s0860

OPVS est mihi haec res, et hāc re: item Pluraliter, opus sunt mihi hae res, rarissime his rebus. Quamquam in Singulari Ablativus usitatior est: de quo et Gellius Lib. 17. c. 2. obiter monuit.

* Cic. Expedito nobis homine opus est. Id. Praesidio firmiori opus est ad istam provinciam. Sall. Consulto opus est. Cic. Properato opus est. Liv. Maturato opus est. Virgil. L. 6. Aen. v. 261: Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. Cic. L. 2. Ep. 6: Dux nobis et auctor opus est. Idem de Invent. L. 2. c. 19: Nobis exempla permulta opus sunt. Liv. Simul, quae curando vulneri opus sunt, parat.

Plinius L. 5. Ep. 19. Nominativum et Ablativum simul usurpat: Si quid opus erit: erit autem opus modico.

+ Atque hic Nominativus, qui tw=| Opus est mihi jungitur, heic, ut alias, migrat in Accusativum, si oratio finita vertatur in infinitam. Terent. Heaut. A. 5. Sc. 1. v. 18:

Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo injecisse verba tibi Dromonem, scilicet Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse.

Cic. L. 15. Attic. Ep. 9: Video, mihi opus esse viaticum. Et L. 6. Ep. 6: Dices, nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. Vide Vossium L. 7. de Arte Grammatica, qui de Constructione inscribitur, c. 8. ubi accurate adversus Alvarum disputat, opus in his loquendi formulis non Adjectivum esse, sed Subtantivum. E quo et illud adstruit, aliorum Substantivorum more regere Genitivum. V. g. Plancus ad Ciceronem L. 10. Fam. Ep. 8: Sed aliquantum nobis temporis, et magni laboris, et multae impensae opus fuit, ut, quae reip. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus. Nisi forsan ab Neutro aliquantum Substantive posito, illi Genitivi, ut saepe fit, reguntur. Sed quoquo modo hoc se exemplum habet; sunt tamen et alia in promtu, ubi manifeste Genitivus Substantivum suum in tw=| Opus respicit. Quintil. L. 12. c. 3: Opus est lectionis. Ovid. 2. Art. v. 14: Casus inest illic; hic erit artis opus.

Exponitur quidem Opus heic per Necesse, ex interpretatione praestantium etiam Grammaticorum: qui et Opus propterea Adjectivum esse tradunt. At Opus non magis heic est Adjectivum, quam Vsus, quum est quartae Declinationis; quod quidem tunc similiter Ablativo jungitur a Poetis, in primis Comicis. Virg. Nunc viribus usus. Plaut. Viginti jam usus est filio argenti minis.

* Si Ablativus jungitur; subaudi Praepos. In, v. g. Opus est mihi libro i. e. in libro.

Construitur etiam cum Infinitivo.

* Cic. L. 7. Attic. Ep. 8: Quid opus est, de Dionysio tam valde adsirmare? Id. L. 13. Ep. 8: Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies. Id. L. 16. Ep. 17: Vehementer opus est nobis, et voluntatem, et auctoritatem, et imperium tuum accedere. Terent. Andr. Act. 1. Sc. 5: Peropus, hunc cum ipsa loqui.

Crebro etiam ponitur absolute.

* V. g. Si opus fuerit, faciam te certiorem.

Apud Comicos etiam cum Accusativo, licet rarius id fiat, construitur.

* Plut. Mihi quidem unam argenti minam opus est. Id. Puero opus est cibum. Quamvis in his exemplis Ellipsis esse videatur Praepositionis Ad, vel verbi Dari, Suppeditari, aut similis: Vossius etiam Grammat. Lat. Synt. p. 19, quod ad posterius exemplum attinet, Cibum malit veterem esse Nominativum pro Cibus.

OPVS HABEO contra illos qui plane hanc r(h=s1in damnant, Columellae auctoritate et Graecismo xrei/an e)/xein defenditur. Immo usurparunt hanc locutionem ex posterioribus etiam Fulgentius et Augistinus. Cicero et optimus quisque pro eo elegantius et rectius, Opus est mihi haec res vel hāc re: quā de constructione plura vide in proxime praecedenti. Fr. Sanctii Minerva 590. Cell. C. P. 187. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 83. et Auctar. Grammat. Philos. 12. Rud. Goclen. Obs. 2. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 61. Elias Major de Varianda Orat. 207. Vechneri Hellenol. 262.

Ceterum Opus habeo usitatum est cum Ablativo. V. g. Opus habeo consilio tuo. Sed si Infinitivus suqui debet, usurpatur Necesse habeo. V. g. Quintil. Lib. 7. c. 2: Reliqua non necesse habet dicere.

ORATIO MENTALIS barbare Lat. Tacita mentis precatio.

* Nec Oratio pro precibus, probatae Latinitatis est; nec Adjectivum Mentalis omnino apud veteres occurrit. Oratio secundum Ciceronem omnis locutio est.

ORBVS usitate Ablativum adsciscit. V. g. Orbus luminibus, parentibus, rebus omnibus. Apud Poetas etiam Genitivum. V. g. Lilius, Visūs orbus. Plaut. Rud. 10, 18: Auxilii orbus.

ORDINES sacros suscipere Latinitatis est Ecclesiasticae, et Germanice notat, Sich zum gewissen geistlichen Amte einweihen lassen.

* Ordo enim, vel in Plurali ordines, aevo medio significat in Ecclesia dignitatem vel dignitates s. munera Ecclesiastica.



page 1625, image: s0861

Latine pro eo dixeris, Sacris initiari ad obeundum munus aliquod Sacerdotale vel Ecclesiasticum.

ORDINES servare in den Gliedern geschlossen stehen, Caes. Lib. 4. B. G. c. 26. Copiae ordinatae consistunt, Die Glieder stehn geschlossen, Nep. Iphicr. c. 2. Ordines conservare, Nicht aus den Gliedern weichen, Caes. Lib. 4. B. C. c. 93. Ordines deserere, Aus den Gliedern weichen. Ordines perturbare, Die Glieder in Vnordnung bringen, Idem. Lib. 4. B. G. cap. 33. Ordinum diribitor, Ein Sergeant, Feldwebel, Cic. post Redit. in Senat. c. 11. quem Io. Vincent. Lucchesinius in Hist. sui temporis ab Noviomagensi Pacis. Tomo 1. vocat Instructorem cohortis: Vid. Act. Erud. Lips. 1727. Mense Octobri. Manipulos laxare, Mit den Gliedern aus einander rucken, Caes. Lib. 2. B. G. c. 25, 2. Confertissimo agmine, Caes. Lib. 2. B. G. c. 23, 4; Munito agmine, Sall. B. Iug. c. 46; Quadrato agmine, ibid. c. 100; Artissime, ib. c. 68, Mit geschlossenen Glieern. Vir virum legat, Ein jeder bleibe in seiner Ordnung, Einer folge dem andern auf dem Fusse nach.

ORIRI aliquā re item ab, ex, de et in aliqua re.

* Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1. v. 35: Tibi a me nulla orta est injuria. Plin. L. 4. Ep. ult. Fons oritur in monte: per saxa decurrit. Horat. 2. Serm. Sat. 6. v. 15: Sermo oritur de villis.

Sic etiam Participum ortus construitur.

* V. g. Liv. Loco obscuro, tenuique fortunā ortus. Id. Ortus ab omni turba fletus. Lucret. Ratio orta ab sensu falso. Ter. Ortus ex eo loco. Ovid. Flos ortus de sanguine. Id. Silvis fuit ortus in altis.

Ortus illustri familiā, et ex illustri familia. Hi bini modi in hac locutione fere in usu sunt.

ORIVNDVS et ORTVS[?] constructione multum disserunt.

Oriundus jungitur

1. Ablativo cum Praepositione a vel ab. V. g. Oriundus a Roma. Romani a Trojanis sunt oriundi i. e. originem ducunt a Trojanis.

2. Ablativo sine Praepositione. V. g. Oriundum Albā sacerdotium.

3. Adverbiis. V. g. Inde est oriundus, unde tui majores.

Ortus non nisi Genitivum habet, in Nominibus urbium propriis, et id quidem more consueto. V. g. Ortus Romae est, id est, natus illic. Valla Lib. 3. c. 57.

Oriundus fere majorum nostrorum; Ortus autem nostros ipsorum natales respicit. V. g. Caselius Gottingā oriundus. It. Vnde est amicus noster ortus?

ORO te hoc cum dupl. Accus. it. Oro te, ut, vel ne hoc facias; it. Oro tibi hoc, Dis bitte ich fur dich; Oro gnato meo filiam, Ich werbe fur meinem Sohn um eine Dirne. It. Oro hoc abs te.

OSCVLARI aliquem Intransitivā notione occurrit ap. Plaut. Mil. 2. 2. 107: Osculatur amica cum adolescentulo.

OSTENDERE se bene Sich wol bezeigen, Cic. Lib. 2. ad Quint. Fr. Ep. 2.

OVES non eunt omnes in ovile, pro Ovile non capit oves omnes, Die Schafe gehen nicht alle in den Stall, Germanismus est.

* Oves non eunt omnes in ovile, sat bene se habet, justā nempe notione, id est, quatenus significat, oves quasdam non introire velle.

P.

PACISCI diem sibi provinciam; inducias cum hoste; mercede cum aliquo; letum pro laude, quo Poetarum est.

PALPARE vel Deponentaliter Palpari alicui et aliquem.

* Plaut. Amph. A. 1. Sc. 3. v. 9: Observate, quam blande mulieri plapabitur. Iuven. Sat. 1. v. 35: Quem munere palpat.

Notat

1. Blande tangere s. demulcere aliquem.

2. Adulari, Palpo aliquem percutere, Palpum alicui obtrudere, ut idem Plautus loquitur. Germ. Einem den Fuchsschwanz streichen.

* Verbum hoc rarius occurrit, nec nisi Poetarum fere est. Hic Palpare aliquid manu, usurpare nolim: pro quo Latini Tentare aliquid manu, pede. V. g. Res prope manu tentari potest. It. Hoc flumen ita frigidam est, ut vix pede tentare id possim. Schori Phras. ad Voc. Tento.

PANDECTAE Florentini an Florentinae, dicendum sit, lis est inter eruditos.

* Antonius quidem Augustinus, Archiepiscopus Tarraconensis, ICtus nobilissimus, qui Saec. XVI. in Hispania floruit, magnā contentione probare nititur, errare eos omnes, qui Pandectas Feminino genere efferunt. Et Henricus Stephani in eadem haeresi est, hāc motus ratione, quia o( pande/kths2 apud Graecos sit Generis Masculini, quod in Latinis debeat ratineri. Sed ratio haec aliis


page 1627, image: s0862

non sufficit, quia, teste Prisciano L. 7. Varro de L. L. ait, talia ex Graeco sumta, ex Masculino in Femininum transire, et litterā A finiri. V. g. o( koxli/as2 haec cochlea, o(xa/rths2 haec charta, o( gaus1a/phs2 haec Gausapa, Eine Madratze, eine zottige Decke, o( margari/ths2 haec margarita, o( tia/ras2 haec tiara, o( katara/kths2 haec cataracta, o( katape/lths2 haec catapulta cet. et, judice Charisio, Graeca in hs2 exeuntia apud Latinos in a transeunt et Feminini Generis sunt; scilicet nisi obstiterit regula generalis, ut in profh/ths2, Propheta, cet.

Ipse etiam Archiepiscopus animum deinceps mutavit, et Genus probavit Femininum: quemadmodum etiam constat, Isaacum, Casaubonum, Aldum Manutium, Angelum Politianum, et alios Feminino Generi junxisse.

His tamen omnibus Vossius obstat, qui Varronis rationem tum demum valere arbitratur, quum in vocabulis non intelligitur aliud nomen, unde suum genus accipiant; non item in illis, ubi kaq) u(po/noian respicitur aliquod Substantivum: ex quo pronuntiat, Pandectas Masculinum videri: nam quum pande/kths2 dicatur o( lo/gos2 subaudiri.

Quid autem? nonne subaudiri etiam possit h( bi/blos2? sic saltem utrique dimicantium parti quodammodo satisfactum fuerit.

Vid. Voss. L. 1. de Analogia cap. 19. Dilherr. Tom. 1. Dispp. Philol. p. 364. Casaub. Castigat. ad L. 5. Strabonis p. 86. Coler. in Parerg. p. 23.

PANIS ater Schwarz Brodt, Terent. Eun. A. 5. Sc. 4. Panis castrensis, Comiss-Brodt. Panis furfureus, Bonpournickel, Gell. N. A. L. 11. c. 7. Panis in lacte intritus, Eine Milch-Kalte-Schale, Varro de R. R. L. 2. c. 9. Intritum e vino vel Intrita panis e vino, Eine Wein-Kalte-Schale, Eine Wein-Merthe, Plin. H. N. L. 9. c. 8. Panis Martius, Marzipan: cujusmodi Herm. Barbarus Ep. ad P. Carum in Epist. Clar. Viror. p. 131. vocat Placentas e nucibus amygdalis et saccharo confectas, quas vulgo Martios panes vocamus. Panis nauticus s. Panis bis coctus, Zwieback, Schiff-Brodt. Panis recens, Frisch Brodt, weich Brodt. Panis secundarius, Hausbacken-Brodt, Cic. L. 1. Tusc. Quaest. c. 34. Panis hordeacus, Gersten-Brodt, Plin. Panis siligineus, Rocken-Brodt; cui opponitur Panis plebejus, Schwarz Brodt, oder Gesinde-Brodt, Seneca Ep. 119. Panis adhuc calens, Brodt, das noch warm ist. Panis aruit et mucuit; Panis siccus et mucidus, Hart und schimmlich Brodt. Panem in micas frangere, Das Brodt krumeln. Panem in frusta secare, Brodt schneiden. Panem in frusta vel offas frangere, Brodt brechen. Artolagani, Brodt-Kuchen, oder Arme Ritter, Cic. L. 5. Fam. Ep. 20. Panis azymus, Scribonii Largi est: alias non fermentatus dicitur, Vngesauert Brodt.

PAR construitur bifariam.

1. Absolute ponitur: et tunc significat; Vel aequum est.

* V. g. Cic. Mihi dubitanti, quid me facere par sit?

Vel sufficere.

* V. g. Cic. Sed adhuc pares non sumus.

2. Iungitur Dativo: et tunc idem est, quod sufficere alicui operi, sive resistendo illi, sive exsequendo.

* Cic. Cui celeritati par nulla, ne cogitari quidem potest. Id. Aut par, aut certe proximus sum illi. It. Parem esse alicui rei aut negotio. It. Non parem esse oneri ferundo, Nicht bastand und gewachsen seyn.

3. Praepositionem Cum subjunctivam habet.

* Cic. Nec mihi par cum Lucio ratio est.

4. Interdum etiam subsequitur Ac et sequente Vocali Atque.

* Plaut. Si parem sapientiam hic habet, ac fortunam. Cic. Si par in nobis hujus artis, atque in illo picturae scientia fuisset.

5. Nec solum apud Poetas interdum etiam Genitivum adsciscit.

* V. g. Lucan. Lib. 10: Quem metuis, par hujus erat;

Sed etiam ap. Florum

* L. 2. c. 2. n. 23: Sed ille quidem par tantae calamitatis fuit, et ipsum Cic. in Pis. c. 4: Illum, cujus pancos pares haec civitas tulit. v. Bangii Obs. Phil. 2. p. 857.

6. Dicimus etiam, Pares ese inter se.

7. Quoties aetas tempusque spectatur, non Par alicui aut alicujus, nisi addatur Aetate, annis, aut aliquid hujusmodi; sed Aequalis dici solet.

PARAGRAPHVS quo efferendum genere sit, quaeritur. Graeci semper in Feminino leguntur usi: non quia tale esset per se, sed ratione convenientis. Est enim re vera Adjectivum. Ceterum Adjectiva Substantive usurpata ejus Generis sunt, cujus est Substantivum subauditum. Quia igitur heic grammh\ subauditur; iccirco para/grafon in Feminino efferebant. Paragraphus enim per grammh\n definitur. Vulgatissime


page 1629, image: s0863

tamen in Masculino hic paragraphus dicitur. Quae ratio ita excusari possit, si dicamus, tum non grammh\n, sed xhmatis1mo\n vel versum subaudiendum. Sic atomus et eremus Feminina rectius videntur esse, quia usitate subauditur, illic quidem ou)s1i/a vel i)de/a, heic autem gh=. Sunt enim naturā suā Adjectiva, et subaudiri etiam possunt ku/klos2 et to/wos2. Quo etiam Gen. Masculino atomus ap. Lactantium et Laertium, occurrit, ut ap. Cic. et Plutarchum Gen. Fem.

PARATVS alicui rei ad aliquam rem, aliquā re, ab aliqua re.

* Cic. Consulatus tibi paratissimus est. Caes. Paratiores ad pericula subenda. Sic Cicero Hominem acrem et paratum ad omne facinus, id est, audacem ac promtum: et Paratum sceleribus, Tacitus dixit Annali 12. c. 47; sceleribus, id est, ad scelera. Sic, paratam incestu, id. 14. Annali c. 2. dixit. Plancus et Coel. ad Cic. L. 8. Ep. 10. et L. 9. Ep. 8: Paratus exercitu, omni re, et ab exercitu, ab omni re.

Dativus et Accusativus cum Praepos. objectum; Ablativus sine et cum Praepos. subjectum adficit.

PARCERE sibi suo labori, operae, valetudini: Gellius transitive, Parcere alicui vitam: Livius, A caedibus et ab incendiis parcere.

PARCVS cibi usitate: Iustin. 41. 3. 9. Parcus in cibum i. e. minime edax, Einer, der nicht viel isset.

PARENTHESIS plurimum venustatis habet, quum fit per Qui, aut per Is, aut per Vt, aut per Autem.

* V. g. Si modo cupam tuam fassus esses, pater (quā indulgentiā est) omnia tibi ignovisset. It. Id flagitii si praesens vidisset parens (ejus severitatis est) te membratim discerpsisset. It. Si hanc noxam Petro imponere pergic, ille (ut impudentissimus est) in te eam retorquebit. It. Quoties tui recordor (recordor autem quotidie); toties de maximis tuis et innumerabilibus cogito beneficiis. Valla L. 3. c. 11.

+ Parentheses autem frequentes, et nimis fusae, intercisa et Paradiastolae, non satis cum recto ordine stabunt: quibus tamen facile supersedebimus, si ex illis, quae ita includimus, peculiarem periodum formamus. Iusto longior Parenthesis nimium dividit et divellit, quae divellenda non erant. Negari quidem non potest, in ipsius Tullii scriptis admodum longas Parentheses occurrere: sed nec in ipso Cicerone hoc ipsum, si recte expendatur, laudabitur. Weiss. de Stil. Rom. p. 261.

PARIA FACERE est quod alibi omissum est, aliunde pensare, ut: Quando natura pusissos corpore, magnos animo creat, paria facit. It. Ingenio pollens cum robusto paria facit i. e. aequat robustum. Valla L. 5. c. 74.

PARITER quarum particularum societate gaudeat, de eo vide infra ad loc. Similis alicujus.

PARITIONEM alicui praestare perperam: Paritio enim est vocabulum barbarum. Latine pro eo dixeris, Dicto audientem esse alicui; Morem gerere alicui; Facere imperata alicujus; Obtemperare alicui; Parere alicui.

* Facere imperata alicujus, locutio est militiae sere propria.

PARS locutionem ansam dedit in Latio, quae idiomati nostrae vernaculae conveniunt.

* V. g. Non habeo vicesimam partem librorum, quos tu habes. It. Millesimam partem hujus libri vix intelligo. Vorst. de Lat. Falso Susp. 256.

PARTES saepe omittitur eleganter.

* Cic. de Orat. Demosthenes tribuit et primas et secundas actioni. Ibid. Pericles, cui primae sine controversia deferebantur. Id. de Clar. Orat. Hortensius facile primas tenebat. Ibid. Ex his illi duo facile primas tulerunt. Schorus de Phras.

PARTICIPARE alicui rei i. e. Participem rei alixujus fieri, sine exemplo dicitur.

Significat autem Participare

1. Participem fieri, Theil woran bekommen; Nancisci aliquid, Etwas kriegen oder bekommen; et jungitur

a. Vel cum Accusativo, v. g. Participare aliquam rem: et ita apud Ciceronem et Livium.

* Cic. 2. Tusc. c. 17: Qui alteri exitium parat, eum scire oportet sibi paratam pestem, ut participet parem.

b. Vel cum Praepositione A vel Ab. V. g. Ab aliquo participare: et ita apud eumdem Ciceronem,

* Lib. 1. de Leg. c. 12: Ad participandum alium ab alio. Schori Thes. Cic. 653.

2. Participem facere; et tunc quattuor modis construitur:

a. Participare aliquem aliquā re; ut Plautus et Apulejus loquitur.

* Apul. L. 9: Meum dominum comis hospes opipari prandio participat. Nimirum Apulejus dicit Opiparis, e, pro eo, quod veteres exprimunt Opiparus, a, um.



page 1631, image: s0864

b. Participare aliquid cum aliquo; ut Livius et apulejus loquitur.

* Liv. L. 3. c. 12: Suas laudes participare cum Caesone.

c. Participare aliquem sermone suo de aliquo; ut Plautus loquitur

* Mit. A. 1. Sc. 3: Sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica.

d. Participare aliquem alicujus rei; ut idem Plautus loquitur

* Cist. A. 1. Sc. 3: Participare aliquem consilii sui. Hunc vero Genitivum per Graecismum adhiberi, ait Vossius Aristarch. L. 5. c. 33. quod haud temere imitandum esse existimat Cell. Antib. 256.

+ Castellio etiam dicit, Participare hereditatem inter fratres, Prov. 17, 2: sed quo auctore ita construat, non dum liquet.

* Constructiones, quae a solo Plauto vel Apulejo heic proficiscuntur, haud temere usurpandas esse arbitror.

PARTICIPIA Futura in dus necessitatem significantia, vel Dativum personae admittunt, vel Ablativum cum Praepositione A vel Ab. V. g. Deus nobis oranaus, colendus est.

* Cic. Non putabam, haec nunc a me scribenda esse publice.

PARTICIPIO saepe utuntur Graeci pro Verbo, ita, ut Casu conveniat cum antecedente, aut Accusativus praecedat Infinitivum. V. g. Isocr. *Oudeni\ pw/kot) a)ixrw=s2 a)pe/bh tou\s2 i(ke/tas2 e)leh/s1anti, Nemini umquam vitio datum est, supplicum miserenti i. e. misereri. Quam loquendi formam Cicero a Graecis mutuatus est.

* Ita quidem L. 1. Offic. c. 23: Fortis animi et constantis est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu dejici i. e. quum tumultuatur. Ibid. c. 21: Quapropter et hic forsitan concedendum sit, remp. non capessentibus i. e. si non capessant, qui excellenti ingenio doctrinae se dediderunt.

PARTICIPIVM Futuri Temporis quando cum Verbo Esse dici solet post Spero, Credo, Puto, Adfirmo, Suspicor, et his similia, tunc elegantiorem construas orationem, si Participium in Verbum modi Conjunctivi, cui particulam Vt praeponas, et Esse in Fore commutaris. V. g. Spero, fore, ut certum me tibi aliquando probem amicum, pro Spero, me probaturum esse aliquando certum me tibi amicum.

* Hāc circuitione subveritur cujusvis generis Verbis, quae Supinis carent. V. g. Spero, fore, ut brevibus incommodis medeare.

PARTICIPIVM PASSIVVM Futuri Temporis in dus. Pro illo et Verbo Esse, elegantius Futurum Passivum Infinitivi ponitur. V. g. Existimaram, me numquam a te ludibrio laedendum esse, ornatius a Cicerone effertur sic: Existimaram pro mutuo inter nos animo, et pro reconciliata gratia, me nec absentem ludibrio laesum iri.

PARTICIPIVM PASSIVVM quoties duo diversi generis Substantiva respicit, admittit fere Genus vel Substantivi prioris, vel subjecti.

* Cic. 4. Fam. Ep. 5: Ei (Tulliae) moriendum fuit, quoniam ea homo nata fuerat (non natus ). Plin. L. 22. c. 17: Herba Parthenium vocari coepta est. Iustin. L. 2. c. 4: Semiramis puer credita est.

Participia Dictus, dicendus, appellatus, factus, creditus, visus, aliaque sensuum vel dicendi, non raro etiam Substantivi posterioris Genus admittunt.

* Cic. Divin. L. 2. c. 43: Non omnis error stultitia est dicenda.

PARTICVLAS quibus sermonem conjungimus et conglutinamus, ita commendatas esse volumus, ut ne in servitutem illis nos addicamus, quod non nulli faciunt, qui periodum nullam scribere didicerunt, nisi praeviā aliquā connectendi particulā.

* Hoc ipsum non injuriā Horatio Tursellino vertitur vitio, qui de Particulis Latinae Orationis optime meriturus, Praefationem ad lectorem meris coagmentavit particulis, ita quidem, ut pro periodorum numero istarum numerus multiplicetur. Istas, quarum singulae apud ipsum singulas periodos praecedentibus connectunt, heic recensitas legere, grave non erit. Sunt illae: Nisi vero; Quippe; Itaque; Neque vero; Quis enim? Nimirum; Vt quod; Quamobrem; Enim. Pulchrius multo erat, sine tali connexione apte connectere.

Neque illi optime agunt, qui uni particulae se ita dediderunt, ut centies et centies illam in scriptis repetant, quod Curtius fecit, qui incertum quoties Ceterum istud suum adhibuit. Weiss. de Stil. Rom. p. 229. seq.

Interim maximus sermonis ornatus in recto particularum usu consistit, sine quibus oratio, non secus ac vestis sine fibulis dissolute fluit, et quod de scriptis Senecae Caligula dixit, arena est sine calce. Sed judicio, ut alias in omni sermone, ita et heic opus est, ut ne


page 1633, image: s0865

quid nimis, ne quid minutum aut puerile appareat.

PARTIRI aliquid cum aliquo et inter se: it. Partiri aliquid in partes, in membra, in omnes socios.

* Cic. de Clar. Orat. c. 51: Cicero cum Hortensio causas partiebatur. Caes. L. 3. B. C. cap. 82: Cum Scipione honorem partitur. Cic. de Vnivers. cap. 7 Partiri aliquid in membra. Id. 14. Philipp. cap. 6: Partiebantur inter se, qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent. Virg. L. 1. Aen. v. 194: Socios partitur in omnes.

PARVI curare aliquid incuriose a quibusdam dicitur: dic, Parvi facere, Parvi aestimare, ducere, pendere, vel, ut Cicero loquitur, In parvis vel in minimis aliquid ponere, Nollo loco habere, Pro nihilo habere, putare.

* Curo enim ad Verba aestimandi non pertinet, ut Genitivum adsciscat. Recte tamen dicitur, Nil curo, Parum curo. Virg. Nihil mea carmina curas. Cell. Antib. 257.

+ Scio, obduci a quibusdam illud Terentii Heaut. A. 4. Sc. 3: Tu fortasse, quid me siat, parvi curas, dum illi consulas. Sed invalido nituntur tibicine, quum in melioribus libris sit, parvi pendas.

PARVM ANTE vel Parum post, barbare: lat. Paullo ante, Paullo prius, Paullo post et Post paullo ap. Caes. L. 1. B. C. c. 20. Non ita multo post, Non multo postea.

* Neque enim Parum, sed Paullo definiendo ejusmodi temporis intervallo inservit. Conf. supra Multum ante.

PARVO LABORE insolens in Latio; quamvis dicant Romani, Multo labore et sudore. Dixeris pro eo, Nullo negotio, Sine negotio.

PASSIVE se habere Neutral bleiben, Der Sache ihren Lauf lassen, barbare.

* Neque enim tantum universus hic verborum nexus perperam se habet, sed etiam speciatim Adverbium Passive nove et extra Latium formatum est; licet Adjectivum Passivus qualicumque gaudeat auctoritate; quo de plura Part. Etym. Sect. 1.

Latine dixeris, Neutri parti addictum esse, Neutram partem sequi, Quiescere, Se nihil interponere, Iudicium suum nullum interponere. Cic. Sapientius facies, si te in istam pacisicationem non inter pones.

PATEFACERE portas hostibus fenestram alicui ad nequitiam; odium suum in aliquem.

PATENT aures meae omnium querelis, Multa patent in eorum vita, quae fortuna ferita; Cicero. Patet senectus longis morbis, Celsus. Alpes patent i. e. extenduntur a supero mari ad inferum, Nepos. Nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes patet animus, aut ad magnas incalescit, Plin.

PATER FAMILIAS usitate Plinius L. 9. Ep. 15. Pater familiae.

PATER libri pro Auctore libri, Plinius L. 9. Ep. 27.

PATI damnum detrimentum, s. jacturam, suspectum Scioppio Infam. Fam. p. 50. 62. 172. 221, qui propter hanc r(h=s1in Bembum, Manutium, Maffejum, alios, acerbe perstringit. Habet autem eam Lucanus L. 8. Pharsal. Columella, Seneca L. 1. de Via cap. 2. Vipianus Tit. 8. L. 27. Digest. quin et in Livio observavit illam Illustris Marquardus Gudius. Borrich. in Sciop. 292. Vistatius tamen Latinis pro eo dicitur, Damnum capere vel accipere, Damno adfici vel augeri; Calamitatem, detrimentum, incommodum accipere; it. iacturam facere, Damnum facere, Detrimentum facere, ubi facere idem est, quod pati. Conf. supra Facere damnum.

PATI INIVRIAM Latini notione duplici dicunt:

1. Pro Injuriam accipere, Vnrecht leiden.

* Cic. Lael. Et hic bonos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit, non qui faciat, sed qui patiatur injuriam.

2. Pro Aequo animo ferre.

* Livius L. 27: Vt parentum saevitiam, sic patriae injurias patiendo ac ferendo leniendas esse.

Alias pro eo respectu notionis prioris Latini dicunt Injuriam accipere; quomodo et Calamitatem accipere. Cic. in Epistolis: Accipere, quam facere praestat injuriam. Vorst. de Lat. Falso Susp. 109.

PATITVR res nullam dilationem Die Sache leidet keinen Aufschub, multi dubitant, an satis recte dicatur. Verum heic securis nobis esse licet. Ita enim Livius L. 1. c. 14: Dilationem pati tam vicinum bellum non poterat. Et L. 21: Alter nullam dilationem patiebatur. Et L. 3: Haec res dilationem pati non potest.

* Porro, ut nos dicimus, Wie es die Zeit leidet, wie es die Zeit wird leiden wollen; ita Latini, Prout tempus patitur aut patietur.


page 1635, image: s0866

Livius L. 9: Prout tempus patiebatur. Et L. 22: Vt tempus locusque patitur. Iul. Caes. L. 7. B. G. c. 68. n. 2: Quantum diei tempus est passum.

Dicunt etiam, Dignitas mea non potitur; quomodo nos, Das leidet meine Ehre nicht. Caes. L. 6. de B. G. Neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam mannum adoriri audeant. Plin. L. 1. Ep. 19. Mihi, quantum aetatis diversitas passa est, familiaris. Vorst. de Lat. Falso Susp. 108. Cell. C. P. 94.

+ Suspectae verbi hujus notioni vindicandae etiam alia veterum loca inserviunt. E. g. Plin. L. 1. Ep. 14: Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista, quamres paterur, sustulisse: at ego mea fide spondeo, futurum, ut omnia longe ampliora, quam a me praedicantur, invenias. Et L. 7. Ep. 2: Patiar ergo aestatem inquietam nobis exercitamque transcurrere. Et Ep. 30: Licet tu mihi bonum animum facias, qui libveslos meos de ultione Helvidii, orotioni Demosthenis kata\ *meidiou confers: quam sane, quum componerem illos habui in manibus, non ut aemularer: improbum enim hoc foret ac paene furiosum: sed tamen imitarer et sequerer, quancum aut diversitas ingeniorum, maximi et minimi, aut cansae dissimilitudo pateretur.

PATRES CONSCRIPTI bene numquam autem Cicero ordine inverso Conscripti Patres.

PATRONATVS IVS Latinitatis medii aevi est, in Iure Canonico praesertim occurrens: Latine dixeris, Ius vocandi Ecclesiae Ministrum, Ius Episcopo sistendi vel offerendi verbi Divini Praeconem inaugurandum, vel consecrandum.

* Apud antiquiores, vocabulum Patronatūs rarum est, et reperitur apud Paullum ICtum in Digestis, et in veteri quadam inscriptione. Significat autem ibi longe aliud quid, nempe Conditionem patroni seu jus patroni in libertorum personam et bona. Voss. de Vit. 559. Borrich. Cogit. 33. Cell. C. P. 393.

PAVCI discipuli sunt respicit totum, et significat idem, quod Numerus discipulorum exiguus est: PAVCI discipulorum sunt, respicit partem, et idem est, ac si dixerim Pauci inter discipulos sunt.

* Simile judicium esto de omnibus ejusmodi locutionibus. V. g. Milites pauci sunt, et Militum pauci sunt; Multi condiscipuli sunt et Multi condiscipulorum sunt; Impiger Rhodanus, et Impiger fluminum Rhodanus, Flor. L. 3. c. 2. n. 4. Prius totum; posterius partem indicat.

PAVERE aliquam rem aliquā re; Id paves, ne ducas tu illam: Pavet animus, pro reo dicere.

* Sic mox transitive, mox intransitive sumitur.

PAVPER ustiate Genitivum adsciscit.

* Hor. Daunus pauper aquae Id. Argenti et auri pauper. Id. Pauperrimus bonorum.

Interdum Ablativum.

* Horat. L. 1. Sat. 6. v. 71: Macro pauper agello.

Idem Horatius etiam dicit, Meo sum pauper in aere; et Seneca, Congesto pauper in auro.

PAX religiosa et profana i. e. Pax juri sacro et publico cavens, perperam dici putat Praschius de Barbarismis p. 48. Rationem hujus addit hanc: Omnis, inquiens, pax debet esse religiosa, nulla profana.

* At praeter rem, minusque recte ita argutatur vir ceteroqui satis acutus. id quod apparebit clarius, si diversas utriusque Adjectivi notiones repraesentemus. Nimirum

Religiosus sumitun trisariam:

1. Intransitive, et tunc sane notat eum, qui religioni sibi cuncta ducit, et, quidquid agit, ad conscientiam refert, Deumque ita ex animo colit. V. 8. Cic. In testimonio religiosum se praebuit. Et ita nulla pax potest dici religiosa.

3. Transitive, notans id, quod publico religionis exercitio sacrisque publicis dicatum est. V. g. Fanum religiosum, Delubra religiosa, Loca religiosa. Et sic pax illa quae publico religionis testimonio, et certo cultui sacro et divino prospicit, dici sine vitio potest religiosa.

3. Passive, significans id, quod cum religione quadam vel servatur, vel evitatur, vel omnino peragitur. V. g. Cultus religiosus, Dies religiosi. Et sic sane omnis pax debet esse religiosa.

Profanus autem sumitur bifariam:

1. Opponitur ei, quod sacrum habetur, et religiosum. V. g. Miscere sacra profanis. It. Loca sacra et religiosa habere profana. Et ita sane nulla pax debet esse profana.

2. Pro eo, quod rei sacrae vel Ecclesiasticae contradistinguitur, et ad rem civilem tantummodo pertinet, v. g. Plin. L. 15. c. 30, Vsus profanus i. e. civilis, nil habens cum re sacra commercii. Et sic pax dici potest profana, quae rem civilem tantummodo continet, religionis cultūsque divini incuriosa.

PECCARE aliquid aliquāre, in aliquem vel aliquam rem, in aliqua re.

PECCATVM ad mortem seu in Spiritum S. r(h=s1is2 Biblica est: Latine possis id exprimere cum Cicerone, Peccatum inexpiabile, cui veniae nullus locus


page 1637, image: s0867

est ad ignoscendum, Commissum vel scelus, quod expiari purgarique non potest. Gocl. Obs. 65.

* Pertinent tamen huc praecipue monita illa, quae dedimus Part. Etym. Sect. 1. ad Ecclesiastica et Theologica Vocabula; it. Philosophica vocabula; it. Theologica vocabula; it. ad Voc. Excommunicare.

PECCATVM originale s. Peccatum originis, locutio Theologis ob vulgatissimum et antiquissimum usum pernecessaria; sed, quod notandum, mere Theologica: Latine dixeris, Nativa ista labes, ab Adamo descendens in posteros, quae intellectum, voluntatem et appetitum hominis permeat et transit; Labes insita; Malum innatum; Vitiositas innata ex primis parentibus; Cupiditas ista genialis, ad prava mortales sollicitans.

* Adjectivum Originalis non optimae notae est, occurrens non nisi apud Apulejum, Tertullianum et alios criptores Ecclesiasticos.

PECVLIARIS RES simpliciter ita dictum sine addita persona, cui peculiaris sit, vitium censet Scioppius in Stradam 34.

* Sed errat Scioppius, et injurius etiam hoc loco est in Stradam. Quamvis enim Peculiaris libenter, nec sine elegantia Dativum adsciscat, v. g. Hoc mihi peculiare fuerit; occurrunt tamen apud Ciceronem et alios loca complura, ubi simpliciter ponitur. V.g. Cic. Quid? perulzarem habes aliquam Siciliam, quae tibi ex alio genere frumentum suppeditet? Id. Vento ad Lysaniam, peculiarem tunm, Deciane, testem. Id. Peculiare edictum i. e. ad aliquod tempus proprium.

PECVNIA ut corrumpit homines, ita et sermonem Latinum corrupit in locutionibus quibusdam valde usitatis.

* Perperam nimirum dicunt vulgo Pecunia levis, Pecunia gravis, Pecunia bona Pecunia mala: ita nugantur multi nostratium, quum volunt exprimere, Leicht Geld, schwer Geld, gut Geld, bose Geld. Latine dicendum erat pro eo, Pecunia justi ponderis, Pecunia non justi ponderis, Pecunia proba vel legitima, Pecuma adulterina.

Perperam etiam dicunt, Pecuniam heic aut alibi accipere, quae alio loco reddatur, quum volunt exprimere Geld aufnehmen, Geld auf Wechsel nehmen, Geld auf Wechsel von Kaufleuten nehmen. Hujusmodi ambagibus veteres non utuntur, quum ore rotundo pro eo dicant, Permutare pecuniam. V. g. Noribergae permutabis, quod sit in annunm sumtum satis, Zu Nurnberg kannst du auf einen Wechsel so viel Geld anfnehmen, als du auf ein Iahr nothig hast. Schori Phras. ad Voc. Permutare.

Vehementius barbari/zous1i, qui dicunt, Pecuniam ad interesse accipere, Financ as facere, Pecuniam ad usuram accipere. Neque enim solum Interesse i. e. fenus, et Financiae i. e. reditus publici, (interdum etiam privati, sed iniquissimi,) vocabula barbara sunt; de quibus Part. Etym. Sect. 1: sed etiam constructio illa cum Praepositione Ad, Latinitati adsuetas aures heic vulnerat, quum veteres solo Dativo vel Ablativo in his locutionibus contenti sint, et pro eo dicant: Fenori vel fenore pecuniam accipere Versuram facere, Versuram facere iniquissimo fenore, Sumere argentum fenore. Schor. Phras. ad loc. Versusam facere.

PECVNIA numerata, praesens, Cicero: Argentum praesentarium, Plautus: a)riqmhta\ xrh/mata, Graeci: Germ. Baar Geld.

PEDEM non efferre portā, Den Fuss nicht aus dem Thore setzen, Sueton. Tib. c. 38.

PEIERARE in Deum, suspectum Scioppio de Stil. Hist. 184: veteres die cunt, Pejerare absolute, vel Pejerare per Deum, ad modum Catulli, qui Epigr. 49. dicit: Per Consulatum pejerat Vatinius. Ceteroquin dixeris etiam, Perjurum esse.

* Dicunt etiam Latini, Pejerare de aliqua ve. In einer gewissen Sache meyneidig werden. Martial. L. 7. Epigr. 19: Nec erubescit pejerare de turdo.

PELLERE aliquem domo, regno, sedibus, possessionibus, patriā, civitate; in exsilium: Pellere aliquem ab aliquo, einen von jemandem wegjagen, Ter. Pellere aliquem ex regione, Plin. Crimina pellere ab aliquo, Iemandes Vnschuld darthun, Ovid. Pellere timorem animo, Plaut. Pellere pericula, sitim, morbos arete Phoebea, Ovid.

PELLIS murina pretiofior, Fell von Haermelin. Pellis murina, Ein Marderfell, Iustin. L. 2. c. 2. n. 10. Mus Ponticus s. Alpinus s. Armeniacus, Das Haermelein oder Haermelin. Tunica pellibus murium Ponticorum suffulta, Ein Rock mit Haermelin gefuttert.

PENDERE a, de, ex et in aliquo. Vsus tamen heic spectandus. Dicimus v. g. Pendere ab et ex aliquo; de, ex, ab et in arbore; a, de et ex collo. Sunt nimirum locutiones aliae, in quibus omnes quattuor Praepositiones usurpari possunt; aliae autem, quae hanc vel illam Praepositionem non admittunt.



page 1639, image: s0868

* Virg. Palearia pendent a mento crurum tenus. Id. Capellae pendent de rupe dumosa. Id. Fistula pendet de collo. Liv. Pendere ex arbitrio alterius Cic. Pendere ex arbore. Ovid. Bellum pendet ex una origine. Cic. Resp. e Bruto pendet. Quintil. Pendere ex laude, e scripto. Virg. Poma pendent in arbore. Id. In fluctu summo pendere. Cic. in Pison. c. 41: In sententiis civium fama nostra fortunaque pendet. Conf. supra Dependere aliquā re.

Interdum etiam ponitur sine Praepositione cum Ablativo.

* Cic. de Leg. Agr. Pendere spe caecā, atque exspectatione obscurā. Tibull. 3, 7. Pendentia brachia collo.

Interdum jungitur cum Accusativo, praecedente Praepositione Ad.

* Plin. L. 15. c. 15: Ad matrem pendere. Seneca de tranq. vitae: Ad sua vota pendentibus.

Quando Dubium, Sollicitum, Anxium esse significat, in Singulari cum Genitivo Animi, et in Plurali cum Ablativo Animis conjungitur: quamvis et hāc ipsā notione etiam ponitur absolute.

* Cic. Ne diutius pendeas. Id. Animi pendeo de te et de me. Id. Exspectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur.

+ Nota: Iungitur ita Ablativo Plur. animis; non Ablat. Sing. ut Grammatici vulgo inculcant, auimo.

Pars illa, quā quis pendet, vel Ablativo notatur, vel Accusativo cum Praepositione Per.

* Cic. in Pison. Vt tu uspiam saxis fixus asperis evisceratus latere penderes. Plaut. Asin. Pendere per pedes.

PENETRAT famam ejus, in coelum, ad coelum, per coelum, sub terras. Praepositio fere omittitur, quoties Verbum ad personam refertur.

* Penetrare Atlantem, Plin. Maj. Penetrare vitam famamque alicujus, Tacit. Nibil tamen Tiberium magis penetravit, id. Penetrare in aliquem locum, in extremos Indos, in maria, in sensum alicujus, Zu eines Meynung grundlichen Verstand kommen, Cic. Nulla res magis penetrat in animos, Cic. Penetrare ad urbem, et in urbem, divers ā tamen notione. Ad urbem i. e. in viciniam urbis: In urbem i. e. urbem ipsam. Penetrare se in specum, in latebras, in fugam. Vox penetrat ad aures, Ovid. Astra per coelum penetrantia, Cic. Subito penetravit sub terras, Ovid.

PER a Verbo suo composito, augendi gratiā, pulchre divellitur. V.g. Per mihi places. Per, inquam, gratum feceris, si in hac re diligens fueris.

Idem accidere quoque Adverbio Non numquam, quamvis rarius, animadvertimus. V. g. Non tamen numquam, Germ. Doch dann und wann, Bisweilen aber.

Subit heic formula per certum aliquod pignus alterum rogandi, in qua interpositorum Pronominum mira est gratia, quando dicimus: Per ego te Deum oro. Per ego vos salutem vestram rogo atque oro. Per ego vos omnia rogo ac precor, quae cara vobis et sancta sunt.

PER et PERQVAM[?] ne Superlativis aut Comparativis jungas. Neque enim dicimus Perquam optimus, sed Quam optimus; nec Peroptime, Perbrevissimus, sed Perbene, Perbrevis. Valla L. 1. c. 17. et L. 5. c. 31.

PER ACCIDENS recentiorum PHilosophorum est, et opponitur tw=| Per se, quod apud veteres occurrit: Cicero pro eo dicit, temere, casu, forte, fortuito, ex transverso. Concinnius longe Perionius kaq) a(uto\ vertit Supate vi; kata\ s1umbebhko\s2, Vi alienā.

PER INSTANTIAM respondere, Dialecticis extra Latium frequens: Cic. L. 2. de Orat. n. 215. pro eo, Adferre in contrariam partem, quod sit aut gravius, aut aeque grave.

* Instantiam Plinius L. 5. Ep. 8. opponit verborum tractui, Einem weitlauftigen Vmschweife in der Rede.

PER QVINQVE dies, Per sex hebdomade,s menses, aut annos, pro Quinque abhinc dies vel diebus, cet. perperam.

* Illa quidem bene Latina sunt, sed in diverso sensu, non quum quaeritur, quam diu res aliqua preaeterierit, sed quum in genere spatium temporis innuitur. Cic. Tenuisti provinciam per decem annos. Sueton. Ciho per quatriduum abstinuit. Quae per Accusativum saepius citra Praepositionem; raro per Ablativum efferuntur. V. g. Triduum Rex in castris commoratus est. Raro: Triduo Rex in castris commoratus est.

PER TESTAMENTVM hoc habeo vel accepi, suspectum: Lat. Ex testamento possideo, it. Testamento hoc mihi venit.

* Peraepositionem Per heic numquam, quod quidem scio, Latini usurpant.

PER TRANSENNAM aliquid adspicere i. e. non propius, sed procul, obscure, obiter, praetereundo, in transcursu, quasi aliud agendo, w(s2 e)n paro/dw|, Germ. Obenhin, locutio proverbialis


page 1641, image: s0869

esse dicitur apud Ciceronem occurrens de Orat. Lib. 1. cap. 35. Nonius enim cap. 2. n. 859. jactatā hāc Ciceronis auctoritate induxit Erasmum, ut in Chiliad. tale proverbium inde faceret. Sed monent Pareus Lex. Crit. p. 1249, et Scioppius de Stil. Hist. p. 227, quod Transenna Latinis nihil aliud valeat, quam funis sive laqueus extentus, quodque illi, qui aliter accipiant, per mendosum Ciceronis locum sibi imponi patiantur.

* Apud Ciceronem enim l. c. in MSS. Per transennam, non exstat; sed sic verba se habent: Copiam ornamentorum constructam uno in loco quasi praetereuntes strictim adspeximus. Heci praetereuntes idem est, quod obiter et in transcusus; librarii autem appositum videntes pertranseuntes, hoc in contextum receperunt. Et hinc occasio nata Nonio l. c. experiundi ingenii, cui indulgens ex verbo pertranseuntes fecit per transennam; quod deinceps multi codices editi receperunt.

+ Genuina itaque vocabuli Transennae significatio est, Eine Schleiffe, eine Schlinge, quod in se ipsam transeat. Plaut. bacch. 4, 6, 22: Ab transenna hic turdus lumbricum petit, Der Krammetsvogel will nch der Schlinge, und den zur Lockspeise darauf gesteckten Regenwurm davon fressen. Proverbiale id est de fallaciis, ubi quis significatur proximus esse certo periculo, Er wird den Tod daran fressen. Et in Rudente 4, 7, 10: In aetate hominum plurimeae fiunt transennae, Dem Menschen werden in seinem Leben viele Fallstricke geleget. Sallust. 2. Hist. apud Non. l. c. Demittere aliquid trensennā, An einem Seile etwas herab lassen.

PERCIPERE fructum alicujusrei, et ex aliqua re.

PERCONTARI aliquem, quid factum sit, it. ex et ab aliquo, aliquid et de aliqua re.

* Curt. L: 8. c. 1. n. 29: Percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Cic. Somn. Sicp. c. 1: Ille me de rep. nostra percontatus est. Plautus Aulul. Me hoc percontatur. Id. Bacch. Istuc volebam ego ex te percontarier.

PERCVRRERE aliquid breviter, Etwas kurzlich durchlaufen, falso Germanismi suspectum est. Occurrit enim apud eumdem Ciceronem passim, v. g. L. 2. de Orat. n. 255.

* Dicit etiam Cicero pro eo absolute Percurrere aliquid; it. Id tametsi extra causam est, percurram tamen brevi. Haec properans percurro. Hos locos celeriter animo percurramus. It. Passive, id Cic. L. 1. Orat. n. 205: Quae valde breviter a te de ipsa arte percursa sunt i. e. cursim indicata.

PERDERE animum, Den Muth verlieren oder sinken lassen, non sine suffragio veterum dicitur: malim tamen usitatius pro eo, Animum demittere, Animum despeondere.

PERDVCERE ad vel usque ad, Cicero et optimus quisque Latinitatis auctor loquitur, quod Plautus, Silius Italicus et quidam alii dicunt per Extendere. V.g. Ad centesimum annum vitam perduxit. Schori Phras.

PERDVCERE aliquem ad vel in sententiam suam.

PERDVRARE apud aliquem, longum in aevum.

PERICLITARI

1. Ad periculum seu discerimen refertur; et tunc Ablativum postulat vel absolute positum, vel cum Praepositione In et Ex. V. g. Periclitari famā, capite, siti, morbo, it. ex morbo et in morbo.

* Vt plurimum tamen Ablativus absolute positus heic locum habet. Praepositio addi fere potest, quum de aliqua corporis infirmitate sermo est.

+ Construitur etiam hāc notione cum Infinitivo Passivo. Quintil. L. 11. c. 3: Vox ima vim non habet; summa, rumpi periclitatur.

2. Significat idem, quod Experior; et tunc Accusativum postulat: quamvis interdum etiam reperitur cum Ablativo et Praepositione In vel Ex. V. g. Cic. pro Quit. Omnia circumspexit, omnia periclitatus est. Idem Periclitari in exemplis. Plin. Periclitari ex canis rabiosi morsu.

* Ponitur etiam hāc notione, absolute. Caes. B. G. L: 7: Neque ullum fere diem intermittehat, quin equestri proelio interjectis sogittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum, periclitaretur.

PERICVLO SVO pro Sumtu vel damno suo, Auf seine Gefahr, fatis Latine dicitur. V. g. Cic. in Verr. Lib. 1. Nihil est jam, quod in hac causa peccare quisquam, judices, nisi vestro periculo pssit. It. Sed etiam etque etiam dico, tuo periculo fiet, Ich sage dirs zuvor, geraths nicht, so soll dirs schaden. Item Meo periculo hoc facias, Ich will gut dafur seyn, Ich will dafur stehen. Schorus de Phras. ad voc. Periculum.

* Cicero etiam conjuncte dicit: Sumtu periculoque suo. Idem pro eo: Istam culpam, quam veteris, ego praestabo, Das kannst du nur auf meine Gefahr wagen.

PERICVLVM FACERE in vel ex aliqua re, i. e. Experimentum facere.



page 1643, image: s0870

* Ter. Fet periculum in literis. Id. Illud periculum in filia fieri, grave est. Id. Scitum est, periculum ex aliis facere, tibi quod ex usa siet.

Dicunt etiam veteres Periculum facere aliqcujus rei. Quod tamen aliquando idem esse, quod Adire discrimen, ex Sallustio, ejusque aemulo Tacito doceri potest.

* Dicunt enim: Periculum facere fortunac, glariae pecuniae, libertatis.

PERICVLVM vel Pericula intendere alicui et in aliquem.

PERICVLVM mihi est a te et ex hac re.

* A, respicit fere personam; Ex, rem. Ter. Hec. 5, 1, 9: Si vera dicis, nihil tibi periculi est a me, mulier. Id. Heaut. 3, 1, 6; Quum illi nihil periculi ex judicio siet. Cic. Nihil tibi periculi est ex judicio Praetoris.

PERINDE quarum particularum societate gaudeat, et quando singulae jungi debeant, de eo vide Part. Etymol. Sect. 2.

PERIRE morbo; ab aliquo, Durch jemand umkommen.

PERITVS juris et jure, utroque modo. Peritus usu, non nisi Ablativo gaudet, in reliquis loquendi modis, soli fere Genitivo jungitur.

* Cic. de Clar. Orat. c. 21: Fabius Pictor et juris et litterarum et antiquitatis bene peritus. Ibidem c. 56: Scriptorum veterum litterate peritus. Id. L. 1. Offic. c. 41: Belli gerendi peritissimus

Adsciscit etiam Accusativum cum Praepositione Ad.

*Cic. pro Fontejo c. 15: Vir od labores belli impiger; ad pericula fortis; ad usum ac disciplinam peritus. Id. L. 1. de Orat. n. 212: Sin autem quaereretur, quisnam jurisconsultus vere nominaretur: eum dicerem, qui legum et consuetudinis ejus, quā privati in civitate uterentur, et ad respondendum, et ad agendum, et ad cavendum peritus esset.

Interdum etiam post se habet Accusativum cum Infinitivo.

* Flor L. 3. c. 1. n. 7: Rex, peritus, fortius adversus Romanos aurum esse, quam ferrum, pacem emit.

PERMISCERE aliquo et cum aliquo.

* Cic. Ego fructus magnā acerbitate permixtor tuli. Id. Ne tuas sordes cum clarissimorum virorum splendore permisceas. Schorus de Phras.

PERMISIT mihi, ludere; et Permisit, me ludere.

PERMITTERE se alicujus fidei et in alicujus fidem. Sed Permittere se in deditionem; non, deditioni.

PERMITTOR eo venire, perperam: neque enim persona, sed res permitittitur personae. Atque hinc dicendum, Permittitur mihi, eo venire.

PERPENDERE aliquid acri judicio, animo suo, et apud animum suum.

PERQVIRERE officium ab aliquo; auxilium ab et ex aliquo.

PERSONA secunda vocis Passivae vel Deponentis modo in ris, modo in re terminatur: Terminationis autem in re quam in ris, usurpatio frequentior est, cum in aliis Modis, tum vel maxime in Subjunctivo, idque in Conjugationibus nullis aliis, quam in primā, frequentius.

* Cicero in Luel. Cererae res, quae expetuntur, opportunae sunt, singulae rebus fere singulis: divitiae. ut utare: honores, ut laudere. Id. in Epp. ad Fam. Valde jam lautus es, qui gravere, litteras ad me dare, homini praesertim prope domestico.

PERSONARVM ACCEPTIO Personarum acceptor, Personas accipere, locutiones sunt Theologis frequentes, quas mutuati sunt a Vulgato Scripturae S. Interprete, qui vocabula Graeca pros1wpolhyi/a, pros1wpolh/pths2, et pros1wpolhpte/w ita vertit.

* Personae quidem vocabulo more optimo veterum Latinorum heic usus est Vulgatus: namque Persona iis non modo larvam, sed et statum conditionemque significat, quā distingvuntur invicem homines: at vocabula Acceptio, Acceptor, et Accipere, eā heic notione usurpantur, quam vetus Latium haud agnoscit.

Latine dixeris, Discrimen aut respectus personarum; Partium studium, v. g. Sine partium studio, Ohne Ansehen der Person: Personarum rationem habere; Discrimen personarum facere, vel habere; Non curare quemquam, non spectare hominum personam; Apud quem nulla est personarum dignitas, nullum personrum discrimen, nullus personarum respectus. Quintiliani est, Discrimen personarum servare. Vlpiani, Personarum contemplationem habere. Scribonii Largi, Non fortun ā, neque personis aestimandos homines esse. Livii, Non hominum, sed causarum oportere judices totos esse. Voss. de Vit. 141. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 182. Borrich. in Voss. 191.



page 1645, image: s0871

PERSTARE incepto l. in incepto, Beharren, utroque modo Livius. Ceteroquin semper Praepositio additur. V. g. Perstare in sententia, in pravitate. Negare aliquid et in eo perstare.

PERSVADEO ita mihi, Ich glaubs, Ich bilde es mir so ein, Cic. Lib. 13. Ep. 73. it. Lib. 2. Orat. n. 33. Plin. Lib. 7. Ep. 17. Non enim mihi persuadetur, istum ab illo prius appellatum. Cic. Lib. 1. n. 105. Dicunt porro Latini: Persuasit mihi, ut facerem. Item Persuasit mihi hoc facere.

PERSVADERI se patitur, damnat Scioppius in Scalig. Hypobolimaeo 240: rectius pro eo dixeris, Persuaderi sibi patitur.

+ Interim Persuadere cum Accusativo personae construi, v. g. Persuadere aliquem, probat ex Fragmento Tragur. quod Petronio tribulitur, et ex Ennio in Fragmentis Merulae, et Tertulliano Ioh. Caspar. Khunius in Specimine Animadversionum ad Ioannis Vorstii librum de Latinitate Merito Susp. Argentorati 1715. edito, n. 33. p. 17. et 167.

PERSVASVS SVM minus commode, si quidem ad id, quod plerumque apud veteres occurrit, et ad normam rationis hunc loquendi modum exigas, quā quidem constat, non hominem, sed rem persuaderi homini. Interim militant pro inconcinna hac loquendi forma, non tantum ea, quae auctore Khunio in proxime praecedenti proferuntur, sed etiam alia veterum loca, in quibus hoc Praeteritum Participii Passivi, quin immo tota Conjugatio Passiva ita sumitur, ac si hoc Verbum in Activo adsciscat Accusativum personae.

* E. g. Phaedr. L. 1. Fab. 8. v. 7: Tandem persuosa est jurejurando gruis. (Gruis h. l. dicitur archacie pro Grus. ) Id. L. 3. Fab. 5. v. 9: Persuasus ille, fecit, quod monitus fuit. Cicero ad Herennium 2. b; Animus auditoris persuasus videtus. Id. L. 2. Ep. 13: Quum populum Atheniensem persuaderi posse diffideret. Caecina L. 9. Ep. 27: Si scit et persuasus est; quid irascitur ei. Iustin. L. 2. c. 11. n. 14; Nihil erat difficile persuadere persuasis mori.

Longe rectius et elegantius pro Persuasus sum, cum frequentiori antiquitatis usu dixer, Mihi persuasum est, De tua fide mihi persuasum est, Persuasum habeo, Persuasissimum habeo, Persuasissimum mihi est. Conf. Part. etymol. Sect. 1. voc. Suadeor.

PERTAESVS nunc Genitivum, nunc Accusativum adsciscit.

* Virg. Si non pertaesum thalmami taedaeque fuisset. Sueton. Pertaesus ignaviam suam. Id. Pertaesus morum perversitatem.

Dicunt porro veteres: Pertaesus sum, et Me pertaesum est.

PERTINAX propositi et in proposito.

PERTINET ad me liber, pro Liber est meus, perperam.

* Locutio Pertinere ad aliquem, satis Latina quidem est: sed justā notione, scilicet officii, commodi, scopi, finis, imputationis; non vero possessionis, usurpata. Cicere de Amicitia: Eadem bonitas ad multitudinem pertinet. It. Quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur. In quibus locis Pertinere utique officium denotat. Idem Cicero L. 2. de Orat. Late patet (haec ars) et ad multos pertinet. Vbi Artem ad multos pertinere idem est, quod Artem in multis esse, vel Vt multi ei operam dent, aequum esse. Rursus pro M. Marcello: Id etiamsi tunc ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet. Vbi Pertinere ad aliquem, est Alicujus interesse. Rursus L. 2. Verr. n. 167: Quomodo existiment, ad rem id non pertinere. Vbi Pertinere ad rem, scopum innuit. Id. Phil. 2. n. 36: Numquid subtimes, ne ad te hoc crimen pertinere videatur. Vbi. Pertinere ad te, imputationem innuit. Goclen. Barbarism. 35. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 138.

+ Cicero etiam Lib. 2. de Orat. n. 6. construit Pertinere cum Praepositione In: Cog nitis rebus omnibus, quae in tantam prudentiam pertinerent. Sed locus hic mendosus videtur: nec enim desunt codices, qui ad tantam legunt.

* Dicunt etiam veteres, Pertinere eo. Plin. L. 10. Ep. 68: Quae tamen non eo pertinent, nt, si quid illi novi criminis objiciatur, minus de eo audiendum putes.

Par fere ratio in locutione, Spectat ad me liber; qua de infra.

PERTINERE pro Pertingere usque eo, Reichen bis dahin, gelangen, jungitur Praepositionibus In, Ad, et Per.

* L. 1. §. 10. de Cloacis: Ex aedibus ejus in tuas aedes pertinet, id est, extenditur. Cic. de Nat. Deor. L. 2. c. 55: Via, quae pertinet ad jecur, eique adhaeret. Idem ibid. Per omnem naturam rerum pertinere.

PERVENIRE facillime ad suum, ad nummos suos, zu seinem Gelde kommen. Pervenit ad aures meas, Es ist mir zu Ohren gekommen. Pervenire ad principatum, ad regnum. Pervenit etiam ad illa duo opprobria, Er ist auch in seiner Verantwortung auf die beyden Puncte gekemmen, so ihm vorgerucket worden. Ita.


page 1647, image: s0872

Cicero et optimi auctores loquuntur. Vorst. de Lat. Falso Susp. 133. seqq.

* Deprehendes etiam elegantem hujus verbi notionem et vocabulorum adjectionem in exemplis his sequentibus: Cic. L. 1. de Orat. n. 96: Vt vero penitus in eam ipsam totius hujus vel studii, vel artificii, vel facultatis disputationem paene intimam perveniretis, vix optandum nobis videbatur. Id. Orat. n. 116: Nisi enim inter eos. qui discrepant, convenit, quid sit illud; de quo ambigitur, nec recte disseri, nec umquam ad exitum, perveniri potest. Ibid. n. 187: Circuitus ille, quem saepe jam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem, et insistat. Plin. L. 2. Ep. 9: Pervenire alicujus suffragio ad jus Tribunatus petendi.

PERVENIRE ad aliquem, perperam pro Adsequi, Consequi aliquem cursu, In cursu aliquem nancisci, ut Hirtius B. Afr. c. 63. loquitur.

* Scita autem dh=s1is2 est, quando notat Aequare virtute aliquem. V. g. Cic. pro Rosc. c. 11: Ad primos pervenit comoedos. Id. pro Arch. c. 8: Quae accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi approbari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Castellio 2 Reg. 23: Ad tres priores non pervenit.

PETERE ab aliquo debitum, perperam: dic, Admonere debitores; Bona nomina sunt appellanda, ne fiant mala. Schori Phras. ad voc. Admoneo.

* Petere ab aliquo aliquid, idem est, quod rogare aliquem aliquid, Einen warum bitten. Nunc autem id, quod alii nobis debent, repetimus jure, non rogatu, atque eo nomine admonemus debitores et appellamus, non rogamus eos. Talia debent esse praedicata, qualia permittuntur a suis subjectis.

PETERE instanter, Instandig bitten, habet Plinius Lib. 7. Ep. 22: Minus miraberis, me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres Tribunatum, quum scieris, quis ille qualisque.

PETERE aut SVMERE aliquid a longinquo, Remotiora exempla petere, pro Exera limites dicendo progredi, perperam: Latini id exprimunt per Longe abire, Longius abire, Alte vel Alitus aliquid repetere. Schor. Phras. ad voc. Abire.

PETO mihi librum id est, rogo, ut mihi detur: Peto a te illud i. e. illud te rogo: Peto eum gladio vel lapide, qui me oppugnat: Peto locum quemdam i. e. contendo, proficiscor, cogito.

+ Intelligitur hinc, quando verbum Peto vim rogandi sustineat, conjungi id cum Praepositione A; cum Accusativo autem constructum, aliam plane notionem, vel oppugnandi vel proficiscendi sustinere.

* Petere aliquem pro Rogare Virgilio tribuunt non solum aliquot Lexica, sed etiam Auctor Gallus Methodi Disc. L. L. p. 634. Frisius quidem in Dictionario suo Majori. quo Rob. Stephani Thesaurum contraxit, e Virgilio adfert Peto te supplex pro oro, rogo; Virgilii autem versus, quem significare videtur, his verbis est Lib. 6. Aen. v. 115:

Quin ut te supplex peterem, et tua limina adirem.

Ex hoc numquam elicias, petere aliquem esse rogare. Non enim prius esset, te supplex peterem, si hoc rogandi vim haberet, quam tua limina adirem. Natura enim rei postulat, ut prius adeatur, tum vero supplex rogetur, a quo auxilium potest ferri. Itaque te supplex peterem, est ad te proficiscerer, iter flecterem, ut dicitur urbem petere, qui iter habet ad aliquam urbem. Non igitur Virgilii est, petere aliquem, rogandi significatione, sed ignotus antiquioribus Graecismus, qui multo post Virgilii tempora a Latinis fuit receptus. Primus fortasse Eutropius ita dixit Lib. 2. c. 14. pr. Post haec mala Carthag inienses Regulum ducem, quem ceperant, petierunt, ut Romam proficisceretur. Post hunc et alii, ut Dictys Cretensis Lib. 2. c. 48: Qui eum Imperatorum verbis atque exercitūs peterent, remittere iras. Et Fulgent. L. 2. Mythol. c. 27. p. 63. Is igitur Admetus Apollinem atque Herculem petiit. Vide ad h. l. Munkerum, nihil a me dissentientem, nec Virgilio, sed sequiori aevo, hanc loquendi formam adserentem. Heusing. Diss. De pervulgatis aliquot erroribus Grammaticis, insertā Vol. 1. Exercit. Soc. Lat. Ien. p. 141. sq.

+ Petere aliquem pro Rogare aliquem posuit quidem Capitolinus in Maximinis cap. 2: Imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis, qui jam non mediocri loco militarent. Forte etiam huc trahi possent, quae Plautus Curc. 1, 2, 61. habet:

Pessuli heus pessuli, vos saluto lubens, Vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro.

Verum in his et aliis veterum locis, quae Linacer et alii Grammatici pro stabilienda hac constructione in significatu rogandi, ex Virgilio, Tacito et Plinio producunt, verbum Petere eā notione explicandum est, qua idem, quod Contendere ad aliquem, significat.

Pro Peto a te vel abs te, Cicero etiam dicit Peto ex te, Lib. 15. Fam. Ep. 6: Tantum ex te peto.

Pro Petere ab aliquo aliquid, Brutus Ep. 16. dicit, Petere ab aliquo de aliqua re.

Verbum hoc notione proficiscendi vel etiam arcessendi sumtum, sequentes


page 1649, image: s0873

insuper in modos construitur. Caes. B. G. 3, 24, 2: Aliam in partem fugam petebant. Tacitus Hist. 1. 71, 2; Petere clementias titulum e viro claro. Marcell. L. 16. c. 54: Ad subsidia fluminis petivere. Hirt. B. Afr. 7, 3: Petere Vticam versus.

PIA MATER vel DVRA MATER citra antiquitatis suffragium a Medicis hodie dicitur Membrana illa, cerebri custos, l. Membrana amiciens cerebrum, cerebri involucrum, Germ. Das Hirnhautlein: cum Hippocrate elegantiores pro eo dicunt, Meninx, Genit. meningis, Gr. *mh/nigc, mh/niggos2.

PIGNORE CERTARE Wetten, Virg. Ecl. 3. v. 31: Pignus dare in aliquid, cum aliquo, Mit einem um etwas wetten, Plaut. casin. Prolog. v. 75. Pignore contendere, Catull. Carm. 45: In pignus quodvis vocare aliquem, Mit einem wetten, es sey, warum es wolle, Gell. N. A. L. 5. c. 4.

PILEVM deponere, pro Aperire caput, Detrahere pileum capiti, quemadmodum Curtius loquitur Lib. 9. cap. 3. n. 4. Honorem alicui exhibere nudando capite, Den Hut abnehmen, perperam.

* Plieum deponere, recte se habet eā notione, quā exuimus vestes, easque suo loco seponimus: quomodo Curtius L. 7. c. 2. n. 17. loquitur, dicens, Deponere vestem.

Similiter etiam

PILEVM imponere, pro Operire caput, Den Hut aufsetzen, barbare dicitur.

* Pileum erat olim libertatis signum: atque hinc Imponere pileum alicui, erat Vocare aliquem ad libertatem.

PINNAS loricasque ex cratibus attexere, Geflochtene Decken und Brustwehren an etwas machen, Caes. Lib. 5. B. G. cap. 40: PLVTEOS Vallo addere, idem Lib. 7. B. G. cap. 41. item VALLO loricam pinnasque adjicere, Brustwehren auf dem Walle machen, idem Lib. 7. G. B. c. 72. n. 4: BRACHIA ducere, Laufgraben ziehen, Caes. passim.

PLANE QVASI i. e. Tamquam; Quasi; Non aliter, ac si. V.g. Tanto hic discipulus ardore discit, plane quasi diuturnam sitim velit restinguere, idiotismus Flori est. Vide ejus Lib. 1. c. 10. n. 8. et c. 11. n. 4. et Lib. 3. c. 5. n. 19.

PINSERE panem, Brodt backen, improbat Schurzfleischius in Orthogr. Rom. p. 49. et Supplem. Orthogr. Rom. p. 20. eo, quod Latini hoc verbum non de pane, sed de frumento et farre usurpaverint: pro eo Cato R. R. c. 74. Panem depsititum facere vel coquere; et Caes. L. 3. B. C. cap. 48. Panes ex frumento efficere, Brodt vom Korne backen. Sed Schurzfleischius plus justo oculatus heic mihi quidem videtur. Pistor enim, quod ab hoc Verbo est, primum quidem dicebatur non alius, nisi is, qui in pistrino pinseret farinam, ut Varro testatur apud Nonium cap. 2. n. 643: deinde tamen etiam notavit a)rtopoio/n. Martialis enim Lib. 8. Epigr. 16. utrumque conjunxit:

A pistore, Cipere, non recedis; Et panem facis, et facis farinam.

Atque hinc sane contra Schurzfleischium colligere licet, Verbum Pinsere, florente Latinitatis aevo, relatum etiam ad panes fuisse.

PLACET item PLACITVM EST hoc fieri vel ut hoc fiat.

PLANTARE arbores, Plin. Lib. 17. Hist. Nat. c. 10: usitatius pro eo cum Cicerone, Serere arbores, Seminare stirpes, Instituere vineam, Facere olivetum in aliquo loco.

PLATO in Phaedro, perperam non nulli in allegationibus scribi putant, et in Phaedone substitui jubent. Sed errant, quum utrumque rectum sit, licet diversā notione. Plato enim scripsit et Phaedrum et Phaedonem, diversos sane libros. Vid. Ciceronem in bruto n. 15.

PLENO ORE v.g. Pleno ore vel Pleniore ore aliquem laudare, Cicero. PLENO VELO navigare, idem Cicero et Virgilius. Vorst. de Latin. Falso Susp. 48. et de Lat. Mer. Susp. 38.

PLENVS Genitivo et Ablativo jungitur.

* Cic. Domus plena caelati argenti optimi. Portus plenissimus navium. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. Peracutum et artis plenum orationis genus. Somni, stupri, vini plenus. Quis plenior inimicorum fuit. C. Mario? Homo plenus officii. Habui noctem plenam timoribus. Otiosa vita, conferta et plena voluptatibus. Vir fide plenus. Litterae gravisimis verbis sententiisque plenae. Plin. L. 2. Ep. 1: Et ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam, quos recusavit.

PLERVMQVE MODO in iis, gemeiniglich nur bey denen, bene: elegantius tamen, Non fere, nisi in iis. Cic. Lael. cap. 20: Quod non fere contingit, nisi iis, qui etiam contemnendos se arbitrantur, Welches insgemein nur denen wiederfahrt.



page 1651, image: s0874

PLVIT cum Accusativo et Ablativo. V.g. Pluit lapides et lapidibus.

* Cic. de Divinat. Sanguinem pluisse, senatui nuntiatum est. Liv. L. 1. c. 31: Nuntiatum Regi Patribusque est, in monte Albano Iapidibus plusisse.

Sumitur etiam intransitive.

* Stat. Silv. 1. extr. Iam bellaria adorea pluebant. Castellio Luc. 17, 29: Pluit ignis et sulphur de coelo.

+ Nimirum verba ea, quae tempestatem innuunt, v. g. Tonat, Pluit, Fulgurat, Lucescit, Vesperascit, intransitive sumta, Nominativum supponunt, qui interdum nominatim additur.

* Ningit autem ut plurimum suppositum et appositum respuit, atque adeo nullum Casum usitate admittit. Interim tamen Lucretius eo usus est addito apposito quodam L. 2. v. 627: Ninguntuque rosarum floribus i. e. ut ibi recte Lambinus exponit p. 225, tantam rosarum copiam diffundunt, ut ningere videantur.

PLVRALI Numero ubi veteres Latini de se ipsis Ioquuntur, non id fit per jactantiam vel ex praerogativa quadam, sed subinde modestiae causā faciunt, quasi omnia cum aliis communicare velint.

* Hinc quum canit Virgilius Aeneid. L. 2. v. 95:

Et nos aliquid nomenque decusque Gessimus.

Servius ad eum locum addit: Nos inquiens, dixit, ad evitandam jactantiam. Nam si singulari dixisset, Ego gessi, exclusisse ceteros videretur. Conf. Buchneri de Commutata Rat. Dicendi 1, 5, 2. p. 88. it. Valla Eleg. L. 3. c. 110. f. 83.

+ In loco tamen, nec nisi in conspectu eorum, qui litterarum intelligentes sunt, Pluralem hunc frequentemus, ne, quum ad modestiam stilum ita submittimus, studiorum minus naris arrogantes videamus, et nimis nobis placentes. Quare hoc Plurali abstinendum esse puto in epistolis ad magnos viros ac Principes, ne, quum maxime sapimus, desipere videamur.

PLVRALIA Singularem denotantia, v.g. litterae, nundinae, nuptiae, castra, cet. exigunt numerum distributivum, non cardinalem. V.g. Binae, ternae nundinae, nuptiae; non duae, non tres; item Duae epistolae; non Duae litterae, sed binae.

* Liberi autem pro filiis etsi Singularem vix agnoscat; tamen vim Singularis Numeri habet, nec propterea dicitur, terni mihi sunt, sed tres liberi; non unos, sed unum in alienam familiam dedi: non alteros, sed alterum Lovanium demandavi: non tertios, sed tertium mecum teneo; propterea quod subauditur heic in iteratione filium, quod in litteris non fit. Liberum tamen pro filio, Quintilianus, Paullus, Cajus, Vlpianus et MOdestinus posuerunt. Et liberorum nomine continentur etiam filiae. Valla L. 3. c. 8. Conf. supra Numeralia distributiva.

PLVS PLVSQVE interdum pro Magis magisque, Ie mehr und mehr, Cic. Quem mehercule plus plusque in dies diligo.

PLVS EO eleganter pro Vltra, Amplius. Ter. Heaut. A. 1. Sc. 1: Annos sexaginta natus es, aut plus eo.

PLVS MINVS DECEM id est, Plus vel minus, Plus minusve, Ellipsis Latinorum elegans, Ein wenig mehr oder weniger, als zehn. Aliter: Circiter decem.

PLVS QVAM Plus quam satis, Vltra quam satis est, eleganter pro nimis. Cic. Ista, quae existimas plus, quam ipsam artem posse prodesse. Item Ne mores adferant adolescentes nostri liberos plus quam satis et ad vivendi licentiam solutiores. It. Procurrere ultra quam amicus sentire possit.

PLVS VICE SIMPLICI apud Horatium Lib. 4. Od. 14. positum pro Plus, quam vice unā, et hoc pro Plus, quam semel.

* Iterim Horatianum hoc materiam dedit, locutionibus, quas ceteroqui non magnopere probamus, Hāc vice, Vnā vice, Duabus vicibus, Tribus vicibus, cet. Fur diessmal, Einmal, Zweymal, Dreymal. Nam Latini fere simplicibus vocabulis heic utuntur, dicuntque, Nunc, Semel, Bis, Ter. Conf. infra VICE. Vid. Vorst. de Lat. Falso Susp. 193.

POCVLA minuta et rorantia id est, quae parum capiunt, Stutzglaser, Cicero.

POENITENTIAM AGERE Ecclesiasticis scriptoribus frequens, pro Resipiscere, Ad meliorem frugem vel ad meliorem mentem redire, Se ad frugem bonam ut dicitur, recipere, Vitia virtutibus emendare, Sich bekehren oder bessern.

* Latinis vero tantummodo idem est, quod Pocnitere vel Dolere de admissis: et ponitur vel absolute, ut apud Valerium Maximum L. 3. c. 4. de Tarquinio Prisco; vel. quod frequentius fit, cum Genitivo rei. V. g. Neglecti salubris consilii poenitentiam agere, Sermonis sui poenitentiam agere, ut apud eumdem Val. Maximum L. 7. c. 2. Curtium L. 8. c. 6. n. 23. et Plinium L. 7. Ep. 10. Cell. Antib. 231. C. P. 132. et 278.



page 1653, image: s0875

POENITET me hujus rei: it. cum Infinitivo, Poenitet me, peccasse.

* Ita etiam reliqua Impersonalia pathetica, Piget, Pudet, Taedet, Miseret et Miserescit construuntur.

+ Poenitet, Iget, Pudet, et Miseret admittunt interdum, praesertim apud Comicos, etiam Nominativum rei. V. g. Haec res me poenitet,, piget, pudet, miseret.

* Poenitere, Pigere, Pudere, etiam interdum absolute, nec impersonaliter, sed personaliter, et quidem sine Casu ponitur. Iustin. 11. 3. 3: Athenienses, sieuti primi defecerant, ita primi poenitere coeperunt. Plaut. Trin. 2. 2. 64: Pudere, quam pigere praestat. Id. Casin. 5. 2. 3: Ita nunc pudeo, atque ita nunc paveo:

POLLERE ad, contra, in, adversus aliquid, Wider etwas kraftig seyn. Ita construit hoc Verbum objectum suum. Causam efficientem ponit in Ablativo. V.g. Scientiā, arte, divitiis pollere.

POLLICEM premere alicui id est, favere vel adstipulari alicui, proverbium est, occurrens apud Plinium Lib. 28. Hist. Nat. c. 2.

* Videant eruditi, ne in Proverbii hujus usu nimii sint. Rarioribus enim et a(pac legome/nois2 parcius utendum est.

POLLICERI alicui aureos montes, proverbium est, mutuatum a Terentio in Phorm. A. 1. Sc. 2. et Sallast. B. Cat. c. 23: cujusmodi proverbiis, id, quod denuo inculco, cave ne plus justo indulgeas. Vide, quae hac in Parte Synt. supra dicta sunt ad voc. Adagia. Ceteroquin dixeris pro eo, Pollicitationibus aliquem inflare, Magna praemia pollicitationesque alicui proponere.

POLLICERI alicui aliquid in aliqua re, suspectum: Lat. Polliceri alicui aliquid de aliqua re. Cic. Lib. 1. Ep. 5: De causa regia tantum tibi habeo polliceri. Sciopp. in Stradam. 184.

PONERE aliquem super armamentarium, Einen ubers Zeughaus setzen, Curtius. Vorst. de Lat. falso Susp. 148.

PONERE aliquid ex corde suo; Amovere aliquid ex animo suo, Non amplius recordari injuriae, perperam: Lat. Oblivisci injurias, Deponere memoriam doloris, Nullam memoriam alioujus rei adhibere, offensionem deponere, Deponere inimicitias veteres, Deponere simultates, Deponere ex memoria insidias factas, simpliciter et candide inimicitias ponere. Schori Phras. ad voc. Depono.

PONERE CASVM r(h=s1is2 est in Iure consultorum scholis satis hodie frequens, nec temere damnanda. Habet enim qualecumque patrocinium, eo quod Quintilianus Declam. 273. dicat: Ponamus nunc debitorem sine sponsore; et Casus non magnopere notioni illi repugnet, quam heic repraesentari intelligimus, quum inter alia etiam eventum dubium et ancipitem denotet. Malim tamen cum veteribus ponere a(plw=s2, it. Ponere quae stionem, vel Proponere quaestionem.

PONERE MAPPAM pro Sternere mensam, Insternere mensam, Germ. Den Tisch decken, perperam. Sic Deponere mensam pro Removere mensam. Erasm. in Vall. 246.

* Ponere mappas dici possit mater familias, quae eas ordine locat et usui seponit in cistis suis. Et Deponere mensam dici possit arcularius, vel alius quidam bajulus, humeris mensam portans, et tandem suo loco deponens.

PONERE modum, metas alicui rei; Ponere pignori aliquid; Ponere sibi aliquid ante oculos vel ob oculos; Ponere spem, fiduciam in aliquo, non in aliquem, Plautus, Cicero, Virgilius: Ponere fundamenta, Cicero: Ponere ova, Columella: Ponere Imperatorem, Sallustius: Ponere fidem suam pro aliquo pignori; aliquem apud alterum in gratiam: aliquem in numero doctorum; multa sul uno adspectu; rudimenta vel tirocinia alicujus rei vel in aliqua re, it. sub aliquo. Ponere accusatorem, custodem; operam, diligentiam, studium suum omne in rebus. cognoscendis atque tractandis; Ponere apud aliquem bene vel male beneficia sua; Ponere multum; vel plurimum in aliqua re i. e. magni aestimare; et plura talia, Cicero, Hirtius, Tibullus, alii. Vorst. de Lat. falso Susp. 147. 151. seq.

PONERE multum operae, totum animum, ommem curam, operam diligentiamque suam, tempus, se totum, cet. in aliqua re: non in vel ad aliquam rem.

PONERE se ad sedendum, Sich niederlassen, Sich zum sitzen bequemen, qui dicunt, hospites sunt in Latio, et propriam vim verborum Considere et Residere ignorant, quae huic loquendi modo inserviunt. V.g. In molli consedimus herba, Considere in pratulo, Considere aliquo loco, in aliquo loco, et apud aliquem locum; Sed resideamus, si placet. Schorus de Phras. ad voc. Resideo.

PONIT VENTVS Posuit ventus, Der Wind legt sich, der Wind hat sich gelegt, Virgilius Lib. 7. et L. 10. v. 103.


page 1655, image: s0876

et Statius Lib. 2. Silv. plane ut nos in lingua nostra vernacula dicimus. Tantum hoc interest, quod in Latinis Accusativus Pronominis se non est adjectus; qui tamen in multis Verbis subaudiendus frequenter est, et quidem non tantum in ligata, sed etiam soluta oratione veterum.

* Cicero: Sol jam praecipitans, Respublica praecipitans. Caesar: Hiems jam praecipitaverat. Virgilius: Accingunt omnes operi, pro accingunt se. Plautus: Sollicitae ex animo sunt cruciantque, pro cruciantque se. Iustinus: Quocumque moveret agmen, pro moveret se agmen. Item: Ea res sic hubet. Vt nunc habet humanarum rerum status. Hoc bene habet. Mea sic fert ratio. Anno vertente. In eo omnis res vertit. Quod bene vertat. Quamquam sunt, inter quos et ego meum nomen profiteor, qui heic Verbum vertere notione intransitivā sumi existimant, ut Gaudere, Audere, Vapulare, Deflagrare.

Neque multum a veritate aberraverit, qui ewtiam cetera illa verba, quae ellipticum hunc Accusativum se videntur adsciscere in ejusmodi locutionibus notione intransitivā sumi dicat.

Notandum etiam heic, in allatis pluribus exemplis Accusativum Pronominis Se indifferenter posse addi vel omitti, v. g. in verbis Praecipitare, Accingere, Cruciare, Movere, Habere; sed in Ponere et Vertere non item.

+ Plurima exempla alia, huc facientia, congessit Dan. Vechnerus cap. 6. Lib. 1. Hellenolexiae suae. Sed vult ille, in talibus Activum positum esse pro Passivo. Et possunt sane ipsa quoque Verba Passiva in talibus usurpari: ut exempli causā dicatur Quocumque moveretur agmen, pro Quocumque moveret agmen. Immo ipsa Verba Passiva ab auctoribus etiam usurpata reperiuntur. Virgilius L. 2. Aen. habet sic:

Addunt se socios Ripheus, et maximus annis Iphitus, et lateri agglomerant nostro. - -

Verum idem ille Lib. 1. Aen. habet et sic:

- - Quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Orcades. - -

Etsi vero ipsa quoque Verba Passiva in talibus usurpantur, rectius tamen dici videtur, quod, si Verba Activa praedicto modo usurpentur, subaudiendum ad eadem sit Pronomen reciprocum Se: quo et Charisius Lib. 3. Instit. Grammat. Non dicerent Latini Vis teneor, quin hoc faciam, nisi etiam dicerent Vix me teneo, quin hoc faciam: et quoniam Vix me teneo dicunt, dicunt deinde etiam Vix teneor; cujus locutionis exemplum suppeditat Plautus Casin. A. 2. Sc. 3:

Vix teneor, quin, quae decent te, dicam.

Quid? quod Activa ista, quae pro Passivis poni dicuntur, fere non nisi tunc usurpantur, quum denotatur actio non in alium transiens, sed, ut Philosophi loquuntur, immanens, et ubi Pronomen reciprocum commode subaudiri potest. Vt quod Virgilius dicit, Lateri agglomerant nostro: et Cicero, Nilus praecipitat ex altissimis montibus: et Iustinus, Quocumque agmen moveret: et Plautus, Sollicitae ex animo sunt, cruciantque: item Epid. A. 5. Sc. 1. Quid illud est, quod illi frons caperat severitudine. Quum frons caperatur, non alius est, qui eam caperet; sed caperat illa se ipsam. Sic et quum Nilus praecipitat, non alius est, qui eum praecipitet; sed praecepitat is se ipsum. Et quum agmen movet, non alius est, qui illud moveat; sed movet id se ipsum. Vorst. de Lat. Falso susp. 152. seqq.

PORRIGERE manum post aliquind, Die Hand wornach ausstrecken, putidus Germanismus est. Lat. Appetere aliquid, Appetere manibus aliquid. Schorus de Phras. ad voc. Appeto.

* Recte tamen dicitur ap. Iustin. L. 12. c. 15. Porrigere alicui dextram osculandam, Einen zum Handkuss lassen.

Porrigere alicui aliquid, Latini dicunt: non aliter.

PORRO non tantum in principio orationis ponitur, quod Valla L. 2. c. 24. putat, sed etiam post unum atque item alterum vocabulum.

* Cic. Porro autem populi Rom. sociis. Porro autem neque mihi accidit. Quid tam porro Regium. Videte jam porro cetera, Iudices. Dubium porro illi non erat, quid futurum. esset.

Alias pro eo Latini eleganter, Accedit eorum judicium; Accedit, quod; Huc accedit, quod; Accedit huc, quod; huc accedit eorum timor; Eo accessit; Addendum eodem est, quod; Adjice, quod; et Poetae Adde, quod.

PORTARE aliquid boni vel mali, non est Germanismus; sed locutio Terentiana V. Andr. 1, 1, 46. it. 2, 2, 1.

POSCO Hoc a te: et cum duobus Accusativis, personae et rei, Posco hoc te.

* Cic. Non debebam ego abs te litteras poscere. Virgil. Aeneid. L. 4. v. 50:

Tu modo posce Deos veniam.

Item:

Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.

Posterior constructio, quae fit per duos Accusativos, magis Poetarum videtur esse.



page 1657, image: s0877

POSITIONIS modum quemdam indicant auctores Poeticae Giessenae p. 9. seqq.: quem quum ignorent multi, cruces sibi fingunt in lectione Poetarum veterum.

* Nimirum ultima Vocalis brevis, si sequatur vox incipiens ab SC, vel SP, vel SQ, vel ST, vel dupla X aut Z, rectius producitur, quam corripitur.

Neque enim corripi potest, nisi pedem finiat: quia heic interquiescere vox, et spiritum ad elationem sequentis cum aliquantilla mora instaurare videtur. Virg. Ponite spes. Horat. Fornice stantem. Alias vero in medio pedis, semper producendam esse ultimam Vocalem, eruditorum consensu jam dudum decretum est. Vide Scalig. in Catull. Taubm. in Culie. Virg. v. 193. et Praef. Melodaes. Melissum in Salam. Fial. p. 30. Ianum Gruterum in Medeam Senecae, qui praecipit etiam, ut juventus hoc semper meminerit et imitetur. Exempla damus e probatis Poetis.

Silius: Immane stridens agitur, orebroque coacta. Catull. Nulla fugae ratio, nulla spes, omnia muta. Tibull. Pro segete speicas, pro grege ferre dapem. Iuvenal. Occulta spolia, et plures de pace trinmphi. Martial. Quid gladium, demens, Romana stringis in ora? Statius: Perceleres agile studium et tenuissima virtus. Virgil. Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros. Idem: Venisti tandem, tuaque spectata parenti. cet.

+ Sunt quidem, qui per caesuram haec exempla excusare volunt, cujus beneficio syllaba ista attollatur ac producatur, ut Corn. Valerius: sed hos frustra esse, ostendunt exempla Virgilii et Martialis extra caesuram. Nec obstat, quod pauca contraria exempla reperiuntur apud Horatium, Ovidium, Propertium, Catullum, Virgilium. V. g. Saepe stylum vertas. Nemoros a Zacynthus. Consuluitque Striges. Vnda Scamandri. cet. Haec enim partim ad imitationem licentiae Graecanicae facta sunt, partim isp ā paucitate et raritate regulam plurimis contrariis exemplis instructam confirmant. Vide etiam Casparum Barthium ad v. 16. Claudiani de Bello Gildonis, ubi contraria exempla pluscula collegit; apud Valerium Flaccum vero, Martialem et Tibullum ne semel quidem tale quid observari adfirmat: melius igitur esse, poetices studiosum hujusmodi collisionem vitare, quam admittere; nec sine ratione alios Poetarum penitus abstinuisse, alios rarissime sibi indulsisse, concludit.

* Vltima etiam Vocalis brevis, si sequatur vox incipiens a muta cum liquida, tam produci, quam corripi potest. Ovid. Nil opus est morte pro me. Virg. Quo nos fata trahunt, retrahuntque, sequamur.

Exempla tamen productionis heic rara sunt, nisi adnumerare ea velis, in quibus enclitica Que producitur frequentissime apud Virgilium Poetarum Regem, v. g.

Terrasque tractusque maris. Ecl. 4. Lappaeque tribulique interque nitentia cultua. Georg. 1. Tribulaque, traheaeque. Georg. 2. Liminaque laurusque Dei totusque moveri.

+ Nicius Erythraeus cap. 5. Tractatus sui de Licentia et Diligentia Carm. Virg. Virgilio ab se edito praefixi p. m. 36. aliter sentit, et particulam Que, ait, produci, non positione, quia sequens vocabulum a duabus incipiat, Consonantibus, aut a duplici, aut a muta et liquida, aut ab L littera, quae apud Graecos in eadem tamen voce praecedentem Vocalem longam facit; sed quia pedem incipiat, et quia in locis caesurae sit. Sed, quod jam dixi paullo ante, etiam contra Erythraeum notandum est, particulam Que produci etiam extra caesuram.

POSITO sensu concedendi, absolute, vel sequente Quod, Cellario C. P. 415. non videtur purum, eo quod Pronomen adjiciendum sit sexti Casus, v. g. Hoc posito, Eo posito, Hāc re positā: quā ratione purum esse, extra controversiam est, et apud ipsum Ciceronem occurrit.

+ Andreae autem Borrichio Append. 179. seqq. et Vind. L. L. 179. 181. etiam recte dici videtur sine addito hoc dPronomine sexti Casūs, quod Latini veteres non dissimiliter locuti sint, et v. g. Livius absolute dicat Comperto, et eodem etiam modo Sallustius, Curtius et Tacitus loquantur; Plinius etiam L. 8. Ep. 1. absolute dicat Excepto, pro Excepto eo: quod exemplum Plinii exemplis a Borrichio allatis nos quidem heic jungimus. Sed quum Borrichius id, quod heic in controversiam venit, exemplis tantum analogis tueatur; non adduxit Cellarium Iud. 55, qui testem absoluti Posito, non analogorum postulaverat, ut sententiam mutaret.

Veteres interint usitate pro eo dicunt, Quo posito et omnium adsensu approbato. Fac, ita esse; quod Ciceronianum est. Pone, hoc ita esse; quod Terentianum est. Finge vel fingamus, id factum esse. Do hoc vobis, et concedo, esse multos. Conf. etiam Vorst. de Lat. Falso Susp. 151.

POSSE plurimum in Gallia, vel apud aliquem; plurimum amicitiā, beneficiis, dignitate; multum a facundia:


page 1659, image: s0878

multum dicendo; multum in dicendo, Cic. L: 2. Orat. n. 59. Plus, quam vinum, ad comprimendum stomachum potest, Cels. L. 5. c. 28. n. 9. Id adversus phymata, (Hitz-Blattern) quoque potest, id. L. 5. c. 18. Bdellium in omnia idem, quod ammoniacum, potest, id. L. 5. c. 5.

POSSVM Cum hoc Verbo, in tertia Persona posito, Infinitivum Passivi saepius, Activi perraro junctum invenias. Cic. Insidiatori vero quae potest inferri injusta nex? Id. Tanta oblectatio est in ipsa facultate diceendid, ut nihil hominum aut auribus aut mentibus jucundius percipi possit. Id. Dici non potest; Dici vix potest, Germ. Es ist nicht zu beschreiben. Conf. supra Dicere non possum.

POSSVM fidibus, Ich kann auf der Instrumental-Musique, suspectum: Lat. Scio fidibus: subaudi kat) e)/lleiyin elegantiorem canere.

POST suo Casui non serviens Adverbium est. V. g. At post scies. It. Paucis post diebus, vel Paucis diebus post. In hac enim et simili locutione Post, saltem a Tullio, aut interponitur aut plane postponitur.

POST MERIDIVM Post prandium, Post somnum, cet. bene; et occurrunt hae locutiones ap. Cic. L. 2. Orat. n. 167. 132. It. L. 1. Att. Ep. 8. Plin. L. 2. Ep. 17. et L. 3. Ep. 5. L. 9. Ep. 36. cet. Elegantius tamen pro eo dixeris, A meridie, A prandio, A somno.

POST paucos dies, Plin. L. 1. Ep. 5: usitatius et elegantius, Paucis post diebus, Paucis diebus post, Paucorum dierum spatio interjecto, Paucis abbinc diebus.

POSTHABERE aliquid alicui, usitate. Livius L. 2. c. 56. per Tmesin: Post publicam causam privatum dolorem habere.

POSTRIDIE id est, Postero die, Sequenti die, refertur tum ad tempus futurum, tum ad praeteritum: et jungitur

1. Particulae Quam sequente aliquo Verbo. V. g. Postridie quam tu uxorem duces, ego istuo advolabo.

2. Aut jungitur Genitivo. V. g. Postridie ejus diei, quo feci hoc.

3. Aut jungitur Accusativo, et tunc ex opinione quorumdam Post subauditur. V.g. Cic. L. 16. Att. Ep. 3: Postridie ludos Apollinares, i. e. post ludos. Apollinares.

* Par ratio est in Pridie. Valla L. 2. c. 10. 33. 35. Si Pridie jungitur Accusativo, tunc non Post, sed Ante, subaudiatur. V. g. Pridie Nonas i. e. ante Nonas.

POSTVLARE aliquem lege, Einen anklagen: it. Postulare aliquem repetundarum et de repetundis. Conf. supra Accusare aliquem crimine.

POTENS construitur

1. Cum Ablativo, cum et sine Praepositione A, quando instrumentum, vel causa, ob quam et per quam, notatur. V.g. Potens pecuniā et a pecunia.

2. Cum Genitivo autem, quando objectum notatur.

* V. g. Cic. Rerum omnium praepotens Iuppiter. Ovid. Diva potens uteri Liv. Sui potens. Stat. Nemorum potens virgo. Plaut. Virgo viri potens.

POTEST fieri, ut; Potest accidere, ut cet. Cic. L. 2. Orat. n. 285. L. 1. fin. n. 23. Plin. L. 1. Ep. 5. 20. L. 2. Ep. 19. L. 3. Ep. 18.

POTIOR verbum, declarat, quod potissimum studium linguae Latinae positum esse debeat in observandis iis, quae praecipuā aliquā consuetudine loquendi magis, quam communi ratione dicantur. Nam cum Genitivo semper jungitur a Cicerone, quum significat habere imperium, aut summam potestatem habere, dominari, dominum omnium esse, principem esse: ut Potiri rerum, regni, civitatis alicujus. Id, quod subinde Cornelius etiam facit, v. g. in Agesilao c. 2: Hic simul atque imperii potitus est. Schorus de Phras. Valla L. 3. c. 34.

* Ceteroquin etiam raro, nec nisi quum impetrata rei alicujus possessio innuitur, apud Ciceronem Ablativo jungitur. V. g. Si eo potu potiti essent. It. Omni Macedonum gazā potitus est Paullus.

Sallustius utrumque Casum in uno commate adhibet. B. Iug. c. 74. Romani signorum et armorum et aliquanto numero hostium potiti sunt.

+ Abs Terentio, Plauto, aliis, etiam Accusativo jungitur. V. g. Ter. Andr. A. 5. Sc. 4: Ille alter sine labore patria potiur commoda. Sed nimirum archaicum hoc videtur esse.

POTIVS ESSE pro Anteferri, vel POTIVS DVCERE pro Anteferre, elegans Latinismus.

* Cic. Fama potior esse debet, quam divitiae. Mors civibus Romanis servitute potior. Quum domum rediissem, nihil mihi fuit potius, quam ut ad te scriberem. Illa semper potiora duxisti, quae ad sapientiam spectarent. Schorus de Phras.



page 1661, image: s0879

PRAE fame mori, suspectum: Lat. Fame perire, Fame interire.

* Licet enim Prae apud Latinos subinde causam efficentem inducat. V. g. Prae lacrimis reliqua scribere non possum; Prae moerore loqui non possum: tamen hac in locutione non ita, quod quidem memini, invenitur.

PRAECEPS animi, consilio: ad poenam, ad explendam animi libidinem, Sallustius; in iram, in avaritiam, in crudelitatem, cet.

PRAECIPERE aliquid et de aliqua re.

PRAECIPVE QVIA bene: elegantius tamen Quum praecipue, Praecipue quu, Quum praesertim, Praesertim quun,Eo quod. Conf. infra Quum praesertim.

* Cic. Meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est, contra quam nihil honeste dici potest, praesertim quum integram rem causamque reliquerim. It. Loquimur de illa re confidentius, eo quod plene perdidicisse scimus. Ter. Heaut. A. 3. Sc. 1: Neque eo nunc dico, quod quidquam illum senserim.

PRAECONCEPTA OPINIO citra antiquitatis suffragium in Philosophorum scholis cusum.

* Conciperem opinionem, Latinum est. Columella L. 9. c. 14: Vetus agricolis concepta opinio: at Praeconcipio quo auctore dicatur, non liquet.

Mallem itaque cum Fabio L. 2. c. 17. Praesumta opinio: aut cum Tacito 2. Annali c. 73. Praesumta suspicio: aut cum Cicerone de Nat. Deor. L. 1. c. 5. Praejudicata opinio. Tantum opinio praejudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Cell. Antib. 232.

PRAEDARI de bonis et in bonis alicujus, Cicero: Praedari aliquid, Poetarum est.

PRAEDICARE virtutes et de virtutibus alicujus.

PRAEDICERE alicui aliquid, et in aliqua re aliquid.

PRAEDITVS SVM capitur fere in bonum; non numquam in malum.

* V. g. Adolescens pulchra indole, suavi ingenio, multa verecundia praeditus. Homo summa immanitate praeditus. Cic. pro Flacco c. 3: Qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditus. Id. L. 2. Verr. n. 104: Quae quum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti, ut cet.

+ Castellio in sua Bibliorum versione nimis crebro sumit in deteriorem partem.

Sed non debet addi secundus Ablativus cum Praepositione, sicut in Adfectus. Dicitur enim: Ab Rege magno honore adfectus sum; sed non: Ego a Deo magnis praeditus viribus sum. Valla L. 5. c. 55. Goclen. Obs. 207.

PRAEESSE absolute, et cum Dativo. V. g. Praeesse urbi. Caes. B. C. L. 3. c. 28: Qui Lissi praeest, Der in der Stadt Lissus Commendante ist.

PRAEFARI HONOREM in narratione rei turpis aut parum verecundae adhibetur. Cic. L. 9. Ep. 22: Si aicimus, ille patrem strangulavit, honorem non praefamur: sin de Aurelia aliquia, aut Lollia, honos praefandus est.

* Hinc cave, dicas cum quibusdam Virum numquam sine honoris praefamine nominandum, cujus honorificam mentionem injicere velis: ne quid dicam, quod vocabulum Praefaminis non optimae auctoritatis sit. Cicero heic dicit: Vir, quem honoris causā nomino.

PRAEGNANS CAVSA suspectum: lat. Causa gravis, justa, necessaria.

* Quamlibet enim veteres Adjectivum praegnans metaphorice usurpant; tamen, quod constat, huic Substantivo non ita jungunt.

PRAENATO mediā correptā, tibi et te. Sed Praenatare locum, est praeterfluere.

PRAEPOSITIONES Adversus, Cicriter, Iuxta, Prope, Propter, Secundum, Secus, Versum, Versus; item Clam, Palam, Procul, Simul, a summis Criticis pro meris Adverbiis habentur; quoniam Praepositio, quae subaudiri debet, subinde expresse apponatur: quamvis alii sint, qui has particulas hoc posteriori modo positas in Adverbia degenerare dicunt. Perizon. ad Sanctii Min. p. 148. seqq.

PRAEPOSITVS ut Participium Passivum, cum Dativo jungitur. V.g. Exercitui praepositus: PRAEPOSITVS, ut Substantivum, vel absolute ponitur, vel etiam ap. Cic. Pis. c. 36. Genitivum admitti. Menken. Spec. 2. p. 116. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Praepositura.

PRAESCRIBERE CONDITIONEM displicet, tum quia auctoritate idoneā caret, tum quia appositum cum Verbo suo non satis convenit: Cicero et alii pro eo, Ferre, Offerre, Proponere, Statuere conditionem. Schori Phras.



page 1663, image: s0880

* Praescribere notione jubendi fere usurpatur Cic. Hoc natura praescribet, ut homo homini ob eam causam, quod homo sit, consultum velit. Id. Praescribere alicui, qualis esse debeat. Hinc etiam Ltini non dicunt, Praescribere alicui tempus, diem; sed Dicere, praefinire, constituere.

Et quamvis Praescribere interdum idem sit, quod Praefinire; tamen ita hanc notionem sustinet, ut simul absolutam jubendi vim habeat. Ita v. g. Terentius dicit Praescribere finem rebus; et Tacitus Praescribere modum rebus. Vorst. de Lat. Falso Susp. 177.

Haec autem notio jubendi locum non usquequaque habet, quum aliquam conditionem ferimus, aut diem praefinimus. Arbitrio enim heic aliquid datur, et potestatem concedimus eligendi, utrum libeat.

PRAESENS vel FVTVRVM si praecedat; Praesens Conjunctivi: sin Praeteritum aliquod praecesserit: Imperfectum conjunctivi debet sequi.

* V. g. Iubeo, ut facias. Rogabo eum, ut faciat. Iubebam, Iussi, Iusseram, ut faceres.

Sed Praesens etiam sequi potest, licet Praeteritum ancecesserit, si actio innuitur continua, vel si res adhuc geri intelligatur.

* V. g. Moribundus pater monuit me, ut Deum haberem ante oculos, vel, quoniam heic actio continua intelligitur, habeam ante oculos.

Loco etiam Imperfecti, praecedente Praeterito, Perfectum sequi potest: quod etsi rarius contingat in scriptoribus optimis; occurrunt tamen exempla ejus non pauca in Cornelio Nepote, e. g. in Aristide c. 3: In tanta paupertate decessit, ut, qui efferretur, vix reliquerit: et pluribus aliis locis. Vide etiam ejus exempla apud Livium L. 1. c. 16. et Florum L. 2. c. 1. n. 8. L. 4. c. 2. n. 37. cet. Frequentius ita construxerunt posterioris aevi scriptores, v. g. Capitolinus in vita M. Antonini cap. 13: Tantus terror belli Marcomannici fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit.

Interdum etiam Praeteritum sequitur, sive Praesens, sive Praeteritum praecesserit, si id sensus postulet. Cic. L. 3. Ep. 13: Velim, ita fortuna tulisset. It. Vt Ianuam clauderent, et ipsi ad fores adsisterent, imperat. Id. Deum precor, ut hic dies tibi feliciter illuxerit. Id. Nemo Lilybaei fuit, quin viderit.

PRAESTARE aliquid et ab aliqua re, Fur etwas stehen, Gut wofur seyn.

* Cic. 9. Fam. Ep. 16: Sapientis est, nihil praestare, nisi culpam. Id. 3. Offic. c. 16: Praestare damnum. Id. 1. Fam. Ep. 4: Ego tibi a vi praestare nihil possum.

PRAESTO, PRAECELLO, PRAECEDO Praecurro, Praevenio, Praeverto vel Deponentaliter Praevertor tibi vel te, hāc re vel in hac re.

* Sed Praesto tibi et Praecello tibi et Pratverto tibi est usitatius, quam Praesto te et Praecello te et Praeverto te. Sunt etiam, qui Praecello te pro suspecto habent. Praecurro te usitatius, quam tibi.

Praevenio te, usitate et bene: sed Praevenio tibi, vix reperitur.

+ Vulgo his additur Praeeo: quia dicitur Praeire verba. Sed is est Accusativus rei, non persone, quae tantum in Dativo huic Verbo jungitur. V. g. Praeire alicui verba, Einem die Worte vorsagen, damit sie von demselben nachgesprochen werden: de Accusativo personae exemplum non occurrit, nisi apud Ovidum, qui dicit: Ver praeit liestatem. Voss. Grammat. Lat. Synt. 59. Langii Gramm. p. 163. Valla L. 6. c. 16.

Dicimus etiam Praestare inter aliquos. Goclen. Obs. 197. Et Praestare interansitive et absolute, V. g. Longe multumque praestat mens, Cic. Fin. 5. c. 14. it. cum Ablativo rei. V.g. Cic. L. 1. Orat. n. 58: Quos constat dicendi gloriā praestitisse. Immo et hoc notandum, Verbum hāc notione malo etiam sensu usurpari ab Sallustio Catill. c. 37: Probro atque petulantiā maxime praestabant.

Praecedere Verbum est, quo Cicero plane abstinet: pro eo Verbum Praecurro usurpat. Schori Phras. ad voc. Praecurro. Conf. Part. Etym. Sect. a. voc. Praecurrere.

PRAESTO ESSE bifariam sumitur:

1. Pro praesidio esse, et tunc Dativum personae habet. 2) Pro advenire, adesse. V. g. Praesto esse alicui. Hirundines aestate praesto sunt. Praesto esse ad certam horam, Sich auf benannte Stunde einstellen. Praesto esse ad urbis custodiam, Sich zum Schutz der Stadt einstellen, Liv. Lib. 1. c. 43.

PRAESTOLARI ALICVI i. e. alicujus commodo, alicujus caus ā: PRAESTOLARI ALIQVEM i. e. spectare et observare aliquem. Ita argutatur Vossius de Arte Grammatica L. 7. p. 123. seq. et quidem, ut opinor, praeter rem.

* Notandum autem, hoc Verbum a Cicerone tribus tantum locis, scil Catil. 1. c. 9. et ad Attic. L. 1. Ep. 15. et L. 3. Ep. 20. cum Dativo; ab omnibus autem auctoribus reliquis constanter cum Accusativo et personae et rei jungi. V. g. Praestolari aliquem


page 1665, image: s0881

et Praestolari reditum vel adventum alicujus.

PRAESVMERE SIBI

1. Pro Arrogare, Multum sibi sumere, Sich viel auf die Horner nehmen, nove et vitiose dicitur.

2. Simpliciter sine Dativo reciproci positum, pro Instituere, Adgredi facere, v. g. Ista facere praesumit, Solche Dinge nimmt er zu thun vor, Germanismus est.

3. Pro Audere, et quidem in malam partem, Sich untersiehen. V. g. Elatus secundis rebus, illicita praesumit, non nisi cadentis Latinitatis est. ita enim hoc Verbum usurpant Sext. Rufus et Sulp. Severus.

* Apud veteres Lations Praesumere significat nihil aliud, nisi Ante captere, Vorber hinnehmen. Plin. L. 3. Ep. 1: Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit. Id. L. 6. Ep. 10: Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditioria exstrnere, omniaque heredum officia praesumere. Tacitus L. 1. Hist. c. 62: Fortunam principatus luxu et prodigis epulis praesumebat, i. e. stolidā et inani persuasione usurpabat. Non dum firmaverat sibi Vitellius, stabilieratque imperium, quod invadebat: et tamen putabat, jam sese Imperatorem esse et agere, si luxuriosis et prodigis epulis indulgeret. Nimirum hoc verbum ad opiniones vanas et phantasias saepe refertur: unde Praesunitiones, vaneae persuasiones appellantur. Et quia vanam hujusmodi opinionem insolentia consequitur et audacia; factum, ut posterioris Latinitatis usu Praesumere pro Andere poneretur. Virgilius 11. Aen. v. 18:

Arma parate animis et spe praesumite bellum,

i. e. quamvis bellum non dum urgeat; putate tamen jam nunc instare; persuadete tamen vobis, adfuturum: et ita armis animisque opus esse. Sic etiam Cogitare futura ac praesumere, Seneca dixit Ep. 107. Vnde Praesumtio bonae famae, Plinio L. 9. Ep. 111. est certissima futurae gloriae fiducia et quasi anticipatio. Voss. de Vit. 159. Sciopp. de Stil. Hist. 142. it. Infam. Fam. 244. Borrich. Cogit. 33. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 13. et 153. it. de Lat. Falso Susp. 178. et not. ad Sulp. severum L. 1. Hist. Sacr. c. 33. et 47. Cell. Antib. 207. C. P. 250.

PRAETERITI Perfecti Modi Indicativi persona tertia Numeri Pluralis in re exiens, non modo Poetis, sed etiam Historicis, maxime Sallustio, Tacito et Floreo, familiaris est. Apud Livium, Iustinu, aliosque scriptores finitionem utramvis promiscue invenire licet. Quod dicendi genus multam habebit gratiam, nisi usurpatione nimiā adfectasse videare.

* Sallust. Vrbem Romanam, sicut accepi, condidere atque habuere initio Trojani. Id. Vbi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, nequaquam eo postea hebeti atque claudo pro exercitio uti volunt. Tacitus Annali 2. c. 45. n. 1: Non modo Cherusci sociique eorum, vetus Arminii miles, sumsere bellum: sed e regno etiam Marobodui Suevae gentes Semnones ac Longobardi, defecere ad eum. Et c. 52. n. 6: Decrevere patres triumphalia frgna. Livius: Morte Africani crevere militum animi.

+ Haec ipsa autem terminatio in prima Conjugatione Syncopen non patitur. Neque enim dicunt veteres amāre pro amavere, liberāre pro liberavere, pulsāre pro pulsavere, quamvis habent amārunt pro amaverunt, liberārunt pro liberaverunt, puls ārunt pro pulsaverunt. cet.

PRAETERITVM Persectum, ac Tempora inde formata in Verbis Passivis, Deponentibus et communibus, ita eleganter ab auctoribus usurpantur illustribus, ut Verbum Sum, Es, Est, aliquo intervallo a Praeterito sejungant, inque medio aliquid interserant.

* Cic. Marcellino et Philippo Coss. Nonis Aprilibus mihi ist senatus adsensus. Id. Rejectus Austro sum. Id. Nulla quaestio decreta a senatu est. Id. Omnis est a me illa causa tractata.

PRAETERQVAM habet semper praecedentis Verbi Casum, utimurque eo, ubi poneretur. praeter. V. g. Nemo id dixit, praeterquam Cicero. Nullius id interest, praeterquam patris. Nulli id placuit, praeterquam Caesari. Neminem praeterquam Praetorem timeo. A nemine, praeterquam a Socrate, didici.

Interdum subjunctivam habet Quod. Plin. Omnia nohis ex voto successerunt, praeterquam quod in itinere defunctam matrem audivimus.

PRAEVALERE modo absolute, modo cum Dativo apparet.

* Plin. L. 2. Ep. 11: Quae sententia non praevaluit modo Phaedr. L. 1. Fab. 13. v. 13: Virtuti semper praevalet sapientia.

PRECOR Decum et a Deo: Id a Deo precor; Precor Deum, et a Deo, ut.

Si jungatur Dativo personae, idem est, quod Opto vel Imprecor pro argumento.



page 1667, image: s0882

* V. g. Precamur ipsi placidam aliquando mortem ac beatam. Cic. Si umquam vobis mala precarer.

Si bona precamur, eleganter adjungitur bene.

* V. g. Sta, Viator, bene precare piis defuncti manibus.

PRIDIE Postridie, Postero die, Altero die, Vno die post, Paucis post diebus, Post annum, Poft diem quartum, Anno post, ita usurpantur, ut sequatur particula Quam.

* V. g. Pridie, quam excessit e vita. Cic. ad Attic. Mihi postridie, quam a te acceperat, reddidit. Hirt. de B. Afr. Postero die, quam misisset litteras. Sueton. Decessit paralzsi altero die, quam correptus est. It. Vno die vevit post, quam illum exspectaram.

Livius particulam Post heic supprimit.

* V. g. Septimo die, quam profectus erat, in castra redit. It. Octavo mense, quam coeptum est oppugnari, Saguntum captum est. Cicero dixisset, Post octavum mensem, quam cet. Goclen. Obs. 208.

+ Postridie et Pridie quot modis aliis construantur: de eo vide, quae supra paullo ante adnotata sunt ad Voc. Postridie.

PRIMA PLANA v. g. Primam planam convocare, Die vornehmsten von der Milice zusammen kommen lassen, barbare: Lat. Primos ordines convocare, Caes. B. G. Lib. 6. c. 7.

* Planus, a, um, apud veteres est Adjectivum. Quis umquam inaudivit aliquid apud Romanos de Substantivo Feminini Generis inde formato, Plana?

PRIMO INCEPIT Er hat zuerst angefangen, Germanismus est, quoties pouitur pro Me prior invasit, Me lacessivit, Me adortus est, Litis s. rikae auctor fuit.

* Primo incepit, sat bene se habet, quum respicitur aliud tempus subsequens, quo quidem alius incepit, seil. dicere, canere cet. V. g. Primo incepit Iohannes loqui: tum coepit Petrus pro se verba facere: deinde instituit Paullus de se dicere.

PRIVS nos dilexit Deus, eo significatu, quo denotat Gott hat uns erst geliebet, perperam: dic, Prior nos dilexit Deus.

* Sed eā notione, quā dicitur Gott hat uns eher geliebet, v. g. Prius nos. dilexit Deus, quam mundi fundamenta jacta sunt, recte se habet.

Prior, Prius, Primus et Primum differunt. Nomina referuntur ad personam; Adverbia ad tempus. V. g. Quamquam uterque te jam olim amavimus; tamen ego te prior. Ad te prior scripsi; tu fac, ut posterior scribas: non prius, vel posterius. Non prius desines ludere, quam dies appetat: heic male diceretur prior, quia non ad personam, sed ad tempus est relatio. Eodem modo utimur ceteris Comparativis et Superlativis, Vltimus, Vltimo, cet. Valla L. 1. c. 13. et L. 3. c. 3 Ita etiam Prior iter confecit, refertur ad illum, qui posterior est, et in itinere sequitur> sed Prius iter confecit, refertur ad tempus, quo quis antevertit cursum alterius.

Hoc discrimen satis, opinor, patet, et vel sexcentis veterum exemplis illustrari et probari potest. Sed quemadinodum nulla a)kri/beia in Latina lingua occurrit, quam non interdum a veteribus violatam video; ita vel ipse Caesar Prius pro Prior ponit L. 7. B. G. c. 47. n. 7: L. Fabius, Centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat, excitari se Avaricensibus praemiis, neque commissurum, ut prius quisquam murum adscenderet, tres snos nactus manipulares, atque ab iis sublevatus, murum adscendit. Eos ipse rursus ( kat) a)kri/bouan Caesar usurpare pro Rursus heic debuisset, Vicissim) singulos exceptans, in murum extulit.

PRIVSQVAM Vide supra Antequam.

PRO Interjectio, AH et VAH regunt Accusativum vel Vocativum.

* Ter. Andr. 1, 5: Pro Deūm atque hominum fidem: Plaut. Pro sancte Iuppiter, quid video? Ah! me miserum. Virg. Ecl. 6: Ah! virgo infelix. Vah! inconstantiam! Vah! homo impudens.

PRO ET CONTRA absolute, sine addito Casu, v. g. Pro et contra disputare, Latine non dicitur: die pro eo, In utramque partem de aliqua re disputare.

* Addito autem Casu, Pro et Contra recte usurpantur. Nam ita Seneca de Ira L. 3. c. 18: Vtrum contra nos faciat, an pro se.

Alias et Contra heic elliptice et ad verbialiter ponitur; ut idem Seneca Dic aliquid contra. Et Cic. de Fin. 2. 1: Perpetuā oratione contra disputatur. Et Quintil. 5, 11: Nec tamen in animo est, omnia, quae aut pro his, aut contra dici solent, complecti. Praepositio autem Pro ita absolute nusquam ponitur. Cell. Antib. 233. C. P. 394.

PRO EXIGENTIA REI Erbeischender Nothdurfe nach, perperam; quia Exigentia nullam habet idoneam auctoritatem: Latini heic, Pro re, Prout res ipsa exigit, Pro re nata.



page 1669, image: s0883

* Pro re nata, elegans Latinismus est. Sic veteres etiam dicunt, E re nata, id est, ex occasione. Livins etiam L. 2. c. 50. dicit: Consilium ex re natum, Eine Entschliessung, die uns nicht von ungef ahr aukommt, sondern die die Nothdurft, oder der Vmstand selbst an die Hand giebt.

PRO FALLENDO TEMPORE Fiir die lange Weile, r(h=s1is2 est, in qua nihil, nisi idoneam auctoritatem desidero. Latini sane dicunt Fallere tempus, et Praepositionem Pro interdum usurpant pro Propter:nec tamen nexum illum verborum Pro fallendo tempore agnoscunt. Dicunt autem pro eo, Temporis fallendi ergo, Animi causā, Animi relaxandi gratiā.

PRO HAC VICE TANTVM barbare.

* Alcimus Avitus habet quidem Hac vice: sed nemo omnino auctor idoneus dixit cum Praepositione, Pro hac vice. Conf. infra Vice.

Latini, Hoc dixisse sufficiat, Haec dicta sufficiant.

PRO loci ac temporis qualitate, non adgeium linguae satis exactum videtur.

* Nec enim vocabulum qualitatis veteres hoc nexu usurparunt.

Dicunt autem pro eo, Pro loco ac tempore, Pro ratione loci ac temporis.

PRO mea persona, Germanismus: Latini, Equidem, Quantum ad me attinet, Quod quidem ad me attinet.

* Recte autem dicitur, Pro mea parte, Pro facultate mea, Pro virili, Pro virili parte i. e. quod in me est, So viel ich kann. It. Pro rata parte s. portione, Nach advenant, Nach jedes Antheil.

PRO meliore pretio, Pro denario aliquid emere: it. Pro quanto pretio vel Pro quanto hoc emisti? displicet, quamvis excusari queat, si pro meliori pretio, substituas Pro vilivri pretio. Nam Melius pretium pro Vilius pretium, Germanismus est.

* Excusari, inquam, locutiones hae postsunt. Tametsi enim Verba mercandi praeter hos quatuor Genitivos absolute positos Tanti, Quanti, Pluris, Minoris, Ablativum adsciscunt significantem pretium, sine Praepositione, v. g. Vendidit hic auro patriam: Quanto mercaris pretio: Mercatur libros nihilo minore pretio: si tamen accurate loquendum, Ablativus is regitur a Praepositione intellecta. Nam Vendidit auro, valet Pro auro.

Interim nemini auctor sim, ut Praepositionem heic addat, quum ejus exempla in Latio vix exstiterint. Dicendum ergo ad normam communem, Viliore pretio s. Vilius et minoris, Denarie aliquid emere; it. Quanto pretio, vel Quanti hoc emisti?

PRO NIHILO habere aliquid pro Gratis habere aliquid, perperam.

* Pro nihilo habere aliquid, recte quidem dicitur; sed longe aliā notione: nempe pro Contemnere, Despicatui aliquid habere. Conf. Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Pro.

PRO NVNC barbare.

* Praepositiones enim a Latinis junguntur Nominibus, non Adverbiis.

Latine dixeris, Ratione hujus temporis.

PRO paucis diebus, Pro hoc die, Pro duabus hebdomadibus, cet. commodes mihi librum tuum, perperam: Lat. In paucos dies, In hunc diem, in duas hebdomades cet. commodes mihi librum tuum.

* Nec in hac formula sola sic loquuntur imperiti: immo circumforancus hic ipsorum lepor est. Quare profuerit, non heic tantum, quod castigamus, observare, sed etiam in multis aliis hajusmodi loquendi modis.

Sunt etiam, qui dicunt Ad paucos dies. Sed isti haud intelligunt diserimen, quod est inter Ad paucos dies et In paucos dies. Ad paucos dies significat Post paucos dies sinitos et expletos: In paucos dies significat Intempus paucorum dierum. Atque sic Commodare alicui librum ad pacucos dies, non infert animis nostris, linguae a)kribei/a| imbutis, eam notionem, quam homines barbari prae se ferunt, dicentes, Pro paucis diebus alicui commodare librum suum. Conf. supra. Ad annum. Schor. Phras. ad Voc. In.

PRO POSSE rem agere, barbare: more veterum, Pro virili, Pro virili sua, et Pro virili parte, it. Pro facultate sua agere.

* Infinitivi Verborum interdum pro Nominibus usurpantur apud Poetas. V. g. Scire tuum pro scientia tua. Sed de Infinitivo Posse id quidem non constat: tum etiam ejusmodi Infinitivi cum Praepositione non conjunguntur.

PRO SE QVISQVE eleganter interjieitur inter Nominativum et Verbum Plurale. V. g. Quinque adolescentes, pro se quisque, de his respondebant. It. Pro se quisque, ut in quo erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur.

* Sed cave, ne locutionem hanc usurpes, si de duobus tantum sermo est. V. g. Si


page 1671, image: s0884

duo disputant, non recte dicitur: Videamus argumenta, quae pro se quisque adducit. Dicendum enim erat: Quae pro se uterque adducit.

PRO singulis jugeribus, Pro singulis medimnis tantum dare, Fur eine jede Hufe Landes, Fur einen jeden Malter Korn so viel geben, damnare cum Schora ad voc. In non ausim. Nam Praepositio Pro in negotio compensationis et re mercatoria recte usurpatur, ita, ut rei emtae, non pretio apponi possit. V. g. Ter. Eun. 1, 2, 89: Minas viginti pro ambobus dedi. Et Cic. Misi, qui pro vectura solveret. Interim cum Cicerone elegantius dixeris, In jugerum, In singula jugera, in medimna singula vel medimnos singulos HS. quinos denos dare.

PRO TE EMI suspectum. Tametsi enim Pro interdum significet, quod In gratiam alicujus; tamen in hac locutione me ita reperire non memini. Dicendum pro eo veterum more est, Tibi emi.

PRO TEMPORE pro Hoc tempore, vel Quolibet futuro tempore, minus recte. Est enim Latinis idem, quod vulgo dicunt, Pro qualitate temporis, it. Pro conditione temporis, Pront tempus fert s. postulat.

* Si itaque dixeris, Pro tempore Rector, Pro tempore Decanus, Pro tempore Consul, ex genio linguae id ita intelligendum erit, nempe non eos jam his muneribus publicis praeesse, sed louge majori esse honore dignos, at pro ratione temporis miseri ac fatalis non potuisse splendidiora consequi: vel etiam idem est, quod Rector, Decanus, Consul tenuis ac miser pro ratione iniqui temporis. Sic Virgilius: Nune te marmoreum pro tempore fecimus, id est, viliorem, aureum te facturi, si tempora mutabuntur in melius. Livius: His raptim pro tempore instructis, id est, tempore non permittente, melius id fieri ac rectius. Hadrianus Card. de Eleg. Lat. Serm. 335. Berneggerus, o( polumaqe/statos2, not. ad Instin. c. 2. L. 10. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 88. Cell. Antib. 210. C. P. 38. Prasch. de Barbar. 31. seq.

PRO tua humanitate, honitate, cet. r(h=s1is2 Latina est, in qua tamen pro potius rationem et modum, quam causam significare videtur.

* Haec formula tamen eleganter quoque in Nominativum cum relativo Quae commutari potest. V. g. Facies hoc, quae tua humanitas est, vel non rogatus. Vel in Ablativum cum Adjectivo. V. g. Tu in contemplando, quo mentis acumine praeditus es, veritatem semper expromis.

Effertur etiam per Vt est. v. g. Faciet hoc non interpellagtus precibus nostris, homo non tetricus, sed, ut est, blandus et amabilis.

PROCEDERE ratione et viā: it. Rationis atque ordinis viā progredi, dicitur oratio, quae methodice et bono ordine seu methodo instituitur. Schorus de Phras. ad voc. Via.

PROCEDIT BENE Latini dicunt, quum efferendum est, quod nos dicimus, Es gehet wol von statten.

* Terent. Adelph. A. 5. Sc. 6: Meditor esse adfabilis: et bene procedit.

Procedit heic positum est sine Nominativo. Sed potest tamen vocula Res subaudiri. Deinde quoque ipsum hominem bene procedere dicunt. Terent. Adelph. A. 5. Sc. ult. Processisti hodie pulchre. Vorst. de Lat. Falso Susp. 142.

PROCESSVS dicendi vel in dicendo.

PROCIDERE alicui et ad alicujus pedes, Horat. Epod. 17: Glans in alienum fundum procidens, Plin. L. 16. c. 5.

* Ad respicit vicinitatem: In locum ipsum.

PROCLIVIS alicui rei, ad aliquid, circa aliquid; it. Proclive dictu est.

* Proclivem esse ad aliquid, Cicero et optimus quisque. Proclivem esse alicui, admodum raro occurrit. Proclivem esse circa aliquid, Quintilianus habet.

Iunius proclivis vel proclivus est in Iulium, Der Iunius geht zum Ende, und werden wir bald den Iulium anfangen, Seneca Tragicus.

PROCVMBERE ad genua Patroni; in genua sua.

PRODERE interregem Cicero habet, pro Nominare, renuntiare, proclamare, Germ. Ausrufen.

PRODERE aliquid memoriae, Etwas beubrkunden, Cicero, Cornelius et opitmus quisque.

* Inl. Caes. etiam cum Ablativo effert L. 5. B. G. c. 12: Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoriā proditum dicunt.

PRODESSE alicui, ad aliquid, ad dicendum, contra vel adversus aliquid, in causam, in commune, Zum gemeinen Nutzen helfen; In aliqua re.

PRODIGVS usitate adsciseit Genitivum, v. g. Prodigus aeris, animae.

* Interdum Ablativum cum et sine Praepositione. V. g. Prodigus re aliquā et in re aliqua, Plin. L. 13. c. 3.



page 1673, image: s0885

PRODVCERE aliquem e carcere, ad necem, in conspectum.

PROFERRE vel PRODVCERE FRVCTVS[?] vix occurrerit apud aliquem melioris notae scriptorem: Cicero, et optimus quisque, Ferre, Efferre, Edere fructus. Cic. Ager, qui diu quievit, uberiores efferre fruges solet.

* Sed Fructum ferre ex aliqua re, idem notat, quod Fructum alicujus rei perecipere vel eo frui. Schori Phras. ad Voc. Efferre.

PROFERRE SE Sich hervor thun, Sich bekannt machen, Plinianismus est.

* Plinius L. 1. Ep. 13: Invat me, quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant. Id. L. 9. Ep. 13: Occiso Domitiano statui mecum atque deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi.

Similiter Tacitus 16. Annali c. 29. extr. Proferre ingenium; Suetonius Nerone c. 25. Proferre artem. Et Seneca Ep. 52: Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsos protulerunt.

PROFICERE alicui rei et ad aliquam rem, Celsus 6, 7. it. Plus in hoc proficit victūs ratio.

PROFICISCI de vel ex aliquo loco: Pro Oriri sumtum, adsciscit Praepositionem a vel ab. V. g. Haec benesicia a te in me sunt profecta.

PROFLVIT ore ejus sermo melle dulcior; sanguis e vulnere.

PROFVNDE DOCTVS perquam vulgatum est; sed quo idoneo auctore? Equidem istud respuo, et cum veteribus pro eo malim, In quo non vulgares sunt litterae, sed interiores quaedam et reconditae; Praeclarā eruditione atque doctrinā ornatus.

PROFVSVS agendi vim habens, absolute fere ponitur. V. g. Profusae epulae, Profusa luxuries. Sallustius tamen Catil. 5. gignendi Casum addit: Alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus.

PROHIBERE alicui domum et aliquem domo: Prohibere alicui aditum et aliquem aditu vel ab aditu: Prohibere ignes a navibus: Prohibere aliquem ab injuria, a conviciis, a pugna, itinere, agriculturā, potione, rixis: Prohibere a se vim.

* Cum Dativo personae, et Accusativo rei usurpatum, v. g. Prohibere alicui domum, Plauti fere et Comicorum est.

Quod si post se Conjunctionem postulat, admittit Ne, Quin, Quo minus.

* V. g. Me prohibebat, ne, quin vel quo minus rem ad exitum perducerem.

Iungitur etiam infinitivo.

* V. g. Prohibet facere tua praesentia.

PROIICERE unum huc, alterum illuc; Vna pars huc, altera illuc dispergitur; In multas et varias partes distrahi; et aliis modis, quos omnes enarrare non possum, exprimunt, qui vim et usum Verbi Dissipare nostrā aetate non tenent. Cic. Ignis quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat. Schorus de Phras. ad voc. Dissipo.

Locutiones quidem istae nihil barbari prae se ferunt; interim ad genium linguae non satis accedunt.

PROIICIT ampullas et sesquipedalia verba, non significat, quod vulgo putant, Praedicat de se ipso, Instatius commemorat, Insolenter gloriatur, vel Proferre multa amhitiosius; sed a)poba/llein, Abjicere ampullas et sesquipedalia verba i. e. abstinere a magnificis et superbis dictis, et humili oratione uti pro fortunae conditione.

* Hanc notionem infert animis legentium h( punm/feia apud Horatium de Arte Poetica v. 96. unde haec locutio proverbialis desumitur. Accedit, quod Projicere ubique fere apud veteres usurpetur pro Abjicere, Procul amandare. V. g. Plin. L. 7. Ep. 27: Ipse certe implicitus morbo, futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante, projecit. Flor. L. 1. c. 18. n. 7: Projectis insignibus, proelio excedere. Id. L. 3. c. 10. n. 26: Et phaleras et sua arma aute Caesaris genua projecit. Quod quidem constat, unus Seneca Ep. 10. notionem proferendi ei tribuit: Magno animo quaedam verba projicere, Heryhaft reden. Conf. Vofsii L. 2. Instit. Orat. p. 253. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 181. seq. Praschii Rosetum p. 64.

PROLATARE alicui magistratum, suspectum: Lat. Prorogare alicui imperium.

* Neutrum vocabulum hāc notione damnamus: sed ita non junguntur in Latie.

PROLETARIVS SERMO Plautus habet Mil. A. 3. Sc. 1. v. 157. et significat idem, quod Vulgaris vel Plebejus sermo.

PROLONGARE aut EXTENDERE pro Ducere tempus aut rem aliquam, dicunt vulgo; sed perperam. Nam illud sine veterum auctoritate est; hoc aliud quid significat. Schorus de Phras. ad voc. Ducere.



page 1675, image: s0886

* Extendere non significat Ducere, Moras nectere inanes: sed Explicare, Prorogare. V. g. Extendere agros, epistolam, preces, famam factis, nomen in ultimas oras.

PROMITTERE ad coenam, de iis dicitur, qui invitati ituros ad coenam se pollicentur, Plaut. Menaech. A. 5. Sc. 2. v. 43: Sed CONDICERE ad coenam, de iis dicitur, qui ultro se tamquam hospites offerunt, et alicui denumtiant, se praesto fore in convivio, Die sich selbst zu Gaste bitten; quo de supra Condicere.

* Pro Promittere ad coenam alicui, veteres etiam absolute dicunt Promittere alicui. Plautus Mostell. A. 4. Sc. 3. v. 12: Promisi foras, Ich habe mich ausser Hause versaget; et Promittere ad aliquem, Cic. L. 2. Orat. n. 27.

Pro Condicere ad coenam alicui, veteres etiam absolure dicunt, condicere alicui.

PROMOVERE aliquem ad honorem, perperam exagitatur a Scioppio de Stil. Hist. 129. Nam ita Plinius Lib. 10. Ep. 3: Petieram, ut illum in amplissimum ordinem promoveret. Sueton. In ampliorem gradum promoveri. Tacitus: Ad altiorem oridnem promoveri. Alias Latini dicunt, Provehere aliquem ad honorem.

PROMOVERE in Doctorem, German. Promoviren, Doctor werden, perpram; nam Promovere apud Latinos non sumitur intransitive: dixeris pro eo Latine, Doctoris honores rite et more majorum impetrure.

PROMTA pecuniā soluvere; Cum pecunia promta emere, German. Mit barem Gelde bezahlen, Mit barem Gelde kaufen, barbare: Lat. Pretium rei emtae repraesentare, Argentum numeratum solvere, it. Repraesentando aliquid emere vel explicare.

* Cic. Reliquae pecuniae nsuram Sillio pendemus, dum a Faberio repraesentabimus, An den Faberium wollen wir die Anweisung thun. Id. Si qua etiam jactura facienda sit in repraesentando, Wenn ja etwas losgeschlagen werden muss, damit man bar bezahlen konne. Id. Dies promissionum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris, Wie ich mich dann auch mit der Bezahlung gehorig einhalten will. Schori Phras. ad Voc. Repraesentare.

PROMTVS ad dicendum, ad defendendum; ad arma, ad bella; in latrocinia, in arma, in adulationem; seditioni, ultioni, faciendis sceleribus; in respundendo, quamquam abesse etiam Praepositio potest; it. manu, ingenio, linguā; Tacitus etiam per Graecismum Genitivi, Promtus animi; ut Poetae interdum per Graecismum Infinitivi. V. g. Promtus dicere.

PRONOMINA praefertim Ego et Tu, Verbis suis fere adduntur non nisi cum emphasi: ceteroquin rectius subaudiuntur kat) e)/lleiyin. Ter. Ego ajo; tu negas. It. Vos istaec intro auferte. It. Dum spiro, spero: mea spes est unica Christus.

PRONOMINA duo vel plura in uno interciso, alio vocabulo non interveniente, conjuneta gratiam habent non vulgarem.

* V. g. Si qua tibi nostrae memoria est cladis. It. Mihi tua negotia cuncta maximae curae sunt, et, dum vivam, erunt.

PRONOMINA possessiva si cum Substantivis suis Casu conveniunt; tunc is, cui Pronomen tribuitur, rem simpliciter possidet. Sin autem loco Pronominum possessivorum usurpamus Genitivos Pronominum Primitivorum Mei, Tui, Sui, Nostri, Vestri; tunc is, quem ejusmodi Genitivus respicit, objectum aliquod actionis est. V. g. Pars mea est, quam mihi vindico; non pars mei. Sed Multa pars mei vitabit Libitinam; non pars mea: heic enim objectum actionis sum.

PRONOMINVM possessivorum Adjectiva praeponuntur et postponuntur promiseue; sed postposita tamen invenias saepissime et elegantissime.

* V. g. Ter. Munus nostrum ornato verbis. quoad poteris. It. Satietas me jam tenet studiorum istorum.

Interdum eleganter periodum claudunt.

* V. g. Cic. L. 1. Ep. 18: Cupio, quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis.

Sin addatur Praepositio cum suo Casu, perinde erit, sive praeponas, sive postponas, dummodo Praepositionem cum Casu suo inseras inter Adjectivum et Substantivum.

* Sic promiscue dicunt, Amor erga metuus, et Tuus erga me amor; Tuorum erga me meritorum, et Meritorum erga me tuorum.

In primis autem postpones cum elegantia, quae Numerum significant.

* V. g. Cic. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares; sed omnes omnium caritates patria una complexa est.

PRONVS ad vel in vitia, ad vel in iracundiam, cet.



page 1677, image: s0887

* Interdum jungitur cum Dativo Val. Max. L. 8. c. 3. sub fin. Paci proniores. Nec tantum dicunt Pronus soli, sed etiam Pronus ad solem.

PROPE, PROPIVS[?], PROXIME[?] Accusativum apud Latinos regunt. Dicunt enim Prope urbem, Propius urbem, Proxime urbem, Proxime Hispaniam, Proxime Carthaginem, Propius virtutem, Propior montem: Operam da, ut cum tuis copiis quam proxime Viennam sis. Cic. Proxime et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.

* Neque tamen cum iis magnopere contendam, qui pro ingenii sui sagacitare Praepositionem Ad vel aliam similis notionis heic odorantur, quae subaudiri debeat.

In primis Livius hoc loquendi modo delectatur. V. g. Lib. 2. c. 41: Invenio apud quosdam, idque propius sidem est. Et. c. 48: Res proxime formam latrocinii venerat. cet.

Interdum etiam haec Adverbia Dativum adsciscunt, idque ex indole Adverbiorum derivatorum, quae Primitivorum suorum Casum retinent.

* Caes. B. G. 7. 20. 1: Quam proxime potest, hostium castris castra communit. Virg. 1. Georg. v. 355: Agricolae propius stabulis ermenta tenerent.

PROPENSVS ad vel in aliquid.

PROPHETIAE spiritum habere, locutio Ecclesiastica: Lat. Divino adslatum spiritu vaticinari, Oracala canere.

* Prophetia vocabulum Biblicum et Ecclesiasticum est; quo de Part. Etzin. Sect. 1. ad Voc. Propheta. Et Spiritus pro Divino adflatu, non nisi notionis Biblicae est.

PROPINQVARE alicui et ad aliquid: quam Praepositionem Sallust. Fragm. Lib. 4. Hist. omittit.

PROPINQVVS est morti et ad mortem.

PROPIOR et PROXIMVS[?] non solum Dativo, sed etiam Accusativo junguntur.

* Hirt. B. G. L 8. c. 9: Alter quo propior hostem collocatus esset. Sallust. B. Cat. c. 11: Quod tamen vitium propius virtutem erat. Et B. Iug. c. 49: Ipse propior moutem cum omni equitatu.

Nempe quia to\ Prope Accusativum adsciscit: quo de paullo ante; ita et Propior, quin et Proximus cum Accusativo sociabant.

Dicunt etiam cum Praepositione. V. g. Ab igne propior stetit. Proximus a Rege; interdum etiam ad Regem. Ovid. Proximus ad Dominam, nullo prohibente, sedeto, Nachst bey ihr. Immo etiam dicunt, Proximus post Regem. Cic. Qui Praefectus classis proximus post Lysandrum fuit.

PROPIVS aut PROPIOR est Spira Heidelbergam, quam Wormatia, pugnat cum constructione naturali. Tolerabilis loquendi foret modus, si efferretur: Propior est Spira Heidelbergae, quam Wormatia. Elegantius tamen pro eo, Spira ab Heidelberga propius abest, quam Wormatia. Schori Phras. ad voc. Absum.

PROPINARE aliquem alicui deridendum, Iemandem einen zum Zeitvertreib aufziehen, und fur einen Narren halten, locutio per jocum consieta apud Terent. Eun. A. 5. Sc. 9: quam tamen incauti, ut elegantissimam, frequentant; quin etiam eo audaciae procedunt, ut per enormem kata/xrhs1in etiam dicant, Propinare semet ipsum deridendum omnibus, Sich bey allen Leuten prostituiren. Pro illo dixeris cum Cicerone, Aliquem magno hominum risu cavillari, Subjicere aliquem irrisioni alterius; pro hoc, cum Livio Deridiculum esse omnibus, cum Curtio Ad ludibrium recidere, cum Terentio Se turpiter dare cum aliqua re.

PROPONERE in senatu aliquid, Etwas zu Rathhause vortragen, minus Latine: Quiritium lingua id longe aliter exprimit, nempe Ferre vel Referre rem aliquam vel de re aliqua, ad senatum, ad populum. Schorus de Phras. ad voc. Referre.

* Verbum Proponere in negotiis forensibus Romanorum locum quidem habet; sed non nisi eā notione, quā quid promulgatur. V. g. Proponere edicta. Cic. Att. L. 1. Ep. 21: Locus, ubi edicta proponuntur.

PROPONERE absolute positum, et Proponere sibi aliquid.

* Plin. L. 10. Ep. 23: Civitatem Alexandrinam, secundum institutionem Principum, non temere dare proposui. Cic. L. 15. Ep. 14: Proposueram illud mihi extremum, Das hatte ich mir zum letzten vorbehalten. Id. de Clar. Orat. c. 6: Propositum est mihi, Es ist mein Vorsatz.

Vsitatius et elegantius heicdixeris, Animum inducere, Animum inducere suum, constituere, decernere.

PROPONERE quaestionem, damnare non ausim, eo quod Verbum hoc omnino disputantium atque eruditorum sit. Nam Proponere apud Latinos dicuntur, qui adferunt rem, de qua dicendum ac disceptandum est. Cic. 5. Tusc. Quaest.


page 1679, image: s0888

c. 4: Quinto autem die, quum eodem loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus. Hinc Propositum, qe/s1is2 est, prout Graeco hoc vocabulo eruditi nostri hodie libentius utuntur, obliti propemodum Latini illius.

* Interim dissimulare non possum, Ciceronem huic Verbo composito non addere Accusativum Quaestionem; sed verbo simplici. V. g. Ponere quaestionem. Et Quintilianus pro eo habet, Instituere quaestionem.

PROPRIVS Genitivo et Dativo jungitur.

* Ter. Veluptates Deorum propriae sunt. Cic. Libertas propria Romani generis. Id. Tempus agendi fuit mihi magis proprium, quam ceteris.

PROPRIA MANV Proprio Marte, falso Germanismi suspecta. Loquuntur enim ita Ovidius, Lucretius, Livius, Plinius et Tacitus, immo et Phaedrus Lib. 1. Fab. 3. v. 10. Cicero tamen hoc Adjectivo se plerumque abstinet, et fere pro eo dicit, Meā manu, Meā ipsius manu, Suā manu, Suo Marte. Ol. Borrich. Anal. 46. Cell. Antib. 210. C. P. 93.

* Andreas Borrichius Vindic. L. L. p. 192. probat, veteres saepe Proprium pro Suo, et vicissim Suum pro Proprio, imm majoris etiam evidentiae causā Suum Proprium conjunctim posuisse. Dixit enim Cicero 2. Philipp. c. 38. Suo Marte. Et de Orat. L. 1. c. 33: Vires exercent suas. Et sic locis quam plurimis. Sed Livius L. 2. c. 53: Non placebat propriis viribus bellum gerere. Et Ovidius L. 4. de Ponto Epist. 7. v. 14:

Atque utinam pars haec tautum spectata fuisset, Non etiam proprio cognita Marte tibi.

Sic Propriam pellem, Proprios ungnes, dixit Horatius L. 1. Sat. 6. v. 22. et L. 1. Ep. 7. v. 51. cet. Quin et Cicero L. 1. de Orat. c. 10. Suam quamdam propriam facultatem dixit: Caesar L. 3. B. C. c. 20. Proriam suam calamitatem: Livius L. 3. c. 70. Suo proprio proelio; et L. 4. c. 8: Suo proprio magistratu. Itaque Germanismi metus esse nequit, si similiter dicas: Propriā manu, Propriis oculis, cet. quamquam apud Ciceronem exstet Meā manu, et apud Terentium Hisce oculis.

PROPRIE hoc verbum notat, Dieses Wort bedeutet eigentlich, bene: elegantius tamen Cicero, Huic verbo domicilium est proprium. Nam Lib. 16. Fam. Ep. 17. ita scribit: Vnde illud tam a)/kuron, Valetudini sideliter inserviendo? unde in illum locum fideliter venit? cui verbo domicilium est proprium in officio; migrationes in alienum multae, Germ. Welches Worts eigentliche Bedeutung auf die Pslicht und Schuldigkeit gehet, vielfatig aber auch in uneigentlichem Verstande angenommen wird.

PROPVGNARE et intransitive sumitur. V. g. Propugnare pro aliquo: et transitive, v. g. Propugnare munimenta.

PROSEQVOR fere adjunctum habet Ablativum. V. g. Prosequor te oculis, caritate, verbis vehementioribus, odio, honore, cantu, versibus, conviciis, amore, laude, contumeliis, lacrimis, fletibus, laetitiā; significaturque actio, declarans alterius affectum in alterum: PERSEQVOR fere Accusativum tantummodo adsciscit, et significat aut idem, quod Insequor vel Insector, aut idem, quod Persevero. V. g. Persequi incepta; it. Persequor, quod agere inceperam, i. e. persevero exsequi.

PROSPICIO meae saluti, alicujus immortalitati Plin. Lib. 1. Ep. 17; alicui aliquid Plin. Lib. 1. Ep. 14. id est, Salutem meam, alicujus immortalitatem, alicui aliquid procuro: PROSPICIO periculum, ab vel ex loco i. e. praevideo.

PROSTERNERE se in genua, perperam et kat) a)kurologi/an dicitur. Neque enim Verbum convenit cum apposito.

* Prosternere se quis ad pedes alicujus potest; id quod recte etiam dicitur: at non item in genua. Nimirum in genua procumbimus, genua slectimus: ita ad normam rationis et cum veteribus dicere oportet.

Recte etiam pro eo dixeris, cum Virg. Venerari aliquem poplite flexo; cum Plin. Lib. 8. c. 1. Genu submittere; cum Cicerone Lib. 2. Tusc. c. 22. Genu terram contingere. Sciopp. Infam. Fam. 14.

Latini dicunt, Provolui ad genua ali. cujus; non, Proslernere se in sua ipsius genua.

PROVEHERE aliquem ad dignitatem; in Consulare fasligium.

PROVOLVERE aliquid in mediam viam; se ad pedes alicujus; Provolui ad genua alicujus.

PROVT QVISQVE venerat, ita consistebat, damnare non ausim, quum simili modo Latini locuti sint: interim multo elegantius pro eo eo dixeris cum Iul. Caes. Lib. 7. B. G. cap. 48. n. 2: Eorum ut quisque primus venerat, sub muro consistebat.

PRVDENS usitate adsciscit objecti sui Genitivum. V. g. Prudens locorum, impendentium malorum, provinciae, rei militaris. Rarius objecti sui Ablativum


page 1681, image: s0889

cum Praepos. In, v. g. Prudens in jure civili. Interdum etiam Accusativum cum Praepositione Ad vel In. V. g. Prudens ad consilia; Prudens in jure civili, in disserendo, in exislimando.

Habet autem Ablativum Subjecti quo. Cic. Quis P. Octavio ingenio prudentior, jure peritior?

PRVDENS FECI id est, sciens, nec habet magnopere laudem, nec vituperium: PRVDENTER FECI, semper in laude est. Ita etiam Imprudens feci, id est, insciens, nec laudem, nec vituperium habet: Imprudenter feci, semper cum vituperio conjunctum est.

* Eamdem vim ac differentiam habet Sciens et Scienter, Insciens et Inscienter.

Similiter Hic vir doctus scripsit hunc librum, nec laudem, nec vituperium habet: sed Vir hic docte scripsit hunc librum, utique laudem infert. Valla L. 4. c. 94.

PTE Adjectio syllabica, non nisi Ablativo Singulari Pronominum quorumdam accedit, ut Meapte, Suapte, Nostrapte culpā, manu cet. atque id non tantum apud Terentium et Tacitum, sed etiam ipsum apud Ciceronem Lib. 3. Orat. n. 10. occurrit.

+ Antique etiam dictum invenitur eopte pro eo ipso, teste Festo.

PVER nobilis ex Regin cohorte, Ein Cadet, Curt. Lib. 8. c. 6. Puerorum Regia cohors, Die Caders/Compagnie, Idem L. 10. c. 7. Principibus nobilissimae juventutis aliquem praesicere, Einen zum Obrislen uber die Cadeten machen, idem Lib. 6. c. 9.

PVGNARE cum aliquo, de et in aliqua re, in aliquem, in frontem, in latera; interdum etiam contra aliquem, adversus aliquem; item Pugnare inter se; pro salute alicujus, pro aris et focis, pro patria, pro commodo patriae, pro sacris, pro gloria.

* Pugnare in hostem, Anden Feind setzen; Pugnare in frontem, in latera, Den Feind von vorn, von der Seite angreifen, loquendi modi sunt, quibus Livius et Tacitus in primis delectantur.

+ Pugnare in hostem, Gelllius L. 7. c. 2. loquendi rationem mundiorem et subtiliorem censet, quam Pugnare cum aliquo et contra aliquem. Et sane Gellio adstipularer, si Pugnare cum aliquo dubiae significationis esset, ac respiceret modo socium, qui a nobis ster, modo hestem, contra quem pugnemus. Nunc autem quum Pugnare cum aliquo, numquam pugnae societatem innuat, sed semper idem sit, quod Pugnare adversus aliquem; praeferendum videtur usitatius illud Pugnare cum aliquo, tw=| Pugnare in aliquam, urpote quod occurrit rarius.

PVGNARE PROELIVM bene: quamvis malim pro eo, Cemmittere proelium, Inire proelium, Facere prvelium, Confligere cum hoste, Inferre pugnam, Pugnam ciere, Acie decernere, Conserere manus cum hoste, signa inferre hosti, Infestis signis concurrere, Capessere pugnam, Proelium ciere, Proelio contendere cum hoste, Collatis signis certare, consligere cum hoste, Concurrere et a(plw=s2, et cum additione cum hosle, Descendere in aciem, Conserere cerlamen, Proeliari, Proelio contendere, Pugnā decertare, Proelio concertare, Contendere cum hoste, cet.

* Vt suae originis Accusativum regi videmus in his, Vivere vitam, Olere odorem, Gaudere gaudium, Lucere lucem, Ludum ludere, Coenare coenam, Pugnare pugnam, ac similibus: ita Accusativus congatae significationis est in istis, Vivere aetatem, Olere ungnenta, Lucere facem, Lucere cereum, Coenare epulas, Pugnare proelium, aliisque, in quibus sic neutra agendi significatu verba ponuntur. Cujus generis loca ex veteribus plura adfert Vossius de Constructione c. 22.

Iungunt etiam Latini Verbis alios Casus cognatae significationis, v. g. Cic. L. 18. Fam. Ep. 20. Amore amare. Idem in Verr. 4. c. 47. Occisione occidere. Id. L. 15. Fam. Ep. 4. Occidione occidere. Liv. L. 30. c. 44. Oculis cernere. Cic. Somn. Scip. c. 3. Luce lucere alienā. Id. pro Milone cap. 13. Odio odisse. Coel. apud Cic. L. 8. Fam. Ep. 6. Frigore frigescere.

+ Ejusmodi loquendi rationes apud Hebraeos Graecosque usitatae tandem etiam in Latio increbuerunt, neque tantum Verbi vim significantiorem reddunt, sed etiam subinde modum quemdam certum et rationem agendi innuunt.

PVLCHERRIME ferre fortunam, eleganter Latini pro Fortiter ferre.

PVLVINVS coccineo colore holosericus, cujus suturae aureis limbis tectae, ex angulis autem aurei cum villis nodi dependent, Ein Küssen von rotem Dammas, das auf den Naten mit goldenen Borten besetzt, an dessen Zipfeln aber goldene Troddeln herab hengen.

PVNCTIM et caesim ferire, Livius habet. Graeci pu\c kai\ la/c. Germani, Auf den Stich und auf den Hieb.

PVRGARE se alicui et apud aliquem, alicujus facti vel dicti Liv. vel de aliqua re Cic. et Plaut.

* Dicunt etiam absolute, Purgares crimen, probra, Einen Verdacht von sich ablehnen.


page 1683, image: s0890

Item: Purgare aliquid stercore et a stercore; alvum vomitione, clystere vomituque.

PVRITAS SERMONIS tam usitatum est, ut vix sciam, quis non loquatur hoc modo. Quum autem vocabulum Puritas unicus tantum argenteae aetatis scriptor, nempe Palladius, habeat; reliqui omnes, qui eo utuntur, sint inferioris ordinis: satius sit, pro eo dicere, Munditia, elegantia, proprietas sermonis. Sciopp. in Scalig. Hypobol. 241. Voss. de Vit. 585. Borrich. in Voss. 208. seqq. et in Sciopp. 269. Cellar. Antib. 131. C. P. 154.

PVRVS jungitur Ablativo cum Praepositione A: Poetae etiam hanc Praepositionem omittunt; immo et Genitivum addunt.

* Seneca: Mens ab omni labe pura et splendida. Horat. Cor purum vitio. Id. Integer vitae scelerisque purus.

PVTARE, Ducere, Habere, Videri aliquid nihili et pro nihilo.

PVTO, FORE, VT ADSEQVAR eleganter pro Puto, me adsecuturum esse. Similiter Puto, fore, ut virdoctus evadas eleganter pro Puto, te virum doctum evasurum esse, cet.

* Nimirum Verbis, quae spem vel opinionem denotant, Latini eleganter addunt Fore vel futurum esse, sequente Qui vel Vt, cum Praesente vel Imperfecto Conjunctivi, prout praecessit Praesens vel Praeteritum. Nepos. Prooem. c. 1: Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve, et non satis dignum summorum virorum personis judicent, Eodem modo dicitur: Spero, fore, ut in gratiam tecum redeat. It. Numquam ratus sum, fore (futurum), ut tantae opes tam celeriter conciderent.

Haec autem constructio Futuri Infinitivi in iis Verbis necessario adhibetur, quae carent Supino. V. g. Spero, fore, ut juvenis hic pro mentis suae alacritate celeriter omnibus antecellat. Haec formula prolata per Verbum Antecello, quod Supino caret, aliter efferri non potest.

Q.

QVA pones, non QVAE, post particulas Ne, Num, Si, et ab ea compositas Sive, Sin, Nisi, si relatio non fuerit.

* Cic. Graves solent offensiones esse ex gravibus morbis, si qua culpa commissa est. Idem: In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne qua scintilla taeterrimi belli relinquatur. Id. Sin qua necessitas hujus muneris alicui reip. abvenerit.

Si vero relatio fit, etiamsi antecedens non ponatur, QVAE, non QVA, di cendum est.

* V. g. Si, quae dicis, vera sunt. Quintil. Providendum esg, ne, quae dicuntur, ab eo, qui dicit, dissentiant.

QVA CONSCIENTIA hoc facis? non satis ad linguae genium efformatum videtur, quamvis Conscientia hāc notione satis probum sit. Vid. supra Bona conscientia. Malim pro eo, Quā mente, quo animo hoc facis? Quid agis? quid moliris? quid cogitas? Quem ad sinem sese effrenata jactabit audacia? Nihil ne te conscientiae vulnera, nihil futurae aeternaeque poenae atrocitas, nihil Dei, quaevis abdita intuentis, adspectus vultusque te movet? Patere tua consilia Deo non credis? Muta istam mentem, si me audis.

QVA DE RE AGITVR periphrasis est ejus, quod dicitur krino/menon apud Ciceronem in Top. id est, contentio, quae ex statu seu constitutione causae efficitur. Cic. de Fato: Haec disserens Chrysippus, qua de re agatur, et in qua causa consistat, non videt, Er hat den Statum controversiae nicht inne, Er versteht den Statum controversiae nicht. Eādem formulā utitur Cicero pro Mur.

QVADRARE Active, aliquid ad normam: Neutraliter, alicui rei, ad vel in aliquam rem.

QVAERERE aliquid ex et ab aliquo, tamquam subjecto: Quaerere aliquid de aliquo, tamquam objecto.

+ Interdum etiam kataxrhstikw=s2 invenitur Quaerere aliquid de aliquo, pro ex vel ab aliquo.

* Quaerere aliquid ex aliquo usitatius est, quam Quaerere aliquid ab aliquo.

+ Dicunt item, Circa aliquem quippiam quaerere.

* Ceterum distinctio haec in vulgus nota est: Quaero te, Ich suche dich; Quaero ex te vel a te, Ich frage dich.

+ Apud Curtium L. 8. c. 7. n. 1. verba haec: Nos vero, inquit, quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium inivimus; huic loquendi discrimini non obstant. Etenim to\ Nos vero, non referendum ad to\ Quaeris, sed ad to\ inivimus.

Eā notione, quā significat Suchen, dicunt: Quaerere aliquid alicui rei, et ad aliquam rem.

QVAERERE OCCASIONEM quomodo nos Gelegenheit suchen, occurrit apud Livium Lib. 10. Idem Livius Lib. 7. dicit quoque, Occasio in manibus est.



page 1685, image: s0891

* Deinde dicunt Gratiam apud aliquem quaercre, quomodo nos, Gunst bey einem suchen, Gnade bey einem suchen. Iustinius L. 9. c. 8: Instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere, sollemnis illi consuctudo.

+ Sed et Invenire gratiam apud aliquem. apud eumdem Iustinum legere memini; quomodo Hebraei dicunt: qui quum addant In oculis alicujus; id nihil aliud est, quam Latinorum Apud aliquem.

* Ceterum Gratiam quaerere, est etiam Gratiam adquirere, comparare. Livius L. 6: Eaque ipsa affinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulguum quaesierat. Vorst. de Lat. Falso Susp. 276. seq.

QVAERERE aliquid tormentis vel per tormenta.

QVAESIVI HOC SEMPER perperam suspectum non nullis pro Id semper spectovi, Id semper egi, Id semper operam dedi, In eo totus fui, Omnes vias persecutus sum, quibus putarem ad id, quod vellem, perveniri posse. Quamlibet enim haec loquendi formula usitate significet idem, quod Indagavi hoc semper; sunt tamen exempla in Latio, quibus hanc ipsam notionem, quā Verbum Quaerere usurpatur pro Cupere, Enixius velle, Laborare, tueri possimus. V. g. ap. Terent. Heaut. 3, 1, 83: Dum id quaero, tibi qui filium restituerem.

QVAESO vos, interdum a vobis.

QVAESTIONEM HABERE de aliquo et in aliquem vel in caput alicujus. Curtius Lib. 9. c. 7. n. 5. pro eo dicit, Torquere aliquem.

* Cic. pro Rosc. c. ar: Habere qunestionem de servis, Die Knechte lassen uberziehen, und peinlich fragen. Sallust. B. Iug. c. 31: In plebem Romanam quaestiones graves habitae sunt, i. e. ur barbare loquimur, magnac inquisitiones, torturae corporis, veritatis causā.

QVALECVMQVE SIT, QVALISCVMQVE SIT[?] perperam: videtur autem hoc ex Germanica lingua ortum, quā hoc loquendi genus per modum potentialem effertur, Es mag seyn, wie es wolle; Er mag seyn, wer er wolle. Latini autem id non nisi per Indicativum efferunt, Qualecumque est, Qualiscumque est. Cic. Lib. 14. Attic. Ep. 16: Homines benevolos, qualescumque sunt, grave est, insequi contumeliā. Curt. Lib. 6. c. 10. n. 11: Hoc qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es Alexander, remisisti. Conf. infra Quicquid sit.

* Alia ratio est, quum in sensu obliquo Conjunctivus heic apparet. Cic. Hoc qualecumque esset, te scire volui. Plin. L. 10. Ep. 97: Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.

QVALIS LIBER EST perperam vulgo dicitur, pro Quis liber est? Quid libri est? Quis hujus libri auctor est?

* Recte autem dicitur, Qualis est libert? si respondeas, Est bonus, bene compactus, Logicus, cet.

Ita etiam barbara sunt, si dixeris, Qualem habes animum? pro Quid animi habes? Item, Qualem habes morhum? pro Quid habes morbi? Quis te morbus tenet? Item, Qualis est titulus libri? pro Quas est libri inscriptio? Quī vel Quemodo, inscribitur liber?

* Recte autem haec se habent, si de qualitate, non de essentia, vi ac natura retum sermo est. Voss. de Vit. 151. Borrich. Cogit. 34.

QVALIS QVALIS i. e. Qualiscumque l. Cujuscumque modi. V. g. Donum quale quale accipe, Nimm hin das schlechte Geschenk; item Qualis qualis conditio est, Der Vorschlag sey auch, wie er immer wolle, Vlpianus dicit non una in lege.

+ Stewechius etiam de Part. L. 2. c. 4. Adverbium commendat Qualiter qualiter i. e. Vtcumque. V. g. In arte dicendi profecit qualiter qualiter, In der Oratorie hat er so einiger massen zugenommen. Sen pro eo apud Vlpianum, ex quo illud citat Forum Romanum, emendatae editiones habent Qualiter semel positum. Cell. Antib. 131. C. P. 236. Fabri Thesaurus tamen id etiam citat ex L. 7. pr. p. de Minoribus.

QVAM particulam eleganter Latini subinde omittunt post voculas Plus, Magis, Amplius, Diutius, Minus.

* V. g. Plus semel contigit. Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1: Homini misero plus quingentos colaphos infregitm mihi. Id. Heaut. Ancillas secum adduxit plus decem. Plus quingeutos colaphos, dictum pro Plus, quam quingentos colaphos: deinde Plus, quam quingentos colaphos est, pro Plures, quam quingentos colaphos. Nimirum Plus in hujusmodi loquendi modis induit naturam Adverbii. Cicero pro Rosc. Annos natus magis quadraginta, pro Annos natus magis, quam quadraginta. Id. L. 15. Fam. Ep. 14: Cognovi, in Lycia esse classem Dolabellae, ampliusque centum naves onerarias: pro, Ampliusque, quam centum naves onerarias. Cornelius Nepos in Pelopida: Quum domino non essent amplius centum, pro Amplius, quam centum; et hoc pro Plures, quam centum. Sic et in


page 1687, image: s0892

Datame: Non amplius hominum mille, Et in Attico: Non amplius quaternis versibus. Subinde vero voculam Quam idem Nepos diserte adjicit, ut in Phocione: Nolo amplius, quam centum jugera. Et in Attico: Non amplius, quam terna millia aeris. Flor. L. 3. c. 20. n. 3: Quum statim decem amplius millia coissent hominum. Id. L. 4. c. 11. n. 6: Caesaris naves a triremibus in senos non amplius ordines creverant. Et c. 12. n. 26: Quingenta amplius castella direxit. Cic. L. 7. Attic. Ne diutius anno in provincia essem, pro Diutius, quam anno. Flor. Prooem. L. 1: A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti. Plin. L. 7. Ep. 24: Numidia Quadratilla paullo minus octogesimo aetatis anno decessit, usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. Id. L. 10. Ep. 83: Ne sit in senatu minor annorum triginta. Iul. Caes. B. G. L. 7. c. 51. n. 4: Eo die milites sunt paullo minus sexcenti desiderati. Vorst. de Lat. Falso Susp. 228. Goclen. Obs. 199. Vossii Gramm. Lat. Synt. 76. Hadr. Card. de Serm. lat. p. 82.

QVAM particula non habet locum post Nemo, Nullus, Neque quisquam, Nihil, Neque quidquam, Nusquam, ac similia; sed tunc ponitur Nisi, Praeterquam, Praeter, Extra.

* V. g. Nemo admittitur, nisi qui. Nulla adeo ex re istuc sit, uisi ex nimio otio. Neque quisquam est vulneratus, nisi qui vel praeter eos. Nemo est praeter illos. Neminem vidi ad honores contendentem, praeterquam eum. Nemo est extra istam conjurationem.

QVAM particula, quā duo inter se comparantur, et unum cum altero confertur, praeponitur Comparativo venustius, ut: Amici molesti, quam hlandi, sunt sideliores. Quod multo suavius sonat, quam si dixeris: Amici molesti fideliores sunt, quam blandi. Item: Mihi mors, quam vita, potior est.

QVAM CITO POTES vulgo: elegantius, Vt primum potes, Quum primum potes, simulac potes.

* Interrogative autem positum, Quam cito potes? admodum recte se habet.

QVAM DIV REDIIT Quam diu est, quod venit? perperam: dic, Quam dudum rediit? Quam dudum venit? Conf. supra Iam dudum, Iam pridem; it. Parte Etymol. Sect. 2. Diu et Dudum.

* Dudum enim de spatio breviori: Diu autem de spatio longiori usurpatur. Voss. de Vit. 164.

Inepte ergo diceretur, Quam dudum orbis terrarum a Deo creatus est? quum dicendum pro eo sit, Quam diu orbis terrarum a Deo creatus est? Item: Quam diu, hora est audita? quum dicendum pro eo sit, Quam dudum hora est audita?

QVAM DIV STETIT MVNDVS, Quam diu homines fuerunt, Ab initio mundi, et, nescio, quae, alia, non a Latinis, sed a Germanis aut Gallis prodierunt: Latini pro eo dicunt, Post hominum memoriam, Post homines natos. Schorus de Phras. ad voc. Post.

* Duo priora recte se habent, si per interrogationem efferuntur.

Ab initio mundi, qualecumque praesidium in eo habet, quod veteres Latini dicunt Ab initio rem exponere.

QVAM LONGVS EST parenthetice usurpatum, eleganter apud Latinos usurpatur pro Totus. V. g. Hiemem, quam longa fuit (i. e. totam) litterarum studiis invigilando consumsit. Conf. infra Totus.

* Aliquando etiam per Pleonasmum Totus huic formulae praemittitur. V. g. Per totum, quam longus est, locum Illyrici.

QVAM NON, QVAM NIHIL[?] negationis vim intendit.

* Cic. L. 2. Fam. Ep. 10: Tu vide, quam ad me litterae non perferantur. Id. L. 9. Artic. Ep. 2: Quam nihil praetermittis in consilio dando? Phaedrus L. 4. Fab. 19: Si pullchre vides, quam non conveniens aurum sit vitae meae.

QVAM cum Possum et Superlativo, eleganter.

* Cic. Dico igitur, et quam possum maximā voce dico.

Cum Positivo rarissime jungitur a scriptoribus Ciceroni aequalibus; a ceteris id fit saepius.

* Plin. Lib. 18. c. 28: Tanta litterarum occasio est. Quas equidem miscebo agrestibus negotiis, quam potero, dilucide atque perspicue.

QVAM PRIMVM pro Simul ac, Quum primum, Vt primum, Vbi primum. V. g. Advolabo istuc, quam primum per negotia mea licuerit, suspetum. Nam, quod sciam, apud auctores bonae notae nihil aliud, quam Valde cito, Quam celerrime, Primo quoque tempore, Primo quoque die, Primā quaque occasione, sine mora, w(s2 ta/xista, Germ. Ehestens, Ie eher, je lieber, significat. V. g. Litteras ad me quam primum dabis. Titii Manud. 301.

+ Vnicus Ciceronis locus mihi scrupulum injicit, pro Milone cap. 34: Si mihi


page 1689, image: s0893

rep. bona frui non licuerit; at carebo mala: et quam primum tetigero bene moratam, et liberam civitatem, in ea conquiescam. Sed verum ut fatear, scriptura haec mihi suspecta est, et fortassis codices sunt, qui legunt pro eo Quum primum.

QVAM PRO eleganter Comparativis jungitur.

* Curt. L. 3. c. 2: Majorem, quam pro numero, speciem gerens. Id. L. 5. c. 2: Consedit in Regia sella, multo excelsiore, quam pro habitu corporis.

QVAM QVI MAXIME eleganter Superlativum infert. Cic. Tam sum amicus reip. quam qui maxime.

QVAM SAEPE i. e. Quoties, QVAM MOX i. e. Quam cito, QVAM LONGE i. e. Quanto locorum intervallo. V. g. Quam saepe pro sacris rostris verba fecisti? Quam mox redibis? Quam longe est hinc in illum locum? nemo usurpare dubitet, quum exemplis veterum sat bene ita dicatur. Vorst. de Lat. Falso Susp. 191. seq.

QVAMOBREM et QVARE i. e. Cur in media oratione non ineleganter occurrunt.

* Cic. Multa mihi veniebant in mentem, quamobrem ita fore putarem. Id. Nihil rationis adfers, quamobrem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. Id. Miror, quid causae fuerit, quare consilium mutāris.

Immo et praecedentem Pluralem respiciunt. V. g. Quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico filio, quare is patri displiceret. Nimirum liberiuscule paullo veteres conjunctionibus istis vel Adverbiis usi sunt: ut, sicut naturam, ita et Numerum mutarent. Licet enim revera Singularis Numeri sint; tamen Plurali ita subinde subjunguntur.

QVAMVIS interdum ponitur sine Verbo sui regiminis; et nihilominus sequitur Tamen.

* Flor. L. 4. c. 1. n. 10: Quamvis parte conjurationis oppressā, tamen ab incepto Catilina non destitit.

Cicero autem hanc dicendi formam non frequentat.

QVANDO SEMEL FIET pro Quando tandem futurum est? Germanismus.

* Semel non refert tempus; sed numerum.

Hinc Quando semel fiet? recte dicitur, quatenus respicit numerum, et contradistinguitur locutionibus, quibus quid dicitur bis, ter, quater cet. sieri. Germ. Wann wirds geschehen einmal wann wirds geschehen zweymal?

QVANTITAS continua et discreta, Logicorum est: Lat. Quantitas continuata et devincta, it. Quantitas separata.

QVANTO prandisti? Quanto coenasti? Wie theuer ist dir die Mahlzeit gekommen? perperam: die, Quanti prandisli? Quanti coenasti?

* Quanto, quum pretium significat, non dicitur, nisi ei addatur Substantivum. Quamvis enim Verba mercandi Ablativum regant, significantem pretium, sine Praeporitione; tamen excipiuntur hinc hi quattuor Genitivi Tauti, Quanti, Pluris, Minoris, cum Compositis; nisi addantur Substantiva: quae ubi adsunt; consuetus illico Ablativus redit. V. g. Quanti librum hunc emisti, vel Quanto pretio hunc librum emisti?

QVANTVM das pro expensis? Quantum te oportet dare pro convictu? cet. damnare non possum: nihil enim s1oloi/kou habet: magis Latine tamen dixeris, Quantum exsolvis, quantum adnumeras pro convictu annuo? Quanti aleris quotidie, in annum, in mensem, cet.? Quanti compegit bibliopegus librum tuum? Quanti doceris? Quanti vestis confecta est? Wie viel hust du dem Buchhinder gegeben fur das Buch? Wie viel giebst du am Schulgelde? Wie viel hat das Kleid heym Schneider zu machengekostet?

QVANTVM intrat in vas? Wie viel geht ins Fass? Germanismus: Lat. Quantum capit vas?

* Intramus in musea, in templum, in conclavia: sed de materia aliqua dici non potest, quod intret in vas.

QVANTVM PERTINET peperit non nullas locutiones minus Latinas. V. g. Quantum pertinet ad me, pro quo Latine dixeris Equidem, Quod ad me pertinet, Quantum ad stipendium pertinet, recuso: pro quo Lat. De stipendio recuso. Quantum pertinet ad equitatum, sirmi sumus; Quantum ad amicos pertinet, inopes sumus: pro quo Lat. Ab equitatu sirmi sumus, Ab amicis inopes sumus. Conf. Schorus de Rat. Disc. L. L. p. 140.

* Interim e)lleiptikw=s2 satis bene dicitur. Tacitus in Agricola c. 44: Quantum ad gloriam sc. pertinet (i. e. respectu gloriae) longissimum aevum peregit.

Pertinere ad aliquam rem, Wohin zielen, stais quidem Latine dicitur; at non in ieo verborum nexu, quem beic minus probamus.



page 1691, image: s0894

QVANTVS Adjectivum, et QVI, QVAE, QVOD Pronomen cum Verbo Possum, Superlativo additum, decorem conciliat non exiguum.

* V. g. Quanta maxima potuit, diligentia id egit. It. Qua possum maxima cum cura partes tuebor meas.

QVANTVS QVANTVS eleganter pro Totus vel Quantumvis magnus.

* Terent. Adelph. A. 3. Sc. 3. v. 40: Tu, quantus quantus, nil nisi sapientia es. Cic. Attic. L. 12. Ep. 23: Sed quanti quanti, bene emitur, quod necesse est, Was nothig ist, kauft man billig, es koste auch, was es wolle.

QVANTVS ordine naturali praecedit, et TANTVS sequitur: interdum tamen ordine inverso reperiuntur.

* Cic. L. 12. Fam. Ep. 7: Dixi tanta contentione, quantum forum est. Id. de Amic. c. 20: Tanta est inter eos, quanta maxima potest esse morum distantia.

QVARE NON venis? bene: venustius, Quin venis?

* Quin interrogativum significat idem, quod Quare non, Cur non, et adsciscit Indicativum.

QVARTO Consul, adsigniscicat Iocum et tres ante factos: QVARTVM Consul, tempus et ter ante factum: QVATER Consul, repetitas vices respicit. Quarto Consul notat, tres ante ipsum factos esse. Quartum Consul notat, hoc ipso tempore ipsum esse rursus Consulem: Quater Consul notat, ipsum toties fuisse Consulem.

* Par ratio est in Primo, Primum et Semel; Secundo, Secundum et Bis; Tertio, Tertium et Ter, cet. Conf, Part. Etym. Sect. 2. Primo cet. et Tertio cet.

QVASI, CEV[?], TAMQVAM, PERINDE, VTCVMQVE, QVEMADMODVM[?] quando simulationem, quā res eadem diverse consideratur, signifieant, Conjunctivum post se habent.

* Cic. 5. Tusc. Sic eas exponam, quasi agatur res, non narretur. Terent. Eun. Quasi vero paullum intersiet. Plinius Avunculus Praefat. operis: Ceu vero nesciam, adversus Theophrastum scripsisse etiam feminam. Plin. Iun. L. 5. Ep. 3: Atque haec ita disputo, quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocdrium, quos plures habere, multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit. Id. L. 5. Ep. 5: Expavit et sic interpretatus est. tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi: et fuit. Iuvenalis: Tamquam feceris ipse aliquid. Caesar. L. 3. B. C. Perinde ac suis satisfacere, et fraudata restituere vellent.

Notione accusandi sumta similiter Conjunctivum requirunt.

* Plin. L. 3. Ep. 9: Reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes, quos mandasset provincia, reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.

Quando autem similitudinem, quā rerum diversarum convenientia innuitur, notant; Indicativum post se admittunt.

* Plaut. Stich. Fuit olim, quasi ego sum, senex: et ei siliae duae erant, quasi nunc meae sunt. Eae erant duobus nuptae fratribus. Quasi nunc sunt meae vobis. Virgil. 2. Aeneid. Adversi rupto cen quondam turbine venti confligunt. Terent. Eun. 2, 2: Tamquam Philosophorum habent discipliuae ex ipsis vocabula. Quintil. 9, 4: Periude asperiores erunt, prout oris hiatu simili aut diverso pronuntiabantur Plaut. Epid. 1. 1. 47: Vtcumque in alto ventus est, exin velum vertitur. Plin. L. 4. Ep. 18: Quemadmodum magis aprobare tibi possum.

Quando haec Adverbia sunulationis notam habent, plerumque alia vocabula insuper adsciscunt. V. g. Quasi vero, Quasi uti, Ceu vero, Tamquam si, Perinde ac, Perinde atque, Perinde ac si, Perinde atque si, Perinde tamquam, Perinde quasi, Perinde ut. Plaut. Merc. Qui olim a puero parvulo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. Cic. Tamquam si tua res agatur. In similitudine vero omitti illa solent.

QVATTVOR VOCIBVS CANERE aut LVDERE Concetum canere, Partibus canere, locutiones sunt, quae Musicis nostris extra Latium obtigerunt: Cicero pro eo, Symphoniā canere. Schorus de Phras. ad voc. Cano.

QVE particula enclitica, quā copulamus et conjungimus, rarius Praepositioni, sed potius Nomini, Praepositionem consequenti, jungitur.

* Sic In Italiamque, rectius est, quam Inque Italiam, et A discendoque rectius, quam Aque discendo. Interim tamen vel ipse Cicero dicit, Artes celebrandas interque nos recolendas pro Inter nosque; et Exque republica pro Ex republicaque.

Numquam etiam intermedia tantum ponitur inter copulata, sed vel soli posteriori adnectitur, vel unicuique adjicitur, ut: Fortis bonusque, non Fortisque bonus. Item: Fortisque bonusque. Quae tamen encliticae geminatio Poetarum fere est. Virgil. Omnia Mercurio similis vocemque coloremque,


page 1693, image: s0895

Horatius tamen Carm. saecul. to\ Que, Nomina duo copulans, Verbo communi adnexuit: Certus ut denos decies per annos orbis et cantus referatque ludos, pro Referat cantus ludosque.

Quum tria vocabula conjungenda sunt, eleganter secundo postponitur que, et tertio praemittitur et, ac, atque. V. g. Elegantes doctasque et humanas ad me litteras, dedit.

Tandem hoc notandum etiam est, Indeclinabilibus praecipue et Polysyllabis hanc particulam nostram encliticam gaudere, earumque societate frequentissime contineri. V. g. Vltro citroque. Diu multumque. Oppidum amplissimum munitissimumque. Novi virum doctissimum meritissimumque de omni re litteraria.

QVERELA de fronte tua, interdum etiam, frontis tuae, i. e. cum Genitivo objecti. Conf. supra Genitivi duo.

QVERI injuriam et de injuria alicujus, apud aliquem et cum aliquo.

* Queri cum aliquo, ex sententia Grammaticorum plane idem est, quod Queri apud aliquem, Iemandem seine Noth klagen: sed mihi non ita videtur. Differunt enim, ni fallor. aliquatenus hae duae locutiones: nimirum Queri apud aliquem, est querelam suam in alicujus sinum effundere, Einem sein Leid klagen: sed Queri cum aliquo, est quodammodo expostulare cum aliquo, et de injuria apud eum, qui fecit, conqueri. Cic. L. 7. Fam. Ep. 27. Quodsi humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem: Seneca Centrov. 4: Quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! Hinc etiam Cicero in Epp. cum verbo Expostulare conjungit: Quererer tecum atque expostularem, nisi cet.

Pro Qucri apud aliquem, interdum etiam reperitur Quert alicui. Cic. L. 1. in Verr. n. 156: Is mihi etiam queritur, quod cet.

Plinius habet: Queri apud aliquem, quod cet.

Cicero item dicit: Queri aliquid in aliquo, quasi cet. et Queri aliquid pro aliquo.

* Lib. 2. Fam. Ep. 13: Illud vero non obscure queruntur in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi destiterijm a pristina causa. Et L. 2. Orat. n. 198: Accedebat, ut haec tu adolescens pro rep. queri summa cum dignitate existimarere.

QVI, QVAE[?], QVOD[?] quoties per Vt vel Quod potest exponi, adsciscit Conjunctivum. V. g. Corn. Aristides delectus esl, qui constitueret i. e. ut constitueret. Cic. Peccasse mihi videor, qui a te discesserim.

QVI, QVAE[?], QVOD[?] eleganter multum ponitur pro Secundum vel Pro.

* V. g. Incultae meae orationi, quae vestra est humanitas, facile, puto, ignoscetis, pro Secundum humanitatem vestram, vel Pro vestra humanitate. Item: Quo quidem in negotio, quae tua est prudentia, caute versatus es, pro Secundum tuam prudentiam vel Pro tua prudentia. Ita Castellio 2 Cor. 4, 1. kaqw=s2 e)leh/qhmen vertit, Quae in nos divina est clementia.

Idem Relativum quum per naturam suam posteriori loco stare debeat; praemittitur tamen multo elegantius.

* V. g. Quod in me contulisti, beneficium fuit gratissimum.

Interdum etiam mediam orationem interpungit cum venustate quadam.

* V. g. Virtute voluptatem qui praeponit, appellatione hominis indignus est. Sed quum haud ita crebro id fiar apud veteres; a frequentiori hujus usu et nos abstineamus necesse est.

Tandem eleganter cum Verbo Est, aut aliis interdum Verbis, omisso antecendeti aliquo, effertur.

* V. g. Fuerunt, qui amicitiam nostram dissolvere conati sunt, pro Fuerunt aliqui, qui cet.

QVI VIR amplificationis formula est in laude; cujus usus hic est:

* 1. Cic. Mil. c. 27: Qui huic T. Furfanio, cui viro, dii immortales? ausus est dicere. It. Neque vero ego unus illum librum vidi: videre alii: vidit, qui vir et quantus, Reginaldus Polus Cardinalis, qui potest esse instar omnium. Item: Qua in sententia video fuisse quos viros? Platonem et Xenophontem, quibus ego plus crederem, solis nutu significantibus, quam omnibus Philosophis cum jurejurando consirmantibus. P. Manutius.

2. Pliuius L. 4. Ep. 15: Idem Cornelium Tacitum, scis, quem virum, artā familiaritate complexus.

QVIBVSCVM et CVM QVIBVS[?] utrumque.

* Anastrophe in Mecum, Tecum, Secum, Nobiscum, Vobiscum, perpetua est: sed in hoc, quod producimus, exemplo non item. Conf. supra Cum sequente Nomine ab N inchonate.

QVID pare/lkei interdum post Ne, Num, Si et Nisi, ut ti\ apud Graecos e)/iti, mh/ti, ou)/ti. Ennius ap. Gell. 2. 19: Ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies. Cie. 1. Offic. Num quid officium aliud alio majus? Id. L. 4. Ep. 1? Trebatio mandavi, ut, si quid tu eum velles


page 1695, image: s0896

ad me mittere, ne recusaret, So du ihn zu mir schicken wolltest. Id. L. 2. Ep. 15: Ego, nisi quid me Etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.

QVID Substantive positum, subinde arguit contemtum, indignationem vel reprehensionem.

* Ter. Hec. A. 4. Sc. 4: Sed quid mulieris uxorem habes? Was hast du doch fur eine seltsame Frau? Id. Heaut. A. 4. Sc. 8: Quid tu hominis es? Was bist du fur ein wunderlicher Kautz? Id. Eun. A. 5. Sc. 1: Quid illuc hominis? Was ist das fur ein Kerl?

QVID[?]? QVID ENIM[?]? QVID ERGO? QVID ERGO? QVID IGITVR? QVID IGITVR? QVID EST[?]? QVID VERO? QUID EST[?]? QVID EXSPECTATIS[?]? QVID QVAERITIS AMPLIVS? formulae sunt contendendi, quando nobiscum vel cum aliis rixamur, Germ. Ey so hab ich mein Tage! Ey! so wollte ich! Ey was h;re ich doch in aller Welt! Was meynstu wol? Was deucht dir wol?

* Cic. Quid? Theodorum nonne miramur? Id. Quid euim? tu solus aperta non videbas? Id. At laetatus sum. Quid ergo? in tantā laetitiā cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat? Ia, sagst du, ich soll mich gefrenet haben. Ey! was sagst du, mein Frennd? Sollte ich denn etwa tranrig seyn, da sich alle und jede so herzlich freueten? Coel. L. 7. Ep. 8: Quid est? Nunc tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrimā hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur. Cic. L. 2. Verr. n. 144: Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Conf. ibid. n. 191.

Hunc particularum usum qui ignorant, nugantur iis formulis, quas non e Latio, sed ex idiomate linguae suae vernaculae habetn. E. g. Quid dicis? Quid putas? Quid tibi videtur? Quid vobis videtur? et sie porro.

QVID CONSVLIS MIHI non satis Latine dicitur: dic pro eo, Quid mihi suades facienduns? Quid mihi es auctor?

* Consulere alicui locutio est satis proba: sed quod huc non magnopere trahi possit; de eo vide supra, suo loco.

QVID COMMEMOREM[?]? Quid dicam? Quid proferam? Quid loquar? Quid plura disputo? Quid memorem? dicebant Latini in enarrandis rebus plurimis, atque hoc loquendi modo exaggerabant orationem.

* Cic. Quid ego vitium satus, ortus, incrementa commemorem? Id. Quid de pratorum viriditate dicam? Id. Quid ergo irrigationes? quid agris fossiones repastinationesque proferam? Id. Quid de utilitate loquar stercorandi? Id. Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Id. Nam quid Accium memorem?

QVID EST, QVOD Quid est, quamobrem; Quid est, cur; Nihil est, quod; Non est, quod; venuste usurpantur pro Quae causa est, cur; Non est opus.

* Cic. Quid est, quod tu alios accuses? Quid est, quamobrem illi huc venire non liccat? Quid est, Naso, cur tu in hoc loco sexto sedeas. Nihil est, quo dmultum de lana caprina rixemur. Non est, quod multis verbis gratias agas. Schorus de Phras.

QVID FACIS[?]? objurgantium et corripientium; QVID AGIS? blande compellantium fere est.

QVID FIET ILLI[?]? aut QVID FACIAM ILLI dicebant veteres: quod novi nostri Latini nunc suo more sic proferunt, Quid siet cum illo? Quid fiet de illo? Quid faciemus cum illo?

* Cicero: Etsi nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Id. Quid fiet porro populo Vlubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? Id. Sed quid iis fiet, si huc Paullus venerit? Id. Quid illi fiet, quem reliquero? Id. Quaero, si, qui volunt vendere, non fuerint, quid pecuniae fiet? Id. Occurrebat illi ratio, quid Cleomeni fiet? Id. Si comprehensio perceptioque nulla sit, quid fiet artibus?

QVID HABEO tecum agere? Quid habeo tecum agendum? pro Quid mihi tecum est? Quid mihi tecum negotii est? Quid rei mihi est tecum? Mome, facesse procul! Germanismus.

* Recte autem haec dicuntur, si sciscitaris ex amico de negorio, quod tibi una cum illo suscipiendum sit.

QVID HABES ibi agendum? Was hast du da yu thun? Germanismus: Lat. Quid eo? Quid illuc?

* At si rescindas verba posteriora, et dicas, Quid habes? eleganter exprimitur Germanicum illud, Was ist dir? was fehlt dir? was wilfst du haben? Pro quo etiam dixeris, Quid est? quid vis? Quid me vis?

QVID de me futurum sit, Deus viderit, elegans Latinismus, Wie es kiinftig um mich slehen werde, dafur lass ich Gott sorgen.

* Omittunt heic etiam et in similibus veteres subinde Praepositionem De, v. g. Quid me futurum sit, Deus viderit. It. Quid


page 1697, image: s0897

me vis? Was willst du von mir? Atque sic non ratione, sed usu de compluribus loquendi modis judicandum est.

QVID ITA formula contendendi, quā rationem adferimus et quasi cum indignatione postulamus, notans idem, quod Quare hoc? Quare hoc factum est? Quae est hujus rei ratio? Aliquando pro eo, Quid enim? V. g. Horat. Militia est potior: quid enim? concurritur: horae Momento cita mors venit aut victoria laeta. Cic. 2. de Fin. Quid enim? summus dolor plures dies movere non potest.

QVID QVAERIS[?]? Quid multa? Ne multa. Quid dicam? Quid plura? formulae sunt, quibus utuntur veteres, quum rem conferre volunt in panca, atque id exprimere cupiunt, quod nostrates per suum Kurz zu sagen, et Galli per suum En fin, barbari per suum Summa summarum.

* Dicunt etiam Latini, quamvis minus eleganter, pro eo, Quid opus est verbis? Quid vis? Quid vultis? Summatim ut dicam. Verbo. In summa, Plin. L. 9. Ep. 21. Vt brevibus me expediam. Vt paucis multa complectar. Item: Noli quaerere. Cic. L. 9. Fam. Ep. 11: Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis Reip. Conf. P. Mauutius Comment. in Epp. Cic. p. 138.

QVID? QVOD; QVID? NONNE; QVID? NE - QVIDEM; QVID ENIM in contendendo usurpatur: pro quo nos dicimus Ia was? Ia was noch mehr?

* Cic. Quid? quod sapientissimus quisque aequo animo moritur. Id. Offic. L. 2. c. 23: Quid? nostros Gracchos, Tib. Gracchi, summi viri, filios, Africuni nepotes nonne agrariae contentiones perdiderunt? Id. L. 1. Ep. 3: Quid? ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi. Id. 2. Fin. c. 28: Quid enim? Summus dolor plures dies manere non potest?

Hi modi loquendi fuerunt usitati, quum Romae Latina lingua floreret, nunc obscurati barbarie. Sic enim pro eo fere loquimur: Quid tibi videtur? Quid dicis? et nescio quibus aliis modis, qui naros corrugent ejus, qui linguae Latinae indolem quodammodo haber perspectam.

QVID TVM POSTEA[?]? Was ists denn mehr? vel pro re nata, Ey! was hab ich dann mit dir zu schaffen? Quid tibi mecum est? it. QVIS NEGAT? Ey! wenns sonst nichts ist; das wissen wir wol: formulae sunt, quibus utuntur Latini, si cum indignatione loquuntur.

* Terent. Hecyr. A. 4. Sc. 1: Audisti ex aliquo fortasse, qui vidisse eum diceret exeuntem, aut introenuntem ad amicam: quid tum postea? si modeste ac raro hoc fecit. Cic. L. 9. Fam. Ep. 6: At in perturbata republica vivimus, quis negat? Sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt.

Dicunt etiam hoc sensu, Quid vero? Quid ergo? Quid igitur? Quid tum?

QVID TV ESSES nisi ego te juvissem? Was warest du, wenn ich dir nicht geholfen hatte, Cicero et Martialis. Vorst. de Lat. Falso Susp. 42.

QVID VALET[?]? ego valo tam mox adscendere, quam tu, Germanismus: Lat. Provoco te sponsione, lacesso te sponsione, facio sponsionem, ni adscensu ad gradum supremum te aequavero.

QVIDAM Nominibus propriis obscurae famae, contemtūs causā, additur.

* Sic apud Nepotem Pausan. c. 4: Est Argilius quidam. In Cimone c. 1: Callias quidam. In Dione c. 8: Callicrates quidam; et paullo post c. 10. Lyco quidam. In Timoleonte c. 5: Huic quidam Lamesitus, homo petulans et ingratus, vadimonium quum vellet imponere.

QVIDQVID SIT Germ. Dem sey nun, wie ihm wolle, frequens in omnium ore; sed pauci recte adhibent. Veteres Indicativo utuntur: Quidquid est, Quidquid crit, et Quidquid id est. Vid. Plaut. Curcul. A. 6. Sc. 2. Cic. 4. Cat. c. 3. Virgil. Aen. 2. v. 49. et L. 5. v. 710. Seneca de Ira 2, 2. Conjunctivo demum in oratione obliqua et dubitante, ut apud Livium L. 1. c. 59: Vbi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Verum haec Verba non referunt id, quod nostrates per Quidquid sit intendunt, nempe Es sey dem, vvie ihm vvalle; sed alia sententia subest, ita sermone vernaculo reddenda, Es mochte seyn, vvas es vvolle, quae sane multum differt ab altera Germanismum redolente, quam Latine sic effert Cicero pro Lig. c. 7. extr. Sed quoquo modo se illud habet: et L. 13. Ep. 37. Vtcumque tamen se res habet: et L. 2. Verr. n. 70: Quoquo modo se in ca quaestione praebebat: Livius Praefat. Vtcumque est: id. L. 37. c. 54. Vt se res habet: Plin. L. 6. Ep. 2. Sed utcumque se habent ista: Curtius L. 7. c. 1. n. 37.


page 1699, image: s0898

Vteumque cessura res est: Seneca Ep. 19. Vt ut suquente Indicativo; quemadmodum Cicero hanc ipsam formulam quoque per Sed ut est L. 16. Ep. 18. reddidit, ubi to\g pa/nu Graevium adi, qui Lambinum notat Vt ut substituentem, quia Vt interdum et Vt ut idem sunt.

* Frequens etiam initio sententiarum est Quidquid est, Quidquid id est, sed paullulum alio sensu, quem refert Qualecumque id est. Ovid. 1. Pont. 6. v. 25:

Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocandum.

Nam etiam in hoc sensu Conjunctivus, nisi loci habitudo aut dubitandi ratio postulet, (ut in Liviano, quod attulimus) suspectus merito est, nec dicendum initio sententiae Quidquid sit, Qualecumque sit, sed Quidquid est, Qualecumque est. Conf. supra Qualecumque sit.

QVIN pro Vt non sequitur, quando praecessit Non est dubium, Non dubito, Non habeo dubium, Parum abest, Nihil abest, Nihil praetermitto, Non possum, Facere non possum, Non potest fieri, Intermittere non possum, Causae nihil dico, Procul abfuit, Nihil praetermitto, Non possum mihi temperare, Non recuso, Deesse nolui, et similia.

* Quando autem Non dubito, significat Audeo, cum Infinitivo potius jungi solet, quam cum Quin. V. g. Cic. In senatum introire non dubitavit,

Cicero interdum ipsum Vt non pro Quin ponit. V. g. Facere non possum, ut ad te nihil dem litterarum.

QVIN PAREAMVS[?]? pro, Age, pareamus, vel Immo cur non paremus? suspectum: dic, Quin paremus? Sciopp. de Stil. Hist. 93. Praschius de Lat. p. 14.

* Quin per modum exprobrandi pro immo cur non positum, non nisi Indicativum adsciscit: quemadmodum omnia interrogativa ita construuntur, quoties directe interrogant; nisi tamen, quod fieri vix solet, interrogare malis in modo potentiali. Cic. pro C. Rabrr. c. 6: Quin continctis vocem, indicem stultitiae vestrae? Warum haltet ihr nicht euer narrisches Maul? Ter. Andr. A. 1. Sc. 1: Quin tu animo bono es? i. e. Immo cur non animo bono es?

Pri modo plerumque construitur Quin, quoties usurpatur pro Quin potius, Immo vero, Quin etiam. Ter. l. c. Quin dic, quid est? Ey! so sag doch nur, Id. Heaut. A. 4. Sc. 3: Quin paratum est argentum, Auch liegt das Geld ja da. Id. Andr. A. 2. Sc. 2: P. Dave, perii. D. Quin tu hoc audi, P. O mein lieber Dave, mit mir siehts seltsam aus. D. Ey, was ist dir nu; hor, was ich dir sage: Mit dir solls keine Noth haben.

Plerumque, inquam: neque enim desunt loca, ubi etiam Conjunctivum hāc notione positum adsciscit. Cic. Somn. Scip. c. 3: Quin tu adspicias ad te venientem Paullum patrem.

* Quin autem Interrogativum, quatenus nempe notat idem, quod Cur non, societate gaudet tou= Ergo vel Igitur, et hoc modo usurpatum constituit praecipue formulam exhorrandi, quā tum alios, tum nos ipsos exstimulamus, Germ. Warum denn nicht? Apud Curtium L. 5. c. 7. n. 4. Alexander: Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces subdimus?

QVIS CELEBRAT convivium? minus recte: dic, Quis est convivator? Quis apparat convivium? Quis parat, quis ornat convivium? Quis facit, quis struit convivium.

* Celebrare convivium dicuntur omnes convivae, qui mensae accumbunt, hilaresque se faciunt.

QVISQVAM Quispiam, Vllus, Vsquam, Vmquam elegantius, quam Aliquis, Alicubi, Aliquando ponuntur.

* V. g. Nolo ullam pati injuriam. It. Nec mihi te jucundius quidquam, nec carius.

Etiam post particulam negandi, aut voculam interrogativam Vllus, Quisquam, aut Vmquam; non Aliquis, Quispiam, aut Aliquando usurpatur.

* V. g. Nolo quemquam a me tristem abire; non, quempiam vel aliquem.

Item post particulam Quam ratione Comparativi, aut vocabuli, Comparativi vim habentis, positam, Vllum, Quidquam, Vmquam elegantius, quam Aliquid, Aliquando.

* V. g. Nil vidi elegantius, quam quidquam eorum: rectius, quam Aliquid eorum.

Atque heic Livius etiam frequentat Quisquam unus, Per Pleonasmum.

Item post particulas Si et Sine Ponitur fere Quidquam, Vllum, Quippiam, Vmquam; non Aliquid, Aliquando.

* V. g. Sine ullo errore pervenire ad veritatem; non, Sine aliquo errore.

QVISQVE jungitur Superlativis, rarius positivis aut Comparativis.

* Virgil. L. 3. Georg.

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.



page 1701, image: s0899

It. Eruditissimus quisque Grammaticus haec tradit.

Iungitur etiam nominibus numeralibus, quum quid per singula aequaliter significatur.

* Vt: Decimus quisque. Millesimus quisque. Septimo quoque die repetendum nobis est, quidquid tota hebdomade pertractavimus. i. e. omni septimo die.

Iungitur etiam huic vocabulo Quotus fere interrogative.

* Vt: Quotus quisque hominum est, qui non magis ad voluptatem, quam ad virtutem naturali suo impetu feratur? Valla L. 1. c. 14.

Iungitur porro Pronominibus Sui, Suus, et omnibus Personis in Plurali saepe et recte.

* V. g. Suae quisque vitae consulite. It. Discesserunt in suam quisque patriam.

QVO-EO, vel QVANTO-TANTO si occurrunt, eleganter mutari poterunt ita: ut in priore Commate Vt quisque; addito aliquo Superlativo, in posteriore Ita ponatur.

* Sallust. B. Iug. c. 81: Post uti quisque opulentissimus videntur, ita Romanis hostem fore, i. e. Quo quis erit opulentior, eo magis hostis Romanis videbitur. Cic. Parad. 1. c. 3: Vt enim quisque est maxime boni particeps, ita et laudabilis maxime. Id. L. 1. Orat. n. 120: Vt enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem, variosque eventus orationis, exspectationemque hominum pertimescit. Id. Vt quisque maxime opis indigent, ita ei potissmum opitulemur. Id. Vt quisque minimum firmitatis habet, minimumque virium, ita amicitias appetit maxime. Id. L. 2. Orat. n. 265: Vt quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum. It. Vt quisque est generosissimus, ita minime irritatur aliorum contumelia.

interdum in Commate posteriori pro Ita Praepositio Is ponitur.

* Cic. L. 1. Offic. c. 4: Vt enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique et acutissime et celerrime potest et videre et Explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.

Interdum etiam Praepositio Is in Commate posteriori omittitur.

* Cic. Verr. 1. n. 68: Vt in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur.

Poterunt etiam eleganter mutari ita: ut loco Commatis prioris ponatur Superlativus adjuncto Pronomine Quisque; et loco Commatis posterioris Positivus adjuncto Adverbio Maxime.

* Cit. L. 1. Quaest. Acad. n. 13: Certe recentissima quaeque, sunt correcta et emendata maxime, i. e. Quo quid recentius, eo correctius et emendatius est.

QVO FACTVM EST formula est connectendi, Historicis frequens et propria.

QVO IN GENERE Quo quidem in genere, elegans Latinismus pro eo, quod Germani dicimus, Wie dann disfalls.

* Cic. L. 1. Offic. c. 30: Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus: Wie disfalls der Lysander cet.

QVO MIHI multitudinem victimarum vestrarum? Was soll mir die Menge eurer Opfer? Quo mihi istam praerogativam? Was frag ich nach der Hand voll Ehre? Quo mihi innumerabiles libros? Sen. de Tranquill. c. 9. elegans Accusativus absolute positus, et per Ellipsin exponendus.

QVO MINVS ponitur etiam post Verba impediendi. V. g. Quid obstat, quo minus id ad exitum perduci possit? It. Quo minus id facias, nihil impedio.

QVOAD pro Secundum, et cum Accusativo positum, v. g. Quoad corpus, quoad animam. i. e. Secundum corpus, secundum animam; Quā corpus, quā animam; Quod attinet; ad corpus et animam; Quantum ad corpus, quantum ad animam, Tacit. Agric. 44. contra veterum usum dicitur.

* Significat enim Quoad veteribus idem, quod Quam diu, Quousque, v. g. Quoad lucis hujus usura frui mihi contigerit: et eleganter additur interdum Gentivus Ejus, v. g. Quoad ejus facere poteris, So viel dir immer moglich; Quoad ejus sieri potest, So viel immer moglich ist: adsciscit etiam Indicativum et Conjunctivum, prout sententia finita vel infinita est; quamlibet in significatione pro Vsque dum, de re futura, Germ. So lange bis, habeat tantummodo Conjunctivum. Cic. L. 10. Ep. 21: Omnia ut integra servem, dabo operam, quoad exercitus huc submittatis.

+ Pravum autem hujus partieulae usum Scioppius ad Sanctii Minerv. p. 489. et Vorstius de Latin. Mer. Susp. p. 261. ex eo esse putant, quod veteres dixerunt, Quod ad hanc rem attinet, et per Ellipsin Quod ad hanc rem, tw=| Attinet suppresso. V. g. Coelius ad Cic. L. 8. Ep. 1: Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores. Ita et Cajus in Digestis. Hinc pro Quod ad, fabricasse ex imperitia recontiores putant Quod.



page 1703, image: s0900

+ Andreas autem Borrichius Append. p. 188. et Vind. L. L. 198. hunc pravum particulae usum defendere studet, quod et Varro et Livius ita usurpaverint. Verum ad Livii locum dudum respondit Vorstius l. c. illum de bonitate hujus vocabuli us ūs nos certos reddere non posse, quod postremi illi libri Livii, testante Gronovio, manu exarati non sint visi, nisi in uno codice, ex quo Grynaeus eos publicavit: fortassis igitur mendum esse in eo loco, et pro Quoad diem, ut idem Gronovius conjecerit, legendum Quam ad diem scil. dictam vel constitutam, Ellipsi alias etiam veteribus usitatā; et sic locutionem plane concinnam esse. Quod vero ad Varronis locum attinet, monuit dudum etiam Scioppius l. c., istum Soloecismum duobus Verronis locis indoctorum librariorum operā infedisse, atque ita pro Quoad, legendum esse Quod ad. Tursellin. de Partic. 321. Perizonius ad Sanctium. Mari-Ang. de Fano Benedicti Auctar. ad Sciopp. Grammat. Philosoph. 27. Cellar. Antib. 213. C. P. 328. Discuss. Append. Dan. 79. seq.

QVOD Conjunctio causalis, Indicativo, quoties praesentem actionem significat, ut plurimum adhaeret: adhaeret autem eadem Conjunctivo, quoties praetertium negotium aut eventum significat.

* V. g. Ideo nulli places, quod tibi nimium places. It. Ob id te saepius reprehendo, quod impensius diligo. It. Quod bene vales, gaudeo. Cic. Bene facis, quod me adjuvas. Id. Illud extremum est, quod recte vivendi ratio meliores efficit.

Haec de praesenti negotio dicuntur, ideoque per Indicativum efferuntur: sequentia vero per Praeteritum, et ob id per Conjunctivum rectius et usitatius efferes.

* V. g. Quod redieris incolumis, gaudeo. It. Quod res tibi ex animi sententia evenerit, Iaetor. It. Quod convaluerit pater, summopere gaudeo. Cic. Gratissimum mihi est, quod quiveris.

Sed in sententia insinita seu potentiali, adsciscit Conjunctivum, sive actionem praesentem, sive praeteritam innuat.

* Cic. Facile apparet, quod me colat. Id. 2. Att. 1: Mihi, quod Nasicam defendissem, leviter succensuit. Id. de Divinat. Mirari se dicebat, quod non rideret haruspex, haruspicem quum vidisset.

In principio sententiae, quum significat Quantum ad. id, quod, Anlangend dass, habet Indicativum.

* Cic. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia.

Praecedente Non est, vel Nihil est. habet Conjunctivum, et tunc significat Propter quod.

* Cic. 6. Fam. 2: Non est pro malis temporum, quod moleste feras. Id. in Pis. Nihil est, quod me invites. Id. I. 14. Ep. 1: In viam quod te des hoc tempore, nihil est.

QVOD interdum, nec raro sane cum Casu recto et Verbo finito, nec semper Accusativum cum Infinitivo, quod regulae Grammaticorum inculcant, post Verba Scio, Dico, Credo, Laetor, et reliqua intellectūs, sensuum et adfectuum, itemque dicendi et significandi, Latini ponunt. Nostrae scilicet et hodiernae Gallicae, immo ipsi Hebraicae ac Graecae linguae convenienter subjiciunt subinde etiam Quod.

* Cicero: Adfirmabat quum scripsisset, quod me cuperet ad urbem venir, illum quidem gratias agere maximas, et non modo probare, sed etiam gaudere; pro, Quum scipsisset, se cupere, me ad urbem venire. Plin. L. 9. Ep. 23: An si Demosthenes jure laetatus est, quod illum auus Attica ita demonstravit, *ou(=to/s2 e)sti *demosqe/nhs2, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo? pro, Laetatus est, eum anum Atticam ita demonstrasse. Plura hujus exempla cumulavit Vorstius de Lat. Falso Susp. p. 234. seqq. Conf. Perizonius ad Sanctii Minervam 3. c. 14. not. 16. P. Manutius Commentario in Epist. Cic. Tom. 1. p. 793. seq. it. Vossius de Construct. cap. 20. et 62. Vid. etiam supra Memini.

Quodsi etiam Accusativus Verbi Activi jungi necessario debet; Amphiboliae evitandae ergo rectissime sequitur Quod: vel si per aurium judicium id fieri nequeat, et Infinitivus omnino requiratur; hunc Infinitivum non Active, sed Passive exprimas.

* Quia enim v. g. in hac locutione: Certum est Romanos vicisse Gallos; dubium fit, Romani Gallos, an Galli Romanos vicerint; rectius ita efferas: Certum est, quod Romani Gallos vicerint, vel Gallos a Romanis victos esse.

QVOD sequente Si vel Nisi, pulchre abundat, et significat fere idem, quod Sed.

* V. g. Quod si tibi res cum eo sit, cum quo mihi est, tum sentias, pro Si vero tibi res cum eo cet. It. Quod nisi fuissem incogitans, pro Sed nisi fuissem incogitans. Cic. L. 2. Orat. n. 224: Quod nisi puberem te, inquit, jam haberet, quartum librum composuisset. Corn. Nep. Hannib. c. 1: Quod nisi domi civium suorum invidiā debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse.



page 1705, image: s0901

In Principio autem tantum modo hic particularum nexus locum invenit. Cave ergo, ne immisceas periodo. Barbare enim v. g. dictum foret: Amabo te, quod si pius fueris, pro Si pius fueris.

QVOD AD ME SPECTAT Was mich anlanget, perperam: Lat. Equidem, Quod ad me attinet, Quod ad me pertinet, Quantum ad me peritinet, Quantum quidem in me est.

* Verbum Spectare, hoc nexu et hāc notione apud Latinos haud occurrit. Conf. infra Spectat ad me liber.

QVOD AIVNT apponitur vel interponitur proverbiis. V. g. Ne transversum quidem, quod ajunt, unguem hinc recedas.

QVOD FVISTI, ID ADHVC ES r(h=s1is2 est in qua observandum, quod per Pronomina Quod et Id status et conditio hominum denotetur: Pariter, ut nostrates, Was du gewesen bist, das bist du noch.

* Locutus autem ita est Plinius Paneg. Trajano dicto: Vt vero ad te fortunae tuae nuntius venit, malebas quidem hoc esse, quod fueras: sed non erat liberum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 42.

QVOD pro Luatenus vel Quantum, interdum accipitur.

* Cic. Peto abs te, ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ci commodes.

Huc referantur formulae, Quod sciam, Quod ego sciam, Quod equidem sciam; quibus post initium sententiae utuntur modesti homines, quia se ab omnium cognitione longe abesse, et memoriae lapsum facilem esse in tanta rerum varietate norunt. V. g. Nusquam, quod sciam, invenitur homo usurpatum in genere Feminino.

Huic simile est et hoc: Ego illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim. Et hoc Camerarii: De qua quidem re passim atque carptim scripserint multi doctissimi viri plurima: sed qui illorum genera dirigeret, et artificiose partes componeret, non dum, quod ego sciam, repertus est. Dicitur et sic: Primum de quo sciamus, hoc introduxit dogmatice Aristoteles.

Pro Quod in ejusmodi formulis occurrit et Quantum.

* V. g. apud Plinium I,. I. Ep. 10: Vt enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex, judicare; ita, nisi sapiens, non potest perspicere sapientem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et adficiaut. Item apud Cic. Lib. 2. Orat. n. 58: Minimus natu horum omnium Timaeus: quantum autem judicare possum, longe eruditissimus, et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus, et ipsa compositione verborum non impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem. Item n. 77: Dimitto autem eos non tam contumeliose, quam Philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negotii: sed tamen est eorum doctrina, quantum ego judicare possum, perridicula. Item: Nusquam apud corum ullum, quantum recordatione ultima repetere possum, dictum memini, so weit ich denken kann.

QVODSI interdum pro Etsi usurpatur, et tunc sequitur Tamen vel Tamen certe. Cic. Quodsi ipsi haec neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus; tamen ea mirari deberemus. Id. Quod si essem eā persidiā, quā sunt ii, qui in nos haec conferunt; tamen eā stultitiā certe non fuissem.

QVOD MAGIS EST perperam: dic, Quod majus est, Quod plus est, Atque adeo, Quin etiam, Quid? quod.

* Magis Adverbium, Verbo Substantivo simpliciter posito jungi non potest: quomodo id sit, quum aliis Verbis fert suppetias. Ita v. g. possum recte dicere, Quod magis expetendum est; sed non, Quod magis est.

QVOD magnorum tumultuum causa exstitit, minus recte: dic, Quae magnorum tumultuum causa exstitit. Ita Thuanum Scioppius in Iud. de Stil. Hist. notat.

* Idem Scioppius in Scaligero Hypobolimaeo notat Scaligerum, quod scripsisset, Quum hoc non sit negligentia, pro Quum haec non sit negligentia; it. Hoc si vocatur secta, pro Haec si vocatus secta; it. Hoc solius Nehemiae labor est, pro Hic solius Nehemiae labor est; et denique, Qui totum librum perlegerit, facile judicabit, hoc hallucinationem, non inscitiam esse, pro Iudicabit, hanc hallucinationem, non inscitiam esse.

+ Quod Scioppii judicium satis quoque recte habere videtur: quippe auctores veteres omnino sic, ut Scioppius vult, scribere observo. Iustin. L. 7: Olympiadem neoptolemi, Regis Molossorum, filiam uxorem ducit: qune causa illi exitii, malorumque omnium initium fuit. Non ille dicit, Quod causa illi exitii fuit, sed Quae causa. Virgilius L. 5. Aeneid. At revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Non dicit Hoc labor est, sed Hic labor est. Idem. L. 9. Aen. Hic amor, hoc studium, dum sacra secundus auruspex nuntiet. Praecedit Exspectare dapes, et plenae pocula mensae.

Sed et Pronomen demonstrativum Ille Nomini Substantivo, quod proxime


page 1707, image: s0902

antecedit, genere respondens poni video. Cicero L. 4. Acad. Quaest. Talia sequuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodammodo sensibus, ut haec, Illud est album, hoc dulce: canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum. Animo jam haec tenemus comprehensa; non sensibus. Ille deinceps equus est, ille canis: cetera series deinde sequitur. Non dicit Illud. equns est, illud canis, ut ante dixerat Illud est album, canorum illud; sed Ille equus est, ille canis. quae et causa est, quod Rob. Titium Ioh. Petrus Titius in Manuductione ad excerpendum p. 222. notat, quod Locor. Controvers. 7, 16. scripsisset Esset id labor vere Herculeus. Virgilium tamen Lib. 3. Aen. observo scripsisse: Nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus videbar, pro Nec ille sopor erat. Sed is fortasse propter versum id ita fecit. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 235. seq.

QVOD NOLIM Germ. Da Gott fur sey! abominandi formula. Cic. L. 12. Ep. 6: Si quod nolim, adversi quid evenerit.

QVOD NON EO PERTINET Neque vero haec a me ita disputantur; elegantes Latinorum formulae sunt, quibus utuntur in Epanorthosi.

QVOMODO STAT[?]? Quomodo vadit? Wie stehts? Wie gehts? quatenus formulae salutandi sunt, pro Germanismis habendae: Lat. Quod sit? Quid agitur? Quomodo vivitur? Vt se balent res tuae?

QVOMODO VOCARIS[?]? Wie heissest du? Germanismus est, pro Qui vel Quis vocaris? Quod tibi nomen est?

* Quomodo? non respicit nomen ejus, de quo quaerimus; sed modum vocandi: ut si quis vocetur modo per litteras, modo per certum hominem, modo coram per amicum quemdam compellandi modum; tunc recte quaererem, Quomodo vocaris?

QVOT SVNT milliaria usque Hannoveram? genio linguae non satis respondet: dic ad veterum normam, Quot milliaria Hannovera hinc distat vel abest? It. Quot lapidibus Hannovera hinc dislat? Conf. Part. Etym. Sect. 1. voc. Milliarc.

QVVM modo Indicativum, modo Conjunctivum adsciscit: quod quum promiscue fieri haud debeat; Grammatici certos formarunt canones, qui tamen ita comparati sunt, ut vacillantium tironum exercitio non satis firmamenti adferre mihi quidem videantur. Hinc operae pretium fuerit, paullo dilucidius hoc exponere, ut, qui lectione veterum non dum imbuti satis sunt, in scribendo minus in posterum haesitent. Ita quidem

QVVM

1. Pro Quando, Quo tempore vel Quoties positum, adsciscit Praesens, Perfectum et Futurum Indicativi.

* Cic. Quum audio, ad te ire aliquem, litteras ad te dare soleo. Id. Quum andivi, ad te aliquem ire, litteras ei ad te dedi. Id. Cognosces, quum literas meas leges. Id. Impunius sit, quod, quum est factum, negari potest. Id. Fidem mean quum secutus es, numquam consilii tui te poenitebit. Id. pro Lig. c. 8: Quae est ergo apud Caesarem querela, quum eum accusatis, a quo queramini vos prohibitos contra Caesarem bellum gerere? Id. L. 3. Ep. 5: Ego te Baloo, quum ad vos prosiciscetur, more Romano commendabo. Id. L. 2. Orat. n. 82: Nam et ego mihi benevolum judicem facilius facere possum, quum sum in cursu orationis, quam quum omnia sunt inaudita. Ibid. n. 320: Sed quum erit ntendum principio: quod plerumque erit: aut ex reo, aut ex adversario, aut ex re, aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci decebit. Sallust. in Cic. Quum in te modestiam nullam animadverto, respoudebo tibi. Flor L. 1. c. 24. n. 1: Allatas a Graecia leges, decem principes lecti, jubente populo conscripserant: ordinataque erat in duodecim tabulis tota justitia: quum tamen traditos fasces Regio quodam furore retinebant. Cic. L. 2. Orat. n. 154: Nam et referta quondani Italia Pythagoreorum fuit, tum, quum erat in hac gente magna illa Graecin. Id. L. 1. Offic. c. 3: Itaque quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, ac discere. Plin. L. 1. Ep. 9: Nihil audio, quod audisse; nihil dico, quod dixisse poeniteat. Nenio apud me quemquam sinistris sermonibus carpit: neminem ipse reprehendo, nisi unum me, quum parum commode scribo: nulla spe, nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor. Id. L. 3. Ep. 10: Composnisse me quaedam de filio vestro, non dixi vobis, quum proxime apud vos fui. Id. L. 9. Ep. 31: Postquam a te recessi, non minus tecum, quam quum apud te fui. Curt. L. 5. c. 2. n. 22: Scio, apud vos filium in conspectu matris nefas esse considere, nisi quum illa permisit. Iustin. L. 2. c. 4. n. 21: Igitur quum Hercules ad litus Amazonum applicuit; infrequens multitudo cum Antiopa Regina, nihil hostile metuente, erat.

Reliqua tempora huic notioni haud junguntur, nisi in oratione obliqua, quae in quovis tempore Conjunctivum postulat.

* Plin. L. 9. Ep. 23: Frequenter agenti mihi evenit, ut centumuiri, quum diu se intra judicum auctoritatem gravitatemque tenuissent,


page 1709, image: s0903

omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque.

2. Pro Conjunctione conditionali Si, positum, adsciscit Praesens et Futurum Conjunctivi.

* Terent. A. 5. Sc. 2: Quum faciem videas, videtur esse quantivis pretii. Idem: Lacrimat, neque, quum rogites, quid sit, audet dicere. Cicero: Cognosces, quum literas mens legeris. Et in Lael. cap. 9: Quid mirum, si animi hominum moveantur, quum eorum, quibuscum usu conjuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videautur? Virg. Ecl. 3. v. 27: Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

Reliqua tempora huic notioni non congruunt.

3. Pro Postquam, Ex quo, positum, adsciscit Praesens et Perfectum Indicativi.

Cicero: Quum ad nos allatum est de temeritate eorum, graviter commotus sum. Idem Attic. Lib. 4. Ep. 70: Quum primum Romam veni, uitque, cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi. Idem Qui nunc, quum ille damnatus est, tamen dicunt. Idem pro Dejot. c. 13: Omnia tu Dejotaro, Caesar, tribuisti, quum et ipsi et silio nomen Regium concessisti. Idem Lib. 2. Orat. n. 103: Quum rem penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit causa ambigui. Idem pro Leg. Manil. c. 1: Nam quum propter ditationem comitiorum ter Praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis, et quid aliis praescriberctis. Liv. L. 1. cap. 36: Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum coeptis intervenit.

Imperfectum et Plusquamperfectum, plerumque Conjunctivi.

* Cic. Lib. 12. Ep. 14: Quum Brutum nostrum convenissem, enmqye tardius in Asiam venturum animadverterem; in Asiam redii. Idem: Saepe de L. Crasso videor audisse, quum te togatis omnibus anteferret.

Rarius Indicativi.

* Cic. L. 3. Ep. 13: Quum haec scribebam, censorem jam te esse sperabam. Id. in Verrem 6. c. 61: Quum diutius in eo negotio curaque fueram, revertebar. Id. pro R. Dejot. c. 1: Fugitivi autem dominum accusantis, et dominum absentem, et dominum amicissimum nostrae reipublicae, quum os videbam, quum verba andiebam; non tam adflictam Regiam conditionem dolebam, quam de fortunis communibus extimescebam. Id. pro Lig. c. 6: Tu, quum pacem esse cupiebas, idne agebas, ut tibi cum sceleratis, an ut cum honis civibus, convenires?

Futuro heic locus esse plane nequit.

Si vero temporis notatio quaedam antecedit, quodvis tempus Indicativi recipit.

* Cic. L. 15. Ep. 14: Multi anni sunt, quum ille in aere meo est. Id. Iam biennium est, quum virtuti nuntium remisisti. Id. Vix annus intercesserat ab hoc sermone, quum iste accusavit Norbanum. Id. Vna nox intercesserat, quum iste illum sic diligebat, ut diceres, inter eos omnia esse communia. Id. Mater, quae multos jam annos, et nunc, quum maxime filium interfectum cupit. Id. Vnum quidem erat tempus, quum L. Flacco tota Asia portas claudebat. Id. Aliquot sunt anni, auum vos duos elegi, quos praecipue colerem. Id. Iam anni quadringenti sunt, quum hoc accidit. Id. Fuit quoddam tempus, quum in agris passim homines bestiarum more vagabantur. Idem pro Planco: Numquam obliviscar noctis illius, quum tibi vigilauti pollicebar. Id. Iam ab illo tempore, quum in Cumanum mihi obviam venisti. Id. L. 3. Ep. 2: Iam tum mihi non placebas, quum idem intuebare. Id. 1. Orat. Qua consuetudine quondam solitus sum uti, quum mihi in isto studio versari adolescenti licebat. Id. pro Lig. c. 7: Vos tum parnistis, quum paruit nemo. Id. Parad. 4: Non igitur erat illa tum civitas, quum leges in ea nihil valebant; quum judicin jacebant; quum mos patrius occiderat; quum ferro pulsis magistratibus, senatūs nomen in republica non erat. Ibid. paullo post: Iactam et immissam a te nefariam in me injuriam semper duxi: pervenisse nisse ad me numquam putavi nisi forte, quum parietes disturbabas, aut quum tectis sceleratas faces inferebas, meorumque aliquid ruere, aut deflagrare arbitrabare. Ibid. paullo post: Ergo ego semper civis eram, et tum maxime, quum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optimi, commendabat. It. L. 2. Orat. n. 195: Sensi equidem, tum magnopere moveri judices, quum excitavi moestum ac sordidatum senem, et quum ista feci. Id. Orat. n. 171: Et apud Graecos quidem jam anni prope quadringenti sunt, quum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Plaut. Merc. 3. 1: Illi, baud sane diu est, quum dentes exciderunt.

Hoc ipso tamen Verborum nexu post Quum etiam Conjunctivus sequitur, quum indefinite et per orationem obliquam veteres loquuntur.

* Cic. L. 13. Ep. 14: Scis profecto, fuisse quoddam tempus, quum homines existimarent. Id. Iam pridem scito esse, quum unum te pluris, quam omnes illos putem. Id. Biennium praeteriit, quum ille adsiduo cursu cubitum nullum processerit, Germ. Mag fortgerucket seyn. Id. pro Mil. c. 26: Erit illud profecto tempus, quum tu salutaribus, ut spero, rebus tuis et amicissimi benevolentiam et gravissimi


page 1711, image: s0904

hominiws fidem desideres. Terent. Heaut. Si umquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi fuerim, Germ. Ist jemals eine Zeit gewesen, liebe Mutter, da du an mir ein Vergnugen magst gehabt haben.

4. Pro Etsi, Licet, vel Quamvis positum, habet Conjunctivum cujusvis temporis.

* V. g. Negat se scire, quum tamen haud ignoret. Cic. L. 1. Ep. 12: Cui auctoritati senatus quum Cato et Caninius intercessissent; tamen est perscripta. Et Ep. 8: Quum etiam plus contenderimus, quam possumus; minus tamen faciemus, quam debemus. Et pro R. Dejot. 1: Quum in omnibus causis gravioribus initio dicendi commoveri soleam; tamen in hac multa ita me perturlant. Et L. 3. Offic. c. 3: Sed quum tota Philosophia, mi Cicero frugifera et fructuosa, nec ulla pars ejus inculta ac deserta sit; tamen nullus feracior in ea locus est, nec uberior, quam de officiis.

Rarissime Indicativum.

* Cic. 4. in Verrem c. 5: Haec quum omnis facta sunt; tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam, quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit.

5. Pro Quia vel Quoniam sumtum, habet Conjunctivum cujusvis temporis.

* Cic. Quae quum ita sint. Id. Gratiarum actionem a te non desiderabam, quum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum. Id. L. 3. Offic. c. 2: Quum Athenas, tamquam ad mercaturam bonarum artium, sis profectus; inanem redire turpissimum est. Id. Attic. L. 5. ep. 21: Meditare cansam meam: praesertim quum integram rem et causam reliquerim. Id. L. 3. Ep. 8: Etsi videbam, te hanc epistolam esse lecturum, refrigerato jam sermone hominum; tamen, quum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Idem Lib. 6. Ep. 4: Si jam vocer ad exitum vitac, non a republica avellar: praesertim quum id sine ullo sensu futurum sit. Idem Lib. 2. Fam. Ep. 1: Non tam mihi molestum fuit, accusari abs te officium meum, quam jucundum, requiri; praesertim quum, in quo accusabar, culpa vacarem.

6. Pro Quod i. e. in nuda sensūs consecutione positum, habet Indicativum cujusvis temporis.

* Cic. Bene facitis, quum venitis. Idem: Praeclare facis, quum tenes memoria. Idem ad Attic. Gratulor tibi, quum tantum vales apud Dolabellam. Idem Mihi gratissimum fecisti, quum eum nobis amicum, quam servum esse maluisti. Idem Lib. 13. Ep. 25: Tibi maximas gratias ago, quunt tautam mene litterae potuerunt. Idem: Numa magnus vir habendus est, quum illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt.

QVVM eleganter et usitatius initio periodi, apud Ciceronem quidem, quaedam vocabula praemittit, ita tamen, ut ante Verbum suum ponatur. Pro Arch. c. 3: Hāc tantā celebritate famae quum esset jam absentibus notus. Id. L. 2. Verr. n. 173: Iste quum respondisset.

Simili elegantiā non nullis sui Commatis vocabulis postponuntur Si, Nisi, Vt, Dum, Ne, Cur, Qui, Quae, Quod. V. g. Virtutem voluptati qui praepunit. Haec tamen ut cognoscas velim. Conf. infra Si, Nisi.

QVVM a Deo discessero, it. Iuxta, Proxime vel Secundum Deum, eleganter Latini usurpant pro Excepto Deo.

* V. g. Iuxta Deum salutem meam tibi acceptam fero vel refero. Item: Quum a Deo discessero, vel Proxime et Secundum Deum, parentibus mihi nihil est carius.

QVVM DIESCET Wenn es tagen wird, iperperam.

* Hunc enim verborum nexum Latini heic repudiant: ne quid dicam, quod Diescit Verbum sit infimae aetatis. Conf. Part. Etym. Sect. 1.

Latini pro eo, Primo statim diluculo, Primo diluculo, Primā luce, Albente coelo, Albescente coelo, Primo mane, Primā die, Inter solis ortum.

QVVM IS esset Consul, bene: multo elegantius tamen et usitatius pro eo per Ablativos absolutos, Eo consule.

QVVM nuntium habebis, bene: elegantius tamen, Vbi nactus eris, cui des; Si quem nactus fueris, cui recte des litteras.

QVVM PRAESERTIM elegantius et usitatius a quibusdam habetur, quam Praesertim quum. V. g. Cic. pro Rosc. c. 8: Quum praesertim tam multi occupationem ejus observent.

Sed errant, qui ita sciscunt. Aeque enim crebro posterior nexus invenitur apud veteres, ac prior, nec sane huic major elegantia, quam illi, inest: pari modo, ut apud nostrates promiscue dicitur Besonders da, et Da besonders; Insonderheit da, et Da insonderbeit.

* Posterioris nexūs exempla vide sis apud Iul. Caes. B. G. Lib. 7. cap. 9. Cic. Lib. 2. Verr. n. 116. item pro Lig. cap. 1. item Lib. 2. Fam. Ep. 1. item Lib. 2. Orat. n. 231. Terent. Eun. 5. 2. Plin. Lib. 10. Ep. 38. cet.



page 1713, image: s0905

QVVM QVIDEM interdum eleganter usurpatur pro Etsi.

* Cornel. In secundo proelio cecidit Critias, quum quidem fortissime pugnaret.

R.

RAPERE aliquem de complexu alicujus ad mortem: Rapi cupiditate, aviditate; Rapi in errorem, in invidiam, in jus, in crucem.

* Frequenter etiam hoc Verbo Tacitus utitur in vi ac celeritate quadam exprimenda. V. g. Rapere spem, Rapere licentiam, Rapere imperium i. e. avide et per impetum sumere.

RATIO FORMALIS Philosophorum est: Cicero Lib. 3. Orat. n. 115. pro eo dicit, Forma et quasi naturalis nota cujusque rei. At vero

RATIO STATVS Politicorum est: magis Latine, Rationes et utilitates reipublicae.

* Nec Ratio, nec Status, nec appositum Formalis, heic damnantur: nam haec vocabula notae satis bonae, etiam hāc ips ā notione allata, sunt; sed id volumus, hunc verborum nexum, hos loquendi modos non occurrere apud veteres.

RATIONEM HABERE cum Genitivo, significat Raspectum habere, V. g. Huc usque honestatis rationem habui; nunc commodi habenda est ratio. Habe famae tuae, habe salutis tuae rationem. Et hoc modo semper capitur in bonum. RATIONEM HABERE cum Praepositione Cum, significat habere commercium, et mox in bonam, mox in malam partem capitur. V. g. Quando hominum fides periit, cum solis litteris rationem (i. e. commercium) habebo. Item Cum eorum nemine rationem habe: homines fallaces sunt. Habe rationem cum. Deo, qui solus fallit neminem. Valla Lib. 5. c. 18.

RATIONEM REDDE facti tui; de factis aliorum; cur vel quare hoc feceris.

REBELLARE ab aliquo; it. REBELLEM ESSE ab aliquo, perperam. Veteres fere hoc Verbo utuntur sine apposito; sicubi tamen id addunt, non nisi per Dativum id sit. V. g. Rebellare alicui, Rebellem esse alicui. Sciopp. in Strad. 155.

REBVS SIC STANTIBVS Bey so gestalten Sachen, suspectum: Latini, Vt nunc quidem est, Vt nunc est, Vt quidem se nunc causa vel res habet, Quo modo nunc est, Rebus ita se habentibus, Hāc quidem rerum facie. Sciopp. de Stil. Hist. 211. Cellar. Antib. 234. C. P. 395. Paull. Manutius ad Lib. 4. Fam. Cic. Ep. 9. p. 441.

RECEDERE ab officio, a consuetudine, a conditione, a statu, de statu, dignitatis.

RECEPTVI CANERE Zum Rückmarsche blasen, usitate: Livius pro eo, Signum receptui dare.

* Etiam, quamvis rarius, cum Accusativo Canere receptum vel receptūs. Quod prolatis exemplis vindicavit Burmann. ad Ovid. 1. Met. 340: Buccina cecinit jussos inflata receptus. Er ad 4. Trist. 9. 31. pag. 642: Cane, Musa, receptus.

RECIDIVAM PATI vitio caret, quum praesertim subaudias febrim. Gallius enim Lib. 17. cap. 15. habet Pati morbum; et adjectivum Recidivus Plinius Lib. 30. cap. 21. et Virgilius Lib. 4. Aen. v. 344. habent. Quin etiam Recidiva apud veteres ita absolute usurpatur, ut in Substantivum degenerasse videatur. Celsus Lib. 3. cap. 4: Adeo ut Hippocrates recidivam timere sit solitus. Plin. Lib. 30. cap. 11: Quo genere et recidivas frequenter abigi adfirmant. Multo tamen elegantius dixeris cum Celso, Morbus recrudescit; et cum cicerone et aliis, In recidivam febrim injici, delabi, Recidivā febri tentari, opprimi, adfici, adfigi, implicari, aegrum esse, In morbum de integro incidere.

RECIPIO

1. a(plw=s2 positum, vel Recipio in me, item Recipio tibi, hoc, pro illo vel de illo, i. e. Promitto, spondeo; Nostrates, Ich bin gut dafur; Galli I'en garantis, le prens cela sur moi, je vous en repons.

Pro Recipio hoc in me, Plaut. Mil. 2, 2, 74. 75. dicit Recipio hoc ad me.

2. Recipio te i. e. Iterum accipio, Benevole excipio.

3. Recipio me domum. i. e. Confero me domum.

4. Recipere se i. e. pedem referre, militaris formula: quā notione etiam dicitur Recipere absolute atque adeo intransitive.

RECIPERE aliquem civitate et in civitatem.

RECIPROCO utimur

1. Si reditur ad Nomen tertiae Personae.

* V. g. Natura est conservans sui, h. e. naturae. Item: Frater rogat te, ut ignoscas sibi,


page 1715, image: s0906

h. e. fratri. Item: Rogat te Caesar, ut suas partes sequaris h. e. Caesaris.

Sed in prima, vel secunda Persona, non sit reciprocatio.

* Nec enim dicimus, Dixi sibi; sed Dixi ei: nec, Nosti suum fratrem; sed illius fratrem.

2. Etiam Reciproco utimur, etisi non antecedat Nominativus tertiae Personae; dummodo sententia tantumdem polleat: ut, quum id, quod Pronomine possessivo significatur, in illud agere dicitur, ad quod refertur.

* Cic. pro sext. Hunc sui cives e civitate ejecerunt. Quod idem est, atque, Hic a suis civibus e civitate est ejectus. Virgil. Ecl. Trahit sua quemque voluptas, h. e. Trahitur quisque a sua voluptate.

3. Si plures Personae tertiae concurrant; ad ambiguitatem tollendam, saepius utimur Relativo.

* Cic. Lib. 3. Offic. Vas factus est alter, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Ipsi scil. vadi. Sic: Vulpes comedit gallinam cum pallis suis, vel pullis ejus.

Ambiguitas ea oboritur quoque, quum de duobus agitur. V. g. Titius videbut Maevium prae foribus suis. Vbi dubium, num fores Titii, an Maevii, signentur. Si Titii intellexeris, non aliter loqui poteras: sin Maevii fores signabas, poteras ad tollendam ambiguitatem dicer, Prae foribus ipsius. Sic in illo ciceronis: Pythius piscatores rogavit, ut ante suos hortos piscarentur. Vbi aliter loqui non potuit, quia intelliguntur horti Pythii. Sin horti piscatorum intelligerentur; satius fortasse fuisset, ne sermo sit ambiguus, dicere, Ante hortos ipsorum.

+ Dixi; Saepius ad hane ambiguitatem tollendam veteres uti Relativo. ex quo sane intelligitur, non semper id fieri: ut indicat illud Ciceronis, Negligere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis, sed omnino dissoluti est. Vbi Se ad negligentem; non ad Quisque pertinet.

4. Immo alias quoque scriptores utuntur interdum Relativo pro Reciproco.

* V. g. Cic. Camillus mihi dixit, te locutum esse cum eo; pro Secum. Idem Deum agnoscimus ex operibus ejus: pro, Ex operibus suis. Idem Omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: pro, Quantum in se fuit. Nepos in Hannib. Gortynii templum maguā curā custodiunt, ne quid ille, inscientibus illis, tolleret: pro, Inscientibus se. Atque ibidem: At Eumenes, solutā epistolā, nihil in ea reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret: pro, Ad irridendum se. Quintil. L. 8. c. 6: Grammaticis inter ipsos, et Philosophis, pugna est. Heic pro Inter ipsos, usitatius diceretur Inter se. Fit autem haec commutatio, quando locutione ejusmodi sermo non redditur ambiguus.

+ Nota: Inter ipsos, Pro Inter se, locum habet praecedente Genitivo, Dativo et Ablativo. Genitivo, in illo Tullii: Quorum suum quondam inter ipsos odium meministis. Dativo, ut hoc ejusdem: Latissime patens hominibus inter ipsos societas haec est. Ablativo, quum ait Fabius: In magnis auctoribus incidunt vitiosa aliqua, et a doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa. At non item hoc locum habeat, praecedente, vel Nominativo; ut in illo Tullii: Pueri valent, et inter se amant; non Inter ipsos amant: vel Accusativo; ut in hoc ejusdem: Damonem et pythiam, ferunt, hoc animo inter se fuisse; non Inter ipsos fuisse.

5. Si copula intercedat, Reciprocum non habet, locum.

* Ita sine copula dicimus: Cepi columbam cum pullis suis: cum copula autem, Cepi columbam, et pullos ejus. Sic: Pater arcessit villicum, et filium ejus h. e. villici. Sed, Pater arcessit villicum, et filium suum h. e. patris.

6. Quique et Vnusquisque Reciproco gaudent.

*V. g. Virgil. L. 6. Aeneid. Quique suos patimur manes. Horat. Sat. 9. L. 1. Est suus unicuique locus.

RECOGNOSCERE SIGNVM non puto auctores classicos dixisse: Ciceronis est, Cognovit et signum Statilius et manum suam.

* Recognosco verbum est optimae notae, et huic ipsi notioni neutiquam adversatur. Ita enim Cassius ad Cic. L. 12. Fam. Ep. 12: Amorem erga me tuum in litteris recognosco. Nec tamen veteres recordamur cum hoc apposito verbum istud extulisse.

RECOLERE alicujus rei memoriam, et aliquid secum.

RECOLLIGERE SE sine ulteriori additamento; it. recolligere se, vires, e vel a longa valetudine seu aegritudine.

* Recolligere etiam, quod Lexica fere omittunt, notione propriā occurrit apud veteres, v. g. Plinium L. 9. ep. 4: Postea actioneni meam, utcumque potui, recollegi: addidi multa.

RECONCILIARE se cum aliquo, Germanismus: Lat. Reconciliare sibi aliquem, Reconciliare sibi alicujus animum.

RECREARI a vel e morbo.

RECTE FACITIS apud Comicos gratiarum actio est: RECTE EST, apud Comicos idem, quod Satis habeo,


page 1717, image: s0907

Mihi sufficit. Ter. Tum quod dem ei, recte est.

RECTO PEDE INCEDERE elegans locutio, a Graecis, qui o)rqopodei=n dicunt, translata. Ei opponitur, Claeudicare in officio, Claudicare in utramque partem, Nicht gar gebacken seyn, quod simulatorum est, qui in neutram saepe sententiam concedunt.

RECVPERARE VIRES VIRES Tacitus Lib. 3. Hist. c. 22. n. 1: Cicero elegantius ac rotundius pro eo, Confirmari.

Plinius Maj. Recolligere se, Recolligere se vel vires, e vel a longa valetudine seu aegritudine. Seneca Trag. Reparare vires. Celsus, Recipere vires.

* Ceteroqui Cicero dicit, Recuperare erepta, amissa, pecuniam, suum judicio, jus suum, cet.

RECVSO cum Infin. V. g. Recuso, hoc facere: it. Recuso hanc rem et de hac re: item Recuso, sequente Ne. V. g. Cic. Sententiam ne diceret, recusavit.

Quodsi praecedit negatio, sequitur etiam Quin vel Quo minus. V. g. Non recuso, quin id agas. Non recuso, quo minus id fiat.

REDDERE alicui epislolam, pro Rescribere alicui, perperam: Latine enim Reddere alicui epistolam, significat Ei dare, ad quem scripta est, Demjenigen den Brief einhandigen, an den derselbe geschrieben ist, Den Brief uberreichen. Cic. Puer tuus mihi literas abs te reddidit. Idem Litteras a te mihi stator tuus reddidit. Idem Litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro. Sciopp. de Stil. Hist. 170.

REDIGERE aliquem, in et sub potestatem suam.

* Florus etiam Lib. 1. cap. 9. n. 8. dicit, Redigere aliquem sub se; et c. 18. n. 23. Redigere aliquem in deditionem.

REDIGERE urbem in tumulum, in ruinam: aliquid in memoriam; ad tres libros: Redigi in vastitatem, in angustias, ad paucos, ad insaniam: redigere pecuniam, et Redigere pecuniam ex alicujus bonis.

REDIRE ad ingenium; in viam; in eum locum; ad mores; ad officium; ad honam frugem; ad reslim; in gratiam cum aliquo; in memoriam rei.

REDVCERE aliquem in memoriam alicujus, et REDVCERE alicui aliquid in memoriam.

REDVNDAT hoc ad me, et in me.

* Cic. Hoc redundat ad meum aliquem etiam fructum. Idem: Fluctus, qui a comiuuni peste depulsi in nosinet ipsos redundarunt.

Redundare sumitur etiam a(plw=s2.

* Cic. Lib. 1. Orat. n. 20. Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat, et redundet oportet oratio: quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocutionem et paene puerilem.

REFERO TIBI i. e. Reporto vel Narro: REFERO AD TE, quod in consultationem venit, Ich lasse die Suche an dich gelangen, um deine Meynung zu vernehmen.

*Hinc Referre in senatu vel ad senatum, aliquid vel de aliqua re.

PEFERRE aliquid in commentarium, volumen, tabulas, codicem, Cicero: pro eo, quod vulgo, sed minus Latine dicitur, Adnotare aliquid, Adscribere aliquid commentario suo. Schorus de Phras.

* Adnotare notat veteribus idem, quod Notam ad aliquid adjicere. V. g. Plin. L. 3. Ep. 5. Legere, adnotare, excerpere aliquid ex libro.

Et Adscribere non nisi bifariam sumitur:

1. Pro Addere, Adjungere. V. g. Cic. Adscribat suae nostram sententiam. id. Hunc ad tuum numerum libenter adscribito. Id. Adscribi ad amicitiam, ciuitati, in civitatem, in civitate.

2. Pro Tribuere, Imputare. V. g. Cic. Ne mihi negigentiam velim adscribas. Id. Adscribere alicui salutem, Einen grussen lassen.

REFERRE seu REIICERE culpam vel causam alicujus rei in aliquem, insolens saltem est, sicubi reperiatur: Cicero, Terentius, et alii, Transferre, Conferre, Conjicere, Derivare culpam in aliquem. Sciopp. in Strad. 99. Schorus de Phras. ad voc Derivo.

REFERRE victoriam ab aliquo vel ex aliquo, Scioppius Infam. Fam. 133. improbat, dicitque, magis Latine dici Reportare, quam Referre. Sed et Livius Referre victoriam dixit, quo nemo temere Latinorum emendatius scripsit et cultius. Locutus etiam ita est Valerius Maximus, cujus locum adducit Vorstius de Lat. Falso Susp. 162. Conf. Borric[?]. Defens. Stradac adversus Sciopp. 302.

REFERT quomodo construatur, vid. supra ad voc. Interest. Heic insuper illud etiam notabis, eleganter Adverbium magnopere ei a Cicerone jungi.


page 1719, image: s0908

V. g. Magnopere id ipsum refert; Tuā non magnopere refert.

REFICERE naves, aedes, aedem in melius et in majus, Plin. Lib. 9. Ep. 39; Reficere se vel vires cibo: Refici labore, ex labore, ex longo morbo, ab imbecillitate: Reficere se ad audiendum.

REGERE CASVM Grammaticorum est. Veteres Latini Verbo Consequi heic utuntur. Sic quum Grammatici dicunt, Amo regit Accusativum: more veterum dixeris, Accusativus consequitur amo, aut Amo jungitur vel conjungitur Accusativo.

REGIONVM Nomina non raro sine Praepositione construuntur, similiter ut Nomina propria urbium.

*Curt. 9. 4. 8: Tria flumina sunt totā Iudia. Nep. Dat. 4: Aegyptum proficisci parat. Tac. Ann. 2. 69. 1: Germanicus Aegypto remeans. Curt. 5. 1. 37: Convivales ludi tota Perside Regibus purpuratisque cordi sunt.

REGIVS PROPHETA David plerumque vocari solet; sed minus commode.

*Regium enim dicitur, quod est Regis, non Rex ipse. Sic Nathan dici poterat Regius Propheta; at David rectius Rex Propheta, vel Rex et Propheta. Ita Vossius recte disputat de Vit. Serm. 151. quamvis ipse in hoc praeceptum suum impingat, quum in Part. Orat. 1. 5. 9. Davidem appellet Regium vatem.

REGNARE in otio, Seneca Herc. furente v. 526: Grajas regnare per urbes, Virgil. 3. Aeneid. v. 295. In hoc uno regnat oratio, Cic. Orat. Regnare in turmis equitum, Idem.

+ Qui cum Dativo jungunt, errant. Cicero in Verr. 4. c. 54, ad quem provocant, non Dativo, sed Ablativo utitur, quando dicit, regnare oppido, et Praeverbium In per Ellipsin, usu satis receptam, omittit. Titii Manud. 309.

REGVLARES MILITES perperam: dic, Milites legionarii.

* Adjectivum Regularis, occurrit quidem apud Plinium L. 34. c. 8, qui habet Aes regulare i. e. ductile, Geschmeidig Erz, das man ziehen kann; sed, quod equidem sciam, militibus non accommodatur.

RELATIVVM pulchre cum suo Verbo, aut sine eo, interdum in Casu eodem, antecedenti, more Graecorum, praeponitur, ita, ut etiam sequenti Verbo in Casu respondeat.

* V. g. Quam mecum colis amicitiam, multi laudant. Ter. Quod habui summum pretium, persolvi tibi. Plin. L. 2. Ep. 17: Quem, tu nimis urbanus es, nisi concupiscis.

Non numquam etiam cum antecedente quidem, in eodem Casu, eleganter ponitur, sed ita, ut cum Verbo vel Adjectivo sequente non consentiat.

* V. g. Ter. Quas credis esse has, non sunt verae unptiae. Quintil. Vereor, ne, quos porrexeris cibos, venena fiant.

Poetae interdum Relativum postponunt in hac dicendi figura.

* V. g. Virgil. Vrbem quam statuo, vestra est. Ter. Eunnchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit? Plaut. Naucratem quem convenire volni, in navi non erat. Sed id genus orationes ab usu sunt remotiores.

Relativum etiam apud Latinos, quemadmodum apud Graecos inter Substantiva diversorum generum positum, sequenti subinde respondet.

* Cic. Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur. Liv. Ne appellaverit consilium, quae vis ac necessitas appellanda esset. It. In semine Abrahami, qui est Christus, servamur. P. Manutius: Bene audire, qui est recte factorum fructus, omnes fere volumus: ipsum quidem recte facere, unde iund quasi ex fonte deducitur, paucorum hominum semper fuit.

RELAXARE animum et Relaxari animis, vel pro argumento animo. Relaxare se occupatione i. e. Requiescere a labore: Relaxare se a nimia necessitate aliquid faciendi, Sich zuweilen von der Arbeit dispensiren. Relaxare animum ex pristino sermone, Cic. de Orat. Lib. 1. c. 6. Relaxare se somno. Relaxare et adstringere alvum.

RELICTVS a beata vita, ab omni honestate, ab vmni pietate, cet. eleganter ponitur pro Prorsus infelix, Prorsus inhonestus, Prorsus impius.

RELIGARE aliquem catenis; ad currum.

RELINQVERE aliquid sine apposito; et Relinquere aliquid post se.

* Relinquere aliquem hereden, Plin. L. 5. Ep. 1.

RELINQVERE aliquid in medio, sumitur bifariam:

1. Pro Iudicium suum nullum interponere, Rem omnem relinquere in suspenso; qui posterior loquendi modus occurrit apud Plinium Lib. 10. Ep. 40.

2. Pro Generatim de aliqua re loqui, eamque nemini accommodare.

* V. g. apud Plin. L. 9. Ep. 13: Omnes certum nondum a me nominatum, ut


page 1721, image: s0909

nominatum, defendunt: crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt.

REMISSIONEM DARE alicui, pro Eximere aliquem noxae, Poenam alicui remittere, Noxam alicui remittere, Gratiam alicui facere criminis; item pro Aliquid de consueto tributo alicui remittere, suspectum.

* Quod equidem sciam, Remissionem alicui dare, veteribus nihil aliud significat, quam Remissionem animi vel Relaxationem a labore alicui concedere. Quintil. L. 1. c. 3: Danda est omnibus aliqua remissio.

REMITTERE sumitur transitive et intransitive. Intransitive

*V. g. Morbus remittit, Frigus remittit, Dolores remittunt.

Transitive.

* V. g. Remittere debitum. Remittere se, Es sachte angehen lassen, Von der Arbeit nachlassen. Numquam remisit animum a colligendis in pace viribus. Remittere labores, animi curam. Remittere de supplicio. Plin. L. 9. Ep. 21: Remitte aliquid adolescentiae ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Remittere causam ad senatum, An den Rath gelangen lassen, An den Rath weisen. Remitto te ad ipsum volumen, Du magst es in dem Buche selbst nachlesen, Plin. L. 3. Ep. 21.

REMITTERE PECCATA ex vulgata Bibliorum versione haustum videtur: et Goclenius Obs. 215. nullum Latinorum ita loqui adfirmat. Negari tamen nequit, auctores optimos non solum dicere Remittere poenam, multam, debitum, supplicium, sed etiam Remittere crimen, scelus, culpam: quid autem Crimen, Scelus et Culpa aliud est, quam Peccatum? Quamquam, sicut ipsum vocabulum Peccatum usitatius est in Ecclesia, quam extra illam; ita et locutio Remittere peccatum, Christianis magis recepta usu fuerit: ut omnino elegantius cum Cicerone aliisque veteribus dicatur Ignoscere alicui et peccatis alicujus, Gratiam delicli facere, Delictorum vel noxae veniam dare, Dare veniam culpae, Peccatum condonare, Peccatum delere, inducere, obducere, tegere, oblitterare, Injuriam concedere, Cell. Antib. 234. C. P. 282. Discuss. Append. Dan. 68. seqq. Ol. Borrich. Analect. 50.

* Multo autem magis ad Latinitatem Ecclesiasticam videtur pertinere Remissionem peccatorum peter vel impetrare: quum Remissio poenae, Die Erlassung der Strafe, Remissio pensionis, Die Erlassung der Pachtgelder a veteribus quidem ditatur; sed Remissio peccati, sceleris, criminis inauditum quid in Latio sit. Latine dixeris, Delicti veniam petere, Culpae vel errati veniam impetrare ab aliquo.

REMOS INHIBERE non significat Sustinere remos, Auf horen zu rudern, sed vehementiori motu convertere navem ad puppim, Mit dem Schiffe geschwind umwenden.

+ Cicero aliquamdiu in opinione fuerat, illam loquendi formulam, quā Remi inhiberi dicuntur, idem valere, ac Remos sustinere, neque movere: ubi vero casu ex nautis audierat, illam in re nautica longe aliud sonare, tanta in illo proprietatis erat cura, ut altero mox die ad Atticum et Varronem scriberet, ut in altero Quaestionum Academicarum libro, quem antea miserat, locum mutarent, neque illa Verba in alieno posita sensu relinquerent. Vide Cic. L. 13. ad Attic. Ep. 21.

Sic etiam Navem retro inhibere, apud Livium est Sustinere procursum navis ac sistere, eam que agere retro ac vertere.

* Nihilominus tamen Inhibere remos pro Sustinere remos usurpare non erubuit Quintilianus Praefat. L. 12: Hoc mare ingressus, contrahit vela, inhibetque remos.

REMOVERE aliquid ab aliquo; interdum etiam ex aliquo.

* Cic. L. 2. Orat. n. 309: Quae autem sunt utilia atque firma, si ea tamen, ut saepe sit, valde multa sunt: ea, quae ex iis aut levissima sunt, aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere, atque ex oratione removeri.

REMVNERARI aliquem simillimo munere. It. Quibus officiis T. Annii beneficia remunerabor?

REN pro Renes, non legas apud antiquos. Nec tamen improbem, quum bina sint viscera, si dextrum sinistrumque renem distinguamus, ubi sic postulat argumentum.

* At dicunt Latini Lien et Plur. Lienes, Die Milz; it. Pulmo et Plur. Pulmones, Die Lunge.

RENVERE i. e. recusare, aliquam rem et alicui rei. Menken. Spec. 2. p. 121.

RENVNTIARE aliquem in Magistrum, in Doctorem Iuris, cet. Germanismus: Lat. Renuntiare aliquem Magistrum, Doctorem Iuris.

RENVNTIO muneri, hospitio, cet. i. e. Recuso: RENVNTIO Doctorem, Consulem cet. i. e. Declaro,


page 1723, image: s0910

Proclamo: RENVNTIO tibi hospitium i. e. domo tuā volo propediem emigrare.

RENVNTIARE aliquid alicui, Einem etwas stecken: RENVNTIARE aliquid ad Senatum, Pflichtmassigen Bericht an den Rath abstatten. Cic. L. 2. n. 162.

RENVNTIARE LEGATIONEM i. e. referre, quid in legatione gestum sit.

PEPARARE CLADEM non dicitur; sed sarcire vel resarcire.

* Cladem enim nec parat sibi quisquam, nec reparat. Sciopp. in Strad. 106. Sed quae sunt vetustate sublapsa, reparentur in melius: ut Plinius loquitur L. 10. Ep. 75.

REPONERE alimenta in hiemem; spem suam in aliquo. In posteriori loquendi forma semper Praepositionem In cum Ablativo, numquam cum Accusativo ponas.

REPONERE aliquem in numero aut in numerum, modus est loquendi olim omnium Romanorum sermone tritus; nunc plerisque ignotus. Hinc qui pro eo dicunt, Referre aliquem in numerum, Adscribere aliquem numero, ad numerum et in numerum, et aliis modis satis Latinis; hos nimirum ego invitatos perquam velim etiam ad usum hujus locutionis, quae hodie fere ignoratur.

* Cic. Quos equidem in Deūm immortalium coetu ac numero repono. Id. Tamen hunc in numero non repono. Id. Reponere stellas in numero Deorum. Id. Reponi in numero proborum hominum. Id. Reponere aliquid in numerum fabularum. Id. Homines mortuos reponere in deos. Id. Reponere aliquem in suis. Id. Si placuerit, vos hanc defensionem in aliquo artis loco reponetis. Id. Nam si alii propterea laudantur, quod pro liberatate arma ceperunt, cur non M. Brutus in eadem causa reponatur? Schorus de Phras.

REPORTARE victoriam ab hostibus; laudem, gloriam ex Proconsulatu, Plin. L. 3. Ep. 7.

REPREHENDI in aliquare: raro, propter aliquam rem.

REPVGNARE aliquā re, tamquam instrumento; alicui et contra aliquem: it. Repugnare inter se, et Repugnare circa aliquid, Quintil. Proem. Lib. 8.

REPVTARE aliquid animo et cum animo.

REQVIESCERE lecto, humo, somno molli, consilio alicujus; in sella, in sermone alicujus, in spe alicujus; fronde super viridi; Requiescere a malis, a labore, a turba.

REQVIRERE aliquid ab aliquo, et ex aliquo.

REQVIRERE aliquem sceleris, suspectum: ignoramus quippe, quis veterum hāc notione et constructione Verbum hoc usurpavit. Dic pro eo, Apcllare aliquem de scelere, Accusare aliquem crimine, Accusare aliquem sceleris. Scipp. de Stil. Hist. 191.

RES adversa, Adversa fortuna, Adversa, Ciceronis: Infortunium, Livii et Terentii est.

RES fiduciaria, Latinis alias dicitur uno Verbo Depositum: Germ. Ein anvertrauet Gut.

RES in eum statum pervenit vel devenit, suspectum, licet qualicumque Analogiā se tueri possit, quā tamen puriorem Latinitatem metiri nemo unus debet. Latine dixeris, Res in eum deducta est locum, Res huc deducta est.

RESCRIBERE alicujus litteris: Rescribere alicui ad omnia: Rescribam tibi ad ea, quae quaeris.

RESERVARE aliquid alicui, ad aliquam rem, in aliud tempus, in aliud volumen. Plin. L. 3. Ep. 10.

RESERVATIO MENTALIS Theologorum et Philosophorum est, ceteroquin barbarum in utroque vocabulo: Latine dixeris, Reservatum mente. Prasch. barb. 40.

RESIGNARE OFFICIVM toleretur auctore Horatio, qui hāc notione, quā significat Cedere vel Reddere, quae huc usque habuimus, verbum bis, nempe L. 3. Od. 29. et L. 1. Ep. 7. v. 34. usurpat: magis Latine, Abdicare se officio, Abdicare se magistratu, Abire magistratu, Deponere Praeturam, Recedere a republica.

* Ceteroquin Resignare notat

1. Proprie obsignata aperire, solvere, Germ. Entsiegeln. V. g. Resignare epistolam, literas, cet.

2. Aliquando dissolvere, abrogare, irritum facere, rescindere, Germ. Aufheben, vernichten. V. g. Cic. Omnem tabularum fidem resignare.

RESISTERE alicui rei et personae, contra aliquem, adversus aliquem.

RESISTERE VI timide usurpem: malim Resistere violentiae, Resistere violento conatui, Impetum alicujus sustinere, Vim vi repellere, Obviam ire alicujus conatibus.



page 1725, image: s0911

* Num enim Vis Dativum habeat, non dum liquet: Grammatici saltem huic vocabulo eum Casum abjudicant.

+ Goelenius tamen in Obs. p. 477. de hac loquendi forma ita favorabiliter pronuntiat: Politioris tamen linguae, etiam Iurisconsulti recentiores ita loquuntur, ut Wesenbeccius: credo, etiam veteres.

RESOLVERE aliquid in pulverem; partem corruptam a vivā.

RESPECTV amicitiae, justitiae, Respectu personarum, Respectu mei, Latinae sunt r(h/s1eis2, quas Livius et Quintilianus habent. Alias Latini pro eo usitatius et melius dicunt, Ratione amicitiae, Ratione mei, Amicitiae causā. Habent veteres etiam alios modos, quibus ad exprimendum hoc utuntur. V. g. Cic. L. 2. Orat. n. 200: Nihil mihi ad exisiimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse i. e. respectu amicitiae, respectu doloris. Plin. L. 3. Ep. 18: Quum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem i. e. respectu loci et temporis. Flor. L. 1. c. 16. n. 7: Pro bac urbe, his regionibus populus Romanus Samnites invasit, gentem, si opulentiam quaeris, aureis et argenteis armis, discolori veste, usque ad ambitum armatam: si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem: si rabiem ac furorem, sacratis legibus, humanisque hostiis in exitium urbis agitatam: si pertinaciam, sexies rupto foedere, cladibusque ipsis animosiorem i. e. respectu opulentiae, respectu fallaciae, respectu rabiei ac furoris, respectu pertinaciae.

RESPICERE aliquid et ad aliquid.

RESPIRARE absolute fere ponitur. Habes autem, si Casum ei quartum junxeris, cur veniam ab ipso Cicerone exspectes, qui hanc dicendi rationem praeivit nobis L. 2. de Nat. Deor. c. 54: Sed, quum aspera arteria - - ad pulmones usque pertineat, excipiatque auimam eam, quae ducta sit spiritu, eamdemque a pulmonibus respiret et reddat. Nec tacendus est versus Statii Lib. 2. Silv. 2. v. 78: Inde malignum aera respirat pelago circumslua Nesis. Est et illud notatu dignum, quum respirare proprie sit pectoris, aut, si sensum translatum spectes, animi, etiam aures respirare dici Quintiliano Inst. Orat. L. 1. c. 8: Quum Poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.

Respirare interdum idem est, quod cessare, intermitti. Cic. Phil. 8. c. 7: Ne punctum quidem temporis oppugnatio respiravit. Menk. Spec. 2. p. 122.

RESPONDERE habet Dativum mox personae, mox rei, v. g. Respondere alicui et litteris alicujus. Item: Respondere ad litteras, maledictis, ad omnes numeros, ad interrogata, Sen. Ep. II: Dedit nobis gustum, ad quem respondebit, Er hat ein fein Specimen bey uns abgeleget, nach welchem er wol einschlagen wird; Respondere contra contumeliam. Item: Respondere pro aliquo. Cic. L. 3. Orat. n. 188. Et Respondere in hanc sententiam.

RESPONDEO quod sio; Respondeo, quod non, perperam: dic, Ajo, Adfirmo, Adnuo; Nego, Abnuo.

* Si quid adjiciatur, v. g. Respondeo, quod sic res comparata sit; it. Respondeo, quod non ita geri res debeat, non abhorreret prorsus ab indole linguae Latialis: nunc autem quum Verbum cum suo supposito desit, intolerabile prorsus dicendi genus est.

RESPONSORIAE LITTERAE ad artis nomenclaturas pertinet, inque Rhetoricis propterea tolerandum; Latinis autem veteribus ignoratum fuit, apud quos Adjectivum Responsorius non exstat. Voss. de Vit. 599. Borrich. Cogit. 35. Conf. etiam Sect. 1. Part. Etym. voc. Responsoria. Latine pro eo dixeris, Responsio; Litterae, quibus rescribimus alicui vel responsa reddimus.

RESTITVERE aliquem in gratiam alicujus, et cum aliquo: Restituere sanitatem alicui, et aliquem sanitati: Restituere aliquem in locum, in integrum, in possessionem, in antiquum statum, in pristinam dignitatem: Restitui sibi, Restitui reipublicae. Item: Restituere aliquid alicui et ad aliquem. Liv. L. 2. c. 13: Sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.

RESTRINGERE sumtus, syllabas plures in pauciores: Natura omnes ad custodiam pecuniae restrinxit.

RESVMERE ANIMVM Sueton. Vitell. c. 15: Cicero, Plinius et optimus quisque usitatius, Colligere se, Colligere animum, Recolligere se, Recolligere animum. Schor. Phras. ad voc. Colligo.

RETORQVERE oculos ad urbem; animum ad praeterita; caput in sua terga.

RETORSIONES usurpare, vel Retorsionis jure uti, perperam, tum quod ad verba, tum quod ad rem ipsam attinet: neque enim ipsum vocabulum


page 1727, image: s0912

Retorsionis probae notae est; ipsum autem Retorsionis jus, pietatis regula suffragante, damnarunt pii ICti, inque iis nominatim Ioh. brunnemannus, justitiae Sacerdos ille, dum vixit, sanctus, et nunc sanctorum in coelo ordinibus adscriptus, ubi nunc intuetur Deum, quem impense amavit. Magis Latine dixeris, Resellere crimen, et rejicere in suum auctorem; et cum Vlpiano, Retorquere in aliquem crimen.

RETRAHERE aliquem a studiis a republica; ex fuga, ex itinere.

* A et Ab, jungitur objectis industriae alterius; E et Ex, loco et viae, quam quis terit.

RETRAHERE pedem sine idoneo teste; quamvis Retrabere se sat frequens sit: tutius pro eo dixeris, Referre pedem.

REVELLERE aliquid aliquo instrumento aliquo, de aliquo vel ex aliquo.

* Ovid Revellere humum dente. Id. Titulum chartae de fronte. Cic. Tela de corpore reip. Id. Ex omni memoria. Ovid. Limen tellure.

REVERTI viam et viā Ablat.

REVISERE aliqueuem Gellius et Lucretius etiam, ad aliquem.

REVISVS LIBER locutio est inter eruditos vulgatissima sed nulli idoneo veteri scriptori, quod sciam, usurpata: quemadmodum et ipsum Verbum Revidere rarum et insolens est, et praeter Plautum vix alium agnoscit patronum. Malim, Liber recognitus, Liber a viris doctis atque prudentibus accurate per otium recognitus.

REVM AGERE i. e. Accusare, Einen anklagen, und die Klage fortsetzen, solius est actoris, Des Kliagers: REVM FACERE non est semper idem, quod Accusare, Reum agers, ut vulgo putant, et Forum Romanum, Fabri Thesaurus, et alii Lexicographi plerumque inculcant; sed interdum etiam Postulare in quaestionem, In judicio legibus interrogare de crimine, de quo postulatum est: Einen uber das imputirte Verbrechen gerichtlich vernehmen: atque ita haec posterior locutio respicit non tantum actorem, sed non raro etiam ipsum judicem s. eum, penes quem est cognitio. Vid. P. Manutium in Epp. Cic. p. 932: quamvis in eo erret Manutius, quod Reum facere putat plane non poni pro Accusare; quum tamen hoc liquido ex auctoribus appareat.

* Simili ratione differunt Accusare et Postulare. Postulare latius patet, quam Accusare. Accusare solius est actoris: Postulare modo actoris, modo judicis, Accusare, Anklagen: Postulare, Anklagen und auch einen gerichtlich woruber vernehmen.

Sed

REVM PERAGERE est Condomnare Verurtheilen.

REVS criminis interdum de crimine.

REVOCARE alicui aliquid in memoriam damnat Schottus nec memini, me apud Classicos legere: etsi vix aliquid usitatius hodie.

* Tolerabilior dh=tis2 foret, si diceretur: Revocare aliquem in memoriam alicujus rei; quoniam Iustinus L. 1. c. 5. n. 3. habet In memoriam somnii responsique revocatur.

cicero pro eo, Revocare animum alicujus ad memoviam alicujus rei, Redigere alicui aliquid in memoriam, Refricare animum memoriā alicujus rei, Replicare (i. e. repetere) memoriam temporum, pro Suila c. 6, Rem commemorando renovare, Dolorem alicujus oratione refricare L. 2. Orat. Excitare memoriam alicujus rei, Facere, ut alicui alicujus rei veniat in mentem, Alicujus memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitare, Plin. Aliquem in memoriam gravissimi luctus reducere, cet.

REVOLVERE ab imo in partem superiorem Revolvi ad alicjus sententiam i. e. redire: Victoria ad irritum revolvebatur, Aus dem siege ward nichts. Tacit. L. 3. Hist. c. 26.

REVS FACIENDI ALIQVID perperam damnat Scioppius de Stil. Hist. 193: exstat enim apud Livium. Iensius 177.

* In hac, et aliis ejusmodi locutionibus Reus eum notat, qui rem aliquam promisit et debet, et a quo aliquid exigitur, Einer der worzu verbunden ist, weil er sich erst selbst dazu angebothen.

REVS furti et de furto rarius, Reus furto.

Genitivus usitatissimus est.

* V. g. Reus culpae alienae, injuriarum, sacrilegii, laesae majestatis, it. Criminis reum ad aliquem deferre et reum facere.

REX imaginarius et scaenicus Ein Vsurpateur, occurrit apud florum. L. 2. c. 14. n. 4. Loquitur autem Florus de Andrisco, qui regnum apud Macedonas invaserat, et Regiam formam ac Regium nomen


page 1729, image: s0913

animo quoque Regio impleverat, a Romanis, quos initio, invictos a veris Regibus, superaverat, debellatus tandem ac victus.

RIXARI cum aliquo et inter se de aliqua re.

ROGARE aliquem aliquid et de aliqua re.

* Interdum etiam, Rogare aliquid ab aliquo. Cic. L. 3. Fam. Ep. 21: Nunc a te illud primum rogabo.

Plinius L. 1. Ep. 8. dicit Rogare aliquem in consilium, Einen um guten Rath ersuchen. Et Ep. 21: Rogare aliquem in advocationem subitam, Einen ersuchen um schleunigen Beystand vor. Gerichte.

Rogare aliquid ex aliquo i. e. Rogare vel Interrogare aliquem, Quaerere aliquid ex aliquo, suspectum merito est Scioppio de Stil. Hist. 137.

Sed Rogare pro aliquo perperam damnat Scioppius in Stradam 69: occurrit enim apud Phaedrum Fab. 2. L. 3. v. 16: Tantum pro vita rogant. Repugnant etiam Scioppio locutiones similes. V. g. apud Plin. Lib. 10. Ep. 105: Pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam. Et Ep. 106. et 119: Sunt autem, pro quibus peto. Interim haud dissimulo, pro Rogare pro aliquo, rectius et usitatius dici Rogare alicui.

ROTVNDAM CHOREAM barbari quam Cicero Orbem saltatorum appellat. Schor. de Phras. ad voc. Orbis.

* Gallicismus videtur esse. Galli enim dicunt, Vne danse ronde.

RVDIS rei et in re Rudis artis et in arte; Rudis juris civilis et in jure civili, Ciceroniana sunt. Sed usus probat Doctus Graecarum litterarum, et Eruditus Graecis litteris; non vero Doctus in Graecis litteris. Confer. supra Doctus in Grammatica.

Alii scriptores, v. g. Ovidius, Vellejus, cet. etiam habent Rudis arte, verbis, studiis, ad bella, ad artes, adresistendum. Curt. L. 6. c. 6. n. 9: Rudis ad voluptates natio.

RVERE absolute et intransitive v. g. Hora ruit, quod Hugonis Grotii fuit symbolum: Active item et transitive usurpatur. V. g. Ruere aliquem i. e. impellere, sternere.

RVMPERE vocem et Rumpere filentium eodem redit.

RVS construitur ut Nomen urbis, quod in vulgus notum est. Sed in Singulari etiam admittit Adjectiva sine Praepositione.

* Ovid. Est tibi rure bono vinea. Horat. Rure meo possum quidvis perferre. Persius: Rure paterno est tibi far modicum. Iustinus: Rus urbanum contendit.

In Plurali autem Praepositionem postulat.

* Liv. L. 9. Dec. 4: Iam ubi vos delapsi domos et in rura vestra eritis.

S.

SACRAMENTO vel stipendio obligare militem Ciceronis: AVCTORARE militem, Livii est. Germ. Laufgeld geben, Auf die Hand geben.

* Contrarium est Exauctorare militem. Sacramente absolvere militem, Den Soldaten des Eides erlassen, denselben abdanken, ausmustern.

SACRISTA antipendia arae praefigit putide: Lat. Aedituus vestit aram.

* Sacrista i. e. Aedituus, vocabulum Ecclesiasticum est. V. Schmidii Lex. Eccl. Antipendium autem auctoritate veterum prorsus caret.

SAEPE vel CREBRO esse alicubi Audire aliquem, Venire aliquo, bene: elegantius tamen Cicero haec et similia per Adjectivum Frequens exprimit. V. g. Frequens erat Romae. Demosthenes frequens fuit Platonis auditor. Frequens te audivi atque adfui. Frequens in senatu fuit. Schor. Phras. ad voc. Frequens.

SAGAX rerum naturae ad periculae perspicienda, in gustu. sagax rimandis offensis, Einer, der es bald merken kann, wenn ihm etwas zu leide geschiebt, Tacit. Lib. 4. Hist. c. 11.

SALVA CONSCIENTIA Symmachus habet elegantius pro eo dixerim cum Cicerone, Salvo officio, Salvā fide, Quod salvā side possim, Salvo officio aliquid facere posse. Conf. supra Bona conscientia.

SALVTARE aliquem Poetam pro Vocare, Appellare, trita hodie locutio est, sed quae non satis recte sese habeat.

* Poetae quidem interdum hoc verbum sic usurpant; sed ita tamen, ut simul ad ritum salutandi respiciant. Ita Horatius de Arte Poet. v. 87. dicit: Poeta salutor. Et Iuvenalis Sat. 10. v. 90: Visne salutaxi, sicut Se janus? Sed in his locis ad rirum salutantium veterem respicitur, ut vix Poetas faventes habeant, qui hoc Verbo simpliciter pro Appellari abutuntur. Curtius quidem


page 1731, image: s0914

L. 6. c. 11: Se Iovis filium salutari jussit Rex: at divina adoratio una significatur, sicut Salutare Deos est Venerari, Ciceroni pro Rosc. Am. c. 20. Terentio Phorm. A. 1. Sc. 1. v. 81. et Martiali L. 12. Epigr. 78:

Multis dum precibus Iovem salutat.

Cellar. Antib. 276. C. P. 339.

SALVTA eum meo nomine a me, ex me, Gruss ihn meinetwegen.

SALVTEM vel Multam salutem dicere alicui rei per euphemismum Ciceroni est Renuntiare alicui rei, Eine Sache abandonniren.

* Est autem hoc ex Graeco apud Ciceronem L. 8. ad Att. Ep. 8. polla\ xai/rein tw=| kalw=| dicere et Aelianum L. 12. c. 1. *makra\ xai/rein e)ipei=n toi=s2 i)atroi=s2 i. e. Abdicare et dimittere Medicos.

SALVVM CONDVCTVM dare Einen eisernen Brief, Ein sicher Geleite geben, ICtorum recentiorum est: Lat. Securitatem itineris alieui praestare, Tuti commeatūs vel itineris litteras praestare, Instruere aliquem tabulis, quibus de libera itione et reditione cautum est, Fidem publicam alicui dare, Fide publica aliquem evocare, Interveniente publicā fide aliquem arcessere Flor. Lib. 1. c. 3. n. 8, Interpositā fide publicā aliquem Romam perducere.

* Livius habet Fidem petere, Vm sicher Geleite anhalten. Voss. de Vit. 154. Cellar. Antib. 235. C. P. 395.

+ Conductus, ūs, Subst. i. e. Das Geleite, vocabulum medii aevi est.

SANGVINEM EFFVNDERE pro Occidere sive de simplici homicidio, Cellario Antib. 237. et C. P. 323. et Iud. 65. r(h=s1is2 Biblica et Hebraismus videtur, cujus usus haud dubie ex Gen. 9. enatus sit: nam bonae notae scriptores non nisi mortem pro patria vel ingentem stragem, hāc locutione solent significare.

* Andreas Borrichius autem Append. 119. ex Seneca duobus locis probat, qui de unius caede semel iterumque dicit, Sanguinem alicujus fundere, Prolis suae fundere evnorem. Quum autem Cellarius Dicuss. Append. 92. contra illa excipiat, quod ex Tragico, cui plus liceat, sint desumta; idem ille Borrichius Vind. L. L. 211. seq. ex Lucano, Ovidio, Quintiliano, aliis, curatius hanc locutionem vindicat. A partibus Borrichii stat Horatius Vitringa, qui Animadvers. ad vorstium de Ebraismis cap. 37. jam tum suo tempore idem docuit. Clarissimus Kappius ad Iensium p. 178. addit etiam locum Petronii, a Borrichio praetermissum, qui in primis Cellario est contrarius, ubi Fundere sanguinem omnino de caede unius, non multorum dicitur. Videamus ipsa Petronii Verba c. 97. edit. Burmann. p. 463: Ego ad genua Ascylti procubui. Scio, te, inquam, Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia irscundiam tuam, praebeo ecce! cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petiisti.

SANGVINEM mittere in brachiis et ex brachio utrumque Celsus.

SAPOREM addere cibis suspectum; Aromata addere cibis, quamvis damnare nolim, tamen non satis exactum ad linguae indolem videtur; nec Aromatizare cibos placet, quamvis, teste Io. Adamo Webero Lex. Encyclio, inter obsoleta referatur, immo vulgatus Bibliorum Interpres Sirac. 24. v. 20. et Medicorum filii eo utantur. Cicero pro eo dicit, Condire cibos; et Quintilianus, Cibos imbuere sapore. Schor. Phras. ad voc. Condio.

SARMENTIS virgultisque collectis quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt. Caes. Lib. 3. B. G. c. 18. Materiam caedere cratibus et pluteis faciendis, Curt. Lib. 5. c. 3. Faschinen machen zu Aprochen und Schanzkorben.

* Vegetio L. 2. c. 23. Fasces fruticum; Plinio L. 18. H. N. c. 31. Frondariae fiscinae; Auct. B. Hisp. apud Caes. c. 16. Calcatae; Curtio L. 5. c. 3. Crates militares; aliis Sarmentorum fasciculi, appellantur Die Faschinen.

Livius L. 2. c. 25: Fossis repletis, vallum invadunt, Sie laufen Sturm.

SARTOR accepit mensuram meam ad faciendam mihi vestem putide et per Germanismum: quis enim veterum dixit Accipere mensuram alicujus rei pro Metiri aliquam rem? Latine dixeris, Sartor mihi togam mensus est, Mensus est formam corporis mei, ut mihi vestem sarciat vel conficiat.

SATAGERE i. e. quasi sat habere, quod agas, atque adeo anxium esse, et distorqueri difficulate rei alicujus conficiendae, Genug zu thun haben, fere Comicorum est. V.g. Plauti et Terentii, et ratione Graecā Genitivum adsciscit. V. g. Rerum suarum satagit, Er hat mit sich selbst genug zu schaffen.

* Gellius L. 9. c. 11. Ablativum cum Praepositione De jungit: Consulibus de vi ac multitudine hostium satagentibus. i. e. sollicitis.

Ponitur etiam absolute. V.g. Frustra et temere satagere, sich fur die lange Weile ein Haufen Wunder auf den Hals laden.



page 1733, image: s0915

SATIS AGERE alidui sine ulteriori apposito pro Satisfacere alicui, perperam. Sciopp. de Stil. Hist. 190.

* Ita quippe recte dico, Satis egit ipsi gratias, Er hat sich genug gegen ihm bedanket. At non dicendum Satis egit ipsi pro Satis fecit ipsi, Er hat sich so gegen ihn aufgef uhret, dass er mit ihm wohl zufrieden seyn kann.

SATISFACERE a(plw=s2 positum Satisfacere alicui; Satisfacere alicui pro aliqua re; Satisfacere in et de aliqua re, sine Casu personae: item Satisfacere alicui aliquā re.

* Cic. Quamobrem tandem non satisfacit. Satisfacere publice. Satisfacere causae et officio suo. Cumulatissime satisfacere alicui. Numquam te mihi pro tuis in me injuriis satis esse facturum putabas. Histriones in dissimillimis personis satisfaciunt. Potes autem tum satisfacere in historia. De nostra continentia et diligentia faciemus satis. Pansa aut morte aut victoria se satisfacturum reip. spopondit.

Satisfacere alicui per aliquem, significat Germ. Einem an jemand eine Anweisung thun, von jemands Gelde bezahlen. Cicero pro eo alias, Ab aliquo solvere, repraesentare, numerare. Schorus de Phras. ad Voc. Ab.

SATIS HABERE pro Contentum esse Zufrieden seyn, Genug haben, Cornelianismus est.

* V. g. Nep. Epamin. c. 8. n. 4: Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent. Id. Timoleonte cap. 2. n. 4: Maximas copias Carthaginiensium apud Crimessum flumen fugavit, ac satis habere coegit, si liceret Africam obtinere.

SATISNE SALVAE scil res nostrae. Locutio elliptica, ac formula quaerendi de statu suo solliciti. Ter. Eun. A. 5. Sc. 6. v. 8: Hem: Quid est? quid trepidas: satisne salvae? Vid. Brisson. de Form. Lib. 8. c. 8.

SATVRARE et OBSATVRARE aliquem aliquā re interdum alicujus rei, apud Poetas et Comicos.

* Cic. Saturavit se sanguine civium. Colum. Saturare terram stercore. Virg. Saturare solum fimo pingui. Id. Postquam dextra fuit caedis saturato. Terent. Heaut. A. 4. Sc. 8: Nae tu propediem istius obsaturabere.

SCABIOSE loqui de aliquo perperam: Lat. Contemtim de aliquo loqui, Minus honorificam mentionem alicujus facere, Sugillare alicujus famam, Laedere alicujus existimationem, Detrahere alicui et de alieujus fama, Atterere alicujus famam, Laudes alicujus deterere vel Obterere, Infamare aliquem, Infamiā aliquem adspergere.

* Scabiosus i. e. qui scabie laborat, Adjectivum probae notae est. Sed Adverbium Scabiose, ne apud veteres quidem occurrit.

SCAENAE et populo servire est rationem publicae famae habere, auram captare popularem.

SCANDERE VERSVM Scansio versuum, Grammaticorum est: vetores elegantiores, Metiri versum, Dimensio versuum, Enumeratio pedum.

SCATERE vitiis sphalmatibus; et in bonam partem. V. g. Solum scatet fontibus.

* Non numquam etiam, licet non apud optimos scriptores, Genitivum adsciscit. Gell. L. 1. c. 1: Irarum scatebat. Lucretius L. 5: Terra scatet ferarum.

Quin etiam apud Comicos interdum Accusativo Relativi, Demonstrativi vel Indefiniti junctum reperitur. V. g. Plaut. Pers. Id tnus scatet animus.

SCIENTER hoc feci pro Prudens et sciens hoc feci, Das habe ich mit gutem Willen und Vorbewust gethan, barbare.

* Scienter significat non nisi perite, secunllum praecepta artis. V. g. Cic. Scienter et perite dicere. Corn. Scienter tibiis cantare.

SCIRE aliquam rem et de aliqua re

SCIRE propter quid factum aliquid sit non damnem: elegantius tamen cum Cicerone, Scire rem ex causā.

SCIRE quia est, non damnem: elegantius tamen cum Cicerone, Scire rem ex effectu.

SCISCITARI aliquem aliquid item Sciscitari aliquid ab aliquo et ex aliquo, tamquam subjecto; de aliquo, tamquam objecto.

SCRIBERE alicui et ad aliquem in tabulis ceratis et in tabulas ceratas: in libro et in librum; aliquid et de aliqua re.

SCRIBERE aperte quid nobis videatur, sein unvorgreifliches Gutachten hinschreiben, Cic. Lib. 12. Fam. Ep. 16.

SCRIBERE in libro recepti vel receptorum item Scribere in libro datorum vel expensorum, In Einnahme bringen, In Ausgabe bringen, suspectae locutiones. Latini pro co, Referre aliquid acceptum vel in acceptum; item Ferre vel Referre aliquid expensum, Referre aliquid datum. Schorus de Phras. ad voc. Refero.



page 1735, image: s0916

* Neque etiam Latini dicunt Liber recepti vel receptorum, aut Liber datorum vel expensorum: sed Codex accepti et expensi, Tabulae accepti et expensi, Cic. pro Q. Rosc. c. 3; Liber expensarum et acceptorum, L. 3. p. Cond. et Dem.; Ratio acceptorum et datorum, Cic. Lael. c. 16. Die Rechnung uber Einnahme und Ausgabe.

Verbum Recipere, ejusque derivata Receptus, Receptio, Receptor, longe aliis notionibus in veteri Latio usurpantur, quam ut huc trahi possint. Numquam rationibus acceptorum accommodantur.

SCRIPTVRA SACRA ex genio linguae non a)kribw=s2 dicitur ob pervulgatum usum tamen retineri debet, praesertim in argumento sacro: dic, Codex sacer, Sacri pandectae, Scripta divina, Volumen sacrum, Libri, quibus divinae voluntatis ac summorum mysteriorum revelatio continetur.

* Scriptura Latinis fere dicitur non Scriptum, Liber, Commentatio, Volumen; sed Ratio scribendi, Genus dicendi, Argumentum, Inscriptio. V. g. Terent. Postquam Poeta sensit, scripturam suam ab iniquis observari. Id. Fabulae tenui oratione et scriptura levi, Comoedien, die mit einem schlechten und einfältigen Stilo geschrieben sind. Corn. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis judicent. Cic. ad Trebonium L. 15. Ep. 21: Quum vero ea, quae scripturā persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris. Coelius ad Cic. L. 6. Fam. Ep. 7: Genus hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque latum esse debere, quis ignorat? Apud Vellejum L. 2. c. 61. n. 3. usurpatur hoc vocabulum pro Argumento vel Inscriptione: Statua aetatem scripturd indicat, Giebt ihr Alter zu erkennen durch die Veberschrift.

SCVLPERE aliquid in tabula suspectum.

* Neque enim Verbum Sculpendi ad litteras, aut earum aliquid simile, sed ad mateciam, quae litterarum elementa aut scripturam quamdam repraesentet, accommodatur. Ita v. g. recte dicitur Sculpere marmor; sed non, Sculpere litteras in marmore.

Veteres heic Verbo-Incidendi utuntur. V. g. Incidere aliquid in tabula, in basi, in monumentis, in sepulcro, in aes et in aere. Conf. supra Incido cortici.

SE IPSVM OCCIDERE aut INTERFICERE item Se ipsum suspendere, non improbem penitus: nam Curtius Lib. 5. cap. 12. n. 14. habet Semet ipsum interimere. Vsitatius tamen et elegantius pro eo dixeris, Consciscere sibi mortem, Manus violentas sibi inferre, Laqueo finire vitam, Suā ipsius perire manu. Schorus de Phras. ad voc. Conscisco.

SECARE VENAM cum Suetonio in vita Lucani dicunt qui paullo melius loqui volunt, quam qui Graeco more inscite id per Phlebotomare, Verbo ex Graeco flebotomei=n citra populi suffragium conficto, proferunt. Cicero, Celsus Lib. 2. cap. 10. et alii veteres dicunt etiam Incidere venam, ferire venam; Virgilius Lib. 3. Georg. v. 459. seq. Inter ima ferire pedis salientem sanguinem venam, Iemandem auf dem Fusse zur Ader lassen; Quiatilianus Lib. 2. cap. 10. Sanguinis detractione aliquem curare; Iuvenalis Sat. 6. v. 46. Mediam pertundere venam, Die Medianader schlagen. Atque hae locutiones omnes locum habent a parte Chirurgi: at a parte aegroti Cicero dicit Mittere sanguinem, item Mittere sanguinem in vel ex brachio, item Emittere sanguinem venis. Atque hinc etiam eodem respectu dici potest cum Suetonio Calig. c. 20. Sanguinis missio, Das Aderlassen.

SECEDERE a bonis de via, ad stilum ad scribendum.

SECERNERE se a bonis aliquid ab aliquo, aliquid e grege.

SECVNDO KALENDARVM vel 11. KAL. minus recte dicitur.

* Nam Secundus est quasi sequundus vel qui sequitur: at dies is non sequitur Kalendas, sed antecedit.

Proinde rectius et Latine dixeris Pridie Kalendarum. Interim Tertio, Quarto, Quinto cet. Kalendarum, bene dicitur. Voss. de Vit. 152.

SECVNDVM non nisi rarissime V. g. apud Cic. Lib. 3. Offic. c. 5. respicit norman; sed usitate situm loci, ordinem, modum et proportionem rei cujusdam.

* V. g. Secundum aurem vulneratus est. Secundum Deum salutem meam tibi acceptam refero. Cic. Or. 60: Vultus secundum vocem plurimum potest. Id. Collaudare aliquem secundum facta et virtutes. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Secundum.

Hinc si normam respicimus, ne usurpemus temere Secundum, sed more vete. rum De, Ex, Ad, Pro, vel Ablativum sine Praepositione.

*Quod quum minus habuerint ante oculos eruditi; sequentes locutiones enatae apud ipsos sunt, ubi parum eleganter Secundum apparet:



page 1737, image: s0917

1. Secundum leges aliquid administrare; pro quo Lat. dixeris, Administrare aliquid ex lege. Schor. Phras. ad Voc. Ex.

2. Secundum Matthaeum, Marcum cet. Evangelium; pro quo Lat. Evangelium Matthaei, Marci cet. Evangelium auctore Matthaeo, Marco, cet.

3. Secundum methodum dicere; pro quo eleganter Cicero: Consituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus: non quod vos ignorare arbitrer; sed ut ratione et via procedat oratio. Schorus de Phras. ad Voc. Procedere. Ratione et via, eleganter heic dicitur pro Methodo. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Methodus.

4. Secundum meum sensum; pro quo Lat. Ad meum sensum, Ex animi mei sententia, Meo quidem judicio, Vt equidem opinor.

5. Secundum opinionem vulgi loqui; pro quo dixeris, Ex opinione vulgi loqui. Schor. Phras. ad Voc. Ex.

6. Secundum quid, quod in Philosophorum scholis increbuit; pro quo Lat. Quadam ex parte.

7. Secundum pacta, Secundum tenorem pacti; pro quo Lat. Ex pacto, Ex conventione.

8. Secundum sententiam alicujus aliquid facere; pro quo Lat. De vel ex sententia alicujus aliquid facere, De consilio alicujus aliquid facere.

9. Secundum tuam dignitatem, Secundum nostram familiaritatem id facias; pro quo Lat. Pro tua dignitate id administres, Pro familiaritate nostra id facias.

10. Secundum voluntatem alicujus facere vel dicere; pro quo Cicero Arbitratu alicujus, Ad arbitrium, ad voluntatem alicujus agere. Ad voluntatem alicujus se accommodare, Ad arbitrium et nutum alicujus se totum singere et accommodare.

SECVNDVM quod quisque bonus est amicitiam diu vetinet; secundum quod quisque honoratus est, solet dicere; Secundum quod quisque veritatem maxime perspicit, prudens et sapiens est; Secundum quod singula in manus venerunt, collegi; Secundum quod quisque liber bonus magnus est, majorem laudem meretur. cet. locutiones sunt minus Latinae, quamvis Praepositio Secundum eā notione heic occurrat, quā Latinis haud infrequens est: respicit quippe certam quamdam proportionem. Latini heic multo aliter: Vt quisque optimus est, ita retinet amicitiam longissime; Vt quisque aetate et honore antecedit, ita primus solet suā sponte dicere; Vt quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique et acutissime et celerrimo potest et videre et explicare rationem; is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet, Cic. L. 1. Offic. c. 4; Collegi non servato temporis ordine (neque enim historiam componebam) sed ut quaeque in manus venerat, Plin. L. 1. Ep. 1; Vt aliae bonae res, ita bonus liber melior est quisque, quo major, id. L. 1. Ep. 10.

SECVRE agit perperam: neque enim Verbum Agere heic Adverbium admittit, quum pro Verbo Substantivo Esse vel Vivere usurpatur. Dicendum igitur pro eo, Securius agit, Sine cura et sollicitudine est.

SECVRVS obtrectatoris fortunae, odii: it. Securus a metu, ab hostibus; de periculo, de bello, de pecunia; Tacit. Germ. c. 46. n. 8. adversus homines.

* Insolenter Tacitus Agric. 26: Securus pro salute.

SECVS post se admittit Quam Ac, Atque. V. g. Non secus, ac si ipse adesset.

Ponitur etiam absolute cum vi negandi. V. g. Recte, an secus, nihil ad nos.

SED adversativam si in antecedente inciso negatio praecedat pro negativa Non, eleganter dico Adeo non, ac pro Sed dico Vt potius.

* V. g. Parentes adeo non sunt contemnendi, ut potius omni honore sint prosequendi; pro Parentes non sunt contemnendi, sed honorandi.

SED ET interdum idem est quod Quin etiam.

* Plin. L. 7. c. 30: Sed et nostrorum gloriam percensenmus. Iustinus L. 2. c. 1. n. 12. seqq: Contra Scythae coeli temperamentum, nullum esse vetustatis argumentum putabant: quippe naturam, quum primum incrementa caloris ac frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse: sed et arborum atque frugum pro regionum conditione apte genera variate.

SEDERE ad dextram aut lacvam it. Sedere ad dextrum aut sinistrum latus alicujus, bene; quia Cicero Verr. 5. c. 41. dicit Ad latus alicujus sedere: longe tamen usitatius, atque adeo elegantius pro eo dixeris Infra aut Supra sedere vel accumbere. V. g. Cic. L. 9. Ep. 23. Accubueram horā nonā, quum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. Dicis, ubi? Apud Volumnium Eutrapelum: et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. Schorus de Phras. ad voc. Infra.

* Plinius L. 9. Ep. 23. dicit, Recubare cum aliquo et super aliquem; Id. L. 2. Ep. 6.


page 1739, image: s0918

Mihi proximus recumbebat; Curtius L. 8. c. 5. n. 22. Cubare super Regem.

Neque vero dicimus tantum Sedere ad latus alicujus, sed etiam Adsidere lateri alicujus, it. Sedere apud aliquem Cic. L. 2. Orat. n. 12. Simul adsidamus, si videtur, Wir wollen uns hier bey einander hinsetzen, wenns so gef allig ist, Id. L. 1. Acad. Quaest. n. 14.

SEDET VESTIS BENE quomodo Galli Cette robbe vous sied bien, et nos Das Kleid sitzet wol, nemini suspectum sit. Nam ita ipsos veteres locutos esse apparet ex cap. ultimo L. 2. Fabii Quintiliani, ubi scriptum hoc est: Pars togae, quae postea imponitur, sit inferior: nam ita et sedet melius et continetur. Vorst. de Lat. Falso susp. 145.

* Sed Sedere bene pro Perquam commode sedere, suspectum.

SEGNIS in labore Segnis ad credendum, ad imperandum.

* Livius L. 1. c. 4: Ita geniti, ita educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare civca saltus.

SEIVNGERE aliquem ab aliquo Cic, in Vatin. c. 10. Ex fortissimorum civium numero.

SEMEL AVT BIS it. Bis vel ter, Ein bis zweymal, Zwey bis dreymal, non satis accurate dicitur: rectius, Semel atque iterum, Iterum ac tertie.

* Id enim discriminis interest inter Bis et Iterum, ut Bis utrumque actum complectatur, Iterum secundum tantummodo actum respiciat. Quamquam Bis interdum ponatur pro Iterum. Nam ipsi veteres linguae suae a)kri/beian non usquequaque et ubique satis custodiunt.

SEMEL PRO SEMPER Einmal für allemal, barbare: Lat. Haec semel dixisse sufficiat; Flor. L. 3. c. 6. n. 7. Semel et in perpetuum.

* Praepofitiones praeponuntur Nominibus, non Adverbiis. Est enim Praepositio vox invariabilis, naturā suā Casum regens.

SEMOTE agit perperam: Lat. Sematus agit.

* Rationem hujus vide in iis, quae paulo ante allata sunt ad loc. Secure agit.

SENATOR in curia suprema Anglicana Ein Lord, ein Mylord in Engelland.

SENATVS POPVLVSQVE vel initialibus elementis S. P. Q. sollemnis Romanorum formula.

*Sed merito ludibrium debent cordatioribus, qui istud omnibus fere municipiis tribuunt, ubi populo nihil juris est in administranda republica, et ubi umbra potius collegii, quam senatus hoc nomine dignus occurrit. Scilicet cavenda est in stilo nimia antiquitatis romanae adfectatio, ne ridicule Herculis, quod ajunt, cothurnos aptemus infanti: prout id ante alios olim fecit Christophorus Longolius, qui, quoties scribit, in rep. Romana sibi constitutus videtur, praecipue in sua Apologia. Quis risum tenere potest? si Michael Fernus Campani Poemata Pomponio Laeto dedicans hāc utitur formulā: Dictatori Perpetuo, Imperatoris nostro Maximo, Pomponio Laeto, Magistro equitum, cunctaeque Reipublicae litterariae, Michael Fernus Mediolanensis, vilis pabulator, strenuan pugnam, pulchram victoriam. Vid. Werenfels de Meteoris §. 9.

+ Decorum politicum in eo quoque servandum est, ut quemque, prout vel nobilitate generis vel dignitate officii spectatus est, illo honoris titulo, quo mores recepti jubent, prosequamur. Hodie non ita procedit, ut olim priscos apud Romanos, ut litteras ad virum aliquem prae aliis eminentiori gradu constitutum daturi scribamus: Sempronius Cajo S. P. D. Loquendum scribendumque ita est, ut saeculum fert, et praesertim, ut prudentiores et doctiores aetate nostrā viventes scribunt et loquuntur. Morositas vero illa, ut nihil non ad modum et rationem reipublicae Romanae exigamus, quum tamen nostrarum rerum publicarum facies longe alia sit, quam illius, neque in scholis toleranda est, in quarum umbris omnia ad vitae lucem accommodata tradi et doceri debent.

Quae quamvis ita sint; duo tamen in hodierno, quem vocant, curiae stilo concoquere vix possum, quorum prius est, quod per abstracta saepissime loquantur. V. g. Regia vestra Majestas, Celsitudo, Dilectio Excellentia Vestra; pro quo dici multo rectius poterat: Rex Serenissime, Comes Celsissime, Dilectissime Consanguinee, Vir Excellentissime: alterum est, quod persacepe Regem vel Principem alloquentes tertia appellent Verbi Persona, quae, ips ā naturā id praecipiente, Latinaeque linguae genio sic jubente, secunda debebat esse. V. g. Regia Vestra Majestas clementer preces meas audire, meque votorum compotem reddere sustineat. Quid vero impedit, quo minus in secunda Persona dicamus: Preces, Rex Serenissime, meas audire, meque votorum compotem reddere clementer sustineas. Weiss. de Stil. Rom. 343. seqq.

SENIOREM FIERI aut Antiquiorem fieri perperam utrumque; posterius pejus est, quia heic insuper Antiquior inconcinne usurpatur pro Sene.


page 1741, image: s0919

Conf. Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Antiquum. Latine heic dixeris, Aetate procedere, Consenescere. Schorus de Phras. ad voc. Procedere.

SENSV magno pietatis mortuus est Er hat ein erbaulich Ende genommen, Scioppius in Stradam damnat; et id quidem recte.

* Sensus enim pietatis, notionem habet intransitivam, quae tamen huic locutioni non convenit. Ita homo religiosus sensum pietatis habet; nec dici tamen potest sensu pietatis vivere aut mori.

Substituendum autem aliquid est, quod transitive significet. V. g. Singulari pietatis significatione moruus est, Singulari pictatis exemplo mortuus est, Eam obiit mortem, quae commendari possit in exemplum, Sanctā quādam ratione vitam finiit suam.

SENTENTIARVM nimius strepitus humile aliquid habet et fastidium parit: sed moderate adhibitae illae orationi decorem conciliant.

* Sententias quidem, quae doctrinae sunt de vita et moribus, lumina orationis et velut oculos cloquentiae esse, cum Fabio omnes sapientes statuunt: sed continuis strepere sentenciis, quod Famianus Strada fecit, hoc ipsum quoque non minus, ac jocorum futilitas, humile est et abjectum. Iocandi quidem nimius pruritus plebejae hilaritatis; sententiarum intemperatum studium impolitae et rudis sapientiae est.

+ Iulius quidem Caesar, omnium principum facile princeps, et Romanos inter Historicos jure quodam suo primus habendus a Tullio laudatur, quod nemo sententiis aut acutior aut crebrior fuerit: sed norunt adsidui commentariorum ipsius lectores, quam scienter ille nec frequentes, nec verbosas nimis, nec longius repetias narrationibus interjecerit sententias, ut prope non sentiantur. Duo quam maxime cavet, ut ne copia nauseam pariat, neu ut praeceptiones et agendi regulae inculcentur, sed ut ipsis rebus gestis, quas exponit, misceantur. Caesaris sane exemplum si cum Curtio contuleris, sagacioribus liquido, quid Imperator ab homine umbratili distet, apparebit. Docet Curtius lectorem, ut discipulum: monet et nutu quasi uno, quid facto sit opus, imperat Caesar. Eādem virture exsplenduisse credendus est imperii, quod Caesar pepererat, heres Augustus, de quo Suetonius praedicat, vitasse sententiarum ineptias atque inconcinnitatem. Est etiam sapientiae quaedam moderatio, quam qui non habet, in maxima tantae virtutis ostentatione desipit. Weissius de Stil. Rom. p. 355. seqq.

SENTIRE aliquam rem et de aliqua re, cum aliquo.

SEQVI suum judicium bene: clegantius, Suo judicio stare, vel pro Argumento Animo suo obsequi.

SEQVITVR, VT cet bene et Latine dicitur.

* Cic. 2. de Fin. c. 8: Nec enim sequitur[?]ut, cui cor non sapiat, ei non sapiat palatus.

+ Nota: Cicero heic usurpat palatus Genere Masculino, quum ceteroqui non nisi Palatum Genere Neutro in usu sit.

* Raro cum Accusativo et Infinitivo. Cic. de Fato 14: Nec si omne enuntitatum vevum aut falsum est, sequitur, illico esse causas immutabiles et aeternas.

+ Prior construendi modus, usitatior nempe ille, non modo locum habet, si praecedenti commate ratio ejus, quod per to\ Sequitur conficitur, continetur, sed etiam tunc, quum nulla ratio praecedit. Cic. L. 2. Offic. c. 1.: Quemadmodum officia ducerentur ab honestate, Maree fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut haec officiorum genera persequar. cet.

* Nota: Sequitur, quod cet. suspectum est.

SERIVS HOMO Afranius, Nonius, Macrobius Lib. 3. Saturnal. c. 14. et 15: Cicero et optimus quisque, Homo scverus et gravis.

SERVARE LEGEM tutum certumque omnino est auctore Cicerone Lib. 1. Ep. 17. Horatio Lib. 1. Ep. 16. v. 41. Ovidio Lib. 1. Pont. 1. v. 22. Livio Lib. 37. cap. 54. item Lucano, Iuvenale, Valerio Maximo et Seneca. Ceteroquin formulae Ciceronianae sunt, Parere legi, Observare legem, Sequi legem. Sed Implere legem, trita frequensque in sacris locutio est; quamvis etiam apud Ovidium et Quintilianum occurrat. Cell. Antib. 228. C. P. 92. Ol. Borrich. Anal. 52. Conf. supra Implere legem; it. Observare legem.

SERVIRE alicul vide supra Inservire alicui.

SERVIRE alicui pro pecunia suspectum: Lat. Ad aliquem locare se; Mercenariam operam alicui addicere.

SERVITVTEM servio huic et secundum Plaut. Mil. 2, 1, 17. apud hunc.

SI EGO sim qui tu es, Wenn ich in deiner Stelle ware. V. g. Fac, quaeso, qui ego sum, esse te: esine aut tui pudoris aut nostri, primum rogare diem, deinde plus annus posinlare? Cicero habet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 50.



page 1743, image: s0920

SI EST ut ille facere hoc velit, Ist es, dass ers thun will, Terentius. Vorst. de Lat. Falso Susp. 54.

SI FORTASSE Si fortassis, Si forsitan, it. Nisi fortasse, Nisi fortassis, Nisi forsitan; it. Ne fortasse, Ne fortassis, Ne forsitan; vitiosa censentur, nisi quando multa verba interponuntur.

* Ioh. Conr. Schwarzius apud Tursellinum ad h. l. unicum exemplum in contrarium adfert ex Cic. Ep. 5. ad Brutum, ubi Nisi fortasse legitur.

Recte autem dicitur Si forte, Nisi forte, Ni forte, Ne forte.

* Si forte Latini; similiter ut Graeci e)s2 tu/xoi, et Germani Wenn etwa.

SI IN tuo sim loco Wenn ich in deiner Stelle ware Terentius. Vorst. de Lat. Falso Susp. 49.

SI MAVIS v. g. Lege Arndtium, vel, si mavis, Gerhardi Scholam pietatis, Petronii idiotismus est, quo tamen etiam Plinius aliquando utitur, v. g. Lib. 2. Ep. 17. Ciceronis est, Vel, si ita oidebitur, vel si ita visum fuerit. V. g. Lege Arndtium, vel, si ita videbitur, Gerbardi Scholam pietatis.

SI MODO Plinius Lib. 1. Ep. 24: usitatius pro eo dixeris, Dummodo.

SI, NISI, Vt, Quum, Dum, Ne, Cur, et pronomen Qui, Quae, Quod, in orationis medio posueris eleganter.

* V. g. Amantem te si negligis. Id nisi feceris. Negotium hoc ut conficias, laborandum est. Laborem tua cansa quum suscipio. Amicitiam hanc nostram, dum ego vivam, adservabo. Fortunae vim ne sentiamus. Causa, cur cuperes, non erat. Virtuti voluptatem qui praeponit, appellatione hominis indignus est. Conf. supra Quum eleganter.

Quum rarius: reliquae hae particulae usitatissime etiam praeponuntur.

Elegans in primis est to\ Nihil ut. V. g. Litterae tuae ita conscriptae sunt, uihil ut iis esse possit elegantius.

SI NON ERRO Germanismus Lat. Ni fallor, Nisi me fallit animus, Nisi me fallo, Nisi omnia me fallunt, Nisi quid me fallit.

* Neque vero dissimulare queo, Si non pro Nisi interdum occurrere. v. g. Cic. L. 1. Orat. Quare hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus: cetera si non didicerit cet. Id. L. 2. Verr. n. 117: Si me animus atque amor in remp. existimatioque offensa nostri ordinis ac judiciorum non hoc facere coegisset.

SI QVAE ulla dubitatio est perperam. Annon enim sufficit Si ulla?

* *to\ Quae ulla videtur aliquid supervacuum ac tauto/logon habere. Etenim to\ Quae hoc loco est pro Aliqua; ut ergo Si quae ulla positum sit pro Si aliqua ulla. Ceterum post voculam Si non Quae, sed Qua poni solet, et quidem pro Aliqua. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 223.

SI QVAERIS usurpari solet in iis rebus, quas scire, ad eum, quicum agimus, non magnopere pertineat, Cic. 3. Offic. cap. 20: Ea res, si quaeris, magno ei honori fuit.

* Dicunt etiam heic, Si quaerimus, Si quaeritis.

SI QVANDO Si quis, Sicubi, Nisi quis, Nuncubi, Ne quando, Ne quis, Num quis, Quo quis, Num quando, Quanto quis, Quum quis, Sive quid, Aliud quid, longe usitatius, quam Si aliquando, Si aliquis, Si alicubi, Nisi aliquis cet.

SI QVANDO nunc praecipue cuperem esse te Romae, Plinius Lib. 6. Ep. 6: at multo usitatius et elegantius cum Cicerone heic malim, Si umquam alias, at nunc certe te Romae esse cupio.

SI QVID EI ACCIDERIT Si quid humanitus ipsi accidat, i. e. Si ex vita hac ipsi migrandum fit, per euphemismum: Sueton. Iul. 86. pro eo, Si quid ipsi eveniat:

SI QVIS QVID bene. V. g. Cic. 1. Orat. 22: Si quis quid quaereret. Liv. Lib. 30. c. 22: Si quis quid vellet.

SI QVIS PVDOR in te, atque adeo si quis metus fuisset Wenn noch ein wenig Scham oder Ehre in dir gewesen ware, Cic. in Verr. Lib. 3. n. 141.

SI, SIN Siquidem, Ni, Nisi, Indicativo junguntur et Conjunctivo: sed cum Conjunctivo, potentialem, conditionalem et incertum sermonem efficiunt.

* V. g. Si facias, Si faceres, Si fecisses, Wann du es thun wollest, wann du es thun wurdest, wann du es wurdest gethan haben.

Nisi, quatenus corrigendi particula est, semper fere Indicativo, rarissime Conjunctivo, jungitur. Cic. pro Mur. Nemo fere saltat sobrius, nisi forte insanit.

SI interdum in periodis conditionalibus apud veteres omittitur; quod tamen notandum; haud imitandum fuerit.

* Plin. L. 1. Ep. 12: Dedisses huic animo par corpus: fecisset, quod optabat i. e. fi dedisses.


page 1745, image: s0921

Sallust. Lug. c. 64. fin. Dimidia pars exercitus sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum i. e. si permitteretur.

+ Sallustii editiones complures heic inferciuns si; sed praeter sidem Codd. MSS.

SI TIBI VIDETVR eleganter pro Si tibi placet, si tibi placuerit.

* Cic. L. 2. Orat. n. 297: Nunc si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, quare tu hoc ita magnum putes, nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore majus esse videatur.

Tibi etiam subinde, nec ineleganter omittitur.

* Cic. L. 1. Acad. Quaest. n. 14: Simul adsidamus, inquam, si videtur.

Dicunt item: Si ita visum est, Si ita visum fuerit, Si ita videbitur.

SIC in apodosi a Latinis recte omittitur interdum tamen additur, prout nos Germani facere solemus semper. Cic. Lib. 9. Ep. 35: Quia non est obscura tua in me benevolentia, sic sit, ut multi per me tibi velint commestadari.

SIC non putem per se in responsione adhibendum quod tamen faciunt vulgo non pauci.

* Nam quod Terent. Heaut Siccine, inquit, est sententia? Me. Sic; id sit sollemni Latinis respondendi more, quo cum aliis vocabulis, tum maxime verbo, per quod interrogatum est, responderi solet. V. g. Estisne vos oratores? R. Sumus. Estne in tua potestate? R. Est. Deditisne vos urbem? R. Dedimus. Satin hoc certe? R. Certe. Possunt hujusmodi proferri plus sexcenta. Quin sunt nihilo secius et aliae respondendi formulae, non parum venustae. V. g. Scilicet, Verum, Sane, Maxime, Sic habet, Admodum, cet. Terent. Men' quaerit? Sy. Verum, Ia freylich dich! wen sonst? Idem: Estne, ut fertur, forma? Par. Sane, Ia wohl. Plaut. Vin' tibi conditionem luculentam ferre me? M. Sane volo. Cicero: Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus Latine incerrogem? Pa. Sane, si placet. Sed de his plus satis, quae abunde quotidiana lectio suppeditat. Illud autem Terentii Phorm. A. 5. Sc. 3. v. 29: De. Hanc igitur mittimus? Ch. Quidui? De. Illa maneat? Ch. Sic; non simpliciter respondentis, sed adsentientis magis est. Erasm. in Vall. 177. seq.

SIC-VT vide supra Ita-Vt.

SILENTII peplo aliquid involvere trita hodie r(h=s1is2, cujus tamen idoneam auctoritatem apud veteres non dum reperire potui: ita autem veteres pro eo, Silentio aliquid transire, Silentio aliquid praeterire, Praetermittere aliquid silentio, Haec tacita mihi quodammodo relinquenda sunt. Cic. Lib. 3. Ep. 8; Honon est praetereundum, Hoc non est celandum, Quiescendum est in praesenti Cornel.

SILERE aliquam rem et de aliqua re.

SIMILIS alicujus et alicui dicimus etiam Similem esse in aliquem, et Similes esse inter se.

Cum Genitivo junctum saepius de ingenio et moribus dicitur. V. g. Heri sui similis est, Er hat seines Herrn Kopf und Sinn. Saepius inquam, ita usurpatur cum Genitivo junctum; non semper, prout Grammatici, auctore Diomede, fere inculcant. Dicunt: Simile veri et vero. Item conjuncte Verisimile et Verosimile.

* Par ratio est in Dissimilis.

Absimilis vix aliter, ac cum Dativo invenitur. Suet. Absimilis Tiberio.

Nec raro etiam Similis, et Adverbium Similiter, copulatur cum Ac, Atque, Vt.

* Cic. Similem habeat vultum, ac si ampullam perdidisset. Id. Similis finis erit boni, atque antea fuerat. Id. Similes sunt, ut si qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant. Id. Similiter facis, ac si me roges. Id. Neque vero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse vidi. Id. Similiter facere eos, qui inter se contenderent, ut si nautae inter se certarent, quis eorum potissimum navim gubernaret.

Plinius Lib. 1. Ep. 17. post Similiter ponit etiam Et. V. g. Epicurus dicit absurde, similiter et si dicat.

* Eaedem hae particulae, quae to\ Similiter excipiunt, tw=| Pariter et Aeque etiam congruunt. V. g. Pariter vel Aeque facit, actu, atque ille, ut solent, qui cet.

Pariter etiam sibi subjunctam interdum habet Praepositionem cum, v. g. Studia pariter cum aetate crescunt.

SIMPLICITER Praecise, Sine conditione, Sine comparatione, Ex ipsa rerum vi, aliquid dicere: cui opponitur Conjuncte, Comparate, Cum adjunctione, Sub conditione, In comparatione, Respectu alterius, In collatione alterius, aliquid dicere. Imperiti pro eo cum Philosophis Absolute et Relative, Absolute et Respective, aliquid dicere.

* Absolute Adverbium quidem satis Latinum est; at notione longe diversā, quā


page 1747, image: s0922

nempe idem notat, quod Plene, Perfecte. Cic. 3. de Fin. 41: Necessario sequitur, omnes sapientes semper feliciter, absolute et fortunate vivere. Id 4. Acad. 101: Sed undique perfecte et absolute ita pares, ut iuter eos nihil prorsus intersit. Id. 4. Tusc. 58. Perfecte atque absolute beatos effici. Absolute posteriori loco ponitur, quasi perfectius aliquid significet, quam Perfecte: ut verti Germanice possit Vollkommen und ganzlich. Aut. ad Herennium L. 1. c. 10: Breviter et absolute aliquid exponere, Kurz und gut etwas vorstellen. Sueton. de Grammat. c. 4: Absolute doctus, Ein vollkommen gelehrter Mann. Seneca Ep. 52: Fluctuamus inter varia consilia, nihil libere volumus. Nihil absolute. Nihil semper.

Relative Adverbium est, quo non nisi Augustinus e veteribus utitur. Respective plane barbarum est.

SIMVL So bald, varie construitur. 1. Simul, absolute. 2. Simul ac sequente Consonā, Simul atque sequente vocali. 3. Simul et. 4. Simul ac, statim. 5. Simul atque, illico. 6. Simul atque, continuo. 7. Simul atque, statim. 8. Simul, confestim. 9. Simul ut. 10. Simul, statim. 11. Statim ut. 12. Statim, simul ac. 13. Statim, simul ut, sequente Verbo Indicativi vel Conjunctivi Modi. 14. Simul ac primum.

* Cic. Acad. 2: Simul inflavit tibiam, carmen agnoscitur. Id. L. 2. Ep. 5: Simul quid erit certi, scribam ad te. In Verrem 3: Verves simulac tetigit provinciam, statim Messanam litteras dedit. Ibid. Simul atque audiero, scribam ad te. Ad Atric. Demonstravi heic illi, simul et illud ostendi Lib. 1. Ep. 16: Simul accepi a Seleuco tuas litteras, statim quaesivi. Pro Mur. Simul atque increbuit suspicio tumultus, artes illico nostrae conticescunt. In Verr. 6: Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, mittebantur illi continuo Gibiratici canes. Pro Rosc. Amer. Quem simul atque attigi, statim homo se erexit. It. Quem simul agnovi, confestim diligere coepi. Id. L. 2. de Fin. Omne autem animal, simul ut ortum est, et se ipsum, et omnes partes suas diligit. Attic. L. 2. Ep. 12: Litteras scripsi statim, ut tuas legeram. It. Statim scribam, simulac cognovero vel simul ut cognovero, it. simul ac cognoscam, vel simul ut cognoscam. Cic. 3. Verr. Simul ac primum ei occasio visa est.

Iungitur etiam huic Adverbio Praepositio Cum sequente Ablativo suo. V. g. Simul tecum, Simul nobiscum, cet.

* Cic. L. 16. Ep. 9: Eodem tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia.

Et abundat cum Verbis Compositis a con. Ter. Multa concurrunt simul. Linacer Lib. 56. p. 476.

+ Per Graecismum insuper Praepositio cum omittitur, Ablativo nihilo minus sequente, quemadmodum dmou= apud Graecos construitur. Silius L. 5. v. 418: Avulsa est protinus hosti Ore simul cervix i. e. cum ore simul. Tacitus im saepe locutus est; ut Annali 3. c. 64: Quindecimviri Septemviris simul i. e. cum Septemviris simul. Et Annali 4. c. 55: Tralliani Laodicenis et Magnetibus simul transmissi i. e. cum Laodicenis et Magnetibus simul. Vide Freinshemii Indicem, et conf. Heinsium ad Ovid. Amor. L. 1. Eleg. 4. v. 1. et Gronovium ad Stat. Silv. 5. p. 373.

SIN idem valet quod Si, Si vero, nisi quod semper in posteriore parte ponitur, ubi fere duorum est oppositio; Si in priore.

* V. g. Si ad litterarum studia diligenter incumbas, maximam tibi gloriam comparabis: sin inertiae vacare malis, id senties cum damno.

At vero Sin ponitur mox sine alterius cujusdam particulae societate; mox etiam elliptice, subauditā enuntiatione illā, cui inservit; mox tandem cum voculis Aliter, Minus, Autem, interdum quoque Vero.

* Cic. L. 3. Ep. 2. Quare si plaue a nobis deficis, moleste fero: sin Pansae adsentari commodum est, ignosco. Ter. Hec. A. 4. Sc. 4. v. 13: Ego, Pamphile, esse inter nos adfinitatem hanc sane perpetuam volo; sin est, ut aliter tua siet sententia cet. Cic. L. 10. ad. Attic. Ep. 13: Verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum: sin, latius manabit. Manilius L. 4. v. 428: Incipimus si verba, piget; sin, gratia deerit. Cic. L. 11. Fam. Ep. 14. ad D. Brutum: Id si ita est; omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, Germ. Steht es aber anders. Id. ad Attic. L. 9. Ep. 15. pr. Si mihi veniam, quam peto, dederit, utar; sin minus, impetrabo aliquid a me ipso, We aber nicht, widrigenfalls aber. Et. L. 10. 196. 5: Si vir esse volet, Synodia; sin autem, crimus nos, qui solemus. Id. L. 1. Fam. Ep. 18. extr. Si suscipis causam; conficiam commentarios rerum omnium: sin autem differs me in tempus aliud; coram tecum loquar. Id. in Lael. c. 17: Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur, quam sint leves: quidam, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti cet.

+ Atque ex secundo et hoc ultimo Ciceronis loco apparet, Sin etiam sequi posse, licet in priori membro non praecedat Si. Cujus quidem exempla complura exstant. V. g. Cic. L. 3. Orat. n. 74: Nunc contra


page 1749, image: s0923

plerique ad honores adipiscendos et ad remp. gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se.

Pro Sin interdum videre apud veteres est Si non, Si minus, Si contra.

* Horat. L. 1. Ep. 6. fin.

Si quid novisti rectius istis,

Candidus imperti: si non, his utere mecum. Plin. L. 3. Ep. 1: Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur: si non, liber legitur: Plin. Pan. c. 67: Egit cum diis, ipso te auctore, Caesar, respublica, ut te sospitem incolumemque praestarent; si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque a custodia tui corporis oculos dimoverent. Liv. L. 38. c. 8: Omnium co sententiae decurrerunt, ut pax, si posset, aequis; si minus, tolerandis conditionibus peteretur.

SINE IOCO rarius et infrequens multo usitatius, Extra jocum, Remoto joco.

SINE MORA Plinii SINE CVNCTATIONE Curtii est.

SINE OMNI v. g. Sine omni malitia, Sine omni dubio, pro Sine ulla malitia, Sine ullo dubio, Comici interdum quidem v. g. Plautus et Terentius, nec non Ovidius habent; ceteri vero, Cicero nempe, Virgilius, Livius, Nepos, Iustinus, alias etiam Ovidius, aliique elegantiores perpetuo Sine ullo dicunt. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 81. Cell. Antib. 235. C. P. 193. Borrich. Analect. 53.

* At Sine quodam, Sine quadam, v. g. Sine quadam exceptione, pro Sine ullo, Sine ulla, v. g. Sine ulla exceptione, plane perperam ac praeter rationem dicitur.

SINE testamento mori infrequens: usitate et eleganter pro eo, Intestato mori, Intestatum mori.

SINE vadere sicut vadit, Lass es geben, wie es geht, Germanismus: Lat. Feratur res isto cursu, quo fertur; Quiesce; Ne quid turba; Nihil move; Nihil te interpone; N einterturba; Feratur impetu suo, impetu animi sui, mentis suac, voluntatis suae; Teneant cunsum suum; Res eant ex libidine ipsorum; Nihil interpone eorum audaciae, libidini, temeritati; Suo cursu res ire patere. Curt. L. 8.

* In hac loquendi forma Verbum Ire quidem; non autem Vadere veteres usurpant. Conf. supra Ire, Ire bene.

SINGVLIS ANNIS SEMEL it. Vnoquoque anno, haud quidem plane inepte dicitur, quod Schorus de Phras. ad voc. Anniversarius vult; quum non desint ejus exempla. V. g. Cic. Orat. Vix singulis aetatibus bini oratores laudabiles constiterunt. Id. de Nat. Deor. Sol binas in singulis annis reversiones facit; interim facile id Schoro largimur, Latinos potius per to\ Anniversarius ejusmodi quid non sine elegantia significasse. V. g. Festos dies anniversarios agere, Impetus coeli constantissime conficiens vicissitudines anniversarias.

* Pro Anniversarius Livius L. 1. c. 35. habet Sollemnis annuus. V. g. Sollemnes deinde annui mansere ludi.

SINGVLIS QVINQVE MENSIBVS vitiose Latini, Quinto quoque mense.

* Singuli esse nequeunt, qui quinque sunt: haec sunt a)s1u/stata kai\ a)dia/qeta. Singuli vocabulo monas sive unitas significatur. V. g. Imperator Tarenti, Brundisii, Biponti singulas legiones posuit i. e. in unaquaque harum civitatum unam legionem posuit. Sic recte dico, Singulos convivas saluto, Germ. Ich beisse einen jeden Gast absonderlich willkommen: at contra rationem dicitur, Singulos quinque convivas saluto.

Dicendum erat, Convivas, quorum sunt quinque, bos ego saluto singulos.

SIPHONES MANVALES Hugo grotius in Obsid. Grollae: alii Crotala ignea, Globos sulpbureos, Pyrobolos; Vegetius L. 1. de Re Milit. c. 17. Martiobarbulos, et L. 4. c. 18. Malleolos, vocat Die Granaten.

* Schurzfleisch in Nomenclat. Strateg. p. 41. Milites, qui glandes pulvere nitrato repletas manu ejaculantur, nuncupat Die Granadiers.

SIT, QVOMODOCVMQVE VELIT it. SIT, VT SIT perperam: Lat. Sit sane ita; Quicquid est. It. Iustinus L. 2. c. 11. n. 11: Qualitercumque proeliantibus cadendum est, Es sey, wie ihm wolle, wenn sie auch noch so gut fechten, so mussen sie doch ins Gras beissen.

SOCIARE se alicui et cum aliquo

SOLENNIZARE diem vel Facere festum diem barbare: Lat. Agere, agitare, celebrare diem festum. Schorus de Phras.

* Solennizare vocabulum barbarum est.

SOLENNITER DESVPER PROTESTOR vulgata locutio Advocatorum; sed barbara.

* Neque enim solum Protestor barbare dicitur; sed etiam Desuper Latinis non significat Super ea re. sed De superno loco.



page 1751, image: s0924

Latine dixeris, Obnuntio, Reclamo vel Obloquor diserte et conceptis verbis.

SOLIS occasu Ad solis occasum, Sub solis occasum. Ita triplici modo dicunt.

SOLLICITAT hoc stomachum meum i. e. hoc mihi salivam movet, vehementer mihi arridet, locutio perquam elegans.

* Plinius L. 1. Ep. 24: Mala emtio semper ingrata est, eo maxime, quod exprobrare stultitiem domino videtur. In hoc antem agello: si modo arriserit pretium: Tranquilli mei stomachum multa sollicitant: vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis, quam distringat.

SOLLICITVS est propter me perperam.

* Praepositio Propter huc non quadrat. Propter respicit fere causam aliquam finalem: heic autem sermo est de objecto.

Latine dixeris, Sollicitus est de me. Plinius L. 8. Ep. 5: Suspensus sum pro homine amicissimo.

* Sollicitus, quod omnino heic notetur, quinque modis construitur:

1. Sollicitus de aliqua re. Hic modus optimus est ac probatissimus.

2. Sollicitus aliquā re: omissā Praepositione De. Ita Terent. Andr. 1. 5. 33.

3. sollicitus in aliqua re. Ita Quintil. L. 8. c. 3.

4. Sollicitus pro aliqua re. Ita Gell. L. 19. c. 1.

5. Sollicitus alicujus causa; apud Cic. Hic etiam ultimus modus sat belle se habet.

SOLLICITVS NON EST de crastino Nihil curat, locutiones sunt, quae quidem nihil vitii habent, si ad Grammaticam et Analogiam exigas, sed linguae tamen genio non accommodatae satis sunt ad exprimendum id, quod heic innuitur. Id enim veteres longe aliter dicunt. V. g. Vivit in diem, Vivit in horam.

* Cicero: Cum latronibus non solum die, sed etiam in diem vivere. Id. Nos in diem vivimus: quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dieimus. Id. At bi, qui in horam vivunt, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne quidem de utilitate sua cogitaverunt. Schor. Phras. ad Voc. Vivo.

SOLSTITIVM AESTIVVM optime dicitur: Solstitium brumale, non aeque placet.

* Vnum enim tantum esse Solstitium, deque brumali tempore Solstitium dici non posse; sententia est Vossii, Iul. Caes. Scaligeri et Ios. Castalionis. Et profecto verisimillimum est, veteres aureā linguae Latinae aetate tantummodo Solstitium vocasse, quum sol Canerum ingreditur; at quum Capricornum, non Solstitium, sed Brumam appellasse. Hinc Cicero L. 2. de Nat. Deor. Solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci. Seneca Nat. Quaest. L. 3. c. 29. de Cancro et Capricorno locutus: Illic, inquit, solstitium; heic bruma conficitur. Virgil. L. 1. Georg. v. 100:

Humida solstitia, atque hiemes optate serenas.

Aliter tamen sentiendum est de argentea aetate. Columella enim, purus atque elegans auctor, dixit non semel Brumale solstitium. Postea etiam ita locuti sunt Solinus et Vegetius, et Macrobius L. 1. Saturnal. cap. 21: Quum sol, inquit, ad minimum diei pervenit spatium, id veteres appellavere brumale solstitium. Voss. de Vit. 134. it. Etymolog. Inl. Caes. Scaligeri Comment. ad Aristotelis Hist. Anim. L. 9. c. 22. Ios. Castalionis Var. Lect. c. 27. Borrich. in Voss. 238. seqq. Cellar. C. P. 169.

SOLVERE naves sine apposito; Solvere naves e portu; Solvere a terra, Vom Lande stossen.

SOLVERE fidem est praestare: sed contra Solvere foedus, religionem, leges, est dissolvere, violare.

SOLVO TIBI i. e. satisfacio SOLVO TE i. e. libero.

Dicunt autem Verbo hoc notione posteriori sumto: Solvo te hāc re, et hujus rei, Cic. pro Sext. c. 7. It. Selvo tibi hanc rem. V. g. Solvere canes vinculis, et Solvere canibus vincula.

SONANT ITA VERBA pro Verba se ita habent So lauten die Worte, vulgo, sed perperam dicitur.

* Latine quidem dicitur, Verba sonant: sed sonant tunc idem est, quod significant. Ita Cicero L. 2. de Fin. Non intelligere interdum, quid sonet haec vox voluptatis i. e. quae res huic voci subjiciatur. Id. L. 3. Offic. Haec dno verba inter se discrepare, re unum sonare videntur.

In alleganda vero sententia quando praemittitur, Sonant ita verba; utique Germanismus est. Latini post unum itemque alterum vocabulum Inquit interponunt, quoties Verba cujuspiam adducunt. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 224.

SORTIRI cum aliquo aliquam rem, et de aliqua re. Notentur heic verba, quae occurrunt ap. Cic. Lib. 2. Verr. n. 127: In bydriam sortes conjiciebantur: cujus nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium.



page 1753, image: s0925

SPARGERE aliquem aliquā re et Spargere aliquid in vulgus.

SPE vel EX SPE deturbari sed prius usitatius. It. De spe depelli: similiter ut Graeci dicunt, a)p) e)lti/dos2 kataba/llein.

SPECIALIS AMICVS barbare Lat. Praecipuus amicus, Singularis amicus.

* Specialis dici non potest de amico. Notat enim 1. Id, quod cuique proprium est, nec commune cum aliis. V. g. Iul. Capitolinus in M. Philosopho c. 17: Hoc speciale familia illa semper habnit. 2. Opponitur ei, quod generale est. sic, Genus generale, et genern specialia esse, ait Seneca Epist. 58.

SPECIES SPECIALISSIMA Philosophorum est Latini veteres pro eo, Species ultima, Species extrema.

* Vocabulum Speciei hāc notione sat bene se habet: quod licet nec ipse Cicero improbarit; maluit ipse tamen Formam appellare. Vide eumdem in Topic c. 7. At Superlativus Specialissimus aevo demum barbaro cusus videtur.

SPECIES FACTI ICtorum est ceteroqui inauditum in veteri Latio: dic pro eo, Enarratio facti, Negotii figura cum Tullio; Rei caput cum Plauto.

SPECTACVLA COMMENTICIA Masqueraden, Aufzuge, Wirthschaften.

* Sueton. Claud. c. 21. Grex personatorum hominum, Die Masqueraden-Gesellschaft.

SPECTAT AD ME LIBER pro Liber est meus minus recte: fimiliter ut Pertinet ad me liber; de quo supra.

* Nam Spectare apud Latinos longe aliud significat, nempe Zielen, gerichtet seyn, Sein Absehen haben. V. g. Hoc eo spectat. Consilia ad bellum vel concordiam spectant. Orientem vel ad orientem solem spectare, Ostwerts liegen. Haud dubie ad vim res spectare coepit, Liv. L. 1. c. 9. Parvd ex re ad rebellionem spectare res videbatur, id. L. 2. c. 18. Ad te unum mea omnis spectat oratio, Cic. pro Marc. Nostra consilia in sempiternum tempus spectare debent, id L. 2. Orat. c. 40. n. 169.

Dicunt item veteres: Speclare aliquem et ad aliquem, Seine Augen auf jemanden richten.

+ Vnus Seneca L. 6. de Benefic. cap. 3. scrupulum injicit: Non sunt, inquiens, vestra: in depositi causa sunt, jam jamque ad alium dominum spectantia. Aut hostis illa, aut hostilis animi successor invadet. Conf. Laur. Valla Eleg. L. 3. c. 96. Goclen. Silv. Barb. 35. Ejusd. Observat. 219. Sciopp. Infam. Famiani 69. Vorst. de Lat. Men Susp. 138. Borrich. Analect. 53. Cellar. Antib. 215. C. P. 382.

SPECTATVS ET COGNITVS eleganter Cicero conjungit Div. n. 1: Ad meam fidem, quam habent spectatam jam et diu cognitam, confugiunt. Id. 2. in Verr. n. 29: Homo in rebus judicandis spectatus et cognitus.

SPERO Verbum imitatione Ciceronianā mutatur in Nomen suae originis Spes, et Verbum Habeo, Verbo autem in Participium Futuri Passivi mutato.

* V. g. Ego omnem spem tui curandi in Curio habeo, pro Ego spero, quod Curius te diligenter curaturus sit. Item: Spem habeo tui videndi, pro Spero, me te visurum esse.

Livius et alii, locutioni Spem habere, jungunt Accusativum cum Infinitivo. V. g. Liv. L. 2. c. 12: Sedendo expugnaturum se urbem, spem Porsenna habebat.

SPERO, QVOD ACCESSERIT pro Spero, illum accessurum esse, recte damnat Scioppius de Stil. Hist. 89.

* Si dicitur, Spero, quod accessurus sit, nihil vitii habet. Nam post Verba intellectūs, sensuum, affectuum, itemque dicendi et significandi, recte etiam Quod ponitur, ita tamen, ut, si de futuro in sequentibus sermo sit, non nisi Futurum periphrasticum usurpari queat. Conf. supra; Quod interdum, nec raro sane cum Casu recto cet.

SPES inanes atque falsae Hic Pluralis saepe in Cicerone et aliis obius.

SPONDEO PRO ILLO Für ihn sage ich gut, Cic. L. 1. Fam. Ep. 9: elegantius et usitatius, Culpam illius ego praestabo; De quo tibi homine haec spondeo; De animo meo ipsi hoc spondeas, Plin. L. 1. Ep. 7.

SPONDERE hoc sibi quisque potest Das kann sich ein jeder versichern, Plin. L. 10. Ep. 66. Item: Ego fide meā spondeo, (Ich versichere bey meiner Treue) futurum; ut omnia longe ampliora, quam a me praedicantur, invenias, id. Lib. 1. Ep. 14.

SPONTE meā Sponte tuā, Sponte suā, Sponte vestrā cet. Poetarum: Meā sponte, Tuā sponte, Suā sponte, Vestrā sponte cet. Prosaicorum fere est.

+ Nepos Cim. c. 3. ita quidem, ut in Fabri Thes. haec verba perperam adducuntur: Sponte suā profectus est Lacedaenonem; sed codices meliores habent Sud sponte. Et licet Curtius L. 6. c. 5. n. 18. scribat: Spont:


page 1755, image: s0926

sua genua submittens; tamen veri simile est, to\ Sua non esse Ablativum, sed Accusativum Pluralem, et referendum esse ad Genua, quum idem Curtius Pronomen alibi semper praeponat v. g. L. 5. c. 10. L. 7. c. 5. et 6. L. 8. c. 11. L. 9. c. 3. L. 10. c. 8.

SPVERE alicui in os in faciem, falso pro barbaro habitum a Schoro in Phras. ad voc. Consputo. Plinius enim L. 28. c. 4. habet Spuere alicui in faciem. cicero pro eo, Consputare aliquem, Conspuere aliquem.

STARE eruditi nostri minus recte interdum usurpant, et variis subjectis et objectis tribuunt, quibuscum antiquitas conjungere non ausa est.

* Ia quidem dicunt vulgo

1. Stantibus sic rebus: pro quo malim, Rebus ita se habentibus. Schor. Phras. ad Voc. Habeo. Nisi tamen praesidium aliquod arcessi possit inde, quod recte dicatur: Res tuae non admodum pulchre stant: sic enim loquuntur cicero, Graeci, Germani. Goclen. Obs. 66. seq.

2. Stare alicui in sole, Stare alicui in lumine: pro quo Latini, Alicui officere, Apricanti officere. Schor. Phras. ad Voc. Officere.

3. Stat apud me, Stat penes me, Stat penes te cet. per Germanismus: Lat. Stat per me, Stat per te, it. Hoc est in manu tua.

Et pro Germanismo, Stat non amplius apud me, dixeris Mihi non est integrum.

4. Stat bene, itidem per Germanismum: Lat. Bene, praeclare, optime se res habet.

5. Stat mecum bene, male, similiter ex Germanismo: Lat. Optime, praeclare, male mecum agitur; Male, bene me habeo; Eram aliquando loco meliori; Eram aliquando felicior, Es stund sonsten mit mir besser.

6. Stat penes ipsum optio; id quod similiter ducit originem ab linguae nostrae idiomate: Cicero, Optio ei data est, Optio tua sit, Du sollt die Wahl haben.

STARE animis i. e. non abjicere animum non despondere animum; Stare conventis, conditionibus, judicio alicujus, Cicero. Stare in sententia; Multorum sanguine et vulneribus ea Poenis victoria stetit i. e. constitit, Livius.

STARE cum aliquo ab aliquo ab alicujus causa s. partibus, adversus aliquem i. e. E regione alicujus stare, et Adversari alicui et contra aliquem i. e. Adversari alicui.

* Praepositio tamen Ab heic magis frequentatur, quam Cum.

Apud Florum L. 3. c. 5. n. 8. et L. 4. c. 2. n. 74. Vellejum L. 2. c. 48. n. 4. et Phaedrum L. 5. Fab. 6. quin etiam apud ipsum ciceronem non semel occurrit etiam Stare pro aliquo i. e. facere cum aliquo, militare pro aliquo.

STATIM, VT; STATIM, ATQVE[?] sine interpositu aliorum verborum: STATIM-SIMVL VT; STATIM-SIMVL AC, cum interpositu aliorum verborum. Cic. Statim ut ille Praetor est factus. Id. Quaesivit a te, statim ut Romam rediit. Vlp. Statim atque urbem ingressus est. Cic. Ego ad te statim habebo, quod scribam, simul ut Curionem videro. Id. Staeim se iturum, simul ac ludorum apparatum iis, qui curaturi essent, tradidissent.

STATIM ac sine mora Statim et e vestigio Pleonasmus est, quo in primis Florus delectatur, e. g. L. 2. c. 2. n. 5. L. 2. c. 3. n. 1. L. 2. c. 8. n. 12.

STATVERE apud animum cum animo suo. STATVERE exemplum in aliquo et in aliquem.

STATVS CONTROVERSIAE Die eigentliche Hauptfrage in einer Sache, Dasjenige in einer Sache, worauf alles ankommt, bene: elegantius tamen dixeris, Status causae, Status quaestionis, quaestionis positae causa. Phaedr. L. 3. Fab. 14.

* Cicero L. 2. Orat. n. 78: Causam appellant rem positam in disceptatione rerum et controversia: quaestionem autem rem positam in infinita dubitatione. Et n. 117: Quod etsi ad instituendos adolescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita sit causa, habeant, quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere. Et n. 331: Sequitur, ut causa ponatur: in quo videndum est, quid in controversiam veniat. Tunc suggerenda sunt firmamenta causae conjuncta, et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Et in Oratore n. 126: Quicquid est enim illud, in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur. Id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem, atque ut de universo genere dicatur. L. 1. in Verr. n. 116: Nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Phil. Melanchthon Tom. 1. Orat. p. 135: Magnopere oro lectorem, ut diligenter consideret, quid in utraque parte revera agatur, qua de re utrimque pugnetur.

STATVS IMPERII Die Stände des Reichs, Politicorum est: Lat. pro eo dixeris, Imperii ordines, Imperii Principes, Comites ac liberae civitates.

Ejusdem notae est, quum dicunt Status provinciales, Die Land-Stande: Lat. pro eo, Illustres-provinciae ordines; quo nomine appellamus Senatum, de aerarii


page 1757, image: s0927

praesertim rationibus, tributisque et censu totius populi nomine cum Principe deliberantem.

* Status nusquam apud veteres ejusmodi ordines notat. Status notat 1. Habitum corporis, Die Positur. 2. Rei naturam ac formam, Die Beschaffenheit, 3. Fortunae conditionem. 4. Apud Rhetores id, in quo causa maxime vertitur.

STERILIS cum Genitivo V. g. Tacitus: Saeculum virtutum sterile: et cum Ablativo. V. g. Plinius: Nullum temporis punctum sterile benesicio.

STERNVTATORIVS PVLVIS Schnupf-Taback, barbare: Adjectivum enim Sternutatorius nullius veterum suffragio gaudet. Rectius pro eo, Sternutamentum, item Pulvis excitandis, movendis, evocandis sternutamentis praeparatus, Celsus Lib. 5. c. 22.

* Nota: Sternutamentum significat non modo actum sternutandi, sed ipsam sternutationem, Germ. Das Niesen; sed etiam medicamentum sternutationem movens, Den Schnupftaback.

STILLARE sumitur transitive et intransitive V. g. Stillare multo nilmbo, Germ. Stark regnen; item Stillare lacrimam et lacrimas, ex oculis rorem.

STILVS tumidus et inflatus emunctioris naris hominibbus propter stultitiam et superbiam, quae subest, risum movet, et propter obscuritatem, quam habet, molestiae est.

* Si Pecunias, arcae ferreae intestina; Gallum gallinaceum, alatum gallinarii praefectum; Patibulum, laternam, in qua lumina sint fures, dixero: non minus obscurus ero, quam ineptus, et ab usitato et candido illo veterum dicendi modo abhorrens. Sic terrae verrucas nominare Montes, et putidum est et obscurum. Si quis Medicus imperet aegroto, ut sumat terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassem potius, quam vulgari more cochleam diceret, ineptus foret. Pacuvians Amphion quum dixisset obseurius: Quadrupes tardigrada; tum Attici responderunt: Non intelligimus. Qui talibus delectantur, ut Apollinaris et alii, quos inter ex Graecis Origenes, qui, quantum in ipso fuit, allegoriis multis grandibusque loca Scripturae S. per se maxime perspicua obsuravit; istis Architectis non dissimiles sunt, qui aliquot abhinc saeculis illam arcem pulchram, illud monasterium magnificum et splendidum esse opinabantur, quod quam plurimas exedras, angulos obscuros, latebras et recessus habebat. Inter verba parum ptopria, ut causas obscuritatis, merito numerantur quoque Graeca frequentius Latinis interspersa, nec non fragmenta varia, versus vel dimidii, vel intagri, Proverbia aliaque id genus intempestive et immoderate sermoni immixta. His affine illud est, quando in oratione latenter ad historiam aliquam, aut fabulam tam moralem, quam mythicam, vel ad aliam aliquam rem singularem respicimus, id quod Allusiones vulgo, Stilumque eruditum vocant. Multi ex talibus magnam doctrinae gloriam aucupantur: sed dum docti videri volunt, obscuri fiunt et molesti. Weissii de Stilo Rom. p. 255. seqq.

Periodorum circuitus mediocres sint; alias pendet animus auditoris: sit etiam vinculorum apta quaedam dispositio; alias luxatur oratio: modice inserantur acumina; alias sensum inquirendo fatigatur auditor. Absit frequens particularum concursus; quia sententiam obscurat; absint voces, phrasesque nimis rarae, et nomina propria ignobilia; quia mentem audientis a proposito abstrahunt. Borrich. Parnass.

Longinus inflata et tumida, mete/wra) at vere sublimia, u(yhla\ vocat.

Sublimem stilum inter alia reddunt vocabula improprie sumta, Tropi verborum et dictionum, praesertim Metaphorae; quarum in usu quae cautiones adhibendae sint, de eo vide Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Metaphorae.

STIPENDIVM merere Cicero: Stipendia facere, et Stipendia facere pedibus Livius. Germ. Vm Sold dienen, Ein Fussknecht seyn, Zu Fuss im Kriege dienen.

STOMACHOR sine adjunctione item Stomachor omnia; Stomachor mecum.

STRIDERE dicuntur aves citharae, plaustra, dentes, venti.

STRINGERE calamum in aliquem Wider jemand schreiben, wider einen die Feder ansetzen; item: Stringere linguam et calamum in aliquem, Wider einen reden und schreibem, Mit Mund und Feder einen zu widerlegen suchen, pervulgatae locutiones hodie sunt; at suspectae tamen.

* Gladium stringere in aliquem, bene se habet: ad cujus Analogiam quamvis istud cusum videatur: parum tamen commode dicitur. atque adeo, quod suspicor, sine auctoritate. Conf. Mechovii Antiphilam p. 65.

STVDEO huic uni in unum hoc, et in hoc uno id est, uni huic operam do: STVDEO unum hoc id est, cupio, adfecto; qua in structura tamen interdum etiam formae prioris significatio invenitur.



page 1759, image: s0928

* Quintil. Abdicatus medicinae studduit. Id. L. 10. Orat. Instit. Poetae in id solum student. Gellius: Si quis in ea re studebat. Cic. Phil. 6: Vnum sentitis, unum omnes studetis. Terent. Horum ille nihil praeter cetera egregie studebat. Castellio: Studentes mortem Susannae, Dan. 13, 28. Quousque falsa studentes i. e. cupide quaerentes, amabitis frivola, Ps. 4, 3.

STVDIO alicujus rei capi perperam: dic, Re aliqua cap; Plin. Lib. 9. Ep. 33. Natandi studio teneri. Sciopp. in Stradam 59.

* Haud Capimur studio alicujus rei; sed Capimur ipsa re, ut ejus studio abripiamur. Res illa, quā capimur, causa efficiens: Studium. quo deinceps ferri nos sentimus ad hanc rem, instar effectūs est. Ipsā rei venustate capimur: studium autem, quo rem prosequimur, illius consequens.

STVDIOSVS a(plw=s2 item Studiosus alicujus rei, in aliqua re, et Studiosus venandi.

* Interdum retinet constructionem Verbi sui, et Dativum adsciscit. V. g. Iustin. L. 9. c. 8. §. 4: Studiosus conviviorum apparatibus.

STVPERE aliqua re in aliquā re, et ad aliquam rem: Cicero etiam 2. de Fin. 122. Virg. 2. Aen. v. 31. Petron. c. 29. item Iuvenal. 4. Sat. 119. et alii habent Stupere aliquem, vel aliquid.

+ Sunt, qui in loco Cic. allegato, accusandi Casum haud agnoscunt. Ita enim Cicero: Haec loqueris, nos barones (pro quo alii Varrones aut Varones) stupemus. To barones putant, nominandi Casum osse.

STVPRVM inferre virgini item: in aliquam domum.

SVADERE alicui pacem et de pace; item Suadere, ut pacem aliquis ineat. Item: Suadeo tibi; raro ac ne vix quidem, Suadeo te. Conf. Parte Etymol. Sect. 1. Suadevr.

SVB Accusativo servit quum motum ad locum significat; Ablativo autem, quum quietem, aut in loco fieri vel esse. Virg. Lib. 4. Aen. Audiam, et haec manes venies mihi fama sub imos. Horal. Lib 3. Od. 2: Sub dio jacere.

Adsciscit etiam Accusativum, quum significat

1. Circa vel Paullo ante.

* V. g. Sub brumam, Sub finem, Sub lucem exportant calathis, Sub idem tempus.

2. Paullo post, statim post.

* Cic. L. 10. Ep. 26: Sub eat litteras resitatae sunt tuae.

3. Per.

* Virg. L. 1. Aen. Sub noctem cura recursat i. e. noctu vel per noctem.

Adsciscit etiam Ablativum, quum significat

1. Ante.

* Plin. L. 8. Ep. 20: Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita negligimus. Vellejus L. 2. c. 79: Gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades.

2. Per vel Cum.

* Cic. pro Archia c. 10: Sulla jussit Poetae praemium tribui sub ea conditione, ne quid postea scriberet. Livius L. 25. c. 40: Sub Annibale magistro omnes belli artes edoctus. Plin. L. 1. Ep. 2: Sub hac exceptione. Id. L. 2. Ep. 6: Sub exemplo aliquem praemonere. Id. L. 8. Ep. 6: Monimentum Pallantis sub hac inscriptine. Id. L. 4. Ep. 13: Sub ea tamen conditione.

3. Circiter.

* Caes. B. G. L. 8. c. 49. n. 2: Sub discessu suo, gegen seinen Abzug. Virgil. L. 7. Aen. v. 87: Sub nocte.

4. Propter.

* Tacitus L. 2. Hist. c. 26. n. 2: Iulium sub eodem crimine Othoniani vinxerant.

5. Imperium. V. g. Sub aliquo aliquid agere id est, ad ejus nutum.

SUB AGONE IACERE Im Letzten liegen Iuvencus: auctores classici, Animam agere. Cell. C. P. 346. Conf. Part. Etymol. Sect. 1. Agon.

SVB INITIVM v. g. anni, reprehendit Scioppius Infam. Fam. pag. 60. propterea quod in ipsa Praepositione Sub sit initii significatio, atque ideo di. cendum Ineunte anno, Inito anno, ut Caesar loquitur, seu Inter initia anni. Sed ita loquitur tamen vel ipse Livius Lib. 4. f. 328. edit. Gronovianae: ac si in ipsa Praepositione Sub semper in hujusmodi loquendi modo subest initii significatio: quomodo scriptores optimi possunt dicere Sub sinem? Borrich. Defens. Stradae 291.

SVB ipso ore ejus Sub oculis ejus, non pessimae notae scriptores habent: interim multo elegantius et usitatius pro eo dixeris, In conspectu ejus.

* Florus L. 2. c. 15. n. 7: Sub ipso ore urbis. Id. L. 4. c. 2. n. 52. et c. 7. n. 8: Sub oculis nxoris. Plin. L. 10. Ep. 11: Honores, quos in urbe sub oculis tuis gessit. Iustinus L. 1. c. 4. n. 5: Vt sub avi potissimum oculis partus necaretur.



page 1761, image: s0929

SVB NVDO AETHERE Vnter dem blossen Himmel, r(h=s1is2 est, quam ferri omnino posse, apparet ex eo, quod Virgilius Lib. 2. Aen. ait:

- - Nudoque sub aetheris axe Ingens ara fuit.

Si Pleonasmum Poeticum Axe negligas, dicasque Nudo sub aethere; habes, quod nostrae locutioni Germanicae ex asse respondeat. Horatius Lib. 1. Od. 1. pro Sub nudo coelo seu aethere, dixit Sub Iove frigido.

- - Manet sub Iove frigido Venator, tenerae conjugis immemor.

SVB OCVLOS VENIT apud Senecam nihil aliud est, quam Quod videtur, Quod videri potest. Verba Senecae haec sunt: Non est benesicium id, quod sub oculos venit, sed benesicii vestigium et nota. Vorst. de Lat. Falso Susp. 139. 265. 279.

SVB ROSA scil hoc dixerim, adagium est, quod ab omni antiquitate ignoratur: Lat. Hoc tibi in aurem dixerim; Hoc lapidi eixerim; Cic. Quod inter nos licet dicere. Goclen. Obs. 354.

SVB VITE sua ficuque pace perfrui r(h=s1is2 Biblica est, ex Hebraismo facta, nec in Theologo contemnenda: latini, et in primis Cicero, Tutam tranquillamque pacem trahere, Otio suo perfrui.

SVB VMBRA misericordiae divinae latere vel delitescere loquendi ratio est, quae primā fronte Sacris Scripturis tantum propria videtur. Sed et satis Latina est. Nam ita Livius Lib. 32. cap. 21: Quia sub umbra auxilii vestri latere volunt, in societatem vestram confugiunt. Et Lib. 34. cap. 9: Erant autem eo tutiores, quod sub umbra Romcnae amicitiae latebant.

SVBCONTRARIAE PROPOSITIONES Logicis dicuntur quas Latine dixeris Adversis contrarias propositiones. Perion.

* Vocabulum Subcontrarius, Latium ignorat.

SVBDVCERE se alicui Corn. Alcib. c. 4: Clam se a custodibus subduxit.

SVBDVCERE se de vel ex aliqua societate.

SVBIICERE aliquid adspectui sub adspectum et sub adspectu.

* Sub adspectum, quum motus ad locum: Sub adspectu, quum quies aut in loco fieri vel esse denotatur.

SVBIRE tectis et tecla subire arci et arcem; labori et laborem; mruo et murum.

* Cicero etiam dicit Subire sub aliquid. V. g. L. 1. Orat. n. 151: Omnes sententiae, verbaque omnia, quae sunt cujusque generis, maximeque illustria, sub acumen stili subeant, et succedant, necesse est. Heic Sub acumen stili subire et succedere, notat Germ. In der Schreibart mit unterlaufen.

Liv. L. 1. c. 28: Subire ad montes. Et L. 2. c. 31: Subire ad hostes.

SVBIVNGERE aliquid alicui Subjungere urbes sub suum jus, sub suam potestatem, sub imperium ditionemque alicujus, Cic. 1. Verr. n. 55.

SVBLEVO patriam pecuniis Sublevo te in locum superiorem.

SVBMITTERE se cui opponitur Extollere se. Submittere animum, genua, verba, Den Muth sinken lassen, knien, leise reden. Submittere aliquid alicui et ad aliquem, Etwas zu jemandes Belieben stellen. Cic. Lib. 1. Verr. n. 105: Iste tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae, matrem submittebat.

SVBOLEO hanc fraudem minus recte: Latini, Haec fraus mihi subolet. Vechneri Hellenol.

* Suboleo non transitive, sed intransitive significat. Non significat olfacere, odorem naribus trahere; sed odorem spirare: quemadmodum simplesx Oleo.

SVBSCRIBERE crimini crimen et in crimen; Causae, causam et in causam: Sich gerichtlich zu jemandes Anklage darstellen.

* Nimirum qui accusare parabant, et actionem intendere, non admittebantur ante, quam in libello accusatorio et nomen ejus ponerent, cui intendebatur lis, et crimen ipsum negotiumve exponerent, nominatā et lege, ex qua essent acturi, nomenque suum tandem etiam subscriberent. Neque vero primarii tantum accusatores libellum talem subscribebant, sed idem facere solebant et illi, qui eorum testes et velut secundarii erant accusatores.

+ Quam Hadrianus Card p. 467. statuit esse differentiam inter to\ Subscribere causae et to\ Subscribere causam; huic non dum video satis firmamenti ac roboris esse.

Subscribere soli Dativo junctum. V. g. Subscribere alicui, subscribere sententiae alicujus, idem notat, quod Adstipulari.

SVBSISTERE PER SE locutio Philosophica Cicero, Per se ipsum constare.



page 1763, image: s0930

* Subsitere Latinis notat 1. In aliquo loco commorari. 2. Durare et firmum esse ad sustinendum aliquid. 3. Hostes et ferae subsistere dicuntur, quando impetum in se irrucntis volunt excipere, Germ. Wenn sie stille stehen, wenn sie Fuss halten. 4. Non ultra procedere. Notio secunda favet quadamtenus Philosophis.

SVBSTANTIVA Nomina ab Adjectivis facta, pro Adjectivis multum et venuste dicuntur. Quod enim, v. g. domestico sermone dicitur: Magna tutin me benevolentia; politius fit hoc modo: Benevolentiae in me tuae magnitudo.

Quando etiam Adjectiva duo sunt, eorum alterum in Nomen Substantivum mutare, inelegans non sit. V. g. Doctae et faciles litterae tuae, rectius efferes Docta litterarum tuarum fucilitas.

SVBSTANTIVA duo vel plura requirunt fere post se Verbum vel Nomen Numeri Pluralis. V. g. Odium et metus sunt pessimi ad diuturnitatem custodes. Cnejus et Publius Scipiones.

Admittunt tamen etiam Singularem, praesertim si de inanimatis loquimur. Cic. Mens, ratio et consilium in senibus est. Idem: Dux nobis et auctor opus est.

SVBSTANTIVA duo vel plura si per appositionem concurrunt; Verbum, respectu numeri, id, quod priore loco ponnitur, vel praecipuum, respicit. Cic. Tullia, deliciae nostrae, munusculum suum flagitat.

In Nominibus propriis urbium, vel gentium Verbum saepe etiam respicit Nomen Singulare civitas. Plin. Lib. 31. c. 2: Tungri, civitas Galliae, fontem habet insignem.

SVBSTANTIVA affectuum significant passionem quum regunt Genitivos Primitivorum Mei, Tui, Sui, Nostri, Vestri. Sed Possessiva Meus, Tuus, Suus, Noster, Vester, Active explicantur. V. g. Amor tui i. e. amor, quo tu amaris. Amor tuus i. e. amor, quo tu amas. Virg. Lib. 12. Aeneid. Victus amore tui. Cic. pro Rab. Nihil horum sine magna cura, et summa caritate vestri ordinis, loquar.

* Sic Odium, Cura, Sollicitudo, Memoria, Fastidium, Desiderium, Contemtus mei cet.

Sin Substantiva ejusmodi aliis jungantur Genitivis vel alia Substantiva, quae non sunt adfectuum, his ipsis etiam jungantur Genitivis nunc Active, nune Passive exponuntur. V. g. Amor Romanorum, hoc est amor quo Romani amant vel amantur. Vituperatio Persarum i. e. vituperatio, quā Persae vituperant vel vituperantur. Laus mea, i. e. quam impertio aliis, et quae mihi ab aliis impertitur. Conf. supra Amor tuus.

SVBSTANTIVO ex uno facimus eleganter duo.

* Excmpla rem reddent clariorem. Sumamus aliqua Nomina, quorum singulis alterum aliquod subjiciamus. Sint illa: Deus, Divitiae, Vita, Aula, Schola, Bellum, Pax, Amicitia, Odium. Adjiciamus his alia Nomina; et sermonem mox habebimus ornatiorem. V. g. Majestas Dei, Possessio divitiarum, Vsura vitae, Splendor aulae, Vmbra scholae, Tumultus belli, Quies pacis, Vinculum amicitiae, Acerbitas odiorum.

SVBSTANTIVVM quod declarat, seu explicat, interdum Casu Ablativo discrepat a Substantivo, quod declaratur per intellectionem. E. g. Marpurgi, urbe Hassiae. Sum Scheningae, oppido Ducatus Wolfenbuttelensis. Heic Oppido non vocabulum Scheningae, sed sensum respicit. Immo etiam Praepositio additur in exemplo sequenti: Vivis Patavii, id est, in urbe scientiarum celeberrima. Si omissum esset id est, dicendum fuisset Vrbe sine Praepositione. Goclem. Obs 434. At, quod contra Goclenium notandum, Praepositio In addi etiam potest, licet haud praecedat id est. V. g. Cic. pro Rabir. Neapoli, in celeberrimo oppido. Conf. infra Vrbium nominibus.

SVBSTANTIVVM quod alias per Nominativum explicatur seu declaratur, interdum mutatur in Genitivum per Antipotosin.

* E. g. Est mihi nomen Iohannis i. e. nomen Iohannes. Virg. Arcem Butroti i. e. arcem Butrotum. Vrbem PatauI I. e. urbem Patavium. Cic. Oppidum Antiochiae i. e. oppdium Antiochia. Arbor sici i. e. arbor ficus. Plin. Elementum aquarum i. e. elementum aqua. In urbem Samariae i. e. in urbem Samariam, Act. 8. Cic. Nomen invidiae i. e. nomen invidia. Crimen proditionis i. e. crimen proditio. Summa miseria est famis et pestilentis morbi i. e. summa miseria est fames et pestilens morbus. Signa panis et vini i. e. signa, panis et vinum. Signum circumcisinis i. e. signum, circumcisio.

Vel mutatur etiam in Dativum.

* E. g. Est mihi nomen Iohanni. Virgil. Cui nunc cognomen Iulo.

SVBSTITVERE aliquem pro aliquo et in locum alicujus. It. Substituere pascua hibernis adstiva, Sen. de Benef. 4. c. 6.



page 1765, image: s0931

SVBTER Relativum habet Super ac servit Accusativo et Ablativo: plerumque et in prosa Accusativo, sive quies fuerit, sive motus; Poetice etiam Ablativo. Liv. L. 9. Dec. 4: Vbi circa maros, super subterque terra per dies quindecim pugnatum. Virgil. Quum tamen omnes Ferre libet subter densā testudine casūs. Cic. Somn. Scip. c. 4: Subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum.

SVBTRAHERE se labori se a curia; aliquid e pondere, Abnehmen, Plin. Lib. 33. c. 9.

SVCCEDERE urbi tecto cet. multo frequentius et elegantius legitur et dicitu, quam Succedere urbem, tectum cet. quod Archaicum quid redolet. Atque hoc modo Archaico in primis delectatur Sallustius, antiquarius iste, et multum Catonis furatus Verba; quae Lenaei apud Suetonium Gramm. c. 15. in eum nota est.

Livius Lib. 1. c. 27. etiam habet: Sensim ad montes succedit.

SVCCRESCENTE MORBO praeter significatum Vocabuli prioris: dicendum, Increscente morbo, Crescente morbo.

* Succrescere significat Mit unterwachsen. Columella 4. c. 14: Frequenter solum exercendum est, nec patiantur herbam succrescere.

Haec a)kri/beia, quae in usu Verbi hujus compositi obsvervanda est, in metro negligitur.

SVCCVRRIT mihi hujus rei citra veterum auctoritatem: hi autem pro eo dicunt, Succurrit mihi haec res. Sciopp. in Scalig. Hypobolimaeo 232.

* Analogia quidem praesto est in venusto illo dicendi modo: Venit mihi in mentem hujus temporis; pro Venit mihi in mentem hoc tempus: quo de paullo infra disseritur verbosius: sed Analogia locutionem, auctoritate veterum destitutam, tueri non potest.

SVDARE sanguinem et sanguine.

SVETVS labori et labore it. cum Infinitivo, Suetus ferre manum in proelia.

SVFFICERE vel Sufficientem esse alicui et ad aliquid. Hāc binā constructione intransitive sumitur. At transitive etiam sumitur. V. g. Sufficere collegam alicui. Dicunt et Sufficere in longum.

SVFFICIENS Par, Idoneus, Accommodatus, cet. non numquam seite omittuntur.

* V. g. Oneri huic non sum ferendo. Gratiae referendae est. Portant, quae restinguerdo igni sunt. Vsui est. Solvendo non est: scil. par, vel sufficiens cet.

SVFFIGERE aliquem cruci et in cruce.

SVFFIRE rutam Suffire thymo.

SVFFRAGIVM FERRE et dcre et accipere significat.

SVM aut FIO quum significat animi vel corporis affectionem; nunc Genitivo junguntur, nunc Ablativo.

* V. g. Est bonae indolis et bona indole. Est magni roboris et magno robore. Est tenuis valetudinis et tenui valetudine. terent. Nullius sum consilii, Quintil. L. 6. c. 4: Fio commodioris valetudinis. Columella: Sit amplissimi corporis, cervice valida. Caesar: Cicero erat tenuissima valetudine.

Etiam Ablativus additur cum Praepositione.

* V. g. Sum ejus opinionis et in en opinione.

+ In his omnibus tamen usus debet attendi. Dicam enim Est quantivis pretii; non Quantovis pretio. Dixero item Est mira alacritate; non cum Praepositione In mira alacritate. Contra cum Praepositione efferam Est in magna moestitiā; non sne ea, Est magna moestita. Ita porro solo Genitivo dicimus: Sum nullius consilii, Videtur esse quantivis pretii, Flos jucundi odoris, Cibus grati saporis, Est cibi minimi, cet. Contra solo Ablativo esseruntur: Esse animo bono, magno, laeto, hoc, fort, virili, praesenti, vacuo, cet. It. Sum magna animi perturbatione, Mira sum alacritate, Incredibili sum sollicitudine, et multa id genus alia. Porro non nisi cum Praepositione In efferenda fere videntur sequentia: Id. L. 1. Ep. 13: Esse in eadem voluntate. Id. Attic. L. 8. Ep. 15: Esse in eadem sententia et opinione. Id. Attic. L. 2. Ep. 12: Esse in eadem infamia. Id. pro Sulla: Esse in eodem scelere.

SVM MEI IVRIS suspectum: Lat. Sum meus, Sum meae auctoritatis, Ad meum solius arbitrium possum agere; haud ex nutu alterius pendeo.

SVMERE voluntatem pro opere Germanismus: Lat. Voluntatem habere pro facto, Aequi bonique consulere.

SVMERE Verbum locutiones format, quae primā fronte non cuivis satis Latinae videri queant:

1. Sumere aliquid in manum et in manus, non tantum apud Ciceronem et


page 1767, image: s0932

Iustinum occurrens, sed etiam apud Plinium Lib. 1. Ep. 16. Lib. 6. Ep. 7. L. 8. Ep. 3. et 9. Lib. 9. Ep. 22.

2. Summere aliquem judicem, apud Ciceronem.

3. Summere supplicium de aliquo; non ab aliquo.

* Livins L. 2. c. 5. etiam habet Capere poenam de aliquo.

4. Sumere tempus vel spatium ad deliberandum, ap. Cic. et Caes.

5. Sumere sibi exemplum ab, de et ex aliquo, ap. Terent. et Cic.

* Ovidius I., 1. Am. El. 10. v. 25: Sumere aliquid in exemplum.

Iustinus L. 1. c. 10. n. 19. habet etiam Capere exemplum ex aliquo.

6. Sumere vestem, ap. Curt. Lib. 6. c. 6. n. 13. Sumere togam virilem, ap. Plin. L. 10. Ep. 117.

7. Sumere medicamentum, ap. Curt. L. 3. c. 6. n. 3.

8. Sumere diem hilarem, apud Terent. Adelph. A. 2. Sc. 4.

9. Sumere in aliqua re nova consilia, apud Plin. Lib. 9. Ep. 37.

10. Sumere quietem, apud Liv. Lib. 2. cap. 64.

11. Sumere rem nullam, nisi necessariam, ap. Liv. Lib. 2. c. 32.

12. Sumere pecunias mutuas, Cic. 1. Verr. n. 28.

13. Sumerer bellum cum aliquo, ap. Flor. Lib. 4. c. 12. n. 24. Conf. Vorst. de Lat. Falso Susp. 161. seq. Kappius ad Iensium 52.

* Sed Sumere suspicionem, Suspectum: Lat. Duci vel induci suspicione. Sciopp. in Strad. 196.

SVMMA IMIS MISCERE elegantissimi scriptores: Livius Lib. 2. c. 9. pro eo etiam dicit Aequare summa insimis.

SVMMA RERVM fastigia attingere Summa rerum capita attingere, Den Inhalt wovon sagen, Cicero et Virgilius. Alias Cicero, nempe Lib. 3. Orat. n. 16, pro eo, Alicui tantummodo locos ac sententias alicujus disputationis tradere.

SVMMA SVMMARVM perperam Lat. Summatim, In summa Plin. Lib. 9. Ep. 21, Ad summam, Ne multa, Ne plura, Ne multis, Quid multa? Quid quaeris? Ne longum faciam. Schor. Phras.

SVPER adsciscit Accusativum et Ablativum variis modis:

Accusativum,

1. Quando adversatur Praepositioni Subter, Cic. Lib. 2. Fin. n. 59: Imprudens super aspidem adsidet.

* Virg. 1. Aen. v. 77: Fanā super aethera notus.

Quumque idem fere est, quod Supra.

* Liv. L. 23. c. 14: Super Suessulam per montes Nolam perventt. Sall. lub. c. 19: Super Numidiam Gaetulos accepimus in tuguriis agitare. It. c. 35? Iugurtha animadvertit, super gratiam atque pecuniam suam, invidiam facti esse.

2. Pro Praeter.

* Sueton. Tib. 55: Super veteres amicos ac familiares viginti sibi e numero principum civitatis deposuerat velut consiliarios in negotiis publicis. Plaut. Suavia super suavia dare. Tac. Germ. c. 30. n. 4: Omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis coonerant. Plin. L. 5. Ep. 5. Angit me super ista, casus ipsius, Et Ep. 6: Nam super illa, quae retuli, altius ibi itium et pinguius, eoque securius: Et L. 10. Ep. 101: Quam (benignitatem) super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate consequii meruisti.

Atque hāc notione creberrime apud Tacitum occurrit.

Super ista vel hace pro Praeteren, idiotismus Plinii est, occurrens, e. g. Lib. 4. Ep. 27. Lib. 9. Ep. 20.

3. Pro Inter.

* Plin. L. 9. Ep. 33: Super coenam. Curt. L. 7. Super mensam. Super vinum et epulas h. e. inter epulas, inter convivandum.

4. Pro Ante.

* Sueton. Aub. c. 43: Super se collocare aliquem, h. e. in loco superiore et honoratiore, Einen uber sich sitzen lassen. Tac. Germ. 25. n. 5: Adscendere super ingenuos et super nobiles. Curt. L. 8. c. 5. n. 22: Cubare super Regem. Plin. L. 9. Ep. 23: Recubare super aliquem. Necessitas super omnia est.

Ablativum,

1. Quando usurpatur pro De vel Quod attnet ad. V. g. Constituere ordinationem super aliqua re.

* Sueton Iul. c. 5: Habuitque et ipse super ea re concionem. Plin. L. 2. Ep. 18: Debeo enim tibi, debeo memoriae fratris tui hane fidem, hoc studium, praesertim super tanta re. Super aliqua re scribere et agere. Sic etiam Poetae: Virg. Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa i. e. de Priamo, de Hectore.

+ Sunt, qui heic Graecismum subodorantur: et praecipue Cicero hāc ipsā notione Praepositionis hujus in epistolis ad


page 1769, image: s0933

Atticum, ubi praecipue graecissat, valde delectatur. Graeci quippe dicunt s1umbouleu/esqai/ tini u(pe/r tinos2, Consulere aliquem super aliqua re i. e. de aliqua re.

Scripsit superiori saeculo ICtus quidam magni nominis Tirocinium juris super IV Institutionum D. Instiniani libros. Scribere debuisset Super libris, non Super libros. Et sie pari modo multi alii eruditi Accusativum heic usurpant, praeter omnem veterum auctoritatem.

2. Pro In.

* Vigil. Ecl. 1. v. 16: Requiescere fronde super viridi.

3. Pro Pro.

* Virg. 4. Aen. Nec super ipse sua molitur laude laborem: more Graecorum. Sic enim Demosthenes u(pe\r tou= stefa/nou, pro corona, u(pe\r e)kei/nou, pro illo.

Accusativum et Ablativum indifferenter,

1. Quando usurpatur pro Vltra.

* Virg. 6. Aen. 159: Super Garamantas et Indos proferet imperium. Curt. L. 4. c. 4. n. 3: Bellua inusitatae magnitudinis, super ipsos fluctus dorso eminens. Virg. 9. Aen. v. 13: Nocte super media. Curt. L. 7. c. 6. n. 12: Et ut illos quoque Scythas, qui super Bosporo incolunt, viseret.

2. Pro Plusquam.

* Tacit. Annali 13: Super octingentos et quadraginta annos aliquid tegere. Sueton. Aug. c. 38: Super triginta ducibus justos triumphos decernere.

Germanismis etiam inservit compluribus apud eos, quos foeda dicendi obfucat barbaries, utpote qui loqui non erubescunt:

1. Super caput cadere, pro Decidere in caput, Praecipitem decidere.

2. Super dorsum cadere, pro Retro cadere, Supinum cadexe.

3. Super faciem cadere, pro In faciem cadere, Pronum cadere.

4. Super equum, Super arbroem, Super suggestum cet. adscendere vel conscendere, pro In equum, In arborem, In suggestum cet. adscendere vel conscendere; vel citra Praepositionem Conscendere equum, arborem, suggestum.

5. Super collum alicujus cadere, pro Conjicere se in collum alicujus, Collum alicujus invadere, complecti; Labi in collum alicujus, in me incidit, me complexus est. Cicero.

SVPER MENSAM pro Super coenam vel Inter coenam quomodo mos dicimus Verber Tische, suspectum videri facile possit. Mensa enim heic pro ipsa Coena et pro ipso coenandi actu ponitur. Scripsit tamen ita Curtius Lib. 7: Bessus circumferri merum largius jubet, debellaturus super mensam alexandrum. Et Florus Lib. 4. c. 2. n. 69: Iuba quum sese recepisset in regiam, magnifice epulatus, postero die cum Petrejo, fugae comite, super mensas et pocula intersiciendum se ei praebuit.

* Hunc autm voculae Supter usum non malum esse, tm ex his Curtii, Flori, et aliorum idoneis locis, tum vero ex iis, quae in proxime praecedenti attulimus, abunde intelligi potest. Conf. Vorst. de Lat. Falso Susp. 229.

SVPERARE

1. Intransitive pro superesse vel superstitem esse usurpatur.

* V. g. Superat pars coepti. Quid paer Ascanius, superatne et vescitur aura aetheria? Virg.

2. Transitive pro Vincere.

* V. g. Superare aliquem doctrina, virtute, gravitate, constantia. Valer. Max. Multo se ipsum, quam hostem, superare. operosius est.

3. Pro Superiorem esse adscendendo.

* V. g. Montes superavimus altos. Virg. Adscensu supero summi fastigia tecti.

4. Pro Excedere.

* Varro L. 1. c. 53: In ea re fructus sumtum superat.

SVPERIOR et INFERIOR non invenuste tum dici solent quum comparationis excessus quidam est. Illud enim, Cicero Caesare fuit eloquentior, elegantius efferas hoc modo: Caesare Cicero fuit eloquentiā superior: vel; Cicerone Caesar eloquentiā fuit inferior.

SVPERIVS dixi Superius scripsi cet. vulgatissimus quidem dicendi mos est, quoties remittimus lectorem ad antecedentia; noli tamen eum magnopere frequentare: rarissime quippe occurrit apud veteres. V. g. apud Phaedrum L. 4. Fab. 24. Cicero et optimus quisque pro eo, Quae supra dixi, Quae supra scripsi, Quem supra dixi, Quae dixi, Quae ante dixi. Conf. supra Inferius hac de re dicetur.

SVPERLATIVVM formant addita particula Maxime vel Valde, Adjectiva illa, quorum Positivus vocalem praemissam habet terminatini is et us. V. g. Pius in superlativo Maxime pius, et Idoneus, Maxime idoneus.

* Maxime interdum etiam Superlativis jungitur: quod, quum fiat rarius, haud


page 1771, image: s0934

imitandum. V. g. Maxime liberalissimus. Cic. Att. L. 12. Ep. 38. Gell. L. 13. c. 15. Menk. Spec p. 37.

SVPERLATIVVS partitionis saepius cum Genitivo Plurali quam cum Substantivo, in genere convenit seu concordat, ut: Thales Milesius, veloeissimum, inquit, omnium, quae sunt, est emns. Heic velocissimum refertur ad Omnium, non ad Mens. Goclen. Obs. 436. item 440 seq.

At. quod contra Goclenium notandum, cum praecedente Substantivo Superlativum aeque usitate concordare animadvertimus. Cic. Indus fluminum maximus.

SVPERLATIVVS varie exprimi potest:

* 1. Cic. Fam. L. 6. Ep. 9: Cum A. Caecina mihi tanta familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla major esse possit.

2. Nep. Milt. 1: Et antiquitate generis, et gloria majorum, et sua modestiā unus omnium maxime floruit.

3. Id. Timol. 1: Namque huic uni contigit, quod nescio an ulli, ut cet.

4. It. Sic rogo, ut qui maxime et summa contentione solent.

5. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1. Adolescentula formā et vultu, Sosia, adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.

6. Tacit. Germ. 9: Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant.

Mirifice etiam placet, praeter alios Superlativum exprimendi modus, ille, qui sit per additum Pronomen Si quis, Si quisquam, Si ullus, cui Is certe respondet.

* V. g. Si quis hujus rei vehenmenter cupidus est, is certe ego sum; Si quisquam praeter alios paullo timidior est, is certe frater tuus est; Si ulla regio amoena est, ea certe est Campania.

Nec displicet ille Superlativum formandi modus, qui sit per interrogationem aut per Comparativum negantem. V. g. Quis hoc viro humanior? Quid posset dici stultius? Item: Non potuerunt a te elegantiores scribi, quam scriptae sunt litterae.

Etiam Nominibus Adjectivis Superlativi Gradūs Pronomen Quisque adjicitur non ineleganter.

* V. g. Optimus quisque turpi vitae mortem praefert honestam. Praestantissimus quisque amat modestiam.

Adjiciuntur praeterea Superlativis voces: Vnus omnlum, Sine controversia.

* V. g. Aristoteles, unus omnium acutissimus Philosophus. Plato sine controversia doctissimus.

SVPERLATIVVS pro Comparativo, in lingua nostra vernacula non est infrequens. V. g. Welcher der Beste ist unter dieser beyden. i. e. Qui melior est ex bis duobus.

* Nempe Latini haic Comparativo fere utuntur. Fere, inquam; neque enim desunt omnino exempla, quibus Superlativus similiter, ut apud nostrates, obtinet pro Comparativo. V. g. Flor. L. 3. c. 12. n. 2. 31 Cujus aetatis superiores centum anni, sancti, pii?? Postremi centum?? ut claritate rerum beliicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.

SVPERSEDERE pro Cessare optimus quisque construit cum Ablativo, v. g. Supersedere labore, Der Arbeit konnen uberboben seyn.

* Hiirtias de B. Afr. c. 75. cum Dativo extulit. V. g. Supersedere pugnae, Livius L. 21. c. 40. et alibi, et Curtius L. 5. c. 6. cum Infinitivo. V. g. Supersedere loqui apud aliquem, Supersedere castigare. Gellius L. 2. c. 29. cum Accusativo. V. g. Supersedere operam. Cognati et affines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. Nisi velis in hoc loco Gelliano statuere a)nti/ptws1in; sicut in illo Terentii: Populo ut placerent, quas fecisset fabulas.

SVPERSTES patri: interdum cum Genitivo. V. g. Cic. ad Q. Fr. L. 1.: Superstes meae vitae et dignitatis.

SVPERVENIRE laetitiae alicujus Supervenire palantibus; Supervenit unda undam.

SVPPEDITANT haec ad victum et Suppeditare sumtūs.

* Priori modo intransitive sumitur notatque idem, quod sufficientem esse: posteriori modo accipitur transitive.

SVPPLEBO LOCVM TVVM suspectum: Lat. Obibo vicem tuam, Geram vicem tuam, Suet. Fungar vicem tuam, Hor. Fungar vice tua, item Partes tuas sustinebo.

* Sed Supplere aliquid, Etwas wiederum erganzen, bonae notae est. V. g. Supplere legiones; Supplere bibliothecam; Virg. Si fetura gregem suppleverit.

SVPPLICARE alicui non aliquem.

* Hujus elegans et praeclara vis verbi est, quum dicimus, nos quemdam non satis dignum judicare, cui supplicemus, eo quod operā ipsius facile carere queamus. V. g.


page 1773, image: s0935

Cic. L. t. Fin. Non multum Graecis supplicandum puto, Ich meyne nichth, dass ich eben nothig habe, lange den Griechen gute Worte darum zu geben, Vavassor in Antib. p. 597.

SVPRA vel SVPER coquos velarios, cubicularios esse, in antiquis inscriptionibus dicuntur, qui iis praepositi sunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 149.

* Velarius i. e. servus, qui velis aularum olim praesitutus erat.

SVPRA notetur in locutionibus sequentibus.

* 1. Supra quam servus: quod apud Cic. in Top. idem est, quod Amplius quam servus, Conditione et statu potior, quam servus; Gr. u(po\r delon.

2. Supra aetatem omnia ei sunt tributa: pro quo etiam dicitur, Sapientior est, quam aetas ferat.

3. Supra cetera eminere, Liv. L. 2. c. 9: Multum supra servos esse, Tac. Germ. c. 25. n. 4.

4. Supra modum dolere, Plin. L. 4. Ep. 21. Hebertes et Supra modum tardi, id. Lib. 6. Ep. 2.

5. Supra quam dici potest, i. e. valde, v. g. Extulerat baud ita pridem acerbo luctu optimam et spura quam dici potest dilectam conjugem suam.

6. Supra quam cuiquam credibile est. Sallust. B. Cat. c. 5: Corpus patiens inediae, supra quam cuiquam credibile est.

7. Supra vel infra aliquem sedere, Veber oder unter einem sitzen, Cic. L. 9. Ep. 23.

SVPREMA HORA ADEST pro Moriendum nunc nobis est, Die lezte Stunde unsers Lebens ist da, occurrit apud Curt. L. 3. c. 12. n. 8.

SVPREMAM manum imponere pro Persicere vel Absolvere satis bene se habet: at si dicatur de iis rebus, quae non perficiunt, complent et ornant, male adhibetur. Ita perperam dixeris: Senectus supremam homini imponit manum. Nam senectus non perficit, complet et ornat hominem, sed eumdem destruit atque abolet.

* Summam autem, vel extremam manun imponere, teste Servio L. 7. Aen. est coepta persicere, sive ad perfectionem adducere, per Metaphoram a pictura, quam manus extrema vel suprema vel summa complet atque ornat. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 14.

SVRDVM esse alicui ad aliquam rem, in aliqua re.

SVRGERE lecto et e lecto it. Surgere de sella: ad dicendum.

SVRRIPERE aliquid alicui ab aliquo, ex alicujus custodia.

SVRROGARE aliquem in alterius locum Surrogare legi i. e. legi aliquid adjicere.

SVSCIPERE partes alicujus et pro aliquo cogitationem alicujus rei; et de aliqua re.

SVSPENDERE nidum tignis se e Sicu; se de in et ex arbore; aliquem in furcas.

SVSPENDERE ACTIONEM item SVSPENDERE ADSENSVM SVVM a)nalo/gws2 quidem recte se habent: nam Livius Lib. 39. c. 29. habet, Rem suspenderunt, Sie haben die Sache verzögert; sed auctoritate veterum, quod equidem sciam, destituuntur. Hinc dixeris

Pro Susependere actionem: Sustinere actionem, item Differre vel Rejicere actionem in aliud tempus.

Pro Suspendere adsensum suum: Sustinere, cobibere, retinere adsensum suun, Sustinere se ab omni adsensu, Continere se ab adsentiendo, Sustinere se a respondendo, Se a respondendo, ut aut approbet quid, aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid, neque ajat, Cicero Lib. 4. Acad. Quaest. n. 104.

Eodem censu habendum: Suspendere censuram, Suspendere judicium suum: pro quo tutius dixieris, Rem aliquam in medio relinquere, judicium suum haud interponere, Malle e)pe/xein.

SVSPENSVS AB OFFICIO loquendi modus est omni veterum suffragio destitutus; Lat. Magistratu summotus ad annum, Officio ad tenipus abstinere jussus, Senatu abstinere jussus.

* Recte autem dicitur, Cortina suspensa, Aulaea suspensa, Animus suspensus i. e. dubius, Detinere aliquem suspensum, Einen im Zweifel stehen lassen; In suspenso liquid relinquere, Etwas unerortert lassen; Suspenso gradn rie, Leise auf den Zehen geben.. Voss. de Vit. 154. Borrich Cogit. 36. Cellar. Antib. 238. C. P. 384.

SVSPICARI aliquid de alique aliquid: Suspicor, id tibi non probari; Supricor, fore, ut non probetur tibi.

SVSPICERE aliquem pro Suspectum habere aliquem, Einen verdachtig halten, pro suspecto habendum.

* Latninis enim Suspicere significat non nisi Oculos attollere, vel Venerari.

SVSPICIONEM HABEO non significat eam suspicionem, quam ego


page 1775, image: s0936

de aliis, sed quam alii de me fovent. Reitz. 590.

SVSTINERE SE Sich halten, nehmlich wider die feindliche Gewalt, proba locutio ap. Caes. Lib. 26. B. G. C,6.

SVSTINERE assensum suum et Sustinere se ab assensu suo.

SVVS Pronomen possessivum ingrate, adeoque contra usum Ciceronis et aequalium adjici in his, Inducere animum suum, Tollere oculos suos, Extendere manus suas, Tenere os suum, Tenere linguam suam, docet Vorstius de Lat. Mer. Susp. cap. 10. p. 84. seqq. et licet Plautus ac Terentius saepe ita loquantur; putat tamen modo laudatus Vorstius, Archaismum esse, aut certe metri casā id fieri, quod Ciceroni et aequalibus religioni fuerit, quippe qui toties, v. g. Inducere animum, scripiserint, nec umquam Pronomen adjecerint, Conf. Cell. Antib. 236. C. P. 208.

* Verum nihil causae videtur esse, quare imitari non debeamus culitssimos illos scriptores, Plautum et Terentium, sepositis Archaismis et ficitis ad ridendum vocabulis. Neque inania heic sunt crepitacula Pronomina illa Meus, Suus, Vester, cet. sed rem oculis subjiciunt expressius. Nec Comici modo his Pronominibus indulgent, sed et optimi quique scriptores alii: ita enim et Livius, Sallustius, Curtius, Virgilius, quin et ipse Cicero; quamquam hi rarius, quam Comici iili, hoc fecisse deprehendantur. Borrich. Analect. p. 38.

+ Quod autem speciatim attinct ad locu tionem Inducere animum; Cicero numquam, quod quidem constat, ei addidit Pronomen Suum. Recte autem dicitur Obire diem et Obire diem suum: quorum neutrum posthabendum arbitror. Conf. supra Inducere animum suum.

SVVS Reciprocum saepe pro Relativo Ipsius vel Ejus et versā vice Relativum pro Reciproco usurpatur.

* Exempla ejus ex Cicerone, Nepote et Quintiliano allata vide sis in Vorstii Lat. Falso Susp. 44. seq. Conf. etiam supra Reciproco utimur cet.

SYLLOGISMVS HYPOTHETICVS quem schloae Philosophorum citra auctoritatem veterum Conditionalem dicunt, Ciceroni Connexum est. Hic enim ita: Ipsa, ait, ratio Connexi, quum concesseris superius, cigit, inferius concedere. Schori Phras. ad voc. Connexum.

* Adjetivum Conditionalis occurrit apud Tertullianum et in Pandectis. Conf. in Parte Etymol. Sect. 1. Voc. Conditionalis.

SYSTEMATICE aliquid proponere non satis Latine, quamvis Philosophis concedenum sit: quis enim veterum Adverbium hoc Systematice, habeat, id quidem scimus una cum ignarissimis.

* Cicero pro eo L. 2. Orat. n. 217: Qui ejus rei rationem quamdam conati sunt artemque tradere, Die sich bemuhet haben, diese Sache systematice vorzutragen. Alii: In formam artis aliquid redigere; Ad formam artis aliquid revocare; Ad eam formam, quae sibi ubique constet, disciplinam aliquam redigere.

T.

TACERE aliquam rem et de aliqua re: interdum etiam, in aliqua re.

TALIS ES, QVALIS EGO SVM bene: elegantius tamen pro eo Cicero, Tu es alter ego. Schor. de Phras. ad voc. Alter.

* Pro Talis - Qualis, etiam eleganter cum veteribus dixeris Is - Qui. Ita v. g. pro eo, quod Nepos Milt. c. 1. dicit, Ea erat aetate, ut considere cives possent sui, talem futurum, qualem cognitum judicarunt; elegantius dixisses, Eum futurum, quem cognitum judicarunt. Ita enim Cic. L. 1. Fam. Ep. 6: Praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus.

TALITER QVALITER V. g. Gerit se taliter qualiter, Er führt sich so auf, dass man zur Noth mit ihm zufrieden seyn kann, barbare; Columella Qualitercumque; Optimus quisque, Vtcumque. Cell. Antib. 338.

* Taliter et Qualiter, Adverbia probae notae sunt: sed hoc nexu barbare et ponuntur et significant.

TAM-QVAM extra comparationem non temere usurpem. Quare non dicendum, nisi comparatio instituatur, Tam hoc anno, quam superiori; Tam ipse, quam frater: se, Et hoc anno, et superiori; Cum ipse, tum frater. Niesis de Ortu et Occasu L. L. p. 310.

TAM-QVAM saepissime et usitate Positivis Superlativis raius, et Comparativis rarissime adjungi invenias.

* De Positivis, res certa est, et in propatulo. De Superaltivis, confer locum proxime subsequentum. De Comparativis, accipe haec exempla: Quintil. Quam magis adrumma viget, tam magis ad male faciendum urget. Cic. Orat. c. 73; Tam magis offendit nimium, quam parum.



page 1777, image: s0937

TAM voculam Nomini Superlatiovo junctam in recentiorum scriptis reperias. V. g. Haec virtus in tam vilissima atque penitus deformi et sordida materia insest. Sed rectius videtur dici In tam vili, quam In tam vilissima.

* Iungunt quidem ipsi quoque veteres vorculam Tam Superlativis: sed non nisi tunc id faciunt, quum voculam Quam itidem Superlativo junctam subjiciunt. Terent. Heaut. A. 5. Sc. 2: Adolescens quam minima in spe situs etit, tam facillime patris pacem in leges conficiet suas. Id. Adelph. A. 3. Sc. 5:

Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oporte, si vos vultis perhiheri bonos.

Plautus Merc. A. 1. Sc. 2: Quam maxime resisto, tam res in periculo vertitur. Heic ad alterum Tam vocabulum Maxime subaudiendum est. Sallustius B. Iug. Quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est. Apparet, credo, Latinos, quoties voculae Tam Superlativum subjiciunt, toties voculam Quam itidem Superlativo junctam ei subdere; et nisi hoc faciant. nec illud facere. Vsurpantur autem Tam et Quam in talibus pro Tanto et Quanto, et Superaltivi pro Comparativis: ut, quod Terentius dicebat, Quam minima, Tam facillime; id dictum pro Quanto minore, Tanto facilius: et quod Plautus, Quam maxime, Tam maxime; id dictum pro Quanto magis, Tanto magis. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 267. seq.

TAM MAGNVS, TAM MVLTVS[?] haud ita infrequens apud latinos est, ut multi opinantur: quamvis usitate malim, Tantus, Tot.

TAMETSI QVID interrogativepositum eleganter in orationis medio usurpatur pro Licet, Quamvis.

* Cic. L. 1. in Verr. n. 149: Rabonium porro intelligebat rem totam esse patefacturum: tametsi quid poterat esse apertius, quam nunc est, ut uno minus teste haberet Rabonio:

TANDEM ALIQVANDO bene: elegantius. Serius quidem, quam decuit, sed aliquando tamen. Cic. L. 4. Ep. 4: Magnopere vos et hortor et moneo, ut his provinciis, serius vos quidem, quam decuit, sed aliquando tamen consulatis.

TANTI, QVANTI, TANTIDEM Quantilibet, Quanticumque, Quantivis, Parvi, Magni, Nibili, Plurimi, Pluris, Minoris, Maximi et Minimi, semper in Gentitivo junguntur, numquam in Ablativo, his Verbis: Emo, Vendo, Venumdo, Veneo, Mereor, Comparo, Aestimo, Liceor, Addico, Distraho, Metior, Constat, Conduco, Loco, Feneror, Paciscor, Pango, Condemno, Postulo, et similibus aestimandi Verbis. Cetera omnia Nomina mensurarum, sive sint certae, sive incertae, junguntur in Ablativo, et numquam in Genitivo. V. G. Quanti est emtus codex tuus? respondebis, Magno, et non Magni. Hic liber minoris emtus est, quam tuus: non Minori. Quanticumque alius aestimet, ego non magni facio: non dicendum est Quantocumque. Hanc rem tantidem tibi tradam, quanti constat.

Si interrogetur per Quanti, respondebitur in Ablativo. V. g. Quanti emisti hunc librum? Resp. Tribus Ioachimicis. Quanti emtus est codex? Resp. Magno vel Parvo. Quanti ergo? Resp. Tribus nummis. An pluris? Resp. Non pluris, immo minoris.

Si tamen Tanti et Quanti, Pluis et Minoris, Maximi et Minimi, jungantur Substantivis, ponenda sunt in Ablativo, non Genitivo. V. g. Tanto pretio emi, quanto tu; non Tanti pretii. Item Maximo pretio emi; non Maximi pretii. Valla Lib. 3. c. 1. Conf. supra Aestimare magni; item Majoris et Multi facere.

TANTISPER sie ponitur ut sequatur DVM.

* Ternt. Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 53: Ego te meum dici tantisper volo, dum, quod te dignum est, facies. Cic. L. 9. Fam. Ep. 2: Tibi censeo latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio.

Tantisper apud Gellium adsciscit etiam Quoad.

Tantisper omittitur apud Cic. Non exspectavi, dum mihi a te litterae redderentur.

*Ponitur etiam absolute, sine subsequente particula Dum, apud Livium L. 1. c. 3: Tantisper tutela muliebri res Latina, et regnum avitum paternumque puero stetit. Adde ejusdem libri cap. 22.

Pro Tantisper - Dum, minus eleganter ponitur Tam diu - Donec.

Hae autem fere sunt particulae relativae temporis, idem significantes, indicativum, et in oratione obliqua etiam Conjunctivum poscentes: 1. Tam diu, dum. 2. Tam diu, donec. 3. Tam diu, quam. 4. Quam diu, tam diu. 5. Tam diu, quam diu. 6. Tum diu, quoad l. dum. 7. Quoad. 8. Quam diu. 9. Tantisper, quoad. 10. Tantisper, dum. 11. Vsque dum. 12. Vsque donec. 13. Vsque eo, quoad. 14. Vsque adeo vel eo, dum. 15. Vsque edeo, donec vel dum. 16. Vsque adeo, quoad. 17. Per aliquot dies, quoad cet.



page 1779, image: s0938

* Cic. in Bruto: Vixit tam diu, quam licuit in civitate bene vivere Ad Attic. Rogo, quo aderis Romae, tu ut satisdes. Gellius L. 15. c. 8: Quo ille tamen vocabulo tantisper uti se attestatus est, quoad melius, inquit, invenero. Cic. Offic. Disces, quam diu voles: tam diu autem velle debebis, quoad te quantum prosicis, non poenitebit. Id. L. 12. Ep. 19. Mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero. cet. Gocl. Obs. 228.

TANTVM ABEST sic utuntur Latini Quum incipit sententiam, bis sequitur causalis Vt, ita, ut posterius Vt adsumat gravius: quum consequitur in sententia, semel tantum Vt adhibetur.

* Livius: Tantum abest, ut tibi sim impedimento, ut contra te adhoreter. Cicero Orat. n. 104: In quo tantum abest, ut nostra miremur, ut usque eo difficilies a cmorosi simus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes. It. Tantum abest, ut te odio prosequar, ut potius te amem mirifice. Vel: Adhortorte: tantum abest, ut sim tibi impedimento.

Licet etiam, quum aliquid negandum est in propositione, Conjunctionem ne pnere, sicut id factum a Cicerone Orat. cap. 68: Tantumque abest, ne, quod ii, qui hoc aut magistrorum inopia, aut ingenii tarditate, aut laboris fuga, non sunt adsecuti, solent dicere, enervetur oratio compositiene verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus, nec vis esse possit. Menkenii Spec. Anim. p. 1.

* Locutio ejusmodi in oratione eamdem vim habet, quam Non solum non. Si enim Cicero L. 1. Offic. c. 7. dicit: Tantum abest ab officio, ut nihil officio magis possit esse contrarium: idem est, ac si dicat: Non modo officium non est, verum etiam eontra officium.

Huic loquendi modo simile etiam est, quod effertur per Adeo non, sequente Vt potius. V. g. Vita homini adeo non contemnenda est, ut potius omni cum cura sit conservanda.

TANTVM NON eleganter pro Fere seu Propemodum, non numquam ponitur. V. g. Me vehementer adfligunt, et tantum non necant, i. e. propemodum me necant. Homo audax et tantum non insanus i. e. homo audas et propemodum insanus.

* Haec elegantia in Livio, Suetonio, Valerio et Floro frequens est.

Interdum interponitur Quod. Cic. Tantum quod hominem non nominat.

Pro Tantum non, occurrit etiam Modo non. Terent. Phorm. A. 1. Sc. 2. v. 18: Senem per epistolas pellexit, modo non montes auri pollicens.

TANTVM QVOD pro Fere Vix dum, Noch nicht einmal; Fere, Commdoum, Cicero, Suetonius, alii.

* Cic. L. 7. Fam. Ep. 23: Tantum quod ex Arpirati veneram, quum mihi a te litterae redditae sunt, Ich war kaum erst von meinem Landguthe Arpinati gekommen. Vorst. de Lat. Falso Susp. 187. Conf. Graevius ad Luciani Soloecistam Tom. 2. p. 729. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Tnatum, sequente Quod cet.

TAXARE DAMNA toleretur quia Plinius Lib. 35. c11. Seneca Consolat. ad Marciam c. 19.

Macrobius tem et Silius Flaccus, eā notione hoc Verbum usurparunt: elegantius tamen pro eo, et rectius cum Cicerone dixeris, Litem aut nomina aestimare.

* Ceteroquin Taxare apud Plinium Maj. Vellejum Paterculum et alios notat reprehendere, Germ. Tadeln, meistern.

TEMPERO merum i. e. certā mensurā misceo Tempero mero, contumeliis i. e. modum impono: Tempero socios i. e. adfectus eorum rego: Tempero mihi a sociss i. e. a sociis abstineo.

* Attempero vero tantummodo habet Accusativum personae et Dativum rei. V. g. Sapiens se attemperat omnium moribus, Weiss sich in alle Leute zu schicken,

TEMPORA virtuti inimica Cicecero: Tempora virtutibus omnibus infesta, Tacitus.

TEMPVS Plurali Numero crebrius usi sunt veteres quum aut tempus quodvis, aut memoriam, aut aetatem aliquam significabant, quam vulgus nunc faciat.

* Cic. O tempora, o mores! Non oblivione amicitiae nostrae, neque intermissione consuetudinis meae, superioribus temporibus ad te nullas litteras misi. In Periculis et asperis temporibus. Duris quondam temporibus. cet. Schorus de Phras.

TENDERE alicui dolos insidias, casses, retia, plagas, metum, spem: Tendere ad altiora, ad Consulatum: Tendere adversus auctoritatem senatūs; Tendere in coelum, in campum, in verticem. in diversum: Tendere manus supplices alicui et ad aliquem.

TENEOR sequente Infinitivo pro Debeo seu Oportet. V. g. Teneor hoc facere, Ich soll oder muss dieses thun, Reyherus Serm. Lat. Eleg. Reg. 127. inter


page 1781, image: s0939

elegantias refert; sed improbat Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 211. 222. et 223.

*Et profecto nemo veterum hoc verbum istā notione et construdtione usus est. Iustinianum tamen in Institutionibus ita locutum esse, observavit Vorsitus. Videtur autem Cellario detruncatum ex Latina formula Legibus teneri, Iurejurando teneri: quamquam neque his Infinitivum addere licitum est.

Latini dixerunt, Officium, munus, partes meae sunt; Partium mearum esse arbitror; Id facere me oprotet; Non alienum est a persona mea. Goclen. Silv. Barb. 69. Vorst. de Lat. Falso Susp. 88. et de Lat. Mer. Susp. 153. Cell. Antib. 218. C. P. 327.

TENERE multas locutiones format quae Germanismi cujusdam falso et merito suspectae sunt.

Germanismi falso suspectae sunt:

* Tenere me non possum ab accusando, vel quin accusem, Cicero: Tenere fidem, Cicero; excubias, Val. Maximus; linguam, Ovidius; legem, Plautus; consuetudinem suam, Cicero; modum alicujus rei et in aliqua re, Tenere se intra silentium et in silentio Cicero, Plinius, alii; Os, Cicero, Virgilius; risum, Horatius; se domi, Nepos; Tenendum est, pro Servandum est, Praestandum est, Cicero: Tenere mare libere, Meister zur See seyn. Hirt. B. Alex. c. 8: Tenere aliquid manibus, Cicero pro Sext. c. 32: Tenere aliquid memoria, Plinius L. 6. Ep. 33. Vorst. de Lat. Falso Susp. 77. seqq.

Germanismi merito suspectae sunt:

* 1. Terner hospitium pro Exercere cauponam, Wirthschaft halten.

2. Tenere multos famulos, Tenere equos, gallinas, columbas, cet. pro Alere numerosam familiam, vel potius famulitium, Alere equos, gallinas, columbas, cet.

3. Tenet de se plurimum: pro quo Lat. Plurimum sibi arrogat, Homo arrogans, Homo inflatus est, Inani tumet sperbia, Inani tumet fastu.

4. Tenet hac de re parum: pro quo Lta. Hanc rem parvi ducit, Hanc rem baud magni aestimat, Hoc insuper habet.

5. Tene hoc pro te: pro quo Lat. Serva hoc tibi.

TENOR EPISTOLAE Der Inhalt des Briefes, perperam: dic, Argumentum Epistolae; Litterarum haec est suma; In litteris haec est sententia.

* Tenor non significat argumentum, sed formam, modum ac rationem v. g. Liv. L. 2. c. 42. Vno velut tenore, Einen Weg, wie den andern. Et L. 5. c. 4. Vno tenore rem peragere, Auf eine Weise eine Sache abhandeln. It. Eumdem loquendi tenorem perpetuo servare, In Seinen Redensarten immer bey einer Leyer bleiben.

TENVS Praepositio semper postponitur suo Casui.

Inter Adjectivum tamen et Substantivum interponi potest.

* Sueton. Aug. c. 85: Quam XIII. Libris, Cantabrico tenus bello, nec ultra exposuit.

Si Casus sit Singularis Numeri, in Ablativo ponendus est.

* V. g. Capulo tenus, Collo tenus, Vmbilico tenus.

Quamvis non numquam et Accusativo jungatur.

* Val. Flaccus L. 1: Et Tanaim tenus immenso descendit ab Euro. Florus: Curio Daciam tenus venit.

Si vocabulum significat res geminas, aut caret Singulari Numero, tunc poscit ante se Genitvum Pluralem.

* V. g. Aurium tenus, Cumarum tenus, Crurum tenus, Clunium tenus; non Clune tenus. Valla L. 2. c. 8. 9.

Ceteroquin et in Plurali Ablativus locum habet cum hac Praepositione.

* Celsus L. 1. c. 2: Demittere se in aquam calidam inguinibus tenus.

TERMINVM alium reo constituere perperam: neque enim Terminus pro Die Constituta usquam apud veteres exstat. Cicero et optimus quisque pro eo, Comperendinare reum. Schorus de Phras. ad voc. Comperendinare. Livius Lib. 39. c. 17: Diem proferre, Laxiorem diem dare reo.

TERRERE aliquem aliquare Terrere aliquem, quo minus hoc vel illud faciat.

TESSERAM dare Die Parole ausgeben. Tesseram vigiliarum petere, Die Parole holen, Liv. Lib. 7. cap. 35. Hirt. B. Hisp. c. 36. Veget. Lib. 2. c. 19. Ad sonitum notae vocis, ut signum, coire, Mit Hulfe der Parole zusammen kommen. Curt. Lib. 4. c. 15.

TESTIS alicujus rei et de aliqua re utrumque ap. Cic.

TEVTONICAM LINGVAM pro lingua Germanica qui dicere detrectant, eo quod lingua Teutonica sit Danica, quae a communi Germanorum lingua multum abeat; hi nimirum ultra, quam par est, sapere mihi videntur. Quamlibet enim Teutonum nomen antiquitus eorum tantum Germanorum fuit qui Cimbris vicini ad oceanum


page 1783, image: s0940

incoluerunt, ut interdum ad ipsos Cimbros nomen istud translatum etiam videatur esse; ipsis tamen Germanis semper fuit proprium, fuitque omnis. Germanorum gens eo subinde insignita: ne quid dicam, quod jam antiquissimis tem poribus Adjectivum Teutonicus non ad Danos, non ad Cimbros, sed ad Gemanos nostros accommodatum sit; prout hoc videre est ex Propertio Lib. 3. El. 3. v. 44. Martiale Lib. 14. Ep. 26. Claudiano in Eutropium v. 406. aliis.

THEATRVM BELLICVM nove confictum est: veteres pro eo, Sedes bell.

THECA calamaia Sueton. Claud. c. 35; Theca, in qua stili reponuntur, Ein Pennal.

Theca arenae scriptoriae; Pyxis, quā utimur in spargenda arena madentibus litteris, Eine Sandbuchse, Phil. Melanchth. Ep. 139.

THOMAS DE AQVINO pervulgatum quidem; at minus recte tamen formatum videtur, si ad linguae a)kri/bhan exigas: dic, Thomas Aquinas. Quis enim umquam dixit Hannibal de Carthagine? Apud Caesarem est Comius Atrebas, non de Atrebate. Si tamen dixeris Thomas ab Aquino; nihil magnopere obstamus. Solent enim Latini non numquam Graecorum more ad Patronymicum circumloquendum Praepositionem hanc adhibere. Livius Lib. 1. c. 50: Turnus Herdonius ab Aricia i. e. Aricinus, quemadmodum et extremo capite vocatur. Sic apud Virgilium Georg. Lib. 3. v. 2. Pastor ab Amphryso i. e. Amphrysius. Hygini est Thesius ab Athenis pro Atheniensis. Ejudem Amphidamus ab Arcadia pro Arcas.

* Hinc intelligitur, nobilitate illustres viros apud nos minus recte cognominari per Praepos. De v. g. Severinus de Monzambano. Si, quod per errorem putamus, ad equestrem dignitatem denotandam Praepositione opus est, ad legem Latinitatis Praepos. A vel AB heic arcessenda est. V. g. Severinus a Monzambano. Praepositionem DE ab Italis et Gallis hodiernis mutuati sumus in hac loquendi sorma: idque per inscitiam Latinitatis vel insignem incuriam. Conf. Part. Etym. Sect. 2. A et Ab.

TIMENDI Verba Si negetur res, adsciscunt particulam Vt. V. g. Timeo, Vereor, Metuo, Periculum est, ut convalescat, pro Ne cowvalescat, Ich furchte, et genese nicht. Sin adfirmetur, adsciscunt particulam Ne. V. g. Timeo, Vereor, Metuo, Periculum est, ne moriatur, pro Vt moriatur, Ich furchte, er sterbe. Sin incerti simus, adsciscunt Quid, Quemadmodum, vel alias ejusmodi particulas dubitative positas. V. g. Cic. Nunc istic quid agatur, magnopere timeo.

+ Verum Linacer hoc loco Ne explicat per Ellipsin Ne non: atque Vt exponi videtur posse per Quomodo. Aliter tamen heic sentit Valla L. 3. c. 27. c. 27. ac Perizonius ad Sanctii Minerv. p. 818.

* Discrimen tamen istud. quod ubique inculcatur a Grammaticis inter Vt et Ne post verba timendi, non ubique custoditura veteribus: quo de Vossius in Aristarcho de Construct. c. 67. et Sanctius in Minerva L. 4. de Homonymis.

Interdum Ne per Ellipsin omittitur. Nep. Pelop. c. 1: Cujus de virtutibus, dubito, quemadmodum exponam: quod vereor, si res explicare incipiam, non vitam ejus enarrare, sed historiam videar scribere: si tantummodo summas attigero, ne rudibus litterarum Garaecarum minus lucide appareat, quartus fuerit ille vir. Et in Fragm. epistolae Corneliae: Si perseveras, vereor, in omnem vitem tantum laboris culpd tud recipias, uti in nulle tempore tute tibi placere possis. Menken. Spec. 2. p. 135.

Interim quando post talia Verba ad Ne, etiam Non vel Nihil additur, tunc vere negative singnificat.

* Vt: Timeo, ne non impetrem, Ich furchte, ich werde es nicht erlangen, Cic. Vereor, ne non ille solus laesum se esse putet, id. pro Rosc. Amer. c. 43. Metuebat, ne dolorem perferre non posset, Er besorgte sich, erwurde den Schmerz nicht ertragen konnen, id pro Mil. Neque est periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus facere non possit, id. L. 6. Orat. n. 69. Iam metuit praefectus, ne sibi sides habita non esset, Curt. L. 3. C. 13. n. 4.

Interdum et tertia negatio ipsi Verbo additur, et tum omnis metus abesse significatur.

* Cic Non vereor, ne hoc officium meum P. Servilio non probem i. e. non dubito, quin hoc officium meum Servilium sim probaturus. Id. L. 2. Ep. 1: Non vereor, ne non scribendo te expleam, Dafur grauet mir nicht, dass ich dir nich werde mit meinen Briefen annoch zur Genige aufwarten.

+ Interdum timendi Verba, si negetur res, praeter particulam Vt adsciscunt etiam insuper Nor. Cic. pro Marcello: Vereor, ut hoc perinde intelligi auditu non possit, atque ipse cogitans sentio. Id. Tusc. Et tamen veremur, ut hoc uatura non patiatur. Sed videndum, ne mendum subsit his locis.


page 1785, image: s0941

Certe longe usitatius est, Vereor, ut, et Vereor, ne non. Itaque a Vereor, ut non, ab stinendum videtur, praesertim quum res non immerito suspecta sit, Tursell. c. 200.

Peculiare est: Tanto pertuli, ut jures, quemquam majora posse, Terent. Locutio est adfirmativa; sed sensus negativus. Et si qua sunt similia.

Nota: Quum heic de Verbis Timendi agatut; timendi potestas latius[?]c loco patet, ut dubitationem et suspiciorns difficultatem omnem complectatur. Ita quidem praeter Verba supra jam commemorata pertinent huc etiam Anxius sum, Considero, Dissido, Dispicio, Est formido, Dubium habeo, Metus est, Metu perterreor, Pavor est, Securus sum, Sollicitus sum, Sollicitudinem curamque sustineo, Timor est, rel.

* Barbari post hujusmodi Verba, quum sensum adfirmativum postulant, interdum Quod pro Ne ponunt. V. g. Timeo, quod magister resciscet, pro Timeo, ne magister reciscat. It. Vereor, quod veniet, pro Vereor, ne veniat.

Sed quum hujusmodi Verba sensum negativum postulant, interdum Quod non pro vt pnunt. V. g. Vereor, quod non veniet, pro Vereor, ut veniat.

Timendi Verba Infinitivum etiam post se habent. V. g. Timent dimicare.

TIMIDVS in labore militari ad mortem. Poetae etiam cum Genitivo et Infinitivo, Timidus lucis, Lichtscheu; Timidus mori.

TOGA FERIATA Ein Feyer-Kleid, Plin. Lib 7. Ep. 3.

TOLLERE aliquem e medio Liv. L. 24. c. 6: Tollere aliquem de medio, Cic. pro Rosc. Amer. c. 7. Einen aus dem Wege raumen, oder umbringen.

TOLLERE aliquem rebedā vebiculo; Tollere se a terra; Tollere aliquem laudibus in coelum vel in astra; Tollere palmas ad sidera; frontem ad coelum; Toller solem e mundo; nomen ex libris.

TOLLERE RISVM pro Captare, Excitare, Concitare risum, Scioppius in Scalig. Hypobolimaeo 233, et Iud. de Stil. Hist. 137. damnat, et eo Nomine Scaligerum salse perstringit. Interim pro Ridere vebementius, Risum vehementiorem edere seu Cachinnum tollere, Horatius de Arte Poet. v. 381. habet.

TONSVRA SACERDOTALIS damnant non nulli Grammatici: volunt autem pro eo, Rasura sacerdotalis. Ratio: quia tondetur pecus; homo raditur.

* Tondere autem, ait Cl. Longolius in recensione hujus Lexici mei in Act. Erud. publ. Lips. Kal. April. 1731. p. 191, aeque de homine ac de pecore dicitur. Evolve Cic. Tusc. 5. c. 20. in Pison. c. 8. extr. Sueton. Aug. c. 79. Virg. Ecl. 1. v. 28. Aeneid. L. 5. v. 556. Tibull. L. 3. Eleg. 1. v. 10. alios. Immo Tonsura, quae causa litis, veteribus non fuit ignota. Ovid. Art. Am. 1. v. 517:

Nec male deformet rigidos tonsura capillos.

Conf. Fub. sub utroque Voc. Cic. L. 2. Offic. habet etiam Culter tonsorius, qui alias Novacula dicitur. Latinis etiam dicitur Tondere barbam, quod alias exprimunt per Demere, Resecare, Incidere. Hactenus Longolius.

Adjecerim locum ex Curtio, ubi similiter Tondere de homine dicitur, scil. L. 10. c. 5. n. 17: Persae comis suo more detonsis, in lugubri veste?? Regem vero disiderio lugebant.

TORMENTVM bellicum igniarium Eine Canone, Schurzfl. Nomencl. Strateg. p. 22. Tormentum campestre, Ein Feld-Stucke, id. Ep. 261. Tormentum colubrinum, Colubrina, Tormenti genus, quod, colubrinam vocant, Eine Feld-Schlange, Hins. Silv. Duc. p. 68. Tormentorum vibratores, Die Canoniers, Boxborn. Hist. Bred. p. 64. Tormentorum jaculatores, Die Constables. tormentariae rei ad imperium pertinetis Praefectus, Der General-Feld-Zeugmeister, Schurzfl. Ep. 261.

TOTIES QVOTIES absolute sine adjunctione pro subinde, saepissime, idemtidem, saepe numeri, suspectum. Cum adjunctione, id est, ita ut tw=| toties peculiare Verbum addatur, usurpat Cicero L. 1. de Orat. n. 251: Hoc nos is facere velimus, ante condemnentur ii, quorum causas receperimus, quam toties, quoties perscribitur, Paeanem aut Munionem citarimus.

TOTO PECTORE Ciceronis TOTIS VIRIBVS Livii est.

TOTVS Latine saepius exprimitur per formulas Quam longum est, Quantus quantus est, Quam late patet, Quantumcumque est. Conf. supra Quam longus est.

* V. g. Mare, quam lognum est. Tu. quantus quantus, nihil nisi sapientia es. Germania, quam late patet. Totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum, Cic. pro Marc. c. 2.

TOTA nocte dormire alicubi Nocte alicubi esse, vulgo quidem dicitur, sed genio linguae non satis accomomodatum, nec satis belle dici videtur: Latini ore rotundo, Pernoctare alicubi. Schor. Phras. ad voc. Pernocto.

TRACTARE aliquem bene vel male it. Tractare aliquem plagis, timide


page 1787, image: s0942

usurpem; quamvis veteres dicant Tractare aliquem acerbius et durius, nimis aspere, clementer, commode, honorisicentissime, et liberalissime, injuriose, liberaliter, magnifice, parum pie, scelerate, insidiose, humaniter, Tractare sicios magnā sanctitate: malim, Agere cum aliquo bene vel male; Habere aliquem bene vel male; Accipere aliquem bene vel male; Verberibus aliquem accipere.

TRACTARE cum aliquo perperam: Cicero, Agere cum aliquo, Transigere cum aliquo: Tractare de conditionibus, intransitive, sine apposito Casu personae.

TRADERE aliquid alicujus fidei it. meque et meas spes in tuam custodiam, Plaut. Mostell. 2, 1, 58.

TRADERE suum imperium magistratum aut munus alii, tolertur, quia Terent. Heaut. A. 3. Sc. 2. v. 5. habet Provinciam alicui tradere: magis Latine tamen, Magistratu se abdicare, Abire magistratu, Deponere magistratum. Schor. Phras. ad voc. Abdico et Abeo.

* Dicunt etiam Latini, Lampada alicui tradere, quum de successore in munere docendi sermo est.

TRADVCERE animum ad mala consilia cogitationes suas ad voluptates, adolescentiam ad scientiam rei militaris; aliquem ad magnam admirationem; aliquem in adsensum consilii sui.

TRADVERE aliquid ex Gracea lingua in Latinam pervulgatum est, praesertim non paucis Italis et Gallis: nempe quia illi sic usurpant suum Tradurre; hi suum Traduire. Sed qui emendate utrobique loquuntur, pro eo dicunt Latine, Vertere vel Convertere aliquid ex Graeco in Latinum, Vertere aliquid Latine, vel Transferre aliquid de Graeco vel ex lingua Graeca in linguam Latinam. In versione sua Latina, quae ex Graeco sit; verbum de vel e verbo exprimere, cet, Voss. de Vit. 159.

Atque hinc Nomen verbale Traductio eādem notione apud eosdem, v. g. Richardum Simonium Hist. Crit, V. T. 1. 2. c. 20. ex Vers. Edit. Genevens. Blounti p. 580. increbuit; pro quo Latini dicunt, Versio, Translatio.

* Traducere, proprie est transportare, et translate, ut Graecum diaba/llein, pro Atterere alicujus famam, belle se habet. V. g. Traduci per ora hominum, Liv. L. 2. c. 38. Significat etiam Agere, Transigere, Exigere. V. g. Actatem otiosam et quietam sine ullo labore et contentione traducere, Cic. de Sen. c. 22.

Traductio Latinis est

1. Actus transducendi v. g. Traductio captorum, Auson. ad Gratian. c. 4.

2. Exactio, v. g. Traductoio temporis, Die Zeitvertreibung, Cic. 1. de Divin. c. 56.

3. Ingamia, v. g. Damnatus cum dedercore et traductione, Seneca L. 1. de Ira c. 6.

TRAHERE cognomen ab aliquo viro et ex aliqua re.

TRAHERE EXERCITVM pro Ducere exercitum Virgilius et Curtius; quorum loca adfert Borrichius Cogit. 300. Clariss. Kappius ad Iensium p. 53. duo addit ex Tacito L. 2. Hist. c. 57. n. 1. et Annali 36. c. 1. Aliis etiam exemplis insuper probatur, Trabere diem, quod Ducere, Secum ducere esse, apud Io. Vorstium Lat. Sel. 204.

TRAHERE verba in alium sensum timide usurpem; licet Plinius de Vir. Illustr. dicat Trabere verba in suam voluntatem. Analogia enim auctoritate destituta rem non satis conficit. Malim cum Cic. de Invent. Vim verbi in aliud, atque ceteri accipiunt, posse ducere.

TRAHERE omnia ad se Liv. L. 2. c. 57. Trahere cuncta in se, Alles an sich ziehen, Den Vnterthanen das Herz stehlen, Tacit L. 4. Hist. c. 11. Trahere aliquem in casum, in perniciem.

* Curt. L. 9. c. 6. n. 8: Quis deorum hoe Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest; quum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus, tot civium animas trahere te in casum?

TRANSCURRERE locum et in locum.

TRANSGREDI Taurum transgredi ad aliquem.

TRANSIGERE inter se i. e. concordare cum aliquo i. e. pacisci: de qliquo i. e. conficere: aliquem gladio i. e. necare.

TRANSIRE flumen mare; ad hostem; in aliam regionem; in senten. tiam alicujus.

TRANSIRE vitam silentio transitive por Transiger, Sallustianum est.

TRANSMIGRATIO ANIMARVM minus Latine malim cum Graecis h( metemyu/xws1is2.

* Transmigratio vocabulum non optimae notae est, occurrens modo apud Vulgatum Interpretem et Prudentium. Fab.

TRANSMITTERE quatenus idem notat, quod Trajicere s. Transjicere, ponitur



page 1789, image: s0943

1. Absoulute. Cic. Caesar in Africam transmisit.

2. Cum accusativo simplici. V. g. Transmittere Rhenum.

3. Cum Accusativo gemino. V. g. Transmittere Rhenum exercitum.

4. Apud Cic, etiam ad Att. L. 9. Ep. 3. cum Ablativo: Transmittere mari supero. Schor. Phras.

TREPIDVS cum Abl respicit causam efficientem, v. g. Trepidus ancipiti metu: Trepidus cum Gen. respicit objectum, v. g. Trepidus rerum suarum.

TRIBVERE sibi multum pro Sibi magnos spiritus sumere, Sibi multum arorgare, contra a)kri/beian linguae dicitur, atque haud scio, an apud idoneum scriptorem occurrat.

* Alii enim nobis laudem tribuunt; sed arrogantes sibi sumunt.

TRIGINTA OCTO suspectum est Vossio de Vit. 654. qui mavult Duodequadraginta, quod Classici frequentent. Invenitur tamen suspectum hoc ap. Plinium L. 4. c. 12. Varro etiam habet, Quadraginta octo; Aurel. Victor, Septuagesimus octavus; Gellius, Tircesimus octavus; Lucilius, Quinquaginta atque octo. Borrich. in Voss. 255.

* Vsitatiora tamen sunt apud veteres etiam Duodequadragesimus et Vndequadraginta, pro Trigesimus octavus et Triginta novem.

TRIVIALIS SCHOLA pro Paedgogio seu Schola inferiore perperam usurpari docet Vossius de Vitiis Serm. L. 1. c. 26. p. 112.

* Verum non male ita dici, oftendit Borrichius in Voss. p. 256. Dicitur enim Trivialis schola, non quod rude aliquid et plebejum sit, sed quia talis schola publica vulgo in media plerumque urbe aperitur, h. e. in trivio aliquo, quo ab omnibus vicis viisque patet commodior accessus. Conf. Cell. Antib. 220.

Borrchianam hanc sententiam confirmant loca veterum. V. g. Instini L. 21. c. 5. n. 8: Dionysius, ludimagistrum professus, pueros in trivio docebat. Ne quid dicam, quod ipse Quintilianus paedagogia nuncupat Scholas rriviales, teste Andrea Wilkio in Praefat. ad lectorem libelli sui, qui inscribitur: Ausfubrliches und grundliches Bedenken, wie man einen Knaben daheim im Hause erstlich, und dann ferner unter dem Praeceptore in der Schule fuhren und lehren soll. Magdeb. 1602. 8vo.

+ Vossio etiam refragatur Etymologia illa, praeter omnem quamvis necessitatem ex recentiori aevo arcessita, quam Ioh. Petr. de Ludewig in Hist. Quadripartitae Erud. n. 5. p. 22. adfet: Ex quo, inquiens, Augustinus, sive primus, sive inter primos, septem numerare cepit artes liberales, quum plerique ante illum Dialecticen ex illarum numere omiltterent. easque in duas distinxit classes, tres scilicet Logisticas, et quattuor Mathematicas; Boethius autem, qui Saec. V et VI floruit, primus Quadrivii voce de quattuor scientiis Mathematicis usus est: sequentibus saeculis non solum usus vocum Trivii et Quadrivii, sed et inde denominatarum Scholarum trivialium ubique fere innotuit.

* Atque hinc tandem patet, vocabulum trivialis sumi bifariam: 1. pro rudi, vulgari ac plebejo. 2. pro eo, quod in trivio vel media urbe omnibus conceditur et tamquam commune est.

TRIVMPHARE in aliqua re item de aliquo: Plinius, Triumphare ex aliquo. Invenitur et Triumphare aliquem, Active, id est, vincere, subigere, ap. Lactantium.

TRVDERE suum pedem ad lapidem it. Trudere se ad aliquid, vitiose dicitur Lat. Offendere pedem, Offendere ad lupidem Offendere in aliqua re. Schro. Phras. ad voc. Offendo.

* Trudere Verbum, bene se habet; sed cum hoc apposito non reperitur. Dicunt autem Latini, Trudere aliquem in proelia, Einen zur Bateille treiben; Cuneus cuneum trudit. Ein Keil treibt den andern.

TVERI se contra aliquem et elegantius, ab aliquo.

TVTELARIS DEVS nusquam ut putat Scioppius in Stradam, legitur, nisi apud Macrobium, ferreae aetatis scriptorem; cujus alia non pauca sunt, cum palam barbara, tum soloeca. Occurrit tamen etiam apud Arnobium Lib. 3. p. 115. Adjectivum Tutelaris pro tutorius. V. g. Causa tutelaris, Lex tetelaris, exstat in Pandectis. Cicero et Curtius pro diis tutelaribus dicit, Deos imperii praesides, et custodes et propugnatores.

TVTVM ME REDDIDIT pro Mihi savit suo chirographo, minus recte.

* Tolerabilior locutio videtur, si generatim usurpetur pro eo, quod dicitur Tntum aliquem praestare, Sartum tectum ab omni periculo aliquem conservare.

TVTVS locus Tuta via, Tutum mare, Nepos. Vorst. de Lat. Falso Susp. 38. Apud Florum Lib. 4. c. 2. n. 23. exstat etiam Tutus murus.



page 1791, image: s0944

* Ita Tutus non tantum intransitive pro eo, qui tutus esse petest; sed etiam transitive pro eo, qui tutum reddit, sumitur.

TVTVS ab insidiis a persidia; ad omnes istus; adversus venenorum pericula.

+ Tutus auxilio, habet Virgilius: Auxilio tutos dimittam opibusque juvabo. Quamvis sunt, qui pro Tutos legant heic Laetos.

Interim Tutum esse aliquā re, tamquam causā efficiente, quis recte dici neget?

V.

VACARE polutro/pws2 construitur pro divers ejus notione

Vaco absolute positum, idem notat, quod Otium habeo. Cic. Scribes aliquid, si vacabis.

Vaco Philosophiae i. e. operam do.

Vaco ad ineptias i. e. otium habeo. Ovidius etiam Lib. 3. de Ponto Eleg. 3. habet, Vacare in opus aliquod.

Vaco culpā i. e. careo.

Vacat locus i. e. vacuus. est.

Vacat mihi, audire verbatua i. e. otium vel vacuium tempus est. Vacat, heic impersonaliter sumitur.

Si nomen additur, significans actionem quamdam sive qualitatem, adjungemus A Praepositionem. V. g. Vacare a labore, ab officio publico, a studiis, ab omni molestia, ab agricultura, a custodibus, a scribendo Plin. Lib. 3. Ep. 7. ja metu Liv. Lib. 7. c. 1. a negotiis Phacdr. Lib. 3. Prologo v. 2. Valla Lib. 5. c. 85.

VACVVS ourarum curis, a curis; culpae, culpā, a culpa; doloris, dolore, a dolore. Hoc usitatius est: istud non infrequens: illud magis Poeticum.

* Cicero etiam dicit ad Attic. auimum vacuum ad res difficiles subeundas adrerre.

VADE IN PACE locutio Biblioca: Cicero, Bona cum gratia te dimittimus, Bona cum pace te dimittimus; Poetae, Vade bonis avibus.

VAGARI terras per terras, terris, in terris.

VALDE MANE, VALDE SERO aut nusquam, aut rarissime apud veteres exstat: dixerim pro eo, Bene mane, Multo mane, Multa nocte, Multa de nocte, Intempesta nocte, Nocte concubia.

* Dicunt Latini, et nominatim Cicero, Valde libenter, Valde bene, Valde graviter, Valde vehementer, cet: sed Valde mane, Valde sero, non item.

VALERE ab oculis a morbo i. e. a morbo liberum esse.

Valere a pecunia i. e. locupeltem esse.

Valere a morbo i. e. rediisse cum laesa valetudine in gratiam.

Valere aliquid i. e. aliquantum excelentem esse.

Valere ad aliquid, in aliquid i. e. utlie esse.

Valere alicui i. e. prodesse. V. g. Hoc mihi valet ad laudem.

Valere re aliqua et in re aliqua inter aliquos, i. e. excellere.

Valere apud aliquem i. e. in gratia et auctoritate esse. V. g. Valere apud aliquem nihil, multum, plurimum.

Valere contra aliquid, i. e. munitum et fortem esse. Plin. 20. c. 13. et 14: Valet ruta contra scorpionum ictūs et araneorum,

+ Id responsum quo valeret; quum intelligeret nemo, Corn. Them. c. 2. s. 7.

VALET Ioachimicus quattuor et viginiti grossos et grossis. Sed Ablativus multo usitatior.

VALIDVS=== animi et animo Prius Tacitus habet. In ceteris appositis Ablativus fere obtinet. V. g. Validus facundia, Validus copiis, Vrbs calida muris.

VANITAS MVNDI in argumento Theologico haud improbamus; ceteroquin minus Latine dicitur: dic, Inania saeculi; Blandimenta rerum fluxarum; Res inanes; Res fluxae et caducae; Quantum est in rebus inane! Iuven.

* Vanitas apud veteres fere idem est, quod Mendacium, superbia, adulatio, levitas, et opponitur Constantiae. Cic. Lib. 3. Offic. Quodsi vituperandi, qui reticuerunt; quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? Tacitus in Vita Agricolae: Vti prosperitate rerum in vanitatem.

VAPVLAT omnibus ab omnibus, omnium sermone, Er kriegt von allen Schliage, Er wird von allen zur Bank gehauen.

* Vapulare intransitive significat, ut Conflagrae, Deslagrare.

VARIARE vices vocem, sententiam, i. e. subinde mutare.

Variare otium labore i. e. alterna amare, alternare.

Variant multa de ejus morte auctores i. e. Varie tradunt.

Varians Graecorum exempla i. e. discrepant.



page 1793, image: s0945

Variare ab aliquo, ab alicujus sententia, ab alicujus opinione i. e. diversum esse.

Variare aliquid maculis, Etwas bunt machen, i. e. Varium facere.

VASA COLLIGERE Ciceronis: Convasare, Terentii, Einpacken, aufbrechen, abziehen: sicut Vasa conclamare, Vmschlagen, dass man aufbreche, Iulii Caefaris est.

VASA pretiosa, quibus mensa extruitur in cubiculo mundi muliebris, Eine Toilette

VBI DVCIS ME[?]? pro Quo ducis me? vitiose.

* Vbi enim est Adverbium Signisicans actum vel motum in loco.

VBIQVE absolute positum apud Ciceronem vix inveneris. Aut enim Verbum Sum, praeeunte subinde Pronomine Omnis vel Quidquid, semper adjungit, aut interdum etiam to\ Locorum vel Terrarum. V. g. Aut Epicurus, quid sit voluptas, aut omnes mortales, qui uhique sunt, nesciunt. Item: Atque utinam, qui ubique sunt, propugnatores hujus imperii. Item: Vbique locorum, ubique terrarum, 7. Verrin. c. 55.

Pro Vbique absolute posito Cicero habet Omnibus locis. V. g. Vt omnibus locis a Platone disseritur. Schori Phras.

VEHI equo curru, et in equo, in eurru.

* Plinius L. 9. Ep. 36. pro Vehi equo, habet Gestari equo.

VEHICVLA MACHINARVM Die Lavetten. Schurzfl. Nomencl. Strateg. p. 50.

VELIFICARI alicui honori suo, favori civium Flor. L. 1. c. 9. n. 5.

* Sumitur etiam interdumnotione propriā et neutraliter, v. g. Plin. L. 9. c. 33: Velisicare per summa aequora.

VELOX aliter fere ab Historicis aliter ab Oratoribus, aliter a Poetis usurpari, animadvertit augustinus Saturnius Mercur. Major. 10, 9. Hi dicunt Velox pedes; isti autem velocibus pedibus: illi tandem Velox Pedibus.

+ Historici complura frequentat, quae ipsis plane propria sunt. Sic etiam frequentissima Historicis est constructio Profunda maris, Incerta viae, a quibus fere abstinent Oratores. Quin et figuras sibi veluti proprias amant Historici, in quibus haud postrema est Graecorum Enallage Insinitivi pro Imperfecto. Vtuntur quidem eā etiam Poetae: sod historiam esse proximam Poesi, et quodammodo carmen solutum, observat Quintilianus Institut. Orat 10. 1.

VENAM tentare Sueton. Tib. c. 27; Venam tangere, Sen Ep. 22. Pers. Sat. 3. v. 8; Venam attingere, Gell. Lib. 18. c. 10. An den Puls fuhlen.

* Venarum pulsus, Plin. Hist Nat. L. 2. c. 97. Der Puls.

Venarum inaequalis percussus, Plin. L. 7. Hist. Nat c. 51: Der inegale Puls. Moventur venae inaequalibus intervallis. Cels. L. 3. c. 6.

Venae naturaliter ordinatae, Cels. L. 3. c. 6. Der Puls, der ganz naturlich geht.

Venae salunt, Ovid. Vena micat, Cic. de Nat. Deor. Die Ader pucket.

Venam secare, incidere, ferire, Die Ader schlagen. Conf. supra Secare venam.

VENDERE publice hona alicujus suspectum: Lat. Auctionari bona alicujus, Bona alicujus auctione constituta vendere. Cicero pro Quinctio etiam dicit Vendere auctionem, eā formā, quā Caesar dicit Vendere sectionem: estque Vendere auctionem idem, quod auctionari, et res in auctione vendere. Florus Lib. 3. c. 21. n. 27. Sub hasta venire, Verauctionirt werden.

Vendere sectionem speciatim notat vendere bona alicujus sisco addicta.

VENIA sit dicto aut facto, Plinius Lib. 5. Ep. 6: elegantius cum Cicerone, Vt ita dicam, Bonā veniā aut Pace, Bona cum pace seu Venia hoc ut faciam vel dicam

* Vsurpant heic etiam Latini Praefari honorem. V. g. Cic. Obscensa si dicimus, honorem praefamur, Germ. So mussen wir sagen, mit Ehren zu melden. It. Haec si appelles, honos praefandus est. Conf. supra Praefari honorem.

VENIRE multas peperit locutiones primā fronte Germanismi suspectas, sed quae tamen honae notae sint:

Venire in suspicionem, in eum sermonem, in oratorum numerum, in sermonem hominum et vituperatione, in conspectum, in potestatem alicujus, in periculum, in discrimen, in alienas manus, in consuetudinem; Quidquid venit in huccam; Venit res ad pactione, a minis ad manus, a verbis ad verbera; Venire ad nihilum; Venire ad maximas pecunias; Cicero.

Venire in contemtum; Venit regnum ad illum, Iustinus.

Venit inde incommodum, Cicero et Sallustius.

Venit vel Obvenit mihi hereditas ab eo, Cicero.



page 1795, image: s0946

Venit tempus, dies, Caesar, et Livius.

Venire alicui sub oculos, Seneca.

Venit res ad certamen, Sallustius.

Venire ad sinem, ad extrema, navibus; Domus illa nunc in alienas manus venit: Venire ad extremum, ad extremam tabem, Livius.

Venire in tunicis albis, Plin. Lib. 7. Ep. 27.

Venire in equis, Florus Lib. 4. cap. 2. n. 48.

Venire in odium et invidiam, in gratiam et favorem, in amicitiam et intimam familiaritatem, in adsinitatem; Venit ad aures meas, cet. optimi scriptores. Conf. Vorstii de Lat. Falso Susp. 136. seqq.

Dicunt ceteroquin: Venire ab aliquo, de aliquo, et ex loco.

VENIO in opionem Active accipitur i. e. talem opinionem habeo: aliquando etiam Passive i. e. Venio in opinionem, quae de me habetur ab aliis, non quam habeo de altero. Sed Vneio in suspicionem, in oblivionem, in vituperationem semper Passive: Ich komme bey andern in Argwohn, Man vergisst meiner, Man schilt auf mich.

VENIT boc considerandum Poeticum est, faltem in prosa non optime notae. Ita enim Tibullus, Ovidius, Seneca, Quintilianus, Alcimus. In prosa malim, Hoc est considerandum. Cell. Antib. 277. C. P. 340.

VENIT vel EVENIT inde quod, perperam: nam post Verba Evenire, Contingere, Fieri, et ejusmodi, non sequitur Quod, sed Vt. Latini autem pro eo ita fere: Forte eventi, ut; Ita evenit, ut: Quo factum est, ut; Ita sit, ut; Haec causa est, cur; Haec causa est, quod; Hinc est, quod; Hinc sit, ut; Hoc est, quare; Ex quo sit, ut.

VENIT in mentem mihi illud tempus et illius temporis interdum etiam de illo tempore.

+ Contra Schorum de Phras. Hadrianum Cardinalem de Eleg. Lat. Serm. et Goclenium Obs. 176. notandum, Nominativum heic non rudi ac vulgato modo poni. Saepissime enim haec constructio occurrit vel apud ipsum Cioeronem.

* Neque dissimulamus tamen, per Genitivum, v. g. Venit mihi in mentem illius temporis, elegantius efferri: quamvis sunt, qui Ellipsin heic statuunt, ut subaudiatur nomen Recordatio.

Dicunt insuper Latini, Venit mihi in mentem, hoc facere; et interdum, ut hoc faciam.

+ Genitivus tamen plane incongruus videtur esse, in exprobrando. V. g. Cic. L. 1. orat. Heus tu, quid tibi in mentem venit, ita respondere? Si per Genitivum hoc efferres: Hens tu, cujus tibi in mentem venit, ita respondere? linguae Latinae genio id non responderet.

VENTVM BONVM Ventum malum habere; Tempestatem bonam, Tempestutem malam habere, suspectum: Lat. Secundis ventis uti; Adversis ventis uti, tardeque et incommode navigare, Cic. Idoneum ventum nacisci, Caes. Lib. 2. B. C. c. 4. Schorus de Phras.

VENTVS BOREAS antiqua elegantia est Veteres enim saepe et libenter genus ad speciem jungere solebant: ut quum Hominem servum, Hominem histrionem, Mulierem meretricem, Lupum piscem, et alia hujus generis dicerent. Nepos in Milt. Quum vente Boreā profeclus eo ppervenisset. Ibid. Ventum Aquilonem, Istrum flumen. Idem in Eumene, Nilum flumen, cet.

VENTVS desiit flare non valde improbem, quum Terentius dicat Flare coeperunt venti: magis Latine tamen, Ventus cecidit, Ventus consopitus est, Virg. Venti posuere.

VENTVS fit major suspectum: Lat. Ventus increbescit. Schor. Phars. ad voc. Increbesco.

VERBA COMPOSITA quae Grammatici veteres ac recetiores dicunt, cum Cicerone dixeris Verba juncta aut vincta. Schor. Phras. ad voc. Iuncta.

VERBA SIC HABENT et Verba sic se habent So lauten die Worte, utrumque.

* Sic Bene, belle habere, et Bene, belle se habere, Cicero pro valere et sanum esse. Conf. supra Ponit ventus.

VERBA quae intentionem animi significant, ut Cuuro, Festino, Proficiscor, Propero, Venio, cet. multifariam construuntur: V. g. Curro, ut salutem amicos; salutatum amicos; amicos salutandi causā vel ergo; salutandorum amicorum causa; ad salutadnum amicos; ad salutandos amicos; salutare amicos; saltaturus amicos: quo postremus modus omnium optimus est et elegantissimus.

* Ad salutandum amicos, minus usitate dicitur. Vid. supra Gerundium in dum.

Venio salutatum amicos et Venio salutaturus amicos: hi bini modi omnium optimi et usitatissimi sunt.



page 1797, image: s0947

VERBA Curo Volo, Cupio, Do, Loco, Accipio, cum similibus eleganter pro Infinitivo vel Conjunctivo recipiunt Participium Futurum in dus, eodem Genere, Numero et Casu cum Substantivo cohaerens. V. g. Pro negotium confici cures, et Cures, ut negotium conficiatur: dicas eleganter Negotium cunficiendum cures.

VERBIS imperandi et praescribendi, nec usitate, nec satis belle additur Infinitivus. Non enim, v. g. dicitur, Imperare alicui, facere; sed Imperare, Praescnibere alicui honesta; Praescribere, ut faciat henesta. Neque dicunt Latini, Excitare aliquem, agerealiquid; sed utuntur heic Gerundio. V. g. Excitare, Commovere, Acuere, Exacuere aliquem ad aliquid agendum. Dico diserte, Latini: cum quia de Latino stilo heic agitur, tum quod Graeci Insinitivum dent Verbis hujusmodi: dicunt enim e)pita/ttein tini\ ta\ be/ltista pra/ttein id est, ad Verbum, Imperare alicui, optima facere.

* Hunc Graecismum autem Poetae interdum imitantur. Quin ipse Cicero 2. in Verr. Hunc jubet fine cura esse, pro Iubet, ut hic sine cura sit. Conf. supra Infinitivorum Graecismos.

VERBIS omnibus sive sint transitiva, sive absoluta, sive Passiva, sive Deponcutia, Graeci solent Nomina Substantiva ab iisdem deducta, vel alia cognatae significationis, Accusativo Casu subjicere: id, quod Latini aemulati sunt.

* Ter. Solide gaudere sua gaudia. Sall. Proelium male pugnatum. Proverbio dicitur: Dormire somnum Epimenideum. Turbare turbas. Obsonare obsonium. Saltare saltationem. Metuere metum. Ridere risum. Pectare peccatum. Currere cursum. Mori mortem. Vivere vitam. Sperare spem. Vivere aetatem. Ludere aleam. Ire viam. Navigare aequor. Lucere faces. Olere unguenta. Cic. pro Mur. Pugna summā contentione pugnata. Id. 2. de Leg. Oratio perorata. In Verrem 5: Statuam statuere. Id. Alicujus gaudium gaudere, Doleo dolorem tuum. Virg. Sine me hunc furere ante furorem, Gr. mani/an mai/nesqai. It. Servire servitutem.

VERBVM Substantivum Pronomini relativo Qui junctum, atque ita in subsequenti Commate vim explanandi. habens, eruditi hodie haud raro cum elegantia, ut putant, omittunt, et a Lectore rectius subaudiri censent. Auctores antiqui et elegantes id fecerunt parcius. Ac sane hāc Ellipsi abstineas velim. Gignit enim orationem subobscuram, odiosam ac futilem. Ita, v. g. melius dixeris, Illos, qui hoc benesicio sunt dignissimi, nemo temere adspernabitur, quam Illos, qui hoc beneficio dignissimi, nemo temere adspernabitur.

At in Infinitivo sine reprehensione omitti potest pro lubitu. V. g. Illos, quos hoc beneficio dignissimos existimo, nemo temere adspernabitur. Item: Illos, quos hos beneficio dignissimos esse existimo, nemo temere adspernabitur.

VERBVM Substantivum suo Participio usitatius praeponitur, interjectis subinde quibusdam vocabulis. V. g. Diu sum equidem reluctatus. Sunt eum multis modis cohorati.

VERBVM idem quod in praecedenti clausula ponebatur, per Conjunctionem Autem eleganter repetitur.

* Cic. Quoniam his voluminibus ad te profecta vox mea est, tribues his, temporis, quantum poteris: poteris autem, quantum voles. It. Quoties tui recordor: recordor autem quotidie: toties animo obversantur meo innumerabilia illa beneficia, quae a me in te proficiscuntur.

VERBVM DEI AVDIRE locutio est quam nemo facile improbet, qui linguae genium propius novit: magis Latine tamen, nec sine elegantia dixeris, Alloquio divino frui; Cognoscere effata Deis Discere fatorum arcana; Excipere oraculae vel respansa Dei; Aure: praebere loquenti Deo; Leges ac promissa Dei percipere.

VEREOR ne improbe dicam, elegans r(h=|s1is2 apud Plinium Lib. 1. Ep. 2. n. 3. Cellarius ita interpretatur, ut vis ejus in nostrā sit vernaculā: Ich rede vielleicht zu viel, Bitte, meine Freybeit im Besten zu vermerken.

VERERI aliquid aliquem et ab aliquo dicitur, quum nostra agitur causa: veteri alicui et de aliquo, quum causa alterius.

* Cic. Caritatem annonae veteri. Id. Reprehensionem doctorum veteri. Id. de Sen. Metuebant eum servi, verebantur liberi. Ter. Andr. 3, 4, 3: Ego dudum non nihil veritus sum, Dave, abs te, ne faceres idem, quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes. Cic. 4. Acad. Vas autem mihi veremini, ne labar ad opinionem, et aliquid adsciscam et comprobem. Id. de Senect. Vereri de aliquo.

VERGIT in vel ad honorem meum i. e. Pertinet seu valet ad honorem meum, Erit mihi laudi ac gloriae, Es gereicht zu meiner Ehre, fine auctoritate et contra usum veterum vulgo dicitur.



page 1799, image: s0948

* Vergere enim Latinis significat idem, quod Inclinare, Tendere, Sich neigen, lenken. V. g. Vergere ad meridiem, Vergere ad Macedoniam, Haec terrae pars vergit ad septemtrionem, Animus ad prava vergens, Vergit nox ad lucem, Vergente die.

+ Ex eo quidem, quod dicitur, Vergere ad prava, Vergere ad voluptates, Vergere ad vitia, cet. dici etiam posse Vergere in vel ad honorem, arbitratur Borrichius Analect. 57; sed, ut patet, minus commode. Cellar. Antib. 238. seq. C. P. 386.

VERITATEM omnem dixit defendi atque adeo tolerari potest: magis Lat. tamen, Rem omnem, ut se habebat, dixit.

VERO particula adversativa praecedente Pronomine eleganter orationem vel responsionem inchoat.

* Cic. L. 9. Ep. 15: Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore. Et L. 16. Ep. 23: Tu vero confice professionem. Plin. L. 9. Ep. 20: Tua vero epistola tanto mihi jucundior fuit.

VERO et AVTEM[?] numquain in principio orationis ponuntur, sed semper necesse est antecedere unum vocabulum. Valla Lib. 2. c. 24.

VERO non jungitur tw=| Non. V. g. Non recte dicitur: Amicus tibi sum; non vero adsentator: pro quo dicendum erat Non autem adsentator. Contra Autem cum Nec vel Neque non libenter jungunt; sed dicunt potius Neque vero, Nec vero. Cell. Antib. 256. Conf. supra Nec autem. Item Non vero.

* Omittitur Autem, quoties geminatur idem Verbum v. g. Hunc doces; me non doces.

Sed si Verbum repetitur sine contrarietate, tunc licet uti Autem non sine elegantia. V. g. Sapies, si id facies: facies autem, si me amabis. Valla L. 2. c. 24. Conf. paullo ante Verbum idem, quod cet.

VERSARI circa rem aliquam aureā aetate non dixerunt; sed Versari in re aliqua: nisi quod Livius dicit, Quum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur. Argenteā demum aetate, nec tam frequenter, quam hodie, dixerunt Versari circa rem aliquam: ita autem Seneca, Quintilianus, Suetonius. Goclen. Obs. p. 167. Cellar. Antib. 258. C. P. 170. Andr. Borrich. Vind. L. L. 238.

* Ceterum quoque dicimus, Versari apud aliquem, inter aciem, ante et ob oculos.

VERSVRAM FACERE est pecuniam feneraticiam accipere, vel minori fenore acceptam pecuniam pecuniā majori fenore acceptā solvere, seu mutare creditorem pejore conditione, fenoreque duriore, ut antiquo creditore liberemur, Von einem christlichen Glaubiger unter die Iuden fallen. Vnde Versura Graecis est metagrafh\ tou= danei/ou, nominis transscriptio, et ita Versura est Creditoris mutatio. Vel, ut brevius dicam, Versuram facere notat idem, quod Aes alieuum ex aere alieno dissolvere, von einem borgen, und den andern davon bezahlen.

* Hinc Versuram ab aliquo facere i. e. mutuam ab aliquo pecuniam accipere, ut creditore altero liberemur. It. Non modo, magno, sed etiam iniquissimo fenore versuram facere coactus sum, Ich habe auf einen sehr unchristlichen Zins oder Wucher an einem Orte borgen, und am andern bezahlen mussen. Item: Versuris auctorare obaeratos i. e. mutuā pecuniā ingenti datā, obstrictos sibi soli debitores efficere.

VERSVS Praepositio regit Accusativum sed semper postponitur suo Casui. V. g. Romam versus. Sin autem accedat Praepositio Ad; tunc versus Adverbium est. V. g. Ad occidentem versus. Valla Lib. 2. c. 8.

VERSVS inprovisos et fortuitos in Cicerone et optimis scriptoribus observamus.

*En! Hexametrum, qui Ciceroni in Oratione pro Archia c. 1. obrepsit:

In qua me non insitior mediocriter esse Versatum.

Alius Hexameter occurrit L. 2. Attic. Ep. 18:

Displiceo mihi, nec sine summo scribo dolore.

Item in Orat. post reditum ad Quirites:

Auctores, testes, laudatoresque fuerunt.

Item L. 1. de Leg.

Nullius agricolae cultu stirps tam diuturria.

Item in Epp.

His ego consiliis si te praesentem habuissem.

Item L. 1. Acad. Quaest. n. 14:

Quum sunt dicta, in conspectu consedimus omnes:

It. L. 4. Acad. Quaest. n. 122:

Crassis occultata et circumfusa tenebris.

Item Orat. 1. in Catil. init. Iambicus senarius:

Successit tibi Lucius Metellus.

Ac praeter hos Senarios, quos vix possumus effugere, interdum etiam Phalaecum admittit: v. g.

Successit tibi Lucius Metellus.

Et Lib. 3. de Oratore, ubi ipse hoc tamquam vitium incessit, totum Distichon imprudens inseruit:



page 1801, image: s0949

Ac mihi quidem veteres illi majus quiddam animo

Complexi, plus multo etiam vidisse videntur, Quam quantum nostrorum ingeniorum acies

intueri potest.

Tacitus Hexametro incipit Annales suos:

Vrbem Romam a principio Reges habuere.

Integer etiam Hexameter apud eumdem occurrit in ejus Germ. c. 39. n. 2:

Auguriis patrum et priscā formidine sacrum.

Sallustius bellum suum Iugurthinum inchoat Hexametro hoc Spondaico:

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus

Ita etiam Pentameter Elegiacus occurrit ap. Sleidanum L. 18. Commentar. Burensis interea Landgravii ditionem, quae supra Francofurtum est, ingressus, oppidum Darmstatum Partim vi, partim deditione capit.

Et in veteri Bibliorum versione Psalmo 51:

Imponent super altare tuum vitulos.

Item Hexametri rursus apud Senecam L. 3. de Benefic. c. 17:

Quem juvat accepisse aequali perpetuāque Voluptate fruitur.

Apud eumdem ibid. c. 30:

Quidquid praestiti patri, etiamsi magnum est, infra aestimationem paterni Muneris est, quia non essem, si non genuisset.

Sic in Pandectis et apud ICtos veteres sequentes Versus fortuiti observati sunt: Apud Modestinum L. 3. de Poenis,

Caedem admiserunt sponte dolove malo. Pent.

Apud Cajum L. 2. de Legatis ad edictum:

Servo legato legari posse, receptum est. Hex.

Apud Scaevolam L. 2. Responsorum:

Pro solido pignus vendere quisque potest. Pentam.

Apud Cajum L. 22. ad Edictum provinciale:

Et quum lege quis intestabilis esse jubetur. Hexam.

Apud Vlpianum L. 25. ad Sab.

Semper in obscuris, quod minimum est, sequimur. Pent.

L. 12. in pr. p. de Public. in rem act.

Quum sponsus sponsae seruum donasset, eumque. Hex.

L. 28. §. 3. p. de Iudiciis:

Legatus damni infecti promittere debet.

L. 46. p. de Aedil. ed.

Quum mihi redhibeas furtis noxisque solutum.

L. pen. p. de Vsu et usufr. et reditu:

Plus habeat reditus, quam si matura legatur.

Et in Graecis Versus hujusmodi fortuiti eo minus evitari queunt, quanto major ibi metri licentia datur, quae quidem tanta est, ut subinde in prosa occurat versiculus, qui non nisi deditā operā, ob negligentiorem numeri Poetici custodiam, potest adverti. Ita in ipso Novo Testamento Graeco occurrunt sequentia, quae ad certum aliquod metrum, quod humana sibi finxit sollertia; revocari possunt:

Tit. 3. v. 3: *h)=men ga\r po/te kai\ h(mei=s2 a)no/htoi, a)peiqei=s2. Tit. 3. v. 2: *mhde/na blas1fhmei=n, a)ma/xous2 ei)=nai, e)pieikei=s2. Hebr. 12. v. 13: *kai\ troxia\s2 o)rqa\s2 poih/s1ate toi\s2 pos1i\n u(mw=n. 1. Tim. 6. v. 16: *oudei\s2 a)nqrw/pwn ou)de\ i)dei=n du/natai. Pent. Iac. 4. v. 4: *h( fili/a tou= ko/s1mou e)/xqra e)is2 qeo/n e)sti. Matth. 14. v. 14: *ei)=de polu\n o)/xlon, kai\ e)s1plagxni/sqh e)p) a)utou/s2. Ioh. 17. v. 20: *kai\ peri\ tw=n pisteus1o/ntwn dia\ tou= lo/gou a)utw=n. Ioh. 18. v. 36: *ei e)k tou= ko/s1mou tou/tou h)=n h( bas1ilei/a. Ioh. 19. v. 39: *h)=lqe de\ kai\ *niko/dhmos2 o( e)lqw\n pro\s2 to\n *ihs1ou=n. Rom. 8. v. ult. *th=s2 e)n *xristw=| *ihs1ou= tw=| *kuri/w| h(mw=n. Luc. 14. v. 30: *o(=utos2 o( a)/nqrwpos2 h)/rcato o)ikodomei=n. Pentam. Ioh. 13. v. 5: *ba/llei u(/dwr e)is2 to\n nipth=ra kai\ h)/rcato ni/ptein. Et v. 16: *ouk e)/stin dou=los2 mei/zwn tou= *kuri/ou a(utou=. Luc. 10. v. 24: *kai\ ou)k h)/kous1an kai\ i\dou\ nomiko\s2 tis2 a)ne/sti. Ioh. 16. v. 28: *ech=lqon para\ tou= *patro\s2, kai\ e)lh/luqa e)is2 to\n *ko/s1mon?? Rom. 6. v. 13: *kai\ ta\ me/lh u(mw=n, o(/pla dikaios1u/nhs2. Pent. Luc. 21. v. 18: *qri\c e)k th=s2 kefalh=s2 u(mw=n ou) mh\ a)po/lhtai. Luc. 11. v. 3. in Oratione Dominica: *to\n a)/rton h(mw=n to\n e)piou/s1ion di/dou. Sen. Iamb. Item: *to\ kaqhme/ran kai\ a)/fes2 h(mi=n ta\s2 a(marti/as2. Sen. Iamb. Matth. 7. v. 7: *zhtei=te kai\ e(urh/s1ete. Quatern. Iamb. Et: *aitei=te kai\ doqh/s1etai. Quatern. Iamb. Matth. 23. v. 6: *kai\ ta\s2 prwtokaqedri/as2 e)n tai=s2 s1unagwgai=s2. Ioh. 5. v. 19: *ou du/natai o( u(io\s2 poiei=n a)f) e(autou= ou)de/n.

Et alia innumera.

Ohe! inquis: quid audio? quid video? Tot Versus fortuiti occurrunt etiam apud scriptores qeopneu/s2es2; At nimirum hisancti viri scripserunt simplici animo, et sine


page 1803, image: s0950

ullo lenocinio humano, parum morati fortuitum illum verborum concursum, qui a pigmento et figmento dependet Poetico: et tantum abest, ut vitio id dari iis debeat, ut potius majestatem sermonis divini coarguat, quod absint hujusmodi cautiones, quas Cicero et alii verborum scrutatores plus nimio aliquando curiosi inculcant. Minutum omnino est et puerile. ubique syllabas metiri et numerare pedes, ne Versus quidam nobis obrepat improvisus. Sufficit, si caveatur, ne numerus et caesura, primo statim obtutu, aures offendat lectoris vel auditoris.

Et vero id spondeo, si cui volupe sit, scriptorem aliquem spissiorem, sive recentior ille sit, sive antiquior, hoc scopo excutere, ut versus inveniat fortuitos, tot ubique verborum concursūs deprehensum iri qui huic vel illi metro facile respondeant, ut vix venire in numerum possint.

Sic apud omnes scriptores Graecos multa ejusmodi occurrunt. E. g. apud Nazianzenum in Oratione peri\ qeolog. p. 202.

*en coferoi=s2 ou(/tw toi=s2 s1i/mblois2 kai\ a)ora/tois2.

It. apud Aelianum L. 1. c. 32:

*mhde\ a)/timos2 do/cai tw=| mh\ dwroforh=s1ai.

Ibidem:

*mhde\n a)/timon e)a/s1as2, a)ll) w(s2 h)/dh e)xw/rh.

Exstant etiam hujusmodi in Bibliorum vorsione Latina:

Matth. II: Vae tibi, Chorazim! Vae tibi, Bethsaida! Pentam. Et Ioh. 3: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Pentam. Et Luc. 6: Non est discipulus supra magistrum. Phalaec.

In Scriptis S. Bernhardi tot Versus fortuiti leguntur, ut multis videantur studiose inserti esse.

Sic dubium nullum est, quin etiam in Germanica Bibliorum versione ea interdum coalescant verba, quae ad aliquod metrum redigi possint.

Ita Genes. 26. leguntur verba, quae ad Latinorum leges Prosodicas exacta, justum Hexametrum efformant:

Dass Isaac scherzet mit seinem Weibe Rebecca.

Et Luc. a. v. 38. occurrunt bini Trochaici:

Sieh ich bin des Herren Magd: Mir gescheh, wie du gesagt.

Conf. Ioh. Ioach. Molleri de Versu inopinato in Prosa Lips. 1688. 4.

VERTER alicui aliquid vitio et in vitium. Prior tamen constructio usitatior. Cels. 2. cap. 6. extr. Ea non numquam in pejus aliquibus vertunt.

VERTERE arma in vel adversus aliquem.

VERTERE aliquid Laetine item Vertere aliquid ex Gradeco in Latinum, Vertere Graeca in Latinum, Vertere de Gaecis aliquid Latine. Porro: Vertere somnium in bonum, Plin. Lib. 1. Ep. 8. Vertere curas in gaudium, idem Lib. 7. Ep. 19. Vertere detrimentum in bonum, Caes. B. C. Lib. 3. c. 74. Ira vertis in rabiem, Curt. 4. 6. 29. Quod bene vertat! Wozu Gott Gluck und Segen geben wolle? In quibus binis locis posterioribus hoc Verbum neutraliter et intransitive usurpatur: quod qui ignorant, Ellipsin heic statuunt plane intempestivam, dicentes: Ira vertit in rabiem, subaudi se vertit: Item: Quod bene vertat, subaudi Deus.

VERVM est prius; ergo et posterius. Ita Logici loquuntur, si argumentum conditionale proferunt. Cicero pro eo Lib. 3. Offic. c. 6: Verum autem primum; verum igitur et extremum. Idem de Fato n. 12: Si enim verum est, quod ita connectitur; Si quis oriente caniculā natus est, in mari non morietur; illud quoque verum est: Si Fabius oriente caniculā natus est, Fabius in mari non morietur. Idem L. 4. Acad. Quaest. n. 96: Ipsa ratio connexi, quum concesseris superius, cogit inferius concedere.

* Connexum Ciceroni est, quod alias vocatur Syllogismus bypotheticus seu conditionolis. Conf. supra Syllogismus hypotheticus.

VESCOR usitate et rectissime Ablativum adsciscit. V. g. Vesci caseo. Interim non tantum antique, sed etiam apud optimos scriptores interdum quoque Accusativum habet. Plin. Lib. 9. c. 50. Vesci ova. Tibull. Lib. 2. El. 5. Vesci lauros. Plin. Lib. 11. c. 27. Vesci absinthium. Phaedr. Lib. 1. F. 31. v. 11. Vesci columbas fingulas.

* Ita etiam reliqua illa Verba, quae similiter Ablativo junguntur, v. g. Vtor, Abutor, Fruor, Fungor et Potior, apud Plautum, Terentium, Catonem, Tibullum, Nepotem, Tacitum, alios; Accusativum suniliter interdum adsciscunt.

Potior etiam eleganter Genitivum admittit, quoties significat idem, quod Adipisci summum imperium, sub suam potestatem aliquid redigere, v. g. Potiri rerum, imperii, regni, civitatis. Quo de vide supra, suo loco.

VESTIGIO TEMPORIS i. e. e vestigio, extemplo, statim, apud Caesarem et Ciceronem occurrit. Borrich. Cogitat. 299.



page 1805, image: s0951

VETO jungitur

1. Accusativo rei.

* Virg. 2. Aen. v. 10. Bella vetare.

2. Interdum etiam Accusativo personac.

* Sen. Herc. Aet. v. 1624. Phoebum vetat.

3. Infinitivo.

* Cic. 2. Leg. 18: Lex peregrinum vetat in murum adscendere.

4. Passivo etiam similiter jungitur Accusativus rei.

* Cic. de Amic. c. 22: Acta agimus: quod vetamur veteri Proverbio.

5. Itemque Infinitivus.

* Ovid. 2. Metam. v. 132: Vetor, plura loqui.

6. Et cum Ablativo causae.

* Virgil. 1. Aen. v. 39: Quipp vetor fatis.

VICE cum Adjectivis numeralibus. V. g. Primā vice, Tribus vicibus, Aliā vice, apud veteres et optimos Latinitatis auctores non magnopere reperitur: nisi quod Horatius Lib. 4. Od. 14. Plus vice simplici, pro Plus, quam Semel; et Plinius Hist. Nat. Lib. 36. c. 19: Ac rursus dulct vino restinguitur, et hoc trinis vicibus; Seneca Herc. Fur. 6. 9. Alternis vicibus; Plinius Iun. Lib. 4. Ep. 30. Vicibus alternis; idem Lib. 5. Ep. 6. et Livius Lib. 2. c. 2. Alternis a(plw=s2 positum, subaudiendo vicibus, habeant. Posteriores vero scriptores hujus generis formulas abunde frequentarunt. V. g. Palladius, Primāvice, Tertiā vice, i. e.. Primum, Ter.; Alcimus Avitus, Tot vicibus, Hāc vice i. e. Toties, Nunc, Hoc tempore; Sidonius Apollinaris et Gregorius Turonensis, Quādam vice i. e. Quondam, Quodam tempore.

* Ceterum Latinis Hāc vice, Quādam vice, Mutud vice, est Hāc vicissitudine; Quādam vicissitudine, Mutuā vicissitudine; et Doleo, Pertimesco, Conqueror vicem tuam, est idem, quod Doleo, Pertimesco, Conqueror sortem, fortunam tuam; et Indignari vicem suam, idem est, quod sorti suae ingemiscere, Sehr ubel mit seinen Vmstanden zu frieden seyn; et Meā, Tuā, Nostrā, Illius vice idem, quod Meo, Tuo, Nostro, Illius loco, An meiner, deiner, unserer, seiner statt oder Stelte; et apud Plinium L. 2. Ep. 9; Reddam vicem idem, quod Par pari referam. Goclen. Silv. Barb. 71. Tursellin, de Part. L. L. 160. Vorst. de Lat. Falso Susp. 193. Cellar. Antib. 239. C. P. 253.

Sunt, qui dicunt, Tantum pro hac vice: ubi notio Praepositionis Pro minus recta est. Dicendum erat, Haec loco et tempore hoc dixisse sufficias, Haec dicta sufficiant, Tantum est.

Quaeris, an Vice versā bonum sit? Non repugnat Cellarius, quod videt passim usurpari post Antoninorum tempora, a scriptoribus, nominatim Gellio, Apulejo, Vlpiano, Solino, Mamertino, Auctore Panegyrici Constantino M. dicti, Ammiano Marcellino, Orosio, Sulpicio Severo, et Hieronymo. Et hi omnes, si etiam has minutias sectari licet, Participium praeponunt Versā vice, non Vice versā. Cellar. Antib. 240. C. P. 238. Sed, quod contra Cellarium notandum est, habet etiam Plinius Paneg.cap. 80: Vice versā fungi.

VICES alicujus sustinere non usurpem, quamvis apud eruditos hodie valde in usu sit, et apud veteres occurrant similia. V. g. Curt. L. 4. Implere destinatas vices. Plin. L. 6. Ep. 6,3. Alicujus vicem implere. Phaedr. Lib. 3. Prologo. v. 10. Adsuetam praestare vicem, Sein Amtin acht nehmen. Malim cum Cicerone, Partes suscipere et officia pro dignitate alitujus.

VICINA partui et ad pariendum, Cic. 1. Verr. n. 48.

VICISSIM AMARE Sich unter einander lieben, Claudianus Epithal. Honorii v. 65: malim, praesertim in prosa, Mutuo, Invicem, Inter se amare.

* Nam Vicissim, accurate loquendo, est non nisi Per vices, Alternis vicibus, Ex altera parte, Dargegen, Eins ums ander. Cic. de Fato cap. 2: Mutuari ab aliquo, et ei vicissim reddere aliud quippiam. Vicissim respicit alternationem; Invicem reciprocum actum simultaneum: quamvis id haud accurate semper custodiatur a veteribus.

VICTVS ET AMICTVS Germ. Die Hiille und die Fulle, omnium ore teritur: Cicero, Plinius, Suetonius et alii veteres rhythmum hunc, nesciunt, dicentes pro eo Victus et cultus, Cultus atque victus, Cultus et victus, Salubris atque moderatus cultus atque victus, Victus vestitusque necessarius, Cultus habitusque. Suet. Ner. c. 51.

VIDE ne non plura sint, et Vide, ne pluro sint, disserunt inter se maxime. Nam Video heic idem significat, ac Vereor vel Caveo. Quare in negationibus particula Non addi, in adfirmationibus autem omitti debet. Vide, ne non plura sint, Nimm dich nur in acht, dass der Sachen nur nicht mehrere seyn. Vide, ne plura sint, Wie! wenn mehrere da seyn.


page 1807, image: s0952

Vide Vorstium de Lat. Merito Susp. p. 241, qui hoc nomine Iacobum Duportium, Anglum, pluribus reprehendit.

VIDERE aliquam rem et de aliqua re.

VIDERE oculis mentis Mit den Gemuths-Augen sehen, r(h=s1is2 est occurrens ap. Cic. Orat. c. 16.

VIDERE elegantem formulam dat quā cum indignatione negotium aliquod amolimur, et ad auctorem remittimus. Verum ea de re Antecessores videant, Doch das lasst man den Herren Iuristen uber. Epicurus hoc viderit et multa alia, Cic. Acad. 4. n. 19. Ad Brut. Ep. 2: De hoc tu videris. Id. de Perf. Orat. Sed Graeci viderint: nobis, ne si cupiamus quidem, distrahere voces conceditur. V. Lipsii et Gronovii notas in Senecam p. 67. seq. ubi plura exempla veterum de eo cumulantur. Graeci similiter, u(mei=s2 o)/yesqe, Vos videritis, Dafur will ich euch sorgen lassen, Das mogt ihr verantworten.

VIDERE PLVS Ciceroni et aliis est, magis sapere, rectius consulere, Cic. L. 10. Ep. 3: In quo prima illa consolatio est, vidisse me plus, quam ceteros.

VIDEOR Dici vix potest, quam haereant multi in usu hujus Verbi. Primis et secundis Personis numquam fere conjungunt: sed contra Latinorum morem tertiā Personā cum Quod semper proferunt. Sic enim loquuntur: Videtur mihi, quod tu sis doctus; quum secundā Personā dicendum esset: Videris mihi doctus. Cum tertia persona, aut aliis etiam, si quando Quod vernaculo sermone adjungatur, Latine Infinitivus jungitur, v. g. Atque etiam hoc mihi videor videre, esse quosdam. Schorus de Phras. Valla L. 2. c. 59.

+ Gaclenius Obs. 430. lectori fucum facit, si pro stabilienda rejectanea hac constructione: Videtur mihi, sententiam illam veram esse; Ciceronem de Divin. in subsidium vocat, cujus verba adducit ita: Et visum est in quiete, juvenem cet. Quae quidem verba L. 1. de Div. n. 53. p. m.. 362. exstant, et ita se habent: Aristoteles[?] serihit,[?]? ei (scil. Eudemo) visum esse in quiete egregiā facie juvenem dicere, fore, ut brevi convalesceret.

VIDVA cum Genitivo v. g. Vidua Consulis, suspectum: dic, Conjux Consulis superstes. Vavass. Antib. 609.

* Viduus, a um, Adjectivum est: et quando v. g. Vidua dicitur, subaudiendum est femina vel Conjux; quods quidem tum ponitur vel absolute, v. g. Puella vidua i. e. quae nulli nupsit, it. Lectus viduus: vel cum Ablativo v. g. Solum arboribus viduum, Viduns pecudibus ager; et rarius neo nisi ap. Poetas cum Genit. v. g. Sil. L. 2. v. 247: Viduus teli.

Vtcumque igitur tolerari posset Vidua conjugis i. e. mulier orbata conjuge: at si dicitur Vidua Consulis, quaenam a)kurologi/a est?

VIGILIAE MORTVORVM Latinitatis est Ecclesiasticae: Lat. dixeris, Funeralia, Mortualia, Inferiae.

VINDICARE injuriam Vindicare aliquid in aliquem, it. Vindicare in aliquem, non addito criminis indicio, Rächen: Vindicare se aliquā re ab interitu, ab oblivione, Vindicare se in libertatem, ad suos, Befreyen: Vindico hoc mihi, Das eigne ich mir zu.

* In hac postrema strnctura Dativus Pronominis interdum omittitur. Cic. Off. Ortus nostri partem patria vindicat, partem amici.

Pro Vindicare aliquid sibi, Liv. L. 3. c. 20. habet Vindicare aliquid ad se. Et pro Vindicare aliquem a fame, a suppliciis, Curtius ac Iustinus aliquando dicunts Vindicare aliquem fame, suppliciis; quod quidem minime imitandum. Ablativus enim sine Praepos. A vel Ab positus, usitate et perspicuitatis gratiā non refertur ad terminum, a quo; sed ad instrumentum.

VINVM CRASSESCENS Vinum, quod sit erassum aut longum, Weicher oder abgefallener Wein, der Wein, der lang ist, barbari: Cicero, Vinum fugiens; Horat. et Plin. Vappa; alii, Vinum exolescens.

VIR non satis laudandus si defendi potest auctoritate, ambigua certe locutio est. Nam et de eo licet intelligas, qui non potest satis laudari, et de eo, qui non debet. Tutius ergo vitabitur: ne irridere videamur, quem laudare volumus. Par ratio sit in locutionibus similibus, quae saepissime ad hanc formam effinguntur. Dic, Vir omni laude dignus, sed omni major; Vir, cujus solum nomen sufficienti sibi potesl esse encomio; De quo nihil tam magnifice dici potest, quin virtus illius longe superet.

* In hac autem locutione: Vir numquam sine elogio nominandus; haec ambiguitas cessat. Vtrolibet enim modo sumas, laudem sane infert.



page 1809, image: s0953

VISERE aliquem et ad aliquem. Posterior loquendi modus Comicorum magis et Taciti est.

VISITARE iniquitatem patris in filiis, Hebraismus est: Lat. Persequi culpam patris in ejus posteris.

VISITARE scholam pro Frequentare sehelam, perperam.

* Visitamus amicos. Medicus visitat aegrotum. Ephorus visitat scholam; sed discipulus eam frequentat.

VISVS et cum adjunctione VISVS OCVLORVM Plinius, et Quintilianus Lib. 1. c. 3: Cicero pro eo, Sensus videndi, Oculorum adspectus, Oculorum acies.

* Visus, ūs, notat 1. facultatem videndi. 2. id, quod oculos ferit, Eine Erscheinung.

VITAE AVSTERITAS Ecclesiasticorum est Lat. pro eo dixeris, Victus cultusque in primis horridus et asper.

* Vocabulum Austeritatis apud Quintilianum ad mores; et apud Plinium Avunculum aliquoties ad colores; sed nusquam, si bene memini, ad vitam asperam et incultam transfertur.

VITARE aliquam rem Plautus etiam cum Dativo, Vitare alicui rei.

VITARE aliquid cane pejus et angue, insolens r(h=s1is2 est, semel occurrens apud Horatium L. 1. Ep. 17. Cicero proeo, Fugere, vitare et declinare aliquid, Vehementer aliquid aversari, Solam rei mentionem nauseare. Conf. supra Magis te amo fratre.

VIVAE hortorum saepes quae ad certam formae vel ornamenti legem amputantur, Lebendige Hecken, die unter der Scheere gehalten werden. Viva saepes occurrit apud Varr. Lib. 1. R. R. c. 14.

VIVERE vitam Plautus etiam cum Ablativo, Vivere vitā.

Vivere pane et de pane; de lucro; ex rapto.

Vivere cum aliquo familiariter, conjunctissime; ex alterius more: Vivere studiis, Am Studiren seinen Trost haben; in litteris; in laude: Vivere sibi; in diem, Ohne Sorge in den Tag hinein lehen.

VIVERE de proprio Martialis L. 12. Epigr. 79: usitatius, praesertim in prosa, Vivere de suo.

VIVERE in pace suspectum: Lat. Tranquille vivere, Otio perfrui; vitam tranquille placideque traducere, Cic. Tutam tranquillamque pacem trahere, idem: Pacem agitare, Sall.

VIX ADHVC Noch nicht einmal, kaum einmal. V: g. Vix abhuc biennium est, Es sind noch nicht einmal zwey Iahre, suspectum Lat. Vix dum. V. g. Vix dum biennium est. Terent. Phorm. A. 4. Sc. 2. v. 4: Vix dum dimidium dixeram, intellexerat. Cic. Lib. 9. Att. Ep. 2: Vix dum epistolam tuam legeram, quum ad me currens - - venit.

VIX AVT NE VIX QVIDEM loquendi modus infrequens. Adhuc non nisi in unico loco Cic. Lib. 2. Acad. n. 110. invenire potui.

VIX SVM APVD ME i. e. Non sum compos animi, Exivi de potestate, ut Cic, loquitur in Tusc. Ich bin kaum bey mir selbst, Latina r(h=s1is2 est. Sic et Graeci loquuntur, mh\ par) e)moi\ e)imi/. Conf. supra Apud Praepositio, it. Esse apud se.

VLCISCI se vel aliquem pro aliqua re, ab aliqua te Plin. Lib. 34. c. 14, ob aliquam rem, et in aliqua re: Vlcisci aliquem, sine apposito, Sich an einem rachen, oder um eines willen Rache ausuben: Vlcisci scelus, injurias, factum aliquod, mortem patris, injurias suas.

VLCISCI odium suum falso suspectum Scioppio in Scalig. Hypohol. 240. Livius enim L. 2. c. 17. et alibi passim habet Vlcisci iram suam. Ceteroquin pro eo dici possit, Vlcisci se ob odii privati causas.

VLTIONEM de aliquo sumere neque Cicero, neque omnino veteres locuti sunt: dic, Vltionem ab aliquo exigere, Iustin. Lib. 1. cap. 4. n. 17; Vlcisci aliquem pro dictis et factis ipsius; Injurias alicujus injuriis ulcisci; Vlcisci alicujus mortem, quā aliquis illum adfecit; Cum maxima cura ultum ire injurias alicujus. Schorus de Phras.

* Latini dicunt, Sumere supplicium de aliquo: quam tamen locutionema d ultionem accommodari non memini.

VLTRA quam; et LONGIVS, quam, utrumque veteres.

* Liv. L. 3. c. 8: Non ultra, quam in Hercinos procedit. Cic. l. 12. Attic. Ep. 22: Neque progredior longius, quam mihi doctissimi homines concedunt. Caes. L. 3. B. G. c. 20: Vltra, quam aestimari potest, Vnermasslich. Cic. L. 1. Invent. c. 18: Vltra, quam satis est, Satt und genug.

VMBRAM rei consectari elegans locutio est. Quid significet, intelligitur ex contrario: Solidam et expressam effigiem alicujus rei tenere. Germ. Sich bey


page 1811, image: s0954

Nebendingen aufhalten; item: Das rechte Ziel nicht treffen.

* Consequens hujus fere est. Tragoedias agere in nugis, Aus Kleinigkeiten Wunder machen, Cic.

VNA terra est cum illa Germanismus: Lat. Terra illi terrae continens est. Schor. Phras. ad voc. Contineo.

VNIVS Solius, Ipsius, Ipsorum, Amborum, Duorum, cet. eleganter et e)mfatikw=s2 redundat, concomitante vel praecedente Pronomine aliquo possessivo. V. g. Tuā unius gratiā hoc factum est. It. Ex unius tua vita pendet omnium sc. vita. It. Meum solius peccatum corrigi non potest.

VNO TEMPORE laetus, alio tristis, Germanismus:. Latin. Alias lactus, alias tristis. Schorus de Phras. ad voc. Alias.

* Vnus quidem et Alius, apud veteres se mutuo respiciunt; at non hāc ips ā notione, quā diversitas vel alternatio innuitur: sed eā notione, quae numerat et dstinguit partes. V. g. Caes. de B. G. L. 1. init. c. 1: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum linguā Celtae, nostrā Galli appellantur. Heic Vnus idem, quod Primus; et Alius idem, quod Secundus est.

Atque hinc etiam intelligitur, perperam dici Vnum ex alio me impedit: pro quo dicendum, Aliud ex alio me impedit. Schorus de Phras. ad voc. Alius.

Similiter hinc intelligitur, contra linguae nostrae a)kri/beian esse, si qui dicant, Vnus hoc, alius illud eligit: pro quo Lat. dixeris, Alii alia eligunt; Alii hoc, alii illud eligunt; Alii hoc, quidam illud eligunt, Curt. Lib. 5. c. 5. n. 6; Quidam hoc, quidam illud eligunt. Plin. Lib. 7: Vires quibusdam dextr ā majores: quibusdam aequae utrāque: aliquibus laevā praecipuae.

VNVM PONDO pro Libra una Ein Pfund, perperam. Nam Pondo in Singulari significat Pondus, Das Gewicht, ac fere additur Libra, Vncia, Dodrans, vel simile; ut Librae pondo. Livius L. 4. c. 20: Corona aurea librae pondo. Hinc pro Vnum pondo, dixeris Vnius librae pondo.

In Plurali autem pro Libra sumitur; ut Quot pondo? Centum pondo.

* Cit. pro Cluent. c. 64: Auri quinque pondo abstulit. Florus L. 1. c. 13. n. 17. de Gallis Capitolium obsidentibus, quod Mille pondo auri recessun: suum venditarint, Dass sie mit den Romern gehandelt, dass, wenn sie tausend Pfund Goldes ihnen zu wagen wurden, sie so dann wieder abziehen wollten. Voss. de Analogia L. 1. c. 22. p. 86.

+ Laurent. Valla L. 3. c. 13. cum Foca suo, perperam negat, Pondo habere Numerum Singularem; nisi forte id velit, pro librā sumtum carere Singulari.

VNVS interdum idem valet quod Solus, et regit Genitivum, ut Solut, more Superlativorum, vel ponitur etiam cum adjunctione tou= Ex omnibus vel Ex multis, et interdum De multis.

* V. g. Plurima dicenda occurrunt, sed hoc unum omnium commemorasse sat erit. It. Tu unus omnium amicorum reliquus es, qui mihi in adflictissimis rebas opem ferre et possis et velis. Cic. Somn. Sciop. Haec anima est una ex omnibus, quae sese moveat. It. Vnus est de multis, qui hoc negare ausit. Valla L. 3. c. 67.

VNVS inquit Schorus in Rat. Disc. L. L. p. 44, Plurali Numero tantum adjungitur illis Nominibus, quae Singulari carent.. V. g. Vnae litterae, Vnae aedes.

* Sed, quod contra Schorum notandum, iis etiam vocabulis, quae Singulari Numero gaudent, junctum reperitur. V. g. Cic. pro Flacco 49: Vnis moribus et numquam mutatis legibus vivere. Ne quid dicam de Poetis, unde hujusmodi exempla plura peti possunt.

VNVS aut duo Vnus et secundus, perperam; Lat. Vnus et alter; Vnus et item alter, Vnus itemque alter. Goclen. Obs. 13.

VNVS ET ALTER falso suspectum est Germanismi. Ita enim vel ipse Cicero, Plinius Lib. 9. Ep. 10. et alii.

* Terentius insuper habet, Vnus et item alter; Sallustius, Vnus atque alter; Horatius, Alter et alter. Dixerunt etiam Cicero, Livius, Plinius, Seneca, Tacitus, Vnus aut alter: idem Tacitus quoque, Vnus alterve.

+ Vnus vel alter, an dixerit quisquam? Cellarium quidem fugit C. P. p. 426; sed non semel illud reperitur in Columella. Tursellinus de Part. L. L. 1076.

VNVS POST VNVM Vnus post alterum exeunt, Vulgatus Ioh. 8, 9; at barbare: Lat. Singuli discedunt. Despauterii Comment. Grammat. L. L. f. 246.

VOCABVLA duo si sint in eadem oratione, quae contrariam habent significationem, ea, sibi proxime posita, orationem efficiunt concinniorem.

* Quintil. Qui stultis eruditi videri volunt, stulti eruditis videntur. Sallust. Necessitudo etiam timidos fortes facit.



page 1813, image: s0955

VOCABVLA SYNONYMA aut quae fere Synonyma sunt, eo ordine sunt collocanda, ut, quodcumque postremo loco ponitur, majorem, quam quod praecessit, vim atque efficaciam habeat. V. g. Cic. Poetae quum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerint, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus mentibus.

* Scilicet oratio debet crescere, ut Rhetores loquuntur: quamvis Cicero et alii veteres interdum hunc vocabulorum positum insuper habent.

VOCARE aliquem in crimem, in jus, in invidiam, in suspicionem, in spem: Vocare familiam obscuram e tenebris in lucem: Vocare aliquid in dubium: Vocare terram ad exitium et vastitatem; aliquid ad calculos.

VOCATIS VOCANDIS genio linguae repugnat: dic, Adhibitis, quos adbiberi aequum est.

VOCATIVVS non statim ab initio sed plerumque post aliquot Verba, non numquam etiam in posteriore periodi membro locum occupat.

* Nepos in Prooem. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve ac non satis dignum summorum virorum personis judicent. Cic. Orat. c. 1. init. Vtrum difficilius, aut majus esset, negare tibi saepius idem roganti, an efficere id, quod rogares; diu multumque, Brute, dubitavi. Heic Vocativus in Postremum denique periodi membrum eleganter rejectus est.

VOCEM extollere suspectum: dic, Intendere vocem, Magnā voce aliquid pronuntiare. Plinius L. s. Ep. 19: Ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem rejecit, atque ob hoc in Aegyptum missus a me, post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper: deinde dum per continuos dies nimis imperat, voci, veteris infirmitatis tussiculā admonitus, rursus sanguinem reddidit. Curtius L. 8. c. 30. Paullatim majore voce aliquid commemorare.

* Virgilius tamen habet. Tollitur in coelum clamor.

VOLENS fecit suspectum: Lat. Sciens ac prudens fecit, De industria fecit, De consulto fecit.

VOLO et NOLO in Indicativo praecipiunt satis pro imperio.

* V. g. Volo, te hoc facere, vel elegantius Volo, a te hoc sieri, Ich will haben, dass du dieses thust.

In Conjunctivo autem modeste expetunt, vel blande monent.

* V. g. Velim, te hoc facere, Hoc a te fieri velim, Ich mochte wunschen, dass du dieses thatest.

VOLO NOLO, Malo, Curo, Cupio, Iubeo et Oportet jungitur eleganter Supinis aut Participiis pro Verbis Praeteriti vel Praesentis temporis.

* V. g. Parenti morem gestum oportuit. Liberis consultum volumus. Ter. Huic mandes, si quid recte curatum velis. Vos oratos volo.. Caes. L. 7. B. G. c. 74: Dierum 30. pabulum frumentumque habere omnes convectum jubet. Valla L. 3. c. 49.

VOLO NOLO, MALO. Post haec Verba saepius, multoque usitatius, in persona quavis Infinitivus Passivus, quam Activus collocatur. V. g. Hanc rem declarari vole, cet. pro Hanc rem declarare volo, cet.

* Quin etiam post alia vocabula Infinitivum Passivi Verbi, quam Activi, collocari, invenias usitatius. V. g.. Publicam rem negligi, turpe est. Res familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo.

VOLVERE aliquid sine ulteriori apposito, Etwas uberlegen, oder erwagen: it. Volvere aliquid secum; Volvere aliquid animo, Volvere aliquid in animo, in pectore; Sallust. B. Iug. Volvere aliquid cum animo.

VOLVTARE aliquid in animo et Volutare secum aliquid animo.

* Nimirum constructio hujus Frequentativi non tam late patet, ut constructio proxime praecedentis simplicis.

VOLVTARI cum quovis ut lutulentum suem; in omni genere scelerum et flagitiorum; inter mala plurima.

VOTA facere vel nuncupare pro salute vel de salute alicujus.

VOX CRASSA suspectum: Lat. Vox pressa, Vox gravis.

VOX TENVIS pro Voce acuta, Eine Discant-Stimme, similiter suspectum.

* Pro Voce remissa, toleretur; quoniam apud Ovidium hāe notione est Vox attenuata.

Nota heic locutiones: Vocem sensim excitare, Germ. Allgemach hoher singen. Item: Assā voce canere, i. e. nullis admistis instrumentis Musicis solā voce canere.

VOX, VIVA r(h=s1is2 est plane incognita tempore Ciceronis, qui id ipsum


page 1815, image: s0956

expressurus Graece locutus est. Ita enim L. 2. Attic. Ep. 8: Vbi sunt, qui ajunt zw/s1hs2 fwnh=s2 mei/zw e)ne/rgeian ei)=nai, quanto magis vidi ex tius litteris, quam ex illius sermone, quid ageretur? Et scriptores insequentes admodum timide, nec sine praefamine excusationis usurparunt. V. g. Plin. L. 2. Ep. 3: Dices; habeo heic, quos legam, non minus disertos, etiam: sed legendi semper occasio est, audiendi non semper; praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox adficit. Quintil. L. 14. c. 2: Viva illa, ut dicitur, vox alit plenius. Gellius L. 14. c. 2: Vt rem judiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae nimia penuria est, ex mutis, quod ajunt, magistris cognoscerem.

VRBIVM Nominibus propriis si per appositionem appellativa junguntur, haec non sequuntur Casum illorum, sed eum, qui ipsis proprius est, idque elliptice sine, vel etiam cum Praepositione.

* V. g. Natus est Antiochiae, oppido nobili. Vixit Wittebergae, oppido Saxoniae. Obiit Numburgi, oppido Misniae: Philippis, oppido Thessaliae.

Omittitur heic Praepositio In, quae saepe addita reperitur,

* Vt: Neapoli, in celeberrimo oppido, Cic. pro Rabir. It. Albae constiterunt, in urbe opportuna, id. 4. Philipp. Conf. supra Substantivum, quod declarat.

VSQVE AD ET VSQVE AB his modis a receptae fidei scriptoribus invenias dictum: Vsque ad palatium; Ad summum usque palatium; Vsque palatium, omissā Praepositione; Ad palatium usque: itemque Vsque a palatio; Ab usque palatio, quod tamen fere Poetarum est; A palatio, omissā particulā Vsque.

* Ter. Andr. 1, 2, 28: Verberibus caesumte in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem. Cic. de Nat. Deor. Aspera arteria ad pulmones usque pertinet. Tacit. L. 19: Ad serum usque diem. Iustinus L: 2. c. 4. n. 32: Vsque tempora Alexandri M. duraverunt. Et c. 5. n. 8: Post haec pax apud Scythas fuit, usque tempora Iancyri Regis. Plaut. Amarum ad satietatem usque.

Ter. Mihi magna cum eo jam inde usque a pueritia fuit semper familiaritas. Virg. Siculo prospexit ab usque Pachyno. Horat. Ab ovo usque ad mala. Cic. de Invent. Ab ultimo principio hujus praeceptionis, usque ad hoc tempus. Id. ad Attic. At vellem a principio audisse te amicissime admonentem. Id. de Fin. Voluntas erga Philosophiam ab adolescentia suscepta. Id. pro Leg. Manil. Vitae rationes ab ineunte actate susceptae. Id. A cunabulis, Ab incunabulis, Ab ineunte adolescentia, ab initio aetatis.

Dicunt etiam Latini Vsque sub, Vsque adhuc i. e. Huc usque, Vsque ante, Vsque antehac, Vsque ex vel e, Vsque extra, Vsque adco absolute, it. Vsque adeo, dum, ut, quoad vel donec, Vsque admodum, dum, Vsque dum, quoad et donec, Vsque affatim i. e. ad satietatem usque, Vsque eo, Vsque eo, dum vel Donec, Vsque eo, ut vel ne, Vsque istinc, Trans Alpes usque, Vsque et usque, geminatum i. e. semper prorsus. Interdum cum Pridie, Postridie, Dum istinc, magna cum venustate conjungitur. Vsque etiam simpliciter positum, notat Diu, Multum, Valde, v. g. apud Ter, Adelph. 2, 2, 5: Ego vapulando, ille verberando usque ambo defessi sumus.

Pro Vsque eo, Tacitus et Livius etiam dicunt Eo usque. V. g. Tac. Annali 14. c. 2. n. 1: Tradit Cluvius, ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam.

VSQUE ad revisum So lange, bis wir uns wieder sehen, barbare: nam Revisus, ūs, Substantivum nullius idoneae auctoritatis est. Latini pro eo dicunt, Vsque in reditum. Horat.

Pascitur in vestrum reditum votiva juventa.

Item Vale in reditum.

VSQVE ADEONE SCIRE tuum nihil est, nisi, te scire hoc, sciat alter? ironice a Poeta dicitur, et vulgo sine ironia accipitur. Vnde Poeta ita ait, posse quem scire aliquid, etiamsi alii id eum scire nesciant. Hāc gnome Poeta ambitioni eruditorum quondam occurrit; nos autem hodie fomitem adhibemus.

VT causale quoties in uno verborum orbe et ambitu bis poni debet, altero loco particula Quo rectius utimur, elegantiae causa. V. g. Ita agendum est in scholis, ut necessaria maxime perdiscantur, quo publicis postea muneribus Commode fungamur.

VT eleganter interdum ita Comma incipit ut aliquam voculam praemittat. Cic. Lib. 1. de Orat. n. 21: Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus, in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut iis putem licere nescire. Conf. supra Si, Nisi.

VT ET pro Quemadmodum etiam Atque item, Et item, Itemque, Etiam quoque, Neque minus, Prout, Germ. Wie auch, quod tritum hodie est, an se etiam antiquitate tueatur, perquam nobis incertum est. Habet quidem Cicero Lib. 2. de Orat. cap. 42. pr. et Cornelius Nepos Milt.


page 1817, image: s0957

cap. 5. n. 3. Vt et; verum alio sensu, puta, Dass beydes, dass so wol, aut simili modo. Lampridius tamen Alexandro cap. 4: Veste: ut et pingitur: albā usus est, nec aurata. Et cap. 12. extr. In milites gravissime animadvertit, ut et ipsum locis suis declarabimus. Malim vero cum antiquioribus loqui, et pro Vt et pingitur, dixerim Quemadmodum etiam pingitur, et pro Vt et ipsum locis suis declarabimus, dixerim Prout id ipsum locis suis declarabimus. Cellar Antib. 224. Sed Vt et pro Et s. Atque, v. g. Vir clarisstmus, amplissimus ut et doctissimus, plane nesciunt veteres: dicendum, Vir clarissimus, amplissemus atque doctissemus.

VT et QVOD particulis quomodo auctores veteres usi sint, diligenter observent pueri.

Nam Quod respondet Graecorum o(/ti, et est e)idiko\n, quaerens de causa efficiente vel impulsiva, et Latine exponitur per Quia: et plerumque de eventu et re gestā, seu actione dicitur; sive jam praeterierit, ut: Quod convaluisti, gaudeo; sive adhuc duret, ut: Quod nos invisis, gratum facis. Valla L. 2. c. 37.

Vt respondet Graecorum i(/na, et est teliko\n, finale s. perfectivum, quaerens de causa finali, vel de ratione, cur actio aliqua instituatur, aut instituta sit, aut institui debeat, et plerumque de re futura dicitur, ut: Hortaris, ut diligenter discam. It. Quantum accepit, ut taceret. It. Esse oportet, ut vivas; non vivere, ut edas.

Proinde Vt ponitur

1. Post Verba Petendi, Iubendi, Metuendi, Faciendi, et quaecumque alia voluntatem aut facultatem significantia.

2. Post Verba contingentiam quamdam significantia. V. g. Accidit, Evenit, Fit, Factum est, et similia.

3. Post voces intendendi significationem habentes, v. g. Talis, Tantus, Tam magnus, Tam multus, Is, Tot, Toties, Tanti, Tam, Sic, Ita, Adeo, Tantopere, et similia; ubi to\ Vt est a)postatiko\n, pro Graeco w(/ste.

VT, NE[?], QVO[?], QVIN[?] Conjunctivum adsciscunt. Vbi tamen notandum, si Praesens vel Futurum praecedat, Conjunctivum Praesentis temporis esse solere. V. g. Iubeo, ut facias: Sin Praeteritum praecesserit, Conjunctivum in Imperfecto poni. V. g. Iubebam, Iussi, Iusseram, ut faceres.

* Sed Praesens etiam sequitur ad Praeteritum, si res adhuc geri intelligatur. Terent. Orare jussit hera, si se ames, ad se ut venias. Item: Homo creatus est, ut Deum agnoscat. invocet, et in aeternum celebret. Ita tamen hāc ratione Praesens Conjunctivi sequitur, ut Imperfectum non excludatur. V. g. Moribundus pater meus me adhortatus est, ut pietati in Deum studeam vel studerem.

Interdum et Praeteritum sequitur ad Praesens vel Praeteritum, si id sensus omnino postulet, vel si Vt non est finale, sed consecutivum vel relativum, Cic. L. 3. Ep. 13: Velim, ita fortuna tulisset. Id. Vt januam clauderent, et ipsi ad fores adsisterent imperat. Id. Deum precor, ut hic dies tibi feliciter illuxerit. Id. 1. in Verrem. Nemo Lilybaei fuit, quin viderit.

+ Praecipue Perfectum praecedente Praeterito occurrit subinde apud Historicos, nominatim apud Cornelium Nep.

* Frequens etiam et elegans est Ellipsis particularum Vt et Ne, praecipue post Verba Volo, Nolo, Malo, Precor, Deprecor, Rogo, Oro, Quaeso, Imperat, Reliquum est, Necesse est. Sine, et similia, item post Impersonalia Oportet, Necesse est, Licet. V. g. Sine, videam; Cave, dixeris; Velim, cogites; Cave, te tristem esse sentiat.

+ Speciatim Vt rarissime exprimitur, ubi praecesserint Sine et Velim.

VT, NE[?], QVO[?], QVIN[?], QVOD[?], QVVM[?] et particulae dubitandi, AN, NVM, VTRVM, CVR, QVARE, numquam recipiunt Futurum Subjunctivi simplex, sed exigunt Conjugationem Periphrasticam. Cave, ergo, dicas: Nescio, an venerit, pro Nescio, an venturus sit.

VT NON pro Ne vel Vt ne V. g. Non aliā ratione id fecimus, nisi ut non esset, pro Ne Vel Vt ne esset, perperam. Sciopp. in Scalig. Hypobol. 231. seq.

* Nam Vt non eventum notat: Ne et Vt ne finem. Cic. L. 5. Ep. 4: Quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Vorst. de Lat. Mer. Susp. p. 168.

VT NON pro Quin Cicero aliquoties. V. g. Facere non potuisti, ut non mitteres, pro Quin mitteres. Vid. Nizolium; it. Goclenium Obs. 210.

VT NVNC EST Vt nunc suns mores, Vt sit, Germ. Wie es heutiges Tages leider! gehet; Vt nunc quidem est, Vt nunc est, Vt tum res erant, Vt fieri solet. Plin. L. 1. Ep. 5. et L. 10. Ep. 97. modi loquendi sunt Latinae linguae plane proprii.

VT QVI MAXIME Vt quum maxime, eleganter pro Ante alios vel


page 1819, image: s0958

valde. Tacit. in Germ. cap. 10: Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant. Id. Quinto Fr. Domus celebratur, ita, ut quum maxime. Ter. Hec. Amabat, ut quum maxime, tum Pamphilus.

* Prior modus ad personam; posterior ad tempus refertur. Vt qui maxime, So sehr als einer. Vt quum maxime, So sehr, als jemals.

VT QVID[?]? pro Quare? V. g. Vt quid enim desidet et cunctatur praeter nostram et parentis mentem? Item: Vbi vetera et meliora suppetunt, ut quid novitiis barbarisque uti velim? falso suspectum.

* Errant enim, quibus persuasum est, veterem sacrarum litterarum Interpretem, scriptoresque Ecclesiasticos, Augustinum et alios, qui subinde voculas eas usurpant, hujus loquendi modi auctores esse, praeterque morem antiquiorum ita scripsisse. Haud equidem dissimulare possum, veterem illum Interpretem, ubi in textu Graeco i(/na ti/ offendit, voculas Vt quid usurpasse, et quemadmodum i(/na ti/ scriptum est pro dia\ ti/, ita Vt quid ab eodem scriptum esse pro Propter quid: sed non primus tamen hoc fecit; sed ante eum jam alii, et antiquiores hoc fecerant, uti Christianus Daumius notis in Columbanum ostendir. Ipse Cicero L. 7. Attic. Ep. 7: Depugna. inquis, potius, quam servias. Vt quid? Si victus eris, proscribare? Si viceris, tamen servias? Plura id genus in praedictis notis Daumii sunt congesta. Et est sane Graecismus ille, quum Vt quid pro Quare ponitur: sed non talis tamen, a quo Latine scribenti plane abstinendum sit. Videmus enim, ipsos quoque antiquiores, Ciceronem, ejusque aevi alios, ut variis aliis, ita ipso quoque hoc Graecismo usos fuisse. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 198. Sciopp. de Stil. Hist. 153. Kappius ad Iens. 181.

VT VERE DICAM Vere ut dicam, Die Wahrheit zu sagen, v. g. Litterae, quae ab humanitate nomen sortitae sunt, ornant homines, atque, ut vere dicam, ita ornant, nihil ut temere magis, elegans Latinismus est. Alias pro eo, Si verum quaerimus; Dicam, quod res est; Ne quid dissimulem; Si verum fateri volumus, Curt. L. 8. c. 3.

VT VT SIT Dem sey, wie ihm wolle, recentiores: veteres semper cum Indicativo, Vt ut est. Vavassor Antib. p. 613. Conf. supra Quidquid sit.

+ Falsus Faber in Thes. suo est, Conjunctivum etiam heic agnoscens ex Terent. Adelph. 2, 2, 4; ubi omnes moliores libri pro Vt ut haec sint facta legunt: Vt ut haec sunt facta.

VTER VTRVM prior lacessivit? Vix Latine respondetur Vterque utrumque; sed Vterque alterum, aut Neuter alterum, non Neuter neutrum. Ita Valla L. 1. c. 30: et recte quidem, si ad rationis obrussam exigas. Interim ipse Caesar L. 7. B. G. c. 35. ait: Quum uterque utrique esset exercitui in conspectu. Et Terentius Phorm. 3, 5, 17: Vterque utrique est cordi.

VTERQVE frater et Vtrique fratres, utrumque; sed prius usitatius.

* Posterioris modi tamen exempla passim occurrunt. Ita quidem Vtrorumque Dionysiorum pro Vtriusque Dionysii habet Cornelius Timol. c. 2; Vtrique hostes pro Vterque hostis Florus 2, 3, 3; Vtraeque Armeniae pro Vtraque Armenio, idem 3, 5, 21; In utrisque fluminibus pro In utroque flumine, idem 4, 12, 8; Ab utrisque parem gratiam trahere, Iustin. L. 2. c. 7. n. 5.

VTERQVE jungitur Verbo non modo Singularis, sed etiam Pluralis Numeri.

* V. g. Plaut. Trinumm. 3, 1: Celeri gradu eunt uterque. Ovid. 2. Art. 283: Vtraque (puella) landentur.

VTILIS agriculturae et ad agriculturam.

VTOR Ablativum archaice etiam apud Comicos interdum Accusativum adsciscit. V. g. Plaut. Bacch. 2, 3, 126: Quum scierit, nos aurum abusos.

* Casum appositi praeterea habet Accusativum cum Praepositione Ad vel In. V. g. Vti aliquā re ad vel in aliquid.

+ Accusativo etiam apud Comicos et quidem antique junguntur Fruor, Fungor, Potior, Vescor, quo de vide supra ad Voc. Vescor. Praeterea etiam

1. Inservio. Plaut. Mostell. 1, 3, 58: Si illum inservitis solum, pro Si illi inservitis soli.

2. Colloquor. Plaut. Asin. 1, 2, extr. Quem adeat, quem colloquatur, pro quicum colloquatur.

3. Instruere. Plaut. Milit. 3, 7, 34: Quae illi instruxisti, pro Quibus illam instruxisti.

4. Studere. Plaut. Milit. extr. Minus has res studeant, pro Minus his rebus studeant.

VTPOTE QVI Vt qui, Quippe qui, eleganter ponuntur loco particularum causalium Quia, Quoniam.

* V. g. Fidem illi juranti non habebam, ut qui semel turpiter me deceperat. Plin. L. 4. Ep. 11: Quum Corneliam Maximillam Vestalem defodere vivam concupisset, ut qui


page 1821, image: s0959

illustrari saeculum suum ejusmodi exemplo arbitraretur. Id. L. 5. Ep. 16: Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dediderit: sed nunc omnia, quae audiit saepeque dixit, adspernatur, expulsisque virtutibus aliis, pietatis est totus.

VTPOTE, QVIPPE, QVONIAM Conjunctiones causales, sic differunt:

* Vtpote non habet Verbum, nisi intercedente Qui vel Quum: aut certe jungitur Adjectivis sine Verbo. V. g. Pueri nisi virgā arceantun, ad omnes ineptias prolabuntur, utpote quos natura, ad vitia, quam ad virtutem pronior, impellit. Plinius: Vtpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverit. Cum Adjectivis: Semper te mihi colendum statui, utpote virum tum litteratum, tum probum.

Quippe potest habere suum proprium Verbum. V. g. Honestior est mors, quam vita sine amico: quippe qui amicitiae expers vivit, ferae propior est, quam homini. Vsurpatur etiam sine proprio Verbo. V. g. Sicio, te omnia amicissime curaturum, quippe cui amicorum negotia non aliter curae esse solent, quam propria. Mox etiam periodum inchoat: Mox voculam quamdam praemittit.

Quoniam hoc habet praerogativae, quod potest causam praeponere toti orationi. V. g. Quoniam una esse, quoties libet, non licet; cura, frequentius ad me scribas. Valla L. 2. c. 27.

VTRVM Adverbium de duobus tantum interrogat. Cic. Vtrum istud convertere est dicta Platonis, an pervertere? Valla L. 1. c. 13.

De pluribus autem si sermo est; primum particula enclitica Ne adjicitur, et deinde sequitur modo toties, quoties satis est, particula An. V. g. Cic. pro S. Roscio c. 41: Quaero abs te, iine, qui postulabant, indigni erant, qui impetrarent: an iste non commovebat, pro quo postulabant: an res ipsa tibi iniqua videbatur? Interdum tamen, quod contra Vallam notandum est, Vtrum etiam de pluribus interrogat. Cic. 4. Verr. c. 47: Vtrum hoc signum improbitatis tuae, an tropaeum necessitudinis atque hospitii, an ameris indicium esse voluisti?

VTRVM et VEL raro, nec recte satis conjunguntur. V. g. Nescio, utrum odio, vel amore dignus sit. Latinis hi praesertim loquendi modi frequentantur: 1. Nescio, utrum vel num odio, an vel an vero amore dignus sit. 2. Vtrum odie dignus sit, amorene. 3. Odio, an amore dignus sit. 4. Odione, an amore dignus sit. 5. An odio, an amore dignus sit. 6. Odio, amorene dignus sit. 7. Odio dignus sit, annon? 8. Odio dignus sit, nec ne? 9. Odione dignus sit, annon? 10. Odione dignus sit, utrum amore. 11. Vtrum odio dignus sit, nec ne. 12. Vtrum odio dignus sit, anne amore. Gell. L. 16. c. 2. Confer supra An-An.

VVA MVSCATELLA Eine Muscateller Traube, sine suffragio veterum: Plinius Avunculus et Columella pro eo habent Vva apiana. Voss. de Vit. L. 5. Part. 2.

* Apianus, a, um, i. e. similis apio. Apium, herba, Germ. Eppich.

VVLPINARI cum vulpe et adversus vulpem i. e. Fallaciā fallaciam pellere, List gegen List gebrauchen.

VVLT libenter regnare timide usurpem: elegantius et linguae genio multo accommodatius dixeris, Cupidine regnandi fertur, Regnum appetit, Regnum adfectat, Cupit praeesse summae rerum, Regnandi cupidus est.

VVLTVM ADSEVERARE Einen krausen Kopf machen, Bose aussehen, damnat Scioppius Infam. Fam. 190: et sane praestat, cum veteribus dicere, Contrahere, Caperare, Corrugare frontem; Vultum contrahere; Adducere vultum; pro quo Martialis L. 1. Epigr. 41. Verbo simplici utitur Ducere vultum; Adducere supercilium; Obliquare vultum et sermonem; Seneca, Vultus tuus colligit rugas et attrahit frontem; Iuvenalis - - Cum magnis virtutibus adfers, Grande supercilium.

+ Scioppio tamen quodammodo heic refragatur Iacobus Thomasius in Excerptis ex Epistolis ejus, a Burc. Gotth. Struvio, in Collectaneis MStorum, Ienae 1710. in 8vo editis, Fasciculo 7: Sunt quidam, inquiens, satyrici hemines, qui ferulam illico minantur, nisi, quae in alienis legerint scriptis, eorum se omnes apices in Cicerone quondam aut aliis, quos ipsi optimi commatis auctores habent, invenisse recordentur. Vere talis in illa sua Famiani Infamia est Scioppius. Quamquam enim non inutiliter forte castigat quaedam; tamen paedagogicus nimis illi mihi semper visus est rigor, qui hominibus non vulgarem scite scribendo laudem adeptis, qualem Famianum fuisse Stradam, negari non potest, ne illud quidem permittit, ut audeant, quod, consentaneum est, Tacitum, vel aliquem illi similem ausuros fuisse. Quale, ut exemplo,


page 1823, image: s0960

quid velim, demonstrem, illud est, quod dixerat Strada, adseverare vultum pro severi vultūs habitum adsumere. Exagitat hoc Scioppius non alia de causa, quam quia adseverandi vocabulo non eum in sensum usos meminerat suos illos. Ego vero, si maxime id ita sit, gratias habendas putem Stradae, quod aliquid heic tentaverit non invenustum, nec a natalibus ejus vocabuli abhorrens, et tam illustre praererea, ut facile obscuritarem effugiat. Quid autem, si quis veterum non dissimiliter sit locutus? Profecto Gellius L. 7. c. 5. Polum, ait, adseverate actitavisse tragoedias. Quam prope hoc abest ab eo, quod Strada dixerat, odseverate vultu. Scio, non admitti a Scioppio, auctoritatem Gellii, quem ferreae scriptorem aetatis nominat. Neque auctor ipse sim cuivis, ut Gelliana temere omnia faciat sua. At vero vocem aliquam illius scriptoris cum judicio adhibere, id vero culpa vacare debere, semper sum arbitratus. Porro quis polliceri de se audeat lectionem omnium, ne dum lectorum memoriam, ut continuo, cujus ipsum recordatio non subeat, id culpandum putet? Saepe mihi evenit, ut, cujus phraseos probitatem suspectam haberam, eam postea Latinissimis notam deprehenderem.



image: s0961

QVATTVOR LINGVAE LATINAE AETATES, EARVMQVE SCRIPTORES.



image: s0963

Vt eo certius de vocabulorum et locutionum hactenus recensitarum judieium ferre possis, et quo loco singula habenda sint, intelligas; haud ab re arbitror esse, insigniores linguae Latinae scriptores in suas classes dispositos ita tibi, mi Lector, ob oculos ponere, ut nostram singulis, praesertim auctoribus classicis, e)pi/kris1in insuper adjungamus. Neque enim secundum aetates suas usque quaque dijudicandi sunt; quum quidam ex prioribus negligentius minusque eleganter scribant, et ex posterioribus non nulli cum prioribus interdum sint comparandi.

Scriptores aureae aetatis:

1. Livius Andronicus.

2. Caecilius.

3. Pacuvius.

4. Attilius.

5. Ennius.

6. Lucilius.

7. Naevius.

8. Accius vel Attius.

9. Cato Major.

10. Valerius Cato.

11. Lucretius.

12. Plautus.

13. Terentius.

14. Varro.

15. Cicero.

16. Caesar.

17. Cornelius Nepos.

18. Virgilius.

19. Horatius.

20. Ovidius.

21. Catullus.

22. Tibullus.

23. Propertius.

24. Livius.

25. Sallustius.

26. Vitruvius.

27. Cornelius Severus.

28. Manilius.

29. Gratius.

30. Pedo Albinovanus.

31. Hyginus.

32. Caesar Germanicus.

Scriptores argenteae aetatis.

1. Curtius.

2. Vellejus Paterculus.

3. Valerius Maximus.

4. Cornelius Celsus.

5. Phaedrus.

6. Seneca Rhetor, Philosophus et Tragicus.

7. Persius.

8. Lucanus.

9. Asconius Pedianus.

10. Columella.

11. Palladius.

12. Pomp. Mela.

13. Petronius Arbiter.

14. Fab. Quintilianus.

15. Plinius Major.

16. Plinius Minor.

17. Iuvenalis.

18. Iustinus.

19. Suetonius.

20. Tacitus.

21. Florus.

22. Papinius Statius.

23. Valerius Flaccus.

24. Sil. Italicus.

25. Martialis.

26. Gellius.

27. Scribonius Largus.

28. Aemilius Macer.

29. Iul. Frontinus.

30. Terentianus Maurus.

31. Sulpicia.

Scriptores aeneae aetatis.

1. Apicius.

2. Dictys Cretensis.

3. Solinus.

4. Apulejus.

5. Tertullianus.

6. Arnobius.

7. Ammianus Marcellinus.

8. Symmachus.

9. Vegetius.

10. Firmicus Maternus.

11. Lactantius.

12. Minucius Felix.

13. Cyprianus.

14. Macrobius.



page 1831, image: s0964

15. ICti veteres, Papinianus, Vlpianus, Paullus, Pomponius, Celsus, Modestinus, alii.

16. Censorinus.

17. Ael. Spartianus.

18. Ael. Lampridius.

19. Iul. Capitolinus.

20. Treellius Pollio.

21. Vulcatius Gallicanus.

22. Fl. Vopiscus, sex scriptores Hist. Aug.

23. Serenus Sammonicus, et Coel. Aurelianus.

24. Hilarius.

25. Prudentius

26. Iuvencus.

27. Rhemnius Fannius.

28. Marius Victorinus.

29. Claudianus.

30. Ausonius.

31. Avienus.

32. Iul. Obsequens.

33. Aurelius Victor.

34. Eutropius.

35. Servius.

36. Calpurnius.

37. Nemesianus.

38. Panegyristae veteres, Claudius Mamertinus, Eumenius, Nazarius, Latinus Pacatus, rel.

39. Ambrosius.

40. Hieronymus.

Scriptores ferreae et figlinae aetatis. Saec. 5.

1. Augustinus.

2. Sulpicius Severus.

3. Proba Falconia.

4. Paullus Orosius.

5. Prosper Aquitanus.

6. Sedulius.

7. Rutilius Numantianus.

8. Sidonius Apollinaris.

9. Salvianus.

Saec. 6.

10. Boethius.

11. Fulgentius.

12. Alcimus Avitus.

13. Cassiodorus et Iornandes.

14. Priscianus.

15. Marcellinus Comes.

16. Ennodius.

17. Marcianus Capella.

18. Iustinianus Imp.

19. Gregorius Turonensis.

20. Gregorius Magnus.

21. Venantius Fortunatus.

22. Corippus.

23. Arator.

24. Eugenius.

25. Isidorus Hispalensis.

Saec. 7.

26. Adelmus seu Adhemarus.

27. Beda.

Saec. 8.

28. Alcuinus.

29. Paullus Warnefridus seu Warnefridi fil. alias dictus Paullus Diaconus.

Saec. 9.

30. Eginhardus.

31. Rabanus Maurus.

32. Walafridus Strabo.

33. Anastasius.

34. Ado.

35. Aimoinus.

36. Haymo.

37. Lupus Servatus.

38. Erigena Scotus.

39. Hincmarus Rhemensis.

40. Rhegino Prumiensis.

Saec. 10.

41. Odo Severus.

42. Luitprandus.

Saec. 11.

43. Glaber Radulphus.

44. Hermannus Contractus.

45. Lambertus Schafnaburgensis.

Saec. 12.

46. Sigebertus Gemblacensis.

47. Guntherus.

48. Iohannes Saurburiensis.

49. Petrus Abelardus.

50. Petrus Lombardus.

51. Otto Frisingensis.

52. Saxo Grammaticus.

Saec. 13.

53. Philippus Gualterus.

54. Conradus Vrspergensis.

55. Matthaeus Paris.

56. Vincentius Bellovacensis.

57. Martinus Polonus.

58. Albertus Magnus.

59. Alexander ab Ales.

60. Thomas de Aquino.

61. Bonaventura.

Saec. 14.

62. Ioh. Duns Scotus.

63. Alanus de Infulis.

64. Guilielmus Occam.

65. Franciscus Mayronius.



page 1833, image: s0965

66. Petrus Aureolus.

67. Iohannes Bassolis.

68. Durandus.

69. Rob. Holcors.

70. Barlaam.

71. Robertus Bestonus.

72. Goddam.

73. Gualtherus Burley.

I. AVREA AETAS.

* Hāc aetate ceteri, qui consecutis saeculis litterarum et eloquentiae laude polluerunt, homines Romae quam purissime, emendatissime atque elegantissime loqui et scribere solitos, fatentur. Fatentur autem hoc praecipue Seneca Philosophus et Quintilianus, et nostro saeculo luculente probavit Scioppius. Atque haec aetas a Bello Punico II. ad extremos usque Augusti Imp. annos: unde et Saeculum Augusteum appellatur: id est, ab anno urbis conditae 536, ad annum 767, sive ad annum Christi 14. producitur; et duravit annos circiter 231.

Et vero aetatis hujus scriptores, exceptis octo prioribus aliisque antiquioribus, ejus sunt notae, ut ad eorum scripta, tamquam ad obrussam puritatis et elegantiae Latinae, omnium pofteriorum orationem exigere debeamus.

Scriptores hujus aureae aetatis fere sunt sequentes:

1. M. LIVIVS ANDRONICVS scripsit et Tragoedias et Comoedias; de quibus Cicero in Bruto n. 71: Livianae, inquit, fabulae non satis dignae, quae iterum legantur.

2. Statius CAECILIVS, Poeta Comicus, Ennii contubernalis, cujus sententias quasdam Gellius et Cicero adnotarunt.

3. Marcus PACVVIVS, Brundisinus, Ennii sororis filius, scripsit Tragoedias. Non nullos ejus versiculos Gellius, Cicero et Nonius citarunt. Martialis illum vomere, non canere judicat.

4. Marcus ATTILIVS, Poeta Comieus, stilo usus proletario.

5. Quintus ENNIVS, Calaber, scripfit Comoedias, Tragoedias, Satyras, annales et Historiam Belli Punici II. versibus Hexametris; de quibus tamen omnibus nil, nisi fragmenta quaedam superant, sparsim apud Ciceronem, Gellium, Macrobium et Grammaticos relicta. Sententiis gravis, sed verbis incultior: und Virgilius, se ex Ennii stercore aurum, dixit, colligere.

6. Cajus LVCILIVS, Satyricus, neque diis, neque hominibus parcens. Ejus Versus aliquot recenset Nonius. Horatius non semper honorificam ejus facit mentionem.

7. Cajus NAEVIVS, Comicus, qui ipse stilo suo et eruditioni nimium tribuit, immodicus sui aestimator. Descripsit Bellum Punicum I. deinde non nullas fabulas ad populum dedit, sed pro suo tempore horride et insuaviter scriptas.

8. Lucius Accius, vel potius ATTIVS, Tragicus, paullo junior Pacuvio, quo de Martialis idem, quod de Pacuvio, fert judicium. Fragmenta ejus apud Ciceronem, Gellium, Nonium, Pfiscianum et alios exstant.

+ Ennii Annalium fragmenta collecta, digesta, commentarioque illustrata sunt ab Hieron. Columma, edit. Neapoli 1590. 4. et a Paullo Merula Lugd. Bat. 1595. 4.

Lucilii fragmenta collecta scholiisque illustrata a Fr. Dousa, Iani filio, Lugd. Bat. 1597. 4. it. Patavii 1735. 8.

Omnino autem Fragmenta veterum Poetarum Latinorum, Accu, VALERII Aeditui. ALPHEI AVITI, ALBINI, AFRANII, Petronii ARBITRI, BASSI, M. Furii BIBACVLI, C. Licinii CALVI, CAECILII Statii, Q. CATVLI, C. Helvii CINNAE, ENNII, FVRII, A. GALLI, Corn. GALLI, GETVLICI, Decimi LABERII, LAVREAE Tullii, Porcii LICINII, LIVII Andronici, LVCILII, Aemilii MACRI, Domitii MARSI, Cn. MATII, NAEVII, PACVVII, C. PEDONIS Albinovani, L. POMPONII, SERTIMII, A. SERENI, Corn. SEVERI, SVEVII seu SVCCII, Publii SYRI, C. TICIDAE, TITINNII, TRABEAE, TVRPILII, T. VALGII, VARII, M. VARRONIS, VARRONIS Attacini, a Roberto Stephano, et Henrico filio Paris. 1564. 8. et a Thead. Ians. ab Almeloveen Amst. 1686. 8. collecta digestaque prodierunt.

* Hi hactenus recensiti scriptores vetustiores maximam partem heic non aliter locum inveniunt, quam inter usitatam vulgo monetam antiqua numismata, quibus ab annorum numero plus accedit venerationis, quam a nobilitate metalli. Horum enim dictio nurum quidem est, sed quod multum


page 1835, image: s0966

scoriae et purgamenti admistum habet. Vnde eos quidam auream aetatem antecessisse dicunt; alii vero eidem inserunt. Hoc censu etiam Leges XII. Tabb. veniunt.

Quod speciatim attinet ad CORNELIVM GALLVM, Poeta ille fuit eximius, ex Virgilii Bucolicis notus. Hujus nomine Aldus Manutius Elegiam et Epigrammata vulgavit; sed quae cujusvis alterius potius, quam Galli censenda. In iis enim pleraque inepta et trivialia, quaedam etiam non satis Latina, ut apparet ex Scaligeri ad illa notis, quae in variis ejus opusculis posthumis exstant. Circumferuntur et aliae Eleglae, Cornelii Galli nomine inscriptae; sed quae ignobilis versificis Etrusci Maximiani fetus, ut ex MSS. libris, qui id nomen adservant, Gyraldus et alii monuere. In illis saepius in leges Poeticas, saepius in Latinitatem peccatum est. Conf. Servius in Eclogam 10. Virgilii; it. Vessius L. 5. Institut. Orator. p. 417. Leguntur vero spuria haec scripta in Collectionibus P. Pithoei et Goldasti, et in editionibus quibusdam Catulli, Tibulli, Propertii.

Quod ad P. Syrum attinet, ejus sententiae lepidae et ad communem usum accommodatissimae pervenerunt ad nos non paucae, sive servatae ab antiquis, Seneca, Gellio, Macrobio, sive separatim in codicibus antiquis descriptae. Praestat editio, quae a M. Velsero 1608. ex MS. Frisingensi locupletata cum adnotationibus ab Adamo Sartorio curatis subjicitur Mureti Orationibus et Epistolis Ingolstadii, ac novissime Lipsiae ex editione Iac. Thomasii iterum iterumque recusis.

+ Superiora illa, et alia fragmenta veterum Tragiocorum et Comicorum, aliorumque edita etiam sunt Genevae 1611. 4. 2. Vol. it. Amstel. 1686. 8. Habentur quoque in Virgilii Maronis Appendice, quae sub hac inscriptione edita est Lugd. Bat. 1595. et 1617. 8: et inter Epigrammata vetera Paris. 1590. 16. et Genevae 1596. 8. ex Bibliotheca et emendationibus P. Pithoei: et inter Poemata vetera, ab eodem Pithoeo collecta et emendata. Fragmenta veterum Tragicorum post utriusque Stephani et Martini Delrionis industriam diligentius collecta sunt a Petro Scriverio, cum praemissis auctorum, qui Tragicos laudant, testimoniis et subjectis castigationibus, notisque uberioribus Gerb, Ioh. Vossii. Lugd. Bat. 1620. 8. Fragmenta plerorumque veterum Comicorum collecta sunt ab utroque Stephano in Volumine, Fragmenta veterum Poetarum complectente, edito Paris. 1564. 8. cujus paullo ante fecimus mentionen.

* Circa recensionem editionum in aurea hac et proxime sequentibus aetatibus argenteā et aeneā, copiosiores; circa scriptores reliquos ferreae et figlinae aetatis parciores sumus, nec nisi heic atque illic, prout visum est, de editione aliquid monemus. Id etiam operam dedimus, ut praestantiores et juventuti prae aliis commendandae in orchestram producerentur. Atque hinc nemo mirari magnopere debet, si non omnes heic in conspectum veniunt editiones nitidiores, multo minus splendidissimae illae, quae ad invidiam usque celebrantur, et quasi in contemtum eorum, quibus sors tenuior, quod habent, parcā dedit manu. Brevitati quippe studendum erat, et tironum praecipue ratio habenda. Nec enim scribimus viris, exquisitiorem hujusmodi notitiam desiderantibus; quam sane haud difficulter haurire possunt ex suis ipsorum observationibus, et ex Ioh. Alberti Fabricii Bibliotheca Latina, Henmanni Via ad Hist. Litt. p. m. 315 - - 326. Falsteri Cogitationibus p. 110. 140. Morhofii Polyhistore P. l. L. 4. cap. 11. 12. 13. 14. Funccii operose congestis voluminibus, aliisque libris eorum, qui huic argumento pertractando operam dederunt, id est, ex iis sontibus, unde haec nostra fere fluxerunt.

Id autem de editionibus auctorum classicorum in genere tenendum est, editiones antiquiores, ut Manutiorum, Frobenii, Commelini, Gyphii, Iuntarum, Oporini, Plantini, Stephanorum, Wechelii, Raphelengii, aliorumque magni nominis typographorum, qui superiori aevo rem litterariam maximopere ornarunt, recentioribus, ut ut ab externo quodam splendore plus nitentibus, ut plurimum praeferri, et aliquando ipsis Manuscriptis aequiparari debere, atque inservire cum primis posse iis, qui auctorem aliquem emendare aut emendatiorem edere gestiant. Hodie inter alias emaculatas editiones Fritschianae, Gleditschianae, Scheldonianae, Elzevirianae et Wetstenianae jure suo meritoque referuntur. Aldinas, quamvis optimis adnumerentur, saepe tamen non parum mendosas esse, jam tum suo tempore observavit Erasmus: qui tamen multum dubito, an spurias editones satis distinxerit a veris ac genuinis, quae Aldi Iunioris nomen et Senioris effigiem constantissime prae se ferunt, et emendatissime excusae sunt. Conferatur in Parte Orthographica Diphthongus AE.

Scholis se commendant editiones notis Farnabianis et Min-Ellianis instructae; quamvis notae Farnabii plus succi et eruditionis habent, quam Min - Ellii, ut ut artiores: quibus hodie accedunt, quae sub personati Enmnuelis Sinceri nomine prodeunt.

Principem autem locum haud dubie promerentur auctorum classicorum editiones eae, quibus se totum ferme impendit vir aliquis ab harum litterarum peritia satis instructus, nihil reliqui faciens ad ornatissime emittendum auctorem suum. Talis est Curtius Freinshemianus, Plautus Taubmannianus, Ovidius Bachetianus, Horatius Bentlejanus,


page 1837, image: s0967

Lucretius Lambinianus, Proximum locum tenent eae editiones, quae a praestantissimis Criticis cum codicibus MSS. collatae fuerunt, propriisque et aliorum insignium virorum adnotationibus illustratae. Huc resero Sallustium Gruterianum et Cortianum, Persium Casaubonianum, Statium Barthianum, Nepotem Bosianum, Silium Drakenburgianum, editiones item Heinsianas, Gronovianas, Graevianas, Boeclerianas, Burmannianas. Habent tamen hae posteriores hunc naevum, quod integritatis textūs quidem magna habetur ratio, sed sensus scriptoris non explanatur, nisi rarissime. Neque enim verba scriptoris solum integritati suae restituenda sunt, sed difficiliora etiam et ambigua loca explicari, et multa subinde illustrari ex moribus antiquis debent: id, quod Lambinus in suo Horatio et Lucretio fecit, et Muretus in Commentario suo ad Ciceronis Catilinarias.

Iohannes Clericus Tomo I. Parrhas. p. 231. seqq. duo habet, quae in editionibus in usum Delphini reprehendit: primum, quod pessnna exemplaria subinde pro norma habuerint; alterum, quod notas variorum non integras, sed pro arbittio mox detruncatas, mox coartatas, adjecerint. Sunt interim alii, qui, quantum ad textum attinet, hunc valde accuratum heic sisti autumant. His autem adornandis editionibus, satis ceteroquin splendidis, quarum confectio non ab uno, sed pluribus ac diversis litteratoribus profecta est, praefuere Carolus de Sancta Maura, Montausserii Dux, et Regis Consiliarius, it. Petrus Daniel Huetius, et Iac. Benignus Bossuetus, doctissimi aliquando Delphini praeceptores.

Displicent eruditis editiones plurimae cum variorum commentariis, Thysii praecipue et Schrevelii, eo quod notas aliorum non solum detruncatas, sed etiam sine judicio decerptas exhibent. Laudatiores multo aestimandi Gronovius, Graevius, aliique, qui longe secus in edendis scriptoribus fuerunt occupati, et vel cum insigni judicio ex aliorum commentariis meliora decerpunt, suasque ipsorum doctas observationes adjiciunt, vel integras Criticorum omnium, quot quidem eorum in singulos auctores commentati sunt, inter se unā serie connexas exhibent animadversiones: qualem nuper Tacitum et Iustinum dedit Abr. Gronovius, Curtium Schnakenburgius, Florum Duckerus, alios alii. Quae a Berneggero atque Freinshemio adornaae sunt editiones, margini adscriptis locis parallelis, subjunctoque Indice Philologico accuratissimo, inter optimas omnino sunt habendae. Cellarianae editiones ex praestantissimis sunt expressae, sed festinanter saepe; unde sphalmatum non plane immunes sunt: adnotationes habent parcā manu adjectas, potissimum autem Criticas, subjuncto Llatinitatis indice, sed es valde imperfecto.

9. M. Porcius CATO, alias dictus Censorinus, vel MAIOR ob pronepotem, Catonem illum Minorem, Vticensem, scripsit de Agricultura sive de Rebus Rusticis ad filium librum, stilo duriusculo, item Origines et Disticha moralia.

+ Liber de Agricultura prodiit curā Ausonii Popmae et deinde Ioh. Meursii, Lugd. 1597 et Franecq. 1620. 8.

Origines, quarum fragmenta exstant, pro libro suppositicio habentur. Profectae creduntur ab Iobanne Annio Viterbiensi, Monacho ordinis S. Dominici, medio saeculo XV clarus fuit, et orbi litterato fucum facere studuit suppositis, quae Romae 1498. fol. edidit, scriptis et monumentis sub nominibus auctorum summae antiquitatis. Fabricii Bibl. Lat. p. 742. et 877. seq. Adjunctae etiam hae Origines sunt libris Varronis Basil. 1536. 8.

Disticha ab alio quodam profecta sunt, eujus non minus nomen, quam aetas nos fugiat. Erasmus scholiis ea illustravit, eorumque editio praestantissima est, quam procuravit Christianus Daumius Cygneae 1672. 8vo.

10. VALERIVS CATO, Poeta et Grammaticus insignis, cujus tamen Dirae, quae hodieque sub ejus nomine circumferuntur, alium agnoscunt auctorem.

+ Interim eas copioso neque inerudito commentario illustratas separatim edidit Christophorus Arnoldus Lugd. Bat. 1652. 12. insertas ceteroquin corpori Epigrammatum veterum, editorum ex Bibliotheca et cum Emendationibus P. Pithoei Paris. 1590. 12. et Genev. 1596. 8.

11. T. LVCRETIVS Poeta, qui secundum Epicuri placita scripsit Libros 6. de natura rerum, qui exstant: sed multa antiquata habet.

* Dictionem ejus puram admodum esse vel ideo oportet, quod post fata ejus ipse Cicero poemati hujus amiei sui limam adhibuit.

+ Lambiniana editio nitidissima est Paris. 1570. 4. emissa; quae recusa est Francof. 1583. 8. Pessima editio est I. Nardii, Florentiae 1649. 4.

12. M. Accius PLAVTVS, Vmber, Sarsinā oriundus, Comicus elegantissimus, qui similiter multa obsoleta habet, et propria dicendi genera, ex personarum, quas in theatro sistit, ingenio formata, quibus abstinendum. De cetero thesaurus est eruditae antiquitatis, eique


page 1839, image: s0968

proprietas Laltini sermonis tantum debetur, quantum nemini reliquorum, quos vocant, Classicorum.

* Eum caute legat, ait Sehonslederus in praef. Apparatūs Eloquentiae, vel usurpet adolescens, quippe qui saepe risūs captandi gratiā personisque serviens Latino sermone ntatur an abutatur: proinde, quod in ipso id loci venustatem habuit, in alio fiat putidum monstrosumque. Adde quod in ejus verba adeo jurare non potes, quum a doctis viris tam saepe varieque sit emendatus an lancinatus, rasus, mutatus, et nube variarum lectionum coopertus, ut firmum in eo vestigium ponere vix posse videare.

Guil. Mechovius in Antiphila sua p. 107. seq. De Plauto, ait, ita semper judicavi, non videri e re juventutis, in tanta varietate discentium, publice in scholis ipsisus comoedias legi. Sunt enim ibi ficta et novata et male nominata verba quam plurima; sunt sermones lenonum ac servorum scurrantium; sunt obsoleta et abolita nomina, quae adolescentes partim xsurpare non possunt, partim audire hand convenit. Ego numquam publice eum auctorem produxi: meis etiam auctor fui, ut ad hunc demum accederent, quum reliquis omnibus satis fecissent.

Augustus Buchnerus Epist. praemissa Plauto edito Witteb. 1640: Plautum sane, si eum admittetis comiter, quod sperat, se exhibebit, ut simul et hilaritate dictorum capiat, et utilissimā sapientiā ad amandum invitet. Enimvero, sic dare Plautus scenae operam, sic ludere solet, ut quum habenas omnes mittere jocis, quum strenue maxime videtur jocari, mox praeter opinionem serium aliquid ad vitam, mores, rem publicam denique ipsam jaciat, ut risus medios inter, mutatis subito partibus, monitorem ex scurra, ex histrione Philosophum verpraesentet.

Vossius Institut. Orat. L. 4. c. 19. fere in eadem sententia est: Iuventuti, inquiens, postquam nativum illum vultum, veraque Latini sermonis lineamenta imbiberit e fonte Tulliano, non modo Terentium, Caesarem, aliosque, qui propius ad Tullium accedunt, sed Plautum etiam multum dinque versandum. Tantum judicium in delectu desidero: primum in Archaismis et plane desitis, quae nec ubique, nec semper locum habent; deinde in iis, quae Comicus ipse finxit ad risum captandum. Multa enim apud eum decore dicuntur a serve aut lenone, quae si orationi nostrae inserantur, reddamus eam protritam ac plebejam. Quale est, quum servus ait Exspuere lacrimam. Sunt apud eum compluria ejus generis, quae extra scaenam non habent locum, nisi forte cum familiari, amico sermone vel epistolā, visum erit paulum nugari.

Merhof. Polyh. P. 2. L. 3. c. 4. p. m. 578: Subactum judicium requirit lectio Plautina, ut mirer, in lectione auctorum Plautum praetulisse Terentio Scioppium in Ep. de Compendiosa Linguae Latinae exactius cognoscendae ratione, quae additur Tractatui ejus de Arte Critica.

Ioci in Plauto occurrentes, interdum valde frigidi sunt, et parum salis habent.

+ Editio ejus ex nova et accurata recensione Iani Gruteri, cum Commentario Friderici Taubmanni, prodiit Francof. 1621. 4. et linguae Latinae et doctae antiquitatis chesaurum quemdam exhibet. Nec suā laude defraudanda est editio Boxhorniana et Gronoviana. Laudanda quoque est elegans interpretatio Gallica Fabularum Plauti, quam adornavit feminarum doctissima, Galliae decus, Anna Daceria. Tan. Fabri filia, ed. Paris. 1683. 12.

* Querdos seu Aulularia, a Pareo Plauto suo subjecta, alibi etiam seorsim excusa, diversaque ab ea, quam inter Plautinas vulgo ponunt editores, Plautum auctorem non agnoscit. Edita est Heidelbergae apud Comelinum cum not. Petri Danielis Rittershusii et Gruteri. 8.

13. P. TERENTIVS Afer, Comicus Latinitatis observantissimus, in quo legendo ista cautio, quae in Caecilio, Pacuvio, Ennio, Naevio, immo et Plauto et aliis antecedentibus adhibenda est, cessat. Quin ipse Cicero Verbo ejus libenter utitur. Iocatur etiam, sed multo, quam Plautus, liberalius. In Plauto plus ingenii; at in Terentio plus artis, judice Annā Daceriā in Praef. ad Plaut. a se Gallice versum. Terentii hujus lectione mirifice Grotius etiam delectatus dicitur.

+ Phrasis ejus, si ab Archaismis quibusdam discesseris, non solum pura, sed et nitida est, quemadmodum id ex Chrestomathia Terentiana, editioni Boecleri Argent. 1628. 8. adjecta, apparet. Quare haec editio, et Lindenbrogiana, quae Francof. 1623. 4. prodiit, reliquis omnibus videtur anteferenda, quum praesertim haec posterior veteris Grammatici Ael. Donati Scholia in Terentium simul exhibeat. v. Barthii Advers. 50, 9. Valde etiam litteratorum studiis inservire potest editio, quae ex recensione Heinsiana cum locupletissimo Indice et Collectaneis Iacobi Kockerti prodiit Francof. et Lub. 1667. 8.

14. M. Terentius VARRO, Romanorum veterum Criticus longe doctissimus. In derivatione vocabulorum tamen plerumque ludit, et propemodum ridiculus interdum est. Innumera fere scripsit, quorum tamen omnium jacturam fecimus, nec supersunt de tanto


page 1841, image: s0969

numero, nisi libri ejus de Lingua Latine et de Re Rustica.

* Scripta ejus jam olim doctrinae potius, quam eloquentiae, laude commendabantur. Vid. Quintil. Instit. Orat. 10, 1. et Augustin. de Civitate Dei L. 6. c. 12.

E Libris 24. de Lingua Latina perierunt 3. primi, quos ad P. Septimium, Quaestorem, Varro miterat, in quibus disseruit peri\ th=s2 *etumologikh=s2 1. quae contra eam dicerentur, 2. quae pro ea, et 3. quae de ea denique. Exstant Liber 4, 5. et 6. in quibus origines ipsas verborum Latinorum persequitur, ad M. Tullium Ciceronem. Tum Liber 7. 8. et 9. qui sunt de Analogia, sed perinde, ut priores, hinc inde quibusdam hiantes lacunis, Reliqui libri universi, exeptis perpaucis fragmentis, interciderunt, in quibus Analogiam ipsam Latinorum vocabulorum et anomaliam explicaverat, deinde tractaverat de Syntaxi, denique disseruerat de copia verborum.

Exstant praeterea Varronis de Re Rustica Libri 3, quos natus octoginta annos scripsit ad Fundaniam uxorem.

+ Paris. 1581. 8. apud Henr. Stephanum exstant in libros de Lingua Lat. Emendationes Anton. Augustini, Notae Turnehi, et Conjectanea Ios. Scaligeri, una cum appendice.

Libri de Re Rustica saepius editi cum Catonis, Palladii, Columellae ejusdem argumenti libris; item cum libris de Lingua Latina notisque Scaligeri et Victorii.

Praeterea Auson. Popma, Frisius, Lugd. Bat. 1601. 8. Varronis scripta, quae exstant, recensuit, illustravitque notis et collectaneis, et fragmenta scriptorum ejus deperditorum, et vitam Varronis, atque Bibliothecam Varronianam sive commentarium de Varronis scriptis adjunxit. Ita Aus. Popma de Varrone omnium optime meritus est.

15. M. T. CICERO, Romanae eloquentiae pareris, de quo ex re et vero Quintilianus Lib. 10. Institut. Orator. c. 1: Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

* Vossius Part. Rhet. L. 4. c. 1: Pueritiae solus legendus est Cicero.

Idem de Imit. Poet. c. 2. de Tullio nostro ita pronuntiat: Quam praeclarum de eoelestissimo hoc ore elogium haemus apud veteres, Vellejum et Plinium! cujusmodi antiquitatis totius judicia si velim congerere, quanta seges fiat! Et tamen nec saeculo nostro quaedam allatrare enm desinunt caniculae. Prae eo commendant juventuti illos, qui aliquo loco fuere, postquam multum jam degeneraverat sermo Romanus; et quod non paullo indignius, quosdam nostri temporis, qui saepe ne Latine quidem loquantur. Ab his scilicet sapere discet adolescentia.

Guil. Mechovius Diss. de Studiis p. 16: Si de optimo genere dicendi, et perfecto oratore quaeras; nemo e priscis omnes numeros videbitur explevisse, praeter Demostbenem et Ciceronem.

Scioppius de Stil. Hist. p. 47: Ciceroni inter aureae aetatis scriptores omnium eruditorum consensu primae debentur. Plebeja quorumdam judicia, si sapiam; morari non debeo, qui, quum vix tria verba Latina scribere didicerint, Tullianam sermonis divinitatem contemuere, suumque judicium consensui omntum saeculorum praeferre non verentur.

Quintilianus l. c. Mihi, inquit, videtur M. tullius, quum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platenis, jucunditatem Isocratis.

Erasmus Prooem. in Cic. Tuscul. Quaest. Mihi puero minus arridebat Cicero, quam Seneca; jamque natus eram annos viginti, priusquam serrem diutinam ejus lectionem, quum ceteri paene omnes placerent; an aetatis progressu profecerim, nescio: certe numquam magis placuit Cicero tum, quum adamarem illa studia, quam nunc placuit seni.

Iohannes Sturmius ad Hermannum Archi-Episcopum et Electorem Coloniensem, in Praef. ad Tom. 2. Orat. Ciceronis: Ecclesiae ac reipublicae omnis salus duabus potissimum rebus conservatur, severitate disciplinae, et studiorum elegantiā. Sacerdotum et auditorum petulantia cives a litteris alienant, et ipsae litterae barbarie vitiatae magna plerumque ingeniorum monstra pariunt. Quamobrem optimos semper doctorum collegia scriptores debent vetinere: neque minus de mutandis auctoribus severe deliberare, quam faciunt magnae respublicae, quae sine causa veteres leges non solent tollere. Atque ut perpetua lex est, Deum colere: ita in scholis Cicero sempiternum exemplum esse debet perfectae eloquentiae: quod quam diu in bis ludis manet, minus est extimescenda barbaries. Idem enim litteris accidit, quod in religione evenit: in qua, quoniam in Theologorum scholas barbavorum hominum commentarii recepti sunt, deformatae sunt caerimoniae, et amissa Dei cognitio Christique doctrina. Similis; error nostram Philologiam foedavit: nam postquam nullus delectus scriptorum habitus est; primum meliores a deterioribus, deinde optimi a pessimis sunt ejecti: praesertim per Germaniam, quae multa gymnasia habet, in quibus vel numquam, vel raro Ciceronis scripta explicantur. Saepe mirari soleo, quum ad nostras scholas adolescentes aliunde mittuntur, esse permultos, quibus quum Dialectica et Rhetorica praecepta tradita sint, et explicati Poetae Graeci, tamen eorum, quae Cicero nobis. seripta reliquit, nihil cognoverint: quasi nut minus utiles sint hujus, quam ceterorum, libri; aut obscurius ipse de rebus, quam reliqui, disserat; aut ibi necesse sit esse difficultatem, in


page 1843, image: s0970

quo sit elegantia, et in illo maxime tenebras, in quo sit summus ornatur.

Antonius Possevinus In Bibliothea selecta Tom. 1. L. 18. p. 512. Ciceronem confert eum Demosthene; quod singulari operā etiam facit Renatus Rapinus in Comparationibus virorum maximorum prisci tempotis, quae Gallicā linguā scriptae et editae sunt Amstelod. 1683. 12. Tom. I. p. 190.

Quamvis autem communi velut doctorum consensu eloquentiae principatus Ciceroni datus sit: fuere tamen, qui ejus orationem minus probatent: de quo legendus auctor Dialogi de Causis corruptae Eloquentiae, sive ille sit Taciti, sive Quintiliani c. 18. 19. et 20. et Angeli Politiani Miscell. c. 53. et Quintiliani L. 12. c. 1. et 10. Scioppius etiam in Cicerone invenit, quod castigaret. Vid. Borrich. Cogit. p. 6. et. 8. Conf. Parte Synt. Esse videatur.

Neque etiam, ait Vossius de Vitiis Serm. p. 29, in solius Ciceronis verba jurandum. Ciceroniastros vocant, qui, quum nihil, nisi in Tullio sibi lectum, ausint usurpare, saepe coguntur reticere, quae optime animo conceperunt: vel saltem ridicule admodum circumscribunt, quae unico, veteribus quidem ignoto, attamen necessario, vocabulo poterant effari, Hi nimiā religione se adstringunt.

Vbertas Ciceronis, quoties justo major est, litteratos non nullos effendit. Sed quum Cicero fere non nisi in loco et pro argumento hanc ubertatem adhibeat; praeter rem hoc in genere accusatur. Neque enim censores isti satis intelligere videntur, quid sit numerus copiosior, et quibus locis adhibendus ille cum elegantia et dignitate; id quod Tullius noster egregie calluit pro acri suo judicio. ESt sane in orationibus suis grandis, et interdum mnediocris; in Philosophicis vero libellis mirabilem proprietatem et parsimoniam conservat ac custodit. Erubescamus, ait Ludov. Vives, per Musas omnes, parenti et eloquentiae Romanae et Philosophiae (id est, Ciceroni) Iapsum ullum qualemcumque opprobrare: quum doctiora sint illius errata, quam nostra omnia bene dicta.

Speciatim in Epistolis ejus et elegantia et ars periodica tanta apparet, ut, facundiam ex earum lectione se adsecutos, multi fateantur, et in his Herm, Buschius apud Freiushem. Orat. 4. p. 46. Conf. Mureti Part. 2. Orat. 16. ubi Ciceronianarum epistolarum usum et praestantiam egregie demonstrat. Nec adeo difficilis amplius erit hatum epistolarum lectio ei, qui jam Histotiam Romanam et Geographiam antiquam ex Eutropio et Pomp. Mela sibi reddiderit familiarem. Selectu tamen et ordine heic opus est. Merito epistolis ad Atticum, in quibus a)ttiki/zei et ea dus1no/hta profert, quae a nemine eruditorum, si unum Ciceronem et Atticum unum exceperis, satis perspecta umquam fuere, praefero epistolas ad familiares; itemque eas, quae ad Quintum Fratrem exaratae sunt: inque his ipsis tamen omitti possunt eae, quae a Coelio, et Tirone, et Cicerone Filio stilo duriusculo, compressione rerum brevi, et ob eam ipsam causam interdum suboscuro consceriptae sunt; seligendae vero, quas in Proconsulatu scripsit: iis enim nihil solet esse elegantius, nihil omnino tersius. Denique seligenda est ejusmodi editio, in qua ordine Chronologico epistolae dispositae sunt. qualis est ordo Siberianus. Reliquis tamen editionibus palmam jure quodam suo praeripiunt Veneta 1571. duobus voluminibus, cum Commentario P. Manutii, in aedibus Manutianis, ab Aldo juniore, cum effigie Aldi senioris, tamquam vero genuinae editionis hujus indicio, impressa; it. Cellariana Lips. 1698. 8. et Graeviana illa luculenta sane et egregia, duobus constans voluminibus, Amstelod. 1677. atque iterum 1693. 8. quum e notis utriusque editionis hujus multa. quae ad elegantiam linguae pertinent, addisci possint. Epistola 1. L. 1. ad Q. Fratrem reliquarum quasi regina est.

In lectione librorum Philosophicorum reliquis praemittendi sunt Cato Major et Laelius ob facilitatem: his deinde subjiciendi Libride Officiis, ob accuratam elocutionem et concinnitatem egregiam: hinc jungendi Libri de Divinatione, et de Finibus bonorum et malorum, quia simul inde hauriri poterit insignis historiae Philosophicae cognitio, quā plane non potest carere, qui reliqua opera Philosophica evolvere statuit.

Ex Orationibus adolescentiae prius explicandae illae sunt, quas vocant selectas, utpote quae faciliores sunt et elegantiores, nec tot obscurae antiquitatis vestigia prae se ferunt, quibus tamen insistendum, si reliquas perlustres.

+ Multa ex sciptis Ciceronis perierunt, et praesertim aurei illi de Republica libri.

De editionibus Epistolarum ad Familiares jam paullo ante dictum est. Epistolarum ad Atticum praestantissima videtur esse editio Graeviana illa, duobus voluminibus constans, cum variorum notis, Amstel. 1684. 8.

Officia eleganter edidit, et ad fidem MSS. accurate exegit Graevins cum suis et variorum notis, Amstelod. 1688. 8. Prostant quoque Lipsiae cum notis ad modum Minellii. Edita etiam sunt cum Catone, Laelio ac Somnio Scipionis, cum Cellarii notis novis in usum scholarum, Lips. 1700. 8. Res, in Officiis Cieronis occurrentes, egregio commentario explanavit Samuel Rachelius, Francof. et Kilonl 1668. 8.

Orationes Paris. 1684. 3. Voll. illustratae sunt a Carolo de Meroville, in usum Delphini. Selectas edidit Christoph. Cellarius, Ienae 1692. 8. et Eduardus a Zurk, Roterod. 1694. 8.



page 1845, image: s0971

Integri operis Ciceroniani editiones praestantiores sunt: (1.) parisiensis 1539. it. 1554. fol. 2. Vol. ex officina Rob. Stephani. (2.) Aldina, 9 Tomis in 8vo constans, ab Anno 1519. usque ad Annum 1522. Venetiis excusa. Hujus editionis paginas secutus est Nizolius, easque in margine servarunt editiones Basileenses, Genevensis A. 1659. 4. et quaedam aliae. (3.) Veneta 1578 - 1583. fol. 4. Vol. cum commentariis exquisitis et elaboratissimis Paulli et Aldi Manutiorum. praeclara haec nec ubique obvia editio est. (4.) Hamburgensis 1618. fol. 2. vol. ex recognitione Iani Guilielmii et Iani Gruteri: repetita Londini 1618. fol. ubi tamen non sine operis detrimento numerus capitum omissus est, et plus semel Lugd. et Amstelod. et tandem Basil. 1687. (5.) Lugd. Batav. 1692. 4. et 12. curā Iac. Gronovii: ubi Asconii Pediani et Anonymi scholia doctissima orationibus statim subjiciuntur: cum praemissā Ciceronis historiā Fr. Fabricii. (6.) Lipsiensis, quae nuper prodiit.

Dionysius Lambinus suā Ciceronis editione eruditis non facit satis. Saepe enim invitis ac reluctantibus codicibus lectionem sollicitat, et conjecturas suas exponit atque obtrudit, nec raro antiquos codices opinionibus praetexit, quod multis exemplis Gruterus ob oculos posuit ac reprehendit.

16. C. IVL. CAESAR, cujus dicendi ratio majestatem quamdam cum incredibili venustate et simplicitate conjunctam habet, qualis Imperatorem tantum decet. Quem Xenophon apud Graecos stilum tenet, eum apud Rom. Caesar non nullis habere videtur. Litterati, quos ubertas Ciceronis, si justo major sit, quodammodo offendit, Caesarem hunc nostrum Ciceroni subjungendum putant, ut, si quid tumoris ex lectione hujus forsan haeserit, lecto illo possit abstergi.

* Aliis stilus Caesaris purus quidem et placidus est, qui tamen non numquam a jejunitate propius absit: unde Sigonius nimiam interdum in eo diligentiam odiosam esse adserit, non eam quae in stilo est, sed in rerum minutiis, adjunctisque exponendis consistit.

Qui ad historiam scribendam se accingunt, Caesarem praecipue ante oculos debent habere. Nam ad contexendum historiae corpus Cicero viam praeire nequit, utpote qui in Orationibus, Epistolis et Philosophica distione dominatur, sed in stilo Historico et Dialogico aliis facile palmam concedit.

Scripsit de Bello Gallico libros 8. et de Bello Civili libros 3. Belli Gallici librum 8, item de Bello Alexandrino et Africano Commentarios, plerique A. Hirtio, quidam Oppio, utrique Caesaris amico, vindicant: Hispaniensis autem Belli Commentarium ne eidem auctori tribuamus, scribendi ratio maxime diversa, saepe sordida, neglecta, turbata, in causa est.

Scripta Caesaris deperdita, e quibus fragmenta quaedam in plerisque editionibus leguntur, haec sunt: Orationes, Libri Epistolarum, De Analogia libri duo, Apophthegmatum volumen, Anti - Catones seu orationes duae longiores contra Catonem Vticensem ejusque encomiasten Tullium, Libri Auspiciorum et Poemata non nulla.

+ Eminent editio Francofurt. 1606. 4. Iungermanni cum ejusdem et variorum notis, et Graecā in libros 7. de Bello Gallico versione; et 1669. 4. quae editio priore longe inferior est. Item Lipsiensis 1700. 8. a Cellario notis illustrata, et pleno indice Latinitatis aucta. Et, quae reliquis omnibus praeferenda foret, Graeviana, quae Vltraj. 1697. lucezl vidit; si, ut Ioh. Clericus 3. Bibl. Selectae p. 365. adnotavit, heic atque illic paullo esset emendatior. Translatio Gaesaris Italica ab Andrea Palladio facta, plane egregia est. Ludovicus XIV, Galliarum Rex potentissimus, L. 1. Iul. Caes. de B. Gall. in juventute sua Gallice vertit. Haec versio prodiit Paris. 1661. fol.

17. CORNELIVS NEPOS, cum Terentio, Tullio et Caesare primo loco ponendus. De scriptis ejus supersunt Excellentium Imperatorum Vitae, ut inscriptio habet. Quid enim praeter has scripserit, de eo vid. Voss. cap. 14. Lib. de Histor. Lat.

* Scioppius Consult. p. 50. in Nepotem non nulla posterioribus saeculis irrepsisse existimat, ab aevi Augustei auro paullo remotiora, Aemilii forte Probi operā, cujus nomen multis saeculis libellus Nepotis praescriptum habuerit.

+ Editus Francof. 1608. 1609. fol. cum Andr. Schotti aliorumque plurium observationibus, et Petri Nanni libello de Claris Corneliis. Item Lipsiae 1694. 12. novis Commentariis, Indicibus et Tabulis Chronologicis ac Geographicis illustratus a Cellario. Iterum Lipsiae 1699. notis perpetuis ad modum Minellii illustratus. Tandem Ioh. Andr. Bosius Notas et Indices locupletissimos Io. Henr. Boecleri, I. Gebhardi, Henr. Ernstii largā manu offert, Lips. 1657. 8. et lenae 1675. 8.

18. P. VIRGILIVS MARO in genere heroico inter Poetas Romanos regnat: gravis judicio, et talis apud Latinos, qualis apud Graecos Homerus. Poetarum est praecellentissimus, judice Plinio, sive Verbis propriis, sive tropicis utatur, nec ab eximia illa Romanae


page 1847, image: s0972

linguae puritate et appositā significandi virtute deflectit.

* Noli autem existimare, nihil Virgilio emendatius fieri potuisse. Obstat sane ipsius de se judicium, Aeneidem flammis ob neglectas in ea labes destinantis. Non omnes certe ipsius hiatus elisionesve alterutro, quod Grammatistae faciunt, necessitatis vel virtutis obtentu excusantur.

Harduinus in libro, quem inscripsit Pseudo - Virgilium, libros Virgilii Aenedios pro opere habet suppositicio, quod Severus Archontius, homo Gallus, saec. XIII. confecerit: cujus procacitatem ac temerarios ausus vel nuper adeo retudit peculiari Dissertatione, cujus titulus est: Vindiciae secundum libertatem pro Maronis Aeneide, Lips. 1737. 4. Ioh. Frid. Christius, Poes. Prof. PUbl. in Acad. Lips.

+ Editiones optimae videntur esse Heinsiana Amst. 1676. 12. et Cantabrigiensis 1701. 4. Basileensis 1613. fol. cum Commentariis Donati, Servii, Probi, Sabini, aliorum. Parisiensis 1600. 1620. cet. fol. cum Commentariis Servii emendatis et locupletioribus; recusa etiam Genevae 1610. 4. Francofurtana 1618. 4. cum Comment. Frid. Taubmanni. Lugd. Batav. 1680. 8. 3. Vol. cum Commentar. selectis Lacerdae, et Indice Erythraei. Parisiensis 1675. 4. cura Caroli Ruei, in usum Delphini: recusa Londini in 8vo.

19. Q. HORATIVSFLACCVS, Venusinus, Lyricorum Poetarum princeps, Romanorum Pindarus.

* In Epistolis prosae orationis simplicitatem fere imitatur. In Satyris oratio ipsius macilento quodam et exsucco corporis incedit habitu. Quamlibet enim floridior oratio Satyris minus convenit; Flaccus tamen noster plus justo in iis sterilis videtur. Nimirum singuli primi ordinis scriptores in certo quodam scribendi genere excellunt. Non omnia possumus omnes. Horatius in Odis regnat: in Satyris palmam facile concedit IUvenali. In neglectu quoque caesurae et litterarum collisione elisioneque non usque adeo decori omnis observator videtur fuisse, ut benigno interpreti nullam facti excusationem reliquerit. Et quamvis Ep. 1. L. 2. imitatores servum pecus appellet, seque nullius poesin Latinam imitatum esse Maecenati conetur persuadere; apud peritos tamen rerum arbitros vix inveniet fidem. Neque enim tantummodo Pindarum heic atque illic ad verbum transtulit; sed etiam Eunuchi Terentiani partem L. 2. Serm. Sat. 3. ita exprimit, ut non imitari, sed describere prorsus videatur: quippe et Phaedriae et Parmenionis ipsissima verba circa finem illius Satyrae deprehendimus. Petrus Daniel Hnetius paucas quasdam Satyras scripsit, quae ita Horatium imitantur, ut nec ovum ovo sit similius. Etiam Sarbievius, Polonus Iesuita, in Odis quam proxime ad Horatium accedit.

Ceterum Horatius fuit voluptati corporis et foedae libidini, immo et vino deditus: Epicuri de grege porcuis. Quare in sententiis ejus, quae mores formant, et prudenti vitam consilio monent, considerandum est, non quis, sed quid loquatur.

+ Editio Beutlejana eminet propter nitorem et diligentiam, typis exscripta majoribus Academicis Cantabrigiae 1699. 4. atque iterum minoribus typis 1701. 12. curantae potissimum viro doctissimo Richardo Bentlejo, a quo aliam adhuc editionem hujus Poetae habemus, cum eruditis notis et emendationibus novis, ingeniosis sane et doctis, sed, ubi Bentlejus MSta deserit, praefidentioribus plerumque et audacioribus, excusam Cantabrigiae 1711. 4. et recusam Amstelod. 1713. 4. Multis nominibus quoque aliis editionibus praestat, quae cum Minellii notis commentarioque eimio D. Frid. Rappolti, et Supplemento Ioachimi Felleri prostat Lips. 1675. 8. duobus volum. et quae in usum Delphini cum interpretatione et notis Ludov. Des Prez prodiit Paris. 1691. 4 maj.

20. P. OVIDIVS NASO, Sulmonensis eques, Poeta copiosus, facilis et elegans, et prae reliquis unus numerorum suavitatem in Elegis felicissime est adsecutus: Conceptibus etiam, argumentorumque inventione amoenior, subtiliorque est, et cum insigni judicio varius.

* Minus tamen ubique purus lectusque est, quam Virgilius. Ceterum nec infitiamur, gemmis subinde insertis et ingenii fertilitate superare Virgilium, apud quem phantasia non tantopere regnat. Praecipue in Metamorphosi plane egregius est, et regnat, cum dictione, tum fictione, et mirifico diversissima apte connectendi artificio.

Emisit tamen libros, ubi libidinatur: a quorum lectione arcenda nostra juventus est, ne excitent impuros animi motus ad ea patranda, quae conscientiam vulnerent. Doleo, tot obscoena apud Ovidium et alios scriptores Latinos occurrere: quae utinam delere possem lacrimis meis! Sed alius tamen dolor animum meum percellit, omnibus lacrimis major ille quidem, at qui adficere tamen solet, ni fallor pauciores: tot nimirum hodieque in ipso Ecclesiae gremio, nec modo in quavis alia lingua vernacula, sed etiam apud nos Germanos, excudi scripta, et impune per orbem grassari, quae vel aeque obscoena legentium animis inferant, vel omnino illecebris suis libidinis fomitem incendant longe fortius.



page 1849, image: s0973

+ Editio totius operis Ovidiani optima est Bachetii, et quae ex Nicol. Heinsii recensione cum ejusdem notis prodiit Amstelod. 1661. 12. 3. Volum.

21. Q. Valerius CATVLLVS, Veronensis, Epigrammatarius acutus et felix, tersus insuper et Latinus.

* Impudicus tamen est: rudiore etiam ducit colore vetustae Poeseos imaginem; in numeris praesertim ingrate languidus.

22. TIBVLLVS, Romanus Eques, familiaris HOratio et Ovidio, qui eum cultum vocat. Purus et suavis est Elegorum scriptor; sed frigidior argumentorum inventor, in numeris quoque aliquanto segnior, quam par est, et subinde in sermone lasciviens.

23. Sextus PROPERTIVS, floruit sub Augusto, aequalis Virgilio, Horatio, Ovidio, Catullo item et Tibullo, scripsitque Elegias omnium nitidissime et eruditissime.

* Hoc tamen in phrasi vitii habet, quod illam ad Heroici carminis majestatem saepius extollat, ut proinde characterem huic carmini idoneum ubique non observet. De cetero similiter libidinosa admiscet.

+ Optime autem editi hi libidinum triumviri videntur esse Paris. 1604. fol. cum variorum notis: it. Paris. cum eximio Ioh. Passeratii Commentario, 1608. fol. Speciatim nitidissime editus Catullus seorsim est Londini 1684. 4. cum Is. Vossii doctissimis cominentariis: et Propertius Amst. 1702. 4. operā Broekhuysen.

24. T. LIVIVS Patavinus, Historicus luculentus, cujus quidem dictio satis est pura, sed ad naturalem s1ugxro/nwn Ciceronis, Caesaris, ac Poetarum excellentissimorum trigae pulchritudinem non per omnia accedit. Eādem tamen majestate res Romanas descripsit, quā sunt gestae: uti recte de eo judicant viri litterarum intelligentes. Scripsit Decades 14 id est, libros 140: de quibus tantum 4 Decades exstant et quintae dimidium i. e. libri 45. Inchoat historiam ab V. C. ad Drusi Neronis sub Augusto obitum, per annos 712, Non nullis Polybium imitatus videtur.

* Quintilianus ei lacteam ubertatem tribuit, L. 10. c. 1. Et ibidem paullo post de eo: Non indignetur, inquit, Herodotus, aequari sibi Titum Livium, cum in narrando, mirae jucunditatis clarissimique candoris, tum in concionibus, supra quam enarrari potest, eloquentem. Itaque dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata; sed affectūs quidem, praecipueque eos, qui sunt, dulciores, ut parcissime dicam, nemo Historicorum commendavit magis. Et L. 2. c. 6. Pueris magis proponendum esse, ait, quam Sallustium.

Plinius L. 2. Ep. 3. de eo: Tantā famd vivus fuit, ut ad eum videndum ab ultimis Gadibus quidam Romam venerint.

Patavinitatem qui cum Pollione Asinio et Lipsio ei exprobrant, frustra sunt: quorum sententiam exploserunt viri docti, atque inter eos Ludovicus Vives L. 3. de Trad. Discipl. qui se, ait, eam non gustare, nec palatum habere usque adeo eruditum; et singulari libello erudite, hoc est, wore suo oppugnat magni nominis vir, Daniel Georgius Morhosius.

Vtinam vir allquis doctus indicem idoneum sive Lexicon in LIvium componeret, et quod Berneggerus Tacito, Suetonio Freinsbemius, aliis alii dederunt scriptoribus, hoc LIvio nostro, Latinae linguae auctori, si a Cicerone ac Caesare discesseris, facile principi, non sine sructu studiosorum, Musis faventibus, tribueret.

+ Optimae editiones sunt Ioh. Frid. Gronovii, quae tertium emendatissime prodiit Amstelod. 1679. 8. 3. Vol.: it. Parisina, in Delphini usum adornata ab Ioh. Doujatio, 1679. Tomis 5. et Basileensis, cum Signonii, I. F. et Iac. Gronovii aliorumque notis 1740. 8. maj. Tomis 3.

25. C. SALLVSTIVS Crispus, Amiterni in Sabinis natus, Historicus stili, quem vocant, Lacohici quidem, sed tamen sententiis; quae animum legentis feriunt, et certis dicendi luminibus ornati.

* Sallustius profligatae pudicitiae homo fuit, pessimique omnino exempli: ore tamen impuro suo egregias profert sententias, et virtutis studium impense commendat.

A Gellio L. 1. N. A. c. 15. Novator verborum vocatur, quia tot idiotismos habet. Scioppius de Exercit. Rhet. Generib. p. 13. seq. eum reprehendit, quod verba obsoleta et Archaismos non numquam usurpet. Interim nemo vere Atticam Thucydidis dictionem inter Latinos illo accuratius expressit. Tribus verbis integras explet sententias, non circumducit, non interponit, Asyndetis frequentissime utitur, et ubique Adstrictior apparet. Vid. Leo Allatius de Erroribus Magn. Vir. in dicendo p. 36, ubi sententiam Scaligeri, brevitatem Sallustii L. 4. Poet. c. 24. negantis, refellit. TAcitus, et e Christianis scriptoribus Sulpicius Severus, Sallustium imitati sunt: ille magis verborum et idiotismorum; hic totius dictionis ejusque perpetui nexūs curiosior. Atque hinc Sulpicius Severus audit Christianus Sallustius.

+ Commendandae prae ceteris editiones Ant. Thysii Lugd. Bat. 1694. 8. Iac.


page 1851, image: s0974

Gronovii 1665. 8. et Io. Crispini, in usum Delphini, Paris. 1674. 4. Magni etiam habenda est editio Gruteriana et Cortiana, utraque cum Codicibus MSS. diligenter collata, et tum propriis, tum aliorum insignium virorum adnotationibus illustrata: item editio Iosephi Wassi, quae in 4. 1710. Cantabrigiae prodiit, quam valde laudat Bibliotheque choisie, Tom. 2. p. 339. seqq.

26. M. VITRVVIVS Pollio, Architecturae scriptor, artis vocabula, eamque sermonis prae se ferens consuetudinem, quae eruditis non magnopere placet.

* Plebitas tamen, quam ipsi exprobrant, vehementer excusanda, et sine vitio propemodum est, quod plebejorum manibus et linguā uti cogatur architectus. Quid? quod plebs saepe de rebus, quotidiano opere sibi cognitis, magis proprie purequeue, praesertim optimo illo saeculo, loquatur, quam in schola Philologus. Conf. Parte Etym. Sect. 2. voc. Nullibi.

+ Saepe in linguas varias translatus est. Latinae quoque editiones exstant non paucae, in quibus praestantissima est, quam cum Guil. Philandri Castilionaei integris et quantivis pretii Commentariis, excerptis notis Dan. Barbari, et Lexico utilissimo Vitruviano ac scamillorum imparium expositione Bernardini Baldi Vrbinatis. tum Ioh. Buteonis, Nic. Goldmanni, Claudii Salmasii et Marci Meibomii ad loca quaedam Vitruvii observationibus, additā ejus vitā vulgavit Iohanues de Laet, Amsterd. 1694. fol.

27. CORNEIIVS SEVERVS, versificator, quam Poeta melior vocatur a Quintiliano Lib. 10. c. 1. cujus Aetnam adhuc legimus, Virgilio per errorem attributam, et inter ejus fragmenta relatam. Iosephus Scaliger verum hunc Aetnae auctorem indicat in notis ad eam. Dicitur etiam scripsisse Bellum civile.

+ haec Cornelii Aetna habetur 1. In Pulmanniana Virgilii editione Antwerp. 1561. 8. 2. In P. Virgilii Maronis Appendice, Lugd. Bat. 1595. et 1617. 8. seorsim edita cum animadversionibus Scaligeri et Lindenbrogii.

28. MANILIVS, Poeta tersus et elegans, qui extremo Augusti Imp. tempore vixit, cujus Alstronomicon emaculavit Ios. Scaliger.

+ Inter editiones eminet, quae Paris. 1679. 4. prodiit cum paraphrasi et notis Fayi et Huetii observationibus: it. figuris in aes incisis, omniumque vocabulorum indice.

29. GRATIVS, non minor Manilio, floruit Augusto rerum potiente: reliquit Cynegeticum seu de Venatione Carmen Epicum pure et eleganter scriptum, sed extremā parte mutilum.

+ Prodiit cum Ovidii Halieutico, Nemesiano et Calpurnio; 1. Paris. 1590. 12. inter vetera Poemata a. P. Pithoeo collecta; 2. Florent. 1590. 4. edit. a Roh. Titio; 3. Hanov. 1613. 8. a Casp. Barthio; 4. Lugd. Bat. 1645. 12. a Iano Vlitio.

30. PEDO ALBINOVANVS Poeta, quem Ovidius altioris spiritūs fuisse innuit, eo quod eum sidereum i. e. sublimem, appellet Lib. 4. de Ponto Eleg. ult. Vixit enim ejus aetate, hoc est, Augusto imperante: nec alius est, ad quem Elegia 10 ejusdem libri directa est. Ex qua cognoscimus, et Thesei Gesta Albinovanum praeter alia scripsisse.

* Praeterea condidit de Navigatione Caesaris Germanici carmen: ex quo Versus aliquot Seneca pater Suasoria 1. adducit. Eidem Elegias duas, quae vulgo cum Ovidio edi solent, quarum alteva in obitum Mecenatis, altera de morte Drusi ad Liviam scripta est, Scaliger tribuit, repugnanto tamen et multum contradicente Passeratio, praecipue quod ad posteriorem Elegiam attinet: certior enim res est de Elegia in obitum Maecenatis.

+ Dictae hae Albinovani reliquiae insertae etiam sunt Fragmentis veterum Poetarum Latinorum a Rob. et Henr. Stephanis collectis et digestis.

31. C. Iulius HYGINVS, tempore Augusti vixit, Ovidio Poetae et C. Licinio Consulari, Historico, familiarissimus. Multa scripsit, oratione nempe solutā, e quibus supersunt Fabulae seu Mythologia et Poetica Astronomica. Nam Gromatica, seu de limitibus constituendis, alterius cujusdam Hygini sunt, qui tempore Trajani vixit.

* Saepius plebejam loquendi consuetudinem amplecti videtur, et peculiares idiotismos, quorum aliquot examinat doctissimus Munkerus in Dissertatione, notis in Hyginum praefixa.

+ Editionum praestantissima est, quae Mythographis Latinis a Thoma Munkero illustratis praefixa, prodiit: Amstel. 1681. 8. 2. Volum. Fabulae seorsum excusae sunt in Belgio 1670. minore formā, cum Animadversionibus notisque Bartbii.

32. CAESAR GERMANICVS, Augusto Imp. ita probatus, ut tantum non sibi destinaret successorem. Poeta fuit insignis, et Arati Phaenomena e Graeco in Latinum transtulit, co sermonis genere, quod proxime abest ab ornatu eorum Poetarum, qui in hac aetate aurea quam maxime celebrantur.



page 1853, image: s0975

* Aratus, Poeta Solensis fuit, et scripsit faino/mena, id est, Apparentia, in quibus situm, metum, ortum, occasum et numerum stellarum explicat apparentium: quo libro adeo fuere delectati Claudius et Germanicus Caesares, ut Latinum fecerit uterque: vertit eum Latine et Cicero adolescens; post hunc et Ovidius, Scaligero teste p. 25. ad Sphaer. Manilii; tandem et Avienus, vid. infra Avienus.

+ Caesar Germanicus cum Phaenomenis suis Arati, nitidissime apparet Lugd. Bat. 1600. 4. in Syntagmate Arateorum, Scaligeri ductu adornato, et a Grotio notis illustrato.

II. ARGENTEA AETAS.

* Incipit haec aetas ab obitu Augusti, ad excessum Trajani, id est, ab Anno Christi 14. ad Annum 117: ut ita duraverit ea annis circiter 103. Alii terminum ponunt in morte Neronis: nam diversitas illa inter scriptores, qui ab obitu Augusti ad Neronis excessum floruerunt, et qui a Nerone ad excessum Trajani floruerunt, adeo est teauis, ut paene nulla censeri debeat.

Interim tamen lingua Latina statim ab Octavii Augusti obitu coepit non nihil a pristina majestate degenerare. Ita enim Seneca in Prooemio L. 1. Controversiarum p. m. 37. 38. ubi simul causam ejus exponic. Vt possitis, inquit, aestimare, quantum quotidie ingenia decrescant; et nescio, quā iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia babet. quod insolenti Graeciae aut opponat, aut praeferat, circa Ciceronem efflornit. Omnia ingenia, quae lucem nostris studiis attulerunt, tunc nata sunt. In deterius deinde quotidie data res est: sive luxu temporum; nihil est enim tam mortiferum ingeniis, quam luxuria: sive quum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia, multo honore quaestuque vigentia: sive fato quodam, cujus maligna (loquitur, ut Stocius) perpetuaque in omnibus rebus lex est, ut ad summum perducta, rursus ad infimum, velocius quidem, quam adscenderant, relabantur. Torpent ecce! ingenia desidiosae juventutis: nec in nllius honestae rei labore vigilatur. Somnus languorque, ac somno et languore turpior, malarum rerum industria, invasit animos. Cantandi saltandique nunc obscena stndia esseminatos tenent: et capillum frangere, et ad muliebres blanditias vocem extenuare, mollitie corporis certare cum feminis, et immundissimis se excolere munditiis, nostrorum adolescentium specimen est. Hactenus Seneca.

Ceterum et haec aetas subvenire nobis debet, quae non solum compensat, si qui libri superioris aevi interierunt, sed subinde etiam, ut fieri solet successu temporis, nova verba, non minus eleganter tamen, et suffragio populi Romani formata, superaddit. Verum namque est illud Horatii de Arte Poet.

Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est, et jus, et norma loquendi.

Scriptores hujus argenteae aetatis sunt:

1. Q. CVRTIVS RVFVS, qui etsi incertae aetatis scriptor est; ad argenteam tamen constantissime a Criticis, refertur. Ipse Lib. 10. cap. 9. principem suum laudat, quem alii Octavianum Augustum, Claudium alii, alii Vespasianos, alii item Trajanum intelligunt. Alexandri M. res gestas justae molis libro complexus est.

* Ob declamatorium et anxium dicendi genus, naevosque varios, sunt, qui plane novum ac suppositicium scriptorem vocant. Vid. Voss. de Hist. Lat. 1, 28. Guido Pat. Ep. 27. p. 96. Cellar. in Iudiciis de Cutrio editioni suae praemissis. Emanuel Sincerus Praefat. Curtii ab se illustrati. Wagenseil. in Pera Libr. Iuvenil. Tom. 1. p. 136. et Tom. 4. p. 178.

Verum ut ut facile largiamur, non immunem esse Curtium a variis naevis, in dictione aeque ac Geographia admissis, quos magno apparatu notavit Clericus in Arte Critica: cui autem in multis contradicit Iac. Perizonius in Curtio suo vindicaco a variis accusationibus et immodica atque acerba nimis crisi Iohannis Clerici. Lugd. Bat. 1703. 8. non tamen ideo hunc scriptorem, vel novum, vel plane e manibus juvenum excutiendum arbitramur, vel ideo, quod stilus ille, ut vocant, venustus a nemine felicius exprimitur.

+ Optimae editiones sunt Cellariana, Tellieriana, Pitisciana, et Freinshemiana, quae jam pridem omne punctum tulit, Argentorati 1670. 4. recusa.

Goebelii Curtius illustratus fugiendus juventuti est, quum erroribus et ineptiis abundet.

Vogelasium constat Gallicae suae versioni Curtii impendisse triginta annos. Vnde Balsacius, Gallus iste cothurnatus, dixit, Alexandrum Curtianum esse invincible, sed Alexandrum Vogelasianum esse inimitable.



page 1855, image: s0976

2. VELLEIVS PATERCVLVS, sub Tiberio sloruit, historiamque edidit, cujus in postrema parte ubique ostendit animum parasiticum, stilumque Tiberio et Sejano obnexium, qualis minime Historicum decet. Praesertim Pompejanorum virtutes tacet; contra Caesarianorum res gestas, quamvis subinde exiguas, in immensum extollit.

* Dictio ipsius est cultissima; sed tamen offendit non numquam, et suas etiam labes habet. Eo interdum dicendi habitu exsurgit, qui enarrationem Historicam parum decet, et quasdam nimio producit ambitu periodos, praesertim ubi in longas parentheses multa conjecit, his vinculis eximenda. Non numquam sententias aut addensat obscurius, aut praecipitato amputatove repente numero abrumpit.

+ Praecipue commendari merentur editiones Ioh. Henr. Boecleri, Argentor. 1663. 8. et Oxoniensis 1693. 8. cui etiam Henr. Dodwelli Annales Vellejani accesserunt. Fragmentum Velleji, quod circumfertur, a Wolfg. Lazio editum, ab eruditis dudum explosum est.

3. VALERIVS MAXIMVS, vixit sub eodem Tiberio, scripsitque Dicta et facta memorabilia libris 9; in quibus lemmata non sunt ab ipso Valerio: in his enim sunt ignota sui aevi viris Gratitudinis et Ingratitudinis nomina.

* Eloquenti et concinnā narrandi brevitate se commendat: interdum tamen in figutis et sententiis cumulandis anxie sedulus videtur esse. Quum etiam ejus stilus vix sapiat tam bonum aevum, non nulli litterati judicant, non tam integrum auctorem, quam ejus excerpta quaedam ad nos pervenisse. Vnde et raro inter se conspirant codices MSti, sicuti observavit Barthius Advers. 19, 15.

+ Meliores editiones sunt Ant. Thysii, Lugd. Bat. 1670. 8: Petri Iosephi Cantelii, in usum Delphini, Paris. 1679. 4. Reliquis omnibus palmam praerepturus fuisset Iac. Perizonius, si ejus prodiisset editio.

4. CORNELIVS CELSVS, proximus Augusti temporibus, Medicorum Cicero, et Romanorum Hippocrates.

* Scripsit libros aliquot de Medicina, et quidem omnium primus in Latio, qui adhuc in eruditorum manibus versantur, diligenter pervolutandi legendique illis, qui de rebus Medicis scribere cum elegantia volunt. Non confundendus est cum Aurel. Cornelio Celso, Rhetore, cujus de Arte dicendi libellum, ex unica Sixti Popmae editione Ioh. Alb. Fabricius Bibl. Lat. vol. 3. p. 76. exhibet.

+ Optime meritus est de illustri hoc Medico Medicus illustris recentior Theod. Ianson ab Almeloven, qui Celsum emendatissimum, suisque et aliorum illustratum notis dedit Amstel. 1687. 12.

5. PHAEDRVS (sunt, qui malunt Phaeder ) Thrax, Augusti libertus, Tiberio rempubl. administrante, Sejani odio fortunā adversā conflictatus, fabulas, quas Aesopus reperit, polivit versibus senariis, tum ultioni sui, tum etiam solatio; quod utrumque ex Prooem. L. 3. apparet.

* Summa in eo est orationis puritas, nec judicium suum eruditis umquam probavit Scioppius, qui nescio quem Thracismum in Phaedri stilo sibi subolfacere visus est: quemadmodum idem, Hygino fermonem plebejum, et Livio Patavinitatem quamdam praeter rem exprobrando, expertus est, non deesse inter litteratos, qui innocentium causas publice tuerentur. Vid. Schefferus in vita Phaedri, Fabulis praemissa, et Morhofius de Patavinitate Livii p. 159.

+ Optima Phaedri editio, et fabulis aliquot auctior prodiit Amstelodami 1698. 8. curā Petri Burmanni, qui e commentariis et codice Marquardi Gudii multam lucem huic auctori conciliavit. Olim maxime celebrabantur editiones Francofurtenses, cum adnotationibus Ioh. Schefferi et Franc. Guyeti, quorum uterque in illustrando Phaedro nostro multum operae posuerunt. Nec contemnendae editiones Davidis Hogstratani, in usum Ioh. Wilhelmi, Principis Nassovii adornata, Amstelod. 1701. 4; et Ioh. Christoph. Wolfii, quae prodiit Flensburgi 1709. 8.

6. SENECA.

Tres viri hujus nominis vulgo celebrantur:

M. ANNAEVS SENECA, Rhetor, Pater. L. ANNAEVS SENECA, Philosophus, Filius. L. ANNAEVS SENECA, Tragicus, Nepos.

De singulis heic dicendum aliquid:

M. ANNAEVS SENECA, Lucii Philosophi Parens, more saeculi Controversias et Suasiones, id est, Declamationes scripsit. Vigebant enim tum umbratiles illae exercitationes, quas suo more exagitavit Petronius in suo Satyrico p. 1. Quamvis vero non nisi excerpta habeamus, quae ipse Seneca in


page 1857, image: s0977

filiorum gratiam e penu memoriae, quā ad miraculum usque valuit, depromsit; scripta tamen illa sunt eā dictionis puritate et elegantiā, ut nihil in eo genere purius exstet aut venustius.

+ Solent plerumque Declamationes istae, Filii Philosophi operibus jungi: id, quod etiam a Ioh. Frid. Gronovio factum esse animadvertimus, in editione Senecae Philosophi Elzeviriana, quae prodiit Amstelod. 1672. 8. tribus constans voluminibus: tertium quippe volumen Senecae Patris, Rhetoris nostri scripta complectitur.

L. ANNAEVS SENECA, Marci Rhetoris filius, Neronem una cum Afranio Burro instituit, optimus pessimi discipuli magister.

* Admirabilem dicendi formam videtur tenuisse Lipsio in Prolegom. in Senecam et Carolo Paschalio de optimo dicendi genere. Contra omnes reliqui veteres ae recentiores, qui Senecae mentionem injecerunt, minus praeclare de ejus stilo sentiunt. Caligulae Imp. scripta Senecae hujus harena sine calce erant.

Vult quidem perspicuitatis, si quis alius, studiosus videri, quando Ep. 75. ait: Si sieri posset, quid sentiam; ostendere, quam loqui mallem; sed quoniam nimis multa lectori relinquit divinanda, passim fit obscurus. Non numquam etiam in tautologias vitium incidit, quod omnino familiare est eorum, qui, ut Seneca noster, adstrictiorem dicendi formam amant, et sententias operose consectantur cum acuminibus, quae, quum plus justo frequentantur, inania subinde sunt et obtusa. Verba ejus minus lecta interdum reperiuntur, et locutiones non raro insolentem aliquem prae se ferunt haibtum. Non legendus ergo est a tironibus, sed a viris, qui corroboratum in stilo jam habent judicium: multa enim in eo sunt probatissima, multa etiam admiranda; quod diffiteri nequit Fabius, reprehendens ceteroquin in eo non nulla.

+ Editiones praestantissimae sunt: Antwerpienses cum Iusti Lipsii notis in singularum paginarum calce subjectis 1614. 1637. fol.

Parisinae 1602. fol. instructae notis Erasmi, M. Antonii Mureti, ingenio subinde plusculum indulgentis, et Ferd. Pintiani bonis codicibus MSS. usi, et cum collectaneis notisque, Ioh. Opsopoei, et in a)pokolu/ntws1in B. Rhenani et A. Iunii, in Senecam vero Rhetorem Nic. Fabri, et in utrumque Senecam animadversionibus excerptis Iani Gruteri, et castigationibus Francisci Iureti: et 1607. fol. cum Mureti, Lipsii, Iureti, Gruteri, aliorumque notis et observationibus.

Commeliniana 1604. fol. in qua praeter observata variorum jam memorata, occurrunt Notae seu Siglae, quae veteribus taxugra/fois2 apud Romanos in usu fuerunt, Tironis ac Senecae nomine insignitae.

Elzepiriana, Amstelod. 1672. 8. tribus voluminibus; et 1649. 12. ex recensione I. Lipsii et Ioh. Frid. Gronovii. Lipsiensis 1741. 8. acc. a viris doctis adnotat. delect.

In hac Lipsiensi et Antwerpiensi editione Senecae Rhetoris scripta plane sunt omissa.

L. ANNAEVS SENECA, Tragicus, Nepos, sub cujus nomine 10. Tragoediae ambulant.

Hae Tragoediae ab aliis tribuuntun Senecae Philosopho: ab aliis Senecae Nepoti, Philosophi ex priore uxore filio: ab aliis dubitatur, utrum filius Philosophi, an frater ejus, an ex fratre M. Annaeo Mela nepos, M. Annaeus Lucanus eas scripserit. Hoc quidem certum est, et Senecam Philosophum carmine valuisse, et aliquas Tragoedias ad eum recte referri. Sed et de hoc fere convenit inter eruditos, decem has, quas habemus, non esse unius auctoris.

dictio in iis tersa est et tragice grandis, ut non opus sit, cum Lipsio in Animadversionibus Senecae recentiori has Tragoedias vindicare, qui Trajani imperio, aut etiam infra, vixerit.

Tragoediarum

1. Hercules furens, ex Dan. Heinsii sententia auctorein habet M. Annaeum Senecam, Philosophi patrem. Imitatus in ea Seneca est Herculem furentem Euripidis.

2. Thyestes, eidem Senecae, Philosophi patri, tribuitur ab Heinsio.

3. Thebais, reliquis praefertur a Lipsio, Florente Christiano, et Iano Bernartio: sed eadem indigna Senecā, minimaque Tragoediarum est judicio Ios. Scaligeri, Dan. Heinsii, Petri Scriverii. Ad Senecam Philosophum referendam esse, nec Lipsius dixerit, qui temporibus Augusti vindicare malebat.

4. Hippolyto, si Troadas exipias, nulla Tragoedia apud Latinos praeferri jure potest, et Philosophum Senecam auctorem agnoscit, judise Dan. Heinsio. Porro Versus, quem ex Phaedra Senecae adfert Priscianus Libro 4. in hoc dramate occurrit. Etiam in MS. optimo Florentino, quo usus est Ioh. Frid. Gronovius, haec Tragoedia Phaedra inscribitur. Comparationem inter Hippolytum Senecae et Euripidis edidit Ioh. Henr. Boeclerus Argentor. 1651. vide et Sam. Petitum Lib. 1. Obs. cap. 2. qui cap. 1. suspicatur, Medeam et Hippolytum a Seneca Philosopho in exsilio seriptas esse, utpote in quo levioribus se oblectasse studiis testatur in Consolat. ad Helviam cap. 4.

5. oedipus, adumbrata ex Sophoelis Oedipo Tyranno, auctore M. Annaeo Seneca, Rhilosophi parente, ut eidem Heinsio videtur.



page 1859, image: s0978

6. Troades Senecae tribuitur a Valerio Probo, sed qui bis Hecubam vocat. Ceterum Philosophi esse, et Euripidis Troadas longe vincere, judicabat olim Heinsius. Troadem perperam appellant Lipsius et alii, hunc tris1me/giston ut vocant, suum sequuti, qui etiam contemnendi et ignobilis auctoris esse existimant, quum Ios. Scaligero judice sit princeps Latinarum tragoediarum. Cum Euripidis Troadibus et Hecuba confert Sam. Petitus Lib. 1. Observ. cap. 3. qui post reditum ab exsilio scriptam hanc Tragoediam in aula a Philosopho existimat cap. 1.

7. Medea, sub Senecae nomine allegatur a Quintiliano Lib. 9. cap. 2. et Philosopho tribuitur ab omnibus.

8. Ex Agamemnone versiculum sub Senecae nomine laudat Priscianus Libro 6.

9. Hercules Oeteus ex Sophoclis Trachiniis adumbrata est, sed longe infra Graecam subsidit, quamque sermo arguit longe post reliquas scriptam esse.

10. Octavia non videtur esse Senecae, et in MS. optimo Florentino omittitur. L. Annaeo Floro eam tribuit Vossius de Hist. Lat. p. 164: qui Instit. Poet. L. 2. p. 76. eam omnium ineptissimam vocat; neque Octaviae mortem potuisse memorare Senecam a Nerone prius exstinctum. Iusto Lipsio visa est verbere eruditorum excipienda, non plausu. Scaligero autem Seneca Philosopho non indigna dicitur: quamvis alibi non Senecam existimet auctorem esse hujus tragoediae, sed Scaevum Memorem; de quo Voss. Poet. Lat. p. 48. In editis vulgo postromum locum occupat, nisi quod in antiquissima editione Lipsiensi, quae litteris Longobardicis formā quartā excusa est a Martino Herbipoli, et in aliis quibusdam praemissa conspicitur Herculi Oeteo. Sed notum est, quanta sit tam in editis, quam in MSS. varietas in ordine harum Tragoediarum.

Iul. Caes. Scaliger non dubitat Senecae Tragoedias etiam ultra Graecarum vim et elegantiam extollere. Plerisque tamen hodie aliter videtur, qui nimium Philosophicas esse, et contra leges Tragoediae passim peccare observant.

+ Inter editiones eininet

Veneta 1493. cum Commentar. Bernardini Gellii Marmitae: quam duae minus amendatae sunt secutae 1493. cum Commentar. Dan. Cajetani, Cremonensis, et 1510. apud Philippum Pincium.

Aldina 1517. 8. ex Hieronymi Avantii Veronensis castigatione, cum ejus Diss. de generibus carminum apud Senecam.

Antwerpiensis cum Senecae vitā, amplissimis Commentariis M. Antonii Delrio et fragmentis veterum Tragicorum 1594. 4. et Paris. 1607. 1620. 4.

Scriveriana, ex castigatione P. Scriverii, cum integris animadversionibus Iusti Lipsii, Lugd. Bat. 1588; cum Francisci Raphelengii, et, qui Thebaidem illustravit, Septimii Florentis christiani, Hieron. Commelini, Ios-Scaligeri, Iani Gruteri, Dan. heinsii, Isaaci Pontani notis, additā Georgii Fabricii, Avantiique diss. de Carminum apud Senecam generibus, Lugd. Bat. 1621. 8.

In primis praeclare de Seneca meritus est Ioh. Frid. Gronovius, adhibito optimae notae MS. Florentino 1661. 8. Ejusdem Gronovii notas ex chirographo auctas, et a filio Iacobo digestas cum variorum notis Senecae additis, locupletissimoque indice recuderunt Amstelodamenses 1682. 8.

7. Aulus PERSIVS Flaccus Poeta Satyricus, Volaterris Etruriae oppido, (Zu Volaterra bey Pisa im Gross-Herzogthum Florenz ) natus, morum censor gravissimus et acerbissimus, incorruptae Latinitatis studionsus, sed in stilo obscurior, atque interdum a)kurologi/ais2 indulgens, et Allegoriarum tenebris: rara etiam ubique venatur, et remote translata. Obiit anno imperii Neronis nono.

+ Vt hodie illustratus est, etiam a mediocriter doctis legi et intelligi potest, vix ceteroquin intelligibilis. Quum vero multorum industria in eo interpretando versata fuerit, praeter ceteros optime de ejus Satyrico meruisse dicendus Petrus Pithoeus, qui vetera Scholia utilissima in Persium ex veteri codice cum suis notis publicavit, Paris. 1584. 1590. 8. Heidelb. 1610. 8: tum Isaacus Casaubonus, cujus eruditissimus, atque, uti Iosepho Scaligero videbatur, divinus Commentarius additis antiquis Scholiis vulgatus est. Paris. 1605. 1615. et auctior Londini 1647. 8. Praeterea junctum fere reperimus eum Iuvenali.

8. M. Anndeus LVCANVS Cordubensis Hispanus, filius M. Annaei Melae, quem Senecae Philosophi fratrem fuisse diximus, sub Nerone vixit, Poeta oratoribus magis, quam Poetis imitandus, qui nihil fabulis involvit, ut fere Poetae solent, sed civile bellum Caesaris atque Pompeji, nomine Pharsaliae, ad fidem historiae perscripsit libris 10.

* De cetero Versus ejus sunt satis politi, gravibusque sententiis insignes.

+ Editio princeps est Romana 1469. curante Ioh. Andreā, episcopo Aleriensi vulgata, cujus unum, quod quidem sciam, exemplum, quod superest, habetur in Bibliotheca Parisiensi Regia. Inter reliquas autem eminent editiones Amstelodamenses, cum Hugonis Grotii, Thomae Farnabii, et aliorum notis vulgatae a Cornel. Schrevelio 1658. 1669. 8. in quibus etiam subjicitur Lucani Supplementum Libris 7. a Thoma Majo Anglo non infeliciter elucubratum. Prodiit etiam


page 1861, image: s0979

cum Metaphrasi Germanica Illustris Viti Ludovici a Seckendorf, citra rhythmos iisdem syllabis desinentes, at servato Hexametri versūs numero adornata, quae una cum observationibus et notis ejus, paullo post ejus obitum in lucem emissa est. Lipsiae 1695. 8.

9. ASCONIVS PEDIANVS Patavinus, Neronis et Vespasiani tempore vixit, locuples Latini sermonis auctor, et nobilissimus Grammaticus, cujus Commentationes in quasdam orationes Ciceronis, quas in filiorum gratiam conscripsit, egregiae exstant, quamvis mutilae, et passim a Grammatista aliquo sequioris aevi depravatae.

+ Editiones aliis praeferendae Manutiana, Gronivana et Graeviana.

10. Iunius Moderatus COLVMELLA Gaditanus, (Ein Spanier von Cudix ) scripsit terse et diserte sub Imp. Claudio, de Re Rustica libros 12, quorum decimus de Cultu Hortorum, carmine epico non infelici supplet Virgilii Georgica. Reliqui prosā oratione scripti sunt, expetente id Claudio Augustali adolescente, qui etiam Hortorum cultum simili sermone expositum a Columella maluisset. Exstat praeterea Liber Arborum, qui in primis editionibus, inter libros de R. R. perperam tertium occupabat locum; sed a iucundo Veronensi observatus est, Columellam non agnoscere auctorem; seorsim vulgatus quoque a Rob. Stephano Paris. 1543. 8.

+ Inter editiones horum librorum emendatissima est, quae inter Rei rusticae auctores Latinos veteres prodiit 1595. 8. cum indicibus Sylburgii, apud Commelinum: item quam nuper dedit Ioh. Matth. Gesnerus, Academiae Gottingensis decus.

11. PALLADIVS Rutilius Taurus Aemilianus patriā, ut videtur, Romanus, volgo ad hanc aetatem argemteam refertur; quamvis non sub Hadriano, ut perperam adfirmat Lud. Vives libro 3. operis doctissimi de tradendis disciplinis, sed post Apulejum demum scripserit, eo quod ejus testimonio semel utitur.

* Scripsit dictione simplici, nec ineleganti tamen, quamlibet haud pauca occurrant, quae aevum inferius satis prodant, de Re Rustica libros 14, quorum primus praecepta rei rusticae varia complectitur, secundus usque ad tertium decimum singulis libris singulorum mensium operas explicat, initium faciens a Ianuario. Vltimus denique ad Pasiphilum, quem virum doctissmum vocat, et cu superiores quoque inscripsit libros, agit de insitione, Versibus Hexametris et Pentametris. Priores libri tredecim sunt scripti in prosa.

+ Prodiit hoc agricolare Palladii opus saepius cum Aldi Manutii Commentario de dierum generibus apud Palladium, et cum Catonis, Varronis et Columellae seriptis ejusdem argumenti, et castigatum est a Petro Victorio atque Hieronymo Commelino, illustratum a Philippo Beroaldo.

12. POMPONIVS MELA e Baetica provincia Hispanus, Geographus communi paene eruditorum suffragio Claudii temporibus et, judice Borrichio cogit. 97, inter Octaviani Augusti et Vespasianorum imperia floruit. Exstant ejus Cosmographiae sive de Situ Orbis libri 3, quibus, ceu vere ait Harduinus, nihil est elegantius.

* Alphonsus Garzias: Pomponium Melam, inquit, sic ego doctissimis Geographis comparare soleo, ut Straboni eruditionem, Plinio diligentiam, Ptolemaeo artem tribuam; huic quidem uni, quum valde laudare cupio, omnia libenter largior; quum intra modum vero laudationis consisto, brevitate pariter et elegantiā praeter ceteros commendo.

+ Suae illum integritati restituerunt doctissimi illi duumviri Isaacus Vossius et Iacobus Gronovius.

Isaacus Vossius illum cum eruditissimis observationibus suis ad plures MSS. codices emendatum cum indice plenissimo vulgavit Hagae Comitis 1658. 4. recusum Franequerae 1701. 8. Commentario verbis Melae per singulas paginas substrato, et adjecta ad calcem observationum appendice. In Commentario passim acerbius notantur, quae Salmasius ad Solinum commentatus est; etsi notantur saepe non citra rationem, ut in litteris ad Vossium fatetur vir insignis Samuel Bochartus; interdum tamen etiam temere nec satis bonā fide, ut notatum doctissimo Perizonio ad Aeliani Varias Hist. p. 350. Iacobo autem Gronovio res indigna visa est, Salmasium in uno scripto toties reprehendi: itaque Melam ipse quoque ad MSS. codices recensitum cum indice et adnotationibus vulgavit, in quibus Vossii animadversiones ad examen revocat Lugd. Bat. 1685. 8. additis excerptis ex libello cosmographico Iulii Honorii Oratoris petitis ex MSS. Bibl. Thuaneae, et Cosmographia Aethico antehac temere tributa, et ex Iulio Oratore majorem partem descripta cum variis lect. ex ejusd. Bibl. MS. Ad has Gronovii notas, in quibus vehementer et acriter saepe castigari pessimeque accipi se videbat, respondit Vossius in appendice adnotationum ad Melam, Londini 1686, 4. Cui non modo statim respondit Gronovius in


page 8163, image: s0980

Epist. ad Ioh. Georg. Graevium super argutationibus Is. Vossii, sed et in nova Melae editione nummis illustrata Lugd. Bat. 1696. 8. vicissim notas opposuit, e quibus apparet, illum non magis propitium manibus esse Vossianis, quam vivo pepercerat Vossio. Praeter Aethicum autem et Iulii Oratoris Excerpta huic quoque editioni subjecta, addidit libros quinque cosmographiae, quos in fratris sui gratiam saeculo septimo post Christum natum scripsit auctor Gothas nescio quis Christanus, Iornande longe junior, patriā Revennas, et a Vossio ad Melam p. 29. 197. cet. pridem allegatus, quem primus ex MS. Regio cum suis notis vulgavit Placidus Porcheron, Paris. 1688. 8. Gronovius vero supplevit ex MS. Lugdunensi.

13. T. PETRONIVS ARBITER Massiliensis, equestri genere natus, purissimus impuritatis arbiter, auctor Satyrici, a quo si exsecranda abessent, nihil omnino purius, venustius, elegantius in toto Latio exstaret.

* Passim tamen habet singularia, praeter omnium veterum et aequalium consuetudinem. V. g. Si mavis pro Vel potius, V. g. Venies ad me luce crastinā, vel, si mavis, perendie. Passim quoque exemplo Satyrarum Varronis Menippearum Versus interposuit, in primis Carmen de bello civili, quod testatur, eum non invitis Musis ad poemata componenda accessisse.

Perstrinxisse videtur Neroniani aevi, quo vixit, infelicitatem, et forsan, si integrum exstaret Satyricon, auctorem habituri essemus non minus gravem vitiorum infectatorem, quam Iuvenalem.

+ Fragmenta obscoeni hujus Satyrici (ex Lib. 15 et 16. uti legitur in MSS.) subinde edita et certatim illustrata sunt, evidenti documento, quam prona sit hominum indoles ad explicanda et recte intelligenda ea, quae fanctissunum Dei numen abominatur. Novissima et optima editio est Petri Burmanni, ad optimorum codicum fidem exacta.

Exstat et aliud Petronii fragmentum, integram coenae Trimalcionis fabulam complectens, Traguriae (zu Traw ) in Dalmatia repertum; de quo mirae inter Hadrianum Valesium et Ioh. Christoph. Wagenseilium, quibus suspectum videbatur, et Petitum apologetam ejus, item Schefferum, aliosque viros doctos intercessere lites. Edidit illud cum suis notis Ioh. Schefferus, Vpsal. 1665. 8. deinde Thomas Reinesius, Lips. 1666. 8. hinc christ. Arnoldus, Norib. 1667. 8. qui etiam totius illius litis historiam texuit, variaque virorum doctissimorum judicia adjecit.

Fuit etiam, qui totum Petronium Albae Graecae (Zu Griechisch - Weissenburg oder Belgrad ) 1688. repertum in lucem extulit Franciscus Nodotius Parisiis, ac mox Roterod. 1693. 8. Sed non tam creduli adhuc fuerunt eruditi, ut hunc sibi fucum fieri paterentur a milite isto glorioso, qui cicatrices, si quas habuit, ostentasset excusatius, quam, quem non nisi mutilum habemus, Petronii corpus integrum; in quo concinnando cum Carpentario suo, cujus laude et testimonio niti voluit, Latine doctis et criticis, quibus illudere voluit, ludibrio et derisui exposuit se ipse. Conf. Iac. Perizonii curtius vindicatus p. 53. seqq.

14. Marcus FABIVS QVINTILIANVS ex Tarraconensis Hispaniae oppido Calaguri, post Neronis necem adolescens admodum a Galba Romam perductus, postquam cum magna gloria in foro versatus fuisset, in publico Gymnasio Rhetorica juventutem docuit per annos viginti, quibus elapsis otium et quietem studiis suis circa A. C. 88. impetrans sub Domitiano scripsit.

* Praeter Declamationes, scripsit Institutionum Oratoriarum Libros 12, quos in futuros usus filii sui conscribere paraverat, qui tamen filius ejus, hoc opere non dum dimidio absoluto, decennis obiit, quod incredibiliter dolet pater in Praefatione ad librum sextum. Dialogus ejus de causis corruptae eloquentiae, vulgo Tacito adscribitur; quamvis sint, qui etiam Suetonio eum tribuunt.

Praeceptor fuit non modo Taciti, quod multi opinantur, sed etiam Plinii Iunioris, ipso teste L. 11. c. 14. Vid. Sciopp. de Stil. Hist. p. 14.

Proprietatis linguae Romanae perstudiosus, conatus est homines, jam amantes corrupti sermonis, ad naturalem veterum pulchritudinem revocare. Prioribus Institutionum libris tam egregia educandae et formandae juventutis praecepta continentur, ut invitare merito debeamus ad curatam earum lectionem ludimagistros et parentes eruditiores, quibus educatio prolis suae curae cordique est.

Megalander noster Lutherus in Epist. ad Georgium Spalatinum inter eas, quas Iohannes Franciscus Buddeus primus edidit, p. 8: Quintilianus, inquit, unus est, qui optimos reddit adolescentes, immo viros. Hunc unum rogo ante omnia ne dereliquas. - - - Ego prorsus Quintilianum fere omnibus auctoribus praefero, qui simul et instituit, simul quoque eloquentiam monstrat, id est, verbo et re docet quam felicissime.

Atque haec elogia ut ut tam vera sunt, quam quae verissima; deprehendimus tamen in magno hoc Rhetore morbum illum, quem ipse dissimulare non satis potest, et qui ipsi cum summis scriptoribus est


page 1865, image: s0981

communis, vicelicet ut omnino aliquid reprehendendum sibi sumat, auctoritati suae stabiliendae ergo, ubi etiam opus non est.

In stilo autem pleraque, quae grandem elatumque eum faciunt, secutus est. Sed passim hoc familiare illi est, vitia cum virtutibus confundere, neque in grandi hoc charactere dignam illo majestatem tueri. Nam et tropi audaciores, et epitheta Poetis usitata, et saepe phrasis iisdem, quam Oratoribus, dignior. Atque, ut breve dicam, in illo est vitio, quod pro virtute hodie dum non nulli amplectuntur, quum a vulgi sermone deflectunt affectatione sublimium, in abrupta ac praecipitia feruntur.

+ Obrechtus, Gronovius et vel nuper adeo 1738. Gesnerus nostras, Rhetorem hunc emendatissime ediderunt, e MSS. et codicibus optimae notae correctum.

Dialogus ejus de Causis corruptae eloquentiae, prodiit in quam plurimis non Quintiliani modo, sed Taciti quoque editionibus. Novissime etiam separatim Vpsaliae admodum nitide atque emendate cum integris noris Rabodi Hermanni Schelii, P. Pithoei, Iusti Lipsii, Ioh. Freinsheimii, Ioh. Frid. Gronovii et Ioh. Schultingii, selectis vero M. Antonii Mureti, Curtii Pichenae et Val. Acidalii 1706. 8.

15. C. PLINIVS Major Senior, Superior, Veronensis, vel. Secundus, avunculus alterius Plinii Minoris, natus sub Tiberio, sub Vespasianis varia officia publica administravit, sub tito obiit ex caligine nubis e Vesuvio, ad quem noscendum propius accesserat, ortae, spiritu obstructo.

* Scripsit Historiam mundi sive Historiam naturalem libris 37. ad Titum Vespasianum Imp. quā ex voluminibus ultra bis mille scriptorum Graecorum Latinorumque universam naturae varietatem complecti conatus est ita, ut liber secundus ad quintum usque Cosmographica et Geographica persequatur, septimus ad decimum animalium naturam describat, in decimo usque ad undevigesimum agatur de plantis agrorumque cultura et hortorum, in vigesimo ad trigesimum secundum de medicamentis, quae a plantis et animalibus petuntur, denique in trigesimo tertio usque ad septimum et trigesimum de metallis atque lapidibus, ubi etiam simul de statuariis, pictoribus cet. agit. Liber primus, quem una cum praefatione suppositum Plinio, et ab interpolatoribus attextum, absurde contendit meritus alioqui de Plinio quam optime Iohannes Harduinus Chronolog. V. T. p. 152, indicis vice fungitur tam argumentorum, quae tractat Plinius, quam auctorum, e quorum scriptis profecit. Est igitur Historia ejus Naturalis opus diffusum, et eruditum, et justae instar bibliothecae thesaurum quemdam linguae Latinae continens: unde reliquorum ejus librorum jactura tanto tristior accidit reip. litterariae. Vid. Plin. Iun. L. 3. Ep. 5.

Verbis ejus non, nisi ubi nos melio[?] deficiunt, utendum eruditi existimant: quam enim ejus aetatis homines Latinum sermonem corrumpere studuerint, satis ex Quintiliani confessione patet. Quin ipse Plinius in Epist. Hist. Nat. Libros suos respersos esse adfirmat plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris, non sine honoris praefatione ponendis.

Interim tamen floridus est, et eximiam quamdam dicendi gravitatem adhibet. Plinius Major quidem est copiosior et acutior; Plinius Minor autem dilucidior cultiorque. Qui disputare, qui contendere cum adversariis cupient, iis hi Plinii erunt accommodatiores propter saltus elegantiores, argutias et frequentiam sententiarum.

+ Hic tamen Plinius noster Major non dum satis castigatus videtur ob codicum MSS. penuriam, et eorum, qui exstant, naevos; de quibus conqueruntur Scaligeriana prima p. 20. Reliquis tamen praeferendae editiones Iac. Dalechampii et Salmasii, Lugd. Bat. 1631. 12. Tom. 3. Io. Frid. Gronovii, Lugd. Bat. 1669. 8. Tom. 3. et illa cedro digna Io. Harduini, Paris. 1685. 4. Tom. 5. et 1741. fol. Tom. 2. Exercitationes Plinianae Claudii Salmasii, quae nihil aliud sunt, quam vastissimus in Solinum, Plinii hujus epitomatorem commentarius, incredibili eruditionis varietate refertae sunt, adeo, ut vir ille doctissimus omnes fere vastae doctrinae suae thesauros in iis exhausisse videatur: nec est, quod offendamur magnopere magni viri, tot rerum ideis distractissimi, quibusdam hallucinationibus, ex lapsu memoriae quae ipsi obtigerunt. Prodierunt Parisiis 1629. et Vltrajecti 1689. fol. Tom. 2.

16. C. PLINIVS Secundus Caecilius Minor seu Iunior, Novocomensis, prioris sororis filius, Praeses Bithyniae. Epistolarum ejus libros 10, habemus, et Panegyricum dictum Trajano Imp. sub quo vixit.

* In ejus Panegyrico tersus lepos cum sententiarum gravitate certat, et sub imagine Trajani perfectus princeps repraesentatur. In Epistolis aliquanto Cicerone grandior est, acutiorque, immo et apertior. Non nulla tamen ejus est durities: quam ubi numeris Tullianis molliveris, et suaviorem intuleris particularum usum; hoc scriptore cum fructu uti poteris.

+ Epistolarum libros aliquoties recudit Henricus Stephanus cum Graecarum vocum et sententiarum interpretatione, et ad loca quaedam suis atque generi sui Is. Casauboni


page 1867, image: s0982

notis, quae 1591. demum accessere, Eximiae plane editiones praeterea sunt.

1. Veenbusiana, quae Io. Veenhusio digerente observationes excerptas variorum, et Io. Frid. Gronovii adjunctas habet, Lugd. Bat. 1669. 8.

2. Thomasiana cum Iac. Thomasii eruditis de auctore, et iis, qui eum illustrarunt, prolegomenis, accurateque selectis variorum et ineditis huc usque Casp. Barthii notis, Lips. 1675. 8. Haec e)/kdos1es2 minus emendate repetita est Halae Saxonum 1686. 8.

3. Cellariana, cum observationibus et indicibus Christophori Cellarii, Lips. 1693. 12. et 1700. 12.

4. Denique Oxoniensis a Thoma Hearne castigata ad MSS. et notas adjunctas, vitamque Plinii a doctissimo Massono praefixam habens, 1703. 8.

Binis Epistolis L. 2. Ep. 17. et L. 5. Ep. 6. illustrandis, quibus villas suas rusticas descripsit Plinius, apprime faciunt ichnographiae insertae Comiti rustico Pithoei, et notae Felibinii, quas Gallicae harum epistolarum versioni adjunxit ediditque Paris. 1698. 12; cujus quidem libri titulus est; Les Plans et les Descriptions de deux des plus belles maisons de Campagne de Pline le Consul, avec des Remarques sur tous les batimens cet.

Epistolam quintam libri tertii et Epistolam decimam sextam libri sexti, quibus scripta et interitum Plinii Majoris, avunculi sui, persequitur, notis illustravit Iohannes Harduinus in limine Plinii Hist. Naturalis.

Epistolarum liber ultimus, i. e. decimus, Epistolas Trajani et Plinii mutuas de rebus gravissunis scriptas complectitur, et Conr. Rittershusii commentariis illustratus est; quae epistolae separatim lucem adspexerunt Ambergae 1609. praemissā Plinii et Trajani vitā. In primis notatu digna est Epistola 97, cujus Tertullianus in Apologetico, Eusebius 3, 13, Orosius, Paullus Diaconus, Syncellus aliique meminerunt, in qua Plinius ex Imperatore quaerit, quomodo cum Christianis agendum sit, in quibus praeter inflexibilem obstinationem nihil supplicio dignum potuerit deprehendere. Epistola 98. respondet Trajanus, conquirendos non esse, delatos autem et convictos, nisi Christiano nomini renunciaverint, puniri oportere. Has duas epistolas seorsim cum commentariis suis ediderunt Gerb. Ioh. Vossius Amstelod. 1655. 12. ert D. Christianus Kortholt Kiloni 1674. 4. Easdem illustravit Franciscus Balduinus in Commentariis ad edicta veterum Principum Romanorum de Christianis, Basileae apud Oporin. 8. Conradus Rittersbusius in Principe Trajano, Ambergae 1608. Ioh. Tesmarus Marpurgi 1681. 4. Ioh. Christoph. Artopoeus in Philologia loci Pliniani de cognitione instituta adversus Christianos.

Panegyricum una cum Epistolis ediderunt illustraruntque Cataneus, ianus Gruterus, Boxhornius, A. c. Rothius, Thom. Hearne, et Christoph. Cellarius. His adde editionem Epistolarum et Panegyrici Argentoratensem 1635. 4. et Oxoniensem 1686. Seorsim quoque Panegyricum illustratum edidit Iustus Lipsius, et Wittenbergae 1674. 8. Georgius Casparus Kirchmayerus. Exstat etiam elegantissima editio in Belgio cum eruditis Dominici Baudii et variorum notis adornata Lugd. Bat. 1678. 8.

Haec eadem Plinii oratio panegyrica familiam ducit inter 12. Panegyricos Veteres variorum auctorum, qui non tantum Plinii Epistolis subjiciuntur in editione Francof. ad Viadr. 1650. 1665. 8. sed etiam post B. Rhenanum Basil. 1520. 8. et Ioh. Livinejum Antw. 1599. 8. accurate recensentur a Iano Grutero, qui Francof. 1607. 12. edidit cum suis, livineji, Val. Acidalii, et Conradi Rittershusii notis et castigationibus. Hisce Parisienses addidere; ad Plinii quidem Panegyricum notas Catanei, Fr. Balduini, Iusti Lipsii et Hermanni Rayani; ad Eumenii pro restaurandis scholis, et Pacati Panegyricum Theodosio dictum observationes Fr. Balduini; ad Ausonii gratiarum actionem notas Eliae Vineti et Ios. Scaligeri; ad Ennodii orationem scholia Andreae Schotti et Iac. Sirmondi; tum in omnes Panegyricos adnotata Claudii Puteani, Theodori Pulmanni et Andreae Schonhorii, non praetermissis etiam, quae ad loca non nulla observarunt Petrus Faber Sanjoriananus et Franciscus Iuretur, Paris. 1643. 12. 2. Vol. In usum Delphini Panegyricos interpretatione et notis illustravit Iacobus de la Baune, ibid. 1677. 4. Amstelod. 1701. 8. Denique ex recensione et cum succinctis notis atque ad usum lectorum accommodatis et indice Christophori Cellarii, Halae Sax. 1703. 8.

Hi autem Panegyrici undecim, qui cothurno nimis affectato fere incedunt, etsi diu post Plinium nostrum, cujus orationi panegyricae junguntur, scripti, hāc quidem occasione eo ordine, quo se invicem excipiunt, recensendi sunt.

* Ita quidem sese oculis repraesentant nostris.

1. Plinii Minoris Panegyricus Trajano Imp. dictus.

2. Panegyricus Maximiano Herculeo et Constantino Augustis dictus, incerto auctore.

3. Claudii Mamertini Panegyricus dictus Maximiano Augusto.

4. Ejusdem Genethliacus Maximiani Augusti.

5. Eumenii pro restaurandis scholis Aeduorum Augustodunensibus oratio ad Constantii Caesaris Praefectum Galliarum.



page 1869, image: s0983

6. Ejusdem Epithalamius, Constantino Aug. dictus.

7. Ejusdem Panegyricus dictus Constantio Imp. et filio ejus Constantino M.

8. Ejusdem gratiarum actio Flaviensium nomine, de remissis debitis a Constantino Augusto.

9. Incerti Panegyricus Constantino Aug. Constantii F. dictus.

10. Panegyricus Constantino Imp. dictus a Nazario.

11. Mamertini pro Consulatu Gratiarum actio ad Iulianum Imp.

12. Latini Pacati Drepanii Panegyricus Theodosio M. Imp. dictus, qui seorsim etiam Schefferi Commentario illustratus prodiit Holmiae 1651. 8.

Hisce in quibusdam editionibus additur

1. Ausonii Gratiarum actio pro Consulatu, dicta Gratiano Imp. et saepius edita cum reliquis Ausonii scriptis.

2. Ennodii Panegyricus Regi Theodorico dictus, qui tum inter Ennodii Opera a Iac. Sirmondo illustrata, tum in quibusdam Cassiodori editionibus occurrit.

+ Neuter Plinius confundendus cum Plinio Valeriano, Medico, qui ante Constantini M. tempora vixit, et ex Plinio Maj. pleraque mutuatus est.

17. Decimus Iunius IVVENALIS Aquinas, sub Domitiano vixit, familiaris Martialis.

* Satyras, quibus in corruptissimos saeculi sui mores invehitur, scripsit 16. plenas varietate, ubertate, acumine sententiarum et urbanitate; quamquam minus facetiarum habeat, quam Horatius. Nemini argenteae hujus aetatis sccundus est. Pauca habet reprehensione digna, quam plurima laude, illā demtā, quae castis Poetis debetur.

Cultior longe, quam Persius vel Horatius, ut Scaliger censet; a quo tamen Heinsius dissentit, qui ceteris Satyricis omnibus Horatium praefert.

+ Praestantissimam editionem debemus Henrico Christiano Henninio, Vltrajecti 1685. 4.

18. IVSTINVS quis fuerit et quando vixerit, non satis compertum est, etsi eum Romae ante Imperatores Christianos scripsisse non dubitem, ipsum a Christi sacris alienum.

* Exstant Historiarum Philippicarum et totius mundi originum et terrae situs ex Trogo Pompejo excerptarum Libri 44. a Nino usque ad Caesarem Augustum, sub quo Trogus Pompejus patriā Gallus, Philosophus et Historicus disertissimus, floruit, totiusque orbis, sed Graecas potissimum, historias Latino sermone 44. voluminibus composuit, et a praecipuo argumento, regni nempe Macedonici historia, quam a libro septimo ad quadragesimum primum exsequitur, Historias Philippicas, Theopompi exemplo inscripsit. Harum se ait Iustinus, per otium, quo in urbe versaretur, cognitione quaeque dignissima excerpsisse, et omissis his, quae nec cognoscendi voluptate jucunda, nec exemplo necessaria judicaret, breve veluti florum corpusculum fecisse. Sed meliore stilo, quam fide, Trogum videtur excerpsisse. Nam in Iudaica historia omnia confundit erroribus, et in Romanā odium suum tam jejune scribendo, quam maligne tacendo satis prodidit.

Scioppius Infam. Fam. 222. et de Stil. Hist. 77. eum ad aevum Theodosianum refert, et tamen inte: aureae aetatis scriptores connumerat. Neutrum recte se habet, judice Borrichio Cogit. p. 4. et 196. Obducat Scioppius, Ttogum Pompejum scripsisse ante natum humani generis Salvatorem, Iustinum autem Trogi vestigia presse secutum, ejusque amplissimam historiam in compendium redegisse, heic atque illic tantum vocibus ferreae aetatis inspersis. Verum scripserit ante Christum Trogus; non intercedo: sed Iustinum verbis Trogi inhaesisse mordicus, aut vel unam periodum integram ex Trogo in opusculum suum transtulisse, unde demonstrabitur? Eodem argumento Florus inter aureos scriptores cooptandus esset, quum Livium in compendium redegisse multis videatur. Ceterum quemadmodum dictionis Livianae nihil adeo retinuit Florus; ita de Iustino non dispar erit judicium. Accedit ipsa Iustini dictio, quae plurimis locis Antoninorum saeculum Olao redolet: quamvis haud negaverim, multa forsan ex Trogo irrepsiie, quae non nisi aurei aevi sint. Quicquid autem est a pluribus Criticis ad hanc aetatem refertur argenteam.

+ Commendandae prae ceteris editiones Iac. Bongarsii, Lutetiae Paris. 1581. 8. Is. Vossii, Lugd. Bat. 1640. 12. Ant. Thysii, ibid. 1650. 8. et Io. Georg. Graevii, Vltraj. 1683. 12.

19. C. SVETONIVS TRANQVILLVS Grammaticus et Rhetor Romanus, et tandem hadriani Imp. Epistolarum Magister, Romanae Graecaeque antiquitatis peritissimus.

Scripsit

1. In Caesarum duodecim vitas a Iulio usque ad suam aetatem commentarios, et quidem pari libertate, quā ipsi vixerunt.

2. Librum de illustribus Grammatieis.

3. Librum de claris Rhetoribus, sed majore sui parte mutilum.

Ejus par in puritate et proprietate studium, et major etiam in emendate loquendo cura; sed quo minus facilitati priorum,


page 1871, image: s0984

puta Nepotis, Caesaris, rel. comparari posfit, argumenti copia, in brevitatis gyrum redacta, et tot antiqui ritus, et quaedam indicata potius, quam explanata, efficiunt. Boecl. Diss. p. 10.

+ Eminent editiones

1. Graeviana Traject. 1672. it. 1703. 4. cum Torrentii et Casauboni Commentariis, Marsilii, Gronovii, Graevii, aliorum, notis, et Berneggeri indice. Haec repetita est Hagae = Comitis 1691; cui additae insuper effigies Imperatorum et aliae notae.

2. Parisiensis 1684. 4. in usum Delphini, cum scholiis et indice omnium vocabulorum.

3. Pitiscana Trajecti ad Rhen. 1690. 8. 2. Vol. cum selectis notis variisque iconibus, procurata a Sam. Pitisco.

4. Boecleriana, cum Is. Casauboni notis. Argent. 1647. 4.

20. C. CORNELIVS TACITVS Eques Romanus, sub Vespasiano, Domitiano, Nerva et Trajano varios honores gessit: scriptis vero suis prudenti et argutā brevitate disertis immortalem sibi laudem et gloriam comparavit. Praesertim aulicarum artium vaferrimns indagator est; scriptor inde dictus politikw/tatos2, cujus corpore historico ad civilem prudentiam comparandam nemo alius majus momentum afferat. Quibus Machiavello videtur perniciosior; hi nimirum eodem jure damnare patrem possunt, commemorantem filiis peregre profecturis pessimas fraudes, quibus per totum iter, et in diversoriis imponere incautis soleant homines male feriati, Nec enim malos mores, quod non nulli censent, ita narrat, ut docere videatur: longe quippe aliud patescet lectori, qui ad rectae rationis trutinam exigere singula velit.

* Exstant ejus Aunales sex priores, quorum quintus mutilus, sextus contra integer est. Deinde post quattuor Annalium lacunam sequitur Annalis undecimus a)ke/falos2, usque ad Annalem decimum sextum, sed extremā parte mutilum.

Ab his Annalibus diverso scribendi genere exarati fuere ab eo Libri Historiarum, quorum quinque primores supersunt, nisi quod quintus ad calcem similiter mancus apparet.

+ Exstat praeterea soceri ipsius Cn. Iulii Agricolae, Viri Consularis et Britanniae Praefecti, vita, quam praeter Matthiam Berneggerum et Iulium Salinerium seorsim illustravit Michael Virdungus Noriberg. 1637. 8. Marcus Zuerius Boxhornius Lugd. Bat. 1642. 12. Augustus Buchnerus Lips. 1683. 8.

* Libellus de situ, moribus, populisque Germaniae, ex odio Romanae luxuriae scriptus ab eo quibusdam videtur, postquam e vicino Belgio, cui regendo Procurator erat impositus, propius cognoscere gentem ejusque frugalitatem ac castimoniam potuit.

+ Hunc libellum separatim cum Criticis notis et collectione monumentorum veterum de statu Germaniae edidit Hermannus Conringius Helmst. 1635. 1652. 1687. 4. ut editionem Poggii Florentini ad calcem Diodori Siculi Venet. 1493. fol. Iodoci Willichii Francof. ad Viadrum 1551. 8. Althameri Ambergae 1609. 8. Beati Rhenani in Libris rerum Germanicarum, Simonis Schardii in Tomo 1. de rebus Germ. et Philippi Cluveri in limite Germaniae antiquae praeteream. Etiam cum Georgii Casparis Kirchmaieri observationibus seorsim prodiit Wittembergae 1664. 8. Prostant insuper Matthiae Berneggeri Quaestiones miscellaneae in Taciti Germaniam et Agricolam Argentor. 1640. 8.

* Solet etiam Tacito a quibusdam tribui Dialogus de corrupta eloquentia; de quo supra ad Quintilianum dictum est.

Oratione utitur pressā, subinde etiam acutā, et paucis verbis uberrimi proventūs sententias animis lectorum ingerente et ob eam ipsam causam subobscurus. Libenter tamen solet a)rxaizein; et Sallustii dicitur aemulus, quia ab illo multas locutiones mutuatus est, easque suas fecit. Summus vir, Daniel Heinsius, in singularis exempli Historia Silvae Ducis sic per omnia sequendum Tacitum proposuit, ut, Scheffero judice, in cunctis aequet, in quibusdam etiam superet inimitabilem alioquin scriptorem. At Iustus Lipsius, vir ceteroquin stupendae doctrinae, infelix putatur fuisse Taciti imitator.

Quod attinet ad res ipsas a Tacito descriptas, obrepsit ipsi idem labis, quod solet, qui nimium multorum sagaciorum regnandi artes et ingeniosas fraudes observant, ut non raro innoxias integerrimorum virorum actiones in pessimam trahant suspicionem.

+ Praestans editio est Abr. Gronovii, qui tamen neutiquam exhibuit notas omnium integras in Tacitum, ut in titulo promittitur.

Nihil autem accuratius, et ad usum accommodatius est editone Taciti, quam in sectiones subdistinctam cum locis parallelis, et argumentis in summa quaque pagina adscriptis, accratissimoque et locupletissimo indice adornarunt Matthias Berneggerus et Ioh. Freinshemius Argentorati 1664. 8. Sane Criticorum audacia non pauca in hoc praestantissimo scriptore corruperat, ut Leo Allatius p. 108. de patria Homeri professus sit, illi se licentiae singulari libro obviam ivisse: sed ad hanc rem verisimile est illos duumviros longe aptiores fuisse Allatio.

Luculentam etiam editionem Iulianus Pichon in usum Delphini adornavit Paris. 1682 - 1687. 4. quattuor voluminibus: ubi


page 1873, image: s0985

hoc singulare est, quod scriptorum nomina, e quibus notae collectae sunt, apponuntur, quod in aliis scriptoribus in usum Delphini editis omissum queritur Ioh. Clericus in Bibl. Vniversali T. 10. p. 304.

Tandem etiam multi laboris est, et juventuti scholasticae parabilis, ad ejusque usum praecipue accommodata, quae Lipsiae 1714. 8. duobus voluminibus prodiit, editio notis Grammatico - Philologico - Criticis ad modum Ioh. Minellii illustrata a Christiano Hauffio, cui praemissa est I. G. Walchii Diatribe Critica de Tacito ejusdemque stilo ad Iac. Perizonium. Accedit etiam luculentus verborum, locutionum et rerum index Melchioris Freinshemii.

21. L. Annaeus FLORVS patriā, ut videtur, Hispanus, scripsit Epitomen de gestis Romanorum, sive Rerum Romanarum libros 4. ab V. C. ad Iani templum primā vice clausum sub augusto Imp. Sunt, qui Livii Epitomen his libris contineri putent: a quo tamen non semel dissentire Florum, notavit Lipsius in Electis Lib. 2. c. 5.

* Ceterum panegyrista potius, quam Hiostoricus est, ad dictionem Poeticam proxime accedens, et ubique interserens Hyperbolas, et interrogationes, et exclamationes, stilo Historico plane indignas, Metaphoras duriusculas, appositiones male cohaerentes, parentheses insuaves minusque necessarias, asperiorem verborum concursum multa item vocabula iis notionibus translatis, quibus apud reliquos bonae notae scriptores vix occurrunt, tandemque affectans subinde magnificentiam et acumina, quae fere in frigus abeant. Interim singulares illae vocabulorum notiones, quibus utitur, faciunt, ut pluribus auctorum aliorum locis obscurioribus et intricatis lucem Florus noster queat adfundere non spernendam aut vulgarem.

+ Optimae editiones sunt:

1. Salmasiana, Lugd. Bat. 1638. 12.

2. Freinsbeimiana, Argentorati 1638. 8.

3. Graeviana, Vltraj. 1690. Et

4. Quam in Principis juventutis Gallicae usum edidit Anna, Tanaquilli Fabri filia, Paris. 1674. Item

5. Wetsteniana, cum Salmasii, Graevii, aliorumque plurimorum notis, iconismis, et indice, Amstelod. 1692. 8.

6. Elzeviriana, cum variorum notis. 1672. 8.

7. Denique Laurentius Begerus luculentissimam editionem Serenissimo Principi regni Prussici Heredi consecratam adornavit notis Criticis atque Historicis, et pulcherrimo nummorum ac veterum monumentorum apparatu instructam. Sed duo tantum libri priores editi sunt. Coloniae ad Spream 1704. fol. reliquos antequam perficeret, fatis concessit elegantioris ille antiquitatis peritissimus interpres et ruspator curiosissimus. Anno 1705. 20. Febr.

* Wetsteniana Editio, aliaeque non paucae exhibent praeterea sub Flori nomine Breviarium T. Livii s. Argumenta librorum Historiae Livianae 140, atque ita non eorum modo, quos habemus, sed deperditorum quoque, solis exceptis 131. et 132. Haec argumenta, quae in omnibus fere Livii editionibus etiam occurrunt, utrum Flori sint, nec ne? minus exploratum est, eruditis heic in diversa euntibus. Stilus sane discrepat a charactere illo Poetico, quem Floro tribuimus: ne quid dicam, quod in iis narratio Flori a Liviana subinde discrepee.

Tandem de Floro etiam illud redigamus in memoriam, ad ejus imitationem compendia historiae variarum nationum sub Flori nomine prodierunt, ut Petri Berthault Florus Francicus, Paris. 1630. et Colon. 1633. Lamberti Sylvii Florus Anglicus, Lugd. Bat. 1651. Ioachimi Pastorii de Hirtenberg Florus Polonicus, Gedani 1679. Io. Nadanyi Florus Hungaricus, Amst. 1663. cet. Etiam uberiorem suam Historiam Danicam, Flori Danici titulo inscripsit Vitus Beringius, Otthingae 1698. it. Hafn. 1709. fol.

22. P. PAPINIVS STATIVS Neapolitanus, extemporali Poemata componendi facilitate Imp. Domitiano gratissimus, Virgilii discipulus et imitator, sed qui meteora potius orationis, quam solidam stili elegantiam sequitur: unde recte illi, qui Statium fingunt in summo Parnasso sedere, sed casuro similem. Eruditus est in Silvis; sublimis in Thebaide; blandus in Achilleide; uti judicat Dempsterus. Verum non raro leciterque audaci elatione impingit. Nec, qui sibi saepe cecinit, a se ipso ubique intellectus est. Lipsto tamen, Buchnero, aliis ejus tumores adeo placuerunt, ut summi spiritūs Poeta ipsis videatur.

* Silvarum ejus exstant Libri 5: Silvae autem apud Graecos dicuntur xedia/s1mata: ex quibus et amicos et fortunam et reliquam ipsius vitam cognoscere non difficile est. Sunt in his libris silve quaedam Versibus Phalaecis, reliquae Epicis scriptae.

Thebaidos sive de captis a Theseo Thebis libri adsunt 12, compositi ad imitationem Antimachi et Aeneidos Virgilianae, de qua ipse:

Sed longe sequere, et vestigia semper adora. Achilleidos Libri 2. ea sistunt, quae bellum Trojanum antecesserunt.

Vtrumque Poema. Achilleidem et Thebaidem statius dicavit Domitiano Imp. quem a Poeseos studio commendat praeter Statium


page 1875, image: s0986

Silius. Achilleidem vero absolvere fata prohibuerunt. Silvarum singulos libros amicis inscripsit.

+ Inter editiones eminent

1. Daumiana, cum locupletissimis Casp. Barthii commentariis, inspersis ad Thebaida et Achilleida commentariis ac glossis veterum huc usque ineditis, et Scholiaste Luctatio multis locis corruptis castigato, Cygneae 1664. 4. duob. voll.

2. Claudii Beroaldi, in usum Delphini notis, paraphrasi et indice omnium verborum, Paris. 1684. 4.

* Lexicon Statianum concinnavit Henricus Schaevinus, cujus specimen exhibet Morhofius Parte 2. Polyhistoris p. 66. seq.

23. C. VALERIVS FLACCVS Setiā, Campaniae urbe, oriundus, sub Vespasianis floruit, et admodum juvenis decessit sub Domitiano, Quintiliano L. 10. Inst. Orat. c. 1. ejus obitum lugente his verbis: Multum in Val. Flacco nuper amisimus. Poeta enim fuit haud ignobilis, medius virgilium inter et Statium, stque inter Latinos Epicos uno fortassis Virgilio minor.

* Exstant ejus Argonauticorum ad Flavium Vespasianum libri septem et octavi pars. Nam per fata non potuit, quae affecta haberet, perficere. Immaturā morte praeventus, ut ait Scaliger, acerbum nobis poema reliquit i. e. non modo imperfectum, sed etiam crudum.

+ Editio Lipsiensis 1630. 8. prae ceteris est commemoranda, in qua praeter notas Carrionis, et emendationes M. Antonii Sabellici occurrunt notae Lamperti Alardi, Christophori Bulaei et Ioh. Weitzii, tum index omnium vocabulorum ab eodem Alardo concinnatus.

24. C. SILIVS ITALICVS ex Italica civitate Pelignorum, primum Consulatum Romae gessit anno fatali Neronis Imp. eoque honore deinde bis iterum functus est. In Campania quum morbi lentitudinem inediā praevertisset annos natus 75, decessit primis annis Trajani Imp.

* Ciceronis et praesertim Virgilii ingens cultor, et in utroque scribendi genere imitator. Fictionum varietate et gratiā, hoc est, toto Poeseos corpore, virgilium minus aequat: phrasi et ornatu non numquam accedit propius.

Prosaica ejus specimina supersunt nulla. Exstat enim non nisi Poema ejus heroicum de Bello Punico, quod aetate provectus sub Domitiano Imp. usque ad Scipionis Africani triumphum descripsit Libris 17, Historici magis partibus functus, quam Poetae ingenio suo indulgentis.

+ Editio Drackenburgii propter accurationem et notas Nic. Heinsii commendari prae aliis videtur. Nec contemnenda tamen est editio Christophori Cellarii, accurate recognita, notisque succinctis, tabulis Geographicis et indicibus illustrata, Lipsiae 1695. 12.

25. M. Valerius MARTIALIS Bilbili in Hispania oriundus, unde dictus Olor Bilbilitanus est, sectator Epicuri, et Epigrammatum, quae reliquit, non insulsus artisex, Domitiani, Nervae et Trajani tempora ingenio suo illustravit, Poeta argutus, festivus, subtilis, et in accusanda nequitia procatiore eandidus, at spurcus interdum et obscoenus, et talis omnino, ut a lectione ejus piae et honestae mentes abhorreant.

* Exstant ejus Epigrammatum Libri 14, quorum pentultimo Xeniorum, ultimo Apophoretōn titulum ipse auctor inscripsit. Qui vero Epigrammatum libris praemittitur Liber Spectaculorum, eruditis non improbabili conjecturā videtur esse collectio carminum non ab uno Martiale, sed a variis Poetis conscriptorum in spectacula fratrum Titi ac Domitiani, edita forte a Martiale, qui insertis propriis quibusdam Epigrammatis Syllogen illam locupletavit.

+ Editio

1. Princeps est Romana 1473. fol. quam Scriverius in coelum laudibus extollit. Nec contemnendae editiones porro sunt

2. Raderi, Mogunt. 1627. fol.

3. Parisina, 1617. fol. cum variorum notis, et Iosephi Langii indice omnium vocabulorum.

4. Lugd. Bat. 1619. 12. ex recensione Scriverii, cum ejusdem aliorumque notis.

5. ibid. Schrevelii cum Farnabii et variorum notis 1656. 1661. 1670. 8.

6. Amsterdami 1644. 12. cum ejusdem Farnabii notis.

7. Collesiana in usum Delphini, Paris. 1680. 4. quam recuderunt Londinenses 1701. 8. et eodem anno eādemque formā Amstelodamenses.

8. Tholosae 1680. 8. Petri Rodelli, qui ex Martiale, omissis obscoenis, libros 5. Epigrammatum selegit, et cum suis notis edidit.

9. Speciatim Librum Spectaculorum et primum Epigrammatum luculentis commentariis illustravit Nicolaus Perottus de Saxo Ferrato Archiepiscopus Sipontinus, qui saepius editi sunt sub invidiosa inscriptione Cornu Copiae, Venetiis ap. Aldum, Tusculani et Basileae 1526. fol.

10. Tandem Franciscus Sylvius, Parisiensis Professor, 1514. edidit vatem hunc, omissis nugis improbis, hoc praefixo titulo: M. Val. Martialis Epigrammatōn lectoris


page 1877, image: s0987

castimoniā dignorum liber; ubi omnia Veneris illius despuendae quasi irritamenta, quibus passim sordidatus lectorum nares corrugabat, accuratā Francisci Sylvii Ambianatis diligentiā deletili spongiā detersa sunt et eluta.

26. AVLVS GELLIVS Romanus, sub Trajano et Hadriano floruit, et attigit aetatem Antoninorum, primis quippe annis Marci Philosophi demum mortuus. Grammaticus fuit litterarum et antiquitatis peritissimus.

* Reliquit Noctes Atticas libris 20, ita inscriptas, quod longioribus noctibus in agro terrae Atticae eas elucubrarit. Versatur in his commentationibus suis circa particulas antiquitatum et observationum et faciem antiquioris stili. Liber sextus est a)ke/falos2. Libri octavi, qui in quindecim capita distinctus periit, sola argumenta ad nos pervenerunt; qualia libris suis Gellius se praefixisse ipse in praefatione testatur: etsi, quae hodie habemus, an Gellii sint, an potius Avieni, qui in MS. quodam Gellium recensuisse dicitur, ambigunt non nulli eruditorum.

Stilo ejus cum judicio obtemperandum: occurrunt enim in eo, quae ad aereae aetatis genium rectius rejiciuntur.

Gellii imitatione Ioannes Bachotius scripsit Noctes Mormantinas, Felicianus Betera Noctes Brixianas, M. Antonius Bonciarius Noctes Augustas sive Perusinas, Ioh. Matthaeus Cariophillus Noctes Tusculanas et Ravennatenses, Ioh. Frid. Christius Noctes Academicas, Christianus Falsterus Noctes Ripenses, Ioh. Fechtius Noctes Christianas, Ioh. Freitagius Professor Groningensis, Noctes Medicas, Iacoh. Gussetus Noctes Groningenses, Curtius Lancilottus Noctes Romanas, Ioannes Nardius Noctes geniales, Sigism. Pauluaius Noctes Africanas, Ioh. Bapt. Persona Noctes solitarias, Matthaeus Reimmannus Noctes Musicas, H. Stephanus Noctes Parisinas, et Ioh. Petr. Titius Noctes Poeticas.

+ Luculentae atque adeo optimae editiones sunt, binae illae Gronovianae: tum quam procuravit Ioh. Frid. Gronovius Lugd. Bat. 1687. 8; tum quam adornavit iacobus Gronovius ibid. 1706. 4.

27. SCRIBONIVS LARGVS vixit sub Tiberio et Claudio Imperatoribus, Medicus, sed stili nitore cum Celso haud comparandus: plebejam enim interdum, et aliquando vix a barbarismi vitiis immunem scribendi rationem adhibet, ut existimari queat, ab imperita Sosiorum manu labem heic atque illic contraxisse.

+ Scripsit librum de Compositione Medicamentorum; cujus praestantissimam editionem debemus Iohanni Rhodio, qui Octavii Ferrarii consilio hunc scriptorem emendatum a se, et uberrimis eruditissimisque notis illustratum, peculiari item Lexico Rhodiano locupletatum in lucem emisit Patavii 1655. 4to.

28. AEMILIVS MACER Medicus, auctor carminis de virtutibus herbarum, non ille antiquissimus, cujus mentionem facit Ovidius de Ponto L. 4. extr. et L. 4. Trist. Eleg. 10 v. 44, sed recentior, qui Neronis et utriusque Vespasiani temporibus inclaruit.

* Iulio Caesari Scaligero nec bonus Poeta is est, nec bonus Medicus: eo quod in utroque ab argentea aetate alienior videatur. Si is ipse est, ad quem Plinii Secundi aliquot epistolae exstant; Trajani etiam attigisse tempora dicendus est.

+ Prostat ejus carmen inter Fragmenta veterum Poetarum Latinorum, a Roberto Stephano et henrico filio collecta digestaque Paris. 1564. 8. Vide supra Lucium Attium, vel potius Accium.

29. Sextus IVLIVS FRONTINVS Vir Consularis, Vespasianorum, Domitiani, Nervae et Trajani temporibus floruit, variisque muneribus functus sub Trajano decessit, successorem in Auguratu habens Plinium Iuniorem.

* Scripsit de Aquae ductibus libros duos, Stratagematum libros tres, it. librum de Coloniis. Libri ejus de Scientia militari, quos ante libros tratagematum ad Trajanum scripsit, temporum injuriā perierunt.

Dictio, quae in Stratagematum libris regnat, ignobilior est, sive quod ab auctore nostro admodum adolescente, ut Vossio persuasum est, compositum sit, sive ab infelici sequioris aevi manu interpolatum.

+ Stratagemata Vegetio addi solent, cujus elegantior editio est Parisina in 4. 1607. Liber de Aquae ductibus in Onuphrii Panvinii Commentariis de Rep. Rom. habentur, Paris. 1588. 8. Iunctim tamen ejus opera prodierunt curā Rob. Keuchenii Amstel. 1661. 8vo.

* Prostant etiam Veteres de re militari scriptores in unum corpus redacti 1. Flavii Vegetii Renati Instituta rei militaris. 2. Sexti Iulii Frontini Stratagemata. 3. Claudius Aetlianus de instruendis aciebus. 4. Modestus de vocabulis rei militaris. 5. Polybius de militia et castrametatione Romanorum. 6. Aeneae Poliorceticus s. de toleranda obsidione. 7. Incerti Auctoris de re militari opusculum, quod vulgo Ciceroni adscribitur, cum Stewechii Comment. et Conjectaneis in Fl. Vegetium, it. Fr. Modii notis in Frontinum, Vesaliae Clivorum 1670. it. cum Petri Scriverii Animadversionibus in Vejetium et Frontinum. Lugd. Bat. 1644. 12.



page 1879, image: s0988

30. TERENTIANVS MAVRVS natione Afer, Grammaticus aetate Trajani, conscripsit Opus de litteris, syllabis, pedibus, metris, multiplici genere carminum, sed parum nitide.

+ Saepius prodiit, tum seorsim, tum in Corpore omnium veterum Poetarum Latinorum, secundum seriem temporum digesto, et quinque libris distincto Genevne 1611. 4. binis voluminibus, et inter Grammaticos a Putschio editos Hanov. 1605. 4.

31. SVLPICIA Poetria Romana, quam non minus a castitate, et in Calenum maritum amore ac fide, quam lepore ingenii Martialis L. 10. Epigr. 35. et 38. laudat.

+ Celebratur Satyra ejus, quā Domitianum perstrinxit, quum edicto Philosophos urbe et Italiā expulisset; quae non tantum seorsim prostat, edita ex recognitione et cum praecidaneis Iani Dusae Ludg. Bat. ex Offic. Io. Palfii 1585; sed etiam inserta conspicitur libello, quo continentur Epigrammata et poemata vetera ex Bibliotheca Petri Pithoei, ed. Paris. 1590. 16.

* Ioh. Fridericus Gronovius, et ab eo admonitus M. Zuer. Boxhornius, itemque Ioh. Alb. Fabricius Bibl. Lat. p. 676. hanc Sulpiciae Satyram pro spuria habent, adscribuntque eam Hospitalio cuidam, integerrimo non minus, quam summi ingenii viro. Atque hinc damnant H. Stephanum et Casp. Barthium, quorum uterque in ea edenda laborarunt, tamquam in non contemnendo antiquitatis monumento.

III. AENEA AETAS.

* A Trajani obitu, hoc est, ab Anno Christi 117: ad Romam a Gothis captam, hoc est, ad Annum Christi 410.

Heic demum non fenestra, sed janua barbariei aperta est; quantumvis postea Gothorum Reges instaurare Latinae linguae castimoniam conati sint: de quo erudite Melchior Inchoferus, et Christ. Arslebus. Vid. Borrich. Cogit. p. 16. seqq. Neglectis scilicet studiis, et barbarorum moribus adsumtis, ipsa deserta est Latinitas, et gratiam tandem paene omnem exuit.

Latinitas igitur hujus aetatis non quidem est optima, neque magnopere Latinae linguae cultoribus commendanda; nec tamen ejusmodi, ut cum sordibus abjicienda omnis sit, aut in barbarorum insulas deportanda, quum hoc quoque tempus ingenia tulerit, quae doctrinae laude creverunt, et hodieque apud eruditos in honore aliquo et pretio sunt. Sic ergo habeto: auctorum hujus aetatis verbis loquendique generibus tuto ac sine justa reprehensione utaris, si nempe meliora ex superiorum aetatum scriptoribus non suppeditent: nam ubi aurea desunt, argenteis; sin autem haec quoque deficiant, aeneis uti possumus.

Scriptores autem hujus aetatis diversi generis sunt. Alii in fingendis, componendis, flectendis vocabulis et loquendi sormulis audaciores; alii magis moderati: itaque mediae aetati hi quidem sunt proximi; ut illi aetati ultimae: praestantiores autem semper illi, qui ab aurei saeculi genio quam proxime absunt. Qui inter hos ultimae aetati confines videntur; hos, satis fuerit, semel legisse, et ex iis adnotasse, si quid ad superiorum intelligentiam usui futurum videatur.

* Sunt autem auctores hujus aeneac aetatis fere sequentes.

1. M. CAELIVS APICIVS Afer, primos inter locum meretur, ut qui vel ultimis Trajani annis, vel certe, quod verisimilius est, Hadriani principatu scripsit. De arte coquinaria libros decem scripsit. in quibus multa nova sunt, et veteribus scriptoribus inusitata, sed artis vocabula quae a coquis forsan argenteae aetatis magnam partem mutuatus est.

+ In lucem prodiit Basil. 1541. 4. Lugd. eod. anno 8. et Tiguri 1542. cum castigationibus et notis Gabrielis Humelbergii.

2. DICTYS CRETENSIS Bellum Trajanum cui interfuit, descripsit suo tempore Graece, et quidem linguā Phoenicum: quae quidem descriptio a non nemine hujus aetatis Latine reddita est, ita, ut proxime accedere videatur ad similitudinem stili Corneliani, quamvis refert insuper nescio quid streperum et auri tereti inusitatum.

* Atque haec Latina versio scriptoris hujus superest sola: autemthicum Graecum periit.

+ Prodiit in usum Delphini cum adnot. variorum, Amst. 1702. quae Parisiensem et Argentoratensem editionem quodammodo vincit.

3. C. Iulius SOLINVS Grammaticus circa tempora Heliogabali, cujus stilus affectatus, peregrinum et non


page 1881, image: s0989

Romanum fuisse, satis videtur arguere. Librum reliquit ex variis scriptoribus collectum, quem primo edens Collectanea rerum memorabilium; recognitum vero et emendatum Polybistora inscripsit: in quo mutuatus pleraque a Plinio est, cujus et Simia eā de causā dictus fuit. Scripsit et Ponticum sive Carmen de Ponto: de quo tamen pauci tantum Versus supersunt. Vid. Salmasii Proleg. in Solin. et Vossii Lib. 3. de Histor. Lat.

+ Eminet editio Salmasii, cum locupletissimis ejus Commentariis, Exercitationum Plinianarum titulo insignitis.

4. L. APVLEIVS Afer, Madaurensis, Philosophus Platonicus et causarum patronus, Antoninorum circiter aevo floruisse a Vossio Lib. 3. de Hist. Lat. existimatur. Petavius Rat. Temp. P. 1. L. 4. Trajani aevo eum adserit.

* Exstant ejus 1. Metamorphoseos sive fabularum Milesiarum de Asino Libri 11. seorsim editi a Philippo Beroaldo, qui etiam ejusdem, ut hominis Africani, stilum monstrosum ac tumidum vehementer amavit, a multis hinc merito suo notatus. Quemadmodum enim Apulejus omnino mitus fingendi nova, et refingendi obsoleta artifex est, et epithetis pluribus, quam necesse est, utitur, et in eis subinde Poetica miscet: ita etiam hic Asinus ejus auro quidem onustus est; sed aspera tamen et insueta, immo et obscoena, rudit, duplici sic nomine indignus, qui magnopere et impensius legatur.

2. Oratio de Magia, sive Apologia copiosissima, quā crimen artium Magicarum a se alienum esse defendit. Multum habet antiquae et reconditae eruditionis, stilum quoque paullo emendatiorem.

3. Liber de mundo, ex libro ejusdem argumenti, qui sub Aristotelis nomine ambulat, paene ad verbum expressus.

4. Liber s. Oratio extemporalis de Deo Socratis, vel potius de Daemone Socratis: quamvis genium, Deum naturae cujusque hominis veteribus appellatum fuisse constat.

5. De habitudine doctrinarum et nativitate Platonis Philosophi Libri 3.

6. Florida s. Chrestomathiae quaedam e Declamationibus Apuleji, Carthagine, Oeae, et forte alibi habitis, quibus non pauca lectu jucundissima continentur.

Praeter Beroaldum commentati in eum sunt Stewechius, Colvius, Elmenhorstius, Wowerius, alii.

+ Commodissma editio est Geverhardi Elmenhorstii, quae prodiit Francof. 1621. 8. Novissime in usum Delphini hunc scriptorem illustravit, omniumque indice verborum auxit Iulianus Floridus Paris. 1688. 4. duobus volum.

5. TERTVLLIANVS Carthaginiensis, magnus Ecclesiae doctor, omni eruditionis genere florentissimus, mysteriorum idololatricorum callentissimus, vitae sanctioris studiosissimus.

* Stilus ejus succi plenus et sublimior est; at pingue tamen quiddam et peregrinum sonat. In libello de Pallio maxime frigidus videtur. Tam tenuem enim causam acturus, tantis incedit cothurnis, ut in Philippum invectus Demosthenes non gravius sublimiusque loqui potuisset. Conf. Samuel wehrenfels diatriben de Meteoris orationis, §. 19. Scilicet ut Africa monstrorum ferax est, its etiam stilus Africanorum sequioris aevi fere aliquid monstri alit, habitumque prae se fert minus naturalem, sed eum potius, qui mox distortus est, mox caput inter nubila condit.

+ Editio palmaria est Parisina cum Rigaltii, Pamelii, Lacerdae, Priorii, aliorum notis, 1663. fol.

6. ARNIOBIVS After, Rhetoricen professus in urbe Numidiae Sicca, ex ethnico Christianus, scripsit libros VII. adversus gentes, reconditae eruditionis, sed stili asperioris.

* Ab illa, quam nemo litteratorum magnopere probat, voces ac locutiones confingendi audacia haud immunis est Arnobius, Marcellinus, syminachus, Vegetius et Firmicus. Paullo abstinentior notarur Minucius Felix, Spartianus, Lampridius, Trebellius Pollio, Capitolinus, Vulcatius, Vopiscus, Serenus Sammonicus, Iuvencus, Avienus, Rhemnius Fannius, Lactantius, Prudentius, Hilarius, Marius Victorinus, Vlpianus cum fragmentis veterum ICtorum. His autem adhuc castigatior censetur puriorque Iulius Obsequens, a Lycosthenis additamentis liber, Aurel. Victor Censorinus, Servius, Macrobius, Ausonius, Calphurnius, Nemesianus. Borrich. Cogit. p. 19.

+ Praeclara editio Arnobii est, quae prodiit Lugd. Bat. 1651. 4. cum adnotationibus Canteri, Stewechii, Elmenhorstii et Heralidi.

7. AMMIANVS MARCELLINVS Antiochenus, luculentus rerum Romanarum scriptor, veritatis studiosissimus; sed, ut miles et Graecus, Latinitatis leges non ubique servavit. Vixit sub Gratiano et Valentiniano, et reliquit Historiarum sive Rerum gestarum a Nervae principatu ad excessum usque Imp. Valentis libros 31: quorum primis tredecim deperditis soli aetatem tulerunt postremi duodeviginti, qui incipiunt a facinoribus Caesaris Galli.



page 1883, image: s0990

* Fueritne Christianus, an idolorum cultor, eruditi disputant. Pro Christiano eum habuere viri doctissimi P. Pithoeus et Claudius Chiffletius. Confer P. Baelii Lexicon in Marcellino notā B. At si Christianus fuisset, qui sub christianis scribebat Imperatoribus, in historia non ita dissimulasset suam religionem, ut ethnicismo favere etiam videretur. Homo ethnicus autem, Christianorum Principum auctoritate permotus, facilius potuit ab se impetrare, ut ab iniquiore de Christianis judicio abstineret. Summe venerabili Moshemio Commentat. de turbata per recentiores Platonicos ecclesia, dissertationum ad Hist. Eccles. pertinentium volumini ed. Altonavii 1733. inserta p. 162. seqq. pro ejusmodi homine habetur, qui exemplo plurium Platonicorum, ut qui tunc temporis sapere praeter ceteros volebant, Christum cum idolis miscuerit. Conf. Cave in Chartophylace p. 87. seq. et Ioh. Gottl. Heineccii diss. de Philosophis semi - christianis, inserta ejusdem opusculorum variorum Sylloge, olim seorsim editorum, jam in fasciculum collectorum, Halae Magdeb. 4. 1735.

+ Editiones optimae sunt Fr. Lindenbrogii Hamb. 1609. 4. Hadr. Valesii, Paris. 1681. fol. et Iac. Gronovii Lugd. Bat. 1693. fol. et 4. quae multis Imperatorum nummis, imaginibus, obeliscis in aes incisis exornata est.

8. Aurelis SYMMACHVS Romanorum Orator et Consul, Epistolarum libros decem reliquit, Laconico stilo exaratos, nec nisi, quum veterum more loquitur, ad imitationem trahendos. Acerrimus gentilismi propagator fuit, cujus tamen scripta confutarunt Ambrosius et Prudentius.

+ Omnium optime prodiit Paris. 1580. cum Iureti notis, et Mogunt. 1608. 4. cum Scioppii notis.

9. Flavius VEGETIVS Renatus Vir illustris, qui tamen puri scriptoris exemplum non praebet. Conf. paullo ante Arnobius. Scripsit satis docte, et, ut illa tempora ferebant, satis eloquenter, ad Valentinianum II. Augustum Epitomen Institutorum rei militaris libris 5.

+ Prodiit Lugd. Bat. 1607. 4. Vesaliae Cliviorum 1670. 8. cum Stewechii, Modii et Scriverii observationibus, Item una cum Stratagematibus Frontini Paris. 1607. 4. Insertus tandem Corpori veterum de re militari scriptorum, Lugd. Bat. 1644. 12.

10. Iulius FIRMiCVS MATERNVS Siculus, Vir Consularis, ut vulgo putant, provectiore demum aetate ex ethnicismo, divinā adjutus ope, ad evangelium Christi eluctatus est, quā coelesti luce collustratus post annum Christi 340 eruditum, disertum ac pium librum scripsit de Errore profanarum religionum ad Constantium et Constantem Augustos. Scripsit etiam ante hunc librum Opus Astrologicum seu Libros 8. Matheseos. Mutilus saepe est, et variis naevis deturpatus.

+ Liber de Errore profanarum religionum, elegantissime editus est 1603. 8. cum adnotationibus Wowerii, e bibliopolio Frobeniano, una cum Minucio Felice: quae quidem Woweriana editio ab illo tempore saepe numero repetita fuit, etiam accedente curā Iac. Oiselii, Lugd. Bat. 1652. 4. 1672. 8.

11. Lucius Caelius LACTANTIVS Firmianus Rhetor Nicomediensis, Arnobii discipulus, Christianus Cicero, oppugnator falsi Deorum cultūs felicissimus.

* Qui ad diviniorem litteraturam animum appellunt, sciant, dictionis nitore inter Patres Ecclesiae Occidentalis eminere, praeter hunc Lanctantium nostrum, cui merito primas deferimus partes, etiam Cyprianum, Augustinum et Hieronymum.

Sunt tamen et in Lactantio naevi quidam, saeculo, quo vixit, proprii, quos aeque ac virtutes illius cum curā expendit Dissertatio, quae in Academia Halensi prodiit, de Stilo Lactantii. Institutiones ejus divinae multo nitidiores sunt Libello de Mortibus persecutorum, quem Baluzius e codice Colbertino exscriptum primus extulit Tom. 2. Miscellan. Paris. 1679. Vnde hunc librum non Lactantio, sed Caecilio cuidam tribuendum existimat Massuetus. Sed nec is libellus vel ob res, quas complectitur, notatu dignissimas videtur praetermittendus.

+ Editiones Institutionum exstant variae in quibus et Cellarianae locus haud postremus debetur. Alter vero libellus luculenter cum adnotationibus Baluzii, Gisb. Cuperi, Columbi, Toinardi, Graevii, El. Boherelli, Thom. Gale, Iac. Tollii editus est a Paulo Bauldri, Vltraj. 1692. 8.

12. MINVCIVS FELIX Afer, causarum patronus apud romanos, ornatiore, quam Tertullianus, stilo instructus.

+ Dialogum contra gentes conscripsit, qui inscribitur Octavius. Nitidissime eum edidetunt Christophorus Cellarius Halae 1699. 8. et Iac. Gronovius Lugd. Bat. 1672. 8.

13. Thascius Caecilius CYPRIANVS Carthaginiensis Presbyter, Martyr, magnae auctoritatis inter Patres Latinos, quod oratoris proprium est, composite,


page 1885, image: s0991

ornate et copiose de rebus suis sidderit. Confer, quae paullo ante occurrunt ad Lactantium.

+ Prodiit Oxonii 1682. fol. Bremae 1690. Amst. 1699.

14. MACROBIVS Ambrosius Aurelius Theodosius Vir Consularis, sacrique cubiculi Praefectus, Honorii et Theodosii Iun. temporibus, perspicue quidem loquitur, sed non pauca et palam barbara et soloeca habet.

* Scripsit doctissime in luculentissimum illud e Ciceronis libris de Rep. a)pos1pas1ma/tion, quod qppellatur Somnium Scipionis, libros 2. ad Eustathium filium; it. Saturnaliorum Conviviorum sive variarum dissertationum super variis jucundae et reconditae doctrinae argumentis ad eumdem Eustathium, Libros 7. Locos 35 ex Noctibus Atticis A. Gellii ad verbum propemodum exscripsit et mutuatus est, et librum septimum fere integrum ex Plutarcho repetiit: unde modo Plutarchi Simia; modo Gellii Laverna sive Fur dicitur: sed immerito tamen, eo quod cum maximo judicio id fecerit. haud ex jejuno conseribillandi studio.

+ Prodierunt ejus opera saepius: sed optima est editio, quae cum adnotationibus variorum curā Ge. Hornii lucem vidit 1665. 8vo.

15. ICTI VETERES: VLPIANVS, IVL. PAVLLVS, POMPONIVS, CELSVS, MODESTINVS cet. quorum verba in Pandectis seu Digestis allegantur, inter sui saeculi homines Latine doctissimi. Nam ex veteribus ICtis solis Latinam linguam, si de periisset, instaurari posse, ait Laurentius Valla: qui tamen adulationis in eo nimius est, teste Vossio de Vit. Lib. 5. p. 766. item Instit. Orat. Parte 2. Lib. 4. c. 9. et Sanctio Minerv. p. 259. Conf. Ant. Duckerus de stilo veterum ICtorum.

* Hoc saltem tam verum est, quam quod verissimum, veteres hos ICtos quum antiquissimas leges, et monumenta antiquitatis Romanae omnium diligentissime perreptaverint, incorruptae Quiritium linguae notas prae se ferre manifestissimas. Nec tamen judicio huic nostro, opinor, magnopere obstabunt rariora illa Latinitatis minus custoditae vestigia, quae ut alibi, ita exempli gratiā Tit. 2. Lib. 1. sagacioribus rerum arbitris, et litterarum satis intelligentibus vel suā sponte se offerent.

Consulto etiam scripserim: Veteres hos ICtos. Nam sequiore aevo varia in jurisprudentiam invecta sunt vocabula, quae ab antiqua Romanorum elegantia haud parum discrepant.

16. CENSORINVS artis Grammaticae doctissimus, temporibus Alexandri Severi, Maximini et Gordiani vixit, et commentationem Astrologicā et Mathematicā doctrinā refertissimam de Die natali seu de Humana originie, satis Latine pro aevi hujus genio scripsit.

+ Optima editio est Henr. Lindenbrogii Lugd. Bat. 1642. 8. impressa, et quae nuper cum variorum notis prodiit.

17. AELIVS SPARTIANVS

18. AELIVS LAMPRIDIVS

19. IVL. CAPITOLINVS

20. TREBELLIVS POLLIO

21. VVLCATIVS GALLICANUS et

22. FLAVIVS VOPISCVS qui sex scriptores omnes imperante Diocletiano, aut Constantio, qui ei successit, vel certe filio ejus Constantino vixerunt, et Scriptores Historiae Augustae nominatim et praecipue dicuntur, quoniam Historiam Imperatorum Romanorum inchoatam a Suetonio, ab Hadriano usque ad Caracallam continuarunt, et maximi merito habentur ob rerum, quas tradunt, varietatem; licet habeant multa admixta, quae in stilo puriori tolerari minus possunt, non mulla item otiose repetita, ac quaedam confuse tradita, scitu etiam necessaria subinde omittant.

+ Ediderunt eos Isaacus Casaubonus et Claudius Salmasius, quorum notae cum saepius, tum potissimum Lugd. Bat. 1670. 8. Vol. 2. prodierunt.

23. Quintus SERENVS SAMMONICVS pater Sereni Sammonici, qui Gordiano Iuniori praeceptor fuit, ipse clarus sub septimio Severo et Antonino Caracalla, a quo postremo in coena interemtus periit. Vir inter saeculi sui doctissimos ingentem reliquit bibliothecam voluminum 62000, quam filius Gordiano Iuniori dono dedit.

* Ex variis ejus scriptis, Physici, Mathematici et Philologici argumenti, solum ad nos pervenit Carmen Heroicum, praecepta de Medicina parvo pretio parabili ad curandos praecipuos humani corporis morbos, eomplexum. In his non nulla superstitiosa occurrunt: coterum sine ullo pigmento Poetico cuncta sistuntur; nec syllabarum quantitas ad Etymologiae et veterum leges ubique exigitur.

+ Exstat hoc Carmen inter Poemata vetera, Parisiis 1590. 16. edita. Editum etiam saepissime cum Celso Medico: et Tiguri seorsim, cum Comment. Humelburgii; it. Basil. cum scholiis Georgii Pictorii; it.


page 1887, image: s0992

Amstelod. 1662. 8. a Rob. Keuchenio, cum adnot. et commentariis.

Apparet etiam inter scriptores Medicos ab Aldo junctim editos: quae Collectio etiam repraesentat Coelium Aurelianum Tardum, alias Soranum Latinum dictum, aetatis aeneae scriptorem, qui sub fin. Saec. 2. vixit, ac Libros 5. de morbis chronicis, et Lib. 2. de morbis acutis reliquit, parum declinans a castitate linguae Rom. antiquā. Non tacendus dic scriptor hoc loco erat, quia subinde Part. Etymol. Sect. 2. ad eum provocamus.

24. HILARIVS Pictaviensis in Gallia Episcopus, Athanasii o(mh/lic kai\ s1u/gxronos2, cui etiam in retundenda Ariana pravitate strenuum se adjutorem praebuit.

+ Scripta ejus nitidissime edita sunt Paris. 1693. fol. curā Petri Coustant.

* Genesis s. Hexaemeron Carmine Epico scriptum, non hunc nostrum, sed: Hilarium Arelatensem auctorem agnoscit; quamvis Operibus hujus nostri subjungitur.

25. Aurelius PRVDENTIVS Clemens Hispanus, Poeta Christianus, magnis dignitatibus functus sub Imperatoribus Arcadio et Honorio, rebus divinis carmine exprimendis vacavit, in quibus pietatis sensum prae se fert valde insignem.

* Ceterum varia tractat argumenta, et vario metri genere scribit: etiam mox genium aetatis suae scribendo prodit, mox obsoleta adfectat et Lucretium imitatur: atque omnino Prosodiae leges non satis arte custodit.

+ Editiones praestantiores sunt

1. Weitzii, Hanov. 1613. 8.

2. Nicol. Heinsii. Amstelod. 1667. 4.

3. Stephani Chamillardi in usum Delphini, Paris. 1687. 4.

26. IVVENCVS Presbyter Hispanus, Evangelium Matthaei libris 4. paene ad verbum carmine Hexametro expressit, stilo usus exili.

+ Insertus est Corpori Poetarum veterum, quod post s1unagwgh\n Aldinam 1502. 4. et Basileensem 1541, diligentius collegit, recensuit et notis illustravit Georg. Fabricius Basil. 1562. 4.

27. RHEMNIVS FANNIVS scripsit artem Grammaticam. De stilo ejus vide, quae dicta sunt supra ad Arnobium.

+ Libellus hic editus est Basil. 1527. 8. apud Adamum Petrum una cum aliis quibusdam antiquis Grammaticis.

Exster et inter Grammaticos veteres Hanov. 1605. ab Elia Putschio collectos, et editos.

Tribuitur etiam ei Libellus de Ponderibus et Mensuris Carmine Hexamerto conscriptus; quod tamen alii ad Renium Favinum, plures ad Priscianum referunt. Locum invenit in Poematibus veteribus a Pithoeo collectis. Recusus deinceps est cum eliae Vineti notis Parisiis 1565. 8. et insertus deinceps Tomo XI. Thesauri Antiquitatum Romanarum Graeviani p. 1693. seq. Et cum adnotationibus Rob. Constantini exstat ad calcem Celsi ac Sereni, Lugd. Bat. 1566. 8.

28. Fabius MARIVS VICTORINVS Afer, Rhetor romanus, in extrema demum senectute ad Christum conversus, quem contra Arianos et in Epistolas Paullinas non satis caute commentarios scripsisse, Hieronymus testatur, ejus, ut vulgo creditur, discipulus.

+ Inserti sunt bibliothecae Patrum, tres ejus Hymni de Trinitate, et Heroicum Carmen de Maccabaeis.

29. CLAVDIANVS Poeta, Alexandrinus, Tribunus Notariorum, et in aula Imp. Arcadii magnae auctoritatis, ethnicus pervicacissimus, ad veterum tamen Poetarum gloriam quodammodo accedit, licet in tumorem subinde excrescat, praesertim in luxuria epithetorum.

+ Prae reliquis notandae editiones sunt:

1. heinsiana Lugd. Bat. 1641. 12. cum scholiis Nicol. Heinsii.

2. Barthiana, Francof. 1650. cum secundis curis C. Barthii.

3. Schreveliana Amstelod. 1659. it. 1665. 8. cum variorum notis.

30. Decius Magnus AVSONIVS genere Gallus, patriā Burdegalensis, Vir Consularis, Gratiani et fratris Valentiani Augg. praeceptor, Poeta, Grammaticus et Rhetor, scripsit carmina multa et varia ingeniose et acute, stilo autem duriusculo, in Epigrammatibus ita lasciviens, ut ethnicum magis improbum referat, quam Christianum, pro quo tamen, saltem ratione externae professionis, habendus est. Ennium et Lucilium, quam Virgilium, sequi maluit.

+ Luculenta editio est, quae prodiit 1575. Burdigalae cum commentariis Vineti.

Nec spernenda, quae exiit Lugd. Batav. 1671. procurata a Tollio, cum adnotationibus Scaligeri, Acursii, Freheri, Barthii, Gronovii, Graevii, cet.



page 1889, image: s0993

31. Rufus Festus AVIENVS, Italus, et a Christiana Religione alienus, judice Fabricio Bibl. Lat. p. 591: Gratiani et Theodosii principatu vixit.

* Arati Astronomica, et Dionysii Periegetae Geographica Latino carmine expresiit; Fabulas item Aesopi 42. Latinis elegis reddidit non invenustis.

In Arato illud vertendi genus secutus est, quo, quae obscuriora sunt in scriptore, cum quadam interpretationis mixtura expoliuntur atque illustrantur; et hāc ratione non modo metaphrasten, sed etiam paraphrasten egit.

+ Haec Arati Metaphrasis seorsim primum prodiit Venet. 1488. 4: deinde cum Arato et aliis illius Metaphrasibus ibid. apud Aldum 1499. fol. et Paris. 1559. 4. apud Guil. Morellum cum ejus castigatt. et ex officina Sanct-Andreana 1589. 8: denique ab Hugone Grotio Syntagmati Arateorum inserta et notis illustrata est Lugd. Bat. 1600. 4.

Metaphrasis Periegeseos Dionysii Alexandrini, primum prodiit Venetiis 1488, 4: et longe emendatior inter vetera poemata, a Pithoeo collecta, Paris. 1590. 8. et 1596. 12. a quo tempore Madriti recusa sunt opuscula Avieni, quae exstant, omnia, typis luculentis, sed vix usquam, quam Pithoeus ediderat, castigatiora 1634. 4. edente ex Ramiresii Bibliotheca Petro Melian.

Fabulae Aesopitae saepius minore formā lucem adspexerunt una cum fabulis Graecis Aesopi, aliisque Mythologis, et inter vetera poemata P. Pithoei, et inter fabulas variorum auctorum recensitas, et illustratas ab Isaaco Nicolao neveleto, Heidelb. 1610. Francof. 1660. 8. Praeterea a Theodaro Pulmanno castigatae e tribus Codd. MSS. Antwerp. 1585. 12. additis variis lectionibus. Prodierunt etiam Genevae in corpore Poetarum latinorum, et Madriti una cum reliquis Avieni Poematis: Arnhemii itidem 1649. 8. et cum Homeri Batrachomyomachia, selectisque Aesopi Fabulis Graeco-Latinis, Lugd. Bat. 1632. 8.

32. IVLIVS OBSEQVENS de cujus patria et aetate nihil fere explorati adferre licet, nisi quod castigatus sermo, quo utitur, meliori aevo eum floruisse et Praenomen Iulii, Romanum gente fuisse, indicio sit, libros 2 de Prodigiis in Romano Imperio visis, servato temporum ordine, scripsit stilo simplicissimo. Hoc saltem certum est, eum ante Honorii Imp. tempora vixisse. Ex scriptis ejus argui etiam potest, eum ethnicum fuisse.

+ Praestat editio Thom. Hearne, Oxoniae 1703. 8.

33. Sextus AVRELIVS VICTOR, Afer, ut vulgo credunt, Romae Consul et Historicus insignis, scripsit de Viris illustribus urbis Romae; quam commentationem alii tribuunt Cornelio Nepoti, alii Plinio Iun. alii Suetonio; sed perperam. Scripsit item Librum de Caesaribus ab Imp. Augusto usque ad Constantium Constantini M. filium; cujus editionem primam debemus Andreae Schotto Antwerp. 1579. 8. Idem Schottus librum de viris illustribus illustravit Duaci 1582.

* Ad eum etiam vulgo refertur Libellus de origine gentis Romanae; item Epitome de vita et moribus Impp. Romanorum: sed utrumque abjudieatur nostro ab eruditioribus.

+ Interim editiones, quae universa haec complectuntur, hae fere sunt:

1. Antwerpiensis cum Comment. A. Schotti 1579. apud Plantin. 8. et 1582. 8.

2. Wecheliana in Tomo primo Historiae Romanae scriptorum ex recensione Frid. Sylburgii, Francof. 1588. fol.

3. Hanoviensis cum Iani Gruteri notis, in Tomo 2. Historiae Augustae scriptorum, 1610. fol.

His accedunt aliae tres elegantissimae, quarum

1. Prodiit Lugd. Bat. 1671. 8. cum iconibus in aes incsisi et notis variorum.

2. Paris. in usum Delphini cum animadv. Annae, Tanaquilli Fabri filiae, 1681. 4.

2. Trajecti ad Rhenum, curā Sam. Pitisci 1696. 8.

34. Flavius EVTROPIVS, Italus, Constantini M. primum ab epistolis, deinde Iuliani Apostatae expeditioni in Parthos sive Persas interfuit, ejus h(li[?]iw/ths2 o(mou= kai\ ai(res1iw/ths2 dictus a Nicephoro Gregora: unde non Christianum, qualis visus est bene multis, sed ethnicum fuisse colligit Lambecius Lib. 4. de Bibl. Vindob. p. 56. et Franciscus Mottanus libro de virtute paganorum T. 1. p. 670. edit. in fol. Nam quae videntur in quibusdam excusis Eutropii codicibus eum a gentilitatis nota liberare, ubi scilicet Iesum Christum Deum et Dominum nostrum vocat, ea in aliis codicibus desiderantur cuncta.

* In Breviario suo historiam Romanam ab ipsis urbis primordiis ad occasum paene Occidentalis Imperii stilo simplici et satis terso tradidit.

+ Si quid naevi ex saeculi sui barbarie trahit, facile illud notari evitarique potest, si jungantur notae Christophori Cellarii, in quibus illi lapsus accurate notantur. Quare et ejus editionem, quae prodiit Cizae 1678. 8.


page 1891, image: s0994

adolescentiae litterariae prae ceteris commendandam existimamus.

35. SERVIVS Honoratus Maurus, Grammaticus, Saec. IV. floruit. Scripsit Commentarios in Virgilium, Interpretationem in Ael. Donatum. It. De ratione altimarum syllabarum.

+ Commentarius in Virgilium, non nullis hujus Poetae editionibus ad singulas paginas substratus integer est. Commentationes autem binas posteriores Elias Putschius exhibet in Collectione sua veterum Grammaticorum.

36. T. CALPVRNIVS Siculus, Cari et Carini aetate Eclogas bucolicas scripsit, et quidem pro aetate sua satis terse.

+ Primum editus ab Aldo manutio cum Poetis Nemesiano, Gratio cet. Venetiis 1538.

Insetus etiam Collectionibus veterum Poetmatum Pithoei; itemque operā Titii, Barthii, Vlitii; quo de supra ad Gratium in aetate aurea.

37. M. Aurelius NEMESIANVS Olympius, Carthaginiensis, Cari et Carini aetate Cynegeticon i.e. Carmen de venatione, conscripsit, stilo satis suavi nec inerudito.

+ Veterum Poematum collectionibus additur: ut videre est supra ad Gratium; et ad proxime praecedentem Calpurnium.

38. PANEGYRISTAE VETERES

CLAVDIVS MAMERTINVS

EVMENIVS

NAZARIVS

LATINVS PACATVS et reliqui, quorum nomina ignorantur, duodecim illorum panegyricorum auctores.

+ Hos inter quum Plinii Minoris Panegyricus familiam quasi ducat, et primum occupet locum; supra sub hoc Plinio fusius de hisce omnibus eorumque editionibus dictum est; quo quidem ea propter remittimus lectorem.

* Horum dicitio, si Plinium excipias, qui ad hanc classem non pertinet, etsi Poetica magis, quam Oratoria subinde videtur, et novitatem quamdam interdum redolet; multum tainen Latinitati studet et inventioni, et arti.

+ Cum Claudio Mamertino non confundendus est CLAVDIANVS MAMERTVS, Episcopus Viennensis, aetatis ferreae scriptor, qui reliquit Carmen contra vanor Poetas, Lib. de Statu animae ad Sidonium Apollinarem, Hymnum de passione Domini, cet.

39. AMBROSIVS ortu Gallus, Episcopus Mediolanensis, numeratur inter quattuor patres Latinos, quos, quia ceteris antecellunt, Cardinales vocant: tres autem reliqui sunt Hieronymus, Augustinus et Gregorius. Ambrosii adhuc pueri, in cunis dormientis, os apes ambire visae sunt, non sine praesagio futurae eloquentiae.

* In dictione nulli Ecclesiae Patrum postponendus. Innumeras usurpat argutias. Praeter commentationes varias etiam haud paucso Hymnos venustissime conscripsit, quorum haec fere ratio est, ut quarto quoque versu sententiam absolvant, ut alternatim decantari possint.

+ Opera ejus curā Benedictinorum Basileae et Parisiis saepe impressa prostant duobus voluminibus distincta. Eminet tamen illa Parisina editio, quae est anni 1691.

40. HIER ONYMVS Stridone, oppido Dalmatiae, ortus, Presbyter nulli certae Ecclesiae addictus, variā nec vulgari eruditione imbutus, monachismi tamen praesertim et monogamiae illi, quae polygamiae successivae opponitur, defensor strenuus. Castissimus Latinitatis inter Patres.

+ Opera ejus multa, in 12 Tomos distincta, variis in locis impressa prostant. Erasmi tamen editio Basileensis aliis praefertur.

* Scriptores praecedentis argenteae, et hujus aeneae, nec non sequentis ferreae aetatis, paullo aliter ordinavit Scioppius. Quos enim alii, ad argenteam aetatem, referunt, Quintilianum videlicet, utrumque Plinium, Suetonium, florum, Statium, Val. Flaccum, Martialem, sillium Italicum, Tacitum, Iuvenalem, Gellium, Frontinum, Sulpiciam; Scioppius, ad aeneam, rejicit; et quos illi in aenea ponunt, Apulejum nempe, et reliquos, hic ferreae adicit aetati; et reliquis tandem, quos alii in ferrea collocant, hic ligneam et luteam tribuit. Vtique autem commodissimum videtur, omnes scriptores his quattuor nostris includere aetatibus: cujus rei rationem sufficientem reddit Olaus Borrichius in Cogit. quamvis ipse in Consp. Script. Lat. Ling. p. 3. Hyginum aureae, et Scribonium, Petronium, Iustinum, argenteae aetati nolit admiscere.

Sunt etiam, quibus distinctio haec a metallis, praceunte Hesiodo L. 1. Op. et Dier. et Ovidio L. 1. Metam. Fab. 3., arcessita non ita placuit, ut in ea adquiescerent: sed pro ingenii ubertate aliunde distinguendi


page 1893, image: s0995

nomenclaturam sine negotio duxerunt. Ita nimirum M. Autonii Sabellici prodiit de Latinae linguae reparatione Dialogus, cui accessit Dissertatio de periodis litterarum, et de quinque aetatibus Romanae linguae ex bibliotheca Ioh. Philippi Parei Neapoli Nemetum (Zu Neustadt an der Hart, im Churfurstenthum Pfalz ) 1671. Secundum hanc Dissertationem posset Linguae Latinae, ad hominis exemplum, sua Infantia, Adolescentia, Aetas virilis et Senectus, partim Viridis, partim Decrepita, tribui. Infantia sese repraesentat a condita Vrbe, tam sub Regibus, quam sub Decemviris et Consulibus, usque ad bellum Punicum 1. exclusive: Adolescentia usque ad deletam Carthaginem et Corinthum, sub Livio Andronico, Ennio, Naevio, Pacuvio, Catone, Terentio, Lucretio: Aetas virilis usque ad Trajanum et Hadrianum, quo tractu temporis Cicero, Caesar, Nepos praecipue in numerum veniunt: Senectus et quidem viridis usque ad Honrium et Arcadium; decrepita autem usque ad incursiones habarorum in provincias Romanas. Infantia et Iuventus. complectitur illud tempus, quod auream aetatem antecedit: Tempus virile, auream et argenteam aetatem: Senectus vegeta, aeneam; decrepita, ferream. Atque hanc ipsam divisionem secutus vel nuper adeo est Ioh. Nic. Funccius in Libb. de Origine et pueritia, it. adolescentia, virili aetate, et senectute L. L. ed. Marburgi 1722. 1723. 1727. 1735. 1736. 4. Idem Sabellicus libro modo laudato p. 54. seqq. et, qui hunc secutus videtur, Clericus Art. Crit. P. 1. p. m. 41. Latinae linguae aetates dividit in a)rxh\n, a)kmh\n et parakmh\n, in principium, summum fastigium, et declvitatem. Hadvianus Cardinalis in Epist. Dedicat. libelli sui de Serm. Lat. ad Carolum Principem Hisp. quattuor Latinitatis tempora constituit: antiquissimum, antiquum, perfectum et imperfectum.

IV. FERREA AETAS partim; partim FIGLINA.

* A Roma saeculo V. a Gothis capta, usque ad instauratas litteras.

Hāc aetate quidquid nove confictum est, barbaris jam per omnia grassantibus, barbarum haud dubie aestimandum erit: quod de aetate aenea timide pronuntiandum. Quidquid igitur in his scriptoribus sine veterum exemplo occurrit, tanti merito aestimaveris, quanti illa, quae hodie finguntur, et insuper fingi possunt: quamvis enim sint antiquiora; magis tamen a faecibu pura, et melius Latina non sunt. Sane tempus hoc reddidit sermonem barbarum, quo, irrumpentibus in Italiam Gothis et Longobardis, cum Romani imperii decrementis ipsa qouque lingua Romana detrimenta patiebatur. Tum enim linguae pristinus nitor inquinato sermonis genere contaminari coepit, omnisque fere splendor illius deinceps exstinctus est: et in deterius tandem plane res data, quum incrementa sacri caperent ordines, nec quisquam Latialis eloquii curā adficeretur. Illis enim temporibus grande nefas haberi coepit, et brevibus Gyaris aut carcere dignum, si quis Ciceronem legeret, aut elegantiori et puro loquendi generi studeret enixius; eam praecipue ob causam; quod infeliciter plane Hieronymus hanc tentarit aleam, qui nescio a quo irato genio in somnio egregie dedolatus fuerit, eo quod Ciceronem diligentius legisset.

Scriptores hujus aetatis, quorum multi initio ejus, hoc est, saeculo V. Latine, nec incomte scripserunt, si paucas quasdam maculas excipias, sunt fere sequentes:

SAECVLO V.

1. Aurelius AVGVSTINVS, Tagastae in Numidia natus, Episcopus Hipponensis in africa, maximae inter Patres Latinos auctoritatis. Libri ejus Confessionum et de civitate Dei, prae reliquis commendandi videntur: hi quidem ob reconditam eruditionem et antiquitatis memoriam; illi propter pios animi motus, quos excitare possint in animis legentium.

?Opera ejus prodierunt Paris. 1679. 1690. 10. Voluminibus, ex edit. Thomae Blampini, et aliorum Benedictinorum Congregationis S. Mauri.

Hilarii, Ambrosii, Augustini, Gregorii M. aliorumque Hymni editi sunt ab Elia Ehingero Francof. 1578.

2. SVLPICIVS SEVERVS, Niobrix Gallus, Presbyter et discipulus S. Martini, Christianus Sallustius, Historiae sacrae duos libros, Vitam Martini praeceptoris sui, Episcopi Turonensis, et Dialogos tres, totidemque Epistolas reliquit.

+ Historiam sacram primus edidit Flacius ex MS. Bibliothecae Hildesiensis, Basil. 1556. 8.



page 1895, image: s0996

Epistolae et Dialogi lucem adspexere ex officina Aldi 1502. 4. cum Iuvenco et aliis, atque Paris. 1511: quas binas editiones Rittershusius epistolā MS. ad Putschium tam emendatas esse adfirmat, ut veteris manu exarati codicis instar esse possint.

3. PROBA ALCONIA Poetria, uxor Adelphii Viri consularis Clarissima, ortu Romana, Centonem ex Virgilio de fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, historiam V. et N. T. sic complexa.

+ Prodiit

1. Apud Aldum, cum Sulpicii Severi Historia, 1502. 4.

2. Apud henr. Stephanum, 1578. 12. et Francof. 1541. 8.

3. Occurrit etiam in Centonibus Virgilianis, quos edidit post alios Henricus Meihomius Helmstadii 1697. 4; et in Virgilio-Centonibus aliorum auctorum, Colon. 1601, 8.

4. Prodiit etiam ex recensione et cum adnot. I. H. Kromayeri, Halae 1719.

4. PAVLVS OROSIVS Hispanus Presbyter, discipulus Augustini, ad quem conscripsit 7 libris Historiam Sacram et civilem a condito orbe ad sua tempora, adversus paganos.

+ Prodiit Moguntiae 1615. 8. curā andr. Schotti, cum animadversionibus Fr. Fabricii, et Lud. Lantii.

5. PROSPER AQVITANVS seu Aquitanicus, Episcopus Regiensis in Gallia, Augustini discipulus, Chronologus et Poeta eximius, longe tamen carminibus, quam solutā oratione elegantior, praeclara multa edidit.

+ Scripta ejus Poetica cum Paullini Poematibus a se recensitis edidit Pulmannus Antwerp. 1560. 12.

Chronicon ejus integrum ex Labbei editione recusum Tom. 11. Antiquit. Rom. Ioh. Georg. Graevii: constant autem Tomis X. ed. Trajecti ad Rhenum ab A. 1695. ad 1700. fol.

6. Coelius SEDVLIVS, Presbyter Scotus, in prorsa scripsit et vorsa. Poemata ejus perspicuitatis et elegantiae et pietatis laudem habent; quamvis syllabarum morae et tempora metri leges non numquam excedunt.

+ Scripta ejus cuncta inserta sunt Tom. VI. Bibliothecae Patrum.

Speciatim Poemata ejus cum Aratore, Iuvenco et Fortunati Hymnis edidit Theod. Pulmannus, Basil.

7. RVTILIVS CLAVDIVS NVMANTIANVS Gallus, Vir Consularis, Vrbique praefectus (Gouverneur zu Rom ) et Magister officiorum sive Magister palatii (Gross-Hofmeister. ) Scripsit de reditu suo sive Itinerarii libros 2. Versibus elegis admodum nitide; ed odium in iis spirat religionis Iudaicae juxa atque Christianae.

+ Posterioris libri maxima parte amissa, quae hujus insignis Poematis supersunt, subinde edita sunt. Omnium autem editorum industriam complexus est et sua ipsius ac Graevii animadversionibus auxit theodorus Iansonius ab Almeloven in elegantissima sua hujus Poetae editione, Amstelod. 1687. 12.

* Hi memorati septem scriptores aequant, si non aliquando superant, industriam aetatis aeneae scriptorum. Postea vero quam Roma primum sub Odoacro, deinde sub Gothis fuit, atque a variis gentibus, quas Romani barbaras vocarunt, misere discerptum est imperium, quamvis litterarum tenebrae quotidie fierent manifestiores; ne sic tamen omnis earum splendor exstinctus est. Hinc laudem adhuc suam merentur novem scriptores sequentes:

8. SIDONIVS APOLLINA. RIS, Gallus, primo Dux belli contra Gothos, deinde Episcopus Claromontanus Arvernorum (zu Clermont in Auvergne ), cujus exstant Epistolae et Carmina: in quibus vehementer adfectatus tumor apparet. De suis degenerantis eloquentiae scriptis ingenue confitetur. Quare in Latinitatis causa, quamvis haud omnino contemnendus, tamen intestabilis scriptor est.

+ Praestantissima editio est Parisina 1652. 4. cum Sirmondi notis auctioribus, curā Phil. Labbei.

9. SALVIANVS Presbyter, ac postea Episcopus Massiliensis, vir sanctus et diligenti lectione dignus. Scripsit libros 8. egregios de Providentia et Iudicio Dei, et libros 4. de Ecclesia; in quibus scelera Christianorum, et maxime clericorum aevi sui vehementer accusat.

+ Hujus et Vincentii Lerinensis Opera edita sunt impensis Braweri, Bremae 1688. 4. Opera Salviani seorsim edita cum Comment. Conr. rittershufii Altorf. 1611. 8. et Paris. 1669. 8.

SAECVLO VI.

10. Anicius Manlius Torquatus Severinus BOETHIVS, Romanus fuit ex nobilissima Torquatorum familia


page 1897, image: s0997

Graece et Latine doctus, qui Philosophiam cum oratoria professione et Poesi conjunxit, atque honors amplissimos, interque eos Consulatum etiam gessit. A Theodorico, Ostro-Gothorum Rege in Italia, capite multatus est, quod cum Imp. Iustino clandestina contra Gothos iniisset consilia.

* Stilus ejus floridior est, ac nitidior, quam stilus Salviani. Praeter cetera Philosophica, Ticini (Zu Pavia im Herzogthum Mayland) in carcere suo celebratos libros illos de Conselatione Philosophica conscripsit.

+ Haec Consolatio Philosophica, omnium nitidissime prodiit, cum eruditis notis Renati Vallini, Lugd. Bat. 1656. 8 et 1671. 8.

Opera ejus omnia junctim edita Venetiis 1491. fol. et Basil. 1546. fol. curante Henr. Glareano.

* Cum hoc Boethio desiisse veterem Romanorum eloquentiam, vere observavit Miracus in not. ad Honorii Librum 3. de Script. Eccles. cap. 22. Post Boethium, qui ultimus eruditorum dictus est, per mille annos vix unus aut alter, certe apud Latinos, commemoratur, qui aliquod in doctrina liberali nomen habuerit. Ita ait Rolandus Maresius L. 2. Ep. ult. p. 532, qui et scite vocat intervallum illud temporis usque ad Petrarcham, interregnum ac velut litterarum deliquium.

Interim in censum quodammodo veniunt, nec omni laude vacant quinque scriptores sequentes:

II. FVLGENTIVS Ruspensis Episcopus in Africa, vir doctrina et morum sanctirate insignis, scripsit: de duplici praedestinatione, ad gloriam et ad poenam; Librum adversus Arianos; Libros 3 ad Trasimundum, de expositione illius dicti Iohannei: Verbum caro factum est cet.

* De suo tempore ita conqueritur: Nostri, inquiens, temporis aerumnosa miseria non dicendi petit studium, sed vivendi flet ergastulum; nec famae adsistendum Poeticae, sed fami consulendum domesticae.

Non confundendus est cum Fulgentio Ferrando, qui etiam hoc saeculo vixit, et Breviationem Cononum Ecclesiasticorum conscripsit.

Alius etiam est Fabius Planciades Fulgentius, auctor mythologiarum. Cell. C. P. 47.

12. ALCIMVS Ectidius AVITVS, Episcopus Viennensis in Gallia doctissimus, prorsā et vorsā clarissimus, reliquit Refutationes Arianorum, Nestorianorum, Eutychetis et Pelagii; Libros 9 Epistolarum; Homilias; Poemata.

* In metro leges Poeticas non semper observat; ceteroquin versūs habet haud inficetos.

+ Poematum ejus sacrorum Libri 5. continentur Corpore omnium veterum Poetarum Latinorum, ed. Genevae 1611. 4. 2. Vol. et Lugd. 1616, 4: item inter opera Poetarum veterum Ecclesiasticorum, Basil. 1562. 4to.

Cuncta opera ejus edita sunt Paris. 1643. 8. ab Iacobo Sirmondo.

13. Aurelius CASSIODORVS Ravennas, Theodorici Gothorum Regis primum Cancellarius, ad postremum Monachus, et tandem coenobii Ravennatensis Abbas, scripsit varia, facra et profana, insigni cum eruditionis apparatu, et pro suo tempore satis diserte.

Inter alios reliquit libros XII. de rebus gestis Gothorum, cujus operis brevis Epitome a Iornande, scriptore coaevo, concinnata, cum alias, tum saepius cum Cassiodori nostri operibus edita est.

+ Opera ejus omnia Rothomagi, 1629. fol. Ioh. Garetii curā digesta et emendata, inque duos distincta tomos sunt.

14. PRISCIANVS Grammaticus Caesariensis, aequalis Cassiodori, qui priscianum suā aetate in Nova Roma, sive Constantinopoli Grammaticam libro de Orthographia docuisse narrat: ut etiam Grammaticus Constantinopolitanus dicipossit. Caesareae natus est. Scripsit Commentariorum Grammaticorum libros 18; Partitiones versuum 12 principalium, sive primi cujusque in singulis libris Aeneidos; De Accentibus; De Declinatione Nominum; De Versibus Comicis; De Praeexercitamentis Rhetoricae; De Figuris et Nominibus Numerorum et de Nummis ac Ponderibus ad Symmachum.

+ Primus, Aldus Manutius ex MS. in Gallia reperto scripta ejus edidit Venetiis 1476. Saepius deinde recusa; sed minus emendate. Habentur etiam inter Grammaticos veteres Hanov. 1605. 4. ab Elia Putschio collectos.

15. MARCELLINVS COMES scripsit Chronicon urbium Constantinopolis et Hierosolymae ab anno 379 usque ad annum 534.

16. ENNODIVS Episcopus Ticinensis (zu Pavia ) in Ducatu Mediolanensi, scripsit stilo nimis allegorico Vitam Epiphanii, Epistolas, Orationes, Poemata sacra, cet.



page 1899, image: s0998

+ Opera ejus edidit Dornaci Andreas Schottus, et Parisiis Iacobus Sirmondus.

17. MARCIANVS Mineus Felix CAPELLA, Carthaginiensis ex fide librorum omnium MSS. at Madaurensis, teste Cassiodor, vir Proconsularis, in historia Aegyptiaca probe versatus, stili ut mos est Afrorum, asperi ac difficilis, in prosa ineptioris, comtioris paullo in vorsa, allegoriae studio facile inter alios noscendus: omnino etiam liberius sibi indulget, dictionisque Latinae et metri negligentior deprehenditur.

* Reliquit Satyram pros ā oratione, interjectis passim varii metri carminibus, quod scribendi genus longe felicius imitatus Boethius est; etsi in Marciano quoque doctrinae et ingenii vestigia non proletaria offendantur. Satyra haec novem libris absolvitur, quorum duo priores continent delectabilem fabulam de nuptiis Mercurii et Philologiae, a quibus p. 16. merito excludit discordiam ac seditionem, quas Philologiae semper inimicas fuisse vere affirmat. Libri septem reliqui, singuli singularum artium liberalium laudes ac praecepta complectuntur, Multa omnino in his exstant, quibus investigandis Delio urinatore opus est.

+ Auctori huic Hugo Grotius, ut adolescens 14. annorum, lucem accendere studuit, cujus editio inter alias eminet et prodiit Lugd. Bat. 1588. 1599. et 1600. 8.

Librum nonum in Tomo secundo septem antiquae Musicae auctorum edidit et emendavit Marcus Meibomius Amstelod. 1652. 4.

* Ad exemplum ejus ioh. Boracus scripsit Nuptias ICti et Philologiae, Paris. 1651. 4. Et Labbeus Bibl. nova MSS. p. 66. memorat Anonymi carmen leoninum, eodem titulo, quem Capella fabulae suae fecit, nempe de Nuptiis Mercurii et Philologiae, insignitum.

Capellam frequenter imitatur Saxo Grammaticus; ut docet Stephanius, Prolegomenis ad Saxonem cap. 19. in notis passim.

18. IVSTINIANVS Imperator leges Romanas ex tenebris, operā Triboniani, in lucem revocavit, et in codicis et Digestorum libros collegit: etiam Institutionum libros composuit, qui quasi omnium legum nucleum quemdam continent: Novas seu Novellas praeterea Leges quas ipse statuerat, in unum corpus redegit.

* Quā quidem collectione, ferreo hoc saeculo, circa annum Chriti 533, plurimum incrementi accessit prudentiae civili, et non nihil etiam litteris humanioribus, quibus leges Romanae continentur. Sed eas jam habuit barbaries vires, quibus hoe ornamento litterario frustra obsisteretur.

19. GREGORIVS Turonensis Archiepiscopus, strenue se Arianis opposuit. Scripsit Historiam, sive Annales Francorum; De gloria martyrum et confessorum; De Vitis Patrum; Libros 7. miraculorum; De Vita et Morte septem dormientium, cet.

+ Scripta ejus inserta sunt Tomo XI. Bibliothecae Patrum.

20. GREGORIVS MAGNVS a rebus gestis dictus, Episcopus seu Pontifex Romanus, scholarum ille patronus, qui vitae sanctitate et diligentiā in rebus agendis et doctrinā neminem aetatis suae superiorem habuit. Hymnos Davidicos et antiphona introduxit in Ecclesiam, ut pietas in cultu Dei publico eo magis accenderetur.

* Multa scripsit e. g. Expositiones in Librum 1. Regum, in Iohum, in Psalmos poenitentiales, in Canticum Canticorum, Librum pastoralem, et complura alia, quae variis locis edita prostant.

+ Omnia ejus opera conjunctim edita sunt Parisiis 1586. Tomis 2.

21. VENANTIVS FORTVNATVS Pictaviensis Episcopus, (zu Poictiers im Gouvernement von Orleans ) conscripsit poemata varia, epistolas et Vitas Sanctorum.

+ Poemata ejus edidit Christophorus Browerus, una cum Poematibus sacris Rabani Mauri, Mogunt. 1603. 4. et emendatius 1616.

Carmen ejus de Resurrectione, notis illustravit, et seorsim edidit Aug. Buchnerus, Witteb. 1627. 8.

Hymnos ejus Theod. Pulmannus Hymnis Sedulii, Iuvenci, Aratoris junxit Basileae. 8vo.

De Vin Martini Libri 4. una cum Severi Suplicii libro ejusdem argumenti, prodiit Paris. 1511. 4.

22. CORIPPVS Grammaticus Africanus, nec invenustus Poeta. Scripsit in laudem Imp. Iustini II. Poema Historicum libris 4 distinctum.

+ Prodiit Altorf. 1664. 4. cum Conr. et Nicolai Rittershusiorum et Michaelis Ruizii Assagrii notis.

23. ARATOR gente Ligur, (Ein Genueser ) Subdiaconus Romanus; scripsit carminum libros 2 genere Epico, quibus Actūs apostolicos complexus est.

+ Cum Sedulio, Iuvenco, et Fortunati Hymnis editus Basil. 8. a Theod. Pulmanno.



page 1901, image: s0999

24. EVGENIVS Episcopus Toletanus in Hispania, Dracontii Opuscula emendavit supplevitque, suique ingenii etiam fetus quosdam reliquit.

25. ISIDORVS Hispalensis Episcopus, (Zu Sevilien oder Sevilla in Andalusien oder Vandalitia ) Grammaticus, exscribens sua ex veteribus ejusmodi, quorum scripta fere omnia interierunt: unde haud inutilis est, et pleraque exhibet, quae nusquam alibi occurrunt. In libris 20 Originum, perpetuus exscriptor servii est. Scripsit etiam Historica. V. g. Chronicon, Historiam Gothorum, Vandalorum et Suevorum.

+ Opera ejus conjunctim edita Parisiis 1580. fol. 8 Coloniae 1617. fol. prostant.

Originum libri prodierunt

1. Venetiis 1483. et Paris. 1509. 1520. cet.

2. Cum Marciano Capella et Scriptis vett. de Differentiis et proprietate serm. Latini una cum scholiis Bonav. Vulcanii Basil. 1577. fol.

SAECVLO VII.

26. ADELMVS seu ADHEMARVS Monachus Beneictinus, et Caroli M. Capellanus, Historiam Franciae composuit, quam Aimoinus suae fere totam inseruit, quemadmodum ipse fatetur.

27. BEDA Venerabilis dictus, origine Saxo, in vicinia nostra natus, nempe in pago Denkte, haud procul Guelpherbyto sito, unde transiit in Angliam, Presbyter ibi factus. Graece et latine doctissimus fuit, circa exitum hujus saeculi, et sequentis initio clarissimus scriptor. Multa tum Historica, speciatim Historiam Anglicanam ad Ceolulphum, Regem Anglorum, scriptam, et Philosophica, cum Theologica opera composuit, quae 8. Tomis comprehenduntur, et a Wilh. Cave in Histor. Litt. fol. 474. seqq. recensentur.

+ Edita haec Coloniae 1612. et 1688.

SAECVLO VIII.

28. Flaccus ALCVINVS seu Albinus, natione Anglus, Caroli M. praeceptor, Bedae discipulus, Abbas Eboracensis, (zu York ) Pericoparum Evangelicarum in singulos dies Dominicos distributarum auctor a multis habitus, auspiciis Imperator sui scholas passim erexit, praeclare ita meritus de studiis universis; melius tamen de rerum doctrina, quam lingua Romana; quae cujusmodi hāc fuerit aetate, e Constitutionibus Caroli ipsius, et filii Ludovici, ac nepotum, clare satis cognoscitur.

* Inter varia ejus opera referuntur Homiliae ex Patrum scriptis collectae, per annum singulis Dominicis legendae. Vnde Postillarum origo.

+ Opera ejus collecta ab Andr. Quercetano (du Chesne) Paris. 1617. in fol.

29. PAVLLVS WARNEFRIDVS natione Longobardus, Diaconus Aquilejensis, et Deliderii, ultimi Longobardorum Regis, Secretarius seu Cancellarius, ac postea Monachus, Caroloque M. Imp. carus. Scripsit Historiam Longobardicam et Miscellam, quā decem libri Eutropii continuantur. Vid. Cave Hist. Litt. fol. 494.

SAECVLO IX.

30. EGINHARDVS Caroli M. Cancellarius, cujus vitam non solum, sed etiam Annales rerum gestarum Pipini Regis, Caroli M. et Ludovici Pii ab anno 741. ad annum 829, Epistolas, et alia conscripsit, scriptor in temporum horum Latinitatis tenebris satis nitidus tersusque.

* Suetonii locutiones ut suas faceret. multa affinxit Carolo M. insulsa et para\ to\ dn, ut judicat Casaubonus.

31. RABANVS MAVRVS abbas primum Fuldensis, deinde Archiepiscopus Moguntinus, inter saeculi sui doctos facile princeps, alcuini discipulus, vir pietatis studio insignis, et mysta fervidus. Praeter varia theologica scripsit etiam Etymologiarum opus.

+ Opera ejus sex tomis in fol. edita sunt 2. Georg. Calvonerio Coloniae.

32. WALAFRIDVS STRABO seu STRABVS FUldensis, Rabani discipulus, ex Monacho Benedictino Abbas factus Constantiensis, praeter librum de officiis divinis, alia opuscula collegit. Tribuitur ipsi etiam Glossa ordinaria interlinearis in S. Scripturam, ex Patribus collecta, sed quae ab aliis deinceps multum locupletata atque adeo emendata est: liber lectu dignissimus. In libro de Officiis divinis pie indignatur, caerimonias et ritus in cultu Dei religioso in dies magis magisque citra ullam necessitatem cumulari. Vid. Natal. Alexandr. Hist. Eccles. Saec. IX. c. 3. p. 232.



page 1903, image: s1000

33. ANASTASIVS Bibliothecarius et Abbas Romanus, vir Graece et Latine doctus, Historiam Ecclesiasticam ex Nicephoro Constantinopolitano, Theophane et Syncello collegit et Latine vertit: descripsit etiam Vitas Pontisicum a Petro usque ad Nicolaum 1. et Acta Concilii Constantinopolitani IV, et Nicaeni II: reliquit item Collectanea de Historia Monotheletarum, et alia.

* Vossius L. 2. de Histor. Lat. cap. 35. eum cum Anastasio Presbytero, Cardinali S. Marcelli confundit. v. Cave Hist. Litt. fol. 559. et Labbeum Tom. I. p. 252.

+ Historia ejus Ecclesiastica cum Fabreti notis prodiit Patavii 1649. fol. Vitae Pontificum Mogunt. 1602. 4. Collectance ex edit, Iac. Sirmandi Paris. 1620. 8.

34. ADO Viennensis Archi-epistopus, (Zu Vienne in Frankreich, ) scripsit Martyrologium, Chronicon ab O. C. usque ad sua tempora, et aliquot Biographias.

* Non confundendus est cum Adone Trevirensi, qui Saec. XI. floruit.

+ Martyrologiume ejus publici juris fecerunt Ludovicus Lipomann Episcopus Veronensis, et Iacobus Mosander Carthusianus Coloniensis.

Chronicon ejus aliquoties editum, tandemque insertum Bibliothecae Patrum.

35. AIMOINVS MOnachus Parisinus, aliquot Sanctorum Acta composuit.

* Non confundendus cum Aimoino, Historico illo Gallicano, et Monacho Benedictino, qui Saec. XI. floruit, et praeter Vitam Abbatis Abbonis, et Miracula Benedicti, Libros 5. de Rebus gestis Francorum, reliquit.

36. HAYMO vel AYMO Rabani comilito in monasterio Fuldensi, et Alcuini discipulus, primum Abbas Hirschfeldensis, et tandem Episcopus Halberstadiensis non modo Commentarios in libros S. Scripturae, et Homilias in Pericopas Evangelicas Dominicales reliquit; sed etiam Epitomen Historiae Ecclesiasticae, ab Ioachima Iohanne Madero, inclito Illustris Scholae nostrae quondam Rectore, Helinstadii editam, composuit eo candore ac diligentiā, quae singularem Iaudem meretur.

37. LVPVS SERVATVS Abbas Ferrierensis et Iosse-Merensis (Zu Ferrieres und St. Iosse de Mer ) in Gallia, Rabani discipulus. Scripsit de Praedestinatione librum polemicum, Vitas aliquot Sanctorum, et 130 Epistolas.

+ Conjunctim haec edita sunt Parisiis a Stephano Baluzio, et deinceps etiam locupletiora Lipsiae 1710.

38. Iohannes ERIGENA Scotus, Professor Oxoniensis, pro viro arrogantissimo habetur, Non nullas Commentationes Dionysii Areopagitae, et Scholie Maximi in Nazianzenum Latine vertit: scripsit item de Divisione Naturae; de Praedestinatione Dei contra Godeschalcum cet.

39. HINCMARVS Archiepiscopus Rhemensis, pius et doctus, scripsit de Praedestinatione; De non trina Deitate; de Divortio Lotharii et Tetbergae epistolam paraeneticam ad Carolum Crassum; Vitam Remigii; Epistolas, et multa alia, quae, quoniam candide scripta cuncta sunt, fatis arguunt, quae tunc temprois facies Ecclesiae fuerit non sane optima. Capitula ejus praecipue accusant clericorum voluptati servientium miram vecordiam.

+ Cuncta haec Iac. Sirmondus Paris. 1645. fol. duobus tomis digesta publicavit.

Epistolae ejus seorsim editae sunt cum conjecturis notisque Ioh. Busaei, Moguntiae 1602. 4 quibus accessere Theodulphi, Aurelianensis Episcopi, Epistolae ad Parochos Constitutiones Caroli M. a Lothario nepote collectae, cum adnotatt. Viti Amerbachii, Vita S. Wigbrechti Frizlar. Conf. auct. Lupo, Vita S. Roberti. Conf. Bingionum Ducis, auctore Hildegarde.

40. RHEGINO Prumiensis Monachus et tandem Abbas, *Im Closter Prum ) in Dioecesi Trevirensi, vir pius et candidus, cujus scripta historiam Eccles. et controversias Theologicas hujus aevi multum illustrant. Duos libros Chronicorum, duos que libros de Ecclesiastica disciplina et religione Christiana reliquit, a Stephano Baluzio cum adnotationibus editos, quae editio Helmstadi praefertur.

SAECVLO X.

41. ODO SEVERVS parentibus Danis, paganismo addictis, in Anglia natus, Archiepiscopus Cantuariensis, (Zu Canterbury ) scripsit Poemata, Epistolas, Statuta Synodalia, Tractatum de praesentia corporis Christi in Eucharistia.

* Non confundendus cum Odone Cluniacensi (Von Cluny ) Abbate in Gallia, ob vitae sanctitatem claro, qui varia opuscula V. g. Moralia in Iobum, Collationum sive Occupationum libros tres, Vitas aliquot


page 1905, image: s1001

Sanctorum, cet. compilavit, quae in Bibliotheca Patrum Tomo XVII. habentur.

42. LVITPRANDVS Italus, vel secundum alios Hispanus, primum Ecclesiae Ticinensis Diaconus, deinde Episcopus Cremonensis, libros 6 Historiarum sui temporis conscripsit, in qua Berengarii Italiae Regis tyrannidem graphice admodum depinxit.

+ Chronicon ejus, Librum de Pontificum romanorum gestis, quod utrumque tamen a perspicacioribus non nullis ipsi abjudicatur, aliaque ejus opera, Hieronymus de la Higuera et Laur. Ramiresius Antwerp. 1640. publicarunt.

SAECVLO XI.

43. GLABER RADVLPHVS Monachus ordinis Benedictini Antisiodorensis (Zu St. Germain d' Aunerre ( in Gallia. Historiam quinque comprehensam libris conscripsit, quae apud eruditos in pretio est, et Francofurti 1596. prodiit, quin etiam Tomo 4 Scriptorum Francicorum Fr. Duschenii inserta legitur. Confer judicium Baronii ad annum 996. Num. 25.

44. HERMANNVS CONTRACTVS Comes Woringensis, Monachus coenobii St. Galli apud Helvetos, a membrorum debilitate ita appellatus, Chronicon de sex aetatibus mundi compilavit, quod ad annum 1052. perductum Vrstisius Tomo 1. Script. Rer. Germanicarum, item Pistorius Tomo 1. Scriptor. Rerum Germ, exhibent. Valde id aestimatur ab eruditis. Trithemius hunc Hermannum ob raram istac aetate eruditionem vehementer laudat.

45. LAMBERTVS SCHAFNABVRGENSIS coenobii Hirschfeldensis in dioecesi Moguntina Monachus, historiam Germaniae ab O. C. usque ad annum 1077 conscripsit, quam Monachus Erfordiensis a)nw/numos2 continuavit. Ioseph. Scaliger de Emendat. Temporum ejus in loquendo puritatem, et in temporum putatione sollertiam laudat. Vide Pistorii Scriptor. Rerum Germ. Tomo 5. Lib. 13. f. 1334.

SAECVLO XII.

46. SIGEBERTVS Gemblacensis Monachus (Zu Gemblours in Brabant) Hieronymi Chronicon continuavit ab anno 381. usque ad 1112, eo candore et judicii gravitate, quae communi eruditorum calculo approbetur; nec nisi ab adulatoribus quibusdam Curiae Romanae, nominatim a Bellarmino de Scriptor. Eccles. p. 1215. iniquiori censura notetur, quod Gregorii VII Papae molimina contra Imperatorem Henricum IV liberius descripserit. Conf. Flacii Catalogum Test. Verit. Lib. 13. fol. 1318.

47. GVNTHERVS Monachus Benedictinus in Hannonia (In der Grafschaft hennegau ) Poeta pro suo tempore satis bonus, composuit Poema de bellis italis Friderici Barbarossae, cujus titulus est Ligurinus; in quem commentati sunt Spigelius et Rittersbusius: reliquit item Poema aliud de Passione S. Cyriaci.

48. IOHANNES SARISBVRIENSIS vel Sarisberiensis, gente Anglus, Episcopus Carnotensis, (Zu Chartres in Franckreich ) vir doctus, libere causam dixit in Regem Angliae et Papam. Scripsit Vitam Thomae, Archiepiseopi Cantuariensis; Objurgationem cleri, quā ejus accusat vitia; Polycraticon sive Libros 8. de Nugis curialium, quibus variae et miscellae quaestiunculae continentur; Libros 4 Metalogicos, qui agunt de varia eruditione; item Epistolas, quae historiae hujus aevi multam adfundunt lucem. Vid. Flac. Cat. Test. Verit. Lib. 14. fol. 1433.

+ Prodierunt quaedam ejus scripta Paris. 1610. et nominatim Polycratican ejus studio Ioh. Maire Lugd. Bat. 1639. 8. De reliquis vide Caveum.

* Potuisiem plures sequioris temporis et aetatis hujus figlinae scriptores in orchestram producere: sed quum potiores eorum recensuisse mihi videar; negligete volui reliquos, praesertim quum ratione Latinitatis nvix amplius in numerum veniant. Atque hoc temperamentum tenebo etiam in sequentibus: ex quibus eos commemorasse suffecerit, qui quodammodo inter sui similes eminere videntur.

49. PETRVS ABELARDVS nobilis Gallus, castratus, monasterium S. Dionysii ingressus (Ein Munch im Closter S. Denys bey Paris) de S. S. Trinitate et Vnitate divina scripsit; sed ob argutias Philosophicas, quibus tanta mysteria explicare adgressus est, haeresis postulatus fuit.

+ Opera ejus edidit Fr. Amboesius, Parisiis 1616.



page 1907, image: s1002

50. PETRVS Lombardus dictus, eo quod Novariae in Lombardia natus erat (Zu Novara in der Lombardey in Italien ) Episcopus parisiensis, Magister Sententiarum dicitur, quum Sententias Theologorum Scholasticorum in IV libros digessit. Vnde Theologiae Scholasticae auctor appellatur. Quamquam rectius Petro Abelardo, qui proxime hunc antecedit, ejusdem origo apud Latinos adscribatur; quo de vide Baron. ad annum 1164. n. 52. et annum 1179. n. 13. Cave Hist. Litter. fol. 667. Bellarm. de Scriptor. Eccles. p. 235. Natal. Alex. Hist. Eccles. Saec. XI. et XII. p. 52. et Flacii Catal. L. 15. fol. 1455.

51. OTTO Frisingensis Episcopus (Zu Freysingen in. Bayern ) Conradi 1. Imp. Germanus frater, cujus Chronicon Libris 7. distinctum, et de rebus gestis Friderici 1. Imp. libri duo, communem eruditorum plausum merentur.

52. SAXO Grammaticus dictus propter accuratam, quam tenuit in stilo, scribendi ratione, origine Danus, Praepositus Rotschildensis, suae gentis historiam libris 16. complexus est, Latinus ultra saeculi sui captum, cujus oratio numquam remissa et languida, sed verborum copiā et sententiarum varietate admirabilis.

SAECVLO XIII.

53. PHILIPPVS GVALTERVS (Gallice vocatur Philippe Gautier de cHastillon ) oriundus Insulis Flandriae (Von Ryssel oder Lille aus Flandern ) Theologus et Poeta, cujus Poema, quod Alexandreis inscribitur, in primis celebratur. Scripsit insuper Flores super Psalterium; Morale dogma Philosophorum; item de Mahumeto etc.

+ Alexandreis prodiit Argentinae 1513. et Ingolstadii 1541. 8.

54. CONRADVS a Lichtenau, Vrspergensis Abbas, (Zu Auersperg oder Vrsperg, einem Closter in Schwaben.) Chronicon universale, quod ipsi tribuitur, non ipse conscripsit, sed modo continuavit, usque ad annum Christi 1229: incipit autem a temporibus Nini.

55. MATTHAEVS PARIS seu Parisius, anglus, Monachus Albanensis, vir eruditissimus, praeter alia Historiam Anglicanam et Vitas aliquot Sanctorum, scelera Pontificum Rom. et cleri non dissimulans scripsit, quae Londini 1684. prodiit.

56. VINCENTIVS Bellovacensis Episcopus, (zu Beauvais in Frankreich ) compilavit Speculum quadruplex, Doctrinale, Historiale, Naturale et Morale, sed fabularum et mendaciorum maculis ita obductum, ut vix aliquid incorruptum repraesentet.

+ Speculum hoc editum est Basileae 1484. et Duaci 1624.

57. MARTINVS POLONVS Archiepiscopus Gnesenfis, Chronicon a nato Christo usque ad annum 1277 texuit, et Historiam de Iohanna Papissa primus evulgavit.

58. ALBERTVS MAGNVS Suevus, Episcopus Ratisbonensis, Philosophiam aristotelicam primus infelici quodam connubio conjunxit cum Theologia.

+ Opera ejus Philosophica et Theologica XXI. Tomis distincta prostant.

59. ALEXANDER ab Ales f. de Hales, gente Anglus, dictus ita a coenobio Ales in anglia sito, in quo juventus ejus prima formata est, Doctor deinde Parisinus, inter Scholasticos Doctor irrefragabilis, item Doctor Doctorum nuncupatur, quod Bonaventurae et Thomae Aquinatis praeceptor fuisset, ac Summam Theologiae compilasset. Scripsit insuper quaestiones in sententias, et Summam de virtutibus.

60. THOMAS Aquinas vel de Aquino, Calaber, Alberti M. et Alexandri ab Ales discipulus, illustri prosapiā ortus, primum Coloniae Monachus Dominicanus, dein Doctor et Professor Theologiae in Vniversitate Parisina, inter Scholasticos Doctor Angelicus appellatus, cujus opera 17 Tomis digesta Bellarminus de Scriptor. Eccles. recenset.

* Praecipuum ejus opus est, quod Summa Theologiae inscribitur, et in tres partes distribuitur, in quam innumeri commentarii deinceps conscripti sunt.

61. BONAVENTVRA Italius, Episcopus Albanensis, (Zu Alby oder Alba, im Herzogthume Montferrat ) inter Scholasticos Doctor Seraphicus dicitur.

* Trithemius eum vehementer laudat his verbis: Profundus, non verbosus; subtilis, non curiosus; disertus, non vanus; flammantia, non inflantia verba proferens. Alii contra in ejus scriptis non inveniunt, quod magnopere amplectantur.

+ Opera ejus 8 Tomis distincta prostant.



page 1909, image: s1003

SAECVLO XIV.

62. IOHANNES DVNS Scotus, inter Scholasticos Doctor subtilis vel Subtilitatum Magister appellatus, ordinis Minorum Monachus, THeologiam Scholasticam ad ductum Lombardi, et Philosophiam Aristotelicam in Schola Oxoniensi et postea etiam Parisiensi professus, primum de immaculata B. Virginis conceptione dogma defendit, et Thomae Aquinatis ac Bonaventurae placita ad limam revocavit. Hinc Thomistarum seu Nominalium et Scotistarum seu realium nomina, quae scholas postea jurgiis impleverunt.

+ Opera ejus emisit Lucas Waldingus in 2. Tomos digesta Lugduni.

63. ALANVS de INSVLIS seu Insulanus, a patria Insulis urbe Flandriae (Ryssel oder Lille ) ita cognominatus, et inter Scholasticos Doctor Vniversalis audit. Rector fuit Academiae Parisinae, deinde Monachus Cistertiensis.

+ Scripta ejus maximam partem Theologica edidit Carolus de Visch, Antwerp. 1653.

64. GVILIELMVS OCCAM vel Ocham, anglus, Monachus Franciscanus, Theologiam aliquando professus in Vniversitate Parisina, inter Scholasticos Doctor Invincibilis, item Doctor Singularis, item Venerabilis Inceptor salutatur. Iohannis Duns Scoti erat discipulus: cujus tamen dogmata postea acerrime impugnavit, Thomistis seu Nominalibus se adsocians, qui etiam Occamistae propterea nominari solent, et contra Scotistas seu Reales bella gerunt Punicis graviora.

+ Opera ejus multa Waldingus de Scriptor. Ordin. Minor. p. 155. recenset.

65. Franciscvs MAYRONIVS gente Gallus, discipulus Scoti, inter Scholasticos Doctor acutus, aliis item Doctor illuminatus dictus primum Monachus Franciscanus, dein Doctor Sorbonicus. Scripsit Commentarios in Lombardi 4 libros Sententiarum; Librum de formalitatibus; quodlibeta varia; Explicationem de decem praeceptis; Theologicas veritates in S. Augustinum de Civitate Dei; Sermones, cet.

+ Opera ejus Venetiis aliquoties impressa sunt.

66. PETRVS AVREOLVS origine similiter Gallus, Doctor Facundus appellatus, Monachus primum Franciscanus, dein in numerum Professorum Scholae Parisiensis adscitus, et tandem Archiepiscopus Aquas - Sextiensis (Zu Aix in der Province ), scripsit in Lombardi Libros 4 Sententiarum; Quodlibetica; Breviarium Bibliorum; Tractatum de immaculata Conceptione B. Virginis, et alia

67. IOHANNES BASSOLIS Scotus, Doctor Ordinatissimus dictus, Monachus Ordinis Minorum, Duns Scoti discipulus, Aureoli s1u/gxronos2, in Lombardi Libros 4 Sententiarum etiam Commentarios compilavit.

68. DVRANDVS a. S. Portiano, Gallus, Doctor Resolutissimus appellatus, Monachus Dominicanus, et tandem Episcopus Meldensis, (Zu Meaux in Champagne ), praeter Commentarios in Lombardi 4 Libros Sententiarum, reliquit Librum de Origine Iurisdicitionum, quem Bellarminus aludat; quia Ecclesiastica Papae jurisdictio in eo defenditur.

69. ROBERTVS HOLCOTH Anglus, Monachus Dominicanu, et Professor Oxoniensis.

70. BARLAAM

71. ROBERTVS BESTONVS

72. GODDAM

73. GVALTHERVS BVRLEY et alii, extremā scilicet aetatis figlinae senectute.

Hi hactenus recensiti barbari Philosophi et Theologi Scholastici nativum sermonis decus omnino corruperunt, et novum quoddam loquendi genus induxerunt. Nil quidquam tunc scholae amplius crepabant praeter Aptitudinabilitates, Compenibilitates, Passionabilitates, Susceptibilitates; loquebantur de Dabilibus, Verificabilibus, Meliorabilibus; de Singularizationibus, Infinitationibus, Conceptibilitatibus, Attingibilitatibus, Dogmatibilitatibus; distinguebant inter Futuritionem et Futuribilitatem; addebant Haecceitates et Quidditates; inquirebant subtilissime in Homineitates, Menseitates, Lapideitates, et id genus nominum rerumque portenta, quae Democrito lacrimas, Heraclito risum, Prisciano lamenta cierent.

Nimirum Caroli M. genere Saec. X. exstincto, prope omnis eruditio ab


page 1911, image: s1004

orbe prossigata est, totisque annis quadringentis delituit, crudeli multata exsilio. Itaque duos, vel neminem dixeris, qui, quod Romanam quodammodo saperet dictionem, vel auderet, vel omnino posset.

LATINITATIS RESTITVTORES.

Tandem ultimā Ludovici Bavari Imp. aetate, et clarius imperante Carolo IV Saeculo XIV, studia humaniora, quae integra novem saecula, et eo amplius, cum sordibus et squalore, ab Alarici, Gothorum Regis, sub initium Saec. V. in Italia, tempore, conslictata fuerant, respirare, et e tenebris suis emergere iterum coeperunt.

Operam autem suam ad hoc Augiae stabulum repurgandum huc usque commodarunt, et juxta reliqua hmanitatis studia sollicitam Latinitatis rationem habuerunt, et quidem

1. In Lusitania:

Acarceres.

Emanuel Alvarez s. Alvarus.

Arius Barboza.

Hermicus Cajadus.

Antonius Goveanus.

Hieronymus Osorius, Cicero Lusitanorum.

Achilles Statius.

2. In Hispania:

Helius Antonius Nebrissensis.

Antonius Augustinus.

Wilhelmus Batteus.

Petrus Ciaconius.

Gregor. Majansius.

Petrus Iohannes Nunnesius.

Petrus Iohannes Perpinianus.

Nonius Pincianus.

Franciscus Sanctius.

Iohannes Gensius de Sepulveda.

3. In Gallia:

Stephanus Baluzius.

Ioh. Iacob. Boissardus.

Iacobus Bongarsius.

Barnabas Brissonius.

Ioh. Brodaeus.

Guil. Budaeus.

Petrus Bunellus.

Iacobus Carpentarius.

Nicolaus Causinus.

Maturinus Corderius.

Ludovicus Cresollius.

Georg. Crittonius.

Iacobus Cujaicus.

Martinus du Cygne.

Anna Daceria, Tanaquilli Fabri filia, sexūs sui insigne decus, et genuinae Latinitatis veterumque elocutionis strenuissima vindex.

Stephanus Doletus.

Carolus du Fresne.

Petrus Gassendus.

Gentianus Hervetus.

Michael Hospitalius.

Petrus Daniel Huetius.

Dionysius Lambinus.

Hubertus Languetus.

Salmonius Macrinus.

Rolandus Maresius.

Aegidius Menagius.

Claudius Minous.

Theodoricus Morellus.

Guilielmus Naudaeus.

Gabriel Naudaeus.

Ioh. Ianus Passeratius.

Petrus Petitus.

Petrus Pithoeus.

Car. Poraeus.

Petrus Possinus.

Petrus Ramus.

Renatus Rapinus.

Ludov. Regio.

Scaevola Sammarthanus.

Aegid. Anton. Xaverius de la Sante.

Henricus Stephani.

Ludovicus Strebaeus.

Audomarus Talaeus.

Adrianus Turnebus.

Franciscus Vavassor.

4. In Italia:

Mariangelus Accursius.

Dante Aligerius, Italice Algheri, Petrarchae praeceptor.

Petrus Alcyonius.

Romulus Amasaeus.

Leonhardus Brunus Aretinus, saeculi sui Lactantius, cognominatus.

Benedictus Averanius.

Hermolaus Barbarus.

Richardus Bartholinus.

Petrus Bembus, Cardinalis.

Franciscus Benzius.

Hugo Benzius.

Philippus Beroaldus.

Iohannes Bocatius.



page 1913, image: s1005

Lazarus Bonamicus.

M. Ant. Bonclavius.

Ioh. Mich. Brutus.

Ambrosius Calepinus.

Ioh. Anton. Campanus.

M. Augustinus. Campianus.

Scipio Carteromachus.

Ioh. de Casa.

Emanuel Chrysoloras.

Caspar Contarenus, Cardinalis.

Franciscus Contarenus.

Q. Marius Corradus.

Sebastianus Corradus.

Gregor. Cortesius.

Coel. Sec. Curio.

Ianus Nicius Erythraeus, i. e. Ioh. Victor Rossi.

Iac. Facciolatus.

Octavius et Ioh. Bapt. Ferrarius.

Marsilius Ficinus.

M. Anton. Flaminius.

Franciscus Floridus Sabinus.

Vbertus Folieta.

Ianus Vincent. Gravina.

Iacob. Grifolius.

Vinc. Guinisius.

Lilius Gregorius Gyraldus.

Hadrianus, Cardinalis.

Paullinus a S. Iosepho.

Paullus Iovius.

Pomponius Laetus.

Ioh. Bapt. Laurus.

Nicolaus Leonicenus, cujus operā Medicina loqui coepit apud Italos.

Christophorus Longolius, Ciceronianus iste ad nauseam usque sedulus.

Ioh. Petrus Maffejus.

M. Anton. Majoragius.

Ioh. Baptista Mantuanus, Carmelita, Poeta insignis, ingenio speciosus, sed corpore ac vultu turpis, non confundendus cum Baptista Mantuano, itidem Poeta, qui temporibus Adriani VI, atque adeo ipso reformationis tempore vixit.

Aldus Manutius.

Paullus manutius.

Ioh. Picus et Ioh. Franciscus Mirandulanus.

Hier. Montius.

Olympia Fulvia Morata.

M. Anton. Muretus.

Andreas Naugerius.

Hieronymus Niger.

Marius Nizolius.

Aonius Palearius.

Sfortia Pallavicinus.

Ludovicus Parisetus.

Nicolaus Perottus.

Franciscus Petrarcha, Dante praeceptore suo purior, qui primus barbariei medii aevi se opposuit.

Franciscus Philelphus.

Ioh. Franciscus Poggius Florentinus.

Ioh. Iovius Pontanus.

Ioh. Bapt. Recanatus.

Ludov. Coel. Rhodiginus.

Anton. Riccobonus.

M. Ant. Sabellicus.

Paulus Sacratus.

Iacobus Sadoletus.

Carolus Sigonius.

Aeneas Silvius, Senensis, orator Imp. Friderici III. postea Pontifex Romanus, Pius II. dictus.

Bonifacius Simoneta.

Famianus Strada.

Horatius Tursellinus.

Laurentius Valla.

Petrus Victorius.

5. In anglia:

Rogerius Aschamus.

Franciscus Baco Verulamius.

Guilielmus Burtonus.

Guilielmus Cambdenus.

Edmundus Campianus.

Isaacus Casaubonus.

Mericus Casaubonus.

Samuel Clarkius.

Iohannes Coletus.

Henricus Dodwellus.

Thomas Farnabius.

Nicol. Fitzherbertus.

Guilielmus Flectwood.

Richardus Gardiner.

Thomas Gatakerus.

Thomas Hearne.

Guilielmus Lilius.

Thomas Linacer.

Adamus Littleton.

Richardus Mead.

Ioannes Miltonus.

Thomas Morus.

Ioh. Owenus.

Reginaldus Polus.

Humphredus Prideaux.

Thomas Robertson.

Alexander Rossaeus.

Iohannes Seldenus.

Iosephus Trappius.

Robertus Turnerus.

Iosephus Wase.

6. In Scotia:

Georgius Buchananus.

Thomas Dempsterus.

Thomas Iacchaeus.



page 1915, image: s1006

7. In Germania:

Rudolphus Agricola.

Vitus Amerbachius.

Caspar Barthius.

Henricus Bebelius.

Iohannes Benzius.

Matthias Berneggerus.

Georgius Bersmannus.

Ioh. Henr. Boetlerus.

Ioh. Andr. Bosius.

Augustus Buchnerus.

Hermannus Buschius.

Ioachimus Camerarius.

Philippus Camerarius.

Christophorus a Carlewitz.

Iohannes Caselius.

Christophorus Cellarius.

Conradus Celtes, Schweinfurtensis, primus Germaniae Poeta Latinus.

Nathanael Chytraeus.

Andreas Corvinus.

Georgius Crauserus.

Matthias Marcus Dabercusius.

Christianus Daumius.

Matthias Dresserus.

Ludovicus Dringebergius, Praeceptor Reuchlini.

Valentinus Erythraeus.

Basilius Faber.

Georgius Fabricius.

Franciscus Fabricius.

Ioachimus Fellerus.

Marquardus Freherus.

Iohannes Freinshemius.

Ioh. Thomas Freigius.

Nicodemus Frischlinus.

Iohannes Glandorpius.

Rudolphus Goclenius.

Dionysius Gothofredus.

Ianus Guilielmius.

Christoph. Heinmannus.

Eobanus Hessus.

Vlricus ab Hutten.

Melchior Inchoferus.

Melchior Iunius.

Gottlieb Korte.

Rudolphus Langius.

Thomas Lansius.

Wolfgangus Lazius.

Thomas Lansius.

Godofredus Guil. Leibnitius.

Ioh. Leuenclavius.

Ioh. Petrus Lotichius.

Matthias Martinius.

Iacobus Masenius.

Guil. Mechovius.

Philippus Melanchthon.

Iacobus Micyllus.

Dan. Geogr. Morhofius.

Petrus Mosellanus.

Michael Neander.

Iohannes Niess.

Herm. Nuenarius.

Georg. Wilh. Overkampf.

Philippus Pareus.

Michael Pexenfelder.

Iulius Pflugius.

Ioh. Pincierius.

Bilibaldus Pirkheimerus.

Ioh. Ludov. Praschius.

Matthaeus Raderus.

Reinerus Reineccius.

Iohannes Reuchlinus, seu Capnio.

Laurentius Rhodomannus.

Conradus Rittershusius.

Iohannes Rivius.

Georgius Sabinus.

Caspar Sagittarius.

Erasmus Schmidius.

Caspar Schoppius vel Scioppius.

Wolfgangus Schoensleder.

Christophorus Schraderus.

Georgius Schubartus.

Conr. Sam. Schurzfleisch.

Adam Theodorus Siberus.

Iohannes Sleidanus.

Ioh. Stigelius.

Victorinus Strigelius.

Iohannes Sturmius.

Iacobus Sturmius.

Fridericus Sylburgius.

Iacobus Thomasius.

Gothofredus Vockerodt.

Iohannes Vorstius.

Georg. Henr. Vrsinus.

Iacobus Wimphelingius.

8. In Belgio:

Caspar Barlaeus.

Hadrianus Barlandus.

Dominicus Baudius.

Nicasius Baxius.

M. Zuerius Boxhornius.

Petrus Burmannus.

Augerius Gislenius Busbequius.

Nicolaus Clenardus.

Claudius Dausquius.

Martinus Dorpius.

Ianus Dousa.

Guil. Canterus.

Iohannes Clericus.

Petrus Cunaeus.

Gisbertus Cuperus.

Iohannes Despauterius.

Desiderius Erasmus Roterod.

Hubertus Gifanius.

Conradus Goclenius.



page 1917, image: s1007

Iohannes Godescalcus.

Ioh. Georg. Graevius.

Ioh. Frid. et Iacobus Gronovius.

Hugo Grotius.

Ianus Gruterus.

Alexander Hegius.

Daniel Heinsius.

Nicolaus Heinsius.

Vlr. Huberus.

Hadrianus Iunius.

Iustus Lipsius.

Paulus Merula.

Iohannes Meursius.

Aubertus Miraeus.

Franciscus Modius.

Iohannes Murmelius.

Iacobus Perizonius.

Ioh. Isaac. Pontanus.

Ausonius Popma.

Ianus Rutgersius.

Claudius Salmasius.

Iulius Caesar Scaliger.

Iustus Iosephus Scaliger.

Antonius Schorus.

Andreas Schottus.

Franciscus Silvius.

Godescalcus Stewechius.

Laevinus Torrentius.

Hermannus Torrentinus.

Simon Verepaeus.

Iohannes Ludovicus Vives.

Gerhardus Ioh. Vossius.

9. In Helvetia:

Theodorus Beza.

Sebastianus Castellio.

Iohannes Frisius.

Conradus Gesnerus.

Henricus Loritus Glareanus.

Rudolphus Gualterus.

Ioh. Rudolphus Lavaterus.

Ludovicus Lucius.

Andreas Morellus.

Ioh. Henr. Ottius.

Robertus Stephani.

10. In Bohemia:

Bohuslaus Aloysius Balbinus.

Sigismundus Gelenius.

David Origanus.

Iacobus Pontanus.

Georgius Schedius.

Elias Schedius.

11. In Silesia:

Valens Acidalius.

Laurentius Corvinus.

Balthasar Exnerus.

Iohannes Langius.

Iohannes Lauterbach.

Valentinus Fridlandus Trocedorsius.

Daniel Vechnerus.

12. In Prussia:

Iohannes Iac. Robde.

Iohannes Sartorius.

Henricus Schaevius.

Iohannes Petrus Titus.

13. In Dania:

Thomas Bangius.

Thomas Bartholinus.

Caspar Bartholinus.

Bartolus Bartholinus.

Erasmus Bartholinus.

Ivarus Bartholinus.

Vitus Beringius.

Olaus Borrichius.

Bertilus Beringius.

Henricus Ernstius.

Christianus Falsterus.

Marquardus Gudius.

Christianus Hagardus.

Georgius Hilarius.

Adrianus Hofferus.

Dionysius Iersinus.

Stheno Kierulf.

Severinus Lintrup.

Christianus Ostenfeld.

Georg. Rosenkranz.

Fridericus Rostgaard.

Arnoldus Rhumann.

Ioh. Wolfgang. Rhumann.

Saxo Grammaticus, jam Saeculo XII in ipsis tenebris fulgens sidus, vir bonarum litterarum gloriā toto terrarum orbe clarissimus.

Ioh. Erasmus Scomagerus.

Paullus Vindingius.

Olaus Wormius.

14. In Islandia:

Arngrimus Ionae.

Ionas Rughmannus.

Snorro Sturla.

15. In Norvegia:

Ivarus Petrus Adolphi.

Andreas Borrichius.

16. In Suecia:

CAROLVS CANVTVS Rex, qui peculiari edicto sanxit, ne quis honoratior in suo regno Latinarum litterarum esset expers.

Olaus Hermolin.



page 1919, image: s1008

Petrus Hoffwenig.

Thomas Ihre.

Isaacus Istmenius.

Iohannes Kruus.

Iohannes Loccenius.

Iohannes Magnus.

Olaus Magnus.

Iohannes Matthiae.

Olaus Rudbeckius.

Iohannes Rudbeckius.

Iohannes Schefferus.

Rabodus Hermannus Schelius.

Benedictus et Iacobus Lib. Barones Skyttii.

17. In Polonia:

CASIMIRVS IV. Iagellonis filius, Caroli Canuti Regis Suecorum, exemplo adductus, cādem latinitatis addiscendae lege Polonos suos adstrinxit.

Sebastianus Acernus.

Fabianus Bircovius.

Adamus Bursi.

Stanislaus Carncovius.

Ioh. Clohutius.

Gregorius Cnapius

Nicol. Dobrociescius.

Iacobus Gorscius.

Iohannes Ianusovius.

Iohannes Lascius.

Petrus Lilia.

Stanislaus Orichovius, Demosthenes Roxolanus appellatus.

Stanislaus Rescius.

Ioh. Samoscius.

Matthias Casimirus Sarbievius, Poeta Lyricus excellentissimus, alter Horatius.

Simon Simonides.

Io. Demetrius Selicovius.

Christophorus Varsevicius.

Andr. Chrys. Zaluski.

Iohannes Sarius Zamoscius.

18. In Hungaria:

Andreas Dudithius, quem omnis Europa Saec. XVI. suspexit, ut virum ingenio omni scientiarum genere exculto, et rarā Latine dicendi seribendique facultate praeditum: cujus etiam Orationes quinque in Concilio Tridentino habitas edidit cum Praef. et Diss. de vita et scriptis magni hujus viri Lorand Samuelfy, Halae 1743, 4.

Nicolaus Isthuanfius.

Ianus Pannonius.

Iacobus Piso.

Iohannes Sambucus.

Spephanns Verboczi.

19. In Russia:

PETRVS M. Imperator tum suo ipsius naturae divino quodam instinctu, tum Germanorum quorundam, quos eum in finem arcessiverat, nominatim Henrici L. B. ab Huyssen, et utriusque Ostermanni, adductus consilio, duas Academias, alteram Moseoviae, alteram Petropoli condidit atque hoc pacto simul effecit ut etiam Latinarum litterarum luce amplissinae ipsius terrae alique modo collustrarentur: quae quidem sors ut tanto terrarum tractui etiam in futurum perpetuo obtingat. pro ea conjunctione, quā mutua generis humani caritas continetur, pie comprecamur.

Horum curae et industriae et laudabili exemplo e tenebris in lucem protractam latinae linguae elegantiam debemus; cujus ratio ut sibi perpetuo constet, magni hi litteratores, et nulli operae pepercerunt, et gravissime omnem posteritatem sunt cohortati. Tantum autem abest, ut omnes Latinae linguae patronos ac vindices heio in orchestram produxerimus, ut potius plurimi eorum adhuc deesse videantur; quos partim eo consilio omisimus, ut ne plus nimio eorum numerus excresceret, quum praesertim Gallia, Italia, Belgium et aliae gentes plenae sint tantorum nominum; partim majorem eorum curam habere non potuimus, quum Lusitanorum, Hispanorum, Anglorum, Danorum, Sue corum, Polonorum atque Hungarorum praeclara ingenii monumenta vix, aut ne vix quidem, ad nos commeent, atque sic etiam eorum scriptores Latinarum litterarum elegantiā conspicui apud nos ut plurimum in ignoratione versentur. In iis autem, quos longo ordine commemoravi, sunt non nulli, quos ex ipsorum patria transtuli in eas terras, quo ipsi, vel fato quodam, vel certo consilio, suo olim tempore concesserunt, et ubi maximam aetatis suae partem consumserunt, et quas doctrinā suā potissimum ornarunt: quod eum in finem monere volui, ne quis magnopere miretur, Robertum Stephani Gallum Helvetiis, Ioh. Ludovicum Vivem Hispanum Belgis, Iohannem Schefferam nostratem Sueeis, et quosdam forte alios alienigenis illis,


page 1921, image: s1009

quorum contineri societate potius voluerunt, heic a me adnumerari.

Ex his autem Latinae linguae instauratoribus, operae pretium fuerit, eorum praeipue heic dare notitiam quamdam uberiorem, qui concinnarunt Lexica, et subiungere nomina et libros eorum, qui ex instituto purioris Latinitatis causam egerunt.

Et primo quidem agamus de Lexicis: quorum potiora dum recensere adgredior; generatim non nulla de iisdem praemittenda esse existimamus:

1. Etiam illis ipsis temporibus, quibus barbaries bonarum litterarum culturae vel prorsus et omnino, vel aliqua saltem ex parte adhuc obstabat, jam Lexica in usu erant illa, quae Papias, (cujus Vocabularium Venetiis 1491. exiit.) Dionysius, Nestor, (cujus Dictionarium Argentor. 1507. fol. excusum est,) Iohannes Werdena, Iohannes de Ianua, (eujus Catholicon sive Lexicon ex diversis auctoribus contractum Aug. Vindel. 1456. et emendatum per M. Petrum Egidium Lugd. 1506. fol. prodiit,) et Simon tandem Ianuensis, e barbarorum temporum sterquilinio hausta compilaverant. Haec pro aevi istius barbarie sat belle se habebant; at jure contemnebantur illico, quum bonae litterae caput paullo altius extollere occiperent, Nec Glossaria Philoxeni et Benedicti prodesse multum poterant in tantis tenebris.

2. Simul ac renatae erant bonae litterae, certatim prodibant Lexica, Vocabularia, Thesauri, Calligraphiae, Silvae, Fontes, Dictionaria, Castella, Atria, Ianuae, Promtuaria, Exegetica, Onomastica, Flores, Orbes picli, Vestibula, Locutionum probae notae Syllogae et Elegantiarum Commentarii, quos Baxius, Comenius, Benzius, Seidelius, Erasmus, Manutius, Schorus, Mancinellus, uterque Morellus, Riccius, Calagius, Bul, Emmelius, Barbarossa, Helling, Gambarella, Pareus, Serranus, Iolius, Prateolus, Zanchius, Tessanus, Figulus, Nunnesius, Suevus, Wulstorpius, Pomey, Scotus, Dasypodius, Vlnerus, Ravisius, Vladeraccus, Wilsius, Fabricius, Tuscanella, alii, litterato orbi impertiverant: quorum labores tamen non sunt aequali in pretio; quum alii fere ignorentur, sortisque tenuioris sint; alii praeposteris utantur consiliis, multumque sordis trahant; alii autem quam proxime absint a perfectione illa, quam litterati in hujusmodi libellis subsidiariis requirunt, et propterea hodieque a multis celebrentur colanturque.

3. Progressu temporis ad Lexica concinnanda magis magisque litterati incumbebant, ut horum alia aliis prodirent cultiora. Inter Enchiridia hujusmodi eminent. quae Neubauero, Cnapio, Hulsio, Lindnero, Tacharto,, Gurtlero, Wendelino, Denzlero, Weinrichio, Corvino, Spiesero, frisio, Calvisiv. Konigio debemus.

4. Haec quamlibet scholasticae pubi satis accommodata videntur esse; superantur tamen tum vocabulorum copiosiori illustratione, tum etiam colligendi industria ab iis, quae his nostris temporibus et vel nuper adeo cum omnium applausu in usum praecipue tironum emissa sunt a Weismanno, Steinbachio, Littletonv, Hedericho, Kirschio, Webero.

5. Magnae etiam molis voluminibus, inde a renatis litteris usque ad haec nostra tempora, omnem purioris Latinitatis campum emetiri conati sunt Perottus, Calepinus, Nizolius, Lucius, Sturmius, Curio, Doletus, Trebellius, Frisius, Reyherus, Robertus Stephanus, et, qui in Germaniae scholis principatum hodie tenet, Basilius Faber.

6. Nec desunt viri eruditissimi, qui in explicatione mediae et infimae Latinitatis multum operae posuerunt, ut facilior pateretcuivis aditus ad intelligendos scriptores illos, qui barbaris saeculis scripserunt, et quorum res et argumenta jucunda interdum, saepe etiam scitu necessaria videntur esse. Hi fere sunt Speelmannus, Lindebrogius, Wendelinus, Labbaeus, Meursius, Lydius, Somnerus, Vossius, et qui familiam inter hos ducit, vir quondam illustris apud Gallos, Carolus du Fresne.

7. Quamlibet igitur haec, qualiacumque sunt, quae disseruimus, insignem Lexicorum copiam facile arguere possunt; nihilominus tamen cum pudore nostri saeculi dicendum est, non dum habere nos Latinitatis purioris aliquod Lexicon perfectum: ut verba Morhosii Tom. 1. Polyhist. pag. 820. heic et in subsequentibus, quamvis aliquo modo mutata et interpolata, tantisper mea faciam. Graeca lingua eā parte longe felicior est: nam Thesaurus Henrici Stephani Graecus adeo copiosum dedit apparatum, ut paucis vel emendari


page 1923, image: s1010

vel augeri possit: at in lingua Latina omnium opera adhuc hoc in genere fuit imperfecta, et in partibus tantum exculta. Conquestus est ea de re Olaus Borrichius in libello de Lexicorum Latinorum Iejunitate; ubi pluribus demonstrat, quantopere laborent vulgaria illa Lexica, etiam optima, atque sic etiam ipse Thesaurus Roberti Steplhani Latinus, qui tamen ad perfectionem Thesauri Graeci, quem Henricus Stephani concinnavit, neutiquam aceedit, quamvis ceteroquin inter Lexica Latina sine controversia principatum teneat. Huc usque tamen tot prodierunt instrumenta conficiendi plenioris Lexici, ut mera ignavia sit, non impendi operam diligentiorem. Habemus notas, commentationes, indices doctissimorum virorum in auctores paene omnes, e quibus vel solis, si conferantur, et cum judicio digerantur, Lexicon egregium confici possit. Atque illa cura pertineret ad voces dumtaxat, non ad locutiones, in quibus congerendis satis laboriosus est Roberti Thesaurus. Et quamvis etiam vocibus nuper a Birrio Londini quodammodo locupletatus esse videatur; magna tamen vocabulorum, quae adhuc desunt, fieri accessio posset: quarum tamen usus locutionibus eo pertinentibus illustrari simul pro totius libri instituto deberet.

Ispa Latinae linguae Lexica potiora haec sunt:

Ambrosii CALEPINI Dictionarium. Venetiis primum prodiit, postea saepe auctum, emendatum, atque ita mutatum est, ut vix sibi simile amplius videatur. Vulgo Calepini circumferuntur editiones Basileenses X. vel XI. linguarum; quibus aceessere Iohannis Passeratii non vulgaria Additamenta Coloniae Allobr. 1609; atque his Passeratii Additamentis tandem plurimae, nec inutiles accessiones adjunctae sunt Lugd. Gall. sumtibus Iacobi Cardon 1634. fol. Aliis Calepini editionibus Gesneri Onomasticum carptim insertum; aliis ad finem operis idem Onomasticum totum insertum est, atque in una serie integrum. Novissime Calepinus minor novem linguarum, Cornelio Schrevelio castigante et contrahente, Lugd. Bat. prodiit.

* Diu regnavis Calepinus in ludis litterariis, inque eruditorum museis; sed per Fabri Thesanrum auctoritas ejus valde nunc imminuta est.

Morhosius Polyh. Tom. I. p. 821. seq. ita de eo judicat Inter strenuos Perotti transscriptores non minimus est Ambrosius Calepinus; qui quidem, si in nomine aliquod omen est, per anagrammatismum Pelicanus, sanguine suo et succo minorum gentium Lexicographis vitam dedit: fuitque diu sacra studiorum ancora, ad quam confugiebant, qui in Latina lingua se exercere volebant, Sed ipse interim Calepinus merus Perotti descriptor est: quapropter acerbis passim censuris Scioppii et Franc. Floridi vexatur; a quibus non adeo multum abludit Erythraeus Pinacothecd II. p. 202. Stetit olim, et in scholis regnavit adversus omnes censuras, et prela typographorum calefecit, ac loculos ditavit bonus ille Calepinus, qui toties coctus et recoctus parum sapit. Illi enim aliena ova supposuerunt passim non nulli, et fetus quoscumque, undecumque corrasos, sub Calepini persona in theatrum produxere: tandem et novā mole novarum linguarum misturā, auctior liber ille prodiit, quasi conjuratum esset ab omnibus typographis in unum hoc Lexicorum chaos, quo tamquam illo Bacchi dolio, et cicer et pisa et allium et lana et omnia continebantur. Quae quum omnia illic sint permista, nihil solidi et genuini deprehendes, non possunt enim simul et semel disci et colligi tam diversa: quoque ornatus magis illis auctariis liber fuit, eo magis deformatus, et, ut simius ille apud Claudianum, claro deformis amictu. Prodiit post longe plurimas editiones Lugduni 1587, recognitus a Iano Passeratio et Ludovico de la Cerda: sed ut puto, abusi sunt typographi horum virorum nomine, ut eo promtiores invenirent suis mercibus emtores. Videatur de hoc Passeratii Calepino Borrichius de Lexicorum Latinorum Iejunitate.

Sethi CALVISII Enchiridion Lexici Latino-Germanici Quedlinb. 1652. 8.

* Tironum tantum studiis accommodatum est.

Gregorii CNAPII Thesaurus Polono-Lation-Graecus. Cracoviae 1647. 8.

* Egregium Lexicon est. Et quamlibet Polonis maxime accommodatum videtur esse; tamen et iis, qui Polonicae linguae rudes sunt, beneficio Tomi II, qui primi Index est, utilissime potest servire.

Andreae CORVINI Fons Latinitatis bicornis, ex optimorum probatissimorumque Auctorum, Philologorum, Poetarum, Oratorum, Historicorum maxime, cum priscorum, tum modernorum, rivulis scaturiens: e quorum uno, thematum appellativorum; altero, vocum propriarum vera


page 1925, image: s1011

cognitio promanat. Francof. 1605. 1653. Lips. 1623. 1627. 4.

* Auctor fuit Oratoriae et linguae Latinae quondam in Academia Lipsiensi Professor Publicus, et opus hoc suum, ob praematurum ex hac mortalitate abitum priori sui dumtaxat parte inchoatum ac velut imperfectum reliquit. Augmentatum vero non solum priori parte est, sed et alterius novā accessione locupletatum a M. Ioh. Georgio Schledero, Ratisbonensi. Tironum studtis ac promovendis eorum profectibus valde accommodatum esse arbitror, praesertim si ab non nullis scoriis repurgetur, et ad recentiorum Grammaticorum meliores observationes exactum recudatur, ac locupletetur ita, ne, quod libris in publicum redeuntibus usu interdum venire solet, multa praeter rem et auctoris scopum admisceantur.

Occasio hunc Latinitatis fontem aperiendi Auctori haec fuit. Emendare v[?]ebat Fabri Thesaurum, vitiis mendisque tunc quidem nimis obsitum. Auspicabatur autem labotem suum ab Epitome Fabri, sive Thesauro Fabri Minore: cui tamen emendationi suae novum ipsi placuit Fontis Latinitatis nomen inscribere, eo quod, ratione progressus, si non omnem, maxima tamen ex parte, exuerit pristinam fabrilis sabuli aspredinem. Ergo hic Corvini Fons Latinitatis bicornis nihil aliud est, nisi Thesaurus Fabri Minor, sed ita transformatus et emendatus, ut vix Fabri vestigia in eo amplius deprehendantur.

Coelii Secundi CVRIONIS Thesaurus linguae Latinae, sive Forum Romanum, eonstans Tomis III. Basil. 1561. 1571. 1576. Novissime Argentorati 1604. fol. auctius prodiit; sed non nisi usque ad p. 157. recusum: nam cetera deinceps omnia sunt editionis A. 1576; adeo, ut in fine Tomi tertii etiam verba illa relieta sint: Basileae, ex officina Frobeniana, per Aurelium Frobenium. Pudibundum facinus! Exsulare profecto debent hujusmodi fraudes ab omni rep. litteraria, ut quae a sanctitate et e)ilikrinei/a| praecipuum suum arcessit decus.

* Hujus operis auctores fuere Doctores Publiei Basileenses, quos inter eminuit Coelius Curio. Hi vero maximam partem Roberti Stephani Thesaurum exscripserunt: interdum etiam deprehenduntur Ambrosium Calepinum cum Stephano commiscuisse, Liber hoc in genere praestantissimus, si a Roberti Thesauro discesseris.

Petri DASYPODII Dictionarium Latino - Germanicum. Argent. 1526. 8.

* Ad potiora reformatae Latinitatis Lexica olim referebatur, ad ea praesertim, quae in tironum gratiam prostabant. Hodie non amplius venit in numerum, quum rectiora et elegantiora in promtu sint.

Henrici DECIMATORIS Thesaurus linguae Latinae. Lips. 1606. 1615. fol.

* Huic Thesauro, inquit Morhofius Polyh. Tom. I. p. 825, miror pretium aliquod Borrichium statuere: homo enim ineptus fuit, et in Latinitate nihilo plus sapuit, quam occisa sus; quod ex ejus Silva vacabulorum deprehendas, quam miris modis exagitat Siberus Passim in Epistolis et Opusculis suis, monetque, ceu pestem, fugiendam esse tironibus. Monendum tamen, fuisse inter utrumque lites agitatas publice, nec sine bile arguta esse, quae in Decimatorem scripta ediderit Adamus Siberus.

Io. Iacobi DENZLERI Clavis linguae Latinae. Novissime prodiit Basil. 1715. 8. Maj.

* Satis copiosus Auctor est in cumulandis locutionibus, quibus singulos locos illustret. Subjicitur huic Clavi Compendium de Elegantiis Latini Sermonis, Proverbiis, Poesi, Differentiis verborum, Numeris..

Stephani DOLETI Commentariorum linguae Latinae Tomi bini. Prior exiit Lugd. 1536; posterior, ibid. 1538. fol.

* Inter plagiarios Roberti Stephani hic Doletus Lugdunensis typographus eruditus, similiter, ut plures alii, referendus est; sed subtiliores namque aliā methodo disposuit opus suum, et e Stephani materia novum aedificium exstruxit. Commendari quoque meretur labor illius: nam quae tumultuarie apud Stephanum, heic distincto secundum significationes suas ordine exhibentur. Neque tamen propterea a plagii crimine absolvendus est, licet ipsamer adhuc illud, sibi a Carolo Stephano objectum, diluere omni studio sit adnisus; qua de re legi potest Thomasius de Plagio litterario §. 409 - 412. Nempe nimium subito creverunt in molem Latinae linguae Commentarii, postquam Roberti Stephani Thesaurus exisset; quales Commentarii ante Stephani et Nizolii Thesaurum, magnitudine Laur. Vallae Elegantias non superabant: frustraque exscribendi licentiam Lexicographis concessam Doletus praetendit, qui etiam Barthol. Riccio insuper atque Lazaro Bayfio eum in modum turpiter abusus est, numquam eos nominans, nisi ubi castigat, Prodiere Commentariorum ejus Tomi duo, Guil. Budaeo nuncupati atque inscripti. Tertium adhuc Tomum addere sibi proposuerat Auctor, de collocatione oratoria, composito et numeroso dicendi genere, in universum acturum; sed quo minus destinata perficeret, fati acerbitate factum: quippe vivicomburio miser ob religionem exustus est, meliori fortunā dignus utique et vir doctus. Exstat in


page 1927, image: s1012

mortem ejus Epigramma Theodori Bezae, quod legitur in Deliciis Poetarum Gallorum, sub nomnie Adeodati Sebae. Erat unus e praecipuis Ciceronis admiratoribus: quapropter Erasmi Ciceronianum, tum in Praefatione sui Operis, tum in ipsomet Commentariorum corpore, haud raro acriter sugillat; et ex instituto id quidem facit in suo Dialogo de Imitatione Ciceroniana pro Longolio contra Erasmum. edito Lugd. 1535. 1536. 4. Morhof. Polyh. T. I. p. 824.

Quum jam tum, paullo postquam hi Doleti Commentarii exiissent, nimio venire pluribus viderentur; vir quidam anonymus eorum adornavit Compendium s. Epitomen, ed. Basil. 1537. 1540. 8. Et in horum Commentariorum supplementum ab Auctore scriptae sunt Phrases et formulae linguae Latinae elegantiores, quae cum Praefatione Ioh. Sturmii excusae sunt Argentorati 1576. 1585. 1610. 8.

Basilii FABRI, Sorani, Thesaurus eruditionis scholasticae. Auctus est gradatim per Buchnerum, Cellarium, Graevium, Stubelium, Gesnerum. Prodiit Witteb. 1587. 1623. 1655. 1664. Lipsiae 1571. 1572. 1593. 1594. 1622. 1668. 1672. 1673. 1686. 1692. 1696. 1701. 1710. 1717. 1725. 1735. fol.

* Omnium nunc Manibus teritur, ac praesertim in scholis regnat, velut in Calepini locum surrogatus. Secundum ordinem Primitivorum dispositus est, singulisque Primitivis sua Derivata, Composita et Decomposita longo ordine subjiciuntur. Hujus Thesauri sui quidem exigua primum ipse Auctor rudimenta posuerat Lipsiae 1571. 8. impressa, et repetito saepe labore dehinc auxerat; sed imperfectum tamen reliquit. Admovit postea illi expoliendo manus Augustus Buchnerus, et auctariis insignibus locupletavit: verum unus vir tam vasto labori non suffecit, quamquam illa, quae adjecit, opima sint, et ex optimis observationibus, tam suis, quam aliorum, depromta. Nova Buchneri additamenta, post Auctoris mortem, ob ejus heredibus Bibliopola editor coemit; quibus non nulla addidit Iacobus Thomasius. Dicitur et Francofurti ad Viadrum uberior latere vocabulorum collectio, quam Tobiad Magirus ad Fabrum sibi collegerit: quod si ita sese habet; pro non vulgari habendus fuerit colligendi iste labor, si e ceteris Magiri, viri diligentissimi, scriptis eum judicare velimus. Miramur autem, Boeclerum Foro Romano Fabrum a Buchnero recognitum praeferre, in Dissertatione de Lexicis. Quamvis enim illi sui defectus sint', quos praeter alios Caspar quoque Scioppius in Consultatione secunda notavit; longe plura tamen jure in Fabro desiderari possunt, adeo, ut causa, cur praeferatur Foro Romano, nulla omnino sit. Reperiuntur quidem in Fabro quaedem notatu singularia, quaeque alibi frustra quaeras: at vero parcior illorum numerus est, quam ut Lexici perfecti nomen tueri queat, Quapropter etiam toties, post Buchnerum atque Thomasium, Christophorus Cellarius, et deinde quidam alii, praesertim vero ac nomination Gesnerus, hunc Fabri Thesaurum auxerunt, locis innumeris emendaverunt, ae resecuerunt, quae nihil attinebant poni, quum praesertim Stubelius, vir ceteroquin pius ac doctus multa praeter scopum hbri ex aevo sequiori et barbaro intulisset, auctorum insuper loca diligentius apposuerunt, atque adeo omnem paene librum recuderunt: nihilominus ramen heic atque illic vel addenda vel corrigenda denuo deprehenduntur. Nec potest omnino adornari Lexicon justum, suisque partibus omnibus absolutum, nisi operas inter se conferan[?] viri eruditi, ut unus hunc, alter alterum auctorem prae manibus habeat, et perfectum suo singuli auctori indicem cum judicio confectum adjiciant, unde Lexicon aliquod ab omni parte perfectum postea formetur: quod consilium est Olai Borrichii. Tor vero sunt hodie observationes egregiae Grammaticorum atque Criticorum, indicesque luculenti, e quibus confici tale Lexicon posset, ut longe maximā laboris parte sublevatos se sint sensuri, quotquot tale opus adgredientur. Morhorf. Polyh. T. I. p. 826. seq.

+ Thesanri hujus Epitome prodiit quondam Lips. 1595. 8.

Ioh. FRISII Lexicon trilingue. Argentor. 1612. fol.

* Vti. Doletus suos Latinae linguae Commentarivs e Stephani Thesauro maximam partem hausit; sic Frisius suum hoc penu ditavit ex Foro Romano Curionis. Auctorum vero nomina negligenter addit, libris capitibusque omissis. Ceteroquin tamen optimae notae hoc in genere liber est: eum enim verborum et locutionum ordinem servat, qui bono Lexico quam convenientissimus est.

Ex Lexico hoc trilingui Dictionarium ejus Latino - Germanicum, constans Partibus II. ed. Tiguri 1686. 8. et Colon. 1723. 8. maj. tamquam in breviorem summam, pro incipientibus contractum est. Nec deest tamen in hac Epitome necessariarum locutionum singulis locis subjectarum, copia.

Nicolai GURTLERI Lexicon quadriparititum, Latinum, Germanicum, Graecum, Gallicum. Basil. 1715. 8. maj.

* In Parte Latina per varios veterum loquendi modos singulis locis qualemcumque lucem adfundit.



page 1929, image: s1013

M. Benjamini HEDERICH Promtuarium Latinitatis. Lips. 1716. 8. maj.

* Prostat etiam Ejusdem Lexicon Manuale Latino-Germanicum. Tomis II. constans, Lips. 1739. 8. maj. quod Promtuario multo est locupletius. In utroque singulis vocabulis sua adduntur legitima epitheta et ii verborum nesxus, quibus praecipue gaudent.

Adami Friderici KIRSCHII Cornu Copiae Norib. 1714. 1731. 8. maj. Ratisbonae 1739. 8. maj.

* Loquendi formulis usus vocabulorum illustratur: exhibentur simul nomina propria, termini, ut vocant, technici, vocabula medii aevi Latino-barbara, Calendarium Romanum, Commentatio de Arte Poetica et Arbor consanguihitatis.

Georgii Matthiae KONIGII Gazophylacium Latinitatis. Norimbergae 1668. 1719. 4.

* Auctor fuit Professor Altdorfinus. Liber modicus est, nec tam diffusus, ut alia hujus generis Lexica: et multa tamen in eo habentur, quae frustra in operosissimis aliis Lexicis quaeruntur ipsoque adeo Foro Romano. Ipsi Olao Borrichio hoc Lexicon Konigii admodum utilem praestitit operam in Cogitationum ipsius ea parte, qua barbara vocabula quam plurima contra Vossium veteri testituit Latio. Vsus vero Konigius est in concinnando hoc Lexico operā Christiani Daumii, qui magnam hac ipsa in re posuit operam, ac sollicite disquisivit Latinitatem genuinam. Morhof. Polyh. T. I. p. 825.

Iohannis LINDNERI Lexicon trilingue, Latinum, Graecum et Germanicum. Novissime prodiit Lipsiae 1733. 8. maj.

* Quia tripartitum est, tribusque inserviens linguis, inscribitur etiam Lindnerus trilingnis. Singulas voces secundum ordinem Alphabeti collocat, ne tirones, quibus solis dicatum est, quum radices non dum investigare norint, hinc inde vagari, et tempus inutiliter evolvendo terere necessum habeant. Vocabula Latina veterum auctorum locutionibus ut plurimum illustrantur.

Adami LITTLETONI Liber Dictionarius linguae Latinae quadripartitus. 1. An Englisch Latine. 2. ā Latine proper, 3. ā Latine classical. 4. ā Latine barbarous. Londini 1703. 4.

* Elegans Lexicon, sed in usum dumtaxat gentis Anglicanae, et eorum, qui linguam Anglicanam tenent.

Lud. LVCII Aerarium seu Thesaurus Latinae linguae. Francof. 1631. fol.

* Quemadmodum Nizolius e solo Cicerone, ita hic ex pluribus auctoribus, immo etiam ex Poetis, hujusmodi florum Latinitatis cumulos exstruxit, vel, recte ut dicam, ex Foro Romano compilavit. Prodiit hoc Lucii Aerarium etiam Basileae et Francof. 1631. subjunctum Thesauro Nizolii, Tomis duobus in fol.

Christiani ENVBAVERI Lexicon linguae Latino - Germanicae. Lips. 1706. 8.

* Est modo instar vocabularii, nilque magnopere amplius exponit, quam notiones vocabulorum Germanicas; ac ne id quidem praestat ubique satis ac sufficienter.

Marii NIZOLII Thesaurus Cicerenianus, seu, ut primo vocabatur, Observationes in Ciceronem. Prodiit primum Basil. 1520. et 1535. fol.; deinde 1548. item 1551 et 1563; deinde Venetiis ex ossicina Aldina 1570 et Basil. 1572; tum post Bosilii Zanchii et Coelii Secundi Curionis operas insigni accessione auxit eum Marcellus Squarcialupus Plumbinensis, et hāc novā facie prodiit rursus Basileae 1576. et 1583; tandem locupletiorem prodire fecerunt lacobus Cellarius Augustanus, Christophori Cellarii Smalcaldiensis, proavus, Lugd. 1588. Basil. 1595. et Francof. 1613. fol. et Alexander Schottus Gerae 1627. 4.

* Huic Thesauro Nizoliano, tamquam Tomum alterum Aerarium suum, Francof. 1631. editum, adjecir Lud. Lucius, eodem anno Basil. et Francof. in fol. in quo etiam reliquorum auctorum dictionem ex Foro Romano compilavit et contraxit. Thesaurus Nizolii Ciceronianus dictus etiam aliquando est Apparatus Latinae locutionis Ciceronianus: atque hāc facie prodiit Colon. 1612. et Genevae 1642. 4: Respondent ei Sectiones Operum Ciceronis, quae cum notis Dionysii Gothofredi sunt edita: quibus Apparatus ille Repertorii loco esse potest; magis etiam futurus, si in nominibus propriis par cura adhibita esset: quae in Thesauro Ciceroniano Caroli Stephani, Paris. 1556. edito, itemque in Penu Tulliano Georg. Lud. Frobenii (Indice in Opera Tullii, editionis Guilielmio - Gruterianae, tertio) diligentius collecta sunt.

Quamquam vero hic Nizolii Thesaurus omnem Latinitatem Ciceronianam complectatur, et instar Ciceronianae, ut ita dicam, Concordantiae esse possit; tamen ejus Auctor vim et naturam dictionis Ciceronianae non usque quaque adsecutus videtur. Saepe haesitavit etiam in lectionibus antiquis; quod praeter alios non nuper demum animadvertit Ioh. Vorstius, sed dudum vidit, et multis quoque exemplis declaravit


page 1931, image: s1014

Henricus Stephanus, cujus Nizolio - Didascalus sive Monitor Ciceroniano - Nizolianorum hanc in rem legendus est, ex ipsius ossicina 1578. 8. in lucem emissus, et dissiculter hodie comparandus. Huc quoque referri potest Ejusdem Stephani Pseudo - Cicero, sive Dialogus, in quo non solum de multis ad Ciceronis sermonem pertinentibus, sed etiam, quem delectum etlitionum ejus hagere, et quam cautionem in eo legendo adhibere debeat, lector monetur, editus ex ejusdem officina 1567. it. 1577. 8.

Nicolai REROTTI Cornu Copiae Latinae linguat, Paris. 1504. Argentor. 1506. Omnium autem emendatissime prodiit Venetiis in aedibus Aldi 1513; ut Aldinae editiones, eaeque genuinae, aliis semper praestant. Iterate est haec editio, at haud pari cum accuratione et industria Paris. 1529, et Basileae apud Curionem et Walderung 1526. 1532. 1536. 1552. fol.

* Perottus inter primos fuit, qui litterarum barbariem fugarunt, ejusque operā strenue usi sunt, qui post illum explicandis vocabulorum notionibus operam navarunt. In hoc suo Cornu Copiae omnem Latinitatem explicare adgreditur. Nihil autem id est alind, nisi Commentarius in Martialis librum primum Epigrammatum, et in Epigrammata prioria 28. quae in ejus libello de Spectaculis sese repraesentant: quem libellum tamen, quia in eo non nulla Martialis tempori non conveniunt, et multa sese offerunt, quae ingenium Martialis fecundum parum sapiunt, cum Iano Rutgersio L. 5. Variarum Lectionum cap. 15, Petro Scriverio in Animadversionibus ipsius, et Thomā Farnabio in martiale ejus, huic Poetae merito abjudicamus. Hunc autem Perottus ordinem tenet, ut Epigrammata priora 28. libelli bujus suspecti praeponat, inque unā serie connectat eum Epigrammatibus libri primi. In Epigrammatibus sex prioribus valde copiosus est; in reliquis strictior breviorque: utrobique autem infinitas adfert Latinarum vocum et locutionum illustrationes, ut adeo liber hic beneficio Indicis in Lexicon abierit.

Subjiciuntur ei ex antiquiore Romani sermonis sacrario:

1. M. Terentii Varronis de lingua Latina ad Ciceronem Libri tres.

2. Ejusdem de Analogia Libri tres.

3. Sexti Pompeji Festi librorum undeviginti fragmenta.

4. Non Maraelli de proprietate sermonum lucubrationes multae ac variae, multisque locis antehac corruptis restitutae.

Andreae REYHERI Thesaurus Latinitatis seu Lexicon linguae Latinae Auctum et emendatum a Christiano Iunkere, Lips. 1712. fol. Cum Praefatione 10. Matthiae Gesneri, Lips. 1733. fol.

* Primitus exiit Gothae 1645. 8. inseriptus: Thesaurus Sermonis Latini elegantioris. Quaoniam Doleti et Trebellii egregiae Collectiones minus parabiles sunt; Thesaurur hic Reyherianus earum loco tantisper esse potest.

Th. SPIESERI Lexicon universale, constans duobus Tomis. Novissime editum Basil. 1716. 8. maj.

* Vocabula technica Latine reddit: locotiones autem verterum, quibus singula loca illustrentur, non ubique apponit, atque omnino eas parcā suppeditat manu.

Christophori Ernesti STEINBACHII Lexicon Latino - Germanicum, II. Tomis, cum Praefationibus et Auctoris et Ioh. Vlrici Konigii. Vratislaviae 1734. 8. maj.

* Locutionum affatim habet; at sine indicio, unde singulae sint desumtae.

Prodromi instar erat Ejusdem Lexicon Latino - Germanicum, secundum methodum Grammaticae ejusdem Auctoris elaboratum Vratisl. 1725. 8. maj.

Roberti STEPHANI Dictionarium, seu Latinae Linguae Thesaurus, non singulas modo dictiones continens, sed integras quoque Latine et loquendi et scribendi formulas, ex Catone, Cicerone, Plinie Avuncule, Terentio, Varrone, Livio, Plinio Secundo, Virgilio, Caesare, Columellā Plauto, martiale: cum Latina, tum Grammaticorum, tum varii generis scriptorum, interpretatione.

* Primum prodiit hic Thesaurus Paris. 1536. Tomis II. fol. Ingenti accessione auctus Tomis III. Paris. 1542. Deinde Tomis IV. Lugd. Galliae 1573. repetitus; sed demtā tamen male Auctoris Praefatione, in qua suos adjutores, decemviros doctissimos, Tusanum, Budaeum, Baisium, alios, enumeraverat, Recusus postea est etiam Basil. 1576. it. 1613: Tomis autem III. Argentorati 1604. Tandem prodiit Tomis V. cum augmentis et animadversionibus Ant. Birrii. Londini 1734: et ad hunc modum recusus, Tomis autem IV, Basileae 1740. fol. Prodibit etiam, ut spes reip. litterariae a. 1736. et 1737. facta est, in IV. Tomos rursus dividendus, Lipsiae sumtibus Caspari Fritschii, novis instructus copiis ab Ioh. Matthia Gesnero, Academiae Gottingensis Varrone.

Thesaurus hic stupenda cum industria constructus est, nec habet parem. Omnes reliqui Lexicorum auctores in hoc opus quasi conspirarunt: nam tamquam ad


page 1933, image: s1015

prandium paratum venerunt, non suis laboribus opus alienum exornaturi, sed submoto Auctoris nomine suum impudentissimā audaciā reposituri. Ita Curio Forum suum Romannum, Trebellius suum Promtuarium, Wendelinus suam Medullam, Doletus suos Commentarios, et alii non nulli suos Thesauros inde concinnarunt, callide suppresso veri hujus Auctoris, unde sua exscripserunt, nomine. Alii ne nihil omnino in hoc opere recuso viderentur egisse, auctius id, et, si dīs placet, emendatius procudere adnisi sunt, intrusis vocibus et loquendi modis, qui, a genuina Latinitate alieni, prius a Stephano ob id ipsum repudiati fuerant. Habet tamen hic Roberti Thesaurus suos nihilominus defectus: saepe enim ex corruptis Auctorum exemplaribus loca non sana adferuntur: multa quoque parora/mata in loquendi formis occurrunt; quae, si quid judico, in hunc usque diem post tot praestantissimorum virorum labores non dum sublata cuncta sunt: sed tamen ob locutionum copiam et accuratam dispositionem quam maxime eminet, et facem quasi omnibus reliquis hujusmodi libris huc usque praetulit.

Theodosii TREBELLII Latinae linguae universae Promtuarium, duobus Tomis. Basil. 1542. 1545. fol. Paris. 1545. 4.

* Opus insigne et admodum utile; sed ex Roberti Stephani Thesauro exscriptum.

Ioh. Adami WEBERI Lexicon Encyclion, II. Tomis. Chemnitii 1734. 8. maj.

* Admodum locuples et selectum Latinitatis penu est: admiscet etiam ex Glossario Fresniano ea medii aevi vocabula, quae apud eruditos crebriori in usu sunt, et cognitu proinde paene necessaria.

Erici WEISMANNI Lexicon bipartitum. Novissime prodiit Stutgardiae 1732. 4.

* Vocabulorum usus ostenditur in locutionum apud veteres occurrentium exemplis Nomina propria et antiquitatis secundum Alphabeti ordinem separatim in eo exhibentur.

Marci Friderici WENDELINI Medulla priscae puraeque Latinitatis. Servestae 1738. Marpurgi 1665. Francof. 1667. 8.

* Excerpsit hanc Medullam suam ex Roberti Stephani Thesauro, addito in tironum usum locupletissimo Indice Germanico. Liber non contemnendus est, de quo in Praefatione Wendelinus multa magnifica promittit, putatque, ex nullo libro commodius addisci posse linguam Latinam, quam ex hoc, si quidem perpetuae instituantur imitationes et sermones continui ex istis locutionibus connexi, qui, Germanicā propositi linguā, in Latinam converti debeant. Sed, quod primarium est in imitatione, heic deficit: sermonis scilicet nexus, unde potissimum pendet omnis linguae genius: deinde sermones ita concinnati nescio quid inepti sapiunt, si secundum ordinem istum Alphabeticum instituantur, quod tauto/logon et jejunum videtur, Quamquam enim obtendit Wendelinus, longo tempore opus esse, si ex lectione proficere velimus; omniumque rerum Latinitatem uno auctore minime comprehendi: tanti tamen omnino res esse videtur, ut plus temporis illi impendatur ab initio, quam ut immaturā festinatione ista tela praeter rein abrumpatur. Deinde postquam structura sermonis ex lectione auctorum satis in solido locata est; facile in ceteris, ubi auctores deficiunt, Lexicorum opem implorare possumus. Sic nimirum scribit Morhosius Polyh. Tom. I. p. 823.

Forsan etiam ad perficienda Lexica ea, quae sunt plenioris formae majorisque usūs, non nihil conferre possit, ut ex titulo conjicio, quum ipsum librum non dum viderim, quod superiori anno 1742. 4. Venetiis prodiit, Io, Franc. Corradini de Allio Lexicon Latinum Criticum, in quo novae Latinae voces ex aureis scriptoribus et lapidibus erutae; novae vocum signisicationes et inflexiones: novae eruditiones, elocutiones autem elegantiores ex Terentio, Cicerone, Tit. Livio. Caesare ac lapidibus collectae, quae in Thesauris linguae Latinae, Vocahulariis, Lexicis omnibus desiderantur, praesertim in Calepine Patavino septem linguarum, cujus errores ingenii et eruditionis, ficticiae voces, quae Latinae minime sunt; Latinae, quae barbarae non sunt, in calce notantur.

Et hactenus quidem de potioribus Linguae Latinae Lexicis. Quibus nunc subjungo eorum nomina et libros, quibus praecipue in conficiendo hoc Antibarbaro nostro usi sumus, eo quod cum primis laboranti latinitati operam suam accommodasse nobis quidem videntur.

Sunt autem hi Scriptores Antibarbari eorumque huc spectantes libri fere sequentes:

Olai BORRICHII Cogitationes.



page 1935, image: s1016

EIVSDEM Analecta ad has cogitationes.

Andreae BORRICHII Appendix ad Cellarii Curas Posteriores.

EIVSDEM Vindieiae Latinitatis purioris.

M. Aurelii CASSIODORI de Orthographia.

Christophori CELLARII Antibarbarus.

EIVSDEM Curae Posteriores.

EIVSDEM Discussio Appendicis Danicae.

EIVSDEM Iudicium de Vindiciis L. L. Borrichianis.

EIVSDEM Orthographia Latina.

Georgii CRAVSERI Scintillae Tullianae.

Claudii DAVSQVII Orthographia Lat. Serm.

Oberti GIFANII Observationes singulares ad Latinam linguam.

Rudolphi GOCLENII Silva minus probatorum, insolentium, soloecorum et u(pos1oloiki/wn, barbarorum et semibarbarorum commutatorum in Latina.

EIVSDEM Analecta.

Ioh. GODESCALCI Lat. Serm. Observationes.

Iani GRVTERI Inseriptiones.

Cardin. HADRIANI de Elegantia Lat. Serm.

Ioh. Casp. KHVNII Animadversiones ad Vorstii librum de Latin. Mer. Susp.

Thomae LINACRI de emendate structura Lat. Serm.

Iusti LIPSII Orthographia.

Patricii MACROHERISTRI de Latinitate merito et immerito reprobata.

Aldi MANVTII Orthographia.

Augustini Mariae de MONTE de quibusdam S. Script. locutionibus, quae imperitis et indoctis parum Latinae videntur.

Henrici NORISII, Cardinalis, Cenotaphia Pisana.

EIVSDEM Latinitas et Orthographia utriusque Pisanae tabulae.

Ioh. Phil. PAREI Calligraphia Romana.

EIVSDEM Lexicon Criticum.

EIVSDEM de Particulis.

Ioach. PERIONII Observationes.

Michaelis PEXENFELDERI Apparatus eruditionis tam rerum, quam verborum.

Ausonii POPMAE de Differentiis verborum.

Humphredi PRIDEAVX Marmora Oxoniensia.

Thomae REINESII Syntagma Inscriptionum.

Francisci SANCTII Minerva.

Casp. SCHOPPII vel SCIOPPII Grammatica Philosophica.

EIVSDEM Infamia Famiani.

EIVSDEM Scaliger Hypoholimatus.

Antonii SCHORI Thesaurus Ciceron.

EIVSDEM Phrases L. L.

EIVSDEM de Rat. discendae docendaeque L. L. et Gr.

Conr. Sam. SCHVRZFLEISCHII Orthographia Romana.

Ezech. SPANHEMII de Praestantia et usu numismatum antiquerum.

Iacobi SPONII Curiosa Antiquitatum investigatio.

EIVSDEM Miscellanea eruditae antiquitatis.

Horatii TVRSELLINI de Particulis L. L.

Io. VAILLANT Numismata.

Laur. VALLAE Elegantiae.

Francisci VAVASSORIS Antibarbarus.

Danielis VECHNERI Hellenolexia.

Iohannis VORSTII de Latinitate falso et merito suspecta; it. de Latinit. selecta et vulgo fere neglecta.

Gerh. Ioh. VOSSII Etymologicum.

EIVSDEM Aristarchus.

EIVSDEM de Vitiis Sermonis.

Georg. Henr. VRSINI Observationes Philologicae.



page 1937, image: s1017

* Atque hi scriptores pro potioribus hoc in genere, meo quidem judicio, habendi sunt. Ceteroquin multos praeterea alios hujusmodi auctores in concinnando hoc libro prae manibus habui, eorumque non paucos heic atque illic pro re nata similiter in consilium vocavi: sed quia vel ex obliquo tantum barbariem insectantur, id quod fere faciunt Critici, iique scriptores, qui ad perdiscendam linguam latinam vel graviter adhortando, vel variis subsidiis litterariis, mox ad methodicam, mox ad exegeticam Grammaticam, mox ad copiam verborum et locutionum comparandam, mox ad historiam L. L. cognoscendam, mox etiam ad illustres hoc in litterarum genere controversias aliquando agitatas, earumque accuratiorem notitiam spectantibus, manu quasi ducunt; vel sua ex aliquibus eorum, quos heic in scenam produxi, aut prorsus mutuati sunt, aut in aliquod puerile compendium compegerunt; vel, diu ante patrum nostrorum memoriam editi, ex observationibus recentiorum multā luca indigent; vel omnino sortis tenuioris sunt, et paucis non numquam plagulis tantummodo constant: de consulto omnes hujusmodi scriptores, hoc quidem in loco, praetermittere volui, quum sollicitior eorum enarratio libri hujus molem plus justo augere videatur. Singulari autem tractatu eos propediem, si quidem Deus vitam ac valetudinem concesserit, et rem eruditis, haud omnino ingratam sic a me fieri intellexero, daturus eo modo sum, ut suas singulis auctoribus varias ac diversas editiones, et vel solidam eruditorum censuram, vel meam ipsius qualemcumque e)pi/kris1in, et, sicubi visum fuerit, etiam argumentum eorum et sumam, uno obtutu spectandam, coner subjicere. Inscribetur liber, Bibliotheca Latinitatis restitutae, sive Notitia eorum auctorum, qui post ranatas litteras partim vitia linguae Latinae insectati sunt; partim nativam verborum vim et elegantiorem stracturam explicuerunt; partim pura recteque dicendi praecepta tradiderunt; partim denique variis Critticis aut aliis eruditis observationibus ac salutaribus consiliis laboranti Latinitati opem tulerunt.