May 2005 Ruediger Niehl
Note: As CAMENA-texts, this full text has been orthographically standardized. This is an automatic process; where orthographical issues are discussed in this work, the point of discussion may not be recognizable in a few instances. In such cases please consult the page image to see the page image of the original. New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

PARS TERTIA ETYMOLOGICA SECTIO PRIOR EXHIBENS VOCABULA VULGO QUIDEM SED AUCTORIBUS NEUTIQUAM IDONEIS AUT NON OPTIMAE NOTAE VEL NOTIONE PEREGRINA RECEPTA.


image: s0249

A

ABBAS et ABBATISSA

Syrum quidem sed Ecclesiasticum tamen, et in consueto titulorum usu haud repudiandum, nisi viris vitae negotiali atque exercitae addictis nauseam movere velis: in ipso autem sermonis contextu interdum dixeris magis Latine, Praefectus hominum religiosorum: Antistes eorum, qui sacris monasterii legibus continentur: item Dux et rectrix virginum Deo sacrarum; quae ceteris virginibus sacris, seu Deo sacratis praeest; Antistita sacrarum virginum; dicatarum Deo virginum maxima. Voss. de Vit. 26. Borrich. Analect. 61. Cell. C. P. 346. Berrich. Cogitat. de L. L. Aetat. 25. Goclen. Observ. 27. Bembus, Abbatem mavult nuneupare Magistrum Sacrae Societatis, Collegii Sacerdotem, quam sequitur Angelus Rocca Camerinus de Venustate Latin. Serm. p. 420.

ABBLANDIRI

i. e. arridere alicui; blanditias alicui dicere; benevolentiam alicuius blanditiis et adsentationibus colligere velle, satis frequens, et ipse Camerarius in Fabulis Aesopicis de asino dicit, quod abblandiatur hero; sed sine auctoritate veterum. Simplex blandiri, et Compositum eblandiri, v. g. Eblandiri aliquid ab aliquo, bonae notae sunt.

ABBREVIARE Vegetius

aliique recentiores: rectius, scripturae compendio uti; compendioso scribendi genere aliquid excipere; notis velocissimis excipere; cum Cic. Lib. 14. Attic. Ep. 32. dia\ s1hmei/wn scribere; cum Sueton. Aug. c. 88. per notas scribere; Leg. 4. p. de Tastam. Milit. scribere notis. Steph. Expostulat. de Lat. Susp. pag. 153. Cellar. antib. 278. C. P. 200.

* Pro abbreviare sermonem, Die Rede abbrechen, Lat. dixeris incidere sermonem.

ABBREVIATE

i. e. brevibus verbis; in compendio; vel pro argumento dia\ s1hmei/wn, Voss. de Vit. 797.

ABBREVIATOR barbarum

rectius, qui opus aliquod in brevem summam colligit, aut contrahit; qui rem confert vel cogit in pauca. Cell. Antib. 12.

† In Cancellaria Romana 72. ministri sunt constituti, qui hoc nomine appellantur, inque tres ordines dispescuntur; eorumque opera circa Brevia i. e. epistolas Pontificias verfatur.

ABBREVIATURA et ABBREVIATIO barbara

rectius, scripturae vel litterarum compendium; nota scripturae compendiaria: scriptura compendiaria; scriptio per notas; scriptio dia\ s1hmei/wn: h( u(pos1hme/iws1is2; Seneca Ep. 90. verborum notae, quibus quamvis citata excipitur oratio, et celeritatem linguae manus sequitur. Conf. Io. Clericus in Arte Critica Part. 3. S. 1. c. 12. p. 164. Cell. Cur. Post. 346.

ABECEDARIUS Hieronymus

Fulgentius et Augustinus: rectius, praeceptor, qui pueros litterarum elementa docet; qui a)/lfa nai\ bh=ta docet: item, puer elementarius; qui prima elementa addiscit; qui elementariis litteris imbuitur: non minus enim discentem, quam docentem id vocabuli denotat. Voss. de Vit. 363.

ABINVICEM

i. e. a se invicem, Latinitatis prolapsae est, apud Cyprianum et Hieronymum occurrens: sicut adinvicem, amodo, aretro, exnunc, alonge, elonge, anunc, exnunc, aforas, abante, deante, et deintus, apud huiusmodi scriptores inveniuntur, sine veterum exemplo ad modum scite compositorum abhinc, dehinc, deinde, derepente, exante, inante, inibi, adamussim, examussim, formata. Cell. Antib. 224. et C. P. 324.

* A peregre tamen est Vitruvii L. 5. c. 7. i. e. ex longinquo; quod tamen timide usurpandum censeo, eo quod Vitruvius puram et nitidam saeculi sui dictionem non raro negligere videtur.

ABOMINABILIS Hieronymus

rectius, detestabilis, detestandus,


page 403, image: s0250

exsecrabilis, exsecrandus. Voss. de Vit. 363. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 2. C. P. 292. Kappius ad Iensium 74.

† Adiectiva pleraque in alit et abilis, item Adverbia in aliter et abiliter desinentia non optimae notae sunt v. g. aeternalis, aeternaliter; aliqualis, aliqualiter; filialis, filialiter; finalis, finaliter; amicabilis, amicabiliter; fiducialis, fiducialiter; remenbilis; figuraliter, detestabiliter, cet. Pleraque, inquam: neque enim desunt omnino eiusmodi Adiectiva et Adverbia, quae bonae notae sint v. g. affabilis, derestabilis, irremeabilis; medicabilis, medicabiliter; aeternabilis; innumerabilis, innumerabiliter cet.

ABOMIN AMENTUM Orosius

Tertullianus: rectius, res abominanda, res detestabilis. Cell. C. P. 292.

ABOMINANTER Cassiodorus

rectius, impie, nefarie, per scelus, scelesto quodam ac nefario facinore. Cellar. C. P. 292.

ABOMINATIO Tertullianus

Lactantius: rectius, detestatio. Cell. C. P. 292. Andr. Borrichius Vindic. 1.

ABORTIO

abortire, tribuitur Plinio Lib. 8. c. 51; sed, teste Harduino, non sine mendae suspicione, consensu MSS. librorum. Inepte Columellae tribuit Calepinus. Pro eo Varro L. 2. R. R. c. 4. dixit aborto, abortare; et Plinius Maior abortum pati. Quamvis abortare fere fiat praeter voluntatem; abortum pati autem cum scelere coniunctum sit.

ABSCONSIO

in Lexicis adducitur ex Plinio Lib. 8. c. 16: verum libri habent pro eo, abscondents. Dic, occultatio.

ABSOLUTUS

perperam adhiberi solet pro summo atque libero. Ita v. g. absolutum imperium dicunt ICti; sed invita Latinitate: pro quo Latini, summum imperium, quum dominatu unius omnia tenentur.

* Absolutus bonae sanae notae est, sed significat idem quod perfectus. v. g. Hoc omnibus numeris absolutum est.

ABSQUE

pro praeter, praeterquam, Solinus, Symmachus, Orosius, Hieronymus, Vulgatus Bibl. Interpres. Cell. C. P. 370.

† Ita autem Solinus c. 46. de Ave Arabica Phoenice loquens: Postera parte purpureus absque (i. e. exceptâ, ut Schottus interpretatur p. 1033. Physicae Curiosae) candâ, in qua roseis pennis caeruleus inscribitur niter. Quem ad locum Camers ita: Non vult


page 404

Solinus, hanc alitem esse absque cauda, sed eam esse ubique coloris purpurei, praeterquam in cauda. Fere autem ita suum xwri\s2 etiam Graeci usurpant.

* Aurea et argentea aetate non nisi Sine significat. Conf. Sect. 2. Voc. Absque.

ABSURDITAS

Claudianus Mamertus Lib. 3. de Animae Statu c. 11: veteres per Adiectivum Neutrum fere hoc exprimunt v. g. Cur tam absurda defendis? Potest quidquam esse absurdius? Hoc ineptum, hoc absurdum videtur. Vel: Eâ stultitiâ certe non fuissem, so abgeschmackt wurde ich wohl nicht gewesen seyn. Cic. in Lael. c. 13: Quibusdam, quos audio sapientes habitos in graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam. Sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis suis, Es ist nichts so abgeschmackt, das sie nicht zu behaupten suchen. Urges Abstractum, ut vocant Philosophi? Scribe insutsitas, quod Cicoronis est ad Attic. 5, 11. ineptiae, quod est eiusdem Tusc. 1, 37. deliramentum, quod est Plauti Amph. 2. 2. 64.

ABUNDARE

pro redundare, supervacaneum, seu superfluum esse, perperam ponitur: nam abundare copiam fignificat; non superfluitatem: adfertsatietatem; non nauseam. Quo abundamus, id sanc gratum nobis est; quod autem redundat, id resecamus et abicimus, aliisque concedimus. Ita Ciceroni Lib. 2. de Orat. §. 85. dicuntur verba effervescentia et paullo nimium redundantia i. e. verba superflua. Hic fructus etiam in me redundat i. e. tam superfluus est, ut et ego partem inde accipiam.

ABYSSUS

Graece h( a)/bus1s1os2, Ecclesiasticorum fere est, qui etiam ad sedem inferorum transferunt, et occurit nominatim apud Alcimum Avitum et Prudentium: veteres, profunda vorago, vel pro argumento inferi, sedes inferorum. Cell. Antib. 262. C. P. 290.

ACCENSERE

i. e. adnumerare, v. g. Quibus quidem et omnes illi accensendi meo iudicio sunt, suspectum. Cell. Antib. 99. C. P. 430.

† Habent quidem bonae notae auctores accensus, a, um: sed ab hoc Parricipio ad probandum Verbum accensere non satis tuto proceditur. Habent sane veteres plura eiusmodi Participia v. g. impexus, inconsideratus, inadfectatus, incelebratus, incomitatus, tunicatus, ocreatus, cet. nec tamen inde quisquam exsculpere audebit verba impecto,


page 405, image: s0251

inconsidero, inadfecto, incelebro, incomito, tunico, ocreo.

ACCISA

Die Consumptions-Accise, Vocabulum novum; pro eo Collarius in Privileg. Electoral. Acad. Halens. n. 21. p. 9. vectigal eorum, quae consumuntur; et siscus vectigalium eidem est Die Accise-Casse. Alii habent censum rerum venalium; censum e victu et amictu; tributum rerum ad victum cultumque corporis pertinentium; vectigal rebus alendi hominis consumendis impositum. Accisam etiam uno Vocabulo dixeris portorium, licet hoc proprie et notione prima significet Das Fuhrlohn, Fehrgeld, Geleitsgeld. Sueton. Caes. c. 43: Peregrinarum mercium portoria instituit. Cic. pro Fonteio c. 3: Titurius Tolosae quasternos denarios in singulas vini amphoras (auf einen ieden Eimer Weins) portorii nomine exegit. Id. Lib. 1. ad Qu. fratr. Ep. 1: Cives non tam de portorio, quam de non nullis iniuriis portitorum queruntur, Die Leute klagen nicht sowohl uber die Accise, als uber einige gewissenlose Accise-Bediente. Livius Lib. 2. c. 9: Portoriis quoque et tributo plebe liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent.

ACETOSA

ac, Saverampfer, in Botanicis increbuit, sed sine idonea auctoritate: veteres, rumex, oxalis, o)cali/s2. Voss. de Vit. 364.

ACQUISITIO

Vide paullo infra Adquisitio.

ACROAMA

pro cantico usurpat Sidonius 1. Ep. 2: Veteribus acroama ipse dicitur histrio, qui in scena cantat, vel alius quispiam, qui gratum aliquem et dulcem sermonem habet, qualis anagnostes ille apud Nepotem dicitur acroama. Sciopp. in Stradam 150. Vorsl. Lat. Mer. Susp. 319.

ACTIVUS

pro sollers; industrius; navus; agilis; qui est ingenii quadam celeritate; homo omnium horarum, barbare.

Activus Senecae est idem, quod practicus, et opponitur spectativo seu theoretico v. g. Philosophia activa.

ACTVATUS

v. g. potentia actuata, ad scholas Philosophorum pertinet. Extra illas in veteri Latio constitutus, Graecorum du/namin e)nergoume/nhn poteris adhibere. Pro barbaris enim Graeca ponuntur, quum Latina desunt. Goclen. Obs. 409.


page 406

ADDITICIUS

v. g. dies intercalaris additicius est, Celsus ICtus: rectius, additus, appositus. Cell. Antib. 3. C. P. 136.

Ita Cellarius dd. ll. saeculo adscripsit aeneo: sed antiquius est, et exstat in Tertulliano de resurrectione carnis p. 52. Kappius ad Iensium 75.

ADFECTATUS, ADFECTVOSUS, ADFECTVOSE, ADFIRMATIVUS, ADFLATIO

v. paullo infra Affectatus, Affectuosus cet.

ADGRESSOR

Iuvencus in Matth. c. 12. v. 29: dic, qui prior adgressus est, qui prior violentas adhibuit manuc.

ADHAMARE

i. e. hamo captare, An sich ziehen, suspectum: tutius, attrahere; allicere aliquid ad se et trahere; illicere atque attrahere ad se; traducere ad so; trahere munia senatus in se, Tacitus.

Adhamare honores Cicero quidem dixit, ut citat Nonius cap. 2. n. 5. et adserit Scaliger in Catalect. itemque Rutgersius Lib. 3. Var. Lect. cap. 3: sed Merceri Nonius habet adamaverunt, non adhamaverunt. Adde eidem notata p. 113. edit. Paris.

Pro simplici hamare Petronius adducitur: sed in eius Senario pro hamat MSS. atque editi codices habent amat, et Henr. Stephanus legit ardet.

Quare, inquit vossius de Vit. 677, licet valde eo inclinet animus ut Petronius hamare, Cicero adhamare scripserit: omnino tamen et hamandi et adhamandi verbis tutius abstinetur, ut non iniuriâ suspectis.

* Adhâmo autem producte pronuntiatur: prior enim in Primitivo hamus hanc moram habet.

ADIACENTIAS

dixere aevo medio loca vicina, eidem domino parentia. Nempe adiacentia, Singulari, pro Plurali: quomodo et pertinentiam dixere. Voss. de Vit. 365. Borrich. Cogitat. 25. Conf. infra Adiacentiae.

ADIMPLERE

attribuitur Plinio: cuius tamen unicum vulgarium Lexicorum exemplum ex eius Lib. 11. cap. 37. fallit, et veteres novique libri implent non adimplent, prae se ferunt. Ceteroquin est apud Paullum IC. et Tertulianum. Cicero pro eo habet, explere, implere.

ADINVICEM

classicis scriptoribus ignotum: imperiti id ponunt pro ad se invicem. Voss. de Vit. 796. Goclen.


page 407, image: s0252

Silv. Barb. 3. Conf. paullo ante Abinvicem.

ADIURATOR

Ein Beschwerer, Alcimus Avitus Lib. 2. v. 313.

Adiuratoris contempsit murmura serpens. Magis Latine dixeris, qui excantat, qui incantat, nam excantare, incantare, et incantamentum hac notione bonae notae sunt; incantator autem apud Tertullianum et Vulgatum Bibliorum Interprecem occurrit.

* Verbum tamen adiurore recte se habet; sed alio significatu: nam adiurare alicui aliquid, notat Germ. Einem etwas zuschweren, Schurzfleisch. in Supplem. Orthogr. Rom. p. 2. Verst. de Lat. Falso Susp. 176.

ADIVVANS seu ADIUTANS BELLICUS

Ein Adiutant, Vocabulum novum, cui quod ex aequo respondeat, apud veteres non occurrit. Dan. Heinsius in Exp. Silv. Duc. 106. pro eo habet, Adiutor, vigilum praefecti Adiutor: alii, Adiutor castrensis. Hinc Adiutor Ducis, ein Generaladiutant.

ADNIHILARE et passive ADNIHILARI

Hieronymus ad Suniam et Fretelam Ep. 135: malim, delere; in nihilum redigere; convellere: it. in nihilum vel ad nihilum recidere; in nihilum evanescere; interire. Goclen. Lib. 1. Observ. 76. et 409. Silv. Barb. 5. Voss. de Vit. 99. Borrich. Cogit. 25. Cell. C. P. 294. Hinc

ADNIHILATIO citra omnem

quod scimus, Hieronymi aut similium auctoritatem ductum: quin dicis, abolitio?

ADNULLARE

idem Hieronymus l. c. et Vulgatus Interpres Sirac. c. 22. v. 5: dic cum veteribus, abolere, antiquare, rescindere. Goclen. Lib. 1. Obs. 409. Voss. de Vit. 99. Cell. Antib. 7. C. P. 294.

ADQUISITIO

hoc est, comparatio, Germ. Die Anschaffung, Die Erwerbung, v. g. facere adquisitionem, priscis temporibus non ita usu tritum fuit, atque hoc nostro saeculo. Rarissima sunt eius exempla apud veteres, scilicet Iul. Frontinum, et in Institutionibus Iustinianeis. borrich. Cogit. 25. Voss. de Vit. 364. Cell. Antib. 99. C. P. 174.

ADSECURARE et ADSECURATIO

vide paullo infra Assecurare et Assecuratio.


page 408

ADSERTUM

Substantive v. g. adserti nostri veritas inde patet, suspectum: dic, quod a nobis adsertum, quod a nobis adfirmatum est; dictum, sententia, effatum, hypothesis nostra. Plin. Lib. 10. Ep. 72. habet adsertio.

ADSISTENTIA

ae, Substantive, Der Beystand, Vocabulum barbarum est: quare si pro anxilio, subsidio, adiumento, praesentia usurpatur, v. g. Spiritus S. adsistentia, barbare dicitur et Germanismum redolet. Cell. Antib. 8. 9. C. P. 347.

* Adsistere Verbum bonae notae est; sed alia notione: significat enim stare iuxta aliquem, s. alicui, vel ad aliquem locum. Ita Ciceronis sunt, ad fores adsistere; ad tumulum alicuius adsistere. Terentius etiam Adelph. 2. 1. 15. habet adsistere propter (i. e. iuxta) aliquem. Seneca Epist. 11. Aliquis vir bonus nobis eligendus est, ac somper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus, et omnia tamquam illo vidente fuciamus. ------ Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistat.

ADSVEFACTIO crebrum est

etiam non interuditis; sed barbarum: Latini pro eo habent, consuetudo, usus, exercitatio. Cic. Lib. 1. de Offic. Nec Medici, nec Imperatores, nec Oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quidquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt. Voss. de Vit. 375. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 9. C. P. 347.

ADVOCARE

non significat causam agere, adesse reo in periculis, sed vocare et cogere non nullos eorum, qui adsint, consilia ut suggerant, ut patrocinentur, vel fautores conquirere, advocatos colligere. Cell. Antib. 145. C. P. 370. Schorus etiam in Thesauro Ciceron. p. 27. exponit, ad iuvandum vel defendendum arcessere aliquem.

ADYTUS

Gen. Mascul. barbare: veteres adytum, Genere Neutro, id est, secretior in templo locus, ad quem nulli accedere licebat, praeterquam Sacerdoti. Voss. de Vitiis Serm. Lat. p. 60.

AEDIFICARE

pro prodesse, iuvare, animae saluti conducere; et AEDIFICATIO pro utilitate, salutari instructione v. g. Hoc non aedificat. Hoc tendit ad aedificationem, Hoc non tendit ad aedificationem, Germ. Das erbavet nicht, das dienes nicht zur Erbavung, notionis Biblicae et Ecclesiasticae est.

* Ita enim translata Graeca dekodomei=n et h( oi)kodomh/. Castellio heic varie: Non


page 409, image: s0253

quidvis conducit, 1 Cor. 10, 22. 23. c. 14, 4. Ut concio capiat utilitatem, 1 Cor. 14, 5. Alter non iuvatur, 1 Cor. 14, 7. Instruebantur ecclesiae, Act. 9, 31. Quam potestatem nobis Dominus ad vos instruendes, non destruendos dedit, ei)s2 o)ikodomh\n, kai\ ou)k ei)s2 kaqa/ires1in u(mw=n. 2 Cor. 10, 8. Eadem verba Gr. transfert: ad iuvandum, non ad officiendum, 2 Cor. 13, 10. Mutua utilitas, Rom. 14, 19. c. 15, 2. Alloquitur utiliter et cohortando et consolando, 1 Cor. 14, 3. Cicero heic: Bono et malo exemplo esse. It Res novo et pessimo exemplo acta. Vel pro argumento et contextu ex Cic. aliud quid facile heic substitui possit.

AEQUANIMITER

Ammianus, Macrobius, Symmachus: malunt puriores, moderate, aequo, seu bono animo, aequissimo animo, Borrich. Cogit. 42. Cell. Antib. 4. C. P. 200.

AEQUILATERUS

v. g. triangulum aequilaterum, quod opponitur scaleno, Vocabulum artis est, et, quod scio, citra auctoritatem veterum, in scholis Mathematicorum increbuit; Firmico tamen tribuit Reyberus in Lexico suo. Cicero habet, latus spatio simili ductum.

AEQUIPOLLERE Apuleius

rectius, aequari, exaequari, aequiparari. Cell. Antib. 280. C. P. 346. Iud. 27. Andr. Borrich. Vindic. 7.

Cellarius substituit in Antib. aequivalere; quod tamen verbum in idoneo auctore non dum reperi. Elegia enim de Philomela, unde producunt Lexica, non est Ovidii, sed Grammatici utcumque veteris Christiani videtur Vossio L. 1. de Vit. Serm. c. 14. et L. 3. de Idololatria c. 49. et A. Schotto Observat. Poet. c. 52.

AEQUIPOLLENTIA

Dialecticorum est, quibus, tamquam vocabulum artis, relinquitur: extra horum cancellos constitutus, rectius fortasse dixeris i)s1odunami/a; par virtus, eadem vis ac potestas; esse eiusdem signisicatûs s. notionis. Cell. Antib. 280.

AEQUIVOCATIO

item RESERVATIO MENTALIS in Philosopho vocabula artis sunt: Cicero pro eo eleganter, captiosa sermonis ambiguitas; alii, loquendi modus, qui diversimode capi potest; Gr. dmwnumi/a.

AEQUIVOCUM eiusdem notae

Latine, ambiguum, Gr. dmw/numon.

AEQUOR

proprie non est mare, ut Lexica inculcant; sed quaevis planities. A Poetis non solum pro campi planitie, sed etiam, et frequentius quidem pro


page 410

mari ponitur, eo quod mare, vento haud commotum, sit aequatum, docente Varrone. Andr. Borrich. Append. p. 69. Hinc explicandae locutiones Poeticae maris aequor i. e. maris planities; item aequora campi i. e. campi loca plana. Pomp. Mela etiam in prosa aequoris vocabulum pro mari usurpat; quod tamen imitandum temere haud est. Cell. C. P. 331.

AERA

pro numero et computatione, praesertim annorum, antiquum vocabulum, et Ciceroni etiam usurpatum apud Nonium; sed Neutro Genere et Pluraliter. Semibarbarum sacculum ex Neutro Plurali recit Nomen Femininum Singulare. Cell. C. P. 293.

AERIUS

pro perflabilis v. g. triclinium aerium, Ein luftig Zimmer, Ein luftiger Saal, suspectum: significat enim altus, vel quod fit, aut vivit in aere v. g. aeriae Alpes; aerii montes; aeriae volucres; aerius cantus; mel aerium i. e. quod sit in aere: neque enim apes mel faciunt, sed contrahunt ex rore matutino.

AETERNALIS Tertullianus

Venantius Fortunatus, et antiquae non nullae inseriptiones: rectius, aeternus. Cell. Antib. 4. C. P. 294. Conf. supra Abominabilis et infra infernalis.

* Aeternabilis exstat ap. Accium et in Cod. Theodosiano. Conf. hoc Voc. infra Sect. 2.

AETERNALITER

hymni Prudentiani recens additamentum: veteres, aeternum, in aeternum, in perpetuum, sempiterno tempore. Voss. de Vit. 797. Borrich. Cogit. 25. Goclen. Silv. Barb. 1. Cell. Antib. 4.

AETHIOPISSA Hieronymus

et vetus Bibliorum Interpres: rectius, Aethiopis, idis; quaedam ex Aethiopia. Voss. de Vit. 65. Borrich. Cogit. 25. Cell. C. P. 294.

AFFECTATUS

pro curiosus; polupra/gmwn; nimis exquisitus; odiosus; qui omni ex genere gratiam aucupatur; qui mores alienos imitando suos corrumpis; in quo non est nativus quidam lepor, sed adscitus; homo putidus, et in re quapiam persequenda nimius; arte quadam in ostentationem virtutum compositus; Germ. Ein affectirter Mensch; ein Phantaste; ein Geck; Gall. un petit maitre, perperam.


page 411, image: s0254

* Affectatur enim non homini; sed rei iungitur. v. g. affectata oratio, affectata verba. i. e. quae nimis anxie et curiose quaeruntur. vorst. de Lat. Merito Susp. 129. Sciopp. Iud. de Stilo Histor. 111.

AFFECTVOSUS Macrobius

Cassiodorus: rectius, qui animi motus concitat l. inflammat; vel qui magno erga aliquem adfectu est; qui citato adfectu fertur; qui teneriore animo est; affectu. osus enim utramque notionem, et transitivam et intransitivam habet. Voss. de Vit. 366. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 5. C. P. 293. Eodem ergo censu sunt Adverbia hinc derivata

AFFECTVOSE et AFFECTVOSISSIME

pro quo rectius, magno cum affectu; perturbatione quadam animi; vehementi animi concitatione; nimio animi motu.

AFFIRMATIVUS

et, quod inde est, Adverbium, AFFIRMATIVE vulgaria sunt Dialecticis: in stilo autem elegantiori usurpanda potius cum veteribus pro affirmativus et affirmativa, aiens et aientia, it. affirmans et affirmantia. Pro adfirmative Cicero dicit adfirmate, et Gellius adfirmanter: Graeci kata\ qe/s1in; cui opponitur kat) a)/rs1in i. e. negative. Voss. de Vit. 366. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 4. Schori Phras. ad voc. Negantia.

AFFLATIO

barbarum: veteres, afflatus, afflatus divinus, instinctus divinus, inflammatio animi. Voss. de Vit. 366. Borrich. Cogit. 25.

AGENDA

scil. Ecclesiae, Die Kirchen-Agenda, vocabulum Ecclesiasticum est: cuiusmodi tamen, quia per se stilum non deformant, facile admittuntur, et iccirco huic libro nostro parcius inseruntur. Sermo enim fit plerumque obscurior, si ea respuis: ne dicam, quod vel elegantissima periphrasis, quae quidem non satis apposite eorum loco adhibetur, ingrata subinde possit esse iis, qui subactum habent in Latinitate iudicium. Alii ita efferunt: Liber, inquo continetur ratio divini officii; vel praeeunte Cicerone L. 1. Divinat. cap. 33. liber ritualis.

AGENS

Ein Agent, non ilico personam eius, quem heic denotamus, animis legentium infert, quamvis CaesarLib. 1. B. C. cap. 26. dicat: Illo auctore atque agente ab armis discessum; ex quibus verbis huic notioni qualiscumque


page 412

auctoritas possit accedere. Rectius, ni fallor, cum Sallustio B. Iug. c. 71. dixeris, curator negotiorum publicus.

AGIBILIS

scil. vir, vel res, barbarum: Latini, res gerenda; quae non habet nodos difficiles; quae non est perdifficilis et lubrica; quae non multis obstructa difficultatibus est; quae non difficilis atque aspera factu est: item, vir navus: industrius; acer; in rebus gerendis vir acer et industrius; qui habet a natura adiumenta rerum gerendarum; qui ad res gerendas aptus est. Nam Agibilis tum Active, tum etiam Passive apud barbaros sumitur. Voss. de Vit. 366.

AGILLIMUS

Priscianus agnoscit; quamvis classicorum auctoritas desideratur: tutius, admodum agilis. Voss. de Vit. 90. Conf. etiam Christ. Falsterus Supplem. Lib. 1. p. 18. seq. Comparativum autem agilior habet Suetonius Tiber. cap. 68. et Seneca Lib. 2. Quaest. Nat. c. 10.

* Agilis notat 1) eum, qui, vel id, quod facile agitur seu movetur v. g. eursus agilis, dextra agilis, classis agilis: 2) Hominem acrem, celerem et actuosum, qui tardo ac remisso opponitur, Der immer hurtig ist, und nicht leben kann, wenn er nichts zu thun bat.

AGON, AGONIA, AGONIZARE

usurpant scriptores Ecclesiastici, quum de mortis luctamine loquuntur: rectius, certamen moribundi; cogitationum in moribundo conflictus; it. animam agere, extremum spiritum ducere l. agere. Voss. de Vit. 366. Cell. Antib. 262. C. P. 346.

AGRARII

pro ruricolis, hominibus vitae rusticae seu rei rusticae deditis, perperam.

* Agrarii apud Romanos vocabantur, non nisi qui legis agrariae ferendae auctores erant, in quos Cicero L. 2. Offic. vehementer invehitur.

ALBEDO Cassiodorus

Sulpicius Severus: rectius, color albus vel candor; vel albitudo cum Plauto; vel albor cum Varrone, Scribonio Largo, et Palladio. Voss. de Vit. 66. 67. cell. Antib. 5. C. P. 201. Borrich. Cogit. 226.

† Nomina colorum in ede desinentia tantum non omnia inferioris aetatis sunt v. g. albede, flavedo, nigredo, rubedo; pro quibus veteres, albitudo s. albor, s. color albus; color flavus; nigror, nigritudo, nigrities; rubor, cet. Cell. Antib. 5. 36. 122.


page 413, image: s0255

ALCOBA

Vocabulum Hispanicum: Lat. Interior cubiculi pars, ubi lectus magnificus collocatur, vel magnifice exstructus est.

ALEARE

Im Brete spielen, barbarum: Latini, ludere aleâ; vel cum Suetonio ludere aleam; vel cum Iuvenale movere arma fritillo.

Si damnosa senem iuvat alea; ludit et heres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.

Germ.

Wie die Alten sungen,
So schwitzern die Iungen.

ALIQUALIS

e, auctoritate destistuitur: veteres, qualiscumque, quantulusoumque, aliquantus. Cicero Lib. 1. de Orat. Sed de hac mea, quantulacumque est, facultate quaeritis. Idem in Orat. §. 106. Aures civitatis nos primi, quicumque eramus, et quantulumcumque dicebamus, ad buius generis dicerdi, audiendi, incredibilia studia convertimus. Sallust. Bello Iug. c. 105: Timor aliquantus; sed spes amplior, Sie mochten wohl einigermassen eine Furcht haben. Voss. de Vit. 107. et 797. Cell. Antib. 6.

ALIQUALITER Adverbium

eiusdem notae: veteres, aliquantum, aliquo modo, utcumque, quodammodo, quadamtenus, aliquatenus, aliqua ex parte, quomodocumque. Flor. Lib. 3. c. 23. §. 4: Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque; ne vulnera curatione ipsa rescinderentur. Cell. C. P. 347. Antib. 6.

ALLODIUM

i, Vocabulum medii aevi, sed in ICtorum seriptis pernecessarium: extra horum cathedram et subsellia constitutus, Latine dixeris, praedium a clientelarum nexu liberum; vel, ut Cicero loquitur, praedium mancipi (correpte); quod opponitur praedio beneficiario, quod ICti Vocabulo medii aevi Gothico feudum dicunt; quo de infra suo loco, qui etiam atque etiam videndus, atque cum his melioris intelligentiae ergo conferendus est. Voss. de Vit. 177.

ALONGE

vetus Bibliorum Interpres et Hyginus Fab. 257: veteres procul, eminus, e longinquo; longo abhinc intervallo. Conf. supra Abinvicem. item Falsteri Cogit. p. 73.


page 414

ALTERNATIM, ALTERNATIVE barbara

Latin. alternis a)plw=s2, subaudi vicibus, qua ellipsi Plinius Lib. 5. Ep. 18. utitur, Livius autem et Poetae se plane oblectant; vel cum addito, alternis vicibus, alternis annis, alternis diebus, alternis mensibus; vicissim; invicem; Plinius etiam Lib. 9. Ep. 33. habet alterna vice, in Singulari; Plinius Maior autem Lib. 11. cap. 37. Sect. 51. alterne.

ALTERNITAS barbarum

Lat. viaissitudo, pro vices successio, vel aliter pro argumento.

* Paullo tolerabilius vocabulum est aliernatio, quod occurrit apud Festum Pomp. et Apuleium in Trismegisto p. 95.

AMBO

onis, Der Predigtstubl, Die Canzel, v. g. Ex ambone sacro verba facere, Eine Predigt halten, scriptoribus Ecclesiasticis frequens, sed priscis Latinis ignotum: ideo culpant id Bebelius de Abusu Linguae Lat. p. 50. et alii, et substitui iubent suggestus vel suggestum, pulpitum, cathedra sacra; catbedra contionatoria; pro sacris rostris verba sacere; e superiore loco dicere in coetu sacro.

AMICABILIS Ulpianus habet

reperiri etiam dicunt in Plauto et Sidonio; sed non sine mendi suspicione: rectius cum veteribus, et tutius, amicus, a, um. Conf. supra Abominabilis.

AMIC ABILITER

vero Adverbium, plane barbarum est: die pro eo, amice. Voss. de Vit. 770. Cell. Antib. 6.

AMIRALIUS

seu, ut usitatius dicunt, ADMIRALIUS barbarum ex medio aevo: dic, Praefectus classis, Thalassiarcha; qui classi praeest; Imperator belli navalis; Praetor militiae navalis.

† Quod si barbarum placet, origo potius Amiralius exigat. Omnino enim est ab Arabico emir, seu amira; quod dominum signat. Ortum quippe hoc nominis multis videtur esse eo tempore, quo maris mediterranei principes fuere Saraceni, Arabice locuti. Vossius de Vit. L. 2. c. 2. Praefectum maris nuncupare Latine mavult: de cuius tamen r(h=s1ews2 auctoritate et ratione idonea nobis non liquet. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 7.

* Supremus classium praefectus, it. Supremus militiae navalis Dux, Ein Admiral-General. Summus rei navalis ac militiae maritimae Senatus, Die Admiralitat. Navis praetoria. Das Admiral-Schiff. Propraetor navalis, Ein Viceadmiral. Praefectus vigiliarum classis, Ein Contre-Admiral, Schout by nacht.


page 415, image: s0256

AMODO Apuleius

Vulgatus Bibliorum Interpres, et quam saepissime scriptores Ecclesiastici permulti: veteres, ab hoc tempore, posthac, deinceps. Voss. de Vit. 108. et 797. Goclen. Silv. Barb. 3. Becmanni Schediasm. Philolog. Cell. C. P. 324. Conf. supra Abinvicem.

AMOENARE

i. e. exhilarare; delectatione adficere: fovere hominum sensus; delinire animos et adhibere voluptates; permulcere sensum voluptate; occurrit apud Sequioris aetatis scriptores Cassiodorum, Cyprianum, Salvianum, Sidonium, cet.

AMPHIBOLOGIA

suspectum Vossio de Vit. 46. 47. licet Erasmus saepe utatur. Tutius saltem dicitur a)mfiboli/a, quod apud Graecos semper occurrit. Unus Laertius in Zenone, suffragante Servio, suspecto amphibologiae Vocabulo patrocinatur; nisi, quod obvertat fortasse aliquis, scripturam utrobique corruptam esse. Latinis dicitur, aequivocatio, ambiguitas sermonis, Eine zweydeutige Rede. Goclen. in Sylloge Voc. Obsol. et Barb. p. 347. Borrich. Cogit. 25.

AMTSASSII

Die Amtsassen Vocabulum Iuridicum: Latine verteris, Praefecturae Subiecti.

* Ita dici Latine possunt possessores praedii hereditarii, Erbsassen; nobiles ruricolae provinciales, Landsassen; praediorum nobilium possessores soli tantummodo Principi subiecti, l. immediate s. proxime s. a)mi/s1ws2 parentes, Schriftsassen.

ANALOGIA

multi abutuntur ad quidvis non Latine fingendi licentiam. Quid, inquiunt, piaculi admiserit, qui nova verba invenerit, propter inopiam veterum, aut cui melius aliquid et efficacius reperire licuit, quam quod veteres olim excogitarunt, modo Analogiae ratio custodiatur? Sed pace illorum, qui ita sentiunt, mihi liceat dissentire. Quam enim Latinitatem haberemus, si Analogia sufficeret fingendis et formandis novis vocabulis? Quilibet, qui ingenio non obtuso esset, aliquid aderet, quod sibi videretur conforme et analogum, atque ita brevi in aliam formam ac plane novam converteretur lingua. At paupertatem Latinae linguae obiciunt. An vero quidquam fuit, cui explicando non satis esset os Tullii, Livii, Varronis, Plinii? Non pauperes, sed oppido divites verborum erimus, si hos


page 416

eloquentissimos viros imitabimur, et illorum verbis animi nostri sensa proponemus. Exemplo rem declarabo. Germanica nostra lingua satis ampla, dives et copiosa est: tamen saepe usu venit, ut Graecum, Latinum aut Gallicum vocabulum uno verbo nostrae linguae non possimus apte et accurate vertere, sed multis opus sit circumlocutionibus. Num vero propterea pauper est lingua vernacula? Si quis nova verba formaret, quoties nostra Gallicis aut Latinis non respondent; quem finem habitura esset effrenis lioentia? quis ferret novatorum audaciam? Quare nihil Analogiae tribuimus, si auctoritas absit, quod de serio et casto stilo intelligi volumus: non de vulgari, nec Philosophico, ubi licitum est o)nomatopoiei=n. Cell. in Prolegomenis Curarum Posteriorum p. 9. seqq.

* Cicero autem L. 1. de Orat. hanc libertatem oratoribus suis dare videtur his verbis: Exprimere sibi licere credunt, verba quaedam imitaudo, quae nova nostris essent, dummodo essent idonen. Item Lib. 3. de Fin. Concessum esse putant, ut doctissimi homines de rebus non pervulgatis, inusitatis verbis uterentur. Verum alia nostri temporis ratio est: nam si istam Analogiae libertatem permittimus sine auctoritate veterum, actum erit brevi de castimonia Latinae linguae. Neque nobis hoc licet amplius, quoniam Latina lingua iam intermortua est, nisi quae in libris est reliqua. Neque Analogiae tanta vis est, nisi consuetudo doctorum eam ratam fecerit. Audiamus Fabium L. 1. c. 6: Non enim, quum primum fingerentur homines, Analogia demissa coleo formam loquendi dedit, sed inventa est, postquam loquebantur; et notatum in sermone, quid quomodo caderet. Itaque non ratione nititur, sed exemplo; nec lex est loquendi, sed observatio, ut Analogiam nulla res alia fecerit, quam consuetudo. Similis est circa auctoritatem ratio: Nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt; multum tamen refert, non solum, quid dixerint, sed etiam, quid persuaserint. Tiberius certe monopolium nominaturus, prius veniam postulavit, quod sibi peregrino verbo esset utendum; atque etiam in quodam decreto patrum quum e(/mblhma recitaretur, commutandam censuit vocem, et pro peregrina nostratem requirendam, aut si non reperiretur, vel pluribus, vel per ambitum verborum rem enuntiandam. Sueton. Tib. c. 71. Dio Cass. L. 57. Ita M. Pomponius Marcellus quum ex oratione Tiberium reprehendisset, adfirmante Atteio Capitone, et esse illud Latinum, et si non esset, suturum; certe iam inde mentitur,


page 417, image: s0257

inquit, Capite: tu enim, Caesar, civitatem dare hominibus potes, verbis non potes. Sueton. de illustr. Gram. c. 22. Guil. Mechovii Antiphila p. 194. seqq.

* Prudenter iam olim Priscianus: Etsi regula sic concedat dicere; tamen, visi in usu inveniamus auctorum, non debemus imitari. Periere, fateor, seriptores plurimi; sed quaenam cum ipsis perierint vocabula, ignoramus omnes. Quin immo, si Analogiae indulgendum liberalius; et Defectiva brevi forent pauca, et caliganti barbariei fenestra aperiretur patentissima. Borrich. in Cogit.

ANATHEMA

Vocabulum Ecclesiasticum: Latin. homo exsecrabilis; exsecrandus populo Christiano; detestabilis omni parti vitae et doctrinae. Hinc etiam Graecorum more Ecclesia deducit verbum

ANATHEMATIZARE

i. e. devovere, exsecrari aliquem, dira imprecari alicui. Cell. C. P. 257.

ANATOMIA perperam

dic potius anatome, quia Graece dicitur a)natomh\, quam alii minus recte incisionem interpretantur, quum Celsus saepe verbo incidere in ista re, sed Substantivo Incisionis haud usus sit v. g. incidere corpora, Anatomiren. Voss. de Vit. 50. Borrich. Cogit. 25. Confer, si placet, paullo infra Dissectio. it Incisio.

ANGARIARE

vetus interpres ad Matth. 5. v. 41. item Ulpianus et Hieronymus: veteres, cogere, adigere, adigere ad aliquid, et maxime ad currendum. Rud. Goclenii Silv. Barb. 5. Voss. de Vit. 24. et 678. Borrich. Cogit. 47. Cell. C. P. 202: Confer Seelenii notas ad Burtoni Lipsana Ling. Pers. 11.

* Carol. du Fresne in Glossario suo hoc Verbum exemplis medii aevi, cuius fere proprium est, illustrat.

ANGELI

magis non Latinum, quam barbarum est: Latine dixeris, beatae mentes; mentes illae caelestes, et ab omni concretione mortali segregatae; caelestes animi, corporibus vacantes s. ab omni admistione corporum puri atque sinceri; purae et ab omni contagione corporum liberae mentes.

* His vero circumlocutionibus caute considerateque utendum: quod enim cum modo, loco, tempore atque opportune adhibitum, festivitatem atque elegantiam habere potuisset, id, inepte usurpatum, cachinnos etiam movebit. Exempli gratia eleganter dicuntur beatae mentes. Si tu iam


page 418

ita loquaris: pictor iste pulchre mihi pinxit beatas mentes; rideberis merito, et iudicio carete censeberis. Pontan. 4. Progymn. 71. Castellionem importunius exagitant plerique, virum ceteroqui bonum et simplicem; quem huio vitio valde adfinem fuisse, dolent viri nonnulli eruditi ac graves: praecipue quando ita inconsiderate ludit cum suis geniis, ut censer H. Iackson Praefat. Orat. 1. Rainoldi 113. Sine oroni ingenio. Sic Psalmo 78. v. 49. opera malorum geniorum: Psalmo 91. v. 11. de te mandabit suis geniis: Ps. 103. v. 20. collaudate Iovam, eius genii: Ps. 35. v. 5. Agitante Iovae genio: Luc. 1. v. 11. apparuit ei Domini genius. Sunt interim, qui Castellionem defensitant, arbitrati, non potuisse eum facere aliter, propositae semel proprietatis Romanae, pro eo, ac debuit, exsoluturum fidem. Numquam eum negavisse dicunt, Theologis fas esse, concessis verbis uti: quin immo ipsummet ubertatis ergo Theologica cum Latinis suis permutare. Omnino antem cavendum: quod ait Augustinus: ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur.

Ad haec Petrus Zornius in Bibliotheca Antiquaria Exegetic. Tom. 1. p. 235 demonstrat, vocabulum angeli eadem notione, qua apud Christianos, occurrere apud gentiles. Conf. Ezech. Spanhemii Callimach. p. 643. Nimirum iuniores Platonici, uti multa sumpserunt a Christianis vocabula, ita etiam Saec. III. Nomen a)/ggelos2 ab illis mutuati sunt, et naturis illis, quas daemones antehac vocaverant, imposuerunt. V. Wollius Diss. Crit. de eo, quod pulchrum est in Vers. Bibl. Castell. §. 10.

Ipsa sacra Christiana, inquit Christ. Weissius de Stilo Rom. p. 133. seqq. aliquam, illamque inevitabilem novorum nominum necessitatem inveserunt. Illi enim. qui omnia Christiani nominis sacra ad profanarum superstitionum nomina exigere nihil dubitant, parum abest, quin prae nimio puritatis linguae Latinae studio insanire videantur. Iacobus Sadoletus, duo Petri, Bembus et Bunellus, Christophorus Longolius, Ioannes Casa, Lazarus Bonamicus, aliique nimis Ciceroniani Ecclesiastica vocabula, quantum in ipsis fuit, prorsus de medio sustulerunt, quasi illorum nominum paeniteat, quibus res universo generi humano saluberrimae nobis innotuerunt. Quid est, cur Christum, salutis nostrae auctorem, patrem patratum; Spiritum Sanctum autem, auram Zephyri caelestis; Patres Ecclesiae, minorum gentium persuasionis nostrae interpretes; et pro Deo immortali, deos immortales dicere in deliciis sit: nomina vero recepta, quod nefas cogitatu, sordeant? Later ibi impietatis aliquid, qua quodammodo ipsa caelestia illa et divinitus nobis tradita sacra


page 419, image: s0258

contemnuntur. Fidem Christianum igitur dicamus potius, quam persuasionem; Ecclesiam, quam rem publicam saeram; Apostolos, quam duodecimviros; Evangelistas, quam quattuor Christianarum rerum auctores; Episcopos, quam civitatis vel rei publicae Christianae Principes; Monachos, quam Christi voluntarios. Hos Tullii imitatores Erasmus in Dialogo, quem Ciceronianum inscripsit, acriter et acerbe perstringit, cui Iul. Caesar Scaliger non minore cum acerbitate in orationibus respondit. Retineamus vocabula illa sacra, neque cum profanis illis, nihilque sacri habentibus gentium a Dei vera cognitione alienarum sacris misceamus et confundamus. Nec tamen illos non laudavero, qui sine superstitionis mixtura interdum aliqua circumductione utuntur. Voces angelorum et diaboli non fastidio, nec abstineo: illos tamen puras, et ab omni corporum contagione liberas mentes; hunc, spiritum nequam, nigrum ex orco genium appellare, nihil vetare arbitror, Confer Sagittar. de Lectione et Imit. Cic. n. 24. seq. p. 54. it. quae infra disseruntur ad voc. Ecclesiastica; Excommunicare; Philosophica; Theologica.

ANGULUS

perperam pro latebra, Quare dices: veritas non quaerit latebras; cave, ne heic substituas, angulos.

* Neque suspectae huic notioni favent loca Horatii e. g. L. 2. Od. 6. v. 13. 14. Ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet; et L. 1. Ep. 14: Angulus iste feret piper; et reliqua Ciceronis aliorumque, ubi angulus ponitur pro loco umbratili et obscuro. His enim in locis anguli non sunt loca, in quae desperatâ causâ improbi, vel abiectioris animi homines sese abdunt, sed vel longo intervallo seiuncta, vel a frequentia hominum remotiora, quae strepitu nimio et curarum publicarum onere defessis recreationi sunt. Sic magni viri quaerunt interdum secessum et angulos: sed neutiquam latebras, quas fures circumspiciunt et scelerati, et male sibi conscii.

Atque hinc recte sese habet poluqru/llhton istud: In quovis angulo reverentiam habe tuo angelo. Elegans sane lusus verborum: malim tamen pro reverentiam habe, reverentiam praesta. Dicunt sane veteres, adhibere reverentiam adversus aliquem Cic. it. verecundiam habere alicuius rei Liv. it. reverentiam praestare alicui Plin. sed reverentiam habere alicui, infrequens saltem est, sicubi reperiatur.

ANGUSTIA

vel usitatius in Plurali ANGUSTIAE ANIMI pro angore seu anxietate, perperam. Angustiae autem adferunt angorem s. anxietatem animo. Ita recte dicuntur angustiae peeuniae publicae, itineris, loci,


page 420

temporis, spatii, rei familiaris cet. In eiusmodi angustias qui adducitur, angore premitur; non autem persentiscit animi angustias: ita enim veteres non loquuntur: et quamvis Metonymice suspecta notio inferri possit; id tamen fit perperam ac sine auctoritate veterum.

* Nullus Metonymiae effectus in omni Latio heic loci videtur esse: metaforika=s2 autem recte significat vitium avimi humilis et abiecti, atque ad hunc modum animi angustiam S. Paulus obicit Corinthiis, utpote cui obnoxiii sunt Christiani isti, seu, ut ille ait, Croesiani verius, quam Christiani, qui omnes cogitationes suas, omnes animi sensus, omnes vitae actiones, omnia publica privataque officia, et vivendi morendique rationem non nisi ad res fluxas et caducas referunt. Voss. de Vit. 142. Cell. C. P. 371.

ANGUSTIARE

i. e. angorem animi adferre; angere; adfligere; premere: aevi barbari est.

* Profectum autem videtur ab angustare, quod probum est, et apud Ciceronem, Lucretium, Catullum, Senecam, Plinium et P. Melam invenitur, propriâ quidem notione; kata\ metafora\n vero saepius apud scriptores Ecclesiasticos. Voss. de Vit. 678. Cell. Antib. 6. Cur. P. 347.

ANIMA

in Dativo et Ablativo Plurali animabus habere, Grammatici fere inculcant. Sed Goclenius L. 3. Controv. et Scholar. Grammatic. p. 55. Ciceronianum esse negat; sed animis: ita enim Cicero L. 14. Ep. 14: Tullius Terentiae et pater Tulliolae, duabus animis suis. Similiter Festus p. 368: Pisciculi vivi dabantur quotannis Romae Vulcano pro animis humanis. Et Lucanus L. 3. v. 39. seq.

Aut nihil est sensus animis a morte relictum,
Aut mors ipsa nibil.

Si dicendum, quod res est, utrumque bene se habet, animis et animabus, quemadmodum animos et animas, eâdem nemipe notione; quamvis apud Ciceronen to\ animabus haud reperiatur. Ita Cicero animos pro animas ponit L. 1. Quaest. Tusc. c. 31: Diu mansuros aiunt animos; semper, negant.

* Sunt etiam alia adhuc Nomina, quae Dativum et Ablativum Pluralem per abus formant, nec tamen alteram illam terminationem in is propterea respuunt. Sic Plin. L. 61. c. 41. habet asinis pro asinabus; Ovid.


page 421, image: s0259

Metamorph. L. 13. v. 464. diis pro deabus; Curt. L. 3. c. 12. §. 8. dominis pro dominabus; Columella L. 6. c. 37. equis pro equabus; Plaut. Poenul. A. 5. Sc. 3 v. 9. siliis pro filiabus; Caesar Bello Alex. c. 33. §. 2: maiori ex duabus filiis Cleopatrae.

† Dantur contra alia Feminina primae Declinationis, quae quidem vulgo non referuntur in censum eorum, quae in Dativo et Ablativo Plurali abus habent, nihilo minus tamen hanc insam terminationem in inscriptionibus interdum prae se ferunt. Ita apud Sponium Dissert. 29. des Recherches curieuses d'Antiquite pag. 481. et Miscellan. Erudit. Antiquit. Sect. 2. Art. 7. pag. 32. occurrit nymphabus pro nymphis; apud eumdem sponium Inscript. 75. Sect. 3. Miscell. Erud. Antiq. p. 104. matronis Veliantiabus pro Veliantis; Inscript. 76. p. 105. matribus Gerudatiabus pro Gerudatis; Inscript. 79. Sect. 2. pag. 106. matronis Gabiabus pro Gabiis; et pag. 107. matronis Aufaniabus pro Aufaniis. Vide plura apud Charisium Lib. 1. pag. 39. qui, sexûs ostendendi causâ talia defendi posse, dicit. Idem pag. 121: Deabus inquit, et filiabus, et quidquid buiusmodi est, discernendi sexûs gratisi contra rationem receptum est. Palaemon in arte Gramm. pag. 1366. eadem Nomina contra artem suscepta esse dicit.

ANIMALCULUM

Goclenius Anal. 3. pro Latino habet, quod tamen non dum repertum a quoquam est in idoneo scriptore: malim ergo cum classicis, bestiola. Palladius L. 1. c. 19. bestiolas vocat animalia, quae grana arrodunt. Voss. de Vit. 368. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 6. C. P. 347.

ANIMITUS

Nonius Marcellus, et vetus Onomasticum: veteres ex animo, impense, sincere, ab optimo animo. Cell. Antib. 7. C. P. 294.

ANNIHILARE

. Vide supra Adnihilare.

ANNULLARE

Vide supra Adnullare.

ANTECESSOR

pro eo, qui decessit, et in cuius locum alius succedit, suspectum: dic, decessor.

* Antecessores Latinis sunt 1) qui in agmine praecedunt explorandi gratia, Der Vortrab. 2) Publici iurium Doctores, ex eo, quod antecederent deducerentque discipulos in penetralia artis. Vide Prooem. Institut. Iustin. §. 1. et Vinnium atque Noricum, aliosque ad h. l.

ANTEMURALE

Eine Vormaver, Pastey, Frontieren. Vulgatus et Hieronymus: praestat, propugnaculum


page 422

exterius, propugnaculum hostibus oppositum et obiectum. Voss. de Vit. 368. Cell. Antib. 7.

ANTRORSUM

saepe a Medicis et Anatomicis usurpatur v. g. musculus pectoralis brachium movet antrorsum; sed, quod scimus, sine auctoritate veterum: dic, in anticam partem; prorsum.

ANUNC Hieronymus

veteres, ab hoc tempore. Gunth. Lat. Rest. 34. Conf. supra Abinvicem.

APANAGIUM

vocabulum iuris publici, ex aevo medio: Latine dixeris, redituum portio, seu portio alimentaria Principibus privatis adsignata. Principes enim privati Sallustio Bello Ing. c. 5. sunt, qui barbare vocantur hodie apanagiati seu apennagiati, Abgefundene Herren, nicht regierende Herren.

APOSTATA, APOSTATICUS, APOSTATARE

vocabula Ecclesiastica: Latine dixeris, desertor veri l. purioris cultûs divini; desertor puriorum sacrorum: it. renuntiare l. nuntium mittere s. remittere vero Dei cultui; patria eiurare sacra; deficere a side Deo data; relicto vero Deo ad falsae religionis cultum se conferre. Voss. de Vit. 679. Cell. C. P. 290.

APOTHECA

pro pharmacopolio s. myropolio, medio aevo apud Medicos increbuit.

* Apothecae Nomen generale est, et dicitur, ubicumque aliquid reponitur. Sicubi autem speciatim quippiam denotat, cellis vinariis adhibetur, et, ut adnotavit Crocus, proprie est vini, ut horreum est frumenti: quo de luculenta occurrunt exempla in Cicerone, Phaedro L. 4. Feb. 4. Columellâ L. 2. c. 6. et Augustino Confession. L. 9. c. 8: v. Voss. de Vit. 138. seq.

Latine exprimas non per officinam, sed per tabernam medicamentorum. Officina enim est, ubi praeparantur, Das Laboratorium; taberna autem medicamentorum est, ubi di venduntur pharmaca.

APOTHECARIUS barbarum

dic, pharmacopola s. pharmacopoeus. Voss. de Vit. 138.

APPARENTIA

ae, Substantive, Das ausserliche Ansehen, Tertullianus, Firmicus: veteres pro eo, species; ut apparet; ut primo quidem intuitu videtur. Voss. de Vit. 370. Borrich. Cogit. 49.

* Si phaenomenon eo denotetur; Vossius de Vit. 2. substituit apparitio siderum:


page 423, image: s0260

mallem, extraordinaria quaedam in parte aeris terrae propiore apparitio.

APPERTINENTIA

Neutrum Plurale v. g. quum in formulis clysterum a Medicis scribitur: Detur cum appertinentibus; sine suffragio veterum quiritium icrebuit: Latine dixeris, detur cum reliquis, quae eo pertinent; quae eo spectant.

APPLICATIO

pro industria, perperam, nec nisi per Gallicismum: Gallice enim est: Il a de l'application, il s'applique beaucoup.

* Applicatio apud veteres 1) Sensu morali notat mutuum studium l. benevolentiam, qua in amicos ferimur v. g. Cic. in lael. c. 8: A natura mihi videtur potius, quam ab indigentia orta amicitia, et applicarione magis onimi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum illa res utilitatis esset hobitura. 2) Sensu Physico actum sese suffulciendi, Die Anlehnung v. g. apud Curt. L. 8. c. 2. facta ad arborem applicatione.

APPROPRIARE

poetaster sub Ovidii nomine de vetula aliquoties: veteres, suum facere; rem propriam sibi facere vel reddere; in suos usus et sua commoda convertere; sibi aliquid vindicare; adsciscere sibi rem aliquam. Voss. de Vit. 99. et 680. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 7. C. P. 295. Natum autem hinc

APPROPRIATIO

Vocabulum in foro Theologico admodum necessarium.

APPROXIMARE, APPROXIMATIO

sine auctoritate: veteres, appropinquare, appropinquatio. Ciceroni, Apuleio, Censorino simplex proximare non ignotum fuit; sed Composito huic deest auctoritas, nisi quod in libris medii aevi v. g. apud Sarisb. Lib. 8. cap. 16. occurrat. Cell. Antib. 8.

APROCHAE

arum, Approchen, Vocabulum Gallicum: Boxhorn. in Hist. Bred. p. 65. vocat eas accessûs operam; et p. 99. vias obsidionales; Heins. in Silv. Duc. p. 37. appropinquationes; et p. 44. accessûs militum; Iul. Caes. Lib. 7. B. G. c. 22. apertos cuniculos; et Cellarius in Not. ad h. l. ductus obliquos; Schurzfl. Ep. 332. appropinquationes operum militarium: Milites, inquit, in appropinquationibus operum ad suras usque in paludibus et aquis stant, Die Soldaten steben in den Approchen fast bis an die Knie im Wasser; idem in Nomenclat. Strateg. p. 10.


page 424

adductibus ad urbem accedere; et secundum militiam veterum Nepos Milt. c. 7. propius muros accedere, Approchiren; atque Hirtius Lib. 8. B. G. c, 1. vineas agere, Approchen machen.

APTITUDO

hoc est, habilitas; naturalis indoles, qua quis ad hanc vel illam rem fertur, vocabulum ineptum, et veteribus ignotum. Voss. de Vit. 370. Borrich. Cogit. 25. Cell. Antib. 8. C. P. 347.

* Par fere ratio est Compositi ineptitudo pro indole inhabili. Habet quidem hoc vocabulum Caecilius apud Nonium; sed pro ineptiis, ut ipse Nonius explicat.

† Recte monent viri docti, summam adhibendam esse cautionem in respiciendis huiusmodi Substantivis, in udo desinentibus; quum forma nulla sit, quae sub specie probatae Latinitatis magis decipere possit, et v. g. claritudo, pro quo tamen Cicero habet cloritas, habitudo, quod apud Terentium occurrit; item inagnitudo, planitudo, sollicitudo, nigritudo, lassitudo, crassitudo, fimilitudo, amaritudo, amplitudo, albitudo, sortitudo, valetudo, adsuetudo, consuetude, desuetudo, inquietudo, et alia bonae notae sint. Ita enim, quae barbara sunt, sub hac specie ab incautis rerum arbitris recepta sunt v. g. aptitudo apud ipsum Schefferum; certitude apud ipsum Scioppium; promptitudo apud isum Boeclerum; item incertitude, gratitudo, ingratitudo, infinitudo, vectitudo, pua viros Latine ceteroquin doctos occurrentia. Cell. Antib. 51. Gunth. Lat. Rest. 53. Mechovii Antiphila 194. Et quamvis integritudo in Pand. occurrat pro usitato integritas, beatitudo, firmitudo, lenitudo, sanctitudo, et anxitudo, vel ipsius Ciceronis sint; tamen longe frequentiore in usu apud ipsum sunt beatitas, firmitas, lenitas, sanctitas, anxietas.

Neque ferendus usquequaque est Gellius L. 13. c. 3: Acerbitudo, inquiens, dicatur, an acerbitas, nihil refert; uti nihil interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acritudo an acritas. Acerbitas enim Cicero, Cornelius et optimus quisque; acerbitudo apud neminem veterum: suavitas, Cicero, Plinius, Quintilianus; suavitudo non nisi apud Plautum: sanctitas Cicero saepissime; sanctitudo autem non nisi rarissime; acritas autem et acritudo eiusdem censûs videntur esse; neutrum enim veteres habent: sed pro eo quintil. acor; Cato acrimonia; Plinius asperitas L. 9. c. 35. ubi asperitate aceti et vi margaritas in tabem resolvi scribit. Conf. infra Certitudo, Incertitudo, Servitudo.

ARABISSA Hieronymus

praestat, quaedam ex Arabia; mulier Arabica. Cell. C. P. 294.


page 425, image: s0261

ARCHIDUX, ARCHIPRINCEPS

i. e. S. R. I. Elector vel Princeps antiquitate huius dignitatis ac potentiae militaris magnitudine in Germania eminentior, ARCHICANCELLARIUS, ARCHIPINCERNA, ARCHIDAPIFER, ARCHIMARESCALLUS, ARCHICAMERARIUS, ARCHITHESAURARIUS, vocabula hybrida, partim etiam barbara; nec repudientur tamen in titulis sollemnioribus, quibus magni summique hi Principes gaudent, ne ineptire videamur vitae exercitae et negotiali addictis.

* Vix enim haec possunt elegantius magisque Latine reddi, ut non dignitati magnorum horum Principum quidquam detrahatur. Quocumque enim modo v. g. vocabulum Archiducis reddideris, vix effugies reprehensionem. Si Magnos Duces vocaveris; pares illos reddes Magno Duci Etruriae: sin Supremos Duces; a nexu cum Romano Imperio eos absolves: si Primos Duces; hoc quoque insolens erit. Recte igitur atque ordine feceris, si Archiducis titulum, licet parum Latinum, retinueris. Nescio, an idem dicendum de titulo Archimarschallus: nullum enim est vocabulum Latinum, quod Marschalli notionem satis exprimat: et quocumque modo circumscribamus; si non obscuritatem sermoni; tamen nauseam lectori attulerimus. Stultum est, ut placeas non nullis Grammatistis, qui cum cura Latinitatis rectum de rebus iudicium propter hebetem mentis aciem coniungere nequeunt, Principibus displicere malle, et horum laedere maiestatem, ne Prisciani dignitatem laesisse videaris. Cons. Voss. de Vit. 66. Titii Manud. 467. seqq. Borrich. Cogit. 25. Goclen. L. 2. Observ. p. 208.

Recte WEISSIUS de Stilo Rom. p. 130: In Regum, inquiens, Principumque titulis, neque minus aliorum dignitate et splendore officii eminentium virorum a veteri Latio abhorrentis noviratis vocabula minime effugiemus, quae si declinare ausuri essemus, vero est simile, nos propter imminutae dignitatis contumeliam in ius raptum iri. Adfectatio quoque illa nimiae puritatis orationem insuaviorem et obscuriorem redditura esset. Nihil igitur impedit, quo minus pro Comite Provinciali, Landgrafium; pro Comite a limitibus tuendis, Maregrafium; pro Castri Praefecto, Burggrafium; pro Summo copiarum Duce, Campi - Marescballum; pro Eo, cui summorum in Academia bonorum impetrandorum facultas data est, Licentiatum dixero: qualium vocabulorum numerus maximus, in numerum non facile redigetur. Sunt in talibus etiam hybridae, sive


page 426

eiusmodi voces, quae ex diversis linguis in unum coierunt.

ARCHIGUBERNUS

vocabulum medii aevi: ponitur autem fere pro Tbalassiarcha s. Principe classis, et generatim pro Summo Gubernatore. Voss. de Vit. 66.

ARCHIVARIUS

nomen dignitatis extra Latium nove confictum, in titulis sollemnioribus retineatur, ne insolens fias aut obscurus: Latine dixeris, Scriniarius a memoriis.

* In Codice multa mentio de scriniis Principum fit: quae nihil aliud fuerunt, quam capsae, seu plutei, atque armaria, in quibus commentarii et libelli, hoc est, monumenta litteraria custodiebantur. Sed quattuor praecipue erant: libellorum, memoriae, dispositionum i. e. edictorum, et epistolarum. Quibus omnibus qui praeerat, curare scrinia dicebatur, Magister Scriniorum omnium, vel Magister Scriniorum, qualis Ulpianus in aula Alexandri Severi fuit, docente Lampridio in hoc Imp. aliquando et absolute Magister appellatus. In singulis qui praeerant, et primum locum tenebant, Magistri et ipsi quidem dicebantur, sed sui quisque scrinii, hoc est, Magister a libellis, a memoria, a dispositionibus, ab epistolis, et aliquando absolute a libellis, a memoria, a dispositionibus, ab epistolis; item Scriniarius i. e. qui in scrinio aliquo partes agit, seu operam navat in scrinio custodiendo, dicebatur v. g. Scriniarius a libellis, Scriniarius ab epistolis, in inscriptionibus antiquis, quas laudat Salmasius ad Lampridii Alexandrum cap. 31. Cons. Borricb. Cogit. p. 233. Vocabantur et Principes, item Priores, item Proximi et Dictatores libellorum, memoriae, cet. de quibus omnibus Salmasius ad Historiam Augustam non uno loco.

ARCHIVUM Tertullianus

Ulpianus, et Trebellius Pollio, apud quem tamen libri variant, et quidam aliud verbum substituunt: a Cicerone pro Archia vocatur tabularium; in Codice autem scrinium Principis; a Graecis xartofula/kion chartephylacium; ab aliis etiam memoria principum publica. Cell. C. P. 347. Andr. Borrich. Vindic. 16.

ARETRO

Von binten zu, ruckwarts, apud scriptores classicos haud occurrit: apud Ecclesiasticos tamen existimo occurrere, ut qui similia v. g. abinvicem, adinvicem cet. frequentant. Conf. supra Abinvicem. Latini pro eo habent retro omissa Praepositione, it. a tergo, pone.

* Plin. L. 2. ep. 17: Cryptoporticus ut tenet solem, sic aquilonem inhibet submovetque; quantumque caloris ante, tantum reto


page 427, image: s0262

frigoris. Cic. pro Milone cap. 10: A tergo aliquem adoriri. Id. in Timaeo cap. 13: Ita totum animal movebatur illud quidem, sed immoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur: nam et ante et pone, ad laevam et ad dextram, et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc.

ARMIGERI

Substantive pro armatis scil. militibus, suspectum. Quod scimus, armiger est puer, qui arma domini portat in bello, qualis apud Aeneam erat Achates. Adiective autem apud Silium Lib. 7. v. 87. et Lib. 10. v. 97. occurrit v. g. armiger Deus; armigera cohors: ubi idem est, quod armifer, vel armatus, a, um.

ARMISTITIUM

satis a)nalo/gws2 quidem fictum ad formam tou= solstitium, et interstitium; sed nemini tamen veterum, quod constat, usurpatum: hi enim habent, induciae. Cell. Antib. 8. C. P. 347.

ARRESTARE

sine suffragio veterum: Latine expresseris, hominem vel rem placito principis vel curiae detinere; curare aliquem retinendum; aliquem vel bona alicuius Praetoria manu detinere; impedire, ne quis loco moveatur; vedari aliquem; vadimonio aliquem obstringere. Voss. de Vit. 680.

ARRESTUM

eiusdem farinae: Vossius de Vit. 373. substituit placitum seu sententia Principis.

* Sed haec vocabula a Vossio substituta arresti notionem non satis inferunt animis nostris; neque ullum in Latio reperiri poterit, quod ex asse respondeat: ut adeo vocabulum hoc, ut ut barbarum, retinere necessum habeamus. Nam, ex sententia Boenigkii in Practica Practicata c. 25. Arrestum est merum beneficium iuris Saxonici, vi cuius creditor, personalem praetensionem habens, maioris securitatis gratia ob causas in legibus approbatos, in bonis sui debitoris ius aliquod reale et prioritatis legitimo modo consequitur: iuri civili prersus incognitum, utpote ubi quaevis exsecutio demum sententiam et rem iudicatam sequitur L. 1. Cod. de Exsec. rei iudic.

Sin autem hoc Vocabulum in elegantiori sermonis tui contextu abhorres vehementius; eam periphrasin Latinam adhibebis, quae modo allatae descriptioni sit convenientissima.

* Interim apud Sallustium Bello Catil. c. 47. libera custodia: et apud Cic. de Clar. Orat. c. 96. liberalis custodia, id ipsum est, quod vocamus Germanice Den weiten Arrest.


page 428

ARTIGULARI

i. e. iungi, coniungi v. g. brachium articulatur scapulae vel cum scapula, femur articulatur acetabulo vel cum acetabulo, Medicis frequentatur, sed ut verbum nove confictum. Quod scimus, Articulo Activum et Articulor Passivum occurit quidem apud Arnobium Lib. 3. p. III. et Apuleium in Florid. 2; sed alia notione, scil. pro articulatim et distincte pronuntiare. Celsus Lib. 9. c. 1. suspectam notionem eleganter exprimit: Superius, inquiens, bumeri caput rotundius, quam cetera ossa, vertici lato scapularum ossi inseritur, ac maiore parte extra id situm nervis deligatur; at inferius duos processus habet: inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur. Vel idem Celsus in Praefatione Lib. 1. ubi de vetustissimis Anatomicis, Herophilo scilicet atque Erasistrato loquitur, qui nocentes homines vivos inciderunt, processus deinde considerarunt, ait, singulorum et recessus, sive quia inseratur alteri, sive quidpartem alterius in se recipiat. Item Plinius Lib. 2. Ep. 1: Quum vocem praepararet, acturus in Consulatu Principi gratias, liber, quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est. Hunc dum consequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit, coxamque fregit, quae parum apte collocata, reluctante aetate, male coiit.

ARTILLERIA

vocabulum Gallicum: Latine dixeris, omne tormentorum genus; a tormentis esse, Ein Artilleriebedienter seyn.

* Tormentum enim vocabulum generale est machinarum, saxa, tela, et id genus alia torquentium. Caes. L. 2. B. G. c. 8: Ad extremas fossas castella constituit, (Er hat Redoxten aufgeworfen) ibique tormenta collocavit, ne, quum aciem instruxisset, hostes a lateribus suos pugnantes circumvenire possent (Den Seinigen nicht konnten in die Flanken fallen.)

Sunt, quibus est Praefectus cohortis tormentariae, Ein Artillerie-Obrister: sed quis veterum Adiectivum tormentarius usurpaverit, nemo unus indicat, nos autem plane ignoramus. Ciceroni L. 3. ad Fam. Ep. 7. dicitur Praefectus fabrum. Fabrum autem, non fabrorum, probasse videtur; quo de sic in Oratore: Iam, ut censoriae tabulae loquuntur, FABRUM et PROCUM; non FABRORUM et PROCORUM.

Tribunus munitionis possit dici Ein Artillerie-Meister. Curtio L. 7. c. 9: is, qui


page 429, image: s0263

tormenta intendit, Ein Constabler oder Feverwerker.

ARTISTA

i. e. artium liberalium doctor, vel artifex, Vocabulum barbarum. Voss. de Vit. 347. Borricb. Cogit. 25.

ASPORTARE

perperam vulgo pro apportare seu adferre usurpatur: est enim idem, quod deportare alio, in alium locum transmovere; et ita eo Cicero, Nepos, aliique usi sunt.

* Dicitur autem pro absportare, quod propter kakofwni/an veteres mutarunt in asportare. Eodem modo aspellere pro abspelere dicunt Plautus, et Cicero ex Poeta. Goclen. L. 2. Problem. 44. p. 120. Vost. de Lat. Mer. Sufpect. c. 16. p. 130. seq. Boeclerus Indice ad Nepot. Cell. Antib. 146. C. P. 372.

ASSECURARE

i. e. securum aliquem reddere, seu, quod Vossius mavult, cavere pro periculo, vel mercis aliusve rei periculum in se recipere, Verbum barbarum est, ut ut hodie satis usitatum. Voss. de Vit. 681.

* Latini veteres heic etiam dicunt: Hunc cusum praestare nequeo; hoc damnum praestare nequeo, Ich kann nicht gut dafur seyn: item, Praestare tibi a vi nihil possum, Fur Gewalt kann ich dir nicht gut seyn,

ASSECURATIO

i. e. cautio; periculi alicuius receptio, Eine gerichtliche Versicherung v. g. cautionem pecuniac firmam facere, Eine hinlangliche Assecuration, oder Caution machen; accipe cautionem tuam, Nimm hin deinen Brief, da hast du deine gerichtliche Versicherung; quemadmodum vetus Bibliorum Interpres illud Lucae Cap. 16. v. 6. de/cai s1ou to\ gra/mma, optime, ut ibi adnotat Grotius, vertit.

* Simplicia securare et securatio, similiter barbara sunt. Hinc pro securationem petere, Lat. dixeris Cavere rebus suis 1. de rebus suis.

Et pro Securari ab aliquo, per aliquem, aliqua re, dixeris cum veteribus Cavere ab aliquo, Cavere sibi per aliquem et Cavere sibi aliqua re. Cic. At tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero. Id. Auges tu mihi timorem, qui in oratore tuo caves tibi per Brutum, et ad excusationem socium quaeris. Id. Praedibus et praedii populo cautum est.

Rebus etiam cavemus, ut nimirum extra periculum sint. Vulgari more Securas et tutas reddi dicimus, aut barbare Securari. Sed Cic. Altera lex privatorum aedificiis, altera sepulcris cavet. Id. Pompeius clementer id fert, forte cavet usurae. Id. Agri, de


page 430

quibus cautum est fenore. Schhor. Phras. ad voc. Caveo.

ATTESTATUM

Substantive, Ein Schein, Eine Bescheinigung, citra auctoritatem veterum. Occurrit quidem apud Plinium Lib. 10. c. 43. attestatus, a, um, Passive, pro testimonio comprobatus; sed in Neutro, simpliciter et Substantive, ubi exstet, hoc equidem scio una cum ignarissimis. Veteres pro eo habent, testimonium.

* Schorus in Phras. p. 150. heic substituit auctoritas; quod tamen non nisi iurati et religiosi hominis, aut viri gravissimi, et in amplissima dignitate constituti testimonio convenire videtur. v. g. Cic. Sed cur diutius, iudices, vos teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite. Idem: Domus autem illa plena es integritatis, officii, religionis: ex qua domo recitatur vobis iureiurando devincta auctoritas.

AUDIBILIS

i. e. cadens sub auditum; sensum aurium feriens, barbarum. Voss. de Vit. 375. Borrich. Cogit.

AUDITOR

Ein Auditeur, medii aevi est: Latine dixeris, Iudes castrensis seu militaris; Praetor castrensis: it. Praetor castrensis supremus; Iudex causarum militarium supremus, Ein General auditeur; Iudex causarum militarium superior, Ein Oberauditeur.

* Citra hanc notionem auditor sat bonae notae est, scilicet quum notat eum, qui auscultat magistrum s. doctorem e cathedra docentem v. g. Auditorem tenere attentum, Den Zuhorer in bestandiger Aufmerksamkeit erhalten. Cic. de Nat. Deor. cap. 3: Praebebe me tibi attentum auditorem, Ich will dir fleissig zuhoren.

AVENTER

Ammianus Marcellinus, Sidonius Apollinaris: veteres avide, cupide. Voss. de Vit. 798. Borricb. Cogit. 50.

AUGEFIO

suspectum: dic, augesco, incrementum capio. Activum augifico exstat apud Ennium et Marcellum.

AUGMENTABILIS

i. e. ut Cicero loquitur, crescendi accessionem habens, eiusdem notae. Voss. de Vit. 376

AUGMENTARE

Iul. Mat. Firmicus, et Macrobius: veteres, augere; accessionem facere. Voss. de Vit. 682. Borrich. Cogit. 50. Stephani Expostul. 154. Cell. Antib. 9. C. P. 295.

AUGMENTATIO

suspectum: dic, amplificatio; accretio.


page 431, image: s0264

AUGMENTATOR

eiusdem census: dic, amplificator; qui auget. Voss. de Vit. 376.

AUGMENTUM

Prudentius, Symmachus, Apuleius, et Pandectae: veteres, incrementum, accessio.

AULIO

Ein Pfeifer, Vocabulum aevi barbari: dic, auletes; auloedus; tiblcen, mediâ longâ.

AVOCATORIA

Neutrum Plurale, i. e. edictum, decretum, mandatum, quo vel legati, vel cives, vel milites sub extero Rege stipendia merentes, domum revocantur, barbarum.

* Haec igitur Germanica: Es sind an alle in Franzosiscben Diensten sich befindende Soldater Avocatoria ergangen; ita Latine vertas: Omnibus sub Rege Galliae stipendia merentibus denuntiatum est, ut quam primum ab eius signis discedant. C. S. Schurzfleisch. in Nomenclat. Strateg. p. 13.

AURARIUS

pro aurae captatore; homine popularis aurae, nemo veterum. Cell. C. P. 202.

* Aurarius autem, Adiective positum, v. g. faber aurarius, recte se habet.

AUTHENTICE

Adverb. increbuit quidem; ses sine suffragio veterum: Cicero heic Graeco Adverbio usus est a)uqentikw=s2 i. e. cum auctoritate; certo auctore.

* Adiectivum autem authenticus iam apud veteres ICtos in usu fuit. v. g. tabulae Authenticae, Das Original, quibus opponitur exemplum, Die Abschrift, die Copey: item, lex authentica; decretum authenticum i. e. quod ab auctoritate conspicuis et valentibus profectum et comprobatum est, Das da gilt, und angenommen wird; das noch nicht abgeschaffet ist, sondern noch seinen volligen Vigorem hat. Voss. de Vit. 798. Borrich. Cogit. 26. Stephan. Expostul. 81.

B.

BACCALAUREUS

quod etiam Bacalarius et Bacularius scribitur, eruditae militiae tironem notat in Academiis, speciatim in Academia Lipsiensi potioribus doctrinae Christianae capitibus ad docendos ruditores sufficienter imbutum, eaque propter primo honoris scholasticae gradu, quasi stimulo, decoratum.

† A baccis lauri hoc nomen esse, Alciatus ad L. 57. de Verh. Signif. et alii contendunt, quia olim huius gradus candidatis, tamquam victoriae insigne, frondes, laureae bacciferae, auro et argento decoratae, sive


page 432

corollae baccis lauri nexae, solebant offerri v. Erasmi Dial. de Pronuntiat. p. 34. seq.

Ludovicus Vives, et qui eius sententiae suffragantur, Pontanus et Vossius de Vit. 77. Baccalaureum a militia profectum esse statuunt. Quemadmodum enim, qui castra sequi ac velitari coepissent, semelque cum hoste conflixissent, a veteri Gallorum vocabulo battala, quod hodie mutatum in bataille, proelium significante, appellati sint battalarii; ita successu temporis contigisse, ut in pervetusta Parisiorum Universitate battalariorum Nomen imponeretur et illis, qui in disciplinis humanioribus rudimenta et quasi tirocinium posuissent, et disputatione publica oruditionis suae dcdissent specimen. Ignorantia vero vel consuetudine evenisse, ut voce battalarii depravata, pro eo primum quidem baccalarius, dein baccalaureus Latinum in sermonem induceretur. Sed huic derivationi contrariatur cum aliis B. Rhenanus in Tertull. Schol. p. 119, ubi scribit, se in vetustioribus Parisiensis Academiae codicibus legisse bacillarios, a bacillo scil. deducto vocabulo, qui quoddam mancipationis signum fuisset, quo ab aliis distinguerentur. Unde et Wendelinus L. 2. Instit. Polit. p. 259. inquit: Bacularium a baculis alii derivant, quia olim porrecto baculo, tamquam mancipationis in studium signo, primam studii auctoritatem iudicabantur consecuti. Claud. Falchetus in Antiquitatibus Gallicis prodit, apud Gallos olim baccalarios, inferiores dignitate militibus Banneretis, dictos fuisse Baccheliers quasi bas Chevaliers. Vid. Seldenus de Titulis Honorariis Parte 2. cap. 3. n. 24.

* Quoquo tamen modo notatio sese habet, ob usum vulgatissimum hoc vocabulum retinendum arbitror. Nova enim vocabula, ut corrupta, novis rebus imposita, non magis stilum inquinant, quam nomina barbara et barbarorum propria in scriptis veterum Romanorum. Melius etiam est, in docendo et scribendo peccare contra linguae puritatem, si vel maxime demus, eam eiusmodi vocabulis novis inquinari, quam oblcure loqui, ut nemo divinare possit, quisnam verborum tuorum sensus sit, et ita fine sermonis humani excidere. Nam quid ex Latinitate substituere queas, nescio, ut lector ilico intelligat, te de Baccalaureo loqui.

BACULARE

Verbum barbarum ex medio aevo: veteres, verberare; baculo percutere; Sueton. paene ad necem verberare aliquem; Horat. Lib. 1. Sat. 5. v. 22. 23. caput lumbosque saligno fuste dolare; Ter. Andr. A. 1. Sc. 2. caedere verberibus; it. Heaut. A. 5. Sc. 1. extr. Eum ego, si vivo, adeo exornatum reddam, adeo depexum, ut, usque dum vivat, meminerit


page 433, image: s0265

semper mei; Cic. Verr. 5. c. 29. caedere virgis; idem castigare vel coercere aliquem verberibus; idem debilitare membra alicuius fustibus; Liv. verberibus foedum in modum lacerare aliquem; Curt. verberibus adficere aliquem.

BAIONETUM

Ein Baionet, Vocabulum novum: Latine exprimas per pugionem militarem, qui vulgo BAIONETUM vocatur.

BALBUTIES

etsi pervulgatum; tamen barbarum est; Cicero 3. Phil. c. 6. pro eo habet, haesitantia linguae; Suetonius Claud. c. 30. titubantia linguae; et Vitell. c. 7. titubantia oris. Voss. de Vit. 376. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 9. C. P. 347. Sciopp. de Stil. Hist. 181.

* Verhum autem balbutire, bonae notae est, et apud ipsum Ciceronem occurrit v. g. de maximis et rebus caelestibus homines vix balbutire quaedam utcumque possunt, Von himmlischen Dingen vermogen die Menschen kaum zu lallen.

Hinc Balbutie laborare r(h=s1is2 est, quam in Casaubono iure meritoque reprehendit scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 219. Latini pro eo dicunt, balbum s. blaesum esse.

BALDACHINUM

extra Latium natum, et nostris demum temporibus increbuit: Latine dixeris, tegmen pensile.

Reyherus in Lex. L. L. p. 279. vertit per cadurcum: Cadurcum, inquiens, est tegmen, sub quo in pompa Reges et Principes incedunt. Quod quidem aliis non ita videtur: teste saltem Fabro, velum est seu culcitra ex lino candidissimo, Ein weisser Pful, oder Polster, ein weiss Deckbette; item tabernaculum institorum, Eine Kramerbude.

Alii cum Iuvenale vertunt per umbellam: quod tamen, verum ut fatear, magis convenit ei, quod Gallice dicunt un parasol, Germ. Ein Sonnenschirm.

BALNEARE

barbarum: Latini, lavare.

BALSAMARE

v. g. motuos, Verbum Barbarum: Cicer. Lib. 2. Tuscul. Quaest. c. 45: Condiunt Aegyptii mortuos, et eos domi servant: Persae etiam cera circumlitos (mit Wachse uberzogen) condiunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Plautus dicit, pollingere mortuos: est etiam apud illum, pollinctura, Die Einbalsamirung.

BANNUS vel BANNUM id est

proscriptio, exsilium; et BANNIRE vel BANNISARE i. e. proscribere;


page 434

in exsilium agere; Corn. Con. cap. 4. et Hannib. c. 7. hostem vel exsulem aliquem iudicare; aqua et igni interdicere; sacris vel communione sacri coetus interdicere: barbara sunt. Voss. de Vit. 3. et 183. Borrich. Cogit. 26.

Formata videntur ex Germanico Binnen, Binden, ligare, et primitus quidem non nisi in Ecclesia personuere. Tractu temporis per Longobardos etiam ad proscriptionem civilem sunt translata.

BAPTIZARE, BAPTISMUS, BAPTISMA et BAPTISTA

Ecclesiastica, omnia bene ex Graeicisimo deducta, se dextra usum Latini populi. At baptisterium, Eine Badewanne, in Ecclesia hodie Der Taufstein, Plinii etiam est Lib. 5. Ep. 6. Cell. C. P. 257.

* Pro baptizare substituunt non nulli, sacro fonte abluere; sacro fonte lavare; aeternae salutis fonte initiare; ablutione sacra expiare: et pro baptismo, initiatio sacra; lavacrum salutare; sacrum lavacrum; sanctum Christianorum lavacrum; sacra lotio.

Notentur heic etiam locutiones sequentes: Levare aliquem e sacro fonte, Einen aus der Taufe beben; pro quo tamen P. Manutius mavult, aliquem ad sacram baptisinatis aquam suscipere. V. Goclen. Observ. 279. it. suscipere aliquem de fonte sacro. Ad sacrum fontem sponsor fui, Ich habe Gevatter gestanden. Schurzfl. Ep. Arc. 163. Dies lustricus, Der Tauftag.

BARBARA

Vocabula quo loco habenda sint? auctore utar Mechovio, qui in Antiphila sua pag. 158. seqq. contra Drechslerum omnem causam ita perorat:

* Qui Latine loqui vult, ei a barbaris vocibus abstinendum esse, quantum potest, in confesso est. Cui enim usui foret, ut Rhetores haec in praeceptis haberent, si cuivis pro sua libidine verba liceret fingere? Si tamen Latina forte deficiant, aut si minus Latinum occurrat, aut si necesse fuerit; novo aut peregrino verbo uti nemo dubitabit, quum praesertim paraphrasin Latinam elegantiorem subicimus, aut proepiplh/ttomen notis formulis: ut barbare dicunt, vulgo ut loquuntur, cet. Conf. Cic. L. 1. Acad. Quaest. it. L. 3. de Fin. Sine discrimine vero, et ex corrupta consuetudine loquendi, barbara ubique ingeminare, quum Latina sint in usu, supina negligentia est: ita septimana, gratitudo, ingratitudo, cet. inter vetita sunt, nec facile adhibenda, quod apud Latinos hebdomas, gratia, ingratus animus eorum loco sint usurpata. Si enim caesar. L. 1. de Analog. Fragm. tamquam scopulum, sic


page 435, image: s0266

inauditum atque insolens verbum fugiendum esse, recte monet; temeeritas est, vitiosis vocibus uti, ubi emendata sunt praesto. An tu putas, Comenium eiusque sequaces ingens beneficium apud genus humanum posuisse, quum Orbem sensualium, omnium fundamentalium rerum sensibus praesentant, adeo, ut vihil cardinale omittant, ciphra addita, et alphabeto symbolico cum prolixa syllabicatione e fundamento? Quid heic aliud dicam,quam illud exsecratum tibi e)pifw/nhma) o sacra inscitia! Quid fiet autem de iuventute nostra, quae a teneris annis huiusmodi barbarie inficitur? Quam gratiam promerentur ii, qui pro sacra et horribili insicitia sua omnem humanitatem et studia liberalia ita deturpant et corrumpunt? Conf. quae infra occurrunt ad VOCABULA rerum veteribus Romanis ignotarum.

BARBARTOR barbarum

Lat. tonsor. Voss. de Vit. 376.

BARBITIUM

Apuleius Milesiis Lib. 5: veteres pro eo, barba.

BARBITONSOR barbarum

quamvis multis in usu sit, adeo, ut nec refugerit perdoctus vir, Petrus Servius, celeberrimus in arte Medica superiori saeculo Romae Professor, libro de Unguento armario, sive de naturae artisque miraculis p. 39: satis est, cum veteribus dixisse, tonsor sine addito. Voss. de Vit. 362 et 376. Borrich. Cogit. 26.

* Notabis heic locutiones: tondere, demere, resecare, radere barbam, Barbiren. Confer, si placet, Parte Syntact. Tonsura Sacerdotalis.

BARCA

i. e. scapha, vel minutum navigium, quo omnis generis merces e navibus maioribus transferuntur ad litus, ut est apud Isidorum Lib. 19 cap. 1: Vocabulum medii aevi, occurrens apud Paullinum Nolanum ad Cytherium Carm. 21. v. 95. aliosque scriptores. Graeci dicunt s1ka/fos2, seu e)fo/lkion. Voss. de Vit. 183.

* Turnebus L. 1. Advers. c. 16. vertit per navem actuariam minorem, qua secundum oram navigatur; Nizolius Thes. Cic. per parvam navim, quae ad maiores adiungitur; alii per navem, quae ad onerarias est deligata; et praeeunte Caesare L. 3. B. Civ. c. 44. per scapham navium magnarum.

BARO

onis, optimatem hodie notat inferiorem Comite, et in Germania saltem dicitur cum addito Liber Baro vel, si neminem superiorem, praeter Imperatorem, agnoscit, S. R. I. Liber Baro: in qua significatione non invenitur apud probatos auctores.


page 436

† Volunt eruditi quidam, originis esse Francicae seu Germanicae, hominemque notare liberum, vel satellitem Principis in bello, qui ob res fortiter gestas terris ac iurisdictione anctus sit, ob dignitatem acceptam patriae et Principi suo devotus: alii pro origine Italica pugnant. Vide Voss. de Vit. 184. Henrici Speelmanni Dissert. de Baronibus in Glossario eius Archaeologico. Gifan. Obs. L. L. p. 24. Hermannus Conringius in Conring. p. 333. Aegidius Menagius in Diction. Etymol. 80. Iani Rutgersii Lectiones Venusinae, Horatio, a Petro Burmanno edito, insertae. Acta Erud. Lips. A. 1695. p. 212. Barthius ad Briton. Arem. p. 204: ubi baro honoris nomen esse, et heroem notare dicit.

* Fuit autem hoc vocabulum iam in veteri Latio usitatum; sed longe alia notione. Erant nempe apud illos barones, homines servi is conditionis, notatione ducta a voris seu varris i. e. stipitibus; ut iidem sint barones, ac Lucilio varones seu varrones: qua in significatione usus hoc vocabulo Cicero Lib. 9. Fam. Ep. 26. L. 5. Att. Ep. 11. L. 2. Fin. c. 23. Erant item lixae s. servi militum ap. Gallos, ut Hirtius de B. Alex. c. 53. docet. Ab hac posteriori notione saltus videtur factus fuisse ad illam, qua posteriori tempore increbuit, satellitemque Principis in misitia notat.

Atque hinc eo magis in significatu illo, quo hodie obtinet, tolerari debet vel in stilo elegantissimo, quamlibet in contextu sermonis suaviorem possis praemittere periphrasm, ut ostendas, te satis instructum Latinae linguae facultate esse, velle tamen addere perspicuitatis ergo vocabulum hoc notione peregrina, quod nullum aliud in promptu sit, quo haec dignitas Equitum eminentior possit notari.

BASTIONA

Eine Bastion oder Bollwerk zur Defension einer Vestung, Vocabulum novum novae rei impositum, quod tamen commode circumscribi potest verbis Latinis. Ita quidem Boxhorn. Histor. Bredan. p. 47. vocat munimentum maius; alii, propugnaculum vel munimentum moenium latera sustentans.

* Heinsio Silv. Duc. p. 101. latus propugnaculi est Eine Flanke, flanc du bastion Caes. L. I. B. G. c. 25. Latere aperto hostem adgredi, Dem Feinde in die Flanken fallen, da er nicht geschlossen ist. Idem L. I. B. C. c. 83. Latera cingere, Auf der Flanke stehen. Ab utroque latere instare, Auf beyden Flanken ansetzen. Ab lateribus hostem circumvenire, Dem Feinde in die Flanken fallen. Ad latera equites disponere, Die Cavallerie auf die Flanken stellen.

BEATIFICARE

Augustini verbum Lib. 14. de Trin. c. 14. et Lib. 8. de


page 437, image: s0267

Genesi ad Lit. cap. 12: dic potius beatorum numero addere; beatorum numero adscribere; beatorum ordinibus inserere.

BEGINA seu BEGVINA

Vocabulum Ecclesiasticum medii aevi, toleretur in sermone, ceu novum novo feminarum ordini impositum.

† Sunt, qui hoc nominis derivant a Beggha, Pipini filia, quae in oppido Audennas, tribus milliaribus a Namuro sito, monasterium condidit pro religiosis feminis, nobiliori prosapia oriundis.

* Beginae primitus erant virgines in Belgio Deo famulantes, quarum innocentiae providit Iohannes XXII, quarum tamen institutum in Gallia sensim desiit. Saec. XIII et XIV translatum etiam hoc nomen est ad certas mulieres haereticas. Fresne Gloss. Lat. Tom. 1. p. 518. et 519. Odor. Raynald. an. 1247. n. 56. 1306. n. 18. 1312. n. 17. 57.

Vossius de Vi???. 185. Latine exprimit per feminam, quae, virginitate in perpetuum vota, se dicavit Christo: sed haec peri/fastis2 generalior est, quam ut specialem beginae notionem animis nostris possit inferre. Quare descriptioni tali addiderim, quam in Ecclesia Beginam vocant.

BENEDICTIO

pro faustitate, felicitate divinitus data; felici rerum successu, Ecclesiae vindicandum. Ceteroquin perrarum Latinis est, et laudem significat, ut Apuleio in Asclep. Cell. Antib. 148. C. P. 427.

BENEFACTIO barbarum

Latini, beneficentia; it. beneficium, et benefactum: utraque enim hac notione benefactio sumitur.

BENEFACTOR

vulgo in multorum ore est; sed apud veteres inauditum. Medio demum aevo occurrit apud Corippum Poetam de laudibus Iustini Imp. Lib. 1. cap. 12. Rectius, bene merens; bene meritus; praeclare meritus; amplificator dignitatis et fortunarum; beneficus; e)uerge/ths2. Borrich. Cogit. 26. Voss. de Vit. 377. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 25. Cell. Antib. 9. C. P. 348.

† Nihil pro hac voce a Schoppio et Vorstio adfertur, quam Analogia Plautini malefactor, quod vel ipsum in Plauti obsoletis scribitur, quia nemo sequentium imitatus est. Analogia autem non valet, nisi accedat auctoritas.

BENEPLACITUM

versionis vulgatae est et Ecclesiasticorum pro e)udoki/a|.

* Quod barbare ad beneplacitum, id scire ac Latine reddimus iure meo, pro iure meo,


page 438

pro iure tuo cet. Cicero 3. Att. Ep. 11. Itineris nostri causa fuit, quod non habebam locum, ubi pro meo iure diutius esse possem, quam in fundo Sicae. Adde Hadriani Cardinalis de Serm. Lat. Cell. Antib. 10. C. P. 295.

Dixeris etiam pro eo, quod barbare dicunt: Ad beneplacitum tuum agas; ex Latinae linguae genio ita: Pro arbitrio tuo agas; age, prout tibi commodum est; age, prout tibi visum fuerit.

BESTIALIS

Prudentius et Sidonius: magis Latina, bestiis conveniens; brutus; bestiarum proprius; ad bestiarum naturam quam proxime accedens. Voss. de Vit. 377. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 11. C. P. 136. 137.

BESTIALITAS

Vocabulum Philosophicum, in Ethicis Aristotelicorum receptum, notans vitium vitiorum ultimum, quo omnis humanitas exuitur, Graece dictum h( qhrio/ths2, in excessu oppositum virtuti heroicae, ut in defectu eidem opponitur supina negligentia. Cell. Antib. 11.

† Qui substituunt Latinorum feritas, Philosophorum suffragiis destituuntur, et insolentem loquendi formam inducunt. Nam apud veteres feritas non opponitur virtuti heroicae; sed mansuetudini v. g. Cic. pro Sextio cap. 42: Ex feritate ad mansuetudinem aliquem traducere.

Fabri Thesaurus, bestialitatem vertit Eine viehische Unzucbt i. e. propudiosam libidinem; et hanc notionem Philosophis adserit.

BIBITIO

onis, barbarum: Cic. potatio, perpotatio. Voss. de Vit. 377. Borrich. Cogit. 26.

BIBLIA Gen. bibliae

barbare et per Soloecismum dicunt scriptores Ecclesiastici a multis retro saeculis: dic, Biblia, Gen. orum: est enim a Graeco ta\ bibli/a, i/wn. Nam hoc Graeco Vocabulo et excellenter dicere sacrum Codicem, quid vetat? Voss. de Vit. 51.

* Qui Latinis auribus magis serviunt. exprimunt per pandectas sacras; folia sacra; paginas sacras; divinas litteras; libras fatidicos; carmina sacra; volumen divinorum librorum, vel aliter pro denominatione seu totius, seu huius vel illius partis, seu libri.

BIBLIOTHECARIUS

Vocabulum Ecclesiasticum, quod nostris temporibus etiam extra Ecclesiam in usu est: quemadmodum olim in palatio Regum Franciae similiter obtinuit: nulli tamen vel mediocriter antiquo bono auctori usurpatum.


page 439, image: s0268

* Qui elegantius aut magis Latine volunt exprimere, his vocatur biblioqhkofu/lac, bibliohecae custos; bibliothecae Praefectus; qui pracest bibliothecae; Principis a bibliotheca. Voss. de Vit. 70. Borrich. Cogit. 26. Cell. C. P. 348.

BIBO

Gen. bibonis, Ein Saufer, Iul. Firmicus quidem habet, qui aliquot saeculis vetustior est Carolo M. cuius principatu homines barbare loqui coeperunt; ut adeo Vossius de Vit. 378. id, veluti barbarum, proscribere non debuisset: quum praesertim ei etiam faveat Compositum combibones, Die Zechbruder, quod tamen non nisi Numero Plurali occurrit apud Cic. Lib. 9. Ep. 25. et apud Nonium ex Lucilio.

* Rectius tamen abstinendum, opinor, ab eo esse, ceu ignoto melioris notae scriptoribus: quibuscum malim, belluo; potater maximus; strenuus poculorum remex; compoter; bibendi avidus, homo valde bibax. Borrich. Cogit. 26. Analect. 59. Goclen. Observ. 21. Cell. Antib. 11. C. P. 137.

BIDELLUS

dicunt Itali; alii BEDELLUS vel BUDELLUS: Vocabulum autem barbarum est. Forte corupte sint voces memoratae e PEDELLUS: hoc vero fuerit a pedo viatorum, cuius loco etiam Academiarum Bidelli Rectori sceptrum praeferunt Lycei.

* Ceteroquin late patet: praecipue tribui solet ministris, sive officialibus alios citantibus, ut in ius veniant.

Qui dictionis puritati student, praeferunt apparitor; Academiae minister. Voss. de Vit. 185. et 378.

BIGAMIA et BIGAMUS

Vocabula Ecclesiastica et hybrida: rectius, digamia et digamus: Haec enim puriora vocabula sunt Tertulliani de monogamia c. 6. et 8. de digamia Abrahae, et Hieronymi Lib. 1. advers. Iovinian. cap. 8. cuius et digama femina est Epist. 2. extr. quibus vocibus et alibi constanter Hieronymus utitur. Quod si Latine loqui vult, dicit bimaritus, Lib. 1. Adv. Rufin. cap. ult. Voss. de Vit. 79. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 11. C. P. 397.

BIHORIUM

i. e. tempus duarum horarum, binae horae, sine ionea auctoritate increbuit. Analogiam tamen habet in binoctium, quo Tacitus utitur: Analogia autem, quod toties inculco, sine auctoritate veterum nulla est.

BILLA Vocabulum Anglicanum

Eine Bille, oder Verordnung des Parlaments


page 440

in Engelland: Latine dixeris, constitutio publica Senatus Regni Anglicani a Rege rata habenda; delineatio legis condendae in comitiis Anglorum proposita; scriptum a Supremo Angliae Senatu Regi proponendum, ut ei calculum addat, et vim legis conferat.

BIRRETUM vel PARRETUM

Ein Barreth, Vocabulum medii aevi Ecclesiasticum: Latin. pileum magistrorum, vel Doctorum; et praeeunte Corn. Loosa, pileum quadratum decussatum. Possit etiam dici galerus, vel infula Sacerdotalis, vel aliter pro argumento.

BLASPHEMARE

i. e. scelesta lingua Deum lacessere; divinum numen verbis violare; impia verba in Deum profundere vel iacere; maledictis incessere vel insectari Deum, classicis scriptoribus ignotum; at Ecclesiasticis, Theologis et ICtis valde frequens. Factum est ex Graeco blas1fhmei=n. Voss. de Vit. 684. Borrich. Cogit. 26. Cell. C. P. 258. Valla in Raud.

* Hodie etiam multi Adverbio blaspheme v. g. hoc blaspheme dicitur; utuntur; quo tamen auctore, nescio.

BLASPHEMUS autem, et BLASPHEMIA

tolerabiliora sunt, utpote pure Graeca; attamen nec aliis, quam Ecclesiae scriptoribus,probata. Cell. Antib. 12. C. P. 258.

* Blasphemiam et blasphemare in Graeco etiam sermone proprie referri ad Dei iniuriam, ex Menandro Comico, et Hierocle Pythagoreo ostendit Grotius ad caput 9. Matthaei v. 3: nec tamen blasphemare sive blas1fhmei=n semper esse, maledicere Deo; sed etiam arrogare sibi, quae Dei sunt: quae notio posterior dicto Matthaei loco obtineat. Neque vero haec solum, sed etiam alia inde derivata, ut blasphematio, blasphemabilis, sunt meri usus Ecclesiastici.

BOATUS

Apuleius et Sidonius post Praef. Lib. 1. v. 2: veteres, mugitus. Voss. de Vit. 378. Borrich. Cogit. 26. Andr. Borrich. Vind. 22. Cellar. Antib. 12. C. P. 348.

* Verbum autem boare, eiusque Compositum reboare, probae sunt notae.

BOMBARDA ae, Eine Mousquete, et SCLOPETUM

i, genus bombardae minus, Eine Handbuchse, Eine Pistole: Vocabula nove conficta, machinas bellicas significantia, veteribus incognitas.

Erasmus, teste Sturmio de Linguae Latinae resolvendae ratione p. 45.


page 441, image: s0269

Vocabulum hoc bombardae confixit, et sic primus eius auctor est.

* Litteratus orbis ea heic libertate usus est, quam summus Oratorum apud Romanos, Cicero L. 3. Fin. c. 1. concessit: Imponenda, inquiens, nova novis rebus sunt nomina.

Bombarda autem a bombo et ardeo, quod cum sonitu et flamma ferreos globos emittat, appellata est: neque inepte; quum bombardarum usus tonitru sonum, quem bombum etiam appellari, Eustathius ad Odyss. T observat, referat; ut Vossius censet Lib. 4. Instit. Orator. cap. 13. Sect. 7.

Sclopetum formatum a sclopo est: sclopus autem occurrit apud persium Sat. 5. v. 13. et sonum notat, qui emittitur e buccis inflatis, Das Platzen aus den aufgeblosenen Backen: unde et ipsum to\ sclopus, ad sonum bombardarum eiusmodi minorum transfertur.

Ubertus Folieta de L. L. Usu et Praest. p. 173: Latini, inquit, sermonis rationem et similitudinem propius attingit bombarda, et sclopetum formatum a sclopus, quam artagliaria, et archibugius.

De vocabulis autem bellicis Latine exprimendis omnino consulendus est C. S. Schurzfleisch. in Nomenclat. Strateg.

* Hoc quidem loco notentur locutiones sequentes: Sclopus equestris, Ein Carabiner: cuius vices apud veteres catapulta sustinuit. Sclopeti fartura, Die Patrone. Tormentis perfringere Caesar L. 2. B. C. c. 9; vel ictibus perforare schurzfl. Ep. 413. Durchschiessen. Tormenta e navibus excussa emittere in urbem Curt. L. 4. c. 2; alii, pyrobolicis globis obruere, vel pilas ferreas pulvere nitrato fartas inicere in urbem, Eine Stadt bombardiren. Bombarda equestris l. sclopus minor, Eine Pistole. Sclopus brevior l. manualis, Ein Puffer. Sclopi ignarii l. pyrite instructi; aliis, bombardae ductiles, Flinten. Sclopetarii Tribuni l. Centurionis custodes, Fourierschutzen. Faber tormentorum materiarius, Ein Buchsenschafter.

Quum vero eiusmodi nove confictae voces et Latinae periphrases eam notionem, quam debebant, non usque quaque satis distincte exprimant; perspicuitatis ergo addere liceat vocabulum illud, quod innuimus, sermone nostro patrio. v. g. In promptu pisi erat sciopus minor, quem nostrates vocant, Eine Pistele. Item: Habebat sclopum breviorem s. manualem, Germanice dictum Einen Puffer.

BOVILLUS

Plinii esse aiunt; sed locum non indicant. Manet igitur tantisper suspectum, quoad repertum fuerit: quamquam, veteres dixisse bovillus, arguere videantur Bovillae, oppidum


page 442

olim nobile in Latio, ad quas Clodius interfectus est, non procul a Roma, unde sub. urbanae dicuntur ab Ovidio; itemque Glossae: bovilla, boostas1i/a Voss. de Vit. 72.

BOVINUS

etsi a)nalo/gws2 a bove formetur, ut arietinus ab aries, vitulinus a vitulus, cet. et Theodorus Medicus, et Valla eodem utatur; Fabius tamen pro barbaro habet. Veteres omnes dicunt, bubulus v. g. Lac bubulum, Kubmilch; corium bubulum, Eine Ochsen- oder Kuh-Haut. Goclen. Silv. Barb. 8. Voss. de Vit. 72. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 12. C. P. 348.

BRAXARE vel BRASIARE, BRAXATOR, BRAXATRIX, BRAXATIO

Vocabula barbara medii aevi: Lat. coquere cerevisiam; coctor cerevisiae; ea, quae cerevisiam coquit; coctio cerevisiae. Voss. de Vit. 186.

† Etymon horum vocabulorum est brasium, similiter occurrens apud scriptores medii aevi, Germanice, ex Supino Latino molitum, dictum Molt, malt, vel Malz i. e. frumentum, sive sit silige, sive bordeum, sive triticum, aquis maceratum, ad aerem vel aestu fornacis arefactum, et mola comminutum: unde cerevisiae coctores conficiunt potum illum, quem vulgo ex Verbo bibere, sive Nomine biber i. e. potio, quod apud Charisium et in Glossis legas, Bier nuncupamus.

BREVIATOR

v. g. Troius Pompeius Historicus, eiusque Breviator Iustinus, Orosius habet; ceterum nullius auctoritatis est: malim, qui opus aliquod in brevem summam colligit, aut contrahit; qui uno volumine argumentum ubertate diffusum perstringit. Cell. Antib. 12. C. P. 202.

* Breviatio occurrit apud Augustinum: Verbum autem breviare apud Quintilianum, Silium et Lactantium.

BREVIS Substantive

pro libello brevi seu indice, Ein Register, habent Lampridius, Vopiscus, Hieronymus, Sext. Rufus, et Lex 1. Cod. Theodos. de Studiis liberalibus urbis Romae; in quam legem Herm. Conringius peculiari Dissertatione eleganter et docte, id est, more suo, commentatus est.

Est etiam Neutrum breve, Substantive positum apud Vopiscum non semel v. g. breve nominum, Eine Musterrolle, Steph. Expostul. 85. Cell. Antib. 12. C. P. 202. 203.


page 443, image: s0270

* In aula Pontificis Romani breve hodie significat litteras breviores a Pontifice publice scriptas, et contradistinguitur, seu, ut Latine dicam, opponitur bullae seu diplomati i. e. litteris a Pontifice publice datis, et obfignatis, appensa capsula. Bulla igitur maioris momenti est, quam Breve. Ab hoc brevi autem est Germanicum nostrum Brief, Der Brief, De Breev.

BRIGADA

Eine Brigade, barbarum: Lat. caterva, vel magis perspicue, manus delectorum militum.

* Hinc ductor catervae vel catervarum; Sueton. tib. cap. 3. Praefectus alae, Ein Brigadier.

BRUMOSUS barbarum

quamvis vir summus, Thuanus, eo utatur: Latini, brumalis; hibernus. Sciopp. de Stil. Hist. 224. Borrich. Cogit. 26.

BRUTUM

i, Substantive, pro animali rationis experte, hodie pervulgatum est, non autem ex usu veterum, quamquam facile animal subaudiri possit. Fuere tamen, etiam et Christianis, qui animalibus brutis rationem attribuerunt. Vid. Lactant. Lib. 2. Instit. Div. cap. 10.

* Brutus, a, um, apud veteres non nisi Adiective sumitur, et signat a)/fwnos2, a)/logos2, a)na/isqhtos2, obtusus, gravis, tardus, immo interdum etiam stolidus. Itaque et hominum quidam sunt bruti; ut indicat, quod Iunio Bruti cognomen sit inditum, quia stultitiam simularat; et contra bestiae quaedam brutae non sunt, uti elephantus, equus, anguis, vulpes, leo, canis, aliae: at vero animal brutum sus; cui Chrysippus et Varro dixere animam pro sale datam, ne putresceret. Cic. L. 2. de Nat. Deor. Voss. de Vit. 145. Adverbium autem

BRUTE prorsus barbarum est

Latine dixeris bruto impetu; brutorum more.

BURA sive BURIS

non est pars aratri posterior curvata, qua aratrum regitur, quam nostrates vocant Den Pflugsterz; sed curvamen illud, quod vomerem excipit. Stiva autem significat illam posteriorem aratri partem.

BURGGRAVIUS, LANDGRAVIUS, MARCGRAVIUS

vel, ut alii scribunt, Burggrafius, Landgrafius, Marcgrafius per F, barbara quidem, sed necessaria tamen usurpatu in vita negotiali atque exercita.

* Becmannus in Notit. dignit. illustr. Burggrafium vocat Comitem castrensem; alii


page 444

castelli s. castri Praefectum: idemque Becmannus Lib. cit. 263. Landgrafium vocat Comitem provincialem; et Marcgrafium, Comitem a limitubus tuendis. Sed ego tamen heic, et in similibus malim barbare, quam magis Latine, minusque perspicue loqui. Conf. supra BARBARA vocabula.

BURGUS exstat apud Vegetium

Arcadium ICtum, et alios scriptores medii aevi. Inde nostrum Burg derivatur, nisi potius illud ex nostra lingua petitumfuit. Utrumque vero originem ex Graeco pu/rgos2 habet, quod Latine scripserunt Livius L. 27. c. 32 : Postero ad castellum (Pyrgum vocant) copias omnes eduxit: et Rutil. Numantianus Itinerar. v. 223. pyrgique recedunt. Veteres dicunt, arx, munimentum, castellum. Voss. de Vit. 6. Cell. Antib. 13. C. P. 295.

BURSA

vocabulum medii aevi, notans

1. Cruminam; marsupium; loculos, Die Tasche, Den Beutel, Den Geldsack.

2. Transfertur etiam ad basilicam s. porticum mercatorum i. e. locum, mercatorum conventiculis destinatum, quem Germanice vocant Die Boerse.

3. Medicorum filiis etiam est, quod Celso L. 7. c. 19. aliisque Latinis scrotum.

† Descendit autem, ut Gallorum bourse, et Belgarum beurse s. boerse, a Graecorum bu/rs1a, corium, pellis, exuviae. Voss. de Vit. 379.

C.

CAERIMONIALIS

Arnobius Lib. 7. p. 237: veteres, ritualis, vel pro argumento religiosus.

CAERIMONIOSUS

pro religiosus, Ammianus Lib. 22. c. 37. sed pro eo, quod Galli dicunt ceremonieux i. e. in caerimoniis custodiendis diligentissimus; caerimoniarum observantissimus; sollemniorem caerimoniarum pompam requirens, vel aliter pro argumento, plane barbarum est.

CAESPITARE

i. e. vacillare, hallucinari, offendere, labi, errare, verbum veteri Latio ignotum. Primus, quod constat, Servius, quem Theodosii II. Imp. tempore vixisse existimamus, vocabulo caespitator, vel incaespitator (lectio enim variat) i. e. equus ad lapsum proclivis, Etn Pferd, das leicht strauchelt, und darnieder fallt, usus est. Voss. de Vit. 97. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 15. C. P. 297.


page 445, image: s0271

CALCULARE

Vegetius et Sidonius Apollinaris: veteres, computare; supputare; numerum inire; ad computationem aliquid revocare, Sen.; numerationem facere, Col. ; calculum ponere; ad calculos aliquid vocare vel revocare; rationem inire; rationem subducere; Iuvenal. Sat. 6. v. 168: Facies tua computat annos, Man kann dirs schon am Gesichte sehen, wie alt du syst. Cell. Antib. 102. C. P. 203.

CALCULATIO

Cassiodorus Lib. 1. Ep. 10. et Fortunatus Lib. 5. Ep. Prosa 6. ad Syagrium Episcopum Augustidunensem: veteres, calculus, numeratio, computatio.

CALEFACTIVUS

a, um, Adiectivum est, quod in scholis Philosophorum increbuit: Latine dixeris, quod calefacit; quod calorem inducit; quod habet vim caloris. Voss. de Vit. 288. Borrich. Cogit. 26.

CALENDARIUM pro fastis

hemerologio; rationario dierum onmium distributorum per menses unius anni; Ein Calender, Ein Tagebuch, sequioris aevi est.

* Calendarium apud veteres Romanos significat non nisi librum, in quo perscribebantur usurae in singulas calendas petendae et exsolvendae, Ein Zinsregister, Ein Schuldbuch. Sic pecuniam in calendarium convertere, Papiniano in Pandectis est Geld ausleiben; Geld in die Rechnung schreiben; Eine Schuldpost notiren, davon Monathlich die Zinse muss abgegeben werden. Schor. Phras. ad Voc. Fasti.

CALLIDIRTAS

vocabulum medii aevi: veteres, calor, aestus. Voss. de Vit. 382.

CALIGAE

arum, pro braccis seu femoralibus; Die Hosen; Die Beinkleider, perperam, nec vulgo tantum, verum eruditis etiam usurpatum et doctis; quos merito Casaubonus ad Suetonii Augustum, Salmafiusqe ad Vopiscum redarguunt; et Iulius Nigronius peculiari Libro de Caliga confutavit infinitis auctoritatibus in id productis: ut mirer, post illos inventos fuisse, qui communi errori pergerent inhaerere.

* Caligae veteribus erant calcei militares, seu calceamentum militare, stratiwtiko\n u(po/dhma, ut ait Dio, Reuterstiefel, Halbe Stiefel; unde et Caius Caligula, Germanici filius, et ab excessu Tiberii Imperator, quod, natus in castris, militari habitu educaretur, appellatus est, ut idem Dio, nec non


page 446

Tacitus, Suetoniusque et Victor testantur. Voss. de Vit. 126. Borrich. Cogit. 26. Phil. Rubenii Elect. L. 2. c. 14.

CALUMNIOSE suspectum

Latin. per calumniam; contumeliose; iniuriose.

* Ceterum Adiectivo calumniosus Apuleius est usus, et Arnobius. Voss. de Vit. 798. Borrich. Cogit. 54. Calumniosissime tamen habet Symmachus, teste Christ. Falstero Supplem. L. L. p. 48.

CAMBIRE

i. e. mutare; commutare; permutare pecuniam; Tauscben; umwechseln; verwechseln, apud antiquos non reperitur; habet tamen Apuleius in Apolog. et Charisius Lib. 3. bis, idque semel per muto, iterum Graece per a)mei/bomai interpretatur. Voss. de Vit. 75. Cell. C. P. 348.

CAMBIUM

vero Der Wechsel in Geldsachen, it. Das Aufgeld, Lagio, etsi e)mme/s1ws2 a ka/mptw, flecto, inflecto, eiusque Aor. 1. e)/kamya Priscianus L. 10. c. 2. et Octavius Ferrarius in Origin. L. L. p. 182. derivent; tamen nec Graecum est, nec Latinum, ut Alciatus agnoscit L. 1. pare/rg c. 45. ICtis tamen hodie satis usitatum est; quemadmodum etiam derivatum inde Adiectivum cambialis, si nempe agunt de negotiationibus collybisticis vel cambialibus.

Latine dixeris, collybus, aut permutatio pecuniae; it. pecunia, quae pro permutatione solvitur.

* Notentur heic locutiones sequentes: Cic. L. 12. Attic. Ep. 25. pecuniam permutatione repraesentare, Geld durch Wechsel ubermachen. Idem pro lege Manil. c. 7. pecuniam habere implicitam, quae in foro versatur, et quae cohaeret cum aliorum pecuniis, Geld in Wechsel laufen lassen. Idem L. 2. Offic. c. 25. ad medium Ianum sedere, In den Wechselbuden sitzen.

* In argumento autem publico aut Iuridico vulgares malim retineri formulas, quae huc pertinent v. g. ius cambii, Das Wechselrecht; litterae cambiales s. collybisticae, Der Wechselbrief. Voss. de Vit. 75. et 382. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 13. C. P. 348.

CAMERA

pro cubiculo noctis et somni s. cubiculo dormitorio, Eine Kammer, Ein Schlaf - Zimmer, perperam: nihil enim aliud est, quam fornix seu testudo h. e. tectum in curvitatem formatum, Germ. Ein Gewolbe, ut Nonius interpretatur. Hinc apud Plinium Lib. 33. cap. 14. extr. Concamerare templum,


page 447, image: s0272

Einen Tempel wolben; et apud Sueton. Aug. c. 80. In abditum et concameratum locum se recipere, In ein Gewolbe sich begeben. Voss. de Vit. 128. Borrich. Cogit. 26. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 120.

* Nota: Cubiculum proprie haud notat conclave, ubi dormitur, Eine Kammer, ein Schlafzimmer; sed generatim sumitur pro conclavi quocumque v. g. Cic. L. 3. Qu. Fr. ep. 1. cubiculum amplum, Ein geraumes Zimmer; id. cubiculum, quo nihil alfsius, Ein kuhles Zimmer; id. cubiculum loco positum ambulationis uno latere, Ein Zimmer, da man auf einer Seite den Prospect in die Alleen hat; id. cubiculum adiunctum, Ein Nebenzimmer; Liv. L. 1. c. 58. cubiculum hospitale, Eine Gaststube, eine Gastkammer; Plin. L. 7. ep. 21. cubiculum obductis velis, Ein mit Vorhangen zusammen gezogenes Zimmer. Si speciatim ad eum locum aedium, ubi dormitur, accommodari debet, tale quid addamus, quod hanc notionem inferat; id quod supra fecimus, quum diximus, praeeunte Plinio L. 2. ep. 17. cubiculum noctis et somni; et L. 5. ep. 6. dormitorium cubiculum.

CAMERARIUS

Ein Cammerer, Lat. Redituum Curiae Curator, vocabulum novum, sed necessarium, ni velis obscurior esse: ineptus saltem eris, si in sollemniori tituli inscriptione id respuas.

* Medio aevo significat Germ. Einen Kammerdiener, quem Latine dixeris cubiculaium: atque adeo cubiculi regit vel Principis Praefectus; vel secundum Suetonium Domit. c. 16. cubiculo Praefectus; et c. 17. cubiculariorum Decurio notare possit Einen Kammer- Herrn; et Regis vel Principis ab interioribus cubiculi, Einen Kammeriunker.

CAMPANARUM usus antiquus

nomen, pront hodie sumitur, novum et veteribus incognitum. Aliquid vero subaudias necesse est, ut nola vel simile: nam ducitur, ut facile apparet, a Campanus, a, um, ab oppido Campaniae, Nola. Paullinus enim, Episcopus Nolae Saec. IV. in Campania, quoniam primus in Ecclesia sua tintinnabula (vocabulum hoc occurrit apud Phaedrum L. 1. Fab. 7. v. 5. et Iuvenalem Sat. 6. v. 440.) sive nolas (vocabulum hoc occurrit apud Quintilianum L. 8. c. 6.) in pios usus transtulit; factum est, ut maiora dicerentur a regione campanae; minora vero nolae a civitate.

Campanis indicebantur, quod itidem hodieque fit, divinorum officiorum celebrationes: hisque etiam excipiebantur


page 448

Principes: aliquando etiam summae ignominiae causa sonabant: alio modo inhibebantur in eamdem ignominiam. Videatur Ferrar. de Rit. Conciou. Vet. Eccles. L. 7. Middendorp. 1. Acad. 2. Hieron. Magius de Tintinnabulis. Faber 2. Semestr. 8. Barth. ad Brit. Arem. p. 729. Casaub. et Pitisc. ad Suet. Aug. 91. 4.

CAMPI - MARESCHALLUS

i. e. Summus copiarum Dux, Der Feldmarschall, ut ut novum barbarumque, in titulis tamen servetur, ne obscurus fias, aut eminenti dignitati aliquid detrahere videaris.

CANCELLARIA

Die Canzeley, Vocabulum novum, nec in negotiis publicis tamen repudiandum: quidquid enim arcessas ex veteri Latio, vix id satis exprimit, quod denotamus per Cancellariam. Nam tribunal aulicum, vel tribunal provinciale, vel dicasterium aulicum, aliud fere quid, a cancellaria diversum, animis legentium infert, ut sunt Germanice Das Hof-Gerichte, Die Landes - Regierung.

CANCELLARII

a cancellis dicti, longe alii veteribus, quam hodie ita qui appellantur.

* Cancellarii veterum duplicis generis fuerunt: alii in domo Augusta procerumque; alii in tribunalibus et iudicialibus. ut appellantur, secretis. Imperatoriae et procerum aedes atque cubicula, qua patebant, non vela tantum habebant ad fores, sed etiam cancellos, sive fenestratas ianuas, ut Cassiodorus appellat. His igitur qui praefecti erant, non tantum a velis; a cancellis; sed etiam Velarii et Cancellarii appellabantur: quorum munus erat, stare ante fores, et admissiones curare. Itaque nihil aliud crant, quam ostiarii, qui aut nullam, aut parvam perquam dignitatem habebant. Codex Theodosii cum domesticis, qui et protectores sive custodes corporis Principis sunt, s1wmatofu/lakes2 Graecis appellati, coniungit: quorum aliquos non meros ostiarios fuisse, hoc est, admisisse et dimisisse tantum, qui Principem aut herum conventum vellent; verum et chartas dominorum seu tabularia tractasse, videtur suadere Agathiae locus L. 1. de imperio et gestis Iustiniani, qui Cancellarios istos, vel a cancellis, ta\ a)rxei=a Narsetis curasse diserte tradit. Fuerunt itaque tales, qui nunc in aulis Germ. Die Kammerdiener appellantur. Sed tribunalia etiam habebant saepta cancellata, quibus excludebantur turbae; quibus et ipsis qui praepositi erant, Cancellarii appellati. Quorum alios putamus ostiarios tantum fuisse, et qui hodie Canzelleydiener appellantur; quorum erat, ingressus ad iudicem curae, et


page 449, image: s0273

exsecutioni mandare iudicum responsa: alios vero ipsius secreti iudicialis gessisse curam, scribendoque navasse operam; unde Codice Theodosii tabellio, amanuensis, cancellarius de uno atque eodem ministerio dicuntur, Germ. Copiisten, Kanzellisten; quorum tamen alii digniores, atque a scribis sive notariis distincti, edictis epistolisque dictandis signandisque navabant operam, atque eodem fungebantur munere, quod illorum hodie est, qui a secretis seu Secretarii appellantur. Hodie qui hisce omnibus summa cum dignitate praeest, kat) )*ecoxh\n Cancellarius appellatur: apud Romanos olim Quaestor sacri Palatii; in Constantinopolitana aula o( me/gas2 logoqe/ths2 nominatus. Voss. de Vit. 383.

Interim hoc, et reliqua vocabula, quae vel barbara sunt, vel notione nova increbuerunt, in titulis hodie usitatis usurpare malim, quam satis Latine aliquid nugari, quod emunctae naris hominibus nauseam movere possit.

CANCEROSUS barbarum

dic, cancro morbo laborans; carcinomate obsessus. Voss. de Vit. 372. Borrich. Cogit. 26.

* Canceraticus penult. brevi, Adiective v. g. canceraticus foetor, Die Faulnis, so vom Krebsschaden herrubret, occurrit apud Vegetium L. 2. c. 43.

CANELA vel CANELLA

Canel, barbarum: Columella Lib. 3. de R. R. cap. 8. exprimit per casiam l. cassiam; et apud Plinium L. 12. Hist. Nat. c. 19. cinamomum notat tum fructum arboris, Den Zimmet, tum corticem arboris, Die Zimmetrinde.

CANONICE Adverbialiter

barbarum: Lat. e praescripto canonum; secundum canones. Voss. de Vit. 799.

* Canonice autem, Substantive, Gen. es, Gr. h( kanonikh\ i. e. ars metrica, exstat in Gellio L. 16. c. 18.

Adiectivum canonicus i. e. certo numero et mensura constans, apud Plinium, vitruvium, et in Pandectis occurrit. Hinc transiit in Ecclesiam, et certo religiosorum hominum ordini, et libris S. scripturae, quos Apocryphis opponunt, accommodatur.

CANONIZARE et Passive CANONIZARI Ecclesiastica

sed aevi barbari sunt: Lat. in sanctorum numerum referre, vel adscribere; in concilio sanctorum collocare; inter caelites referre; in canonem sanctorum referre; in numerum sanctorum s. caelitum cooptare; consecrare memoriam beatorum; inserere numero caelitum; sanctorum ordinibus in


page 450

caelo adscribi; ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrare, Cic. pro Mil. c. 29.

* Ecclesia Romana distinguit inter canonisationem, et beatificationem, ut inter maius et minus. Mos autem canonizandi Saec. XII. natales suos habet: v. I. A. Fabricit Bibliogr. Ant. 273.

CANTIONALE i. e. hymnorum liber

vocabulum quidem Ecclesiae, sed barbarum.

CAPA s. CAPPA Ecclesiastica vox

sed barbari aevi: Latine dixeris, cucullus; quo tamen vocabulo etiam notari possit Eine Pelz-Paruque, Eine Nebel-Kappe.

* Inter vestes Ecclesiasticas passim recensetur, et Monachorum praecipue est.

CAPACITAS

sensu ad animum translato, pro indole praeclara et ingenio fertili, suspectum. Quod scimus, notione Physica satis probum est, qua significat Die Weite, Die Geraumigkeit.

† Quamquam enim Cicero ad animum videtur accommodare, quum Lib. 1. Tusc. Quaest. cap. 25. dicit: Utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo, tamquam in qliavod vas, ea, quae meminimus, infundentur? re vera tamen non nisi notione propria et Physica usurpat.

CAPELLA pro sacello

notionis Ecclesiasticae est: unde factum

CAPELLANUS notans eum

qui est a sacello, ut si quem Regis dicas esse a sacello, Dass iemand koniglicher Capellan sey. Voss. de Vit. 138 et 143.

* Notat etiam interdum eum, qui Posteris animarum adiutor s. vicarius est, l. qui operam eius subit vicariam.

† Capella erat olim quaevis aedicula sacra, quae proprium Sacerdotem non habebat, seu quae non erat BAPTISMALIS; hodie sunt sacella, aedi sacrae maiori adiuncta.

Capellani autem primitus dicti sunt, qui cappam S. Martini vel in Regum palatiis adservabant, vel in proeliis cum aliis sanctorum reliquiis circumgestabant. Constat praeterea, eosdem in palatiorum sacellis, sacris peragendis operam dedisse: v. Barth. ad Briton. Aremor. p. 522: unde etiam, quamvis citra auctoritatem veterum, quod sciam, Sacellani dicuntur.

CAPITALE

Substantive, Das Capital, vocabulum Italicum: Latinis dicitur, sors, caput, summa, vivum.

* Liv. L. 6. c. 35: Promulgavere leges: unam de aere alieno, ut deducto eo de capite,


page 451, image: s0274

quod usuris pernumeratum esset, triennie, aequis portionibus persolveretur. Plin. L. 6. ep. 8: Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, cutes, ut Attilio meo salva sit non sors modo, sed etiam usura plurium annorum. Plin. L. 7. Ep. 18: Sors in tuto est, Das Capital stehr sicher. Terent. Adelph. A. 2. Sc. 2. de sorte venire in dubium, Wegen des capitals in Gefahr gerathen. Cic. Verr. 5. c. 49. Accessio nummerum ad sortem, vel ad summam, Wenn etwas mit zum Capital geschlagen wird. Apud eumdem Ciceronem dicitur etiam vivum, pro Flacco c. 37: Dat de lucro; nihil detrahit de vivo, Er giebts vom Interesse, aber nicht vom Capital.

Horatio L. 1. Sat. 2. nummi in fenore positi dicuntur Ausstehende Capitalien. Sueton. Tib. c. 48. gratuito alicui proponere pecuniam, Einem ein Capital ohne Zinse anbieten.

Sed capitalis, e, Adiectivum, probae notae est v. g. capitale facinus i. e. quod capitis supplicium, vel civitatis amissionem meretur; capitalis morbus; capitalis pestis i. e. perniciosa. Neutro genere etiam ponitur absolute, quasi Substantivum aliquod, apud lustinum L. 2. c. 7. §. 8. capitale sc. scelus i. e. morte piandum, quod in LL. XII. Tabb. dicitur capital.

Capitalia, Plurale dicuntur etiam Germ. Die Hauben; a Sing. Capital, quod dictum a capite. Videatur Varro L. L. L. 4.

CAPITANEUS

vocabulum medii aevi: Lat. centurio; ac, si Capitaneus generalis est, ordinum ductor. Immo etiam Satrapae notionem subinde sustinet, denotatque Einen Gross - Voigt, Landes - Hauptmann, Ober - Hauptmann, prout bonae distinctionis ergo aliquid addideris v. g. Supremus magnae Praefecturae Capitaneus, Capitaneus provincialis, Capitaneus provinciae superior. Voss. de Vit. 70. et 385. Stephan. Expostul. 25. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 13.

CAPITIUM non significat capitis tegmen

quemadmodum vulgo usurpatur, et a Nonio et Isidoro explicatur; sed muliebre pectoris tegumentum, Ein Brustlatz. Potior enim nobis Varronis auctoritas, qui L. 4. de LL. et alio quodam loco e L. 5. desumpto pectorale id facit, et non a capite, sed a capiendo dici putat. Et mirum est, verba posterioris loci Varroniani pro sua capitii interpretatione allegare Nonium, quae nullam mentionem capitis faciant, et plane contra sint. Voss. de Vit. 124.

* Notione Ecclesiastica capitium est pars aedis sacrae, quae vulgo vocatur presbyterium,


page 452

seu locus ubi altare statuietur. Hinc Capitiarius est, ad quem in ecclesiis et monasteriis capitii huius cura pertiner.

CAPITULARE

Capituliren, Sich mit dem Feinde wegen Vebergabe eines Orts vergleichen, verbum barbarum: Lat. de conditionibus pacis l. deditionis tractare.

* Capitulare autem, Substantive, notionis Ecclesiasticae est, notans scriptum capitulis distinctum. Capitulare vero Evangeliorum in circulo anni, est liber Ecclesiasticus, in quo describuntur initia et fines cuiusque Evangelii, quod singulis diebus in MISSA legitur,

CAPITULATIO sc. Caesarea vocabulum saec

XV cusum: nam ante haec tempora in Recessibus Imperii non usurpatum, ut Rachelius notat in Diss. Iur. Publ. de Capitulatione Regni Germanici. Schurzfleisch. Ep. 310. emendat id per sanctionem Imperatoriam; alii per capita legum, quibus hodie Imperatorum Romanorum potestas circumscribitur.

* In negotiis autem publicis vocabulum illud, quantumvis novum, retinetur omnino multo rectius.

CAPTIVARE Iornandes

Vulgatus Interpres, Augustinus, et alii Ecclesiastici scriptores: veteres Latini, capere; iugum servile alicui imponere; captivum enere seu abducere; in custodiam tradere; in vinculis habere; in custodiis tenere; comprehendere aliquem. Has enim notiones sustinet vocabulum nostrum. Voss. de Vit. 687. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 13. C. P. 296.

* Pro captivare intellectum suum, quae r(h=s1is2 Biblica 2 Cor. 10, 5. occurrit, 10. Niess de Ortu et Occasu L. L. P. 159. substituit iudicium suum submittere; et Erasmus Roterodamus in Paraphrasi sua, captivam ducere omnem humanam cogitationem; et Castellio in Versione sua N. T. omnem mentem ad oboediendum Christo cogere.

CAPTIVATIO

barbari aevi scriptores passim usurpant: veteres, captivitas. Cell. Antib. 14.

CAPTIVATOR

Augustinus Epist. 199: Lat. qui captivum aliquem ducit.

* Veteres, et quicumque elegantioris notae sunt, tam verbum captivare, quam derivata inde Nomina abhorrent omnia.

CAPUT pro ingenio

facultate animi v. g. habet caput ad studia, Er hat einen Kopf zum studiren, Germanismus est: Lat. ingenio docili est; naturali quodam desiderio fertur ad studia litterarum;


page 453, image: s0275

praeclara indole est; Nep. Dion. 1. ingenium docile, come, aptum ad artes optimas.

CARCASSAE

Carcassen, barbarum: Lat. dixeris, ollae igniariae, ferramentis varii generis refertae.

CARDIACUS

Adiective, v. g. medicamenta cardiaca, sirupus cardiacus, Vocabulum artis est, quod inter Medicos increbuit; at sine auctoritate veterum.

* Cardiacus Celso L. 3. c. 19. Substantivum est, et morbum denotat, qui kardiakh\ et kardialgi/a Graecis appellatur: et cardiaci Ciceroni L. 1. de Div. n. 81. et Plinio L. 23. c. 1. sunt, qui hoc morbo laborant.

Latine dixeris, medicamenta, quae vel in primis cordi conducunt, quae cordi vires suas impertiunt.

CARDINALIS

Substantive, Vocabulum novum, novae dignitati in curia Pontificis impositum, haud sane respuendum in vita negotiali, et titulorum pompa: in contextu tamen sermonis Latine interdum possis dicere, purpuratus Romani Pontificis.

* Primitus, scribit Vossius de Vitiis Serm. 724. non solum Romani Presbyteri, vel Diaconi, sed etiam primi aliarum civitatum Sacerdotes, quibus nempe titulus seu paroecia foret commissa, CARDINALES dicebantur.

Ceterum Adiectivum cardinalis, e, habet Vitruvius L. 4. c. 6: ita optima eius editio, per Iohannem de Laet procurata Amstelod. 1649. Dixit autem Vitruvius scapos cardinales, Hauptseulen. Ad ventos applicuit Servius in Aeneid. 1. v. 131; ad Diaconos et Presbyteres Gregorius M. ut Salmasius notavit, quamquam antiquiorem hanc notionem esse, Petr. Ioseph. Cantelius in Histor. Metropolit. Urb. contendat; ad virtutes primarias Ambrosius in Luc. 6. et Auctor Commentarii (vulgo Hieronymus creditur) in Marcum cap. 1. v. 16. Cell. C. P. 55. Borrich. Anal. 23. Salmas. Exercit. Plinian. p. 1249.

CARENTIA Latinitatis incertae

atque ita suspectum est: Latini pro argumento, inopia, absentia, vacuitas, egestas, privatio.

† Per hoc ipsum tamen vocabulum delicatiores, Graecorum ste/rhs1in, ut Scaliger censet de Causis L. L. cap. 69, interpretari malunt, quam cum Cicerone per privarionem. Graecorum enim ste/rhs1is2 non pertinet ad kathgori/an passionis, sed ad kathgori/an substantiae, saltem indirecte et improprie. Conferantur Voss. de Vit. 387. Borrich. Cogit. 26. Cell. Antib. 14. C. P. 349. Sciopp. de


page 454

Stil. Hist. 210. ubi Casaubonus de hoc vocabulo notatur.

CARITATIVE Adverbium barbarum

Latini, magno cum amore; ex caritate. Voss. de Vit. 799.

CARITATIVUS v. g. colloquium caritativum

quemadmodum vocant id, quod Thorunii in Prussia 1645. auspiciis Uladislai IV. Regis Poloniarum inter non nullos trium religionum Theologos institutum erat: Adiectivum est eiusdem census, unde etiam proxime praecedens Adverbium derivatum: Latine dixeris, mutua caritate initus, ad mutuam caritatem stabiliendam spectans.

CARMINICE

Adverbium barbarum: dic, metrice; oratione ligata; oratione vorsa. Cell. C. P. 349.

CARMINICUS Adiectivum eiusdem monetae

dic, metricus. Cell. C. P. 349.

CARNALIS et CARNALITER

pertinent ad Latinitatem Ecclesiasticam, quae Vocabula Bibliorum Graeca s1arkiko\s2 et s1arkikw=s2 vertunt. Occurrunt autem nominatim vel apud ipsum Tertullianum, Minucium Felicem, Prudentium, alios.

* Licet Latine dixeris, voluptatibus deditus; proclivis ad inhenesta; homo pravis cnpiditatibus obsequens; totum se tradere voluptatibus; ex carne: non dum tamen omnem horum vocabulorum emphasin expressisti. Quare, in argumento praecipue Theologico, rectius haec et alia eiusmodi vocabula retineantur. Cell. Antib. 14. C. P. 259.

CARPA seu CARPIO

Ein Karpe, sequioris aevi est: carpae Vocabulo usus Cassiodorus Lib. 12. Var. Epist. 4; carpio autem occurrit apud Caesarium Miraculorum Lib. 2. c. 31. Plin. Lib. 32. c. 11. hunc piscem vocat cyprinum, media producta. Voss. de Vit. 193.

CARRAGO inis

i. e. munitio ex connexis carris hosti arcendo instituta; carrorum constructio, ut sint pro vallo; vallum militare ex carris constructum, Eine Wagenburg, exstat apud Ammianum Lib. 31. c. 20. et Trebellium Pollionem in Gallien. c. 13.

† Rei ipsius Vegetius meminit L. 3. c. 10. ubi vide Stewechium, itemque Casauhonum ad Trebellium, et Lindebrogium ad Ammianum.

CARRUSELLUM

Ein Carrousel, Thurnier, barbarum: Lat. pugna


page 455, image: s0276

equestris de annulo ad metam proposito; Graece h( i(ppomaxi/a; Sueton. Calig. c. 20. ludus basticus; exercitatio equestris, animi gratia hastis instituta; dimicatio ludicra equestris.

CARTELLUM

Ein Cartel, barbarum: denotat vel litteras provocatorias ad pugnam singularem, vel pactionem de transfugis et captivis permutandis.

CARTVA

Eine Carthaune, barbarum: non nulli pro eo dicunt, tormentum aeneum maius, vel maximum; quamvis, quum haec Latina circuitio latius pateat, et ad alias quoque machinas bellicas transferri possit, rectius facere videntur, qui, ne obscuriores dicendo fiant, barbarum etiam Vocabulum illud eidem simul adiungunt h. m. tormentum illud aeneum maius, quod barbare vocant cartuam; vel quod minus Latino Vocabulo cartuae insigniunt.

* Schurzfleisch. in Nomenclat. Strateg. p. 25. nuncupat id ballistam ignitam.

CASSARE

Cassiren, abdanken, abschaffen, ex medio aevo est: Lat. delere, abrogare legem; refigere legem; inane aliquid atque irritum reddere; abrogare alicui munus, vel aliter pro argumento. Voss. de Vit. 99. et 688.

CASTELLANUM

vulgari sermone custodem arcis eiusque conclavium, Germ. Einen Castellan, Einen Bettmeister, vocamus. Sed apud veteres commune erat militum nomen, quibus a Principe commissa esset castelli custodia: ita habes castellanos milites apud Sallustium B. Iug. c. 92.

CASVALIS et CASVALITER minus Latina

veteres, fortuitus, incertus, in casu positus; it. casu, forte, forte fortuna, fortuito. Voss. de Vit. 107. Goclen. Silv. Barb. 12. Cell. C. P. 296.

* Casualis occurrit leg. ult. Cod. de necessar. serv. et apud Grammaticos Casus Declinationum respicit: ut formae casuales, ap. Priscian. L. 5. p. 672; et Pracpositiones casuales, ap. Probum Lib. 1. p. 1427. ed. Putsch.

Casualiter Borrich. Cogit. 58. profert ex Fulgentio et Sidonio.

CASUS

pro vocabulorum forma s. flexione, Prisciani et omnium Grammaticorum est.

* Quod scimus, apud veteres notat 1. non nisi actum cadendi, Den Fall v. g.


page 456

nivis casus, Wenn Schnee fallt; casus urbis Troianae i. e. ruina. 2. fortunam, inopinatum eventum et calamitatem.

CATADROMUS male pro decursionis stadio

fuit enim catadromus, non nisi funis extentus, per quem s1xoinoba/tai, schoenobatae s. funambuli incederent. Torrentius et Casaubonus ad Sueton. Neron. c. 11. et Dalechamp. ad Plin. Lib. 8. c. 3.

CATARACTA ae, Fem. et CATARACTES, ae

Masculinum, re vera Adiectivum est, et tribuitur iis, quae ex alto cum impetu ruunt. Sed pro scopulorum claustris, perquae praeceps fluvius ruit, non optime accipitur. Neque enim cataracta de loco, sed de ipsis fluviis dicitur, qui ex montium cacuminibus in subiecta magno aquarum strepitu cadunt, ut Nilus, Marsyas, Rhenus ad Scaphusium, cet. Quare ipsi praecipites lapsus fluminum, cataractas vocantur, Germanice Wasserfalle.

* Cataractae etiam vocantur

1. Moles illae, quibus flumina cohibentur. Plin. L. 10. Ep. 69: Expeditum erat, cataractis aquae cursum temperare, Mittelst der Schleussen das Wasser zudammen. Schurzfl. in Nomencl. Strateg. p. 75. cataractis laxatis subiectam planitiem mergere, Die Schlenssen offnen, und das Land unter Wasser setzen.

2. Portae ex funibus, aut annulis ferreis pendentes, ex ferro lignoque cancellatae, quae pro necessitate demitti atque attolli possunt; cuiusmodi adhuc in portis vetustis oppidorum videre est, Germ. Schutzgitter oder Schutzgatter. Earum mentio fit apud Livium Lib. 27. cap. 28. ubi et earum usum notare licet; et apud Vegetium L. 4. cap. 4. Nomen ideo his portis inditum, quod repente, et cum impetu decidant.

3. Praedatrices aves, ut sunt aquilae atque falcones, quod ex alto ruant in praedam, apud Plin. L. 10. c. 44. Conf. Salmasius ad Plin. L. 5. c. 9.

CATASTRUM

Ein Register, oder Buch, darinnen etwas nachrichtlich zusammen getragen ist, Vocabulum barbarum medii aevi; at ICtis hodie familiare, et propterea in commentationibus eorum et scriptis publicis tolerandum, ut Vocabulum artis: Latine dixeris, index, commentarius, commentarius; index, quo continentur possessiones, unde publica tributa exiguntur, Das Contributions-Catastrum.

CATECHIZo Ecclesiasticorum est

nominatim Tertulliani et Augustini,


page 457, image: s0277

qui posterior peculiarem concinnavit librum, qui inscribitur De catechizandis rudibus: Latine dixeris, in primis fidei fundamentis erudire; imbvers aliquem fidei mysteriis; prima caelestis doctrinae rudimenta alicui tradere, vel inculcare vel aliquem docere. Goclen. Obs. 411.

CATENARE suspectum

dic, catenis vincire. At vero catenatus dixit aevum Augusteum, et habet non modo Quintilianus, Claudianus, Columella et Martialis, sed etiam ipse Horatius Epod. 7. v. 7.

* Sed ex eo, quod catenatus probae notae est, haud colligi debet, verbum etiam hoc catenare recte sese habere. Quot enim frequentantur apud veteres eiusmodi Participia, quorum tamen verba dantur nulla v. g. tunicatus, capillatus, togatus, incelebratus, cet? nimirum haud formare inde possumus verba tunicare, capillare, togare, incelebrare. Catenatio (trabium) i. e. colligatio l. coagmentatio trabium.

Catenatio etiam legitur apud Vitruvium. Voss. de Vit. 680. Berrich. Cogit. 26.

CATUS vel CATTUS

Der Kater, suspectum: veteres dicunt, hic feles, vel felis, Gen. is, aelurus, Gr. a)/ilouros2. Vossius de Vit. 193; qui tamen in eo haud rectus est, quod Catta fimiliter ad barbara refert, quo tamen Vocabulo Martialis Lib. 13. Epigr. 69. usus est. Conf. Sect. 2. Voc. Catta.

* Sed catus pro cautus, callidus, sapiens, recte sese habet.

CAVALCADA

Eine Cavalcade, Ein Ehrenritt, barbarum: Lat. dixeris, pompa in itinere equestris.

CAUCUS, i, vel CAUCA

ae, Ein Becher, habent Aelius Spartianus et Trebellius Pollio: veteres magis Latina, calix, cyathus media brevi, syphus, crater, poculum, paterea media brevi. Voss. de Vit. 194. Borrich. Cogit. 58.

CAVEDIUM

Ein Cabinet, Vocabulum medii aevi: dic, conclave interius; cum Plin. Histor. Nat. Lib. 23. c. 8. sanctuarium Principis; cum Quintil. Declam. 8. sanctuarium arcanorum Principis, Das geheime Cabinet.

CAVITAS

Eine Cavitat, v. g. cavitas pectoris, ventris; vel cavitates cordis, cerebri, oculorum, ossium, cet. Medicis frequens, sed nove ab ipsis confictum. Qui elegantius dicendi genus inter eos consectantur, malint cum Plinio


page 458

Lib. 20. cap. 6. cavum oculi; cava dentium; vel cum Varrone Lib. 4. L. L. Sect. 26. cavatto; vel cum Martiale Lib. 9. Epigr. 89. cavea; vel cum Graecis h( koilo/ths2.

CAUSALIS

posteriori aevo dici coeptum: occurrit autem apud Augustinum, et Grammaticos v. g. Coniunctio Causalis. Magis Latine dixeris, quod causas adfert; quod rerum causas respicit; quod ipsas rerum causas rimatur; quod causam rei praecedentis reddit.

Hinc Adverbium eiusdem census, causaliter, apud Augustinum similiter occurrens.

CAUSARE, Active, pro efficere, causam esse; et CAUSARI

Passive, pro generari seu produci, utrumque barbare a Scholasticis confictum.

* Causari probae notae est, sed Deponentaliter, significans veram vel falsam cansam dicere; causam adferre; aliquid cousae praetexere; causam l. praetextum obtendere; obtentui aliquid sumere; causam interserere v. g. multa causari, Allerhand vorwenden; Tacit. 3. Hist. c. 49: inhabilem labori et audaciae valetudinem causabatur. Er gab vor, dass er zu schwachlich ware: quo quidem sensu etiam utitur Cicero, Curtius, alii. Goclen. Silv. Barb. 9. Voss. de Vit. 689. Cell. Antib. 148. C. P. 372.

CAUSATISSIME

i. e. optimo iure; recte ac iure, suspectum. Positivum causate refert Faber; sed auctoritatem eius adducit nullam. Comparativum autem causatius i. e. meliori causa, Mit bessern Grunden, producit ex Plinio, et quidem Praefatione Operis eius. Goclen. Observat. L. L. 72. p. 77. Gunth. Latin. Rest. 88.

CAUSATIVUS i. e. efficiens

Philosophis frequens; ceterum vitiosum. Voss. de Vit. 393. Goclen. Silv. 9. Borrich. Cogit. 59.

CAUTELA Latinitatis cadentis est

et reperitur in Digestis: veteres pro eo habent, cautio. Cell. Antib. 102. C. P. 204.

CENTESIES barbarum

Latini, centies. Voss. de Vit. 107. Borrich. Cogit. 26.

CERTIORARE vitiosum

dic, certiorem facere; pro quo tamen Poetae etiam dicunt, certum facere. Goclen. Silv. Barb. 9. Cell. C. P. 204.


page 459, image: s0278

* Certioror autem, forma Passiva, i. e. certier fio, est apud Ulpianum L. 1. §. Venditor. p. de Actionibus Empti et Venditi.

CERTITUDO barbarum

licet vel ipse Scioppius sermoni suo inferciat: dicendum, certum Gen. Neutr. v. g. certum inveniri non potest, Man kann nicht hinter die Gewissheit kommen; certi nihil est adhuc, nihil certi adhuc habeo, Man hat noch keine Gewisheit davon; it. indubitatum; res exploratissimae veritatis; certa rei ratio. Voss. de Vit. 68. Borrich. Cogit. 26. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 65. seqq. Cell. Antib. 14. C. P. 349. Confer supra Aptitudo; it. infra Incertitudo et Servitudo.

CERVICOSUS

Ein Starrkopf, Ein Eigensinn, Ein Hartnackiger v. g. cervicosi Iudaei, Ambrosius habet: veteres, contumax, cerebrosus; qui est cervice obfirmata et pertinaci animo; homo durae cervicis; qui pertinax est, et obstinatus, vel nimium sui iuris sententiaeque, ut loquitur Cicero 1. in Verr. Gr. s1klhrotra/xhlos2. Steph. Expost. 33. Voss. de Vit. 396. Borrich. Cogit. 26. Adverbium autem hinc formatum

CERVICOSE nullam plane

quod scimus, auctoritatem habet: Lat. contumaciter; pertinaciter; admorem hominum rigidae duraeque cervicis. Voss. de Vit. 799.

CHARAXARE

(a Fut. xara/cw verbi xara/s1s1w, sculpo; pro scribere, pingere, habent Augustinus, Gregorius Turonensis, et Prudentius; et, Humelbergio explicante, pro scarificare et scalpello incidere et perforare, Apicius. Aug. Buchnerus de Commutata Rat. Dic. Lib. 1. c. 8. p. 149. Voss. de Vit. 690. Vechner. Hellenol. 12. Borrich. Animadv. 60. 61.

CHARTACEUS v. g. munus chartaceum

Ein papiernes Geschenck, quo ninil fere in dedicationibus apud litteratos iuvenes vulgatius est, apud Ulpianum occurrit, teste Fabro: malim, quod ex charta est; munus litterarium.

* Frid. Taubmannus in libro metrico, Murmelii locis communibus adnexo, p. 107: Chartaceus, inquit, in classicis anctoribus non legitur.

CHORIZARE barbarum

dic saltare; cum Ovidio, ducere choreas; cum Horatio, ducere choros; cum Virgilio, plaudere choreas; cum Manilio, exercere ehoreas.


page 460

CHORIZATOR et CHORIZATRIX barbara

veteres, sltator et saltarix. Schox. Phras. ad Voc. Chorizator.

* Petronio Arbitro saltator dicitur choreutes, Graece o( xoreuth/s2. Apud Sueton. Tib. cap. 7. artifex saltationis, Ein Tanzmeister.

CHORUS pro loco in aede sacra

seu statione Musicorum, item pro Sacerdotum subselliis, multis perperam dici putatur: est enim proprie canentium vel saltantium coetus. Videtur tamen Cornelio Croco non pessime ad haec transferri posse per tropum. Erasm. in Vall. 234.

CHRISMA i. e. oleum sacrum

Graece td xri/s1ma; CHRISMARE i. e. oleo sacro inungere; et CHRISMARIUM i. e. olei sacri receptaculum, Ecclesiastica sunt.

* Inter haec chrisma, atis, tamen maiorem auctoritatem habet, quod vel apud ipsum Tertullianum de Bapt. cap. 7. occurrit.

CHRISTIANISSIMUS Hieronymus et Ambrosius

malim, valde Christianus; sectator Christi religiosissimus; Christi doctrinae addictissimus. Cell. C. P. 429.

† Titulus hodie est Galliarum Regis, ex eo derivandus, quod primus Clodoveus in Occidente, ex omnibus, qui tum imperarent, Regibus fidem catholicam amplexus fuerit. Cuinam autem ex illis Regibus primum fuerit datus, auctores non conveniunt. Alias ille etiam Imperatori ab Ambrosio, et a Pontificibus, aliisque Regibus fuit datus.

Reimmanno in Hist. Voc. LL. p. 105. Paulus II. P. R. saec. XV. a. 1469. Regi Ludovico IX. id cognominis primus indidisse putatur.

Et vero in hac ipsa Regii tituli pompa, cave, hoc superlativum recuses, et aliud quid, quod magis Latine dictum videatur, substituas; inepte enim docti sunt, qui in eiusmodi vocibus magis Latina crepant. In ipsa sermonis s1nnafee/ia|, quod toties inculco, elegantioris Latinitatis possis heic et in similibus esse paullo studiosior: at in inscriptionibus et sollemni titulorum forma ab hoc instituto sapienter te abstineas velim.

CHRONICA

Gen. chronicae, Isidorus, Gregorius Turonensis, aliique inferioris actatis scriptores, immo et ipse Hieronymus: satius tamen esse arbitramur, loqui et scribere cum antiquis, qui dixerunt Genere Neutro chronicum, i, vel potius in Plurali Numero chronica, orum, uti est apud Plinium Lib. 35. c. 9.


page 461, image: s0279

* Sunt vero ta\ xronika\ libri, in quibus adnotatum est, quo temore quidque gestum sit, vel evenerit. Goelen. Silv. 10. Voss. de Vit. 51.

Alias Latinis eiusmodi chronica, dicuntur annales; speciatim Hirtio L. 8. B. G. c. 48. conunentarti annorum; Nepoti Attic. c. 16. historia temporum contexta. Cic. Pro Muraena: Ex annalium vetustate eruere memoriam alicuius rei, Aus alten Clwoniken eine Sache ans Licht bringen.

CICATRICARE

Eine Narbe machen, zuheilen, Festus, Sidonius Apoll. et alii deinceps medii aevi scriptores; Celsus pro eo, vulnus ad cicatricem tendit; Ovid. Lib. 1. Pont. El. 3. cicatrix ducitur; Plin. Lib. 8. Epist. 5. cicatricem inducere; Plautus, cicatrix coit, Die Wunde heilet zu; Cic. contra Rull. 3. c. 2. refricare obductam iam reip. cicatricem, Die verharrschte oder zugeschrumpfte Wunde wieder aufkratzen; Seneca Ep. 2: Non venit vulnus ad cicatricem, in quo crebra medicamenta tentantur.

CICINDELA pro lucerna pensili

tota ardente nocte, Eine Nachtlaterne, barbare: notat enim non nisi insectum, noctu lucens, a candela dictum, Graece lampuri\s2, vel lampouri\s2, Eine Lichtmucke, Ein Iobanniswurmchen. Voss. de Vit. 121. et 398.

CICURITAS barbarum

Lat. mansuetude. Voss. de Vit. 398.

* Cicur, uris autem, mediâ brevi Adiectivum Generis omnis, et Verbum cicuro, are, i. e. mansuefacere, probae notae sunt.

CIFRA vel ZIFERA

Eine Ziffer, Vocabulum quidem extra Latinam civitatem apud Mathematicos natum, arcessitum ex Oriente, ab Hebraea radice
[Gap desc: Greek word]
, numeravit; at necessarium tamen in tradenda arte, quae verborum etiam elegantissimas circuitiones respuit, quum Philosophum oporteat esse, quod dicitur, brevem, nec tam verba, quam rem ipsam curare.

* Pomponius Mela L. 1. c. 12. litteras vecat. Ad quem locum Isaacus Vossius ita commentatur: Notum apud omnes gentes, antequam CIFRAE, quas vocamus, essent repertae, litteras pro numeris in usu fuisse. Nec tamen adeo recens est cifrarum usus, atque plerique existimant.

Alii vocant eas, numerorum notas, it. numerorum characteres, it. notas Arithmeticas. Sueton. Caes. c. 56. Per notas scribere, fic stucto litterarum ordine, ut nullum verbum effici possit. Conf. 10. Alb. Fabricii


page 462

Bibliograph, Antiq. p. 613. et 10. Bapt. Portam de Furtivis Literarum Notis, vulgo Ziferis.

CIRCULARIS

Adiectivum, non nisi apud scriptores medii aevi occurrit: Cic. Somn. Scip. c. 3. quod in orbem circumque fertur.

* Hinc perperam dicitur, litterae circu'ares, Ein Circularschreiben: pro quo Sueton. Caes. c. 41. libelli circum tribûs missi; alii, litterae ambulatoriae; litterae ad singulos ambulantes. Hirtius B. Afr. c. 26. literas circum provincias conscribere, Ein Circularschreiben ausgehen lassen.

Semicircutaris tamen exstat apud Columellam L. 5. c. 2: unde conicere ausim, simplex Circularis apud veteres fuisse in usu.

CIRCULARITER

Adverbium, similiter apud neminem veterum: quibuscum dixeris, circum circa; in orbem; circulatim; cum ambitu et circuitione. Voss. de Vit. 799. Borrich. Cogit. 26.

CIRCUMFERENTIA Apuleius Florid. 4

elegantius scripturus, pracfer, extremitas, quae in orbem circumque fertur; peripheria, h( periferi/a.

CIVILIS pro comi

humano, polito, modesio, bene morato, perperam: veteribus est ad cives pertinens v. g. civilis victoria, civile ius, civile bellum; it. clemens, moderatus, vel in quo est prudentia politica. Parei Lex. Crit. 203 et 226. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 127. Ergo

CIVILITAS pro humanitate s. ea virtute

quae ad convictum et consuetudinem civilem pertinet, quac omnem vultum, habitum et gestum corporis, quin orationem ipsam ad quamdam decori atque elegantiae rationem, qua plaeat probeturque, dirigit et moderatur, rusticitati contraria, Germanice Die Hoflichkeit, eiusdem notae est: notat autem apud veteres fere prudentiam civilem, Die Staats-Klugheit, et, quae cum hac coniuncta esse debet, moderationem animi.

CLARIFICO

Lactantius L. 3. c. 18. et Sedulius in Ioh. II. Plinium quoque in partes vocant ex Lib. 20. cap. 13: Nasturtium clarificat visum: sed nullum hoc testimonium est, quum Harduinus testetur, in omnibus MSS. esse compurgat. Cicero pro eo habet, illustro, clarum facio. Cell. C. P. 289.

* Clarificatio exstat apud Cyprianum Ep. 77. c. 2. (Oxon. 76.) et Augustinum octoginta trium Quaest. 62. Clarificus Catullus habet Carm. 65. v. 125.


page 463, image: s0280

CLAUSURA vel CLUSURA occurrit in Codice

Cassiodoro, et omnium creberrime in scriptoribus medii aevi, et significat inclusionem, recessus occultos et loca abdita, it. castellum, et arcem praesertim in limite, Ein Grenz-Schloss, Eine Grenz-Vestung. Voss. de Vit. 400. Borrich. Cogit. 27.

Vegetio etiam significat Eine Belagerung, Eine Bloquade; pro quo tamen malim obsidio.

COACTE i. e. vi

per vim, vi adactus, vi adductus, Tertullianus. Comparativum vero coactius non solum Tertullianus, sed etiam Gellius, Macrobius, Ammianus Marcellinus habent. Voss. de Vit. 800. Cell. C. P. 137. Borrich. Cogit. 61.

COADIUTO barbarum

Lat. adiuvo; simul adiuto. Voss. de Vit. 692. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 16.

COADIUTOR

patronum qualemcumque reperit in Grutero, qui inscriptionem quamdam adfert, hoc prae fe ferens Vocabulum: Latine dixeris, adiutor; collega; qui operam alicuius subit vicariam; Episcopus designatus; vel aliter pro argumento. Goclen. Silv. 21. Voss. de Vit. 692. Borrich. Cogit. 61. 62. Cell. C. P. 349.

COAETANEUS Apuleius

Tertullianus, Hieronymus et Isidorus: veteres pro eo habent, aequalis, Gr. o(mh/lic, h(likiw/ths2.

COAEVUS Hieronymus et Prudentius

malim, homo eiusdem aetatis; aetatis eiusdem scriptor; iisdem temporibus scriptor; homo illius aetatis, qua ipse erat; alicuius aetate coniunctus; cum aliquo aetate coniunctus; Gr. s1u/gxronos2. Voss. de Vit. 403. Sciopp. de Stil. Hist. 163. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 259. Borrich. Cogit. 62. Cell. Antib. 103. C. P. 137.

† Locus Ciceronis Orat. in Vatin. cap. 13. qui pro coaevus adducitur, habet non inter coaevos, ut vulgo legunt; sed inter coquos: quemadmodum Turnebus L. 21. Advers. c. 11. animadvertit.

* Qui eodem tempore vivunt, sed diversis annis et disparibus; hi sunt nostri coaevi, s1u/gxronoi, i)s1o/xronos2: qui vero totidem annos natus est; hic nimirum noster est coaetaneus, aequalis, o(mh/lic, h(likiw/ths2. Is, qui mea aetate vivit, annis ferne par, sodalis meus, Mein Compagnon, mein alter Schulfreund; non s1u/gxronos2, sed aequalis meus dicendus est. Ita


page 464

v. g. Cicero et Augustus fuerunt s1u/gxronoi, coaevi, eiusdem aetatis; sed non aequales l. coaetanei: nam Cicero Augustum aetate superabat. Lutherus autem et Melanchthon et s1u/gxronoi fuerunt et aequales.

† Critici, opinor, non satis huc usque ista distinxerunt. Subtilior tamen, quam par est, nemini heic temere videbor, qui scripta veterum cum cura excusserit. Si quis forte auctoris locus occurrat in contrarium, is sane respectu eorum, qui hanc differentiam corroborant, vix venret in numerum.

COELICUS

a, um, pro caelestis, amant hodierni versifices: qua veterum id faciant auctoritate, ignoramus. Quum iam cecidisset Latinitas, Caroli M. temproibus, crebro usi sunt scriptores in metro. Sed obscurior horum auctoritas est, quam ut inde probari queat.

† Loco, qui ex Statii Silv. 2. 3. caelica tecta subit, vulgo adfertur, nihil conficitur. caelica tecta enim ibi notant domum in urbe apud montem Coeium, vel domum gentis Caeliae. Cell. Antib. 15. C. P. 297. Kappius ad Iensium 84.

COELITUS i. e. de caelo

divinitus ou)rano/qen, veteres ignorant; usurparunt tarmen iuniores, Lactantius, Hieronymus, Prudentius, Orosius, Cyprianus, Amm. Marcellinus. Voss. de Vit. 108. Cell. Antib. 104. C. P. 204. Borrich. Cogit. 63.

COENOBITA

a Graeco koinobi/ths2, etsi auctoritate veterum destituitur; tamen sine cuiusquam offensione usurpes: quemadmodum etiam alia Vocabula, quorum origo cum re ipsa, quam denotant, nova est; praesertim si in Latio nullum exstet, quo impressa rei veteribus Romanis ignotae intelligentia satis apte, et ita, ut sine interprete intelligas, denotari queat. Consentit Vossius de Vit. 404; De huiusmodi, inquiens, ut in re nova, nolim contentionis funem ducere. Notum quippe, ut Monachis Christianis (de Iudaeis enim, qui Esseni dicebantur, nunc non loquimur) origo fuerit a Paullo Thebaeo, sicuti in vita eius proditum est a B. Hieronymo. Monachorum vero alii seorsum singuli vixere, ut eremitae; alii gregatim, ut coenobitae.

* Descendit a Coenobio: Coenobium autem, Germ. Ein Kloster, vocabulum est Ecclesiasticum, Gr. koino/bion i. e. locus convictûs l. vitae communis. Exitat quidem etiam apud Gellium Lib. 1. cap. 9. extr. Graece; sed lectio est suspecta.


page 465, image: s0281

COEXSISTO et COEXSISTENTIA

Philosophica et barbara: dic, una exsisto; it. actus aliquis una exsistendi Graece h( s1unous1i/a

COGNOSCIBILIS

e, natum in scholis Philosophorum: Latini, quod cognosci potest; cuius cognisionem capere possumus; cognitionem sui habens; quod cadit in bumanam intelligentiam. Voss. de Vit. 404. Borrich. Cogit. 27. Goclen. Probl. Gramm. 5. cap. 35. Cell. Antib. 16.

COHIBITIO suspectum

malim, interdictum.

Ciceronis locus Verrin. 5. cap. 14. extr. unde quidam hoc vocabulum producunt, non vacat mendo. Gruterus enim ibi pro cohibitio legit prohibitio.

COINCIDO Grammaticis

unde est, relinquendum: Latin. simul incido; concurro; tantumdem valeo; eodem redeo; vel aliter pro argumento. Voss. de Vit. 97. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 16. C. P. 349.

COLENDISSIMUS reicitur

dic admodum, in primis, cum primis vel maxime colendus. Voss. de Vit. 90. Geclen. Controv. 29. 30. Borrich. Cogit. 27.

* Ex Analogia linguae Latinae Participia in dus non admittunt gradûs comparationis: confer infra Observandissimus it. Reverendissimus. Columella tamen L. 10. de Cult. Hort. v. 396. habet trembundior, a tremebundus.

COLLICA ae

Germ. Die Colique, Medici; at quo auctore veteri, nescio: colicus non nisi Adiectivum est, et, quod scimus, pro morbo, non nisi cum Substantivo ponitur v. g. dolor colicus; cruciatus colici.

* Cic. L. 7. ep. 26. ex intestinis laborare, Die Colique oder das Reissen im Leibe haben. Gell. L. 12. c. 5. doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci colon dicunt, adflictari. Scribon. Larg. n. 21. colo infestari.

COLLATERALIS barbarum

Latini, a latere constitutus; proximus; ab latere oppositus; claudens latus alterius. Voss. de Vit. 405. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 16.

COLLATIO

pro convivio vel cena collaticia, perperam. Lossa exprimit per modicam et vespertinam coenulam seu refectionem; Cicero Cat. c. 13. per accubitionem epularem amicorum. Goclen. Obs. 411. Niss. de Ortu et Occasu L. L. 227.


page 466

* Hinc pro locutione barbara: Collationem facere, Collationem habere, Parvas collationes halten, Eine Collation halten, kleine Collationes halten; cum Cicerone dixeris, coenulam apparare, coenulas facere, cenitare.

Collatio Latine est vel comparatio, vel pecunia sponte collata, Eine freywillige Beystener: qua quidem notione posteriori Suetonas Ner. c. 38. 44. et Calig. c. 42. et alibi subinde utitur. Plinius etiam in Panegyr. c. 41. habet, collationes remittere, Die Beystevern erlassen.

COLLECTA

ae, in Ecclesia nove usurpatur 1. pro pecunia viritim collecta, seu collectione stipis voluntarive. 2. pro formulis precum symbolicis, quibus Sacerdos et coetus cantando sibi invicem respondent.

Pro cena collaticia seu pecuniis, quae ab iis, qui communi sumptu erant una cenaturi, coniectabantur, probum est, licet rarum v. g. Cic. 2. de Orat. cap. 57. collectam a convivis exigere.

COLLEGIALITER

v.g. collegialiter cum aliquo vivere, barbarum. Latine dixeris, pro communis muneris coniunctione cum aliquo vivere; pro sortis necessitudine, quam munus publicum inter nos coniunxit, tecum vivo. Et pro collegialiter convenire, Latine dixeris ad modum vel formam collegii convenire; secundum collegii statuta convenire consultandi ergo.

COLLEGIATUS

a, um, etsi ignotum sit classicis scriptoribus; non tamen plane barbarum, quum in Codice Theodosiano legere sit, municipes collegiati et corporati urbium l. 5. de Locat. Fundor. Emphyteut. i. e. ex civitatibus publici ministerii causa conscripti, ac certum corpus et collegium constituentes.

* Atque hinc tolerari quodammodo possit in vita negotiali, et sollemnioribus inscriptionibus, templum collegiatum; pro quo tamen in ipso sermonis contextu rectius ac magis Latine scripseris, templum Academicum, vel pro argumento etiam templum singulari Venerabilis Collegii cultui sacro dicatum; templum collegio proprium.

Collegiatum templum a)kurolo/gws2 dicitur, quasi templum in collegii alicuius corpus redactum sit, quod in usum Collegii cuiusdam patet.

COLLEGIUM

pro praelectionibus publicis in Academia, barbare.

* Latine dixeris: Diurnis recitationum operis districtum esse, Viel Collegia tesen. Navus in Iuridicis, quas habet, scholis, Der


page 467, image: s0282

steissig iuristische Callegia lieset. Sueton. Grammat. c. 6. dimittere scholam, Das Collegium endigen, aufhoren zu lesen.

Collegium Latinis est societas vel sodalitas, cui ius coeundi est.

COLOBIUM

i. e. tunica brevior sine manicis, Ein Leibrock ohne Ermeln, Ein Koller, Codex Theodosianus LIb. 19. Tit. 10. Cassianus Institut. Lib. 1. sive de Habitu Monachorum cap. 5. Isidorus, et alii scriptores medii aevi. Nimirum accepere Latini iuniores a sui temporis Graecis, qui itidem kolo/bion dicunt, quasi kolobo\n, hoc est, mutilum, eo quod careat manicis. Voss. de Vit. 405.

* Vestis erat in Ecclesia primitus Episcopis propria; dein in promiscuun usum venit Monachis, Eremitis et aliis.

COLONELLUS

Ein Colonell, oder Oberster, Vocabulum novum, a Gallis arcessitum: Lat. Tribunus militum. Heins. in Silv. Duc. p. 46. pro eo habet Moderator legionis; it. p. 61. legioni popularium praefectus.

COMBINARE Augustinus Confess

Lib. 8. c. 6. et Sidonius Apollinaris: magis Latina, iungere, connectere, conglutinare, coagmentare. Voss. de Vit. 693. Borrich. Cogit. 64. Cell. Antib. 17. C. P. 298. Sed

COMBINATIO plane barbarum est

dic cum veteribus, coniunctio, consociatio.

COMESTIBLIA

i.e. quae comedi possunt, Sacben, so zu essen stehen, barbarum: dic cum Horatio Lib. 2. Sat. 4. v. 43. edulia.

COMINUS

non significat in loco propinquo, sed e loco propinquo. v. g. Cominus spectabat, Cominus pugnabat.

* Par ratio est in tw=| Eminus, quod haud denotat in loco remotiori, sed e loco remotiori.

COMITATIO

Die Begleitung, Das Gefolge, barbarum: Lat. comitatus v. g. magno comitatu venire, Mit einer starken Suite kommen, Sen. Ep. 7. Voss. de Vit. 407. Borrich. Cogit. 27.

COMITIA

abusive conventus Principum aut optimatum hodie dicuntur; quum sint tantum populi. Goclen. Observ. 36. Voss. de Vit. 137. Borrich. Cogit. 27. Defens. Voss. 271.

* Atque hinc sane liquet, quando Ordines Provinciales, Die Landstande, populum repraesentant, quum deliberandi ergo de communi salute conveniunt, recte quidem


page 468

tunc, saltem vi medioeris Analogiae, dici comitia, Der Landtag: at inconvenienter vocari Comitia Ratisbonensia, si ad vim nativae notionis cuncta exigas, eo quod ibi non populus, sed Principes ac reliqui Proceres per legatos suos appareant; quamvis communi usu et ore omnium ita increbuit. Rectius dixeris haec, citra tamen usum communem, in elegantioris orationis nexu, perpetuos illos conventus, quos S. R. I. Principes ac Proceres per legatos suos Ratisbonae agunt.

Haec ita in scholis disputari possunt, et in eloquentia civili quoque interdum secundum linguae a)kri/beian efferri: circumspecte tamen id fiat velim, ne in publicis negotiis videamur perplexe loqui. Neque: vero est, quod tantopere reformidemus nomenclaturam Comitiorum Ratisbonensium, quum, veteri Rom. rep. sublatâ, nihil ambiguitatis parere id amplius queat, et vox Comitiovum novâ aliquâ pro hodierno Imperii nostri statu notione aucta sit.

COMITISSA

non nisi ex medio aevo arcessi potest: rectius, Domina Comes: Illustrissima Comes; nam Comes apud veteres generis dubii est. Voss. de Vit. 66. et 407. Borrich. Cogit. 27. Cell. C. P. 350.

COMITIVA

ae, pro dignitate Comitis, Cassiodorus Lib. 3. Var. Epist. 12; et pro societate sive comitatu vinae, Petrus Blesensis, aliique medii aevi scriptores. Voss. de Vit. 407.

COMMASTICARE Aemilius Macer

scriptor aeneo saeculo dignus, licet ad argenteum referri vulgo soleat: magis Latinum, manducare. Borrich. in Voss. 161. Cell. Antib. 65. C. P. 310.

* Simplex masticare eiusdem censûs est; quo de infra suo loco.

COMMATER

Die Gevatterin, barbarum ex medio aevo: malint eruditi dicere offerentem, vel susceptricem, vel sacrae initiationis arbitram; vel respectu eorum, qui una infantem nobiscum Deo obtulerunt, baptismi foedere infantis cuiusdam nomine cum Deo inito nobiscum coniunctam: sacrae sponsionis lege nobis coniunctissimam; vel respectu parentum, ex baptismo alteram prolis nostrae parentem. Voss. de Vit. 407. Borrich. Cogit. 27.

* In sollemni tituli inscriptione, ceu vocabulum novae rei inditum, et Ecclesiasticum, quin etiam in ipso sermonis contextu toleretur, praesertim si locus et argumentum ita poscat.

COMMENDAE

i. e. ordinis sacri praefecturae, quae commendae


page 469, image: s0283

appellantur, vel praefecturae sacrae ordinis Teutonici, vulgo commendae, Germ. die Commenthereyen: et

COMMENDATOR

pro Praefecto Equitum sacri ordinis, quem vulgo Commendatorem vocant, Ein Commentburer, Ein Comter, Ein Commendeur; Vocabula Ecclesiastica medii aevi sunt, inque sollemnioribus titulis perspicuitatis ergo retineantur.

* Praefecturam Equitum saeri ordinis Lat. dixeris id, quod est Germanice Eine Commenthurey.

Commendator pro eo, qui atiquem alicui landat vel commendat, non modo occurrit apud Symmachum et Fl. Vopiscum, quorum loca Fabti Thesaurus allegat; sed erium apud ipsum Pinium L. 5. Ep. 23: Neque enim cuiquam tam ciarum statim ingenium est, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio, fautor etium commendatorque, contingat.

COMMENDATORIUS

Sidonius Apollinaris: veteres, commendaticius. Voss. de Vit. 408. Borrich. Cogit. 64. Cell. Antib. 17. C. P. 298.

COMMENSALIS

suspectum, et consictum videtur ex Graeco s1untra/pezos2: Latini, covictor, mensae socius; qui Graecis etiam s1umbi/wtos2, et s1u/ssitos2 dicitur. Voss. de Vit. 408. Borrich. Cogit. 27. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 259. Cell. Antib. 17. C. P. 350. Schor. Phras. 202.

* Dixi, Latinos habere convictor. Ita enim Cicero suos commemorat familiares, et quottidianos convictores.

COMMERCIARIUS

Ein Einkaufer, Ein Makler, barbarum medii aevi; quemadmodum kommerki/rios2 similiter dixere Graeci posteriores: dic, negotiator; Graece s1unwnh/ths2; cum Cod. Iust. comparator. Voss. de Vit. 406. 407.

COMMISSARIUS

vocabulum Iuridicum, scilicet in Adiectivo composito sideicommissarius, v. g. fideicommissaria bereditas, i. e. quae ex sideicommisso est; fideicommissaria verba i. e. quae ad fideicommissa pertinent. Quod Adiectivum tamen etiam in Substantivum degenerat v. g. fideicommissarius i. e. cui fideicommissum cedit: ut legatarius, cui legatum cedit.

Porro Substantive positum pro eo, cui aliquid gerendum, vel diiudicandum committitur, valde frequens; sed praeter usum veterum: nec in titulis tamen, et vita negotiali temere reiciendum. Latine heic dixeris extraordinarius iudex, si ius decidendi simul habet; vel


page 470

rei inquisitor, si iure decidendi et decernendi facultate non est instructus; vel aliter pro argumento. Voss. de Vit. 408. Borrich. Cogitat. 27.

COMMISSIO

pro procuratione rei mandatae, vel, pro argumento, etiam potestate l. iure l. auctoritate inquirendi, Germ. Eine Commission v. g. peculiari auctoritate ad eam rem inquirendam instructus est, Er untersucht die Sache, vi specialis commissionis; barbare.

* Commissio veteribus est initium, l. certamen v. g. Cic. L. 15. ad Attic. ep. 26. ab ipsa commissione ludorum i. e. initio ludorum; it. commissio Poetarum, quae Graecis dei=cis2, e)pi/deicist it. a)gw\n dicebatur. Commissiones etiam pro scriptis ipsis, quae in eiusmodi commissionibus edebantur, et Graece appellabantur a)gwni/s1mata, Caligula posuit; quum Senecam, commissiones meras componere, arguere, ut Suetonius in eius Vita cap. 53. refert. Notabat enim in eo dicendi genus, quod magis ad pompam et ostentationem, (utpote quam soleant spectare praecipue, qui committunt sua opera) quam gravitatem comparatum esset. Vide ibi casaubonum et Iustum Lipsium in iudicio super Seneca eiusque scriptis, quod in Prolegomenis leges.

* Auctores classici has fere locutiones heic frequentant: dare alicui negotium, Einem eine Commission auftragen; recipere mandatum, it. partes aliquas excipere, Eine Commission auf sich nebmen; negotium alicuius curare, l. procurare, Elines Commission ausrichten; mandata alicuius diligenter persequi, Eines Commission wohl in Acht nebmen; de mandatis agere, Die Commission ablegen, nach dem Inhalt des Commissarii handeln.

Commissionem ratisicatam, it. commissionem plenariam et firmam, quam barbare vocant, Latini auctoritates appellant.

* Ita Cicero Verr. 2. cap. 3. legationes cum publicis auctoritatibus ac testimeniis convenisse dicit. Schor. Phras. ad Voc. Auctoritas.

Aliis dicuntur litterae fidem facientes, Das Commissorium, oder bey Gesandtschaften das Creditiv.

* Elegantius autem auctoritatis vocabulum heic usurpatur; quemadmodum etiam transfertur ad alias litteras publicas, vel quae saltem fidem publicam babent. Ita v. g. Seneca L. 4. Controv. 22. auctoritatis tabellas, quas emptionis paullo ante dixerat, Einen Kaufbrief; et ICti instrumenta auctoritatis vocant, quibus origo rerum et probatio iuris nostri continetur.

COMMONITORIUM Substantive

pro scripto vel epistola, qua quis


page 471, image: s0284

officii sui admonetur, Symmachus, Ammianus, et alii sequiores: veteres, monitum, montitio, commonitio, admonitio. Cicero frequentat admonitum, i, et admonitus, ûs.

Commonitorius, a, um, Adiectivum, in suspectis iacet.

COMMUNITER pro vulgo

plerumque, vulgariter, invenio apud Lactantium Lib. 5. c. 12. n. 3. Quod scimus, veteribus idem est, quod sine partitione, non divise, non separatim, seorsum, coniunctim, pariter, simul, universe, de communi sententia, koinw=s2: opponiturque ei proprie, vel separatim; non vero insolenter et ruro. Cic. ad Brut. Lib. 13. Ep. 13. 1: Alia epistola communiter commendavit tibi legatos Arpinatum; hac separatim Quintum. Idem pro Rosc. Am. c. 37: Iste Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet, Er sitzt mit ihm in ungetheilten Gutern. Liv. Lib. 1. c. 10: Tres populi communiter bellum parant; et c. 45: Dianae Ephesinae templum communiter a civitatibus Asiae factum, Germ. Mit einander, zusammen.

* Hinc minus Latine dicitur: Communiter fit, ut docti negligentius litterarum ductus pingant. Dicendum heic erat: Vulgosit; ita fere fieri consuevit, ut etc.

Vulgare tamen, et commune; item commune et contritum; item commune et pervagatum, apud Ciceronem interdum coniungi, ut polyonyma, nec inficior, nec dissimulo. Sic dicere heic potes: vulgaris et communis error fere ius fecit loquendi i. e. legem vel morem loquendi. Ius enim a Latinis etiam pro more accipitur.

Immo communis a(plw=s2 positum, interdum apud Ciceronem pro vulgavi et vili ponitur. v. g. L. 2. Fam. Ep. 3: Spectabant communes mimos semisomni. Germ. Gemeine, schlechte Commoedianten.

Communiter autem Adverbium, notione hac apud scriptorem classicum non dum repertum est. Goclen. Observ. 123. Barbarism. 10. Cell. Antib. 149. C. P. 372. Erasm. in Vall. 225.

COMPAGINARE Prudentius

Augustinus, Frontinus, et Ammianus Marcellinus: rectius, coniungere, compingere, copulare, coagmentare. Voss. de Vit. 693. Borrich. Animadvers. in Voss. 68.

COMPASSIO Hieronymus

Ep. 89. c. 4. ad Augustinum, et Tertullianus de Resurr. CArnis c. 40: magis Lat. misericordia, miseratio, commiseratio, doloris societas, Gr. s1umpa/qeia. Voss. de Vit. 40.


page 472

Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 17. C. P. 298. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 203.

COMPATER

Vocabulum Ecclesiasticum, barbaris demum, ut quidam putant, saeculis effictum: haud repudiandum tamen in sollemniori tituli inscriptione; quin toleretur etiam in ipso sermonis contextu.

Alii utuntur Vocabulo propater, quod propis forsan ad Latinitatem accedit. Locabatur versu Frischilinus:

Propater esse volo: sed nolo compater esse.

Borrichio sponsor fidei sacrae dicitur: aliis, pater lustricus offerens; susceptor; sacrae initiationis arbiter; baptismatis testis. At respectu eorum, qui una infantem nobiscum Deo obtulerunt, baptismi foedere infantis cuiusdam nomine cum Deo inito coniunctus, aut simili modo, si res illa omnino Latine reddenda sit. Voss. de Vit. 410. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 18. C. P. 350. Confer. infra Susceptor.

* Schurzfl. in Ep. Arcan. p. 163: ad sacrum fontem esse sponsorem, Gevatter stehen; alii, de fone sacro levare l. suscipere infantem, Ein Kind aus der Tausse heben.

Natalis Comes, teste Sylburgio, vel etiam eos, qui in adornanda Mythologia sua ipsum adiuvassent, compatres vocitavit. Ita enim Fr. Sylburgius in Epistola dedicatoria, qua Nicoloi Erythraei Virgilium Natali offert, alloquitur hunc: Quum redivivum (scil. Virgilii ab Erythraeo procurati) opus veluti COMPATREM desideraret, statim de te, Vir Clarissime, cogitare coepi; nec me ullius hominis animum tuo vel promptiorem, vel aptiorem ad hoc munus inventurum iudicavi. Nam quemadmodum tu nos ante biennium ob diligentiam Mythologiae tuae impensam, honorifico illo COMPATRUM nomine dignandos censuisti; ita nos vicissim te id ipsum officium nobis in hoc opere tuendo ac fovendo minime denegaturum speravimus.

COMPATI

in vitiosis scribitur; et quidem recte.

Pro convenire usurpat Pseudo-Ovidus, quando scribit: nec se bene compatiuntur liver et ambitio.

Utitur eo quoque Alcimus Avitus Lib. 3. extr. et antiquus litterarum sacrarum Interpres; sed alia notione, nempe pro una pati, Zugleich leiden: nec dubium est, quin hac notione ad Graecum s1umpaqei=n formatum fuerit.

Usitatius pro eo accipitur, quod Graecum similiter est s1umpa/xein Ein


page 473, image: s0285

Mitleiden mit iemandes elendem Zustande haben: quem significatum idem Pseudo-Ovidius, Hieronymus, Cyprianus, aliique sequioris aevi frequentant. Cicero, eiusque aequales pro eo dicunt, misereri alicuius; commiserari alicuius; miserari alicuius casum; commiserari alicuius fortunam; dolere casum alicuius; dolere vices alicuius; commoveri; misericoridâ alicuius moveri, commoveri, permoveri I. capi; miseria alicuius capi; casu alicuius adfici; alicuius calamitatem existimare suam; misericordiam suam alicui tribuere; me memoria eius, misericordia, desideriumque tenet; impertire misericordiam alicui; frangi saepe misericordia alicuius. Cicero etiam in epistolis subinde Graeca verba s1umpa/qeia, s1umpa/xw et s1umpaqw=s2 heic usurpat. Goclen. Silv. 10. Voss. de Vit. 693. Schor. Phras. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 203. Cell. C. P. 298.

* In sacris tw=| Compati, opponitur to\ Conglorificari, quod aeque barbarum est. Pro quo posteriori Lat. dixeris, una gloriosum fiert. Etenim cum Christo non simul; sed und patimur: nec simul; sed und gloviosi fimus. Conf. differentiam illam, quae infra Sect. 2. huius Part. circa has binas voculas inculcatur.

COMPATIBILIS et INCOMPATIBILIS

vocabula Philosophica, veteribus ignorata: Latine dixeris, quae amice conspirant; it. quae coire societate nequeunt; quae mutuum respuunt commercium.

* Simplex patibilis i. e. tolerabilis, bonae notae est, et exstat apud Ciceronem.

COMPATRIOTA barbarum

dic, sympatriota, Gr. s1umpatriw/ths2, patriw/ths2, popularis, conterraneus. Voss. de Vit. 79. et 411. Borrich. Cogit. 27. Volla Eleg. L. 4. c. 8.

* Simplex patriota, quod Graecam originem habet, hac notione tolerabile est; sed pro eo, cui curae cordique est salus veipublicae, pertinet ad barbaros: quo de vide, quae infra ad hanc voc. occurrunt.

COMPILARE pro colligere

cogere, congererre, in minus Latinis ponitur.

* Veteres Latini, Plautus, Cicero, Livius, Horatius, Martialis, non nisi notione furti reique indecorae eo usi sunt, ut sit furtoauferre, rem alicui furtim subducere v. g. compilare aliquem, aedes, templa omnibus ornamentis, Liv. L. 44. c. 7; fana, rem publicam, Germ. Bestehlen; item compilare pecuniam, vestes, Geld, oder Kleider weg mausen. Improprie etiam et figurate dicitur ab


page 474

Horatio: Crispi serinia compilare et a Cicerone, ICtorum sapientiam compilare: quae etiam impropria significatio aliquid indecori notat. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 134. Cell. Antib. 149. C. P. 373.

Compitare, iuquit PRASCHIUS de Barb. 45, pro colligere, bonam in partem, Latinum haud putant. Itaque per convicium dictus Maro ab aemulis compilator veterum. Viderint ergo, qui conditores Iuris Iustinianei sic appellitant. Festus tamen notat: compilare est cogere, et in unum condere. Et Isidorus: COMPIIATOR; qui aliena dicta suis permiscet: sieut solent pigmentarii in pila diversa mixta contundere. Non exscribo, sed commendo, quae disserit hac de re Taubmannus in Plauti Menaech. 4, 1, 2. Hactenus Praschius.

Compilare, inquit ad Festum SCALIGER, Verbum militare est, pro cogere. Nam pilatum agmen dicebatur, perssum ac densum. Scaurus: pilatim exercitum duxit i. e. strictim ac dense: ab eo pilare est premere, cogere. Pilatim et passim iter facere, opponuntur. Ab eo igitur compilare; non, ut Asconius, (et Carolus de Aquino Misc. 237. ex Apuleio observat,) a pilis, (ut quasi sit pilos evellere): quem saltem modulus debuisset inducere, ut aliter existimaret. Qui igitur omnia pressim colligit, dicitur compilare, cogere, et in unum condere, ut Festus exponit. Haec Scaliger: cuius sane patrocinio uti possunt, qui pro minus Latina verbi huius notione pugnant.

COMPLACENTIA barbarum est

et cusum videtur ad formam tou= displicentia, quo Seneca de Tranq. c. 2. utitur: Lat. oblectatio, Gr. e)udoxi/a. Voss. de Vit. 411. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 18. C. P. 350.

* Hinc pro eo, quod barbare dicunt Complacentia mihi est, Complacentiam habeo hac in re; dicendum, Mihi sic placitum; Oblecto me hac re; In hac re adquiesco.

Sin eo denotatur barbare Die Complaisance; Latine dixeris, placendi studium; obsequium; humanitas.

COMPLANTATUS Ambrosius Ep

42. et Vulgatus Rom. c. 6. v. 5: dic, una plantatus.

COMPLETORIUM barbarum

Cicero, complementum. v. g. de Orat. Inculcata reperias inania quaedam verba, quasi complementa numerorum.

COMPLEXIO Firmico

Lib. 5. c. 9. et Medicorum filiis significat temperaturam; corporis constitutionem, naturam seu adferctionem, kra=s1in; sed praeter usum veterum: quibus nihil aliud notat, quam complexum seu copulationem, et quam nostrae tempestatis Dialectici


page 475, image: s0286

conclusionem appellant, nempe enuntiationem, quae ex propositione, quam maiorem, et adsumptione, quam minorem vocitant, necessario sumitur. Voss. de Vit. 138. Goclen. Syllog. Voc. Obsol. et Barbar. 299. Sciopp. de Stil. Hist. 87. Borrich.. Cogit. 27.

* Complexio pro complexu, Germ. Das Embrassiren, occurrit rarius; pro copulandi actu, Gemr. Die Zusammenfassung, saepius. Cic. L. 3. de Orat. cap. 47: Complexio verborum, quae uno spivitu volvi potest.

COMPLEXIONATUS

autem prorsus barbarum: Lat. eâ est corporis constitutione seu temperaturâ. Goclen. Obs. 77.

* Hinc pro minus Latino ac barbaro habendum, vulgo quod dicunt: Bene complexionatus est, Bonam complexionem babet. Latine pro eo dicas, Firmam corrporis constitutionem habet, Homo bene constitutus est. Schori Phras. ad Voc. Constituere.

COMPLICES

i. e. facinoris socii, participes sceleris, barbarum, aut saltem semibarbarum. Habent hoc nomen Prudentius, Salvianus, Cassiodorus, Isidorus, Sidonius Apollinaris.

† In Ciceronis Oratione I. in Catilinam pro complicium, quod quidam libri habent, comitum legi debet, ut iam olim Valla vidit: et ita omnes meliores codices: monitumque idem est ab Henr. Stephane in Pseudo - Cicerone p. 41. 42. Unde recte Marius Nizolius in Lexico suo Ciceroniano vocabulum hoc inter cetera non recensuit. Alii etiam hoc vocabulum semibarbarum probant ex Sallustio; cuius tamen locus mendosus est.

Ciceroniana sunt: gregales alicuius: socii et participes consilii vel criminis; sceleris atque amentiae socii; audaciae satellites atque administri. Tacitus dicit, sceleri vel crimini connexi. Goclen. Obs. 5. Sciopp. de Stil. Hist. 210. et 229. Voss. de Vit. 411. sq. Cel. C. P. 299. Borrich. Animadv. in Voss. 69. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 202. Valla in Anton. Raudens.

COMPONISTA

Ein Componiste, barbarum: dixeris pro eo Graece, e)piqumi/a, melopoeus; Latine, qui legibus artis Musicae concinnat cantionum seu canticorum sonandi modos; cantûs barmonici, vel modulati carminis, vel tibiarum et fidium modulati cantûs componendi artifex; qui ad verborum vim et ad affectum concitandum sonorum Musicorum discrimen et intervalla exigit et ad certam aliquam symphoniam componit; qui cantica Musicis notis expedire potest.

Notentur insuper hoc in genere locutiones sequentes:


page 476

* Musicis notis cantica excipere, Lieder componiren. Vid. Quintil. L. 1. c. 12. edit. Burm. p. 124. Cic. L. 3. de Orat. § 102: Ab eo, qui facit modos, summittitur aliquid, deinde angetur, exteruatur, inflatur, variatur, distinguitur. Plin. L. 4. ep. 19: Versus quidem meos cantat formatque citharâ, nen artifice aliquo docente, sed amere, qui magister est optimus.

COMPOTATOR Firmicus

Cicer. compotor; et in Plurali tantum usitatum combibones. Conf. supra Bibo, bibonis.

COMPRANDERE

verbum medii aevi: Latin. una prandere. Voss. de Vit. 694.

* Cempransor autem, Ein Tischgenoss, bonae notae est, et apud ipsum Ciceronem exstat.

COMPUTUS

Iulio Firmico primum, dein Mathematicis, et Astrologis usitatum; veteribus vero ignotum: hi enim dicunt, computatio, calculatio, ratio; Graeci yhfis1mo/s2. Voss. de Vit. 75. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 203. Cell. Antib. 105. C. P. 299. Borrieb. Cogit. 27. Geclen. Silv. 11.

* Quare pro computum facere cum aliquo, Rechnung mit einem halten, quod hodie nostrates frequentant, rectius dixeris: computare; rationem inive; habere tationem cum aliquo; rationes conferre cum aliquo; putationem facere, Plin. L. 10. ep. 24.

CONCATENATUS

labores concatenati, Minucius Felix: aevum Augusteum habet, catenatus; et ab illo Composito abhorret.

* Passivum concatenari habet Lactantius et Ambrosius. Borrich. Addend. ad For. Rom. 62.

CONCERNERE

pro cribro cernere, cribro purgare, Sieben, durchsieben, Augustinus Lib. 5. Confess. c. 10; pro pertinere autem usurpatur notione prorsus barbarâ.

* Viderint ergo, quam eleganter dicant, qui frequenter in ore habent, quod me concernit, quod salutem meam concernit: pro quo dicendum erat, quod ad me attinet, quod ad salutem meam pertinet. Schor. Phras. Goclen. Silv. Barb. 58. Voss. de Vit. 694. Sciepp. de Stil. Hist. 86. Cell. Antib. 18. C. P. 350.

CONCIVIS Tertullianus

Hieronymus, Frontinus, aliique iuniores: praestat cum veteribus loqui, civis, municeps, cui eiusdem civitatis ius est, si sit non nisi eâdem civitate vel oppido; sed eodem solo natus dici debet,


page 477, image: s0287

conterraneus, popularis, gentilis. Andr. Borrich. Vindic. 31. Sciopp. de Stil. Hist. 223. et 229. Goclen. Obs. 23. et in Silv. 11. Voss. de Vit. 79. 80. Borrich. Cogit. 71. Cell. Antib. 19. C. P. 351.

CONCORDANTIA

ae, Substantive, pro indice omnium vocabulorum in Sacris Bibliis occurrentium; locis parallelis; barmoniâ; consensu; it. modo ac numero in canendo, perperam, et sine ulla veterum auctoritate. Voss. de Vit. 412. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 20. C. P. 352.

CONCUPISCENTIA Ecclesiasticum

et Tertulliano, Hieronymo, Paullino, aliisque sequioris aetatis satis frequens; nec in argumento Theologico repudiandum, eo quod Graecum e)piqumi/a, Germ. Die Lustseuche, nullo alio Vocabulo magis emphatico exprimi potest. Sunt interim, qui magis Latina pro eo malunt, libido, cupiditas, cupiditas prava.

† In Curtii Lib. 8. c. 6. verba, ingentes concupiscentias, quae in vulgatis codicibus appparent, Constantiensis codicis auctoritate, ab Radero et Modie pro glossemate habentur. Vide, quae notata sunt ad eum locum a Freinshemio. Cell. Antib. 20. C. P. 259.

* Cic. Lael. 22. Cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt, Sie werden die Begierden, denen andere nachhengen, zahmen, und selbige uber sich nicht berrschen lassen.

CONDESCENDERE sc

cum aliquo barbarum: auctores classici pro eo habent, in alicuius sententiam abire, transire, consentire; it. ad sensum et ad voluntatem inferioris se applicare; se ad alicuius voluntatem conformare; alicuius voluntati obtemperare; ingenio alicuius se conformare; ad captum alicuius loqui; submittere se ad mensuram alicuius discentis, Quintil. Lib. 2. c. 3. vel aliter pro argumento. Voss. de Vit. 694. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 21. C. P. 352.

* Ab hoc Verbo Substantivum aeque barbarum formatum condescendentia in foro Theologico increbuit, quando v. g. Theologi dicunt: ita lequitur Deus nobiscum per condescendentiam; pro quo tamen alii malunt Graece, per s1ugkata/bas1in.

CONDITIO

pro loco seu munere, v. g. Non habet conditionem, pro Non habet locum sive munus, barbare.

* Conditio quas notiones habeat, nemo temere ignorat. Has inter tamen nulla est, quae heic militet.


page 478

CONDITIONALIS

non tam veteribus, quam ICtis v. g. Ulpiano, aliisque, quorum verba in Pandectis citantur, usitatum est. Cell. Antib. 21. Exstat tamen etiam apud Tertullianum ad v. Iudaeos, cap. 13.

Veteres variis heic utuntur circuitionibus v. g. quod ex conditione pendet; quod hanc habet conditionem cet.

CONDITIONALITER

Adverbium, eiusdem censûs est, et in Institutionibus occurrit: elegantius pro eo, sub hac conditione; cum conditione; sub hac vel illa conditione; ea iege; sub hac exceptione; quas formulas non modo apud antiquos Latinitatis magistros, sed veteres etiam Iureconsultos legas. Voss. de Vit. 800. Borrich. Cogitat. 27. Analect. 61. Cell. Antib. 23.

CONDOLENTIA

Das Mitleiden, pessimae notae est; dicendumque pro eo, miseratio, commiser atio, misericordia, doloris societas; aequalis dolor; societas aegritudinis; communis calamitas; s1umpa/qeia; doloris ex amici clade ad nos redundantis acerbitas. Cell. Antib. 22. C. P. 352.

* Hinc etiam condosentiam habere cum aliquo perperam dicitur: pro quo idonei scriptores, casum alicuius miserari; casu alicuius moveri; commoveri, adsici; alicuius calamitatem existimare suam; miseriâ alicuius capt; misereri alicuius; commiserari alicuius; miserari alicuius cosum; commiserari alicuius fortunam; dolere casum licuius; dolere vicem l. vices alicuius; pari dolore s. molastia adfici; doloris esse participem cum aliquo; prope aeque dolere; in societatem dolaris alicuius venire.

CONFABULATIO

Symmachus et Hieronymus: praestat cum veteribus dixisse, colloquium. Voss. de Vit. 413. Borrich. Animadvers. in Voss. 71.

* Deponens confabulari v. g. rem meam magnam confabulari tecum volo, occurrit apud Plautum.

CONFESSARIUS l. CONFESSIONARIUS

Ein Beicht-Vater, vocabulum Ecclesiasticum recens confictum: Lat. qui est alicuius a confessionibus. Borrich. Cogit. 27.

* Scioppius Infam. Fam. 126. Stradam, hac voce usum, his notat verbis: Quis verbi (sc. Confessarii) barbariem ferat? Si rei novae novum fingere nomen necesse est; quid est, cur non conscientiarium potius dicamus, aut conscientiae arbitrum ac moderatorem?

* In Ecclesia veteri, labente saec. 111, Paenitentiarius eiusmodi vit dictus est.


page 479, image: s0288

CONFLUXUS

Der Zulauf, vulgare vocabulum; sed sine veterum auctoritate: hi autem habent, concursus v. g. magnus ad eum concursus factus est.

* Verbum autem confluere, quod probae notae est, heic apprime quadrat v. g. Caes. B. G. L. 7. c. 44: Magnus ad eum quottidie numerus confluebat.

CONFOEDERARE Tertullianus

Prudentius, Hieronymus, Orosius: veteres, foedus pangere; foedus iungere; foedus facere; foedus inire; foedus ferire; foedus icere; societate et foedere iungere sibi aliquem; foedere sibi aliquem coniungere l. adiungere, foedere icto societatem inter se inire; societatem facere; societatem coire cum aliquo. Borrich. Cogit. 74. Cell. Antib. 22. C. P. 299.

* Simplex foederare eiusdem censûs est; quod vide infra suo loco.

CONFOEDERATI Orosius

aliique scriptores posterioris ordinis: veteres, foederati, socii, amici; foedere inter se irretiti. Voss. de Vit. 97. et 695. Cell. C. P. 299. 300. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 259. Goclen. Observ. 23.

CONFOEDERATIO Hieronymus

praestat, mutuum foedus. Cell. C. P. 300.

CONFORMIS Vulgatus Rom

8. v. 29; item ICti nostri hodierni, quando v. g. dicunt: habemus tres conformes scil. responfiones collegiorum Iuridicorum: veteres pro eo, congruens, conveniens, consentiens; eamdem prae se ferens formam.

CONFORMITAS

similiter apud hodiernos ICtos: veteres, similitudo, convenientia, consensus, quasi concentus atque consensus.

* Conformare, Conformatus, Couformatio, Ciceronis optimorumque sint.

CONFORTARE Lactantius

Cyprianus et Macer: veteres, firmare, confirmare, corroborare, munire. Voss. de Vit. 659. Goclen. Silv. 10. et 64. Cell. Antib. 22. Borrich. Animadv. in Voss. 72. Cell. C. P. 300.

* Medici hodie hoc Verbum confortare ita frequentant, quando v. g. subinde in ore habent medicamenta sua confortantia, ut ad ipsorum artis vocabula nunc pertinere videatur.

Corroborare et confirmare Cicero subinde et eleganter coniungit v. g. de Amicitia cap. 20: Corroboratis iam confirmatisque et


page 480

ingeniis et aetatibus iudicandae sunt amicitiae.

CONFRATER Latium ignorat

occurrit autem apud scriptores medii aevi: Latine dixeris pro eo, frater; collega; ob communia studia nobis coniunctissimus.

* Par ratio in consoror, commartyr, commembrum, conscholaris, consocius, consodalis, contribulis, conchristiuni, et id genus permultis, quorum compositio inepta plerumque et supervacanea est. Nusquam enim aeque peccatum, quam in Nominibus compositis cum Praepositione, atque in his potissimum Praeverbio cum, sive loquelari Praepositione con. Voss. de Vit. 413. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 22. C. P. 252.

† Quaedam, quod equidem heic addiderim, eiusmodi vocabulorum qualemcumque aetatis aeneae vel ferreae scriptorum auctoritatem habent; quaedam autem ultimis demum temporibus, ubi extrema barbaries

Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
Intremuit Latium,

cusa et efficta sunt.

Sunt nimirum temere arbitrati, sibi licere talia edere, quum Analogia praesto sit apud veteres v. g. in condiscipulus; commilito; conservus, quod Ciceronis et Terentii est; coheres, occurrens apud Ciceronem, Horatium, et Plinium L. 5. ep. 1; et aliis eiusmodi vocabulis.

CONGAUDERE

Ambrosius Lib. 5. Ep. 34. de Agnesa, et Cyprianus Epist. 50: dic pro eo, una gaudere.

CONGREGATIM

Prudentius humno Ieiunant. v. 143: veteres, gregatim, confertim, certatim, densis agminibus.

CONGRVE Solinus

in cuius tamen loco Salmasius legit, congruae scil. exsequiae. Veteres, et praecipue Cicero, dicunt congruenter; apud quos etiam occurrit Adiectivum congruens.

* Comparativus congruentior est Lactantii; Superlativus congruentissimus Apuleii, Tertulliani et Augustini; congruentia Suetonii, Apuleii et Augustini; congruus Plauti, Palladii, Prudentii, Apuleii; congruere Ciceronis, Terentii, Cornelii, Taciti, cet.; incongruus Vegetii, Apuleii, Symmachi, et Valerii Maximi 4. 1. 12. quo tamen Valerii loco pro quam incongruo alii legunt quam angusto; incongruens Plinii et Gellii; incongruenter Tertulliani; incongrue Cassiodori et Augustini; incongruentia Tertulliani, Lactantii, et Augustini. Cell. Antib. 106. C. P. 205. Conf. Sect. 2. Voc. Congruns.


page 481, image: s0289

CONNASCOR barbarum

dic una nascor.

* Nec melioris notae est Participium connatus, quo Philosophie se oblectant, quando v. g. loquuntur de ideis suis connatis; pro quo Latine dixeris ideae innatae; formae ac species rerum innatae; ideae, ad quas non docti, sed facti, non instituti, sed a natura imbuti sumus.

Sed Convivere et Commori, bonae notae sunt.

CONNESTABILIS s. CONESTABLIUS

i. e. Summus rei bellicae in Gallia Praefectus, Der Connetable i. e. Oberster Reichsmarschall und Feldberr in Frankreich, in titulis sollemnioribus usurpetur, quamlibet non Latinum sit.

† Eminentissima haec Connetablii dignitas apud Gallos plane nunc cessat.

CONNOTO

i. e. simul noto, et, quod hinc derivatur, CONNOTATIVUS, a, um, recentiorum Philosophorum sunt.

CONNUMERARE Ammianus

Arnobius, et Pandectae: auctores classici dicunt, in eumdem numerum referre; adscribere numero, ad numerum, in numerum; in censum cooptare; in censum referre; adnumerare. Goclen. Silv. 14. Cell. C. P. 399.

† Etiam Ovidio hoc verbum vindicatur, quum in Arundel. Codice Ovidii L. 5. Trist. Eleg. 4. haec occurrant:

Se quoque in exemplis connumerare solet.

Vulgo tamen heic adnumerare legitur.

CONSCIENTIOSUS barbarum

Lat. iustus; Numinis metuens; contra conscientiam nihil umquam acturus; qui conscientiam ubique veretur suam; nil in famam laborans, dummodo conscientiae satisfiat, Seneca; etiam in minutiis sollicitus, ne forte quid agat praeter fas et aequum; qui sollicite omnia acta agendaque expendit ad lancem legis divinae; nihil acturus, quod iniquum putet; qui omnia, quae agere parat, ad divinam exigit voluntatem; cui religio est, quidquam adgredi, quod existimet posse displicere Deo, eiusque sanctissimae voluntati inimicum sit. Voss. de Vit. 114. Borrich. Cogit. 28.

CONSQUENTER

Ulpianus in p: Cicero pro eo, quod ex eo consequitur; porro; deinceps; deinde; atque adeo.

CONSENTIO

minus recte usurpatur, quum exprimere velis, aliquem


page 482

probare cuiuspiam sententiam: tunc enim optimi auctores dicunt, adsentire l. adsentiri alicui; sequi alicuius sententiam: accedere ad alicuius sententiam; ad sententiam alicuius descendere; in opinionem alicuius descendere; vocem aliquam adsensu suo excipere.

* Consentire enim Latinis fere est, concordare, convenire, congruere, Vebereinstimmen, ubereinkommen. Caes. B. G. L. 5. c. 29. consentire cum aliquo, Mit einem accord seyn. Cic. Philipp. 4. c. 3: Ore et mente consentiunt, Sie sind mit Mund und Herzen ein ander zugethan. Schor. Phras. ad Voc. Adsentio.

CONSILIRE idem

quod insilire, Einem auf dem Hals springen, v. g. Consilire alicui et aliquem, suspectum.

Fabri Thesaurus bina loca ex Tacito producit, quibus hoc verbum stabilitum vult. Prior locus exstat 3. Annali c. 46. n. 4: Quanto (scil. magis) pecuniâ dites, et voluptatibus opulentos, tanto magis imbelies Aeges duos, evincite, et fugientibus consilite. Sed Ryckius, a Nic. Heinsio monitus, scribendum arbitratur consulite. Posterior locus exstat 6. Annali c. 36. n. 3: Alies occultes consilit. Sed nec hic locus mendi suspicione vacat: sunt enim inter Criticos, qui etiam heic legunt consulit.

CONSISTENTIAE

vocabulum a Medicis et Chemicis, itemque a Physicis saepe usurpatur; sed sine ulla veterum auctoritate: interim tamen arti ipsorum condonari potest. Latine dixeris in hoc negotio, liquor tandem consistit, Die flussige Materie kommt nun zur Consistenz: quemadmodum Curtius ait: Tandem constitit sanguis. Apicius Lib. 6. c. 2: Dimidiâ cocturâ decoques, dum obduretur, Lass es halb einkochen, bis dass es dick oder zabe werde, oder zur Consistenz komme.

† Vocabulum consistentiae, inquit Clar. LONGOLIUS in Recensione huius libri mei, Act. Erud. publ. Lips. Cal. April. 1731. p. 191, quod, ut barbarum, legitime reicitur, etiam dici potest, si unico vocabulo mavis, crassitudo, quo aliquoties usus est hac in re Celsus L. 5. c. 18.

CONSISTORIALIS

i. e. Senator Ecclesiasticus; Senatus Ecclesiastici membrum; Protosynedrii membrum, Ein Consistorialrath beym Oberconsistorio; Consiliarius Ecclesiasticus; Serenissimi Ducis a Consiliis Ecclesiasticis; Adsessor Sacri Senatus, Ein Consistorial-Assessor: et Adverbium


page 483, image: s0290

CONSISTORIALITER

i. e. decreto Consistorii seu Collegii sacri, Ecclesiastica sunt; sed temporum barbarorum: tolerentur tamen in vita negotiali atque exercita. Voss. de Vit. 800.

CONSISTORIUM

i. e. Senatus Ecclesiasticus, Ausonius, Marcellinus, Marcianus Capella, tres Inscriptiones Romanae apud Gruterum, Tertullianus, et Ambrosius; et in argumento Ecclesiastico toleretur, tamquam Vocabulum, quod Ecclesia sibi quasi vindicavit.

* Sidonius etiam eo utitur aliâ notione, nempe pro loco, quo cubicularii servi consistebant.

Interim magis Latina sunt, respectu significatûs prioris, Senatus sacer; Consessus sacer; Consilium sacrum; Collegium illustre, cui cura rerum Ecclesiasticarum est commissa; Synedrium; Protosynedrium, Das Oberconsistorium. Sciopp. de Stil. Hist. 182. Voss. de Vit. 800. Borrich. Animadv. in Voss. 73. seqq. Cellar. C. P. 139.

CONSODALIS barbarum

dic, sodalis. gregalis, socius. Goclen. Silv. 12. Voss. de Vit. 79. Borrich. Cogit. 28.

CONSTATUS

Der Mitstand, barbarum: Lat. dixeris, esse de Imperii vel regni ordinibus, Ein Mitstand des Reichs seyn; Ordines Imperii, qui nobiscum iisdem fruuntur iuribas, Unsere Mitstande im Reiche.

CONSTELLATIO Firmicus

Capitolinus, Ammianus Marcellinus et Sidonius: magis Latine, adfectio caeli seu astrorum; it. situs caeli et stellarum. Cell. Antib. 23. C. P. 206.

CONSUBSTANTIATIO

nove in Ecclesia effictum praeter necessitatem, quum nemo illam in dogmate de S. Cena credat: neque enim nos Evangelicos inter, et eos, qui consubstantiationis dogma nobis imputant, disputatio intercedit de praesentiae corporis sanguinisque Dominici modo, quem nos prorsus ignorare, toties fatemur atque adeo profitemur; sed id unice in quaestione versatur, an corpus et sanguis Domini re vera, quamvis supernaturaliter, una cum pane et vino consecrato sumatur? qui elegantiae et puritati in dicendo student, vocant illam Graece s1unous1i/an. Sed, verum ut dicam, hoc Graecum non accurate exprimit, quod per consubstantiationem innuitur. (*h s1unous1i/a proprie denotat actum una exsistendi, id est,


page 484

coexsistentiam aliquam; Consubstantiatio autem actum, quo, quid cum altero unitur in unam eamdemque substantiam.

CONSUETUDINARIUS

Salvianut et Sidonius, itemque ICti hodierni, quoties disserunt de iure consuetudinario. Latine dixeris, quod consuetudine invaluit; quod veteri exemplo atque instituto vim legis obtinuit; quod consuetudine increbuit.

CONTEMPORALIS

Tertullianus adv. Hermog. c. 6: malim, eiusdem temporis seu aetatis, coaevus, s1u/gxronos2.

CONTENTARE et CONTENTARI

barbara: Lat. facere, ut quis sit contentus; satisfacere alicui; explere animum alicui; it. adquiescere; re quadam contentum esse; satis habere; non recusare; non repugnare; placet; perplacet; non moror; non displicet; placet, ut dicis; fiat; age, fiat; cupio; percupio; licet; paratus sum, Ter. Heaut.; nihil detrecto; accipio conditionem; placet conditio; nihil est, quod malim. Voss. de Vit. 696.

CONTRACTILIS

v. g. vis contractilis cordis et musculorum, sine veterum auctoritate in Medicorum scholis increbuit: Latine dixeris, vis se contrahendi, quae est in musculis: vel cum Cicerone Lib. 1. Tusc. Quaest. cap. 23. cor vel musculus motu interiore cietur; et de Nat. Deor. Lib. 2. c. 9. cietur et agitatur motz suo; vel motu reciproco agitatur.

CONTRACTURA

pro morbo, sine veterum testimonio Medici: Graece dicitur a)gku/lh. Ea quomodo Latine enuntianda sit, patet ex Celso Lib. 5. c. 18: Euthyclei malagna - ad recenti cicatrice contractos articulos, quas a)gku/las2 Graeci nominant.

* Conteactura pro mixtura s. ceitione, quae fit in contrahendo, Vitruvii est, cuius haec verba sunt L. 3. c. 2: Partium contractura perficiatur; et L. 5. c. 1: Nulla non arbor cressior est ab radicibus: deinde naturali contractura peraequata nascens ad cacumen.

CONTRACTUS

ûs, Substantive pro contrabendi negotio, pactione, Leg. 19. p. de Verb. Signif.

* Contractus a, um, Adiectivum, optimae notae est, occurrens apud Ciceronem, Horatium, Livium, alios.

Optime autem dicitur cum Cic. Tusc. 5. c. 36. contrabere cum aliquo, Mit iemandem einen Contract aufrichten. Ceteroquin idem Cicero dicit pro Rosc. c. 14. pactionem facere eum aliquo, Mit einem contrahiren; et L. 2. Offic. c. 11. vendere, emere, conducere,


page 485, image: s0291

locare, contrahendisque negotiis implicari; et c. 18: Convenit in omni re contrahenda, vendendo, emendo, conducendo, locando, vicinitatibus et confiniis, aequum et facilem esse, multa multis de iure suo concedentem; Nepos Agesil. c. 2. in pactione fumma fide manere, Den Contract unverbruchlich halten.

CONTRADICTORIUS

Philosophis condonemus: extra scholas eorum acroamaticas cum Cicerone contradictoria dixeris non cohaerentia; inter se pugnantia; inter se repugnantia; Cell. C. P. 392.

CONTRARIARI

postremae Latinitatis Verbum, occurrens apud Prosperum Aquitanicum Parte 2. de Promiss. c. 33: veteres, adversari; contrarium esse; repugnare; aliquem semper petere; se semper praebere emissarium in aliquem. Voss. de Vit. 101. Borrich. Cogit. 28. Erasm. in Vall. 233. Cell. Antib. 24. C. P. 352.

CONTRIBVABILIS barbarum

Lat. vectigalis v. g. ager vectigalis, Ein contribuabler Acker; it. tributarius, stipendiarius, tributo solvendo obnoxius. Opponitur huic immunis vectigalium, Ritterfrey.

CONTRIBULIS

i. e. qui ex eâdem tribu est, barbarum: Lat. tribulis. Cic. Lib. 13. Fam. Ep. 58. L. Custodius est tribulis et municeps (Mein nachbarlicher guter Freund und Landsmann) et familiaris meus.

CONTRIBUTIO

Papinianus et Paullus ICtus: Latini veteres, tributum, collatio, census bonorum, vectigal, stipendium.

* Hinc locutiones: tributum pendere, Die Contribution abtragen, Caes. L. 6. B. G. c. 14; collationes remittere, Die Praesentgelder erlassen, Plin. Paneg. c. 41; censum imponere alicui, Einem Contribution ansetzen; in censum venire, Contribuabel werden; stipendium capere iure belli, Nach Kriegsmanier Contribution nehmen, Caes. L. 1. B. G. c. 44; stipendium impenere, Schatzungen auflegen. ib. de stipendio recusare, Sich der Contribution weigern, ib.; stipendium remittere, Die Contribution erlassen, ib.; stipendio liberari, Von der Contribution frey gemacht werden, id. L. 5. B. G. c. 27.

Censualis tit. 2. L. 8. Cod. Theod. de Censual.; it. Censitur Lactant. de Morte Persec. c. 23; it. Tribunus aerarius Suet. Caes. c. 41; it. Curator census bonorum, Ein Stevereinnehmer.

Ceusûs auctoritas, in p. it. libri censuales, in Cod. Das Steverregister.


page 486

Collatio differt a tributo, quia libera, vel quasi liberae voluntatis est, licet imponatur. Exempli gratia, quum imperatur certus modus pecuniae alicui corpori, nec definitur tamen, quantum a singulis conferendum sit, sed hoc integrum iis, qui conferunt, relinquitur. Huius generis sunt, quae nos Praesentgelder appellamus.

CONTRITIO

pro dolore ex flagitiorum recordatione suscepto, seu dolore de admissis criminibus fori Theologici est.

* Extra sensum hunc Theologicum notione propriâ occurrit apud Senecam L. 1. Controv. c. 1.

Pro contritionem habere, Ein zerknirscht Gemuth haben, Reu und Leid uber begangene Sunde haben, Latine dixeris dolore admissorum criminum excruciari.

CONTROVERTERE Activum

et CONTROVERTI Passivum, barbara: Lat. disceptare; controversiam habere; rem in controversiam deducere; controversari inter se de aliqua re, quod ipse Cicero habet; in controversiam vocare; it. in controversia esse; in controversiam venire; in controversiam vocari; controversia movetur; ea res in controversia versatur; controversia est de eo; res est, de qua ambigitur; res est controversa; et cum Liv. Lib. 3. c. 55. res est in controverso iure. Voss. de Vit. 696. Borrich. Cogit. 28. Cellar. C. P. 352. Schor. in Phras.

CONTUMELIARI

Deponens, suspectum: Lat. contumeliam alicui dicere, facere, imponere; contumeliam in aliquem iacere; contumeliosis verbis laiquem insectari; contumeliosas voces temere emittere; contumelia aliquem adspergere, adficere, insequi; contumeliosis vocibus aliquem prosequi; ad gravissimas verborum contumelias descendere; contumeliosis vocibus aliquem lacessere. Vossius de Vit. 696.

CONVALESCENTIA Symmachus

magis Latine, confirmata a morbo valetudo; morbi depulsio. Sciopp. de Stil. Hist. 193.

* Convalescere autem est Ciceronis, et scriptorum potimae notae v. g. convalescere ex morbo; tardius convalescere; opes convalescunt; planta non convalescit, quae saepe transfertur Sen. Ep. 2. Germ. Ein Stein, der oft fortgewalzet wird, begraset nicht.

CONVENTARE Solinus

rectius, convenire. Voss. de Vit. 696. Borrich. Animadv. in Voss. 76.


page 487, image: s0292

† Sat bene formatum ad Analogiam tou= adventare, quod veteres habent; dum modo adesset auctoritate Solini auctoritas maior.

CONVERTI seu CONVERTERE SE

pro ad bonam frugem redire; ad meliorem frugem se recipere; ab improba peccandi consuetudine se revocare; e corruptis moribus ad emendatiorem vitam traduci; abstinere se a suo peccato; avocare se a pravitate morum; continere se a nequiter agendo; corrigere se atque ab improbitate recedere; emendare vitam; Germ. Sich bekehren; notionis est Ecclesiasticae.

* Similiter in gremium Ecclesiae hac notione receptum conversio; neque tamen heri demum aut nudiûs tertius id factum, sed iam ab antiquissimis Ecclesiae Scriptoribus.

† Timide hoc dixerim de Adiectivo conversus, quum eodem fere modo iam apud veteres Romanos obtinuerit; et v. g. in Suet. Claud. c. 13. dicatur, conversus in paenitentiam; it. Horat. L. 1. Ep. 17. v. 26. vitae via conversa.

* Cuncta haec notione Physicâ ac proprie sumptâ in Latio satis belle se habent v. g. convertere adspectum aliquo; mente et cogitatione aliquo se couvertere; convertere animum ad crudelitatem; animum alicuius in se convertere; ego iam transacta re convertam me domum; ne in graves inimicitias convertant se amicitiae, videndum; bellum maximum bumanitate et sapientia ad pacem concordiamque convertere; non potest ad salutem converti hoc malum; ad nutum alicuius et voluntatem se totum convertere; rationem in fraudem malitiamque convertunt homines; Deus sese in hominem convertit i. e. transformavit; in aliam naturam converti; it. mensium annerumque conversiones; conversio rerum ac perturbatio; ptrpet vitas et quosi conversio verborum; conversio malovum; it. conversis studiis i.e. mutatis; conversa domum dare lintea; Numina conversa i. e. contraria; ludi ad caedem et funus civitatis conversi.

CONVICTORIUM

Das Convictorium, Die Communitat: barbarum: dic, cenaculum publicum alumnorum Academiae vel Scholae Illustris seu Gymnasii; vel pro argumento, mensa publica eiusque sodales.

* Convictor autem Ein Tischgenosse, v. g. me convictore usus amicoque usus a pvers est, Ciceronis et optimorum quorumque est.

CONVIVIFICARE

Vulgatus Eph. 2, 5. Col. 2, 13: magis Lat. revocare aliquem una cum aliquo in vitam.

COOPERARI

et inde derivata COOPERATOR et


page 488

COOPERATIO, Ecclesiasticis Scriptoribus frequentata: Latin. una operari, adiumento esse alicui; coniunctis viribus agere.

* Verterunt ita Graeca N. T. s1unergei=n tini et s1unergo/s2.

Cooperater etiam exstat in Apuleio 2. Florid.

COOPERTORIUM

Ein Deckel, Vegetius: veteres, tegumentum; Cato de R. R. cap. 10. extr. operimentum; id 1. c. et Plin. Lib. 8. c. 39. operculum; Seneca Ep. 87. post princ. opertorium. Voss. de Vit. 417. Borrich. Animadv. in Voss. 76.

Cooperimentum habet Gabius Bassus apud Gellium Lib. 5. c. 7. et Augustinus de Genesi advers. Manichaeos Lib. 2. cap. 16: cooperculum autem Apuleius Met. 6. pag. 181.

* Verbum autem cooperio et Participium coopertus, Ciceronis, Sallustii, Livii, aliorumque bonae notae scriptorum est.

COORDINARE vitiosum

dic, una cum aliis ordinare vel locare, vel in ordinem adducere vel in ordinem redigere, Gr. s1unta/ttein. Voss. de Vit. 696. Cell. Antib. 14. C. P. 352.

CORDATUS

usitate significat prudentem, circumspectum et sollertem pro forti et animoso, suspectum; pro candido et sincero, aperte vitiosum est.

* Pro animoso et forti minus Latine dici, sed Germanismum esse, putat Vorstius de Lat. Mer. Susp. 45; in dubiis autem relinquit Cellarius C. P. 373. Olaus vero Borrichius Analect. 29. 30. hoc vocabulum etiam denotare animosum et fortem, probatum it: 1) quod cordatus ideo dicatur, quia cordis proprietates, quas inter est animosa fortitudo, retineat; 2) auctoritate Senecae; duobus item Plauti locis. Vult contra Cellarius 1. c. in tribus istis locis cordatum melius et rectius sumi pro prudenti; id quod non probatur Andr. Borrichio, qui Append. 87. et Vindic. L. L. 36. contendit, in loco Senecae, ut cordatus pro animoso seu forti accipiatur, rem ipsam postulare. Cellarius tamen Discuss. Append. Danicae 52. clariora loca postulat, quam unum illud Senecae, ut de genuina notione nobis magis constare possit.

Cordatum etiam: suut verba WEISSII de Stil. Rom. 143: hodie multi ex nostris illum dicunt virum, in quo candor et veritatis est studium, qui fingere vultum, aliud ore proferre, aliud pectore premere nescit, qui quoties loquitur, ex ipsa mente animi loquitur. Nova haec vocis cordati notio est, illisque, qui olim in Latio Latina lingua locuti sunt, ignota: cordatus enim vir sagax et circumspectus est non sincerus, apertus, minime


page 489, image: s0293

simulator. Ipsius Ciceronis ore vir prudens cor habere dicitur. Hominem non medo cor non habere, sed ne quidem palatum, apud Ciceronem idem valet, ac si dicas, aliquem ne salis quidem micam habere, aut prudentiae scintillam. Hoc quodammodo etiam cognoscere licet ex eo, quod homo excors et vecors notet hominem sine mente, sine sensu, stolidum et imprudentem.

CORDIALIS et CORDIALITER

vitiosis accensentur: Latini, homo sincerus; vir dexter; qui est sine fuco; qui candorem animi ubique praefert vel prae se fert; it. ex animo; toto pectore; ex animo vereque; totâ cogitatione. Voss. de Vit. 890. Borrich. Cogit. 28. Gocien. Observ. 13. et in Silv. 14.

CORDICITUS

Sidonius Apollinaris: praestat, ex animo; toto animo vereque; vere et ex animo. Cell. Antib. 24. C. P. 300. Goclen. Observ. 19. Silv. 14.

CORPORALIS Substantive

Germ. Ein Corporal, barbarum: Lat. dixeris, Decurio militum; Decurio peditum, et Decurio simpliciter; it. apud Vegetium L. 2. c. 8. Decanus.

* Corporalis i. e. corporeus, Leiblich, Gellius habet et Seneca. Conf. infra Sect. 2. ad hunc locum.

CORRECTE

auctoritate destituitur: Latini, emendate, pure.

* Corrector tamen, Corrigere, correctus et correctio boba sunt. Voss. de Vit. 800. Berrich. Cogit. 28. Cell. Antib. 24. C. P. 352.

CORRELATA

Dialecticorum scholis adiudicandum: Lat. quae sub eumdem respectum mutuum cadunt; quae se mutuo respiciunt; quae sub eamdem rationem cadunt.

CORRESPONDERE

verbum barbarum et ineptum: notat autem 1) Respondere v. g. respondent ultima primis, Das Letzte correspondiret mit dem Ersten; it. consonare, convenire, consentire, congruere v. g. haec congruunt, Das correspondiret mit einander. 2) Colloqui cum aliquo per litteras; commercio litterarum cum aliquo implicitum esse, mit einem correspondiren, mit einem im Briefwechsel stehen. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 208. Cellar. Antib. 25. C. P. 353. Voss. de Vit. 696.

CORRESPONDENTIA

eiusdem farinae est: dic pro eo, consensus; et pro notione alterâ, litterarum officium; litterarum commercium. Voss. de Vit. 696. Borrich. Cogit 28. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 208.


page 490

CORREUS vel CONREUS

i. e. eiusdem criminis reus vel qui in ius una cum alio de iure vocatur vel vocari potest, Ein Mitschuldiger, Ein Mitbeklagter, exstat non nisi in Pandectis.

CORROSIVUS

Was angreifend und verzebrend ist, v. g. materia corrosiva, Eine fressende Materie, in scholis Physicorum increbuit sine auctoritate veterum: Latin. dixeris depascens; exedens et absumens; putrefaciendi sive exedendi vim habens.

CORTINA Ambrosio

Isidoro, et recentioribus pro aulaeo, Germ. Teppich, oder Tapete, dicitur: sed veteribus erat lebes seu vas, in quo tingitur lana, aut decoquitur vel recipitur aliquid, Germ. Ein Kessel, Virgilius etiam Lib. 3. Aeneid. v. 92. et Lib. 6. v. 347. tripodem illum, in quo Phoebates sedentes oracula reddebant, hoc nomine appellat.

COSSIS

is, i. e. culofqo/ros2, vermis ligna erodens, corrupte dicitur pro cossus, i, auctore Festo.

† Apud Plinium L. 30. c. 13. pro cosses, ut quidam legunt, et quod invenitur in vereri editione Parmensi 1476, monent alii, in veteri codice legi, cossi: et ita alias Plinius, scil. L. 11. c. 33. et L. 17. c. 24; nee usquam alibi cosses reperias. Voss. de Vit. 59. Berrich. Cogit. 28.

CRAPULATUS

a, um, berauscht, quasi a crapulor, ari, quod tamen Deponens nusquam reperitur, Vulgatus Bibliorum Interpres: Lat. dixeris, crapula gravatus ex vino intemperaentius hausto; qui crapula laborat; qui ex nimio potu vini vel cerevisiae dolore capitis laborat, vel etiam desipit. Voss. de Vit. 59. Borrich. Cogit. 28.

CRASSARE Optat

Milevitanus, Apuleius, et Ammianus Marcellinus: praestat, crassum facere; crassum reddere. Borrich. Animadvers. 77. Voss. de Vit. 697.

CRASSITIES Apuleius

Plautus, Caesar, Cicero, Plinius, et alii habent, crassitudo. Schor. Thes. Cic. Borrich. Cogitat. 77.

CREATURA scriptoribus Ecclesiasticis

et Theologis tritissimum, et in argumento Theologico haud repudiandum: expressum enim ita ab ipsis est Graecum h( kti=eis2. Latine dixeris, res creata; res condita; vel pro argumento, rerum natura, rerum immensitas, rerum universitas.


page 491, image: s0294

* Creator autem Cicero, et creatrix Lucretius et Silius habent.

Creatura Synecdochice in sacris ponitur pro homine, quae loquendi ratio more Hebraeo usurpatur, Marc. 16, 15. et Coloss. 1, 13. Goclen. Silv. 14. Voss. de Vit. 417. Borrich. Cogit. 28. Cell. Antib. 25. C. P. 260.

CREDENTIA

ae, Substantive, Vocabulum medii aevi, et notat id, quod demonstrat, ac fidem facit. Cicero et Plinius pro eo dixit adsertio; de quo tamen vide infra Sect. 2.

* Itaque litteras adsertorias malit Vossius, quam litteras credentiae; prout vocant eas, quibus magistratus pro sibi subdito facit fidem; ut quas legato praebet, quo ostendat, ei deberi audientiam. Voss. de Vit. 418.

CREDENTIARIUS

Ein Credenzer, der aen grosser Herren Tafel die Speise und Trank kostet, barbarum: dic pro eo cum Suetonio Claud. c. 44. praegustator.

* Curt. L. 10. c. 4: potum et cibum praegustare, Credenzen.

CREDULITAS pro fide Christiana

apud scriptores Ecclesiasticos v. g. Prudentium et Salvianum reperitur.

* Sed Latinis in vitio ponitur; credulitas enim Ciceroni est credendi facilitas, qua quis temere omnia credit. Cell. C. P. 267.

CRIMINALIS

e, Criminel, Das des Todes werth ist, in Codice occurrit: Cicero et optimus quisque pro eo habet, capitalis; Poetae, morte piandus.

* Curt. L. 6. c. 8: De capitalibus rebus, vetusto Macedonum modo, inquirebat exercitus. Cic. Verr. 4. c. 39. capitali supplicio aliquem adficere, Einen am Leben bestraffen. Id. Brut. c. 16. in iudicium capitis vocare aliquem. s. quemadmodum Livius L. 2. c. 52. et alibi loquitur, anquirere aliquem capitis l. capite, Einen auf Leib und Leben anklagen.

Causa criminalis lege 15. Cod. de Quaest. opponitur causae pecuniariae.

CRINOSUS barbarum

veteres dicunt, crinitus; dixeris etiam, multo crine obductus; multo crine vestitus. Voss. de Vit. 418.

* Poetis etiam frequens est crinalis, e, i. e. ad crines pertinens l. crines habens v. g. acus crinalis l. crinale Subst. Eine Haarnadel.

CRUMINISECA

correpte, Ein Beutelschneider, barbarum: pro eo Plautus Trin. A. 4. Sc. 2. sector zonarius' ICti l. 7. p. de Extraord. Crim. saccutarius, qui tamen Ascon. Pedian.


page 492

Comment. in Cic. Orat. in Anton. et Catil. est etiam fur pecuniae publicae.

CUCULLA

ae, Genere feminino, Declinatione primâ, i. e. vestis Monastica exterior ad modum togae, scriptorum Ecclesiasticorum est, Hieronymi, Ambrosii, Paullini, aliorumque.

* Veteres Romani dixerunt genere Masculino cucullus, i; quo tamen haud notarunt eiusmodi vestem fluentem et laxam; sed vulgare tegmen capitis; Eine Kappe, Eine Mutze.

CUPRUM

Kupfer, aeneae aetatis est, et apud antiquiorem, quam Spartianum, vix reperitur: Plinio dicitur aes cyprium, vel a(plw=s2 cyprium. Voss. de Vit. 420. Borrich. Animadv. 80. Cell. C. P. 206.

CURATELA hodierni ICti

sed citra veterum auctoritatem, usurpant, eoque designant munus curatoris pupillorum; quod autem in Pandectis diserte vocatur curatoria, ae; et l. 30. p. §. de Excusationibus curatio, quod alias in genere significat fere administrationem.

* Auctoritatem curatoriae a magistratu nobis delatam, et publicis litteris confirmatam it. litteras curationis susceptae dixeris, quod vulgo dicunt Das Curatorium, oder das Zeugnis der Obrigkeit, dass einer zum Curatore uber die Unmundigen gerichtlich bestatiget sey.

CURIA

pro aula v. g. curia Romana, Der Pabstliche Hof, sequorum aetatum scriptores habent sind suffragio veterum; quibus curia est, quam vulgo vocant domum civicam, i. e. locum, ubi senaetus habetur, a cura dictum, eo quod Senatores ibi publicas curas gerant, Das Rathhaus.

CURIALIS pro aulico

similiter a sequiorum aetatum scriptoribus usurpatur: quemadmodum 10. Sarisburiensis libros suos, quibus aulicorum vanitates perstringit, de Nugis Curialium inscripsit. Voss. de Vit. 145. Sed et Ammianum Lib. 21. c. 12. et Lib. 22. c. 9. et Symmachum Lib. 9. Ep. 10. et Lib. 10. Ep. 48. nomine curialium intellexisse eos, quos hodie aulicos appellare sollemne est, ostendit Borrich. in Voss. 80.

* Plauto curiales sunt, qui eiusdem sunt curiae; ut tribules reliquis Latinis scriptoribus dicuntur, qui eiusdem sunt tribûs.

Homo praecipuae in aula dignationis, eleganter ad normam veterum dicitur purpuratus Germ. Ein Hofcavallier.


page 493, image: s0295

Ab hoc Adiectivo curialis Neutrum Plurale

CURIALIA

quod perperam in vulgari loquendi usu increbuit, et citra ullius idonei scriptoris testimonium significare debet formulas loquendi, vel caerimonias in aulis Principum usurpari solitas: item Adverbium

CURIALITER

i. e. more aulicorum; quod ad barbarorum insulas deportandum iubet Voss. de Vit. 800.

CURSORIE

apud neminem proborum scriptorum reperias: rectius dixeris cum veteribus, curisim: cursim strictimque. Cell. C. P. 353.

* Adiectivum cursorius exstat ap. Sidonium L. 1. Ep. 5. v. g. navis cursoria, Ein logdschiff.

Latine dixeris, cursim aliquid attingere, Eine Sache cursorie durchgehen, Plin. Lib. 1. Ep. 20; percurrere aliquid breviter, Cicero; haec abs te breviter de arte decursa sunt, idem; breviter strictimque aliquid dicere, idem; festinanti oculo aliquid percurrere; cursim transire libros, Gell. Lib. 9. c. 4.

CURVITAS barbarum

Plinius, Ovidius, Vitruvius, pro eo habent curvatura; Cicero, Plinius, alii, aduncitas. v. g. curvaturae rotae, Die Felgen; foramen babet curvaturam molliter circumactam; aduncitate rostrorum cibum capiunt quaedam animalia. Columella etiam habet curvatio; et Silius curvamen.

CYCLOPAEDIA

pro encyclopaedia i. e. omnium bonarum artium societate et cognatione, scribitur a quibusdam eruditis; se perperam et ex ingenii luxuria. Voss. de Vit. 421. Borrich. Cogit. 28.

D.

DAPIFER

satis quidem a)nalo/gw formatum, et in publicis negotiis ac titulorum pompa haud repudiandum; veteres tamen ignorant. Si Latinitate opus est, appellabitur, dapes deferens. Voss. de Vit. 422. Borrich. Cogit. 28. Cell. Antib. 25. C. P. 353.

* Hinc etiam Archi-Dapifer; quo de supra ad Voc. Archi-Dux.

DAPSILITAS

i. e. liberalitas, largitas, abundantia, ad barbaros, unde est, relegandum. Voss. de Vit. 422. Borrich. Cogit. 28.

* Adiectivum dapsilis est apud Plautum et Columellam v. g. dapsilis proventus, Ein


page 494

reiches Einkommen; dapfiles sumptus facere, Ansehnliche Kosten verwenden.

DEARMARE Apuleius habet

Participium autem dearmatus apud Livium Lib. 4. c. 10. exsatat: pro illo veteres, exarmare; armis exuere.

DEASTER

i. e. idolum seu deus fictus et commenticius, ex ligno vel lapide formatus, Vocabulum fictum a Castellione, cuius auctoritate tantopere increbuit. Goclen. Obs. 19. Conf. infra Philosophaster.

† Huius generis est Ciceronis 5. Tuscul. c. 40. pr. surdaster, et Apuleii Lib. 1. Metamorph. post initium p. 104. palliastrum i. e. pallium sordidum et lacerum, Eine alte elende Hulle. Integra verba sie habent: Humi sedebat, scissili palliastre semiamictus; ubi Phil. Beroaldus in Commentario observat, tali modo inclinatas voces modo diminutionem, modo imitationem indicare, prolatis hanc in rem exemplis.

DEAURATUS Vergoldet

Vulgatus Psalm. 45, 10: veteres, auratus, inauratus. Goclen. Silv. Barb. 14. Schor. de Phras. ad Voc. Inauratus.

† Pro deauratus allegant etiam verba Senecae ep. 76: Gladius, cui deauratus est baltheus. Sed locus hic non vacat mendi suspicione, quum alii legant auratus.

* Verbum deaurare occurrit in Cod. Theod. Leg. 1. de Fabricens.

Pro inaurare Suetonius Ner. c. 31. habet auro linere; et pro inauratus Petronius Satyrico p. 78. habet subauratus. Habebat, inquiens, in minime digito annulum grandene subaurstum: cui ibidem opponitur totus aureus.

Dicunt etiam veteres, Aure incrustare, inducere, integere, obducere, operire, obtegere, superinducere, fucare, inbracteare.

DECALVARE Vegetius

Hieronymus, et Vulgatus Bibliorum Interpres: magis Latine dixeris, calvum facere; tondere caput; radere caput. Tondentur enim non tantum pecora, quod non nulli inculcant, sed etiam homines. Voss. de Vit. 699. Borrich. Animadv. in Voss. 81.

DECANUS Vegetius habet

veteres tantummodo usurparunt Decurio. Voss. de Vit. 422. Borrich. Cogit. 28.

† Apud Vegetium tamen decanus et decurio differunt. Decanus nempe eidem notat eum, qui decum militihus praest, Einen Corporal. Erant decani, inquit L. 2. c. 8, denis militibus praepositi. Decuris autem notat eidem eum, qui 32 equitibus praeest. Habet, inquit L. 2. c. 14, unu turma equites


page 495, image: s0296

XXXII. Huic qui praeest, decurio nominatur.

Sed has notiones differentes Vegetium fecisse arbitramur vel ex ingenio, vel ex pravâ loquendi sui temporis consuetudine. Festus sane et Nonius c. 12. n. 7. Decuriones a numero, cui in militia praeerant, dictos existimant.

* Decani vox ex militia in coenobia transducta est: nam novem semper hominibus decimus praeerat, qui Decanus inde appellatus; de quo hieronymus et Augustinus de Moribus Cathol. Eccl. cap. 31: quod munus deinde pro collegiorum sacrorum dignitate mox splendidius, mox vilioris notae factum est, nec numerum decumanum semper respicit. Inde in Academias etiam devenit, ubi dignitas ambulatoria est, et singulis quattuor ordinibus, seu, ut vulge dicunt, Facultatibus convenit.

Decurionis vox iam tum apud veteres Romanos similiter extra militiam progressa est, et decuriones vocati sunt etiam, qui per provincias in coloniis Romanis et municipits consulebant in publicum, et loco Senatorum erant, Sie waren der Colonisten RAthsherren, und vorgesetzte Obrigkeit. Nomen inde factum volunt, quod initio, quum coloniae deducerentur, decima pars eorum, qui ducerentur, consilii publici gratiâ conscribi solita sit. Hinc verus Interpres Marci c. 15. v. 43. et Lucae cap. 23. v. 50. quem Evangelista boleuth\n vocat, decurionem recte et Latine reddidit. Et vero buleutarum vox pro decurionibus etiam apud Plinium legitur L. 10. Ep. 49.

Quin extra militiam curiamque Senatorum etiam illi Decuriones dicebantur, quialiis omnino praeessent, Personen, so uberhaupt ondern vorgesetzt sind. Ita Suetonius Domit. cap. 17. Saturius Decurio cubiculariovum dicitur. Ubi tamen non is intelligendus, qui toti cubiculariorum corpori, sed parti praeest. Nam in uno corpore plures decuriones numerantur, ut Torrentius observat, qui et Decurionem lecticariorum in veteri inscriptione nominatim notat.

DECAPITARE

Enthaupten, verbum barbarum est: Latini, securi percutere caput; securi ferire caput; cervices resecare; caput amputare; demere caput gladio; abscindere caput cervicibus; abscindere cervicem. Voss. de Vit. 699.

DECEPTIOSUS

apud Ennodium 1. 7. et DECEPTORIUS apud Augustinum Ep. 255. ad Macrobium occurrit: veteres pro eo, fallax, veteratorius, insidiosus. Voss. de Vit. 423. Borrich. Cogit. 28.

DEFALCARE

i. e. desecare, falce amputare, Calepinus pro Latino ac probo habet, et Fabri Thes. ICtis tribuit.


page 496

Eruditi autem idoneam eius auctoritatem huc usque desiderant.

DEFLEXIO

Die Abweichung, prorsus non Latinum esse, censet Olaus Borrichius Cogit. 273. Contrarium autem apparet ex Macrobio in Somnio Scip. 1. 6: Ad laevam dextramque deflexio: ne quid dicam, quod etiam apud luvencum Lib. 4. v. 155. in Luc. 21. occurrat deflexio lucis. Vid. Kappius ad Iensium 92. 93. Rectius interim cum Columella et Valerio Maximo pro eo dixeris, deflexius.

DEFLORARE et DEVIRGINARE

verba medii aevi sunt, adeoque barbara: Lat. Stuprare, Constuprare, Stuprum inferre, Stuprum et corruptelam inferre alicui; Corrumpere, Vitiare, Comprimere, Ludificari virginem, Subigere, Violare aliquam, Inferre vim alicui.

DEGRADARE medii aevi est

Lat. de gradu dignitatis deicere; movere aliquem senatu; abrogare alicui munus; et pro degradare sacerdotem, dixeris Infula aliquem exuere, exaugurare, resecrare sacerdotem. Goclen. Silv. 17. Voss. de Vit. 700. Cell. Antib. 26.

DEHONESTARE

i. e. ignominiâ adficere, Treb. Pollio in Gallienum c. 16.

* Cohonestare autem Ciceronis; Dehonestamentum, Schmach, Unehre, Schande, Taciti, Iustini et Senecae est.

DEHONORARE posterioris aevi scriptores

Salvianus nominatim et Orosius: auctores classici, honore privare; dedecorare; contumeliâ adficere; famam alicuius adspergere maculâ. Cell. Antib. 56.

DEIFICARE barbarum

Lat. consecrare; in numerum deorum referre, in deorum coetn ac numero reponere, mortales homines in numerum deorum suscipere; in numerum deorum cooptare; inserere numero deorum. Voss. de Vit. 701.

* Deificus, Adiectivum, Tertullianus habet, qui Apolog. cap. 11. illum deum deisicum vocat, per quem gentiles credebant consecrationes fieri.

DEINTUS Cassiodorus

rectius, inde ab interiori. Cell. Antib. 244. C. P. 324. Conf. supra Abinvicem.

DEITAS

non antiquissimi usûs, nec nisi scriptorum Ecclesiasticorum est: Cicero, eiusque aequales habent, divinitas.

* Augustinus L. 7. de Civ. Dei, cap. 1. Hanc divinitatem, vel, ut sic dixerim, deitatem: nam et hoc verbo uti iam nostros non


page 497, image: s0297

piget, ut e Graeco expressius transferant, quod illi qeo/thta appellant. Hieronymus Ep. 57. ad Damasum: In tribus personis ditas una subsistit. Cell. C. P. 261.

DELINEATIO

Eine Abschattirung, Der erste Entwurf, Tertullianus adv. Valentinianos cap. 27: veteres, adumbratio; sciagraphia; s1kiagrafi/a; rudior rei descriptio seu repraesentatio; forma; figura et species v. g. figuram et speciem alicuius rei delineare vel depingere; primae lineae v. g. alicuius rei primas lineas ducere.

* Verbum autem delineare exstat apud Plinium L. 35. c. 10: Apelles arrepto carbone exstincto e foculo, imaginem in pariete delineavit.

DELUSIO barbarum

Cicero aliique veteres illusio. Borrich. Cogit. 273.

* Verbum deludere, Terentii et Propertii est.

DEMENTARE Apuleius

Cicero, infatuare.

* Reperitur etiam in Lactantie de Mort. Persecut. c. 7; ubi tamen 10. Columbo interprete, neutraliter et intransitive sumi, idemque esse debet, quod insanire, furiosum ac dementem esse.

DENIGRARE

in sensu translato pro attere alicuius famam; detrabere alicui; immutare aliquem alicui, Einen anschwarzen, non dum reperi apud idoneum scriptorem.

* Sensu proprio pro obfuscare nigrum facere, bene se habet.

DENTES pro radiis pectinis

fur die Zahne an den Kammen, perperam.

* Latine igitur dixeris: Pecten radiis rarioribus, Ein weiter Kamm; et Pecten radiis densioribus, Ein enger Kamm. Vid. 10. Ludov. Vivis Exercit. L. L. p. 13.

DEPILARE pro compilare

seu scripta aliorum expilare, Gelehrte Sachen auschreiben, und fur seine ausgeben, barbare.

* Ceterum non tantum depilatus Participium pro eo, qui est sine pilis, Latinum est; sed etiam Verbum depilare pro pilos evellere, Die Haare ausrauffen, est apud Apicium et Lucilium apud Nonium. Voss. de Vit. 701. Borrich. Animadv. 82.

DEPLORABILIS

v. g. deplorabilis aeger, barbarum, licet apud Medicorum filios increbuerit: dic pro eo cum Plinio Lib. 28. c. 17. deploratus aeger, deploratus phthisicus; vel cum Celfo Lib. 2. c. 6. in quo symptomata interitûs sive


page 498

mortis periculum ostendunt; in quo certae futurae mortis indicia sunt; desertus a Medicis; finitae vitae satis certas notas habens; in quo certa aliqua signa futurae mortis sunt; et Lib. 3. c. 27. cui insanabilis morbus est; vel cum Cic. Lib. 7. Attic. Ep. 23. aegrotus ac prope desperatus.

DEPRAEDICARE

Decompositum occurrens ap. Socratem Hist. Eccles. Lib. 1. cap. 13. et alios medii aevi scriptores, perquam etiam hodie omnium fere eruditorum sermone tritum, sed priscis inauditum, quibus praedicare sufficit, nec alio exemplo de et prae in uno verbo compositum est. Prasch. de Barbarism. 32. Cell. Antib. p. 29.

DEPRETIARE Tertullianus

Sidonius Apollinaris, Cyprianus, et Paullus ICtus: praestat, pretium minuere; de pretio minuere. Borrich. Defens. Voss. 272.

DEPROPE barbarum

dic, Cominus. Godec. 647.

DEPUTARE pro destinare

delegare, aevi Ciceroniani non est, sed novum et aetatis postremae, Marcobii videlicet, et Sulpitii Severi, nec non Vulgati Interpretis, qui non solum cum Dativo iungit, sed etiam cum Praepositione et Accusativo, v. g. deputaere aliquid alicui rei, Etwas wozu widmen; et deputare aliquid in alios sumptus, Etwas zu andern Kosten destiniren.

* Si purierem Latinitatem spectas, hoc Verbum significat

1. Amputare, resecare, Beschnieden; ut apud Catonem v. g. deputare vineam, Den Wein beschneiden.

2. Reputare, censere, aestimare; ut apud Ciceronem et Terentium v. g. deputare se quovis malo dignum; deputare secum vationes, Der Sache nachdenken; deputare aliquid im lucro.

Qui ergo

DEPUTATI vulgo dicuntur

hi nempe rectius dicendi erant delecti, delegati, oratores. Voss. de Vit. 156. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 150. Cell. C. P. 241.

DERISIO

Arnobius et Lactantius Lib. 4. c. 18: veteres, irrisio, ludibrium. Voss. de Vit. 425. Cell. Antib. 26. C. P. 353. Berrich. Cogit. 28. it. Defens. Voss. 273.

Quintiliano Lib. 6. c. 2. Senecae Praefat. Lib. 4. Excerpt. Controv. p. 444. et Phaedro Lib. 5. Fab. 7. v. 3. placuit derisus, ûs.


page 499, image: s0298

* Derideo, derisor et deridiculum probae notae sunt.

DESCENDENTES

pro posteris vel nepotibus, praeter usum veterum.

* Descendere probum verbum est; sed nusquam, quod scimus, in Participio absolute quidem posito huc transfertur.

DESERTUM

Singulare et Substantivum, apud scriptores Ecclesiasticos crebro legitur v. g. Tertullianum, Prudentium, Hieronymum; sed apud classicos non item: hi enim dicunt, locus desertus; locus vastus; locus incultus; solitudo; deserta solitudo.

Pluraliter vero deserta, usurpant Virgilius, Plinius, Curitius L. 5. c. 1. §. 5. Lib. 7. c. 4. §. 19. Lib. 9. c. 1. §. 13. et Solinus. Scilicet in Plurali subauditur loca, quod in Singulari non potest.

Huic etiam Plurali Adiectiva adiungunt, ut Substantivo, non solum Poetae e. g. Virgilius 3. Georg. v. 291. Parnassi deserta per ardua: sed soluti etiam sermonis auctores, e. g. Plinius Lib. 5. c. 4. deserta vasta; Solinus cap. 15. (al. 25.) immensa deserta; et cap. 50. de Seribus (al. 63.) longa deserta. Cell. Antib. 26. C. P. 400.

DESOLARE

v. g. urbem, arcem, cet. pro diruere, demoliri, evertere, delere, ad exitium vastitatemque vocare, non dicitur apud veteres.

* Est enim desolare idem, quod vastare; devastare; pervastare; solitudinem facere; ad solitudinem redigere; ad paucos redigere colonos deducere et necare. Sic dicimus desolare agros; loca desolata: desolatum magistro agmen; et desolata templa apud Plinium L. 10. Ep. 97. sunt inania, et cultoribus vacua; non diruta, non destructa. Voss. de Vit. 156. Titii Manud. 149. Cell. Antib. 153. C. P. 375. Borrich. Cogit. 28.

Sed

DESOLARI Deponentaliter

utrâque notione barbarum est, atque ita plane reiciendum. Voss. de Vit. 702.

DESOLATIO Salvianus

et Vulgatus Bibliorum Interpres, qui etiam dicit desolatorius: Latini, excidium, vastitas. Voss. de Vit. 425. Borrich. Cogit. 28. Cellar. Antib. 27. C. P. 301.

DESPERARE absolute

et notione intransitiva, pro animo cadere, dimittere animum, despondere animum, abicere spem, animo deficere, animo concidere, timide usurpem.

* Quod scimus, semper transitive sumitur v. g. desperare rebus suis; desperare honorem; desperare de solute sua. Confer, quae


page 500

in Parte Syntacitca de constructione huius verbi uberius dicuntur.

DETERIORARE et Passive DETERIORARI

Claudianus Mamertus, Symmachus et ICti recentiores: magis Latina, deterius facere; in deterius mutari; in peius sublabi; deterioris sortis fieri; de pretio huius rei aliquid minuitur, vel pretium huius rei minuitur. Goclen. Observ. 63. Voss. de Vit. 702. Cell. Antib. 27. C. P. 301.

DEVIARE Marcellino

Macrobio, Hieronymo, Ausonio et Symmacho haud infrequens: praestat, aberrare; aberrare a proposito; declinare a via et de via, deflectere a via et de via. Voss. de Vit. 100 et 702. Borrich. Cog. 28. Cell. Antib. 27. C. P. 207.

* Devius autem Adiectivum, unde hoc Verbum formatum videtur, notae est optimae probatissimaeque.

DEVOTE idoneo caret exemplo

notat vero vulgari usu idem fere, quod attente, flagrantissimo pietatis studio et amoris adfectu. Prasch. de Barb. 46.

* Comparativo autem devotius Ambrosius, et Superlativo devotissime non Ambrosius solum, sed etiam Lactantius et Augustinus utuntur. Fab.

DEVOTIO

vulgo est ardens et intenta pietas; quo sensu tamen Latinitatis cadentis est, et Aelio Lampridio, Vegetio, Solino, Lactantio et Hieronymo usurpatur.

* Optimis scriptoribus non nisi proprie sumitur pro octu consecrandi et devovendi. Sic dicebatur vel ipsa aurea aetate v. g. apud Ciceronem devotio Deciorum, devotio capitis sui. Borrich. Animadv. 85. Cell. C. P. 261.

DEVOTUS pro religiosus

pius, sanctus, in minus Latinis recensetur.

* At vero devotus

1. Proprie is erat, qui legiones auxiliaque bestium secum dîs manibus tellurique devovebat; Der sich dem Tode uberlieferte, nur damit die feindliche Macht auch mochte dem Verderben ubergeben werden.

2. Iulio Caesari L. 3. B. G. c. 22. devoti appellantur, qui se totos alicui dedunt, ut communibus cum eo fruantur commodis: atque hi apud Gallos Soldurii vocabantur; unde Solduriorum lege devotissimus, eum notat, qui cliens est, domine suo addictissimus.

3. Varroni, Ciceroni, Suetonio, Iuvenali devotus idem est, quod deditus, consecratus. Ita v. g. cliens patrone, litteratus studiis, miles Imperatori, immo exsecrabilis orco devotus est: sensu enim etiam odioso interdum ponitur; ita etiam dicuntur devota morti


page 501, image: s0299

pectora; devota quercus i. e. consecrata et destinata araris; numini Principis devotissimus; numini maiestatique Regis devotissimus; huiusmodi enim formulis adulabantur Romani suo Principi, libertate populo ablatâ.

Ad hunc autem postremum modum etiam sine offensione Latinitatis dici potest: homo Deo devotus; devotae mentes et marus, subaudi Deo, apud Arnobium et Firmicum; devota Deo fides, apud Lactantium; sacris devotus homo, apud Lucanum; devota Christo filia, apud Hieronymum; devota Deo Roma, apud Prudentium. Quando igitur absolute ponitur, per Ellipsin Dativus Deo I. similis notionis subaudiendus est. Goclen. Silv. 17. Voss. de Vit. 144. Berrich. Animadv. 84. Cell. C. P. 264. Prasch. de Barbarism. 46.

Devotior habet Trebell. Pollio: devotissimus non solum idem Pollio, Vopiscus, et Mamertus, sed etiam Suetonius. Borrich. Animadv. 86. 87.

DIACONISSA vocabulum Ecclesiasticum

quo nominatim Hieronymus et Vulgatus Bibliorum Interpres utitur: si res ita ferat aut postulet, Latine pro eo dixeris, femina, quae operam suam Ecclesiae addixit, vel aliter pro notione eius duplici. Cell. C. P. 264.

* Significat enim

1. Aliquando Diaconi uxorem, quae et Diacona dicitur, quemadmodum Episcopi uxor Episcopa, et Presbyteri Presbytera. Dicitur autem, eo scilicet tempore, quo haec nomenclatura cum clericorum caelibatu simul stetit, haec Diaconissa, non ideo, quod matrimonio iuncta sit Diacono, sed quod iuncta fuerit. Quum primum enim Diaconus sacris initiabatur in Ecclesia Latina, abstinere iubebatur matrimonii usu, et uxor postea honoris causa Diaconissa vel Diacona appellabatur.

2. Feminam viduam, aetate iam provectam, quae praecipue circa baptisteria mulierum pudori consuleret tempore nudationis, quum sacro fonte abluerentur; ingredientes in sacram aedem seminas suo quamque ordine rite consistere iuberet; alique caritatis officia praestaret erga captivos, peregre advenientes, aegrotantes, aliosque, qui ope earum indigebant.

† Origo Diaconissarum ex ipsa Ecclesia Apostolica deducitur. Rom. 16. v. 1. Clemens Alexand. Stromat. L. 3. Receptae fuerunt in Ecclesiam cum aliqua sollemnitate. Exspiravit earum munus saec. circiter VII. in Ecclesia Latina: in orientali autem diutius retentum, in qua quidem Saec. XII. adhuc quaedam apparent eius vestigia.

DICTERIUM pro dicto iocoso

suspectum: Sumitur enim in malam partem pro convicio, salse dicto, scommate,


page 502

Ein Stichelwort. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 108.

* Nimirum dicteria proprie dicebantur dicta, quae fundebant scurrae initio fabularum ad colligenda studia spectatorum. Quae quum essent pleraque cum sugillatione aliorum coniuncta, hoc vocabulum in maledicae procacitatis infamiam abiit. Vid. Scalig. ad Manil. Lib. 5. p. 390.

Cavolus ae Aquine Miscell. 30. multa heic in eamdem sententiam profert, et insuper ex Varrone erudite observat, dicterium etiam in scena veteri specimen quoddam, et praegustationem futuri cantûs notasse. Kappius ad Iensium 61.

DICTIONARIUM

Ein Worterbuch, vocabulum medii acvi est.

Grammatici, inquit VOSSIUS de Vit. 71, ipsi dictionaria inscribunt libros de vocum significationibus: aliis est dictionarius, subaudi liber; sicut dictionarium, subaudi volumen. Antiqui vero ignota sunt haec vocabula. Satius ergo sit, vel e)chghtika\ cum Graecis dicere: sic enim solent veteres appellare, quae iuniores vocitant lecika/: vel possis perifra/zein, ut P. Manutius Comment. ad Cic. Lib. 2. Attic. Ep. 1: Haaec, inquiens, ex eorum libris, qui dictionum sensa colligerunt, cuivis licet petere. Conf. Cael. Curio in Praef. Fori Rom. p. 4.

DIESCIT

Es wird Tag, Es fanget an zu tagen, amant infimae aetatis Poetae, quos nominatim laudat Barch. ad Briton. p. 495: dic, lucescit; dilucescit; dies appetit; dies illuxit; prima die; cum prima luce, Ter. Adelph. A. 5. Sc. 3; prima luce, Liv. Lib. 42. c. 64; ubi illuxit, idem Lib. 2. c. 65; primo mane, it. inter solis ortum, Iustin. Lib. 1. c. 10. §. 4; dies exoritur, Lucan. clarum mane intrat fenestras, Iuvenal.; aurora diem reducit, Virg.; alhente caelo; albescente caelo, Iul. Caes. Voss. de Vit. 704. Borrich. Cogit. 28. Cell. Antib. 28. C. P. 353.

DIETIM Adverbium putidum

aucotres classici, quottidie; in dies singulos; singulis, quotquot eunt, diebus. Voss. de Vit. 108. Goclen. Obs. 15. Silv. 18. Sciopp. de Stil. Hist. 224. Borrich. Cogit. 28. Cell. Antib. 28. C. P. 153.

DIFFAMARE

Apuleius Lib. 1. Miles.: veteres pro eo, infamare; famam violare; famae vel de fama alicuius detrabere; obterere alicuius laudes; crimina serere in aliquem; procaci ssime alicuius memoriae illudere; differre aliquem rumoribus per totam urbem; infamiâ


page 503, image: s0300

aliquem adspergere; infamiam alicui inurere; sugillare alicuius famam; laedere alicuius existimationem.

† In bonam etiam partem Augustinus hoc verbo usus est, de Moribus Ecclesiae Catholicae c. 14. pro celebrave.

* Participium autem diffamatus optimae notae est, occurrens apud Tacitum et Ovidum.

DIFFAMATORIUS

v. g. libellus Ein Passquil, barbarum: dic cum Sueton. et Tacito criminosus libellus; famosus libellus; probrosa carmina; cum Horatio, criminosi Iambi; cum Seneca, contumeliosi libelli.

DIFFICULTARE

verbum Historicis medii aevi relinquendum: Lat. difficultatem adferre; difficilem se praebere in aliquo negotio; propter aliqua, quae scrupulum iniciant, moras nectere, nec facile adsentiri. Voss. de Vit. 704.

* Derivarunt a Substantivo difficultas, quod optimae notae est.

DIFFIDER

pro non habere fidem alicui, Einem keinen Glauben zustellen, iemandes Worten wenig oder nichts traven, suspectum.

* Quod scimus, diffidere apud veteres semper notat idem, quod parum fidere, Schlecht Vertranen wozu haben; it. desperare de aliqua re, Woran verzagen. v. g. Cic. Graviter aeger fui, ut omnes Medici diffiderent; diffidere et desperare rebus suis; sibi diffidere, An seinen eigenen Kraften verzagen; eloquentiam se adsequi posse diffidit. Schor. Phras.

Diffidentia igitur opponitur fidentiae; non credulitati. Cic. 2. Invent. c. 54.

DIGERIES

a digero formatum: ficut a congero congeries; et occurrit apud Macrobium.

Notat autem illud hominis studium, quo confusa secernimus, et quodque in suum locum distribuimus et ordinamus.

Velleius Paterculus Lib. 2. c. 53. et Plinius Lib. 18. c. 25. pro eo dicunt digestio. Hoc enim vocabulum, praeterquam quod in Medicorum scholis praeparationem ad concoquendum notat, hunc ipsum etiam significatum sustinet. Voss. de Vit. 427. Borrich. Animadv. 88.

DIGLADIABILIS

e, i. e. per puguas etiam expetendum, vel cuius causa gladiis rem gerere operae pretium sit, Prudentius habet kaqhm. 3. v. 147. Voss. de Vit. 427. Borrich. Cogit. 18.

DIGNANTER

Wurdiglich, item Gutig und gnadiglich, aevi posterioris


page 504

est, occurrens apud Vopiscum, Symmachum, Sidon. Apollinarem, Hieronymum, aliosque horum aequales: Latin. digne; it. aequo animo. Voss. de Vit. 801. Borrich. Animadv. 88. Cell. C. P. 207.

* Hinc pro loquentem me dignanter audite, cum elegantioribus dicendum aedite verba men attente bonâque cum ventâ; audite loquentem aequo animo. Et pro dignanter munusculum accipere dicendum potius, Hilari fionte, aequo animo munusculum accipere: Munusculum aequi bonique consulere.

DIMETITUS aliqui Ciceroni tribuunt

ubi tamen accuratiores libri habent dimetatus. A dimetior autem est dimensus; non dimetitus. Voss. de Vit. 105. Borrich. Adv. Sciopp. 273. Goclen. Obs. 25.

DIMINUTIVUS Tertull

Apol. c. 32: veteres Latini contenti erant tw=| diminutus.

Hinc quae Grammatici Diminutiva, haec elegantiae studiosiores diminuta vel deminuta, aut Graece u(pokoristika\ vocant.

DIRECTOR

v. g. Te duce et directore, Unter deiner Direction, suspectum; Cic. Tu eris omnium moderator consiliorum meorum. Idem Rector et moderator et tamquam architectus tanti operis.

* Dirigo, Directus, Directe et Directo Adv. bonae notae sunt. Directio Quintiliani; Directura Vitruvii est.

DISCANTUS vocabulum Italicum

Latine dixeris, vox acuta; cui opponitur vox gravis, Der Bass: vid. Cic. de Nat. Deor. L. 2. c. 58: item vox canora vel sonus acutior.

Pueri canoram vocem habentes, Die Discantisten, a Vitruvio Lib. 8. Arch. cap. 4. vocantur catlastri: quam vocem ei restituit Turnebus Addvers. L. 24. c. 7. pro eo, quod vulgo catastos l. cala sastros legebant.

DISCEPTATOR

non est disputator aut litigator, sed apud Ciceronem et optimos quosque semper rei sententiaeque moderator, quem barbare dicunt mediatorem, Gallice un mediateur, Germanice Einen Mittler, Einen Schiedsmann.

* Livius L. 35. c. 45: Reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum pop. Rom. essent. utendum censebat. Ulpianus Leg. 3. §. Tametsi p. de Arbitris: Quoniom non debeant decipi, qui eum quasi virum bonum disceptatorem inter se elegerunt. Conf. Schor. de Phras.

Nec Verbum disceptare aliâ notione explicandum videtur v. g. Cic. Tusc. 4. c. 3. disceptare controversiam, Eine Sache entscheiden: L. 4. Ep. 4. armis de iure publico


page 505, image: s0301

disceptare, Die gemeine Gerechtsame mit dem Schwerte entscheiden; Caes. B. C. L. 3. c. 107. disceptare armis de controversiis, Streitige Handel mit dem Schwerte entscheiden; Cic. pro Deior. pr. di ceptare causam, Eine Sache erortern und entscheiden.

DISCIPLINARE

suspectum: Lat. disciplinae severitate in aliquem animadvertere; aliquem castigare. Voss. de Vit. 705.

* In Participio disciplinatus i. e. bonis moribus disciplinae beneficio praeditus, quod exstat apud Alcimum Avitum L. 4. v. 46. praesidium habet nullum: multa enim dantur Participia, quorum nullum in omni Latio datur Verbum. Ita v. g. apud Tacitum ocurrit incelebratus; nec tamen verbum incelebro inde confici potest.

Comparativus disciplinatior exstat apud Tertullianum: sed Adverbium disciplinate huc usque sine qualicumque cuiuspiam suffragio mansit, in vitiosis culbans. Voss. de Vit. 428. Borrich. Animad. 88.

DISCONVENIENS

Lactantius de Ira Dei cap. 3: veteres, inconveniens; alienus ab instituto; non consentaneus; incongruens; minus congruens.

DISCONVENDSIENTIA

Tertullianus habet: Sed

DISCORDANTIA

plane barbarum est: pro utroque veteres, inconveniens ratio; discrepantia: discordia; ratio discors. Voss. de Vit. 428. Borrich. Cogit. 28.

DISCORDITER

sine auctoritate dicitur: Latini pro eo, discordibus animis.

* Concorditer Plauti et Suetonii est: imino nec ipse Cicero concordissime refugit. Voss. de Vit. 801. Borrich. Cogit. 28. Stephan. Expostul. 280. Fab. Thes.

Discors, discordia, discordare, probae notae sunt. Discordiosus occurrit ap. Sallust. B. Iug. c. 66.

DISCRETUS

pro modesto, seu eo, qui rerum momenta observat; qui cuncta prudenter discernit; seu qui est e)pieikh\s2; qui epiei/keian exercet; qui de suo iure remittit, barbare: quemadmodum etiam hâc notione discrete et discretio; item indiscretus pro impudente, et indiscrete pro impudenter, et indiscretio pro rusticitate et malitiâ eodem passu ambulant.

* Discretus antiquis semper Passive accipitur, et est divisus, separatus, distinctus; quam notionem omnia modo dicta inde derivata similiter habent: quamvis discretio non nisi sequioris aetatis scriptores v. g.


page 506

Augustinu, Prudentium et Avienum pro auctoribus agnoscat. Voss. de Vit. 145. Goclen. Probl. 104. Sciopp. de Stil. Hist. 139. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 122. Cell. Antib. 154. C. P. 375.

† Etiam Scioppius in Infamia Famiani p. 212. et seqq. observat, Ciceronem proeo, quod discretionem non nulli hodie notione barbarâ vocant, delectum et discrimen; Ulpianum vero ingenium dixisse. Verba ICti Leg. 9. §. 4. p. de Offic. Procons. ista sunt: Circa advocatos patientem esse oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur: cum ingenio i. e. cum discretione, ut loquerentur hodie non nulli.

DISCURRERE

pro dissere, discuriren, nemo, praeter Ammianum Marcellinum, dixit.

* Discursus hac notione; scil. pro sermone seu dissertatione, plane barbarum est, id est, sine ullius qualiscumque scriptoris suffragio.

Pro hac barbara notione verbi discurrendi, veteres etiam dicunt disputaree v. g. neque vero haec a me ita disputantur, Gleichwohl discurire ich dieses nicht zu dem Ende, dahin aber ziele ich gleichwohl mit meinem Discurse nicht.

Vorstius de Lat. Mer. Susp. 103. putat, Marcellinum, utpote natione Graecum, quum sciret, Greaecum dielqei=n tali significatione usurpari, Latinum quoque discurrere et discursus eâdem significatione sumi posse credidisse.

* Ceteroqui discurrera et discursus propriâ significatione, nempe pro ultro citroque currere s. concursare, nota et proba sunt. Cell. Antib. 155. C. P. 325.

DISPARERE

Lactantius: veteres, evanescere; oculis subduci; Liv. Lib. 1. c. 16. sublimis abiit, Er ist in der dLuft verschwunden.

DISPARITAS

barbarum: Latini, dispar ratio; dissimilitudo; diversitas; Gellius, disparilitas.

* Dispar, Disparilis, Dispariliter, Disparatus, Ciceronis sunt ac Varronis.

DISPENSARE

pro legibus solvere; legis gratiam facere, vulgo quidem, sed perperam.

* Latinis est disponere, procurare, administrare, ordine distribuere. Atque hinc dispensatio notat administrationem, oeconomiam; dispensator autem oeconomum, procuratorem peni, ut Plautus loquitur, seu promum condum. Goclen. Silv. 10. Voss. de Vit. 156. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 156. C. P. 376.

DISSECTIO

V. g. corporis, vocabulum est, quo Anatomici hodie utuntur;


page 507, image: s0302

at sine antiquitatis suffragio. Celsus Praefat. Lib. 1. et Lib. 2. c. 10. verbum incidere hâc in re usurpat; actum ipsum vero ibidem mortuorum lacerationem vocat: agit autem contra a)natoma\s2, quum status viventis ex vivo, non ex mortuo cognosci debeat. Atque alii etiam scriptores hoc in argumento non nisi verbo quodam utuntur. Ita quidem Cicero in Lucullo n. 122. Medici corpora aperucrunt, ut ea viderent, cet. Gellius Lib. 10. cap. 10. insecare et aperire humana corpora.

DISTRACTIO

pro venditione, in Pandectis occurrit: ubi etiam pro divortio ponitur. v. Fab.

* Pro separatione et disiundtione bene se habet. Cic. L. 3. Offic. c. 8: Non nobis cum tyrannis societas est, sed summa potius distractio. Plaut. Curcul. 2. 1. v. 22. distractio pulmonum.

Sic etiam

DISTRAHERE

pro vendere, ita passim Pandectae et ICti usurpare solent, ut proprium eorum verbum id videatur. Nemo autem melioribus linguae Latinae eaetatibus ita dixisse invenitur.

* Sed tamen de re particulatim vendendâ primum dixerunt Hadriani aevo Iustinus, Suetonius, et Tacitus Annal. 6. c. 17. §. 4. Hinc libri, vel aliae reculae, quae publicâ auctionis lege divenduntur, recte dicuntur distrahi.

Tandem etiam de quavis re, quae scindi, et separatim vendi non potest, Apuleius usurpavit: quae notio dehinc ap. ICtos increbuit. Sciopp. Infam. Fam. 188. de Stil. Hist. 233. Cell. C. P. 402.

Ceterum pro divellere, segregare, eius usûs apud Latinos veteres est, quem nemo nescit.

DISTRICTUS

Substantivum, pro territorio, certo quodam terrae tractu, videtur primum innotuisse per seriptores feudales et Monachos. A tractu fortasse ductum est. Cell. Antib. 28.

† Longius petita videtur Etymologia, quâ Fresnrus et ICti districtum ita dici putant, quod intra eum homines distringantur, vel domini vasallos suos in eo possint distringere. Nobis districtus idem videtur esse, ac certis finibus suis dilatus ager.

* Districtus, Adiectivum, bonae notae est. v. g. gladius districtus, Ein blosser Degen; districta bacca, Eine abgepfluckte Beere; didstrictior accusator, Ein scharfer Anklager, qui levi opponitur; fic habeto, numquam me a causis et iudiciis destrictiorem fuisse h. e. occupatiorem, Mehr beschaftiget; sollicitudine


page 508

districtus, Der fur Bekummerniss nirgend worzu kommen kann.

DISUNIRE

Arnobius Lib. 3. p. 116: veteres pro eo, solvere, dissolvere, disiungere, dissipare.

* Neque etiam simplex unire, ius civitatis Romanae habet. Occurrit tamen apud Tertullionuin de Anima cap. 17. et Sulpicium Severum Hist. Sacr. L. 2. cap. 43. Antiquior auctoritas forte non suppetit.

DITIO

pro regione, provincia, seu parte terrarum, Metonymice quidem, sed citra suffragium veterum, et propterea minus recte usurpatur.

* Significat autem potestatem, iurisdictionem seu imperium v. g. ditionis suae facere regionem; ditioni suae adicere regionem; in ditionem venire; in ditione ac potestate alicuiur esse; sub imperium ditionemque alicuius cadere; nutu alicuius ac ditione gubernari; ditione ac numine deorum res gerunt; redigere in ditionem suam populum, Ein Volk unter seine Bothmassigkeit bringen; Silius L: 7. v. 506. dicit, ditione carere virtutem i. e. potestate, iure, imperio.

Ditio privatorum etiam est potestas; quod' vulgo omnino ignoratur. V. Schorum in Phras. Sciopp. de Stil. Hist. 190. 210. 222. Vost. de Lat. Mer. Susp. 106. Cell. Antib. 157. C. P. 376.

Diomedes, Priscianus, et plerique omnes Grammatici negant, Nominativum et Vocativum eius exstare, et tantum per quattuor Casus declinari hoc Nomen.

DIVERSIMODE

minus probum: Lat. multifariam, dissimiliter, varie, non uno modo, non pari modo, diverse, diversa quadam ratione, alio atque alio modo. Voss. de Vit. 801. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 29. C. P. 353. Valla in Raudens.

* Adiectivum diverfimodus, eiusdem notae videtur esse.

DIVINATIOR

Ein Wahrsager, exstat apud Firmicum: magis Latine dixeris, divinans; divinus vates; coniector; hariolus; augur.

* Divinatio autem, et divinare, bonae notae sunt. Femininum divinatrix habet Tertullianus. Voss. de Vit. 429. Borrich. Cogit. 29.

DIVISIBILIS

i. e. qui dividi potest, a Vossio, aliisque censoribus repudiatur.

* Sed indivisiblis apud Tertullianum de Anima c. 51. et Diomedem Lib. 2. cap. de littera reperitur, verbis, ut apparet, Scauri, antiqui sub Hadriani imperio Grammatici.


page 509, image: s0303

Tutius tamen cum Cicerone loquimur, qui dividuum et individuum vocat, quod vulgo est divisibile et indivisibile. De Univers. cap. 7: Ex materia, inquit, quac individua est, et quae semper uniusmodi suique similis; et ex ea, quae corporibus dividua gignitur, tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae, et quod alterius: idque interiecit inter individuum, atque id, quod dividuum esset in corpore. Voss. de Vit. 429. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 50. C. P. 407.

* Tertullianus l. c. etiam habet Adverbium indivifibiliter.

DIVISIM

barbarum: Gellius pro eo habet divise. Voss. de Vit. 429. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 29. C. P. 353. seq.

† Sunt, qui substituunt egregie Latina, separatim, seorsum. At vero separatim et seorsum, proprie opponitur tw=| communiter, notatque idem, quod remotis arbitris, me solo spectato, v. g. separatim quisque hac de re apud me dicet; Cic. Nihil ei accidet separatim a reliquis: divise autem opponitur tw=| coniuncte, v. g. In primis rectius scribitur divise, quam coniuncte.

DIURNALIS

i. e. quod unius diei spatio continetur, barbarum: Lat. diurnus, v. g. impus diurnum. Voss. de Vit. 429.

DIVUS

aliter vulgo hodie, atque apue veteres usurpatur.

Minus enim recte vocant divos

1. Defunctorum eos, quos sanctorum ac beatorum in numero esse convenit. v. g. Divus Paulus; Divus Augustinus.

2. Caesares defunctos, non minus malos, quam bonos v. g. Divus Nero. Tantummodo enim laudatiores Caesarum Romanorum olim, vitâ functi, post consecrationem Divi appellabantur ob fingularia in rem publicam merita; mali autem non item, nisi interdum per vim aut adulationem.

3. Caesares, qui supersunt v. g. Divus Carolus VII. GOCLENIUS Observat. p. 330: Divi sunt, inquit, qui ex hominibus fiunt, non tamen antequam extremum vitae diem morte confecerint. Bassianus Caracalla de fratre, quem occiderat, pronuntiabat ita: Sit divus; modo non sit vivus! quamquam, crescente in dies adulatione, multis Imperatoribus Romanorum adhuc vivis haec appellatio tributa est.


page 510

* Contra Romanis divi sunt vocati

1. Qui semper in caelis egissent v. g. divus Iuppiter; diva Inno.

2. Qui ex hominibus, morte obitâ, caelo erant locati: unde tamen colligit Borrichius Animadv. in Voss. p. 89, eos etiam, quos Romana Ecclesia a morte consecrat, divos appellari posse; quicum vero alii non faciunt. Inter alios Georgius Cassander in illas formulas, Divus Paullus, Divus Nicolaus, cet. acriter invectus est, quod perversâ gentilium imitatione susceptae sint. Cell. C. P. 241.

Ceterum notandum, divus antiquis fuisse non Adiectivum, sed Substantivum, quod Epitheta indicant v. g. aequorei divi; diva potens Cypri. Opponit Borrichius Analect. 59. Catulli divos penates, vel. ut alii legunt, divos parentes. Sed respondetur, divos penates per Appositionem dici, ut diva mater, diva Iuno, divus Traianus. Prudentius demum, et Alcimus Avitus eo, ut Adiectivo, usi leguntur.

† Dubium tandem non est, vel ipso Cicerone Orat. §. 153. nobis suffragante, quin divi sint ex dii, interiecto Digammâ Aeolico: adeoque certum est, divum et deum non magis distingui, quam oleam et olivam, oleum et olivum: quamquam apud antiquos inter utrumque magnum saepe discrimen fuisse, moneat Borrichius adversus Sciopp. p. 274.

Cl. Paul. Dan. Longolius in Actis Erud. publ. Lipsiae Cal. Aprilis 1731. p. 183. ita in hunc locum commentatur contra me: Minus recte, inquit, censet noster, vocari divos defunctorum eos, quos sanctorum ac beatorum in numero esse convenit. Sed ego in omnia alia discedo. Originem quidem td divus debet incunabulis superstitiosis: eo tamen res tota haud conficitur, quin usûs ratio habeatur. Hunc si consulimus, liquido apparebit, non heri aut nudius tertius morem invaluisse quod divi dicti fuerint, quos sanctorum ac beatorum in numero esse convenit. Quae ratio, cur Constantinum eiusque in imperio successores post mortem divos vocaverint? Quia consecrati? Nihil minus. Foret hoc contra Christianas doctrinas, quibus tamen nomen suum dederant. Nec etiam est videre, quibus olim in consecratione utebantur, superstitionis symbola, ut aquila, ara, alia; sed Christiana, ut in nummo Constantini, quadriga et brachium caelitus se exserens ad Constantinum attollendum; quae docte persecutus est nuper vir Clar. Io. Dan. Schoepfelinus in Diss. de Apotheosi cap. 2. p. 28. seq.. Addee Ez. Spanhemium ad Iulianum p. 67. et Anton. van Dale de Oraculis Diss. 1. p. 155. Si vero adhuc perseveres Christianis sacris hanc vocem interdicere; Borrichio tamen haud vertendum vitio, ita appellasse eos, quos Romana Ecclesia a morte consecrat. Exigua enim est differentia inter hanc et priscam illam consecrationem.


page 511, image: s0304

Recte quidem, Cl. Longoli! Ita nimirum haec disputari possunt in utramque partem. Utraque etiam sententia est probabilis; probabilior tamen et rectior mihi videbatur, quod tutior erat, quam tantopere oppugnas, ego autem, ut ex verbis meis constare existimo, nemini eorum, qui tecum in omnia alia discedunt, obtrudo; sed ipsemet indico, quo patrono niti possint, qui alteram sententiam amplecti cupiant.

DOCILIS

perperam dicitur, qui aptus est ad docendum, qui accommodatus est ad docendum.

* Discipulus est docilis; non praeceptor, qui est docibilis, ut scholiastes Prisciani ad L. 4. loquitur. Docibilis autem, inquit Valla L. 6. c. 27, vix invenitur, nisi apud Ecclosiasticos et id pro docilis. Habet tamen etiam hoc Adiectivum docibilis eâ notione, quam Prisciani scholiastes inculcat, nempe pro eo, qui facile asios docet, vel ipse Tertullianus: nam de Monogam. cap. 12. ita vertit, quod in Episcopi officio 2 Tim. 2, 24. Paulus posuit, verbum didaktds2, Germ. Lebrhaftig: ubi etiam Vulgatus hanc vocem habet; nequaquam autem per doctorem reddidit, ut Fabri Thesaurus existimat.

DOCILITER

Adverbium, i. e. intelligenter, apud Diomedem Grammaticum occurrit; sed apud bonos auctores non habetur. Voss. de Vit. 802. Borrich. Cogit. 29.

Henrici Stephani Expostul. 280. opinio est, veteres, quod docilis et indocilis dixerint, etiam dociliter et indociliter dixisse. Sed nolim, responder ei Vossius l. c. indulgere coniecturis saepe inanibus.

DOCILLIMUS

Superlativum, suspectum: dic pro eo, valde docilis.

* Comparativus autem docilior sat bene se habet. Voss. de Vit. 90. Sciopp. Grammat. Philos. 8. Sanctius in Minerva L. 1. 0. 11. Borrich. Cogit. 25. et 29.

DOCTORATUS

i. e. Doctoris dignitas, s. publici Doctoris honores et privilegia, vel pro argumento etiam actus ille sollemnior, quo quis more consueto in Academia Doctor renuntiatur, vocabulum est nove confctum.

Cic. L. 10. Fam. Ep. 6. habet, gradus dignitatis adipisci amplissimos. Hinc dixeris, amplissimum Doctoris gradum adipisic, Doctor werden.

* Dicunt et scribunt fere hodie, honores et privilegia doctoralia consequi. Bene haec locutio se habet, si pro doctoralia ponitur doctoris: doctoralis enim est Adiectivum, quod nullâ veterum auctoritate munitur.


page 512

DOCTRINALIS et DOGMATICUS

Ecclesiasticorum fere sunt, nisi quod hoc posterius occurrat etiam apud Ausonium, qui et Adiectivum didascalicus usurpat: Latini pro eo, quod ad doctrinam pertinet; quod habet didas1kali/an, Cicero; Gr. didaktiko/s2.

DOLORIFICUS

habet quidem Calepinus; sed sine auctoritate: Lat. dolorem adeferens; doldrem inurens. Steph. Expost. 21. Voss. de Vit. 431. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 30. C. P. 354.

DOLOROSUS

Vegetius Lib. 4. c. 22: veteres, maestus; dolens; dolore tabescens, Ter. Steph. Expost. 121. Voss. de Vit.431. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 30. C. P. 354.

DOMANIUM

ex Gallorum domaine, Ein Domain-Gut, barbarum: Lat. dixeris, possessiones, quae iure dominii Principis sunt. Voss. de Vit. 424.

DOMINATIO

pro provincia seu territorio, suspectum. Sciopp. in Strad. 56.

* Quod scimus, apud veteres notat non nisi, quod imperium s. dominatus, vel etiam tyrannis s. minime legitima imperii usurpatio: et quamvis suspecta notio per Metonymiam tolerari videatur psse; tamen sine suffragatione veterum fieri istud nequit.

DOMINICALIS

e, i. e. quod ad Christum, Dominum pertinet, it. quod in diem Dominicum seu festum incidit, Was zum Sonn - oder Feyertage geboret, v. g. Evangelium Dominicale; pericopa epistolica Dominicalis. Vocabulum Ecclesiasticum. Borrich. Cogitat. 29. Voss. de Vit. 432.

* Dominicus, a, um, similiter usu sacro increbuit pro eo, quod Christi est: stilo enim Biblio N. T. dominus kat) e)coxh\n notat Christum: v. g. dies Dominica, Der Sonntag, des Herrn Tag: in se autem spectatum intemeratae Latinitatis est, significans omnino id, quod domini est, quod ad dominum pertinet. v. g. Seneca Ep. 47. oibsonatores, quibus dominici palati subtilior notitia est, Einkaufer, die da am besten wissen, was ihren Herren schmakt.

Dominicalis medio aevo etiam extra Ecclesiae limites eâdem notione, quam dominicus apud probae notae scriptores habet, increbuit: id quod testantur ita tunc temporis dictae curiae dominicales, Die Dinghofe, ubi iudicia quotannis statis temporibus exercebantur, de quibus Schilterus IC. peculiari Dissertatione egit.

DOMINIUM

eodem modo sese habet, quo ditio et dominatio; de quibus paullo ante suis locis: similiter nempe


page 513, image: s0305

ponitur praeter usum veterum pro eo, quod domino subiectum est. Significat autem veteribus nihil aliud, nisi imperium, principatum, ditionem. Sciopp. in Strad. 99. de Stil. Hist. 117.

DOMINUS

nominibus virorum aut officiorum praepositu, cum indole veteris Latinitatis pugnat.

* Latinis enim significat

1. Proprie herum, seu eum, qui domui aut familiae praeest v. g. Cic. L. 1. Offic. c. 39: Non domo dominus; sed domino domuse honestanda est.

2. Possessorem v. g. Cic. pro Rosc. amplissimae pecuniae dominus.

3. Dominatorem seu Principem, uti Plinius, Praeses Bithyniae, in epistolis suis Traianum Imperatorem vocat dominum suum.

† Augustus sane Imp. se dominum appellari non passus est: domini enim appellationem, ut maledictum et opprobrium, tyrannis scilicet conveniens, semper exhorruit: Vid. Suetonium in eius Vita, cap. 53. ubi plura hac de re. Recusarunt etiam hunc titulum Tiberius, teste Tacito L. 2. et Suetonio in eius Vita cap. 27; et Alexander Severus, teste Lamptidio. Domitianus primus omnium, deinde Caligula, dominum se appellari passus est, non sine nota superbiae. Videatur Sueton. Domit. c. 13. it. Sext. Aurelius et Eutropius. Post haec tempora Saec. II. III. et seqq. non modo Impp. dicti Domini, sed etiam Imperatorum coniuges, filiae ac sorores, et tandem quaelibet mulieres honoratiores vocatae Dominae; quo de multa curiose congessit Aeg. Menagius in Amoenitatibus Iuris Civ. cap. 25.

Medio aevo apud Christianos kat) e)coxh\n non nisi Deum fuisse Dominum dictum; clericos vero, et homines insigniori dignitate praweditos e. g. Episcopos sine addita dignitatis nota, litterâ i eiectâ, domnos audiisse, testis est du Freine quae tamen contractio in Dommnus et Domna iam Saec. II. usurpata fuit. v. Ruhe Sp. Philol. 2. p. 17. Menag. p. 141.

Domini rerum crebro Imperatores et Reges vocitantur ab eiusdem medii aevi scriptoribus.

Vulgari illi notioni, quâ de praecipue heic agitur, quâ nempe Nominibus virorum aut officorum praeponitur, occasionem fortasse praebuit Romanorum consuetudo, qua obvios, si Nomen non succurrebat, dominos salutarunt, teste Seneca Ep. 3.

Constantinus M. primus fuisse existimatur, qui domini titulo usus est in nummis, publicisque inscriptionibus. Vid. Seldenum Part. 1. c. 4. de Titulis p. 58. Cell Antib. 159. C. P. 377. Confer Buchner de Commutata Rat. Dic. 203. et Auton. Guibertum in


page 514

Polyhistore; cui accedit Apologeticon, testimonia continens anctorum ethnicorum de christo, et iis, quae illius adventu et crucis tempore in caelo et terra mirabiliter facta sunt, recus. Hanoviae 1598.

DORMITURIO

Ich bin schlafrig, sine veterum suffragio: dic pro eo, dormito.

DOTALITIUM

apud ICtos recentioris aetatis increbuit: notat autem dotem, non quam uxor marito, sed quam maritus uxori, vi pristini Germanorum iuris, in solatium futurae viduitatis offert.

DUBIETAS

Eutropius, Marcellinus, Fulgentius et Claudianus Mamertus: veteres, dubitatio, ambiguitas. Goclen. Silv. 21. Voss. de Vit. 424. Cell. Antib. 109. C. P. 207. Borrich. Animadvers. 93.

DUBIUM

Substantive pro scrupulo. non probat Praschius de Barbarismis, pag. 30.

* Dubius, a, um, Adiectivum est, et si vel maxime id apud bonae notae scriptores a(plw=s2 ponitur, tamen semper Substantivum aliquod subauditur. Dicitur enim, esse in dubio, venire in dubium, vocare in dubium: sed intelligimus locum, vel negotium. Quare iungit Cicero, in dubium intertumque. Sine dubio, procul dubio, eodem recidunt. Non dabis certe extra has formulas exemplum aliquod aliud congruens.

Ridiculum magis est u(pokoristikdn dubiolum.

* Pro habere non nulla dubia, Latine dixeris fovere non nullos scrupulos, qui animum male habent; habere, quae animum huc atque illuc in diversa trahunt: et pro Solvere alicuius dubia, dixeris eximere alicui scrupulos, quos fluctuans dubitatio animo iniecit; quaestionem intricatam et ancipitem, quam quis nobis posuit, persolvere s. explicare dicendo; persolvere zh/thma alicuius; nodos alicuius solvere; Tacit. alicuius percontationi respondere, et tam magnae quaestionis pondus excipere.

DUCALIS

e, Adiectivum novum et barbarum, in vita autem negotiali et exercita, inque titulorum pompa non respuendum: in contextu sermonis purioris dixeris, Principalis; quod est Ducis; quod ad Ducem spectat, vel aliter pro argumento.

DUCATUS

pro regione Principis cuiusdam, Ein Herzogthum, novae significationis; et pro moneta aurea, usus sordidi atque plebeii, sed in vita civili inevitabilis est.

* At pro imperio seu publica administratione muneris, quod Dux sustinet, Curtii,


page 515, image: s0306

Suetonii, Flori, Iustini, Manilii est. Atque ita militiae proprie convenit: nimirum ut a Tribuno tribunatus; sic a Duce ducatus est. Ita v. g. ducatum sceleri praebere, apud Florum est idem, quod civilis belli ducem esse, Der Radelsfuhrer seyn.

† Quod notione certae cuiusdam notissimae omnibus monetae aureae increbuerit, inde est, quod Apuliae et Calabriae Duces primi omnium Principum id aureae monetae genus fieri fecerunt. Voss. de Vit. 434. Borrich. Animadv. 93.

DUCISSA

i. e. Dux Serenissima, Die Herzogin, sine auctoritate dicitur: neque necesse est, novum fingere vocabulum, quum Dux communis sit utrique sexui. Cicero: Quodsi natura nos tales genuisset, ut eam ipsam intueri, et perspicere, eademque optima duce, cversum vitae consicere possemus; haud erat sane, quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.

† Frustra obicitur Analogia in Sacerdotissa, quod in antiquis editionibus Gellii L. 10. c. 15. legitur, pro quo elegantius L. 13. c. 10. Sacerdos femina scriptum est. Praeterquam enim quod Analogia per se nihil probat, non opus erat Cellio novâ ptw/s1ei vocabuli Sacerdotissae, quum Et Sacerdos utriusque generis sit: unde etiam Stephanus, Thysius, Oiselius, Proustius. aliique suspectam illam vocem expunxerunt. Voss. de Vit. 66. et 435. Cell. Cur. P. 354. Borrich. Cogit. 29. Goclen. L. 1. Controv. et Schol. Grammat. 26.

DVELLUM

perperam hodie vulgo pro pugna singulari seu singulari certamine, ut Vopiscus, Sulp. Severus, et Eutropius vocant, sive pugna privata vel pugna unius cum uno. usurpatur; quasi sit a duo, et ipsius vi originis pugnam inter duos significet.

* Notandum autem est de hoc vocabulo:

1. Ciceronem, eiusque aequales prosaicos eo usos non esse; sed Plautum, et Horatium. Exstat etiam in veteri oratione, a Livio L. 1. c. 32. producta. Unde, quando hodie usurpatur, Archaice fere id fit.

2. Antiquissimis illis nil aliud fuisse, quam quod postea dixerunt bellum, teste ipso Cicerone et Quintiliano. Ita enim Cicero in Orat. Quid vero, inquit, licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et duis bis, sic Duellium cum, qui Poenos classe devicit, Bellium nominarunt, quum superiores semper appellati essent Duellii. Plauti etiam est duellator et ars duellica pro bellator et ars bellica. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 110. seqq. Cell. Antih. 160. C. P. 377.


page 516

DULCORARE

Susse machen, versussen, verbum occurrens apud Vulgatum Prov. 27. v. 9: Latini pro eo, dulcem reddere; edulcare. Voss. de Vit. 707.

DUPLEX

consona, quam vocant, non est littera, sed litterarum compendium. Quod qui subtilius, quam par sit, disputari putant, cogitent, saniorem Grammaticam nil aliud esse, nisi Philosophiam super sermone; eoque nomine Varronem recte dicere potuisse, se suos in re Grammatica libros non modo ad Aristophanis, hoc est, Grammatici, sed et ad Cleanthis, hoc est, Philosophi, lucernam elucubrasse. Et Iul. Caes. Scaliger Quintilianum non immerito reprehendit, quod Grammaticam fingat e quadrivio extra encyclopaediam. Quod quidem iudicium trahi praecise nolim ad huiusmodi leviora, et hunc ipsum locum, sed ad alia graviora, et quae in sublimioribus disciplinis magnum utilitatis fructum praestant, quorum sane in Grammatica seges fecundior est, quam ii, qui litterarum minus periti sunt, fortasse existiment.

DUPLICATURA

v. g. mediastini, saepti scroti, Das Zwerg-Netz, vocabulum artis est, quod in scholis Medicorum citra suffragium veterum increbuit: Celsus Lib. 7. c. 19. habet transversas membranas, quae inter summam mediamque tunicam sunt.

E.

EBULLARE

Aufwallen, aufsieden, brudeln, non satis tuto usurpatur, quamvis praesidium aliquod habere videatur in eo, quod dicimus in simplici non tantum bullire, sed etiam bullare.

† In loco Persii Sat. 2. v. 10. ubi malae mentis votum:

ô si
Ebullet patrui praeclarum funus!

id est, erumpat, subito veniat; alii pro ebullet legunt ebullit, quasi contractum ex ebnllierit seu ebulliat.

* Ebullire sine controversia probae notae est, et occurrit apud Ciceronem aliquoties.

† Allegari etiam pro eo solet Cato R. R. cap. 105: ubi ebullibit (Archaice pro ebulliet) vinum, ignem subducito. Sic libri Basileae et Coloniae impressi: at Iunta, Gryph. et Commelin. bullabit.

Usitatius cum Cicerone dixeris, effervescere v. g. aquae effervescunt, subditis ignibus, Das Wasser steht vor dem Sode.


page 517, image: s0307

ECCLESIASTICA et THEOLOGICA VOCABULA

seu quae Ecclesiae et Theologiae, tamquam propria, vindicantur, haud repudianda temere sunt, praesertim in argumento Theologico.

* Mechovius in Antiphila sua p. 146: Theologia arripere verba de foro non potest; sed utitur vocabulis sibi usitatis, incognitis aliis; neque quisquam haec adspernabitur. Item p. 147: De arcanis religionis nostrae, quorum usus communis non fuerit, cum religiosis loquendum est vocabulis privatis ac suis, licet abhorrere videantur ab omni politiore elegantia. In ceteris oratoria illa ornamenta cur non adiungamus? Neque enim Theologia se indignam iudicabit eleganti sermone, neque spernere quidquam potest, quod inter dona Dei haberi oportet.

Voigtius Praefatione Indici VI. praemissa: Postquam ea, quae Deus Hebraeo et Graeco sermone revelarat, Latine reddere et litteris prodere coepere Christiani, multa partim ad vim verborum melius exprimendam fingere coacti sunt vocabula, veteri Latio prorsus ignota, partim etiam antiquis novam subicere notionem. Quamquam vero ea in argumento sacro, pace Theologorum mutare non liceat, ob periculum, quod inde veritati imminet; in civili tamen eloquentia, quae pure Latina desiderat, vix iis locus erit. Itaque quae pro illis forte tum subici possint, explicare adgrediemur, cum eo tamen, ut Ecclesiae faciamus liberam pctestatem talia, etiam extra argumenta Theologica, seu reiciendi seu tolerandi.

† Confer, quae paullo infra dicuntur hanc in rem ad Voc. Excommunicare; it. Philosophica it. Theologica.

Vocabula Ecclesiastica autem, et vocabula, quae apud Ecclesiasticos scriptores privative occurrunt, multis parasangis disant. Illa Ecclesiae propria sunt v. g. acoluthus, exoreisinus cet. inque elegantiae studioso, eiusque dicendi ratione haud reicienda; haec autem cum aliis magis Latinis facile commutari queunt, immo etiam debent, si suum quidem Latinitati decus cupias constare. v. g. derisio, desertum, e contra, quum non nisi fere Ecclesiasticorum sint, facili negotio pro iis dixeris cum veteribus, irrisio, solitudo s. locus desertus, e contrario.

Et fimilis ratio est vocabulorum Theologicorum s. quae sacrae Theologiae propria sunt, et vocabulorm, quae apud Theologos citra necessitatem increbuerunt. Illa quidem partim ex communi usu, partim ex necessitate urgenda sunt. v. g. persona, Salvator, Mediator, communio sub utraque, hypostasis, communicatio idiomatum, cet. haec vel ex polumaqei/as2 abundantia, vel ex lectione Patrum, vel ex incorruptae Latinitatis neglectu profecta, facile aliter efferri possunt. Conferutur


page 518

etiam heci Erasmi Ciceronianus p. m. 69. seq. et Titiuse in Manud. p. 454. seqq. et Masenius in Palaestra Orat. p. 139. et quae supra adducta sunt ad Voc. Angeli.

E CONTRA

Vulgatus Bibliorum Interpres, Servius, Priscianus, Hieronymus, Aurelius Victor, et Tacitus Annal. 12. cap. 47. si locus hic non depravatus est, quod tamen magni nomnis Critici existimant.

† Censet autem Vossius de Vit. 108, e contra ex eo natum esse, quod vulgo compendio studentes sic, lineolâ super inductâ, scriberent, pro e contrario; vel quod vitiosâ loquendi consuetudine fuerit corruptum ex et contra, vel s1unqetikw=s2 eccontra.

Auctores classici habent, contra; contra ea; contrario; e contrario; ex contrario; e contraria parte; e diverso. Goclen. Silv. 23. Borrich. Cogit. 29. Analect. 61. Tursellinus de Part. 58. Cell. Antib. 30. C. P. 301. Valla in Ant. Raud.

E CONVERSO

pro e contrario, nemo veterum. Goclen. Silv. 23. Voss. de Vit. 108. et 799. Borrich. Cogit. 29.

EDECUMAFUS

Auserwahlt, Auserlesen, v. g. edecumatae honestatis homo, Ein recht feiner Mensch, apud Macrobium occurrit et Symmachum: magis Latina sunt, eximius, selectus, praestans, exquisitus.

* Ipsum verbum edecumare i. e. deligere, excerpere, eiusdem Symmachi est. Cell. Antib. 110. C. P. 208.

EFFECTIVUS

i. e. efficiendi vim habens; idoneus ad efficiendum v. g. causa effectiva, vocabulum artis est apud Philosophos valde supervacaneum, eo quod alia idem significantia in promptu sint, eaque bonae notae. Cicero pro eo semper, efficiens, conficiens: atque hinc rectius cumque plurimis dixeris, cansa efficiens. Voss. de Vot. 436. Borrich. Cogit. 29. Schor. in Phras.

* Adverbium tamen effective, wurklich, habet Quintilianus L. 2. c. 18: quo de Sect. 2.

EFFIGIARE

i. e. effingere, erprimere; ducere aliquem ex auro; Bilden, formiren, Prudentii est.

* Participium effigiatus, reperitur apud Minutium Felicem et Apuleium; qui posterior etiam effigiatus, us., Substantive habet.

Tertullianus de Anima cap. 9. habet etiam ineffigiatus i. e. non formatus. Ungebildet. Goelen. Silv. 21. Cell. C. P. 208.


page 519, image: s0308

EFFORMARE

autem, quod eamdem notionem sustinet, nulla prorsus etiam qualiscumque scriptoris auctoritate nititur, licet multi id in ore babeant, et scribendo frequenter admodum usurpent. Voss. de Vit. 708. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 31. C. P. 354.

ELECTOR

pro Principe primi ordinis in Imp. Romano - Germanico, penes quem Imperatoris creandi seu eligendi potestas est, novam quodammodo notionem habet, nec tamen repudiandum ea propter in titulorum pompa est. Nescio enim, quid frigoris mihi et fortasse etiam aliis, praesertim vitae negotiali et exercitae addictis, oboriatur, si potentissimi Imperii nostri Electores ab non nullis olim Septemviri Augustales, S. R. I. Septemviri, et pro aucto eorum numero hodie S. R. I. Novemviri nuncupantur.

Ipsum Electoris vocabulum Auctor ad Herennium L. 4. c. 4. habet, notans in genere hominem, qui eligit. Conf. infra Vocabula nova.

ELEEMOSYNA

ex Ebraismo ad Graecos, eosque sacros scriptores, manavit, ut etiam Metonymice stipem significaret, quae misericordiae adfectu pauperibus datur: scil. e)lehmos1u/nh proprie significat misericordiam. Latine usurparunt non solum Vulgatus Interpres, et Hieronymus, sed etiam suo iam tempore Tertullianus. Vorst. Ebr. N. T. Parte 1. cap. 2. extr. Cell. C. P. 262.

* Locutionem illam Ecclesiasticam eleemosynas dare, Latine exprimas per stipem erogare in pauperese.

ELEVARE

pro extollere, sensu scil. improprio, v. g. elevare alicuius laudes, Iemandes Lob erheben, suspectum: nam elevare alicuius laudes, idem est, quod detrahere alicuius laudibus, Iemandes Lob verkleinern, Graecis e)kfauli/zein, s1unteli/zein, minuere, extenuare, et res gestas verbis deprimere; id, quod plurimis exemplis constat. Unum instar omnium sit Ciceronis de Nat. Deor. 3. c. 4: Perspicuitas argumentatione elevatur, Klare Sachen werden durch Anfuhrung der Beweise nur verdachtig. Schor. de Phras. Valla Lib. 5. c. 81.

* Forum Romanorum unicum ex Plauto adducit locum, ubi notat in altum tollere; sed notione propriâ: Capedum lapidem hunc, atque eleva. Sed plura huiusmodi exempla apud actores occurrunt probatissimos. Ita


page 520

apud Caes. L. 2. B. C. c. 9. n. 5. et 7. et sic uno capite bis hac eâdem notione propriâ occurrit.

ELONGARE

Erlangern, in die Lange ziehen, suspectum: Lat. extendere, prorogare, producere; longe amovere; vel aliter pro argumento.

† In Glessario Cyrilli et Onomastico verbum Graecum makru/nw et a)fi/sthmi vertitur per elongare. Forum etiam Romanum id Plinio, nescio cui? tribuit, cuius haec adducit verba: Quo maxime tempore dies elongantur.

ELONGE

Von ferne, Von weitem, sine veterum auctoritate: cum his enim dixeris, eminus, e longinquo. Conf. supra Abinvicem: it. Cominus.

ELUCESCERE

pervulgatum quidem, praesertim in Philosophorum scholis, quorum quidem axioma pervulgatum est: Contraria iuxta se posita magis elucescunt; at idonea tamen et sufficienti auctoritate tueri se non dum potest.

† Hieronymi exemplum, quod Caelius Curio et Stephanus in suis Thesauris allegat, inveniri non potuit, quamquam integris tomis, eius causâ, a Cellario perlustratis. Qua quidem occasione id adfirmare possum, in Curionis Foro Romano plura allegata me reperisse, quae falsa sint.

Alii hoc Verbum exsculpunt ex Lactantii L. 7. c. 14: sed eius locus in vitio cubat; quemadmodum idem Cellarius pluribus demonstrat.

Scioppius Animadv. in Voss. n. 17. existimat, ex Analogia verbi dilucescit. quod Ciceronem et Livium auctores habeat, constare, nec elucescit malum esse. Verum hoc inde non consequitur: nuda enim Analogia sind auctoritate non sufficit.

Sanctius in Minerva 196. citat ex Cicerone pro Milone c. 26. haec verba: ei elucescet aliquando ille dies. Sed vitiosi codices eum fortasse deceperunt: verba enim l. c. ita sese habent: Erit, erit illud profecto tempus, et illucescet aliquando ille dies. Vid. Voss. de Vit. 97. Borrich. Defens. Voss. 275. Cogit. 29. Cell. Antib. 31. C. P. 302.

Reperit quidem tandem Iensius in Collect. Pur. et Impur. Lat. p. 15. in Libello Cic. de Consolatione, ubi liquida sunt haec verba: Ex qua docendi ac disputandi ratione perspicue veritas elucescit; sed hic libellus Ciceronis operibus falso adnumeratur, et, quod nemo nescit, suppositicus est. V. Fabricii Biblioth. Lat. p. 138. et Vol. alt. p. 154.

Dixeris ergo pro elucescit ad certam et indubitatam veterum auctoritatem, patet inde; hinc liquet; hinc liquido apparet; hinc luce meridiana clarius est; hinc


page 521, image: s0309

sane perspicuum fit: it. pro argumento, et notione alterâ, lucescit; dilucescit; dies exoritur; dies appetit; dies illuxit.

ELUCIDARE

i. e. lucem adferre; lumen adhibere, Vulgatus interpres apud Siracidem cap. 24. v. 31. nec simplex lucidare melioris notae videtur esse, utpote quod occurrit non nisi apud Petrum Chrysol. Serm. 112. Voss. de Vit. 708. Profectum hinc videtur esse

ELUCIDARIUS

vocabulum vehementer sordidum, et, quod quidem sciam, nullius prorsus auctoritatis, nisi quod libri eo inscripti prostant e. g. S. Anselmi Elucidarius Poeticus; Paulli Stockmanni Elucidarius Haeresium, Schismatum, cet.; I. G. Wachteri Cabbalisticus Elucidarius. Puto, Adiectivum his scriptoribus esse, et subaudiri liber, vel libellus.

ELUCIDUS

etiam frequentant multi, quod similiter tamen pro barbaro habetur: Latine pro eo dixeris, dilucidus, perspicuus. Borrich. Cogit. 275.

* Simplex autem lucidus, et Adverbium, quod inde est, lucide, optimae notae, id est, Ciceronis eiusque aequalium sunt.

EMOLLIDUS

vocabulum est, quo Livium usum volunt Lib. 34. c. 46. ubi corpora Gallorum emollida, fluida, et sitis minime patientia vocantur. Sed in vett. Libb. loco memorato est non emollida sed mollia: nec alibi emollidus reperias. Voss. de Vit. 78.

* Emollio apud Ovidium, emollitus apud Livium, emollesco apud Celsum occurrit.

EMPORIUM

Gr. e)mpo/rion, haud notat urbem commerciis illustrem, urbem ex mercatura celebrem et copiosam, Eine Handelsstadt, quâ notione hodie increbuit; sed locum extra urbem, ad portum, in quem merces exponuntur, et in quo mercatores versantur, receptaculum peregrinis mercibus destinatum, Den Speicher, oder die Niederlage der Waaren ausser der Stadt.

* Plautus Amphitr. A. 4. Sc. 1. v. 1. 2. 3. 4. 5. 6.

Naucratem, quem convenire volui, in navi non erat,
Neque domi, neque in urbe invenio quemquam, qui illum viderit:
Nam omnes plateas perreptavi, gymnasia et myropolia:
Apud emporium, atque in macello, in palaestra, atque in foro,
In medicinis, in tonstrinis, apud omnes aedes saoras.


page 522

Sum defessus quaeritando: nusquam invenis Naucratem.

Livius. L. 41. c. 27. medio: Extra portam Trigeminam (scil. Romae) emporium lapide straverunt, stipitibusque sacpserunt: et porticum Aemiliam resiciendam curarunt, gradibus que adscensum ab Tiberi in emporium fecerunt, et extra eamdem portam in Aventinum porticum silice estraverunt, et eo publico ab aede Veneris fecerunt.

† Fateor equidem, posse notionem hanc emporii etiam ad urbem commerciis frequentem accommodari, dummodo haberemus eius apud veteres exempla; quae tamen quum certa et indubitata reperire huc usque non potuerim, iure meritoque abstineo ab eiusmodi usu usspecto. Figuratae notiones cum singulari quadam elegantia adhibentur, sed non nisi quoties veterum auctoritate suffultae sunt.

Emporia, ae, regio quaedam Africae est ap. Liv. L. 34. c. 61. Emporiae, arum, urbs Grueciae est itemque Hispaniae, unde et Hispanos Emporitanos habemus: v. Liv. L. 34. c. 16. L. 21. c. 60. L. 26. c. 19. Emporium etiam nomen castelli fuit prope Placentiam: v. Liv. L. 21. c. 57.

EMSITO

i. e. emptito, quod est Frequentativum ab emo, dubiae admodum auctoritatis.

† Sunt quidem, qui obtendunt testimonium Plauti Casina Act. 2. Sc. 5. ita loquentis:

Non ego istuc verbum empsitem titivillitio:

Sed Vossius de Vit. 96. scripsisse ita Plautum, non induci potest, ut credat; verum empsini scripsisse arbitratur. Pro emerim et emero dixisse putat empsim et empso; ut ab adimo adempsim, et adempso pro ademerim et ademero.

Editiones, quas equidem in promptu habeo, et sane quam accuratas castigatasque esse existimo, habent neque empsitem, neque empsim; sed emissim, quod Archaice dicitur pro emerim.

EPITOMARE

Kurz zusammen fassen; in di Kurze ziehen, Trebellius Pollio. Participio epitomatus utitur Vegetius.

* Ab hoc verbo etiam formatum est Nomen epitomator: quod an quisquam veterum habeat, non constat. Saltem nihil hodie vulgatius est, quam Iustinum dici Trogi Pompeii epitomatorem.

Magis Latine dixeris, opus aliquod in brevem summam colligere vel contrahere, aliquid contrahere; in compendium redigere; Iustin. Praefat. excerpere cognitione dignissima, et breve velut florum corpusculum facere; Eutropius Praefat. strictim


page 523, image: s0310

colligere; Nepos Pelopida c. 1. tantummodo summas attingere. Cell. C. P. 303.

EREMITA

Ein Waldbruder, Ein Einsiedler, vocabulum Ecclesiasticum: Latine dixeris, seorsum locis desertis religionis ergo agens. Voss. de Vit. 439. Borrich. Cogit. 29. Cell. C. P. 263.

EREMUS

producte, i. e. solitudo; locus desertus; vasta solitudo; solitudo minus frequens, eiusdem notae.

† Re vera Adiectivum est. Itaque quando in Feminino usurpamus, id kaq) u(po/noian fit: tum enim integre e)/rhmos2 gh= s. xw/ra. Possim itaque et in Masculino uti, si to/pos2, locus, subauditur; quamvis, quod non dissimulo, insolitum id, et citra exemplorum copiam videatur esse. Saltem in Feminino eremum habitari coeptam Hieronymus dixit in vita Paulli, princ.

ERINT

tertia Pluralis Futuri, nusquam reperitur in veteri Latio, teste Vavassore Antib, p. 595; pro quo constanter veteres dicunt erunt, et in Coniunctivo fuerint.

* Hinc, quod viri ceteroquin doctissimi interdum faciunt, nec in Compositis dicendum aberint, aderint, suberint, supererint; sed aberunt, aderunt, suberunt, supererunt, et in Coniunctivo abfuerint, adfnerint, subfuerint: neque amati erint, auditi erint, docti erint; sed amati erunt, auditi erunt, docti erunt, et in Coniunctivo amati fuerint, auditi fuerint, docti fuerint.

ETHNICI

i. e. idololatrae, Die Heiden, vocabulum Ecclesiasticum, origine autem Graecum et Biblicum. Io. Vorst. ad Sulp. Seu. pag. 4. Cell. Antib. 163. C. P. 263. Neque vero Substantive tantum, sed etiam Adiective sumitur. Latine dixeris, gentes a vero Dei cultu alieni; bomines extra civitatem Dei constituti.

* Idem fignificant, quae Latinae originis, fed similiter usus Ecclesiastici hac notione facta sunt, gentilis et paganus; de quibus suis locis infra.

EXACERBATIO

Hadriano Iunio in Nomencl. et aliis notat paroxysmum, morbi accessionem, morbi excandescentiam; aliis etiam omnino animi irritationem: sed sine idonea quod quidem scimus, veterum auctoritate.

* Verbum autem exacerbare Liv. frequentat. Exacerbatrix occurrit apud Salvianum; unde arguunt, etiam exacerbator fuisse tum in usu.

EXARDEO

saepius apud Ciceronem legi, ait Rob. Stephanus, et Caelius


page 524

Curio, uterque in suo Thesauro L. L: et alii aliis scriptoribus classicis tribuunt: nempe quia in iis legitur exarsit, exarserit, exarsisse. Sed, quod probe notandum, Verba in sco desinentia accipiunt Praeteritum a Primitivis saepe inusitatis; quale est exardeo. Exardesco igitur malim, quam exardeo. Voss. de Vit. 97.

EXAUDIRE

an a simplici audire differat, eique quasi oppositum sit: ut hoc simplex Horen, auribus aliquid haurire; illud vero Erhoren, precibus adnuere, preces alicuius ratas habere, significet, disceptatur.

Olaus Borrichius concedit quidem, exaudire saepe idem esse, ac simplex audire: contendit tamen, non numquam et idem designare, quod audita benigne accipere, audiendo expugnari, non apud Theologos tantum, sed optimos etiam auctores; quos adlatos ab eo vide Analect. p. 35. 36. adde. Andr. Borrich. Append. p. 112.

Borrichio etiam videtur favere locus Plinii in Paneg. c. 94: Te praecipue, Capitoline Iuppiter, precor, ut beneficiis tuis faveas, tantisque muneribus addas perpetuitatem. Audisti, quae malo Principi precabamur; exaudi, quae pro dissimillimo optamus. At de eo, ni fallor, Cellarius haud agit, an Exaudire interdum idem notet, quod precibus adnuere; sed de eo, an hac notione quasi opponi debeat simplici. Id quod cum illo negamus; eo quod simplex Audire eâdem saepe notione obtineat.

* Exauditio pro impetratione Augustini est.

Exaudire etiam subinde apud auctores classicos idem significat, quod voceem eminus missam accurate audire. Cicero pro Sylla: Ut idem omnes exaudiant, clarissima voce dicam. Et ibidem: Maxima voce, ut omnes exaudire possint, dico. Livius L. 2. c. 27: Neque decretum exaudiri Consulis prae strepitu et clamore poterat. Hadrianus Cardinalis de Eleg. Lat. Serm. 170. 171. Cell. Antib. 160. C. P. 377. et 431. Kappius ad Iensium 5.

EXCESSIVUS

i. e. quod modum excedit; nimius; insolens; intolerabilis; quod supra modum est; et Adverbium inde formatum

EXCESSIVE

i. e. supra modum; praeter modum; immoderate; profuse; nimium; immodice; insolenter; barbara. Voss. de Vit. 803.

* Excedere, et Substantivum excessus, ûs, v. g. excessus e vita, et absolute pro morte v. g. excessus Augusti; optimae notae sunt.


page 525, image: s0311

Cicero etiam dicit, vitae excessu non deleri hominem. Sed

EXCESSUS

pro enormi morum aberratione, notionis peregrinae videtur esse.

* Scioppius quidem Iud. de Stil. Hist. p. 59. docet, argenteo aevo excessum pro delicto dictum; et pro aberratione occurrit apud Val. Maximum L. 8. c. 2. extr.; Verecundiam illius saeculi laudemus, in quo tam minuti a pudere excessus puniebantur: sed haec suspectam notionem non dum veteri Latio adserunt. Aliud enim est delictum simpliciter ita dictum, et aberratio quaedam, quâ quis de via deflectit, et extra orbitas vagatur; aliud autem enorme peccatum. Schor. Thes. Cic. Cell. Antib. 161. C. P. 377.

Apud Plinium L. 9. Ep. 26. notat digressionem in oratione: Quid, inquiens, audentius illo pulcherrimo ac longissimo (Demosthenis) excessu?

EXCOMMUNICARE, EXCOMMUDNICATUS, EXCOMMUNICATIO

Ecclesiastica sunt. Cellar. C. P. 263.

Qui Latina substituunt, dicunt, segregare a numero Christianorum; eicere, expellere, exturbare civitate Dei; ab sede piorum, coetu concilioque abigere; piorum coetu excludere: anathemate aliquem percutere; eicere Ecclesiâ; sacrorum usu prohibere; communione vel communitate sacrâ aliquem privare; interdicere sacra vel sacris alicui; interdicere alicui sacrorum commercium vel sacrorum commercio; a sacris amovere; ex co nmunitate sacrea exterminare, cetera; it. communione sacrâ depulsus, secretus, semotus; dirus; detestatus; abominandus; sacer; eiectus, vel extorris Ecclesiâ, cetera; it. dira proscriptio; programma, quo quis pro extorri, pro membro quasi emortuo declaratur; anathema.

* Ne autem in stilo nostro temere spernamus eiusmodi Ecclesiastica, graviter monet Muretus 15. 5. L. 1: Tibi, inquit, auctor sum, Dari, ut ne corum stultitiam imitevis, qui usque eo antiquitatis studiosi sunt, ut voces quoque Christianeae religionis proprias refugiant, et en earum locum alias substituant; quarum non nullae etiam impietatem qlent: qui non fidem, sed persuasionem: non sacramentum corporis Dominici; sed sanctificum frustulum: non excommunicare; sed daris vovere: non angelos; sed genios: non baptiaeare; sed abluere dicunt, aliaque eodem modo deepravant: qui, ut opinor, nisi sibi metuerent, ztiam pro Christo, Iovem optimum maximum dicerent: est enim magis, Ciceronianum. Quae autem insania est, quum porricere, quum impetrire,


page 526

quum tripudium solistimum, quum pateras et sympivia legimus, notare ea, tamquam dicta sapienter, quod ex Auguralibus et Pontificalibus libris deprompta sint; propria Christianae fidei, et Christianarum rituum verba, ut non satis Latina, contemnere?

Ego plane, quoties audio sacra symbola pro sacramentis; divinas intelligentias pro angelis; summissionem pro humilitate; aliasque voces priscas pro rebus nostris novis, rideo ineptos; quasi mallent esese obscure Ciceroniani, quam Christiane clari. Multa habet Cicero; non omnia: optima; non singulis. Architecto quid suppeditat? nihil. Minus piscatori. Quo certe aequius postulo, mihi Theologo has indulgeri voces: angelum, blasphemiam, caelitus, creationem, humilitatem, iustificationem, miraculum, passionem Christi, religiosum, resurrectionem, zelum, cet. Vid. R. Turner. Praef. 1. Vol. Orat. ad Lector. Iul. Caes. Scaligeri Poet. 6. p. 800. et Sagittarii de Lectione et imitatione Ciceronis n. 24. seq. p. 54. et Evasmi Ciceronianus. Conf. etiam supra Ecclesiastica et Theologica vocabula.

EXCOPIARE

i. e. exscribere, describere ab aliquo, Abcopiiren, barbarum verbum medii aevi; ex eo conflatum, quod notione similiter barbarâ copiam dicerent pro apographo sive exemplo; unde Germanicum Die Copey, i. e. Die Abschrift. Voss. de Vit. 709. Conf. infra Parte Synt. Copia epistolae vel testamenti.

EXHIBITOR LITTERARUM

Einer, der den Brief bestellt, non videtur Latine dici: veteres pro eo, tabellarius; qui litteras perfert; qui litteras tradit; qui litteras reddit.

Arnobius quidem exhibitor Iudorum dixit; et Symmachus perlator litterarum: at veteres ita locutos esse, non constat. Cell. Antib. 33. C. P. 209.

EXINDE

pro hinc, inde, ab ea causa, non satis belle, nec more optimorum scriptorum: neque enim est Adverbium loci, sed ordinis, et nihil aliud significat, quam tunc, deinde. v. g. Latinitatis tiro primo ad Nepotem, Caesarem, et Tullii Epistolas familiares deducatur: exinde Metamorpheosin Ovidii dgrediatur; it. Hic scriptor primo quidem satis apte prooemiatur: exinde rem ipsam adgreditur. Flor. 1. 13. 7: Quod ius apud barbaros? ferosius agunt: exinde certamen. Id. 4. 2. 13: Decem annos traxit ista dominatio. Exinde, quoniam mutuo metu tenebantur, - statim aemulatio erupit. Liv. Lib. 1. c. 1: Duplex exinde fama est; ubi exinde


page 527, image: s0312

vi s1unafei(/as2 nihil aliud, nisi tunc, deinde, notare potest. Iustinus Lib. 1. c. 2. §. 3: Ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet; quem morem vestis exinde gens universa tenet. Id. Lib. 43. c. 4. n. 11. Caesa sunt cum ipso Rege hostium septem milia, Exinde Massilienses festis diebus portas claudere, cet. Sciopp. in Stradam 5.

Perperam ergo scribunt multi, quoties colligendo concludunt, exinde sequitur; pro quo ponere debebant, hinc vel inde sequitur.

* Usus tamen nihilo minus est notione hac improbata Sulp. Severus in vita Martini, initio: Plerique mortales studio gloriae saecularis inaniter dediti, exinde peremem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesiverunt, Titii Manud. 215.

EX NUNC

Ammianus Marcellinus: rectius, ex hoc tempore. Cell. Antib. 244. C. P. 324. Conf. supra Abinvicem.

EXORBITARE

Augustinus, Tertullianus, Firmicus, Lactantius, et Sidonius: Latini veteres pro eo, modum excedere; a via vel de via deflectere; extra orbitas vagari; a recto tramite discedere; degenerare. Cell. C. P. 209. Hinc barbari formarunt Substantivum

EXORBITANTIA

ae, i. e. aberratio; hallucinatio minus ferenda. Tertullianus pro eo habet exorbitatio.

EXPERIMENTATUS

Theod. Priscian. Lib. 3. c. 5. malim pro eo, experientia cognitus.

* Verbum, unde hoc Participium formatur, exstat apud Vegetium L. 3. c. 2. ubi dicitur, experimentare remedium, Ein Mittel probiren oder versuchen.

EXPERIOR

pro audio, accipio, accipio auribus, cognosco, nuntiatur mihi, displicet: nam experiri notat tentare, periculum facere, explorare, experimento comperire.

* Nolim igitur dici: Expertus sum, fratrem tuum nuper insigne eruditionis suae edidisse specimen; pro quo dicendum erat, audivi; ex publica mihi fama innotuit; certior factus sum; amicorum litteris intellexi.

Borrichius quidem Cogit. 99. ostendit, Expertus etiam pro eo, qui aliquid comperit, frequentatum esse clarissimis scriptoribus: at notandum id puto, non magnopere imitandum.

EXPRESSUS seu NUNTIUS PROPRIUS

Ein expresser Bote, barbare: Lat. certus homo. Schor. Phras. ad voc. Certus.


page 528

EXSISTENTIA

ae, i. e. modus et ratio, qua quid actu exsistit, vocabulum Philosophicum, quod vetus Latium ignorat.

* Exsistentia, ium; Neutrum Plurale Praesentis Participii, a Veerbo exsisto, bene se habet.

EXTEMPORANEUS

i. e. subita. neus; quod sit sine praevia meditatione; quod sit sine praemeditatione, pervulgatum quidem; sed barbarum tamen est.

Extemporalis v. g. oratio extemporalis, habet Seneca, Plinius, Quintilianus, Martialis et Suetonius, Extemporalitas i. e. facultas ex tempore scribendi dicendique, Eine stete Fertigkeit, aus dem Stegreife flugs einen formilichen Vortrag zu thun, idem Suetonius habet. Voss. de Vit. 78. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 34. C. P. 354. Kappius ad Iensium 99.

* Cicero Lib. 3. Orat. cap. 5: ex tempore dicere; subito dicere; ex tempore versus fundere. Plin. Lib. 1. Ep. 16. subita proferre, Germ. Exaemporalisiren. Idem Lib. 2. Ep. 3: Dicit semper ex tempore; sed tamquam diu scripserit. Item: Repetit altius, quae dixit ex tempore; ne verbo quidem labitur.

EXTERMINIUM

Die Veriagung, Die Vertreibung aus dem Lande, Tertullianus, Ambrosius et Augustinus: magis Latine dixeris, extra terminos eiectio, vel cum Cicerone expulsio, v. g. Lib. 2. Off. c. 6. civium bene meritorum expulsiones.

* Exterminare et exterminator, Ciceronis sunt. Exterminatorius apud Itenaeum; Exterminus apud Tertullianum; inexterminabilis apud Vulgatum Interpretem, et Claudium Mamertinum.

EXTRACTUS

ûs, Substantive, i. e. excerptum, epitome, vocabulum barbarum, quo ICti vulgo utuntur. Voss. de Vit. 146.

* Praeteritum autem Participii Passivi extractus, a, um, bene se habet. v. g. Liv. Lib. 4. c. 41: usque ad noctem extractum certamen.

EXTRAORDINARIE

Adverbium, reicitur, ut novum: sicut ordinarie; de quo infra. Quamlibet enim utrumque Adverbium Analogiâ se satis tueri possit, quod ab Adiectivis fiunt Adverbia in E, sicut a doctus, docte: tamen quia nullo idoneo scriptore increbuit, merito reicitur. Latine dixeris, extra ordinem; modo extraordinario.

* Adiectivum extraordinarius habent optimi scriptores, Cicere 1. Verr. n. 100. et alibi,


page 529, image: s0313

Varro de R. R. Lib. 2. c. 1. Livius Lib. 37. c. 56. Curtius Lib. 4. c. 16. Iulius Caesar Lib. 1. B. C. cap. 32. Florus Lib. 1. c. 12. §. 1. Plinius Lib. 10. Ep. 37: simillter ut ordinarius, quod etiam optimae notae est, licet Adverbium inde derivatum pari ratione idoneo veterum fuffragio destituatur.

Plinius etiam L. 10. Ep. 113. Adverbium hoc barbarum ita exprimit: aliquos civitatibus adicere super legitimum numerum, Noch extraordinair bey den Stadten Leute bestellen.

EXTRAVASARE

Verbum Medicorum, quo citra veterum auctoritatem utuntur, quando sanguis vel in capite, vel in pectore cet. ex vasis ruptis effluit. Celsus Lib. 2. c. 7. pro eo; Si in ventrem sanguis conluxit, ibi in pus vertitur. Et Cicero Lib. 2. Tusc. Quaest. Sanguis ex visceribus (ex vasis ruptis) exit vel effunditur.

EXTRINSECE

tamquam Adverbium, perperam dicitur; quemadmodum etiam extrinsecus, si Adiective usurpatur: quâ tamen formâ barbarâ passim nunc apud Pilosophos utrumque legas; quin et apud Gregorium M. et Boethium. Est enim apud veteres extrinseeus non Adiectivum; sed Adverbium: sicut cetera a secus composita Adverbia sunt v. g. altrinsecus i. e. ex altera parte; forinsecus i. e. a parte externa; intrinsecus i. e. a parte interna.

Ergo pro Extrinsece, dic extrinsecus; et pro extrinsecus, a, um, dic externus, a, um. Voss. de Vit. 77. Goclen. Observat. 77. Silv. 7. Sciopp. Infam. Fam. 3. de Stil. Hist. 105. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 166. Cell. Antib. 35. C. P. 360.

* Par ratop est tou= intrinsece et intrinsecus; de quo infra suo loco.

F.

FABULO

onis, Ein Comoedienschreiber, occurrit apud Macrobium Saturn. 2. c. 1: quumque ibi vulgo sit sabulo; ita restituit Salmasius ex Glossis Isidori, in quibus fabulo, congerro exponitur; item fabulas componens; et fabulones, fabularum inventores. Vocabulum autem fabulae heic sumitur pro comoedia. Vossius de Vit. 443. item eiusd. Instit. Poet. Lib. 2. c. 2. Borrich. Cogit. 29.

FACETOSUS

Scherzhaftig, Adiectivum est, quod veteres ignorant: dic pro eo, facetus. Voss. de Vit. 73.

† Qui cum Fabri Thesauro ex Cic. de Fin. L. 2. p. m. 86. b. exsculpunt, frustra


page 530

sunt. Meliores enim codices pro hominum facetosam urbanitatem, legunt hominum facetorum urbanitatem: quam lectionem non tantum Nizolius in Thesauro suo probat; sed etiam ei accedunt omnes codices, quos quidem Lambinus vidit.

FACILITARE

barbarum: dic, facile vel facilius aliquid reddere; Cic. de Senect. c. 1. onere aliquem levare. Goclen. Obs. 422.

FACTIVUS

eiusdem notae: Latini, efficiens; vi efficiendi praeditus; idoneus ad faciendum; habens efficiendi vim Voss. de Vit. 444. Borrich. Cogit. 29.

FACTOR

pro administratore seu ckratore rei privatae; pro curatore mercium transmittendarum; it. pro eo, qui procurat alterius rationes ac negotia; ut Cicero loquitur Lib. 12. Fam. Ep. 24. Germ. Ein Factor, veteres nesciunt.

* Est autem apud Catonem et scriptores Rei Rusticae factor, ille, qui vinum vel oleum conficit. Ein Weinpresser, Ein Oelschlager.

Pro poihth=|, creatore, habent non tantum scriptores Ecclesiastici. Prudentius, Tertullianus et Lactantius, sed eriam Palladius, scriptor argenteae aetatis.

Pro eo, qui reus criminis est, Den Thater, exstat apud Macrum ICtum.

FACULTAS

eo significatu, quo hodie in Academiis adhibetur, scilicet pro certo ordine Doctorum, eorumque collegio, vel pro certis disciplinis, et certo studiorum genere, Saeculo XII. invaluit. Vid. Reimmanni Hist. Voc. L. sL. it. Ludewig Hist. Quadripart. Erud. p. 28.

* Hinc pro facultati superiori setudere, Eine hohere Facultat studieren, Latine dixeris, ad altiora se conferre; altioribus stndiis ae disciplinis sese dedere.

Facultas Latinis est

1 Copia et potestas faciendi,. du/namis2. Sic Cicero dicit, facultatem faciendi adimere, capere, praetermittere.

2. Abundantia, copia, Vorrabt. Caes. B. G. L. 1. c. 38: Omnium verum, quae ad bellum usui erant, summa erat in oppido facultas.

3. In Plurali facuitates ponitur pro patrimonio, bonis ac pessessionibus. Sic, facultates Equestris ordinis, pro censu Equestri, Plinius L. 1. Ep. 19 dixit. Interdum et in Singulari Numero eâdem notione venit: facultatem patrimonii Paulluse ICtus dixit 1. cum pluris §. ult. D. de Administr. Tut.

FALLIBILIS

adducit ex Glossyario veteri Salmasius in Solin. p. 615: Latin. fallax, vel qui labi facile ex errore potest: utrâque enim notione fallibilis sumitur.


page 531, image: s0314

FALSARE

v. g. monetam, verbum Iuridicum, quod veteres ignorant: dic depravare vel adulterare monetam. Voss. de Vit. 712.

FALSATOR

eiusdem commatis: praestat cum Suetonio et Pandectis loqui, falsarius, adulterator. Voss. de Vit 446.

FALSITAS

ex Cicerone pro Cluent. cap. 2. produci solet: sed hic locus Criticis suspectus est, et Victorius Var. Lect. Lib. 24. cap. 2. ibi legit veritas. tutius ergo praeferas, falsum, mendacium.

Occurrit tamen sine controversia in Plurali apud Arnobium Lib. 1. p. 33: Inditae scriptis et commentariis falsitates.

FAMIGER ABILIS

Apuleius: veteres, nobilis; in arte quadem celebris; clarus famâ; qui possidet famam et existimationem. Voss. de Vit. 713. Borrich. Animadv. in Voss. 103. Cell. Antib. 110. C. P. 178.

FAMIGERARE

Verherrlichen, preisen, suspectum, quamvis Participium famigeratus apud Pomponium Melam et Apuleium occurrat. Dantur enim multa Participia, quorum nullum datur verbum; id quod saepe per hunc librum pro re natâ inculco. Rectius ergo dixeris, famâ celebrare; famam diffundere; spargere ac disseminare in orbis terrae memoriam sempiternam, Gr. doafj,o/zein. Voss. de Vit. 713. Borrich. in Voss. 103. Cell. Antib. 110. C. P. 178.

† Interim tamen verisimile est, hoc Verbum famigerare primis L. L. auctoribus non usque adeo insolitum fuisse, eo quod etiam alia verba ab hoc surculo deduxerint, ut Famigerator apud Varronem et Plautum, et Famigeratio apud eumdem Plautum. Conf. infra Sect. 2. Famigeratus.

FAMILIARESCERE

Bekannt werden, Sidonius Apollinaris: veteres, innotescere alicui ex quottidiana et frequenti consuetudine; familiarem fieri; in intimam familiaritatem alicuius pervenire. Voss. de Vit. 713.

FARSURA

Die Mastung, die Ausstopfung, Die Ausfullung, reicit Vossius de Vit. 446. et Lib. 3. de Analogia, quod Supinum, a quo hoc nomen formatur, habeat fartum, indeque fartura dicendum dicat; quod etiam exstet apud Columellam Lib. 8. c. 6. extr.

† At enim Verbum farcio in Supino etiam habet farsum: unde est Participium farsus,


page 532

et Adiectivum farsilis. Participio utuntur Hyginus et Apicius; Adiectivo autem idem apicius saepe. Ut adeo Supinum, quod Vossius purat, non reclamet vocabulo huic suspecto; sed auctoritas modo desit.

Fartilis autem Plinii est. Cererum fartura est non solum Columellae, quod a Vossio notatum; sed etiam Varronis, et Vitrnuii Lib. 2. c. 8. Vid. Borrich. in Voss. 103. ubi idem monet, Marcianum Capellam farcinare quoque dixisse.

FASCIARE

Iulius Capitolinus: malim pro eo, fasciis ligare. Participium faesoiatus est apud Martialem. Borrich. in Voss. 104.

FASCIOLUM

putidum: Latini, fasciola, fascia exigua. Voss. de Vit. 446.

FATALITAS

codex Theodosianus: rectius, fatum; fatalis temporum cursus; conversiones temporum; in omni fortuna et varietate temporum meorum, Bey allen meinen Fatalitaten; Phaedr. Lib. 2. Fab. 7. casus flere suos, Veber die ihm zugestossenen Fatalitaten weinen.

FELICITARE

recentioris usus est, inde fortassis formatum, quia Plautus habet infelicitare: auctores classici, felicem fortunatumque esse iubere; beare; fortunare aliquem, felicitatem dare alicui. Conf. infra Infelicare.

FERIARI

i. e. ferias habere, ut Ioquitur Cicero; vel ferias celebrare, ut loquitur Plinius; apud bonos auctores, extera Participium seriatus, quo usus est Trebonius ad Ciceronem, non exstare, docet Vossuius de Vit. Serm. Lib. 3. c. 8. p. 713.

* Et certe ita esse propemodum videtur. Participium quidem, vel Adiectivum potius seriatus, oppido antiquum est, utpote Ciceroni, Horatio, Plinio L: 3. Ep. 14: et L: 10. Ep. 24, ubi exstat dies feriatus, Ein Feiertag, aliisque usurpatum: sed verbum ipsum non nisi inferioris est Latinitatis v. g. Macrobii et Apollinaris; apud quem posteriorem occurrit etiam Futurum Participii feriaturus.

Olaus tamen Borrichius in voss. p. 105: producit verbi huius Perfectum Indicativi feriatus est ex Catulli Pervigilio Veneris. Potest autem hoc feriatus est explicari per Participium: utque detur, esse Perfectum Indicativi; non sunt tamen verba Catulli Veronensis; sed anonymi, qui non longe remotus ab aetate Solini fuit: et Auctor ille Pervigilii Veneris a Lipsio quidem in extremis imperii Augusti; a Salmasio vero sequiori aevo numeretur: quamquam Borrichius Analect. p. 12. 13. contra contendat, accuratius inspicienti verba patere, esse Perfectum Indicativi non Participium; et de auctoris aetate frustra


page 533, image: s0315

dubitari, standumque omnino Lipsii iudicio, quum nemo aevo Solini tam docte einendateque scripserit: ubi etiam simul addit locum ex Ciceronis Somnio Scipionis apud Macrobium, ubi fimiliter est feriati sumus. Quae omnia breviter repetit, et urget Andreas Borrichius. Append. p. 30. seqq. et Vindic. L. L. 74. qui etiam dicit, non mirum esse, eo verbo non abstinuisse Ciceronem, quo Varro etiam, nempe in Perfecto, aliquoties usus sit; ubi et Varronis verba adducta reperies.

Omnem litem hanc ita nobis dirimit Cellarius, qui in Iudicio de Vindiciis Lat. Linguae Borrichianis p. 38. Andreae, obtrectatori suo, ita respondet: De ferior, feriari, scripsi, apud veteres, et inde derivata, feriabar, feriabor, feriarer, cetera non inveniri: Participium autem, sen Nomen feriatus antiquis etiam in usu fuisse. Contra multis verbis probatum it Borrichius, non tantum Participii, verum etiam Verbi figurâ reperiri, fuerunt feriati, feriati sumus, ceterae. At nec pueri ignorant, Passivorum et Deponentium Praeterita finita ex dParticipio et Verbo Substantivo componi. Ego vero loquor de ferior, feriabar, feriabor, cetera; quae, si vir est, ex autiquitate mihi ost endat doctissimus Andreas. Nam Macrobii, Sidonii, et aequalium exempla, in ipsis Curis meis Secundis produxi: de antiquis vero disputatio nostra est.

FESTARE sive FESTIVARE

barbarum: Lat. festum diem agere; ferias celebrare; Gr. e(orta/zein. Voss. de Vit. 733. Borrich. Cogit. 29.

FESTINANTIA

ae, Substantive, pro festinatione, perperam dictum medio aevo.

* Festinantia est apud veteres non nisi Neutrum Plurale Praesentis Participii, a Verbo festino. Voss. de Vit. 447. Borrich. Cogit. 28.

FESTIVITAS

pro sollemnitate nuptiali. seu generatim pro quavis sollemnitate festi diei, seu, ut Livius Lib. 1. c. 5. et alibi loquitur, sollemni Substantive posito, v. g. sollemne allatum ex Arcadia instituere, Sie haben ein aus Arcadia hergeholtes Fest angeordnet; et

FESTIVUS DIES

pro festo die, cadentis Latinitatis est v. g. Lampridii et Prosperi Aquitanici.

* Antiquis significat ILLUD, non nisi iveunditatem, leporem, venustatem morum; HOC, vonustus, iucundus. Cell. Antib. 161. C. P. 325. Schar. de Phras. 140. Erasm. in Vall. 240.

FEUDUM

Vossius de Vit. 32. pro Gothico vocabulo habet, inque vita civili tolerari posse scribit. Alii pro


page 534

Longobardico vocabulo habent. Fortassis Longobardi a Gothis mutuati id sunt.

† Saeculo demum XII per Germaniam nostram primum increbuit. Nulla enim aut rara ante saeculum XI in Germania genuina fuerint diplomata, in quibus hoc vocabulum invenitatur. Anglos autem eo prius usos esse, ex testamento regis Alfredi, qui circa initium saeculi X mortuus dicitur, colligimus. Vid. Append. 2. ad Speelmanni Vitam Alfredi Magni p. 194. Hertius de Feudis Oblatis p. 1. §. 2. putat, in ANglia enatum ad alias demum migrasse gentes.

Feudum, Ein Mann-Lehn, opponitur ollodio, Einem Kunkel-Lehn. De allodio vide supra.

Duplex autem utriusque notio est: antiqua, et nova. Notione antiquâ, feuda, talia sunt praedia, quae a domino, ut vocant, dierecto pro lubitu auferuntur, et conceduntur; atque sic dLatine ea dixeris praedia beneficiaria: allodia autem, quae transierint ad heredes; atque ea Latine dixeris, praedia mancipi (mancipi autem est Genitivus contractus pro mancipii: mancipium autem non tantum hominem servum, sed etiam maneipatum et possessionem significat.) Hodie vero inter allodia et feuda haec est potissima differentia, quod in bonis allodialibus succedant pariter feminae et masculi; in feudis autem regulariter soli masculi. Et hoc quidem significatu novo Latine dixeris pro feudo, praedium, quod Femininum s. sequiorem sexum a possessione excludit, l. cuius possessio ad prolem tantummodo masculam pertinet; et pro allodio dixeris, praedium, cuius possessio, desiciente prole mascula, ad feminas etiam tranfit l. quo in omnem eventum sequior sexus etiam potest gaudere.

Pro praedio etiam substituere possis beneficium, si argumentum hoc ferat: nam Romano more beneficia dici consueverunt, quae Longobardi deinceps feuda nominarunt. Respectu domini, quem vocant, directi, etiam Romanis vocantur clientellae quemadmodum vasallus, cliens. Hinc Principis sunt clientelae; vasalli autem sunt in clientela Principis. Princeps habet clientelas i. e. cives singulari beneficio ipsi devotos. Vasalli sunt in Principis clientela, id est, in eius fide, qua tuti sunt, Caes. Magna esse Pompeii beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

Ne ineptire, aut vim suam rebus novis demere, et obscuri dicendod aliis videamur; consuetis his feudi et allodii ut ut parum Latinis, utanur, velim, vocabulis, idque praecipue in negotiis publicis,d quae quidem haud inquinato scribendi dicendique genere sunt


page 535, image: s0316

expedienda, nec exigenda tamen praecise ad normam veteris dLatii tunc, quum antiqua Quiritium iura eorumque rei pubnlicae forma nihil suppeditant verborum, quae hodie amplius quadrent. Alterutram in partem heic fere peccatur. Vel enim sordide scribimus in publicis negotiis praeter necessitatem, vel Latinitatem adfectamus, ubi nemo prudentior eam requirit. Inter rudem politulorum, et literarum cognitione destitutum fastum, et inter Graeculam eruditorum quorundam vanitatem via quaedam datur media.

* Hinc satis belle dixeris, feudum castrense, Ein Burglehn; litterae fendaies l. litterae, quibus feudum denuo confertur, Der Lehnsbrief; ritus inaugurationis fendalis, it. sollemnes caerimoniae, quibus feudum confertur, Die solenuen Belehnungen; inangurationem feudalem ab aliquo petere, Die Lehn holen; ritu feudali inaugurari, Die Lehn erhalten.

FIDEIUBEO, FIDEIUSSIO, FIDEIUSSOR

antiquissimorum quidem non est; nec tamen recentium solum Iurisconsultorum, sed Ulpiani, Paulli, Papiniani legibus p. de fideiussoribus: etiam Imperatorum Severi et Antonini Leg. 2. Cod. de Fideiussor. et Mandatoribus: item Macrobii Saturn. 5. 19. Cicero tamen pro eo habet, spondeo; sponsionem facio; fidem interpono meam; sponsio; sponsor, praes. Cell. C. P. 404.

FIDES et FIDELIS

Fidei vocabulum quam nobili significatione auctum sit in Ecclesia, notum est. Inde fidelis denominatur Christianus seu Christo deditus, itidem novâ notione. Cell. C. P. 263.

Andreas Borrichius Append. 115. et Vindic. 66. contendit, fidelis hoc ipso sensu, qui pro Ecclesiastico habetur, non raro etiam adhibuisse profanos scriptores antiquos.

Quidquid ex Latio utrobique substitueris; id vereor, ut exprimas satis, quod his vocibus Sacra Scriptura denotat.

* Quod scimus, apud veteres fides notat

1. Dictarum conventorumque constantiam et veritatem: unde locutiones, venire fide publicâ, Einen salvum Conductum bey seiner Ankunft haben; interponere fidem publicam, dare fidem publicum, Einen Salvum Conductum oder sicher Geleite geben; sidem facere alicui, Einem ein Ding glaubwurdig machen; habere fidem alicui, Einem Glauben zustellen;M adhibere fidem in aliqua ve, In einer Sache Treve beweisen; fidem fallere, frangere, violare. laedere, exuere, servare, tueri, liberare;


page 536

fidem suam alicui adstringere, zusagen; fidem alicui praebere, Treu seyn; fidem praestruere fibi, Credit machen; Liv. L. 28. c. 42: Fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, quum operae pretium sit, cum mercede magna fallat, Rechte Betruger setzen sich bey Kleinigkeiten in den Credit getrever Leute, damit sie, wenn es einmal der Muhe werth seyn sollte, einen Betrug vornehmen konnen, der was erechts bedeute; fides ang usta, Schlechter Credit; fides labefactata, adfecta, adflicta; fides concidit, Der Credit fallt; fidem fluxam gerere; fide Attica mercari; fidem alicuius implorare, invocare.

2. Pollicitationem s. promissionem: unde dicunt, fidem dare, accipere, servare, praestae.

† Sacris etiam scriptoribus fides saepe ponitur pro fidei formula scripto comprehensa: unde et scribere fidem dicunt, Germ. Ein Glaubensbekanntnis aufsetzen.

Hinc bifariam Theologice sumitur: 1. pro fide, quae creditur, quae est externa fidei norma. 2. pro fide quâ creditur, quae est interna cordis fiducia.

FIDUCIALITER

Vulgatus Bibliorum Interpres, Ambrosius ad Laps. Virgin. c. 3. Augustinus Confess. Lib. 9. c. 13. et Scriptor libri de singularitate clericorum, qui Cypriani esse perperam creditur: magis dsLatine dixeris, fidenti animo; cum fiducia. Voss. de Vit. 804.

FIGURALITER

Tertullianus, Sidonius et Augustinus: magis Latine, per figuram; figurato sermone, Gr. a)llhgorikw=s2.

FILIALIS

Ausgustinus Serm. 2. Fest. Pentecost.: Latini veteres, quod est filii; quod filium decet. Gellar. Antib. 35. C. P. 355.

* Filialis amor, filialis oboedientia, Latinis dicitur pietas; et pro filiali pietate aliquem prosequi, dixeris cum Curtio L. 5. c. 2. §. 18. Omni honore aliquem, et filii quoque pietate piasequi: et pro filiali pictate colendus, dixeris Patris instar colendus, tamquam alter parens venerandus, parentis loco habendus. omni pietatis cultu patris instar aetatem devenerardus.

FILIATIO

Die Annehmung an Kindesstatt v. g. ius filiationis, Das Recht der Kindschaft, medii aevi est: veteres pro eo, adoptio.

FINALIS

occurrit apud Alcimum Avitum, Augustinum, et alios sequioris aetatis, nec solum apud Philosophos, sed etiam ICtos usurpatur.

Notat autem

1. apud Alcimum Augustinum, aliosque idem, quod ultimus, novissimus,


page 537, image: s0317

fatalis v. g. finale malum i. e. excidium; finalis beatitudo. Cell. Antib. 35.

2. apud Philosophos, quod pertinet ad finem aut scopum v. g. causa finalis.

3. apud ICtos, quod ad limites pertinet v. g. quaestiones finales id est, quae ad controversias de finibus agrorum pertinent.

FInALITER

in Philosophorum acroateriis fere auditur: Latine dixeris, ad ultimum si respexeris finem; ad ultimum si rem omnem exigas finem; it. tandem; ad ultimum; ad extremum; denique; novissime. Voss. de Vit. 804. Borrich. Cogit. 29. Cell. C. P. 355.

FINANCIAE

arum, Die Geldeinkunfte eines Staats, barbarum: Lat. publici reditus; pecuniae publicae reditus; vectigalia, quibus rei publ. reditus continentur.

FINGERE

a(plw=s2 positum pro mentiri, suspectum.

* Est enim fere apud veteres non nisi comminisci, formare more figulorum, ingeniose aliquid excogitare, struere, parare, simulare. v. g. volucres fingunt et construunt nidos; in cereis aut fictilibus figuris aliquid fingere; Deus finxit et fabricatus est hominem; Cic. pro Rosc. Finge saltem aliquid commode, Erdichte zum wenigsten etwas, das sich horen losse: idem Lib. 5. Tuse. Quaest. cap. 24. fingere ceteros ex sua natura i. e. ut Terent. Eunuch. A. 1. Sc. 2. loquitur, ex suo ingenio ceteros iudicare; id. Parad. 5. c. 1: suis cuique fortuna fingitur moribus; fingere causas, fallaciam, fugam. Horat. L. 1. Sat. 4. v. 81. seqq.

- - - Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit, alio culpante, solutos
Qui captat risûs hominum, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane saveto.

Schor. Phras.

Interdum talia tamen adduntur huic verbo, ut ment iendi, significatum etiam prae se ferre videatur v. g. Ex se fingit, tamquam aranea. Cic. Mentiri et temporis caus â fingere.

FIRMAMENTUM

pro caeli compage, Die Veste des Himmels, Vulgatus Bibliorum Interpres Gen. cap. 1. v. 6. 7. 8. 14. et alibi.

* Veteribus autem, Ciceroni et aliis idoneis scriptoribus, nil quidem significat aliud, nisi robur et stabilimentum v. g. pro Lege Man. plus habet firmamenti et roboris; idem Cic. de Amic. c. 18. firmamentum stabilitatis eius, quam in amicitia quaerimus, est fides h. e. fides efficit, ut amicitia firma sit et stabilis.


page 538

FIXE

Steif und veste, sine auctoritate idonea: Lat. acriter; intento anime; Cic. pro Flacco, intentis oculis; Horat. oculo irretorto. Voss. de Vit. 804. Borich. Cogit. 29. Cell. Antib. 36.

* Comparativus fixius, exstat apud Augustinum Epist. 6. extr.

Praeteritum Participii fixus, a, um, unde haec Adverbia formantur, bene se habet.

FLAVEDO

Die gelbe Farbe, vitiosum: dic, flavus color. Cell. Antib. 36. C. P. 430: Conf. supra Albedo.

FLORENUS

i. e. nummus aureus, a Elorentinis primitus cusus, ac floris signo insignitus, Germ. Ein Gulden, vocabulum novum: quod tamen, quum rei novae sit inditum, stilum non inquinat, si usurpetur. Voss. de Vit. 449.

FOEDERARE

Minucius Felix, Ammianus et Hieronymus: magis Latine dixeris, foedus pangere, facere, inire, stabilire cum aliquo; foedus ferire, icere, interponere, percutere, sancire; foedere adsciscere sibi aliquem; foedere coniungi cum aliquo.

FOLIUM

pro pagina, satis quidem frequens, si de forma libri, quam vocant in folio, dictae paginae indicantur; sed, mihi quidem ut videtur, citra auctoritatem veterum: nisi tamen quod folium omnino pro pagina dici possit ex eo, quod Sibyllae oracula sua, et non nullae gentes animi sui sensa foliis inscripsisse dicantur, licet ratio haec petita Iongius videatur. Folia arborum sunt, herbarum et florum; non librorum.

FORAMINATUS

Sidonius Apollinaris: veteres, foramen habens; perforatus; foraminibus pertusus. Voss. de Vit. 450. Borrich. Cogit. 29.

* Foraminosus habet Tertullianus de Patientia cap. 14.

FORMELLA

casei, Germ. Eine Kaseforme, vasis genus, quo formatur et siguratur caseus, Apicius Lib. 9. cap. 11. et Vulgatus Bibliorum Interpres 1 Reg. seu Sam. cap. 17. v. 18. Superiorum saeculorum versiculus est:

Caseus exiguus dat, quod formella figurat.

A forma formula, formella; ut a cista, cistula, cistella. Voss. de Vit. 451.

FORNICARI

Deponentaliter, pro scortari, Vulgati Interpretus, et scriptorum Ecclesiasticorum, Tertulliani aliorumque est. Translationis originem videntur deduxisse ex eo, quod


page 539, image: s0318

meretrices vulgo in fornicibus prostarent.

* Ceterum fornicari Latine est Passivum, notans fornicem fieri, sursum incurvari, Gewolbet werden: atque ita Gicero, Plinius et Ammianus Marcellinus usurpant. Active occurrit, apud Sidonium Apollinarem Lib. 1. Ep. 5. Vitruvius etiam habet Compositum confornicari, similiter notione hac Passivâ. Borrich. Animadv. in Voss. 107. Steph. Expostul. 336.

FORNICATIO

Die Hurerey, Tertullianus, Hieronymus et Vulgatus Interpres: veteribus autem simplex nomen defuit, quo meretricios amores designarent, nisi forte huc trahere cupias stuprum. Scortatio similiter non nisi Ecclesiasticorum est.

* Apud Vitruvium vero et Senecam Ep. 95. fornicationes designat fornicum exstructiones, Die Wolbungen. Cell. Antib. 162. C. P. 326. Andr. Boerrich. Vindic. 79.

FORNIcATOR

Der Hurer, Tertullianus, Vulgatus Interpres, et Salvianus: malim, scortator, si apud Ciceronem, ubi occurrit, lectio vera est; vel, qui furtivos sequitur amores. Cell. Antib. 162. C. P. 326. Conf. infra Scortatio.

FORPEX

Eine Barbierscheere, Ausonius Popma Lib. 2. de Voc. Different. et Vossius de Vit. 57. apud idoneos auctores exstare negant.

* Addit tamen Vossius, Hadrianum Iunium in praeclaro Nomenclatore suo ita appellare instrumentum, quo pili praeciduntur, Priscianumque praeire, et Bedam in Orthographia; quibus forfices sint sartorum, Schneiderscheeren; forpices autem tonsorum, Barbierscheeren: superiorum denique saeculorum esse versiculum:

Forfice fila: pilos cape forpice: forcipe ferrum.

* Interim, pergit Vossius l. c. si veterum Grammaticorum subtilitas inter forficem et forpicem distinxisset, eius, puto, vei vestigia apud illos superessent; quare forficem quoque pro forpice dixero. Verum insuper etiam differentiam inter forficem et forpicein inculcant Isidorus Hispalensis et Cassiodorus. Vocabulo forpex utitur quoque Sidonius Apollinaris; ut Wowerus. Elmenhorstius, Savaro et Sirmondus recognoverunt. Cell. C. P: 304.

Veteres, quidquid huius generis erat, appellabant forficem: ita Columella, Calpurnius, Plinius. Forpicem autem ignorabant. Cell. Antib. 36.

FORTALITIUM

Eine Pastey, Eine Forteresse, in barbaris numerandum: Latini propngnaculum, castellum.


page 540

Voss. de Vit. 452. Borrich. Cogit. 29. Cell. Antib. 36. C. P. 355.

FORTIFICARE et FORTIFICATIO

eiusdem censûs: Lat. munire, communire; it. munitio, circummunitio. Cell. C. P. 355.

FRATRVELIS

i. e. fratris filius, Hieronymus habet. Fab.

* Patruelise dicitur respectu aequalium i. e. eorum, qui a patris fratribus s. patruis sunt geniti. Fratris mei filius est meus fratruelis: patrui mei filius est meus patruelis.

FRIGEFACTIVUS

kublend, barbarum: Latin. refrigerans. Gellius Lib. 17. cap. 8. pro eo habet frigorificus. Voss. de Vit. 453. Borrich. Cogit. 29. Stephani Expostul. 196.

FRONTISPICIUM

id est, pars anterior, aedium praesertim, Der vorderste Giebel, apud recentiores frequens; sed a nemine veterum usurpatum. Pro eo frons est, apud Palladium Lib. 1. c. 8. Cell. Antib. 37. C. P. 355.

FRUCTIFICARE

Frucht bringen, Tertullianus, et Vulgatus Interpres, qui Marc. 4. v. 28. et Rom. 7. v. 5. Graecum karpoforei=n ita vertit: veteres pro eo, fructus edere; fructus ferre; fructus fundere. Andr. Borrich. Vindic. 80.

FRUSTRANEUS

suspectum: auctores classici, supervacaneus; quod est sine fructu, nullius usûs; nequiquam vel frustra susceptus. Cell. Antib. 37. C. P. 355.

FUGACITER

i. e. fugae instar; fugientium more, ab Adiectivo fugax sat belle formatum, sed sine veterum certa et indubitata auctoritate. Voss. de Vit. 804. Borrich. Cogit. 30.

* Comparativum tamen fugacius legimus in Livio L. 28. c. 8. Kappius ad Iensium 102.

FUNDAMENTALIS

non est probum; aliquid tamen praesidii petit ex Sidonii fundamentaliter: Latini, solidus; solido fundamento impositus; Tacitus Annal. 4. c. 62. firmis nexibus superstructus.

* Pro fundamentaliter praestat dicere, solide, exquisite, accurate; Plin. ab origine primisque causis repetere aliquid; altius aliquid repetere, Etwas wohl, grundlich oder weitlauftig ausfuhren. Cell. Antib. 38. C. P. 305.

Lex fundamentalis, quod frequens est, et in foro et negotiis publicis ac doctrina civilis prudentiae esine prudentiorum offensione retineri potest, Latine exprimitur per legem Imperii sacram et perpetuam; per legem Imperii, quâ eius saluti in perpetuum


page 541, image: s0319

prospieitur; per legem quâ salus rei publicae continetur. Et pro in fundamentalibus dic, in fundamentis, in primis rerum principiis.

FUNDIBULA

Eine Schleuder, Vulgatus Bibliorum Interpres 1 Maccab. 6. extr.: veteres funda; Graece h( s1fendonh.

FUNDULUS

pro gobio vel gobione fluviatili, pisce Germanice dicto Ein Grundel, oder Grundling, perperam.

* Vitruvio funduli ambulatiles sunt, Germanice Die Scheiblein, die man auf und nieder schieben kann. Loquitur autem Vitruvius de organo quodam hydraulico, in quo tales funduli sursum deorsum possint dimoveri. Vid. Baldi Lexicon Vitruvianum p. 52. Voss. de Vit. 455. Borrich. Cogit. 30.

FULCIVI

pro fulsi a fulcio; item FULCITUM pro fultum, vitium Grammaticale est, quod magnis viris inter scribendum obrepsit, et hodieque interdum obrepere solet.

FUNDUM

perperam: Latini non nisi fundus. Sciopp. de Stil. Hist. 86.

* Fundus autem et de agro, et de imo cuiusque rei dicitur. Quare distinctio inter fundum pro ima cuiuscumque rei parte, et fundus pro agro, quam Grammatistae faciunt, nulla est. Titii Manud. 221.

FUNERALIA

ium et orum, Das Leichengeprange, barbarum: Lat. exsequiae, iusta funebria.

FUSIM

Hin und wieder merito suspectum: lat. passim, sparsim.

† Vulgo fuse et fusim distinguunt, quod fuse sit quantitatis, pro copiose, Weitlauftig; fusim qualitatis, Nach Art einer Weitlauftigkeit, hin und vuieder, ut sparsim. Verum quo auctore dicatur posterius, non dum constat. Cicero dicit: fuse lateque dicere, aberius et fusius disputare. Voss. de Vit. 840. Cell. Antib. 38.

FUSTIGARE et FUSTIGARI

Den Staub-Besem oder Prugel geben, Den Staub-Besem oder Prugel bekommen, sine idonea auctoritate: Lat. fustem impingere alicui; Velleius, fuste percutere aliquem; fustibus caedere; Horat. fuste coercere; poenam fuste alicui infligere; it. vapulat fuste; multatur fustibus; fert fustuarium. Goclen. Obs. 231. seq.

FUSTIGATIO

Der Staupenschlag, Die Prugelung, vocabulum ICtis familiare, sed idoneâ auctoritate destitutum: rectius cum Cicerone et Livio, fustuarium v. g. fustuarium


page 542

mereri, Den Staup - Besem verdienet haben.

† Poena olim erat militaris, illi irrogari solita, qui signa reliquisset, aut praesidio seu statione sua discessisset. Adficiebantur etiam hoc supplicii genere, qui falsum dixissent testimonium, furtum fecissent, iuvenibus abuterentur, aut qui ter ob delictum idem essent puniti, ut Polybius Lib. 6. et hoc praeterea docet, ad mortem usque caedi solitos, hâc poenâ damnatos. Non igitur tam leve supplicii genus est, quam quidam voluerunt, ut Vossius observat ad L. 2. Velleii Paterculi cap. 78. Vide et Lipsium L. 5. de Romana Militia Dialog. 18. et Loccen. in Antiq. Sueo - Goth. Lib. 3. cap. 5. p. 130: adde P. Fabri Semestr. 1, 17. et Lud. Cael. Rhodig. Lect. Antiq. L. 26. cap. ult.

G.

GARRULARE

Plaudern, ein abgeschmackt Gewasche treiben, Fulgentius: magis Latine, garrire; garrulum esse; odioseum esse in dicendo et Ioquacem; Tacit. sermonis nimium esse; blaterare multa praeter rem; deblaterare; Plaut. dicaculum esse. Borrich. in Voss. 110.

GAUDEBUNDUS

Apuleius L. 8. post principium: rectius dixeris cum veteribus, laetus, gaudens, laetitiâ perfusus; maximo gaudio cumulatus; incredibili gaudio elatus; exsultans gestiensque; cum Gellio, laetabundus.

GAUDENTER

Adverbium barbarum: Latini pro eo, cum gaudio; laeto animo. Voss. de Vit. 805. Borrich. Cogit. 30.

GAV DIMONIUM

id est, gaudium, vocabulum medio aevo frequens: habet tamen etiam vetus Bibliorum Interpres Baruch. 4. v. 34; nec dubitavit Petronius usurpare, fi quidem vera sunt fragmenta Traguriana, in quibus occurrit. Borrich. in Voss. 110.

GEHENNA

Die Holle, scriptorum est Ecclesiasticorum, Prudentii, Sedulii, cet.: Latine dixeris, inferi; sedes damnatorum: sedes inferorum; tartarus; Acheron; orcus; Poet. sedes Stygiae; undae Phlegethonteae; gurges Phlegethonteus; atri ianua Ditis. Cell. C. P. 264.

GELATINA

ae, correpte, Eine Gallerte, vocabulum Medicorum, quod veteres ignorant. Possis, si locus ita ferat, Latinis verbis circumscribere per ius gelatum, ad imitationem Ciceronis, qui Lib. 9. Fam. Ep. 20. habet ius fervens: dixeris etiam pingue iusculum


page 543, image: s0320

frigore coagulatum. it. iusculum eius naturae, ut evaporato calore consistat.

* Eiusdem notae est Adiectivum, quod hinc formatur, gelatinosus; pro quo dicas, coctus et temperato frigore coagulatus.

GENERALITAS

minus Latinum: Latini habent pro eo, universitas; quod ipsius Tullii est.

* Nec tamen generalrtas absurde formatum; quum eiusdem Ciceronis sint generalis et generaliter: quamvis generatim apud illum pro generaliter usitatius est.

Ciceronis, inquam, est generaliter, si quidem lectio Lib. 1. de Invent. cap. 26, ubi occurrit, mendo vacat. Sin autem hic locus CViceronis vel maxime in dubium vocari possit; probae tamen notae nihilominus hoc Adverbium est, quum apud alios bonae notae scriptores v. g. Plinium L. 1. Ep. 8. et L. 4. Ep. 20. occurrat.

Pro generaliter Latini etiam dicunt, in universum, omnino.

GENTES

pro idolorum cultoribus, notionis est Ecclesiasticae, passim ita occurrens in Versione Vulgata, et apud Patres, ad imitationem Graeci ta\ e)/qnh, eodem significatu in N. T. usurpati. Cellar. C. P. 265.

GENTILES

eâdem notione frequentatur apud scriptores Ecclesiasticos: Latine dixeris, sacrarum litterarum et veri divini cultûs expertes. Hinc eâdem potestate gaudet gentilitas apud Prudentium, Tertullianum, Lactantium et Orosium; et Adverbium gentiliter apud Fulgentium.

* Gentiles Cicero Top. cap. 6. vocat, qui inter se eodem nomine sunt ab ingenuis oriundi, quorum maiorum nemo servitutem servivit, quique capite non sunt diminuti, Germ. Leute, die zu einer Familie gehoren, und von lauter rechtschaffenen Voraltern herstammen. Idem Cicero etiam habet gentilitas L. 1. Orat. c. 38 pro cognatione et necessitudine, quae est inter huiusmodi gentiles. Gentiliter autem occurrit apud Solinum, idemque sonat, quod secundum gentis s. nationis cuiusdam consuetudinem; it. patrio et gentili sermone, Nach Landesgebrauch, nach der Landessprache. Cell. Antib. 162. C. P. 264.

GENTILITUS

i. e. gentium Idola colentium more. item originem trahendo a gentibus, Noch aus dem Heidenthume her, Lactantius; qui nec refugit nativitus, von der Geburt her; passivitus, Von der Breite her; planitus, Von der Ebene her.


page 544

* Gentilitus occurrit etiam apud Tertullianum de Pallio cap. 3, pro ex longa gentis consuetudine: item planitus apud eundem l. c. c. 4. Voss. de Vit. 805. Borrich. Cogit. 30.

GESTABILIS

Cassiodorus: dic pro eo, quod commode hinc illinc moveri vel gestari potest. Fab.

GIBBOSUS

a, um, Huckerich, buckelich, barbarum: Suetonius et Celsus pro eo, gibbus, a, um. Fab.

GIRGILLUS

Ein Haspel, Ein Wirbel, Eine Garnwinde, Ifidorus: rectius dixeris Graece, a(rpedo/nh, r(o/mbos2, rhombus; quod tamen etiam simul notat Den Rocken, Das Spinnrad. Voss. de Vit. 219.

* Girgillus autem Isidoro L. 20. c. 15. proprie notat lignum in trans versa pertica mobile, ex quo funis cum situla vel utre in puteum demittitur, hauriendae aquae causa. Germ. Das Gewerbe am Born.

GLIS

Gen. gliris, non est animal, quod vulgo voce e medio aevo sumptâ rattum dicimus: nam is Latinis mus maior dicitur; sed est apud veteres e genere murium agrestium vel silvestrium, animal murium pingue, quod esui sit, valde cognatum sciuro caesio, Germ. Einem Eichhorne, sed brevioribus pilis, tenuiore pelle, colore varium, in dorso caesium (auf dem Rucken bellblau,) inferne album, genitorem senectâ fessum insigni pietate alens, quod et Plinius indicavit Lib. 8. cap. 57; hieme ineunte abdens se in cava arborum, et totâ brumâ delitescens ac pinguefcens. In delicsis mensae apud Romanos fuisse, patet ex Censoria lege, quam vide sis apud Plinium Lib. 36. c. 1. : ad quem locum pluribus Harduinus.

GLISCO

pro Germanico Ausglitschen v. g. acus in suffusione curanda ob lubricum crystallini facile gliscit, perperam Medici.

* Glisco enim veteribus nil significat aliud, quam cresco, augeor v. g. seditio gliscit, discordia gliscit.

Latine dixeris: acus vacillat; propter lubricum crystallini locum stabilem et fixum non tenet; lubrico crystallini insistere vix potest; propter crystallinum versatur in lubrico, suoque subinde puncto cedit.

GLOBARE

pro ludere trocho, Den Kreusel treiben, vel mittere globum, seu ludere conis, Kegeln, Kegel schieben, perperam.


page 545, image: s0321

* Globare quidem verbum probae monetae est; sed notat non nisi in rotunditatem formare aliquid, In die Runde drehen, rund machen. Erasm. in Vall. 196.

GLORIFICO

i. e. laudo; extollo; gloriam alicuius praedico; gloriose alicuius maiestatem et laudes praedico; item gloriam et splendorem alicui adfero; gloria adficio: gloriosum facio vel efficio, Theologis concedendum, qui ita verbum N. T. Graecum doca/zein vertunt, et in argumento Ecclesiastico ferendum. Latium vetus id ignoravit. Ceterum est apud Tertullianum, Corippum, et in precatione, quae Prudentii Hamartigeniae subnectitur; de cuius auctore, quod dura et Christiano indigna continet, sunt, qui non belle sentiunt, nec persuadere sibi possunt, eam a Prudentio profectam esse. Stephani Expost. 108. Voss. de Vit. 101. Borrich. Cogitat. 30. Goclen. Obs. 157. 158. Cell. Antib. 38. C. P. 289.

GLOSSARE

Glossen woruber machen, verbum medii aevi: Lat. interpretari, explanare, commentari in aliquem librum. Voss. de Vit. 717.

GRADVATUS

Eine graduirte Person, oder der einen Gradum bat, quin barbarum sit, nemo dubitat: Lat. bonoribus Academicis ornatus; in gradu aliquo dignitatis scholasticae constitutus; supremâ laurea ornatus in divinioris litteraturae cognitione vel Iuris peritia vel Medica arte vel Philosophia. Voss. de Vit. 459.

* Graduatus per saltum Latine dixeris, ad supremum honoris scholastici gradum evectus per saltum 1. omisso seu praeterito gradu inferiori.

GRANDILOQUENTIA

Die Grosspralerey, barbarum: Lat. magniloquentia, superbiloquentia.

* Grandilequus autem occurrit ap. Cic. de Orat. cap. 5.

GRANDITER id est

valde, admodum, v. g. pater istius granditer frugi; illud mihi inter maxima granditer curae est; granditer facetiari, Sidonius Apollinaris.

* Grandissimus autem habet Varro, et Plinius; et hic quidem saepius: item Marcellinus. Granditas est Ciceronis et Plinii v. g. granditas verborum i. e. magnificentia verberum, splendor verborum. Voss. de Vit. 805. Borrich. Cogit. 113. 114.

GRATABUNDUS suspectum

nam qui in Fabri Thesauro habetur, locus Taciti Histor. Lib. 1. cap. 18. §. 4.


page 546

perquam est variae lectionis: optime etiam qui recensuerunt Tacitum, pro gratabundi ediderunt grata auditu. Kappius ad Iensium 103. Tutius ergo dixeris, gratulabundus.

* Grat???i pro gratulari Poetarum fere est. Ut igitur a gratulor, gratulabundus. sic a grator gratabundus dici possit per Analogiam, quae tamen veterum auctoritate destituta nihil valet.

GRATANTER

Gern, mit Freuden, mit allem Willen, Adverbium, quo usi saepius sunt Iulius Capitolinus, Trebellius Pollio, Marcellinus, Sext. Aur. Victor, Cassiodorus, Symmachus, dixeruntque gratanter aliquid accipere, gratanter aliquid amplecti. Elegantius dixeris, libenter, grato animo, cum voluptate. Voss. de Vit. 805. Borrich. Cogitat. 14. Cell. Antib. 38. C. P. 210.

GRATIOSE

Mit einer Artigkeit, auf eine angenehme Weise, Ulpianus: magis Latina, iucunde, eleganter, cum elegantia quadam. Voss. de Vit. 692.

GRATIOSUS Adiectivum

pro eo, qui ingenio est festivo, seu iucundo, et moribus elegantibus, an satis tuto usurpari possit, non dum ad liquidum est perductum. Quae enim pro hac notione adferuntur exempla, multo rectius eam huius Adiectivi notionem animis nostris inferunt, qua quis gratiâ apud alios multum pollet.

* Gratiosus, monente Gellio L. 8. c. 12.

1. Active dicitur, quamvis raro, de eo, qui gratiam adhibet, seu qui aliis favet. Hinc, quia nempe haec notio ita rara et vehementer insolens est, Gratiose domine, Gnadiger Herr, non esse loquendum, docet Goclenius Silv. Barb. p. 26. Et certe notio haec, quam Gellius adfert, exemplis vix comprobari potest. Cell. Antib. 124: nisi loco Cic. in Bruto c. 84: Volo, hoc oratori contingat, ut, quum auditum sit, eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco Menk. Spec. 2. p. 82.

2. Passive, quod crebrius, pro eo, qui gratiâ apud alios pollet, sive cui favetur, Der in Gnaden ist, der Gnade und Gunst bey Leuten hat. v. gr. Cicer. tribulibus gratiosus id est, multum apud eos gratid valens et auctoritate.

Dicitur gratiosus absolute, et gratiosus alicui, apud aliquem, et gratiosus in domo alicuius l. in aula. Voss. de Vit. 146. Schor. Thes. Ciceron.

GRATIS et GRATVITO

vulgo minus Latine usurpatur pro sine idonea


page 547, image: s0322

causa, Ohne rechten Beweisthum, ohne Grund v. g. hoc gratis adseritur, Das wird zwar gesagt, aber schlecht bewiesen. Sciopp. in Strad. 4.

* Veteribus gratis et gratuito fieri dicitur, cuius facti nullum est pretium aut merces. v. g. Cic. L. 2. Offic. c. 19: Multorum causas et non gravate et gratuito defendere. Id. pro Cluent. c. 26. gratis servire alicui, Einem umsonst dienen. Id. 2. Offic. cap. 23. gratis habitare in alieno. Nepos 15. 4. 2. gratis facere sum paratus. Sallust. Orat. L. Philippi Lib. 1. Histor. Ubi malor praemia sequuntur, baud facile quisquam gratuito bonus, Da Bosheit belohnet wird, da ist umsonst niemand gern fromm.

GRATITUDO

vocabulum veteribus ignotum: Lat. gratus animus et beneficii memor; grata mens; grati animi virtus; gratiae referendae voluntas; beneficii memoria; beneficiorum grata recordatio; grata voluntas; memor in bene meritos animus; grati animi figni ficatio; sempiternâ memoriâ colere alicuius beneficia, cet.

* Idem iudicium esto de vocabulo ingratitudo; pro quo Cicero ingrati animi crimen subire: nisi quod Iulius Firmicus, et Cassiodorus eo usi sunt. Voss. de Vit. 68. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 184. et 222, ubi Lipsium et Thuanum, vocabulo gratitudinis usos notat. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 62. seqq. Borrich. Cogit. 30. Goclen. Obs. 10. Silv. Barb. 33. Celi. Antib. 39. C. P. 355.

† Cassiondorus autem alio sensu scil. offensae s. inclementiae, usus est vocabulo ingratitudinis, quando dicit: Nostrae ingratitudinis pericula subire, In unsere Konigliche Ungnade follen. Apicius etiam, scriptor plebeius et culinarius ad aetatem aeneam pertinens, vocabulo gratitudinis usus quidem est; sed itidem alio significatu, nempe pro sapore grato et iucundo. Cellar. Antib. 40.

Ceterum lemmata in Valerio Maximo, in quibus sunt haec ignota veteribus gratitudinis et ingratitudinis nomina, non sunt ab ipso Valerio, sed a Grammatico aliquo. Et quamvis eiusmodi lemmata iam olim quoque adscripta fuerint libellis, ut docet illud Martialis Lib. 1, Epigr. 14:

Lemmata, si quaeris, cur sint adscripta? docebo:
Ut, si malueris, lemmata sola legas;

inde tamen non sequitur, lemmata haec, de quibus heic quaeritur, apud Valerium Maximum etiam olim ita fuisse; ut nempe in illis scriptum fuerit de gratitudine et ingratitudine. Sunt enim codices, qui prae se ferunt lemma hoc ipsum de gratis et ingratis: et ita in uno eorum codicum, quos


page 548

Bibliotheca Regia Berolinensis habet, scriptum reperitur.

In Thesauro Rob. Stephani habetur etiam vocabulum gratitudo: sed exempla non nisi ex recentioribus, Sabellico et Erasmo, proferri potuerunt.

Hoc gratitudinis vocabulo etiam P. Manutius usus est alicubi; quod Scioppius Iud. de Stilo. Hist. p. 70. verisimile esse ait non tam ignoratione Latinitatis, quam oscitatione eius et dormitatione contigisse.

Iacobus quidem Thomasius ex eo, quod magnitudinem et amplitudinem in ore habemus, a magno et amplo deducta Substantiva, pari modo etiam gratitudinem et ingratitudinem a grato et ingrato recte dici contendit; et ex hoc argumento Manutium a Scioppio notatum, excusat Praefat. in Epistolas Manutii. Sed haec Thomasiana Manutii defensio admodum ieiuna ac frigida est; quum sine veterum suffragio Analogia non sufficiat.

* Iulius Caesar Scaliger Exerc. 317. Sect. 2: Gratitudo, inquit barbarum est, et non necessarium: non enim reperitur res ipsa in animis mortalium: at ingratitudo, ut aeque barbara, ita maxime necessarita vox ad significandum id, quod frequentius, quam sol ipse, invenitur.

†. Buchnerus ad Fabr. in Voc. Barbarismus: Quid piaculi, inquit admiserit, qui nova verba invenerit propter inopiam veterum, -- modo Analogiae ratio custadiatur? Sic ingratitudinis recepta est vox, quae apud neminem veterum exstat, necessaria tamen ad denotandum vitium deterrimum, quod huc usque nomine destituebatur. Verum enim vero, quod contra Buchnerum notandum, quis negaverit., a)xaristi/as2 crimen Ciceronis aetati tam fuisse familiare, quam nostrae? nec tamen propterea necessarium arbitrati sunt, fingere nomen ingratitudinis; quod tamen facile potuissent. Cicero certe, quum toties de re, quam ingratitudinem vulgo dicunt, in scriptis suis egerit: numquam tamen vocabulo eo; sed Graeco nomine, quod paullo ante diximus, a)xaristi/a usus est. Et recte viri docti, qui vocabula et locutiones Graecas, in Epistolis Ciceronis occurrentes, interpretati sunt, fecerunt, quod vocabulum a)xaristi/as2 non ingratitudinis, sed ingrati animi verterunt: et Seneca in septem integris libris de Beneficiis, quum de ipsis rebus, quas hodie vocabulis gratitudo et ingratitudo exprimunt, fuse ageret; numquam tamen ipsis illis vocabulis usus est, sed perpetuo periphrasi animi grati ingratique eas res expressit. Ceterum an et quando liceat o)nomatopoiei=n, et nova fingere vocabula, vide Hadrianum Cardinalem de Serm. Lat. 19. seqq. et 24. seqq. C. A. Heumannum in Epist. Crit. de Iure L. L. augendi novis vocabulis, et Mechovium in Antiphila p. 91. et 196. Confer, quae infra


page 549, image: s0323

occurrunt ad Vocabula nova, et rerum veteribus Romanis ignotarum. In locum autem hunc integrum insuper lege Sciopp. Pardox. Litter. 16. de Stil. Hist. 144. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 8. et 110. Goclen. Observ. 72. Cell. C. P. 11.

GRAVAMEN pro querela

barbare: pro molestia est apud Cassiodorum; ceteroquin apud probatos auctores non occurrit. Cell. Antib. 40.

GRESSIBILIS seu GRESSILIS id est

gradiendi facultate praeditus, Latinum non est; etsi pervulgatum Philosophis, qui animalia distinguunt in gressilia, aquatilia, volatilia: quae tamen duo posteriora Adiectiva probae notae sunt. Voss. de Vit. 459.

GROSSE id est

crasse; GROSSESCERE id est, crassescere; GROSSITUDO id est, crassitudo; GROSSUS id est, crassus: scriptorum Ecclesiasticorum sunt.

* Grosse, Adverbium, corruptum ex crasse; uti grossus ex crassus.

Grossescere corruptum ex crassescere, Columellae ac Plinii verbo.

Grossitudo sunt etiam, qui Solino tribuunt; ubi vero Salmosius crossitudo edidit. Ocourrit nominatim ap. Vulgatum Ier. 52. v. 21.

Grossus aetate Sulpicii usurpari coeptum; quemadmodum etiam Comparativus grossior apud eumdem exstat. Augustinus Lib. 4. adv. lulian. cap. 13. utrumque, et Positivum et Comparativum hunc, habet. Goclen. Obs. 77. Voss. de Vit. 58. 718. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 40. C. P. 305. Comparativus apparet etiam in Vulgata Bibliorum versione Ezech. 41. v. 25.

Grossus autem Substantive positum, generis dubii est, et notat ficum, quae non dum maturuit, Germ. Eine rohe unzeitige Feige: o)/lunqon Graeci vocant: occurrens apud Celsum L. 5. et Plin. L. 15. c. 18. Quid in re monetaria hodie grossus significet, nemini ignotum est.

GULOSITAS

Der Bauchdienst, Die Schluckerey, compluribus in usu, (utinam respectu tantum vocis!) sed sine veterum suffragio. Cum his ergo malim perifra/zein, quum dicunt vitium ventris ac gulae, vel intemperantia cibi ac potûs. Voss. de Vit. 460.

* Gulosus autem, et Adverbium gulose, probae notae sunt.

GUNDULA vel GONDOLA

Eine Gondel, vocabulum Italicum: dic, navicula Venetorum; navis velox biremis Veneta; Venetorum phaselus. Vid. Io. Scheffer de Milit. Nav.


page 550

GUTTARE sine testimonio veterum

Lat. stillare. Utrumque transitive et intransitive sumitur. Conf. Stillare in Parte Syntact.

* Participium quidem guttatus, Betropfelt, occurri??? apud Palladium et Martialem; sed qui ind??? verbum probum esse colligunt, frustra sunt: quot enim dantur Participia eiusmodi, quorum nulla omnino in antiquitate adsunt verba? Conf. quae in Sect. post. occurrunt ad voc. Potionatus.

† Maioris autem momenti videtur esse ad stabiliendam verbi huius auctoritatem, quod vulgo adducunt Praesens Participii ex Plin. L. 20. c. 8. folia guttantia adstringunt. Verum Harduinus ex MSS. legit gustantium os adstringunt; qui Verborum sensus planus et expeditus est.

GUTTUROSUS

Kropficht, Ulpianus: praestat, strumâ deformis; gutturis vitio, quod strumam vocant, laborans. Voss. de Vit. 461. Borrich. Cogit. 115.

H.

HABITUS pro corroboratâ studio et consuetudine facultate

apud Philosophos citra suffragium veterum increbuit, Quintiliano Lib. 10. cap. 1. vocatur sirma quaedam facilitas, quae apud Graecus e(/cis2 nominatur: quod Graecum maluit Plinius Lib. 2. c. 3; Ad tantam inquiens, e(/cin studio et exercitatione pervenit.

* Habitus Latine significat conditionem. naturam, indolem, Germ. Die Art und Besebaffenheit einer Sache, v. g. temporum illorum habitus, habitus oris; habitus corporis.

HABILITATIO id est

exercitatio, qua quis ad aliquid habilis sit, barbarum. Voss. de Vit. 463.

† Derivatum videtur a barbaro verbo et locutione habilitare se, i. e. indefesso studio et crebris actibus sibi comparare facultatem aliquam et promptitudinem, Germ. Sich habilitiren.

* Sed habilis, inhabilis, habiliter, habilitas, bonae notae sunt. Cic. de Orat. L. 1. c. 54: calcei habiles et apti ad pedes, Schube, die gut passen. Inhaibilem labori valetudinem casatur, Er giebt vor, wegen seiner Schwachlichkeit konne er die Arbeit nicht mehr aushalten. Pomp. Mela L. 3. c. 7: Alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam sicut nos equis, facile atque habiliter utantur, Dass sie sich bequem und fuglich bedienen konnen. Cic. L. 1. de Leg. c. 9. habilitas corporis, Der schmeidige Korper, die Geschicklichkeit des Leibes.

HAERESIS pro opinione aberrante a vera Christianorum doctrina

notionis Ecclesiasticae est.


page 551, image: s0324

* Latinis est in genere opinio, secta. v. g. Cic. Praef. Parad. Cato in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis. Vitruvius Praef. L. 5. Qui Pythagorae haeresin fuerunt secuti. Goclen. Obs. 5. p. 9.

HAERETICUS id est

???estiferis opinionibus corruptus, infectus, contaminatus, vocabulum similiter Ecclesiasticum, translatum ex Graeco N. T. a(iretiko/s2.

* Augustinus et Prosper Aquitanicus etiam habent haeresiarcha, Ein Euzketzer.

HEBDOMADATIM id est

quavis habdomade, singulis bebdomadibus, Wochentlich, alle Wochen, barbarum est; sicut et septimanatim: hebdomas, autem, unde illud est, bene ese habet; septimana, vero, unde hoc deducitur, ad barbaros pertinet. Voss. de Vit. 819. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 41. C. P. 356.

* Liceat heic w(s2 e)n paro/dw| monere, verbum hebdomada primae Declinationis in Fabri Thesauro posteriorum tantummodo esse dici: quod tamen et Gellius L. 3. c. 10. et Cicero Famil. L. 16. Ep. 9, si meliores spectes editiones, exhibent. Videatur omnino Vossius de Vit. 150. seq. et Vorstius de Lat. Merit. Susp. 118. et Graevius ad Ciceronis d. l.

HERALDICA Die Wapenkunst

vocabulum novum novae disciplinae impositum, origine suâ Germanicum: Latine dixeris, doctrina de insignibus; disciplina quâ Principum Procerumque insignia explicantur.

HEREDITARE

Erben, Ein Erbe wovon seyn, habent Vulgatus Interpres, et Ecclesiae doctores, praesertim huic interpreti aequales, vel posteriores: habetur hinc, si non pro barbaro, tamen pro semibarbaro.

† Sunt, qui hoc Verbum etiam ex Ciceronis Ep. 1. Lib. 1. ad Attic. probari posse existimant: sed aliter heic legunt Bosius, Alciatus, Manutius, Lambinus, Rob. Stephanus, et verbum hereditare unâ voce et consensu improbant.

Latine dixeris, heredem esse; hereditatem adire; hereditatem accipere; hereditatem obtinere; hereditatem consequi; in hereditatem venire; Graece, klhronomei=n. Voss. de Vit. 98. et 718. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 14. C. P. 305.

HIATIO

Die Kluft, Die Aufsperrung, barbarum: Lat. hiatus. Voss. de Vit. 464.

* Hiatus autem sumitur tripliciter:

1. Pro apertione, v. g. hiatus terrae;


page 552

hiatus telluris; Cic. L. 2. de Nat. Deor. c. 47. oris hiatu cibum capessere, Die Speise mit dem Munde aufschnappen.

2. Pro molestia, quae exsistit in gutture propter concursum vocalium. v. g. Cic. in Oratore cap. 23. hiatus concursu vocalium, Eine Abschnappung: quum nimirum in oratione vocales finiunt alias, atque sine intervallo incipiunt alias voces.

3. Pro nimia cupiditate alicuius rei. v. g. Tacitus Hist. 4. 42. 6. dicit hiatum praemiotum, Wenn man immer gern was haben vvill, vvenn man so begehrig ist.

HIBRIDA vocabula

Vide paullo post Hybrida.

HISTORIA pro expositione rei alicuius singularis

non magnopere placet. Ne dicas v. g. hanc historiam legi apud Livium; sed narrationem hanc legi in Livio; haec narratio exstat apud Livium. Nam vocabulum historiae notionem illam non habet.

* Trifariam autem usurpatur:

1. Cum adiectione alicuius Substantivi v. g. historia rei nummariae, id est, descriptio s. delineatio; pro quo Livius Praef. rqrum gestarum memoria. Sic dicimus historiam belli Peloponnesiaci, Italici sacri, historiam naturae, id est, qewri/an s. contemplationem.

2. Usurpatur absolute, et tunc kat) e)coxh\n historia appellantur rerum gestarum monumenta integra, et tamquam corpus quoddam, ut: historiam scribere; historiae Graecae optimus auctor dictus est Thucydides. Cic. L. 2. de Orat. cap. 9: Historia est testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis. Idem Cicero historiae leges has ibidem commemorat: Nihil dicere falsi: nihil dissimulare veri: sine suspicione vel gratiae vel simultatis scribere.

3. Usurpatur etiam pro ipsa facultate et artificio historiae scribendae Plin. L. 1. Ep. 16. Andivi Pompeium Saturninum causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata, sive subita proferret. Adsunt acutae, crebraeque sententiae, gravis et decora constructio, sonantia verba et antiqua. Omnia haec mire placent; cum impetu quodam et flumine praetervehuntur: placent, si retractentur. Senties, quod ego, quum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet veterum, quorum est aemulus, comparabis. Idem tamen in historia magis satisfaciet, vel brevitate, vel luce, vel suavitate, vel splendore etiam et sublimitate narrandi. Sic etiam Herodotus a Cicerone appellatur pater historiae; perinde ac si quis Homerum vocaret patrem poeticae. Goclen. Observ. 162.

HISTORIOGRAPHUS Iulius Capitolinus

Hieronymus, Orosius, Fulgentius: auctores classici, historicus.


page 553, image: s0325

* Historicus enim veteribus est non tantum, qui res gestas memorid tenet, et explicare potest, sed etiam, qui easdem memoriae prodit ac stilo signat. Voss. de Vit. 464. Borrich. Cogit. 115. Cell. Antib. 113. C. P. 145.

HODIENUM

Noch beutiges Tages, crebro hodie usurpatur: attamen non dum reperi in idoneo scriptore; nec castigatum tamen video a quoquam Criticorum. Latini, hodie quoque; hodieque; etiamnum; etiam nunc.

HOMAGIUM seu HOMINIUM

Germ. Die Huldigung; ein Geding, huld und gewartig zu seyn; der Huldigungseid; Lat. clientela; sacramentum seu sollemnis illa promissio fidei et oboedientiae summis imperantibus, aut iis, qui dignitatem et potestatem summo imperio proximam tenent, facta: medii aevi est.

* Videatur Vossius de Vitiis Serm. Lat. p. 464. qui tamen addit, in novo clientelae genere vocabulum homagii posse utcumque tolerari; quod idem iudicat de altero vocabulo hominii, quod paullo concinnius vocat, utpote magis a)nalo/gws2 formatum, sibique consentientem allegat Cuiacium principio libri de Feudis. Conf. Cellarius Antib. 42. C. P. 356. Andr. Schottus Lib. 3. Tull. Quaest. 224. Car. du Frerne Glossar. Part. 2. Voc. Homag.

† Origo huius et aliorum eiusmodi vocabulorum eo saeculo nata est, quo Gothi et Longobardi et Franci florentissimas Imperii Romani Occidentalis provincias tenuerunt: tunc scilicet orta sunt et homagia, et vasallagia, et hostagia, et appennagia, et maritagia, atque alia Tullii et Titi Livii aevo ignota nomina. Et quamvis haud absona eorum sententia videatur, qui hominium seu homagium vel a Graeco o)mo/w, iuro, quia iureiurando interveniente solet praestari; vel ab o(mo/w, unio, quia per id domini, et huic subditi censentur uniti; vel ab o(mou=, simul, et a(/gion, sacrum s. sacramentum, quia in sollemni homagio clientes simul fidem domino suo fere adstringunt: tamen ad veram eius originem illi demum accedunt, qui homagium aiunt dici ab homine. Hinc pro homagio potius usurpant hominium: quasi is, qui homagium vel hominium praestat, homo domini, vel quafi meus fieri dicitur, ut testatur Besoldus et du Freine l. c. voc. Homo. Hinc homines posterioribus saeculis dicti generatim quivis alterius dominio quavis ratione subiecti, seu essent ii servilis conditionis, qui alias etiam cum adiectione homines proprii dicuntur, seu ingenuae: unde hodie adhuc usitata vocabula Hauptleute, Land und Leute. Vid. omnino Barth. Advers. L. 149. c. 21. et ad Statii Silv. p. 234.


page 554

HONORIFICARE Tertullianus

Augustinus, et Lactantius: Cicero pro eo, ad honorem evehere; ad honorem dignitatemque perducere; Sall. ad honorem extollere; Curt. in honoris fastigium admovere; it. honorare; celebrare; honore adficere; omni venerationis cultu prosequi. Voss. de Vit. 719. Borrich. Cogit. 115. Fab. Thes.

* Honorisicus, honorificentior, honorificentissimus, et Adverbium honorisice, Ciceronis sunt: honorificentia, ae, autem Vopisci et Symmachi.

HONORIPETA

correpte i. e. qui vario infamis ambitûs genere honores et titulos captat, Apuleio, qui eo utitur, relinquendum.

* Fictum satis a)nalo/gws2 ad similitudinem tou= heredipeta, Ein Erbschleicher, quod Cicero, Petronius, aliique habent.

HORAE

notione Ecclesiasticâ quid innuant, in vulgus notum est: Graecis dicuntur e)uxolo/gia; Voss. de Vit. 143. easdem preces horarias vocare malit.

HORTATORIUS vocabulum artis

sine idoneo veteri auctore: malim cum Fabio Lib. 5. c. 10. edit. Obrecht. Argent. 1698. p. 290. V. 1. 2. hortativus; qui etiam Lib. 3. c. 6. habet exhortativus.

* Pro eo, quod vulgo dicunt hortatoria oratio, Cicero habet suasio.

Composita autem dehortatorius apud Tertullianum Apolog. c. 22. pr. et exhortatorius ap. Hieron. Ep. 2. ad Nepotianum sub init. et Augustin. Epist. 209. pr. occurrunt.

HORTENSIS

i. e. in hortis nascens v. g. nasturtium hortense, Gartenkresse, improbat Gronovius, et in codicibus Plinii Maioris, cui hoc Adiectivum adscribitur, semper legit hortensius. Schurzfleisch Orthogr. Rom. p. 36. Plin. Lib. 19. c. 8: Beta hortensiorum levissima est, Der Kohl ist unter den Gartengewachsen das sclechteste. Idem c. 6: Hortensiis omnibus fere singulae radices.

HORTULANUS

Ein Gartner, Macrobius et Apuleius.

* Ceterum Tertullianus de Paenitentis cap. 11. et Theodorus Medicus Adiective usurpavit v. g. hortulanus maritimusve secessus it. mentha hortulana i. e. hortensia, Krausemunze. De porcello hortulano i. e. oleribus farcto, videatur Apicius L. 8. c. 7.

Ciceroni, aliisque est olitor.

† Vocabulum tamen olitoris Borrichius Cogit. p. 117. putat non perfecte exprimere hortulani officium; quum olitoris sit, herbas altiles et cibariis utiles curare, et in


page 555, image: s0326

culinae usum transferre; hortulani vero generalior administratio, ut quae ad omnes horti plantas, tam edules, quam speciosas, et oculis arridentes, extendatur. Sed esto, nomen olitoris non perfecte exprimere officium hortulani; tamen non ilico opus est vocabulo non optimae Latinitatis, ut significantius habeas vocabulum: dicere enim poteras, horti cultor, seu, ut in inscriptionibus legitur, alievius ab hortorum cultura. Voss. de Vit. 466. Cell. Antib. 114. C. P. 212. Borrich. Cogit. 117. Schurzfl. Orthogr. Rom. 35.

HUMECTATIO

Die Befeuchtung, Medicis hodie frequens; sed sine testimonio veterum: hi enim habent, irrigatio.

* Humectare occurrit apud Virgilium et Lucretium; Participium humectatus apud Silium et Vegetium; Adiectivum humectus apud Palladium, Apuleium et Macrobium. Hinc autem a recentioribus Medicis cusum videtur humectatio.

Celsus, Medicorum ille Cicero, sicubi loquitur de humectatione; utitur semper circuitione quadam. v. g. L. 4. opus est formento humido; et L. 5. c. 29. linteolum in aqua frigida madefactum.

HUMIDARE

Anfeuchten, suspectum: Lat. humectare; humidum reddere; bumore perfundere; irrigare. Voss. de Vit. 719.

HUMIDITAS

Die Nasse, Die Feuchtigkeit, antiquis, quod constat, ignotum: Lat. humor. Cell. C. P. 430.

HUMILIARE Vulgatus Scripturae Interpres

Tertullianus, Cyprianus, Salvianus, et Ammianus; in cuius extremi loco humilitandam, inserto T, manuscripta referre, Valesii fratres adnotarunt.

† Pro Participio humiliatus adfertur locus quoque ex Cicerone, etiam, quod mireris, a. Vorstio de Latin. Mer. Susp. cap. 2. p. 194: at omnes libri ibi aliter legunt.

Pro humiliare se, seu humiliari, Cicero dicit humiliter demisseque sentire; se summittere; submisse se gerere; submisso ac supplici animo esse: et pro humiliare aliquem Nepos Dion. c. 5. dicit, spiritus alicuius reprimere; et Cie. frangere alicuius corroboratam iam vetustate audaciam; item Animum alicuius nimis elatum deprimere. Voss. de Vit. 99. et 719. Borrich. in Voss. 123. Cell. Antib. 43. C. P. 306.

Humiliare uxorem proximi, ap. Hieron. ad Helvid. f. 6. sonat idem, quod constuprare; et Humiliatae feminae, ap. Augustin. C. D. L. 2. c. 2. idem est, quod stupratae.


page 556

HUMILIS et HUMILITAS

pro modesto et modestia seu submissione animi, a recentioribus, iis etiam, qui Latini sermonis integritati student, Scholasticis item et ab ipso Tertulliano, aliisque Ecclesiasticis scriptoribus usurpantur: apud Ciceronem vero, et probatos auctores hâc notione non inveniuntur: hi enim omnes humilitatem numquam pro virtute habent; sed potius in vitio ponunt, et vilem humique prostratum, item abiectum fractumque animum per eam notant: quemadmodum eâdem etiam notione vocabulo concreto humilis utuntur.

* Notum etiam est, utrumque opponi interdum ei, quod procerum, atque translate nobile est, atque illustri loco positum. Curt. L. 7. c. 4: Scitharum neminem dicebat tam humilem esse, ut humeri eiur non possent Macedonis militis verticem aequare. Sic humilis vadix Plinio. L. 8. Ep. 20. dicitur, quae non alte sive profunde fixa est. Iul. Caes. B. C. L. 2. c. 8: Turrim humilem parvamque fecerant. Phaedrus L. 1. Fab. 30. v. 1: Humiles laborant, ubi potentes dissident: humiles i. e. pauperes, infimae fortis homines, Sallust. B. Iug. c. 49. humilitas arhorum. Iul. Caes. L. 5. B. G. c. 1: humilitas navium. Sallust. B. Iug. cap. 72. generis humilitas. Goclen. Observ. 28. seqq. et 162. Silv. 27. Ant. Schor. in Phras. Voss. de Vit. 136. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 194. seqq. Ob. Gifan. Observ. 334.

† Inter Christianas virtutes, inquit STEPHANUS GAUSSENUS in Dissertatione de natura Theologiae p. 110, eae facile primas tenent, non quae societati maxime prosunt, vel maxime oculos hominum advertunt, sed quibus Iesum Christum maxime imitamur. Sic in Ethica Christiana virtutes cardinales sunt patientia, benignitas, cet. quia sese ab iis Christus potissimum commendavit, in primis vero virtutum Christianarum regina humilitas, qua quis alius alium se praestantiorem existimat Phil. 2. v. 3, cuius obscuri adeo exstant characteres in natura, ut ne nomen quidem ei dare Philosophi dignati sint. Vox enim illa humilitas, et altera Graeca taeinofros1u/nh sunt, eo quidem significatu, barbarae. Hactenus Ganssenus.

Humile, ait WEISSIUS de Stilo Rom. p. 146. seq. sonat abiectum, vile, pretii nullius, humi prostratum. Humilis animus et imbecillis humi repit, et firmitatis habet nihil. Oratio humilis nihil nobile, nihil generosum, nihil igneum habet, aut caeleste. In contemptu est, quisquis est loco humili. Imperitis illis et impuris Latinae linguae locutoribus humilitas illa virtus est, quando quis sibi nihil arrogat et adsumit,


page 557, image: s0327

reliquis aequo animo cedit, modeste de se sentit, vitiisque magis, quam virtutibus suis cognoscendis intentus est, quorum ista in se invenisse credit plura, has esse vel nullas vel paucissimas, nec adeo magnas profitetur. Huic virtuti modestiae et moderationis nomen debetur, non humilitatis. Nihil enim humile habet, qui virtutibus sine superbia et fastu nitet: immo illa demum magnitudo et animi excelsitas vera est, bene et recte agere: nec laudem inde captare. Hactenus Weissius.

Et sic quidem eruditi consentiunt, ut notionem Ecclesiasticam tou humilis et humilitas, habeant pro minus Latina.

E contrario autem Olaus Borrichius Animadv. in Voss. 120. seq. et Analect. 12. seqq. pluribus ostendere studet, hoc vocabulo virtutem etiam veteribus notatam esse. Ad testimonia autem a Borrichio adducta respondet Cellarius Antib. 166. C. P. 243. ne in illis quidem certissime notari virtutem aliquam, sed terrorem et metum; contenditque, vocabulum hoc suspectâ notione non acceptum fuisse, priusquam inclinaret Latinitas. Olai sententiam tuetur, fusiusque laborat probare Andreas Borrichius Append. 33. et Vindic. L. L. 86.

Neque omnino incassum uterque Borrichius laboravit; etiamsi cum Cellario Discuss. Append. 41. saciamus, et rectius illo abstineamus, cumque veteribus elegantius dicamus: Nihil est hoc homine modestius; prae se fert modestiam; singularem animi submissionem prae se fert; ab omni supercilio fastuque longe abess; animus submissus seque deiciens, cet.

* In argumento tamen Theologico rectius humilis et humilitas retineantur, quia in, hoc foro ius civitatis obtinent, nec vocabula magis Latina, eaque synonyma id exprimunt satis, quod Theologi, atque adeo Sacra scriptura his notant.

Par ratio est in Adverbio humiliter.

HYBRIDA

vocabula id est, quae ex diversis linguis conflata sunt, veluti ex Graeca et Latina, ex Graeca et Germanica, ex Latina et Germanica, cet. semper Latinis auribus visa sunt intolerabilia; nisi quod non numquam Comici ioci causâ eiusmodi vocabula singunt: quale est inanilogus apud Plautum Pseud. A. 1. Sc. 3. v. 23.

* Ne autem, quae in sollemnioribus titulis magnorum Principum, aut alibi in vita negotiali, increbuerunt hybrida v. g. Archi-Dux, Archi-Camerarius, cet. it. Protonotarius, cet. si sapis, temere reieceris. Conf. hunc ipsum locum in Part. Orthogr. it. quae supra occurrunt ad Voc. Archi-Dux. cet.

HYPOCRISIS et HYPOCRITA

ad pietatis et religionis simulationem


page 558

et simulatorem referunt, praeeunte Sacro Codice, scriptores Ecclesiastici v. g. Hieronymus, et alii.

* Hypocrita apud Latinos olim erat artifex theatralis sive scenicus, Ein guter Acteur, v. g. apud Senecam.

Latine pro eo dixeris cum Cicerone: eruditus artificio simulationis, qui quum maxime fallit, id agit, ut vir bonus esse videatur; callidus simulator, cuius frons prima decipit multos, Germ. Der mit seinem ehrlichen und frommen Gesichte die Leute betruget; qui magis vultum, quam ingenium prae se fert probum; qui vultum callide ad modestiam ac pietatem componit; it. simulatio virtutis, ac pietatis venditatio quaedam atque ostentatio; callida et temporaria sanclitas; Curt. Lib. 5. c. 10: Lacrimas, paenitentiae indices, profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est. Cell. Antib. 263. C. P. 265.

I.

IANISSAROS

quos vulgo et barbare nominant, non inepte appellaveris Turcarum pedites statarios, vel Praetorianum Turcarum militem. Weiss. de Stil. Rom. p. 130.

IDOLOLATRA id est

deastrorum cultor, et IDOLOLATRIA i. e. cultus deorum, scriptorum sunt Ecclesiasticorum; profanorum non item.

* Sic idolum pro falso, ficto et commentitio Deo, notionis videtur Ecclesiasticae: alioquin pro imagine est Ciceronis; pro spectro autem Plinii Iun. Cell. C. P. 265.

IDONEITAS

Philosophorum est barbarizo/ntwn: dicendum pro eo, facultas, habilitas. Goclen. Silv. 28. Vossius de Vit. 468.

† Doctores, ut vocant, Scholastici hoc et alia eiusmodi vocabula in eitas v. g. haecceitas, homineitas, lapideitas, desinentia magno numero finxerunt: de quo vid. Adamus Tribbechovius de Doctoribus Scholastîcis.

IEIUNARE scriptorum est Ecclesiasticorum

Tertulliani, Hieronymi, Prudentii, Arnobii: pro eo Nepos in Attico cap. 22. dicit cibo ac potu se abstinere; Lipius Lib. 36. c. 37. Ieiunium instituere; Horat. 2. Sat. 3. v. 291. Ieiunia indicert; Claud. Mamertin, extr. Paschali Carm. Ieiunia celebrare. Cellar. Antib. 35. C. P. 266.

* Eiusdem censûs etiam sunt, ieiunatio, Das Fasten; ieiunator i. e. qui ieiunat; et semiieiunium, Ein halber Fasttag. Ieiunus,


page 559, image: s0328

autem, ieiune, ieiunitas et ieiunium, optimae notae sunt.

IGNOBILITER Solinus

ad cuius idiotismos hoc Adverbium referendum est, et Eutropius Lib. 7. extr.: rectius, ignobili ac plebeio more; sordide; pusillo et abiecto animo; Curt. ritu ignobilium ferarum. Voss. de Vit. 806. Borrich. in Voss. 124. Cell. C. P. 178.

IGNOMINIOSE

Adverbium, Eutropius, Arnobius, Orosius: melius ad normam veterum, per ignominiam; cum ignominia.

* Ignominiosius Comparativus apud Arnobium: ignominiosissime, Superlativus, apud Orosium: ignominiosus autem, Adiectivum, apud Livium, Horatium, et alios optimae notae scriptores occurrit. Voss. de Vit. 806. Fab. Thes. Cell. C. P. 146. Borrich. Cogit. 124.

IGNORANTER Cyprianus

praefer, inscienter; per ignorantiam. Voss. de Vit. 806. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 44. C. P. 306.

IGNOSCITURUS Futurum Participii ab ignosco suspectum mihi

quamvis haud ignorem, ita plerumque proferri, et a Grammaticis ad Participia anomala referri: tutius dixeris, ignoturus, vel veniam daturus. Ignosco enim in Supino habet ignotum: atque, quod inde formatur, Futurum Participii Activae vocis, scil. ignoturus, ex Cicerone Priscianus Lib. 10. adfert.

ILIACA PASSIO

Medicorum est; at minus Latine ita dicitur: nam neque Adiectivum iliacus in usu apud veteres est, neque passio umquam pro morbo usitatum fuit.

Vossio quidem de Vit. 48. haud adsentimur, dicenti: Iliaca passio qui dicunt, a)nalogi/an negligunt: nam morbus is ileos dicitur; non ilios: unde potius ileacus foret; verum hoc non obtinet. Cur enim praecise derivetur ab ileos? cur non ab ilia, ilium, ilibus i. e. intestina in imo ventre, Die Gedarme, das Eingevveide.

Interim morbum hunc vel ileon, ei)ledn dicemus, vel chordapson Graec. xordaydn, Germ. Die Darmgicht, den Darmiammer, cum Celso, Plinio Lib. 20. c. 4. Caelioque Aureliano et Graecis.

ILLATINUS suspectum

tutius dixeris, non Latinus; minus Latinus; veteri Latio ignotus; a veteri Latio abborrens; Latinas aures offendens. Cell. C. P. 356.


page 560

ILLIBENTER

Ungern, Widerwillen, suspectum: die, non libenter; invitus; animo invito; Graec. a)hdw=s2, a)xari/stws2.

ILLIBERIS

Einer, der keine Kinder hat, Tertullianus Lib. 4. adv. Marcion. c. 34: magis Latine, orbus; qui est sine liberis; qui est sine prole; Gr. a)/teknos2, a)/pais2.

* Improles l. Improlis, sortis adhuo deterioris est; quo de paullo infra.

IMAGINATIO

pro nimia opinione ingenii ac virtutis, pro inani persuasione, qua fi/lautoi fascinati sunt, pro stulta et barbara arrogantia, perperam dicitur.

* Pro fantas1i/a| s. cogitatione, pro facultate l. actu mentis, quâ sibi ideas format, bene se habet, et exstat apud Plinium L. 20. Hist. Nat. c. 7.

Ita etiam verbo

IMAGINARI pessime abutuntur tirones nostri

quando pro tribuere sibi; arrogare sibi; arrogare sibi aliquid, aut persuadere sibi et arbitrari adhibent: quo de plura Part. Syntact.

IMBRICARE

Dachrinnen legen, nach Art der Dachrinneu an einander fugen, Sidonius Apollinaris habet: rectius dixeris, contegere locum imbricibus; contegere tegulis, figuram habentibus semicanalis vel fornicis; Virg. Georg. 4. v. 296. angusti imbrice tecti locum premere.

* Imbrex, iois, correpte unde hoc Verbum formatum est, notat tegulam imbrem capiens, Einen Hoblziegel, dadurch das Wasser vom Dache lauft.

† Volut, Plinium Passivo imbricor uti; forte quia ille, uti et Vitruvius, dicat Imbricatus: sed hoc ibi Denominativum videtur; ut tunicatus, ocrtatus, togatus, polliolatus, capillatus, incelebratus, cet. Voss. de Vit. 722.

IMMACULATUS pro non maculatus

Germ. Unbefleckt v. g. immaculata Christi conceptio, frequens est apud scriptores Ecclesiasticos, Ammianum Marcellinum, Lactantium, Arnobium, Tertullianum, Fortunatum, Cyprianum, Sulpicium Severum et Sedulium: at veteribus v. g. Lucano idem est, quod valde maculatus; quemadmodum verbum immaculare apud Firmicum Maternum similiter usurpatur pro valde maculare. Nimirum Praepositio in heic apud Latinos veteres non fuit particula meiwtikh\, sed a)uchtikh\, i. e. quae non minuat et tollat, sed augeat et intendat significatum


page 561, image: s0329

simplicis. Deinceps autem apud scriptores Ecclesiasticos hoc ipsum et non nulla alia huiusmodi v. g. infractus, infucatus, notionem minuendi acceperunt. Pro immaculatus, quatenus est Ecclesiasticae notionis, Cicero habet, inviolatus, integer, incorruptus. Voss. de Vit. 470. Borrich. in Voss. 125. Cell. C. P. 116.

IMMANEO Philosophorum est recentiorum

unde Logicis actio immanens, quae opponitur actioni transeunti: die, persevero, permaneo; manere in aliquo; permanere in aliquo.

IMMARCESCIBILIS v. g. corona immarcescibilis

Die unverwelkliche Krone, Hieronymus, Tertullianus et Paullinus: Lat. numquam marcescens; numquam flaccescens; non vietus; Graec. a)mara/ntinos2

IMMATRICULARI barbarum

Lat. dixeris, in civitatem Academicam adscribi; in album Academicum vel albo Academico adscribi; in album Academiae vel in Academiae tabulas referri; in censum civium Academicorum cooptari.

* Matricula, ae, unde hoc Verbum formatum, vide infra suo loco.

IMMEDIATUS Philosophis recentioribus frequens

ceterum sine idoneo teste: Latini, propior, proximus, particularis, a)/mes1os2.

Et Adverbium

IMMEDIATE

similiter Philosophorum recentiorum est, et nullo idoneo antiquitatis suffragio gaudet: veteres pro eo, proxime; nullo interveniente; sine interventu illius; ipse per se; Gr. a)me/s1ws2. Voss. de Vit. 470. Sciopp. de Stil. Hist. 231. Cell. Antib. 45. C. P. 356. Borrich. Cogit. 30.

Kappius ad Iensium 106. et diu ante illum Titius Manud. 257. in Gellii L. 20. c. 11. se reperisse dicunt. At ibi plane non exstat: exstat autem in Praefat. cuius verba sic inter alia habent: Nos vero, ut captus noster est, incuriose et immediate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum, Atticas noctes, inscripsimus. Sed legendum procul dubio immeditate, quod Titius una cum Calepino putat, et sententia evincit.

IMMEMORIALIS Adiectivum barbarum

Latin. inauditus; cuius haud amplius prostat memoria.

* Hinc apud ICtos est immemorialis possessio; pro quo rectius, possessio hominum memorid antiquior; possessio, quae est nostrâ memoria antiquior. Geclen. Obs. 76.


page 562

Memoriatis, e, v. g. liber memorialis, Ein Gedenkregister, exstat apud Suetonium Caes. c. 56.

IMMENSURABILIS Claudius Mamertinus

et Salvianus: Cicero, immensus et infinitus; vel, quod omnem mensuram respuit: Cell. C. P. 310.

IMMINERE pro accurate observare

l. curam accuratam adhibere, v. g. studiis litterarum valde imminet, Er ist aufs Studiren sebr verpicht, usurpat Lex 1. Codicis Theodosiani de studiis liberalibus urbis Romae et Constantinopolis. Nec vero illa tempestate, inquit Conringius Dissert. ad hanc legem p. 43, obtinebat amplius illa Ciceronis aevo sueta Latine loquendi ratio, sed voces multae in barbariem erant flexae, cum significatione, tum pronuntiatione immutata.

* Imminere veteribus est impendere, producte, l. inhiare v. g. Cic. 1 Tusc. c. 38; Mors propter incertos casus quottidie imminet; imminere imperio; imminere alieno, Nach fremden Gute schnappen.

IMMINGFRE suspectum

Latini, meiere; lotie polluere lectulum: Horat. Lib. 1. Sat. 3. v. 9: comminxit lectum potus. Sciopp. de Stil. Hist. 79.

IMMISERICORDIA

Tertullianus de Spectr. cap. 16. et Ecclesiastici alii: Latini pro eo habent, crudelitas inhumanitas.

† Qui ex Livii Lib. 37. cap. 1. exsculpunt, frustra sunt: nam locus non vacat mendo, et meliores codices ibi legunt, misericordia; non immisericordia.

* Immisericors autem habet Cicero L. 2. de Invent. cap. 36; et Adverbium immisericorditer Terentius Adelph. A. 4. Sc. 5: Factum a vobis duriter immisericorditerque.

IMMOBILIA pro bonis

quae moveri non possunt, ut Nepos Themist. c. 2. loquitur, ICtorum est.

* Eodem censu habendum mobilia pro bonis, quae moveri possunt, Die Mobilien, Bevvegliche Guter; quo de infra suo loco.

Ceteroquin Adiectivum immobilis probae notae est.

IMMORIGER et IMMORIGERUS

Ungehorsam, widerspenstig, Latium vetus ignorat: dic, non morigerus, minus morigerus; male morigerus; non oboediens; refractarius.

* Morigerus quamlibet apud Ciceronem haud exstet; tamen boni commatis est, occurrens apud Terentium, Lucretium, alios. Voss. de Vit. 470. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 45. C. P. 357.


page 563, image: s0330

IMPERTINENS v. g. hoc omne est impertinens

Das ist impertinent, es gebort nicht zur Sache, barbarum: dicendum pro eo, ad causam non pertinens; ad rem nihil pertinens; quod extra causam dicitur; alienum a re; alienum ab instituto; Graece, haec sunt a)pros1dio/nus1a. Goclen. Observ. 427. Cell. Antib. 45. C. P. 358.

IMPETVOSITAS barbarum

Lat. impetus; impudentia atque audacia; protervitas atque audacia. Voss. de Vit. 470.

Quin etiam, unde hoc Substantivum derivatur,

IMPETVOSUS

Adiectivum, pro suspecto habendum est.

† Vulgo quidem eius praesidium petitur ex Plinii Lib. 35. cap. 10: sed Harduinus auctor est p. 220, nihil huius in MSS. reperiri; et ipse haec, et alia verba, ut spuria et adsuta, praetermisit: ut ita parum auctoritatis huic vocabulo accedat ex Plinii suffragatione, quae adhuc sola fuit prodita.

Cicero pro eo dicit, violentus; uchemens; furens; furere apud sanos, et quasi inter sobrios bacchari vinolentus videtur; furens audaciâ, scelus anhelans; hominem furentem exsultantemque continui; homo importunus.

IMPIISSIMUS Hieronymus et Ausonius

malim, valde impius; maxime impius; sceleratissimus; ab omni pietate alienus; qui bonam eiuravit mentem; omnium profligatissimus et perditissimus; profligatae vitae homo.

IMPINGERE pro offendere

incurrere, hallucinari, labi per imprudentiam, veteres non dixerunt; nec tamen haec verbi notio plane nova est; utpote quâ usi sunt Minucius Felix et Hieronymus, usurpantes hoc verbum vel absolute, vel cum Accusativo rei praeviâ Praepositione in vel contra v. g. impingere in legem vel contra legem.

* Impingere veteribus notat idem, quod illidere, infligere, inicere v. g. impingere alicui vulnus, lapidem, nucum, colaphum, dicam, compedes, fustem, calicem mulsi, caput parieti. Cell. Antib. 168. C. P. 245. Voss. de Vit. 97. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 3. Schor. Thes. Cic. 441.

IMPLAGARE

Bestricken, einen ins Netz kriegen, Sidonius Appollinaris: magis Latine dixeris, plagis capere; plagis irretire. Voss. de Vit. 723.

IMPLANARE i. e. decipere

et IMPLANATOR id est, deceptor, Cyprianus habet. Goclen. Obs. 19.


page 564

* Planus autem, primâ brevi, Der Betruger, unde haec formata sunt, Cicero, Horatius, Plinius et Petronius habent.

IMPLANTARE v. g. musculus pectoralis implantatur brachio

et IMPLANTATIO in Anatomicis et Botanicis frequentia, nullâ autem veterum auctoritate munita. Dic pro eo cum Celso Lib. 9. c. 1. inserere, ingenerare; it. insitio.

IMPAENITENS et IMPAENITENTIA pure Ecclesiastica

Latine dixeris, impius; improbus; deploratus animus; quem criminum admissorum non poenietet; cuius animus in vitiis obfirmatus, et voluntas obstinata est; qui nullo criminum dolore tangitur vel adficitur; pervicax; sceleratus; perditus; in errore aut in vitiis perseverans Gr. a)metano/htos2. it. impietas diuturniori peccandi consuetudine iam obfirmata; hominis sceleratissimi corroborata iam vetustate audacia. Cell. Antib. 46. C. P. 267.

* Simplicia, paenitens et paenitentia, etiam extra Ecclesiam satis abunde apud elegantiores in usu sunt.

IMPORTANTIA

ae, Substantive, v. g. res nullius importantiae, Germ. Eine Sache, die nichts bedeutet, oder auf sich hat, die nichts importiret, barbarum: Latini pro eo, pondus, momentum v. g. res nullius ponderis: res nullius momenti. Goclen. Silv. 29. Voss. de Vit. 470. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 46. C. P. 358.

* Verbum importare, unde hoc Substantivum formatum, probae sane notae est; sed non nisi notione propriâ pro inferre l. adferre, it causam rei esse v. g. importare frumentum in oppidum; Liv. L. 24. c. 22. discordia civilis clades importat; importare mala, calamitatem, pestem, periculum.

IMPOSTOR

Ein Betruger, vocabulum obscurae auctoritatis: Latini pro eo, deceptor; sycophanta; planus; Cic. pro Cluent. cap. 26: Hic ille planus improbissimus.

Formatum est a Verbo imponere.

* Imponere autem alicui (subaudi fraudem) hâc notione sat bene sese habet: quemadmodum etiam impostura, Der Betrug, quod apud Columellam et Ulpianum occurrit.

IMPRAEGNARE

Schwangern, verbum novum ac barbarum: Latini, gravidam facore; gravidam reddere; gravidare aliquam; item pro Impraegnari, gravidari ex aliquo. Goclen. Obs. 19. Voss.


page 565, image: s0331

de Vit. 101. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 46. C. P. 358.

* Primitivum praegnans optimae notae est; ad cuius tamen auctoritatem nullum eius derivatum accedit; praeterquam quod praegnatio, Die Schwangerung, non modo apud Apuleium, sed etiam Varronem exstet. Praegnatus, ûs, idem notans, quod praegnatio, Tertullianus; praegnax autem, idem notans, quod praegnans, Fulgentius habet.

IMPROBRARE

pro Exprobrare v. g. Imprebrare alicui, suspectum.

* Improbrare, quod scimus, idem est, quod dedecorare, et adsciscit Accusativum v. g. Plaut. Merc. A. 5. Sc. 4. v. 8: Qui bone sunt genere nati, si sunt ingenio malo, suapte culpâ degener capiunt genus, ingenium improbrant. Sciopp. de Stil. Hist. 184. 189.

IMPROLES vel IMPROLIS

e, sine veterum auctoritate: Latine dixeris, qui est sine prole; qui est sine liberis; qui nullam habet subolem; sterilis; Graece, a)/gonos2, a)/teknos2, a)/pais2.

IMPROPERIUM id est

dedecus, cowvicium, iniuria; probrum, derisio, Ambrosius, Hieronymus, et Vulgatus Interpres, Ebr. 11. v. 26. Graecum o)neidis1md1n *xristou= vertens improperium Christi. Voss. de Vit. Lib. 3. cap. 15. Fab. Thes.

* Hinc Verbum Improperare i. e. Conviciori alicui, Conviciis aliquem proscindere: quod similiter apud Vulgatum occurrit.

IMPUBER non satis tuto usurpatur

nec obstat, quod Nizolius probet ex Cicerone, qui dicit, filium impuberem; nam hoc to\ impuberem, esse potest ab impubes sen impubis, Genit. impubis et impuberis; ut a Ceres Cereris, cinis cineris. Impubes est Ovidii; impubis vero Plinii. Vossius Lib. 1. de Analogia. Eiusdem de Vit. p. 470. Borrich. Cogit. 30.

* Simplex autem puber, ris, Adiectivum Generis omnis sine controversia bonae notae est. v. g. Cic. L. 1. Offic. c. 35. puber filius; Liv. L. 1. c. 3. puber aetas; Virg. L. 12. Aeneid. v. 413. pubera folia i. e. adulta.

† Interim Impuber olim saltem in usu fuisse videtur: quemadmodum Ciner, Cucumer, Pulver, Vomer; pro quo florente aetate dictum Cinis, cucumis, pulvis, vomis: quamvis ab obsoletis Nominativis Casus obliqui descendunt.

IMPULSIVUS v. g. causa impulsiva

Philosophorum recentiorum est: Lat. dixeris, causa impellens; interne movens causa.

INADIBILIS Sidonius Apollinaris

Florus et Silius pro eo inaccessus;


page 566

Curtius Lib. 7. c. 4. loca naturae situ invia; alii, quo adire nemo temere potest. Voss. de Vit. 472. Borrich. Cogit. 30.

INADVERTENTIA

Die Unachtsamkeit, suspectum: Cicero Suetonius, Horatius, Quintilianus, alii inconsiderantia, incuria; Graeci, paro/rama, a)beyi/a, metewri/a.

† Heic tamen non dissimulandum est, vocabulum inconsiderantia Ciceroni quidem vindicare Nizolium, Rob. Stephanum et Lambinum ex Lib. 3. Ep. 9. ad Qu. Fr. ubi vero cusi et MSS. codd. considerantiam habent; quamvis, ut videtur, repugnante sensu: Suetonio item in Claudio c. 39. tribui; ad quem tamen locum, Gifanii librum inconsiderationem habere, Torrentius auctor est. Interim tamen Quintilianus aliique, etiam sequioris aetatis, pro hoc vocabulo tuto allegari possunt. Voss. de Vit. 472. Cell. Antib. 46. C. P. 358. Gunth. Lat. Rest. 306.

INAUGURATIO

Die Einweibung, nomen adhuc sine auctore, solâ Analogiâ defensum; nam Exauguratio, Die Entweibung, apud Livium occurrit. Die, consecratio, dedicatio.

Ceterum inaugurare verbum bonae notae est, et Adv. Inaugurato i. e. auspicato, Livius habet.

INAUGURALIS v. g. Oratio inauguralis

Disputatio inauguralis, Adiectivum necessarium hodie, quum haud ullum commodius suppetat; at, quod scimus, nullâ veterum auctoritate suffultum. Pro oratione inaugurali auditorii, Cellarius dicit Dedicatio Auditorii; alii Oratio auditorium inaugurans.

INCALESCENTIA

ae, v. g. sanguinis, Die Erhitzung, Die Wallung des Blutes, Medicorum est; sed sine suffragio vetustatis: Latine dixeris, fervor sanguinis; sanguis effervescens; et cum Celso Lib. 4. c. 3. sanguis calescit.

* Verbum incalescere, unde formatum, occurrit apud Columellam L. 2. c. 4.

Par ratio est vocabuli effervescentiae; cuius verbum effervescere similiter probae notae est.

INCANTATOR

Ein Beschwerer, Tertullianus, et Vulgatus Interpres: magis Latine qui incantat, qui excantat, incantamentorum peritus; nam excantare, incantarc, et incantamentum hâc notione apud veteres scriptores occurrunt. Confer supra voc. Adiurator.

INCAPABILIS barbarum

dic, huic rei minus aptus vel accommodatus; buic rei impar; oneri ferundo impar.


page 567, image: s0332

† Ariani etiam hac voce olim usi sunt, et Deum dixere incapabilem i. e. incomprebensibilem, a)xw/rhton. Solent nimirum animi degeneres o)nomatopoiei=n sine ulla necessitate.

* Simplex capabilis i. e. idoneus; alicui rei par; facultatem rei administrandae habens; eiusdem censûs, h. e. similiter barbarum est.

INCAPAX Prudentius

Hieronymus, Paullinus, et Salvianus Lib. 5. principio: malim, non capax; in quem hoc vel illud non cadit; eam non habens naturam, ut. Cell. C. P. 213.

INCARCERARE

inhaftiren, gefanglich einsetzen, Voss. de Vit. 724. reicit; et licet Faber Varroni, et alia insuper Lexica Livio tribuant; tamen quia neutrubi locus indicatur, manet quodammodo suspectum, dum certa exempla producantur. Tutius ergo pro eo dixeris, in carcerem conicere; in vincula publica conicere; includere in carcerem vel in carcere; in custodiam dare; in custodiam tradere; in carcerem condere; in carcerem duci iubere; carcere saepire; in carcerem mittere; aeternis tenebris vinculisque mandare.

INCARNATUS et INCARNATIO vocabula sunt Theologica

desumpta ex Sacra Scriptura, et propterea referenda ad censum illorum, quae, si magis Latine exprimuntur, id amplius non usque quaque animis videntur nostris inferre, quod debebant.

Sunt tamen, qui pro eo malunt Graeca e)ns1arkwqei\s2, h( e)ns1a/rkws1is2. it. Latin. qui adsumpsit corpus humanum: rectius naturam humanam.

INCASTUS et INCASTITAS barbara

dic, impudicus, libidinosus; qui zonam solvit; cuius ne spiritus quidem purus est; turpissimâ libidine incensus; qui pudorem profanat; qui parum honeste pudicitiam habet; qui libidinis exstimulatur furiis; qui amori litat furtivo; Liv. effusus in Venerem; it. lascivia, impudicitia; Poet. nefanda Veneris castra.

INCENTIVUM

Substantive pro incitamento, Eine Anreizung, Marcellinus, Symmachus, Prudentius, Hieronymus, et auctor Panegyrici Constantino dicti.

† Plinius vero Panegyrista, Consularis ille et Augur, cui tribuunt quidam, non habet.

* Ceterum incentivus Adiectivum v. g. carmen incentivum antiquis usitatum est e. g. Varroni. Cell. Antib. 115. C. P. 213. Borrich. adv. Sciopp. 305.


page 568

INCENTOR i. e. instigator

Amm. Marcellinus, Paullinus Nolanus, Ambrosius, Isidorus Hispalensis.

* Incentio autem est apud Gellium; pro quo auctor ad Herennium habet instigatio.

Verbum autem incinere habet Propertius, itidemque Gellius; pro quo tamen frequentius apud veteres Latinos; instigare, incitare, stimulun. l. calcar alicui addere. Sciopp. Infam. Fam. 244. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 29. Borrich. adv. Sciopp. 305. Cell. C. P. 146.

INCERTITUDO

barbarum.

Henricus Stephanus Expost. 312. quidem putat, incertitudo apud Ciceronem inveniri, indeque perperam colligit, certitudo quoque dici posse; quod tamen supra suo loco, ceu barbarum vocabulum, iam explosum est: sed toto caelo errat. Ciceroni enim, et Romanis scriptoribus prorsus ignotum est.

Veteres Adiectivum Genere Neutro heic usurpant, et magno consensu dicunt, incertum belli, maris, salutis; incerta fortunae, proeliorum, casuum; quod quidem Graecorum more dictum videtur: hi enim to\ e)lafro\n leve pro h( e)lafro/ths2 levitas, to\ leuko\n album pro h( leuxo/ths2 albor, to\ po/s1on quantum pro h( pos1o/ths2 quantitas dicunt. Immo ipse Vulgatus verba Apostoli 1 Tim. 6. v. 17. e)pi plou)tou a)dhlo/thti, non reddidit in incertitudine, sed in incerto divitiarum. Voss. de Vit. 68. Borrich. Cogit. 30. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 65. seqq. Cell. Antib. 47. C. P. 358. Conf. supra Aptitudo et Certitudo.

INCESSABILIS

Unablassig, Cyprianus, Hieronymus et Orosius. Eutropium etiam agnoscit auctorem Chr. Falsterus Supplem. L. L. 160. Magis Latina, continuus, non intermissus. Cell. Antib. 48. C. P. 307. Adverbium autem hinc formatum

INCESSABILITER habet Marcianus Capella

Hieronymus et Salvianus: magis Latine tamen, sine mora; nullâ morâ interpositâ; adsidue; continenter; perpetuo; sine intermissione; nullo temporis puncto intermisso. Voss. de Vit. 808. Borrich. in Voss. 128. Cell. Antib. 48. C. P. 306.

INCIDENTER et INCIDENTALITER

Von ohngefehr, Zufalliger Weise, vetus Latium ignorat: Lat. obiter; fortuito; in transcursu; praeter rem et causam; casu; praeter opinionem; praeter exspectationem; Graece, w(s2 e)n paro/dw|, w(s2 e)n e)pime/trw|, w(s2 e)n


page 569, image: s0333

pare/rgw|. Voss. de Vit. 107. 472. 808. Cell. Antib. 48. C. P. 359.

Ita etiam Adiectivum

INCIDENTALIS v. g. incidentalis quaestio

Eine Sache, die nur zufalliger Weise mit vorkommt, eiusdem est commatis: die pro eo, quaestio ex alia incidens; locus, qui w(s2 e)n paro/dw| occurrit. Goclen. Obs. 428.

INCISIO pro actu secandi bumanum cadaver

et Graecorum a)natomh\ seu diakoph\ me nec in Celso, nec alibi legere memini; licet hic frequentissime verbis incidere et excidere in hoc negotio utatur: vid. eius Praef. Lib. 1: Medicorum tamen filiis hodie nil temere usitatius est. Conf. supra Anatomia.

* Incisio Oratoribus distinctionem membrorum significat. Cicero in Orat. c. 61: tamquam incisionibus disserendum est. Adde l. c. cap. 64.

INCIVILIS pro agrestis

illiberalis, inhumanus, invenustus; et INCIVILITAS pro rusticitas, mores inculti et horridi, morum feritas, peregrina et barbara sunt.

* In Pandectis incivile dicitur, quod est contra ius, mores et instituta civitatis. Gellius incivilia verba nominat ea, quae petulantiora sunt, nihil prorsus habentia modestiae civilis, Germ. Leichtfertige, schandbare Worte. Sciopp. Scaliger. Hypobolim. 232. it. de Stil. Hist. 130. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 126.

Recte omnino modo laudatus Io. Vorstius d. l. p. 128. animum incivilem, et incivilitatem, significare adfirmat inclementiam, crudelitatem et saevitiam: neque minus recte significationem horum vocabulorum, quâ rusticitatem notant, tamquam novam, et antiquis ignotam repudiavit.

† Quodsi haec a Stubelio in augendo Fabri Thesauro altius essent pensitata; numquam, opinor, vocabulum incivilitas per illiberalitatem, immodestiam, Germ. Grobheit, Unhoflichkeit exposuisset. Exemplum, quod ex Ammiano adducit, quo minus ipsius, eo plus Vorstianae sententiae momenti adfert. De verbis incivilis et inciviliter, simile esto iudicium. Ita Kappius ad Iensium p. 109.

INCLINARE

INCLINATUS, et INCLINATIO vocabula sunt, quibus hodie multi utuntur, si de amore et voluntate prolixa erga aliquem loquuntur: sed Cicero, aliique veterum his quamdam status conversionem, rerumque permutationem fere significant.


page 570

* Iustin. L. 5. c. 1. extr. Quo se fortuna, eodem et favor hominum incanat. Caes. L. 1. B. C. c. 52. Magna erat rerum facta commutatio, ac se fortuna inclinaverat, Das Glucks batte sich gevvandt. Liv. L. 7. c. 9: Inclinat animus, ut arbitrer. Idem L. 29. c. 33. extr. Haec animum inclinant, ut credam, Idem. L. 27. c. 46. Multorum co inclinabant sententiae, ut tempus pugnandi differretur; sententia senatus inclinat ad pacem faciendam cum hoste. Nunc quidquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est, Cic. inclinantem erigere; it. Seneca Ep. 67: Ver inclinatum in aestatem; Cic. L. 3. Tusc. c. 3. extr. Inclinato in postmeridianum tempus die; idem. L. 2. Ep. 16. Inclinatâ fortunâ et prope iacens, Der elende Zustand, da alles zu Grunde geben vvill; id. ad Lentulum L. 1. Ep. 1. inclinata res est, Es geht zur Neige; Iustin. L. 4. c. 4. inclinato statu; Vellei. L. 2. c. 52. et Sueton. in Caes. c. 62. inclinata acies i. e. fugam spectans; Corn. Nep. in Pelop. extr. et Vellei. L. 2. c. 55. inclinatae copiae; Liv. L. 3. c. 2. inclinatioribus ad pacem animis; et L. 23. c. 46: Plebs ante inclinatior ad Poenos fuerat; ferre praesidium labenti atque inclinatae rei publicae; victoria inclinata; it. Cic. L. 2. de Orat. c. 29. inclinatio voluntatis; idem L. 6. Ep. 10. inclinationes temporum; id. Phil. 5. c. 10. minimis momentis maximae inclinationes temporum fiunt.

INCOLATUS i. e. habitatio sine civitatis iure in aliqua regione aut civitate

Pandectae, Codex Theodosianus, item Tertullianus, et inscriptio quaedam ex Hadriani saeculo apud Reinesium. Voss. de Vit. 473. Cell. C. P. 214.

INCOMPETENS v. g. iudex

barbarum: dic, non legitimus; iudex alienus; iudex, cuius forum non agnoscimus.

INCONGRVENTER Tertullianus

et INCONGRVE Augustinus et Cassiodorus: magis Latina, parum commode; non apposite; minus congruenter; minus convenienter. Cell. Antib. 115. seq. C. P. 205. seq.

* Incongruens habet Plinius et Gellius; at congruens et congruenter ipsius Ciceronis est.

INCONGRVENTIA Tertullianus

Lactantius, Augustinus: Lat. quod non est conveniens; ratio rei minus accommodata.

INCONGRVUS Apuleius

Vegetius, et Symmachus; Valerii enim Maximi locus, qui adferri pro hoc vocabulo solet, suspectus est: magis Latine,


page 571, image: s0334

haud accommodatus; incongruens; inconveniens. Cell. Antib. 106. C. P. 205.

INCONSIDERATIO Salvianus

rectius, inconsiderantia; error ex eo, quod quis parum attendat; Graec. paro/rama.

† Locus Suetonii, unde non nulli producunt, dubiae lectionis est: conferatur supra Inadvertentia. Voss. de Vit. 473. Borvich. Cogit. 30. Cell. Antib. 48. C. P. 307.

INCONVENIENTER Augustinus

rectius dixeris, non convenienter; minus convenienter: minus congruenter; minus apposite; minus accommodate.

* Simplex convenienter Ciceronis, Horatii, Livii, et optimorum quorumque est. Fab. Thes.

INCORAM Apuleius et Symmachus

Latini veteres contenti erant simplici, coram. Sciopp. de Stil. Hist. 216. Cell. C. P. 215. Falster. Supplem. L. L. 163.

INCORPORALITAS

Die Eigenschaft eines unkorperlichen Wesens, Macrobius in Somnio Scipionis: Cicero pro eo, nihil est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur; it. nihil est animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Gunth. Lat. Rest. 307.

* Incorporalis Adiectivum, exstat apud Senecam, Quintilianum, et Tertullianum: Conf. hoc Voc. infra Sect. 2. Incorporabilis apud eumdem Tertullianum. Adverbium autem incorporaliter apud Claudianum Mamertum.

Incorporeus Gellius et Macrobius habet: an Cicero 3. de Fin. c. 14. scripserit, rerum incorporearum aestimatio, adhuc dubitatur.

INCORPORARE pro in unum corpus redigere vel conflare

seu inserere, Einverleiben, suspectum.

* Solinus c. 35. eo quidem utitur; sed aliâ notione: est enim apud eum idem, quod corpori imprimere effigiem, In den Leib atzen, einbrennen.

Praeteritum Participii Passivi

INCORPORATUS pro incarnatus habet Prudentius kaqhm

12. v. 80. de Filii Dei incarnatione: pro quo alii malunt Graecum e)ns1arkwqei\s2, vel Lat. qui adsumpsit corpus bumanum.

* Incorporatio, Gr. metens1wma/tws1ic, Germ. Die Einverleibung, quo idoneo auctore dicatur, nescio. Columella quidem id nominis habet, L. 6. c. 2. de hubus domandis ita inquiens: Custodiendum est, ne incorporatione, vel. statura, vel viribus impar cum


page 572

valentiore iungatur; sed heic corporis habitum et conditionem significat.

INCORRIGIBILIS novum et inauditum in veteri Latio

Die pro eo, insanabilis; immedicabilis; desperatus; qui bonam eiuravit mentem; qui corrigi nequit; cuius corrigendi spes nulla superest; de cuius emendatione desperatur; in quo emendando oleum, quod aiunt, et operam perdidimus; inemendabilis, quod Seneca habet, et Quintilianus; cuius ingenium insanabile est, quod Livius habet; cuius exulcerata mens ad sanitatem revocari nequit, quod Petronius habet. Voss. de Vit. 473. Borrich. Cogit. 30. Cell. C. P. 359.

* Incorrectus v. g. opus incorrectum, Germ. Ein Werk, das von seinen Fehlern noch nicht gesaubert ist, exstat ap. Ovid. L. 3. Trist. El. 14. v. 23.

INCORRUPTIBILIS Lactantius et Augustinus

praestat, corrumpi nescius; nulli corruptioni obnoxius; Graec. a(/fqartos2. Fab.

INCRASSARE et INCRASSATIO v. g. sanguinis

Medici habent; at citra auctoritatem veterum: hi autem pro incrassare dicunt spissare, et pro incrassatione, via ac modus; quo spissitas vel spissitudo, aut crassitudo inducitur; et de incrassatione sanguinis quando loquuntur, sanguinem vocant crassum, conglobatum, rigentem. Lucan. Lib. 4. v. 60: Rigens sanguis adstringit sicca vulnera.

* Crassare Apuleius; et crassatus Ammianus habet.

INCREDULITAS quum fidei salutaris absentiam

notat, Germ. Der Unglauben, scriptorum est Ecclesiasticorum.

* Ceterum significat virtutem non facile credendi, aut cuivis nugivendulo fidem temere habendi, vel diffidentiam, et reperitur in Apuleio. Immo in Pandectis inveniri dicitur: verum meliores libri habent incredibilitas, aptius quidem, sed aeque insolens nomen, atque ipsum incredulitas. Cell. Antib. 50.

INCREDULUS pro pagano

seu eo, qui est a vero Dei cultu alienus, usus est Orosius.

* Alioquin eum designat, qui aegre aliquid credere solet v. g. apud Horatium et Quintilianum. Borrich. Analect. 62. Cell. C. P. 267.

INCRVENTER Adverbium barbarum est

Latini, non saeve; more


page 573, image: s0335

incruento; nullâ factâ sanguinis profusione; sine pugna et sine vulnere, Caes. B. C. 1. 72; Graecis a)koniti\ kai\ a)naimwti/. Sciopp. in Stradam 191.

* Incruente occurrit apud Prudentium Rom. 1094. Adiectivum. autem, incruentus a, um, bonae notae est, et exstat apud Sallustium et Livium.

INCUNCTANTER

Ungesaumt, Ulpianus, Lactantius, Symmachus, Orosius, Severus.

Olaus Borrichius Analect. 60. adfert quidem etiam testimonium Catonis ex auctore de Orig. gentis Romanae: verum propter obliquam auctoris illius orationem incertum est, sintne illa verba ipsius auctoris, an Catonis.

* Cunctanter probum est, et antiquum, utpote Livii et Plinii.

Pro incunctanter veteres dixerunt, sine mora; abiectâ omni cunctatione; e vestigio; nullâ factâ morâ; vel nullâ morâ interpositâ; et Livius tamquam ex idiotismo, baud cunctanter. Cell. C. P. 215.

INCURABILIS Prosper Aquitanicus et Theodorus Medicus

idonei scriptores pro eo dicunt, insanabilis, immedicabilis, desperatus; non recipiens curationem; quod nulla medicamentorum vi expugnari potest. Voss. de Vit. 473. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 50. C. P. 308.

* Simplex autem curabilis habet Iuvenalis; quo de infra Sect. 2.

INDEBITE

Unverschuldeter Weise, Paullus ICtus et Cassiodorus: magis Latina, immerito, iniuste.

Ulpiani est indebito per quartam vocalem. Voss. de Vit. 808.

* Adiectivum autem indebitus bonae notae est, apud Senecam, Ovidium et Virgilium occurrens; quamvis Cicero pro eo habeat non debitus.

Hinc pro sollemni ICtorum formula indebite solvere, rectius dixeris indebitum solvere. Prasch. Barb. 40.

INDESINENTER Varronem dixisse putant Vossius

de Vit. 808. et Carolus de Aquino Miscell. 150. itemque Scaliger.

† Sed mendosus est Varronis locus; ut Petr. Victorius in Castig. Varronianis. Scioppius Infam. Fam. 4. et Borrichius Cogit. 285. recte observarunt.

Victorius pro indesinenter substituit idemptidem. Hinc vocabulum hoc minime Latinum dicit Scioppius l. c.


page 574

Vegetius tamen, Cyprianus, Hieronymus, horumque aequales eo usi leguntur. Borrich. c. l. Cell. Antib. 117. C. P. 216.

Priores tamen pro eo dicunt, semper; continenter; ad sidue; adsidue et sine intermissione, Flor. Lib. 1. c. 11. §. 53 perpetuo; labore nullam temporis partem intermisso; uno laboris tenore; perpetuato labore; sine intermissione vel respiratione, aut intervallo; nullâ laboris intercapedine; in perpetuum.

INDEVOTIO pro irreverentia erga Principem

Codex, et Ulpianus in Pandectis; et Brissonio Tribonianismus videtur.

* Aliis, speciatim sequioribus scriptoribus, notat etiam neglectum divini cultus. Voss. de Vit. 474.

Priori etiam notione vel ipsum concretum indevotus occurrit apud Cassiodorum L. 2. Ep. 16: Casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quanto eognosci poterat indevotus, id est, irreverens erga Principem: et in Codice lege 35. de Donationibus sub fin. sumitur etiam notione illâ alterâ posteriore, qua significat cultûs divini negligentiorem.

INDIGESTIO

Die Unverdaulichkeit, Theodorus Medicus: praefer cum Galeno a)peyi/a. i. e. vitium ventriculi, quo cibus difficulter digeritur.

* Idem Theodorus habet etiam indigestibilis d. e. cuius difficilior est digestio.

Digestio, Die Verdavung, v. g. Somni fuit medici et digestionis facillimae, apud probae notae scriptores occurrit. Digestibilis Cael. Aurel. et Apicius habent. Voss. de Vit. 474. Fab. Thes. Borrich. in Voss. 128.

INDISCIPLINATUS octies habet Vulgatus Interpres

et ante eum Cyprianus: idonei auctores dicunt, male institutus; protervus; nullâ disciplinâ adsuefactus vel mitigatus; incastigatus, apud Horat. Lib. 1. Ep. 10. v. 45; disciplinae non morigerans; a)ko/lastos2; a)pai/deutos2.

* Indisciplinatio i. e. protervia l. laxior disciplinae habitus, est Cassiodori. Goclen. Silv. 32. Voss. de Vit. 428. et 474. Cell. Antib. 50. C. P. 308.

INDOLENTER nusquam dictum inveni

magisque probem, parvo cum doloris sensu. Sciopp. in Stradam 69.

* Dolenter et Comparativum dolentius, apud Ciceronem et alios probae notae scriptores occurrit.


page 575, image: s0336

Indolere s. indolescere i. e. dolorem percipere, Cicero habei et Ovidius.

Indolentia i. e. a)nalghs1i/a, doloris vacuitas, idem Cicero, item Seneca et Lactantius habet. Confer tamen, quae de eo dicta sunt infra in Sect. 2. ad Voc. Dolentia.

INDUBITANTER Augustinus et Salvianus

Cicero pro eo, non dubitanter; sine dubitatione; procul dubio; sine dubio; haud dubie. Fab. Thes.

INDULGERE multi utuntur pro ignoscere

Sed rectissime ignoscimus culpam iam factam: indulgemus vel concedimus, ut culpa admittatur. Valla Lib. 4. c. 18.

Severus Sulpitius Dial. 2. c. 4. hanc differentiam insuper habuit: Orare atque obsecrare, indulgeret sceleri veniam.

INDUSIARE i. e. induere

vestire, Marcianus Capella. Borrich. in Voss. 132.

INELOQUENS Lactantius

veteres, indisertus; infacundus; in dicendo infans; parum eloquens; parum disertus; minime facundus; qui parum ab eloquentia potest. Borrich. in Voss. 132. Cell. C. P. 147.

INEPTITUDO pro indole inbabili

barbare; sed pro ineptiis, Caecilius apud Nonium: conf. supra Aptitudo.

INFALLIBILIS sine suffragio veterum

dic, qui vel quod falli non potest; nulli errori obnoxius; qui per errorem labi nequit.

* Simplex fallibilis eodem censu habendum: de quo suo loco supra vide.

Fallibilis Active et Passive sumitur: Infallibilis tantum Passive.

INFELICARE id est infelicitare

seu infelicem reddere, librariorum incuriae adscribendum multis videtur: nec obstare putant, quod in omnibus Plauti codicibus, ad quos provocat Pareus Lex. Crit. p. 601. Rud. Act. 4. Sc. 6. Cas. A. 2. Sc. 3. v. 30. Epid. A. 1. Sc. 1. v. 11. Merc. A. 2. Sc. 3. v. 99. Poen. A. 2. Sc. 1. v. 1. cet. legere sit infelicare: nam, ut etiam Valens Acidalius viderit, multoque ante eum Rob. Stephanus, infelicitare a Plauto scriptum fuerit: quod corruperint, qui non vidissent, multa debere integra scribi; etsi in dimensione versus paterentur elisionem, vel contractionem.

* Verbum autem infelicitare postea obsolevit, et pro eo rectius usurpatum, infelicem reddo, miserum habeo. Voss. de Vit. 94. Taubmannus ad Plaut. Cas. A. 2. Sc. 3. v. 30.


page 576

INFENSISSIMUS v. g. hostis infensissimus

suspectum. Infensus enim habet Comparativum quidem apud Claudianum; sed nec Comparativum nec multo minus Superlativum apud Ciceronem, Terentium et alios, qui hoc Positivo utuntur.

INFERIORITAS barbarum

die pro eo, ratio infetior; orde inferior.

INFERMENTATUS sc. panis

Ungesavert Brodt, Paullinus 8. Natal. Felic. v. 47: praestat, non fermentatus; et cum Celso et Plinio, cocti sine fermento panes.

* Fermento Verbum et fermentatus Particip. bonae notae sunt.

INFERNALIS

e, dixerunt fere Christiani v. g. Prudentius, cet. Latini veteres pro eo habent, infernus, a, um, Cell. C. P. 308. Discuss. Append. Dan. 44. seqq.

* Nimirum hoc Adiectivum formarunt ex alio Adiectivo: quemadmodum ab aeternus formarunt aeternalis, quod similiter Ecclesiasticorum est; ex perpetuus, perpetualis, quod Quintilianus; ex Avernus, Avernalis quod Horatius habet.

INFIDELITAS scriptoribus Ecclesiasticis est labes eorum

qui a Christo, eiusque verbo abhorrent, vel alieni sunt: Latinis vero antiquis est fracta fides et periurium.

* Eadem ratio est Adiectivi infidelis. Cell. C. P. 271.

INFINITIES barbarum

Lat. infinite; in infinitum. Voss. de Vit. 809. Cell. Antib. 53. C. P. 359.

INFIRMARI pro infirmo corpore esse

morbo adfectum esse, minus Latine.

* Ciceroni et aliis infirmari est infringi ab adversario, debilitari, convelli, it. refelli argumentis. v. g. pro Roscio cap. 15: Qud ratione infirmem ac diluam sc. argumenta; it. pro Caecin. c. 18: quod testamentum non infirmari aut convelli potest.

Ita etiam iufirmitas a(plw=s2 positum, non significat, morbus, sed non nisi cum adiunctione v. g. infirmitas valetudinis, infirmitas corporis. Notat enim omnino imbecillitatem v. g. infirmitas mentis, Die Biodigkeit: aliquando etiam levitatem et inconstantiam, Die Leichtsinnigkeit. Caes. B. G. L. 4. c. 5. His de rebus Caesar certior factus, et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles, et novis plerumque rebus student; et rursus cap. 13: Cognita Gallorum infirmitate cet.


page 577, image: s0337

INFIRMITER Arnobius

Cic. infirme.

* Simplex autem firmiter occurrit apud Caes. B. G. L. 4. c. 26. Cell. Antib. 53. C. P. 147.

Comparativo infirmius usus est Suetonius August. 90: Tonitrua et fulgura paullo infirmius expavescebat. Kappius ad Iensium 112.

INFLATIVUS v. g. cibus

Blasende Kost, blebende Speise, Medici habent citra suffragium antiquitatis: Latine dixeris, cibus, qui flatus ventris concitare vel ciere solet; cibus, qui inflationes stomachi colique ciet; Cic. Lib. 1. Div. Cibus inflationem magnam habens.

INFLVERE Franciscus Suarez primus in definitione causae adhibuit

definiens illam per id, quod influit esse in aliud. Cui definitioni Reimmannus in Hist. Voc. L. L. p. 112. hanc notam apponit: Barbare satis et obscure: nam et inepta constructio est, qua influere ex Neutro sit Activum: et metaphoricum est illud influere, et obscurius ipso definito. Conf. Leibnitii Praefatio ad Nizolii Antib. pag. 21.

* Influere iustâ notione suâ satis bene se habet v. g. amnis influit in pontum.

INFLVENTIA

ae, Substantive, Astrologorum est, de caeli et astrorum operatione in haec inferiora. Eumdem etiam significatum habent

INFLUXUS

quod Iulius Firmicus; et INFLUXIO, quod Macrobius habet: pro omnibus tribus his Latine et rectius dixeris, tactus lunae; demissa e caelo vis; vis e sole vel sideribus influens in corpora haec inferiora. Borrich. in Voss. 136. Cell. Antib. 54. C. P. 218.

Vorstius de Lat. Mer. Susp. cap. 14. p. 109. propriam influxûs notionem, pro illapsu in mare, ex sola Analogia defendit; quae tamen haud sufficit, ut probum sit vocabulum aliquod.

INFORMATOR Tertullianus

veteres pro co, pubis magister; praeceptor domesticus; qui disciplinâ domesticâ aliquot discipulos continet.

* Verbum autem informare licet fabrile sit, idemque notet, quod formam elaborandi operis instituere, et, ut sic dicam, adumbrare opus, Germ. Entwerfen; tamen ad institutionem et disciplinam animorum etiam, perinde ut verbum fingere, transfertur. Cic. pro Arch. c. 3: Artibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet.


page 578

Informatio autex vix pro institutione usurpatur: notat enim idem fere, quod notio animis impressa s. idea. Cic. L. 1. Nat. Deor. c. 36: Habeo in animo insitam informationem Dei.

INFRACTUS pro non fractus

invenitur apud Symmachum et Hieronymum: at Ciceroni, et antiquis sempernotat valde fractus; ut Praepositio in heic non sit particula mei/wtikh\, sed a)uchtikh\ i. e. quae non minuat et tollat, sed augent et intendat significationem simplicis: similiter ut intensus, quod notat valde tensus, prorsus tensus; incanus, quod notat valde canus, Eisgrau; incurvus, quod notat valde curvus; et infucatus, quod notat valde fucatus, Sehr geschminkt; impraeputiatus, quod notat bene praeputiatus, Einer der recht beschnitten ist, quod Tertulliani est: cet. Par ratio in Infucatus; de quo paullo post:

* Infractio animi codem sensu dicitur a Cicerone.

Ita idem Tullius animum abiectum et bumi prostratum propter magnitudinem calamitatis, nominat infractum. Virgilius infractas ad proelia vires illas dicit, quae ita invalidae et debilitatae sunt, ut ad proelii conflictum sustinendum non sufficiant. Oratio submissa et infracta Livio est, quae propter vocem exilem et tenuem exaudiri vix possit. Valerius Maximus res bominum adversas, conditionem iniseram et deploratam, fortunam infractam vocat, quasi prorsus fractam. Florus L. 2. c. 2. §. 23. Regulum nec Punico carcere infractum esse dicit i. e. qui nec Punico carcere fractus animo sit, Vorst. de Lat. Mer. Susp. 40. seqq. Gifan. Observ. L. L. 116. Schorus in Phras. et Thes. Cic. Cill. Antib. 199. C. P. 246. Gunth. Lat. Rest. 320. seq. Parei Lex. Crit. 604.

INFRANGIBILIS

e, Veste, unzerbrechlich, ne usurpes.

† Quamlibet enim ad Senecam de Vita beata cap. 9. provocent: tamen locus hic non est sine mendi suspicione; siquidem omnes codices meliores, et speciatim ultima Gronovii editio legit, quod idem est, infragilis. Neque aliud est infragilis apud Ovidium et Plinium, quam infrangibilis, Syncope tantum interveniente.

Alioquin dixeris pro eo, firmus; solidus; quod frangi vel rumpi nequit. Borrich. in Voss. 136.

* Neque etiam simplex frangibilis in Latio usquam occurrit. Fragilis autem et infragilis notae sunt optimae.


page 579, image: s0338

INFRIGIDARE Theodorus

Medicus antiquus: rectius, refrigerare; frigus inducere. Borrich. in Voss. 138.

* Frigidam suffundere, notione impropriâ occurrit apud Plantum in Cistellaria A. 1. Sc. 1. v. 37. idemque est, quod incitare, concitare, Anbetzen.

Simplex frigidare exstat apud Lucilium et Cael. Aurel. Acut. 3. c. 17.

INFUCATUS pro non fucatus

liberalis, candidus, sinerus, omnisque fraudis et fuci expers, invenitur apud Symmachum et Arnobium. At Ciceroni et antiquis semper est valde fucatus, fallax, fraudulentus, et candoris simulatione decipere cupiens; ut adeo Praepositio in heic non sit particula meiwtikh\, sed a)chtikh\ i. e. quae non minuat et tollat, sed augeat et intendat significationem simplicis. Derivatum etiam est ab infucare i. e. fuco illinere. Conf. paullo ante Infractus.

* Ita Cicero infucata vitia dicit i. e. suco inducta vel picta, Bemantelte Laster. Schor. Thes. Cic. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 43. Cell. Antib. 200. C. P. 147.

INGRATITUDO Iul. Firmicus et Cassiodorus

Cicero pro eo, ingratus animus; ingrati animi crimen; Gr. a)xaristi/a. Conf. supra Gratitudo.

INGURGITATIO

Die Vebermasse im Essen und Trinken, Iul. Firmicus. *analo/gws2 quidem formatum ab ingurgitare, In sich schlucken, einschlucken: sed veteres tamen hoc nominis ignorarunt, dixeruntque pro eo crapulam, ebrietatem, vel pro argumento luxum, voracitatem. Voss. de Vit. 478. Borrich. Cogit. 139.

* Participium ingurgitatus i. e. bene potus, exstat apud Petronium.

INHABITATOR Hieronymus et Augustinus

veteres contenti erant simplici, habitator.

* Verbum autem inhabitare Plinius Lib. 11. cap. 27. habet: Animus, inquiens, in oculis inhabitat.

† Adferunt etiam ex Livii Lib. 24. cap. 3: sed suspectus vexatusque locus est, et Gronovius legit habitabantus.

* Veteres etiam usitatius dicunt, habitare. Fab, Thes.

Inhabitabilis Cic. de Nat. Deor. L. 1. c. 10. habet.

INHONESTARE suspectum est

.

† Probatur quidem ex Ovidii Lib. 4. Trist. El. 8: sed Heinsius propter hoc ipsum


page 580

verbum censet hunc Hexametrum cum sequenti suo Pentametro ex iis esse, quos inculcant homines male feriati.

Tustius ergo dixeris, detrahere alicuius laudi; infamia aliquem adspergere; laudes alicuius deterere seu obterere. Cell. Antib. 56.

* Inhonestus et Adverbium inhoneste, optimae notae sunt: Inhonestas autem Tertullianus habet.

Cohonestare Ciceronis; debonestare Trebellii Pollionis est. Fab. Thes.

INHONORARE Tertullianus

magis Latina, dedecorare; contemnere; honorem minuere.

* Inhenoratus vero est probum, et ipsius Ciceronis.

Inhonorus Plinius, Taeitus, et Silius habet: inhonorificus Seneca: inhonorabilis Tertullianus. Fab. Thes. Voss. de Vit. 728. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 56.

INHOSPITALITER i. e. inbumane

Unfreundlich, ungutig, Tertullianus: malim, more inhospitalium.

* Neque tamen valde adversamur utenti, quia inhospitalem Caucasum dicit Horatius Lib. 1. Od. 22. et Epod. 1; et vuda saxa et inhospita, habet Plinius Panegyr. cap. 34; tum etiam Adverbium hospitaliter Livii Lib. 1. ac 6. et Substantivum, hospitalitas i. e. fileconi/a, et inhospitalitas, Die grobe Auffuhrung gegen Fremde, Ciceronis sunt.

* Henricus Stephanus etiam: Cur, inquit, potius refugisse istud Latinos putobimus, quam INSATURABILITER, (quo Cicero quoque usus est) et INSOLABILITER, et IMPLACABILITER, et ADMIRABILITER? Voss. de Vit. 809.

INIDONEUS Erasmus Roterodamus frequentat sine veterum

quod scio, auctoritate: dic, minus idoneus, parum idoneus.

* Adverbium Inidonee, producitur quidem ex Apuleii L. 4. Metam. p. 155. ut legit Elmenhorstius; at Pricaeus h. l. legit idoneae.

Idoneus et idonee, Adv. optimae notae sunt.

INIURIARE Active

vel INIURIARI Deponentaliter, Iniuriiren, schimpfen, beleidigen, suspectum: Tullius, et alii, iniuriam alicui inferre vel facere; iniuriâ aliquem adficere vel lacessere. Voss. de Vit. 728. Cell. Antib. 61. Goclen. Silv. Barb. 32.

† Ex Seneca de Constant. cap. 9. Borrichius in Voss. 139. adfert iniuriatur Deponentaliter: verum in MSS. illud iniuriatur non conspicitur; sed aliae litterae monstrosae confluentes: unde Lipsius et Gronovius aliter emendant.


page 581, image: s0339

* Iniuriatum est notione Passivâ, habet tamen Tertullianus adv. Gnosticos cap. 9: Plus, inquiens, victoriatum est, quam iniuriatum.

Iniuria, iniurius, iniuriosus et iniuriose, optimae notae sunt.

INNARRABILIS Lactantius

pro eo Seneca et Quintilianus, inenarrabilis; alii, commemoratu difficilis. Fab.

INNOMINATUS barbarum

sed valde tamen frequentatum ab recentioribus ICtis, qui distinguunt inter contraclûs nominatos et innominatos; et a Medicorum filiis, qui ossa innominata dicunt: Latine dixeris, certo quodam nomine destitutus. Sciopp. de Stil. Hist. 180.

INOBEDIENS Cassiodorus

et Vulgatus Interpres saepius: veteres pro eo, non oboediens; inobsequens; contumax magistro item erga vel in magistrum; qui imperium recusat; refractarius; qui imperium respuit; qui imperio reluctatur. Cell. Antib. 57. C. P. 309. Voss. de Vit. 458.

INOBEDIENTIA Tertullianus

Vulgatus, Paullinus, Hieronymus, Orosius et aequales: magis Latine dixeris, non oboedientis culpa; contumacia; Plin. Paneg. c. 18. contumacia et dedignatio parendi. Cell. Antib. 57. C. P. 309. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 117.

* Gellius L. 1. c. 13. habet Imparentia: quo etiam modo imparens (mediâ longâ) pro non parens, non oboediens, veteres dixerunt, teste Festo. Falst. Suppl. L. L. p. 153.

INOPINATE Sponius Misc.

Erud. Antiq. 203. ex inscriptione quadam producit: veteres autem per Vocalem quartam efferunt, inopinato; dicunt etiam exspectatione maturius; opinione celerius; ex insperato; ex improviso; de improviso; nec opinato.

INOPPIDATUS Sidonius habet

et apud eum notat hominem extra oppidum rure degentem; in Glossis autem Lat. Gr. a)oi/khton, incultum, inhabitabilem. Cicero: Regio inhabitabilis et inculta.

INORDINATIO Apuleius

veteres pro eo, confusio; ordinis perturbatio; Graec. h( a)taci/a. Konig in Gazophylacio. Borrich. Cogit. 140. Cellar. Antib. 118. C. P. 147.

* Ordinare, Anordnen, Einrichten, in Ordnung stellen, optimae notae est; Ordinatie. Die Verordnung, die Anstalt, Plinii et Velleii; ordinator, Ein Mann, der eine Sache angiebt oder etwas anordnet oder dirigiret, Senecae et Augustini; ordinatus, Geordnet, Cornelii Nepotis; ordinate,


page 582

ordinatius ordinatissime, Ordentlich, nach der Ordnung, Cornificii ad Herennium, Tertulliani et Augustini; ordinatim, Nach der Reihe, Bruti ad Ciceronem; inordinatus Ciceronis, Plinii, et Livii; inordinate Cornelii Celsi; inordinatim Ammiani Marcellini est.

INOSCULARI et INOSCULATIONES v. g. vasorum

venarum, cet. Medicorum technica vocabula hodie sunt, quorum in antiquitate nulla adsunt vestigia: Lat. pro eo dixeris, inseri, insitiones, et cum Graecis a)nasto/mws1is2, a)nastomo/w; vel pro argumento etiam cum Celso Lib. 4. cap. 19. heic in censum venire potest, coire, aut in unitatem coire.

INSENSATUS Vulgatus ad Gal.

3. v. 1. et saepe scriptores Ecclesiastici v. g. Augustinus: cum veteribus magis Latine dixeris, sensu destitutus; stipes; bardus; blennus; truncus; stapidus; tardus; sensu communi carens; amens; vecordia quadam abreptus; Graece a)nai/sqhtos2. Voss. de Vit. 478. et 622. Borrich. Cogit. 30.

INSENSIBILITAS ad barbarorum insulas

unde originem ducit, relegandum; licet probe exprimat Graecum a)naisqhs1i/a: Latini pro eo habent, stupor; stupiditas; stupor sensûs. Voss. de Vit. 479. Borrich. Cogit. 30.

* Adiectivum autem insensibilis, Gelli, Lactantii, et aliorum sequioris aevi scriptorum est.

INSENSITIVUS vitiosum

at in Philosophorum scholis non infrequens, ubi etiam eius simplex sensitivus v. g. anima sensitiva, increbuit: scriptores idonei pro insensitivus dicunt, sensum non habens; sensu destitutus; communi sensu plane carens. Voss. de Vit. 479. Borrich. Cogit. 30.

INSERTIONEM dicunt Anatomici

sed praeter auctoritatem veterum, quum musculus ossi inseritur.

† Veteres ab insero faciunt insitio; non insertio; licet insitus et insertus; hoc quidem ab insero, inserni, insertum; illud autem ab insero, insevi, insitum, adsint ac satis probentur, notione licet diversâ.

INSIGNITOR i. e. qui gemmas insignit

qui gemmas signis notat vel distinguit, Ein Steinschneider, vocabulum Augustini; sed minus insigne.

INSIGNIUM id est

insigne sive signum, Das Wapen, das Kennzeichen, das Abzeichen, vehementer barbarum.


page 583, image: s0340

† Hinc insigniis, quod apud non nullos legas pro insignibus, proscribatur damneturque. De hac barbara Casûs tertii et sexti Pluralis terminatione acriter in primis concertatum aliquando fuit inter Bartolum et Vallam, quod ille insigniis pro insignibus scripserat, cui hic opponeret omne Latium vetus vehementer contradicens. Conf. Phil. Lacobi Speneri Operis Heraldici Prolegom. Part. 1. c. 1. §. 5. Consuli etiam de hac lite Grammaticali potest Limnaeus Part. 1. L. 6. cap. 6. n. 2. seqq. Vide omnino Goclen. L. 2. Controvers. Grammat. Probl. 60. 4. 144. Voss. de Vit. 84. et 479. Cell. Antib. 58. C. P. 359.

INSIPIDUS

Abgeschmackt, unschmackhaftig, Firmicus et Paullinus Nolanus.

† Lexica citant etiam Gellium L. 6. c. 1: sed ibi correctissimi libri omnes insubidius; non insipidius habent. Ceterum hic comparativus insubidior, insubidius, non tantum est apud Gellium, etiam Lib. 13. cap. 20, sed etiam Positivus insubidus i. e. invenustus, rusticus, truculentus, Germ. Grob, unhoflich, ungeschliffen, apud eumdem, Lib. 12. cap. 2. Lib. 18. cap. 8. it. L. 18. cap. 9.

Pro insipidus magis Latine dixeris, quod est nullius saporis; quod est ingrati saporis; quod est infirmi saporis. Cell. Ant. 119. C. P. 219.

INSOLITE i. e. insolenter

praeter solitum, Ungewohnlicher Weise, Augustinus de Doctr. Christ. c. 23. extr.

† Conantur quidem non nulli probare ex Gellii Lib. 1. cap. 2: sed in melioribus libris pro insolite ibi est insubide; quod vocabulum qui non caperent, immutarunt.

* Adiectivum autem insolitus quin Ciceronis et optimi cuiusque sit, nemo dubitat. Voss. de Vit. 810. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 58. C. P. 359.

INSOMNIETAS

Die Schlaflosigkeit, Theodorus Medicus. Priscianus L. 2. c. 1. et Caius Plinius Valerianus, Medicus tempore Constantini, Lib. 1. cap. 35. veteres pro eo, infomnia, ae; pervigilium; immoderatae vigiliae; Graece a)grupni/a.

* Adiectivum insomnis, Schlaflos; et Substantivum insomnium, Ein schwerer Traum, v. g. insomnes ducere noctes, it. insomniis agritari, apud Tacitum, Virgilium, alios occurrunt. Insomniosus, Einer, der mit schweren Traumen geplaget wird, habet Cato de R. R. cap. 157.

INSPIRATIO Solinus c. 12

veteres, instinctus divinus; adflatus divinus.

* Verbum inspirare pro spiritum immittere, inflare, Einblasen, einhauchen, habet Quintilianus et Virgilius: Participium


page 584

autem inspiratus pro Deo et spiritu divino pleno l. divino adflatu et instinctu concitato Iustinus Lib. 18. c. 5. §. 7.

INSPISSARE et INSPISSATIO Chemicorum vocabula sunt veteri Latio ignota

veteres habent spissare, spissitas, et spissitudo. Plinius Lib. 13. c. 4. igne aliquid spissare. Ad mellis propemodum spissitatem aliquid decoquere.

INSTITUTOR Pacatus

Tertullianus, et Augustinus: veteres pro eo, praeceptor; magister; qui nos arte aliqua aut praeceptis imbuit. Fab. Thes.

INSTRUCTIO pro institutione et disciplina

suspectum.

* Recte autem dicitur instructio exercitûs; instructio militum, Die Anstalt, die Zurustung.

Instruere et instructus hac quidem notione occurrunt; sed tamen non nisi cum adiunctione v. g. instruere aliquem scientiâ; instruere aliquem artibus; instructus doctrinis; instructus a Philosophia, ab iure civili, ab historia.

Citra hanc adiunctionem Instruere notat fere apud veteres idem, quod apparare, adornare v. g. instruere mensam; instruere exercitum; instruere classem i. e. parare his necessaria. Ita instruere accusationem, vel actionem, vel litem, est litteris ac testibus ceterisque ad probandum necessariis eam adornare munireque, Sich dessen versehen, und sich dazu gefasst machen. Ita villam instruere, et alia dicimus. Quin et hominem instruere hac notione dicimus, cui de rebus necessariis prospicimus Sueton. Vespas. c. 13: Vitellii hostis sui filiam splendidissime maritavit, dotavitque etiam et instruxit: INSTRUXIT i. e. matronali supellectile ornavit, Er hat ihr allerley Schmuck und Gerathe mit gegeben. Sic etiam patronum instruimus ad agendam causam; et sic iudicem instruimus scientiâ, notitiâ rerum. Valla L. 5. c. 1.

INSUFFICIENTER suspectum

Lat. non satis; exigue; nimium parce.

* Insussiciens Adiectivo, et insufficientia Substantivo Tertullianus usus est.

Adverbio simplici sufficienter Ulpianus et Palladius utuntur. Sufficiens autem Adiectivum Curtius habet et Velleius; sufficientia autem Die Gnugsamkeit, Tertullianus et Vulgatus Bibliorum Interpres. Voss. de Vit. 810. Borrich. Cogit. 30. Cell. Antib. 58. C. P. 359.

INSUFFLARE

Einbauchen, einblasen, Vulgatus et Prosper Aquitanicus: magis Latine, flatu indere, flando ingerere; inflare vitalem spiritum. Voss. de Vit. 718. Borrich. Cogit. 30.


page 585, image: s0341

INSULTUS

Der Ansatz, der feindliche Anfall, vocabulum, quo nihil hodie fere inter eruditos vulgatius; licet, quo idoneo auctore dicatur, non dum constet. Virgilius pro eo, adsultus; alii, impetus, incursio, incursus.

* Verbum autem insultare bonae notae est. Insultura i. e. actus insiliendi, Plautus; insultatio i. e. exagitatio, Die Verspottung, Quintilianus; insultatorius, Trotzig, spottisch, Tertullianus; insultatorie, Sidonius, insultabundus Augustinus habet.

INTEGRALIS et INTEGRALITER

Philosophorum sunt barbariyo/ntwn Lat. plenus, consummatus, perfectus; it. plene, omni ex parte. Voss. de Vit. 810.

* Quando Dialectici de loco totius et partis disputant, constituunt totum integrale et partem integralem. Totum integrale Latine dixeris totum, quod constat ex partibus suis omnibus simul sumptis; et partem integralem dixeris partem, totum suum perficientem l. quae toto suo continetur l. sine qua totum mancum est atque mutilum.

Bonae tamen notae sunt integer i. e. fincerus, incolumis, candidus; integre i. e. fincere, incorrupte; integritas i. e. sanitas, incolumitas; integrare i. e. denuo inchoare, renovare, instaurare; integratio i. e. reparatio, instauratio; integrasco i. e. ad integrum redeo v. g. hoc malum integrascit.

Integritudo, idem notans, quod integritas v. g. animi integritudo, in Pandectis apud Ulpianum; et integrator i. e. qui renovat, qui instaurat, apud Tertullianum exstat. Conf. supra Aptitudo.

INTELLIGIBILITER Augustinus

veteres pro eo, perspicue; dilucide; intelligenter; ratione satis perspicua; evidenter; ratione evidenti vel evidentissima.

* Adiectivum autem intelligibilis occurrit apud Senecam Ep. 124. et Macrobium in Somn. Scipionis L. 1. c. 6. v. Borrich. Cogit. 143; et inintelligibilis apud Ambrosium. Fab. Thes.

INTENSIVE Philosophis frequens

at citra suffragium veterum: hi enim pro eo dicunt, acriter et contente; vehementer; magna contentione et singulari studio; uno quodam impetu absolvere quasi rem omnem cupiens.

* Opponitur ei to\ extensive; pro quo itidem Latine dixeris, pedetentim et paullatim, mord subinde quâdam interpositâ.

INTENTIO pro scopo

proposito, suspectum.

† Apud Plinium quidem occurrit, qui Panegyr. c. 78. ita ait: Haec nempe intentio


page 586

tua, ut libertatem revoces ac reducas: sed iudice Cellario ad h. l. intentio ibi est nihil aliud, quam studium, cura, contentio. Simili ratione iudicandum de alio quodam Plinii loco, in quem nuper incidi, qui exstat L. 10. Ep. 122, ubi Traianus Imp. scribit: Usus diplomatum intentioni uxoris tuae non profuisset: ubi intentio eâdem notione commode satis explicari potest.

* Quare ne dicas: ea intentione hoc facio; haec est intentio mea, Das thue ich in der Absicht; das ist meine Absicht: sed, eo consilio ac mente hoc facio; eo tendunt mea consilia; eo pertinent mea consilia; eo valent, eo spectant mea consilia; mens mea haec est; hoc specto; hoc volo; eo tendo, id ago, ut; mihi quidem videntur huc omnia huc omnia esse referenda, ut cet.

Ceterum Intentio Latinis transfertur ad nervos, et vocem, et improprie ad animum v. g. intentio nervorum, vocis, animi; cui opponitur remissio s. relaxactio.

INTERCAPEDINARE

Darzwischen einschieben, barbarum: nisi quod Marcianus Capella Participio intercapedinatus usus est: Latini pro eo, intercapedinem seu intervallum alicuius rei, scribendi, meditandi cet. facere; longo intervallo aliquid intermittere. Borrich. in Voss. 144.

INTERESSE Substantive

pro fenore, usurâ, pecuniae quaestu, speciatim etiam pro lucro cessante et damno emergente, barbarum, et priscis iurium Romanorum collectoribus incognitum; qui pro loquendi modo posteriori habent, id, quod interest L. Un. C. de Sententiis, quae pro eo, quod interest; item commodum, vel incommodum medii temprois L. 82. pr. de Legatis 2; item quantum mihi abest, quantumque lucrari potui L. 13. pr. Ratam rem haberi.

* Quamlibet igitur his modis hoc vocabulum barbarum emendari possit; suaserim tamen, ut, quemadmodum Theologi, Medici ac Philosophi faciunt, ita etiam ICti illis locis, ubi obscuri fiunt, si ab receptis, ut ut barbaris vocabulis, recedunt, stilum suum ad morem loquendi apud ipsos receptum accommodent.

Voce illâ (scil. Interesse): inquit Augustinus a Leyser IC. olim Academiae Iuliae, nunc Witebergensis, decus, Meditat. ad Pandect. Volum. 4. Spec. 250. p. 917. 918: quam ICti recentiores demum civitate donarunt, utor. Quod dum et in aliis verbis facio, mirantur multi, me, qui barbariem in aliis reprehendo saepe, ipsum tamen in scriptis Iuridicis barbare et ineleganter loqui. Hi sciant velim, idem ante me alios ICtos celebres fecisse, eiusque rei gravissimas causas habuisse.


page 587, image: s0342

Memorabo in praesens unum Franciscum Aretinum. Is secundum Panzirolum de Claris Legum Interpretibus L. 2. c. 103. et Volaterranum in sine Libri 21. omnium sui saeculi ICtorum longe princeps, praeter iura ceteras etiam liberales artes est adeptus, in primis Latinas Graecasque litteras calluit, atque epistolas Phalaridis et Diogenis Cynici, item commentaria Chrysostomi ex Graecis Latina fecit terse satis, quin, teste Francisco Philelpho Lib. 31. Epistolarum, omnem linguae barbariem graviter est aversatus. Sed hic Aretinus, quem Philelphus Lib. 28. virum in omni eruditionis ac sapientiae genere praestantissimum vocat, consilia quoque et multa alia in iure scripsit, tam barbare, tam inquinate, ut hos, qui datâ operâ epistolas obscurorum virorum, aliaque eius generis composuerunt, longissime post se relinquat. Quam diversitatem stili intuens, nullumque litteraturae vestigium in libris Iuridicis inveniens, Panzirolus dubitare incipit, duone fuerint cognomines Aretini, ICtus alter, alter litterator. Sed dubium hoc tollit, unumque fuisse Aretinum, liquide ostendit la Monnoie apud Baylium in Dictionaire Art. Aretin. Lict. C. simul ICtos barbare Ioquentes et scribentes necessitate excusat. Et profecto omnes, quotquot consuli, audiri, legi, intelligi volumus, necesse est, ut stilum nostrum ad morem receptum, et ad captum horum, qui nos consulunt, audiunt, legunt, accommodemus. Ni hoc facimus, soli relinquemur. Sed, ais, Cuiacii, Gothofredi, ceterorumque, qui bonas litteras cum Iurisprudentia coniunxerunt, purior est dictio et elegantior; neque ii tamen deserti fuerunt. Fateor. Sed et diversum fuit eorum institutum. Explicare hi voluerunt verba legum, emendare errores, eruere antiquitates, de fori usu porum solliciti. At nos illis maxime, qui in foro versantur, iudicant, respondent, causas agunt, prodesse volumus. Ergo laborandum est, ut hi nos intelligant, et libenter legant. Praeterea argumentum, quod tractari oportet, tale est plerumque, ut, si vel Cicero esses, novas tamen, et saeculo aureo incognitas voces adhibere, necessum foret. Age modo, et ex iuribus opisiciario, cerevisiario, cambiali, agrario, controverfiam intricatiorem verbis Latinis explica, si potes. Respondebis confestim:

Ornari res ipsa vetat, eontenta doceri.

Conf. infra Philosophica.

INTERFECTIO Lampridius et Augustinus

veteres pro eo, occisio, strages, caedes.

* Interfector autem bonae notae est, et apud Ciceronem aliosque idoneos scriptores occurrit.

INTERLOCUTORES ignoto antiquis vocabulo eos nuncupant

qui in


page 588

fabulis loquentes inducuntur, seu quos in dialogis facimus inter se colluqentes, ut loquitur Cicero pro Clu. 218. *analogikw(teron certe Tertullianus adv. Prax. 5. collocutores dicit.

* Interloqui autem probae notae est, et notat interpellare, Darein reden, ins Wort fallen. Ter. Heaut. A. 4. Sc. 3. v. 13. Siccine mihi interloquere? Must du denn mir also ins Wort fallen?

Interlocutio i. e. contradictio, obiectio, interpellatio, exstat apud Gellium et Quintilianum.

Pro interlocutione barbari finxerunt suum interlocutorium. Voss. de Vit. 479.

INTERLUDIUM merito suspectum

Latine dixeris, ludus intermixtus; ludus interpositus; iocus intermistus seu interpositus.

* Nec melioris notae est intersecenium; de quo mox pluribus. Voss. de Vit. 479. Cell. Antib. 59.

Interludere habet Ausonius in Mosella v. 75.

INTERMINATIO Das bedrohliche Verbot

suspectum: Lat. comminatio; interdictum saevum.

* Verbum, unde formatum, interminor, habet Terentius et Plautus.

INTERMURANEUS

i. e. intra muros constitutus, Was innerhalb der Maver sich befindet, vehementer insolens.

† Credibile autem est, scriptores recentiores, apud quos to\ intermuraneus reperitur, intramuranus scripsisse: cui opponitur extramuranus; quemadmodum et diu ante ipsos locuti sunt auctores, Asconius, Lampridius, Fl. Vopiscus, Symmachus, et Ambrosius.

Habet autem Livius Lib. 44. extr. pro intramuranus, intermuralis, e. Fab. Thes. Voss. de Vit. 481. Borrich. Cogit. 148.

INTERNECTIO Laurenbergius in Antiquario suo legit apud Sueton

Othon. cap. 12. et obsoletis suis infercit. Sed emendatiores libri, qua scripti, qua cusi, omnes internecionem aut internicionem legunt, nisi quod, nescio ex quo fonte, Henr. Loritus Glareanus editioni suae ad illum locum in margine alleverit internecio sive internectio; quae quidem tamquam illius origo, nota est Grammaticis, Prisciano Lib. 4. et Festo voc. Internectio.

Storcau, qui Laurenbergium in recensione obsoletorum sequitur, substituit usitatius interfectio: sed hoc aetatis aeneae; at internecio, quod Suetonii codices habent,


page 589, image: s0343

satis Latio usitatum, nec ad obsoleta referendum erat.

INTERSCENIUMvulgare est

sed veteribus ignotum: quemadmodum interludium; de quo paullo ante. Ceterum utitur Analogiâ postscenii, Hintergerust des Theatri, quod Lucretius; et proscenii, Vorgerust des Theatri, quod Plautus, Virgilius, et Suetonius usurpant. fab. Thes. Cell. Antib. 59.

INTERTEXERE

Mit einflechten, drunter wirken, nullo idoneo auctore, licet Participium intertextus exstet apud Ovidium et Quintilianum: Latini pro eo constanter dicunt, intexere. Voss. de Vit. 729. Borrich. Cogit. 30.

INTHRONIZARE verbum medii aevi scriptoribus frequens

proprie est Regem creare, inque Regali solio collocare; quâ notione apud dictos scriptores saepe occurrit. Saepius vero apud eosdem sumitur pro inaugurare Episcopum vel Abbatissam, tralatione a throno Regum ad solium Episcopale. Voss. de Vit. 730.

INTIMARE Verbum est cadentis Latinitatis

et duplici notione usurpatur:

1. Pro intimum facere seu intimum reddere, ut quum quid alteri infunditur vel infigitur, Germ. Vereinbaren, vereinigen, apud Solinum, Amm. Marcellinum et Tertullianum; metaphorice etiam de animo et cogitationibus, apud Apuleium.

2. Pro indicare, denuntiare; publice proponere; figere scriptum; sigere tabulam; chartam in publico ponere, Gr. gnwri/s1ai, e(mfani/s1ai, fanerw)s1ai, Germ. Durch einen offentlichen Anschlag kund machen, apud Capitolinum, Marcianum Capellam, Vopiscum, Spartianum, Sextum Rufum, Symmachum, et id genus alios.

† Eos vero, qui, arbitrantur, intimare esse etiam Livii L. 4. c. 46, corrupta lectio decipit, quum in melioribus libris pro intimasse sit institisse.

* Intimator pro delatore est Capitolini; et intimatio pro denuntiatione Marciani Capellae. Goclen. Controv. Grammat. 56. Voss. de Vit. 729. Cell. Antib. 120. C. P. 220.

INTIMIOR Comparativus a Superlativo intimus

citra veterum auctoritatem formatur: Latini pro eo, amicior, familiarior, secretior.

† Haud quidem plane insolens est formatio Comparativi a Superlativo, quemadmodum proximior fit a proximus, quod exstat


page 590

ap. Senecam, Vegetium, et Minucium Felicem; sed vix in alio exemplo eiusmodi quid occurrit: conf. infra Sect. 2. Voc. Proximior. Voss. de Vit. 481. Borrich. Cogit. 31. Cell. C. P. 360.

INTITULARE suspectum

Latini, inscribere v. g. liber inscribitur Oeconomicus, Der Titul des buchs heisst Oeconomicus; titulo ornare. Voss. de Vit. 99. 730 et 758. Borrich. Cogit. 31. Goclen. Silv. 58.

* Simplex autem titulare de quo infra suo loco, est Tertulliani et Petri Chrysologi.

INTONARE pro praecinere

voce praeire, usûs est Ecclesiastici.

* Notione propriâ et Physicâ recte se habet. v. g. Virgil.

Intonuere poli, crebris micat ignibus aether.

INTOXICARE

Mit Gifte hinrichten, einen vergeben, veteres ignorant: hi autem pro eo dicunt, veneno interficere; veneno inficere; venenum bibendum dare; veneno occidere, tollere, necare; toxico aliquem morti dare, Plaut.

* Simplex, toxicare medio aevo increbuit; unde intempestivi Latinitatis novatores Compsitum istud emendicarunt. Voss. de Vit. 730. Borrich. Cogit. 31.

INTRINSECE

tamquam Adverbium, perperam dicitur; quemadmodum etiam intrinsecus, si Adiective usurpatur: quâ tamen formâ barbarâ passim nunc apud Philosophos utrumque legas.

* Est enim intrinsecus Adverbium, nec magis Adiectivum, quam dumtaxat tertia Persona Verbi dumtaxo. Est, inquam, intrinsecus Adverbium: sicut cetera a secus Composita v. g. altrinsecus i. e. ex altera parte; forinsecus i. e. a parte externa.

Quare pro intrinsece dic intrinsecus; et pro intrinsecus, a, um, internus, a, um. Pro bello autem intrinseco dixeris bellum intestinum. Voss. de Vit. 77. Goclen. Obs. Silv. 7. Sciopp. Infam. fam. 3. Iudic. de Stil. Hist. 105. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 166. Cell. Antib. 35. C. P. 360.

* Par ratio est tou) extrinsece et extrinsecus; de quo supra suo loco.

INTRO pro intus minus recte

nam intro significat motum ad locum; intus autem motum vel actionem in loco et de loco.

* ita dicendum: Num herus tuus est intus? et, intro te voco; non autem: Num herus tuus est intro? et, intus te voco.


page 591, image: s0344

Sciopp. dc Stil. Hist. 119. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 166.

Hinc recte Quintilianus L. I. c. 5: Intro et Intus loci Adverbia sunt: Eo tamen intus, et Intro sum. Solecismi sunt.

Plautus tamen et Caesar B. C. L. 3. c. 26. Intus usurparunt pro Intro.

INVALIDARE suspectum

Cicero, et alii pro eo infirmare, infringere, nervos incidere, labefactare.

* Invalidus autem Adiectivum bonae notae est. Invalide Adverbium exstat apud Arnobium Lib. 7. haud procul a fine, et in Var. Lect. Cic. ad Att. Lib. 10. Ep. 7. vel secundum alios Ep. 8; Vid. Gruterus et Simon Bosius ad h. l. Invaletudo i. e. insirmitas valetudinis, Die Unpasslichkeit, habet Cicero Att. L. 7. Ep. 2; et invaletudinarius i. e. idem, quod valetudinarius, Ein Schwachlicher oder kranklicher Mensch, Seneca Praef. Lib. 1. Quaest. Nat.

INVARIABILIS Unveranderlich

in merito suspectis est: Latini pro eo, immutabilis. Cell. Antib. 279. C. P. 431.

* Simplex variabilis occurrit apud Apuleium. Fab.

INVARIATUS

Unverandert, v. gr. Augustana Confessio invariata, Die unveranderte Augspurgische Confession, Theologorum usu increbuit; ceteroquin nullum datur in omni antiquitate Participii huius vestigium: Latine pro eo dixeris, non variatus; emutatus cum Quintiliano; non immutatus seu immutatus.

* Nota: Immutatus notionem utramque sustinet: mox notat idem, quod valde mutatus; mox, quod non mutatus. Quo quidem in genere etiam sunt Infrenatus, Indictus, inhumatus.

INVASOR Aurelii Victoris Epitome

et Symmachus: rectius pro eo dixeris, qui adgreditur; qui vi occupat; qui invadit nos vel in nos. Cell. C. P. 221.

INVECTIVUS v. g. oratio invectiva

cuiusmodi Ciceronis sunt Philippicae in Antonium, occurrit apud Ammianum Marcellinum Lib. 22. c. 32.

† Duriuscule Schurzfleischius Supplem. Orthograph. Rom. p. 29. pronuntiat: Invectiva, inquiens, non est Latinum, multo minus Ciceronianum.

Interim magis Latine dixeris, oratio ad redarguendum comparata; oratio, quâ in mores alicuius invehimur; oratio minax et acerbior; oratio, quâ aliquem acerbe aut salse perstringimus.


page 592

INVENTARIUM in veteri Glossario exponitur quidam libellus

in quo omnia bona, quae apud aliquem inveniuntur, conscribuntur: sed Tulliano aevo, et toto saeculo post non invenitur.

Malim igitur cum veteribus recognitio bonorum, vel regestum, vel repertorium, vel index, vel descriptio ac breviarium hereditatis, vel commentarius bonorum v. g. commentariis consignatos fundos filio relinquere, Die im Inventario befindlichen Grundstucke dem Sohn nachlassen, Cicero Lib. 2. de Orat. c. 17; item commentarium bonorum conscribere, Die Guter, Das Vergmogen inventiren.

* Interim inventarium non penitus averser, quando iam in usu erat aetate Ulpiani, cuius in Digestis est: Tutor, qui repertorium non fecit, quod vulgo inventarium appellatur, dolo fecisse videtur. Quum vulgo sic dicat vocari; liquet, neque tum vocabuli id receptum ab eruditis. Voss. de Vit. Serm. L. 3. c. 16. p. 481.

INVERECUNDIA

Die Frechheit, die Unschamhaftigkeit, das unverschamte Wesen, Arnobius et Tertullianus: Cicero pro eo dicit, impudentia.

† Citatur quidem et Seneca pro vocabulo inverecundiae a Konigio in Gazophylacio; sed locus adhuc inveniri non potuit.

* Probum tamen est Adiectivum, quo ipse Cicero utitur, inverecundus eiusque Comparativus inverecundior, qui habetur apud Valerium Maximum, quin etiam Superlativus inverecundissimus, qui habetur apud Plautum. Adverbio inverecunde Seneca, Quintilianus, Macrobius et Aggenus Urbicus usi sunt. Voss. de Vit. 481. Borrich. Cogit. 148. Cell. C. P. 118. it. 147. Kappius ad Iensium 22.

INVESTITURA

vocabulum medii aevi.

Vossius de Vitiis Serm. Lat. p. 481. per confirmationem scil. in feudis et Episcopatibus emendat. Caerimoniam eius dixeris, sollemnia inaugurationis in munus sacrum, ansam locutionis huius praebente Livio Lib. 30. cap. 26: Augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Max. silius. Actum ipsum Cicero exprimit per inaugurare aliquem Philipp. 2. c. 43. item per prodere v. g. pro Mil. c. 10. prodere flaminem, Einen Priester investiren.

† De origine huius vocabuli late agunt Ferrarius in Orig. L. L. Fresne in Glossar. Hotomannus in Comment. de Verbis Feudal. Strykius in Exam. Iur. Feud. c. 12. Quaest. 1. Horn. Iurisprud. Feudal. c. 12. §. 1.


page 593, image: s0345

Paul. Hachenberg de Germ. Med. Dissert. 9. p. 238, praeeunte Grotio et Loccenio, iudicat, vocabulum investiturae originem ducere a veterum Germanorim vocabulo investen i. e. Bestatigen, bevestigen. Procul autem dubio est a verbo Latino vestire, vel eius Composito investire, quod apud Plinium et Senecam exstat. A quo non multum abludere videtur Io. Petr. de Ludewig, qui in Dissert. de Prorogatione Investiturae cap. 2. §. 5. putat, investituram a vestitu, Dem Lehnkleide, quo olim vasallos indutos fuisse constat, denominatam esse, hocque ex harmonia Germanici cum hoc Latino vocabulo, vestis et westen firmavit: unde etiam ab hoc vestimento nobiles vasalli veste; pariter ac milites a vocabulo Germanico Sold, Soldaten, in vernacula appellari existimavit.

INVIOLABILITER

Marcellinus et Faustinus Lib. ad Impp. Valent. Theod. et Arcad. Edit. Sirmondi p. 46: Cicero pro eo habet, inviolate.

* Inviolabilis vero Adiectivo Silius est usus; quod pro Poetico habet Vossius de Vit. 810. Conf. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 60.

Violabilis Virgilius et Statius habent.

INVIOLANDUS Latinum non est

veteres pro eo, quem violare nemo impune debet; sacer; sacrosanctus. Voss. de Vit. 482.

INVISIBILITER Tertullianus

Augustinus et Paullinus: magis Latine dixeris, modo ab adspectûs iudicio remoto; eâ ratione, quâ quid omnem oculorum aciem fugit.

* Substantivum autem invisibilitas nullâ prorsus, nisi Philosophorum recentiorum, suffragatione gaudet. Adiectivum vero invisibilis exstat apud Celsum, Medicorum Ciceronem illunm, et Macrobium. Cell. Antib. 61. C. P. 148.

INVOLUNTARIUS

nostrorum usu temproum, quam antiquitatis auctoritate, notius est; nisi quod Cael. Aurel. Tard. Lib. 1. c. 4. involuntarium actum dixit: Cicero pro eo habet, non voluntarius; alii etiam invitus; item quod praeter voluntatem fit.

* Adverbium involuntarie, habet marcianus in Dig. L. 9. tit. 3. n. 2.

Voluntarius et voluntarie optimae notae sunt.

IOCALITER

Scherzweise, Ammianus Marcellinus: veteres pro eo vel iocose, ut Cicero; vel ioculariter, ut Suetonius et Plinius; vel per iocum, ut idem Cicero, et alii veterum. Voss. de Vit. 810.


page 594

* Neque etiam in omni antiquitate repertum Adiectivum iocalis, e, est; sed haec in usu sunt, scil. iocosus, iocularis, iocularius Ter. ioculatorius.

IRRATIONALITER Tertullianus

et IRRATIONABILITER idem Tertullianus, Amm. Marcellinus et Hieronymus: rectius dixeris, more rationis expertium; sine ratione; a(lo(gws2 Borrich. in Voss. 150. Cell. C. P. 120.

* Adiectiva autem irrationalis Quintilianus; et irrationabilis Celsus, Quintilianus et Lactantius habent.

Rationabilis et Rationabiliter, occurrit apud Senecam, Apuleium, Hieronymum, cet. Vide de eo Sect. 2.

IRRECONCILIABILIS

Unversohnlich, medii aevi est, eoque nomine barbarum: Lat. implacabilis; inexpiabilis; Liv. implacabilis atque inexorabilis, cuius inexpugnabilis animus est, qui durior est; Ter. qui est ingenio duro atque inexorabili.

* Reconciliare, reconciliatus, reconciliatio, reconciliator, optimae notae sunt. Fab. Voss. de Vit. 484. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 61. C. P. 360.

IRREGISTERARE barbarum

Lat. in publicas tabulas referre.

† A voce Latina regestum formatum Germanicum Register; atque hinc verbum hoc barbarum.

IRREGULARIS medii aevi est

occurrens v. g. apud Guil. Tyrium Lib. 13. c. 26: Latini pro eo, declinans a regula; enormis; quod sit praeter regulam; quod a regula abborret; quod ad amussim non satis exactum est. Eiusdem censûs est Substantivum

IRREGULARITAS

pro quo Latine dixeris, commissum contra regulam; delictum adversus canones; quod pugnat cum lege.

* Regularis exstat apud Plinium L. 34. c. 8. et regulariter apud Augustinum, Ulpianum et Macrobium. Fab. Goclen. Silv. 72. Voss. de Vit. 484. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 61. C. P. 360.

IRREMISSIBILIS Ecclesiastici usûs est, sed oppido antiqui

utpote occurrens apud Tertullianum de Pudicitia cap. 2. et Fulgentium ad Venantium Ep. 7: ad morem veterum pro eo dixeris, inexpiabilis; cui numquam condonabitur; cui veniae nullus locus est ad ignoscendum scelus; quod expiari purgarique non potest; Poetice, grande nefas;


page 595, image: s0346

nulla ratione piandum. Ol. Borrichius Cogit. 31. Cell. Antib. 62. C.P. 360. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 125.

* Apud eumdem Tertullianum exstat etiam remissibilis; et apud Ambrosium 1. de Offic. remissor, Ein Verzeiher.

Sed Adverbium irremissibiliter prorsus putidum est, carens qualicumque etiam auctoritate: idonei auctores pro eo dicunt, nulla spe veniae; citra condonationis aut veniae ullius spem.

Remitto et remissio satis Latina sunt, etiam eâ notione, quae est huius loci. Conf. in Part. Synt. Remittere peccatum.

IRREPARABILITER suspectum

Lat. irreparabili iactura; sic, ut irreparabile sit; cuius damnum pensari vel sarciri nequit. Voss. de Vit. 811. Borrich. Cogit. 31.

* Irreparabilis habet Virgilius; et reparabilis Ovidius, seneca, alii.

IRREPREHENSIBILIS Arnobius

Hieronymus, Firmicus: Lat. Criminis expers; integer vitae, scelerisque purus. Hor. Gr. a(nepi/lhptos2.

IRRESISTIBILIS veteribus ignotum

apud Scholasticos satis frequens, eorum, pto, sermone et disciplina maxime increbuit, qui gratiam Spiritus S. volunt esse irresistibilem: Latine pro eo dixeris, cui resisti nequit; cui nemo potest resistere, etiamsi vel maxime id quidem cupiat. Voss. de Vit. 598. Cell. Antib. 85.

* Eadem ratio est Adiectivi huic oppositi resistibilis; de quo infra suo loco.

† Utrumque formatum a Verbo resisto, quod optimae notae est.

IRRESPONSABILIS barbarum

die pro eo, cui responderi non potest vel debet. Prasch. Barb. 41.

* Pari passu ambulat Adiectivum huic oppositum respensabilis.

IRREVOCABILITER

Unwiederruflich, unwiederbringlich, Augustinus de Civitate Dei Lib. 22. c. 20, et Prosper auctior in Chronico apud Sirmondum in Sidonii Epistolas p. 77: magis Latine dixeris, irrevocabili conditione; ex compacto; pactione interposita, infirmari quae nequit. Voss. de Vit. 811. Borrich. Cogit. 31.

* Revocabilis et Irrevocabilis bonae quidem notae sunt; sed Poetarum fere. Tacitus Agric. 2. utitur etiam Comparativo irrevocabilior.


page 596

IRRITO

mediâ correptâ, i. e. irritum facio, ab in et ratus, Germ. Ich vernichte, ich mache ungultig, non nisi in Codice Theodosiano Lib. 2. cap. de Feriis, et veteri quodam Lexico, nec non illo versiculo:

Irritet hunc Dominus, qui nos irritat ad iram,

qui differentiae cognoscendae ergo a Grammaticis fere inculcatur, huc usque repertum est: magis ergo Latine pro eo dixeris, conatum alicuius facere irritum; facere, ut aliquid in nihilum recidat, ut aliquid frustra suscipiatur.

* Sed irrito, mediâ productâ, i. e. iram alicuius commovere, Einen irritiren, einen zum Zorn reitzen, bonae notae est. Voss. de Vit. 100.

ITERUM

pro vicissim, perperam usurpatur v. g. quoniam tu mihi gratificatus es, ego tibi iterum gratificabor: pro quo dicendum erat, vicissim gratificabor.

* Vicissim enim est huius loci, tamquam particula a(nastrofh)s2, reciprocationis seu alternationis, Hinwiederum, wechselsweise; iterum vero antiquis est particula repetitionis, et quidem primae, Wiederum, zum andernmal v. g. iterum Consul; iterum ac tertio aliquem nominare. Primo quidem decipi, incommodum; iterum, stultum; tertio, turpe. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 165. Cell. Antib. 202. C. P. 378. Conf. Sect. post. Voc. Contra.

ITINERARIUM

Eine Reisebeschreibung, oder Marschroute, Vegetium habet auctorem, teste Andrea Borrichio Vindic. L. L. 125: magis Latine dixeris, itineris descriptio.

* Occurrit etiam apud Ammian. Marcellinum Lib. 24. cap. 1. sed notione itineris militaris v. g. itinerarium sonare lituos iubet, Er lasst zum Marsch blasen.

† Verbum itinerare i. e. iter facere, non arbitratur Vossius de Vit. 432. inveniri apud quemquam antiquiorem Apuleio.

IUDICIOSUS et IUDICIOSISSIMUS barbara

Lat. iudicio potens; vir magni iudicii; limato et polito iudicio; habens teretes aures intelligensque iudicium; cuius gravissimum est iudicium; iudicio eruditus; gravis iudicio; peracris, prudentis et sinceri iudicii; qui est subacti iudicii; qui valet iudiciv; vir iudicii acerrimi; iudicio pollens; cuius magna quaedam iudicii vis est. Goclen.Obs. 22. Sciopp. de Stil. Hist. 181.


page 597, image: s0347

IURAMENTUM Ammianus Marcellinus

Sulpicius Severus, et Hieronymus: praestat, sacramentum, iusiurandum Gen. iusiurandi et iurisiurandi.

† Alii pro vocabulo hoc Senecam quoque citant; sed perperam: id quod ostendit Vorstius de Lat. Mer. Susp. cap. 22. p. 200.

Est quidem eadem vox in Ulpiani Lege 34. §. 5. p. de Iureiurando: quod vero alibi hic et ceteri veterum iurisperitorum iurisiurandi vocabulo constantissime utuntur; venit in mentem dubitare, an forte Tribonianismus sit, quod ibi contra saeculi illius consuetudinem verbum irrepsit. Sciopp. de Stil. Hist. 187. et 230. Marianus de Fano Benedicti Auctar. Gramm. Philos. Sciopp. 57. Gunth. Lat. Rest. 353. seq. Cell. Antib. 62. C. P. 221.

Compositum Adiuramentum exstat ap. Tertullianum Apol. c. 32. extr. Pro magno adiuramento habemus. Ubi tamen Rigaltius mavult, Id iuramento: Sed finge, ita legendum; et maior inde auctoritas simplici Iuramento accedet.

IURISDICTIO non locum et regionem

aut ditionem et potestatem vel regnum significat, quomodo nunc multi utuntur; sed iuris ipsius administrationem, quâ decernitur, quid cuique iure debeatur, et non. Schori Phras.

* Exemplis illustremus: Liv. L. 6. c. 32. iurisdictionem celebrare, Gerichte halten, Gerichtstag halten. Cicero ad Fam. L. 2. Ep. 13: Quoniam iurisdictionem confeceram. Suetonius Nerone c. 14: In iurisdictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere respondit. In iurisdictione, id est, quum ius diceret, hoc est, iuris dicendi porestatem, quae penes ipsum erat, exerceret. Aliud enim est habere iurisdictionem, aliud exercere iurisdictionem. Tacitus Agricolâ cap. 6: Idem Praeturae tenor et silentium: nec enim iurisdictio obvenerat. Habebat omnino Agricola, ut Praetor, potestatem dicendi iuris: sed quia materia atque occasio exercendi deerat, non obvenisse ei iurisdictionem ait.

† Est autem iurisdictio, sive administratio dicendi iuris, alia simplex, hoc est, quae nudam statuendi, non aeque et exsequendi iuris potestatem habet; alia cum imperio coniuncta, quae non pronuntiare de facinorosis tantum, verum et animadvertere in eos potest; atque haec ipsa vel era, vel mixta. Mixta, unde provocari potest; mera, quae a nemine impetitur: quam iurisdictionem. liberam Suetonius dixit Caligulâ c. 16: Magistratibus, inquit, iurisdictionem liberam et sine sui appellatione concessit. Talis mera iurisdictio principum maxime est, quorum potestas hoc in genere summa est, nec quemquam alium respicit.


page 598

Videri hinc primâ fronte possit, Schorum temere fecisse, quod dixerit, to\ iurisdictio non significare ditionem et potestatem. Verum salva res est: aliud quippe est iurisdictio; aliud ditio et potestas. Differunt utique ut maius et minus; ut causa et effectus. Ditio et potestas iurisdictionem ordinat; non versâ vice. Ditio et Potestas ad solum Principem spectat; iurisdictio autem etiam ad eos, qui a Principe constituuntur. Iudices et nobiles viri iurisdictionem in terris Principis exercent; sed ditione eas terras haud tenent.

At enim iurisdictio Metonymice ita notionem ditionis summaeque potestatis animis nostris inferre poterat. Poterat, fateor: sed auctoritas veterum non vult suffragari. Locus ille saltem, qui ex Plinio Lib. 5. c. 28. adduci pro hoc significatu solet, id haud ita probat, ut securis nobis esse liceat ab iis, qui per iurisdictiones ib intelligi contendunt loca, ubi ius dicitur, vel ubi conventus iuridici habentur

IURISTA barbarum

dic pro eo, legum peritus, iurisperitus; iurisconsultus; iureconsultus. Voss. de Vit. 484.

Leguleius ab Iureconsulto differt, ut minus a maiori. Interdum etiam leguleius contemptim dici videtur de homine, qui sine existimatione nominis, quaestûs modo causâ, in foro versatur.

IUSTIFICARE est scriptorum Ecclesiasticorum

v. g. Prudentii et Tertulliani: cum veteribus dixeris Latinis, declarare aliquem pro iusto; declarare aliquem iustum; pronuntiare aliquem iustum. Cell. C. P. 272.

* Vehementer barbare dicitur, Iustificare aliquem, pro supplicium capitis sumere de aliquo.

Eiusdem notae est iustificatio, non minus Patribus, et veteri Scripturae Interpreti, quam nostris Theologis usurpatum. Iusiificatrix occurrit suniliter apud Tertullianum.

Adiectivum autem iustificus Catullus habet.

IUSTITIARIUS vocabulum medii aevi

Lat. iudex; qui iudicium exercet; vel pro argumento, iudex substitutus. Voss. de Vit. 484.

L.

LABILIS id est

debilis, infirmus, imbecillus, imbecillis, minime tenax, pervulgatum: ut quum dicunt, memoriam esse labilem, vel aliquem esse memoria labili. Antiqui ita locuti non sunt: aeneo tamen saeculo ita dixere Ammian. Marcellinus, Arnobius et Cassiodorus. Borrich. in Voss. 151. Cell. Antib. 121. C. P. 149.


page 599, image: s0348

* Pro labili memoria esse, Cicero dicit memoriâ subinde falli; memoriâ vacillare; memoria labat: Seneca, Si memoria illis non constiterit. Id. Puerorum discentium patienter ferre offensationes memoriae labentis.

LACRIMABILITER

iammerlich, beweinenswurdig, Adverbium est, quo Hieronymus utitur: Latini veteres pro eo, cum lacrimis; cum lacrimabili gemitu.

* Lacrimabilis Adiectivum bene se habet, aureaeque aetatis est. Voss. de Vit. 811. Borrich. Cogit. 31.

LACTICINIUM i. e. cibus ex lacte confectus

Milchspeise, Ein Eyerkase, Apicius Lib. 7. c. 11: Cornelius Celsus id vocat opus lactarium; Graece w(oga/la. Cell. C. P. 120.

LAMELLATIM

Schichtsweise, v. g. calculi corporis humani, vel humor crystallinus oculi, vel cepae lamellatim concrescunt, Medicorum filii frequentant, tamquam vocabulum artis, veteri Latio prorsus ignotum; Latine dixeris pro eo, lamellarum instar.

LANIENA pro caede

occisione, strage, non satis Latine: significat enim veteribus fere officinam, in qua laniantur pecora, vendunturque carnes.

* Hinc pro laniena Parisiensi, Die Parisische Blut-Hochzeit, rectius dixeris infinita ista caedes Parisiensis; soeda ista strages Parisiensis, qua in Hugonottas saevitum est.

Prudentio tamen Rom. v. 498. laniena etiam dicitur ipse laniandi actus v. g. laniena Hippocratica i. e. anatome s. ratio incidendi cadavera humana.

LANIO

onis, Ein Fleischer, Ein Metzger, apud iuniorum aliquos legas; veterum neminem: ait Vossius de Vit. Lib. 3. c. 18. p. 490. Veteres enim v. g. Terentius, Cicero, Livius, alii, semper Declinatione secundâ efferunt lanius, ii.

† Ostendit vero Olaus Borrichius Animadv. in Voss. p. 152, non solum in Glossis antiquis legi lanio, onis, sed etiam apud Paullum ICtum, itemque in Fragmento Petronii Traguriano: et antiquiores, dixisse etiam lanio, probare ait Adiectivum lanionius, a Suetonil usurpatum; quod sine dubio a lanio descendat: quamquam Vossius derivet a Dativo lanio, addito nius, veluti a morbo finxerint Morbonia; in quo tamen Borrichius dissentit.

Suetonio dicitur etiam macellarius; Livio carnarius.

LASCIVITAS Iul. Firmicus Maternus et Cael. Aurel. Tardus

veteres non nisi lascivia. Fab.


page 600

LATERALITER

Von der Seite her, sine idoneo teste: Latini pro eo, a latere. Voss. de Vit. 811. Borrich. Cogit. 31.

* Adiectivum lateralis Plinius L. 21. c. 21. habet, apud quem est dolor lateralis i. e. pieuritis, Germ. Das Seitenwehe, die Seitenstiche. Substantive lateralia sunt capsulae, in quibus, quae ad equum sternendum necessaria sunt, in itinere recondimus, Germ. Reittoschen. Scaevola L. 102. p. de Legat. et Fid. 3: Pecuniain in lateralibus condidit.

LATINIOR

LATINISSIMUS, LATINISSIME veteres non dixerunt; ideoque non satis belle usurpantur. Usus iis tamen est Hieronymus, Augustinus, et recentiores v. gr. Erasmus, Sadoletus, Scaliger. Elegantiores quidam malunt, magis Latinus; maxime Latinus; maxime Latine. Borrich. Analect. 61. Cell. C. P. 149.

LAURIBUS dixit Casaubonus Ep. ad Regem Galliae

Laureis dixisset Cicero, et ut quisque fuit Ciceroni simillimus: etsi lauru semel apud Horatium legi, nequaquam ignoramus. Et quod ex Servio discere possumus, quaedam nomina, licet duplicem habeant Declinationem; tamen quibusdam eorum casibus propter deficientem auctoritatem non utimur, ut laurui, lauribus; quum tamen et huius laurûs et ab hac lauru, dicamus. Sciopp. de Stil. Host. 82.

† Heic observes, w(s2 e)n paro)dw|, Genitivos lauri et fici, laurûs et ficûs, Ablativos laure et fico, lauru et sicu, Accusativos lauros et ficos, laurûs et ficûs, frequentes esse; reliquos casus e secundâ magis Declinatione petendos. Item Genitivos querci et quercûs, quercorum et quercuum, coli, et colûs, atque Ablativos colo et colu usitatiores esse: reliquos Casus a quarta magis Declinatione arcessendos.

Neque tamen etiam in Dativo et Ablativo Pluralii lauris magnopere probo, quod vix apud idoneum scriptorem occurrit. Quin malim pro eo laureis a laurea.

LAXATIVUS

laxirend, lindernd, v. g. cataplasmata laxativa; medicamentum laxativum, Cael. Aurel. Tard. Lib. 2. c. 3: rectius pro eo dixeris, laxans; laxandi vi praeditus; alvum solvens, resolvens, movens, Celsus; alvum ciens, Plinius; it. pro argumento, quod internos corporis meatus aperit: cui Medicorum filii opponunt medicamentum adstringens. Voss. de Vit. 492. Borrich. Cogit. 31.


page 601, image: s0349

* Celsus L. 4. c. 27: Alvi ductione uti; it. L. 6. c. 14: Alvum ducere, Ein Laxativ gebrauchen.

LECTIO pro illo penso

quod memoriter recitandum est v. g. aiscere lectionem; recitare lectionem suam, perperam: lectio enim notat actum legendi, et apud Sueton. Aug. c. 35. ponitur etiam pro electione; notionem autem illam suspectam in scriptore quodam idoneo nemo unus huc usque reperire potuit. Vavassor Antib. 558.

LECTVALIA

Neutrum Plurale, pro culcitis, lodicibus, vel iis, quorum lectus indiget, Polster, Kussen, oder was sonst zum Bette gehoret sine suffragio antiquitatis.

* Spartianus Hadriano cap. 23. dicit: in morbum incidit lectualem; ubi Salmasius notat, lectuales, eiusmodi morbos, Latinos vocasse, qui diu in lecto detinerent aegrotantes; quin et ipsos logis ac lentis languoribus laborantes lectuales dictos, Graecis klinikou/s2. Borrich. in Voss. 154.

LEGALITAS vocabulum medii aevi

Lat. legum vel iuris observantia. Voss. de Vit. 493.

* Adverbium autem legaliter occurrit apud Cassiodorum; pro quo tamen malim cum veteribus, lege; ex lege; ex pacto; secundum legem; secundum normam et statuta. Cell. Antib. 63.

Adiectivum legalis, habet Quintilianus, Spartianus et Firmicus. Fab.

LEGITIMARE barbarum

Latine dixeris, legitimum reddere; eluere vel delere maculam seu dedecus natalium; natalibus aliquem restituere; Tacit. Histor. Lib. 1. c. 52. nothum allevare, Ein Hurkind ehrlich machen.

* Legitimus et legitime, unde formatum, optimae notae sunt.

LEUCA

i. e. spatium mille et quingentorum passuum in longitudinem, Ammianus Marcellinus Lib. 16. c. 23.

† Spatium erat, quo Galli terras, sive itinera metiebantur, quale apud Persas parasanga; apud Romanos vero milliorium dicebatur, Germanice Eine Meile. Petrus Pithoeus Lib. 1. Advers. cap. 13. Voss. de Vit. 244. et 494. Borrich. Cogit. 31.

LEVIDENSA

ae, suspectum.

† Apud Ciceronem Lib. 9. Ep. 12. ad Fam. scribendumne sit, munus levidense, an levidensae, an denique lenidense, disputat Goclenius L. 3. Controv. et Scholar. Grammat. Probl. 26. p. 35. Qui legunt levidense, inquit, derivant a levidensa: ut Hispaniense ab Hispania: ita Christoph. Longolius. Qui levidensae, dicunt esse pro levidensa, ut


page 602

nomen Petri pro nomen Petrus; est autem iis levidensa vestis vilis: ita Servius, Nizolius et Ammersbachius. Qui lenidense, dicunt lenidensem vestem esse raro filo leniterque densatam: ita Adrianus Turnebus. In hac varietate, pergit Goclenius, ego nescio, quid melius, totaque res mihi videtur pendere in aequilibrio.

Quae aliorum hac de re sit sententia, de eo videatur Voss. de Vit. Lib. 3. c. 19. p. 495. qui tandem addit: Sed Ciceronem scripsisse levidense, apertum est ex Isidori Lib. 26. c. 22: id quod calculo suo etiam comprobat Borrichius Cogit. p. 13. nempe dicendum esse, non levidensa, ae; sed levidensis, e, i. e. qualiscumque, Geringschatzig v. g. munusculum levidense.

LIBELLATICI vocabulum Ecclesiasticum

quod horrendis Christianorum persecutionibus increbuit. Dicti tunc temprois ita sunt, qui libello dato, vel, ut Baronius Annali 253. n. 19. vult, pro pecunia accepto aris deorum impune abstinebant.

LICENTIATUS i. e. honores proximos a Doctore consecutus

vocabulum novum novo honori scholastico hodie inditum: quod non nulli a licet derivant. Respiciunt enim veterum consuetudinem, ubi tirones iuris, a praescripta studiorum lege soluti, tamquam emeritis stipendiis, honestam a magistrorum scholis missionem impetrarunt, ut licuerit ipsis abire.

† Sunt autem, qui circa Etymologiam huius vocabuli aliter sentiunt. BOETIUS EPO de Honor. Academicorum Titulis ita scribit: Licenciati voce parum Romanâ dicuntur, quasi emanendi e scholis, et de iure consulendi publice licentiam odepti. Sic enim Licentiatus patiendi significatione ab incognito agendi Verbo licentiare, quod medii aevi tempora ferebant, a maioribus nostris, viris minime malis dici viderur, atque a saeculo nostro in antiquitatis reverentiam, quia in honoris titulum abiit, non gravatim, quin immo et libenter admittitur, et civitate donatur.

LICITE Orosius

magis Latina, honeste, iuste, iustis vel honestis de causis.

* Licite per Vocalem quartam est apud Solinum: illicite apud Varronem, Ulpianum et Tertullianum.

Adiectiva autem licitus apud Ciceronem et Ulpianum; et illicitus apud Statium et Valerium Flaccum. Fab. Voss. de Vit. 811. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 63. C. P. 150.

LIGA

ae, vocabulum medii aevi: Latini, vinculum, foedus, foederatio,


page 603, image: s0350

conspiratio plunium adversus aliquem. Voss. de Vit. 479. Cell. Antib. 64. C. P. 360.

† Nempe a ligando venit: etiam Verbum inligare i. e. foedus inire, eiusdem est aetatis et censûs.

* Hinc pro Ligam inire, Latine dixeris Foedus inire, ferire foedus, facere foedus cum aliquo, focere foedus inter se, icere foedus, pactiones et foedera sancire, cum aliquo foedere confirmari, foedere cum aliquo devinciri, pacisci foedus, cavere foedere.

LIMITARE

notione Philosophis recentioribus usitatâ pro signisicationem verbi alicuius certis terminis ac limitibus circumscribere vel coartare; Latinis non in usu fuit: quemadmodum nec ipsum verbum veteribus magnopere frequentatum est.

† Allegatur quidem pro hoc Verbo Cicere Lib. 3. Fam. Ep. 8: De tua prolixa beneficaque natura limitavit (i. e. dempsit, certis limitibus coartatum) aliquid posterior annus propter quamdam tristitiam temporum: sed alii pro limitavit legunt limavit; licet Budaeo priori modo legendum videatur.

Occurrit tamen sine controversia apud Plinium Lib. 17. c. 22. et significat limites ponere, Grenzsteine setzen.

LINEA pro versu seu versiculo

Eine Zeile, eine geschriebene oder gedruckte Riege, Schorus et Corn. Crocus plane reicit; habet tamen hâc notione Apuleius. Borrich. in Voss. 155. Schor. de Phras. Cell. C. P. 246.

* Linea veteribus notat

1. Proprie funiculum fabrorum, qui in vubricam intingitur, Die Rotelschnur, die Richtschnur. v. g. Cic. ad Q. Fratr. Lib. 1. Ep. 1. perpendiculo et linea uti.

2. Figuram illam longam, quae, Mathematice saltem considerata est, sine altitudine et latitudine, Die Linie, v. g. lineam ducere; Quintil. primas lineas ducere; id. aliquid velut primis lineis defignare, etwas entwerfen.

3. Plautus etiam et Martialis lineam dixerunt funiculum illum, ex quo piscatorum hamus dependet, Eine Angelschnur, v. g. lineam mittere, Den Angel werfen; it. tremulâ lineâ trahere piscem captum.

4. Apud ICtos transfertur etiam ad gradûs agnationis, quum habeant lineam adscendentem et descendentem, lineam rectam et collateralem.

Ceteroquin vocabulum lineae pluribus barbarismis ansam dedit, qui Latine ita exprimuntur: aggeres castrenses, Die Linien; transversam fossam obducere, Eine Queerlinie ziehen, Caes. Lib. 2. B. G. c. 8; munitionem instituere, Eine Linie ziehen, id. Lib. 7.


page 604

B. G. c. 69; fossam directis lateribus ducere, Eine gerade Linie ziehen, id. Lib. 7. B. G. c. 72; totum opus militum coronâ cingere, Die ganze Linie mit Trouppen besetzen, id. Lib. 7. B. G. c. 72; a fronte contra hostem fossam facere, Vorn gegen den Feind eine Linie ziehen, id. Lib. 1. B. Civ. c. 41; montem opere circumvenire. Eine Linie um den Berg ziehen, id. Lib. 3. B. Civ. c. 97.

LINEALITER sine auctoritate veterum medio aevo increbuit pro eo

quod Tullius et Caesar dicunt ad lineam; ad perpendiculum; ad normam. Voss. de Vit. 811.

* Adiectivum linealis exstat apud Ammianum Marcellinum.

LINGVATUS non refugit Tertullianus libro de Anima cap. 3. Puto

non tam signare loquacem, ut video exponi, quam disertum et eloquentem: ut ei non tam opponatur elinguis i. e. mutus, Germ. Stumm, quam in dicendo infens, Germ. Unberedt.

* Linguax apud Gellium L. 1. c. 15. et linguosus in Petronii Fragin. Tragur. p. 21. dicitur pro garrulo s. loquaci. Voss. de Vit. 499.

Elinguatus est a verbo elinguo, Ich schneide die Zunge aus, notatque proinde eum, qui linguam amisit, Dem die Zunge aus dem Halse geschnitten ist.

LIQUIDITAS v. g. aeris liquiditas

Die zarte Luft, die dunne Luft Apuleius: magis Latine dixeris, pro eo, purus et tenuis aer, Cicero; aer liquidus; aeris humor, seu liquor. Borrich. in Voss. 155.

LISTA medio aevo usurpatum pro ora

extremitate, margine; nostris autem temporibus pro designatione, indice, syllabo, Ein Verzeichniss, oder Register. Voss. de Vit. 247. et 499.

LITANIA producte

i. e. preces Ecclesiae publicae et sollemniores, stato tempore per mutua a)nti/fwna cantandae, vocabulum Ecclesiasticum, medio aevo formatum a Graeco verbo litaneu/ein, supplicare, supplices preces fundere. Voss. de Vit. 494.

† Scribitur etiam per Vocalem secundam in syllaba prima, Letania.

LITIGATIO sine suffragatione veterum Quiritium

dic pro eo, certatio, concertatio, iurgium, contentio, litigium auct. Plauto.

* Litigiosus, litigo, litigator, probae notae sunt. Horatius etiam habet delitigare,


page 605, image: s0351

Germ. Keifen, bolderen, blittern, Lat. Acrioribus verbis aliquem adgredi.

† Medio aevo pro litigo dictum litigor Deponentaliter. Voss. de Vit. 734.

LITTERALITER suspectum

Lat. ad litteram; secundum litteram; kata\ to\ r(hqdn: cui opponitur kata\ th\n dia/noian i. e. secundum leges bonae interpretationis, quae rectae ratiocinationi innititur.

* Formatum ab Adiectivo litteralis, quod Cael. Aurel. L. 1. c. 5. habet: unde sensus litteralis apud Theologos.

LITURARE

Auf dem Papier ausloschen, durchstreichen, Sidonius Lib. 6. Ep. 3. extr. et Savaro ad h. l. ex vet. Inscriptione: auctores classici pro eo lituram facere; delere; expungere; inducere, v. g. inducere nomen alicuius, Iemandes Namen ausstreichen.

LIVOROSUS

i. e. invidiosus, Neidisch, barbare formatum a livor: Latine dixeris, lividus; livoris plenus; livens; invidiâ aestuans; invidiae stimulis concitatus; atrae loliginis succo perfusus. Voss. de Vit. 500. Borrich. Cogit. 31.

LIXO i. e. coquo

agnoscit Forum Romanum et Calepinus. Immo et in veteri Onomastico est: lixo, e(ye(w. Similiter vetus Vocabularium: lixare, in aqua sola coquere: atque idem agnoscit Composita haec: collixare i. e. simul lixare; elixare i. e. valde lixare: ex quibus elixare habet Apicius Lib. 3. c. 9. qui etiam Lib. 7. cap. 7. habet Decompositum perelixare, Wohl sieden lassen; nec fortassis propterea prius illus, nempe elixare, refugit rigidus iste Latinitatis censor, Laurentius Valla. Sed apud veteres, ac probos Latinae linguae auctores haec non invenio. Vossius de Vit. 735.

* Adiectivum autem elixus i. e. aquâ mollitus et percoctus, v. g. caro elixa, usitatius et probae monetae est.

LOCATICIUS i. e. quod locari solet

Was an andere Leute pflegt vermiethet zu werden, Sidonius Apollinaris.

* Plautus et Varro habent conductitius; quamvis conductitium aliquid dicatur non respectu eius, qui locavit, sed eius, qui conduxit. Interim locaticius satis a)nalo/gws2 formatum, et opponi concinne posset ei, quod conducticium est, dummodo ampliori gauderet suffragio. Borrich. in Voss. 156.

Ager locaticius, Ein Pachtacker

Latine a Vossio de Vit. 500. dicitur, ager, qui alteri ad colendum datur, pactâ mercede.


page 606

LONGANIMIS et LONGANIMUS a Theologis formatum

ut exprimerent Graecum makro/qumos2: extra argumentum Theologicum dixeris, lenis et mitis; remissior in ulciscendo; lento gradu procedens ad vindictam sui, Val. Maximus; clemens; facilis; mitis; tardus in ira Ovid. Heroid. 16. v. 249; tardior ad iram; qui singularem animi moderationem adhibere potest; qui cohibet iracundiam Cic. pro M. Marcello. Hinc

LONGANIMITAS

referens to\ makroqumi/a Graecorum, eidem censurae subiacet, similiter pertinens ad forum Theologicum: extra id constitutus cum veteri Latio dixeris, animus in ulciscendo remissior; animus lento gradu ad vindictam procedens; cum Ovidio, lentus in ira; cum aliis, ira lenta; patientia; moderatio animi; animus iniuriarum patiens. Golclen. Silv. 37. Cellar. Antib. 64. C. P. 309.

LOTRIX

Die Wascherin, ex vulgari usu, citra auctoritatem veterum.

† Formatum a)nalo/gws2 a lotor, Der Wascher, quod in vetri quadam inscriptione est apud Raphaelem Fabretti p. 435: pro quo alii sine ulla auctoritate dicunt lautor. Voss. de Vit. 492.

Latine dixeris, mulier, quae colluendis linteis vitam tolerat.

LUBRICITAS

Die Schlupfrigkeit, veteres non dixerunt; sed semper lubricum. Neutrum Adiectivi, Substantive positum. Ita sane loquuntur Plinius, Val. Maximus et Tacitus v. g. lubricum aetatis; lubricum oculorum; in lubrico et praecipiti stare. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 69. Cell. Antib. 69. C. P. 360.

LUSCUS pro strabone

Scheel, schielend, minus recte usurpatur: est enim luscus idem, quod unoculus, sive, si Graece malis, mono/fqalmos2; qui Martiali defioculus, quoniam alter oculos defiat; Plauto autem cocles, quasi ku/klwy; aliis, altero oculo captus, Einaugig. Voss. de Vit. 147. Borrich. Cogit. 31. Goclen. Obs. 346. Cell. Antib. 203.

M.

MACULATURA i. e. litura vel schediasma lituris obsitum

Die Kladde, Das schmutzige und erste Concept, die Correcturbogen, barbarum. Voss. de Vit. 504. Borrich. Cogit. 31.

* Usurpatur etiam hodie pro charta bibula, Leschpapier: it. pro libris, qui nullum


page 607, image: s0352

amplius emptorem inveniunt, et proinde piperi et odoribus consecrantur.

MAGE dicunt Grammatistae poni posse in metro

si magis reluctetur numero; idque fieri auctoritate Ennii, cuius haec verba:

Non ex iure manu consertum, sed mage ferro
Rem repetunt;

non solum Gellius Lib. 20. c. 9. sed etiam ipse Cicero Orat. pro Murena et Lib. 7. Fam. Ep. 13, vel ordine Siberiano Lib. 1. Ep. 3. recitet. Sed falluntur, qui ita censent: nemo enim Poetarum umquam mage scripsit pro magis; et qui nostris id temproibus de Ennio crediderunt, per ignorantiam suam decepti sunt. Abicitur, inquit P. Manutius in comment. ad Epp. Cic. p. 741. S in MAGIS metri causâ; quod qui ignorabant, fecere MAGE, ut in Gellio, et in Oratione pro Murena. In hac quidem epistola scripti libri omnes, nulla varietate habent, MAGIS. Vetustissimis temporibus Poetae in Latio abiecere subinde Consonam brevem in fine vocabulorum, si Positionis lex ob primam sequentis vocis litteram Consonam correptioni obstitisset.

MAGNALIA

i. e. magna ac miranda gesta; res magnae atque illustres; admirabilia; admiranda; facta ingentia; facta magnifica; facta admiratione digna; opera magna; facta, quorum magnitudinem capere satis mortalium potest nemo, vocabulum antiquis ignotum; vicies tamen veteri Scripturae Interpreti, nec non Augustino Confess. Lib. 13. c. 27. item Tertulliano et Cypriano adhibitum; qui scilicet exprimere voluerunt ta\ megalei=a, Graecorum vocabulum, in N. T. occurrens.

† In veteri inscriptione apud Gruterum legi oportet ANALIA; non MAGNALIA: quod plerosque eruditos decepit. Schurzfl. Orthogr. Rom. p. 41. Voss. de Vit. 506. Borrich. Cogit. 157. Goclen. Obs. 426.

MAGNANIMITER sine auctoritate veterum

dic pro eo, magno animo; animo magno et elato. Voss. de Vit. 812. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 65.

* Magnanimus et magnanimitas apud ipsum Ciceronem exstant; quamvis pro posteriori cum eodem Cicerone multo usitatius dixeris, animi altitudo: animi despicientia: animi elatio; animi excelsitas et magnitudo;


page 608

ammi excellentia et magnitudo; animi magnitudo.

MAGNIFICATIO Macrobius

veteres pro eo, amplificatio. Borrich. Cogit. 159.

* Magnifacio et magnifico apud Terentium et Plautum; magnificus, magnifice et magnificentia apud Ciceronem et optimos quosque occurrunt.

MAGNIFICENS Positivus non est tin usu

sed Comparativus et Superlativus magnificentior et magnificentissimus usitatissima.

* Adverbium magnificenter Vitruvio quasi proprium est.

MAIESTATICE et MAIESTATICUS vocabula Ecclesiastica

itemque ICtis nostris hodie usurpata; Latine pro eo dixeris, iure maiestatis; iure supremi dominii; congruenter maiestati convenienterque vivere; item maiestate praeditus; maiestati conveniens; maiestate venerabilis Curt. Lib. 3. cap. 11. Titii Manuduct. 255.

* Pro iuribus maiestaticis, Lat. dixeris iura supremi dominii.

MAIORENNIS

i.e. qui adultior factus tutoris curâ non amplius indiget, Der nunmehro mundig geworden ist, vocabulum Iuridicum medii aevi. Cum Cornelio Nepote in Eumene cap. 2. dixeris, qui in suam tutelam pervenit.

* Par ratio est tou= minorennis; quo de paullo infra.

MALEDICTUS est scriptorum Ecclesiasticorum

sed tamen a Spartiano etiam usurpatur: Latine dixeris, exsecrabilis; exsecrandus; detestabilis; detestandus; omnium profligatissimus ac perditissimus; diris devotus; Graece, e)pikata/ratoo. Cell. C. P. 272. Salmasius in Hist. Aug. p. 168.

* Maledico i. e. maledictis adficio; maledictum i. e. probrum; maledictio, maledicus, maledice, Cicero; maledicentia Gellius; maledictor Festus; praemaledico Tertullianus; remaledico Suetonius habet.

MANDATARIUS vocabulum barbarum

quo Doctores Iuris vulgo utuntur pro Procuratore.

* Dicitur ita a mandatis ad iudicem deferendis, vel alibi conficiendis aut exsequendis.

MANUDUCTIO Eine Anleitung

quis veterum dixerit, non apparet. Habet aliquid in simili voce manumissio:


page 609, image: s0353

verum Analogia nuda, sine auctore idoneo, non valet in foro Latino.

† Recentiores frequenter utuntur; inque iis Lipsius, cuius etiam exstat Manuductio ad Stoicam Philosophiam: quem etiam secutum se profitetur Titius in inscriptione libelli sui; vid. eius Manuduct. ad Excerp. p. 256.

Dicemus pro eo institutio; praecepta; prima elementa; rudimenta; ductus; it. ductum alicuius sequi; ad ductum alicuius se applicare; commonstrare aliquid eiusmodi xeiragwgi/a|, quae non veluti per transennam adspiciatur, aut maeandris implicetur, sed recto et vero tramite procedat.

* Ductio, reductio rudentum Vitruvius dixit Lib. 10. c. 19. Cell. Antib. 279. C. P. 431.

MANUFACTURA per Analogiam quidem tou= manupretium

Das Macherlohn; manubalista, ae, Die Armbrust; manubalistarius, Ein Schutze, der mit der Armbrust schiesset, Veget. Lib. 2. c. 15. manumissio, Die Freylassung, se tueri poterat; idoneâ tamen auctoritate destituitur. Dic pro eo, officina operum manu factorum: nam to\ opera manu facta, exstat apud Ciceronem Lib. 3. Fin. c. 22.

MAPPA pro linteo

quod mensae insternitur, suspectum.

* Mantile enim est e)pitrape)ceon, linteum id, quod mensae insternitur, Ein Tischlaken: mappa autem xeiro/muktron, quod gremio insternitur ab singulis, Eine Serviette. Voss. de Vit. Serm. 129. it. Etymol. 310.

Mantile etiam lavandis manibus inservit, Germanice dictum Ein Handtuch.

MARCESCIBILIS nemo habet veterum

dic, quod facile marcescit; quod facile flaccescit; cito arescens.

* Immarcescibilis autem Ecclesiasticorum est; quo de supra.

Marceo, marcesco, marcor et emarcesco, apud probos auctores exstant. Marcidus Claudianus habet.

MARCHIO

alias Marcgrafius, barbarum est; sed in titulorum sollemnitate ne repudietur.

† Vocabulum hoc cusum est saec. XI. teste Alberto Cranzio Lib. 3. Saxoniae c. 9.

MARESCHALLUS vel Marschallus barbarum

sed in vita negotiali et exercita retineatur.

* Extra tituli sollemnitatem in sermonis s1unafei/a| dixeris pro Supremo aulae Mareschallo, Einen Ober-Hof-Marschall, Supremus aulae


page 610

Praefectus; item negotia aulae summi Praefecti titulo moderari, Oberhofmarschall seyn, Schurzfl. Ep. 315. et Ep. Arcan. 47. In aula Imperatorum Romanorum olim vocabatur Praefectus Praetorii.

Ac pro Supremo campi Mareschalla, Einen Gentral-Feldmarschall, Lat. dixeris Supremus castrorum Praefectus; et pro Supremi campi Mareschalli Locumtenente, Einen General-Feld-Marschall-Lieutenant, Lat. dixeris Supremi castrovum Praefecti Vicarius.

Dux pompae, sollemnis, it. Designator s. Caduceator pompae regendae ac deducendae, Ein Marschall bey Sollennitaten; Dux pompae funebris, Ein Marschall bey einem Leichenzuge, oder Leichenprocession.

MARTYR et MARTYRIUM vocabula Ecclesiastica

occurrentia apud Prudentium, Hieronymum, Augustinum, alios. Priori vocabulo utitur etiam Marcellinus.

Si vis perifra/zein, genio linguae Latinae acconmodatius dixeris, testis veritatem Christianam morte suâ confirmans; qui mortem pro veritate caelesti oppetit, qui pro Christo extrema supplicia patitur; qui sanguine suo testatur de veritate religionis Christianae; item mors pro veritate religionis Christianae obeunda; supplicium de innocente Christiano sumptum vel sumendum; cruciatus, quos perferre coguntur testes Iesu Christi; indignissima isla mors, qua abripiuntur vel adficiuntur fideles Christi testes. Cell. C. P. 273.

Martyrium nuncupatum etiam est templum aliquod, ubi martyris cuiusdam ossa condita sunt, speciatim templum Constantini in re urrectionis Dominicae loco positum. Vide Henrici Valesii Epistolam ad amicum, Commentariis Eusebianis subiectam.

MASTICARE

Kaven, Theodorus, antiquus Medicus, Apuleius, et Macer, incertae aetatis, at non antiquissimae, scriptor: magis Latine, mandere; manducare; cibum mandere; cibum dentibus terere; frangere, conficere.

* Commasticare idem Macer; Masticatio autem Cael. Aurel. habet. Borrich. in Voss. 161. Cell. Antib. 65. C. P. 310.

MATRICULA i. e. nominum indiculus sive catalogus

in Academiis codex, in quem referuntur nomina omnium Academicis studiis operam dare cupientium: cui quum inscribuntur, dicuntur barbare immatriculari i. e. ut Ulpianus L. 45. ad edictum loquitur, in numeros referri. Vegetius et Codex Iustinianeus, it. Modestus de Voc. Rei Milit. initio, hoc


page 611, image: s0354

matriculae vocabulum habent. Ceterum non antiquissimum esse, etiam Stewechius adnotavit ad Vegetium; qui et monet, pro eo, veteres fere album dixisse. Cell. Antib. 65. C. P. 222.

* Testimonium illud, quo probas, te civibus adscriptum esse, cum veteribus dixeris formulam censendi; et, speciatim ad Academias relatum, cum aliis, testimonium publice datum s. publico nomine editum de impetrate iure Academico, Die Matrical.

MATRVELIS i. e. ex matris fratre natus

Pandectae et Aur. Victor: usitatius et rectius cum veteribus pro eo dixeris, amitinus, penutl. prud.

* Satis interim a)nalo/gws2 formatum est ad modum tou= patruelis i. e. ex patris fratre natus.

MAXIMA

ae, Substantive, Philosophius usitatum; sed barbarum: multoque magis brocardicum, quod his idem notat, scil. quod Latine dicitur axioma, regula, canon. Voss. de Vit. 137. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 66. C. P. 361.

* Brocardicum vocabulum medii aevi est; unde Galli habent suum Brocard. i. e. Scomma, convicium cum sale coniunctum.

MECHANICUS

pro opifice suspectum.

* Mechanicus enim est faber eorum operum, quae ingenio fimul ac manibus perficiuntur, a mhxana/omai, machinor vel excogito. Hinc abusu vulgari admodum contaminatur hoc vocabulum, quod hodie ad illiberalia fere opisicia et sellularias artes detruditur. Operâ quidem manuum in mechanicis opus; sed magis ingenio est; ut ex Aristotelis mechanicis ac Vitruvio liquet, unde ingeniaries, barbare licet, hodie appellant, Die Ingenieurs. Suetonius Vespas. cap. 18. mechanicum vocat, qui grandes columnas exiguâ impensâ perducere in Capitolium pollicebatur. Conf. Parei Lex. Crit. p. 724.

Quin etiam Adiective usurpatur, ut ars mechanica, quae et mechanice, es, appellatur i. e. ars conficiendi ingeniosas fabricas, mhxanikh\, Plutarcho etiam o\rxanikh\ dicta. Voss. de Vit. 148. et de Scientiis Mathem. p. 264. Cell. Antib. 203. C. P. 378. Borrich. Cogit. 31.

MEDIARE habet Apicius

quatenus nimirum idem est, ac medium dissecare. Palladius usurpat etiam intransitive mediante Iunio id est, medio Iunio. Verum pro intervenire seu personam seque. stris vel conciliatoris agere v. g. mediante hoc vel illo, mediante Deo i. e. favente Deo, benignis fatis; it mediantibus donis id est,


page 612

ope, beneficio donorum; vehementer barbare. Borrich. in Voss. 162. Schor. Phras. ad voc. Intercedo. Cell. Antib. 204. C. P. 379.

Hinc in scholas Philosophorum recentiorum irrepsit

MEDIATUS

v. gr. Mediata causa i. e. remotior et magis universalis, Graec. e)/mmes1os2; item

IMMEDIATUS

i. e. propior vel proximus, et Adverbium

MEDIATE i. e. interveniente alio

interventu alicuius: quamvis, quod suo loco iam supra indicatum est, immediate occurrere apud Gellium quibusdam videatur. Cell. Antib. 204. C. P. 379.

MEDIATOR

Graece mes1i/ths2, quatenus est vocabulum Theologicum, usurpant scriptores Ecclesiasti, Prudentius, Ambrosius, Augustinus: et sane vocabulum significantissimum est ad personam Christi applicatum, utpote quo non solum eius officium, sed etiam duae naturae innuuntur. Tertullianus quidem de Resurrect. Carn. cap. 51. exprimit per sequestrem Dei atque hominum: sed elegantioris huius locutionis tamen non ea vis et potestas, ac tou= mediator, est.

Quatenus in argumento civili hodie increbuit, de eo ne qualiscumque quidem auctoritas apparet. Schorus in Phrasibus: Intercessionis et intercessoris, inquit, nomine vulgus nunc ea notat, quae Romani vocabulis deprecatione et deprecatore: hoc etiam barbari per mediatorem dicunt, quod vocabulum Latini ignorarunt; qui vero sunt tamquam medii inter duos, deferunt et referunt mandata, eos internuntios Latini appellarunt.

Atque haec mediatoris significatio a veteribus exprimitur sequentibus etiam vocibus, quum nempe in ore habent pacificator; conciliator pacis; Interpres; medius v. g. medium sese ingerere, Sich zum Mediateur angeben; qui bello medium sese offert; arbiter; disceptator, de quo supra, suo loco; is, quo auctore, internuntio et interprete pax convenit.

* Mediatrix est apud Alcimum Avitum. Voss. de Vit. 76. Titii Manud. 257. Sciopp. de Stil. Hist. 231. Ol. Borrich. Cogit. 32. Andr. Borrich. Vind. 63. Cell. Antib. 66. C. P. 274.

MEDICINALITER a)nalo/gws2 quidem formatum a medicinalis

ut fingulariter a singularis, salutariter a salutaris, cet.; at citra auctoritatem idonei scriptoris; dixeris pro eo, ope vel manu


page 613, image: s0355

medicâ. Voss. de Vit. 812. Borrich. Cogit. 32.

MEDIE i. e. mediocriter

utcumque, qualitercumque v. g. nec plane optimi, nec oppido deterrimi sunt, sed quasi medie morati; item, hic medie imperavit id est, neque optime, neque pessime, apud melioris notae scriptores haud occurrit; sed nominatim apud Eutropium, apuleium, Ael. Spartianum, Ulpianum, Lactantium, Iul. Firmicum Maternum. Voss. de Vit. 418. Cell. C. P. 223.

* Capitolinus in Balbino pro medie etiam habet medieter. Voss. l. c.

MEDIUM et in Plur. MEDIA pro subsidio

sumptu, adiumento, facultatibus, instrumento, ratione, viâ, Germ. Mittel, v. g. media studiorum; media salutis, Apuleius dixit: ceterum minus probum est.

* Medius enim semper est Adiectivum; et quando absolute ponitur in Genere Neutro, mediam rem Graecorum imitatione designat, v. g. proferre aliquid in medium; medio tutissimus ibis; medium tenuere beati; a medio ad summum. Cell. Antib. 205. C. P. 380.

Capitolinus in Pio Fin. c. 4. usurpat etiam medium pro dimidia parte, Die Halbscheid. Ad quem locum Casaubonus: Nove, inquit, medium pro alicuius dimidio.

MELIORARE in Pandectis

et a postremis scriptoribus crebro usurpatur, et quidem notione fere Physicâ: magis Latine dixeris, meliorem facere; melius reddere; in melius referre; et sensu morali, quo apud barbaros hodie insuper increbuit, emendare; a vitiis revocare ad virtutem; exulceratam alicuius mentem revocare ad sanitatem; et notione intransitivâ, quâ similiter apud non nullos increbuit, se recipere ad meliorem frugem; redire in viam; resipiscere; ad saniorem mentem redire. Cell. Antib. 67. C. P. 223.

MEMBRANOSUS i. e. similitudinem habens membranae

Pergamenmassig, das wie Pergamen aussiehet v. g. pars corporis membranosa, Medicorum filii habent; at citra auctoritatem veterum: Plinius Lib. 16. c. 31. pro eo suppeditat membranaceus.

MEMORARE pro memoriae aliquid infigere

memoriae aliquid mandare, citra auctoritatem veterum dici, Latinitatis curiosi censores existimant; quibus refragari non ausim, licet Festus diserte pronuntiet, quod memorare


page 614

significet nunc dicere, nunc memoriae mandare. Nam, quod scimus, apud veteres significat non nisi narrare; narrationem exponere; commemorare; dicere. Cell. Antib. 204.

MEMORIALE

Substantive, Ein Handbuch, suspectum: Cicero in Anton. libellus, in quem memoriae causâ aliquid referimus; it. commentarius; Sueton. in Iulio c. 66. memorialis liber.

* Memoriale etiam perperam dicitur pro libello supplici, Ein memorial, eine Supplique; aut pro monumento, Ein Ehrengedachtuis; aut pro pignore amoris, Ein Andenken.

MENSURABILIS Claudius Mamertinus et Prudentius

magis Latine dixeris cum Cicerone, quod sub mensuram cadit.

* Immensurabilis i. e. cuius non datur mensura; cuius mensura non est, occurrit apud Salvianum Non mensurabilis pro eo dicit Prudentius.

Verbum autem mensurare occurrit apud Vegetium: pro quo veteres, metiri; metari; certis finibus terminisque aliquid circumscribere.

Mensuratio autem i. e. mensira; modus mensurae; et Mensurator i. e. decempedatot, mensor, metator improbae notae sunt. Cell. Antib. 67. C. P. 310. Voss. de Vit. 739. Borrich. Cogit. 32. Schor. de Phras. ad Voc. Metior.

MERIDIONALIS

Mittagig, Iulius Firmicus semel iterumque.

† Apud Gellium L. 2. c. 22. pro meridionalem ventum, quod plurimae editiones habent, Salmasius Exercit. Plinian. p. 1248. in optimo libro invenit meridialem: quo. vocabulo utitur etiam Amm. Marcellinus L. 22. c. 34. et Tertullianus de Anima c. 25.

Salmasio insuper l. c. vix Latinum videtur, quia non dicamus meridio, sicut septentrio, unde septentrionalis et aquilo, unde aquilonolis: ut adeo terminatio Adiectivi in onalis formari heic per Analogiam non possit.

Vocatur etiam in subsidium pro Adiectivo meridionalis, Lactantius L. 2. c. 9. §. 9. ubi exstet: meridionali plagae. Et sane ita Aldus, Thomasius, Thysius, et auctor novae editionis Cantabrigiensis de anno 1685 vulgarunt; at Th. Spark et Christophorus cellarius pro meridionali ibi tuentur meridianae; et Cellarius addit, codices manu exaratos ita habere.

Meridianus heic praeferri debet, utpote quod optimae notae est, apud Plinium, Suetonium aliosque occurrens. Cell. Antib. 67. C. P. 311. Voss. de Vit. 70. Borrich. Cogit. 32.


page 615, image: s0356

* Et Composita etiam antemeridianuset pomeridianus seu postmeridianus, ipsum Ciceronem pro auctore habent.

A meridialis, quod paullo deterioris notae est, descendit antemeridtalio, apud Marcianum Capellam L. 6. occurrens.

METHODICE Adverbialiter

suspectum: Lat. ratione et viâ; certo quodam docendi ordine; Plin. Lib. 6. Ep. 22. agere carptim et kata\ kefa/laia, Ordentlich eine Sache abhandeln.

* Substantive pro parte Grammatices rationem loquendi complectente, est apud Quintilianum L. 1. c. 15. Methadicae autem huic opponitur Exegetice, quae vocum significationes exponit, ac Lexicis, quae proinde veteribus Exegetica dicta sunt, traditur. Sed Exegetice quidem pars est Grammaticae a(plw=s2 ita dictae: at non artis Grammaticae; quia ars tota in praeceptis comsistit.

Adiectivum autem methodicus i. e. certae evidam adsuetus methodo bonum ordinem docede observans, habet Celsus in Prooem. formatum a methodus i. e. via compendiaria docendi, quod vocabulum Graecorum est.

METITUS SUM a metior

Ich messe, pro mensus sum, Ulpianus in Pandectis et Paullinus ad Auson.

† Tribuitur etiam Lactantio Div. Instit. L. 7. c. 14. n. 13. sed meliores libri pro metitus est, habent molitus est: atque ita etiam edidit Cellarius.

Etiam dimetitus Compositum a dimetior, pro dimensus, non nulli Ciceroni tribuunt: ubi tamen accuratiores libri pro dimetitus habent dimetatus. Interim demetitus sine controversia exstat apud Frontin. de Colon. p. 120. v. Schwarzu Gr. Lat. p. 337. Parei Lex. Crit. p. 362. Titii Manud. 259. Ol. Borrichius pro Voss. adversus Sciopp. p. 273. Valla L. 4. c. 43. Goclen. Obs. 25. Voss. de Vit 105.

* Hae autem formationes insolentes sunt, et propterea notandae; non imitandae, quum praesertim apud optimos scriptoresnon occurrant, qui a mitior et dimetior semper faciunt Praeteritum mensus sum, dimensus sum.

MILLEARTIFEX

Ein Tausendkunstler, Latinorum nemo habet: Graecis dicitur o( muriotexni/ths2, o( murio/texnos2; Lat. narus seu peritus artium variarum; usu variorum artisiciorum exercitatus; vel, quemadmodum fere in deteriorem partem sumitur, qui ad celandum id, quod improbe factum, artificitum quoddam excogitare potest, Cic. Lib. 9. Ep. 16; it. improbissimus machinator omnium


page 616

scelerum,, Cic. in Catil. qualem vulgo cacodemonem vocant. Goclen. Silv. 40.

MILLENI

Distributivum, Ie tausend; item MILLENARIUS id est quod mille complectitur, Aus tausend bestehend, v. g. numerus milienarius, vocabula in Arithmeticis, necessaria, ceteroquin incertae auctoritatis sunt. Ab Adiectivo millenarius Chronologia format Substantivum suum

MILLENARIUM i. e. tempus mille annorum

quod similiter in Latio non occurrit.

* Sunt, qui pro eo usurpant millennium: quod quidem ad Analogiam tw=n biennium, triennium, quadriennium, quinquennium cet. sat bene confictum est; at similiter veterum destituitur suffragio.

MILLIARE i. e. spatium mille passuum

Eine welsche Meile, suspectum.

† Probant quidem ex principio Lib. 6. Cic. ad Attic. Accepi tuas Liter as ad quintum milliare Laodiceae: Sed doctissimus quisque Criticorum a. d. quintum Terminalia legunt; idque rectissime.

* Milliarium pro eo frequens et obvium est, praesertim apud posterioris aetatis seriptores, Valerium Maximum, Velleium, Eutropium, Ulpianum: occurrit etiam apud Plinium L. 10. c. 91.

Vetustiores autem, Cicero eiusque aequales, pro eo M. P. hoc est, mille passus scribebant, aut milia passuum: vel per lapides significant locorum intervalla, ut ex Livio aliisque notum est v. g. uno lapide distamus, Wir wobnen eine Meile von einander; pagus unius lapidis spatio ab urbe abest, Das Dorf liegt eine Meile von der Stadt.

MILLIONEM

Mathematici dicunt citra auctoritatem veterum pro decies centena milia, vel millies millena, vel mille xilia/des2: nec in Technicis damnem; quia crebrior millium repetitio et auribus molestiam parit, et rebus obscuritatem.

MINABILITER

Bedrohlich, sine idoneo scriptore: veteres minaciter; Ovidius etiam minanter. Voss. de Vit. 813.

* Neque datur Adiectivum minabilis, unde hoc Adverbium foret.

A minitor autem est minitabiliter; quod Adverbium ex Accio et Pacuvio produxit Nonius cap. 2. n. 546.

MINERALIA i. e. quae ex venis terrae nascuntur

Medici habent; sed citra auctoritatem veterum. Est enim


page 617, image: s0357

vocabulum barbarum a myne i. e. cuniculus: a quo et Verbum barbarum minare est, i. e. cuniculos agere, Miniren.

Vofsius de Vit. 246. substituit fossilia; sed, meo quidem iudicio, haud satis convenienter. Aquae enim Pyrmontanae sunt minerales; quas tamen nemo dixerit fossiles. Sic plura alia mineralia dantur, quae non sunt ilico fossilia. Ita v. g. sal ad mineralia pertinet; at ea propter non ubique fossile est, sed etiam multis in locis non nisi coctile.

MINERVAL l. MINERVALE minus recte pro didactro

signisicat enim proprie id pecuniae, quod pro accessu debetur, Die Introductions-Gebuhr.

* Philoxeni Glossae interpretantur minervalicium, s1ustatiko\n, quasi commendaticium; quod nuncupare etiam possis munusculum gratuitum, Ein Honorarium, quod cum didactro nil habet commune. Voss. Etymol.

MINISTERIALIS i. e. minister

administer, ministrator, ministratrix; vel, si Adiective ponitur, ad ministerium pertinens, formatum sine suffragio antiquitatis, auctore Vossio de Vit 524. Borrichio Cogit. 32. Cellario Antib. 67.

† Legisse tamen se hoc vocabulum in Cypriano, testatur Bunemannus Ind. Lat. p. 132.

Est autem vocabulum praecipue medii aevi, quo nihil frequentius in omnibus antiquorum monunmentis, tum nihil obscurius esse, adserit Schaten. Annal. Paderborn. L. 9. ad An. Christi 1187. p. 881

Ex instituto de illustri hoc Iuris Publici argumento peculiaribus libellis egerunt Glafey, Plonnies, et Estor, viri hoe in genere celeberrimi. Fuisse scilicet constat olim ministeriales maiores et minores. In illorum censum referebantur Duces, Comites et Dynastae, quia primaria aulae ofsicia curabant: quo honore ut etiam monasteria coruscarent, ipsi fundatores partim eiusmodi munera constituebant, partim ab Abbatibus, aliisque Praesulibus dignitates illae vafallis monasterii conferebantur. Ministeriales minores erant, qui a Principibus, Comitibus et monasteriis, variis rei oeconomicae muneribus praeficiebantur, villis praeponebantur, canones decimasque colligebant, dominis suis in comitatu et mensâ aderant, nec integrum ipsis erat, sine domini consensu matrimonium contrahere.

MINISTERIUM

pro ordine Sacerdotali aut Collegio Ministrorum verbi divini, Ecclesiasticae notionis est.

* Apud Romanos veteres notat

1. Ministri operam, et haud raro honestiorem aliquam operam, sive ossicium, quod


page 618

praestatur veip. vel etiam interdum, praesertim ap. Poetas, amicis.

2. Apuleius L. 3. de A. A. utitur etiam eo pro ministris; sicut Latini alias solent legationes pro legatis, servitium pro servis, magisterium Pro magistris, cet.

MINISTRISSIMUS

Der Premier - Minister, vocabulum satis venerabile, sed eo indutum barbaro habitu, ut vel ipse Codrus extimescat: mitescet, eredo, si frontem exporrexerit in toga Romana, substituerisque Primus Statûs Minister s. Primarius Statûs Administer.

MINORARE Tertullianus et Vulgatus Bibliorum Interpres

veteres pro eo, diminuere.

* Participium minoratus i. e. diminutus, reperitur etiam in Digestis. Fab. Cell. C. P. 223.

MINORENNIS

i. e. qui propter aetatem non dum ex suo ipsius arbitrie agere potest, Minderiahrig, vocabulum Iuridicum mediae aetatis.

* Eiusdem censûs est maiorennis; que de supra.

MINUTARE

i. e. minute diffinllere, vel minutim comminuere, ut loquitur Columella, In kleine Splitter hacken, klein machen, verbum medii aevi. Voss. dc Vit. 739.

* Formatum a Supino minutum Verbi minuere: unde minutus, minute, minutin, minutatiom i. e. perexigue, vocabula satis Latina.

Minutia, ae, i. e. pars minutissima, Ein klein und nichtswurdiges Stucklein, Seneca Ep. 91. habet.

Minutulus, u(pokoristiko\n, Plautus, Macrobius et Vopiscus: minuties, ei, Die Kleivigkeit, Arnobius et Apuleius: minutio, onis, Die Verkleinerung, Die Minderung, Gellius et Tertullianus: minutal. alis, i. e cibi genus delicatioris ex rebus minutatim concisis, Eine Pastete, zerbackte Speise, Ragout, Lungenmus, Iuvenalis, Martialis et Tertullianus: minutalis v. g. minutalia regna; et minutiloquium Tertullianus.

MIRACULOSUS i. e. miraculis plenus

priscis ignotum: Lat. dixeris pro eo, portentosus; mirabilis; mirandus; prodigiosus; admiratione dignus; quod miraculi instar est; vel aliter pro argumento. Voss. de Vit 525. Borrich. Cogit. 32. Cell. Antib. 68. C. P. 361.

* Advetbium autem miraculose Iohannes Ker in Selectis suis de Lingua Latina observationibus Augustino adscribit; sed locum


page 619, image: s0358

non indicat. Cicero pro eo habet, mirabiliter.

MISERICORDITER Lactanctius

Hieronymus et Augustinus: magis Latione, secundum misericordiam. Borrich. in Voss. 168. Fab.

* Ex Quadrigarii Annal. hoc Adverbium restituit Falsterus Suppl. L. L. 220.

Immisericorditer autem est Terentii Adelph. A. 4. Sc. 5. v. 28: Factum a vobis duriter immisericorditerque.

MISSA pro sacrisicio isto incruento

Vel sacra Cena, Ecclesiasticae notionis est.

† Quot modis porro accipiatur hoc vocabulum, et quotuplex sit missa, de eo vide I. A. Schmidii Lex. Eccl. Min. p. 116. seqq.

De origine vocis variant scriptores. Quidam Hebraeum Nomen esse putarunt ex Deut. 16. v. 10. ubi vox Missah, quae oblationem signisicat, reperitur, nollo tamen veterum testimonio sufsulti. Alii illud vocabulum deducunt a Graeca voce mu/hs1ist a Verbo mue/w, quod est docco, instituo, et spiritualiter initio, quasi in terminatione dumtaxat mutatio sit facta. Albaspinaens missam dici putat a voce Mess, quae in nostris terris signisicat diem festum seu congregationem; idque ex Capitularibus et conciliis Franciae probare vult. Alii missae vocabulum potius a mittende dictum volunt, idque vel propter bona a populo missa, vel propter transmissionem precum ad Deum per ministerium Sacerdotis, vel propter dimissionem, vel catechumenorum dumtaxat, vel totius populi, sollemni formulâ: Ite, missa est! factam.

Iudice Reimmanno Hist. Voc. L. L. p. 77. vocabuli huius aatales incidunt in Saeculum IV. post C. N.

* Latine dixeris, sacrum piaculare facere, Misse halten, Liv L. 39. c. 21; it. Agere inferias alicuius; expiare manes defunctorum; rem divinam facere pro animabus l. animis mortuorum, Seelmesse halten. Pro Missa animarum, dicas Funebre sacrum.

MISSALE

Das Messbuch, vocabulum Ecclesiasticum, in Ecclesia Romana denotans illum librum, in quo continetur missarum officium: Goclen. Observ. 439. Pro eo substituit, liber sacer; liber ritualis; liber liturgiae.

† A Zacharia Pontisice primum hic liber compositus; deinde a Gregorio M. in meliorem formam redactus, qui etiam illi sacramenterii, seu libri sacromentorum titulum imposuit. Iussu Concilii Tridentini fuit correctus una cum aliis libris.


page 620

MISSIONARIUS

i. e. vir ablegatus cum bona spe fidei Christianae in terris insidelium propagandae, vocabulum Ecclesiasticum, nove confictum.

MISSIVA i. e. tabella vel codicilli arculae ideo inclusi

ut summa vel argumentum eorum cum collegis eo tutius communicetur, similiter nove cusum est, a Supino missum, quia mittitur per famulum seu ministrum quemdam ad singulos ordine collegas.

MOBILIA

Die Mobilien, bewegliche Guter, ICtorum recentiorum est: Latine dixeris, ea bona seu posse ssiones, quae moveri possunt, Nepos Themist. c. 2. ; supellex; reculae.

* Immobilia, Unbewegliche Guter, eiusdem notae est; de quo supra.

Ceteroquin mobilis et immobilis, Adiectiva probae notae sunt.

MODERNUS

Was zu unsern Zeiten sich hervor thut, was nach der beutigen Mode schmecket. v. g. status modernus, moderni seriptores. Cassiodorus, et Iornandes, nec non Priscianus: veteres pro eo habent, hodiernus, recentior, iunior; nostrae aetatis; qui nunc sunt; ut nune est; ut nunc sit; nostri temporis; nostro tempori accommodatus; novis moribus nostris conveniens. Voss. de Vit. 76. et 528. Borrich. Cogit. 32. Barthius ad Briton. 595. Goclen. Obs. 440. Steph. Expost. 343. Cell. Antib. 68. C. P. 312.

MODICE pro parum

et MODICUM pro pusillo, suspectum.

* Modice enim idem est, quod sussicienter, mediocriter, vel moderme, et modicus idem, quod mediotris, sufficiens, vel moderatus. Nec obstat, quod Cicero Parad. 6. c. 2. dicat pecunia modica, quum id vi eunafei/as2 ibi notet pecuniom, quae satis sit habenti, qud quis vivere contentus possit, quae sufficiens sit, quae sussiciat, Was hinlanglich, was sussisant ist.

Atque ita explicari etiam possunt omnia illa exempla, quae Vorstins pro notione pusilli et exigui adfert. Voss. de Vit. 162 Schor. Thes. Cic. Erasm. in Vall. 202. et 208. Vorst de Lat. Mar. Susp. 23.

Suffragatur etiam Gellins, Lib. 12. c. 13. ita seribens: Modice est cum modo; intra modum, minus.

MODIFICARE vel MODIFICARI i. e. modum constituere vel facere

sive ad modum aliquem restringere, Apuleius extrem. Florid.

* Participium autem modisicatus exstat apud Ciccronem, qui in Part. Orat. c. 5. ait:


page 621, image: s0359

Verba modisicata ab Oratore, et inflexa quodammodo, Worte, die von dem Redner mit dem gehorigen Tono sind hevorgebracht worden.

Modisicor etiam legitur apud Gellium L. 1. c. 1; sed pro dimetior.

Apud Senecam quoque Epist. 88. post principium est versuum lex ac modisicatio Modisicator, Ein Musicant, exstat in Apuleio Florid. de Antigenida. Voss. de Vit 740.

MODUS et NUMERUS Latinis signisicant

quod barbari Musici tactum, aut mensuram in cantu, concordantiam, convenientiam, praeterea verbis satis Latinis, sed minus eleganter ipsum cantum et concentum vocant. Scbor. de Phraf.

* Concordantia, ae, prorsus barbarum est, ut supra iam suo loco dictum: tactus autem, Mensura et convenientia, sntis quidem proba sunt; sed huic Musicorum notioni ab Latinis non accommodantur.

Notabis heic locutiones: Cic Extra modum vox absona est, Wenn die Rede nicht mit dem gehorigen Tono versehen wird. so verliert sie alle Lebhaftigkeit; Ter. modos facere; Evanthius Prolegom, in Terent. modis canticum temperare; Tertull. canticum musicisnotis expedire, Componiren, Melodeyen zum Texte machen.

MOLENDINUM i. e. domu

ubi molitur Vel ipsa mola, Bernhardus Ep. 8. habet; ceteroquin veteribus ignotum fuit. Voss. de Vit 529. Fab.

MOMENTALITER

Im Augenblicke, Prudentius aliquoties et Fulgentius: magis Latine, momento; momento temporis; puncto temporis; confestim. Borrich. in Voss. 169. Cell. Antib. 68. C. P. 312.

* Adiectivi etiam momentalis, nullum idoneum habemus auctorem.

MOMENTANEUS v. g. Momentaneum est

quod delecltat; aeternum, quod eruciat, Tertullianus, Fulgentius, Ambrosius et antiqua inseriptio Gruteri rectius dixeris, momento temporis durans; quod unius momenti est; brevissimus: fugacissimus.

* Momentarius Apuleius et Ambrosius habet. Borrich. in Voss. 170. Cell. Antib. 68. C. P. 224.

Momentosus autem aliud Adiectivum est, aliamque adfert notionem, vem magni momenti esse significans, Germ. Wichtig. von sImportance, et apud Quintilianum exltar.

MONACHUS et MONASTERIUM vocabula Ecclesiastica sunt


page 622

quorum natales incidunt in Saec. IV. Vid. Gebh. Theod. Meieri Hist. Relig. p. 58.

Elegantius multo sibi loqui videntur, qui dicunt v. g. homines, qui S. Dominici instituta prositentur, Dominicaner - Monche; Collegium sodalium S. Francisci, Ein Franciscaner-Kloster.

* Monacha, Eine Nonne; monachicus, monasticus, monasterialis, et monachium, Das Kloster-Leben, der Kloster-Stand, eodem censu sunt.

MONETARIUS

Ein Munzmeister, Codex Theodos. non semel. Vopiscus, Iul. Firmicus, Eutropius, et Cassiodorum magis Latine dixeris, monetae cudendae praepositus; et ex inscript. apud Gruterum p. 74. n. 1. officinator monetae.

* A Graeco profectum vocabulum est. Suidas enim: *monhta/rioi, o(i peri\ to\ no/mis1ma texni/tai.

Puto, veteres potius monetales vocassent: quomode dixere Triumviros monetales.

* Cicere ad Attie. Lib. 10. Ep. 11. extr. monetalem dicit, vel Triumvirum monetalem, vel nimium nummorum amatorem. Apuleius Met. L. 7. dicit aurum monetale. Voss. de Vit. 350. seq.

MONIALIS

Eine Nonne; Eine Klo ster-Iungfer, vocabulum Ecelesiasticum medii aevi: Lat. quae, virginitate in perpetuum votâ, se dicavit Christo; virgo Christo dicata. Voss. de Vit. 158. et 351 Henr. Steph. Expost. 324.

* Melioris notae videtur esse monacha, quod apud Hieronymum est.

† Sunt etiam, qui substituunt virgo Vestalis: sed haec locutio ethnicismum sapit.

MONOCULUS

Ein Einduglger, vocabulum hybridum; quo tamen saepe utitur Iul. Firmieus: Graece est mono/fqalmos2; Latine cum Plauto aliisque, unoculus; cum Martiale, defioculus; iterum cum Plauto, cocles: unde Horatius Cocles apud Livium Lib. 10. c. 10. ; passim vero luscus; cum Plinio Lib. 11. Histor. Nat. c. 37. altero lumine vel oculo orbus; altero oculo captus. Voss. de Vit. 79. Goclen. Lib. 3. Controv. Grammat. Problem. 29. Borrich. in Voss. 171. Cell. Antib. 68. C. P. 312.

MONSTRVOSITAS i. e. inusitata forma

monstrosa forma; partus monstrosus; monstri aliquid; monstro simile, barbarum. Sciopp. de Stil. Hist. 181.

* Monstrosus et monstrnosus probae notae Adiectiva sunt.


page 623, image: s0360

MORALITAS i. e. morum conditio

mores bene maleve compositi; disciplina iusti et recli, Macrobius. Borrich. in Voss. 171.

* Pro moralitate Sabbati, magis Latine dixeris disciplina eius, quod facere et omittere deceat die Sabbati.

Moralter Adverbium, Ambrosms Serm. 1. in in Nativ. Christi Tom. 5. p. 11. habet. Adiectivum autem moralis notae opeimae est.

MORITURTO

Ich sterbe taglich, Mich verlanget nach einem seligen Ende, Verbum est, quo Ciceronem usum, testis est S. Augustinus in Grammat. de Verbis Meditativis agens. Schotti Nod. Cic. 5. c. 17. Sciopp. de Stil. Hist. 181

Malim tamen abstinere hoe Verbo, et pro eo dicere, vasa colligo; morti me sisto quottidie, ne me imparatum inveniat; Plin. Iun. aetas ingravescens receptui me canere iubet.

MOROSUS pro moram adferens

faciens, ntclens, trahens, Einer, der immer Zeit genug hat, barbare. Sciopp. de Stil. Hist. 184. 193.

* Pro homine anxio et difficili, pro homine intractabili, pro eo, qui moribus est difficilibus et fastidiosis, pro eo, qui nimis exacte, nimisque al unguem fieri omnia postulat, ut aliquando de eo indignetur, bonae notae est.

MORSELLUS i. e. bucca

Ein Mundbissen, vel buccella, Ein Bisslein, seu tale quid, quod morsu unico comedimus, vocabulum medii aevi, quod medici hodie et Pharmacopoei frequentant. Vossius de Vit. 532. Borrich. Cogit. 32.

MORTIFICARE Verbum Biblicum

quo iam tum suo tempore Tertullianus usus est: Latine dixeris pro eo, morti addicere; enecare; occidere; adfligere; coercere innatas libidines; omni supplicio excruciare; vel aliter, prout argumentum feret. Voss. de Vit. 741. Borrich. Cogitat. 32. Celler. Antib. 69. C. P. 287.

* Mortificatio idem Tertullianus, et Hieronymus; et Participium mortisicatus, Prudentius habet. Pro Mortificatione, magis Lat. dixeris occisio; occidio; interneeio; adslictio; castigatio; coercitio; vel aliter pro argumento.

Mortisicus est Val. Maximi L. 5. c. 6. n. 1. mortisico vuluere, ut Cantelius, et alii quidam legunt: at Vorstins legit mortifero. Habet tamen Tertullianus 4. Poem. advers. Marc. cap. 5. mortisicus cibus.

MOSOVETA vel MUSQUETTA

Eine Musquete, barbarum


page 624

vocabulum et novum, novae rei impositum; quod ab ipso Iusto Lipsio Lib. 5. de Militia Rom. usurpatum et retentum fuit. Boxhornius in Hist. Bred. p. 104. vocat illud tormentum minus; alii sclopetum minus vel sclopum minorem; alii sistulam ferream.

* Sclopetum sane mnium optime quadrare huc videtur. Hinc locutiones: Sclopetum pulvere nitrato et glande enerare, Eine Musquete laden: sclopetum pulvere nitrato et glande plumbed fertum exoverare, Eine geladene Musquete los schiessen.

Einen Musquetier Latine dixeris levis armaturae peditem, s. militem manipularem et gregarium; et cum Sueton. Vitell. c. 7. militem caligatum.

MOTIVA

Ein Bewegungsgrund, barbarum: Lat. ratio movens; ratio, quâ inducti vel adducti hoc vel illud adgredi instituimus.

MUCCINIUM i. e. linteolum

quo muccum narium rapimus, quo muccus excipitur, Ein Schnupftuch, vocabulum est, quo Arnobius utitur. Nec video, quomodo aptius vocare possis. Nam strophium seustrophiolum, prout Erasmus appellat, aliud sonat: nempe fascia erat, qua feminae coercerent papillarum tumorem, Nec sudarii vocabulum satis idoneum; licet muccinio, dum mundum est, sudorem etiam abstergamus; quemadmodum existimat Voss. de Vit. Serm. pag. 534: cui tamen reclamat Martialis Lib. z. Epigr. 60, unde liquet, sudarium non tantum sudori abstergendo, sed etiam aliis sordibus excipiendis inservire. Reticulum, quod Cicero 7. in Verr. c. 2. habet, et non nulli heic substituunt, quaedam omnino sascia est, ad formam retis facta, qua aliquid continetur, nec nisi per inusitatam quamdam Metonymiam huc trahi videtur posse.

MUCILAGO et MUCILAGINOSUS

Germ. Sammig, v. g. glandulae mucilaginosae; iusculum vel semen mucilaginosum, cet. a Medicis in Pharmaceutice et Anatomicis saepe adhibentur; sed citra suffragium antiquitatis: Celso Lib. 3. c. 6. dicitur aqua mulsa, cui aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel olus, vel conchylium, vel pomum; item Lib. 5. c. 26. Liquor modice crassus, non glutinosus.

MULIUS

ii, pro mulio, onis, Ein Mauleseltreiber, dici putavit Calepinus; quem secuti sunt alii. Nempe decepti fuere Horatii loco Lib. 2. Serm. Sat. 7. v.


page 625, image: s0361

35. ubi, ut ex veteribtis libris constat, et nunc ubique ad eorum normam immutatum in recentioribus editionibus est, aliter legi debet. Voss. de Vit. 60. Borrich. Cogit. 32.

MULTIPLICITER

Gr. polutro/pws2. Auf mancherley Weise, Adverbium Gellii: malim cum Lucretio, Plauto et Cicerone, multimodis, item varie.

* Interim Adiectivum multiplex, notae optimae est.

MULTISSIMUS

usurpat Petrus Bembus Cardinalis

† Nempe cum decepit corruptus Ciceronis locus ad Attic. L. 11. Ep. 2. in editione Badii Ascensii, ut puram putam Cieeronianam vocem usurpare neutiquam reformidaret. Sed pro multissimis, legi debet multis meis: ut meliores editiones comprobant, et Henricus quoque Stephanus censet in Pseudo - Cicerone suo.

Latini plane ignorant hunc Superlativum, et pro eo habent plurimus. Vossii de Analog. Lib. 2. c. 24. p. 362. Ioh. Petri Titii Manud. 409.

MULTOTIES vulgatum quidem

sed barbarum, aut certe semibarbarum est. Habetur enim hoc vocabulum in Epitome Liviana: in qua vero se alia offerunt notae non bonae: est enim non ipsius Livii, sed Hadriani aevo superaddita.

† Hanc Aldus, Schefferus, Frobenivi, Gryphius, suo saeculo ita excuderunt, ut Libro 57. scripserint: multoties contra hostium eruptiones feliciter pugnavit. Contra iam tum a Sigonio ita adnotatum est: vet. Lib. Saepe adversus irruptiones hostium; quod saepe pro multoties, Gruterus, Blancardus, uterque Gronovius, et accuratissimus quisque editorum expresserunt. Habet autem praeterea, et quidem sine controversia interpres Novellarum Iustiniani Constitutionum, quisquis ille est, et cuiuscumque aetatis; videtur autem non novus esse.

Praeferendum ta??? cum veteribus, saepe, saepius, saepenumero, crebro, frequenter, idemptidem. Voss. de Vit. 109. et 815. Sciopp. Grammat. Philos. 20. de Stil. Hist. 218. 222. Borrich. Cogitat. 32. Cellar. Antib. 69. C. P. 312.

MUNDANUS

quatenus respicit genus humanum, vel res humanas, item quatenus ponitur pro vilis, vanus, profanus, caducus, periturus, pertinet ad Latinitatem Ecclesiasticam; quo sensu Prudentius, Tertullianus. Ambrosius,


page 626

Sidonius Apollinaris, et Sulpitius Severus, etiam Adiectivum mundialis usurpant.

* Ceterum ipse Cicero vocabulo mundani utitur, quando interpretatur Socraticum kos1mopoli/thn; sed usurpat, non ut Possessivum, verum ut Gentile: Unde, inquiens, interrogatus Philosophus Socrates, cuias esset? mundanum se esse respondit.

Avieno in Arateis idem est, ac caelestis, quatenus mundus interdum caelum dicitur. Vosl. de Vit. 535. Borrich. in Voss. 172. Cell. C. P. 275. seq.

MUNDUS quando impiorum colluviem

turbam et colluvionem impiorum, improbitatem atque vitia significat, videtur notionis tantum esse Ecclesiasticae: pro genere autem, seu grege humano, dixerunt non tantum seriptores Ecclesiastici; sed etiam similiter fere extra Ecclesiam Seneca, Curtius, Silius Italicus, Claudianus, et Lucanus saepe; licet proclive ad fidem sit, Ecclesiasticos non tam horum imitatione, quam Scripturae S. consuetudine istam notionem huic vocabulo addidisse.

* De reliquo mundus Latinis signislcat ornatum, it. universi systema, it caelum. Ol. Borrichius Analect. 42. seq. Andr. Borrichius Append. 157. seqq. it. Vindic. L. L. 134. Cell. Antib. 205. C. P. 275. Diseuss. Append. 65. seqq. Kappius ad Iensium 25.

MUSCULARIS v. g. motus

fabrica, cet. Medicorum est; at sine auctoritate veterum: Celsus Lib. 4. c. 1. et Lib. 5. c. 20. it. Columella Lib. 6. cap. penult. Pro eo habet, musculosus.

MUSICALIS

e, Aliectivum nove confictum: Latini non nisi musicus, ae, um, agnoscunt.

* In eumdem censum venit et Adverbium hinc formatum musicaliter; pro quo Lat. dixeris, suavi quodam concentu Musico.

MUSSITANTER Adverbium posteriorum saeculorum est

Latin. susurrando; leni obscurâque voce.

* Mussitare vero Terentius habet Adelph. A. 2. Sc. 1. extr. Accipiunda et mussitanda iniuria adolescentum est h. e. dissimulanda tacendo; Man muss es verbeissen; in sieh fressen; gedenken, als hatte einen ein Hund gebissen: Confer Donat. ad h. l. Descendit autem a Primitivo mussare i. e. haesitare, tergiversari, mutire, et pauca vel nihil propemodum, certe nihil distrte et clare prologui, Mummeln, wenn man stutzt, nicht mit der Sprachs heraus will. v. g. Phln. L. 7. Ep. 1: Quum mussnntes Medicos repente vidissem, cansam requisivi, Da die Aerzte die Kopfe


page 627, image: s0362

zusammen steckten, und leise redeten; it. Virg. 11. Aeneid. v. 346:

- - cuncti se scire fatentur,
Quid fortuna ferat patriae, sed dicere mussunt;

i. e. tergiversantur dubitant, timent.

Mussatio occurrit apud Ammianum Marcellinum; mussitatio apud Apuleium; mussitator apud Vulgatum Bibliorum Interpretem. Voss. de Vit. 813.

MUTARE volunt quidam esse idem

quod Latine dicitur commodare; mutuum dare; German Iemanden etwas borgen oder leihen, notione transitivâ: unde triti versiculi:

Mutuo dic dantis; sed mutuor accipientis.
Mutuor heu! pauper, cui dives mutuat aurum.

Ita nempe inculcant Auson. Popma, Valla Eleg. Lib. 5. c. 25. Goclen. Obser v. p. 38. 334. et 351.

Verum minus recte ita usurpatur: est enim mutuare idem, quod mutuari, vel mutuum aliquid sumere, Von iemanden etwas borgen oder leihen, notione intransitivâ. Voss. de Vit. 157. Borrich. Cogit. 32. et 174.

* Mutuor tamen multo usitatius est, quam mutuo.

N.

NASALIS

e, v. g. ductus nasalis; pulvis nasalis, Medici dicunt; at citra auctoritatem veterum.

Nullum a nase Adiectivum formatur eiusmodi notionis: hinc per circumscriptionem id efferendum v. g. ductus in nares vel in naribus; pulvis ad sternutamenta movenda, ad slernutamenta excitanda, ad sternutamenta evocanda idoneus. Sternutamentum etiam Plinio Lib. 25. cap. 13. ipsum medicamentum, sternutamentum movens, vocatur.

Nasale, is, Substantive, Fabro ad voe. Errhinum est Ein Nasenziapfgen; sed, quod a seientissimo Medico habemus, sine ullo veterum ac recentiorum Medicorum suffragio. Vocant autem id errhinum, mediâ longâ, item pinnulas narium.

NATIVITAS inscriptio vetus apud Gruterum

Ulpianus, Minucius Felix, Tertullianus: Cicero, et elegantissimus quisque, ortus; dies natalis, velk natalis a(plw=s2; it in Plurali, natales.


page 628

NAUFRAGARE et Deponentaliter NAUFRAGARI Petronii Fragmentum Tragurianum

Vulgatus Interpres, Augustinus, Cyprianus, Sidonius Apollinaris, Salvianus, et Paullinus: veteres pro eo, navem frangere; naufragium facere; naufragio interire. Fab. Voss. de Vit. 742. Borrich. Cogitat. 175.

* Naufragus, pro quo Poetae etiam dicunt navisragus; et naufragium, cuius eleganti metaphorâ Cicero dicit naufragium rei familiaris, fortunarum, cet. optimae notae sunt.

Naufragalis autem i. e. naufragus, Marcianus Capella; et naufragiosus i. e. naufragium efficiens, v. g. naufragiosum pelagus, Claudianus Mamertus et Sidonius habet. Voss. de Vit. 539.

NECESSITARE id est

necessitatem imponere, vel necessitatem adferre; cegere, Philosophorum est, quorum axioma: Astra inclinant, non necessitant; vel in primis celebratur: ceterum minus Latinum. Voss. de Vit. 742. Cell. Antib. 70. C. P. 361.

* Dicunt etiam barbari Necessitare puellam; pro quo Latini, Inferre vel adferre vim puellae, Virginem vi stuprare.

NEGATIVUS v. gr. propositio negativa

partieula negativa, Caius Lib. 237. de Verborum Significat. unde etiam mutuati sunt Philosophi recentiores: veterres pro eo habent, negans, vim negandi habens, Fab. Voss. de Vit. 366. Scbor. de Phras. ad voc. Negantia.

Hinc

NEGATIVE

Adverbium, natum etiam est in Dialecticorum scholis: pro quo Latine dixeris, per modum negandi; Graece kat) a)/rs1in.

NEOTERICUS Aurel. Victor

et Claudianus Mamertus: probatiora sunt, recentior, iunior.

* Sed Adverbium neoterice, ut rarum et singulare, in Ascon. Pediani Comment. in Divin. Verr. observamus. Steph. Expost. 343. Borrich. Cogit. 280. Cell. Antib. 264. Conf. Sect. 2. Neoterice.

NEUTRALLS pro eo

qui medius est, et neutrius partis studiosus; qui otiosus est; qui quietus est; qui medium se gerit, Liv. Lib. 2. c. 27: qui neutri dissidentium parti adiungitur; neutri parti in bellis aut contentionibus gerendis addictus, barbarum est. Voss. de Vit. 149. Seiopp. de Stil. Hist. 86. Obs. L. L. 113. Schor. de Phraf. ad voc. Medius. Borrich. Cogit. 32. Cell. Antib. 70. C. P. 121.


page 629, image: s0363

* Neutralitas, Germ. Die Unpartheilichkeit, qu1a animus a partium studio alienus est, eodem venit censu. Voss. de Vit. 539.

Ceterum Nomen Neutrale, et Verba Neutralia, Quintiliani sunt, aliorumque Grammaticorum: item Neutraliter Grammaticorum Adverbium est v. g. hoc Nomen, hoc Verbum Neutraliter dicitur, occurrens apud Charisium Lib. 1. p. 55. ed. Putsch.

NIGREDO

Die Schwarze, Die schwarze Gestalt, ex semibarbaro Iornandis saeculo originem habere, Vossius de Vit. 66. putat: sed iam Antoninorum tempore in usu fuisse, ex Apuleio, quihoe vocabulo utitur, constat. Oceurrit etiam apud Marcianum Capellam et Marcellum Empiricum. Pro eo Pacuvius et Celsus habent, nigror; idem Celsus et Plinius nigrities; idem Plinius, nigritudo. Sciopp. Grammat. Philos. 180. Borrich. Cogit 32. et 225. Cell. Antib. 122. C. P. 151. Conf. supra Albedo.

NIGROMANTIAM dixerunt medio aevo pro necromantia

Gr. nekromantei/a|. Ita litteras corruperunt etymi Graeci ignara saecula, et proinde perperam reddiderunt Germanice Die schwarze Kunst.

* At vocabulum Graecum proprie notat vaticinationem e mortuis; quomodo et nekromanteu/ein dixere.

† Dicitur etiam necyomantia, nekuomantei/a i. e. inferorum consultatio: quod quidem divinandi genus sine sanguine, et eo quidem humano, pueri maxime, peragi haud poterat. Vid. Cic. Tusc. 1. cap. 16. Varronem apud Augustinum L. 7. c. 35. et ibi Coqueium p. 707. Lucanum L. 6. v. 710. Statium 4. thebaid. v. 450. Senecom Oedipode v. 150. seqq. it. Heliodorum in Aethiopicis.

Revera diaboli illusio est: huiusmodi enim vaticinationem prositentes mortui nequaquam corpus, sed phantasticam modo imaginem ostentant, vel singunt aut mentiuntur, quemadmodum ex historia Samuelis clarum est 1 Sam. c. 28. Vid. Voss. de Vit. 49. Borrich. Cogit. 32. Goclen. Controv. 208.

NIHILARE i. e. in nihilum redigere

verbum Latio ignotum. Eiusdem quoque commatis est Compositum adnihilare; quod vide supra, suo loco. Voss. de Vit. 742.

NITEDULA non nullis est idem

quod cicindela, insectum istud, quod Graece vocatur lampuri\s2 vel lampouri\s2, noctu lucens, Ein Iohanniswurmchen, Eine Lichtmucke; attamen, ut puto, praeter veterum morem, quibus nitedula,


page 630

Servio teste, notat muris exigui genus, Eine Feldmaus, mu=n a)rourai=an; quam Salmasius Exerc. Plin. f. 316. seq. vel murem agrestem, vel sciurum interpretatur, ita dictum, non quod niteat, sed quod nitatur in scandendis arboribus. Unde Cicero pro Sextio cap. 33: Quoniam id etiam fatum civitatis fuit, ut illa ex vepretis extracta nitedula rem publicam conaretur arrodere. Voss. de Vit. 122. et Etymol. f. 343.

NOCTAMBULUS

Medicorum filiis usitatissmum; sed sine ullo antiquitatis sussragio: videtur autem fictum esse ad modum funambuli; quod Terentius habet.

† Nec ipsi Medici magnopere probant hoc vocabulum eâ nimirum notione, quâ apud ipsos increbuit. Ita enim Sennertus Institut. Medicin L. 2. Part. 3. Sect. 1. cap. 7. p. 316. col. 2: Vulgo, inquit, noctambuli, seu nuktoba/ta, rectius forsan u(pnoba/tai, somnambuli appellantur, qui dormientes, et eo tempore, quo quieseere debebant, ambulant, ae dormientes e lecto surgunt ac vigilantium opera exercent. Id vult nimirum Sennertus, fi novum hoc loco vocabulum excudere aequum et fas sit, somnambulus potius dicendum esse, et hoc demum ad statum eiusmodi aegroti hominis propius accedere, quam noctambulus.

NOCTURNALIS

e, v. g. nocturnalis habitatio; nocturnalis cucullus, Eine Nachtmiitze, Alcimus Avitus et Sidonius Apollinaris: veteres satis habebant, dicere, nocturnus.

† Sicut autem sequiori aetate ab aeternus aeternalis; a perpetuus perpetualis, quo tamen iam tum Quintilianus suo tempore, quamvis primus omnium, usus est; a vernus vernalis, quod etiam notione verni s. eius, quod ad ver pertinet, satis antiquum est, de quo infra suo-loco: ita a nocturnus nocturnalis etiam derivatum tandem fuit. Voss. de Vit 429. Borrich. Cogit. 178.

NOCUMENTUM v. g. Nocumenta

documenta, Gr. paqh/mata, maqh/mata, Germ. Mit Schaden wird man klug, pervulgatum, at auctoritate veterum destitutum: Latine dixeris, adflictus, fortuna adversa vel incommoda, offensio, res incommodee. Tit. Man. 268.

NONIES a nonus non dicitur

sed a novem novies.

† Porro vicies, tricies, quadragies, quinquagies, sexagies, septuagies, octogies, nonagies, centies, millies; non vicesies l. vigesies, tricesies l. trigesies, quadragesies, quinquagesies, sexagesies, septuagesies, octogesies, nonagesies,


page 631, image: s0364

centesies, millesies dicet, cui emendate loquendi cura erit. Voss. de Vit. 107. Erasm. in Vall. 214. Borrich. Adv. Sciopp. 282.

NONNA i. e. virgo sacra

Eine Nonne, vocabulum Ecclesiasticum, origine Aegyptiacum, quo uti non reformidat Hieronymus, Latinitatis ceteroquin inter patres observantissimus, ad Eustoch. de Custod. Virgin. Ep. 22. c. 6.

* Aegyptii enim monachos, nonnos; monachas, nonnas vocant. Verisimile est, Aegyptiaca nonnus et nouna esse ab Hebraeo
[Gap desc: Greek word]
, nin i. e. filius: erant enim nonni filiorum; nonnae filiarum loco. Voss. de Vit. 26. et 263.

† In Ecclesia deinceps Latina nonnus kat) e)coxh\n dicebatur inter Monachos maior vel senior ob reverentiam; et nonna inter Moniales virgo senior aut sacra viduad. V. Reg. S. Benedicti c. 62.

NOTANTER v. g. notanter hoc dico

suspectum: dic, consulto id dico; id quod valde notari velim cet. Mechovii Antiphila p. 184.

NOTARIUS pro eo

qui cum Cic. Lib. 12. Att. Ep. 19. obsignator testamentorum, vel cum Io. Casp. Posnero Eloq. Acad. p. 642. is. qui perscriptoris Caesarei iura adeptus est, vel cum aliis tabellio publicus, vel cum aliis aliter pro argumento dici potest: novae notionis est.

* Veteribus erat notarius, qui per notas et compendia ceieriter scribebat. Vide Quintil. L. 7. Instit. Orat. c. 2. Brodaeum L. 4. Misc. c. 9. Scaligerum Auson. Lect. L. 2. c. 13. et praecipue Lipsium Cent. 1. ad Belgas Ep. 27.

† Ab hac notione apud Romanos olim usitatâ primitus transiit in Ecclesiam: ubi munus eorum erat, acta martyrum consignare, Archivorum Ecclesiastieorum esse custodes, fidelium testamenta describere, in conciliis legere et acta in litteras referre, cet. In Ecclesia Romana epistolas Pontisicum subscribebant. Notarii Episcoperum erant eorum scribae, qui ut plurimum arcessebantut ex clericorum ordine, et in Ecclesiis alia etiam munia obibant Ecclesiastica. Notarii Regionarii dicti sunt septem notarii Romae, a Clemente P. P. primum instituti. Hi etiam inter cetera populo per urbem publicâ voce indicebant dies proxime futuros processionum, aut ubi missam celebrare pontifex constituisset. Praeterea nomina et numerum baptizatorum Pontifici referebant, ut colligitur ex ordine Romano. Horum numero postea aucto, qui ex septem illis primis fuerunt. Notarii regionarii, vel protonotarii vocati sunt: reliqui notarii


page 632

simpliciter. Protonotarii Apostolici officium est, notare ea, quae in publicis consistoriis geruntur, et ea, si opus fuerit, in publicam redigere formam. Schmidii Lex. Eccl. p. 145. seq.

NOTORIUS

a, um, quamquam non sit antiquae Latinitatis; tamen non solum usurpavit Paullus ICtus, sed etiam Trebellius Pollio, et Apuleius: descendit autem a notor, oris, i. e. qui ignoti notitiam dat, Ein Anzeiger; quo vocabulo Seneca usus est. Latini veteres pro eo dicunt, manifestus, evidens, apertus, res nota, atque apud omnes pervulgata, Eine notorische Sache, Cic. Verr. 2. c. 34. Voss. de Vit. 541. Borrich. in Voss. 180. Cell. Antib. 70.

Sed Adverbium hine formatum

NOTORIE plane barbarum est

Latini pro eo, aperte, manifeste. Voss. de Vit. 814. Borrich. Cogit. 32. Cell. Antib. 70. C. P. 361.

NOVELLAE

arum, Substantive, Die Advisen, die Gazetten, die Zeitungen, barbarum: dic, commentarius rerum novarum; ephemerides rerum publice gestarum; litterae publicae, signisicantes ea, quae proxime notatu digua beic atque illic contigerunt.

* Ceteroquin Adiectivum novellus, a, um, Diminutivum a novus, a, um, v. g. arbor novella, vitis novella, probae notae est. Sic etiam pars Corporis Iuris Novellis, sc. legibus, continetur.

NOVEMDECIM

suspectum.

† Exstat quidem in multis Libris Epitomes Livianae 119; sed Gronovius adnotavit, in MSS. haberi decem et novem.

Classici sane pro novemdecim frequentant undeviginti, decem novem, et cum copula decem et novem.

* Et sic etiam iidem frequentant Ordinale undevicesimus, interdum etiam decimus nonus. Cell. Antib. 124. C. P. 361.

Eadem fere ratio est tou= Octodecim; de quo paullo post.

NOVERCARI

Wie eine Stiefmutter handeln, zuwider seyn, Sidonius Apollinaris: magis Latine pro eo dixeris, novercae more agere; saevitiam novercae exercere; inique tractare aliquem; adversari alicui; novercali anime in aliquem esse, Treb. Pollio in Herode tyranno. Voss. de Vit. 742. Borrich. Cogit. 32. et 181. Cell. Antib. 70. C. P. 314.

Novercari pro saevum et iniustum esse, Sidonio usurpari, nemo temere miretur.


page 633, image: s0365

Ingenium enim novercarum ita fere solet esse: unde malae, saevae, iniustae, sceleratae, terribiles, dirae, tristes, apud Poetas vocantur.

* Novercalis autem Adiectivum est, occurrens apud Tacitum, Senecam et Trebellium Pollionem v. g. odium novercale.

Hinc pro Novercante fortunâ, quod multi dicunt, magis Latine dixeris, Adversante fortumâ, fortunâ minus propitiâ.

NOVITER inscriptio quaedam ap. Gruterum ex Saec. IV. ceu putat

veteres pro eo, nove; novâ et inusitatâ ratione.

NUBILOSUS

Trube, wolkig Apuleius Lib. 2. Met. 260: Plinius et Ovidius pro eo, nubilus; Cicero et alii nebulosus.

NUCHA id est

cervix, Der Nacke, Medicis frequens: sed barbarum ex insima medii aevi latinitate. Gallis inde la nuque.

NUDIUS SECUNDUS ex Analogia quidem recte se habet

sed auctoritate destituitur: die pro eo, heri.

* Nudius tertius est dies, quae est ultra heri, Ehegestern, vorgestern; et quae ultra hunc, nudius quartus vocatur, Vorehegestern: nec ultra licet progredi, ait Laur. Valla L. 3. c. 30.

Sed fallit Valla, et fallitur in eo, quod dicit, non ultra licere progredi. Plautus enim in Mostell. nudius quartus, et in Trucul. nudius quintus, et in Trin. dicit nudius sextus, Heute secbs Tage; et Cicero bis in Philippic. 5. nudius decimus tertius, Heute dreyzehn Tage, Goclen. Obs. 31. it. 138.

Nudius Compositum ex nunc et dies, quasi dicas nunc est dies tertius pro nudius tertius.

* Hinc proverbialiter; Non heri aut nudius tertius, quum de re satis antiqua sermo est; similiter ut Graeci, ou\ xqe\s2 h)\ trw/hn.

NULLATENUS Cassiodorus et Fulgentius

exstat etiam lege 16. Cod. de Testam. Militis: veteres pro eo, neutiquam, nequaquam, minime, minime gentium; nullâ ratione; nullo modo. Voss. de Vit. 109. et 814. Sciopp. de Stil. Hist. 87. et 222. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 266. Borrich. Cogitat. 32. Cell. Antib. 70. C. P. 314.

NULLITAS v. gr. nullitas sententiae

apud ICtos, si sit lata contra leges canonesve, aut si lata sit ab alio, quam a iudice, sine idoneo antiquitatis teste: Latine pro eo dixeris, sententia, cui deest sua omnis vis et efficacia.


page 634

NUSPIAM Analogiam quidem in uspiam habet

sed auctoritate certâ ac legitimâ destituitur.

† Habent quidem in Gellii Lib. 5. cap. 4. quaedam interque eas ultimae etiam editiones; at veteres non nullae, speciatim illa. quae ob Oiselio procurata est, pro nuspiam legunt uspiam: quam lectionem sensui magis congruere, ait Borrichius Cogit. p. 182.

Tutius ergo dixeris, nusquam. Conf. Sciopp. Infam. Fam. 116. Cell. Antib. 71. C. P. 184.

O.

OBELARE

Ein Kreuz wobey machen, am Rande in einer Schrift ein Zeichen hinsetzen, das etwas verwerstliches anzeiget, fictum a bar baris ad exemplum Graeci o)beli/zein, quod est veru, obelo seu obelisco aliquid notare; quomodo Aristarchus versus, quos non esse Homeri, sed nothos seu spurios putaret, obelisci notâ signabat.

* Scilicet obelus pertinebat ad notas veterum Criticas, in scriptore aliquid improbans aut reiciens. Contrarium huic erat asteriscus, Ein Sternchen: hinc asterisco aliquid signare vel illustrare, idem est, quod approbare, s. caleulum suum adicere, Dasienige mit einem Sternchen am Rande bemerken, was wohl und fein gesagt ist.

Latine pro obelare, dixeris expungere, tollere, iugulare, confodere, consigere: Horat. de arte Poet. v. 445:

Vir bonus et prudens versus repreben. det inertes,
Culpabit duros, incomtis allinet atrum
Transverso calamo signum;

vel Graecum o)beli/zein retineatur, exemplo Ciceronis Lib. 9. Ep. 10. ad Dolabellam. Voss. de Vit. 743.

OBFUSCARE i. e. obtenebrare

Verdunkeln, Tertullianus Lib. 2. Adv. Marcion. c. 12. et Iustinus: Lib. 12. c. 5; quamlibet apud hunc pro obfuscaretur, aliae editiones legant infuscaretur. Infuscare enim est, quod Cicero, Virgilius, et alii elegantiores pro eo usurpant. Prasch. de Barb. p. 33.

* Simplex Verbum fuseare Ovidius; fuscator, Ein Verdunkeler, Lucanus; infuscus, Schwarzlich, Columella habet.

Fuscus autem Apuleius et Hieronymus: fuscitas idem Apuleius; obfuscatio Tertullianus et Vulgatus Interpres; suffuseulus, Braunlich, rursus Apuleius.

OBIECTUM

Der Vorwurf eines Dinges, Philosophorum est, nec ad Latina, sed artis vocabula referendum v. g.


page 635, image: s0366

obiectum visûs pro eo, quod visûs sensu pereipitur, seu pro re obiecta sensibus.

Latine etiam dixeris: visus in eo versatur; visus in id fertur; visus circa id occupatur; visus circa id vertitur, Livius; ostendit, duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, Cic. L. 2. de Orat. §. 41.

OBOLUS vulgo

sed male tamen ac perperam usurpatur pro moneta omnium vilissima, teruncio, Fur einen Scherf oder Heller, quum valeat sex nummulis nostratibus: est enim sexta pars drachmae, Der sechste Theil eines halben Ortsthalers. Goclen. Obs. 24.

* Hinc si quis dicere velit, se nihil omnino accepisse, dieere quidem poterit metonymice: ne obolum quidem accepi, Ich habe kein Sechspfennig - Stuck bekommen, pro ne teruncium quidem accepi. Ich habe nicht ein en Heller bekommen; sed si tamen praeeise teruncium velit notars, caveat, ne pro eo substituat obolum.

OBSERVANDISSIMUS barbarum

Latini pro eo, plurimum observandus; in primis observandus; cum primis observandus.

† Ex Analogia einm linguae Latinae Participia in dus non admittunt gradus comparationis: ut adeo colendissimus et reverendissimus eodem habenda loco sint; de quibus vide suis locis. His tamen hodie ii solent frequentissime uti, qui dicunt ad gratiam; quod Graecis est e)ipei=n pro\s2 xa/rin; Germ. Die dem Leser flattiren: Latine docti a talibus abhorrent, quum praesertim ad sui similes i. e. Latine doctos scribunt. Schor. in Phraf. Goclen. Controv. 30. et Silv. Barb.

* Quod vero attinet ad to\ Reverendissimus, necessario retinendum est in titulorum pompâ illâ, quae convenit Episcopis, et aliis, qui eminentiori dignitate Ecclesiasticâ praefulgent.

OBSTACULUM

Prudentius et Nazarius.

† Non nulli etiam in Plauti Pseud. A. 1. Sc. 5. c. 10. legunt opposita obstacula; sed meliores libri habent obsaepta est vin.

Veteres pro eo dicunt, impedimentum; id, quod obstat; quod nobis officit. Fab.

OBTENEBRARE Vulgatus Interpres

et, qui hunc magno numero sequuntur, Ecclesiae Patres. Lipsius legit etiam hoc Verbum Passive apud Lactantium Lib. 4. c. 19. n. 3.: Occidit sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis.

Latini veteres dicunt, obscurare; tenebras obducere; tenebras offundere alicui;


page 636

tenebras circumfundere. Borrich. in Voss. 184. Cell. Antib. 124. C. P. 224.

* Pro Obtenebrare demum alicuius, Einem die Fenster verbaven, Den Prespect oder die Aussicht benehmen, cum Cicerone dixeris eleganter, obstruere luminibus alicuius.

† Analogiam probat quodammodo Varronianum illud Lib. 2. de R. R. cap. 2: Ab occasu ad bibendum oppellunt, et rursus pascunt, quoad contenebravit. h. e. usque in noctem; nisi tamen hoc in antiquatis scribi malueris.

Extenebrare i. e. curiosius ex tenebris in lucem protrahere, Aus dem Finstern hervor bringen, similiter Varroni tribuitur; ubi tamen pro extenebrat, Rob. Stephanus legit exterebrat.

* Contenebresco et obtenebresce apud Vulgatum Interpretem; quin illud prius etiam apud Augustinum occmrrit Goclen. in Probl. Grammat. 1. c. 49. P. 41.

Tenebrare Apuleius, Ammianus Marcellinus et Petrus Chrysologus; tenebresco Augustinus, idemque Petrus Chrysologus habet. Conf. infra Tenebrare.

OBVIATIO in vitiosis scribitur

auctores classici, Ovidius, Seneca, Plinius, pro eo, occursus; Cic. pro Mil. c. 35. occursatio; idem Lib. 11. Attic. Ep. 16. obviam itio. Vossius de Vit. 543. Borrich. Cogit. 32.

* Verbum autem obviare, argenteae aetatis est, occurrens apud Quintilianum et Palladium, itemque apud sequioris aevi seriptores, Maerobium, Vegetium, Hieronymum, Marcellum ICtum et Aratorem Cell. C. P. 224. Obviare autem non tantum significat obviam fieri, Begegnen; sed etiam resistere. adversari v. g. nequitid obviare legi, Quintilianus: quâ quidem utrâque notione etiam sumitur locutio obviam ire alicui.

Obvins et obviam, optimae notae sunt.

OCCASIONALIS

v. g. occasionalis labor i. e. quem occasione oblatâ suscipimus, alioqui non suscepturi: it iter occasionale i. e. quod datâ occasione facimus, alioqui non ingressuri: Adiectivum est, barbaro aevo cusum. Voss. de Vit. 543.

* Eiusdem censûs est Adverbium occasionaliter, pro quo Latini oblatâ occasione; datâ occnsione; si tempus locusque feret; si fortunae benesieio uti licuerit; vel aliter pro argumento.

Neque verbum Deponentis formâ usitatum occasionari melioris notae est, pro quo Lat. dixeris occasionem dare; facultatem dare; praebere facultatem.

OCTENUS a)nalo/gws2 quidem formatum

at citra suffragium populi


page 637, image: s0367

Romani: Horatius, Ovidius, Plinius, ac veteres omnes pro eo dicunt octonus.

† Est quidem a sex senus, a septem septenus, a novem novenus, a decem denus, ab octoginta octogenus; sed ab octo non est octenus, verum octonus. Voss. de Vit. 543 Borrich. Cogit, 32.

* Octonus est Distributivum, notans Germ. Ie achte; quodd tamen pro Cardinali, quemadmodum et cetera Numeralia eius generis, saepe numero, praecipue apud Poetas, usurpatur.

OCTODECIM an classici dixerint

non ita apertum est. Apud Plinium, Valerium Maximum, Velleium, Epitomen Livii, Hyginum, Orosium, Eutropium et Sext. Rusum habetur quidem in editionibus quibusdam octodecim; sed in aliis occurrit pro eo numerus tantummodo apud Romanos usitatus XVIII. Tutius igitur omnino cum Cicerone, Caesare, Livio, Columella et aliis duodeviginti; aut cum eodem Livio, itemque Floro Lib. 2. c. 6. §. 1. et Lib. 4. c. 2. §. 5. et L. 4. c. 4. §. 2. decem et coto dicitur. Voss. de Vit. 543. Borrich. in Sciopp. 255. Cell. Antib. 124. C. P. 184.

* Eadem ratio est tou= Novemdecim, pro quo similiter tutius dixeris undeviginiti decem novem; de quo paullo ante.

OCTVAGINTA

OCTVAGESIMUS, et OCTVAGENARIUS multi graves viri barbare dici existimant. Vid. Valla Elegant. c. 103. f. 80. b. Voss. de Vit. 56. Sciopp. de Stil. Hist. 106.

Olaus Borrichius tamen Cogit. 184. valde verisimile existimat, ab octuaginta veteres non abstinuisse; non modo quod reliqua Numeralia litteram a, licet in Primitivis non adsit, ament, v. g. quadraginta, quinquaginta, sexaginta cet. atque etiam ipsae hae litterae na binae et coniunctae appareant in septuaginta; sed etiam vel maxime ob auctoritatem Vitruvii, et Gellii, qui to\ octuaginta diserte scripserint, secundum emendatissimas editiones. Interim tamen non negat Borrichius, elegantius et politius esse octoginta, octogesimus, et octogenarius: utpote quod Ciceroni, ceterisque optimis scriptoribus magis arriserit.

OCULARITER i. e. beneficio oculorum

Mit Augen v. g. oculariter intueri, Sidonius Apollinaris: veteres pro eo, ipso intuitu: iudicio oculorum; oculorum magis indicio, quam animi iudicio: ita, ut in oculos incurrat: ita, ut vel ipso oculorum iudicio discerni possit. Voss. de Vit.


page 638

815. Borrich. Cogit. 32. Cell. Antib. 72. C. P. 314.

* Adiectivum ocularis v. g. ocularis tunica, Das Hantlein uber dem Auge, exstat ap. Vegetium L. 2. c. 17.

OECONOMA sine idonea auctoritate fingitur ab oeconomus

quod Graecorum est: Lat. dixeris, rei familiaris dispensatrix; rerum domesticarum dispensatrix.

OFFERRE pro recipere et polliceri

v. g. obtulit mibi, se hoc facturum, Er hat mir offerirt, er wolle solches thun, alienum est a bene et Latine loquentium consuetudine. Nihil enim praesidii in tota antiquitate pro notione ista. Sciopp. in Strad. 61.

OFFERTORIUM vocabulum Ecclesiasticum

Latinis ignotum.

† Nempe ut antiqui in Supino pro latum, dixere fertum; unde fertus, Fruchtbar, fertum, Ein Opferkuchen, et fertor, Ein Trager: ita iuniores ab eadem origine fecere offertorium. Isidor. L. 6. Orig. c. 19.

Notat autem hoc vocabulum eam missae partem, quae tempore dicitur oblationis. Interdum ita vocatur etiam sindon serica vel linea, in qua populi oblotiones repon unter. Aliis etiam est pannus oblongus, quo involvitur calix, quum a Diacono offertur Sacerdoti. Aliis est quippiam solidum, et calicis perinde ac patenae tamquam aliquod involverum. Interdum etiam oblatio illa, quae Ecclesiae sit a fidelibus. Voss. de Vit. 543. Schmidii Lex. Ecel. 159.

OFFICIALIS vocabulum

licet ignotum classicis, non tamen adco recens, quam videri possit. nam et Adiective pro eo, quod de officio tractat, Lactantius usurpat, qui Lib. 6. cap. 11. laudat Tullii libros officiales; et Substantive pro ministro magistratus s. apparitore, longe ante usus est Apuleius L. 1. Metam. Praeterea etiam Spartianus, Tertullianus, Marcellinus, Symmachus, et Hyginus habent: exstat etiam in inseriptionibus Gruteri. Borrich. in Voss. 188.

* In Ecelesia officiales sunt iudices Episcopales, in quos acrius invehitur Petrus Blesensis Ep. 25; et officialis liber est. qui vel totum officium, quod vocant, vel partem aliquam illius continet.

OMNIMODB suspectum

Latin. omnibus modis; multis partibus; quavis ratione; in omnes partes; Lucret. omnimodis, quasi adverbialiter pro omnibus modis. Valla in Raud. 13.


page 639, image: s0368

Omnimodo per Vocalem quartam, occurrit apud Gellium, Celsum et Lactantium.

* Adiectivum omnimodus Lucretius habet, et Apuleius. Fab.

Diversimode et Diversimodus, similiter suspecta sunt; de quibus supra.

OPERATOR i. e. qui operatur aliquid

aut re ipsâ aliquid praestat, Tertullianus, Hieronymus et Iul. Firmicus habent.

Pro eo tamen, quem Galli um operateur vocant, timide usurpem; quum nove hâc notione auctum esse putem Latine dixeris Chirurgus nobilior; Chirurgus in arte sua aliquanto celebrior; qui manu feliciter curat; qui Medicae arti strenuam vel expeditam manum commodat.

OPINOSISSIMUS

apud Ciceronem Lib. 4. cap. 47. Acad. Quaest. Nizolius et alii legunt: secundum alios aucem legendum ibi est opiniosissimus.

Posterius habendum pro germano: non tantum quia Positivum opiniosus habet Tertullianus Lib. 4. adv. Marcion. c. 35: sed etiam quia, sicut a fuspicio dicitur suspiciosus, non suspicosus; sic ab opinio non aliud, quam opiniosus esse potest. Gaclen. Observat. pag. 20. Voss. de Vit. 54.

* Per Ciceronis autem opiniosiffimus intelligendum esse id quod Galli per opiniâtve exprimunt, docet Henv. Stephanus Expostul. 34. et Reiherus in Thes.

OPPONERE absolute

pro opponere alicui aliquid; opponere alicui argumentum; sententiam suam vel rationem dicere contra aliquem; et

OPPONENS pro sententiae nustrae oppugnatore

secus sentiente, qui exercitii gratiâ in publico Academiae consessu, quae nobis adversari videantur, cum quadam ingenii sui commendatione et in speciem expromit, non satis belle.

* Opponere de disputationibus quidem dicitur, sed fere non nisi cum adiunctione quadam casûs vel expressi vel subaudiendi ex praecedentibus. Cic. 2. Philipp. c. 4.: Sed quid oppones tandem, si negem, me umquam estas litteras ad te misisse? id. de Fin. L. 2. c. 13. Non tam ut prcharet, pretulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret.

ORALIS Adiectivum nove confictum v. g. collocutio oralis

Eine mundliche Unterredung; Pro quo Latine dixeris, collocutio, quae coram instituitur;


page 640

collocutio, quâ praesentes cum aliquo agimus: cui opponitur collocutio, quae sit per litteras.

Hinc formatum Adverbium

ORALITER

quod propterea in eumdem censum venit: Latini pro eo, coram s. verbo, mundlich; cui opponitur seripturâ, schriftlich.

ORARE a)plw=s2

pro orare Deum; supplicare Deo; vocare Deum in vota; curatis et religiosis precibus Deum compellare, Beten, Latium ignorat: sed est tamen notionis Ecclesiasticae.

* Hinc poluqru/llhton istud: Ora et labera, Bet und Arbeite, Magis Latine vertes auspicare laborem omnem a precationibus; labor omnis hoster piis et curatis precibus constet; labor omnis nostev curatis et religiosis precibus distinguatur.

Ita etiam oratio pro precibus ad Deum fusis, non nisi Ecclesiae vindicandum, Sic Theologum perficiunt haec tria: Orntio, meditatio, tentatio; ut Megalander noster Lutherus dicere solitus est.

Oratio autem Latinis significat quamcumque locutionem.

ORATORIUM

Substantive, i. e. locus sacer ad orandum, praesertim ubi adservarentur Sancli alicuius reliquiae, Ein Bethaus, apud scriptores Ecclesiasticos frequens, solique Ecclesiae vindicandum. Voss. de Vit. 546. Schmidii Lex. Eccles. 165. seq.

* Oratorius, Adiective sumptum, Redneriseh, v. g. ornamenta oratoria; et Adverbium inde formatum oratorie v. g. pulchre et oratorie dicere, Ciceronis: Oratoria autem, Die Rednerkunst, Ouintiliani est.

ORDINARIE

Adverbium hoc est, plerumque, fere, viâ et ratione ordinariâ, Gallice a Pordinair, veteres non habent; occurrit autem apudTertullianum de Resurrect. Carnis cap. 2. cui tamen idem est, quod ordinate seu ordinatim. Ordentlich, in gehoriger Ordnung.

† Frontini de coloniis testimonium, quod pro hoc Adverbio in subsidium vocatur, minus certum est; quia in libris Gotsi p. 114. et Keuchenii p. 334. ordinari est, quod Clar, Goesins censet ordine legendum esse. Cell. Antib. 280. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 154.

* Hinc, si v. g. Medici dicant: cor ordinarie in sinistrum latus inclinat; vel, vesica ordinorie unica est, ita ad veterum normam emenda: cor fere, vel ut Celsus L. 5. c. 28. loquitur, naturaliter l. secumdum communem naturde legem in sinistrum latus inelinat;


page 641, image: s0369

vesica fere unica est, l. secundum ordinariam naturae legem unica est.

Adiectivum ordinarius, notae optimae est.

ORDINATIO pro imitatione Sacerdotis

notionis Ecclesiasticae est.

* Ordinatio veteribus notat constitutionem Principis l. edictum, quodoumque super rebus ad remp. pertinentibus constituitur, Ein Manifest, ein Plancat, Einne Verordnung.

Latine dixeris: Infula sollemni ritu et coerimonia decoratus est; inter preces Ecclesiae publicas munus Sacerdotale ipsi collatum est, Er hat die Ordination erlangt, er hat die Ordines bekommen, er ist zum Prediger ordiniret.

ORETENUS pro memoriter et ad verbum v. g. oretenus recitare

Etwas von Wort zu Wort hersagen, merito suspectum est.

* ORETENUS pro CORAm

ait Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 86. muiti vulgo dicunt, barbare ac nove. Romanis emm oretenus notat usque ad os; ut si quem in aquam oretenus mersum dicas. Tacitus Annal. 1. .c 70: Modo pectore; modo oretenus exstantes.

Eidem Tacito etiam idem est, ac verbis, sine re v. g. Graecâ doctrind oretenus exercitus, Der in der Griechischen Weltweisheit nur erst ein Theoreticus, der viel daber za sehwatzen weiss, aber noch lange kein Practicus gevvorden. Call. C. P. 424.

ORGANUM etsi vocabulum generale sit

instrumenta Musica omnia denotans; praecipue tamen medio aevo increbuit mos, ut in Plurali usurpatum illud significet, quod vario calamorum, cannarum seu fistularum ordine constat, fullibusque inflatur, Germanice hodie dictum Eine Orgel.

† Nec tamen omnino nuperum esse inventum, ex eo constat, quod ab Augustino Ps. 56. Vitruvio L. 10. c. 1. et Istdoro L. 2. Orig. c. 20. iam describebatur, ab hodiernis non plane discrepans. Vitruvii verba in primis digna sunt, quae exscribantur, ut plane videas, nihil a nobis hoc in genere dici, quod veritati non ex asse respondeat. Genus, inquit, machinae spiritale est, quum spiritus expressionibus impulsus, et plagne vocesque o)rganikw=s2 exprimuntur. In oriente tamen primis temporibus eiusmodi organa notiora, quam in occidente. Adfinia his organis sunt systemata companaria, Germ. Die Glockensptele, ubi diversae magnitudinis campanae, nolae s. tintinnabula eâ arte disponuntur, ut suavissimos edant concentus, quibus homnies adficiuntur et exciantur.


page 642

* Hinc verba barbara, organare et organizare, Die Orgel ruhren, oder schlagen, auf der Orgel spielen; pro quibus magis Lat. dixeris, organa scienter movere; tangere organa scienter; artificiose movere organum pneumaticum; organis cenere. Voss. de Vit. 744.

Hinc etiam Nomina barbara Organista et Organarius, nihilo melius usurpantur: dic potius, organoedus: quod vocabulum effingitur ad imitationem Graeci citharoedus; quandoquidem veteres Graeci et Romani organa pneumatica ignorarunt: nam ut a cithara citharoedus; sic ab organo est organoedus.

Organarius autem bifariam usurpatur, tum pro eo, qui organa pulsat, tum pro eo, qui illa conficit.

Pro eo, qui organa pulsat, apud Lucretium est organicus; quod apud eumdem etiam Adiective usurpatur.

ORIFICHUM i. e. angustus aditus vel exitus

tamquam per os, Das Mundloch, die Oeffnung v. g. orisicium ani; orisicium ventriculi, si apud reliquos auctores reperiatur, nescio; in Macrobii Sturnalibus L. 7. c. 4. me invenisse memini. Apud Medicos igitur hodie inter ea artis vocabula referendum, quae non heri aut nudius tertius excusa, sed saltem sequiori aevo usitata fuerunt.

ORIGINALE Substantive

Das Original, barbarum: dixeris pro eo cum Cic. L. 2. de Divinat. c. 1. animale exemplum, vel primum exemplar, vel aliter pro argumento v. g. auctoritatem libri habeo; autographum libri habeo, Ich habe das Exemplar in Originali; litterae ipsius autographae hoc ostentane, Das Zeiget sein Brief in Originali an, das zeiget sein eigenhandiges Schreiben an.

* Adiectivum originalis occurrit apud Apuleium, Tertullianum, et Augustinum, qui postremus etiam Adverbium originaliter habet.

ORPHANUS

Ein Waise, Graecum nomen est, a veteribus Latinis non usurpatum: rectius, si argumentum et iudicium aurium tulerit, possis perifra/zein, qui caret patre praesiaioque paterno; qui utroque parente orbus vel orbatus est; qui, ut orbus, legitimi tutoris sidem implorat. Cell. Antib. 264.

ORTHODOXUS

Der eine unverfalschte Lauterkeit in der Christlichen Lehre liebet, vocabulum Graecum scriptorum Ecclesiasticorum v. g. Hieronymi, Isidori, cet. et Ecclesiae etiam quasi proprium est: Latine dixeris, doctrinae


page 643, image: s0370

purioris studiosus vel amans; doctrinae sacrae purioris adsertor et vindex; puriora divinarum litterarum dogmata sequens. Cell. C. P. 276.

OSCITANTIA

ae, Substantive, Das Gebnen, das Hohiahnen, sine idoneo auctore in usum receptum est: veterum est oscitatio.

* Martial. L. 2. Epigr. 6. longas trahere oscitationes, stauk hohiahnen, Gellius L. 4. c. 20. Oseitatione vinci, id est, invitum et praeter voluntatem escitare, Es nicht andern kannen, zum hobiahnen von der Natur gedrungen werden. Nec repugnat hoc nomen translatae signisicationi pro vitio incuriae l. supinae negligentiae; quâ notione est apud Statium Lib. 4. Silv. 9. Cell. Antib. 73. Reyh. Thes.

Verbum oscitare, quod et Deponentali formâ oscitari apud Plautum occurrit; et Adverbium oscitanter, optimae notae sunt.

P.

PACATE i. e. tranquille

sine maleficio, Ruhig, stille, Friedlich, suspectum est.

† Probant quidem ex Caes. L. 1. B. G. c. 7. qui habere dieitur, pacate per provinciam iter fucere; sed ibi non trprtizut; quemadmodum nec in toto hoc libro huc usque repertum est. Voss. de Vit. 815. Cell. Antib. 73.

* Comparativus vero pacatius reperitur in Petronio et Augustino. Andr. Berrich. Defect. Lexicorum 241. Kappius ad lensium 127. seq.

Adiectivum pacatus, sine controversia probum est.

PACIFICE i e. animo pacis et quietis valde studioso

Friedfertig, friedliebend, Cyprianus et Messalla Corvinus. Cell. Antib. 73. C. P. 151. Falster Supplem. L. L. 248. Kappius ad Iensium 128.

* Adiectivum pacisicus, bonae notae est.

PADVA

urbs Italiae in Venetis ad mare Adriaticum, antiquitate originis, Academid et Gymnasio, eruditissimis heminibus, liber alissimisque studiis hodieque adsluente, slorentissima, citra veterum auctoritatem per Italismum Latine ita effertur: veteres enim constanter habent non nisi Patavium; unde Adiectivum Patavinus. Voss. de Vit. 30. Phil. Cluveri Ital. Antiq. 102.

PAEDANTISMUS

Die Pedanterey, vocabulum Saec. proxime superiori XVII. cusum, et vitium notat quod litteratis valde familiare sit: quamlibet putem, si sensûs communis defectum


page 644

quemdam hoc ipso innuas, mentisque corruptae vanitatem, per omnes hominum ordines paedantismum aliquem grassari, et ne splendidissimum quidem vitae genus illo immune prorsus esse, si quidem ad lancem rectae rationis cuncta exigas.

† Vocabulum nec Graecum, nec Latinum est. Sunt tamen, qui a pai=s2, paido\s2, derivant, qusi animi labes sit iis propria, qui puerorum studia moderantur. Elegans de eo prostat Oratio Virici Huberi, quam Christianus Thomasius Germanice vertit. quae valde sobrie et moderate rem omnem pertractat: ne quid dicam de Iusti Christophori Boehmeri, Praeceptoris quon dam nostri in Academia Iulia, et Abbatis-deinceps Liberi et Imperialis Coenobii Loccumensis, Prolusione, quae helmstadt 1709. Prodiit, inter quattuor alias Prolusiones ultimo posita loco, et characteres eorum, qui hoc vitio laborant, tamquam in picta quadam tabella summatim repraesentat sistitque.

Latine dixeris, ineptiendi quaedam sub specie honesti vesania; ratio vivendi eommuni sensui parum accommodata; vel pro argumento, doctrina umbratica; Graeculae vanitatis nota; quam qui prae se tulerit, vocetur homo umbratilis; doctor umbraticus; homo, qui ita sese litteris abdidit, ut nibil possit ex his neque ad communem adferre fructum, neque in adspectum lucemque proferre, Cic. pro Arch. c. 6.

Cicero Lib. 2. de Oratore § 17. eiusmodi hominem etiam vocat ineptum; licet non dissimulet, hoe vocabuli in sermonis Romani consuetudine perlate patere: et de ipso vitio ita loco laudato disserit: Qui aut tempus, quo quid postulet, non videt, aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum, quibuseum est, vel dignitatis, vel commodi rationem non babes, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus, aut multus est, is ineptus dicitur. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim buius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt. Ut enim quaeras omnia; quomodo Graeci ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, baud scio, an ulla sit maior, quam ut illi solent quocumque in loco, quoscumque inter bomines visum est, de rebus difficillimis, aut non necessariis argutissime disputare.

PAGANI pro idololatris

Die Heyden, Ecclesiasticae notionis est, et seriptoribus Ecclesiasticis satis frequens.


page 645, image: s0371

* Pagani notione Latinâ erant, qui non fuerunt milites, apud Plinium, Vegetium, Suetonium, Tacitum; atque ita militibus contradistinguuntur. Hinc deorum cultores, quod, Christo non militent, forsan pagani dicti scriptoribus Ecclesiasticis: aut potius a pagis, quod templis urbium a Constantino clausis, in pagis idola sua coluerunt. Titii Manud. 135.

Nec tamen pagani vox Ecclesiasticam hanc notionem recens, aut nostrâ demum aetate suscepit; sed iam tum suo tempore Hieronymus et Orosius ita usurparunt.

Eâdem notione Ecclesiasticis scriptoribus etiam usurpantur gentiles atque ethnici; de quo utroque supra suis locis: pro quo tamen alii malunt paganos dicere; id quod longe praeferunt: Ac sane concedo quidem, elegantius vocem paganus adhiberi; nec tamen eripi potest alterum gentilis, aut cognatum ethnicus, propter inveteratum usum: utrumque enim in Ecclesia pari modo antiquum est. Cell. Antib. 163. C. P. 276.

PANIFEX

in veteri Onomastico; et PANIFICUS, Ein Becker, apud veterem Interpretem Vulgatum 1 Sam. 8, V. 13; utrumque etiam Calepinus, et Caelius Secundus Curio in Thesauro suo L. L. agnoscit;: ceteroquin nullâ scriptoris cuiusquam auctoritate munitur: Latini pro eo dicunt pistor; Graeci a)rtopoio/s2. Voss. de Vit. 549. Borrich. Cogit. 32.

* Panisicium, Das Backwerk, allerley Art Brots, occurrit apud Varronem et Suetonium.

PARENTARE

a(plw=s2 pro sermone funebri parentare piis alicuius manibus, Parentiren, Eine Parentation halten, minus Latine.

* Parentare enim in genere est iusta alicui solvere, Ein Leichenbegangnist halten; item, caedem suorum ulcisci v. g. Livius L. 24. c. 21. parentandum Regi sanguine coniuratorum esse. Sic, manibus alicuius parentare, sumitur apud Florum L. 2. c. 6. n. 8. et Iustinum L. 13. c. 3. extr. Numquam, quod constat, hac speciali, quae nobis suspecta propterea est, notione usurpatur.

Atque ita similiter minus commode increbuit

PARENTATPO

pro laudatione funebri, sermone seu oratione parentali, Eine Parentation, Eine Lob- und Standrede bey einer Leichenbegangniss.

* Parentatio quidem Tertullianus de Spectaculis cap. 12. habet; sed est apud illum non nisi parentanai actus i. e. sollemnis funeris efferendi caerimonia.


page 646

PARENTES

pro cognatis, dixerunt Latinitate cadente v.g. Iulius Capitolinus, et alii.

* Sic parentela pro cognatione, sive genere et familiâ ab eodem parente, idem dixit Capitolinus in Gordianis. Cell. C. P. 249.

Parentes apud veteres non nisi genitores sunt.

PARIFORMITER

Gleicherweise, suspectum: Lat. aeque; itidem; pariter; similiter; pari modo; eodem modo.

† Analogia quidem occurrit in multiformiter, quod Plinii est, et Gellii; sed sola Analogia nihil probat. Voss. de Vit. 815.

PRLAMENTUM

in eloquentia covili tolerandum, ne obscurus fias; interim tamen barbarum est: Latine dixeris pro argumento, Ordines Regni Anglicani; Curia suprema Senatûs Regni Anglicani; Superior vel Inferior Regni Anglicani Curia, Das Ober- oder Unterparlament von Engelland; Patres Superioris et Inferioris Regni Anglicani Curiae, Ober- und Unter-Parlaments-Herren; Tabulae publicae Supremae Curiae in Anglia, Parlaments-Acte in Engelland; Aedes publicae, ubi comitia regni celebrantur, Das Parlamenthaus.

Ioannes Miltenus in litteris, nomine Senatus Anglicani, Cromwellii Richardique ad diversos in Europa Principes et res publicas a se exaratis, et ab Io. Georg. Pritio Lips. et Francofurti 1690. in Germania primum editis et recusis, in fronte cuiusvis epistolae constantissime Parlamenti vocabulum retinet; in ipso autem contextu Latinis et elegantibus verbis fere id exprimit, et sic recte id quidem ac prudenter!

PAROCHUS

pro Sacerdote, Ein Pfarrer, Ecclesiasticae notionis est.

* Veteribus parochi erant dicti a)po\ tou= pare/xein h. e. praebere, quia peregrinis et hospitibus necessarium victum praebebant i. e. ligna salemque, ut Horatius ait L. 1. Sat. 5. Hinc a)nalo/gws2 dicti non nullis ita videntur Sacerdotes nostri, quod virtutem illam, filoceni/an nimirum, antiquissimi temporis ratione ita postulante ab illis Paullus requirat; vel, quod aliis videtur, panem Domini praebeant Ecclesiae. Voss. de Vit. 46. Goclen. Obs. 352.

Atque hinc etiam formatum

PAROCHIA

Eine Gemeine, Ein Kirchspiel, eine Pfarre: licet sint, qui corruptum existiment ex paroecia; quum in Graeco sit paroiki/a; quod exstet et Canone 14 et 24. eorum, qui Apostolici


page 647, image: s0372

dicuntur; saepiusque in Eusebii Historia Ecclesiastica, atque apud alios occurrat.

* Est autem paroiki/a s. paroecia quasi sacra vicinia, sive conventus eorum, qui sunt unius aedis sacrae consortes. Voss. de Vit. 46 et 553.

PARTIALIS

barbarum: Lat. qui partium studio abripitur; qui partium studio ducitur, affectûsque ita unis mancipat partibus, ut nihil pensi habeat, quid rectum sit, dum eos hôc iuvet, quibus studet. Quales ab hoc effectu etiam cupidi dicuntur: ac contrarii iis homine moderati, qui et aequi esse solent. Voss. de Vit. 70. Borrich. Cogit. 33. Cell. Antib. 74.

* Adiectivum etiam est Philosophorum recentiorum, qui habent causam partialem s. Consansam quam opponunt Causae totali. Cicero in Partition. n. 40. barbaras has nomenclaturas it aeffert: Conficiens causa, alia est absoluta et perfecta per se; alia aliquid adinuans, et efficiendi socia quaedam. Graece Concausa dicitur s1unai/teon.

Eodem etiam censu habendum Adiect. Impartialis v. g. Quaestionem aliquam iuridicam nuttere ad impartiales, Die Acten ausvverts verschicken. Pro quo Lat. dixeris, emnem causam exterorum luris consultorum sententiae subicere; Causam iis divimendam tradere, qui extra iudicii ordinarii locum degunt, eoque propter ab omni partium studio alieni esse creduntur.

PARTICULARIS

Apuleius de Syllog. cat. usus est frequentissime; unde apud Dialecticos increbuit, quorum est propo sitio particularis ac signum particulare, ut quod universali opponitur.

Barbare etiam ponitur pro peculiari, praecipuo, singulari, quum v. g. dicunt particulari honore ornatus est. Borrich. in Voss. 187. Cell. Antib. 74.

* Adverbium autem particulariter, non modo in Apuleio, sed etiam apud Iulium Firmicum et Augustinum occurrit: veteres pro eo, per singula eundo; per partes eundo; figillntim; separatim; singulariter; specialiter. Borrich. in Voss. 188.

PARUMPER

PAULLISPER et TANTISPER imperiti accipiunt pro paullulum, paulum et parum; sed falso: sunt enim Adverbia temporis, et significant idem, quod parvo tempore, et tamdiu. Paullisper gaudere potest; qui tamen non paullulum vel parum, sed multum gaudeat.

* Paullulum remissionis est, et significat aliquantulum, et opponitur tw= multum v. g. pauliulum nummorum, temporis, otii:


page 648

Paullisper autem significat temporis modum, id est, brevitatem v. g. suscipe panllisper meas partes, id est, ad breve tempus, Stelle dich einmal auf eine kleine Zeit an meinen Platz. Valla L. 2. c. 48.

† Interdum tamen paullum, paullulum, parum, sumitur pro parumper et paullisper; sed minus recte: ipsi enim veteres subinde contra linguae suae a)kribeian agunt. Comicis propter metrum heic aliquid plus condonandum.

PASQUILLUS

Ein Pasquill, vocabulum origine suâ Italicum: Latine dixeris, libellus famosus, Sueton.; carmen famosum; libelli et carmina ad infamiam cuiuspiam suppresso seu tecto auctoris nomine edita; libelli in alicuius opprobrium in orchestra positi; probrosa adversus Principem carmina factitata; charta carens indice, versuum plena Satyricorum mordacium; epigrammata, in alicuius infamiam furtim evulgata, et passim suspensa.

* Quae earmina quum Iambis fere constarent, factum inde est, ut iambographus notet apud non nullos huiusmodi infamium schedularum concinnatorem, Einen Pasquillanten.

PASSIBILIS

Leidenhaft, empfindlich, Arnobius et Tertullianus adv. Praxean cap. 29: Cicero pro eo dicit, patibilis.

* Hinc Substantivum passibilitas Die Leidenschaft; quod apud eumdem Arnobium occurrit: pro quo magis Latine dixeris, patiendi ratio ac modus, vel natura perpessioni subiecta; utrâque enim hâc notione passibilitas sumitur. Borrich. in Voss. 189.

Adverbium passibiliter i. e. eo modo, ut dolove adficiaris, Auf eine empfindliche Weist, habet Tertullianus. Fab.

PASSIVITAS

vocabulum vehementer insolens. Sumitur autem pro frequentia vel tali aliquo actu, qui passim obtinet: ut passivitas luxuriae, apud Tertullianum in Apologetico, quia passim obtinet. Qui et de Pallio eâ voce utitur, atque alibi. Sic passivitas libidinis id est, vagi ac meretricii amores, apud Salvianum Lib. 7. de gubernatione. Voss. de Vit. 556.

PASSIVUS

1) Est a patiendo: et sic Grammaticorum est vocabulum; quamlibet hac significatione usus etiam sit Arnobius. 2) Idem est, ac vagus, vulgaris, promiscuus: et sie non a patiendo est, sed a passim; nam crebro ita usi eâ voce sunt scriptores Ecclesiastici. Sic Tertullianus passivos discipulos dixit, quales vulgo,


page 649, image: s0373

ac passim invenias. Hieronymus enarrans hoc Oseae: Super capita montium sacrificabant; opponit passivam religionem austeritati religionis verae. Est et Aldbelmi de Virginitate cap. 1: Passivus lascivusque oculorum obtutus h. e. vagus, ac passim curiose omnia lustrans; ut solent libidinosi formarum aucupes, vel puellae salaciores, quae viros ubique oculis suis venantur.

Videtur autem Iulius Firmicus etiam passivam Venerem dicere pro illa, quae est pathicorum; nisi multivagam seu promiscuam malis interpretari. Voss. de Vit. 556. Borrich. Cogit. 190.

PATIENS

pro aegroto seu eo, qui in morbum implicitus est, veteribus Latinis inusitatum; loqui autem non nulli ita coeperunt Saec. VI: unde nostratibus usu venit, ut aegrotum nuncupent Einen Patienten.

* Patiens Praesens Participii est, et sat bene notat eum, qui aliquid patitur.

PATRIOTA

pro Graeco patriw/ths2 et s1umtatriw/ths2 non damnamus, ut barbarum; sed origine Graecum esse adfirmamus, ignotum Latinis; qui pro eo dicunt popularis vel conterraneus.

Barbarum autem, nisi me omnia fallunt, est eâ notione, quâ significat eum, cui curae cordique est salus rei publicae; qui de rep. bene sentit; qui honarum in rep. partium est; qui pro bono publico stat; qui patriam cognationi praefert, et quidquid publice salutare non est, privatim alienum existimat; qui orbis divitias prae caritate patriae accipere nolit; qui pro patria non dubitat mortem oppetere, si ei sit profuturus; qui mortem pro patria contemnit; cui dulce et decorum est, pro patria mori cet. Voss. de Vit. 558. Conf. supra Compatriota.

PAVEFACIO

suspectum: Latine dixeris, pavorem adfero, incutio, iniucio. Voss. de Vit. 747.

* Participium autem Passivum pavefactus, occurrit apud Ovidium et Silium. Participia autem quaedam ab optimis auctoribus frequentantur, quorum tamen Verba non sunt in usu. Conf. infra Sect. 2. Voc. Inanimatus it. Potionatus.

PECCAMEN

inis, Prudentius habet; at veteres id nesciunt: hi enim agnoscunt non nisi peccatum. Voss. de Vit. 560. Cell. C. P. 151. et 278.

Formatum autem hinc, ni fallor, est, Adiectivum


page 650

PECCAMINOSUS

Sundlich, quod hodie multi usurpant, quasi optimae notae foret: dixeris pro eo, vitio. rum illuvie et peccatorum sordibus squalidus; flagitiorum coeno immersus. Cell. C. P. 151. Gunth. Lat. Rest. 433.

PECCATILLUM

barbarum: dic, peccatum levius, delictum excusabile, paru/rama.

PECCATOR

Ein Sunder, veteres Romani ignorant, et usûs tantum videtur esse Ecclesiastici; quemadmodum et peccatrix, Eine Sunderin.

* Peccator tamen Lactantio, quem laudavit Cellarius C. P. 377, antiquior Tertullianus habet, auctore Andrea Borrichio Defectu Lexicor. 252.

Peccatrix apud eumdem Lactantium, itemque Tertullianum et Prudentium occurrit.

† Pro utroque eam adhibe periphrasin, quae argumento et notionis emphali conveniat, sicubi Latinitatem hanc Ecclesiasticam retinere, minus tibi commodum respectu loci, personarum ac temporis videatur.

Quandoquidem etiam peccare aliquando more Graecorum et Hebraeorum stricte ac determinate sumitur, et cortari significat, quemadmodum Tibullus usus est Lib. 1. Eleg. 7. v. 16. et Cornelius Severus Aetnâ v. 86. et Horatius Lib. 1. Sat. 2. v. 63. et Martialis Lib. 1. Epigr. 35. et Lactantius L. 5. cap. 19; factum hinc esse existimandum, ut mulier peccatrix in Evangelio Lucae cap. 7. pro meretrice usurpetur; ad quem locum vide Casauboni notas: Conf. etiam Grotius ad h. l.

PECUS

pecoris, Neutrum sat belle se habet: at PECUS, pecudis Femininum, in Nominativo non nisi Caesaris in Auguralibus est, quem locum Priscianus citat.

Vossius ergo de Analogia 126. 127. et 238. Femininum pecus mavult esse Tetraptoton, carens Nominativo et Vocativo, puta in Singulari: nam in Plurali Nominativus satis frequens est v. g. apud Cic. Lib. 2. Offic. c. 3: Expertes rationis sunt equi, boves, reliquaeque pecudes. It. apud Virgil. Lib. 1. Georg. v. 78.: Pecudesque locutae infandum. Item Lib. 3. Georg. v. 368: Intereunt pecudes: stant circumfusa pruinis Corpora magna boum. It. Ecl. 2. v. 8:

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant.

PEDESTRIS

oratio pro oratione metrica suspectum. Quod quidem scimus apud veteres, pedestris oratio nihil


page 651, image: s0374

aliud est, nisi oratio prosa et quidem numerosior. Quintil. Lib. 10. c. 1. de Platone eiusque stilo scribit, quod multum supra profam orationem, et quam pedestrem Graeci vocent, surgat.

PENITIUS

Comparativus adverbii est nove confictus, et eruditis hodie valde frequens: veteres pro eo habent penitus, curatius.

† Formatus tamen a)nalo/gws2 est a penite, antiquo Adverbio, posito pro penitus, Ganzlich, apud Catullum de Nuptiis Mallii v. 178. ut quidem eum locum ex antiquis codicibus restituit Scaliger. Superlativus saltem penitissime occurrit apud Sidonium 4. Epist. 9.

* Penitus, a, um, Adiective, Platus; et Superlativum penitissimus v. g. penitissimum pectus i. e. intimum pectus, et penitissimi Scythae i. e. remotissimi, idem Plautus, itemque Gellius et Macrobius habent.

PENSIONARIUS

ut ut barbarum, toleretur tamen in vita negotiali et civili eloquentia. Latine quidam dicunt Scribam rei publicae publicum; quamquam hoc non satis vim ac potestatem nominis huius exprimere videtur. Quid? si igitur, ut aliquem Romani dicunt a manu, a pedibus, a poculis alicuius; ita eum voces Rei publicae a pensionibus? Sane nomen ei datum a pensione; quâ significatur merces, quae quotannis pro opera penditur ac solvitur. Voss. de Vit. 562.

Sunt, qui Pensionarium apud Batavos, nuncupari malint Procuratorem Rei publicae in Hollandia et Frisia Occidentali.

PENTIREMIS

Ein funfrudericht Schiff, vocabulum hybridum et barbarum, et perperam Hirtio adscriptum. Graece penth/rhn vocant; quod Hirtius de B. Alex. cap. 47. civitate Latina donavit, penterem dicens. Cicero et Livius quinqueremem dicunt; quo idem Hirtius pariter utitur B. Afric. cap. 63.

* Ita etiam Latinis in usu sunt biremis, triremis, quadriremis, undeciremis.

PERCEPTIBILIS et IMPERCEPTIBILIS

saepe in Anatomicis, Physicis, et Mathematicis usurpantur; sed nullo ideoneo auctore: dicas pro eo, extra Philosophorum scholas constitutus, quod sensu accipitur; quod sensu percipitur; quod sentitur; quod sub oculos cadit; quod in sensus externos incurrit; it. quod sub sensus non cadit omnem oculorum aciem fugiens.


page 652

* Perceptio autem, etiam hâc ipsâ notione, scil. pro actu cognoscendi sumptum, probatae Latinitatis est. v. g. Cicero Acad. L. 1. c. 12: Turpe est cognitioni et perceptioni adsertionem approbationemque praecurrere, Es steht ubel, einer Sache beyfallen, ehe man dieselbe recht erkannt und begriffen. Ceteroquin pro actu capiendi sumptum v. g. Perceptio frugum, Die Einnahme, satis notum videtur esse omnibus.

Perceptum, Ein klarer Satz, den man begreift, habet Cicero de Fato cap. 6: Percepta, inquiens, apoello, quae dicuntur Graece qewrh/mata

Perceptor i. e. qui aliquid percipit v. g. amator perceptorque sapientiae tuae, occurrit apud Augustinum.

Imperceptior i. e. non satis perceptus, Gellius habet l. 14. c. 1.

PERCUSSURA

Der Schlag, die Zerschmetterung, Apuleius de Herb. cap. 31. Vegetius L. 2. c. 20, et Interpres Vulgatus Lev. c. 12. v. 54: magis Latinum percussio; non cussio, ut Olaus Borrichius Cogit. p. 33. refert: nam, praeter Glossas nullum idoneum scriptorem novimus, qui hoc cussionis vocabulo usus sit. Voss. de Vit. 563. Andr. Borrich. Defect. Lexic. 255.

* Percussor i. e. homicida conductus, Ein Todeschlager, Bandite, Cicero et Suetonius: percussibilis, Durchdringend, v. g. odores percussibiles. Cael. Aurel. Tard. 4. c. 8; percussionalis i. e. quod percutitur, Das geschlagen vvird, v. g. instrumentum Musicorum percussionale, i. e. quod percussum reddit cum suavitate tinnitum, Ein Hackebrett, Cassiodorus.

PEREMTORIUS

i. e. quo quis perimitur, v. g. venenum peremptorium, Todtlich Gift, Apuleius Lib. 10. p. 243. Inde ad forum transfertur, ut peremptoriae exceptiones Lege 1. et 3. p. de Exceptionibus: et peremptorium edictum dicitur, quod perimat disceptationem inter litigatores, hoc est, ultra non patiatur adversarium tergiversari. Cicero pro eo: Fecissem, inquit, ut ei statim tertius, scil. dies, a Praetore diceretur, Dass er alsbald von dem Richter peremptorie citiret wurde.

PERGAMENUM

Pergamen, perperam: dic, pergamenae; subaudi, chartae s. membranae.

Etiam membrana l. in Plur. membranae a(plw=s2 positum id notat per Metonymiam. Membranae enim, quae chartarum vice essent, Pergami repertae sunt. Vid. Plin. Lib. 21. c. 11.


page 653, image: s0375

* Hinc Adiectiva membranaceus et membraneus apud Plinium et Ulpianum. v. g. codices membranacei s. membranei, qui opponuntur codicibus chartaceis l. codicibus, qui ex charta consistunt: Nam chartaceus haud bonae notae vocabulum est; prout iam supra suo dictum loco.

PERGERE

pro proficisci aliquo, iter ingredi, minus recte. Significat enim in re aliqua procedere, iter suum continuare, Fortfabren, fortgehen, die Reise fortsetzen.

* Ter. Hec. A. 3. Sc. 4. extr. Horsum pergunt, Sie kommen, und vvollen auf uns zu geben. Cic. Brut. Ep. 10: Pergere et pervenire aliquo, Die Reise fortsetzen, und endlich an Ort und Stelle kommen. Id. pro Planco c. 41: Viam aliquot dierum in Macedoniam perrexit, Er hat auf etliche Tage die Reise vveiter fortgesetzet bis in Macedonien herein.

Proinde vulgare istud: Pater meus perrexit Antvverpiam pro profectus est, eliminandum e Latii finibus: notat enim hoc aliud quid; idem nempe, quod pater meus iter suum Antvverpiam usque continuavit.

PERLATOR

Ein veberbringer, v. g. perlator litterarum, Symmachus, Ammianus, et Augustinus; antiquioribus inusitatum, quantum quidem constat. Veteres pro eo habent, tabellarius; is, cui litteras ad aliquem damus; is, quem mittimus cum epistola. Cell. C. P. 225.

PERNICIALITER

Verderblich, suspectum: Cicero et alii pro eo habent, perniciose.

* Adiectivum autem pernicialis apud Livium et Plinium occurrit. Voss. de Vit. 815. Borrich. Cogit. 33.

PERPENDICULARITER

Adverbium minus Latinum: dic cum veteribus, ad perpendiculum v. g. ad perpendiculum columnam dirigere, Iul. Caes. L. 4. B. G. c. 17; ad perpendiculum esse, Nach der Schnur gerichtet seyn, Cic.; ad perpendiculum fieri, Plin.; ad libellam; ad lineam; v. g. fertur suo deorsum pondere ad lineam, Cic. 1. Fin.; ad pares angulos. Confer infra Philsophica.

Adiectivum perpendicularis similiter in suspectis est.

* In Mathematicorum tamen scholis utrumque, ceu vocabulum artis, tolerandum est. Voss. de Vit. 816. Borrich. Cogit. 33. Cell. Antib. 74.

Perpendiculator i. e. qui perpendiculo utitur, ut faber materiarius, caementarius, Ein Zimmermann, ein Maurer, exstat in Epitome Victoris in Hadriano; et perpendiculatus i. e.


page 654

ad perpendiculum factur, apud Marcianum Capellam. Fab.

PERSECUTIO

Ecclesiasticâ ntione significat diras et funestas clades, quas Principes a veri Dei cultu alieni, et tyranni impii Christianis attulerunt; quarum praecipue decem ante Constantinum M. numerantur.

* Apud Ciceronem aliosque veteres, iuris et fori verbum est: quo Ulpianus in primis extraordinarias iuris actiones putat contineri, ut fidei commissorum, et aliorum, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem. Cell. C. P. 278.

Sed

PERSECUTOR

vocabulum esse videtur mere Ecclesiasticum, eum notans, qui diras clades adfert christianis; qui acerbissime vexat Christianos; hostis Christianorum nimis severus, truculentus, crudelis, immanis, importunissimus. Cell. C. P. 278.

Latinitati adsuetis auribus Insectator melius sonat, quam Persecutor; et Insectatio melius, quam Persecutio.

* Persecutrix tamen citra notionem Ecclesiasticam, scil. pro ea, quae hostili animo aliquem persequitur, usurpat Augustinus de consensu Evangelistarum L. 1. c. 25.

PERSONALITER

pro coram, per se, non per alium, Personlich, in eigener Person, Adverbium barbarum est.

* Significatu Grammatico usurpavit Gellius L. 15. c. 13: Borrich. in Voss. 191: et opponitur tw=| Impersonaliter.

Aliter usuprat Arnobius L. 3. p. 124: nempe eâ notione, qua idem sit, ac quod ad eorum personas attinet. Nisi forte dicetis, ait, etiamsi personaliter ignoramus, qui sint Lares, qui sint Novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensione ipsâ vindicante auctorum, et in numeris caelitum formam sui generis obtinere, Germanice, Ob vvir vuchl eigentlich nicht vvissen, vvas es mit ihren Personen fur eine Bevvandniss hat, Ob vvir vvohl von diesen Gottern eine vollkommene Erkanntniss nicht haben.

Personalis Adiectivum i. e. ad personam pertinens v. g. beneficium personale, ICtorum est, et inter eos ipsius Vipiani Leg. 63. p. §. 1. pro Socio.

PERSPIRATIO et PERSPIRABILIS

vocabula Medicorum sunt, veteribus tamen ignota.

* Perspiratio etiam Medicis idem subinde significat, quod transspiratio; quod tamen vocabulum posterius similiter usurpatur sine antiquitatis suffragio: quemadmodum etiam ipsum Verbum transspirare.


page 655, image: s0376

Perspirare autem habet Plinius Lib. 2. c. 45. si quidem salva scriptura est.

Pro perspirabilis, Latine dixeris penetrabilis v. g. vis spiritus vasculo contenti penetrabilis.

Pro perspiratione et transspiratione periphrasin adhibeas v. g. spiritus subtilitate sua minutissimos exitus quaerens et inveniens.

PERTIMEO

non dixero; et rectum tamen pertimesco: uti nec perhoreo usurpem; rectum licet perhorresco: nec cumbo; licet rectum accumbo.

Venerunt quippe non nulla Simplicia et Primitiva adeo in desuetudinem, ut nec vola, nec vestigium amplius eorum, nisi in Compositis quibusdam aut Derivatis, occurrat.

PERTINENTIAE

arum, aevo medio dicebantur loca vicina, eidem domino parentia, Pertinenzstucke, quae tamquam eodem pertinebant.

Hodie etiam omnino ita nuncupant praedia vel reditus. Voss. de Vit. 563. Borrich. Cogit. 25. Conf. supra Adiacentias.

PERTINGERE

pro pertinere, Zielen, abzielen, abzwecken, gereichen, perperam.

* Ita v. g. Cic. pro Domo cap. 44: Quorsum haec cratio pertinet? non Quorsum haec oratio pertingit? It. Haec eo pertinet oratio, ut: non, eo pertingit oratio. Nepos Attic. cap. 21: Nihil reliqui feci, quod ad sanandum me pertineret: non, ad sanandum me pertingeret.

Pertingere notat usque ad aliquem se extendere. Plin. L. 11. c. 27: Veneam ab oculis pertingere ad cerebrum, peritissimi auctores tiadunt.

PERVERSOR

i. e. qui aliquid pervertit, Ein Verkehrer, barbarum. Latini habent eversor; at non perversor. Borrich. Cogit. 273.

Perverto, Perversus, Perverse, Perversitas, bonae notae sunt. Perversio habet Tertullianus et Auctor ad Herennium.

PHANTASTICUS

scil. homo, Ein Schwarmer, suspectum: dic cum veteribus, fanaticus; homo fanaticus; it. qui ex iudicii imbecillitate, vel aliâ quadam animi intemperie abreptus, dictaturam sibi sumit in religionis negotio, caque subinde facit et loquitur, quae a ratione et revelatione plurimum abborrent; homo religionis praecipuum quemdam ardorem prae se ferens, cui tamen interim sinciput haud usque quaque sanum est; qui luxuriante


page 656

phantasiâ per ambitionem obtenta religionis abutitur.

* Phantasia, Die Einbildungskraft, exstat apud Senecam; et phantasma i. e. imaginatio rei falsae, Eine nichtige Einbildung, apud Augustinum, item apud Plinium L. 7. Ep. 27. princ. ubi tamen alii phasmata malunt legere.

PHILOSOPHASTER

Ein philosophischer Stumper, a)nalo/gws2 quidem fictum ad modum tou= surdaster et palliastrum; quâ terminatione Latini aliquid innuunt, quod imperfectione laborat, nec usquequaque consimmatum videatur: malim tamen cum veteribus pro eo dici, minutus Philosophus; Philosophus plebeius; Philosophus minorum gentium. Voss. de Vit. 564. Borrich. Cogit. 33. conferatur supra Deaster.

Simili enim imitatione praepostera factum fictumque a Castellione vocabulum hoc deastri; et superiori, ni fallor, demum aevo, Poetaster, Ein elender Dichter; quem cum Cicerone, poetam de plebe; cum Curtio, pessimorum carminum conditorem; cum Petronio, Poetam humillimi spiritus; cum aliis, Poetam ineptum et inconcinnum et cum Poetis versisicatorem, cui crasso vena liquore fluit, dixeris.

PHILOSOPHICA

vocabula suo tempore et in loco adhibita, tantum abest, ut reiciam, ut potius ineptos esse credam, qui intempestive heic sapiunt, et eleganti Latinitate suâ artium scientiarumque luci offundunt tenebras.

* Nimirum suae sunt. singulis disciplinis notiones et voces, quae Latinitatis studioso in Philosophicis et Theoologicis vel aliis sublimiorum scientiarum tractationibus non sunt repudiandae. Sunt enim artificum consuetudine firmatae. Non, inquit Iul. Scaliger, nos Philosophi versamur in foro aut in Romano comitio, sed in communi theatro sapientum sub oculis veritatis, cuius supellectilem atque apparatum non tam nitidum, quam opulentum esse decet. Conferatur heic Cicero L. i. Acad. Quaest. n. 25. it. Masenius Palaestra Orat. p. 139.

† Expediamus, age, rem omnem exemplis, ut eo incurrat magis in oculos.

Philosophi vel Latinitatis studiosissimi a consuetudine, quasi ab aestu, abripi se sinunt eo, ut res, quae secundum unam naturam dicuntur, vocent univocas potius, quam cum Cicerone res cognomines. Tanta vis est consuetudinis.

In Physica alterationem retinemus, pro qua recentiores Ciceroniani maluerunt


page 657, image: s0377

commutationem, quod non placet nec Scaligero, nec Goclenio, nec fortasse aliis eruditis. Commutationis enim vox generalior est, quam ut ad angustias a)lloiw/s1ews2 detorqueri debeat. Scaliger ait: Vox ALTERATIO si non Romano usu, at Analogiâ recepta Philosophorum civitate donata est.

Sunt qui pro alteratione, variationem dicant; quae vox tolerabilior est, quam commutatio.

In Theologia retineo baptismum; at interim sanctissimum lavacrum, quo utitur Scaliger, cum aliis lautioribus non repudio. Retineo etiam diabolum, daemonium, missam, Carainales, Mediatorem, fidem, Ecclesiam, simulacrum seu idolum: aliis quaedam eorum, quae in locum horum substituunt et supponunt, genium, furias, Veiovem, libum salutare seu sacrum piaculare, Sacrum Senatum, internuntium, persuasionem et confidentiam, rem publicam sacram, ut minus concinna aptave relinquens, quaedam, v. g. de astrum, sacrificium incruentum, Pontificis Rom. Purpurati, ut sim paullo liberalior, remittens.

Scintillare pro igniculos iacere, Physicis tritum et receptum usurpamus.

Praedicabile nobis in Logica est, quod alicui potest attribui, quod apium natumque est, ut dicatur de aliquo: Oratoribus praedicabile est, praedicandum, gloriandum, prae se ferendum, quae alicubi Cicero coniungit. Praedicuri Logicis est dici; Oratoribus landari.

In Logica Propositionem maiorem, ut pervulgatum, malo, quam praesumptionem, quâ voce, ex Graeca prolh/yei novata, semel usus pro illa est Cicero, modo lectio sit germana.

Circuius seu circularis probatio, Logico est prubatio in orbem facta, seu probatio mutua.

Per accidens dicit Dialecticus, pro eo, quod Perionius nitide dicit vi aliend; cui opponitur suapte vi i. e. per se: dicit item Dlaiecticus homonymias pro verborum ancipitibus et multiplicibus potestatibus, ut loquitur Cicero.

Speciem, quod Ciceronianis u(po/s1klhron, id est, subdurum videtur, pro forma dicit civitas Logica.

Perpendiculariter pro ad perpendiculum seu libellam, Geometricum est.

Porro fere proprium es tartificum seu eorum, qui artes describunt accuratius, ut disciplinae causâ aliquid novent. Id maxime convenit eis, in distributionibus, toto et partibus, generibus aut speciebus constituendis, aut aliâs, quum quid difficiles habet explicatûs. Doctrinae gratiâ, quum generale vel speciale nomen satis aptum accommodatumque proposito inveniri nequit, aliquod usitatum ad vim potestatemque latiorem extendere, vel angustioris et pressioris significationis vinculo adstringere licet:


page 658

quod quidem adeo verum est, ut ad Analogiam aliorum aliquando nova facere et inducere fas sit, licet vel cum barbarie aliqua coniuncta esse videantur. Hinc ius illud et e)cous1i/a doctorum in o)nomatopoii+/a|.

Argumentum in Logica pro eo, quod non tantum ad disputandum aut refutandum, sed etiam ad declarandum, explicondum, illustrandum, amplificandum pertimet, a. P. Ramo commodioris doctrinae gratiâ novatum est. Sic etiam finitum ipsi dicitur pro effecto finis.

In Arithmetica, melioris doctrinae gratiâ, notatio latius accipitur, quam vulgo solet, nimirum, ut rationem etiam efferendi quemlibet propositum numerum complectatur.

Ad hanc licentiam, seu potius libertatem sapientum doctorum tibi persuadendam, appono huc illud scaligeri Exerc. 297: Sufficientia rerum, sufficientia sensuum dicunt recentiores Philosophi. Quin feliciorem (id est, commodiorem) hâc barba râ dictione non invenio; eam certum est, donare civitate (Latinâ). Hâc enim auctor itate praeditum est iudicium Philosophorum, quos, nominibus fingendis et imponendis, iure communis sapientiae, aequum est, perpetuam gerere dictaturam.

Sed memineris heic etiam interdicti sapientiae: Noli amovere terminos, quos posuere patres. Neque enim adgrego me in numerum eorum, qui eruditos novatores, quantum libet acuti, subtilis et exercitati ingenii ceteroquin sint, in artiurn ac scientiarum notionibus ac terminis, quos vocamus, usitatis et vetustate contritis, probant, et adsectantur.

In Theologia sane haec commonitio valde necessaria est. Nam invenies quosdam, qui in sacris efferendis Latinae linguae lautitias ita sectantur, ut vetera omnia fastidiant: quo fit, ut a divinis sententiis longius deflectant. easque pervertant potius, quam convertant, vel saltem obscurent. Conf. infra Theologica vocabula.

Castellio rarius usurpat vocabulum angeli, pro eo adhibens genium. Sed rectius angelus retinetur, ut vox significantior, et quod genii vox apud Latinos valde ambigua est: variae enim eius sunt notiones. Confer, quae supra dicta sunt ad Vocab. Angeli. Quamvis nec detrectem eâdem etiam notione usurpare vocabulum genii, et colestem, infernum l. infernalem genium appellare, quem alii bonum et malum spiritum dicunt. Conf. infra Sect. 2. Ethnicismus in stile.

Haereseos vocem abhorrent quidam, quod apud veteres Latinos bonae rei significationem habeat. Sed etsi initio erat laudis, tamen consuetudine loquendi in vitio poni coepit, pro vitioso dogmate aut factione, quam aliquis contempto Ecclesiac Dei iudicio sibi sequendam delegerit. Itaque Theologi


page 659, image: s0378

nostri voce haereseos et haeretici recte ita in foro suo utuntur. Confer, quae notata supra sunt ad utrumque hoc vocabulum.

Procurare non tantum est alienam rem curare vel administrare, sed etiam suam. Itaque e)petke/yato kai\ e)po/ihs1e lu/trws1in, apud Lucam Evangelistam cap. 1. v. 68. Castellio vertit, procuravit liberationem. Sed haec versio e)/mfas1in Graecae locutionis quâ dicitur Deus populum suum invisisse et redemisse, non adsecuta videtur Goclenio.

Neque etiam heic satisfecit Humfredo, Castellio, homo liguarum peritissimus ei dictus ad l. c. p. 75. Duas, inquit Humfredus, Metaphoras invisere et redimere procurare liberationem convertit. Mihi redimendi verbum plus significare videtur, quam procurare, quum sit pretiosa Christi morte et sanguinecaptos- in libertatem adserere: ita invisendi quoque verbum, in quo incredibilis consolatio posita est, videtur emissum. At vir doctissimus aliis videtur non perspexisse penitus Castellionis mentem: nam verbum procuravit referre dicant ista duo verba e)pes1ue/yato kai\ e)poi/hs1e;; at lu/trws1in exprimere liberationem: e)pes1ke/ptesqai enim cum alio verbo iunctum non esse invisere, sed curare sive procurare l. dispicere. Excusasse ita, non absolvisse Castellionem mihi quidem videntur. Tametsi enim, quod tamen non dum mihi. persuasum est, e)pis1ke/ptesqai cum alio verbo iunctum non sit invisere; tamen stilus Biblicus et consolationis plenissima emphasis heic reclamat. Interim ipse Casstellio versionem huius loci uberius contra Bezam vindicavit in sua defensione p. 46-48. ed. 1. in 8.

Collegii vox non satis declarat naturam synagogae; quâ voce Castellio in prioribus editionibus N. T. sui usus est, at in subsequentibus editionibus, pro ea collegium substituit. Collegium enim non a colligendo, sed a lege dictum: synagoga autem para\ to\ s1una/gein, a colligendo seu congregando deducitur. Bunemanni Index Lat. p. 213.

*mes1i/ths2 usurpatum de Christo, nostro servatore et deprecatore, quâ notione Germanice recte dicitur Der Mittler, a Tertulliano et Castellione, sequester conversum est. Sed hoc nomine Graecum non declaratur satis: quia nomine meei/ths2 non tantum officium Christi, sed etiam utraque natura significatur: etsi Gal. 3. pro meti/ths2 de Mose internuntius dici possit. Interim Castellionem vocem mediator non plane abhorruisse, cognoscas ex 1 Ioh. 2: vindicavit etiam eumdem Clariss. Wolle in eo, quod posuerit sequestrum pro mediatore.

*lo/gos1 s1a/rc e)ge/neto, caro factus est, Castellio in 1. ed. Ioh. 1. v. 14. verterat corporatus est; quod tamen, teste Bunemanno l. c. p. 49. in posterioribus editionibus emendavit, proque eo caro factus est, reposuit.


page 660

Vocabulum enim caro est e)mfatiuw/taton, et plus heic significat meliusque declarat exinanitionem illam, cuius meminit Apostolus Philipp. 2. quam corpus: significatur enim illo homo mortalis et abiectus. Adde, quod versio, sermo fuit corporatus, facile aditum patefacere potest falsae eorum opinioni, qui Christum putant corpus caeleste seu aetherium in virginis uterum intulisse, sicut iudicat praeclarus quidam Theologus, cuius adscribere huc placet iudicia de eo, quod nunc agitur.

Iniquum, inquit, profecto esset, Theologis non licere, quod artium magistris, ut, quae longo usu et optimâ fide possederunt, tamquam sua retineant: ac tenendum est, ne vocabulis sollemnibus protritisque omissis, tandem etiam rerum possessione depellamur.

Item:

Arbitror, intolerandam esse audaciam, si quis ab illa nuda quidem et simplici, sed vere tamen divinâ et plenâ masculae maiestatis elocutione discedens, Propherici et Apostolici sermonis puritatem quasi fuco quodam orationis inficiat. Immo etiam eo usque me hac in re quodammodo superstitiosum haberi patiar, ut vel ipsas, si fieri posset, syllabas appendi et numerari velim, nedum ut sine necessaria ratione vocabula illa rebus Theologicis consecrata, et formulas quasdam Hebraeas, quibus nihil ullâ linguâ e)mfatikw/teron dici potest, innovari debere censesam. Tanti apud me est non modo res ipsa, sed etiam divina illa Spiritus Sancti elocutio.

Item:

Multos Hebraismos et in singulis verbis et in formulis loquendi libenter retinui: tum quia in quibusdam maxima sit Emphasis, quae nullo alio idiomate possit satis commode explicari; tum etiam, quoniam ipsi Apostoli Graece scribentes, et doctissimi quique eorum interpretes iis, tamquam gemmis quibusdam, scripta sua exornarint.

Interim tamen le/ceis2 doctissimorum virorum, qui disciplinas explicarunt et illustrarunt commentariis, asperiusculae, duriusculae, aut paullo obscuriores molliendae sunt his formulis, quae proqerapei/as2 instar esse queant: ut vulgo loquimur; ut loquuntur nostri Philosophi; ut cum Philosophis loquar; liceat mihi in argumento Philosophico cum Philosophis tantisper barbari/zein: ut loqui solemus; ut vocaut; quod vocant; ut Iocutione utar Mathematicorum; ut verbo utar Logicorum, cet.

Ita quando Scaliger verbis alietas et idemptitas utitur, addit: quibus verbis, in re tam arduâ aeque necessariis; uti mihi liceat pace Latinitatis. Idem: formaliter, ut loquuntur. Idem: calorem, quem vocant, radicalem i. e. naturalem.

Teretes aures abhorrent a Verbo coincide. Itaque sic Henr. Stephanus; Ut non


page 661, image: s0379

coincideret: utor nunc Latinorum Grammaticorum vocabulo, quo Graecum s1unempi/ptw imitantur.

Quin etiam interdum, si praesertim res ita ac perspicuitas sermonis in ipso verborum contextu ferat, eiusmodi dura et barbara cum melioribus et probatioribus sunt commutanda: aliquando etiam per periphrasin efferenda, ne forte a valde religiosis et delicatis auribus male audias.

Ita Latine dixeris vacuitas pro carentia; fortuitum pro casuali; in cogitationem non cadens pro incogitabili; in nostram intelligentiam cadens pro intelligibili, licet hoc notae haud deterrimae sit, occurrens nimirum apud Senecam et Macrobium.

Periphrasis melioris exempla haec sunt: Possessio hominum memoriâ antiquior pro possessione immemoriali; cogitatione aut intelligentid anticipare aliquid pro praesupponere; scire rem ex causa pro scire, propter quid est; scire rem ex effectu pro scire, quia est.

Interdum etiam Graecae voces pro barbaris aut minus Latinis adsumendae sunt, ut s1unai/tion pro concausa; a)s1ummetri/a pro impropertionalitate vel disproportionalitate; a)lo/gws2 pro irrationabiliter, quod tamen Tertullianus, Marcellinus et Hieronymus habet; e)nlo/gws2 pro rationabiliter, quod tamen apud Senecam, Hieronymum, Apuleium et alios Apuleii aequales occurrit. Adnihilari solent dicere Philosophi. Ego malim heic Graecum ou)denou=sqai, vel periphrasin ad nihilum et in nihilum recidere; quibus utitur etiam Scaliger: quamquam fas fuerit verbo adnihilare etiam uti sine proqerapei/a| i. e. praecastigatione, ut loquuntur; secus quam putat Goclenius: exstat enim apud Hieronymum.

Pro eo, quod Grammatici dicunt; heic aliquid per ellipsin subintelligendum est; Graece quidam malunt u(pakousti/on, vel cum argentea aetate, subaudiendum est.

Sed ad horrida, inepta, corrupta vocabula, offensio, fastidium et velut nausea habenda: ut sunt haecceitas, ecceitas pro differentia singulari i. e. individuum constituente, seu singularium tw=| ei)=nas2, seu singularum rerum essentia; it. quidditas, cuius eadem ratio est; physiognamus pro physiognomon; extrinseca et intrinseca causa pro exteriore et interiore. Femina est animal occasionatum dicunt Philosophi, qui barbare et loquuntur et sapiunt, pro: Animal est adfectae et interceptae perfectionis, pephrwme/non. Sic dicunt complexionatus pro eâ est corporis constitutione seu temperaturâ; collationatum pro exemplum recognitum; causatissime pro optimo iure, non sine causa gravi, gravissima de causa; organizatio pro organorum conformatio et expressio, ut Scaliger loquitur: in talibus enim usus est periphraseos; grosso modo pro


page 662

crasse seu pingui Minerva agere: qua pingues et obesi solent esse crassioris ingenii: paxumerw=s2, populariter, rudi modo agere.

Volo igitur Philosophos loqui, neque superstitiose, neque supine, neque ambitiose, neque inquinate i. e. nullâ habitâ curâ et ratione verborum.

Nolo esse eos sordidos, nec ad animi oblectationem lepores ac Veneres nimis studiose consectari. Hoc qui faciunt, res; illi vero rerum gratiam amittere solent. Etsi interim hoc maneat, ac fixum sit: In Philosophia res potius spectari, quam verba pendi.

Sunt haec ex Goclenii Observ. p. 70. seqq. desumpta; ubi tamen pro re nata et ad recentiorum observationes heic atque illic non nulla inseruimus atque adeo immutavimus.

Neque aegre ferent litterati homines, si colophonis loco heic addidero, quae Mechovius in Antiphila pag. 161. pronuntiat, huc sane apprime facientia. Ita autem ait:

† Quod Hermathene mea vocabula triplici ordine, et diverso quasi tempore proponenda esse tradit; non nego, et in ea sententia permaneo. Intelligo autem voces communes rerum; non illas, quae singulis artibus ac disciplinis sunt propriae; qualia sunt in Theologia; trinitas, incarnatio, resurrectio: in Dialecticis praedicamenta, praedicabilia cet. Illa mutare religio vetat; haec retinere necessitas iubet. Communia illa vocabula omnes oportet scire, qui Latinam linguam tenere cupiunt; propria maximam partem disciplinis suis sunt reservanda, et mature satis discuntur, ubi ad eas accesseris. Ita haecceitas, quidditas, alicubitas, immedietas, in disputando, et Prima Philosophia locum suum habent; si quis tamen pueris haec et adolescentibus ediscenda iniungat, merito dicam, non esse ei sanum sinciput. Multa sane inter ICtos, Medicos, aliosque artifices occurrunt, quae nemini nostrûm nota sunt. nec scire opus est. Praeclare Cicero: Utendum est docendi cansa verbo minus usitato: quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur, cogitans, in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, quum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur. Itaque et Dialectici et Physici verbis utuntur iis, quae ipsi graeciae nota non sunt. Geometrae vero, Musici, Grammatici etiam, more quodam loquuntur suo, Immo ipsae Rhetorum artes, quae totae sunt forenses atque populares, verbis tamen in dicendo, quasi privatis utuntur, ac suis. Atque ut omittam has artes elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis


page 663, image: s0380

incognitis, usitatis sibi. Quin etiam agricultura, qune abbarret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. Quo magis hoc Philosopho fuciendum est: ars est enim Philosophia vitae; de qua disserens arripere verba de foro non potest. Vid. Lib. 3. de finib. Ipse Orator noster Metaphysicis praeivit, dum voces huiusmodi finxit; ut Lib. 1. Ep. 7. Fam. Appietas, Lentulitas, cet. Si tamen unusquisque sibi licere putat, nova verba excogitare, quemadmodum non nulli hodie audent; cuncta antiquum chaos brevi tepetent. Conf. supra Voc. Interesse.

PHRASIN

Latine dicimus elocutionem. Quintilianus Lib. 8. c. 1: Phrasis est eloquentiae corpus et dicendi modus. Idem Lib. 10. cap. 1: Macer et Lucretius legendi quidem; sed non ut faciant phrasin. Ut mirum sit Aldum Manutium et Antonium Schorum, Phrases inscripsisse libros suos, quibus vocabulorum, et simplicium, et coniunctorum vim explicant atque elegantiam.

* Hinc pro Notate hanc phrasin, quomodo in ludis litterariis fere monent, rectius dicendum erat: Notate hanc locutionem; notate loquendi modum hunc elegantiorem; notate concinnum hunc vocabulorum nexum.

PHYSIOGNOMUS

id est, quaesi vaturam cognoscens, praesertim ex vultu, oculis, lineamentis, aut signis similibus, Der aus dem Gesichte, oder aus den Lineamenten, des Menschen Naturell heurtheilet, vocabulum vitiosae formationis est: dicendum, physiognomoit; ut Graeci, fus1iognw/mwn, quod Aristotelis est atque Ciceronis.

* Ita autem Cicero de Fato §. 10 p. 413: Quid? Spcratem, nonne legimus, quemadmodum notarit Zopyrus, Physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? Stupidum esse Socratem dixit, et bardum, quod iugula concava non haberet: obstructas eas partes, et obturatas esse dicebat: addit etiam, mulierosum (weibersuchtig): in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. Idem Lib. 4. Tuse. Quaest. n. 80. p. 227: Quum multa in conventu vitia collegisset in Socratem Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus est, quum illa sibi vitia messe, sed ratione a se deiecta diceret.

Hinc a)nalo/gws2 pro Physiognomia, quomodo vulgo appellatur, dicendum erat Physiognomonia: Sed usui tamen potius prius concedendum putamus. Goclen. Observ. 77. Voss. de Vit. 565. Berrich. Cogit. 33.


page 664

PICA

pro inepto praegnantium appetitu, ad Meedicorum scholas remittendum, in quibus haec notio, at citra suffragium antiquitatis, obtinet: Plinius malaciam appellat.

* Quod scimus, veteribus pica est non nisi avis illa nota, quae Germanice dicitur Die Elster.

† Distinguunt tamen hodie non nulli Medicorum inter picam et malaciam; ex ingenio tamen magis, quam certa auctoritate, Unde alii aliter istam distinctionem mente concipiunt. Verum, si qua admittenda heic distinctio, Sennerto Institut. Lib. 2. Part. 3. Sect. 1. c. 4. pag. 300. col. 2. commodissimum videtur, appellare picam, quando homo, seu vir, seu mulier, vitiosa et aliena v. g. cretam, carbones cet. appetit; malaki/an vero eam appetentiam, quando praegnans non quidem alienos a natura hominis cibos, sed consuetos, appetit, verum avidius et animo impotenti, ita, ut nisi horum particeps fiat, languorem vel abortum patiatur, aut stigma infanti imprimat.

PILARE

pro ludere pilâ, citra auctoritatem veterum, Erasm. in Vall. 196.

* Pilare pro pilos detrahere, Die Haare ausziehen, est apud Martialem.

PILEUS

Der Hut, genere Masculino suspectum, licet Lexica ita inculcent; quum nullum eius indubitatum exemplum ex idoneis scriptoribus adferant: veteres habent non nisi pileum Genere Neutro, Plurali pilea. Valla in Raud.

PINGVEDO

Servio suspectum est.

† Producitur quidem ex Plin. Lib. 23. cap. 8: sed Gronovius ad h. l. tradit, Plinium numquam dixisse pinguedinem, et, ubi vulgo id vocabulum legatur, in melioribus libris pinguitudinem esse.

* Perottus autem ad 6. Epigr. Martial. miratur, Servium scripsisse, to\ pinguedo prorsus non esse Latinum, quum eo doctissimi viri usi sint: utuntur autem eo Eutyches Lib. 1. de Disc. Coniug. p. 2155. et Sidenius L. 2. Ep. 2.

PINNACULUM

Der Giebel, Die Zinne, Tertullianus et Vulgatus Interpres, quem sequitur Erasmus: veteres vero, quod Graecis pteru/gion est, pinnas appellant. Voss. de Vit. 69. Ol. Borrich. Cogit. 33. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 175. Cell. Antib. 74. C. P. 314.

* Pinnaculum autem a pinna formatum videtur, ut cenacuium a cena, et tabernaculum a taberna.

PISCATIO

Die Fischerey, der Fischfang, der Fischzug, Ulpianus in


page 665, image: s0381

Pandectis, Nonius et Hieronymus: optimus quisque veterum pro eo habet, piscatus Fab. Thes.

PLACIBILIS

Wohlgefallig, angenehm, Tertullianus: auctores classici pro eo dicunt, placens, gratus, iucundus, gratiosus. Borrich. in Voss. 193.

PLAGARE

Plagen, qualen, schlagen, schmeissen, derivatum a plaga, Augustinus habet, et vetus Iuvenalis Interpres: veteres pro eo habent, plagas imponere; multare infortunio; adficere plagis; percutere plagis; vulnerare; vulnus infligere; caedere verberibus. Voss. de Vit. 749.

PLANISPH AERIUM

vocabulum hybridum, Mathematicis usitatum: extra scholas eorum magis Latine dixeris, sphaeram in plano descriptam.

† Formatum ad modum hemisphaerii i. e. dimidiae sphaerae, Halbe Kugel, quod probae notae est, et apud Varronem occurrit.

PLASMARE

bilden, schaffen, scriptores Ecclesiastici, Prudentius, Tertullianus, Hieronymus, et Vulgatus Interpres; estque a plasma i. e. figmentum, Ein Gemachte, Topferwerck, quod, hâc quidem notione, est apud Prudentium, cui Adamus est plasma primum id est, prwto/plostos2, Der zu erst von Gott Gebildete: Latini pro eo habent, creare, singere, idoneam fingere corporis constitutionem, formare, formam indere. Voss. de Vit. 750. Cell. C. P. 315.

* Plasma quidem occurrit etiam apud Perflum et Quintilianum; at longe aliâ notione: nempe pro sorbitiuncula, quâ coluebantur fauces, ne raucitate asperae vocem corrumperent. Vid. Casaubonum ad Pers. Sat. 1. v. 17.

PLAUSIBILITER

Auf eine Weise, wobey die Leute ihr Wohlgefallen bezeugen, et Gradus eius Comparativus plausibilius, in Sidonio reperitur: veteres pro eo, cum plausu aliorum; cum apllausu; applaudente populo. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 176.

* Adiectivum plausibilis optimae notae est, agnoscens auctoritatem Ciceronis, Senecae, Quintiliani.

PLENARIUS

a, um, et Adverbium inde derivatum PLENARIE, inter barbara referuntur: Lat. plenus, integer, perfectus; item plene, perfecte.

PLENIPOTENTIARIUS

vocabulum novum, sed in negotiis publicis temere haud reiciendum: Latine


page 666

dixeris cum Sallustio B. Iug. c. 103. licentiâ rerum agendarum instructus; cum Cicer. Lib. 1. attic. Ep. 16. legatus cum auctoritate; vel cum aliis; mandatis instructus libere agendi.

PLEURESIS

Das Seitenstechen, Das Seitenweh, apud Medicos superioris aevi ita increbuit, ut nihil propemodum sit vulgatius, sed perperam tamen ita dicitur.

Prudentius in Romano v. 485. habet pleurisis.

Rectuius pro utroque dixeris cum Vitruvio pleuritis, qui ita retinuit Graecum h( pleuri=tis2, a pleura\ latus; vel cum Horatio, lateris dolor; vel cum Plinio, lateralis morbus. Voss. de Vit. 568. Borrich. Cogit. 33.

PAENITENTER

Minucius Felix: magis Latine dixeris, modo paenitendo: ita, ut paenitentiam alicuius rei agere videamur; ita, ut alicuius rei nos paeniteat. Voss. de Vit. 816. Borrich. Cogit. 33.

PAENITENTIALIS

id est, ad paenitentiam pertinens, vel paenitentiam coarguens, suspectum.

Inde dies paenitentialis, Der Busstag, quem vulgo dicunt, ex liguae Latinae genio nuncupatur supplicatio vel dies supplicationum; et praeeunte Livio Lib. 10. c. 23. sollemnes vel publicae supplicationes calamitatum publicarum averruncandarum causâ decretae. Cicero, supplicationem decernere; Caesar,supplicationem indicere, Einen Bet- oder Busstag, oder auch ein Dankfest anordnen.

POETASTER

Videatur paullo ante Philosophaster.

POETIS

Eine Dichterin, suspectum: Latini dicunt, Poetria. Voss. de Vit. 50. Borrich. Cogit. 33.

* Poetris, idis, quod idem significat, Vossio l. c. perperam suspectum: habet enim Persius in Prooem.

POMPARE

Ein Geprange machen, womit prangen, recte damnat Voss. de Vit. 751; nisi quod Sedulius post Praefationem Lib. 1. v. 2. dixit, figmenta grandisonis pompare modis, tragicoque boatu. Praestat dixisse pro eo, exornare; ornare verbis; adhibere speciem et ornatum in dicendo; ostentare aliquid in pompam; vel aliter, prout argumentum feret.

* Primitivum eius est pompa i. e. apparatus cum ostentatione, cuiusmodi in triumpho est, aut in sacris, aut in funere; quod aureae aetatis est. Hinc autem sequioris aevi scriptores


page 667, image: s0382

formarunt Nomina, Verba et Adverbia. v. g. praeter hoc ipsum verbum, quod Sedulio tribuimus, etiam Compositum expompare i. e. dehonestare, Augustinus; Participium pompatus, et speciatim eius Comparativus pompatior, Prachtig, prachtiger, Tertillianus; pompabilis et pompaliter i. e. instar pompae, Trebellius Pollio; pompalitas, Die Pracht, Priscianus; pompaticus, Apuleius, Tertullianus et Hieronymus; pomposus i. e. splendidus, magnificus, et Adverbium pompose i. e. splendide, magnifice, Sidonius Apollinaris; depompatio, Die Beranbung der Pracht, Hieronymus; pompolentus, Schwulstig, hochtrabend, quod Q. Ciceroni est pompare (i. e. fastûs) plenus, scriptores non nulli plebeii aetatis figlinae. Voss. de Vit. 570. Cell. Antib. 75. C. P. 315. seq.

POMUM

pro malo, Apfel, perperam adhibetur.

* Est enim pomum generale nomen, et significat Allerhand Obst, adeo, ut omne nucum genus eâ etiam appellatione contineatur, secundum Paullum ICtum Lege 105. Dig. de Verb. Signific. Atque hinc Plinius Mai. etiam nuces appellavit poma Lib. 15. cap. 22; et mora, Maulberen, ibidem cap. 24. similiter pomorum nomine veniunt.

Servius quidem in Eclog. 2. Virgilii: Nucleus, inquit, generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalum, iuglandes, costaneae; sicut contra dicuntur poma omnia molliora, ut cerasa, mala, pruna, pira, mespila: sed quod de pomis Servius; alii ad mala rectius referunt: pomorum enim nomen generaliter accipiunt, et vel ipsos nucleos eorumque species eo contineri adfirmant. Vide Macrob. Lib. 2. Saturnal. cap. 15. De piris Augustinus dixit L. 2. Confess. c. 4: Erat pirus in vicinia, pomis onusta. Fab. Thes. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 13. seqq. Valla L. 4. c. 28.

PONDEROSITAS

vocabulum veteribus ignotum: Tullius pro eo dicit, gravitas, pondus, dignitas v. g. pro rei gravitate, Nach der Sacht Wichtigkeit; pondus testimonii; verborum pondus; tuae litterae maximi sunt apud me ponderis; pro argumenti dignitate, Vermoge des wichtigen Inhalts. Voss. de Vit. 570. Borrich. Cogit. 33.

* Adiectivum autem ponderosus probae notae est, quamvis fere sensu proprio, vix translato veteres usurpant. v. g. spica ponderofior, Eine schwere Achre; ponderosissimum semen; ponderosissima vis; epistola ponderosa, Ein. dicker, schwerer Brief, darinnen viel geschrieben steht.

PONTIFICARE

Einen Priester vorstellen, verbum medii aevi, occurrens


page 668

etiam in Pseudo-Ovidio, et in tritis his versiculis, satis quidem barbaris, quum praesertim prima etiam syllaba in tw=| civitatem contra veterum usum producatur:

Dat Galenus opes; dat lustinianus honores;
Pontificat Moses cum sacco per civitatem.

Latine dixeris, Pontificem esse; Pontisicem agere; Pontificatum gerere; Pontificalem dignitatem sustinere. Voss. de Vit. 751.

POPULOSUS

Volksreich, Apuleius, Solinus, Sext. Aurel. Victor, Vegetius, Marcellinus, Prudentius: Latini veteres pro eo dicunt celebris, frequens; hominibus adfluens; populo abundans; populo frequens.

* Populositas, Die Vielheit, die Menge, v. g. populositas deorum summa; Argus luminum populositate consaeptus, Arnobio placuit et Fulgentio. Borrich. in Voss. 197. Cell. Antib. 127. C. P. 152.

POROSUS

suspectum: dic poris abundans, fistulosus; licet hoc (sc. fistulosus) magis internos meatus; porosus vulgo exteriores respiciat, ut cutis porosa; et lapis fistulosus apud Palladium L. 1. c. 10; item cancer sistulosus, Der fressende Krebs apud Caton. R. R. cap. 157.

* Primitivum eius eius Pori, po/roi, Die Schweisslocher, vocabulum Graecum Medicorum est, cuius hâc quidem notione, apud Latinos nulla adsunt vestigia: celso quidem Latine dicuntur Praefat. Lib. 1. invisibilia foramina; aliis autem, meatus cuticulares, per quos sudor emittitur.

Pro Pori operiuntur, quod vulgo in foro Medicorum obtinet, Celsus L. 3. c. 17: dicit: Summa cutis relaxatur.

Porus, i, ab Hadriano Iunio in Nomenclatore suo p. 363. tribuitur Plinio; sed notione lapidis cuiusdam arenosi, et facile friabilit, alioquin asperi et inaequalis, qui Graece dicitur pw=ros2, alioque nomine tophus . tofus, Der Tofstein. Cell. Antib. 75. C. P. 362.

Pori, die Schweisslocher, vix agnoscunt Singularem.

PORTATILIS

id est quod portari potest v. g. bibliotheca portatilis, apotheca portatilis, horologium portatile vulgo dicitur; sed sine ulla idonea auctoritate.

* Pari modo Cassiodorus machinam, quam vulgo globum caelestem vocamus, appellavit Lib. 1. Ep. 45. caelum gestabile. Cell. Antib. 75.

POSITIVUS

pro eo, quod expressis verbis explicatur, v. g. lex positiva; quae


page 669, image: s0383

naturali superadditur, philosophorum est; ceterum barbarum, eo etiam sensu, quo usurpatur pro adfirmativo et apud Philosophos Latinos negativo et privativo (quae et ipsa philosophica sunt) opponitur.

† Frustra heic Andr. Borrichius Vind. L. L. 150. obvertit Gellii auctoritatem Lib. 10. cap. 4: Ex Nigidii sententia nomina non positiva esse, sed naturalia. Ille enim alio usurpavit sensu: cui est aliquid notionis impositum ab hominibus, seu, ut Aristoteles ait, s1hmantiko\n kata\ s1unqh/khn.

* Eâ notione, quâ Comparativo Gradui opponitur, Grammaticorum est. Vide Isidor. Lib. 1. c. 6. Cell. Antib. 75.

POSITURA

pro statu et specie, Germ. Eine Positur v. g. Cornel. Chabr. c. 1: Illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluit; it. Caes. L. 7. B. G. c. 36: Horribilem speciem praebere, Germ. Eine furchterliche Positur machen, timide usurpem.

* Pro situ loci et eo positu, qui aliquâ rerum collocatione et structurâ continetur, occurrit apud Celsum Praefat. Lib. 1. et Gellium L. 14. c. 1. v. g. positura ligni; positura stellarm.

Pro dispositione, Die Eintheilung, die Einrichtung, apud Lucretium L. 2. v. 1017: Positura discrepant res i. e. disponsitione.

POSTAE

Die Posten, vocabulum barbarum.

* Ita nimirum Celtae, Belgae, Hispani, Galli et Itali cursus publicos appellant, a positis certo loco equis, quibus veredarii (die Postilions) maxima celerrime itinera conficiunt. Vid. Vossii Etymol. in Veredus p. 548. Eiusd. de Vit. 572.

Celer vel cursor extra ordinem vocari possit Eine Stafette. Nimirum Celeret dicti sunt illi equites a Romulo ex omni multitudine lecti, trecenti numero, nomen nacti a Calere, Remi interfectore, qui a Tarquinio Prisco ad sexcentorum numerum aucti fuerunt. Vide Livium Lib. 1. cap. 16. et 36. et Festum in hâc voce. Tribunus autem Celerum, qui his praefectus erat, describitur a Pomponio Lege 2. §. 15. de Origine Iuris.

In p. 50. T. 1. L. 1. §. 1. res cursoria, res vehicularis, notat Das Postvvesen. Lactantio de Morte Persec. c. 24. equi publici; Aurel. Vict. L. 3 iumenta publica; Martiali L. 14. Epigr. 86. veredi, Cassiodoro Ep. 5. cursuales equi, sunt Die Postpferde.

POSTILLA

i. e. explanatio; explicatio verborum auctoris cuiusdam; commentarius Evangelicus; et speciatim uberior expositio pericoparum Evangelicarum


page 670

et Epistolicarum Dominicalium, vocabulum Ecclesiasticum medii aevi.

† Compositum ex post et illa, quia doctores, qui sua discipulis dictarent, idemptidem in ore habebant, post illa, puta, ad haec vel ista auctoris verba adscribite; vel quia Patrum sacras meditationes post illa, quae Christus in textu dicit, excerpserunt; vel quia post illa verba pericopae Evangelicae et Epistolicae sermones quosdam in Ecclesia praelegendos ordinarunt.

Hinc sequitur, minus recte dici postilla, lae, quum dicendum potius sit postilla, postillorum. Interim apud scriptores recentioris aevi prior declinandi modus in Singulari sere ubique adhibetur.

Postillator in Ecclesia erat, qui eiusmodi postillam ad textum interpunxerat. Schmidii Lex. Eccl. 236. seq. Voss. de Vit. 573. Borrich. Cogit. 33.

POSTSCRIPTUM

Ein Postscript, non ex genio linguae ita dicitur: Cicero Lib. 5. Attic. Ep. 1: Nunc vero venio ad transversum illum extremae epistolae tuae versiculum, Nun aber komme ich auf dein Postscript.

POTABILIS

Trinkbar, v. g. aurum potabile, Ammianus, Ausonius, Caelius Aurelius, Apicius: magis Latine dixeris, potui aptus; potui accommodatus; idoneus ad bibendum; ita liquidus, ut bibendo absumi possit. Fab.

POTARE

transitive, pro potum praebere; potum dare; potionem dare; potum ministrare, Trancken, iemandem einen Trunk geben, scirptores ecclesiastici: ita enim v. g. Cyprianus: Ut cibaretur inquit, Christus felle, qui cibum caelestem dedit; aceto potaretur, qui poculum salutare propinavit.

* Apud veteres hoc verbum non nisi intransitive sumitur, significans valde l. largiter bibere v. g. Cic. totos dies potare, Ganze Tage sitzen, und sauffen. Goclen. Controv. 93. Voss. de Vit. 159. Borrich. Cogit. 33. Cell. Antib. 207.

Alii etiam heic substituunt potionare aliquem. Sed et huius verbi tenuis admodum datur auctoritas. Conferatur Parte Etym. Sect. 2. Potionatus.

POTENTIALITER

Auf eine mogliche Art, non reapse, verum th=| duna/mei; quod non est, sed esse potest; eâ ratione, quâ quid saltem sieri potest, Sidonius Apollinaris habet.

Eius censûs etiam est potestative id est, per modum potestatis seu virtutis, Vermoge derienigen Freyheit, nach welcher man


page 671, image: s0384

wohl etwas thun darf, occurrens apud scriptores medii aevi.

* Adiectivum autem potentialis, unde Lexica Adverbium potentialiter fere deducunt, apud quern omnino exstet, id vero scimus una cum ignarissimis. Voss. de Vit. 816. Ol. Borrich. Cogit. 33. Andr. Borrich. Defect. Lexic. 276.

PRACTICA

ae, Substantivum pro usu et experientia, nemo veterum dixit.

* Practicus Adiectivum origine Graecum est, id notans, quod usu et actione continetur, et stw=| qewrhtiko\s2, theorecticus opponitur. Utitur autem eo Quintilianus, et alii.

PRACTICARE

Practisiren, verbum barbarum: Latinc dixeris, praxi Medicâ distentum esse; ad praxin incumbere iuridicam seu forensem. Hanc viam declarare quidem non valde difficile; usu autem expromere perdifficile. Graece (*hn dhlw=s1ai me\n ou): pa/nu xalepo/n xrh=sqai de\ pagxa/lepon. Goclen. Observ. 153. Cicero Lib. 3. de Orat. n. 86: Omnes artes aliter ab iis tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab iis, qui ipsarum artium tractatu delectati, nihil in vita sunt aliud acturi.

PRACTICUS

etiam veteribus numquam Substantive positum.

* Hinc bonus practicus vulgo et perperam dicitur: Latine dixeris homo non modo iuris scientissimus, sed etiam formularum ac forensis usûs callentissimus; vel pro argumento, qui in arte Medica multa temporis diuturniore usu, variisque experimentis didicit.

Cicero L. 1. de Orat. c. 59. uno verbo eiusmodi hominem non practicum vocat; sed pragmaticum, qualem tamquam in causis iuris peritum habeant ministrum disertissimi homines.

Idem Cicero etiam dicit, usu peritus; in causis versatus; cuius ad scientiam magnus usus accessit; usu atque exercitatione praeditus; rerum varietate atque usu ipso perdoctus; in rebus atque usu versatus; multarum rerum usum habens, cet. Plinius Lib. 2. Ep. 9. vir disertus, atque in agendis causis exercitatus.

PRAEBENDA

ae, Eine Praebende, eine Pfrunde, vocabulum Ecclesiasticum medii aevi: Latine pro eo dixeris, certum aliquod demensum huic vel illi debitum.

† In praebenda, subauditur pars l. portio. Praebendae enim primitus dictae sunt cibi ac potûs portiones diurnae, quae Monachis, Canonicis, aliisque quibusvis dari debebant ac praeberi. Hoc nomen tandem mansit in Canonicorum et aliorum


page 672

clericorum beneficiis. Dimissâ enim domicilii mensaeque communione, reditus, commoda ac proventus atque adeo ipsa praedia Ecclesiae diviserunt in portiones, quas praebendas appellarunt.

PRAECAUTUS

id est, catus, circumspectus, Petrus Chrysologus Serm. 156. ineunte. Sciopp. in Stradam 37.

* Verbum autem praecavere, eiusque Supinum praecautum, bonae notae est.

PRAECEDENTIA

ae, Substantive, Die Praecedenz, der Vortritt, der Vorsitz, ICtis hodie usitatum, at veteribus ignotum: Latine dixeris, prior sedes; locus primus; protestasia; prior accubitus; proedria; honoratior sedes; prima accubandi loci, Die Oberstellen; sollemni procedentium ordine aliquo priorem esse, Bey einer sollennen Procession vor iemanden die Praecedenz habent; sedem alicui honoratissimo loco dare, Einem die oberste Stelle geben. Accubationes primas in cenis amare, Bey Tische gern oben an sitzen wollen.

* Praecedentia Lat. non nisi Neutrum Plurale est Praesentis Participii a Verbo praecedo.

PRAECESSOR

i. e. antesignanus, Ein Vorganger, barbarum pronuntiat Sciopp. de Stil. Hist. 191. Sed Andr. Borrich. tamen Defectu Lexic. 277. ex Tertulliano probat.

* Pro decessore i. e. pro eo, in cuius locum successimus, in cuius locum suffecti sumus, occurrit apud Hieronymum et Rufinum. Fab.

PRAECIPITANTIA

ae, Substantive, pro temeritate agendi seu inconsiderantia, vel, ut Graece dicam, metewri/a| et a)bleyi/a|, perperam.

* Gellio enim, qui Lib. 6. cap. 2. id vocabuli usurpat, significat casum praecipitem. Lapidem, inquit, cylindrum si per spatia terrae prona atque deruta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris: mox tamen ille praeceps volvitur.

Praecipitantia, Latinis Neutrum Plurale est Praesentis Participii.

PRAECISE

pro diserte, totidem verbis, accurate, puncto rei vel temporis observato, vulgo hodie usurpatur; sed nullo idoneo auctore.

* Opponitur enim Adverbiis plane, perfecte, copiose, verbosius, et significat Germanice, Kura und gut, mit wenigen Worten.

Praecise dicere, aut Scioppius Infam. Fam. 92. Ciceroni significat, non plenâ eratione aliquid efferre, sed verbis non multis, velut amputatis ac subintellectis, ut sit concise, compendiose, et e(lleiptikw)s2 ut aliquid defit,


page 673, image: s0385

quod supplendum veniat. Sic Gellius: obscure atque praecise dictum. Cicero ad Attic. L. 8. Ep. 4. Numquam cuiquam tam praecise negavi, quam hic mihi plane sine ulla exceptione praecidit, So kurz und rund hab ichs noch nie einem abgeschlagen: nam praecise negare heic idem erat quod breviter, a(poto/mws2, sine ulla exceptione. Idem Lib. 2. de Nat. Deor. cap. 29: Sed id praecise dicitur: - - plene autem et perfecte sic dici existimato. Cell. Antib. 207. C. P. 381.

PRAEDATRICIUS

i. e. praedae inhians v. g. hostis praedatricius, Ein Feind, dr nur auf eine Ravage bedacht ist, barbarum: Latini dicunt, praedatorius. Sciopp. in Stradam 156.

* Praedatrix, tricis, unde formatum videtur, occurrit apud Statium 1. Silv. 5. v. 22. Praedaticius i. e. ex praeda confectus v. g. pecunia praedaticia, habet Gellius Lib. 13. cap. 24.

PRAEDECESSOR

i. e. qui ante nos fuit, Symmachus et Cassiodorus: veteres agnoscunt non nisi decessor. Sciopp. de Stil. Hist. 191.

PRAEDESTINATIO

Die Vorersehung, vocabulum Ecclesiasticum, et apud scriptores Ecclesiasticos frequens; quo quidem salutare Dei de aeterna hominum salute decretum notatur. Cicero, ut homo a salutari Dei cognitione alienus, pro eo, dicit fatum; quo tamen vocabulo omnis praesensio atque descriptio divina continetur.

* Praedestinare, autem, Vorersehen, vorherbestimmen, Livius Lib. 45. cap. 40. habet.

PRAEDICAMENTA

vocabulum Logicum: Aristoteles vocat kathgori/as2; Cicero attributa rerum, item, summa rerum genera; Quintilianus elementa, Lib. 3. c. 6. Primum, inquiens, Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio, Germ. Aristoteles hat zu allererst die zehen Praedicamenta gesetzt, nach welchen man eine iede Materie in Betrachtung ziehen konne. Perion. Schor. de Phras.

PRAEDICARE

Logicis est dicere; oratoribus vero Latinis laudare, vel aperte dicere v. g. Cic. 1. Offic. cap. 38. extr. Deforme est, de se ipso praedicare, falsa praesertim. Terent. Eunuch. A. 3. Sc. 4. v. 54: Utrum taceamus, an praedicem. Perion. Schor. Phras.

Pro docere, vel publice exponere verbum Dei, vehementer barbare dicitur: quemadmodum etiam praedicatio pro


page 674

contione sacra; nam praedicatio Latinis est vel vox praeconis, vel laudatio.

* Praedicator tamen pro verbi divini Praecone, exstat apud Tertullianum adv. Marc. L. 4. c. 8: veteribus autem Latinis eum notat, qui diserte aliquid dicit vel laudat. Cic. L. 2. Ep. 13: Quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam.

Latine heic dixeris: Ecclesiae, Populi, Principis a contionibus sacris; Orator Ecclesiasticus, divinus, sacer; etc. Praece Evangelii vel Evangelicus; Praeco sacer, divinus; disciplinae caelestis, oraculorum Dei, Scripturae S. Interpres, doctor etc. Verbi divini minister: item Verba facere pro sacris rostris, ad populum, apud populum, in Ecclesia, in aede sacra, e vel de suggestu seu suggesto; Sacram contionem, orationem, sermonem habere; Agere ecclesiasten; Adscendere in contionem, in rostra sacra etc.

PRAEEMINENTIA

ae, Der Vorzug, Die Vortrefflichkeit, Claud. Mamertinus 1. Praef.: veteres habent, praerogativa, privilegium.

* Verbum praceminere, tribuitur Tacito Annali 12. cap. 12. extr. et Augustino Confess. L. 6. c. 9. si lectio utrobique vera est.

PRAEEXSISTO

in foro Theologico increbuit; quemadmodum etiam Substantivum inde derivatum praeexsistentia v. g. praeexsistentia animarum: utrumque tamen veteres nesciunt. Latine dixeris, ante exsisto; prius exsisto. Prasch. Barb. 35.

PRAEFATUS

a, um, Passive, i. e. cum praefamine dictus, Apicius, Vopiscus, Paullus ICtus, Iustinianus et Symmachus.

† In Iustino autem, ex quo non nulli probant, meliores libri habent praefectorum, non praefatorum.

Qui in subsidium vocant Quintilianum L. 8. c. 3. dicentem, in praefata videmur incidere, pravo loco nituntur: quod Pithoeus et Turnebus observarunt; et Ulricus Obrechtus, qui ex MSS. Quintilianum correxit, in praefanda edidit, quod illi etiam suaserant, id est, in obscena, cum honoris praefatione dicenda, in quibus honorem praefamur, in quibus honos praefandus est. Die wir mit Respect zu melden aufs Taper bringen.

* Praefatus apud optimum quemque active significat, Einen, der da vorher geredet hat, Cell. Antib. 75. C. P. 363. Borrich. Vind. 187. Maior de varianda Orat. 456.

PRAEFECTOR

Ein Vorsteher, Ein Oberster, Ein Commendant, inclinatac


page 675, image: s0386

aetatis est; ut legitur in Inscriptione tempore Valentis et Valentiniani Iunioris, A A. PRAEFECTOR PER HISPANIAS: veteres constanter habent, praefectus.

PRAEFIGURARE

Vorbilden, durch eine Bildung vorber darstellen, Lactantius: rectius cum veteribus pro eo dixeris, denotare, repraesentare, adumbrare, et pro argumento etiam figurare, formare. Voigt. Indic. Barb. Fab.

PRAEHABERE

id est, anteferre, vorziehen, barbarum. Sciopp. in Stradam 174.

* Essictum est ad Analogiam tou= postbabere; quod probae notae est. Praehibere, autem i e. praebere occurrit in Plauto.

PRAEINSTITUTUS

Vorber unterwiesen, suspectum: die prius ab aliquo institutus. Voss. de Vit. 576. Borrich. Cogit. 33.

PRAEIUDICIUM

longe aliud vulgo hodie significat, ac Latinis olim; qui praeiudicium vocarunt id tantum, quod, ante statutum, futuri iudicii tamquam exemplar erat: sed verum tamen, hoc est, ipsum iudicium non erat: atque iccirco oipponit Cicero illi ividicium. Iudicium est res, quae causam litemque determinat. Praeiudicium dicitur res, quae, quum statuta fuerit, adfert iudicatnris exemplum, quod sequantur. Schor. de Phras. Sed de hoc, et reliquo significatu, quo etiam recte dicitur sine cuiusquam praeiudicio, Ohne iemandes Nachtheil, videatur pluribus Fabri Thesaurus.

Pro vulgari minusque Latina notione, quâ significat Ein Vorurtheil, dic cum Cic. Lib. 1. Nat. Deor. cap. 15. praeiudicata opinio; vel cum Quintil. Lib. 2. cap. 17. praesumpta opinio; vel cum aliis, praecepta animo opinio.

* Est tamen interdum, ubi hoc praeiudicii vocabulo, vulgari notione accepto, malim uti. Ita v. g. magis perspicue et concise dicitur: Usus probat, nullos mortalium magis praeiudiciis laborave, quam qui omnia praeiudicia exuenda esse contendunt.

PRAELATUS

pro Antistite seu Ecclesine Praefecto, Episcopo, Abbate, Praeposito, et aliis, notionis Ecclesiasticae est.

† Sunt etiam coenobiorum Antistites, cuibus hoc nomen peculiari quâdam ratione convenit; ubi quidem sollicitius retineatur, ne offundamus tenebras fulgenti dignitati.


page 676

* Praelatus, apud Latinos non nisi Participium Passivum Praeteritf est a praefero.

PRAELIMINARIS et PRAELIMINARITER

v. g. Praeliminaris commentatio, praeliminariter aliquid tractare, barbara: Latin. Prolusio; Programma, quod instituto nostro praemittimus; In antecessum aliquid tractare.

PRAELOQUIUM

in Ecclesia hodie increbuit, quo quidem designant exordium illud prius, quod textui sacro coetui praelegcndo ratione quâdam congruenti praemittitur; at veteres id vocabuli omnino ignorant.

† Qui emendant per proloquium, nempe isti errant: id enim veteribus significat axioma luce sua radians; quod animum legentis ilico ferit; sententia, in qua nihil desideratnr, interprete Varrone apud Gellium Lib. 16. cap. 8.

PRAEMEDITATE

suspectum: dic, consulto, cogitato, praeviâ meditatione.

* Verbum autem Praemeditor, Auctor ad Hereynium; et praemeditatio ipse Cicero habet.

PRAEMIARI

notione transitivâ pro praemiis donare; praemiis adsicere; praemium tribuere, suspectum. Sciopp. de Stil. Hist. 173.

* Suetonius Tit. cap. 7. habet quidem hoc verbum; sed non nisi notione intransitivâ, idemque illi est, quod lucrori, praedam s. quaestum facere, praemia aucupari, pacisci, accipere. Goclen. Obs. 63. Legunt quidem alii in hoc Suetonii loco Praedari pro Praemiari: at meliores tamen codd. huic nostro vocabulo favent.

† Hinc praemiator; quod tamen designat nocturnum praedonem in Naevio apud Nonium cap. 2. n. 629: quemadmodum apud Tibullum Lib. 1. Eleg. 2. v. 25. per praemia nihil aliud, quam praeda intelligitur. Haec enim notio prima et propria videtur praemii esse. Hinc ad honores translata vox, qui habentur viro strenuo pro navata reip. opera: item ad eas pecunias, quae praeter stipendia militi a missione solvebantur: nec vero dubium, quin eam ob causam praemiater etiam remuneratorem significet; id enim notionis superest in Feminino praemiatrix apud Ammianum L. 14. c. 39.

PRAEMONITORIUS

a, um, v. g. praemonitorium edictum, Eine vorgangige Erinnerung, Eine Verwarnung, Tertullianus: magis Latine dixeris, verba amica, quibus praemonemur; Gellius Lib. 14. c. 2. pro eo habet, praemonitum;


page 677, image: s0387

et Ovidius Metamorph. Lib. 15. v. 804. praemonitus, ûs, Eine vorgangige Erinnetrung.

* Verbum praemoneo ipsius Ciceronis; praemonitor autem, Ein Verwarner, Apuleii est. Borrich. in Voss. 202.

PRAENOMINATUS

latinitatis incertae: Latini, praedictus; supra dictus; modo laudatus; ante dictus; et elegantius, quem dixi paullo ante; quem modo commemoravi. Cell. Antib. 75. C. P. 363.

* Verbum praenomine, Einenn Vornabmern geben, exstat in Epitome de Nomin, ratione, quam vulgo Val. Maximo adscribunt.

PRAEPARAMENTUM

Die Vorbereitung, suspectum: Cicero et auctores classici habent, praeparatio; Velleius Paterculus et Gellius insuper, praeparatus, ûs. Voss. de Vit. 576. Borrich. Cogit. 33.

* Praeparatura et praeparator Tertullianus habet praeparatorius i. e. ad praeparationem spectans, Ulpiano tribuitur.

PRAEPOSITURA

Das Amt und die Wiirde eines Vorgesetzten, non valde averser in stilo elegantiori: nam praeterquam quod usurpat Lampridius; positura ipsius Lucretii est.

Ceterum ut Ecclesiastici scriptores Praepositum simpliciter dixere pro Praeposito Ecclcsiae aut monasterii; Praepositus autem more veterum denotat non nisi Praefectum militum, Einen Officier: sic iidem et praeposituram pro ipso munere ac dignitate eius, Amt und Wurde eines Probsts, usurparunt.

Pro praepositura, quatenus notionis est generalioris et veteribus usitatae, elegantius dixeris praefectura; quod tamen cave usurpes pro praepositura sensu Ecclesiastico sumptâ: huic enim dignitati convenire speciatim non potest. Voss. de Vit. 576.

PRAEPRIMIS

vocabulum plane barbarum, et sententiâ absurdum; qutim quidem in primis possit esse aliquid; sed prae primis esse, videatur merito a)s1u/staton, si ad rationis obrussam compositionem exigas.

† Natum autem videtur ex praesertim et in primis, praeposterâ imitatione saniorum prae ceteris, prae omnibus.

Auctores classici habent in primis, cum primis, praesertim, maxime, praecipue, potissimum; quamlibet haec ipsa eiusdem valoris non usquequaque sint. Conf.


page 678

Praecipue, infra in Sect. post. huius partis. Ganth. Lat. Rest. 460. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 266. Cell. Antib. 76. C. P. 363.

PRAEPUTIARE

Bescbneiden; et Passive PRAEPUTIARI, Beschnitten werden, apud Theologos increbuerunt, ex eo forte, quod in Tertulliano occurrat participium pratputiatus.

Pro praeputiare magis Latine dixeris cum Castellione, praeputium circumcidere; et cum Gem,mae Vocabulario, praeputium adimere. Pro praeputiari dixeris, cum Iuvenale praeputium ponere; eum aliis verpum fieri. Verpus enim inter alia etiam notat recutitum, Einen, der teschnitten ist, Voss. de Vit. 753.

* Praeputatio, Die Bebaltung der Vorhaut; et impraeputiatus, pro volde l. penitus praeputiatus, Einer der recbt bescbnitten ist, spud Tertullianum occurrunt.

PRAEREQUIRO

barbarum: dic, prius requiro; priore loco requiro, Prasch. de Barb.

PRAESAGITIO

pro monstrum, perperam.

* Est enim nihil aliud veteribus, quam quod alias vocant praesensionem rerum futurarum, Die sich vorber schon bey uns geauserte Empfindung eines Dinges, das Schwanen; quod Ovidio aliisque etiam praesagium nuncupatur. Sciopp. in Stradam 99.

PRAESENTARE

Vorstellen, a veteribus usurpatum fuisse, probari non potest. Sequiori autem aevo usi eo sunt Aur. Victor, Apuleius, Cassiodorus, Hieronymus, et panegyrista de Laud. Maxim. et Constantini.

† Lexica quaedam pro eo etiam Quintilianum citant et Plinium. Verum in Quintiliani loco est, repraesentat, non praesentat: in Plinio Maiore legitur quidem, praesentantibus; sed in margine varians lectio notatur, repraesentantibus.

* Cicero, et veteres reliqui omnes scriptores probatiores non nisi Compositum repraesentare agnoscunt. Cell. Antib. 128. C. P. 226.

Atque hinc intelligitur, parum Latinas esse locutiones

1. Praesentare alicui munus s officium, Einem ein Ammt anbietben: pro quo Lat. dixeris, Honores alicui l. ad aliquem deferre.

2. Praesentare alicuis sua officia, Einem seine Dienste anbietben: Latini pro eo, deferre alicui et ad aliquem suum officium. Cic. Universum studium meum et benevolentiam ad te defere. Illi voluntatem taam per litteras detulit. Quidquid possum, ad hanc rem


page 379, image: s0388

conficien tibi polliceor et defero. Omnem ei suam auctoritatem ad hoc negotium conficiendum detulit. Schor. Phras. ad Voc. Offerre et Deferre.

PRAESERVARE

verbum Medicis perquam familiare; quo veteres tamen usi non sunt. Pro eo dici Latine potest, adrepentem morbum antevertere; aegroti officium, quum sani sumus, praesumere; medicamentis munire valetudinem contra morbos, a quibus timemus, eo, quod frequentes sint. Cellar. Antib. 77. C. P. 363.

PRAESES

pro Doctore Academico, qui publice disputanti adest, velut in praesidio positus, vel pro eo, qui primarium locum in Illustri Collegio tenet, parum Latine; licet in sollemni titulorum inscriptione prudenti consilio retinendum esse putem, ne ineptire videamur.

* Significat autem vereribus non nisi eum, qui provincine vel populo praeest, sive sit deus, sive homo, Einen Schutzgett, einen Landpfleger, einen Gouverneur. Ita dicebant: dii, praesides et custodes buius rei publicae; ita Plirius Bithyniae erat Praeses, cuius exstant ad Traianum Imp. epistolae, quas illinc exravit.

Latine dixeris, praesidere publice disputanti; praesidere iudicio; praesidere Illustri Collegio; disputationem publice instituere praesidente boc vel illo; non praeside boc vel illo. Conf. Parei Lexic. Crit. pag. 973.

* Verbum autem praesidere utrobique obtinet. Praeterquam enim quod recte dicitur praesidere disputanti, iudicio, cet. notat etiam idem, quod Praesidem provinciae esse, v. g. praesdere provinciae; quamvis Tacitus Annal. 12. c. 29. etiam cum Accusativo dicat praesidere provinciam; Cic. in Phil. 13. c. 9: Testor omnes deos, qui huic urbi praesident. Immo etiam Tertullianus aliquoties praesidens pro praeside, Einem Stadtbalter, usurpat. Borrich. in Voss. 204. Sciopp. de Stil. Hist. 190.

PRAESIDALIS

vel, ut alii legunt, PRAESIDIALIS: utrâque enim scripturâ satis firmamenti ac roboris habet in probatis codicibus: Ammianus Marcellinus et Syinmachus habent. v. g. provincia Praesidialis; iussio Praesidialis; iudicium Praesidiale. Magis latine dixeris, quod Praesidis est; quod a Praeside regitur; Praesidis vice fungens; vel aliter, prout argumentum patitur. Borrich. in Voss. 203.

PRAESIDATUS

Die Stadthalterschaft, Fl. Vopiscus, Treb. Pollio, Sext.


page 680

Aur. Victor, et Arnobius: satius dixeris pro eo, Praesidis potestas, munus, gubernatio, dignitas. Borrich. in Voss. 203.

PRAESUMTVOSUS

Ein aufgeblasener, der von sich selbst viel balt, Sidonius: veteres pro eo, arrogans; immodicus aestimator sui; qui magnos sibi spiritus sumit; homo insolens; bomo inflatus. Andr. Borrich. Defect. Lexicor. 281.

PRAESUPPONO

Ich praesupponire, ich setze zum voraus, quo auctore dicatur, non dum liquet: circumscribas ergo velim v. g. eâ conditione facio vel dico; eâ lege facio vel dico; id mihi concedi volo; pro certopono; pro certis et concessis pono; pro concesso et probato sumo; cogitatione aut intelligentiâ hoc vel illud anticipo; vel aliter pro argumento. Cell. Antib. 77. C. P. 416.

* Etiam suppono hâc notione barbarum est; quo de infra suo loco.

PRAETENDERE

pro iure aliquid postulare, Praetendiren, barbare.

* Veteribus enim significat

1. Praetexere, Vorschutzen, vorwenden, v. g. Iustin. causas belli praetendere; Plin. Iun. suae desidiae praetendere alienam, Die Nachlassigkeit von sich abzulehnen suchen, und auf einen andern schieben.

2. Custodire limites v. g. Virg. segeti praetendere saepem; morti praetendere muros; Tacit, quidquid castrorum Armeniis praetenditur.

Ita etiam perperam dicitur praetendens pro aemulo regni s. eo, qui regni fases fibi deberi frustra contendit, Einem Cron-Praetendenten; et praetensio pro postulato seu postulatione.

PRAETERNATURALIS

v. gr. status praeternaturalis, causae praeternaturales, Philosophorum est; at citra auctoritatem veterum: Latine pro eo dixeris, status, qui exsistit praeter naturam; praeter communem naturae legem.

* Naturalis et naturaliter, ipse Cicero habet.

PRANSUSSUM

pro prandi, Ich habe Mittagsmahl gehalten, ich babe zu Mittage gespeiset, reicitur.

Passim, inquit Vossius de Vit. 159, nunc legas pransus sum pro prandi: item cenatus sum pro cenavi. Sed pransus aut cenatus sum, non dicitur; verum prandi tecum, cenavi apud patrem: pransus paullum obambulo, cenatus litteras accepi; quod idem est, atque a prandio, et post cenam. Conf. Vossii Lib. 3. Analog. cap. 21.


page 681, image: s0389

† Defendere quidem studet pransus sum pro prandi, Scioppius Animadverf. in Voss.

1. Ex Analogia, quod Cicero et Plautus dicunt, iuratus sum pro iuravi;

2. Ex Livio, qui dixerit: quum pransi essent i. e. qunm prandissent.

Sed

1. Analogia, destituta bonorum scriptorum testimoniis, vix hilum valet: nam Latinitas, et cuiusvis linguae indoles usu et auctoritate magis, quam ratione constat. Deinde iuratus sum, meo quidem iudicio, ap. Ciceronem et alios veteres non usurpatur pro iuravi, sed pro sacramento obstrictus sum, Germ. Ich bin beeidiget worden, ich bin in Eid und Pflicht genommen worden.

2. Livius non dicit quum pransi essent; sed ita: Scipio tesseram vesperi per castra dedit, ut ante lucem viri equique curati et pransi essent. Heic, ait Borricbius Defens. Voss. p. 279. seqq. to\ pransi essent nequaquam significat prandissent, quemadmodum id per se, et ex adiecto Passivo, curati essent, patet. Pransus et cenatus Nomina potius sunt passivam significationem habentia quam Verba. Et quamvis Vossio ac Borrichie refragetur Varro ap. Gellium L. 2. c. 25; tamen a Vossii sententia discedere non magnopere ausim. Quemadmodumenim Varro saepe hallucinatur; ita et heic Nomina pransus, cenatus, potus, cum Verbo Substantivo constructa, venditar pro Praeteritis Activis facile potuit.

PRAVARE

Verfalschen, verschlimmern, medii aevi videtur esse.

* Veteres non nisi depravare; uti et depravatio, depravatus ac depravate. Indepravatus, Unverfalscbt, habet Seneca. Voss. de Vit. 753.

Pravus, prave, pravitas, quae bonae notae sunt, praeter haec ipsa modo dicta habent Composita elt Derivata nulla alia.

PRAVICORS

die, Boshaftig, a)nalo/gws2 quidem formatum, sicut excors, misericors; sed cum his pari non stat auctoritate: occurrit enim non nisi apud Vulgatum Sirac. 3. v. 28. Rectius dixeris more veterum, qui pravo est animo; homo pravus; qui est ingenio malo pravoque; qui distortae indolis est; qui babet ingenium multiplex et tortuosum. Voss. de Vit. 578. Borrich. Cogit. 33.

PRIMAS

Plural. PRIMATES, Die Vornehmsten, die Grossen im Lande, Apuleius Lib. 2. p. 123. 124: Latini veteres pro eo habent, primarius, qui primum locum tenet; Cicero, Livius, alii, optimates; idem Livius, Virgilius, et Horatius primores; Plautus, summates; Seneca, Tacitus, Suetonius, megistanes, um;


page 682

antiqua quaedam inscriptio apud Dempsterum, magnates.

* In titulorum tamen sollemniori pompâ vocabulum, quantumvis minus Latinum, cave, ne expungas, v. g. Primas regni, Statuum provincinlium Primas. Conf. Sect. 2. Magnates.

PRIMICERIUS

i. e. qui in dignitate primum tenet locum, Paullus Diaconus, Amm. Marcellinus, Vegetius, Hieronymus; quibus omnibus est dignitatis nomen, militibus, notariis, monachis commune. Pro eo veteres, princeps, praecipuus, primarius.

* Ipsa dignitas apud Cassiodorum Primiceriatus vocatur.

Primicerius vero inde dictus est, quia eius nomen loco primo in ceratis tabulis i. e. rationibus et epistolis, poneretur. Voss. de Vit. 579. Cell. Antib. 77. C. P. 316.

PRIMOGENITURA

v. g. ius primogeniturae, vocabulum nove confictum, et paud ICtos in primis usitatum: Latine dixeris cum Castellione, ius natu maioris; ius natu maximi; aetatis praerogativa.

Dixeris etiam pro eo, ius primogeniti: nam primogenitus non tantum Ecclesiasticorum scriptorum est, sed etiam ipsius Palladii ex aevo argenteo; quo de infra Sect. 2. suo loco.

PRIMORDIALIS

Tertullianus et Amm. Marcellinus: praestat, ad primordia rei pertinens; primus; primigenius; quod cave, confundas cum primogenitus. Primogenitus notat primo loce genitum; primigenius autem Primitivum, non aliunde babens originem. Borrich. in Voss. 204.

Adverbium hinc formatum primordialiter occurrit apud Claud. Mamertinum et Augustinum Lib. 3. de Trin. c. 9. Latini substituunt pro argumento, initio; ratione originis; secundurs suam originem; in primordiis. Cellar. Antib. 78. C. P. 316.

PRINCIPATUS

pro certo terrae tractu, Germanice dicto Ein Furstenthum, nove dicitur.

* Veteribus notat dominium, imperium, v. g. principatum alicui dare; defere alicui principatum; pener ipsum est principatus; tenere principatum.

PRINCIPALITER

pro praecipue, potissimum, suspectum.

* Pro offico Principis; mere Principis; ut Principem decet, habet Plinius Panegyr. cap. 47.


page 683, image: s0390

Adiectivum Principalis, bonae notae est, et ap. Livium et Fabium legitur. Voss. Part. Orat. 4. 1. 49.

PRINCIPISSA

Eine Furstin, improbae notae: Latini habent non nisi Princeps; quod Nomen Generis dubii est, et feminam non minus, quam virum principem significat.

PRIORISSA

i. e. prima a Dominâ vel Abbatissâ, vocabulum Ecclesiasticum sequiorum temporum: quemadmodum etiam Prior hâc notione, i. e. pro eo, quiprimus est a Praeposito vel Abbate, eiusdem censûs est.

PRIORITAS

i. e. ratio, quâ quid tempore, vel iure, prius est, vel esse debet, Scholasticis et recentioribus ICtis frequens est; ceterum barbarum. Voss. de Vit. 581. Borrich. Cogit. 33. Cell. Antib. 78. C. P. 364.

PRIVATE

Adverbium, quod nullâ idoneâ auctoritate munitur.

† Qui citant pro illo ex Lib. 7. ad Att. verba Ciceronis: Illud private non adscribis, et tibi gratias agit; sciant, ex vetusto codice legendum esse: Id, puto, non adscribis. Nec dubitandum, quin locus sit corruptus.

Latini agnoscunt non nisi privatim. Cic. de Invent. Lib. 1. c. 4: Eloquentiâ et privatim et publice perverse abutuntur. Id. 5. de Fin. cap. 20: Privatim aliquid gerere, Etwas fur sich selbst vorbaben, obne iemandes Zuthum. Id. pro Roscio c. 39: Mandare ram aliquam alicui privatim, Einem eine Sache ganz ins besondere auftragen. Voss. de Vit. 106.

PRIVILEGIARE

Verbum medii aevi: Latin. privilegio aliquem munire; privilegio aliquem donare; immunitate aliquem donare; immunitatem alicui dare. Voss. de Vit. 99. et 755.

Hinc formatum Participium

PRIVILEGIATUS

quod eodem censu venit: Seneca pro eo, is, qui privilegium babet; Caesar B. G. Lib. 6. c. 14. qui rei alicuius immunitatem habet; pro quo Ulpianus privilegiarius; alii privilegio ornatus dicunt. Voss. de Vit. 71. et 755. Borrich. Cogit. 33. Cell. Antib. 78.

PROBA

ae, Substant. i. e. deocumentum, tirocinium, specimen, experimentum, Gr. dokimastiko\n, Germ. Die Probe, exstat apud Ammianum Lib. 21. cap. ult. infin.

Rectius ergo dixeris pro facere probam alicuius rei, Die Probe wovon machen: documentum edere, specimen edere, experimentum facere, experimento aliquid comperire; prima tirocinia sub aliquo


page 684

ponere, Die erste Probe unter iemanden machen.

* Probamentum pro eo usurpat Marcianus Capella, Rufinus, Codex Theodosianus. Borrich in Voss. 206.

Neque etiam verbum

PROBARE

pro facere periculum alicuius rei; exp'orare; specimen dure; experiri sive experimento capto cognoscere, idoneâ auctoritate stabiliri facile poterit, et propterea timide hâc notione usurpandum esse existimo. Sciopp. de Stil. Hist. 113. 135.

Goclenius Obs. 199. heic obstat, in subsidium vocans Columellae locum; quem tamen, qui eius mos est, non ita indicavit, ut inveniti commode possit. Interim forte hic Columellae locus, sicubi reperiatur, quemadmodum reliqua loca, quae Fabri Thesaurus stabiliendi huius significatûs ergo allegat, eam notionem, quam debebant, non necessario inferunt. Commode enim explicari possunt significatu vel approbandi, vel demonstrandi, sed argumentando planum faciendi; utpote quas notiones hoc verbum apud veteres sustinet.

* Atque hinc sane timide usurpem Probere aliquem, pro Periculum alicuisu facere, Einen auf die Probe stellen: it. Probare aurum, Probare pennam, pro Experimento capto cognoscere auri praestantiam, pennae praestantiam, Germ. Das Gold probiren, die Feder probiren.

PROCESSIO

pro publica supplicatione; processu sacra ferentium; longo ex sollemni ritu procedentium ordine; seu pro processu sacri ordinis in publico; pompâ ambarvali, Einem feyerlichen Umgange im Felde, Ecclesiasticum est.

Ceterum est, quamquam in dissimili negotio, nempe pro militum procedendi exercitio, Marchiren, apud Iulium Capitolinum et Vegetium. Borrich. in Voss. 206.

Ciceroni, et veteribus aliis fignificat ulteriorem progressum, Den weitern Fortzug, das vveitere Fortziehen, das vveitere Fortgeben. Cic. p. Leg. Man. c. 9: A militibus reditus magis maturus, quam processio longior quaerebatur.

Pro Rocessionem facere, Latine dixeris Sollemnes pompas ducere, in supplicationem et pompam procedere. Niss. de Ortu et Occasu L. L 280.

PROCESSUS

pro lite, vel causa forensi barbare.

* Processus veteribus notat idem, quod progressus, incrementum. v. g. Cic. Gradus et quasi processus dicendi vel in dicendo.

Hinc explodendae locutiones bbarbarae: Processum perdere l. amittere: pro quo Lat.


page 685, image: s0391

causa cadere, causam amittere, perdere litem; cui opponitur obtinere litem contra aliquem. It. Processum alicui facere l. intentare, p. q. Lat. intendere alicui litem, dicam alicui impingere, intendere alicui actionem. It. Processus criminalis, p. q. Lat. iudicium l. quaestio rei capitalis, causa capitis, disceptatio capitis, quaestio capitis, iudicium capitis. It. Processus iniuriarum, Ein Iniurien- Process, p. q. Lat. actio iniuriarum, Ter. Pherm. A. 2. Sc. 1. dica iniuriarum. De fama dimicare, Einen Iniurien- Process fuhren. Dicere alicui dien propter iniurias, Einen Iniuriarum belangen. It. Ulteriores processus facere, p. q. Lat. Ius suum persequi: pro quo perperam multi etiam dicunt prosequi ius suum.

PRODIGALITAS

Die Verthulichkeit, die Verschwendung, cuius comes certissuna, paupertas est; vocabulum Philosophorum, sed minus Latinum ac nove confictum ab Ethicis recentioribus, quo tamen foedam et veterem rem abominati sunt. Prodigitas Lucilio est apud Nonium: et prodigentia Tacito Lib. 13. Hist. cap. 1. Reliqui Latini pro eo habent effusiones pecuniarum; it. effusio v.g. Cic. In bacvitaquas effusiones fieri putatis? Was meynet ihr, was alle darauf gehe, und verschwendet werde? it. profusio v. g. Vitruv. infinitae sumptuum profusiones.

* Neque Adiectivum prodigalis et Adverbium prodigaliter, veteribus nota sunt, qui dicunt prodigus, it.prodige1. effuse, large effuseque. Voss. de Vit. 817. Berrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 77. 78. Christ. Falsterus Supplem. L. L. 283.

PRODITORIE

Verratherischer Weise, Adverbium medii aevi: Latine dixeris, proditione; per proditionem; proditorum more.

* A prodere, Verrathen, formarunt veteres non nisi proditer et preditio; Lactantius et prudentius proditrix. Nusquam apparet Adiectivum preditorius, unde sit Adverbium hoc proditorie. Voss. de Vit. 818. Borrich. Cogit. 34.

PROFESSIO

pro munere docendi in Academia, parum Latine.

* Professor autem pro doctore publico, est apud Suetonium et Quintilianum. Hinc Adiectivum professorius, lehrend v. g. Tac. Annali 13. c. 14. n. 5. professoria lingua, quâ Senecae cloquentiae disciplinam notavit Agrippina.

Professio veteribus est

1. Ipse actus publice profitendi et prae se ferendi aliquid v. g. Cic. L. 16. Fam. Ep. 23. professione nen egere.


page 686

2. Census Passive sumptus, Wenn man sich schatzen lasset v. g. Cic. pro Arch. c. 4: lis tabulis est professus, quae solde ex illa professione obtinent publicarum tabularum aucteritatem.

3. Ars, secta et societas, quam quisque sequitur et profitetur v. g. Cic. de Orat. L. 1. c. 6: Vis oratoris professioque ipsa ben dicendi Seneca Ep. 5: Ab ea professione dissimilitudo separat. Lampridius Heliogab. c. 20: Promoturus ultimae professionis homines.

PROFICVUS

Nutzlich, postremae Latinitatis vocabulum, occurrens apud Cassiodorum: Latini veteres habent pro eo, utilis.

* Magis repudianda sunt, ac barbara Adverbium proficue i. e. utiliter; Substantivum Proficuitas i. e. utilitas; et Adiectivum improficuns i. e. inutilis, quo Possevinus usus est, ea propter a Scioppio notatus, de Stil. Hist. 190. et 230. Vide etiam Vess. de Vit. 581. et 818. Rorrich. Cogit. 314 Cell. Antib. 79. C. P. 316.

PROFUNDITAS

Fl. Vopiscus, Tertullianus et Cassiodorus, Macrobius autem paene in deliciis habuit hoc vocabulum. Ceteri antiquiores et elegantiores Latinae linguae scriptores, nominatim Valerius Maximus, Seneca, Silius, Gellius, quin et Iustinus Lib. 2. c. 1. n. 17, et Curtius Lib. 9. cap. 4. n. 18. etiam ipsi Macrobio aequales pro eo profundum Substantive usurparunt v. g. profundum maris; profundum putei; profundum terrae; profundum miseriarum; profundum iniuriarum et turpitudinis; aquarum profunda: item cum epitheto, vastum profundum; immobile profundum, cet. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 68. Cell. Ant. 79. C. P. 153. et 227.

PROGNOSTICARE

Verbun medio aevo formatum, a Graeco prognosticon, quod ipse Cicero habet v. g. Lib. 15. ad Attic. Ep. 16: Equidem etiam pluvias metuo, si prognostica nostra vera sunt, Ranae enim r(uitoreu/ous1in. Latini pro eo habent, praedicere, praevidere, praesagire atque divinare.

* Prognosticatie eivedem commatis: veteres id exprimunt per prognwtiko\n, prognesticum, praedictionem, divinationem, praesagitionem. Voss. de Vit. 755.

PROIECTE

Scioppius in Stradam 174. reicit; quod tamen, teste Andr. Borrichio Defectu Lexic. 285. habet Tertullianus de Pudicitia cap. 13: Apustolus vero eam sceleratam libidinem tam proiecte ignovisset? i. e. tam libenter, ita proqu/mws2.


page 687, image: s0392

* Formatum est a proiectus, quod probae notae est, idem significans, quod extensus proclivis v. g. Cic. proiectum brachium, Ein ausgereckter Arm; proiecta atque effrenata cupiditas, h. e. impudens et proterva; Tacit. proiectissima ad hbidinem gens.

PROLIFICARE

Verbum medii aevi: Lat dixeris, prolem gignere, Voss. de Vit. 755.

† Nec probandus fons, unde hoc verbum venit, nempe Adiectivum prolificus, nisi quod Medici hodie id valde frequentent, quando v. g. dicunt de semine prolifico.

Romani veteres pro eo habent fecundus; speciatim autem Plinius fetificus; Graeci paidago/nos2. Voss. de Vit. 79. Borrich. Cogit. 34. Stephan. de Latin. Mer. Susp. 196.

PROLIXUS

pro longo et copioso, cadente demum Latinitate usurparunt Macrobius Saturn. 3, 7. Apuleius Metam. 4. p. 511. it. 11. p. 211. et Florid. 4. p. 239. Paullinus, Hieronymus et Symmachus.

* Veteres nmon dixerunt v. g. epistola prolixa, oratio prolixa; sed epistola longa, pluribus verbis scripta, verbosa, cet. lis enim prolixus idem fuit, ac liberalis, largus v. g. prolixa beneficaque natura; animo liberali prolixoque aliquid facere; prolixa nostra in te voluntas; promittere prolixe i. e. liberaliter; prolixe aliquem accipere i. e. laute et large, Gifan. Observ. L. L. Cell. Antib. 208. C. P. 250. Schor. in Phras. Crauser. Scintill. Tullian. n. 14.

Hinc minus belle dicitur, Nimis prelixus est in bac re: pro quo dixeris Latine, Multus est in bac re. Schor. Phras. ad Voc. Multus.

Andreas Barrichius quidem Vindic. L. L. 191. in id incumbit, ut de Latinitate cadente, cui Cellarius dicavit, priorem verbi significatum eximat: sed, quum antiquiores atque locupletiores pro hoc significatu patronos Paullino atque Hieronymo non produxerit; loco a Cellavio ipsi adsignato non videtur moveri posse. Vid. Cell. Iudic. 58.

Fortassis autem Borrichii causam iuvare possit, quod referatur interdum ad comam vel barbam v. g. apud Terentium Heaut, A. 2. Sc. 3: Capillus passus, prolixus, circum caput reiectus nagligenter; et apud Virgilium Ecloga 8. v. 34:: Hirsutumque supercilium, prolixaque barba; pro quo tamen, praesertim in prosa, malim barba promissa.

Iuvare etiam Borrichium quodammodo possit, quod hoc significatu, quem contra Cellarium tuetur, occurrat Adverbium prolixe apud Gellium L. 5. c. 1. et prolixius apud eumdem Gellium L. 12. c. 1. Koppius ad Iensium 69.


page 688

PROLIXITAS

Die Weitlauftigkeit, Arnobius L. 7. p. 250. et L. 4. p. 138, itemque Symmachus L. 2. Ep. 8.: veteres Latini id nominis plane ignorant, longeque aliter exprimmunt v. g. Cic. Part. Orat. c. 6. oratio longo anfractu circumscripta; it. Parad. 5. c. 3. oratio copiosa; it. magnus mihi dicendi campus restat, in quo exsultare possit oratio mea.

PROLONGARE

Vulgatus habet Ps. 128. v. 3: Latini pro eo dicunt, producere, trahere, differre, extendere, proferre, prorogare, Schor. de Phraf. ad voc. Producere.

* Hinc barbari formarunt prelongatio: pro quo Latine dixeris prorogatie, productio, prolatio, v. g. Cic. L. 5. Fam. Ep. 15. proregatio miserrmi temporis; id L. 3. Fin. cap. 14. temporis productio; Caes. L. 1. B. C. c. 32. prolatio diei, Die gegebene Frist.

† Qui verbum prolongare Plinio et Senecae tribuunt, errant: nam meliores libri itrobique habent prorogare.

PROMANARE

Hervorfliessen, tritum hodie; veteribus vero ignotum; qui emanare quidem, et permanare; non autem promanare dixerunt. Latini dicunt, profluere; provenire; ab alique in vel ad aliquid redundare.

† Senecam ita putant scripsisse, verbumque istud usurpasse: sed exemplum, quod inde adferunt, faldum depravatumque est. Cell. Antib. 80. C. P. 364.

PROMOTOR

Ein Beforderer, Amm. Marcellinus L. 21. c. 1. Cicero autem hunc vocat dignitatis amplificatorem; alii patronum, evergetam, e)uerge/thn. Cell. Antib. 209. C. P. 431. Andr. Borrich. Vind. L. L. 192

* Verbum autem promovere hâc notione i. e. pro provehere ad bonores, amplificare dignitatem pristinam, occurrit apud Sueton. Othone c. 1: Promovere aliquem in ampliorem gradum, Einen noch weiter befordern. Et Participium promotus etiam ita usurpatur apud Plin. L. 7. Ep. 31: Promotus adamplissimas procurationes.

† Vocabulum Promotoris, sensu Academico sumptum, fruatur interim iure suo.

PROMTITUDO

Die Bereitwilligkeit, sicut complura alia in udo definentia, ut aptitudo, certitudo, incertitudo, gratitudo, ingratitudo, infinitudo, apud veteres scriptores non reperitur: hi enim pro eo habent, alacritas, propensio, promptus animus, prompta voluntas, proqumia, alacritas animi prompte aliquid exsequendi. Conf. supra Aptitudo: it. Goclen. Silv. 55. Cell. Antib. 80. C. P. 364.


page 689, image: s0393

PROPALARE

Kund machen, ausbreiten, unter die Leute bringen, verbum cadentis Latinitatis, occurrens apud Claudianum Mamertum, Orosium et Sidonium Apollinarem: veteres pro eo, divulgare; manifestare; divulgare palam; aperte ac palam aliquid facere; aperte palamque dicere; it. in vulgus edere, cui opponitur continere aliquid, Etwas geheim halten, etwas bey sich bebalten, Cic. L. 13. Attic. Ep. 21. Voss. de Vit. 755. Cell. C. P. 317.

* Adverbium autem propalam correpte, frey, offentlich, unde formatum, apud ipsum Ciceronem et Livium exstat.

PROPHETA

Apuleius, et alii, praesertim scriptores Ecclesiastici: Latini veteres pro eo habent, vates, homo fatidicus; Ovidius, faticanus vel faticinus, correpte; Livius fatiloquus; Castellio, praesensionum divinarum peritus.

† Festus: Prophetas dicebant veteres antistites fanorum oraculorumque interpretes. Ita Porphyrius Lib. 4. peri\ a)poxh=s2 etiam Sacerdotes Iovis in Creta Prophetas appellat. Voss. de Vit. 50. Borrich. Cogit. 34.

* At omnia vocabula reliqua, quae hinc derivantur, et usu increbuerunt, mere Ecclesiastica sunt v. g.

Prophetare, Tertulliano, Hieronyme, Prudentio, et Sulpicio Severo frequens; pro quo Latini dicunt, vaticinari, praedicere futura, Cell. Antib. 81. C. P. 280.

Propbetia, occurrens apud Tertullianum, formatumque a Graeco profhtei/a: Lat. vaticinatio, oraculum, praedictio.

Prophetissa Tertullianus et alii: Prophetidem melius vocari putat Vossius de Vit. 50; quemadmodum apud Tertullianum est pseudoprophetis, yeudoprofh=tis2: Latini dicunt, vates divina; mulier vates; mulier fatidica. Ol. Borrich. Cogit. 34. Andr. Borrich. Defect. Lex. 287.

Prophetialis, Propheticus, prophetice, pseudopropheta, pseudoprophetia, pseudopropheticus, Tertullianus; Prophetalis Hieronymus, Petrus Chrysologus et Venantius Fortunatus; prophetizo Vulgatus Biblior. Interpr. habet Fab.

PROPITIATORIUM

Der Gnadenstul, Vulgatus Interpres, non quidem, ut Fabri Thesaurus refert, Rom. 3. v. 25: ibi enim est, Quem proposuit Deus propitiatorem, et, ut in variantibus lectionibus est, propitiationem, non propitiatorium: at saepe tamen in Exodo, Levitico, et Ep. ad Hebraeos. Ita nimirum Vulgatus vertit Graecum e(lasth/rion. Cell. C. P. 281.


page 690

* Propitiatio autem, Die Verfohnung das Subnopfer, non tantum Vulgati et Ecclesiasticorum, sed etiam Macrobii est et Senecae Nat. Quaest. L. 2. c. 38; in quo tamen Senecae loco alii pro propitiationes legunt procurationes. Castellio autem propitiationem Rom. 3. v. 25. vertit per placamentum: quae vox Plinii est et Taciti. In argumento tamen Theologico malim propitiatorium, utpote quod fori Theologici est, et id significantissime exprimit, quod debet.

PROPORTIONALIS

Frontinus: magis Latine dixeris, proportionem servans, aequalis, congruens, iustae magnitudinis, vel aliter pro argumento.

* Apud Iul. Firmicum est proportionatus. Andr. Borrichius Defectu Lexic. 288.

Corpus proportionatum rectius exprimitur a Cicerone L. 1. Offic. cap. 3. convenientia partium; et cap. 28; Pulchritudo corporis aptâ compositione membrorum movet oculos, et delectat boc ipso, quod inter se cmnes partes cum quodam lepore consentiunt. Ab aliis dicitur totius corporis symmetria. Idem Cic. de Univers. c. 5. ait: Corpus ea constructum proportione, Ein Meisterstucke, das so proportionierlich gemacht ist.

Adverbium autem proportionaliter, omni plane auctoritate caret: Latine id exprimas pro cuiusque opibus s. facultatibus; pro rata parte. Borrich. Cogit. 34. Cell. C. P. 365.

PROPRIETARIUS

Der eigenthumer, Pandectae: magis Latine, possessor, dominus.

* Propratas autem non tantum pro qualitate bene se habet, et ap Cic. et Liv. occurrit, sed etia pro dominio et possessione apud Iustinum L. 2. c. §. 7.

PRORSUM

pro prorsus, barbare. Prorsum est Adverbium loci notans Germ. Ruck- und vorwarts; prorsus autem Adverbium Quantitatis s. Intendendi, Gemr. Veberall, Ganz und gar. Terent. Hec. A. 3. Sc. 1. cursare rurfum prorsum, Ruck- und vorwdrts lauffen, bin und ber lauffen. Voss. de Vit. 164.

† In Fabri Thesauro duo haec confunduntur, ac proinde adducuntur verba Cic. 2. de Orat. c. 14 extr. Verbum prorsum nallum intelligo: in quo tamen loco perperam legitur prorsum: omnes quippe codices ibi habent, prorsus.

PROSARIUS

Sidonius: rectius, ad prorsum dicendi genus pertinens; prosâ scribens; solutâ oratione utens. Voss. de Vit. 582. Fab.

Praeferunt non nulli prosaicus; sed extra Grammaticorum scholas non satis belle, aut tuto. Etenim non nisi apud


page 691, image: s0394

Fortunatum et Sulpitium occurrit. Et in loco Plinii, qui pro hoc voc. adducitur, L. 7. c. 56. pro prosaicam orationem condere, alii legunt prosam orationem condere.

PROTECTIO

Die Beschirmung, Tertullianus, Ambrosius, et Cyprianus: veteres Romani pro eo habent, defensio, praesidium, clienteld, patrocinium.

* Pro eo, quod vulgo dicunt, esse in l. sub alicuius protectione, Cicero habet esse in alicuius fide et clienteld. Voss. de Vit. 583. Borrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 81. C. P. 228. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 193.

PROTECTOR

Tertullianus dixit generaliter pro eo, qui defendit, et Cyprianus Christum protectorem fidei appellat.

* Medio aevo frequens fuit, et palatinum officium denotavit, idemque, quod s1wmatofu/lac et satelles fuit; et ita Spartianus, Firmicus, Capitolinus, Marcellinus, Hieronymus, Orosius, Iornandes, Symmachus, Codex Theodosianus, et antiquae quaedam inscriptiones.

Magis Latina, defensor, patronus, vel pro argumento satelles. Borrich. Cogit. 206. Cell. Antib. 81. et 130. C. P. 227. et 317.

PROTERVIA

Der Muthwille, die Vermessenbeit, Ausonius: veteres pro eo habent, protervitas.

Proterviam facere, de asoto legitur in Macrob. Saturn. 2. c. 2, et inde in Erasmi Chiliadibus: sed perperam; quum legendum sit potius propter viam facere.

Ut autem plane intelligas, quid propter viam facere notet; ita habeto. Propter viam sacrificare, dicebantur profecturi, quod Graecis e)cith/ria qu/ein est, Ein Opfer der Reise balber verrichten. Fiebat autem hoc sacrum Herculi, et oportebat in eo omnia igne absumi, ut in aliis Herculi dicatis sacris. Unde Catonis iocus apud Macrobium: nam in quemdam, qui, bonis omnibus comesis, domum suam incenderat, proprer viam fecisse dixit, qui combusserit, quod non potuisset comesse ante tristem suum e patria abitum. Vide et Festum atque ibi Scaligerum et Taubmannum ad illud Plauti Rud. A. 1. Sc. 2. v. 62: Propter viam illi sunt vocati ad prandium. Pulchre hinc S. Eucharistiam describit H. Grotius Silv. Lib. 1. p. 13:

Hae dapes sunt funerales, hoc sacrum propter - viamm:
Cena iam mori parantis,inque procinctu data.


page 692

* Protervus et proterve, aureae aetatis sunt: proterviter Ennii apud Nonium; protervire i. e. iuveniliter aut petulanter exsultare, Muthwillig seyn, kalbern, Tertulliani est. Fab.

PROTESTARI

pro publice contradicere; publice et e re nata testes facere contra aliquid, et appellare seu intercedere; publice denuntiare, rem aliquam aliter comparatam esse, atque hoc ipso de iure suo sibi cavere, Wider etwas protestiren, durch eine Protestation sein Recht sich vorbehalten, nec Quintiliani, nec Macrobii, nec Iustinianearum Institutionem loca tuentur; quia alius ibi sensus est, nihilque ahud notat, quam palam testari. Buchner. Schor. Phraf.

* Protestatio autem neutrâ notione apud idoneum scriptorem occurrit: eâ notione, quam in verbo eius explodimus, Latini pro eo dicunt, intercessio. v. g. Liv. L. 6. c. 35: Nulle remedie alio, praeter expertam multis iam ante cetaminibus intercessionem, invento, collegas adversus Tribunicias rogationes comparaverunt.

Hodie tamen ICtis nostris vocabulum hoc protestationis admodum familiare est; qui quidem eam definiunt, quod sit animi nostrideclaratio iuris adquirendi vel conservandi, vel damnum depellendi causa facta, sive animi agentis expressio. Vide Schardii Lex. Iur. P. 805.

PROTOCOLLA

in quae acta referuntur, Iustiniani Novella 45; sed aliâ notione; qua de paullo post: rectius et quidem Latine dixeris adversaria, vel publicos actorum commentarios, in quos memoriae causâ res iudiciales adnotantur, seu rudi, quod aiunt, Minervâ coniciuntur; in acta publica referre aliquid, Etwas protocolliren.

In vita negotiali vocabulum Protocolli retineatur.

Schorus in Phras. L. L. p. 149. ad verba Ciceronis L. 3. de Orat. c. 2: Eumdem, id quod in auctoritatibus perscriptum exstat, scribendo adfuisse; ita commentatur: Auctoritdtes Latini vocarunt, in quibus acta referuntur, quae PROTOCOLLA scribae nostve barbive vocant. Sed, quod salvis Schori manibus dicam, auctoritates non tam notare videntur protocolla nostra, quae breviter et tumultuarie rem omnem exponunt, et primae quasi concinnationes sunt, ut, si res exigat, extendi aut dilatari postea possint; quam cetera publica documenta s. codicillos l. tebulas publicas, quae in curiis adservantur. Germ. Gerichts-Handelsbucher.

De origine autem vocis protocolli adscribam, quae Vossius habet L. 1. de Arte Grammatica c. 37. p. 130: Constabat,


page 693, image: s0395

inquiens, charta duabus rebus, papyro et glutino. - Glutinum illud, quia oris intergeritus, ut as inter se iungat, a Plinio intergerium L. 13. c. 12. appellatur. Atque ab bac glutinandi consuetudine primam schedam prwto/kollon vocat Instiniani Novella 45: nti Martialis ultimam scbedam ds1xatoko/llion. Origo vocis a ko/lla, glutinum, non a kw=lon membrum: quamquam sic Scaliger putabat: qui propterea prwto/kwlon et ds1xatokw/lion scribebat. Similiterque dicta makro/kolla, quibus modulus longior. Conf. Sect. 2. Adversaria.

PROTONOTARIUS

vocabulum hybridum,in Ecclesia usitatum; qui etiam simili hybrido protoscriptor Ecclesiae dicitur, et cum aliis institutus est, ut martyrum acta colligeret, deinde etiam pitta/kia omnino curaret: nec in Latina Ecclesia Protonotarius modo, sed etiam Primicerius Notariorum dicebatur. Latine possis nuncupare Notariorum vel scribarum primum, it. primarium scribam; vel aliter circumscripseris, prout offcii eius innuuntur partes, quas breviter percenset Schmidius Lex. Eceles. 260. seq. Conf. Voss. de Vit. 583.

PROTOPARENTES

vocabulum hybridum, medio aevo, ut opinor, confictum: Latine dixeris, primi genitores; primi parentes, primi generis bumani parentes. Voss. de Vit. 583.

* Pretoplasti plane Graecum est, quod proinde substituunt non nulli, licer non nisi scriptoribus Ecclesiasticis frequentetur, scilicet Tertulliano, Alimo Avito, Claudiano Mamerto et Prudentio.

† Apud Prudentium tamen in oditionibus Heinsii et Weitzii pro protoplasti legitur primoplasti, quod similiter, ut protoparentes, hybridum est: cui scripturae non magnopere refragamur. Nimirum obsecutus mori temporum suorum prudentius est, quibus regnarunt hybrida, etiam quum alia suppeterent eiusdem notionis proba satisque Latina. Cell. C. P. 291.

PSALMOGRAPHUS

Fortunatus: Latine dixeris, qui scribit divina carmina; qui sacros bymnos componit. Cell. C. P. 146.

PSALTRIUS

i. e. psaltes, merito suspectum Scioppio in Stradam 80. Locus enim Ciceronis de Harusp. Resp. n. 44. p. m. 613. pro eo minus recte adducitur. Loquitur quippe ibi Cicero non de psaltrio tamquam psalte; sed de psaltrio, tamquam instrumento musico, cuius Nominativus est psaltrium.

PSEUDOFORIS

i. e. falsae fores, sive Numero Singulari, falsa foris;


page 694

quomodo Terentius Adelphis ait: Sed quidnam crepuit foris? vocabulum hybridum.

† Mirum, ab eo vocabulo non abhorruisse Sulpicium Severum de Vita S. Martini; ubi psendoforem ait pro eo, quod pseudothyrum maluissem dicere cum Cicerone in Verrinis. Sed abreptus est elegantissimus scriptor consuerudine sui saeculi, quâ multis adeo hybridis gaudebant, etiam quum alis praesto essent bona.

Diu haesit haec consuetudo, adeo, ut sequiori tempore ad eumdem modum formata sint etiam alia antehac inaudita v. g. pseudomagister, formatum a Graeco yeudodida/s1kalos2; pro quo Latine dicas, doctor salsâ nes imbuens doctrinâ. Voss. de Vit. 584.

PUGNANTIA

ae, Substantive, v. g. pugnantia duarum propositionum, Die Widerwartigkeit unter zween Satzen, Philosophorum est, eorum, qui sine ulla necessitate barbari/zous1i: dic pro eo repugnantia v. g. Cic. Phil. 2. c. 8: Qui tantam rerum repugnantiam non videas, nihil profecto sapis; vel periphrasi, hae duae propsitiones inter se pugnant; bae duae propositiones se mutuo tollunt, ita, ut alterutra tantum vera possit esse.

PULVERIZARE

Zerpulvern, zerreiben, suspectum; licet apud Medicos hodie notione propriâ, et apud Thomam de Kempis notione translatâ occurrat, L. 3. de Imitatione Christi cap. 8: Si autem me vilificavero, et ad nihilum redegero, atque, sicut sum, pulverizavero. Rectius dixeris cum Columella pulvero, pulverare; vel cum aliis, in pulverem resolvere; in pulverem redigere; vel secundum memptem pii Kempisii, submisse adeo de se sentire; quasi nihil simus, nisi pulvis. Voss. de Vit. 756.

* Participium autem pulverzatus v. g. tus pulverizatum, est apud Vegetium L. 1. c. 54. Confer. Sect. 2. Voc. Potionatus.

PUNGTARE vel PUNCTVARE

i. e. punctis notare s. punctis distinguere, et specialiter puncta vocalia adicere litteris nempe Orientalium, nullius, aut obscurae auctoritatis est. Voss. de Vit. 756. Cell. Antib. 82.

* Vide etiam de illo, et Compositis diepunctare et repunctare, Carolum du Fresne Glossar. Tom. 3. p. 472.

PURGARE

a(plw=s2 pro alvum purgare, alvum ducere, alvum deicere, non fatis ad amussim veterum.

* Suetonius tamen Neron. c. 20. Passive ita usurpavit, clystere vomituque purgari,


page 695, image: s0396

Unten durch ein Clystier, und oben durch ein Vomitiv Luft kriegen.

Hinc purgantia, quae Medici vocant, elegantius dixeris cathartica medicamenta. Ita enim Celsus L. 2. c. 30: Medicamenta stomachum fere laedunt, ideoque omnibus catharticis aloe miscenda est.

* Cicero hâc notione usurpat purgationem v. g. de Nat. Deor. L. 3. c. 22: Aesculapius primus alvi purgationem invenit.

Purgatorius v. g. purgatorio medicamente alvum vacuare, habet Symmachus L. 6. Ep. 64.

Purgativus v. g. purgativa medicamenta, Cael. Aurel. Tard. L. 1. c. 1.

Opponitur huic continere, comprimere, sistere fluentem alvum, Den Durchfall stiflen.

PURUS

pro merus v. g. purus Grammaticus, minus recte dici, docet Vossius de Vit. 151. quod purus sit non nisi immaculatuus v. g. Cic. Lib. 3. Orat. n. 29. Oratio Catuli est pura sic, ut Latine loqui paene solus videatur.

* Contra Scioppius Animad. in Voss. putat, ideo recte ita dici, quod Plautus Pseud. A. 4. Sc. 7. v. 103. scribat, purus putus bic sycophanta est i. e. merus, Ein pur - Lauterbube, ein abgefeimter Bosewicht;

Verum respondet Borrichius adversus Sciopp. 281, ad imitationem illius Plautinae locutionis licere quidem eum, qui Grammaticus est, praetereaque nihil, purum putum Grammaticum appellare, non autem purum; quia solum hoc vocabulum a)kri/beian rei intellectae non exprimat.

PUSILLANIMIS et PUSILLANIMUS

ex Graeco o)ligo/yuxos2 formatum ab Ecclesiasticis scriptoribus, occurrens apud Tertullianum, Claudianum Mamertum, Sidonium:rectius dixeris cum veteribus, timidus; parum animi babens; parum magnanimus; homo parvo animo vel parvi animi; bomo pusilli animi; bomo m,entis bumilis et abiectae; cum Plauto, meticulosus; cum Virgil. degener animus v. g. degeneres animos timor arguit. Cell. Antib. 82. C. P. 317. Andr. Borrichius Defectu Lexicor. 294.

* Hinc pusillanimitas; quod Cellarius C. P. 365. ad Latinitatem incertam refert; in suis autem ad Lactantium notis cap. 5. de Ira Dei, et Andr. Berrichius Vindic. L. L. 196. ex eiusdem Lactantii MSS. producit. Latini veteres pro eo habent, animus timidus et abiectus; timiditas; parvus animus; Graeci, o)ligoyuxi/a, mixroyuxi/a.

Adverbium pusillanimiter, probat quidem Henr. Stephanus Expost. de Latin. Susp. c. 6. p. 281: sed exemplum desideratur: tutius


page 696

propterea dixeris pro eo, timide; animo fracto et humili. Cell. C. P. 365.

Q

QUADRAGESIMALIS

Was zur heiligen Fastenzeit gehoret, Adeiectivum Ecclesiasticum est, formatum a quaedragesima scil. die ante Pascha, qua inceperunt Christiani ieiunium suum in memoriam mortis Dominicae, ut adeo quadragesima metonymice et notione Ecclesiasticâ totum istud sollemne ieiunium signisicet, atque etiam ad alia ieiunia in Ecclesia usitata translatum deinceps hoc vocabulum sit.

Pro tempore quadragesimali, et ieiunio quadragesimali, Latine dixeris tempus illud, et ieiunium s. inedia, vel potius certorum ciborum abstinentia quadraginta dierum illorum, quibus acerbae Christi mortis memoria celebratur. Item: Tempus anniversarium, quo Ecclesia mortis Servatoris sui more sollemni recordatur.

QUALIFICATUS

Philosophorum recentiorum et ICtorum est: Lat. aptus et natus: natus et aptus; naturâ aptus ad aliquid; non est ita comparatus, ut hoc praestare possit; babilis; accommodatus, pro quo etiam adfectus dicitur. Goclen. Obs. 115.

* Furtum qualificatum ICtis notat, quod cum effractione coniunctum est. In qua descriptione etiam effractionis idoneam desidero auctoritatem. Effringere et effractus bonae notae surt; et effractor, pro quo Seneca habet effractarius, et effractura in Pandectis occurrunt. Hinc Latine dixeris: Furtum omnibus modis perfectum est, quod cum effractu 1. effractura conianctum videmus. Fab.

QUAMPLURES

barbari pro complures dicunt,

* Donatus ipse habet ex quampluribus: ex compluribus dicendum erat, aut ex quam plurimis. Quam enim tantum iungirur Superlativis, ut: Gratias tibi ago quam maximas; stetit quam pulcherrime, cet. Sed quum loquimur figurate, hoc est, admiranter aut ironice, ivagitur etiam Positivis. v. g. Quam pulchre curasti, qued commiseram. Cic. Liberis operam dare, quam honeste dicitur. i. e. perquam honeste. Ita belle iudicat Valla L. 1. c. 17. L. 4. c. 9.

Huic observationi tamen obstant non nulla loca Plauti et Gellii, si salva scriptura est apud eos, nec pro quamplures legi debeat complures; quemadmodum in illis Caesaris et Ciceronis locis, unde suspecto huic vocabulo auctoritatem arcessunt, alii similiter legunt non quamplures, sed complures.


page 697, image: s0397

QUAESTIONARE

i. e. quaerere de aliquo; babere quaestionem de aliquo; quaerere tormentis vel per tormenta aliquid; in quaestionem aliqutm postulare; quaestionem exercere in aliquem; quaestioni dare aliquem, Einen peinlich befragen, oder befragen lassen, Verbum novum, veteribusque ignotum, in foro hodie frequens.

QUANTITATIVE

Adverbium Philosophicum: Latine dixeris, secundum magnitudinem; ratione quantitatis, magnitudinis aut multitudinis. Voss. de Vit. 818. Borrich. Cogit. 34.

QUANTOCIUS

Flugs, ie eher, ielieber, nisi in antiquioribus, saltem in Sulpicio Severo occurrit: turiora magisque Latina, cito, quam primum; primo quoque tempore. Voss. de Vit. 818. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 26. Cell. Antib. 82. C. P. 317.

QUATERNIO

Vulgatus Bibliorum Interpres Act. 12. v. 4. ubi per quaternionem intelligit quattuor militum Praefectum; quâ notione etiam Scholiastes Prisciani ad Lib. 5. hoc vocabulum exponit. Sed Graecum tetra/dion non personam significat, sed numerum quaternarium.

* Ceterum medio aevo vox quaternionis etiam numero quaternario applicata est. Ita in Iure Publico Germanico nota est fabula de quaternione ordinum Imperi, quae olim fuerit, deinceps vero in decem circulos, ut vocant, mutata sit: id, quod saniores dudum exploserunt. Et inde porro in Medicorum scholis increbuit Quaternie bumorum, ubi intelligunt sanguinem, serum sive phlegma, bilem et melancholiam: pro quo rectius dixeris, Quattuor humores, temperaturae, kra/s1eis2.

Praeterea quaternio, quinternio et octernio dixere iuniores pro folio in minora quattuor, vel quinque, vel octo complicato.

Ceterum ipsum vocabulum veteribus Latinis fuerit incognitum. Voss. de Vit. 587.

QUERCINUS

mediâ correptâ, Eicben, was zur Eiche gehoret, passim obtinet apud medicorum filios: sed veteres, Virgilius et Ovidius, quernus; Columella et Cato querneus; Suetonius quercicus, pro eo habent.

Querceus habemus apud Servium in Virg. Aen. 6. v. 772. Voss. de Vit. 72. Borrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 82.

QUERELARE fen QUERELARI

Verbum mali et recentioris commatis est, probis ac vetustis


page 698

scriptoribus ignotum. Eo tamen usus in Participio Servius est in Ecolg. 1. Virgilii: Posten, inquit, eum querelantem invenimus cet. Cum veteribus pro eo dixeris, queri, querelas effundere, multa cum aliquo conqueri, exanimare aliquem querelis suis, Horat.

† Neque vero dissimulandum est, passim querulari saepius, quam querelori, scriptum esse: neque dubitem, eos, qui e scriptoribus medii aevis hoc vocabulo ita sunt usi, a querulus id, non a querela deflexisse: itaque et secundam corripuerunt in versu Voss. de Vit. 588.

Ita etiam querulosus frequentius occurrit, quam querelosus: quomodo etiam querulosus praeter scriptores medii aevi occnrrit etiam apud Vulgatum, Iudae v. 16; cui Castellio ad normam veterum substituit querulus. Voss. de Vit. 588. Borrich. Cogit. 34.

QUIDDITAS

vocabulum Philosophicum horridum, et praeter necessitatem confictum: Latini, essentia; vis et natura rei. Conf. supra Philosophica vocabula.

QUITANCIA vel QUIETANCIA

Eine Quitung, medii aevi est: Latinis, apocha.

* Scaevola lege ult §. Titius Dig. de condict. indebiti: Quum postea reperiantur apochae partim solutae pecuniae, Da sich nachber die Quitungen von dem schon zum Theil berichtigten Gelde finden.

† Dicta vero quietancia, ex verbo quietare; quod est reddere quietum ac securum. Quemadmodum autem ex quitancia l. quietanmcia est Germanicum quitanz: sic a quitare, pro quietare est Germanicum Quitiren; quod Latine dixeris, fateri in schedula, sibi a debitore satisfactum. Voss. de Vit. 588. et 758.

QUODLIBETUM

de quo in utramque disseritur partem, ex eo dictum, quia, quod libet, defenditur, barbarum est, et a compluribus saeculis obtinuit in scholis. Voss. de Vit. 589.

* Hodie notatur etiam hâc voce, genus carminis satyrici, quod diversas actiones non nullorum fatuas in unum compingendo perstringit. Quod quidem genus corripiendi mordax cum petulantia et dicendi improbitate fere coniunctum est adeo, ut fincerae pietati nauseam moveat.

QUOTA vel QUOTUM

Substantive, pro parte vel symbola v. g. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1. v. 61. symbolam suam dedit, Er hat sein Quotum bezahlt, barbarum est.


page 699, image: s0398

* Quotus, a, um, Adiectivum, bene se habet. Voss. de Vit. 151.

QUOTUPLEX

commenti sunt Grammatici ad eam formam, qua dicimus, simplex, duplex, triplex, quadruplex. Hoc in artium scriptoribus tolerem lubens: at in epistola, oratione, ac carmine penitus averser.

Latine dixeris, v. g. pro Quotuplex est methodus? Quot species methodi dantur?

R.

RABULISTA

Ein Zungendrescher, barbarum: Lat. rabula.

RANCOR

pro odio seu animi acerbitate, Hieronymus et Augustinus: antiquioribus est, foetor ex corruptione. Cell. C. P. 327.

RAPINARI

Rauben, non usurpem; quamvis haud barbarum fuisse aureo Latinitatis saeculo, colligat Borrich. in Voss. 216. inde, quod in Varronis Sat. Menipp. et in Lucilio apud Nonium c. 2. n. 468. invenitur rapinator, Ein Rauber, ein Entfubrer; pro quo Phaedrus, Tacitus, Velleius et Valerius Maximus raptor.

* Pro rapinari tutius dixeris cum veteribus rapere, rapinam facere.

RAQUETUM

Ein Raquet, Gallice un Raquet, vocabulum a Gallis mutuatum: Latine dixeris, ignis artificiosus, vel pyrobolus, rectâ lineâ in altum adsurgens.

† Quod alii dicunt, ignis missilis, s. telum ignis missilis, huic notioni non satis convenit.

RATIFICARF

Genebm halten und die vollige Gultigkeit ertheilen, Verbum medii aevi: Lat. ratum facere; ratum babere; rata et certa facere; ut loquitur Plinius; publice comprobare aliquid. Voss. de Vit. 759. Cellar. Antib. 82. C. P. 431. Stephan. Expost. 198.

* Sic et ratisicatie eiusdem est censûs: Lat. confirmatio, quâ aliquid ratum habemus. Ratibabitio saepe occurrit in Pandectis Voss. de Vit. 759. Cell. Antib. 83.

RATIO

in malam partem, pro ratione corrupta, depravata, sibimet relicta, perdita, ad caelestia caecutiente, contra Deum et bonos mores facunda et argutante, Ecclesiasticae notionis est. Contraria huic: ratio divina eritatis luce perfusa seu collustrata.


page 700

RAUCEDO

Die Heiserkeit, Isidorus Orig. Lib. 4. c. 7: pro eo Plinius, raucitas; Cicero, vox obtusa; vox rauca.

* Raucescere verbum medii aevi: Cicero pro eo, raucum fieri.

RAVELINUM

Ein Ravelin, oder Aussenwerk, barbarum: dic cum Boxbornio in Hist. Bred. p. 48. moles insularum specie a vallo divulsae, et aqua circumfusae.

REACTIO

vitiosum: Latini, actie reciproca; actionis reciprocatio.

* Ita etiam verbum reagere eiusdem censûs est; neutrum vero in scholis Philosophorum damnâro: est enim idoneum rei, quam illi signant. Alioqui malim, Vicissim agere; resistere agenti in se.

Similiter statuendum de repatior et repassio, ubi passio est reciproca. Goclen. Obs. 457. Voss. de Vit. 760. Borrich. Cogit. 34.

READSUMO

Verbum barbarum: Latin. de novo rem adgredi; de nevo ad rem adgredi; de novo rem inchoare.

REALIA

Substantive et Pluraliter id est, res; loci communes; sententiarum lumina, quibus oratio distincta est, Eine Rede, dariun schone Realien vorkommen:

REALIS

Adiectivum, i. e. verus, ad rem aut usum pertinens: et Adverbium hinc formatum

REALITER

id est, re verâ, re ipsâ, reapse, barbara; quamvis realis et realiter Philosophis etiam hodie sunt usitata. Goclen. Silv. 72. Voss. de Vit. 818. Borrich. Cogit. 34. Cell. C. P. 365.

Opponitur ei Verbaliter, quod aeque barbarum.

Pro realiter et verbaliter, Cicero habet re et verbis; verbo et re; Graeci, lo/gw| kai\ e)/rgw|.

REATUS

pro crimine et culpa, quâ rei sumus apud Deum, v. g. solvere reatum id est, culpam remittere, luere reatum id est, puniri, Ecclesiasticorum est. Quamquam et alii non dissimiliter locuti videntur. v. g. Apuleius Lib. 7. Met. p. 191: Malae conscientiae reatum intra me sustinebo, Ich will die Schuld tragen.

* Vocabulum ipsum est Ciceroni ignotum et Augusti demum aetate inventum a Messalla, qui primus id usurpavit, ut Quintilianus auctor est L. 8. c. 3.

Huic autem Quintiliano, itemque lustino, et ICtis reatus est nihil aliud. quam obligatio ad poenam, vel habitus et misera conditioreorum seu accusatorum: atque hinc apud Instin. L. 4. c. 4. revocari ad reatum significat ad cansam dicendam vocari, vel, ut idem


page 701, image: s0399

auctor L. 5. c. 1. loquitur, revocari ad iudicium.

† Nempe ut misericordiam rei damnandique moverent, murare vestem, atramque aut detritam adsumere, promittere item capillum barbamque, prensare obvios, laerimas mirtere, et alia huius generis, quae miseri et infelices sibi usurpant, solebant Haec igitur eorum ratio, reatus dicebatur. Inde Martialis L. 2. Ep. 24:

Si det iniqua tibi tristem fertuna reatum,
Squalidus baerebo, pallidiorque reo.

Modestinus ICtus lege 15. Dig. de Poenis: Si diutino tempore aliquis in xeatu fuit, aliquatenus poena eius sublevanda erit. Gellius L. 3. c. 4. solitum reorum cultum: Suetonius Augusto c. 32 et Auctor Dialogi de causis corruptae eloquentiae, qui ab aliis Fabio, ab aliis Tacito adiudicatur, cap. 6. sordes reorum; Iuvenalis Sat. 15. v. 135. squalorem reorum dixit. Voss. de Vit. 139. Goclen Obs. 456.

REBAPTIZARE

Wiedertaufen, Verbum hybridum, Hieronymo, Cypriano, Augustino, et aliis scriptoribus Ecclesiasticis perusitatum: Latine pro eo dixeris, iterum vel denuo baptizare; sacro fonte iterum tingere; iterum adspergere sacrâ baptismi undâ; iterare baptismum. Cell. C. P. 281.

Andreas Borrichius Defectu Lexic. 298. etiam ex Codice lege 2. de Sanct. Bapt. hoc Verbum producit.

* Rebaptizator. Ein Wiedertauffer, apud Augustinum exstat; pro quo hodie Theologi nostri rectius dicunt anabaprista.

Baptizare Tertulliani; et notione lavandi est in illo Prisciani L. 1. c. 21. vulnus ex aceto baptizare.

REBELLIUM

id est, rebellio, defectio, seditio, perduellio, reicit Voss. de Vit. 591.

† Producit quidem ex Livii L. 42. c. 21. Vorstius de Lat. mer. Susp. p. 25: sed meliores codices ibi pro rebellium legunt rebellandum.

* Apud Val. Max. L. 7. c. 4. et Tacit. L. 14. c. 31. est rebellatio.

Rebellis, rebellatrix, rebellare, probae notae sunt.

RECAPITULARE

id est, summa rerum capita repetere; rerum capita summatim repetere; a)nakefalaiou=n, quasi per capita et generatim referre, veteres non dicunt.

Tertullianus omnium primus, quod constat, hoc Verbum excogitavit. Ita enim ille adv. Marcion. Lib. 5. c. 17: ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco


page 702

sonat, recapitulare, id est, ad initium redigere, vel ab initio recensere. Deinde occurrit apud Augustinum de Civit. Del Lib. 20. c. 14. et 21.

Quintilianus a)nakefalaiou=n vertit, decurrere per capita.

Laurentium Vallam, dicunt fere, ausum fuisse a)nakefalai/ws1in reddere per recapitulationem; cuius auctoritate occaecati eruditi id vocabuli adhibere crebro soleant. Vid. Borrich. in Voss. 218. Sed et apud Cassiodorum Divin. Lect. caput 24. recapitulatio generalis inscribitur.

RECEPTOR GENERALIS

vel simpliciter RECEPTOR pro Tribune aerario, Ein Oberempfanger, Obereinnehmer, nemo veterum dixit.

* Distant ab his Quaestores aerarii: nam hi publicas conquirunt pecunias, ut aerario inferantur. Quaestores aerarii exigunt et cogunt; Tribuni aerarii accipiunt et aerario, quod curant, inferunt; quamvis Quaestores subinde munere Tribunorum simul functi videantur esse.

Receptores autem et receptatores Ciceroni, ac Iuris consultis sunt, qui latrones furesque recipiunt, atque eorum bona occultant, pessimum sane hominum genus. Voss. de Vit. 118.

Prudentio hymno Epiphan. v. 144. receptor est is, qui benigne et bumaniter aliquem tractat s. excipit; Eutropio L. 9. c. 9. est is, qui aliquid recuperat; et Floro L. 3. c. 10. n. 9. qui alicui perfugium praestat.

RECESSUS

v. g. Imperii, proconstitutionibus Imperii in Comitiis, vel, ut convenientius dicam, in conventu Principum communi omnium consensu approbatis, Germ. Reichsrecesse, Reichsabschiede; item, pro constitutionibus seu conventionibus comitiorum provincialium, Germ. Landtags-Abschiede, in publicis negotiis tolerandum; ceteroqui minus Latinum est hâc notione metonymicâ.

* Nam recessus, ûs. veteribus Latinis est

1. Actus recedendi, Der Abtritt, der Zuruckgang, v. g. Cic. accessus et recessus lunae, Das Zu-und Abnehmen des Mendes; id. accessus et recessus maris, Ebbe und Flut, v. g. de Divin. L. 2. c. 14: Marium accessus et recessus motu lunae gubernantur.

2. Loci abditi et occulti, penetralia, v. g. Martial. recessus collium, Die Berge, so sich weit binter sich erstrecken, Kliifte. Sic latebrae et recessus in animis bominum, apud Cic. pro M. Marcello c. 7. Quintil. L. 1. c. 41 Grammatica plus habet in recessu, quam in fronte promittat h. e. longe pater, et extendit se latius Grammaticae utilitas, quam primum intuentibus appareat.


page 703, image: s0400

3. Remissio, relaxatio, Die Erquickung, die Erhoblung. Val. Max. L. 3. c. 6: Vegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc vebementiores impetus edunt.

RECIDIVA

Substantive, Ein Recidiv, suspectum, licet Medicorum filii ita usurpent: dic cum Cic. novae tentationes morki; et cum Celso, morbus recrudescit; vel recidivus morbus; nam Plinius dicit recidivas febres.

* Nam Adiectivum recidivus est, quidquid ex casu suo restitutum, eodem modo et genere redit, l. rursus accidit. Ita recidiva Pergama aliquoties dixit Virgilius, quae fiunt ab his, qui superstites sunt Troianis periculis, sive, ut Servius Aeneid. 4. v. 344. interpretatur: post caum restuuta. Aut recidiva sunt caduca, rursus cadentia; ut non tam ab reditu aut ab eo, quod rursus accidit, quam a casu appellatio sit. Vide Caroli Ruaei in Virg. d. l. Commentationem. Atque ita recidivae febres sunt, quae quum emansere aliquamdiu, redeunt, sive quia in eas recidimus.

RECIPROCE

Adverbium, Wiederum so viel, Zug um Zug, suspectum: Lat. mutuo, vicissim.

* Adiectivum autem reciprocus, et verbum reciproco, optimae notae sunt.

Reciprocatio, Die Abwechselung, v. g. reciprocatio aestûs, apud Plinium et Tertullianum exstat.

RECOMMENDARE

barbarum: Latini agnoscunt non nisi commendare.

* Ex Gallorum lingua recentiori desumptum est, qui recommender dicunt.

† Ex Phaedri Lib. 2. Fab. Prolog. v. 7. qui exsculpere volunt, errant. Contextus enim et continuatio sermonis satis docet, recommendatur divise ibi legendum esse, ut re sit Ablativus, et significet idem, quod ipsa insita auctoritate. Voss. de Vit. 97. et 761. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 209. Borrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 84. C. P. 365.

Qui etiam vocabuli huius tuendi ergo provocant ad alia eiusmodi Decomposita v. g. recognosco, recolligo, cet. non intelligunt, Analogiam, deficiente veterum auctoritate, frustra opponi.

RECOMPENSARE

similiter natum videtur ex Gallorum recompenser; Latini agnoscunt non nisi compensare et pensare; dicuntque praeterea rependere praemia, rependere pretium pro officiis; Gellius Lib. 20. c. 1. habet retaliare.

* In Novell. Constitut. 69. tamen occurrit recompensatio; pro quo Cicero et alii compensatio. Goclen. Controv. 48. Voss. de


page 704

Vit. 761. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 209. Borrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 48. C. P. 318.

RECONVALESCERE et RECONVALESCENTIA

barbar: Lat. convalescere, convalescere ex morbo, redire cum laesa valetudine in gratiam, it. confirmata a morbo valetudo.

RECORPORARE

Mit dem Leibe Wiederum vereinigen v. g. animae recorporantur; item ea notione, quâ est, Germ. Den Leib wieder hervorbringen v. g. argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare, Tertullianus: magis Latine dixeris, cum corpore coniungi; corpus suscitare; corpus resuscitare; corpus revecare ad pristinam formam; reparare corpus. Borrich. in Voss. 219.

* Hinc recorporatio i. e. reparatio corporis; restitutio totius corporis, singularumque eius partium, eodem Tertulliano auctore.

RECTIFICARE

barbarum: Lat. corrigere; emendare ad novum exemplar; sub incudem revocare, novaeque accommodare formae; prout argumentum tulerit.

RECTITUDO

notione propriâ, pro eo, quod rectâ lineâ procedit v. gr. abiegnae trabes servant rectitudinem; non item quernae, Mathematicorum fere est: notione autem translatâ pro arte, bunitate, rectâ vel incorruptâ rei ratiene v. g. rectitudo scribendi, occurrit apud Augustinum, Cassiodorum et Aggenum Urbicum. Cell. Antib. 84. C. P. 318.

REDARGUTIO

vel, ut alii scribunt, REDARGVITIO, Ein Verweis, eine Reprimende, quo idoneo auctore dicatur, non dum liquet, eaque propter a Cellario est ad Latinitatem incertam relatum: quamvis apud eruditos nil temere soleat esse vulgatius: Latini pro eo, refutatio; reprehensio; argumentum, quod adfertur ad aliquem convincendum; Graeci, e)/legxos2, quo significant id, quod adfertur ad coarguendum eum, qui contra disputat; ut interpretari possis ex Fabii Lib. 2. c. 15. Voss. de Vit. 592. Borrich. Cogit. 34. Cell. C. P. 365.

* Verbum autem redarguere ipsius Ciceronis est.

REDHOSTIMENTUM

i. e. compensatio, remuneratio, pensatio beneficii, compensatio beneficii, Eine Vergeltung v. g. hoc redhostimenti loco tibi offero, aut non est purum, aut obsoletum tamen; etsi


page 705, image: s0401

hodie multi, et inter eos vel illi, qui incorruptam Latine scribendi rationem sequuntur, eo utantur.

* Hostimentum est Plauti Asinar. A. 1. Sc. 3. v. 20:. Par pari datum hostimentum est, opera pro pecunia, Es ist gleiches mit gleichem vergolten; et Ennii apud Festum. Hostire habet idem Plautus ibid. A. 2. Sc. 2. v. 110. Festus etiam habet redhostire ex Naevio et Accio, quod exponit per grariam referre. Sed haec omnia in obsoletis scribenda sunt. Veniunt ab hostus, quod Substantive sumptum notat mensuram quandam in re elearia, apud Catonem et Varronem; Adiective autem sumptum idem sit, quod aequus; unde apud Tacitum inhostus i. e. infestus v. g. Hist. L. 2. Vitellius ventre et gulâ sibi inhostus; Annal. 15. pax inhosta. Parei Lex. Crit. 555. Cell. Antib. 84. C. P. 365.

REDUPLICARE

Nochmals verdoppeln, Tertullianus habet: malim pro eo, iterum duplicare; iterum conduplicare; iterum geminare; iterum congeminare. Voss. de Vit. 762. Olaus Borrich. Cogit. 34. Andr. Borrich. Defect. Lexic. 300.

REFECTORIUM id est

locus, ubi quis se resicit cibo, qui a Suetonio Neron. c. 31. cenatio appellatur, et speciatim cenaculum monachorum, ubi a monachis refectio fit cibo, vocabulum Ecclesiasticum est. Voss. de Vit. 592. Borrich. Cogit. 34.

REFERENDARIUS vocabulum medii aevi

significat eum, qui hodie magis Latine vocatur Magister libellorum supplicum; qui Regi libellos supplices et diplomata offert, ut subscribat; per quem Princeps facilius singulorum desideria perdiscit, ut Cassiodorus Ep. 6. loquitur; Gallice, le Maitre de requets. Voss. de Vit. 593.

REFESTINARE

Zuruck eilen, Hieronymus, qui eiusmodi vocabula nova et antehac inaudita dictioni suae adspersit: Lat. festinanter remeare; festinantius de reditu agere; celeriter redire cupere. Reimmanni Hist. Voc. L. L. pag. 71.

Occurrit etiam hoc verbum apud Paullinum ad Augustinum Ep. 45. extr.

* Simplex festinare optimae notae est; et Compositum praefestinare, Sehr eilen it. Vorbeyeilen, festinando praecurrere, Plautus, Livius et Tacitus habent.

REFIRMARE

Wiederum vest machen, von neven befestigen, Sextus Rufus: magis Latine dixeris denuo firmare; iterum firmare. Cell. C. P. 319.


page 706

REFORMATIO

Apuleius 3. Metam. veteres pro eo, emendatio.

* Sed verbum veformo, et reformator apud Plinium exstant. Hinc perperam haud dixeris, reformore religionem, reformare sacra publica; quamvis elegantius sit, repurgare sacra, detergere situm sacris.

Pro tempore reformationis eleganter dixeris tempore reformatae per Lutherum eiusque adseclas Ecclesiae primo; tempore, quo repurgata fuit Ecclesia a sordibus diuturnitate temporis ei adspersis; tempore publicae sacrorum emendationis, cet. huius modi autem loquendi flosculos usurpes cum iudicio, nec nisi quum locus et tempus ferat.

REFRIGERIUM

Die Lahung, die Kuhlung, die Erfrischung, posterioris aetatis scriptoribus, Ecclesiasticis maxime frequens, Tertulliano, Hieronymo, Orosio, Alcimo Avito: Cicero, et ceteri elegantiores dixerunt, refrigeratio, recreatio, fomentum. Cell. Antib. 85. C. P. 228.

* Verbum refiigerare et Participium refrigeratus, optimae notae, insiusque Ciceronis refrigeratrix et refrigeratorius Plinii Maioris; refrigescentia Tertulliani est.

PEFUGA i.e. refugiens

Der nicht Fuss halt, der seinen Posten verlasst, instar vocabulorum transfuga et perfuga formatum. Ulpianus, Macer, et Marcellus ICti, item Hieronymus, et Petrus Chrysologus eo usi sunt; qui vero rectius omnino dixissent, refugus, quippe Ovidio, Plinio, Tacito, Lucano, Statio, aliisque familiare. Borrich. in Voss. 219.

REGENERATIO Ecclesiasticum vocabulum

eam notionem animis nostris inferens, quam cum alio magis Latino commutare nequeas; apud Patres, Vulgatum Interpretem, et Theologos frequens: verterunt enim ita paliggenes1i/an. Eleganter pro eo pius Salvianus Lib. 7. Gub. p. 71. generatio nova.

* Verbum regenerare Plinius habet.

REGENS cum Genitivo v.g.regens collegii

vulgare est; at veteribus ignotum: rectius dixeris, moderator collegii. Voss. de Vit. 151.

* Regens Praesens Participii est, et vel simpliciter, vel apud meliores scriptores Casum Verbi sui adsciscit. v. g. Virg. Aen. 6. v. 30: Caeca regens filo vestigia. Et Claudian. in 4. Consul. Honor. v. 300:

- - Nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vitn vegentis.

Scilicet saeculo demum VI. Claudianus eos, qui rerum potiti sunt, quibus summum


page 707, image: s0402

imperium potestasque omnium rerum commissa est, primus regentes vocat; teste Reimmanno in Hist. Voc. L. L. p. 85.

Propter aetatem Regis in procuratione regni Gallici esse, ad ductum Caesaris l. 3. B. C. cap. 104. notat id, quod dicunt, Regent von Frankreich seyn.

REGERERE pro respondere, reponere

suspectum.

* Latinis est

1. Vel reicere v. g. regerere tela nervo, Seneca Hippol. 2. 22; culpam in aliquem regerere, Plin. L. 10. Ep. 30; crimen alicui regerere i. e. in aliquem reicere, Seneca Hippol. 5. 27; invidiam regerere in aliquem, Quintil. L. 11. c. 1.

2. Vel referre in librum, quae audiendo excepimus v. g. regerere aliquid in commentarios, Quintil. L. 3. c. 8.

REGIMENTUM

Das Commando die Regierung, Ammianus Marcellinus et Pandectae: Lucretius, Livius, Plinius, Tacitus, alii, pro eo regimen. Voss. de Vit. 594.

* Regimentum pro legione, prorsus abhorret ab auribus Latio adsuetis: quamvis enim legio apud veteres numerosior esset eâ parte exercitus, quam barbare vocant hodie regimentum; vi tamen notionis internae huic omnino convenit: ut adeo recte dicamus cum Caes. B. G. L. 1. c. 42. legionem constituere, Ein Regiment aufrichten; et cum Livio L. 29. c. 24. supplere legiones, Die Regimenter completiren.

REGISTRARE

Registriren, Eintragen, Verbum medii aevi; dixerim pro eo, in codicem referre; in tabulas referre. Voss. de Vit. 762.

* Primitivum eius registrum, quod Cicero exprimit per commentarium, eodem censu habendum. Voss. de Vit. 74.595.

† Natum registrum ex regestum, a regerendo, quod nomen Vopiscus et Codex Theodosii habet Fab.

REGNICOLAE i.e. regni incolae

qui in regno vivunt, non minus a)nalo/gws2 dixeris, quam caelicolae: sed usus veterum illud ignorat; hoc admisit, auctoritate Virgilii Aen. 2. v. 641. Aen. 3. v. 21. Vossius de Vit. 595. Borrich. Cogit. 34.

ERGULARE Cael. Aurel. Tard. oro eo Cicero

regula metiri; ad regulam dirigere; ordine administrare; in ordinem adducere; in ordinem redigere; conformare; ad certam quandam revocare normam.

* Adiectivum regularir, Plinius habet L. 34. c. 8. v. g. aes regulare i. e. ductile, Erz, das sich arbeiten lasst.


page 708

Adverbium regulariter Augustinus L. 2. de Doctr. Christ. c. 29. it. Diomedes, Ulpianus, Macrobius, et Marcianus Capella. Diomedes et Vegetius habent etiam regulatim. Magis Latine dixeris, ex praescripte regulae; ex norma praescripta; secundunt leges seu canones. Voss. de Vit. 818. Ol. Borrich. in Voss. 220. Andr. Borrichius Defect. Lexic. 301. quem indicat, Ulpianum iam tum suo tempore adduxit Vossius l. c.

REGURGITARE

Wider in sich schlucken, wieder zu sich ziehen, v. gr. potus vel clyster regurgitat, citra auctoritatem veterum hodie Medici usurpant: Latine pro eo dixeris, gurgite suo refluere; resorberi v. g. clyster resorbetur; it. obvio aestu retorqueri, Plin. Lib. 4. Ep. 30; in se resorberi Plin. Lib. 6. Ep. 20.

* A gurges, gurgitis, Ein Wirbel auf dem Wosser, descendit non nisi ingurgitare, In sich schlucken, einschlucken, vertiefen. v. g. ingurgitare se vino, cibis; ingurgitare se in merum; ingurgitare se in flagitia; poculis crebris grandibusque singulos ingurgitare.

PEITERARE et REITERATIO

suspecta sunt.

† Apud Apuleium 8. Met. reperitur in quibusdam codd. reiterans; in aliis vero tantummodo iterans. Similiter reiteratio putatur esse Quintiliani Instit. L. 1. c. 2; sed et heic castigatiores libri habent iteratio.

Quare rectius et tutius contenti simus simplicibus iterare et iteratio; vel substituamus repetere et repetitio. Goclen. Controv. 48. Cell. Antib. 86. C. P. 466.

REIVVENESCERE

Wieder iung werden, suspectum; Lat. faciem, formam et vires iuvenis recipere; renasci; reviviscere; repuerascere, Cic.: rursus iuvenescere, Plin.; bis iuvenescere, id. Voss. de Vit. 764. Borrich. Cogit. 34.

RELATIO pro mutuo rerum inter se respectu

qualis est inter patrem et silium, praeceptorem et discipulum, dominum et servum, cet. ad Philosophorum scholas pertinet, estque e)k tw=n kathgoriw=n.

* Relatio Latinis est

1. Compensatio v. g. relatio beneficii; relatio gratiae.

2. Enarratio, commemoratio v. g. quis audivit relationem tuam? atque haec notio occurrit ap. Cic. in Pison. c. 13. Iustinum L. 2. c. 1. §. 1. Plinium L. 9. Ep. 13.

† Notione priori occurrit etiam apud Cic. in tw= relatio criminis; quam ICti hodie citra auctoritatem veterum nuncupant retorsienem; cuius sane ius etsi forum indulget iis, qui citra meritum se adspergi infamiâ


page 709, image: s0403

dolent, Christi sectatoribus tamen minime convenire existimant Brunnemannus, eiusque similes, id est, ICti, qui leges civiles etiam ad conscientiam referunt, et ad civitatem Dei, cui humana instituta inservire merito debent.

* Pro relationem inter se habent, Lat. dixeris: hoc est ex genere eorum, quae relata, Graecis ta\ pro/s2 ti nominantur; quae sub camdem rationem cadunt.

Relata et correlata, similiter ad Dialecticos pertinent. Extra scholas Philosophorum relatus, a, um, idem est, quod memoriae proditus, commemoratus, narratus, v. g. aliquid relatum legere.

Relativus habet Arnobius et Augustinus; et Adverbium relative idem Augustinus. Fab.

RELIGIOSITAS

Die Heiligkeit, die gewissenhaftige Bezeigung, Apuleius et Tertullianus: magis Latine pro eo dixeris, pietas erga Deum; Graec. h( o(s1io/ths2.

* Religio, unde est, notat

1. Metum summi Numinis v. g. homo sine ulla religione et side.

2. Superstitionem et inanem timorem ac sollicitudinem rerum caelestium et divinarum v. g. terrebat eos portenti religio, Iustin. Plura huiusmodi exempla exstant apud Varronem, Ciceronem, Virgilium et alios, quorum testimonia exstant apud Nonium.

3. Conscientiae scrupulum v. g. Nec eam rem habuit religioni, Cic. Er hat sich daruber kein Gewissen gemacht.

Etiam religiosus Nigidio Figulo apud Gellium est superstitiosus; Ciceroni autem iam sanctus piusque, iam fidelis. Hinc Adverbium religiose, quod apud Cornelium, Quintilianum et alios exstat. Religiosior est apud Plinium; religiosius Adverb. apud eumdem Plinium, Columellam et Marcellinum. Religiosissimus et religiosissime, apud Sallustium, Senecam, Plinium, Velleium et alios. Voss. de Vit. 596. Borrich. Cogit. 34. 84. et 220. seq. Conf. For. Rom. it. Fab.

REMONSTRATIO i. e. hortatio

cohortatio, sidele consilium, hortatus, auctoritas, prout singula haec vocabula argumenti ratio poposcerit: item verbum

Remonstrare i. e. hortari, cobortari, auctorem esse alicui, magnopere aliquem hortari pro suo singulari perpetuoque studio, ad Getas releganda sunt, quia Neutrum in Latio agnoscitur.

* Demonstratio, demonstrare, commonstrare et praemonstrare recte se habent.

RENEGARE Latium similiter ignorat

dic pro eo, abnuere, detrectare, recusare, negare, denegare.


page 710

* Latinis praeter denegare in usu sunt et haec Composita, abnegare, pernegare, subnegare. Voss. de Vit. 765. Borrich. Cogit. 34.

RENITENTIA

ae, Substantive, Der Widerstand, suspectum: Celsus pro eo habet renixus, ûs; alii repugnatio.

* Verbum reniti bonae notae est; unde Neutrum Plur. Praes. Participii renitentia.

REPATRIARE

Heimgehen, nach seinem Vaterlande zuruk kehren, Solinus: magis Lat. in patriam reverti, in patriam redire, patriam repetere. Voss. de Vit. 765. Borrich. Cogit. 34. Cell. C. P. 191.

REPOSITORIUM pro forulis illis

quemadmodum suetonio Aug. cap. 31. dicuntur, ubi libri ordine collocantur, Ein Bucherschrank, Bucherhret, ignorarunt veteres; quibus erat id, quod super mensâ reponehatur ad fercula collocanda, Germ. Ein Schusselkranz; vide Interpretes ad Petronii cap. 35.

Plinius Lib. 2. Ep. 17. eiusmodi forulos librarios vocat armaria, et Iuvenalis Sat. 2. v. 7. pluteos.

REPRAESALIA, REPRESALIA et REPRESSALIA

hic enim triplex scribendi modus reperitur: vocabulum est medii aevi.

† Ex Italico ripresa, atque hoc Italicum ex Latino repressus derivatur, quia per repressalia aliorum iniustitia reprimatur: ut ita, qui per unum S scribunt, Italicam; et quiper duplex SS. scribunt, Latinam originem sequi videantur. Voss. de Vit. 596. seq. Etymol. 139.

Repressalia qui magis Latine cum Livio se nuncupare autumant clarigationem; Latinam quidem substituunt vocem, sed huic notioni haud satis congruam. Clarigatio enim apud Livium est non nisi ius et potestas aliquem abducendi, donec irrogata multa solvatur, Germanice Eine Pfandung: nunc autem intelligitur, repressalin fieri interdum per clarigationem; haud tamen appellari hoc nomine satis convenienter posse. Verba Livii L. 8. c. 14. sic habent: In Veliternos, veteres cives Romanos, quod toties rebellassent, graviter saevitum: et muri deiecti, et Senatus inde abductus, iussique trans Tiberim habitare, ut eius, qui cis Tiberim deprehensus, usque ad mille pondo clarigatio esset, nec prius, quam dere parsoluto, is, qui cepisset, extra vincula captum haberet.

De iustitia et iniustitin vepressaliorum peculiarem libellum conscripsit Pescbwitz.

REPULSIO i. e. repulsa

Das Abweisen, die abschlagige Antwort, medii


page 711, image: s0404

aevi est. Voss. de Vit. 598. Borrich. Cogit. 34.

REPUTATIO pro existimatione

perperam dicitur.

* Reputatio apud Gellium et utrumque Plinium occurrit, et idem ipsis est, quod meditatio, consideratio, aestimatio, Das nachsinuen, das Nachdenken. In Pandectis pro computatione, Die Ausrechung, sumitur.

RESIDENS pro eo

qui publico nomine alicubi commoratur; qui Regis vel rei publicae negotio in loco quodam peregrino seu terris exteris agit, Ein Residente, novae notionis est.

* Participium residens a verbo resideo, bene se habet.

RESIDENTIA

ae, Substantive, Die Residence barbarum: Lat. dixeris, regia; urbs regia; regni sedes; palatina domus, Das Residenzhaus, Sueton. Aug. cap. 29.

RESIPISCENTIA

ae, Die Busse, veteribus ignotum; Ecclesiasticis vero scriptoribus valde frequentatum: Latini pro eo habent, paenitentia; vitae emendatio; reditio ad meliorem frugem. Cell. Antib. 85.

* Paenitentia autem Latinis non est idem, quod emendatio vitae, meta/noia, sed primam tantum metanoi/as2 partem, quae paenitendo absolvitur, denotat.

Verbum autem resipiscere, unde Substantivum resipiscentia ab Ecclesiasticis scriptoribus ducitur, veteri Latio adseritur, et quidem eo significatu, qui simul paenitentiam et vitae emendationem complectitur.

Paenitentia tamen apud Theologos hodie multo est usitatius, eâ nobili notione auctum, quae fidem in Christum simul continet.

RESISTENTIA

ae, Substantive, i. e. repugnatio: item

RESISTIBILIS i.e. cui facile resisti potest

nec non, quod huic opponitur, irresistibilis; de quo supra suo loco: Scholasticis crebra; ceterum barbara sunt. Voss. de Vit. 598. Cellar. Antib. 85.

* Hodie resistibilis et irresistibilis ad vocabula referri debent Ecclesiastica, postquam crebrior eorum usus invaluit culpâ eorum, qui gratiam Spiritus S. volunt esse irresistibilem.

RESISTIVUS v. g. potentia resistiva

Philosophorum est: Lat. dixeris, potentia illa, quae actum resistendi sibi vindicat. Gocl. Obs. p. 457.


page 712

RESPECTIVE Adverbium barbarum est

Latin. comparate v. g. Cic. Top. 22: Quum quaeritur, quale quid sit, aut simpliciter quaeritur, aut comparate; pro quo barbare hodie dicunt, cut absolute quaeritur aut respective. Voss. de Vit. 819. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 85. C. P. 366.

* Nec Adiectivum respectivus, unde hoc Adverbium formatum, melioris notae videtur.

RESPECTUS pro auctoritate et existimatione

barbare.

* Significatur hec vocabulo Latinis

1. Actus retro spectandi, Das Zuruckseben v. g. Liv. L. 32. c. 12: Effuse et sine respectu fugere.

2. Cura, vel ratio, quâ ad suscipiendum vel agendum aliquid movemur v. g. Liv. L. 2. c. 30: Respectu rerum privatarum, quae semper offecere publicis consiltis, vicit.

RESPONDENS

pro defensore seu propugnatore thesium in Academia publice eruditerum commilitonum disquisitions propositarum; item pro auctore commentationis cuiusdam Academicae ad argumenta secus sentientium responsuro; notionis est veteri Latio ignoratae.

RESPONSORIA

vocabulum Ecclesiasticum posteriorum saeculorum: sunt autem cantica, quibus chorus in sacro officio canens respondet. Voss. de Vit. 599. Borrich. Cogit. 35.

† Dicitur autem a respondendo, quod uno desinente, alter respondet, et quidem chorus. Differt ab antiphona, quod in responsoriis unus tantum dicat versum, cui chorus integer respondeat; in antiphonis autem alternent versibus chori. Itali primum responsorin invenisse traduntur, sicut autiphonas Graeci.

RESURGERS pro redire in vitam

reviviscere, notionis Ecclesiasticae est.

* Resurgere apud Lations est

1. Recrescere; v. g. berbae resurgunt quamvis etiam, et quidem valde eleganter ad restaurationem urbium et rerum publicarum transferatur, atque ita ab Ecclesiasticis scriptoribus satis commode ad tritam illam notionem accommodatum sit.

2. Apud Florum L. 1. c. 13. n. 19. idem est, quod rursus insurgo, novo impetu in aliquem ferver v. g. acrius vehementiusque in finitimos resurgere.

RESURRECTIO

apud eosdem Ecclesiae scriptores tritissimum vocabulum, exprimens Graecum a)na/stas1is2, et


page 713, image: s0405

eâdem ratione conformatum, uti consurrectio Ciceronis.

† Tertullianus primus eo utitur, qui totum opus de Resurrectione scripsit, quod ita inchoat: Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum. Cell. C. P. 282.

Sunt, qui magis Latine dicunt, reditus mortuorum in vitam: qui etiam festum resurrectionis Dominicae appellitant diem festum eumque anniversarium Domini reviviscentis; vel a)nalo/gws2 Paschalia, quemadmodum veteres dicunt Bacchanalia, Saturnalia, Ambarvalia, cet.

REVELARE et REVELATIO

vocabula Ecclesiastica, quibus scriptores Ecclesiastici primae caucae, Tertullianus, Hieronymus et Augustinus utuntur: Romani pro eo patefacere, aperire, indirare, patefactio rerum opertarum.

REVERENDISSIMUS in Ecclesia se tueri potest auctoritate Orosii

Cassiodori et aequalium; ex Codice etiam adfert Andreas Borrichius Defect. Lexic. 305.

Magis Latina quidem funt maxime reverendus; summe reverendus; admodum reverendus; sed haec ex usu hodierno minora sunt, quam ut exprimere magnificentiam tituli Reverendissimi possint.

† Participia in dus terminantia v. g. colendus, observandus, reverendus, apud veteres et praecipuos linguae Latinae scriptores comparationum gradus non admittunt. Confer supra Colendissimus et Observandissimus. Cell. C. P. 428.

REVISIO

Die Muhe, da man eine Sache von neven wieder durchsiehet, Claudianus Mamertus ad Sidonium: malim cum veteribus, recognitio; recognitio rei iudicatae. Voss. de Vit. 600. Ol. Borrich. Cogit. 35. Cell. C. P. 366. Andr. Berrich. Vindic. L. L. 205.

* Hinc pro Revisionem facere, ut multi perperam loquuntur, Lat. dixeris cum Cic. in Verr. Recognoscere res iudicatas.

Revidere Plautus: revisere Cicero et optimus quisque habet.

REUNIRE suspectum

Latine dixeris, denuo coniungere, vel pro argumento reparare, restaurare, restituere, reficere.

* Reunio etiam Substantive positum it. Reunitio v.g. Camerae reunionis, l. reunitionis, quas Galliarum Rex 1680. binas instituit: eodem censu habendum.

Simplex autem unio, quâ verbum, quâ Substantivum, significatus coniunctionis,


page 714

copulationis, concordiae aut foederis est, licet veteribus Romanis ignoretur; pertinet tainen ad Latiniatem Ecclesiasticam, cuius gravissimos auctores v. g. Tertullianum et alios habet.

Apud eumdem Tertullianum occurrir etiam redadunatio.

REVOLUTIO

Die Umwalzung, v.g. post multas per diversa corpora revolutiones, Augustinus: cum veteribus Latinis pro eo dixeris, conversio, v. g. temporum conversiones; circulus; ambitus; orbis; replicatio v. g. mensis artiori praecingitur circulo; planetae suos conficiunt orbes; ambitu suo aliquid complecti vel adstringere, Seneca; replicatione quadam motum regere, Cic.

* Revolvo, revolutus, revolubilis, optimae notae sunt.

Irrevolutus etiam Martiali L. 11. Epigr. 1. tribuunt: sed castigatiores codices legunt ibi inevolutus. Voss. de Vit. 600. Borrich. Cogit. 35. Cell. C. P. 367.

RHETORICARE

Nacvius apud Nonium cap. 2. n. 742. itemque deponentaliter RHETORICARI Tertullianus de Resurrectione Carnis cap. 5. Utrumque exprimit Graecum r(htori/zein. Magis Latine dixeris, Rhetorum arte verbis in dicendo uti; excelsius magnificentiusque dicere; elate et ample loqui; ornate splendideque dicere, Cic.

RIDICULARIS

Lacherlich, suspectum: Latini, ridiculus, iocularis, iocularius; Plautus et Gellius habent ridicularius; Plautus etiam Superlativum ridiculissimus et ridiculosissimus.

* Ridiculosus est Arnobii; quo de vide infra Sect. 2. Voss. de Vit. 600. Borrich. Cogit. 224.

RIGOROSUS suspectum est

et ad Italicam ac Gallicam potius, quam Latinam linguam pertinet, cuius est rigide, severe.

* Idem iudicium esto de Adverbio rigorose; pro quo similiter Latini dicunt rigide, severe.

† Non nulli quidem provocant ad illud Senecae Epist. 11: Opus est rigoroso aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant: sed Commelini editio to\ rigoroso expungit, et tum veteres, tum novae editiones hanc vocem nesciunt.

* Rigor autem i. e. frigus vebemens l. durities, unde haec deriventur, optimae notae scriptoribus usitatum est. Voss. de Vit. 600. Borrich. Cogit. 35. Gunth. Lat. Rest. 511. Cell. Antib. 87. C. P. 367.


page 715, image: s0406

RISIBILIS v.g. homo est animal risibile

Boethius et alii Philosophi: Latine dixeris, habens naturam, at ridere possit; facultate ridendi praeditus; aptus ad ridendum; Graece, gelastiko/s2. Goclen. Probl. Grammat. 2. c. 57.

ROBUSTE Adverbium

ex Nazario dedit Christianus Falsterus Supplem. L. L. 306: Latini pro eo dicunt nervose, firmiter, incredibili quodam corporis robore. Voss. de Vit. 819.

* Nec melioris notae habetur rebustitas, quod non nisi apud iuniores reperitur: dicendum loco eius, prout argumentum ferre potest robur, vis, vires, virtus, facultas; etiam scite Tullius pro eo gladiatoria corpotis firmitas.

Probae aurem notae est Adiectivum robustus, unde haec originem ducunt v. g. satelles robustus et valens et audax; animus robustus; haec roustioris improbitatis sunt Cic. quum robustior est factus, Corn. robustissima oppida, Flor. robustissima pars exercitûs, Iustin. Voss. de Vit. 600. Borrich. Cogit. 35. Gaclen. Obs. 48.

ROSARIUM pro sphaerulis precatoriis

quas in Ecclesia Romana Deo adnumerant, Germ. Der Rosenkranz, Ecclesiasticae notionis est.

* Latinis rosarium est, locus rosis consitus, Ein Rosenfeld. Erasm. in Vall. 248.

RUBEDO Iulius Firmicus et Apuleius

vetrees pro eo rubor. Conf. supra Albedo. Borrich. in Voss. 225.

RUDITAS

Apuleius 4. Florid. p. 363: praestat, inscitia, stupiditas, imperitia, ignorantia, Gr. a)maqi/a.

* Adiectivum rudis, unde est, recte se habet. v. g. rudis artium, rei militaris; rudis in causa; Cic. rudis sensibus, studiis, Vellei. rudis ad cognoscendum, Ovid.

RUPTURA

vocabulum barbarum, quo saeculis barbaris notabatur Ager proscissus, Germ. Der Riss, der Bruch. Vid. Car. du Fresne Glossar. Deinde Vatablus et Erasmus transtulerunt id ad vestes laceras in versione loci Matth. 9. v. 16. Cicero pro notione priori Fissio, Fissus, ûs, Columella Fissura; Plinius Scissura.

RURSUS pro vicissim perperam

v.g. quoniam tu mihi gratificatus es, ego tibi rursus gratificabor, pro quo dicendum erat vicissim gratificabor.

* Rursus enim repetit, notans, Wiederum, noch einmal; vicissim autem alternat, notans Wiederum, wechselsweise. Conf. infra Sect. post. Contra.


page 716

S.

SACRISTIA vocabulum Ecclesiasticum

notans conclave illud, quod iuxta altare solet esse, ubi sacrae vestes, aliaeque reculae, sacris publicis inservientes, reponuntur, Germ. Die Sacristey, Die Gerathkammer.

* Huius conclavis, atque adeo sacrarum supellectilium custos in Ecclesia vocatur sacrista vel custos sine adiunctione, Germ. der Kuster.

Sacrarium eiusdem notae est; sed non tantum sacristiam, sed etiam non nummquam eam partem aedis sacrae denotat, quam Graeci i/eratei=on, bh=ma, et a(/gion bh=ma appellavere; locum nempe prope altare cancellis circumdatum, quo solis sacrorum Ministris ingressus patebat: ex quo loco Ambrosius, Mediolanensium Antistes, Theodosium Imp. abesse iussit.

Utrique notioni convenit etiam Latinorum sanctuarium.

SAECULARIS

pro civili, pro eo, quod ab Ecclesiastico ordine vel Ecclesia diversum est v. g. litterae saeculares; viri saeculares i.e. curis negotiisque huius periturae et caducae vitae dediti, dixerunt scriptores Ecclesiastici, Tertullianus, Hieronymus, alii.

Insuper etiam Tertulliano notat eum, qui alias ab Ecclesia vocitatur paganus vel gentilis.

* Saecularis extra Ecclesiae pomoeria notat id, quod ex saeculi tempore est, Germ. Hundertiahrig: unde apud veteres Romanos ludi saeculares, carmen saeculare, Ein lubelfest, Ein Iubellied.

Principes Imperii Electores, qui dividuntur in Ecclesiasticos et saeculares, magis Latine dispescas in sacros, vel etiam, quod non improbem, Ecclesiasticos et civiles.

SAECULUM pro mundo et rebus mundanis

et vitâ illâ, quae ducitur in mundo, illi, quam Christus formavit, atque praescripsit, quaeque post mortem pios in caelo manet, opposita, Ecclesiasticae notionis est, occurrens apud scriptores Ecclesiasticos optimae notae, Tertullianum, Sulpicium Severum, Sedulium, Prudentium, alios.

Vorstius de Lat. Mer. Susp. c. 20. p. 158. seq. id inde esse ait, quod interpretes Latini N. T. respexerunt ad Graecum a)iw\n, et Hebraicum
[Gap desc: Greek word]
; atque ita Hebraismum esse.

Olaus Borriebius Analect. p. 51. et Andreas Borrichius Vindic. L. L. p. 217. seq. contendunt. auctores classicos hoc


page 717, image: s0407

vocabulum eodem, quo Ecclesiastici, significatu frequentasse. Sed Cellarius Iud. de Vind. L. L. Borrichianis p. 65. seq. contra nititur: Saeculum, inquiens, an idem semper in Ecclesia significet, quod apud profunos, iudicent, quicumque utriusque generis scriptores cum cura tractaverunt. Exempla, quae in contrarium adferuntur, sunt pleraque aliena. Ex derivate nomine saecularis decidi controversia potest. Saeculares enim libri ubi, quaeso, profanis sunt, qui sacris et divinis opponuntur? Sic saeculares disciplinae, saecularis scientia. Vide curas nostras, ubi auctores harum formularum allegantur. Aliter et laxius mundum et res mundanas, per quae exposxi saeculum Ecclesiasticae notionis, intelligit Borrichius, quam a me sunt concepta et intellecta.

* Saeculum in Latio notat

1. Spatium centum annorum v. g. saecusis multis ante, Vor vielen undert Iahren.

2. Non numquam, praecipue apud Poetas, indefinite sumitur pro quovis tempore. Virg.

Aspera tum positis mitescent saecula bellis.

3. Certum quemdam temporis diuturnioris tractum, et speciatim homines tunc viventes v. g. haec saeculi nostri labes; sibi et saeculo saptunt, Sie raisonniren so, wie es heutiges Tages die Leute gern horen wollen.

4. Lucretius etiam subinde hoc vocabulo pro genere, subole, multitudine usus est, exprimens, ut docti putant, Graecam vocem genea\n, qua et 30. annorum spatium, et genus sive progenies significatur. Sic hominum saecla, bucera saecla, muliebria saecla, ferarum saecla, scriptorum saecula, pro hominibus, bubus, mulieribus, feris, scriptis, posuit.

SAEPICULE i. e. saepe

persaepe, saepenumero, Apuleius, qui eo delectatur, hausit ex Plauti Casin. A. 3. Sc. 5. v. 59. ubi saepicule peccas legitur.

Priscianus autem L. 3. p. 611. saepiuscule in hoc loco Plautino legit; quod Adverbium diminutivum a Comparativo saepius fieri adserit. Cell. Antib. 94.

SAGITTAE pro iaculis seu teils vulgo

sed minus recte. Sagittae sumuntur strictius; iacula seu tela latius. Sagittae non nisi arcu mittebantur, iacula seu tela iaciebantur manu: quamvis non deesse videntur loca veterum, ubi iacula seu tela ponuntur pro sagittis; nulla autem, quod scimus, ubi versâ vice sagittae pro iaculis seu teils.

† Revera autem Adiectivum est iaculus, a, um: uti rete iaculum, apud Plautum Asin. A. 1. Sc. 1. v. 86; et iaculus serpens, Eine Schiessschlange, apud Plin. L. 8. c. 23. Et


page 718

absolute quum iaculum dicitur, teil vox subaudienda est, ut integrum sit telum iuculum.

SALVAGARDIA v. g. Salvagardiam habere

Herrschaftlichen Schutz und sicher Geleite haben, medii aevi est, priori parte sui Latinae, posteriori barbarae est originis. AtLatine dixeris Iter tutum, clientelam. v.g. Principali tuti itineris gratiâ frui, Esse in clientela Principis.

Tutela huc non quadrat, quia fere ad minorennes spectat. Voss. de Vit. 282. Schorus de Phras. ad Voc. Clientela. Conf. etiam Parte Synt. Iu tutela alicuius esse.

SALVIFICARE Vulgatus Interpres

qui ita vertit Graecum Verbum s1w/zein, et scriptores Ecclesiastici: Latine dixeris, servare; salvum reddere.

* Salvificus similiter Latinitatis Ecclesiasticae est, occurrens apud Alcimum Avitum, et alios: magis Latine dixeris, salvandi vim habens. Voss. de Vit. 771. Borrich. Cogit. 34. Cell. Antib. 87. C. P. 288.

Salvisicatov habet Tertullianus; pro quo rectius usurpes Salvator: quo de infra Sect. 2.

SANCTIFICARE verbum sacris tantum litteris

et Theologis usitatum: usi tamen eo sunt non proletarii scriptores; sed qui castissimi inter Christianos fuerunt: quemadmodum vel ipsi Tertulliano tribuit Andr. Borrichius Defect. Lexic. 313. Latini pro eo, sanctum efficere; profanis curis eximere; sanctum esse iubere; prout singulas has locutiones argumenti ratio postulaverit.

* Eiusdem notae sunt sanctificatio, sanctificator, sanctificium; quae cuncta idem Tertullianus habet. Henr. Steph. Expostul. 198. Voss. de Vit. 101. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 235. C. P. 395.

SANCTIMONIALIS i. e. virgo speciali quadam ratione Deo devota

Eine Nonne, Eine Klosteriungfrau; quales exstiterunt iam tempore Augustini, immo Tertulliani et Cypriani, teste quidem Coqueio in Not. ad Augustin. de Civit. Dei Lib. 1. cap. 16. p. 60. Usi hâc voce sunt Augustinus, et Codex Iustinianeus.

* Augustinus Epist. 169. dixit sanctimonialis formam suscipere, Eine Nonne werden. Voss. de Vit. 609.

† Formatum est a sanctimonia, die gute Zucht, die Heiligkeit, die Furcht Gottes in der. Heiligung, quod Cicero habet.


page 719, image: s0408

SANNARE

Verspotten, suspectum veteres dicunt, illudere alicui, aliquem et in aliquem; ridere; irridere; subicere aliquem irrisioni aliorum; sannis eludere item subsannare, cuius tamen verbi com. positi exempla apud auctores Tertulliano antiquiores non dum reperta sunt; quo de plura infra suo loco. Voss. de Vit. 772.

† Quo minus heic substituere velimus valde tritam quidem illam locutionem Terentianam, deridendum aliquem aliis propinare; obstat iudicium illud, quod in Parte Syntactica de illa facimus, quod ibidem vide sis.

* Primitivum sanna i. e. irrisio, Die Verbonung, die Verspottung, apud Latinos Poetarum satyricorum fere est. Sannio, Ein Possenveisser, ein mussiger Kopf, der sich und andern mit kurzweiligen Einfallen und Nachahmungen die edle Zeit vertreibet, apud Ciceronem occurrit. Subsannator Vulgatus interpres habet. Sannator et subsannatio, veteribus Glossis aderitur, Fab.

SAPIDUS

Schmackhaft, wohlschnidckend, cum COmparativo suo sapidior, est apud Apicium: malim, quod boni saporis est; quod grati saporis est: quod salivam nobis movet; quod palato nostro arridet; conditus, mediâ longâ.

* Superlativus sapidissimus, et Adverbium sapidissime, Apuleius habet.

Pro sapidus Prudentius dicit etiam, saporus; et Virgilius, Tertullianus et Ammianus Marcellinus, soporatus; cuius etiam Comparativo saporatior Arnobius utitur. In loco Virgilii L. 6. Aen. v. 420. melle soporatam non soporatam, legendum esse; non vane Turnebus contendit L. 28. Advers. cap. 45. et L. 29. c. 6. cum quo et Hadrianus Iunius facit.

Ceterum sapidus pro sapiente, dixit Alcimus Avitus. Borrich. in Voss. 232. Cell. Antib. 119. C. P, 124. et 220.

SATIES

ei, i. e. satietas, teste Cellario C. P. 188. multis hodie receptum; de cuius tamen auctoritate non satis constet: loca quippe Plinii et Silii, qui in subsidium vocentur, non esse sine mendae suspicione. Exstat tamen apud Iuvencum: v. Fab.

* Satias autem, atis, idem notans, Terentius, Livius, et Lucretius habent.

SCABINI i. e. iudices iurati

Die Schopfen, in Iure Canonico, capitularibus Caroli M. legibus Longobardicis, et Historicis posteriorum temporum valde frequens, et in vita negotiali toleretur, ne obscuri fiamus:


page 720

vocitare possis eosdem Senatores curiae Scabinorum.

* Tribunal eorum appelles ratione quâdam concinniori commune iudicium, quod vulgo Scabinatus dicitur, Germ. Der Schopfenstuhl. Voss. de Vit. 284.

SCABROSITAS vulgare quidem

sed suspectum: veteres pro eo, asperitas, vel etiam disserendi spinae; spinosum disserendi genus Cic.; spinosa quaedam et exilis oratio, longeque a nostris sensibus abborrens, Cic. Voss. de Vit. 612. Borrich. Cogit. 35.

* Scabrosus autem Adiectivum, Vegetius habet, et apud recentiores scriptores crebrum est.

† Quidam etiam Plinium pro eo adducunt L. 20. c. 21: sed Harduinus pro scabrosos, ibi legit scabros.

* Primitivum scaber v. g. ungnes scabri, lange unflatige Nagel; dentes scabri, Faule und schleimigte Zahne; pecus scabrum, Raudig Vieh, Plautus, Ovidius, Plinius, Cato; scabritia, Plinius; scabres, ei, Virgilius in suppositicio carmine Ciris dicto, Varro et Apuleius, quamvis Elmenhorstius in Apuleio pro scabrem legat scabiem; scabrede, inis, Hieronymus; scabrum, i. Die Raude, die Schabigkeit, Plinius; scabratus, Gekratzt, Columella.

SCALA

ae, Die Stiegen, die Leiter, die Treppe, singulariter usurpat Caius IC.: optimi autem scriptores non nisi Pluralem agnoscunt scalae, arum.

* Applicare scalas parieti l. muro, Liv. scalis adscendere l. transscendere muros Virg. et Sil. conicere se sub scalas, Cic. abdere se sub scalarum tenebras, id.

SCANDALUM

Graece s1ka/ndalon, i. e. offendiculum; impedimentum pietatis; res mali exempli; res pessimi exempli; irritamentum malorum; et

SCANDALIZARE

Gr. s1kandali/zein i. e. corrumpere iuvenes; peiorem reddere; offendere malo exemplo; exemplo ad peccandum invitare; male et impie agendo alios male agere docere; conscelerare alicuius aures, vel aliter pro argumento, Graecae originis sunt, Vulgato Bibliorum Interpreti, et scriptoribus Ecclesiasticis v. g. Tertulliano, Hieronymo, Prudentio, aliis, usurpata.

† Quidam in profanis Graecis auctoribus in usu fuisse volunt: verum id Vorstius de Graecismis N. T. Part. 1. p. 87. in medio relinquit. Sed quoquo iure ac conditione apud Graecos habentur; ad elegantiam Latinam, cum Derivatis, transferenda non sunt. Cell. Antib. 87. C. P. 283.


page 721, image: s0409

* Sed Adiectivum scandalosus i. e. quod offendit tenellos animos, qui doctrinâ et vitd offendit homines; qui aliis offensioni est, apud Ecclesiasticos scriptores recentiores tantum videtur occurrere. Voss. de Vit. 613. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 87. C. P. 367.

SCHIATICA, vel SCHIATICUS MORBUS

it. SCIATICA sine adspiratione i. e. coxendicum vel lumborum dolor, Das Huftweh, Das Lendenweh, apud Medicos citra antiquintatis fuffragium increbuit. Plinius hunc morbum L. 26. Hist. Nat. cap. 7. it. L. 27. c. 4. vocat ischiada ab Nominativo ischias; ischiacum morbum; dolores ischiadicos.

† Graece i)s1xi/on est coxendix; unde i)s1xiako/s2: item i)s1xia\s2 i. e. dolor ischiacus; unde i)s1xiadiko/s2.

* Hinc apud Catonem, et eumdem Plinium ischiacis et ischiadici etiam vocantur, qui hoc morho adfliguntur.

Occurrit tamen Adi. sciaticus apud Theodorum Medicum. Voss. de Vit. 47. Borrich. Cogit. 35.

SCHOLARIS pro eo

qui artes loberales in schola discit, veteres non dixerunt. Immo ne vetustissimum quidem vocabulum est; sed cadens demum Latinitas, sicut scholas, ad militum classes referebat: unde militantes in sacro palatio a Sulpicio Severo vocantur scholares; et eorum ordines ab Ammiano scholae v. g. scholae Palatinae et protectorum; schola prima scutariorum; schola domesticorum.

* De artibus bumantioribus usurpatum hoc Nomen Adiective sumitur ab Hieronymo et Fulgentio v. g. scholaris declamatio; scholaria rudimenta.

Tandem etiam Substantive, et eâdem quidem notione, usus, studiosos artium Fridericus Imp. scholares dixit Constitutione, quae titulo Cod. Ne filius pro patre, subicitur.

* At scholasticus Substantive, apud Petronium, Plinium Min. Senecam, auctorem Dialogi de causis corruptae eloquentiae et Sulpicium Severum occurrit, denotans eum, qui litteris deditus est, et eloquentiam exercet aut docet, Einen Schuler oder Schullehrer. Fab.

Quamquam et Adiective hâc notione sumatur ap. eumdem Plinium et Quintilianum v. g. scholasticae controversiae; scholastici studiosi; scholastica disciplina. Cell. Antib. 214. C. P. 319. Voss. de Vit. 53.

Saeculis autem IV. V. VI. idem significat, ac patronus causarum, iuris peritus,


page 722

advocatus. v. g. Agathias Scholasticus; Evagrixs Scholastious; Socrates Scholasticus; Epiphanius Scholasticus; immo apparet etiam Saec. VIII. Fredegarius Scholasticus. Voss. de Hist. Graec. in Agathia Scholastico p. 270. Rittershus. Lect. Sacr. p. 94. Parei Lex. Crit. p. 1125.

Tandem Saec. XII. vocabulum hoc iis tribui coepit, qui Theologiam methodo Philosophica tradendam sibi sumerent, partim ex eo, quod Lombardus, Scholasticorum pater, ante adeptam dignitatem Epifcopalem Scholastici i. e. publici Praeceptoris officio functus erat, partim etiam inde, quod illi, qui artes, maxime vero Theologiam, in scholis tradebant, dudum appellati fuerint Scholastici: quibus deinceps addita cognomina atque epitheta, ut praeceptorum non sine pietate meminissent discipuli. Sic namque Alcuinum, magistrum vocabant deliciosum; Alesium irrefragabilem; Richardum de Media Villa, auctoratum; Scotum, subtilem; Franciscum Mayronis, illuminatum; Bassolium, ordinatissimum; Bonaventuram, Seraphicum; Thomam, Cherubicum. Vid. Adamus Tribbechovius de Doct. Scholasticis c. 6. p. 1552.

SCIBILIS

e, i. e. quod sciri potest, quod scientia comprehendi potest, Tertullianum dixisse, auctor est Andr. Borrichius Vind. L. L. 216. Conf. Schor. Phras. Voss. de Vit. 617. Olaus Borrichius Cogit. 35. Cell. C. P. 367.

An etiam auctoritate Classicorum se tueri possit, non dum liquet.

SCOPARE

Mit dem Besem kehren, Vulgatus Bibliorum Interpres Es. 14. v. 13: Latine dixeris, scopis verrere; scopis mundare. Voss. de Vit. 773.

SCORTATIO apud Classicos non reperitur

sed postremo Latinitatis tempore ex Analogia fictum fuit: cum veteribus dixeris pro eo, meretricius amor; furtivi amores. Neque veteribus simplex nomen fuit, quo meretricios amores designarent; nisi stuprum hôc sensu venire possit; quod tamen in eo differt a scortatione, ut haec inter consentientes, illud autem cum alterius dissensu, et non nisi vi in consilium adhibita committatur. Cell. Antib. 88.

* Primitivum autem scortum Latium agnoscit; quemadmodum et verbum scortari Terentius habet.

Scortator Cicero Catil. 2. c. 11: ubi tamen pro scortatorum cohors, alii legunt scortorum cohors.

SCRINIARIUS i. e. qui curat scrinium Principis

s. suius fidei et curae commissa est arca Imperatoris, Der des Landesherrn Archiv oder Schatzkasten zu verwahren und in acht zu nebmen hat,


page 723, image: s0410

in Codice Iustinianeo, et iam olim in marmoribus, nec non in antiqua inscriptione Gruteri reperitur.

† Scilicet in Codice multa mentio de scriniis Principum fit: quae nihil aliud fuerunt, quam capsae, seu plutei atque armaria, in quibus commentarii et libelli, hoc est, monumenta litteraria custodiebatur. Horum omnino quattuor praecipue erant: libellorum, memoriae, dispositionum, et epistolarum. Quibus omnibus qui praeerat, curare scrinin dicebatur, scriniarius, magister scriniorum omnium, vel magister scriniorum, aliquando et absolute magister appellatus; qualem deprehendimus Alexandro Severo Imp. fuisse Ulpianum, docente Lampridio in Alex. Seu. Voss. de Vit. 617. Borrich. in Voss. 233. In singulis qui praeerant, et primum locum tenebant, magistri et ipsi quidem dicebantur, sed sui quisque scrinii, hoc est, magister a libellis, magister a memoria, magister a dispostitionibus, magister ab epistolis; et aliquando absolute a libellis, a memoria, a dispositionibus, ab epistolis; vel magister libellorum, magister memoriae, magister dispositionum, magister epistolarum dicebatur. Vocabantur et principes, item priores, item proximi et dictatoves libellorum, memoriae, dispositionum, epistolarum. De quibus omnibus Salmasius ad historiam Augustam non uno loco. Fab.

* Notat etiam scriniarius eum, qui Plauto dicitur arcularius, Einen Tischler, einen Schreiner; sed quâ idoneâ auctoritate nescio. Destituuntur similiter idoneo veterum suffragio dolator et capsarius; quae bina vocabula similiter eiusmodi fabrum lignarium vulgo notant. Capsarius quidem bonae notae est; sed iustâ notione: signifcat enim luvenali Sat. 10. v. 117. custodem capsae, et Suetonio et Ulpiano paedagogum vel servum, qui nobiliorum civium filiis in ludum euntibus libros in capsula deferebat.

SCRUTINIUM

Die Prufung, die Untersuchung unsers Herzens, Apuleius et Ammianus Marcellinus: magis Latina, scrutatio, inquisitio, exploratio, examen illud, quo in nosmet ipsos descendamus.

* Scrutor, scrutator, it. perscrutor, perscrutatio, veteribus in usus sunt.

Scrutanter Ambrosius; scrutatus et perscrutatus Passive, Ammianus Marcellinus; scrutatrix Alcimus Avitus; inscrutabilis Augustinus; perserutator Cassiodorus habet. Voss. de Vit. 617. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 133. C. P. 190.

SCYBALA alvi i. e. excrementa

faeces, stercus, vocabulum, quo Medici hodie uti solent. Sed quia vocabulum Graecum est, a nenrine veterum, quod


page 724

quidem scio, civitate Latinâ donatum; malim Graecis elementis to\ s1ku/balon, Plur. ta\ s1ku/bala.

SECESSUS pro latrina

Vulgatus Interpres Matth. 15. v. 17: sed praeter consuetudinem scriptorum classieorum; quibus secessus est recessus; amoena solitudo, ubi a labore defessi paullulum conquiescunt; loca in litoribus et rure solitaria, a maiore frequentia hominum remota. Hinc secessus et urbs opponuntur.

SECRETARIUS vocabulum nove consictum

notans Scribam honoratiorem; in vita negotiali et sollemni titulorum inscriptione haud sane temere cum alia Latina circuitione permutandum: dixeris tamen magis Latine, in sermonis praecipue contextu, Principis cuiusdam a secretis; Principis cuiusdam ab epistolis. Borrich. Cogit. 35.

* Melioris notae est

Secretarium, Gen. Neutr. notans

1. Apud Syminachum, et scriptores sequioris aetatis conclave l. locum remotum a turba, et cancellis saeptum, ubi reorum causa ab iudicibus expenditur. Unde secretarium praetorti Augustinus dixit L. 3. contra Crescon. cap. 56.

2. Habebant et templa ac monasteria suum secretarium, in quo thesaurus et sacricodices reponebantur, sacerdotes etiam et clerici, priusquam ad sacra procederent, vester ecclesiasticas induebant.

3. *kata\ metafoga\n usurpat Apuleius: Ignes, inquiens, qui terrae secretariis continentur. Augustinus: Iam tibi sapientia de interiore sede fulgebit. et de ipso secretario veritatis. Fulgentius: Intra in secretarium cordis tui. In vetusta inscriptione est: secretarium amplissimi Senatus. Voss. de Vit. 620. Borrich. Cogit. 233. sq. Claud. Salmasii Dis. de Secretariis apud Alb. Henr. de Sallengre n. 2.

SECRETE Tertullianus et Hieronymus

SECRETIM Ammianus Marcellinus: pro utroque rectius cum Cicerone, et aliis veteribus, secreto, per vocalem quartam. Voss. de Vit. 819. Olaus Borrichius Cogit. 35. Andreas Borrichius Defect. Lexic. 319. Cell. Antib. 88.

SECURITER

Frey, sicher, Adverbium barbarum: Latini pro eo, secure, sine cura.

* Securus Adiectivum, optimae notae; Comparativus securior, Livii; Superlativus securissimus, Ciceronis Attic. L. 12 Ep. penult. et Quintiliani est, et posteriori aetate


page 725, image: s0411

v. g. apud Tertullianum, Augustinum, alios, frequenter occurrit.

Securitates in Plur. Plinii et Marcellini est; id, quod ad rariora referendum: reliqui enim scriptores non nisi singulare usurpant. Voss. de Vit. 819.

SECUS pro iuxta v. g. secus aquas

secus viam, minus Latine dicitur.

* Carisius Sosipater Lib. 1: Secus, inquit, Adverbium significat aliter; unde nascitur setius, a)lloiote/rws2. Ceterum id, quod vulgus usurpat, secus illum sede, hoc est, secundum illum, et fatuum et sordidum est.

Improbat etiam Scioppius Grammat. Philos. 153. seq. et Animadv. in Sanctii Minervam L. 1. c. 16. p. 106. et Iacobus Perizonius not. ad dictum Sanctii locum: quamquam, eodem Scioppio teste, Quintilianus significet, suâ iam aetate vulgo hanc particulam ita usurpari consuevisse.

Erasmus quidem profert ex Plinio L. 24. cap. 2. secus fluvios: sed in correctis codd. legitur pro eo, secundum fluvios.

* Adhibetur tamen to\ secus ut praepositio, a Vulgato Bibliorum Interprete, Psalm. 1.: Tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum: nec tamen ideo, ut Vossius Lib. 4. c. 22. de Analogia sentit, est praepositio; sed ponitur cum ellipsi praepositionis ad. Ergo secus viam, secus decursus aquarum est concise dictum, pro secus ad viam, secus ad decursûs aquarum.

SEDICULUM

i, Ein Sitz, ein Gesass, vocabulum medii aevi, formatum a sedeo, quâ formâ a Verbis dicimus amiculum, redimiculum, cubiculum: Latini habent, sedes, sedile; nec non sedicula, ae, quod Varro Lib. 7. Analog. et Cicero ad Attic. Lib. 4. Ep. 9. habent: quamvis in Ciceronis loco alii pro sedi cula legunt sedecula; quod tamen Vallas L. 1. c. 5. minus probatur. Vid. Voss. de Vit. 621.

SEDUCERE pro decipere

ad malum l. in scelus impellare s. mores corrumpere, perducere aliquem ad peccandum, antiqui non usurparunt: quod postea fecerunt scriptores Ecclesiastici v. g. Tertullianus, cet. et Versio Vulgata, in qua frequentissimus usus ille est.

* Seducere veteribus Latinis est seorsum ducere; vocare l. abducere in locum ab arbitris remotum, Bey seit fuhren v. g. Ter. Hec. A. 1. Sc. 2. v. 69: Pamphilus me solum seducit foras. Liv. L. 2. c. 54: Consilia non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientia habuere.

Idem iudicium esto de Derivato seductio; quod apud Ecclesiasticos quidem actum corrumpendi mores; apud Classicos autem actum


page 726

abducendi in locum ab arbitris remotum, significat.

Seductor, Ein Verfuhrer, Ecclesiasticae tantum notionis et auctoritatis videtur esse, occurrens apud Vulgatum Interpretem 2. Tim. 3. v. 13.

† Loca illa, quae pro stabilienda notione illa, quam Ecclesiae adserimus, ex auctoribus classicis arcessuntur, ita comparata sunt, ut nihil certi inde confici possit. to\ seductum, quod pro hac significatione quidam ex Cic. Epp. ad Attic. proferunt, a plerisque libris, iisque optimis, abest. In Terentii Andria A. 4. Sc. 1. pro seducere, meliores libri habent ducere; alii subducere. Apud Quintilianum Lib. 7. cap. 2. to\ seductum, pro iuductum, vel adductum, non pro deceptum ponitur.

Ecclesiastica horum vocabulorum notio cum Cicerone ita vertenda est: corrumpere mores; adolescentulos corruptelarum illecebris irretire; evertere aliquem contagionibus malorum, Einen durch bose Exempel verfuhren; ne te aliorum auferant consilia; adolescentulus corruptus, et ab homine nequam inductus; corruptor iuventutis; in devia aliquem abripere; in errorem inducere. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 151. seqq. Sciopp. de Stil. Hist. 183. Cell. Antib. 214. C. P. 284.

SELECTUS

ûs, Die Aussonderung, satis omnium ore tritum: sed sine suffragio veterum: Cicero, aliique veteres pro eo, selectio v. g. selectio rerum, selectio vitiorum; item delectus, v. g. delectum alicuius habere, adhibere, agere.

Quintilianus etiam L. 2. c. 8. dicit, facere delectum v. g. facere certum studiorum delectum, nemo dissuaserit; quam sormulam tamen impugnat Valla L. 5. c. 60. p. m. 438: Facere, inquiens, delectum pro agere, haud scio, an (sc. apud Quintilianum l. c.) vitio librariorum factum sit, an etiam sic dicere liceat.

* Adiectivum selectus, a, um, bene se habet.

SEMIBREVIS Ein ganzer Schlag

vocabulum Musicorum technicum: Lat. pro eo dixeris, nota Musices mensurâ unâ constans.

SEMIFUSA

Eine Note, deren sechszehn auf einen Schlag gehen, eiusdem notae: Latine dixeris, decima sexta mensurae Musices pars, vel nota Musica binis uncis designata.

SEMIMINIMA

Eine Note, deren vier auf einen Schlag geben, eodem quoque censu habendum: Lat. nota Musica, designans quartam mensurae partem.


page 727, image: s0412

SEMITONIUM

ein halber Ton, vocabulum quidem Musicorum hybridum; quo tamen ipse usus est Boethius, immo veteres quoque, si fides habenda est Macrobio in Somnio Scipionis L. 2. c. 1: Vitruvius autem, Censorinus, et reliqui veterum hemitonium, ex Graeco h(mito/nion, pro eo constanter retinent. Vid. Marcus Meibomius in Praefat. ad auctores rei Musicae.

SENSATUS Iulius Firmicus Maternus

veteres pro eo, sensu pollens; sensu praeditus, cui natura sensum dedit. Borrich. in Voss. 235.

SENSITIVUS v.g. anima sensitiva

Philosophorum est, eiusdemque notionis, cuius proxime praecedens.

Scriptores Ecclesiastici v. g. Tertullianus, Prudentius, alii, pro eo habent sensxalis; Lucretius sensilis. Fab.

* A sensualis medio aevo formatum Adverbium sensualiter i. e. in oculis vel in conspectu omnium. Sensualitas autem i. e. facultas sentiendi, sensus, appetitus, to\ a)isqhtiao\n, Tertullianus habet. Borrich. in Voss. 235. it. 819.

SENTENTIALITER i. e. ex sententia Iudicum

Macrobius et Tertullianus. Ol. Borrichius in Voss. 236; cuius vestigiis inhaeret Andr. Borrichius Defect. Lexic. 223.

* Nec tamen usquam apparet Aaiectivum sententialis. Primitivum sententia optimae notae est. Diminutivum sententiola v. g. sententiolas memoriae mandare; it. sententiosus et senteutiose v. g. auctor senteutiosus, genus orationis sententiosum, sententiose dicere, Ciceronis sunt.

SENTINOSUS v. g. sentinosa navis

Ambrosius: magis Latine dizeris, navis rimosa, ubi saepius exhaurienda seu evacuenda sit sentina.

SEPTIMANA

ae, pro hebdomade i. e. dierum in se redeuntium orbe et ordine, labante sermone Romano usurpant e. g. Cod. Theodos. Rufinus, et in Bibliis Vulgatus Interpres. Hinc abstinendum hoc vocabulo arbitorer in stilo elegantiori: quamvis Quintus Marius Corradus de Copia Lat. Serm. L. 5. p. 153. b. paullo aliter heic sentit, et modo dictas auctoritates satis putat esse idoneas, quibus veteri Latio adseratur.

* Veteribus septimanus, a. um, est Adiectivum, Germ. notans Einen aus der siebenden Ordnung v. g. septimanus miles, i. e. qui est septimi ordinis, septimae legionis; septimanae nanae, apud Varronem, aliosque.


page 728

Sciopp. de Stil. Hist. 181. Voss. de Vit. 152. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 117. Borrich. Cogit. 35. Cell. Antib. 88. C. P. 367.

Adverbium autem septimanatim, Alle Wochen, wochentlich, prorsus barbarum est; sicut et hebdomadatim; Lat. dixeris pro eo, quâvis hebdomade; singulis hebdomadtbus; singulis, quotquot eunt, hebdomadibus. Voss. de Vit. 819.

SEQUESTRARE vocabulum Iuridicum

occurrens tamen etiam apud scriptores Ecclesiasticos, Tertullianum, Prudentium, et Sidonium: magis Latine dixeris, in sequestro ponere; sequestro dare; apud sequestrum deponere. Fab. Parei Lex. Crit. p. 1141.

† Haec autem datur differentia inter sequestrare et deponere stricte sumptum. Sequestrare est rem controversam alteri tradere, donec finitâ lege constet, cui debeatur; atque hoc semper fit a pluribus et possessionem rei depositae tantisper transfert in sequestrem l. sequestrum: Deponere est rem alicui custodiendam dare, sive custodiae tantum causâ, sive ad evitandum concursum usurarum; atque hoc etiam ab uno potest fieri, nec mutat possessionem aut proprietatem, quam deponens retinet. Itaque verbum deponendi generalius est, ita, ut omnis, qui sequestro dat, etiam certo modo et latiori sensu sumpto vocabulo deponat: at non contra.

* Sequester est secundae et tertiae Declinationis, in Genitivo habens sequestri et sequestris: namque et Adiective usurpatur sequestris, e, et sequester, stra, strum,

SERIOSUS, et SERIOSE

iunioribus crebra sunt: ceteroqui barbara: veteres agnoscunt non nisi serius, a, um, et Adv. serio. Voss. de Vit. 623. Erasm. in Vall. 248. it. Valla in Raud. Cell. Antib. 98.

SERMUSCULUS

Ein Geschwatze, citra suffragium veterum: nempe ut a rumor, apud ipsum Ciceronem est rumusculus; sic barbari a sermone, formarunt sermusculus. Sed Cicero, et aequales semper pro eo, sermunculus: quâ formâ dicimus, homunculus, latrunculus. Voss. de Vit. 624. Borrich. Cogit. 35.

SERVITOR vocabulum medii aevi

unde Galli habent suum serviteur; Latini veteres, servus, minister, famulus, ad quaevis officiorum genera paratissimus, alicuius studiosissimus; alicui deditissimus; qui prolixo in aliquem fertur sludio; vel aliter, prout argumentum feret. Voss. de Vit. 624. Borrich. Cogitat. 35.

SERVITUDO

Die Dienstbarkeit, Livius Lib. 24. c. 22. habet, si sana


page 729, image: s0413

seriptura est; de qua tamen Lipsius dubitat. Festus autem servitudo etiam agnoscit, et Glossae Cyrilli. Tutius tamen cum veteribus, servitus. Cell. C. P. 189. Conf. supra Aptitudo, Certitudo, Incertitudo.

SIGILLARE scil. epistolam

non ausim dicere; sed, ut Cicero, signare, consignare, obsignare epistolam, sigillum imponere epistolae, sigillo munire epistolam, et ut Curtius Lib. 3. c. 6. sigillum annuli sui imprimere Epistolae. Voss. de Vit. 775.

† Nihil adferunt, qui pro hoc verbo locum quemdam ex Varrone producunt: nam ibi pro sigillent, legendum est sugillent oculos. Sugillare oculos, dicunt Latini: id ossicium parentibus morituris exhibebant liberi. Grotius ad Gen. 46. v. 4.

SIGNANTER

Hieronymo Cellarius C. P. 321. et Tertulliano Christ. Falsterus Supplem. L. L. 320. adscribit: veteres, evidenter, expresse, Gr. e)mfatikw=s2, cum singulari emphasi.

SIGNETUM

Germanis, Belgis, Gallis et Polonis Signet, vocabulum medii aevi: Lat. sigillum; annulus signatorius. Voss. de Vit. 625.

SIGNIFICATUM

Gen. Neutr. Die Bedeutung eines Worts, sine idonea auctoritate: Latini, signisicatus, ûs; signisicatio; notatio. v. g. ex vocis notatione argumentum aliquod elicere; notio; vis; potestas. Schor. Phras.

SIMONIA

Ecclesiasticum vocabulum, dictum a Simone Mago, estque venditio et emptio rei spiritualis, ut si quis conetur gratiam, fidem, miracula, virtutes Spiritûs Sancti, auctoritatem sacram, munus Sacerdotale et facultatem publice dispensandi sacra, docendique verbum Dei mercari, quod Simon conabatur. Hoc crimen ubi regnat, Ecclesiae salus pensi habetur, et Christus in proditorem Iudam toties incidit, quoties hic rerum sacrarum ambitus sese exserit, quoties eiusmodi sacroruni nundinatio, eiusmodi sacrilegus Sacerdotiorum mercatus exercetur. Niess. de Ortu et Occasu L. L. 285.

SINGULARIS pro eo

qui morosae superbiae est, qui nihil rectum putat, nisi quod tortuoso suo ingenio conveniat, recentiorum scriptorum est v. g. Petri Chrysologi Serm. 136.

* Sigularis veteribus notat

1. Singulus l. Unus v. g. singulare certamen, Germ. Ein Dnell.


page 730

2. Excellens, Eximius v. g. Singularis et eximia virtus Pompeii.

SIRUPUS

vocabulum Medicorum es, origine Arabicum: Latine poteris cum Sennerto Instit. Medic. p. 1377. perifra/zein, liquor sorbilis e conveniente liquore, sive is sit decoctus, sive infusum, sive sucus paratus, saccharo vel mello conditus, et ad mellis propemodum spissitatem decoctus.

SITVARI

Situirt seyn, diese oder iene Lage haben, barbarum: Lat. situm esse; positum esse. Voss. de Vit. 776. Borrich. Cogit. 36.

† Nec Participium situatus multo melius sese habet. Etsi enim in non nullis editionibus Flori L. 2. c. 18. n. 2. legitur: Numantia in tumulo apud flumen Durium situata; summis tamen Criticis haec lectio suspecta videtur, ab iisque substitutum propterea est sita. Voss. de Vit. 627. Cell. Antib. 89. C. P. 367.

* Etiam situatio pro barbaro habendum: Cicero pro eo, terrae situs; terrae forma; terrae cireumscriptio; Plin. L. 10. Ep. 59. loci positio; regionis forma; regionis situs.

Quod autem barbare vocant bonam situationem, Plinio est opportunitas loci; aliis, situs loci, qui singualri quiddam amoenitate se commendat.

SOLITE

Gewohnlichermassen, Fulgentius: veteres pro eo, more solito; more consueto; moribus nostris; prout apud nos more receptum est; ut mores nostri ferunt; prout fert consuetudo nostra. Cell. Antib. 58.

* At solitus, a, um, v. g. mos solitus; plus solito, solito magis, Mehr, denn gewohnlich; blandior solito, optimae notae est.

SOMNOLENTIA

Die Schlafrigkeit, Sidonius Lib. 2. Ep. 2: veteres pro eo, sopor, languor, veternus, oscitatio.

* Sed Adiectivum somnolentus aenei saeculi est, auctoribus Solino, Apuleio, Marciano Capella: praestat tamen dixisse cum Cicerone et aliis, somniculosus; somno gravis; somno plenus; iners; ignavus; languidus; torpore gravis; otio dissluens. Borrich. in Voss. 241. Coll. C. P. 154.

SOPHISTICARE vel deponentaliter SOPHISTICARI

Sich einer Sophisterey bedienen, barbarum: Latine dixeris, sephiflas imitari; verborum laqueis aliquem decipere; captiose disputare; contortis et aculeatis sophismatis vel sophismatibus, seu fallacibus conclusiunculis uti. Cic.; sophistam agere; Gr. s1of.steu/ein.


page 731, image: s0414

Voss. de Vit. 777. Borrich. Cogit. 36. Cell. Antib. 90. C. P. 368.

* Sophistica l. sophistice, Die Sophisterey, Apuleius; Adiectivum autem sophisticus, Gellius et Prudentius habent.

SORDITIES nullius idoneae auctoritatis est

ac, sive squalorem intelligas, sive avaritiam, non opus est novo vocabulo, quum vetus sordes, is, et in Plurali sordes, ium, utrâque notione sufficiat. Voss. de Vit. 629. Borrich. Cogit. 36. Cell. Antib. 90. C. P. 368.

* Sorditudo pro squalore; Plautus habet.

Adiectivum sordidus autem apud veteres significat tum immundum illuvie, tum etiam tenacem, avidum, parcum, restictum, appetentem alieni, avaritiâ aestuantem, omnia in pecunia ponentem.

Cic. Nullam in re familiari sordem profert, In seinem Hause fuhrt er keine filizige Lebensart. Horat. Sine sordibus exstruere sepulcrum, Ein wack r Denkmaal iemandem nach dem Tode aufrichten, und dabey keine Filzigkeit blicken lassen.

Nimirum sordis vitium opponitur ap. Latinos ex altera parte spelendori nitoriqus; ex altera luxuriae et prodigalitati.

SOSPIATIOR

Ein Helfer, Beschutzer, Erhalter, Apuleius, et nummus antiquus Getae Imp. apud Vaillantium Tom. I. p. 123: veteres pro eo, servator, vindex.

* Femininum sospitatrix, idem Apuleius habet; sospes v. g. navis sospes ab ignibus; it. sospita v. g. Iuno sospita i. e. servatrix et Verbum sospitare, optimae notae sunt; sospitas i. e. incolumitas Macrobius et Symmachus; sospitalis, Heilsam, non solum Macrobius; sed etiam Plautus habet.

SPECIFICUS v. g. medicamentae seu remedia specisica

Eigentliche Gegenmittel; et SPECIFICE v. g. dalvia specisice capiti prodest, Medici dicunt: Latine pro eo dixeris, cum Celso Lib. 5. c. 27. remedia quaedam propria adversus bunc vel illum morbum.

SPERARE pro exspectare

damnat Scioppius in Stradam 99.

* Sed haud scio, inquit Clar. Ioannes Erbardus Kappius in Iensium 71. seq. an quid ad stabiliendum hunc verbi sperare significatum queat facere, quod Adiectiva speratus et exspectatus, unum atque idem sonant. Cicero de Fin. L. 1. c. 12: Statue contra aliquem confertum tanti animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi eadere possunt, nullâ spe propositâ, fore levins aliquando, nullâ praeterea nec praesenti, nec exspectatâ voluptata: quid eo miserius dici aut singi potest? Ibidem L. 2. c. 19: At quam pulchre dicere


page 732

videbare, quum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis voluptatibus, nullo nec praesenti, nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis tote corpore, nullâ nec adiunctâ, nec speratâ voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior, aut superior illo beatior foret? Graecis autem e)lpi/zein eâ notione non ignotum esse, ex Hesychio constat: quemadmodum etiam illi qualemcumque futurorum opinionem e)lpi/da vocabant. Vid. Alex. Morus Adnotat. ad Matth. 24. v. 50. et Ioan. Alberti Observat. Sacr. p. 145. qui tamen perperam huc advocavit Virg. Aeneid. 4. v. 419:

Hunc ego si potui tantum sperare dolerem.

Heic enim sperare non pro exspectare, sed pro timere, ut Servius optime exponit, per a)kurologi/an usurpatur; quâ notione *kataxrhstikw=s2 sumpta non solum in aliis Poetarum locis, sed etiam apud Florum L. 3. c. 1. n. 1. occurrit: Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Vid. Iac. Facciolatus ad Ciceronem pro Roscio Amer. c. 4. Atque in hac etiam signisicatione convenit cum exspectare. Petronius Sat. 125. Quicquid meruerunt, semper exspectant: ad quem locum plura Petrus Burmannus. Conf. Sect. 2. Sperare pro metuere.

SPIRITVALIS Adiectivum

quo Ecclesiasticis scriptoribus, Tertulliano, Hieronymo, aliis, nihil tritius; neque tamen profanis prorsus ignotum: ita enim Solinus cap. 23: Corporibus nostris commercia sunt spiritualia. Cell. C. P. 287.

Ecclesiastici tamen scriptores BIblicum pneumatiko\s2 ita vertunt, eoque sensu propterea sumunt, qui extra civitatem Dei ignoratur.

* Pro spiritualis Vitruvius L. 10. c. 1. habet spiritalis, quod idem ipsi notat, quod Ciceroni spirabilis, Luftig, lebhaftig.

Centiones spirituales, Geistliche Lieder, magis Latine dixeris hymnos sacros; cantica sacra.

Adverbia spiritualiter et spiritaliter, similiter Ecclesiasticorum sunt v. g. Tertulliani, Cypriani, cet.

SPONSARE i. e. despondere filiam

vel collocare alicui filiam in matrimonium, vel collocare filiam alicui, vel collocare filiam nuptum, vel nuptui in aliquam civitatem, in aliquam familiam, non ante Antoninorum tempora in usu fuisse putant: attamen apud Paullum IC. legas. Voss. de Vit. 778.

* Sponsalis, e, i. e. ad sponsum sponsamve pertinens, Fur Verlobte gehorig; sponsalitius, Zum Verlobnis gehorig, Codex Iustinianeus; sponsalia, orum, et ium, Das Verlabnis, etiam Suetonius.


page 733, image: s0415

SPONTANEE

adv. Freywillig, Hieronymus, et Vulgatus Interpres: rectius, non invite, voluntarie, sponte, ultro; animo prompto, non coacto.

* Adiectivum spontaneus, Seneca, Solinus, et Macrobius habent. Borrichius Cogit. 242.

Spontaneitas i. e. ratio illa, quâ quid non reluctanter, sed suâ sponte, alienum ductum sequitur, Philosophorum recentiorum est.

STANDARTUM

Die Standarte, vocabulum medii aevi: Casp. Barthius in Glossar. Latino - Barb. p. 382. Latine appellat id principale et capitale vexillum; alii, signum militare eminentius: Livius enim Lib. 22. cap. 21. eiusmodi vexilla generatim vocat signa militaria.

Paul. Hachenberg in Germ. Med. Diss. 4. n. 11: Standartum inquit, dicebatur a veteri Teutonica voce stanta, et standa, sistere, quod humi desixum staret: unde iudicium militare Standrecht vocatum, quod in eo, vexillis in terra defixis, ius dicebatur. Conf. Io. Petr. de Ludewig Tom. 3. Reliq. Manuscript.

STANNARE

Verzinnen, barbarum: pro quo Plinius Lib. 24. stanno obducere; stanno illinere. Rectius dixeris plumbo candido obducere seu illinere. Voss. de Vit. 779. Borrich. Cogit. 36.

* Stannum enim Plinio et veteribus non significat id, quod Germanice vocamus Zinn, sed, quod idem Plinius L. 34. c. 16. nuncupat plumbum candidum.

Philander ad Vitruv. L. 8. c. 3: Plumbum. candidum voco, quod falso hodie omnes stannum dicunt. Est enim aliud quiddam stannum, quam quod nunc audit: nempe quando natura duabus atgenti portionibus unam plumbi nigri immiscuit. Voss. de Vit. 123. Borrich. Cogit. 36. Cell. C. P. 382.

STAPIA

ae, Der Steigbugel, vetus inscriptio Romae. Vide Hieronymi Magii Lib. 2. Miscell. c. 14. Ergo vocabulum non plane novum aut barbarum est, ut opinatur Pareus Lex. Crit. p. 1179. Salmasius ad Spartianum docet, eas olim vocatas fuisse stapedas vel astrabas, utrobique correpte, it. astrabaria. Hieronymus eas etiam bistapias vocat.

* Folieta de Usu et Praest. L. L. p. 117: Quis ferreos orbes ab equo loris utrimque suspensos, quibus equitantes pedes inserimus, non recte Iovium stapedas ab usu nominasse dixerit? Has stapedas Budaeus, subices pedaveos appellare consuevit. Voss. de Vit. L. 1. c. 7. p. 33. Subex, G. subicis et subicis, mediâ correptâm ut obex, obicis et obicis: subex autem notat aliquid, quod


page 734

subiectum est. Was einem untergelegt ist, ut Festus exponit.

STIPENDIARIUS minus recte pro eo usurpatur

qui accipit stipendium; quum antiquis v. g. Caesari, Livio, Plinio, Floro Lib. 2. c. 17. n. 7, et Velleio Paterculo, idem sit, quod tributarius seu vectigalis seu qui solvit stipendium. v. g. civitates habere stipendiarias, Gewisse Landschaften unter seiner Contribution haben. Cell. Antib. 216. C. P. 382.

* Stipendiosus autem pro eo, qui accipit stipendinm, qui stipendia facit, qui stipendia meret, Der um Sold dienet v. g. stipendiosus miles, sumitur: mediocris autem tantummodo auctoritatis est, occurrens ap. Vegetium L. 2. c. 25.

Stipendialis i. e. ad stipendium pertinens, Germ. Zum Sold gehorig, Sidonius. Stipendtari i. e. stipendium facere s. merere, Besoldung von einem heben, Plimus Mai. qui Lib. 6. c. 19. Dativo iunxit: Regi eorum peditum sexcensena milia per omnes dies stipendiantur.

Stipendiatus, a. um, i. e. sustentatus, Tertullianus.

Stipendiatus autem Substantive hodie usurpatur sine ullo etiam mediocris scriptoris suffragio: Lat. pro eo dicas, certi cuiusdam stipendii alumnus; qui quodum pie fundato benesicio fruitur.

STIPULARI pro promittere

multi hodie usurpant perperam, et contra veterum auctoritatem.

* Non ignoro, plura apud Romanos scriptores et ICtos loca inveniri, ubi to\ stipulari idem videatur, quod promittere. Sed dicendum, ibi to\ stipulari, non Active, sed Passive positum esse. Veteres enim verbum hoc inter communia habuerunt, hoc est, quae Active iuxta ex Passive usurparentur, et significat mox postulare, sihi promitti aliquid sollemnibus verbis, vel rogare aliquid ab aliquo conceptis verbis, ex quibus obligetur hic, si promiserit v. g. stipulari aliquid ab aliquo, Sich von iemanden was angeloben lassen; mox Passive, e)perwta=sqai, interrogari iis verbis, ex quibus obligemur v. g. stipulatus sum, Ich bin auf gewisse Puncte befraget worden, die ich habe versprechen mussen.

Hinc stipudata manus possit dici Eine Hand, die veranlasset worden, durch ihr Darreichen gewisse Puncte einzugehen; unde vulgo dicunt, stipulatâ manu aliquid promittere s. spondere, Etwas mit einem Handschlag versprechen: atque haec locutio sic quidem soret metonymica ac satis bona, dummodo succurreret idonea eius auctoritas.

STRATA absolute pro via

praesertim publica, regia, lapidibus munita et constrata, veterea non dixere; sed


page 735, image: s0416

cadente demum Latinitate Eutropius et Iuvencus. Alioqui recte dicitur Adiective, strata via; Substantive autem ac Pluraliter ap. Virgil. strata viarum. Cell. C. P. 230.

STUDENTES

Substantive pro litterarum studiosis; honarum artium cultoribus, vix ac ne vix quidem occurrit: quamvis, quod infra Sect. 2. adseritur, verbum studere absolute positum, argenteo quidem aevo idem, quod litteris operam dare, interdum significat.

* Plinius quidem L. 5. Ep. 5. dicit compositum in habitum studentis; et L. 7. Ep. 13. negat, te studere: sed est tam polita (scil. epistola.) quae nisi a studente non potest scribi: sed utrobique actus; non ordo et status hominis respicitur: ut nihil hinc praesidii pro studentibus Substantivo et honoris vocabulo arcessi queat.

Si absolute nomen aliquod hâc notione usurpandum est, malim studiosus; quo de similiter vide infra Sect. 2.

STUDIO

pro de industria; ex industria; deditâ operâ; datâ operâ; consilio; composito; iudicio; consulto; ex professo; ex proaeresi; e)k th=s2 proaire/s1ews2, Mit Fleiss, mit Vorsatz, vorsatzlich, mit gutem Vorbedacht v. g. studio aliquid facere pro de industria aliquid facere, satis frequens inter exsuditos; at contra usum veterum.

* Nam studio notat idem, quod cupide, Begierig, hitzig. Ita v. g. studio accusare apud Ciceronem nihil aliud est, nisi cupide accusare, cupidius accusere, pro Rosc. Amer. cap. 32. extr. Ut omnes intelligant, me non studio accusare, sed officio defendere. Gunth. Lat. Rest. 546. seq. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 247. seq. Cellar. Antib. 217. C. P. 382.

SVADENTER

Adverb. Auf eine uberredende Weise, Arnobius L. 2. p. 56: magis Lat. pro eo dixeris, ratione quadam ad persuadendum idoneâ; Gr. piqanw=s2; oratione plausibili, Seneca Ep. 59; persuasibiliter Quintil. L. 2. c. 5. Voss. de Vit. 819.

SVADEOR

timide usurpem: rectius, suadetur mihi. Dicitur enim fere, suadeo tibi; vix ac ne vix quidem, suadeo te.

* Cicero de Provinc. Conful. c. 17: Me, ut sibi essem legatus, non solum suasit, verum etiam rogavit. Plautus etiam Aulul. Argum. v. 6. habet, suasus scil. qui sum. Si tamen cuncta in sermone humano ad stateram rationis exigi praecipue debent, quâ quidem liquidum est, suadere et persuadere requirere


page 736

Accusativum rei, et Dativum personae; Neutrum sane exemplum satis recte sese habet: sicut persuasus sum: quod etiamsi heic atque illic, praesertim apud Poetas, occurrat; malim tamen cum accuratioribus, persuosum est mihi, utpote quod rationi magis convenit, et frequentiori usu viget. Confer, quae fusius de eo dicuntur infra, Parte Syntactica ad loc. Persuasus sum.

SUBALTERNARE

i. e. alternis superiorem esse et inferiorem, Pseudo-Ovidius in 1. de Vetula:

Seque subalternant, modo victores, modo victi.

Nempe ut genus et species, u(pa/llhla, s. subalterna, dicuntur; quia genera sunt inferiorum, et species superiorum. Voss. de Vit. 779.

* Atque hinc, puto, factum, ut hoc Adiectivum Dialecticorum medio aevo idem notaret, quod secundarius, inferior; ita, ut v. g. subalternum magistratum vocarent, qui alteri subest; subalternos iudices, a quibus est provocatio, Von denen man appelliren kann, Voss. de Vit. 636. Borrich. Cogit. 36.

Adverbium subalternatim i. e. alternis vicibus, exstat ap. Guil. Tyrium 21. 7. Cell. Antib. 90. C. P. 368.

SUBDIACONUS

vocabulum Ecclesiasticum; quod quia hybridum est, substituunt quidam Hypodiaconus: quod tamen nescio quid insolens aurium iudicio vitâ negotiali atque exercitâ corroborato adfert, ut propterea multo malim hybridum, quod usus sollemnior tantopere confirmat.

SUBDITUS

Substantive, et absolute, vel cum Genitivo v. g. suhditus Principis, Ein Unterthan, apud idoneos auctores non reperitur: hi autem pro eo dicunt, parentes primâ longâ, subiecti; cives; qui alicui subiecti sunt; qui in potestate aut imperio alterius sunt; qui sub regno sunt; qui in ditione alicuius sunt; vectigales; clientes; stipendiarii; vel aliter pro argumento.

† Symmachus quidem pro hoc Substantivo citatur: sed lectionem in dubium vocat Scioppius; cuius ad Symmachum observationes videantur.

In Taciti loco, quem Grotius profert, optimi libri nobis habent, non subditis.

* Ceterum subditus semper est Participium, et idem est, ac suppositus i. e. spurius et adulterinus, pro vero et genuino falso venditatus, vel subornatus, vel etiam subiectus, et iungitur cum Dativo v. g. ligna lebeti subdita, subditus est Regi, subditus tibi


page 737, image: s0417

cet. it. cum Accus. et Praepos. In. Cic. 1. Verr. n. 12:

Quos in eorum locum subditos domi suae reserudrit.

Superlativus autem subditissimus, omnino pro barbaro habendus est: dic pro eo, subiectissimus. Sciopp. de Stil. Hist. 214. et 230. it. Infam. Fam. 118. Ant. Schorus in Phras. L. L. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 228. seqq. Borrich. Cogit. 36. Voss. de Vit. 90. Cell. Antib. 28. C. P. 383. Goclen. Controv. 118. et Silv. 64.

SUBFEUDARE

Einen Afterlehnmann annehmen, ICtorum recentiorum est: Lat praedium beneficiarium in alium transferre eodem iure.

* Nec Primitivum feudum Latinum est: sed Gothicum vocabulum; quo de vide supra.

SUBHASTARE

Auf gerichtliche Erkanntniss etwas an den Meistbietenden verkaufen, Solinus et recentiores ICti: veteres pro eo dicunt, subicere bastae; sub hasta vendere; sub hasta ponere; vel, ut Cicero loquitur Lib. 2. Offic. cap. 8. hastâ positâ, bona in foro vendere; et cap. 23. hastam in foro ponere, et bona civium voci subicere praeconis; et pro Roscio constituta a magistratu auctione vendere.

* Participium subhastatus Iul. Firmicus Maternus habet. Borrich. in Voss. 245.

Pro subhastatione, quod in Codice occurrit, elegantius dices venditio sub hosta it. hastâ l. hastâ positâ. Decernere, hastam poni; decernere, sub hasta hoc vel illud vendi, Eine Subbastation erkennen.

SUBINNVO

a)nalo/gws2 quidem formatum, quemadmodum subinvidere et subinvitare, sed idoneâ tamen auctoritate destituitur: Latine id efferas, latenter innuo; obscure innuo; aliquo modo innuo, significo, dico. Hesychio u(paini/ttesqai dicitur.

SUBINTELLIGERE

haud melioris notae est, nisi quod Grammaticorum sit, qui eo frequenter utuntur. Recte dicitur pro eo, intelligere e. gr. in vocabulo natalis intelligitur dies; non subintelligitur: et argenteâ aetate pro eo dictum subaudire v. g. Boni pastoris est, subaudi officium. Goclen. Silv. 67. Vossius de Vit. 779. Borrich. Cogit. 36. Cell. Antib. 90. C. P. 368.

SUBITANEE

Adverbium barbarum: veteres, subito; subito casu; praeter opinionem; opinione citius. Voss. de Vit. 820. Borrich. Cogit. 36.


page 738

* Adiectivum autem subitaneus v. g. subitaneus imber, Ein Platzregen, der uns unvermuthend uberfallt, Columella habet.

SUBNERVARE

Entkraften, Tertullianus, Vulgatus, et Apuleius: Cicero pro eo, enervare; alii, nervos incidere. Borrich. in Voss. 247.

SUBSANNARE

Spotten, Verspotten, Tertullianus: veteres pro eo, irridere; illudere alicui, aliquem et in aliquem; sannis excipere. Andr. Borrich. Defect. Lexic. 339.

Scioppius de Stil. Hist. 220. hoc verbum prorsus barbarum esse existimat, atque hinc Casaubonum hoc verbo usum praeter ipsius meritum perstringit.

* Sannator et subsannatio veteres Glossae; subsannator, i. e. scurra, Ein Spottvogel, antiquus Bibliorum Interpres Siracid. c. 33. v. 6; sannio, onis, Ein Possenreisser, Cicero; Sanna i. e. irrisio, Poetae Satyrici; sannare i. e. illudere, suspectum. Conf. supra Sannare.

SUBSTANTIA

Apuleius, Nazarius, Augustinus Lib. 5. de Trinit. cap. 8. et 9; et Philosophi recentiores, pro eo, quod Ciceroni est natura, Graecis ou)s1i/a, u(po/stas1is2.

* Pro fortunis et facultatibus exstat apud Quintilianum Declam. 5. Aurel. Victor. de Orig. gentis Rom. et Paullum IC.

Pro forma substantiali alicuius rei l. artis itidem apud Quintilianum Prooem. L. 1. p. 7: De ipsa Rhetoricue Substantia quaerere.

SUBSTITUTUS

Substantive, pro vicario seu eo, qui vicariam alicuius operam subit, qui ad munus obeundum alicui adiunctus est, non dixerim, quoniam auctoritas veterum deest.

* Adiective autem rectum est v. g. Cic. Verr. 6: Verres in eorum locum substitutus est; it. de Divin. L. 2. c. 2: Philosophiam nobis pro rei publ. procuratione substitutam putabamus.

SUCCESSIVE

Philosophis frequens; de cetero autem suspectum est: Latine pro eo dixeris, progressu temporis.

† In Spartiani loco, qui pro hoc Adverbio adducitur, hodie in optimis editionibus legitur non successive, sed successisse. Borr. ch. in Voss. 247. Cell. C. P. 365.

* Adiectivum autem successivus Lactantius habet, de Opific. cap. 12.

SUCCINCTIM

In beliebter Kurze, Claudianus Mamertus, et quidem satis a)nalo/gws2: dicitur enim caesim, raptim, punctim, sensim, cet. Latini pro eo, breviter ac succincta ratione; strictim


page 739, image: s0418

cursimque; breviter strictimque. Voss. de Vit. 819.

* Comparative succinctius, utuntur Ammianus et Sidonius.

Succingere et succinctus v. g. terrore se succingere; his succinctus praesidiis; gladio succinctus, bene se habent.

SUCCURSUS

ûs, Der Succurs, die Hulfe, die Hulfsvolcker, auxiliar-Trouppen, vocabulum barbarum: Latini pro eo, suppetiae; auxilia; milites auxiliarii vel auxiliares; copiae auxiliares; cohortes auxiliares. Voss. de Vit. 638. Borrich. Cogit. 36. Cell. Antib. 91. C. P. 369.

* Succurrere autem boni commatis est. v. g. Cic. succurrere saluti fortunisque communibus; Liv. succursum velle fortunac alicuius adversae.

SUFFERENTIA

ae, Die Erduldung, Tertullianus: veteres pro eo, tolerantia; vires ad sufferendum; vires ad tolerandum. Borrich. in Voss. 248.

* Verbum sufferre, optimae notae est v. g. sufferre sumptum, laborem, supplicium, poenam sui sceleris; plus oneris sustuli, quam ferre possum. Hinc Neutrum plur. Praes. Participii sufferentia.

SUFFICIENTIA

ae, Die Genugsamkeit, die Zufriedenheit, prolapsa Latinitate dixit Tertullianus, et Vulgatus Interpres, aliique in Ecclesia nati scriptores: dic pro eo, quod sufficit; quod satis est; item uno vocabulo Graeco, h( a)uta/rkeia.

* Adverbium sufficienter, pro quo alii dicunt abunde, satis, satis superque, est Palladii, Macri et Ulpiani. Cell. Antib. 59. et 91. C. P. 309. et 359.

Sufficere et sufliciens, unde Neutr. Pl. Part. sufficientia, probatae Latinitatis sunt. Insufficiens et insufficientia, apud eumdem Tertullianum.

SUFFITORIUM

Ein Rauchfass, sine idoneo teste: Cicero et alii pro eo habent, turibulum; Graeci, qumiath/rion. Voss. de Vit. 630.

* Suffire v. g. suffire rutam, suffire thymo; suffitus, sis; suffitio; suffitor; suffimen; suffimentum, optimae notae. Suffimentare, Rauchern, Vegetius habet.

SUFFOCATIVUS

v. g. catarrhus suffocativus, vulgo Medici; at sine veterum auctoritate. Schurzfleisch Ep. Arcan. p. 612. pro eo, destillatio suffocans, mediâ longâ.


page 740

SUFFRAGANEUS

vocabulum Ecclesiasticum: significat vicarium Archiepiscopi vel Episcopi, vel etiam Praelati alicuius, ita appellatus, quia suffragari i. e. opitulari debet ei, cui adiungitur. Voss. de Vit. 639. Borrich. Cogit. 36.

* Hodie etiam kataxrhstikw=s2 hoc nomen imponitur Episcope titulari, qui in functionibus Pontificalibus supplet vicem Archiepiscopi vel Episcopi, qui plane non est in rerum naturâ.

SUFFUMIGIUM

Das Rauchwerk, suspectum: Latine dixeris, suffimentum, suffimen, odoramen, odoramentum, odores Indici; Graece, qumi/ama, Plur. qumia/mata; fumus suave olentium aromatum.

Vossius de Vit. 639. substituit suffumigatio; sed nullam eius addit auctoritatem, praeterquam quod descendat a verbo suffumigo, quod Varronis est ac Celsi, quorum loca vide sis in Foro Rom. Conf. Borrich. Cogit. 36.

SULTANUS

peregrinum vocabulum, quod Turcis et Arabibus Supremum Ducem, Principem aut Imperatorem. Germ. Einen grossen Herrn, significat. Insignitur hodie hoc nomine, totius Imperii Turcici Imperator.

* Superioris saeculi scriptoribus is interdum Saladinus nuncupatur.

† Nomen Sultani, ut ex Cedreno scimus, adsumpsere Turcae, quum Persas et Saracenos subegissent. Descendit ab Arabico Sultan; quod est a Verbo salat h. e. dominari, praeesse.

Ante potentiam illam, quae Turcis a devictis Persis et Saracenis accrevit, sie dictus Persiae Princeps est: cuius sedes ac domicilium Sultania ex eo vocabatur. Voss. de Vit. 300.

* In contextu sermonis elegantiorem quamdam periphrasin adhibere possis, quae Turcarum Imperatori conveniat: in sollemnitate autem titulorum et inscriptionum publicarum pompâ vulgare Sultani Vocabulum, ut ut barbarum, omnium rectissime retinebitur.

SUPERABUNDARE

Alles voll auf haben, Macrobius Somn. Scip. Lib. 1. cap. 14. et Lactantius: Cicero, et alii tersi pro eo, abundare; adfluere; circumfluere. v. g. Cic. circumfluere et abundare omnibus rebus; Lucret. adfluere divitiis et honore.

SUPERFICIALITER

v. g. superficialiter aliquid tractare, etwas nur so obenhin vornehmen, Adverbium barbarum: Lat. pro eo, tamquam aliud agendo; leviter; obiter; oscitanter; in


page 741, image: s0419

transcursu; w(s2 e)n paro/dw|; w(s2 e)n e)pime/trw|; primoribus labris aliquid degustare; extremis digitis aliquid attingere; summa tantum rei capita percurrere; summas attingere; breviter tangere; maximum campum longe lateque spinis obsitum levissimo saltu transvolare, Ein weitlauftig und durchaus schwer Ding uberlaufen, wie der Hahn uber die Kohlen lauft. Goclen. Observ. 11.

* Superficies ipsius Ciceronis est. Adiectivum supersicialis Tertullianus L. 4. Adv. Marcionem cap. 28. habet. Superficiarius apud Senecam Ep. 88. p. 389. et in Pand. L. 2. de Superficiebus, quae in conducto solo positae, occurrit.

SUPERFLVE

Veberflussigerweise, Claudianus Mamertus, Augustinus et Salvianus: praestat, ad nauseam usque; ad satietatem usque; sat abunde.

* Superfluus proprie sumptum usurpat :linius Paneg. c. 82: flumina campis superflua. Per translationem 1. deducta §. penult. Dig. ad SC. Trebell. fructus superfluos restituere: et §. ult. bonorum superfluum.

Plinii Avunculi L. 14. c. 1. est pampinorum superfluitas.

Superfluere i. e. redundare, eiusdem Plinii est, itemque Senecae et Quintiliani. Cell. C. P. 128.

SUPERIMPLERE

Vebermassig anfullen, uberflussige Masse geben, Latinum non est, licet ad Analogiam aliorum Decompositorum, quae quidem bonae notae sunt, v. g. superabundare, superaddo, superimpono, sat bene effictum sit: Latini cumulare, accumulare. Voss. de Vit. 81. Borrich. Cogitat. 36.

* Implere v. g. implentur veteris Bacchi, Virg.; implere mero pateram, id.; impudentiae est, id profiteri, quod non possis implere, Cicero habet.

SUPERINTENDENS

i. e. Episcopus, seu is, qui per certum quemdam terrae tractum verbi divini Praeconibus et Presbyteris praeest, Ecclesiasticum nomen. Nec tamen heri aut nudius tertius est inventum; sed iam olim sic Episcopum interpretati sunt Augustinus de Civit. Dei Lib. 19. c. 19. et Hieronymus Epist. ad Evagrium: Hoc quidem Graece, inquiens, significantius dicitur e)pis1kopou=ntes2, id est, superintendentes: unde et nomen Episcopi factum est. Cell. C. P. 428.

Sed ea, Vossius de Vit. 641. ait, veteris ecctesiae mihi veneratio est, ut longe Episcopum malim dicere: nec enim ulla fuit ecclesia elim, quae Presbyterorum proestw=ta diceret


page 742

Superintendentem. Confer heic, si placet, Ioachimi Hildebrandi Hierarch. Vet. Eccles. p. 81.

* Medio aevo etiam Rectores scholarum et Academiarum, Superintendentes appellati sunt: ut videre est in Maximiliani I. Diplom. de Instaur. stud. humanit. ubi haec verba leguntur: Quem etiam praesentibus nostris ipsius collegii et lectionum Superintendentem facimus et creamus. Et in Ederi Catal. Rector. Viennens. Ioannes Cuspinianus, Academiae Superintendens meritissimus vocatur. Conf. Io. Henr. a Seelen, SS. Theol. Licent. et Gymnasii Lubeccensis Rectoris doctissimi ac meritissimi, Selecta Litterar. p. 505.

SUPERIORITAS

pervulgatum quidem; sed barbarum est: Latini pro eo, excellentia; praestantia; fastigium; dominatio superior; imperium; imperium eminentius vel aliter pro argumento. Voss. de Vit. 641. Borrich. Cogit. 36. Cell. Antib. 91. C. P. 369.

SUPERNATURALIS et SUPERNATURALITER

merito suspecta sunt; nemo enim veterum, quod constat, ita dixit: interim in scholis Philosophorum et Theologorum propemodum necessaria. Latine pro eo dixeris, supra naturam; naturae ordinem seu naturae vires superans; extra ordinem naturae seu universitatis. Cell. Antib. 92. C. P. 396.

* Naturalis autem et noturaliter, optimae probatissimaeque Latinitatis sunt.

SUPERPELLICEUM

vocabulum Ecclesiasticum.

* Est vestis linea s. lintea, manicata, sic dicta, quod olim super tunicas pelliceas induebatur, communis illa quidem Sacerdotibus, Diaconis, et universo clero, Canonicis autem regularibus propria, quam numquam deponunt; Germ. Das Chorhemd.

Latine eam dixeris, cum Sueton. Oth. cap. ult. linteam religiosamque vestem; et cum Liv. L. 9. c. 40. linteam tunicam Sacerdotalem.

Pro eo, quod in Ecclesia Romana dicunt incedit in superpellices, Pontanus substituit linteatus incedit; lintea indntus tunicâ l. linteâ veste incedit; albatus incedit. Niess. de Ortu et Occasu L. L. p. 262.

SUPERSCRIPTIO

Die Benennung eines Buchs, die Aufscrift, der Titul, Vulgatus Bibliorum Interpres: Latini, inscriptio; Graece e)pigrafh\, epigraphe.

* ICti tamen veteres superscribere et inscribere, hâc ipsâ notione promiscue usurpant. Voss. de Vit. 641. Borrich Cogit. 36.


page 743, image: s0420

SUPERSTITIO

vulgo et citra auctoritatem appellatur, quum certae verborum aut gestuum observationi, vel alicuius rei usurpationi effectus adscribitur, neque naturae rationi, neque verbo Dei subnixus; ut merito, qui id facit, vel praestigiator, vel daemoniacus existimetur.

* Castae vero Latinitatis auctoribus, ut a Budaeo etiam observatum est in Adnotationibus in Pandectas p. 649, superstitio potius dicebatur, quod nunc appellant scrupulositatem conscientiae in rebus licitis: atque itidem superstitiosos vocabant, quos nunc vocitant scrupulosos. Nempe olim superstitio erat, quae Graecis deis1io\aimoni/a h. e. absurda divinae potentiae formido. Unde Tullius L. 1. de N. D. religionem ac superstitionem eo distinguit, quod illa sit pius Dei cultus; haec autem, inanis Dei metus. Voss. de Vit. 137. et 139.

Interdum tamen accipi in bonam partem superstitio videtur, pro religione. Iustinus L. 39. c. 4: His tot necessitudinibus sanguinis adicit superstitionem templi, quo abdita profugerit: pro quo in eodem libro c. 1. religionem templi dixit. Idem L. 41. c. 3: In superstitionibus ac cura drorum praecipua amnibus veneratio, hoc est, in iis, quae religiose colunt, ac pro diis habent et venerantur, praecipue sunt fluvii.

† Nominis rationem, unde manârit, in coniugato vocabulo superstitiosus, ostendit Cicero L. 2. de N. D. c. 28: Non enim Philosophi solum, verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen postea latius patuit. Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent, et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo. Propius autem ad rem accedunt, quae Lactantius Lib. 4. Divin. Institut. de vera sapientia cap. 28. §. 13. seqq. tradit: Superstitiosi, inquiens, vocantur, non qui filios suos superstites optant: omnes enim optamus: sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi, tamquam deos penates. Nam qui novos sibi ritus adsumebant, ut deorum vice mortuos honorarent, quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos vocabant. Eos vero, qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. Unde Virgilius Aeneid. 8. v. 187:

Una superstitio, veterumque ignara deorum. Neque Servius ad Virg. Aeneid. 8. v. 187. discedit ab hac origine; sed et ipse aliam eius causam adfert, ab aniculis dictam tradens, quae multis superstites sint per


page 744

aetatem, quarum propria est deis1idaimoni/a. Conf. Nonius c. 5. n. 36; et Barthius ad Lib. 12. Theb. Statii p. 1506.

SUPPEDANEUM

Ein Fusschemel, vetus inscriptio ap. Gruterum, item Lactantius et Iul. Firmicus: malim pro eo, scabellum, quod pedibus subicitur vel prosternitur; Graece, to\ u(popo/dion. Borrich. in Voss. 250. Cell. C. P. 155. Salmasius Ep. 2. de Cruce ad Th. Bartolinum.

* Alia quaedam inscriptio apud Gruterum 1076. habet etiam suppedamentum.

SUPPEDITARE

Lipsio est supplantare, arietare, pede obiecto vel supposito aliquem ad casum impellere, Einem ein Bein unterschlagen; at contra usum veterum. Sciopp. de Stil. Hist. 107.

* 1. Suppeditare, Plauto, Terentio et Ciceroni est suggerere, subministrare, praebere v. G. omnium rerum abundantiam et copiam alicui suppeditare.

2. Aliquando est sufficere, et parem esse sustinendae rei. Cic. Offic. L. 1. c. 3: Parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum.

3. Interdum neutraliter ponitur pro suppetit. Liv. L. 28. c. 27: Apud vos quemadmodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat i. e. suppetit. Cic. L. 3. Ep. 5: Ne charta quidem tibi suppeditat i. e. suppetit. Liv. L. 1. c. 55. Manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere.

4. Vetus etiam inscriptio apud Reinesium in Var. Lect. p. 503, usurpat propriâ notione pro pedibus aliquid subicere, Zun Fussen legen. v. g. Mors omnia calcat, suppeditat, rapit.

SUPPONO

barbari Dialectici dicunt, quod Latini pono, id mihi concedi volo, pro certo pono, pro certis et concessis pono, pro concesso et probato sumo. Schor. de Phras.

* Suppone satis bene se habet; sed iustâ notione: nempe

1. Pro subicere v. g. ova gallinis supponere, Colum. L. 8. c. 5.

2. Notat idem, quod falsum pro vero subducere s. subicere, Einschieben. Terent. Eunuch. A. 5. Sc. 3. v. 2. Referam illi sacrilego gratiam, qui hunc supposuit nobis, Der uns mit diesem betrogen hat, der uns diesen untergeschoben hat. Cic. de Leg. L. 1. c. 16; Testamentum falsum supponere, Ein falsch Testament unterschieben.

3. Quumque supponere etiam proprie sit ponere inferiori loco, metaphorice etiam significat Sich unterthanig machen.

Ovid. 1. Fast. v. 306:

Aetheraque ingenio supporuere suo.


page 745, image: s0421

Pro suppono, quatenus suspectam notionem sustinet, barbari etiam frequentant Decompositum praesuppono: quo de supra suo loco.

SUPPOSITORIUM

vulgo appellant Medicorum filii remedii illud genus, quod sedi ingeritur ad alvum deiciendam, Germ. Eine Steckpille: sed Marcello Empirico vocatur turundus, quasi terendus; nempe quia teritur, ac subigitur. A Graecis, quia glandis obtinet figuram, h( ba/lanos2 nominatur. Verum quum licuerit Vopisco in Carino cellas suppositorias nominare, eâdem libertate Medicis licet suppositorium appellare pharmacum illud seu magma, quod in forma glandis ad subducendam alvum intestino recto immitti iubent.

* Turundas alioqui vocant Medicorum politiores, non turundos: id quod a Catone et Varrone iam olim didicere. Voss. de Vit. 75. Borrich. in Voss. 251.

SUPREMITAS

utrum ante Ammianum Marcellinum in usu fuerit, non dum liquet. Is autem L. 31. c. 39. scripsit: Nec Valenti sepulturam, qui supremitatis honor est, contigisse. Claudianus Mamertus L. 3. c. 13. Plur. Numero usurpat, quum ait: Praeeminentias et supremitates adire. Ita nimirum supremitas notat non solum id, quod extremum est, quod ultimum est; sed etiam fastigium, summam dignitatem. Cell. C. P. 321.

* Latinitate cadente pro eo dixerunt etiam summitas, quod usurpat tamen etiam Palladius, argenteae aetatis scriptor, quamvis haud primi ordinis: quo de infra Sect. 2.

SURGERE

pro exoriri s. exsistere v. g. Propheta inter nos surrexit, Hebraismus est, in casta Latinitate utique fugiendus. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 180. seq.

SUSCEPTOR

Erasmo dicitur, qui vulgo et barbare compater, item patrinus apellatur, Germ. Ein Pathe, der das Kind aus der Taufe halt, ein Taufzeuge. Dionysio Areopagitae a)na/doxos2; Tertulliano de Baptismo 18. sponsor sacrae fidei; Augustino Ep. 25. offerens; aliis sacrae initiationis arbiter, baptismatis testis, lustricus pater vocatur.

* Susceptores Iustino L. 8. c. 3. n. 8. sunt homines, qui opera facienda conducunt, Denen etwas uberhaupt verdungen wird. Voss. de Vit. 557. seq. Richard. Montacut. de Orig. Eccles. Part. 1. p. 83. 104. et 115. Confer supra Compater.


page 746

SYLLOGIZARE

pervulgatum semibarbaris, a Graeco s1ullogi/zesqai: Latini pro eo, ratiocinari, argumentari, rationem inire; rationem subducere; ratiocinatorem esse, et addendu deducendoque videre, quae reliqui summa fiat; ex alique re cogere vel conficere; non mode probabili argumentatione, sed etiam necessariâ Mathematicorum ratione concludere; multis et gravibus argumentis aliquid docere; breviter adstringere argumenta; argumenta alicunde ducere; excogitare argumenta, firma ad probandum. Voss. de Vit. 781.

SYMBOLUM

pro cena sumptu communi facta, Ciceroni de Orat. L. 2. c. 57. collecta, Graecis e)/ranos2, vocata, perperam. Eiusmodi quippe cena dicitur symbolae, arum: nam symbola, ae, in Singulari, est portio illa, a singulis communi sumptui solvenda. Hinc locutiones: De Symbolis cenare, Gall. Faire un repas a piqvenique, Speisen, dass ieder sein Theil bezahlt. it. Dare Symbolam, Sein Theil mit darzu geben.

† Plauti, Terentiique loca, quae in contrarium adferuntur, sunt corrupta, ut videre est ex melioribus codicibus, et proinde ex Lexicis, ubi pro stabilienda hac symboli suspectâ notione adducuntur, eliminanda. Voss. de Vit. 137. et 146. Isaaci Caranboni Animadvers. in Athenaeum L. 3. c. 31.

* Symbolum, i, Gen. Neutro, est vel apophthegma seu adagium huic vel illi proprium, Germ. Ein Wahispruch; vel indicium ac signum, quo milites nostrates dignoscuntur ab hostibus, vel in pactis conventisque loco tabellarum ac syngrapharum utebantur, Die Losung, das Wort, das Wahrzeichen: atque hinc in Ecclesia translatum ad publicam fidei confessionem, qua genuini caelestis doctrinae confessores et invicem agnoscuntur, et ab heterodoxis dignoscuntur, Ein Glaubens-Bekanntnis.

SYNDICATUS

medii aevi est: Lat. dixeris, Syndici dignitas; Syndici munus; dignitas Oratoris Publici civitatis cuiusdam. Voss. de Vit. 643.

T.

TABACUM

vocabulum novum, rem denotans veteribus Romanis haud cognitam.

† Nomen duxit ab exiguo Americanae terrae tractu, Tabacco dicto, eiusque cognomine fluvio, ubi Hispani, quum Franciscus Cortesius An. 1517. hanc regionem vi subegisset, et horrendâ clade barbaros adfecisset, primum hanc herbam repererunt.


page 747, image: s0422

Primus intulit in Galliam, et dehinc in Italiam, et reliquas Europae terras lohannes Nicotius, Nemausensis, (von Nimes aus Nieder-Languedoc,) in aula Francisci II. Galliarum Regis libellorum supplicum Magister, (Maitre de Requêtes) quum Lisbonae 1559. Regis sui legatus fuisset, et ibi a nobili quodam Batavo, Regii horti ephoro, non nullas novae huius, et paullo ante e regione Florida translatae herbae plantas dono accepisset.

Hinc elegantiae studiosi pro Tabaco malunt herba Nicotiana.

TABULARE

Tafeln, sine auctoritate veterum, quod constat: Lat. pro eo dixeris, tabulis consternere, tabulis construere, tabulis constituere.

* Compostum tamen contabulare, est Caesaris, Suetonii et Plinii: unde etiam apud eumdem Caesarem contabulatio, Die Tafelung, der bretterne Fusboden. Immo fortasse et simplex aliquando in usu fuit; quum dicatur quattuor tabulatorum turris, tabulatus transitus, tabulatio, tabularium, et similia. Voss. de Vit. 782.

TACTUS

pro modo vocum, modo percussionum, numero in cantu, Gr. no/mw|, Germ. Den Tact in der Musique, perperam.

* Hinc ne dicas tactum tenere, Den Tact balten; sed servare numerum in cantu; observare modum percussionum, Cic. Orat. c. 58.

Nota heic locutiones: Perpetuis inter canendum frequentamentis uti, Triller schlagen. Delicatiores in cantu flexiones, Manieren. Cic. lib. 3. de Orat. n. 98.

Tactus veteribus significat vel actum tangendi, vel unum illum ex quinque sensibus.

TAEDIOSUS

Iul. Firmicus: magis Latine, cum taedio coniunctus; taedium facile adferens; nauseam pariens.

TANGIBILIS

v. g. corpus tangibile est et visibile, Lactantius Lib. 7. c. 11. sub fin. et c. 12. sub init.: magis Latine dixeris pro eo sub sensum vel tactum cadens.

* Huic contrarium est tactum fugere: quemadmodum l. c. Lactantii dicitur: Anima tenuitate suâ omnem tactum fugit. Voss. de Vit. 644.

TANTISPER

barbare usurpant multi pro tantum vel tantillum: neque enim est Adverbium quantitatis, sed est Adverbium temporis, et significat idem, quod tam diu, poniturque vel absolute, vel postulat post se usitate dum, rarius quoad, Liv. Lib. 1. c. 3.: Tantisper tutela


page 748

muliebri res Latina et regnum avitum paternumque puero sietit. Terent. Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 53: Ego te meum dici tantisper volo, dum, quod te dignum est, facies. Conf. supra Parumper.

TARDATIO

Die Langsamkeit, der Aufenthalt, barbarum: dic cum Cicerone, tarditas, mora, commoratio, procrastinatio. Voss. de Vit. 644. Borrich. Cogit. 36.

TAXA

i. e. taxatio, aestimatio, pretium rei sub sacramenti fide dictum, aestimata rei quantitas, barbarum, decurtatumque videtur a Latinae linguae corruptoribus ex taxatio, quod apud Plinium Lib. 13. c. 15. et in Iuris Civilis Codice occurrit.

* Hinc pro taxam facere, Latine dixeris, aestimationem facere, taxationem instituere.

Taxatores etiam hâc notione negant recte dici: pro quo malunt, arbitri, qui latifundia aestimant, qui rem omnem in fundo et agris aestimant, qui in praediis bonorum aestimationem facere debent.

Taxator, auctore Festo, est, qui alterum maledictis tangit.

Nec taxatio tamen pro aestimatione, repudiari debet, quoniam, uti iam dictum, auctore Plinio ita absolvitur: quin et ipsum verbum taxare hâc notione eiusdem Plinii, Senecae, Macrobii, Silii Flacci, et Flori L. 1. c. 12. n. 8. est.

TELONIUM

telw/nion, proprie vectigalium redemptio, a te/los2 vectigal, et w)nei=sqai emere, mercari; uti telw/nhs2 redemptor, publicanus i. e. qui publicos reditus pro certa quadam pecuniae summa sibi vindicat, Ein Pachtmann, der die Landeseinkunfte an sich pachtet. Sed sumitur telonium saepe pro mensa vel domo publicanorum; item pro ipso vectigali, sive id e)is1agwgiko\n pro rebus importandis, sive e)is1agwgiko\n pro exportandis. At tributum dicitur fo/ros2, cuius collatio a singulis exigitur; estque vel in capite, vel ex censu. Telonii autem vocabulo Latine non utar; etsi iunioribus sit admodum frequens. Voss. de Vit. 645.

TEMPERAMENTUM

pro corporis temperatura, corporis constitutione, naturâ, adfectione, kra/s1ei, Germ. Die Beschaffenheit der leiblichen Begierden, die Vermischung der Lebenssafte, die naturliche Complexion, sine idoneo auctore. Confer. supra Complexio; item Quaternio.

* Temperamentum Latine notat iustum modum, mensuram convenientem v. g. adhibere temperamentum alicui rei, Die rechte Maasse


page 749, image: s0423

worinnen halten; temperamentum in aliqua re sequi, Die Mittelstrasse treffen.

TEMPORALITER

zeitlich, v. g. lex temporaliter lata, temporaliter mori, Tertullianus et Paullinus Nolanus; quos Theologi sequuntur: magis Latine dixeris, ad tempus; dum baec rerum universitas sibi constat; dum vita manebit; quoad lucis buius usurâ frui mihi contigerit; quoad quidem vixero; vel aliter, prout nimirum argumentum feret.

* Adiectivum autem temporalis non tantum auctoritate Quintiliani defenditur, sed etiam testimonio Taciti. Borrich. in Voss. 251.

Vita haec temporalis Lactantius L. 7. c. 10. sub fin. habet: pro quo tamen malim cum Cicerone pro M. Marcello, vita haec, quae corpore et spiritu continetur: it. vita, quae hoc aetatis nostrae cursu continetur.

Temporalitas similiter Tertullianum auctorem agnoscit, nec in veteri Latio, quod quidem scimus, locum habet.

TEMPORANEUS

Augustinus Confess. 13. c. 18. si vera apud illum lectio, nec forte temporarius legendum sit, et Vulgatus Bibliorum interpres.

Latini sane habent non nisi temporarius v. g. temporaria amicitia i. e. quae prospero tantum tempori servit: temporarium ingenium i. e. accommodans se tempori, quod semper ex ancipiti mutatione temporum pendet, ut Curtius describit Lib. 3. c. 1: pietas callida et temporaria i. e. quae propter commoda quaedam, quibus inhiat, ad voluntatem eorum, qui sanctos mores exigunt, sese accommodat, et fucum ita incautis facere atque imponere studet. Sciopp. de Stil. Hist. 156.

* Apud Vulgatum tamen temporaneus idem notat, quod maturus l. matutinus et opponitur serotino; quum Iacobi c. 5. v. 7. dicit: Patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Ist geduldig deruber, bis er empfahe den Morgenregen und Abendregen.

TENEBRARE

Finster machen, verdunkeln, Apuleius et Aminianus Marcellinus, item Lactantius, qui Passive eo utitur: magis Latine, tenebras inducere; tendebras offundere alicui; obscurare aliquid.

* Contenebrare non solius est Tertulliani, quod Vossius putat, sed ipsum Varronem etiam veneratur auctorem.

Tenebricare pro tenebricosum fieri, eiusdem est Tertulliani. Borrich. in Voss. 252.


page 750

Tenebrosus Virgilius; tenebvicus et tenebricosus Cicero; tenebrarius v. g. home tenebrarius, Ein Tockmauser, Vopiscus; tenebrio, onis, i. e. doli et mendaciorum tenebras aliis offundens, et lucem fugiens, Ein Schleicher, der den Schelin hinter den Ohren hat, der mit seinen bosen Streichen hinter dem Bnsche halt, der hinter dem Berge halt, Nonius ex Varrone et aliis citans; Tenebresco, Ich vverde finster, Augustinus et Petrus Chrysologus. Cons. supra Obtenebrare.

TENTATIO

pro tristi isto negotio, quod peccatum, mundus et Satanas piis, Deoque ex animo addictis exhibet, licet Latina gentilitas ignoret, et Ecclesiasticum modo videatur esse; tamen huc satis quadrat. Tentatio enim Latinis generatim significat impetum vel adsultum hostilem. Cic. Lib. 10. Attic. Ep. 17: Valetudinem tuam iam confirmatam esse, et a vetere morbo, et a novis tentationibus, gaudeo.

TEPIDITAS

Die mittelmassige Warme, die Laulichkeit, suspectum: Latini agnoscunt non nisi tepor. Voss. de Vit. 647. Borrich. Cogit. 36.

TERCENTI

non dicitur: sed tercenteni Martial. Lib. 2. Ep. 1; vel trecenti Cic. de Fin. >Lib. 2. c. 30; vel trecenteni Columella Lib. 5. c. 2. Extremo; vel ter oentum Virgil. Lib. 1. Aeneid. v. 272; vel distributive treceni Liv. Lib. 8. c. 8. Scribitur non numquam etiam triceni, a quo tamen distinguendum erat, ut 30. a 300. v. g. Columella Lib. 5. c. 2. extr. tricies triceni (pedes) fiunt DCCCC.

† Locus Martialis L. 4. Ep. 37. v. 2, qui pro hoc vocabulo reiectaneo adducitur, mendosus est, et Codd. emendati trecenta, non tercenta habent.

TERMINUS

pro vocabule v. g. terminis uti Philosophicis, Philosophische Terminos gebrauchen, minus recte usurpatur; in Philosopho tamen toleretur. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 104.

Perperam etiam ponitur pro die constituta pecuniae solvendae; quae a Livie Lib. 34. c. 6. dicitur dies pecuniae, et Lib. 33. c. 30. pensio: Mille, inquiente, talentum daret populo Romano: dimidium praesens, Germ. Die Halfte baar; dimidium pensionibus decem annorum, Germ. Die andere Halfte binnen zehen Iahren auf Termine.

* Veteribus terminus notat lapidem, arberem, cet. quâ fines agrorum distinguuntur, vel rei cuiuslibet finem.


page 751, image: s0424

TERREFACERE

dubiae auctoritatis, quae maior non apparet, quam Onomastici, in quo e)kplh/s1s1w vertitur terrefacio. Tamen compositum perterrefacere, quod Terentii est, aliquid praesidii videtur praestare. Tutius interim dixeris pro simplici, terrorem inferre; terrorem adferre; terrorem incutere. Voss. de Vit. 783. Borrich. Cogit. 37.

TERREUS

suspectum.

† Quamlibet enim pro eo adducatur Columella L. 1. c. 6; plerique tamen libri hoc loco legunt terrenum solum, non terreum. Philoxeni quidem Glossae terreum agnoscunt; et conferat etiam heic aliquid Compositum subterreus, quod Arnobius L. 7. p. 226. habet: at hinc tamen non dum asseritur Latinitati puriori.

Cicero, Nepos, Plinius, et alii veteres habent, terrestris, terrenus.

TEXTUS

pro verbis auctoris quatenus ab interpretum glossis distinguuntur, timide usurpem.

† Obicit quidem Andreas Borrichius Vindic. L. L. 229. seqq. auctorem huius notionis Ammianum, egregie antiquum, et belle Latinum: sed hic sub Gratiano et Theodosio scripsit, Graecus et miles, ut ipse extremo opere se excusat, id est, imperitior cultae Latinitatis; eiusque exempla sunt insuper plurima aliena; sicut etiam Quintiliani, Manilii, Arnobii, quae profert una Borrichius.

Interim haud ignoramus, ad stilum per translationem referri, atque ita speciatim scriptum oliqued continzatum, seu connexam et cohaerentem inter se orationis seriem, metaphorice textum dici posse, id est, contextum, Graece s1una/feian: quum Quintilianus L. 9. c. 4. neutro genere dicendi textum tenne atque rarum dixerit et L. 8. c. 2. habeat, in contextu et continuatione sermonis; et Plinius L. 10. c. 42. de avibus sermonis humani imitatricibus, assidue nova loquentes longiore etiam contextu. At significatio, quam supra expunximus, nullo antiquitatis exemplo probari potest.

* Textus proprie est nomen artis textoriae, et significat idem, quod textura, Ein Gevvebe. Plinius L. 9. c. 35. de Lollia Paullina: Vidi smaragdis margaritisque operatam, alterno textu fulg entibus, Die sich eins ums ander in den Flechten praesentirten. Cell. C. P. 384. seq. et ludic. 68. Kappius ad Iensium 32. seq.

THALERUS

vocabulum novo nummorum generi, quod saec. XV et XVI innotuit, nove impositum. Reimmanni Hist. Voc. L. L. pag. 19. Alii vocant illum nummum uncialem, quia unâ


page 752

argenti unciâ constat, Weil er aus einer Unze, oder zwey Loth Silber besteht; alii Imperialem, et sic Imperialem aeris Russiei appellant Ein Rubel; alii Ioachimicum, quia nimirum in valle Ioachimica argentum, unde hic nummus primum cusus, effossum fuit.

* De his thaleris, eorumque effigie impressâ ita David Chytraeus ad an. 1522. p. 239: Nummi argentei unciales, quos a valle Ioachimica, Germani Thaler, et Ioachimicos usitate nominamus, in valle Ioachimica primum cusi sunt: ac primis thaleris, uno in latere S. Ioachimi effigies; altero, Stephani Slikii, deinde Regis Ludovici nomen impressum fuit. Vid. Paulli Hachenberg Germ. Med. Diss. 10. p. 267.

THEOLOGICA

vocabula haud reicienda temere sunt, praesertim in argumento Theologico.

* Weissius de Stil. Rom. p. 133. seqq. Ipsa sacra Christiana aliquam illamque inevitabilem novorum nominum necessitatem invexerunt. Illi enim, qui omnia Christiani nominis sacra ad profanarum superstitionum nomina exigere nihil dubitant, parum abest, quin prae nimio puritatis linguae Latinae studio insanire videantur. Iacobus Sadoletus, duo Petri, Bembus et Bunellus, Christophorus Longolius, Ioannes Casa, Lazarus Bonamicus, aliique nimis Ciceroniani, Ecclesiastica vocabula, quantum in ipsis fuit, prorsus de medio sustulerunt, quasi illorum nominum paeniteat, quibus res universo generi humano saluberrimae nobis innotuerunt. Quid est, cur Christum, salutis nostrae auctorem, patrem patratum; Spiritum S. auram Zephyri caelestis; Patres Ecclesiae, minorum gentium persuasionis nostrae interpretes; et pro Deo immortali Deos immortales in deliciis sit; nomina vero recepta, quod nefas cogitatu, sordeant? Latet ibi impietatis aliquid, quâ quodammodo ipsa caelestia illa, et divinitus nobis tradita sacra contemnuntur. Fidem Christianam igitur dicamus potius, quam persuasionem; Ecclesiam, quam rem publicam; Apostolos, quam duodecimviros; Evangelistas, quam quattuor Christianarum rerum auctores; Episcopos, quam civitatis vel rei publicae Christianae Principes; monachos, quam Christi voluntarios. Hos Tullii imitatores Erasmus in dialogo, quem Civeronianum inscripsit, acriter et acerbe perstringit, cui Iul. Caes. Scaliger non minore cum acerbitate in orationibus respondit. Retineamus vocabula illa sacra, neque cum profanis illis nihilque sacri habentibus gentium a Dei vera cognitione alienarum sacris misceamus et confundamus. Nec tamen illos non laudavero, qui sine superstitionis mixtura interdum aliquâ circumductione


page 753, image: s0425

utuntur. Voces angelorum et diaboli non fastidio, nec abstineo: illos tamen puras et ab omni corporum contagione liberas mentes; hunc spis itum nequam, nigrum ex orco gentium appellare, nihil vetare arbitror.

Cons. supra Ecclesiastica et Theologica vocabula; it. Philosophica vocabula; it. quae dicta sunt hanc in rem ad voc. Excommunicare.

TIARATUS

Einer, der seinen Ehrenhabit auf dem Haupte tragt, der mit einem Bischofshute gezieret ist, Sidonius Apollinaris et Isidorus: malim, tiara velatus; tiarâ redimitus; tiaram gestans. Borrich. in Voss. 252.

* Dicitur tiara, ae, Gen. Fern. et tiaras, ae, Gen. Masc. ut apud Graecos o( tia/ras2 et h( tia/ra.

TINCTOR

Ein Farber, suspectum, licet Verbum tingendi hâc notione satis frequens sit v. g. tingere lanam croco, tingere cultrum sanguine: Cicero et alii veteres pro eo habent, infector. Schor. de Phras.

TITULARE

Tertullianus et Petrus Chrysologus: magis Latine, titulo aliquem ornare; nomine honoris aliquem insignire. Voss. de Vit. 785.

TONITRVARE

Verbum medii aevi, formatum a tonitru: veteres pro eo dicunt, tono, vi, itum, tonare. Voss. de Vit. 786. Borrich. Cogit. 37.

TORNAMENTUM vel TORNEAMENTUM

i. e. ludus equestris, Ein Turnier, ein Ritterspiel, vocabulum medii aevi: Varro, Lib. 5. L. L. c. 3. pro eo habet equiria, orum; ut Sueton. Ner. cap. 11. equestria, ium, vocat equitum consessum, locum, ubi equites considere solebant; Die Ritterbancke, die Ritterstande.

TORTURA

pro tormentis seu quaestione, nunc pervulgatum est; sed veteribus ignotum: quamvis verbum torquere, unde est, hâc notione interdum usurpetur v. g. Cic. torqueri eqvuleo, Gefoltert werden.

* Tortura proprie et extra metaphoram est apud Palladium Lib. 3. Tit. 9. Voss. de Vit. 651. Schor. Phras. Borrich. Cogit. 253. Cell. antib. 219. C. P. 385.

TOT

pro Tantum verborum, Tot verba v. g. Tot de virtute dicit, Germanismus. Cicero Multa verba facit de virtute. Copiose et abundanter loquitur de virtute. Copiose de virtute disserit.

TOTALIS

v. g. eclipsis totalis, nemo, quod constat, usurpavit veterum;


page 754

in Mathematicorum autem scholis satis frequens: Lat. totus, universus, integer; eclipsis, quae totum solis vel lunae orbem complectitur vel obscurat. Omnino etiam Philosophorum est, qui dicunt causam quamdam totalem; quo de supra ad voc. Partialis.

Adverbium totaliter codem loco habendum: Latini pro eo, penitus, plane, prorsus, omnino, funditus, singula pro argumento. Voss. de Vit. 107. et 820. Borrich. Cogit. 37. Cellar. Antib. 92. C. P. 369.

TOXICARE

Verbum medii aevi: Latini, toxico perungare; veneno inficere; venena spargere; aliquem veneno tollere; dare venenum in mulso; parare venenum alicui; praebere venenum alicui; occidere aliquem veneno; veneno aliquem necare. Voss. de Vit. 786.

TRACTATUS

ûs, Substantive, pro commentatione, disquisitione, libello singulari, non satis tuto usurpatur.

* Tractatus notat veteribus

1. Idem, quod ipsa contrectatio, Die Anruhrung. v. g. Plin. L. 17. c. 7. aspera tractatu, Im Anruhren hart und rauh.

2. Notat descriptionem, s. tractationem. Die Beschreibung, Handihierung, Abbandlung einer Sache v. g. Cic. 3. de Orat. c. 23. tractatus artium; Quintil. Prooem. L. 8. asperiorum tractatu rerum atteruntur ingenia.

3. Libri partem, apud Plinium L. 14. c. 4: Tractatu toto separatim senrentia eius indicanda est.

In prisca Ecclesia tractatus dicebantur Episcoporum sermones seu homiliae.

TRACTIO

v. g. musculorum, tendinum, in Glossis Cyrilli exstat, et apud Medicos increbuit: Latine pro eo dixeris, vis vel motus contrahens musculos vel tendines.

TRADUCERE

pro vertere ubersetzen; et TRADUCTIO pro versione Die Vebersetzung, Italismus et Gallicismus est. Vide de eo plura Part. Syntact. suo loco.

TRANSACTIO

Der Vergleich, v. g. transactio Passaviensis, ICtorum est; at sine suffragio veterum: Cicero pro eo, compositio; Iul. Caes. de compositione agere, In Tractaten stehen, transigiren wollen.

* Verbum autem transigere, unde hoc Substantivum formatum, eâ notione bene se habet v. g. transigere negotium, transigere controversiam. Terent. Facta, transacta omnia, Es hat nunmebro alles seine Richtigkeit.


page 755, image: s0426

Etiam Transactor hâc notione occurrit apud Ciceronem 4. in Verr. cap. 28: Rerum omnium transactor et administer.

TRANSEUNTER

Marcellinus, et scriptor de singularitate clericorum, qui liber Cypriano perperam tribuitur: Latini pro eo, obiter; in transcursu; in transitu; per transennam; Graeci, w(s2 e)n paro/dw| Borrich. in Voss. 254.

TRANSGRESSOR

i. e. peccator, qui extra orbitam vagatus est, qui transilire lineas haud erubuit, Ein Vebertreter, vocabulum Ecclesiasticum, occurrens ap. Arnobium, Alcimum, Prosperum Aquitanicum.

* Transgredior, Transgressie, Transgressus, occurrunt ap. veteres; at significatu proprio.

TRANSPAREO et TRANSPARENS

v. g. tunica oculi cornea, vel corpus crystallinum transparens est, verbum est Physicis usitatum, quod autem veteres ignorant: Cicero pro eo habet, perlucere; Lucretius tralucere; alii pellucidum esse. Voss. de Vit. 787. Borrich. Cogit. 37.

* Veteres habent appareo, et compareo, immo Lactantius etiam dispareo: sed transpareo nesciunt.

TRANSSUBSTANTIATIO

vocabulum Theologicum: Latine dixeris, substantiae transmutatio; substantiae immutatio.

† Graeca et Latina Ecclesia in eo semper eonspiravit, ut docerent, panem in sacra Cena per consecrationem transmutari in eorpus Christi, et vinum in sanguinem Christi. Sed Gelasius, ipse Romanus Pontifex, annis post Christum natum plus minus quingentis, in libro de duabus naturis in Christo adversus Eutychen et Nestorium suam ipsius et omnis Ecclesiae veteris sententiam diserte et aperte explicat, quomodo mutationem istam seu conversionem intelligi velint: ita nempe transire panem et vinum in substantiam corporis et sanguinis Christi,

1. Ut tamen esse non desinat substantia vel natura panis et vini.

2. Ut etiam panis et vinum in suae naturae propietate permaneant.

3. Ut ita in hâc naturae suae proprietate permaneant, sicut in Christo duae naturae, ex quibus constat, proprie permanent.

4. Ideo tandem vere haec externa symbola dici transire in divinam substantiam, quod per ea divinae efficiamur consortes naturae, communicato nobiscum et corpore et sanguine Christi.


page 756

Atque ita omnis Christianae Ecclesiae antiquitas mutationem s. transmutationem hanc intelligit, ut, quum extra usum sacrum sit tantum vulgaris panis et vulgare vinum in sacro isto actu simul etiam vere ac realiter adsit. exhibeatur et ore corporis accipiatur corpus et sanguis Christi: quemadmodum hoc uberius ostendit Chemnitius Exam. Concil. Trid. p. m. 374. seqq.

Graeci hanc mutationem vocant metabolh\n, metapoi/hs1in, metastoixei/ws1in; Latini mutationem, transmutationem, conversionem. Quibus quidem vocabulis contenti fuerunt tunc temporis, eaque, ut ex Gelasii aliorumque explicationibus apparet, usurparunt haud alium in finem, quam ut ostenderent, tam vere ore capi corpus et sanguinem Christi, quam vere eodem ore humano capiatur panis et vinum. De modo praesentiae corporis et sanguinis Dominici altum ubique silentium; utpote quem ignorabant, et ignorare sapienter volebant.

Sequioribus demum temporibus ab hac veterum simplicitate paullatim secessionem fecerunt homines in Ecclesia per otium et quietem in vecordiam quamdam abrepti, et in diiudicandis divinis mysteriis male curiosi, ita, ut multa adferent in medium, quibus explicatam irent transmutationem illam, quae fieret in administratione sacrae cenae. Atque, ut fit, quum humanum ingenium eo tendit, quo aditum divina sapientia tantisper praeclusum voluit, in varias super hoc negotio partes itum est, adeo, ut etiam saeculo XII, tempore Petri Lombardi, qui id ipsum Lib. 4. Distinct. 11. testatur, adhuc vehementer pugnarent, qualis foret illa mutatio seu conversio, de qua veteres in loco de S. cena loquuti sint, an foret formalis, an substantialis, an vero alterius generis?

Tandem, quum Philosophiam Peripateticorum in occidente excolere Saec. XIII. inciperent, post barbariem et ruditatem, quae ea loca per Hunnorum, Gothorum et Vandalorum inundationem occupaverat; transmutationem hanc per vocabula substantiae et accidentis explicare coeperunt, dictitantes, panis substantiam per consecrationem mutari in substantiam corporis Christi, manentibus accidentibus panis, parum pensi habentes, quomodo Aristoteles vocabula ista usurpasset, et an accidens sine substantia esse posset. Atque inde ortum est vocabulum transsubstantiationis, quod primitus publice protulit, et Ecclesiae usurpandum tradidit Papa Innocentius III. in Concilio Lateranensi, initio Saec. XIII. nempe A. 1215. in cuius actis cap. 1. in operibus eius, et Tomo VII. Coniliorum de eo plura. Idem Papa scripsit V. libros de mysteriis missae, in quibus hoc vocabulum itidem usurpat, nempe Lib. 4. cap. 7. c. 9. c. 16. c. 17. c. 19. et 20. Capiti 17. hunc ponit titulum: Quomodo fiat


page 757, image: s0427

transsubstantiatio? et cap. 19. et 20. similiter agit de modo transubstantiationis, et hoc vocabulum saepe numero usurpat. Vid. Melch. Zeidleri Evolut. duarum quaest. circa sententiam Moscovitarum de S. Eucharistiae mysterio; quam ex MS. proferunt S. R. Auctores Veterum ac Recentiorum rerum Theologicarum de anno 1735. Part. 1. P. 33. seq.

TREMULARE

Verbum novum et barbarum, formatum a tremulus, et occasione eorum, qui tremulantium nomine in Ecclesia innotuerunt, vehementer hodie increbuit: veteres pro eo habent, trepidare, tremere, contremiscere. Voss. de Vit. 787. Borrich. Cogit. 37. Cell. Antib. 92.

TRIBULARE

pro adfligere, Tertullianus, Hieronymus, Vulgatus, et alii scriptores Ecclesiastici.

* Proprie est tribulo comminuere ut Vossins loquitur, seu tribulis exterere, Ausdreschen, ut Plinius Avunculus loquitur: et ita hoc verbo usus est Cato de R. R. cap. 23.

Apud Pailadium tamen de R. R. 1. tit. 43. tribulatae falciculae non notant falcis tribulis comminutas: sed metaphoricum sensum involvunt, ita, ut idem sint, quod in acumen deductae, Gescharfte oder sehr spitz gemachte Hippen oder Sicheln.

Tribulatio extra Ecclesiam, quod scio, non occurrit: sed eâdem notione, quâ eius verbum in Ecclesia usitatum est, i. e. pro aerumna s. adflictione, apud Tertullianum exstat, et Firmicum, et apud Vulgatum ita non semel legitur.

Contribulatio et contribulatus apud eumdem Tertullianum; et contribulo apud Vulgatum. Attribulatus notione propriâ, Germ. Autgedschen, Macer; et tribularium, Die Dreschtenne, Columella habet. Ol. Borrich. in Voss. 254. Gunth. Lat. Rest. 569. Andr. Borrich. Vind. L. L. 231. Cell. Antib. 219. C. P. 328.

TRIHORIUM

i. e. spatium trium horarum, Aufonius Ep. 4. v. 60: unde libro suo inscriptionem mutuatus est Christ. Viwegius, qui scripsit triherium Chaldaicum. Halae 1676.

* Etiam bihorium idoneâ auctoritate caret; quo de supra.

TRINITAS

vocabulum, quo veteris Ecclesiae Patres antiquissimis iam usi sunt temporibus, quo etiam Theologi omnino carere nequeunt, ad denotandum mysterium, quod in unitate divinâ piâ mente veneramur.

† Sunt, qui natales eius ad saeculum II. referunt. Graecis vocatur tria\s2, a/dos2. Reimmanni Hist. Vocab. L. L. p. 66.


page 758

Derivatum a Distributivo trinus; quod tamen et Singulari et Plurali Numero non adeo frequens inveniri, censet Valla L. 3. c. 5. Ac sane, ut verum fatear, ternus pro eo magis frequentant veteres. Porro, quod vulgo iactatur, omne trinum perfectum esse, ex Musicis sumptum est, in quibus numerus ternarius nota modi est perfecti, ut binarins imperfecti.

TRIPLICARE

ubi vulgo ICti praeter usum veterum, qui hoc Verbum nesciunt, aiunt, malim cum Budaeo in Forens.altercandi vices ad tertias producere: atque ita pro duplicare dixeris, altercandi vices iterare. Sic pro duplicatione dixero alteras vices altercandi; et pro triplicatione, tertias vices altercandi.

* Duplicare optimae notae est; duplicatio etiam occurrit apud Senecam; et Participium triplicatus apud Plinium; triplicatio etiam exstat in Pandectis et spud Iul. Firmicum: at cuncta citra illum usum forensem, quo hodie obtinent.

TRIUMPHATOR

veteres non dixerunt; sed cadente latinitate Apuleius et Cyprianus: frequens etiam est in inscriptionibus; sed aevi inferioris. Latini veteres pro eo, qui triumphat; qui triumphum agit de vel ex aliqua re. it. de aliquo. Cell. C. P. 231.

TROCHUS

pro turbine scuticâ circumacto, minus recte: erat enim rota, quam pueri virga regebant. Voss. de Vit. 110.

* Vetus quidem scholiastes Horatii ad illud in Arte Poetica v. 380:

Indectusque pilae discique trochique quiescit;

Trochus, inquit, dicitur turben, qui flagelle percutitur, et in vertiginem rotatur. Sed rectius est, quod addit: aut est rota, quam currendo pueri virgâ regunt. Ita enim Martialis L. 14. Ep. 168.

Inducenda rota est, dat nobis utile munus,
Iste trochus pueris, at mihi canthus erit.

Hieronymus Mercurialis quoque Lib. 3. Art. Gymnasticae cap. 8. vult, trochum a turbine diversum fuisse. Vide ipsum, et Ibidem trochi imaginem ex antiquo monumento expressam - itemque Scaligerum in Catonis disticha, et Rigaltium in Artemidorum p. 23.

Canthus, i, ferrum rotae extremitatem ambiens, Die Radschiene, der Beschlag des Eisens.

TUMBA

ae, Ein Grab, vocabulum medii aevi, formatum a Graeco tu/mbai, unde tumboge/rwn, capularis senex.


page 759, image: s0428

† Si Perottum audimus, etiam Graeics tu/mba dicitur: sed prorsus fallitur. Italis inde est tomba.

Latini pro eo habent, bustum, sepulcrum, monumentum sepulcrale. Voss. de Vit. 656. Borrich. Cogit. 37.

TURBIDARE

Trube machen, verunruhigen, Sidonius Apollinaris, et Marcianus Capella: auctores classici pro eo, turbare; conturbare; Phaedr. Lib. 1. Fab. 1. turbulentam alicui facere aquam. Borrich. in Voss. 258.

* Adiectivum turbidus v. g. immite et turbidum caelum; Plin. turbinda et inquinata aqua, Cic.; et Adverbium turbide v. g. inconstanter et turbide in motu esse semper, Cic.; turbide et seditiose, Tac. bene se habent.

TURGESCENTIA

ae, Substantivum, Die Geschwulst, die Aufblahung, citra veterum auctoritatem Medicorum filii frequentant. Latine pro turgescentia humorum dixeris, aestus humorum, fervor humorum, celerior sanguinis agitatio; et pro turgescentia mammarum dixeris, mammae turgentes, mammae turgidae, seu mammarum tumor.

* Verbum turgescere i. e. turgidum fieri, Auflauffen, aufschvvellen, voll vverden, Persius, habet ac Cicero.

Turgor Marcianus Capella habet: idonei auctores pro eo, tumor. Borrich. in Voss. 258.

TURIFICARE

Rauchern, Verbum medii aevi: Cicero pro eo, tura incendere et odores. Voss. de Vit. 784.

* Participium autem turificatus antiquissimi usûs est in Ecclesia, et dirissimarum persecutionum tempore increbuit. Turificati nempe, itemque sacrificati dicti apostatae, qui suppliciorum metu idolis tura ferrent, et sacra facerent: quam culpam ipse incurrisse dicitur Origenes, licet paullo ante Leonidam, patrem suum, martyrii laeto animo subeundi auctor suasorque exstitisset par)r(hs1iazo/menos2.

TUSCIA

regio Italiae, in qua Tiberis oritur, hodie Das Grosherzogthum Florenz, Lat. Magnus Ducatus Etruriae, Ital. la Toscano, elegantioris latinitatis cultores usurpare detrectant. Nam apud nullum Augusti aequalem legas; uti neque apud Plinium, et aliquanto iuniores: etsi Tuscum vicum Romae fuisse sciam, et Tuscos meos dicant Plinius Lib. 5. Ep. 6. Cicero, aliique: verum non, si Tuscos, eo et Tusciam dixissent. Voss. de Vit. Lib. 1. c. 7. p. 30.


page 760

Hyginus demum, Ammianus Marcellinus, Cassiodorus, Codex Theodosianus, et alii sequioris aetatis hoc Tusciae nomen, pro veterum Etruria utuntur.

TUTACULUM

Der Schirm, die Schutzwehre, Prudentius L. 2. adv. Symmachum v. 387. fecit a tutor; quâ formâ a propugno, etiam propugnaculum est: sed potius cum veteribus dicamus, tutela Cic.; tutamentum Liv.; tutamen Virg. Voss. de Vit. 657.

TYRANNIZARE

Verbum ex Graeco formatum quidem; at barbarum tamen: Lat. tyrannidem exercere; impotenter regnare.

Etiam Graeci potius turannei=n dicunt, quam turanni/zein. Voss. de Vit. 787.

V.

VACANTIA

ae, Substantive, Die Vacanz, suspectum: Latini fere id exprimunt verbo vacandi v. g. hoc munus iam vacat, Bey dem Dienste ist ietzo eine Vacanz; vacante iam Imperii sede, Bey gegenwartiger Retchsvacanz.

* Vacatio et vacuitas huc non quadrant. Vacatio notat cessationem a labore v. g. dare alicui vocationem a causis, Cic.; habere vacationem, id.; uti vacatione, id.; vacatio militiae, Caes.; Vacuitas autem notat inanitatem l. statum illum, quo liberi sumus ab aliqua re v. g. vacuitas loci, Vitruv.; adhibenda est vacuitas ab angoribus, Cic.; liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, id.

† Qui vocabulo huic vacuitatis notionem vacantiae tribuunt, se satis munitos esse arbitrantur verbis Bruti, qui Lib. 11. Cic. ad Fam. Ep. 10. ita ad Ciceronem scribit: Quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus Consulum, quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas, non te fugit. Sed hic locus in vitio cubat, variaeque lectionis est: nam pro vacuitas acutissimo viro I. G. Graevio probatur vacivitas: et Lambino novitas: uterque etiam suam scripturam ex MSS. tuetur. Schor. Phras. Voss. de Vit. 958. Borrich. Cogit. 37. Cell. Antib. 92. C. P. 369.

VAGABUNDUS

i. e. huc et illuc passim vagans, Was so herum schweifet, und an keinem Orte bestandig bleibet, Augustinus aliquoties.

Senecae exemplum de Vita beata cap. 12. vitiosum est, et Pincianus ac Gronovius reptabundus; Lipsius ructabundus legit: Grnovio etiam lapsabundus non displicet.

Cicero pro eo dicit, vagus, qui sedem stabilem, et domicilium certum non habet.

VALEDICTORIUS

ut oratio valedictoria, Latini non habent; ad artis


page 761, image: s0429

tamen vocabula referri potest: neque Analogia favet: non enim dicimus benedictorius. Latine dixeris, oratio, qua ultimum vale dicimus; Gr. lo/gos2 a)pobath/rios2. Cell. Antib. 92.

* Verbum autem valedicere tritum satis et usitatum est: sed Cicero tamen pro eo dicit, iubeo valere v. g. valere cum iussi, Ich habe Abschied von ihm genommen. Suetonius in Aug. c. 53; in Tiberio c. 72; in Galba c. 4; et Ovidius L. 1. Trist. Eleg. 3. v. 57. divise usurpant vale dicere s. dicere vale: coniuncte tamen etiam videntur usi idem Ovidius, Seneca, alii. Borrich. vindic. L. L. 232. conf. Valedicere. Sect. 2.

VANE et Superlativum VANISSIME

Tertullianus habet: Cicero, Horatius et Ovidius pro eo, inaniter. v. g. Inaniter ista iactat, er hat so viel Vanitat, und brustet sich damit.

* Vanus et vanitas, optimae notae. Vanior habet Sallustius et Quintilianus; vanissimus Plinius, Velleius Paterculus, Petr. Arbiter, Vopiscus, Marcellinus; Pluralem vanitates Plinius; vanities Marcellinus et Apuleius; vanitudo Pacuvius et Plautus. Borrich. in Voss. 259. Cell. C. P. 232.

VAPULAT

perperam sumitur Active, pro verberat, caedit, Er schlagt: Neutrum enim est, et Intransitivum significatum habet idem notans, quod accipit plagas, casditur, verberatur, Germ. Er bekommt Schlage, er kriegt Schlage. Terent. Adelph. A. 2. Sc. 2. v. 5: Ego vapulando, ille verberando usque ambo defessi sumus. Cic. ad Attic. 2: omnium sermone vapulare, von iedermann zur Bank gehaven werden.

* Similis ratio in deflagrat, mediâ correptâ, v. g. urbs deflagravit, Die Stadt ist im Feur aufgangen, im Rauch aufgangen, abgebrandt.

Etiam vertere transitivâ hâc notione interdum usurpatur v. g. Quod bene vertat, Welches vvohl ausschlagen moge; quod tibi bene vertat, Welches dir vvohl bekommen moge, vvelches fur dich vvohl ausfallen moge. Hoc qui ignorant, per Ellipsin intelligunt Nominativum Deus.

VARIABILIS

Apuleius: magis Latina, mutabilis; varius; parum sibi constans.

* Invariabilis nullo plane cuiusquam suffragio gaudet: dixeris pro eo, immutabilis; nulli mutationi obnoxius. Andr. Borrichius Vind. L. L. 233. Cell. Antib. 279. C. P. 431.

VASALLUS vel VASSALLUS

vocabulum Iuridicum, quod


page 762

medio aevo increbuit, ab Italis, Hispanis, Gallis, vel, si ICtos recentiores audias, Germanis profectum: Latine pro eo dixeris cum Vossio, cliens fiduciarius; et cum Cellario, cliens beneficiarius; et cum aliis, iure beneficiario alicui obnoxium vel devinctum esse; it. titulo iuris beneficiarii possidendum accipere praedium, Eines Vasall seyn.

Hinc

VASALLAGIUM

Die Lehnspflicht, womit ein Vasall seinem Herrn verbunden ist, quod eodem censu venit: Latine dixeris, ius beneficiarium; beneficium clientelae; nexus beneficiarius. Voss. de Vit. 31. et 327. et 659. Cell. Antib. 93. C. P. 369.

Vosallus, si Germanicae sit originis, fuerit a Vasel, hoc est, proles, quia sic vasallus domino suo obligetur, ut parentibus liberi. Sane Vaseln nostrâ saltem Saxoniae inferioris dialecto est pueriliter agere et loqui. Dicuntur etiam ap. nos Die Vaselschvveine, i. e. porcorum tenerior proles, porcelli: item Die Vaselmast i. e. sagina l. reliquiae glandium, porcellis destinatae.

UDOR

i. e. humor, Die Feuchtigkeit, die Nasse, Varro L. L. lib. 4. c. 5. si vera lectio est; de quo tamen multum dubitatur. Sciopp. de Stil. Hist. 163.

* Adiectivum udus, contractum ex uvidus v. g. ver udum; uda lumina; udum linteolum, Virgilii, Statii, et Plinii est. Verbum udare, feuchten, nassen, Macrobii. Fab.

VECORDITER

Auf eine bizzarre Art, unbesonnener und boshaftiger Weise, suspectum: Latini, animo vecordi; animo stolido ac prope vecordi, Liv.; more vecordium, Iustin. lib. 2. c. 7. §. 10. Voss. de Vit. 821. Borrich. Cogit. 37.

VEGETATIVUS

a, um, i. e. quod viget et vivit anima primi ordinis, vel quod prima animae elementa ostendit, Philosophorum est; at minus Latinum. Voss. de Vit. 660. Borrich. Cogit. 37. Cellar. C. P. 369.

* Vegetabilis v. g. planta vegetabilis, similiter Philosophorum est: exstat tamen etiam apud Ammian. Marceilin. L. 22. c. 8.

Vegetus v. g. oculi vegeti, mens vegeta, vegetum et acrem se ad aliquid faciendum praebere, optimae notae est. Vegeo i. e. transitive vegetum reddo, et intransitive vegetus sum, Lucretii est et Varronis. Vegetare vegetator et vegetamen, Prudentii; vegetatio Apuleii est.

Veges, etis, quod Lexica inculcant, est ex corrupto Livii loco L. 21. c. 43. ubi pro


page 763, image: s0430

vegetibus Gronovius et Gruterus legunt vegentibus. Fab.

VENENOSUS

Vergiftet, giftig, Augustinus de Genes. ad lit. l. 8. c. 13: veteres pro eo, venenatus; veneno imbutus; veneno illitus.

† Probat quidem Borrichius in Voss. 261. hoc Adiectivum etiam ex Varronis R. R. L. 1. c. 2: verum, etsi hic locus in editione Basileensi ita sit expressus, prout ab eodem adducitur; aliae tamen editiones aliter legunt.

* Interim habetur etiam apud Theodorum, Medicum antiquum; cuius tamen suffragio haud ita defenditur, ut Latio elegantiori prorsus possit adseri. Cell. C. P. 424.

VENERANDISSIMUS

Paullinus Nolanus: malim pro eo, maxime venerandus, summe venerabilis. Cell. C. P. 429. Conf. supra Colendissimus.

VENERANTER

Tertullianus et Sedulius: magis Latine dixeris, cum veneratione; omni cum venerationis et obsequii cultu. Fab.

VENETIAM

multi dicunt perperam pro Venetiis.

* Atqui Venetia tum una est ex Armoricis Galliae civitatibus s. Britanniae Minoris. Gallice du Gouvernement de Bretagne, quae hodie Vannes dicitur; tum ea Italiae regio, quae est Venetorum, in qua, praeter Venetias, sunt Patavium, Verona, alique oppida. Priori modo usus Caesar L. 3. de B. G. posteriori Livius Lib. 29. et 31. Paterculus L. 2. Plinius L. 2. et 41. Florus L. 3. c. 3. n. 13. Verba unius Livii adducere suffecerit: cuius est libro proxime dicto. Ex iis M. Aemilio Senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret. Voss. de Vit. 40.

VENTOSITAS

i. e. inanis iactantia, Die Prablerey, die Windmacherey, Fulgentius et Augustinsu: magis Latina, ventus et ostentatio; iactandi sese studium; inanis ostentatio, vitium eruditis perquam familiare; inanes strophae; verbosae strophae; tumor; inflatio magna.

* Ventosus i. e. ventorum flatibus obnoxius, it. inconstans, mobilis, levissimus, v. g. mareventosum, homo ventosus, probum est, Ventosier est apud Tacitum: pro quo tamen meliores libri legunt verticosier. Ventosissimus apud Ciceronem et Livium. Borrich. in Voss. 262.

VERACITAS

i. e. veritatis sectandae studium, nomen in Ethicis usitatissimum; sed veteribus incognitum:


page 764

qui hanc virtutem dixerunt veritatem. Veritatis enim vocabulum notat apud eos tum id, quod verum est, cumque rei, de qua sermo est, naturâ congruit; cum ipsam hanc virtutem Ethicam.

* Adiectivum autem verax, unde formatum est veracitas, apud Ciceronem occurrit et Plautum: quamvis Adverbium veraciter, et Superlativum veracissimus non nisi apud Ecclesiasticos v. g. Augustinum, Ambrosium, cet. exstare videantur.

VERBOTENUS

pro memoriter s. ad verbum, Von Wort zu Wort, minus recte usurpatur: est enim idem, ac secundum externa verba, et sensui, quem haec verba significant, opponitur; atque ita eo utitur Livius, Ulpianus, et Ammianus Marcellinus. Borrich. Analect. 56. Cell. C. P. 386. 10. Vorst. Lat. Selecta 72.

* Ad verbum recitat, Er sagts von Wort zu Wort her. Sed Verbotenus recitat, Er sagt zvvar die Worte ber, aber er verstebt dieselben nicht.

VERIFICO

i. e. probo, convinco, verum facio, frequens in Philosophorum scholis; ceterum barbarum. Goclen. Silv. 72. Voss. de Vit. 101. Borrich. Cogit. 37. Cell. Antib. 93. C. P. 369.

VERILOQUUS

suspectum: Latini, verus, veridicus.

* Veriloquium, ii, Das Wabrreden, est qpud Ciceronem Topic. cap. 8: sed ille non usus est, ut vocabulo, quod obtinet in foro Romano; verum ut novo, et a se ficto, quo verbum ex verbo exprimeret, quod Graece est e)tumologi/a. Graeci, inquiens, Etymologiam vocant, id est, verbum ex verbe veriloquium, Nos autem novitatem verbi, non satis apti, fugientes, genus hoc NOTATIONEM appellamus, quia sunt verba rerum notae. Voss. de Vit. 660. Borrich. Cogit. 37.

VEXARE

pro exagitare, eludere, illudere, irridere, suspectum: significat enim veteribus adfligere v. g. vexare agros, Die Bavern auf dem Lande plagen, Caes. Lib. 4. B. G. c. 15; vexare regionem, Nep. Datam. c. 4; vexare remp. omni scelere, Cic. pro Mil. c. 9.

VIARE

i. e. iter facere, veteres non dicunt; sed posteriores, Apuleius, Solinus, Ammianus, Prudentius, Ambrosius, alii: immo iam Quintiliani aevo notum fuit id verbum; sed reponit hoc Rhetor inter infelicius ficta.

* Inde tamen est viator, quod ipse Cicero, Curtius, Livius, et Florus L. 3. c. 17.


page 765, image: s0431

n. 8. habet, et in epiaphiis Romanorum creberrime occurrit. Voss. de Vit. 790. Cell. Antib. 28

Viatores etiam apud Romanos in apparitorum numero erant.

Viaticus, a, um; viatieum; viatorius, bonae notae sunt.

VICE-CANCELLARIUS, VICE-DOMINUS, VICE-DUX, VICE-REX

in vita communi et sollemintate titlorum ne repudientur: ceteroquin Latine dixeris, Cancellarii, Comitis, Domini, Ducis, Regis Vicarius; quomodo alienae dominationis vicarium ait Brutus ad Ciceronem: dixeris etiam pro Vice-Rege vel Vice-Domino more Romanorum, provinciae Legatus. Voss. de Vit. 662. Sciopp. de Stil. Hist. 190.

VICTIMARE

non nemini me legere apud antiquiorem Apuleio Lib. 7; sed iunioribus est frequens: rectius, immolare, victimam caedere. Voss. de Vit. 790.

VICTORIOSE

Adverbium, suspectum: Latini, manu victrici.

* Adiectivum victoriosus dixit Cato apud Gellium L. 4. c. 9; occurrit etiam in nummo Probi apud Spanhemium, et inscript. apud Grut. p. 179. n. 2. Voss. de Vit. 822. Borrich. Cogit. 37.

VICTVALIA

ium, Substantive, Lebensmittel, Cassiodorus, et Vulgatus Interpres.

* Victuale in Singulari, et quidem Adiective v. g. ministerium suggerere victuale, habet apuleius; sed sine applausu eruditorum.

Magis Latina, commeatus, alimonia, annona, victui neceessaria, quae ad victum pertinent. Borrich. in Voss. 262. Cell. Antib. 94. Erasm. in Vall. 251.

VIDIMATUS v. g. copia vidimata

Participium Saec. XII. cusum, ex vocab. vidimus, quod apponebant apographo, cui findem publicam volebant conciliare: Latine pro eo dixeris, exemplar, Tabellionis Publici testimonio, autographi auctoritatem nactum. Mabillonius de Re Diplom. pag. 27. Reimmanni Hist. Voc. L. L. p. 97.

VILEFACERE i. e. vilem putare

parum aestimare, sec. Plaut. vilipendere, barbarum. Voss. de Vit. 790.

VILIFICARE i. e. demittere

submittere est Thomae a Kempis de Imitatione Christi Lib. 3. cap. 8: Si me vilisicavero, et ad nibilum redegero, atque,


page 766

sicut sum, pulverizavero. Goclen. Silv. 71. Voss. de Vit. 790. Borrich. Cogit. 37.

VINCALATUS Marcianus Capella

rectius, vinctus; vinculis constrictus; artissimo vinculo coniunctus. Borrich. in Voss. 263.

* Vinculum, unde ducitur, optimae notae est.

VIRAGO pro femina quavis

sumitur a veteri Bibliorum Interprete Genes. 2. v. 23.

* Atqui sic proprie dicitur mulier, ut Luciano vocatur; a)rrenikh\, quae et a)ntia/neira, nempe et animo et corporis filo veferens virum.

† Voluit vero Vulgatus Interpres a)nalo/gws2 exprimere Hebraeorum
[Gap desc: Greek word]
isch,
[Gap desc: Greek word]
ischah: quod Symmachus reddidit a)ndri/da; Iunius optime viram: quomodo olim querquetulanae virae i. e. nymphae, quae querqueto praesiderent; ut ex Festo constat. Vidit haec quodammodo iam barbaro illo saeculo Nicolaus Lyra, quum scribit: virago non fignificat mulierem de viro sumptam vel derivatam; sed viriliter agentem: et ideo magis proprie diceratur vira, si sermo Latinus pateretur; solum in eo deceptus, quod vira putavit Latinis omnibus ignotum: quum hoc vocabulum non nulli legant in Plauti amphitr. A. 2. Sc. 2. v. 181. Vide Taubmannum ad h. l. et Parei Lex. Crit. 1303.

VITRVOSUS Latium ignorat

veteres pro eo, virtute praeditus; virtutum comitatu ornatus; summa virtute homo; honestus; virtutum cultor; vir bonus.

* Adverbium autem virtuose, legitur in spuria inscriptione Gruteri: pro quo veteres, honeste, fortiter, egregid virtute. Voss. de Vit. 822. Borrich. Cogit. 37. Goclen. Silv. 70.

VIRUNCULUS sine suffragio veterum formatum

quo Germanicum nostrum, Mannichen exprimeretur.

† Diminutiva quaedam in unculus exire, notum; ut latro, latrunculus; homo, homunculus. Ad quorum exemplum a viro formarunt recentiores virunculus. Sed tum sexûs digitati, tum etiam quod a viribus esset viri nomen, datum hoc a Romanis fuit, ut ne inde formaretur Diminutivum; quod viris parvae staturae, qui saepe animi et corporis viribus praestant, a longurionibus, quos Varro ita vocat, conemptim obiectaretur. Maluere igitur a voce utrique sexui communi homunculos, homullos et homunciones nuncupare. Voss. de Vit. 65. seq. Borrich. Cogit. 37.

VISCEDO et VISCIDITAS

Ein zach oder zehes Wesen, v. g. viscedo seu visciditas sanguinis, Ein zehe Blus,


page 767, image: s0432

Medici habent; at sine auctoritate veterum: Celsus pro eo Lib. 5. c. 26. sauguis varie crassus, glutinosus, pituitâ mistus.

* Iidem Medici usurpant etiam Adiectivum viscosus; cuius tamen similiter nulla idonea reperitur auctoritas. Neque viscidus frequentarunt veteres: licet viscum et viscus, Der Vogelleim, unde superiora ista descendunt, optimae sint notae.

VISIBILITER Paullinus Nolanus

et Paullus Diaconus: veteres pro eo, ratione quadam visibili; ita, ut oculorum densum feriat; ita, ut in oculos incurrat.

* Visibilis est apud Plinium Mai. Stephan. Expost. de Latin. Susp. 116. Cell. C. P. 322.

Par fere ratio in Iwvisibiliter et Invisibilis; quo de supra.

VISITATOR Augustinus

Tacitus pro eo, visor: Annali 16. c. 2: Missis visoribus, per quos nosceret, an vera adferrentur. Dixeris etiam, qui publica auctoritate Ecclesiae conditionem vel statum perquirit; vel aliter pro argumento.

* Visitatio similiter augustini; at visito ipsius Ciceronis est.

VITUPERIUM i. e. vituperatio

nemo vel veterum, vel posteriorum dixit.

* Schorus de Phras. L. L: Vulgus, inquit, vituperium trivit pro vituperatione, aut reprehensione. Monendi igitur lectores sunt. ut a vituperio abstineamt, si vituperationem doctorum esseugere velint: nam veteres, et veri Lanini eo nomine non sunt usi.

† In Ciceronis L. 3. de Legib. cap. 10. pro vituperio, uti Gruterus edidit, alii libri omnes habent vituperabilis. Goclen. Obs. 23. Scaiger L. 6. de Causis L. L. 349. Cell. Antib. 95. C. P. 425. seq.

VIVIFICO i. e. Vitam do

vitam adfero; vitam largior; zwopoie/w, frequens est Theologis; vibus viam praeivexunt Apuleius, Tertullianus, Lactantius, Minucius Felix, Prudentius.

* Vivisicator et vivisicatio est Tertulliani. Vivificus, zwopoio\s2, est apud Ammianum Marcellinum. Borrich. in Voss. 264. Cell. Antib. 94 C. P. 289. Christ. Falsterus Supplem. L. L. 363. hoc Adiectivum etiam Cornelio Gallo tribuit.

ULLIBI

Ingendwo, vulgare quidem; at suspectum tamen: Lat. uspiam in oratione adfirmante; usquam in oratione negante vel interrogante.

* Nullibi, ad cuius Analogiam formatum est, soli. quod constat, Vitruvio in usu videtur fuisse; de quo infra Sect. 2.


page 768

ULTIMATUS

it. Adverbia ULTIMATE, ULTIMATO et ULTIMATIM, veteribus ignota: Latini, ad ultimum tendens finem; ultimo seu extremo loco positus; it. tendendo ad ultimum sinem; novissime; ad extremum; ad ultimum; denique; tandem; postremo. Voss. de Vit. 822. Borrich. Cogit. 37. Cell. C. p. 370. Praschius de Barb.

UMBO

umbonis, pro suggestu sacro, pro cathedrâ sacrâ, Eine Kanzel, v. g. ex umbone sacro verba facere, Eine Predigt halten, suspectum est.

* Ambo, ambonis, quo de supra, occurrit quidem apud Ecclesiaticos scriptores, unde r)h=s1is2 in Ecclesia toleranda sit, ex ambone sacro verba facere: sed umbo, umbonis, hâc notione nusquam reperitar.

Veteres Latini pro eo habent, suggestus, vel suggestum, pulpitum, cathedra. ??? superiore loco dicere.

* Umbe, quod scimus, veteribus est, I. Quidquid prominet, Ein Huckel. 2. Editior et media clypei pars. 3. Scutum ipsum, metonymice. Ad notionem cathedrae l. suggestûs numquam, quod scio, applicatur.

UNANIMITER

Einmuthiglich, vocabulum quidem non prorsus novum est: nam usi eo etiam sunt Vopiscus, Cyprianus, Arnobius, Orosius, et Vulgatus Interpres; purius tamen et tutius dicemus cum Terentio Hec. A. 2. Sc. 1. v. 5. uno animo; cum Cicerone pro Rabir. c. t. concordissime; cum Plauto. curcul. a. 2. Sc. 2. v. 14. concorditer; cum aliis, una mente; uno ore; una voce et consensu; uno animo et voce una; Gr. o(moqumado/n.

* Adiectivum autem ananimis s. unanimus, Livius, Catullus, Statius, et Valerius Flaccus habent: pro quo tamen Cicero, concors, consentiens, animo coniunctus; coniunctissimus cum aliquo omnium consiliorum societate; alicui coniunctissimus officiis, usu, consuetudine, cet.

Unanimitas, Plauti est et Livii: pro quo tamen veteres elegantius. consentiens et conspirans voluntas, sententiarum summa consensio. Goclen. Silv. 71. Borrich. Cogit. 37. Voss. de Vit. 822. Henr. Stephani Expostul. de Latin. Susp. c. 6. Cell. Antib. 95. C. P. 223.

UNARE Tertulliaus

Latini veteres, coniungere, congregare, copulare, conglutinare, consociare, coagmentare, conciliare, connectere.

* Compositum autem adunare exstat apud Palladium; et Parricipium adunatus apud Instinum.


page 769, image: s0433

UNDIQUAQUE i. e. ex omni parte

ex omni genere, Allenthalben her, sine idonea auctoritate increbuit: veteres pro eo non nisi undique, undecumque, undelibet. Prasch. de Barb. 33.

UNICE pro tantum

perperam ex Idiotismo vernaculae nostrae v. g. hoc tibi unice dixero, Das will ich dir nur einzig und allein gesagt haben.

* Nam unice apud veteres significat non nisi in primis, ante omnia v. g. hunc commendo tibi unice; filius unice dilectus. Sciopp. in Stradam. 46.

UNIFORMIS Apuleius

Censorinus et Solinus: Cicero pro eo, unius modi suique et eiusdem naturae: unius formae.

* Uniformitas est macrobii et Arnobii. Uniformiter est eiusdem Arnobii Cell. C. P. 233.

UNIGAMUS et UNIGAMIA

vocabula hybrida medii aevi; pariter ut bigamus et bigmaia; de quibus supra: melius, monogamus et monogamia. Voss. de Vit. 665.

UNIGENITUS vocabulum Theologis praecipue

qui Graecum monogenh\s2 ita efferunt, usitatum, et in argumento Theologico haud temere cum alio vocabulo permutandum: Latine pro eo dixeris, unicus; vel etiam unigena virili genere: quomodo Cicero in Timaeo ait: Ut hic nundus esset animati absoluto simillimus, hoc ipso, quod solus atque unus esset; iccirco singularem Deus hunc nundum, atque unigenam procreavit.Catullo unigenae dicuntur fratres, vel sorores eâdem matre geniti. Voss. de Vit. 665. Borrich. Cogit. 37. Cell. Anthib. 95. C. P. 287.

UNIO Gen

Fem. pro coniunctione, unitate, concordia, foedere, consociatione, Hieronymus et Tertullianus, itemque Theologi, quibus omnino, necessaria vox est, quum de unione duarum in Christo naturarum agunt; licet Fulgentius de Incarnatione Domini cap. 3. rectius eam, unitionem naturarum vocare videatur.

* Latinis scriptoribus semper Genere Mascul. adhibetur, pro margarita. Voss. de Vit. 137. Sciopp. de Stil. Hist. 209. Borrich. Cogit. 37. Cell. Antib. 221. C. P. 328.

UNIRE i. e. coniungere

sive, ut Celsus loquitur, unitatem facere, veterum auctoritate destituitur.

* Uniri tamen Passivo Sulpicius Severus, et Claudius Manmerinus panegrrista nu sunt.


page 770

Unitus Participium est apud apuleium, Arnobium, Mamertindum, Iuvencum et Hieronymum, Philosophis etiam Neronis aevo in usu fuisse, ex Seneca pater Quaest. Natur. L. 2. c. 2.

Disuniri i. e. solvi Arnobius habet.

Unare pro eo habet Tertullianus; et adunare Palladius, scriptor argenteae aetatis; de quo verbo posteriori confer, quae infra de eo Sect. 2. occurrunt. Voss. de Vit. 137. Borrich. Cogit. 37. Cell. Antib. 138. C. P. 136.

UNITAS apud Philosophos

et speciatim Mathematicos est numerus unius seu quem unum dicimus.

* Veteribus autem notat

1. Continuationem, convenientiam, coniunctionem. Seneca Quaest. Nat. L. 2. c. 2: Si quando dixero unum, memineris, me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis. Cassius Dig. L. 23. §. 5. de rei vindic. Si statuae suae ferruminationi iunctum brachium sit. unitate maioris brachii consumi. Seneca de Vita beata cap. 8. extr. Virtutes ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.

2. Indiscretam similitudinem. Sic apud Columellam L. 7. c. 3. est unitas coloris; et Plin. L. 16. c. 22. unitas foliorum. Idem Plinius L. 7. c. 12: Toranius Antonius iam Triumviro eximios formâ pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos vendidit: tanta unitas erat.

3. dicitur etiam de iis, quae ita commiscentur, ut unum siant. Celsus L. 4. c. 19: Donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quamdam coeant. Cell. Antib. 221.

UNIVERSALITER Insgemein

uberbaupt, Caius ICtus.

† Allegatur etiam ex Varronis quodam fragmento; sed inde tamen nihil probatur: quoniam Augusinus de Civit. Dei L. 19. c. 1. unde hoc fragmentum desumptum est, Varronis sententiam verbis non Varronianis, sed suis expressit: quemadmodum id ita liquido osteiidit Cellarius C. P. 102, ut etiam Olaum Borrichium, Cogit. 265. antea dissentientem, in partes suas propemodum pertraxerit, ut ex huius Analectis est videre.

* Adiectivum universalis exstat apud Quintiliannm L. 2. c. 13: item apud Auctorem ad Herennium L. 2. c. 24; ubi tamen pro universali Gruterus legit universa.

Pro universaliter. Cicero habet generatim, generaliter, universe; cui contrarium apud eumdem est, sigilatim, particulatim, et speciatim.

† Philosphi quemadmodum distinguant inter universale et generale; de eo vide, quae infra Sect. 2. ad Voc. Generale dicuntur.

UNIVERSITATIS nomen pro scholis superioribus

Saec. XIV. passim usurpari coeptum est.


page 771, image: s0434

Antiquius tamen videtur Hermanno Conringio in Supplem. ad Antiq. Academicas p. 202: ubi universitatis vocabulum hâc notione aliquot sacculis vetustius esse Academiae vocabulo existimat; et saec. XV in Italia, et postmodum saec. XVI in Germania Academiae nomen demum auditum esse scribit. Vid. Iac. Frid. Reimmanni Hist. Voc. L. L.

* Ceterum universitatis vocabulo veteres notarunt id, quod universum est, omnesque partes vel species continet v. g. Cic. universitas generis humani; haec rerum universitas.

† Successu temporis ICti universitatem quamcumque generaliter definiunt, quod sit multitudo hominum sub summae potestatis imperio in certam formam collecta in communem rei publicae utilitatem. Hâc definitione etiam doctas universitates comprehendi, pronum est intelligere, etsi barbaram aetatem, rerum aliquando optimarum matrem haud infelicem, ab ipsa studiorum universitate nomen petiisse probe novi: sunt verba Georgii Christiani Gebaveri, primi Antecessoris Primarii in universisate Gottingensi in Programmate suo illic primo, quo novarum Athenarum primitias invitat, ut nomina apud se profiteantur, tamquam delegatum Commissarium ad ea tantisper obeunda, quae Pro-Rectoris sunt, publ. prid. Kal. Nov. 1734.

Sunt hodie, qui perspicuitatis et distinctionis ergo eiusmodi scholam illustrem et regiam vocant cum addito universitatem doctam, universitatem litterariam.

† Quod etiam studiorum universitas his scholis superioribus nomen dederit, luculentum testem habemus Erasmum, qui in Dialogo de Pronunt. p. 22. Scholas inquit, ambitioso vocabulo nunc appellant universitates, quasi nihil bonae disciplinae.

Hinc, qui nominis rationem inde potius ducunt, quod studia, quae ibi tractantur, universis proposita et publica sint, satis quidem bellam adferunt, haud tamen eam, quam barbara aetas in formanda hac notione vocabuli nova respexit.

UNUSQUIQUE pro quisque v. g. unusquisque est auctor nobilitatis suae

Scioppius in Scaligero Hypobolimaeo 240 damnat. Licet enim haec duo Pronomina subinde confundantur, uti fusius ostendit Tursellinus de Partic, p. m. 1138/ tamen, si a)kri/beian linguae velis intueri, unusquisque universaliter, quisque autem distributive sumitur. Hinc Unusquisque est auctor nobilitatis suae significat, omnes homnies nobilitatem consequi; sed Quisque suae nobilitatis auctor est, id notat, quod quidem notare hâc locutione volumus, nempe eum, qui


page 772

nobilitatem consecutus sit, illius causam in se habere sitam. Conf. Sect. 2. Quilibet.

VOCABULA nova

quoties res veteribus Romanis ignotas denotant, sine reprehensione in stilo, quem non inquinant, adhiberi possunt, si quidem Latinam prae se ferant formam, et doctorum consensu comprobentur, quum praesertim elegantior quaendam Periphrasis praemittatur, additâ proqerapei/a| i. e. praeecastigatione aliquâ v.g. ut cocant, quod vocant, quod barbare vocant, ut loquuntur, ut eâ heic voce uti liceat, quod propter rei novitatem novâ voce insignitum est, ect.

† Nihil heic inculco, quod abhorret ab iudicio eorum, qui Latinitatis sollertissimi sunt custodes.

Cicero L. 1, Acad. Quaest m. 25: Nova sunt rerum novarum facienda nomina. Guil. Mechovius in Antiphila sua p. 91: Si quid novarum rerum accesserit, iis nos nova nomina imponemus, sed nostrae formae et nostri saporis. Non habebuntur autem ea pro Latinis, sed tamquam a nobis repertis. Si tamen novare verba nostri velint, aut ex similibus fingere, illa ita demum rata erunt, si consensus doctorum ea comprobavit. Enimvero necessarium iudicium est constituendum, ait Quintilianus L. 1. c. 6. in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus: quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum, dabit praeceptum, non orationi modo, sed quod maius est, vitat. Unde enim tantum boni, ut pluribus, quae recta sunt, placeant. Sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis est accipiendum. Ego consuetudinem sermonis vocabe consensum eruditerum. sicut vivendi consensum bonorum.

Christianus Henricus Weissius de Stilo Romano p. 127. seqq. ita disserit: Rebus antiquis nomina tribuere antiqua, iustum et par est: novas vero et romanis ignotas, quas probatae Latinitatis nominibus effari non datur, recens inventis appellare, religioni nobis non erit. Si in re monetaria vocabulis grossi, floreni, thaleri, ducati, usus fuero, nihil peccavero, quamquam grossus ab Italica voce grosse est, quae grandem sonat, quoniam grossus nummus est grandiusculus, florenus a Florentia, Etruriae urbe, nomen invenit, ubi illud nummorum genus primum cudi coepit; thalerus a valle Ioachimica, Bohemiae oppido; ducatus ab Apuliae et Calabriae Ducibus, qui primi omnium Principum id aureae monetae genus fieri fecerunt. Possis tamen recte etiam, ut solent, thalerum dicere Ioachimicum; ducatum nummum aureum. Rem tormentariam infinita propemodum hodie habere antiquis incognita, inter omnes notum est: unde abessen non


page 773, image: s0435

potuit, quin nova quoque inde nascerentur vocabula, ut: flinta, musqueta, cartua, et id genus plura. De variis vestium recens gestari coeptarum modis nemo quisquam me iure carpet dicentem: contucha, adrienna. Idem illud in variis telarum et textorum generibus obtinet, ita, ut liberum mihi et integrum sit dicere: baychentum, canefassum, flonella; neque minus de herbis recens inventis, ut tabacum, then, coffea, rhabarbara. Iocularia etiam novitatem interdum habent suavissimam, ut quando Apueius meretricum basia, poscinumia; Beroaldus cibi delicatioris genus a discipulis interrogatus herbicasiovium appellavit: technica quoque, si purius circumscribi non possunt, tolerari debent. Quando vero Famianus Strada Germanicum equitem reuterum nominavit, excusationem non meretur, cum equitum tritissimum suppetat nomen: quare a Scioppio egregie depexus datus est. Turcarum pedites statarios, vel Praetorianum Turcarum militem non inepte appellaveris, quos, Ianissaros vulgo nominant. In Regum Principumque titulis, neque minus aliroum dignitate et splendore officii eminentium virorum veteri Latio ignotae novitatis vocabula minime effugiemus, quae si declinare ausuri essemus, vero est simile, nos propter imminutae dignitatis contumeliam in ius raptum iri. Affectatio quoque illa nimiae pritatis oracionem insuaviorem et obscurorem redditura esset. Nihil igitur impedit, quo minus pro Comite Provinciali, Landgrafium; pro Comite a linmitibus tuendis, Marcgrasium; pro Custri praefecte, Burggrasium; pro Summo copiarum Duce, Campi-Mareschallum; pro eo, cui summorum in Acodemia honorum adipiscendorum Facultas data est, Licentiatum dixero: qualium vocabulorum numerus maximus in numerum non facile redigetur. Sunt in talibus etiam hybridae sive eiusmodi voces, quae ex diversis linguis in unum coierunt, nomine a semifera sue ex apro et sue domestica huc translato. Hominibus inde ex diversarum nationum parentibus prognatis id nominis inditum est; quemadmodum Tranquillus in Vita Augusti cap. 19. Temesinum Epicadum, ex patre Romano, matre Parthicâ natum, hybridam vocat. Illarum vocum ex diverso idiomate mixtarum, quia apertissime impurae sunt, usus aliâs in Latine sermone non conceditur. Monoculus et bigamus, quae ex Graeca et Romana lingua conglutinantur, parum recte dicuntur: si vero uno privatum oculo indicare, aut illum significare animus est, qui duas in thalamum uxore duxit, istum purius rectiusque unoculum sive luscum, hunc digamum dicas. Neostadium, Palaeoburgum, rectius Neustadium, Altenburgum sive Palaeopyrgum pronuntiantur. Quod ad titulos honoris gratiâ dandos attinet, stolide et contra decorum facturus essem, si pro


page 774

nomine Archi-Ducis, Archi - Pincernae, Archi-Cancellarii, Archi-Mareschalli, Archi-Camerarii, Archi-Thesanrarii, dicerem Ducum Principem, Pincernarum Principem, Cancallariorum Principem, Stabulo Praefectorum, vel Praetorio Praefectorum, vel Mareschallorum Principem, Cubiculariorum Principem. Quaestorum sive Thesaurariorum Principem. Id minimum certissimum est, litteras ad Austriae Archi - Ducem, et Principes germanici Imperii Electores monstrosis illis titulorum oircumscriptionibus deformes non acceptum sed latoribus statim ad illos, qui scripserant, referendas redditum iri.

Ita etiam Starosta, Ein Starost; Woywoda, Ein Woywod; Bassa, Ein Basse; sontangia, Eine Fontange, cet. sine offensione genii Latini usurpari posse. docet C. A. Heumannus in Epist. critica, de o)nomatopoi??? sive iure L. L. augendi novis vocabulis, Quintiliani Dialogo de causis corruptae eloquentiae recognito, emendato et illustrato Gottingae 1719. 8. adiecta. Conf. Ioni dissert. de Nimio Latinit. Studio. It. Titius in Manud. 415. seqq.

VOCATIO

pro officio divinitus delegato seu iniuncto v. g. vocationi suae intentum esse, Seinen Beruf abwarten; provocare ad legitimam vocationem suam, Sich auf seinen rechtmassigen Beruf verlassen, cet. frequenter quidem; at sine exemplo tamen antiquitatis usurpatur.

* Veteribus, nominatim Catullo epigr. 48, Vocatio idem est, quod invitatio ad convivium s. ad epulas: quemadmodum etiam vocator iisdem non nisi eum notat, qui vocat s. invitat convivas. Cell. Antib 222. C. P. 387.

VOLITIO i. e. volendi facultas

Latinum non est; in foro tamen Philosophico ferendum.

Scaliger in Exerc. 307: Actum ipsum, quo quid volumus, volitionem barbari nostri tam nove, quam neccssario vocant.

VOLUNTARIO i. e. animo prompto

non coacto, suâ sponte, Germ. Williglich, suspectum.

† Ex Licii L. 1, c. 30. quidam adferunt: sed Gronovius ibi et Gruterus, voluntarios, legunt, Alii heic substituunt voluntarie per vocalem in fine secundam; quo Adverbio Caesar de B. C. L. 3. c. 91. utatur. Sed minus tuto substituunt, quum in hoc Caesaris loco alii legant voluntarii, et ceteroquin hoc Adverbium occurrat non nisi apud sequioris aevi scriptores, Arnobium, Hyginum, Hieronymum, cet.

VOLUPTVARIUS

Wohlliistig, v. g. voluptarius et nimis laetus; volu ptuariae Veneris filius, Capitolinus in Vero, et Marcianus Capella: Cicero pro eo dicit, voluptarius; scriptores argentei aevi, v. g. Plinius, Quintilianus, alii, voluptuosus.


page 775, image: s0436

Voluptarius autem est a voluptate; ut voluntarius a voluntate. Kappius ad Iensium 152.

VOTIVE i. e. ex voto

Nach Wunsch, Adverbium suspectum.

* Adiectivum votivus i. e. quod vovetur, vel quo vovetur aliquid, Zum Gelubde geborig, v. g. preces votivae; strena votiva, Ein Neiahrswunsch; ludi votivi apud Horat.; legatio votiva apud Cic. i. e. quae pro vote suscipitur; non apud Poetas solum habetur, sed etiam apud ipsum Ciceronem. Voss. de Vit. 822. Borrich. Cogit. 38.

VOTUM pro suffragio seu sententiâ

veteres non dicunt.

* Hinc pro eo, quod barbare dicunt votum suum alicui dare, Einem sein Votum, oder seine Stimme geben; Latine dixeris suffragio suo aliquem ornare; suffragatione sud alicui praeto esse; suffragari alicui.

Votum bonae notae est; sed significat

1. Promissionem Deo factam, Ein Gelubde v. g. vota facere; implere votum; damnatus voti i. e. qui compos factus eius, quod cupiit, ad solvendum obligatus est, Der sein Gelubde bezahlen muss.

2. Pias preces, Einen guten Wunscb. v. g. vota nuncupare pro alicuius salute.

3. Ipsam etiam rem, quae Deo dicata sacrataque voto est; quamvis eâ notione rarius occurrit. Petronius:

- - - stipant graves
Equi vecessus Danai, et in voto latent.

Ipsum enim equum ligneum, quem Palladi Graeci voverant, voti nomine intelligit. Nec aliter accipienda haec vox in illo Virgilii 3. Aeneid. v. 279: - - votisque. incendimus aras.

4. Votum quoque dicitur res voto seu preeibus petita ante, et nune impetrata Sic in votum venire apud Horatium L. 1. Ep. 11. v. 5. dicitur, quod optatur, v. g. an venit in votum hoc? i. e. an hoc exoptas? an hoc expeits? et Virgilius dicit, divos in vota vocare.

5. Pro voluntate usurpat Suetonius Aug. c. 51: Nec votum, nec animus deest confodiendi.

6. Speciatim Plurali numero vota notant pactum illud, quod coniugio se invicem iungere cupientes ineunt. Hinc secunda vota pro secundis nuptiis, Iustinianus in Novellis. Cell. Antib. 222. C. P. 387.

VOX pro suffragio v. g. Vocem in Senatu habere

perperam: dic, Ius suffragii babere, suffragium ferre, sententiam dicere in Senatu.

URINALE Substantive

pro matula vel matella vitrea, suspectum.

* Urinalis, e, est Adiectivum, occurrens apud Vegetium de Re Mil. L. 3. c. 15. v. g. urinalis sistula; et Cael. Aur. Tard. 5. c. 1. v. g. urinale medicamentum i. e. urinam ciens l. movens, Graecis ou)rhtiko\n et diourhtiko/n. Voss. de Vit. 665. Borrich. Cogit. 38.


page 776

URPHEDA vocabuluml recentiorum ICtorum

pro quo Latz. Schurzsteisch in Nomencl. Strateg. p. 83. cautio de inimcitiis ponendis s. de non vindicando; cautio iuratoria de non ulciscendo vel de non revertendo.

USVALIS Marcianus ICtus

et Sidonius Apollinaris 4. Epist. 10. ubi usuali sermone contexere litteras dixit: veteres pro eo, usitatus, quottidianus v. g. Cic. quottidiano sermone litteras contexere.

* Adverbium autem usualiter non nisi in Gemma et Glossis MSS. exstat: Latini pro eo, ex usu vulgari, usitate. Voss. de Vit. 823. Borrich. Cogit. 38.

USURARE

Sein Geld auf Zinsen austhun, verbum medii aevi, ab usura formatum; cicero pro eo, fenori dare pecuniam; pecuniam fenore occupare; Tacit. senus exercere; id. fenus agitare et nummos in usuras extendere; id. pecunias fenore auctitare; Horat. de Arte Poet. v. 421. in fenore nummos ponere.

* Substantivum usurator, Ein Wucherer, quod hinc derivatur, eiusdem est commatis: Latini pro eo, fenerator. Voss. de Vit, 791 Borrich. Cogit 38.

Nec melioris notae est usurarius, hâc quidem notione activa: nam Adiective positum v. g. uxor usuraria, quae aliis scriptoribus concubina dicitur, occurrit apud Plautum, et Passive signisicat.

UTENSILITAS

Die Geriathschaft, Tertullianus: veteres Latini pro eo, utilitas; quod commodis nostris inservit.

* Viensilitas autem ab utensile; ut utilitas ab utlie. Utensile est Varronis de R. L. 1, c. 5: hinc Columellae, Livio, Tacito, aliis, utensilia, Allerhand Menbles, brauchbare oder nutzbare Sachen. Voss. de Vit. 665.

UTILLIMUS Cassiodorus Var

5. c. 39: Cicero et alii pro eo non nisi, utilissimus; maxime utlis; quod vehementer conducit; quod multum expedit; quod vehementer e re nostra est.

UXORATUS i. e. uxorem habens

qui duxit uxorem, Beweibt, citra consensum antiquitatis formatum est. Voss. de Vit. 71. et 791. Borrich. Cogit. 38. Cell. Antib. 96. C. P. 370.

Z.

ZINGIBER

eris, der Ingwer, vitiose dicitur: antiqui dixere nunc Zingilberi, is, vel Zingiberis, is; nunc singiberi, is, vel singiberis, is: boc apud Dioscoridem; illud apud Galenum et Plinium Mai. Voss. de Vit. 52. Borrich. Cogit. 38.


image: s0437