A Praepositionem haud recte in flectendis Nominibus Ablarivo praemitti, praetereundum non est; quamvis percutiat non nullos rei novitas. Nam ut ea necessaria est, quum Ablativus ablationem notat; ita Solecismus committitur manifestus, si Praepositio adiciatur, quum notatur instrumentum, ut occidit eum gladio. Et sane quid causae est, cur magis in Ablativo dicant a patre, quam in Accusativo ad patrem? Verum quantumcumque hoc liqueat; non tamen latum unguem a more suo discedunt paedagogi nostri, quibus
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
* Ita argutatur Vossius L. 1. de Analogia c. 45. p. 224; sed, si quid iudico, praeter rem. Habent enim puerorum magistri utique sat causae, cur magis in Ablativo dicant a patre, quam in Accusativo ad patrem. Omnes enim Accusativi per se satis differunt a reliquis Casibus, ut non praemittenda eis exempli gratiâ sit Praepositio aliqua: quâ tamen opus est Ablativo, ut appareat pueris differentia illa, quâ hic Ablativus Distat mox a Nominativo, mox a Dativo, mox a Vocativo, quem similiter distingvunt a Nominativo, praemittendo interiectionem ô! Quae etsi minuta sint et puerilia, virisque exercitatis sordeant; haud tamen propterea exsibilanda erant cum convicio eorum, qui omnem diligentiam in erudienda prima puerorum aetate adhibent. Ineptiendum subinde est cum hac aetatula non sine alique prudentia; id, quod nemini temere displicet eorum, qui puerulorum intelligentiam non ex corroborato suo iudicio, sed ex tenella illorum mente aestimare sciunt.
A et AB, quando cum Verbis Passivis construuntur, disputandi Grammaticis dedere materiam. Nam modos loquendi sequentes, Ab aliquo redemptus pro Per aliquem redemptus. v. g. Redempti sumus a Christo i. e. Redempti sumus per Christum, seu Christus nos redemit; item, Pax redempta est ab hostibus pro hostes redemerunt pacem; item, Victoria est reportata a nobis pro Nos reportavimus victoram; it. Urbs defensa est a Venetis, pro Veneti defenderunt urbem, damnat Sciopp. Infam. Fam. p. 134. 136. quem sevitur, et rem pluribus explicat Vorstius de Latin. Mer. Susp. cap. 13. p. 96. seqq. Ratio utriusque est, quod Verbis Passivis, si Activa capacia fuerint Praepositionis a, minus apte in Passivo eadem Praepositio apponatur, cuius vis tum omnis sit, notare terminum, a quo aliquid arcessitur. Et sic volunt nos dicere: Redemit sumus ab hostibus; sed non, Redempti sumus a Christo, rel.
Verum defenduntur locutiones istae ab Olao Borrichio Analect. p. 47. cui adstipulatur Cell. C. P. 419. allatis hanc in rem compluribus exemplis e probatis auctoribus, v. g. Suetonio et Quintliano.
Utrumque igitur recte dicitur: Redempti sumus a Christo, et Redempti sumus per Christum, eodem sensu: et sic in ceteris; posterius tamen, scil. Redempti sumus per Christum, magis commode, utpote et linguae genio quam proximum, et minus habens obscuritatis. Cell. Antib. 241. C. P. 421. Conferatur praesertim heic Reitzius de Ambig. p. 3. seqq.
Nimirum Graecismus heic Latini aemulati sunt, et A vel AB idem in his locutionibus est, quod Graecorum kata/. Vide Francisci Sanctii Minerv. L. 4. 180. 198. it. Angelum Roccam Camerinum de locis occultis Lat. Serm. p. 370.
* Aliquando tamen a pedibus iginficat locum, non ministerium, ut a tergo, a fronte. Plin. A pedibus stanti interrogantique.
* Quantumvis enim alicubi reperiatur; inter rariora tamen referendum erit, et insolentiora: quum quidem pars saepius sumatur pro factione, aut pro sociis et consentientibus, Die Partey, der Anhang; sed fere non nisi Numero Plurali v. g. Cic. Erat illarum partium. Tac. Trahere aliquemin partes alicuius. Sine partium studio, Unpartheyisch. Homo bonarum aut malarum partium. Partes alicuius sequi. Corn. Semper optimarum esse partium. Velleius: Partibus
alicuius se miscere. Non quidquam illis partibus salubrius fuit. Singulari tamen Numero occurrit apud Cornelium wt. 2. 2. Alterutram partem offendere, quum alii Sullanis, alii cinnanis partibus faverent. Plin. L. 6. Ep. 31: A parte heredum intraverunt duo.
Tutius tamen omnino et rectius et usitatius cum veteribus dixeris pro eo, a nobis est, nobiscum est; a nobis facit, nobiscum facit; a nobis stat, nobiscum stat.
* Quod autem Ker, praeeunte, ni fallor, Cellario Antib c. 5, qui tamen rectiora intelligere coepit ad Ep. Cic. Fam. L. 1. Ep. 9, putat, A sequente Iod, quam Confsonam vocant, plane dici non posse, in eo quidem vehementer errat. Innumera enim propemodum exempla exstant in contrarium. v. g. Cic. pro Mil. c. 32. Pecunia se palam a iudicibus redemerat. Id. in Bruto p. 179. ed. Ald. Quod iccirco posui, ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset, posset notari, et intelligeretur, iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posst, nisi qui a Philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior. Id. L. 1. Ep. 9. edit. Francof. apud Andr. Wechelium 1580. p. 119: Sic petivi a iudicibus. Id L. 1 Orat. edit. Lamb. Genevae 1660. p. 178 fol. 2: Quo quidem in genere familiaris noster M. Bucculeius homo neque meo iudicio stultus, et suo valde sapiens, et a iuris stidio non abhorrens. Lib. 2. Orat. n. 143: Quum diceret, sibi certum esse, a iudiciis causisque discedere. Et n. 102: Petebam a iudicibus. Et n. 276: A ianna. Lib. 3 Ort. n. 63. A iudiciis. Curt. L. 3. c. 9. n. 6: A iugo. Lib. 5. c. 2. n. 5: A iunioribus. Plin. L. 5. Ep. 20. et L. 10. Ep. 64 65. et 111: A Iulio. Lib. 5. Ep. 7: A iudicio meo. Lib. 7. Ep. 29: A iudicio. Curt. L. 10. c. 5. n. 14. A iusto Rege. Flor. L. 4 c. 2. n. 67: A Iuba. Liv. L. 1. c. 46: A iuvene. Phaedr. L. 1. Fab. 2: Ranae vagantes liberis paludibus clamore magno Regem petiere a Iove.
Cicero creberrime Ab usurpat sequente S. v. g. Ab se; rarius sequente D. v. g. In Verr. L. 1. n. 50. Ab diis; et L. 2. n. 25. ab duobus.
* Ergo similiter cum Valla et Rocca Camerio d. l. p. 247. haud damnandum prorsus censeo Ab initio aliquid repetere; quamvis cum Cicerone malim, Usque a capite arcessere; de integro; ab ultimo; a primo aliquid repetere.
* Quis enim veterum umquam dixit Ab intra, et Ab extra? ex cui temere ignotum est, Intus notare usitate motum in loco, non motum ad vel in locum? Intro natat motum in locum. Conf. Part. Etym. Sect. 1. Voc. Intro.
Dic ergo: Quae sunt intus, foras pellere; et avae sunt extrinsecus, intro vel introrsum pellere.
* Dicunt etiam multi eruditi: Hoc non abs re esse puto i. e. non sine commodo et
fructu; pro quo dicendum erat, ab re. Abs enim ponitur non nisi quum sequitur T et Q, v. g. abs te, abs quovis. Conf. paullo infra Abs me.
* Virgilius Georg. 3. v. 95. pro cuferre ita construit, Abdere aliquid domo, Etwas aus dem Hause wegschaffen. Plautus etiam hâc notione dicit: Abdere se e conspectu heri sui.
* Abducere fide militem, est ita perpellere, ut in diversa castra et diversas partes transeat, Germ. Einen Kerl zur Desertion verfuhren.
et ex usu veterum dixerim, abesse bidui; scil. itinere.
* Solus obstat Scioppius Grammat. Philosoph. p. m. 215. 217. it. Animadv. in Vossium: cui calculum adicit Vorstius de Lat. Mer. Susp. c. 2. p. 22. et cap. 18. p. 163. Uterque nititur auctoritate Pacuvii et Ciceronis. Verum cum Pacuvius scriptor sit nimis obsoletus; locum vero Ciceronis, quem producunt, de praeterito tempore exlicet Borrichius Defens. Vossii adversus Sciopp. p. 269: id tandem inde conficitur, abhinc, de futuro dictum, in obsoletis esse scribendum, quum meliores auctores semper de praeterito usurpasse legantur. Iensius et Kappius ad eumdem. 56.
Ceterum Abhinc Accusativum et Ablativum adsciscit; quamvis hi Casus non huic particulae adverbiali, sed canoni debentur potius illi Grammatico, cuius lege omne Verbum regit Accusativum vel Ablativum, significantem spatium temporis. Cic. 2. Divin. c. 57: Demosthenes fuit abhinc annos prope irecentos. Id. 4. Verr. Quorum pater abhinc duos et viginti annos mortuus est. Terent. Andr. Abhinc triennium commigravit huc viciniae. Cic. pro Roscio c. 13: Roscius cum Flavio pro societate dividit: quo tempore? abhinc annis quindecim. Voss. de Construct. cap. 44.
* Cicero rarissime heic Accusativum agnoscit. v. g. Abhorrere aliquid. Florus Lib. 1. cap. 7. n. 3, et alii interdum Ablativum sine Praepositione habent: Nec abhorrebat moribus uxor tullia. Et ipse Cicero hunc modum, licet rarissime, usurpat, v. g. Studiis nostris non abhorret.
Livius etiam Davivum huic verbo iungit L. 2. c. 14: Abhorrere alicui rei. v. g. Huic tam pacatae profectioni ab urbe Regis Etrusci abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet.
* Abdicare magistratum alicui, fignificat abrogare alicui imperium. Abdicare magistratum, pro abdicare se Thagistratu, Soloecismus est; id, quod contra Goclenium Obs. 40. notandum. Conf. paullo ante Abdicare se magistratu.
* Pro, Non hoc tibi sic abibit, barbari dicunt, Non hoc tibi sic transibit.
Interim pro Abire, Cicero heic etiam, quamvic raro, usurpat Discedere. v. g. Cic. 2. in Verr. n. 57: Hoc pateris impune discedere.
* Cic. Audi, ne longe abeam, quid dicat Epicurus. It. Sed ne longins abeam, Aber damit ich nicht zu weit in den Text komme. Schori Phras.
* V. g. Ab omni laude felicior; firmus ab equitatu; laetus de sponsa; fessus de viâ.
* Raro, nec nisi apud Comieos et Poetas per I. Plaut. Menaech. 3, 2: Fecisti funus absenti me prandio.
* Abrumpere orationis filum, locuito quidem satis hodie trita est, quam timide tamen usurpem, quod Cicero in Lael. c. 7. habet quidem Expetere filum orationis alicuius, Gern sehen, dass einer seinen Discours fortsetze; sed Abrumpere orationis filum apud neminem probatum scriptorem, quod quidem sciam, occurrit. Interim locutio satis convenientem Metaphoram infert, nilque defideramus in ea amplius, quam auctoritatem veterum, hoc ipso verborum nexu utentium.
* Abs enim ponitur tantum sequente Q et T, ut abs quovis, abs te, itemque sequente C, sed in compositione tantum ut abscondo. Vorst. de Lat. mer. Susp. 70. Sciopp. in Voss. n. 4. Valla L. 2. c. 29. Titius in Manud. P. 167.
Ita nimirum sciscunt hiallegati heroes: qorum quidem observationi merito est inhaerendum, quoniam vix ac ne vix quidem loca veterum in contrarium adduci poterunt. Nec tamen omnino deesse videntur, quum in ipso Iul. Caesare B. Gall. L. 1. c. 44. §. 8. abs etiam sequente S ponatur: Eas omnes copias uno abs se proelio fusas ac superatas esse, quamvis Fulvii Ursini editio habet ab se. Et L. 3. c. 9. §. 3: Intelligebant, legantos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos abs se, et in vincula coniectos. Erasmus etiam frequentat abs re e. g. Mor. p. m. 43: sed plura alia habet minus a)kribw=s2 posita.
* Medici etiam hoc verbo utuntur de corruptis humoribus, quando collecti in exteriores incumbunt partes, inque ulcus erumpunt. Celsus L. 2. c. 5: Omnia abscedentia digerit murex combustus. Id. L. 7. c. 12: Sub lingua aliquid abscedit, Er kriegt ein Geschwur unter der Zunge. Inde et Abscessus pro ulcere, apostemate; quo de in proxime sequenti.
* Nec enim Abscessus temere occurrit pro discessu; multo minus cum addito, Abscessus in aliquem locum. Cieroni L. 1. de Nat. Deor. cap. 10. Solis abscessus, idem est, quod Solis occasus; et Celso L. 5. c. 17. Abscessus est apostema.
Cael. Aurel. de Morb. Acut. 2, 19, 114. Abscessus pro depulsus ponitur; quod tamen nolim imitari, tamquam veteribus ignotum, et Analogiae repugnans: Verbum enim abscedo Neutrum est, quod quum Passivo careat, atque omnino depellendi non habeat notionem; quî potuit inde formari Participium Passivae significationis huius?
* Recte sane dicitur Abscondere crimen, Abscondere fugam furto, atque ita Accusativus huic verbo iungitur: id vero, quod dubitamus, est, an etiam intransitive, addito tw=| se, hoc verbum efferatur.
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi.
* Poscitur heic semper Nominativus, ut apud Ciceronem, Haec absint velim; vel Quintil. Quod procul absit; vel, ut alias dicunt, Tantum abest, ut hoc putemus, ut potius cet.
* Absolvere autem cum solo Accusativo personae, v. g. absolvere aliquem, non nullis videtur notionis merae Ecclesiasticae esse, quibus non admodum refragamur. Magis Latine id exprimunt criminum vinculis aliquem exsolvere, culpae expertem pronuntiare aliquem; et Pontanus pro eo substituit Festituere aliquem communioni Ecclesiae, vel Vinculo Ecclesiae aliquem solvere. Interim dissimulare nequeo, veteribus dictum esse absolvere aliquem, pro bonâ cum pace dimittere, pretio numerato dimittere; quae notio sane parum distat ab Ecclesiastica hac nostra.
Si dicentis erunt fortunis absona dictis i. e. non convenientia. Item cum Ablativo et Praepositione ab, v. g. Liv. L. 7: Nec absoni a voce motus erant.
* Quum etiam absque in illis Comicorum locis significer extra, praeter; nec nisi rarissime apud auctores aetatis florentioris, Ciceronem, et alios Classicos, notionem sine sustineat: profecto non melius, sed peius dicitur, Sine eo esset. Goclen. L. 1. Obs. 486. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 74. 79. it. de Lat. Falso Susp. 46. Thomasius ad Tursellin. c. 3. p. 22. Durrer. de Partic. Cell. Antib. 269. seq. C. P. 173. Borrich. Anal. 61. Conf. Part. Etym. Sect. 1. et 2. Voc. Absque.
* Construitur etiam cum Accusativo rei. v. g. apud Liv. L. 1. c. 1: Duobus Aenea Antenoreque omne ius belli Achivi abstinuerunt.
Construitur etiam cum Infinitivo, et praecedente negatione cum Quo minus. v. g. Abstineant nobis invidere. Non potuit abstinere, quo minus id faceret.
* Est tamen etiam, quod contra Schorum notandum, idem, quod coercere cupiditates suas. Cic. L. 1. Orat. n. 194: Domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere.
Quod ad Valerii Maximi locutionem attinet, quum in ipso operis ingressu scribit: Mea parvitas eo iustius ad favorem tuum decurrerit; ea quidem Iusto Lipsio visa fuit servilis et cellaria: neque is persuadere sibi potuit, esse ab eo aevo, et ea propter, duobus primis vocabulis, sed contra codicum omnium fidem, expunctis, legendum putat: Ego iustius ad favorem tuum decurrero. A qua tamen sententia Lipsii, ut durore, alii cordati viri discesserunt. Vid.
I. H. Boeclerus ad Velleius, et Ioh. Vorstius ad Valerium adnotationibus.
* Interdum etiam absolute, v. g. Plin. L. 18. c. 22. n. 1. Abundat fons in omnem partem. Lucilius cum Genitivo: v. g. Quarum et abundemus rerum, et quarum indigenamus.
Cicero etiam construit cum Praepos. In, L. 3. de Leg. c. 6: Theophrastus abundavit in eo genere rerum. Quamvis Gruterus heic legit habitavit.
* Dantur nimirum complura in Latio Adverbia, quae subinde Substantivi vim habent. v. g. Ubi terrarum, nusquam gentium.
* Cic. Causa nulla est, cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar. It. Parco ac parabili victu contentum esse.
Speciatim Atque vocabulis disyllabis omnium rectissime interponitur.
* Cic. Nervi atque artus sapientiae sunt, non temere credere.
Atque etiam a Poetis geminari et triplicari solet. Virg. Ecl. 5. Atque deos atque astra vocat crudelia mater. Id. 4. Georg. Atque Getae atque Hebrus atque Actias Orithyia. Tursell. c. 3. p. 8.
At in medio contextu, nec C et Q omnino respuit. Varro de R. R. I. c. 4: Exercitus ac classis, et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus.
Praesertim Cicero in medio contextu literis C et Q studiosissime praemittit: quod tamen scriptoribus aliis non ita sollemne est.
etiam in auctore classico vix reperias: sin autem fortasse repereris, procul dubio sphalma fuerit, et MSS. et codices accuratius editi aliter legerint. Colligimus autem hinc, Ac sequente Vocali apud veteres Romanos hiatum quemdam oris, atque adeo kakofwni/an in sermone attulisse. Tursell. p. m. 8.
* Verterum loca, quae huic observationi videntur obstare, in vitio fere cubant.
Vel nuper adeo praeter omnem opinionem meam in Iul. Caesare de B. G. c. 15. L. 2. n. 1. reperiebam, etiam, quod mirabar, in Cellariana editione, ac sequente Vocali. Sed Ioannes Iucundus, Veronensis, in editione sua Coloniae Agrippinae 1589. habebat pro eo atque. Hic autem Ioannes Iucundus in dedicatione ita disserit: C. Iul. Caesaris commentaria, curâ nostrâ emendata, quanto reliquis, quae hactenus impressa circumferuntur, castigatiora sunt, cuicumque ea conferre libuerit, cognitu erit facillimum. Ego quidem in eo multum elaboravi. Conquisivi multa totâ Galliâ exemplariax quia in provincia (quod multa eò semper ex Italia translata sunt, atque ea minus praedae exposita ac bellis fuerunt) multo incorruptiora volumina cuiusque generis reperiuntur. Contuli omnia, diligenter excussa. Neque meo tantum iudicio contentus fui; sed quum multa nudique collegissen, eruditos plures demum Venstiis convocavi, eorumque ingeniis omnia subieci iedicanda: neque quicquam non perpensum. Alia editio Basileensis anni 1558, cui eiusdem Ioannis Iucundi Veronensis dedicatio praefixa est, additis D. Henrici Glareani doctissimis adnotationibus, pro ac, legit et. Alia editio in 12mo Coloniae Allobrogum anni 1615, cum eiusdem Iucundi dedicatione, habet atque.
Incido etiam in Cic. Ep. ad Fam. 28. Lib. 11, ubi to\ ac honoribus nobis obstat. Sed simul ac Dionysium Lambinum, qui, teste Dion. Gothofredo IC. in Praefat. ad Lect. operis sui Ciceroniani, praeclaram operam et industriam in Cicerone repurgando posuit, in consilium voco; ex MSS. substitutum video atque honoribus.
Legitur etiam in Orat. Cic. pro Milone cap. 12. ad finem: Praeclarum inde munus ac instrumenta Tribunatus. Sed Dion. Lambinus in aliis Codicibus legit: Praeclarum videlicet munus atque instrumentum. Et editiones orationum Manutiana et Brutina, et ad illas Hanoviae, typis Wechelianis, sumptibus Clementis Schleichii et Petri de Zetter a. 1630. conformata, aliaeque legunt pariter h. l. non ac, sed atque.
Reperitur etiam in Cic. Paradoxo 1. c. 2. ed. Francof. et Lips. apud Gothofredum Herbert 1679. p. 342. v. 24: Devovit ac immisit in armatas hostium copias. Sed Dion.
Lambinus heic cum veteribus rursus habet atque.
In Cic. L. 1. de Orat. n. 42: Crassi divitias ac ornamenta. Sed Lambinus ex accuratis Codd. rursus legit, atque ornamenta.
Similiter L. 2. de Orat. n. 10. legitur: Quid tua potest oratione aut subtilius ac ornatius esse. Sed manifesto sphalmate, et melioribus codicibus legentibus pro eo, ant ornatius.
Phaedrus L. 1. Fab. 25: Ac accede temere. Sed Codd. emendatioves legunt: Accede, pota leniter, et noli dolos, inquit, vereri.
Suetonius in Aug. c. 19. ed. cum adnotat. M. Zuerii Boxhornii Amstel. 1668. p. 52. v. 15. it. ed. cum Ioannis Schildii Comment. ex Offic. Francisci Hackii, Lugd. Bat. 1651: Tumultus post hnec, ac etiam rerum novarum initia. Sed accurationres Codd. legunt heic rursus atque.
Obstare etiam nobis videtur Livius L. 2. c. 45: Ac imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare. Florns L. 2. c. 10. n. 2.: Ac ubi essent, prae poculis nescientes. Plin. L. 5. Ep. 6: Hac latus xysti, et, quod prosilit, villae, ac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat. Id. L. 6. Ep. 11: Deos oro, ac eosdem testes peto. Id. L. 10. Ep. 46: Aquae ductus imperfectus adhuc relictus, ac etiam destructus est. Sueton. Caes. c. 26: Tirones per equites Romanos, ac etiam per Senatores armorum peritos erudiebat Caesar. Ibid. c. 25. et Aug. c. 19. Haec, inquam, et forte alia insuper veterum loca canonem nostrum facile labefactare queant: nisi tamen, quod credo, ita comparata sint, ut, quemadmodum superiora illa, ex MSS. et Codd. emendatioribus reformata, regulae nostrae non amplius adversari videantur. Mihi quidem in praesenti haud integrum est pro tenui supellectili mea libraria, sub incudem haec revocare.
* Cic. Mihi quidem videtur diutius abfuturus, ac vellem. Id. Laetamur amicorum laetitiâ aeque, ac nostrâ, et pariter dolemus angoribus. Ter Aliud mihi respondes, ac rogo. Cic. De illo aliter, atque ego existimo, sentiunt. Ter. Aliorsum, atque ego feci, accepit. Cic. Itaque contra est, ac dicitis. Sallust. Perinde omnes res laudantur, atque appetuntur. Ulpianus: Si quis es testibus nomen suum non adscripserit, verumtamen significaverit, pro eo est, ac si adhibitus non esset. Cic. Neque vero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse vidi. Caesar: Hortatus eos, ut simili oratione, atque ipsi
fecerunt, suas iniurias persequantur. Cic. Non dixi secus, ac sentiebam. Ulp. Iudici eorum, statim atque factus est iudex, omnium rerum officium incumbit. Caes. Pari spatio transmissus, atque in Gallia est, in Britanniam. Liv. Trucidant feminas pariter ac viros. Id. Ips â re intellecturos, nequaquam idem esse, Syracusas ac Leontinos oppugnare. Id. Trucidant inermes iuxta atque armatos.
Oratores optimi rarissime Comparativis subiciiunt Ac vel Atque. Id, quod tirones meminisse velim. Nam nimis crebro heic offendunt etiam ii, qui Latinam linguam callere videntur. Schwarzius ad Tursel. p. 25.
Ultra saepius recipit Quam: raro Ac. Cic. Remotum est, quod ultra, quam satis est, petitur.
* Cic. Ac ne quis forte miretur, Damit nun, damit aber sich niemand wundere. Ac ne forte mirere, cur cet. Ac mihi quidem videtur, cet. Id. L. 2. Ep. 13. vel. L. 1. Ep. 9. haud ita procul a fine: Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero. L. 2. Off. c. 18: Atque haec benignitas etiam rei publicae utilis est. It. c. 21: Atque etiam omnes, qui remp. gubernabunt. Pro Marcello c. 4: Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium, iam ante aequitate et misericordiâ viceras. Es c. 5: Atque hoc C. Caesaris iudicium P. C. quam late pateat, attendite. De Orat. n. 126. Ac vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. L. 2. de Orat. n. 227: Et illud quidem admiror. Et n. 264: Ac. verborum quidem genera quae essent faceta, dixisse me puto. L. 3. de Orat. n. 19: Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo complexi, plus multo etiam vidisse videntur. Et. n. 38: Atque eorum quidem. Et n. 159: Atque hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur. Flor. L. 1. c. 1: Et haec statim causa bellorum. L. 4. c. 1: Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur. Plin. L. 1. Ep. ???2: Et Medici quidem secunda nobis pollicentur, Die Medici geben uns ia gute Vertrostung. Liv. l. c. 12: Et ille quidem. Et c. 14: Et cum his quidem. Cic. de Clar. Orat. n. 107: Et vero ante maximum illum Scipionem. Et n. 164:
Et vero fuit in hoc et popularis dictio excellens.
Interdum etlam Et quidem, Ac quidem ponitur pro Quod attinet ad.
* V. g. At nemo facile est eruditorum, cui non aliquando scribenda veniat disputatio, aut exaranda epistola, aut habenda etiam ad contionem oratio. Ac disputationes quidem et controversiae litterariae non solent magnopere censeri mellitis verborum globulis.
Ita est w(s2 e)pi\ to\ polu/, atque Grammaticorum omnium praecepta hoc inculcant.
* Nec tamen desunt loca veterum, ubi Accedere pro adsentiri positum etiam Accusativum cum Praepositione ad adsciscit; quamvis id fit rarissime cum Accusativo personae: subinde autem cum Accusativo rei. v. g. Accedere ad opinionem alicuius.
Immo etiam pro accresco, eâdem constructione reperitur ap. Flor. L. 3. c. 4. n. 3: Calliditas quoque ad robus accesserat. It. ap. Cic. L. 3. Fam. Ep. 30: Ne quid accedat temporis ad id.
Immo etiam hâc notione coniungit cum Praepositione supra, Livius L. 2. c. 18: Supra belli Latini metum id quoque accesserat.
Nec desunt loca, ubi Accedere pro adire etiam Dativo iungitur. Dicunt enim, Accedere moenibus et ad moenia.
* Praepositio ad notat locum ei, de quo loquimur, vicinum; in locum ipsum, eiusque adyta, et internos recessus.
Accedo heic idem notat, quod appropinquo. At hâc notione Phaedrus construit etiam cum Dativo L. 1. Fab. 25: Accede Nilo temere. Livius item L. 4. c. 90: Accedere moenibus.
* Poetae heic usurpant Adde, quod. Quem nexum verborum quum Prosaici interdum imitari cupiant; pro eo, ut dactylum evitent, dicunt Adice, quod. Quâ formulâ vel ipse Cicero interdum utitur.
* Liv. Adeo accensae sunt spes ad pellendos Siciliâ Romanos. Id. Tum vero in multo impotentiorem subito rabiem accensi. Plin. L. 35. c. 10. n. 42; Accenso in poenam tyranno.
Plautus quidem heic usurpat verbum accipere, v. g. accipere ad se provinciam; sed Frequentativum acceptare, quod scio, nemo veterum huc accommodat. Occurrit autem hoc Frequentativum apud Plautum et Silium.
Occurrit etiam apud Cornelium Nepotem; at sub aliâ constructionis formâ. Quum enim omnes reliqui scriptores constantissime dicant, Ferre acceptum aliquid alicui; Cornelius dicit, Ferre acceptum aliquid ab aliquo.
* Locutio autem haec: Acceptum referre vel ferre alicui aliquid, Einem etwas zu danken haben, similiter, ut apud nos Germanos, in utramque partem accipitur. In bonam quidem Cic. pro Deiot. c. 13: Omnem tranquillitatem et quietem senectutis acceptam refert clementiae tuae. In malam vero idem Cic. Philipp. 2. c. 23: Omnia denique, quae vidimus: quod autem mali non vidimus? si recte rationabimur, uni accepta referemus Antonio.
Duae erant apud veteres tabulae, ut etiam nunc fit: una accepti, altera expensi. Quum autem scribebant in tabula accepti, se pecuniam ab Titio accepisse, Titio scribebant pecuniam acceptam referre: ubi vero in altera tabula notabant, se pecuniam Titio dedisse, Titio scribebant pecuniam expensam ferre. Ex quibus postea modus loquendi translatus est, ut, quum quid officii in nos ab aliquo confetatur, id nos illi acceptum referre: contra, si quid ab eo adversi accidat, improbitati illius expensum ferre dicamus.
* Interim to\ Accessus elegans vocabulum est; sed in loco. v. g. Accessus et recessus maris, Ebbe und Flut. Accessus explorare, Der Passe sich erkundigen. Solis accessus discessusque, Das hoher kommen und niedriger gehen der Sonne.
* Dicunt etiam, Accidere ad aures, Zu Ohren kommen, Liv. L. 8. c. 24. et Accidit auribus Plin. Paneg. c. 92. n. 5.
Item: Accidit mihi ex hac re et ad hanc rem nihil acerbius.
* V. g. Sortes eductae in rem apte cadere possunt divinitus. Nihil mihi optatius cadere potuit. Hoc cecidit mihi peropportune. Quod melius caderet, non vidi. Hoc adbuc percommode cadit. Aliter cecidit res, ac putabam. Aliter cecidit res, atque opinabar.
* Ita et Nepos Alcib. c. 3: Id quum appararetur, priusquam classis exiret, accidit, ut unâ nocte omnes Hermae deicerentur. Eodem exemplo dices: Quum in eo esset, ut oppido potiretur; factum est, nescio, quo casu, ut pars muri corrueret, pro, Quum oppido potiretur; nescio, quo casu, pars muri corruit. Item: Nisi signum receptui dederis; futurum est profecto, ut rem famamque perdas: pro, Nisi signum receptui dederis; profecto rem famamque perdes.
Ovidius dicit, Dare testem sermoni; Cicero et Quintilianus, Producere testem: idem Cicero etiam, Proferre testes, Citare testes in aliquam rem; Habere testem alicuius rei.
* Et quia omnia Verba accusandi, damnandi, et absolvendi, eiusmodi Genitivos criminis vel poenae etiam interdum adsciscunt, v. g. incusare aliquem probri, deferri impietatis, condemnari sceleris, alligari vel adstringi furti, absolvi iniurlarum, damnare aliquem dupli, octupli, capitis cet. intelligitur pro argumento vel crimine, vel poend, vel caus â. Hinc si dicimus Accusare aliquem criminis; subauditur poenâ vel caus â.
Teneor quoque interdum regit Genitivum, sive criminis, ut teneri furti; sive reatûs, ut teneri damni, depositi, commodati cet. Sed heic itidem intelligitur Ablativus, qui etiam interdum exprimitur. v. g. Ulpianus: Tenetur furti iudicio. Papinianus:Ob pecuniam civitati subtractam, actione furti, non crimine peculatus, tenetur.
Regunt et Ablativum eiusmodi verba interdum cum Praepositione de. v. g. Cic. Teneri de furto. Accusare aliquem de epistolarum negligentia. Postulatus de repetundis.
Rarissime cum Praepos. in, v. g. Accusari in furto.
* V. g. Laudari te cupis. Contemni te putas, quod non reseribam. Mirari se pater ait, heic quod non veneris. Vidisse se negat. Scipio Africanus, et Antoninus Pius dicebant, malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. Cic. Valde iubeo, gaudere te. Id. A primo tempore aetatis iuri studere te memini.
omittitur. Graeci v. g. u(pe/xeto bohqh/s1ein, pollicitus est, auxiliaturum (sese). Sic Terent. Pollicitus sum, facturum (scil. me.)
* Ita etiam Potentiâ esse, ex duna/mei ei)=nai profectum, eamdemque rationem habet: pro quo Latini, posse esse, vel exsistere, it. virtute esse. Pro actu et potentia, dic re ipsâ et virtute.
Neutrum tamen Philosophis vitio verti debet, quorum in scholis haec percrebuerunt.
* Extra hunc significatum vero to\ Actum est construitur satis bene cum Praepositione Cum, quando nempe non significat rem deploratam, sed Adverbiis bene, male, atque idem significanibus aliis iungitur, et pro haberi, accipi, tractarique, usurpatur. Exempla ex Cicerone collecta magno numero congessit Nizolius, quem vide. Unum instar omnium sit: Cum illo quidem actum optime est, mecum autem incommodius. Valla L. 5. c. 2. Conf. infra Ago cum Adverbiis.
* Facultatem argute scribendi praeter naturalem ingenii facilitatem, quam non adquirimus, sed sorte nascendi nostrâ accipimus, conciliat studium, profunda rerum meditatio, causarum, unde quaelibet oriantur, et quid inde consequi soleat vel possit, cognitio, attibutionum et circumstantiarum collatio, auctorumque, qui ex arguta dictione laudem invenerunt, adsidua lectio. Novam istam inscviptionum et elogiorum disciplinam nolo tangere, cui peculiare quoddam argutae dictionis genus consecrarunt. Scatent tales inscriptiones frivolis plerumque et inanibus, ut Gellius L. 2. c. 7. vocat, arguriolis, quae ita parum saniores delectant; ut nauseam quoque moveant. Coguntur ibi in unum acumina, quot et quanta possunt, in quibus si subtiliter et ingeniose et lepide omnia dicantur, hoc unum displicet, quod tantus tam belle excogitatorum numerus in unum coactus sit locum. Est sane propemodum contra naturam, tantam tam minute et sentensiose inventorum copiam fimul semelque provenire: sparsa illa, ut gemmas, summa cum voluptate conspexeris, tollas, aestimes, admireris: cumulata meum non afficiunt animum, sed fatigant. Est aliquid in eiusmodi acutis hominibus plebeium, siquidem in infima civiu, rusticorum, militum, immo et mendicorum faece tales reperias, qui idemptidem aliquid acuti crepant, ut prae aliis ex suo globo habeantur sapientiores. Id in Principibus, aliisque primae nobilitatis viris non deprehendas. Possunt vero multa acute extra illam acuminum in inscriptionibus sic dictis nundinationem adferri, quibus oratio nostra fiat elegantissima. Senecam et Tacitum quid ita commendare potest, quam actue illa, quibus scatent, dicta? Senecae tamen, ut ne quid dissimulem, ingenium in summo saepe acumine hebes est, et in Stoica illa dicendi docendique severitate, si rem accurate videris, multa sunt, quae a persona sapientis abhorrent. Talia iure censentur illa omnia, in quibus acuminis fundamentum est nullum, cuius notae in Seneca non exiguum invenias numerum. Fuisse iam olim, qui Senecam scriptorem minime utilem, cuius libros attingere nullum operae pretium sit, quod oratio eeius vulgaris videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique sint impetu fusae, aut levi et quasi dicaci prolatae argutiâ; eruditio autem vernacula, sive ex servis hausta et plebeia, nihilque ex veterum scriptis habens gratiae et dignitatis, iudicarent, Gellius L. 12. c. 2. testatur. Nos grave hoc et iniquum de Seneca quorumdam iudicium non approbamus: multa quippe in ipsius scriptis quoque proba invenri, multa acumina esse vere acuta. ideoque ab ipsis iuvenibus, dummodo prius potiores Latinae eloquentiae auctores studiose pervolverint. legenda esse fatemur:
id tamen simul cuivis, Senecae lectionem adgressuro, suademus, commendamus, inculcamus, ut falsa ipsius acumina a veris diligenter dignoscantur. Hoc nisi fecerimus, plurima nos nihil praeter speciem acuti habentia fallent, non secus ac sub virginis honestae habitu prostituti idemptidem pudoris meretrix. Ut vero in acuminum rationem recte inquirere possimus, Logices cognitione opus esse negari nequit. Praeter allusiones enim, quas vocant, unius verbi ad alterum, maxima acuminum pars redit ad oppositorum, comparatorum, inexspectatorum coniunctionem. Opponuntur autem vel vox voci, vel sententia sententiae, dictumque dicto, vel integra aliqua ratiocinatio alteri, quod ut commode et scienter fiat, ars ratiocinandi, quam Graeci Logicam dicunt, tribus diversis libris edocet atque exponit. Sunt multo plures argutiarum fontes a Masenio in Arte nova argutiarum, ab Emanuele Thesauro in Elogiis, a Morhofio in Disciplina argutiarum, a Christiano Weisio de Poesi hodiernorum Politicorum ostensi, quos recensere nunc superfluum foret. Est non nemo, qui alia acumina supra naturam; alia contra naturam; alia praeter naturam; alia iuxta, id est, secundum naturam esse ait. Supra naturam esse, adicit, arcana caelestia, ut: Virgo parit; Deus est homo. Contra naturam, quum duae res aperte pugnantes coniungantur, ut: Nusquam est, qui ubique est; Amor dulcedo amara est. Praeter naturam, quod insolens et inusitatum habetur; quale est Tullii illud: Quis generum meum alligavit gladio? Acumen secundum naturam, variis fieri modis potest per similitudinem, ambiguitatem, paronymiam, ironiam, catachresin, temporis ampliationem, et id generis alia. Nihil autem acutius, et cum acumine legentibus atque audientibus dulcius est, quam parum exspectata. Quando longe aliud aliquid dictum iri credis, aliudque prorsus, quam credebas, dicitur; mirifice hoc adficit; quale illud est, quod de T. Pomponio Attico Nepos praedicat: Numquam cum matre rediisse in gratiam, quicum scilicet numquam altercatus fuerat. Sic possis dicere: Facere Herostratus aliquis bene desiit numquam, quia numquam coepit; Bonam famam, quoad vixit, non perdidit, utpote quam nullo tempore habuit; Rei publicae fuit salutaris, quia malis suis moribus occasionem dedit ferendis bonis legibus; Laudem retulit singularem, sed non nisi a nequissimo quoque et illaudatissim; Hic candidatus non habet sui similem, scil. respectu vitae inquinatissimae et mentis stuporis. Magnum esse dicendi artificium in decipiendis exspectationibus, Quintilianus L. 6. p. m. 370. iam tum suo tempore animadvertit. Quae modo attulimus, exempla verorum acuminum nomen facile tuentur. Quodsi
enim Logice exegeris, rationcinia erunt manifestae veritatis: Quisquis bene facere numquam incepit, numquam ille desinit; quod enim non est, siniri non potest; Quod quis non habet, perdere non potest: Quisquis honis legibus dedit occasionem, ille rei publicae fuit salutaris; quamvis per accidens, nec de sua voluntate: Quisquis nequiter agit, ab hominibus nequam laudatur. Denuo heic praecipimus, et docemus illud: Ut scribas acute, ne nimium acute soribere labores. Acumina et argutiae id praestant sermoni, quod sal et reliqua aromara cibis: quae si plus iusto adspersa sint, satietatem ilico adferunt, quin et nauseam apud aliquos movent. Tenendus igitur modus est in acuminum studio. Plus gratiae interdum simplicitati inest, quam argutiis. Acutissima hebescunt, et nisi perquam caute iis utaris, quam facillime, et in frigus subinde desinunt. Weiss. de Stil. Rom. p. 460. seqq.
* Cicero ad Attic. Nescio, quid intersit, utrum illuc nunc veniam, an ad decem aunos. Varro: De ea questum ad annum veniam ad novum magistratum. Liv. L. 37: Magistratibus in annum creatis.
Nec tamen veteres hanc a)kri/beian usquequaque observarunt semper.
* Sic idem Cicero L. 14. Ep. 2: Valerius ad me scripsit, quemadmodum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. Et pro Milone: Cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt.
A Vestas scil. aede. Ad Castoris scil. aedem.
* Ita recte hodie, nec sine quâdam elegantiâ hunc Atticismum imitantur, qui scribunt e. g. ad S. Martini Pastor Primarius, cet.
* Beveplacitum veteres ignorant. Vid. Part. Etym. Sect. 1.
Nominibus urbium, sive motum de loco, sive motum ad locum, sive actum in loco significare vellent, Praepositiones adicere atque praemittere. Servius ad Cic. L. 1. Belli Pun. Ab Athenis ire in Boeotiam. Conf. Vorst. de Lat. Fals. Susp. cap. 19.
* Fiunt sane haec Graecorum more, praesertim quando Adiectiva, aut alia Appellativa accedunt, v. g. Propert. L. 3. El. 20:
Magnum iter ad doctas prosicisci cogor Athenas.
Sallust. Ad Cirrham oppidum iter constituit. Liv. Repulsus a Lete oppido. Sum in urbe Roma. Tametsi Ovidius Ep. Phyl. etiam sine Praepositione dixit:
Atque aliquis, doctas iam nunc eat, inquit, Athenas.
Interdum etiam additur Adverbium usque, ut Cicero pro Deiot. Usque ad Numantiam misit. Cic. ad App. Usque ad Iconium iter fecerim. Liv. L. 2: Dimissis passim ad frumentum coemendum usque ad Cumas.
At hoc loquendi genus, quo Praepositio Nominibus urbium adicitur, non sine iudicio est imitandum: quippe si non semper, tamen ut plurimùm, quoties Praepositio ad praeponitur, non tam ingressus in urbem, quam in vicinum urbi locum, et, quoties Praepositio a vel ab praeponitur, non tam egressus ex urbe, quam e vicinis urbi locis, intelligatur. Quod apertum est ex multis veterum locis ita, ut res disputatione non egeat. Sic Caesar: Haec ad Ilerdam geruntur h. e. ante vel circa Ilerdam. Cic. ad Att. Venit ad Messanam, Er ist nach der Gegend der Stadt Messinae gekommen. Id. Philipp. 12: Denuntiatum est, ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius.
* Dicunt etiam Latini, Condicere alicui ad cenam, Germ. Sich selbst bey iemanden zu Gaste bitten; quo de paullo infra.
Sed Graevio Germanismus est, et Iustini verbum rogare mutat in vocare: quo iure, quave iniuria, alii dispiciant.
* Es his exemplis patet, Gerundia in dum, cum Praepositione Ad constructa, ante se habere Nomina Substantiva vel Adiectiva, quae qualitatem aliquam vel modum rei innuunt.
* Cic. 6. Attic. Ep. 11: Statim dedi litteras, ut ex Cypro equites ante certam diem decederent. Catil. 1. c. 3: Dixi ego idem in senatu, caedem te optimatum contulisse in ante diem V. Kal. Novembris. Cic. 3. Att. De Q. Fratre nuntii nobis tristes venerunt, ex ante diem Nonas Iunias, usque ad pridie Kalendas Septembris. Id. L. 6. Ep. 19: Inde ante lucem proficiscentes, ante diem VIII. Id. Nov. has litteras dedimus.
In his locutionibus Ante diem idem est, quod hoc vel illo die. Videtur autem ita compendiose dici, pro ante diem hunc vol illum finitum. Ae si praeponitur in vel ex; sumitur sane haec locutio materialiter, ita, ut Ex ante diem Nonas Iunias idem sit, ac si dicatur inde a proximis Nonis Iunii, Vom funften Tage her des Brachmonats; et in ante diem V. Kal. Novembris idem sit, ac fi dicatur in diem V. Kal. Novembris, Aus den 28sten Tag des Weinmonats. Cell. Antib. 222.
Quumque etiam Schorus in Phras. existimet, in formulâ illâ Ad diem III Kal. et similibus, nihil loci incuriae amanuensium esse, sed omnino per Praepositionem ad tempus definiri; conficitur inde, utrumque recte dici Ad diem III Kal. et Ante diem III Kal.
Idem Schorus de Rat. Disc. L. L. p. 100. hanc etiam observationem habet: Ad quidem cum tempore, quod numero notatur, coniungitur; sed si numerus absit, ut ipsae Kalendae, Idus, Nonae, tantum significentur, non ad apponitur, sed Ablativo oratio explicatur, ut Kalendis, Idibus, Nonis; non ad Galendas, ad Nonas, ad Idûs. Singulare autem quid est, quod Augustus apud Suetonium cap. 87. quottidiano sermone usurparit, Ad Kalendas Graecas pro numquam.
Quin et hoc notandum, si numerus adsit, bifariam construi, v. g. Octavo Kalendarum Decembris, vel Decembrium et Octavo Kalendas Decembris l. Decembres i. e. ante Kalendas Decembris vel Decembres, Praepositione per Ellipsin usitate hac in locutione omissa. Vide Priscianum L. 18. et Manutium L. 2. Epist. 8.
De cetero Ad diem absolute positum, notat zu rechter Zeit, gehorigen Tages, v. g. Quod debet, ad diem dedit.
* Invenitur haec formula hâc ips ânotione apud eumdem Plinium saepius, nempe L. 2. Ep. 17. et 19. it. L. 9. Ep. 19. it. Paneg. 20. n. 3. et apud Velleium aliquoties, it. apud Florum L. 2. c. 19. n. 3. L. 3. c. 3. n. 13. L. 4. c. 2. n. 91. Saepius etiam apud Livium, Sallustium et Tacitum.
Plinius allique dicunt quoque pro eo, ad haec. Vorst. de Lat. Falso Susp. 216. Rud. Goclen. Obs. 81. it. `01. Christ. Falster. Suplem. L. L. 9. Tursellin. de Partic. L. L. 38. Kappius ad Iensium 37.
* Lullianum istud, ait Goclenius, nescio quid rusticum sonat. Nimirum Praepositioni Ad in hac locutione notio tribuitur, quam raro habet apud Latinos, quum scopo et fini denotando vix inserviat, adeoque pro propter haud magnopere usurpetur. Sicubi autem apud Latinos finem innuit, non nisi eum innuit, qui cum utilitate aliqua coniunctus est: id, quod probe notandum.
Dicunt tamen veteres
* Pro Ablativo hoc etiam per Attlcismum usurpant nudum Accusativum. v. g. Venit ad me id temporis, pro eo tempore; quo de infra, ad loc. Id temporis.
* Pati fere modo sese habet Ad latus alicuius sedere, quod habet Cicero Verr. 5. c. 41.
* Placitum Substantive quidem usurpatur; sed vix ac ne vix quidem notione arbitratûs: quin ipse verborum huiusmodi nexus in foro Romano insolens est. Quod scimus, Substantivum Placitum et rarius occurrit, et vix aliter significat, quam commune aliquod dogma. v. g. Plin. L. 14. c. 22. Medicorum placita.
* Perfecte planeque eruditus, Cic. de Clar. Orat. c. 81. Quo planius accipiatur, Desto volliger, id. in Top. c. 3.
Ita pro Ad plenum declarare Asconius rectius dicit, perfecte, plenissime declarare, et Cicero, Haec sunt indicia solida et expressa; it. Germanae iustitiae solidam et expressam effigiem tenemus.
Sarge begraben; item Effere aliquem funere; Ferre funus alicuius foras; Ducere funus alicuius; Virg.
- - - Corpora luce carentum
Exportant tectis, et tristia funera ducunt.
Schori Phras. ad voc. Efferre.
* Sed vocula Ad tamen omittitur quoque heic, diciturque absque ea summum. Cic. Epp. ad Att. Scies cras, summum perendie. Opponitur ei minimum. Varro de R. R. L. 2. c. 1: Ita fiunt omnium partes, minimùm octoginta una. An vero etiam dicant Ad minimum, de eo non dum satis liquet. Certe Analogia non repugnat. Confer paullo ante Ad minimum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 211.
Ad summum ne confundatur cum tw=| Ad summam, Veberhaupt, oder kurz von der Sache zu sagen. v. g. Cic. Ad summam, ne agam de singulis: quae formula Ciceroni admodum frequens est. Quod tamen idem Cicero, et alii bonae notae scriptores, multis modis aliis exprimunt, v. g. In summa, summatim ut dicum, breviter, uno verbo, ut uno verbo dicam, ne plura, ne te vel vos pluribus teneam, ne te diutius teneam, ne multa, ne multis, quid multa? quid quaeris? ne longus sim, ne longum sit, ne longum faciam, verbo, ut paucis me expediam.
* Locutiones, quas heic improbamus, per Analogiam utcumque se tueri possunt; quae tamen sola non sufficit ad probandum id, cuius apud veteres ceteroquin nulla adsunt vestigia. Brachium insuper pro magistratu sumptum, non nisi mediae et infimae Latinitatis videtur esse.
* Ita, accurate loquendo, verbi divini Praeco tendit non ad suggestum, sed in suggestum; at mulier aliqua paupercula vel ancilla viam affectat ad suggestum, eo quod iuxta suggestum locum suum habet adsignatum, ibique considet.
* Quamvis, accurate loquendo, Ad tempus significet post tempus finitum et expletum; In tempus autem, id temporis, quod determinatum ante est. v. g. Ad id tempus mansit. It In tempus, non im perpetuum, in aedibus habitabit nostris. Confer supra Ad annum.
Hanc a)kri/beian, quae sane Analogiâ et pluribus exemplis veterum constat, atque adeo rectissime se habet, non ubique custoditam satis esse intelligimus.
* *to\ ad vivum omnino huc non quadrat. Ad vivum Latini dicunt, subaudiendo corpus; ut sit idem, quod usque ad vivam cutem. v. g. Cic. Non id ad vivum reseco, Ich untersuche die Sache eben nicht so gar genau. Colum. Extrema pars unguis ad vivum resecatur.
Die ergo pro locutione illa, quam summo ive improbat Scioppius: Ita agere tragoediam, ut tamquam res vera videatur.
* Ad ultimum, Ad postremum Historicis; Ad summum, Ad extremum, Oratoribus usitatiora.
* Omnes interdum reticetur. Cic. pro Planco: Cui sunt adsensi ad unum. Simile his istud: Ad assem vel ad teruncium omnia perdere. Cic. 5. ad Attic. Ad nummum solvere, Bey Heller und Pfennig bezablen; it. Ad ultimum quadrantem solvere, proverbialiter dicitur is, quicum agitur summo iure.
* Livius L. 1. c. 29. dicit: Adaequare urbem solo. Tac. Germ. c. 14: Virtutent Principis adaequare. Plin. L. 2. Ep. 7: Quibus nunc honore adaequatus est. Sed Adaequare aliquid cum aliquo, quo dicatur auctore, non constat.
* Plerumque enim, ut ex Aristotele notat Synesius, illa sunt palaia=s2 filos1ofi/as2 e)n tai=s2 megi/s2ais2 a)nqrw/pwn fqorai=s2 a)polome/nhs2 e)gkatalou/mmata peris1wqe/nta dia\ s1untomi/an kai\ decio/thta, veteris Philosophiae inter maximas hominum ruinas intercidentis quaedam reliquiae, ob brevitatem dexteritatemque servatae. Quum vero eiusmodi adagia sint instar condimenti; facile patet, insulsam insipidamque futuram orationem, adagiis isto pluribus perspersam. Unde recte monet Caussinus de Eloquentia sacra et profana 4, 4, p. 189: Erit in his adagiis observandum, ne crebra et obscura admisceantur orationi: quod puerile est et vitiosum. Sed, ubi res feret, commode quasi gemmulae purpurae inserantur: maxime vero in epistòlaristilo, qui paroemiarum amoenitate cultius enitescit.
Adagium scilicet est dictum breve et quodammodo amoenum aurium mentisque iudicio, interdum etiam acutum, vulgari autem omnium sermone tritum, quod subinde ad factum aliquod, aut ritum veterum, aut simile quid respicit.
Iohannes Clericus Biblioth. Choisie T. 1. p. 1. heic praeter rem sapit, ut saepe; atque utinam id fecisset numquam in graviori negotio. Nimirum existimat, adagia non esse
1. Quae nihil habenat acuminis. v. g. similis simili gaudet, Gleich und gleich gesellt sich gern.
2. Nec adagiorum nomen mereri unius vel alterius auctoris dicta, quantumvis acuta. Quorum in numero exempli gratiâ habet, quae Suetonins in Octav. c. 87. notaverit, Augustum quottidiano sermone usurpasse: Ad Kalendas Graecas i. e. numquam. Contenti simus hoc Catone i. e. contenti simus praesenti rerum statu, ne in deteriorem incidamus. Velocius, quam asparagi, coquantur i. e. cito. Quae quum Augusto fuerint propria, vix adagia putat dici posse. Idem censet.
3. De linguae idiotismis, aut veterum Poetarum sententiis, v. g. Actum agit. Fluctus numerat. Festina lente. Quid tanto dignum feret hic promissor hiatu. Magno conatu magnas nugas agit. Hae nugae seria ducunt. Elegantiâ haec non carere; sed non tamen esse in proverbiis ponenda. Minus recte ergo multas Poetarum sententias, multosque idiotismos proverbiis adscripsisse Erasmum Roterodamum, qui dedisse operam videatur, ut multas potius chiliades, quam selectiores paroemias colligeret.
Sic videlicet Clericus iudicat, qui heic s1ofrws1u/nhn illam, cuius recentiores Critici non nulli subinde obliviscuntur, similiter parum pensi habuit. Nimirum adagia fere a vulgo, quemadmodum omnis verborum structura, proficiscuntur: quibus etsi non omne desit semper acumen; tamen haud ita comparata cuncta sunt, ut mentem magnopere ubique feriant. Nec video, quare adagiorum numero eximi debeant, quae hodie frequentamus, eo, quod illustri quondam ore unius vel alterius magni viri tantummodo usurpata sint. Sufficit, his auctoribus tale quid dici. Nec ullum exstat omnino proverbium, cuius ab initio natales non fuerint admodum tenues. Singula unum modo auctorem primum agnoscunt et tamquam genitorem, cuius sermone iterata, sensim sensimque ad plures, et ad ultimum tandem ad omnes crebrior eorum usus pervenit. Et quis tandem omnium ignorat, complures idiotismos in se ac sua natura spectatos revera nihil esse aliud, nisi adagia; eodemque iure censeri multus Poetarum vererum sententias, quas ad res nostras praesentes analogas accommodatas pro adagiis esse, luce meridiana apparet clarius. Ita praefere reliquis facem, Das Eis zum ersten brechen, tum idiotismus est, tum vero etiam Proverbil vim habet, Et illud Virgilii:
Illiacos intra muros peccatur et extra,
Es giebt allenthalben zerbrochene Topfe;
illudque Horatii:
Quidquid delirant Reges, plectuntur Achivi, Wenn sich grosse herren mit einander zansen, so mussen die Unterthanen die Haare darzu hergeben;
et Poetarum sententiae sunt, et, prout hodie ad analogum quid accomodantur, iastar adagiorum esse, nemo non videt. Quid multa? Ipse Cicero nasutulos eos, qui cum Clerico argutando secus existimant, confutat, in lael. c. 22. to\ Actum agere, quod Clericus ex numero adagiorum deturbat, ex communi omnium sententia pro tali agnoscens: Praeposteris, inquiens, utimur consiliis et acta agimus; quod vetamur veteri Proverbio.
Interim orationi nostrae frigus inducimus, si omnes adagiorum quisquilias adhibemus. Selectu et iudicio heie opus est. Qui Hoc lippis et tonsorihus notum est, ornamenti loco in re admodum gravi et seria dicit, pro Hoc constat inter omnes, et Hic tantum reliquos inter caput extulit omnes, Quantum lenta solent inter viburna cupressi, pro Hic omnibus reliquis facile antecelluit; nae iste vehementer errat. Vid. Samuelis Wehrenfels Diatriben de Meteoris Orat. §. 11. Conf. infra Loc. Adhuc tua messis in herba est.
Si immoderatius et de industria adagia in scribendo cumulentur, stilus dicitur proverbialis seu adagialis, quo temporibus Melanchtbonis et Io. Sturmii multi eruditi tantopere superbiebant, ut in crimen vitiati sermonis vocarentur. Conf. Weberus Introd. in Hist. Ling. Lat. pag. 555. seqq.
* Significat etiam generatim certo destinare, mancipare. Dicimus igitur Nummo addicere aliquid i. e. valde vili obicere
licitatoribus, Um ein Stuck Brodt etwas verkausen. Addicere fidem religionemque pretio, Geld nehmen und unrecht handeln. Addicere vitam suam omni intemperantiae. Addicere se servituti et in servitutem. Addicere alicuius bona in publicum. Addicere aliquem alicui i. e. aliquem alicuius potestati tradere. Vide plura exempla apud Godescalcum p. 166.
* Sed Verbum Duco, Ich deute, ich lege aus, admittit quidem status morales omnes, ut recte dicam: Duco mihi honori, gloriae, opprobrio, decori, dedecori, cet. non vero virtutes, vitia, et adfectus, ut soloecum sit: Duco mihi invidiae, amori, odio, temperantiae, negligentiae, cet.
Sed quid de verbo Verto, quod plane eiusdem cum verbo duco huius est significationis et constructionis? Hinc etiam recte diceres: Vertere alicui aliquid honori, gloriae, opprobrio, cet.? Non, opinor. Solum inveni huc usque probatum: Vertere alicui aliquid vitio: quatenus nempe hoc verbum statum hominis moralem innuit.
cet. cum Praepositione, ex alique re, v. g. Ex fatigatione itineris affectus.
Porro Adferre aliquid ad aliquid, rei incrementum; sed Adferre aliquid alicui, rei mutationem plerumque innuit. v. g. Adferre magnum momentum ad rem, animi magnitudinem ad causam, adiumentum ad rem. It. Adferre rei oblivionem, manus bonis alienis, alicui odium, opem, repulsam, salutem, rei satietatem, somnum, suspicionem, egestatem vim, vet.
* Sed adferre hominem dici tamen quis possit, si homo infans sit, ac manibus ferri possit. Iustinus L. 4: Summis precibus rogart, sibi adferri ostendique puerum. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 140.
* Cic. Confessus est, se Pompeio suis manibus necem adferre voluisse. It. Vim et manus alicui adferre. It. Adferre sibi manus et violentas manus i. e. mortem sibi consciscere. It. Vim matribus familias adferre. It. Alienis bonis manus adferre. Schori Phras.
Adferre manus alicui, significat etiam Opem adferre; at sic plerumque aliquod Adiectivum additur. v. g. Manus alicui adferre medicas.
* V. g. Adfigere aliquem cruci, lecto Horat.; vadicem terrae Virgil.; litteras pueris i. e. eorum memoriae tenaciter infigere, Quintil.; aliquid animo suo familiarius id.; Cuspidem ad terram adfixit, Liv. L. Dec. L. 4. 83.; Continentia cum ipso negotio sunt en, quae semper adfixe esse videntur ad rem, neque ab ea possunt separari, Cic. L. 1. de Invent. 54; Ad caput adfigent, id. pro Rosc. Am. 34.
Raro etiam, Adfigere aliquid in aliqua re. v. g. Cic. In sensu meo penitus adsixum et insitum est. Nolim tamen hanc constructionem extra hanc ipsam a nobis allatam ex Cicerone r(h=s1in temere usurpari. Ipse Cicero Dativum heic alias usitate admittit, v. g. Ea maxime animis adfignntur nostris, quae sunt a sensu tradita atque impressa: ubi adfigi animo idem est, quod imprimi animo.
Cl. Longolius in Actis Erud. publ. Lips. Cal. April.. 1731. p. 186. ita in hunc locum commentatur: Recte to\ edicere de posteriori; perperam de priori. Nam adsigere non est ore loqui sed aliud quid. Id Latiaus; quod mihi videtur, enuntiaret proscribere. Sueton. Caes. 49: Missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum, Bithynicam Reginam. Ner. 39; Multa Graece Latineque proscripta aut unlgata sunt. Vid. Torrentius ad utrumque locum. Sic aedes dicuntur proscribi, quarum auctionis dies, leges, conditiones ex tabula publico loco posita indicabantur. Brisson. de Formul. 6. p. m. 510. Adde Schori Phras. h. v. Vel si hoc verbum abhorres: non tainen est, cur abhorreas: substitue proponere. Cic. de Orat. 2. c. 12: REs omnes singulorum aunorum mandabat litteris Pontifex Maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi. Liv. L. 2. c. 24: Hoc proposito edicto, et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina. Suet. Cal. c. 41: Huiusmodi vectigalibus indictis neque propositis, quum per ignorantiam seripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo (omitto ex libris meis optimis, Romano) proposuit quidem legem: sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret.
1. Absolute.
* Plin. L. 2. c. 97. pr. Aestus maris bis
inter duos exortus lunae adfluunt, bisque remeant.
2. Addi etiam Praepositio potest.
* Cic. 1. de Fin. c. 11: Voluptar ad sensur cum suavitate adfluit i. e. accedit, allabitur, Sie Scleicht sich ein.
3. Atque ita etiam cum Dativo Ovidius de Remed. v. 148:
Adfluit incautis insidiosus amor.
Verum haec metaphorice. Sed et eodem tropo de rumore, vel nmuntio, qui adfertur.
* Cic. 3. ad Q. Fratr. Ep. 3: Nihil ex istis locis non modo literarum, sed ne rumoris quidem adfluxit.
Alia, nec inelegans Metaphora est, quando de hominum concursu, sicut etiam confluere, adhibetur. Tacitus 14. Annali c. 8. Adfluere ingens multitudo cum luminibus sc. coepit. Virgil. 2. Aeneid. sub fin.
Atque heic ingentem comitum adfluxisse novorum
Invenio admirans numerum.
Tandem et abundare est, ut: Adfluere divitiis et honore, Lucret. Lib. 6. v. 12. Alles voll auf haben. Omnium rerum copid adfluentes, Cic. Urbs eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluens. Id pro Arch.
Haec ultima notio occurrit fere in Participio huius Verbi.
* Adgredi ad iniuxiam faciendam, Cic. L. 1. Off. c. 7: Adgredi ad dicendum, Id. de Clar. Orat. c. 37. Adgredi ad historiam, ad Q. Fratr. L. 2. Ep. 12. extr. Et sic plerumque Cicero express â Praepositione. Sine illa Hirtius de B. Alex. c. 5: Opus magnum et difficile adgredi. Adgredi nefandum facinus, id. B. Hisp. c. 15. Adgredi honores, Virg. Ecl. 4. v. 48.
Licet etiam cum Infinitivo componere.
* Cic. 2. Off. c. 2: De quibus dicere adgrediar. Id. Or. n. 133: De suis factis, consiliis, meritis in remp. adgressus est dicere.
habeat adhibere aliquem ad deliberationem. Neque enim Analogiâ, sed auctoritate in conservanda liguae puritate standum esse, dicit.
At salva tamen res est; quod contra eos, quos Schori auctoritas induxit, notandum: occurrit enim damnata r(h=s1is2 apud Iul. Caes. Lib. 7. B. G. cap. 77. n. 3: Nihil de eorum sententia dictusus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine aeppellant; neque hos habendos civium loco, neque ad consilium adhibendos censeo.
Alias autem Latini pro eo dicunt, in consilium adhibere, consilio adhibere, vocare in consilium aliquem.
* Dixit quidem adhibere fidem pro habere fidem Suplicius Severus in Vita Martini cap. 1. et 10. et Ausonius Ep. 10:
Si qua fides falsis umquam est adhibenda Poetis;
aliique recentioris aevi: sed hi non ilico imitandi videntur; quum nullum certum et indubitatum eius exemplum ex auctore quodam classico adferri praeterea possit. Nam locus Ciceronis Divin. 2. cap. 59. ad quem Olaus Borrichius, contra pugnans, provocat, valde dubius est, et rectiora exempla habent: Fides est habenda, non adhibenda; ut proinde cum Cellario malimus certam antiquitatem, quam dubiam scripturam imitari. Borrich. Cogit. 307. Analect. 7. 8. Cell. Antib. 226 C. P. 397. Sciopp. de Stil. Hist. 84. it. Parad. Litter. Ep. 5. p. 43. P. Victorius ad Cic. 8. Attic. 3. p. 757. ed. Graev. et Burmannus ad Ovid. 15. Metamorph. 361. p. 1041. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 145. Kappius ad lensium 155.
Ceteroquin Habere fidem sine Dativo, ap. Propert. 2, 9, 27. it. 3, 4, 5. idem est ac fidelem esse, aut fidem invenire apud aliquem.
Quod heic notari velim, ita differunt locutiones sequentes: Habere fidem alicui, Einem Glauben zustellen. Sed Habere fidem apud aliquem, In gutem Credit bey einem stehen.
* Adhuc aevo Augusteo significar vel huc usque, vel etiam sive praeterea, vel etiamnum, v. g. Terent. Phorm. A. 3. Sc. 1: Adhuc tranquilla res est i. e. huc usque, Cicero Lael. c. 9: Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid adhuc forte vultis i. e. Praeterea. Ovid. Ep. Helen. v. 263: Adhuc tua messis in herba est i. e. etiamnum.
Errat igitur Morhofius de Pura Dictione p. 241. qui adhuc vim intendendi habere negat: cui propterea iure contradixit Summe Venerabilis Abbas Io. Laur. Moshemius, vir, qui cum varia eruditione studia dicendi egregio exemplo coniunxit, in Notis ad dictum lib. 239: cuius vestigiis insistit. et pluribus exemplis rem conficit Cl. Kappius ad Iensium 155. seqq.
* Neque enim negabo, illud adhuc semel locum aliquando habere posse, si nimirum dicere vis, non amplius te, quam semel, id est, non bis, nec ter, nec pluries, sed tantum semel, facturum aliquid esse, Vorst. de Lat. Mer. Susp. 162. seq. Conf. Schori Phras. ad voc. Iterum.
* Po ssit enim fortassis Latine ita dici, si v. g. significes, non amplius te, quam semel, non bis, nec ter, nec pluries, sed modo semel tantum daturum aliquid esse. Confer locum proxime antecedentem.
Oratio autem non debet lascivire formulis eiusmodi proverbialibus, aut luxuriare tropis et hyperbolicis locutionibus: utendum quidem his, sed in loco et parcius. Atque omnino in usurpandis his adagiis meininerimus, quod in verbis novatis, aut durius translatis fieri Fabius iubet, id quod
ait a Graecis elegantissime praeceptum esse, videlicet proepiplh/ttein th=| u(perbolh=|: ita nos oportebit proepiplh/ttein th=| paroimi/a|, hoc est, praecastigare et velut occurrere paroemiae: si quando vel obscurior, vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, et Metaphoras quantumlibet duras, et novationes vocum licentiosas, et Hyperbolas parum pudentes, et Allegorias ad aenigma usque obscuras. Neque id mirum: proficiscuntur enim adagia fere a vulgo. Goclen. Obs. 80. it. p. 362. seq. Conf. quae paullo ante dicta ad loc. Adagia.
Sunt autem praemollitiones Proverbiorum fere sequentes: Quod dictum in ore omnium versatur. Quod Proverbii loco dicitur. Quod in P roverbium abiit. Ut in Proverbio est. quod in Proverbio est. Quod in communi Proverbio versatur. Quod omnium sermone tritum, s. decantatum est. Quod contritum vetustate Proverbium est. In Proverbii consuetudinem venit. Veteri Proverbio: Inanissima dolia acutissime resonant, Germ. Viel Geschreyes und nichts darhinter. Ut dici solet. Ut vetus verbum usurpem. Ut aiunt. Quod dicitur. Ut dicunt iocantes. Iocoso proverbio celebrare: quod Plinius dixit L. 3. c. 11: vertere in ludicrum Proverbii; voce ludicrum Substantive positâ.
Sed si ex Adiectivis fiant Substantiva, non nulla e tantùm in Ablativo habent: ut, Martialis, ab hoc Martiale. Sic Laterensis, Laterense. Neque id in propriis solum, sed aliis etiam locum habet. Nam Adiective dixero, volucri sagitta, et homine rudi. Substantive autem, a volucre comestus, et rude donari. I autem praeoptant, aedilis, aequalis, affinis, annalis, bipennis, familiaris, molaris, natalis, novalis, popularis, quadriremis, triremis, rivalis, sodalis. Immo Poetae quoque interdum e amant in Adiective usurpatis: ut apud Maronem cognomine terra; specie caeleste; et similia.
* Eadem autem Adiectiva quum abundent respectu generis, ita fere distingvuntur, ut terminatio ER Masculini, IS Communis, E Neutrius generis sit. v. g. Hic Acer; hic et haec Acris, hoc Acre. Par ratio in Alacer, Campester, Pedester, Equester, Silvester, cet.
Excipe Hic et haec Celer, haec Celeris, hoc Celere.
Naevius de Bello Punico habet etiam: Acer fames. Bang. Obs. Philol. p. 175. seq.
* Si Substantius iunguntur, Terminatio IS usitatior. v. g. Pedestris oratio, Equestris exercitus, campestris locus.
Nepos tamen Eum. c. 4. n. 3. et Curt. L. 3. c. 2. n. 8. habet Pedester exercitus.
* Circa ipsas Terminationes usus veterum in consilium adhibendus, utpote quibus Acris, Alacris, Celeber, Equestris, Saluber, Silvestris, Volucer, Masculino Genere, minus crebro usurpantur; multo autem usitatiora iisdem sunt Acer, Alacer, Celebris, Equester, Salubris, Silverster, Volucris.
* Concinnitatem tamen multam habet, quum Adiectivum, duas habens syllabas, postpositum est Substantivo, quod pluribus syllabis constet. v. g. Cic. Quis animo aequo videt eum, quem impune ac flagitiose putet vivere.
Nec sine Singulari gratia praeponuntur monosyllaba Nominibus Adiectivis in Comparativo vel Superlativo positis, ut: Rex potentissimus, Vir clarissimus, res praestantissima, vis vehementior.
* Si quid vero inter Adiectivum pronominale et Substantivum interseras, quod cum utroque, aut cum altero conveniat, maiorem quamdam sentias elegantiam. v. g. Magna tua in omnes liberalitas. It. Mira quaedam in cognoscendo Suavitas et delectatio.
Quodsi autem in huiusmodi sermone Adiectiva duo nominalia sint, copulativa iuncta particula non tantum alteri nominali, sed etiam pronominali subiungarur. v. g. Cic. Libero tuo et admirabili ingenio delector. Id. In omnibus egregiam quamdam, ac praeclaram indolem ad dicendum cognovi.
sed Accusativum cum Praepositione ad. Sciopp. in Stradam 55.
* Sed Adactus pro illisus, Dativo iungitur ap. Plin. L. 10. c. 18: Cuneus a pastoribus arbori adactus.
* Cic. Plane videbant, adiectum esse oculum bereditati. Id. Quin ad omnia vestra pauci bomines cupiditatis oculos adiecissent. Ter. Ad virginem animum adiecit. Schori Phras.
Adicere animum in aliquid, occurrit rarius, v. g. apud Plaut. in Asin.
* Caes. L. 1. B. Civ. c. 27: Cuius ipse honori et dignitati semper saverit, adiutorque fuerit. Ter. Phor. A. 3. Sc. 3. v. 28: Ad banc rem adiutorem dari. Id. Adelph. A. 5. Sc. 9. v. 10: In psaltria ista emunda hic adiutor fuit.
Interim alias Latini pro eo, adiuva mihi onus; Ter. His onera adiuta; Cic. Adiuva me hoc onere; Da mibi operam bac in re.
* Cic. Aer multo calore admistus est. Id. Admiscere versus orationi. Id. In illis veteribus nostris scriptis multa admista sunt ex intima Philosophia. Id. Sed hoc tamen, quidquid est, Precianum cum bis rationibus, quas ille meas tractat, admisceri volo. Id. Ego ad id consilium admiscear? Id. Trebatium menm quod istò admisceas, nihil est.
Notandum heic, Admiscere ad aliquid, Latine significare nihil aliud, quam connumerare aliquem in numero aliquo. Schori Phras.
* Cic. Maleficia. admittere et committere. Id. Tantum mihi dedecoris admisisse videor. Id. Quodnam concepi tantum scelus? aut quod in me tantum facinus admisi? Id. Deus intuetur, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat. Id. Ea in te admisisti, quae cet. Ter. Me hoc delictum admisisse in me. Schori Phras.
Si damnosa senwem iuvat alea, ludit et heres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
sine Praepos. it. te, ut hoc vel illud facias; it. te, hoc facere. Schori Phras. Goclen. Obs. 109.
* Nam admoneo et commoneo sunt verba memoriae, quae numquam hanc constructionem admittunt cum Praepositione ad: sed hortor, adbortor, cohorter, incitationis et impulsionis sunt, et hanc ipsam Praepositionem sibi in constructione quasi vindicant. Goclen. Obs. 109.
Interim cum Cicerone recte dicimus Admoneo te ad aurem i. e. tacite te admoneo. In qua locutione to\ ad aurem non respicit admonitionis obiectum, sed modum respicit, et Adverbialiter sumitur.
* Cic. Lael. c. 23. extr. Natura solitarium nihil amat: semper ad aliquid adnititur, tamquam adminiculum. Sallust. B. Iug. c. 43; Ad ea patranda omnis civitas summo studio adnitebatur. Plin. L. 6. Ep. 18: Quod ego, quamquam plurimis occupationibus distentus, adnitar.
* Verbi autem Adoptare pravus usus est, si quis dicat, Adoptare ordinem pro Adoptari seu cooptari in ordinem. Quippe adoptare et cooptare nihil heic aliud sunt, quam eligere, adsciscere, nec Accusativum rei, sed personae sibi adsumunt. v. g. Cic. Div. n. 54: Quem sibi actorem totius causae adoptavit.
Cooptare autem, similiter ut Adoptare, dicimus aliquem in ordinem et in collegium; sed non ordini, collegio. Cic. pro Cael. Quem absentem in amplissimum collegium cooptarunt. Et 1. in Verrem: In Senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuerunt, sed ne genera quidem spectata sunt, ex quibus in eum ordinem cooptari liceret. Sciopp. in Strad. 77.
Quamvis autem auctore Curtio dicatur, etiam Adoptare sibi aliquem in filium; haud tamen similis constructio verbi cooptandi succurrit nobis ex aliquo probato scriptore. Ita v. g. satis frequens est cooptare aliquem Senatorem; sed suspectum cooptare aliquem in Senatorem. Praepositio In heic quidem obiecto s. termino ad quem; non autem personae, quod sciam, inservit.
in navem; turrim vel in turrim; tribunal vel in tribunal; gradum dignitatis vel ad gradum dignitatis; ad bonores.
* In usurpatur, si occupamus; Ad, si attingimus locum adscendendo.
* Cic. Socium me adscribit tuis laudibus. Hunc ad tuum numerum adscribe. Tu adscribe me talem in numerum. Petivit, ut se in amicitiam tertium adscriberent. Adscribat ad iudicium suum meam sententiam. Adscribi civitati, in civitatem, et in civitate.
seine Bezahlung nehme. Dicunt item Latini, Delegare alicui aliquid, Einem was assigniren. Cic. L. 3. Attic. Ep. 14: Quinto delegabo, si quid aeri meo alieno superabit, Wenn nach Abtrag meiner Schulden noch etwas ubrig bleiben wird, das werde ich dem Quinto assigniren. Usurpant etiam veteres hoc in negotio vocabulum attributionis. Cic. L. 16. Fam. Ep. 24: De attributione consicies, Wegen Anweisung der bewusten Gelder wirst du gehorige Verfugung thun.
* Adsignare verbum probae notae est, sed suo loco usurpatum. Nimirum proprie et usitate usurpatur, quum agri hominibus attribuuntur. v. g. Cic. Adsignare colonis agros. Id. Mihi ex agro tuo tantum adsignes, quantum meo corpore occupari potest. Et quamvis transferatur etiam ad alia, v. g. Plin. L. 10. c. 50: Natura avibus caelum adsignavit; quo de vid.supra Parte Etymol. Sect. 2: numquam tamen eâ notione et constructione, quam heic damnamus, occurrit.
Eadem ratio est Substantivi Adsignatio, quod proprie ad divisionem agrorum spectat. v. g. Cic. Adsignatio agrorum.
* Ovidius 2. Metam. v. 106:
Quum saepe adsiliit defensae moenibus urbis. Silius L. 1. c. 1:
Adsilit in ferrum, et per vulnera colligit hostem.
Adsilire ad locum dicitur, quum de termino sermo est, ad quem contendimus; Adsilire in locum dicitur, quum ipsum locum occupamus.
* Cic. Miloni non nullam laudatione sua labeculam adspergit. Hunc vitae splendorem maculis adspergis istis. Mihi epistola hoc adspersit molestiae. Senatus consulta quasi fuligine adspersa. Aram sang nine adspergere.
Plinius: Adspergere salem carnibus, et Adspergere sale carnes. Schori Phras. Goclen. Obs. 468.
* V. g. Homines labore adsiduo. et quottidiano adsueti. Vicinitas non adsuefacta mendaciis. Quorum sermone adsuefacti qui erunt, L. 3. de Orat. n. 39: Adsiduitate quottidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi. Schori Phras.
Alii auctores etiam cum Dativo.
* V. g. Liv. Cui longo tempore adsuescitur. Sueton. Aug. c. 38: Rei publicae adsuescere.
Immo Cicero et alii etiam Infinitivum adiungunt.
* V. g. Fremitum voce vincere adsuescant. Virg. Tua cernere facta adsuescat.
Florus etiam Accusativum cum Praepositione in habet.
* Lib. 4. c. 12. n. 43: Armenios, victo Rege Tigrane, in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
Participium autem Adsuetus in constructione sua latius adhuc patet. Dicunt enim veteres: ADSUETUS laboris, labori, ad laborem, in laborem, labore: it. cum Insinitivo Liv. L. 1. c. 3: Adsuetus more Regio vivere. Per Graecismum etiam: Femineas adsueta manus, i. e. quod ad femineas manus attinet.
* Dativus autem et Ablativus usitatissimus heic est. Ablativus semper apud Ciceronem; Dativus aliis scriptoribus usitatior; quamvis et Ablativus iisdem in usu subinde est. v. g. Flor. L. 1. c. 1. n. 7: Adsuetae
sanguine et praedd aves. Curt. L. 6. c. 3. n. 8: Gentes alterius imperio ac nomine adsuetas.
Adsuetus etiam non de homine tantum, qui rei adsuevit, sed de re etiam, cui adsuevimus, recte usurpatur. Phaedr. L. 3. Prol. v. 14: Otium des corpori, ut adsuetam fortius praestes vicem. Vell. Paterc. L. 2. c. 120. de Caesare dicit, eum adsuetam sibi causam suscepisse.
* Plin. L. 3. Ep. 1: Deinde considet, et liber rursus, aut sermo libro potior: mox vehiculum adscendit: adsumit uxorem singularis exempli, vel aliquem amicorum, ut me proxime. Id. L. 3. Ep. 11: Sunt baec magna, sed in alio: in hoc vero, minima, si ceteris virtutibus comparentur: quibus meruit, ut a Caio Musonio, ex omnibus omnium ordinum adsectatoribus, gener adsumeretur. Id. L. 4. Ep. 28: Peto autem, ut pictorem quam diligentissimum adsumas. Id. L. 3. Ep. 19: Adsumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Liv. L. 2. c. 22: Adsumere aliquem in societatem armorum.
* Quod idem in Adverbiis Antequam, Postquam, Iam dudum, Iam pridem, locum habet et gratiam, ut: Iam sum pridem hoc admiratus. Post vero quam accessit propius.
* Nimirum Adversor et Aversor differunt. Adversor tibi i. e. tibi contrarius sum: Aversor te i. e. a te, quem detestor, vultum vel animum averto.
dicitur, quam adverso corpore, resistendo, non fugiendo; et ad hunc modum dici possit AVERSUM VULNUS seu AVERSA CICATRIX, quam averso corpore, fugiendo, accipimus.
* V. g. Acceptis a forti adversario vulneribus adversis. Indicibus cicatrices adversas ostendere. Adverso autem opponitur Aversus. Plin. L. 11. c. 37. sect. 47: Canities homini semper a priore capitis parte, tum deinde ab aversa. Schori Phras. ad Voc. Adversus.
Hâc etiam ratione veteres dicunt, Adversum solem intueri non possum: pro quo minus belle non nulli dicunt, Solem adspicere non possum, Solem intueri non possum, Germ. Ich kann nicht in die Sonne seben.
* Recte igitur dicitur, Fui hodie in templo; at minus recte Fui hodie in aede, sed in aede sacra. Aedes anim pro templo, vix ponitur a(plw=s2.
Dixi: Aedes pro domo privata, numquam fere habere Singularem . Neque enim exemplum illud, quo Horatius L. 1. Od. 30. Glycerae aedem dixit, in numerum heic venire potest. Una quippe hirundo non facit ver.
Aedisicare subinde ad alias res transfertur, atque improprie etiam sumitur. v. g. Corn. Them. c. 2. Aedisicare bortum Iuvenal. Sat. 6. v. 502: Aedificare caput compagibus altum; id quod hodierno feminarum cultui accommodatum, Germanice verti possit, Eine Fontange aufsetzen.
Livius quidem habet, Aemulari cum aliquo, sed an illud Substantivum verbale eamdem constructionem admittat, de eo nullum idonei seriptoris exemplum huc usque nobis occurrit.
* Priore notione Livius etiam dicit: Aemulor tecum.
* Plinius L. 15. c. 18: Cartbago de terrarum orbe per 120 annos Urbis aemula. Apuleius L. 1. Metam. post init. In convivas aemulus i. e. qui avidius vorat, et timet, ne illi se plus ingurgitent. Nimirum aemulus sumitur in utramque partem.
1. Absolute.
* Cic. Id utrique nostrûm aeque gratum est. Ter. Nihil est aeque quod faciam libens. Id. Novi aeque omnia tecum.
2. Coniungitur eleganter cum particulis ac, atque, quam, ut.
* Cic. Carus mihi aeque es, ac fuisti patri. Ter. Quis miser aeque, atque ego? Sueton. Nihil aeque laboravit, quam ut imitarentur cheirographum suum. Cic. Pompeius aeque, ut unusquisque vestrum, pro salute mea laboravit.
Aeque-quam, non habet Cicero, et eius aequales.
Aeque-tamquam, ap. Petron. c. 78. occurrit.
* Liv. Aequiparare multitudinem mari tranquillc. Immo Plantus Mil. 1. 1. 2. dicit: Aequiparat suas virtutes ad tuas.
* Bini hi Genitivi Multi et Maioris, huic et reliquis aestimandi verbis haud iunguntur. Conf. infra Maioris vel Multifacere: it. Tanti, Quanti, cet.
* Virg. Eia, age rumpe moras. Cic. Age, nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis conferte. Virg. Quare agite, o, tectis, iuvenes, succedite nostris. Terent. Eun. Agedum, hoc mihi expedi primum. Cic. Sen. Age, ista divina studia omittamus. Liv. L. 7: Procedat, agedum, ad pugnam.
Age interdum etiam ponitur cum prima Persona Indicativi. Cic. de Fin. Age vero laudo aliquem; num offendo? Ter. Andr. 4, 2: Age, veniam.
* Val. Flaccus:
Vos, age, funereas ad litora volvite silvas.
Cic. pro Sulla: Agedum, conferte nunc cum illius vita vitam P. Syllae. Id. pro Leg. Man. cap. 14: Aeg vero, ceteris in rebus quali sit temperantiâ, considerate.
Neque vero dicendum est, Age autem: sed, Age vero; Age sane; Age perro; Age nunc; Age iam; Agite vero. Harum enim particularum societate gaudet to\ Age et Agite; particulam Autem respuit.
* Dicunt Latini quidem utrumque: Diem festum agere, et Diem festum celebrare; sed nuptiae tantum apud illos, quod quidem scio. verbum celebrare admittit.
* Verbum Agere, iungitur eleganter sequentibus Substantivis: Agere radices, rimas, spumas, stationes, vigilias, excubias, primas absolute et primas partes.
Agere quietem i. e. dormire; Agere silentium i. e. silere, sunt Poetarum.
Si Praepositio De additur, non amplius alicuius conditionem; sed interitum innuit. v. g. De illo actum est, Mit ihm ists vorbey. Conf. supra Actum est mecum.
* Usurpamus nempe formulâ, interrogantes ea de re, quae admirationem nobis attulit. Cic. L. 4. Attic. Ep. 5: Ain tu? existimas, ab ullo malle mea legi probarique, quam a te? Id. L. 6. Fam. Ep. 1: Ain tu? Scipio hic Metellus pro avum suum nescit Censorem non fuisse?
* Alias scripteres pro eo dicunt: Alia aliaque; Alia atque alia; qui praesertim Flori idiotismus est. Flor. L. 2. c. 12. n. 1: Dum aliae aliaeque gentes Syriatici belli sequuntur ruinam, Macedonia se rursus erexit. Plin. L. 1. Ep. 3: Reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur.
Livius L. 1. c. 18. pro eo: Bella ex bellis serere i. e. alia super alia bella parare.
* Cic. Peregrini et incolae officium est, nihil praeter suum negotium agere, nihil de alio inquirere, minimeque in aliena esse rep. curiosum. Plin. L. 6. Ep. 14. Oportet omnia aut ad alienum arbitrium, aut ad suum facere.
1. Cum Genitivo iungitur, Graeco more.
* Lucret. L. 6. v. 1063: Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena. Rutilius Lupus L. 2. de Figuris Sentent. Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis buius alienam. Sic alienum veritatis dixit Cyprianus Tractatu contra Demetrianum. Ipse Cicero L. 1. Fin. n. 11: Quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuit, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere.
2. Non raro et Dativus apponitur.
* Cic. pro Caecin. c. 9: Hoc illi causae maxime alienum est, Dieses gebt ganz von der Sache ab, das reimet sich gar nicht zur Sache, das ist impertinent. Seneca Praefat. L. 4. Nat. quaest. Scio, quam sis ambitioni alienus, familiaris otio ac litteris. Tacit. L. 2. Hist. c. 74: Muciani animus nec Vespasiano alienus, et in Titum pronior, Der zwar dem Vespasiano nicht ungeneigt, dem Tito aber mehr beygethan.
3. Sed frequentissime cum Ablativo et Praepositione a construitur.
* Cic. Homo alienus a litteris. Esse ab aliquo alieno animo. Hoc alienum est ab officio, a dignitate mea. Lib. 2. Ep. 17: Alienior est a me; ubi simul Comparativum notes: quemadmodum excellentiam gradûs in Themistocle Nepotis cap. 4: Alienissimo sibi loco conflixit, cum tertio Casu; et cum Praepositione, apud Cic. pro Domo cap. 27: Homines alienissimi a P. Clodio.
Est et, ubi subauditur Praepositio.
* Cic. L. 6. Attic. Ep. 1: Alienum existimat ione med. It. Non putavi esse alienum institutis meis, amore nostro. It. Alienum mihi videtur dig nitate imperii. Schor. Phras.
Sed, ALIENUS sum, ut hoc faciam, Belgismus est: neque enim hoe Adiectivum tali ratione in Latio construitur. Latini hoc exprimunt: Hoc facere recuso; Hoc facere detrecto. Sciopp. in Stradam 90.
ALIQUIS Pronomen post Verba Est, Datur, Habeo, totum eleganter abicitur, si sequatur relativum Qui.
* Sallust. Catil. B. Cat. 22: Fuere hâc tempestate, qui dicerent. It Est, qui te videre gestiat. Dantur, quibus nemo praeter ipsos placet. Sunt, qui ex aliorum malis suam quaerunt felicitatem. Habeo, quae opponam. Est, quod te velim. Est, de quo tibi gratuler.
* Huius constructionis ratio ut tibi ad ooculum demonstretur, accipe, quae Goclenius Obs. 437. seq. pluribus hunc in locum commentatur.
Quando duo Adiectiva concurrunt, alterum induit naturam Substantivi, ut: Amicus certus. Crudelem Medicum intemperans ager facit. Omnia, maxima, minima ad me scribe. Cic. Heic Amicus, Aeger et Maxima Substantive accipiuntur. Attamen duo Adiectiva Substantivo adduntur, quorum alterum est Pronomen, ut: Rusticus ille tuus. Reliqui, ceteri, quot, tot clarissimi viri. Omnes, soli docti viri. Nam relativa accidentis, et Nomina infinita (ut distributiva et partitiva) tw=| o(/nti, id est, re vera sunt Provocabula seu Pronomina. Et speciatim: Particula Quisque Superlativum, aut quod huius vim habet, vel Numerale ordinis sibi adiungit, ut: Optimus quisque. Praecipui quique. Decimus quisque. Si itaque quaeras, cur Latine dicatur: Aliquot milia; Soloecismus vero sit: Aliquot centena: quem etiam quidam, ad quos doctorum nomen defertur, effugere non potuerunt? primae quaestionis parti satisfacit regula de responsu seu convenientiâ nominis Substantivi et Adiectivi: ad alterum recte respondetur: quia neutrum Adiectivum naturam Substantivi induit. Quare dices: Aliquoties centena, ut bis centena. Sic bis mille equites ap. Caes. non duo mille, sed duo milia equitum. Conf. infra Numerorum regulae.
peregrinari, ut alias Cicero loquitur, Ich thue, als wenn ichs nicht hore. Hi nempe elegantes admodum Latinismi sunt.
ALIUD POST ALIUD Sallust Iug. cap. 63: usitatius et elegantius pro eo, Aliud ex alio. V. g. Me aliud ex alio impedit, Ich kriege eine Verbinderung nach der andern.
* *to\ Aliud saepe intelligitur, v. g. Liv. L. 2. c. 18: Bella ex bellis serere, Einen Krieg nach dem andern anfangen.
* Cic. In aliis rebus versor, atque tu. Aliud mihi, ac tibi, videri potest. Lux longe alia est solis et lychnorum. Aliter scribo, ac sentio. De illo aliter, atque ego existimo, sentiunt. Aliter ad te scripsi, et ad matrem. Schori Phras.
Non aliter, quam, Livius et alii: Cicero numquam ita; sed semper, Non aliter ac vel atque. Aliter, et non nimis usitatum est.
Non aliter - quin pro Non aliter, quam ut, rarissimum est: exstat autem apud Caes. B. G. 7. 14. 4.
Alius etiam more Graecorum Ablativum sine Praepositione adsciscit.
* Hor. L. 1. Ep. 16. v. 12: Neve putes alium sapiente bonoque beatum. Cic. Fam. 11. Ep. 2: Nec quicquam aliud communi libertate quaesisse Brutus et Cassius.
Post Nihil aliud sequitur Quam, Praeter, Praeterquam, et usitatissime Nisi. v. g. Tota hominum vita nihil aliud est, nisi via ad mortem. It. quae est alia poena, praeter mortem? cet.
certatim, alius alio gravius atque ornatius, de men salute dixerunt. Accepi epistolas tuas, aliam aliâ iucundiorem. Habes Sardos venales, alium alio nequiorem. Shori Phras.
* Similiter veteres Aliud aliàs, Alius alibi, Alius alio, alius aliorsum, Alius aliter, Alius aliunde.
* Allegare pro adferre, citare, adducere, v. g. Allegare aliquid pro se, ICti satis Latine dicunt.
* Alligare se ad praecepta catholica, Quint. L. 10. c. 13. 9; ad leges i. e. accuratissime observare leges, id. L. 2. c. 13; ad poenam id. L. 10. c. 3.
Alligari in re aliqua, plus est aliquanto, quam impediri. Cic. L. 8. Att. Ep. ult. Cedendum celeriter est, ne forte qua in re impediar atque alliger.
Alligare se furti i. e. se obnoxium facere crimini furti, habet Terent. Eun. A. 4. Sc. 7. v. 39.
* Alludere ad aliquid i. e. respicere, Germ. Worauf zielen, eruditis satis frequenti in usu est: sed, ut non nulli censent, sine
veterum auctoritate. Apud Lexicographos saltem de hac notione altum ubique silentium. Occurrit tamen ita apud Virgilium L. 7. Aen. v. 117:
Nec plura alludens: ea vox audita laborum
Prima tulit sinem.
Nimirum Iulus in proxime praecedentibus verbis alluserat ad ea, quae ab Harpyia Celaeno L. 3. v. 255. seqq. praedicta erant, Troianos non prius habituros errorum et laborum finem, quam dira eos fames adegisset mensas absumere.
Pro altâ voce, dicendum esse vult Vossius de Vit. 44. clarâ voce, cum Plauto et Horatio. Sed recte monet Scioppius in Voss. claram vocem etiam esse, quae tamen non altius sublata, sed submissa, suppressa atque deducta sit.
* Cicero pro altâ voce, dicit voce pleniore et contentâ, it. voce canorâ; et Iul. Caes. L. 2. B. Civ. c. 35. et Curt. L. 8. c. 30. Voce magna. Plinius L. 2. Ep. 11. p. m. 63. eleganter ita de voce sua alta, quam praesente Caesare Traiano intenderat: Caesar quidem mihi tantum studium, tantam etiam curam (nimium est enim, dicere sollicitudinem) praestitit, ut libertum meum stanten saepius admoneret, voci laterique consulerem, quum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
Rectius ergo, si numeres, addideris Distributiva, v. g. altaria bina, trina; quamvis apud Virg. Ecl. 5. occurrat: Duoque altaria Phoeba.
At quid non licet Poetis?
* Adhibent veteres priore loco etiam Unus, v. g. Liv. L. 1. c. 20: Huic Sacerdoti duos flamines adiecit: Marti unum; alterum Quirino.
Hic autem loquendi modus retinesi quoque potest, etiamsi ultra binarium numerum progrediaris. V. g. Tres heic conspicimus mensae accumbentes nostrae viros doctissimos: Unum Theologum; alterum ICtum; tertium Medicum.
Guil. tamen Budaeus in Comm. G. L. Reprebendit, inquit Laurentius illam locutionem: Amamus nos inter nos; quum Cicero de Divinatione scripserit: Nosque inter nos esse complexos. Et in 2. de Orat. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?
Stabis autem rectius iudicio Laur. Vallae: utpote quo id, quod usitatius est, praefertur.
* Ita Amans mei plus est, quam Amans me.
Degenerant quippe Participia in Nomina, quum Casum verbi sui amittunt, et more Substantivorum Genitivum adsciscunt.
novum, notavit L. 9. c. 3. Vechneri Hellenol. 225. Andr. Schotti Obs. Hist. L. 3. Obs. 40. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 127. Cell. Antib. 270. C. P. 322.
* Atque hinc Biblicas locutiones, Ambulare in tenebris, in luce, in veritate, Ambulare non secundum carnem, sed secundum spiritum. Ambulare secundum caritatem, eo magis tolerandas in elegantiori stilo puto. Interim pro iis substituas, Degere in tenebris, Gradi in tenebris, Versari in luce, Gerere se, ut Christus se gessit, Ex veritate vivere, Non carnis, sed spiritus arbitrio parere, Non carni obtemperare, sed spiritui, Caritatis officio fungi. Quamvis et heic Substantiva sensu non nisi sacro et Biblico sumuntur; et quidem recte.
* Amittere fidem, occasionem, tempus, vires et corpus, oppidum, opes, laudem, dignitatem, colorem, causam, litem, vitam, animam, adspectum, lumina oculorum, visum sc. morte recte dicuntur; sed Amittere proelium, et Amittere ius, non item. Amittere exercitum est apud Iustinum. Cell. Antib. 207. Vorst. de Lat. Falso Susp. 169.
* V. g. Cic. Te multum amamus, quod ea
abs te diligenter curata sunt. Id. Multum te amo, quod respondisti. Schori Phras. ad Voc. Amo.
* Genitivi mei, tui, sui, nostri et vestri, subiciuntur Nominibus adfectuum et similibus, quando Passive significant.
Sin autem alii Genitivi eiusmodi Nominibus opponuntur; tunc Active et Passive promiscue significant, prout sermonis s1una/feia id postulat. V. g. Amor Dei, Die Liebe, die Gott zu uns tragt, und die Liebe so wir gegen Gott tragen.
Ambiguitatis tamen evitandae ergo rectius faciunt, qui notione Passivâ Genitivo prorsus abstinent, et loco eius Praepositionibus In vel Erga utuntur. v. g. Amor in vel erga Deum. Conf. infra Substantiva Affectuum.
* Frequentius autem et elegantius dixerunt aureâ aetate: Incertum est, utrum vel num hoc verum sit, an vel an vero illud; vel Utrum hoc verum sit, illudne; vel, Sitne hoc verum, an illud; vel, Sitne hoc verum, utrum illud; Utrum hoc verum sit, anne illud, item suppressâ priore particulâ dubitativâ, Incertum est, hoc verum sit, an illud, it. Incertum est, hoc verum sit, nec ne? Incertum est, odio dignus sit, annon? it. Incertum est, utrum hoc verum sit, nec ne; it. Incertum est, odio dignus sit, annon? Poetae etiam interdum: Hocne, illudne verum sit.
Quodsi tres aut plures sententiae disiungendae sunt; primum Comma usitatius ne; posteriora an exigunt. v. g. Incertum est, sitne hoc verum, an illud, an aliud. Posteriori an additur interdum etiam vero. V. g. Din deliberavit, consilione Tribunorum staret, an hostes statim adgrederetur, an vero fessis viâ militibus noctis spatium ad resumendas vires daret.
Etiam in primo Commate, sicut in posteriori, An usurpari potest.
* Cic. 3. Verr. Utrum admonitus, an tentatus, an (quâ est iste sagacitate in his rebus) sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio.
Id. 4. Verr. Utrum hoc signum improbitatis tuae, an tropaeum nece ssitudinis atque bospitii, an amoris indicium voluisti?
Non numquam tamen res ipsa vetat adhibere Utrum de duobus, sed iure quasi suo tuetur geminum An. Quintil. Lib. 5. c. 10: Haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, An voluerit quis, an potuerit. Heic non licet dicere, utrum voluerit quis, an potuerit, quia partes inter se non pugnant, sed belle conspirant. Schwarzius ad Tursell. 133.
Ceterum an, sequente in altero Commate vel sive aut, v. g. Incertum est, utrum hoc verum sit, aut (vel) illud, ut hodie non nulli loquuntur, damnavit Quintilianus Instit. Orat. 1. 9: Et an, et aut, inquiens, Coniunctiones sunt: male tamen interroges, hic aut ille sit. Sed fallitur Grammaticorum princeps, idemque ipsi accidit, quod Gellio L. 10. c. 21. de novissimis et novissime, perperam adfirmanti, Ciceronem binis his vocabulis usum numquam fuisse. Etenim ne ipse quidem Cicero dubitavit ita loqui. Quamvis enim locus eius ad Q. Fratr. p. 31. editionis recentissimae, qui obici solet, a L. Malespina frustra approbetur; tamen pro Rosc. Amer. c. 21. hic loquendi modus abunde stabilitur: Credo, quum vidisset, qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse, num ille aut ille defensurus esset. Et similiter locuti etiam sunt alii bonae notae scriptores. Ita quidem Plinius, Tullii aemulus, Panegyr. c. 84. n. 1: Ut si quis eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit efficacius ad recte vivendum, bene institui, aut feliciter nasci. Tacitus: Sponte, vel necessitate, incertum habebatur. Quin ipse Quintilianus, quam damnat, r(h=s1in usurpat L. 9: Sitne Consul a consulendo, vel a iudicando. Seneca de Constantia Sapient. 5: Cogita nunc, an huic fur, aut calumniator, aut vicinus potens, aut dives aliquis, regnum orbae senectutis exercens, facere iniuriam possit. Id. Ep. 52: Quem, inquis, invocabo? hunc, aut illum? Quin, qui omnium, si Ciceronis iudicio standum, elegantissime scripsit, ita locutus est Caesar. L. 1. B. Gall. c. 40. n. 4: Quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute, aut de ipsius diligentia desperarent? Ex quibus omnibus perspicitur, aut in interrogatione cum utrum, num, et an iunctum Latine dici: quod contra illos notandum, qui cum Quintiliano putant, neminem veterum ita
dixisse. Cell. Antib. 244. C. P. 160. 338. Tursellin. de Partic. L. L. 129. seqq. Andr. Borrich. Append. 71. et Vindic. L. L. 14. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 124. Goclen. Obs. 487. et Silv. Barb. 64. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 171. Valla L. 2. Eleg. c. 17. Praecipue in consilium adhibe Clar. Kappium ad Ienfium 158. seq. qui suspectam hanc locutionem egregie heic vindicavit. Confer infra Utrum.
Interim ut semper usitatiora praeferenda sunt, et insolentiora evitanda; ita et heic modum loquendi frequentiorem sequi malim, quam hunc ipsum insolentiorem, quantumvis vindicatum.
Nemo temere tam ineptus fuerit, ut obiciat nobis heic loca veterum, in quibus non interrogatio aut dubitatio spectatur, sed rerum disiunctio. v. g. Cic. 1. de Fin. c. 21: An ille tempus aut in Poetis volutandis aut in Musicis contereret?
ANNALIS scil. Taciti vel Baronii, subaudi liber: Annales, subaudi libri. Quare in allegandis Taciti libris, quos ab Augusti excessu inchoat, rectius hunc vel illum annalem, quam hunc vel illum librum analium citamus; idque ad exemplum veterum.
* Gellius L. 2. c. 1: Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta. Id. L. 15. c. 1: Si annalem undevicesimum Q. Claudii legisses. Et ita alibi saepius. Plinius L. 7. c. 28: Q. Ennius, T. Caecilium Teucrum, fratremque eius praecipue miratus, propter eos annalem sextum adiecit. Nepos Hannibale c. 13: Atticus M. Claudio Marcello et Q. Fabio Labeone coss. mortuum (Hannibalem) in annali suo scriptum reliquit. Sed haec de usu vocabuli Singularis Numeri. Pluraliter Annales et monumenta vetustatis Clcero pro Domo cap. 27. dixit. Et Virgilius L. 1. Aeneid. v. 373:
Si vacet annales nostrorum audire laborum. It. Iuvenalis Sat. 2. v. 102:
Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Historia.
Nec tamen gravius ex mente quorumdam accusandi sunt, qui dicunt libro primo, secundo etc. annalium; quum integra locutio sit, annalium librorum libro primo. Rectius interim stabis a veterum auctoritate.
Dicunt etiam Latini Anno ineunte, Im Anfange des Iabres; et Anno exeunte, Im Ausgange des Iabres.
* Hinc Flagellator annonae, Ein Korniude, qui immodicum ex farris venditione quaestum aucupatur.
* Graviusculum annonae est incendium, Es ist ziemlich theure Zeit. Annona convaluit Latine dicitur, quando far exiguo pretio venditur et emitur, Es ist wieder wolfeil geworden.
* Plautus heic usurpat creberrime Postquam, v. g. Biennium iam factum est, post quam abii domo: Item Plautus et Cicero etiam Ut cum Indicativo. v. g. Tertius est hic annus, ut nostrâ domo abierunt. Cic. 8. Phil. Annus est, ut repulsam tulit.
* Ceterum to\ Ansam dare Cicero tantum ter usurpavit, et Metaphoram in eo latentem duriusculam per to\ tamquam emollivit.
Dicunt etiam eruditi nostri cum Dativo, Dare ansam alicui rei; in quo quidem modo etsi nihil reperiatur, quod Analogiae repugnet; idoneam tamen eius auctoritatem non dum invenire potui.
Cicero et alii habent etiam Ansam alicuius rei babere, retinere, praebare, quaerere, arripere; quae locutiones a Graecis sumptae sunt, qui habent pare/xein labh\n, zhtei=n labh\n, Ursach geben, Ursach suchen.
Cicero pro hac locutione, usitatius dicit, Dare vel adferre causam alicuius rei; et Virg. ad aliquid.
* Cic. Non committam, ut, si defugerim, tibi causam aliquam dem recusandi. Id. Ac mihi quidem explicandae Philosophiae causam attulit gravis casus civitatis.
* Ante enim si absque Casu ponitur, fere est Adverbium temporis; et Retro notat motum ad locum, non actionem vel motum in loco: ut ita neutrum praesenti locutioni conveniat.
Qui vero pro Ante laesus est, dicunt A tergo laesus est; illi haud omnino repudiandi videntur; quum habeant veteres A tergo teneri, A tergo aliquem adoriri.
* Latinis ante diem, est immaturo tempore, v. g. Occidit ante diem i. e. praematurâ morte obiit. Sed Ante lucem, est pro diluculo; ut ante noctem, pro crepusculo. Cic. L. 2. de Orat. c. 64: Num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset, Germ. Lange vor Tage.
* Ego addiderim pro hac r(h/s1ei: Plinium Iun. in cuius L. 2. Ep. 10. haec scripta sunt: Habe ante oculos mortalitatem, a qua adserere te hoc uno momento potes. et Senecam Ep. 11. dicentem: Vir bonus semper ante oculos habendus.
Idem Livius cum Cicerone et aliis pro eo usitatius, Proponere sibi aliquid ante oculos. Cicero etiam, Ponere sibi aliquid ante oculos.
* Antecello et Anteverto tibi frequentius ac tutius, quam Antecello et Anteverto te. Quin Accusativus occurrit non nisi apud Auct. ad Herenn. Lib. 2. c. 30. ubi Passive hoc verbum effertur: An ad inferiores, qui omnibus his rebus antecelluntur.
significet etiam Germanice Vorsetzen, atque ita de epulis usurpari possit. Vorst. de Lat. Falso Susp. 175.
* Ter. Andr. Experiri omnia certum est, antequam pereo. Cic. 2. Phil. Priusquam de rep. dicere incipio. Id. 1. Philipp. Antequam de rep. dicam. Sallust. B. Caril in princip. Priusquam incipias, consulto; at ubi consulueris, mature facto opus est.
Par ratio in Postquam, Ubi, Simul, Simul ac, Simul atque, Simul ut, cet.
Coniunctivis autem iunguntur cuncta haec fere non nisi quum Modus Potentialis indicatur, vel quoties oratio indirecta est.
* Plin. L. 15. c. 18, 6: Nepotumque securitatis anxius. Liv. L. 5. Anxius gloriae alterius. Id. Liv. L. 7. B. Pun. 251. Anxius curis. quintil. L. 5: Anxius sum de hac re. Ovid. L. 1. Met. Anxius furti. Plinius etiam L. 4. Ep. 21. dicit Anxium esse pro alicuius salute.
* Etiam Aperiri caelum dicitur a Poetis matutino tempore, quum fit dies: Claudi vero noctu, quum finitur.
Livius etiam habet Aperire diem Germ. Den klaren Himmel bervorbringen, v. g. Lib. 2. B. Pun. 29: Quum calescente sole dispulsa nebula aperuisset diem. Sic ibidem L. 6. 6.
Sed Aperit se caelum aut terra, suspectum, quamvis vulgo ita dicant: Cicero pro eo, caelum aut terra discedit; et Virgilius Lib. 1. Georg. v. 479: Terra dehiscit; et Plinius Lib. 6. Ep. 20: Ab altero latere nubes atra et horrenda ignei spiritûs tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum siguras debiscebat: fulgoribus illae et similes et maiores erant. Schori Phras. ad voc. Discedo.
* Dictum tamen, quod contra Vossium et Scioppium notandum, a Cicerone: In luce atque in oculis civium magnus.
habitum studentis, habere ante se scrinium, ut solebat. Mox imaginatus est, venisse Neronem cet.
* Hanc locutionem Latini etiam aliis modis exprimunt. Florus L. 1. c. 9. n. 4: Ius provocationis adversus ipsos dedit, Er hat ihnen die Freyheit gegeben, von ihnen zu appelliren. Ab illo provocatio non est, Von ihm kann man nicht appelliren, Liv. L. 2. c. 39: Provocare ad aliquem, An einen appelliren, veteres passim.
* Praepositio Ad maiori iure heic obtinet. Cons. supra Ad templum.
* Appetitus enim Latinis est non nisi cupiditas illa natur alis et fere immoderata, quae rationi obtemperet. Appetitus notionem intransitivam habet: sed Appetentia transitivam. Hinc dicere possum, Appetitus mentis, Appetitus animi coercere: sed vehementer a)/topon est, dicere Appetitum cibi.
Explico pro Illustro, fere habet explicavi.
* Graeci e)/nhma vocant, quod per anum in intestina inicitur.
iecerant, ingens cogens corpus applicuit, Curt. L. 4. c. 4. n. 3.
* Applictio Latinis pro atu aliquid accommodandi ad aliud quippiam, non ponitur; fed pro intentione ac studio animi. V. g. Cic. in Lael. A natura mihi videtur potius, quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione.
* Neque vero Schorus r(h=s1in Subornare aliquem, propterea damnare iure potuit, utpote quae satis auctoritatis habet. Cic. pro Q. Rosc. c. 17. Falsum subornare testem. Curtius L. 6. c. 10. n. 16: Fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potins subornaret. Plin. L. 3. Ep. 9. p. m. 107: Subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret. Sed ea videtur mens Schoro fuisse, locutiones imperitorum ab se allatas, minus esse elegantes, et linguae proprietati parum accommodatas.
* Interdum tamen posterior constructio priori etiam notioni convenit. v. g. Plin. L. 8. c. 28. 2: Aure ad glaciem apposita.
* Et sane quod dicendum sit, non navis appulit, sed navis appulsa est, facile intelligi potest, si modo, ut Cicero in Bruto
svadet, rationem, tamquam obrussam, adhibeamus. Quod enim appellit, id appellit vel se ipsum, vel aliud. Iam navis appellere se ipsam non potest, quippe quae principie motûs interno caret; sed appellit eam ventus, quique eam gubernaculo dirigit; aut remis propellit, homo. Ceterum quod naves appelli et appulsae esse dicantur, eius exempla passim sunt obvia in Livio, Cicerone, Cornelio. Sed de hominibus non modo dicunt, quod navem appellant, sed etiam nomine non addito, quod appellant; nec tantum, si vehantur navi, sed et si aliâ ratione aliquo perveniant. Utriusque exempla in classicis auctoribus reperiuntur. Neque vero dubium est, quin in talibus subaudiendus sit Accusativus Pronominis reciproci, et appellere classe in Italiam dictum pro appellere se classe in Italiam; et visus est ad me appellere pro visus est se ad me appellere. Sane Terentius Andr. A. 4. Sc. 6. dicit: Haud auspicato huc me appuli: estque locutio appellere se aliquo, talie, quales sunt ferre se, aliquo, proripere se aliquo, ducere se aliquo, facere se aliquo: quarum locutionum postremam Vorstius de Lat. Falso Susp. ex Apuleio produxit. Sed annon ipse quoque homo nave aut classe appelli dici possit? Potest utique. Sulpicius Severus Dial. 1: Tricesimo die Massiliam appulsus, inde huc decimo pervenerim. Quin et ipse Cicero alicubi dicit, appelli navigiis in Siciliam. Et sane dum navis appellitur aliquo, ipse simul homo, qui in navi est, appellitur. Praecipue autem vectores, quos Latini in re nautica notione Passiva vocant, Germ. Die Passagiers, recte dici poterunt appelli: hi enim in navi fere otiosi sunt, neque, ut gubernator ceteraeque operae, navem dirigunt aut propellunt.
Haec ex Vorstio de Lat. Mer. Susp. 143. bene se habent, eisque inhaerendum existimo; quoniam a(s2 e)pi\ to\ polu\ ita res sese habet. Conf. etiam Anton. Sehori Phras. et Vossium de Vitiis Lat. Serm. 155. At quod non dissimulandum est, Vorstianae huic sententiae Tacitus obstat, qui hunc ipsum a Vorstio, Schoro, Vossio, aliisque damnatum loquendi modum bis usurpavit. Ita enim 2. Annali c. 24. inquit: Sola Germanici triremis Chaucorum terram appulit. Et 4. Annali c. 27: Quum velut munere deorum tres triremes appulere. Perizonius ad Sanctii Minervam 609. Kappius ad Iensium 171.
* Poetae etiam adiungunt Infinitivum Passivae Vocis v. g. Ovid. 1. de Arte 2:
Sed puer est, aetas mollis et apta regi.
1. Apud aliquem, aut Apud latus alicuius esse: pro quo Cic. Adsixum esse alicui. Schorus de Phras. Ad voc. Adsixus.
2. Apud aures, Apud pedes aliquem tenere, Apud capillos aliquem trahere: pro quo Latin. Auribus, Pedibus aliquem tenere, Trahere aliquem capillis.
3. Apud te stabo: pro quo Lat. Tibi adero; Praesto tibi ero; non deero tibi.
Neque tamen Germanisini sunt, quamvis similiter primâ, fronte ita videantur, quae heic subsequuntur:
1. Apud me domi non est, Bey mir im Hause ist er nicht. Apud Lycomedem erat educatus.
2. Apud se non est i. e. ita perculsus est, ut sui non sit compos. Occurrunt haec apud Terentium, et alios. Vorst. de Lat. Falso Susp. 54. Conf. infra Esse apud se.
* Liv. L. 25. c. 27: Terrâ marique inclusus. Nep. Themist. c. 2: Xerxes et mari et terrâ bellum universae inferebat Graeciae. Sallust. B. Catil. c. 53: Mari atque terrâ praeclara facinora fecit.
Aqua et terra, habent quidem veteres, sed non eâ notione, quâ to\ Aqua pro mari fumitur, et terrae opponitur: sed longe diversâ. v. g. apud Caes. L. 3. B. Civ. c. 17: Aquâ terrâque aliquem prohibere, Einen nicht ans Land treten, und frisch Wasser hohlen lassen.
lavandas, quemadmodum Livius L. 34. c. 6. per servos ad remum, exprimit Die Ruderknecbte. Conf. Buchneri de Commutata Rat. Dic. p. 350.
* Pari ratione Aqua pedibus lavandis apposita, vel Aqua ad pedes, Das Fusswasser.
Manualis veteribus est, quod manibus capi vel tractari potest, v. g. Plin. L. 19. c. 1. Manualis fasciculus, Ein Handbundel. Tacit. Annali 4. c. 51. 51: Saxa manualia, Wurfsteine, so man mit der Hand tractiren kaun. Atque ita hâc veterum notione accommodari non potest ad aquam.
* Speciatim Poetae caput usurpant pro fonte. Ovid.
In caput alta suum labentur ab aequore retro
Flumina, conversis solque recurret equis.
* Ansam huius locutionis dedit Livius L. 1. ab Urbe 87: Ad id sacrarium Flamines bigis curru arcuato vehi iussit. Currus arcuatus stilo nostrate est Eine Kutsche.
* Usurparunt autem Plurali Numero Horatius et Virgilius, quod notat Ol. Borrichius Anal. 24, Iustinus, quod notat Iensius 39, Ovidius Metamorph. 9. v. 61. et Tacitus Hist. L. 5. c. 7. n. 4. quod notat Kappius ad Iensium 38; idem Ovidius Metamorph. 15. n. 268. et Curtius L. 4. c. 7. n. 6. quod equidem nunc noto.
flexionum Modos absolvit. Graeca, bellissima alias lingua, eodem articulari morbo laborat, quamvis tanta articulorum necessitas ipsam non premat, quanta reliquas, siquidem de Homero constat, quevod in integro aliquo Iliadis suae libro Articulum posuerit nullum. Hactenus Weissius.
* Cave autem, ne loco articulorum ubique in stilo Latino infercias Pronomina hic. is, iste, ille; quae non nisi e)mfatikw=s2 posita locum habent, et eleganter plerumque subaudiuntur.
Refragatur Borrichius Cogit. 49, quaeritque, quum Cicero dicat, Articulis membrisque distincta oratio; cur et nobis pariter non licear dicere; Articulis suis membrisque aistincta est doctrina fidei Christianorum. At. articuli designant partes. Esto sane! designent pertes! Sed et quid aliud notat caput, quam nobiliorem corporis partem?
* Articulus quid apud Grammaticos notet, nemo nescit: quo de in proxime praecedenti non nulla adnotare lubuit.
* Sall. Homines talis negotii artisices. Seneca in Agamemn. 13. 7. v. 983: Sceleris infandi artifex. Cic. in Orat. c. 48: Consuetudo artifex suavitatis, Die Gewohnheit macht, dass man die Sache zuletz gern thut. Id. Cotta in ambitione artifex dicere solebat. Id. 7. Verr. 144: Artifex ad corrumpendum iudicium.
* Cic. pro Arch. c. 4: At domicilium Romae non habuit: is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae collocavit. At non est professus: immo vero iis tabulis profellus, cet. Id. At enim hoc feceram i. e. Obvertat et obiciat mihi aliquis, me hoc fecisse. Item: Obi. At enim multa incerta sunt, et investigari atque erui e tenebris non possunt. Resp. Liberaliter do, prolixe fateor, cet. Cic. Verr. 7. c. 17: At vero contra bellum praedonum classem habuit ornatam. Itaque isto Praetore defensa provincia est. Id. L. 3. de Orat. n. 188: At enim vereor, inquit Crassus, ne haec aut difficiliora istis ad prosequendum esse
videantur, aut quia non traduntur in vulgari ista discipliva, nos ea maiora ac dissiciliora videri velle videamur. Curt. L. 9. c. 2. n. 22: Obi. At enim equitum peditumque multitudo vos commovet. Responsio ironica: Cum paucis enim pugnare soliti estis, et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. Plin. L. 9. Ep. 26. p. m. 384: Obi. At enim alia conditio Oratorum; alia Poetarum. Resp. Quasi vero M. Tullius minus audeat.
* Cic. L. 2. Verr. 166: Oderunt Siculi: togatorum enim causa multa feci. At hi quidem acerrimi inimicissimique sunt. Id. L. 4. Acad. n. 107: Primum enim negatis fieri posse, ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est. cet.
Attendo te tamen saeculo aureo magis proprium.
Attendere pro curare, eniti, absolute ponitur sequente ut. v. g. Plin. L. 6. Ep. 30: Villa Camilliana, quam in Campania possides, est quidem vetustate vexata: ea tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent, aut levissime laesa sunt. Attendemus ergo, ut quam saluberrime resiciantur.
* Hinc obverti non debet, ad omitti posse, eo quod verbo etiam insit, atque adeo recte dici, Quod attinet me; quemadmodum recte dicatur adire aliquem et adire ad aliquem. Analogia enim, nullis veterum exemplis suffulta, nihil probat. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 174. Cell. Antib. 245. C. P. 194. Kappius ad Iensium 160.
Pro Attinet in hac ipsa locutione veteres interdum usurpant Pertinet. v. g. Curt. L. 6. c. 11. n. 30: Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio. Pro quo Cicero etiam kat) e)/lleiyin diceret: Quod ad Dymnum, nihil scio; Vel: De Dymno, nihil scio.
* Plautus etiam dicit: Auctor illi sum de hac re, ut hoc faciat.
Auctorem esse, sequente Accusativo cum Infinitivo, idem notat apud Livium, quod adfirmare, pro certo aliquid adserere. v. g. L. 2. c. 48: Auctores sumus, tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
* Quin et audire aliquid de aliquo, tamquam subiecto, non modo Terentius, sed etiam ipse Cicero habet: quod tamen notandum, non imitandum esse existimo. Alias enim Praepositio de recte
tantummodo et ordine adhibetur, si de obiecto sermo est. Conf. Laur. Vallae Eleg. L. 3. c. 66. p. m. 266.
Audire etiam intransitive sumitur. v. g. Bene audire velle ab omnibus i. e. bonam existimationem apud omnes habere, Bey allen und ieden einen guten Namen haben.
Sed, quod contra Schorum notandum, omnino heic ratio quaedam subest. Nimirum Avelli ab vel de aliquo notat distractionem eorum, quae morali vel politico coniuncta sibi invicem vinculo sunt, v. g. Avulsus sum a meis; Avulsus sum a ceteris; Sperat, se rus a me avellere Ter.; Avellere se a meretrice i. e. relinquere eam, renuntiari turpi eius consuetudini. Ter.; Avelli de complexu matris: Avelli autem ex aliquo eorum innuit separationem, quae nexu cohaerent Physico, v. g. Poma ex arbore avulsa. Poetae tamen hanc a)kri/beian minus curant, quum v. g. dicant etiam Avellere poma ab arboribus et de arboribus.
* Plinius L. 5. c. 2. n. 1. Plane omittit Praepositionem: Et horum pars quondam Vesuni, qui avulsi his, propriam fecere gentem, versi ad Aethiopes.
* Exempla veterum sunt in promptu. Caes. L. 1. B. Civ. c. 4: Totum se ab eius amicitia averterat. Cic. de Amic. c. 1: Tu velim a me animum parumper avertas, Lalium loqui ipsum putes.
* At id non est perpetuum. Invenias enim loca, ubi etiam cum Casu quarto constructum oboediendi notionem habeat, ut apud Plaut. Trin. A. 3. Sc. 2. Vorst. de Lat. Falso Susp. 132. seq.
Obiectant illud Ciceronis L. 5. Ep. 11: Ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam, aut tam parvam putet. cet. Sed in optimis editionibus est, neque tam parvam.
* Quo minus autem huic decreto magni Grammatici simpliciter subscribamus, intercedit auctoritas Terentii Heaut. A. 3. Sc. 3. v. 31. 32: Quid illum porro credis facturum, Chreme, nisi eum, quantum dii dant opis tibi, servas, castigas, mones?
* Dicunt Latini Auxiliarius, a, um, et Auxiliaris, e.
* Vocabulum Banco Latine possit verti per aerarium mercatorum. v. C. S. Schurzfleischii Nomenclat. Strateg. p. 14.
Banco della pieta, vulgo Mons pietatis, Latine reddi possit Aerarium publicum, unde indigentes ecclesiae bono sustentantur. Vid. Paul. Iac. Marpergeri Montes Pietatis, Lips. 1715.
debilitare, ut nullum ab eo periculum amplius sit metuendum.
* Sed Gerere bellum cum aliquo duplici ratione dicitur. PRIMO enim est, adversus aliquem bellum gerere. Virg. L. 1. Aen. v. 47:
- - Una cum gente tot anncs
Bella gero - -
Cic. L. 12. Fam. Ep. 22: Nos cum Antonio bellum gerimus. DEINDE est, in alicuius partibus esse, et contra communem hostem sociatâ operâ viribusque coniunctis gerere bellum. Nepos in Chabr. c. 3: Tum praefecti Regis Persiae legatos emiserunt Athenas, questum, quod Chabrias adversum Regem bellum gereret cum Aegyptiis.
Hâc notione duplici sumuntur etiam locutiones, Pugnare, it. Bellare cum aliquo.
* Exempla huius notionis in auctoribus classicis actis obvia sunt; nec ullum in contrarium temere adferri, credo, poterit. Terent. in Prol. Phorm. Benedictis si certasset, audisset bene. Cic. de Leg. 1. c. 19: Ut bene audiant, ut rumorem bonum colligant, erubescunt. Id. de Fin. 3. c. 17: Est hominis ingenui, velle bene audire ab omnibus. Id. L. 6. Attic. Ep. 1: Me iccirco putant bene audire velle, ut ille male audiat. Terent. Phorm.
A. 2. Sc. 3. v. 12: Si herum insimulabis avaritiae, male audies. Corn. Nep. in Dione: Insuetus male audiendi. Schor. de Phras. ad Voc. Audio.
* Caesar enim L. 2. B. Civ. dicit: Labores male ceciderunt. Cic. Att. L. 3. Ep. 1: Nihil mihi optatius cadere potuit. Id. Cecidit belle, Id. 2. de Orat. 9: Peropportune cecidit mihi hoc. Id. 2. Verr. 3: Hoc adhuc percommode tadit.
Usitatius tamen dixeris: bene evenire, accidere secundâ fortunâ, prospere evenire, evenire feliciter, prospere cedere.
* Dicit etiam Cicero: Bene se habere.
Verbum habere ergo heic transitive, illic ontransitive sumitur.
* Idem Adverbium etiam perperam usurpatur, quum dicunt: Bene veniatis; Bene veneris, Seyd willkommen; sey willkommen. Pro quo dicendum: Exoptati adestis; Opportune ades; Adventus tuus mihi gratus est.
* Analogia certe postulat, ut tertius Casus huic verbo addatur; quem etiam addiidit Cicero. Interim tamen reperitur etiam hoc Verbum cum Accusativo iunctum Benedicere aliquem: unde Passivum Benedicor, et Participium Benedictus. Nimirum loquendi modus hic fit per Graecismum, ex e)ulogei=n tina formatum, atque occurrit apud Ovidium Fast. 2, 637. Tibullum 2, 1, 33. Petronium, Apuleium, Arnobium, antiqquum Scripturae Interpretem, et Ecclesiasticos scriptores, in primis Sulpicium Severum.
Nova autem huius verbi notio, quâ pro fortunare, salutem et felicem succes.
sum alicui largiri, Germ. Segnen, accipitur, tota est Hebraica, non minus in verbo, quam inde derivato Substantivo Benedictio, et Adiectivo Benedictus.
* Substantivum autem Benedictio, similiter, ut ipsum Verbum, significat laudem, apud Apuleium. Borrichius Cogit. 50. to\ Benedictus in antiquis inscriptionibus invenit.
Idem Olaus Borrichius Analect. 59. to\ Benedicere aliquem ex Plauto, Tibullo et Ovidio probatum etiam it; sed frustra est. Vide Cell. Antib. 147. 148. et 246. C. P. 235. Fab. Thes. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 192. seqq. Conf. infra Maledicere alicui.
Germanicum verbum Segnen, ait Weissius de Stil. Rom. p. 144. seqq. triplici gaudet notione: PRIMO enim valet bene de aliquo sentire et loqui; POSTEA bene alicui precari, et prosperrima quaevis optare; TANDEM, felicem reddere et beatum. Quodsi igitur dicerem: Deus bene piis dicit; non modo haec novâ oris Latini formâ foret; sed etiam sensu plane a ratione abhorreret: perinde enim foret, ac si dicerem: bene de piis Deus loquitur et sentit. Nascentis Christianae Ecclesiae doctores, quos ut patres reveremur, hâc loquendi formulâ usi, quoniam dogmatum magis puritatem, quam verborum congruentiam sectabantur, ad nostram hanc aetatem transmiserunt eo sensu, ut Deum res piorum prosperare, secundare, amplificare, fortunare, in melius et melius evehere significarent. Quoties igitur Germanicum illud Segnen, Latine reddi debet, iudicare et dispicere necesse habemus, quo loco per bene alicui dicere s. laudare; quo rursus per bene precari et eminari; et quo tandem per prosperare, secundare, iuvare, transferendum sit.
iucunditatem Rostochii 1714. recusâ. Num vero ita etiam salvâ Latinitate liceat dicere, nos heic dispiciamus. Analogia quidem non obstat; quae tamen suffragio antiquitatis quum destituta videatur esse: substituamus cum Schurzfleischio Ep. 330. Libare alicui poculum; et cum Taubmanno, indicante Fabri Thesauro ad voc. Libo, Libare. alienae saluti; et cum Plauto Pers. A. 5. Sc. 1: Cyathos mihi das. Cedo sane. Bene mihi, bene vobis, bene amicae. Optatus hic mihi dies datus hodie est a diis. Scilicet ex hoc loco Plautino elicitur, Bene tibi significare germanicum istud, Es gilt dir! auf deine Gesundheit!
De hac autem bibendi caerimonia videatur Charles Patin dans Relations Historiques et Curieus, de sa voyage en Allemagne p. 158. Io. Frid. Mathenesius de Ritu bidendi in Sanit. Conr. Rittershusius L. 4. Sacr. Lect. c. 6.
* Dicunt etiam Latini, Alterum tantum. Corn. Nep. in Vita Eumenis: Illa autem (via), quâ omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum. Nostri dicerent, Der Weg war noch einmal so lang. Lege 14. Dig. de Lib. et Potest.: Secundum voluntatem defuncti filius altero tanto amplius habebit, quam silia. Nostri dicerent, Mehr als noch einmal so viel. Ita etiam Cicero, Livius et alii loquuntur.
Utrumque hoc loquendi genus apud Graecos similiter obtinet: dicunt quippe di\s2 to/s1os2, et tes1ou=ton e)/teron.
Plautus etiam dicit Sexcenta tanta pro Sexcenties tantum: ut in Pseud. 2. 2: Quasi mihi non sexcenta tanta soleant redire. Et in Trinummo dicit Tria tanta pro Ter tantum. Sed pro Decies tantum dicunt etiam decimum, et pro Centies tantum dicunt Centesimum. Ita Varro L. 1. R. R. c. 44: Semen heic redit cum decimo. -- In Sybaritano (agro) dicunt etiam cum centesimo redire solitum. Et Plin. L. 5. c. 4: Terra reddit fenus cum centesima fruge. Vorst. de Lat. Falso Susp. 254. seqq.
* Conscientia est
1. Proprie multorum scientia. Cic. 1. Catil. pr. Constrictam iam omnium horum conscientiâ teneri coniurationem tuam non vides?
2. Deinde animi testimonium de rebus bene maleve gestis. Plin. L. 3. Ep. 20: Multi famam; conscientiam pauci verentur.
3. Denique memoria et recordatio. Florus L. 2. c. 12. n. 10: Nemo Regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit.
Illa notio, quam secundo loco ponimus, heic consideranda venit. Et vero Cicero plerumque Genitivum heic addit, ut conscientia officii, optimae mentis, bene actae vitae, multerumque benefactorum, rectae voluntatis, scelerum, et similium: rarias autem Adiectivum, v. g. ad Attic. L. 10, Ep. 4: Praeclarâ conscientiâ sustentor. Et L. 13. Ep. 20: A recta conscientia transversum ungvem non oportet discedere. Ita etiam Sallustius B. Iug. c. 62: Ex mala conscientia digna timere. Frequentius ita dici coeptum, quum inclinaret Latinitas. Seneca Ep. 12: Hoc, qquod ille ex mala conscientia faciebat. nos ex bona faciamus. Et de Clem. 1, 15; Satis siduciae habere in bona conscientia. Plin. L. 1. Ep. 12; optima conscientia. Idem. L. 10. Ep. 7: bona conscientia. Tacitus Agric. c. 1: Bonae conscientiae pretio duci. Quintilianus L. 9. c. 2: Maledicta non intelligere, bonae conscientiae est. Symmachus habet: Conscientiâ salvâ. Conf. infra Salvâ conscientiâ.
Alias tamen Cicero dicit: Salvoofficio; Salvâ side; Salvis legibus; Quod salvâ fide pollim. Id. Lib. 9. Ep. 44: Peto a te, ut in ea controversia, quam habet de funde cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum sides tua patietur, quantumque tuo commodo poteris, tantum ei honoris mei causâ commodes. Id. Lib. d. Ep. 37: Peto, ut memineris, te omnia, quae tua sides pateretur, mihi cumulate recepisse. Cell. Antib. 236. C. P. 133.
* Quantumlibet igitur vocabulum Conscientiae, et cum Adiectivis positum, Conscientia bona et mala, bene se habeat; dantur tamen locutiones, in quibus id putidos repraesentat Germanismos. Ita minus Latina sunt:
1. Conscientiam mihi facio; pro quo Latini, Hoc sine scelere sieri nullo pacto potest; Hoc mihi religio est; Religione vetor, quo minus hoc faciam.
2. Conscientiam mihi non facio id perpetrare; pro quo dicendum, Religio mihi non est, quo minus id perpetrem.
3. Conscientiam suam examinare; pro quo dixeris, sua dicta et facta diligenter recognoscere, it. Descendere in se ipsum.
* Exempla sunt in promptu. Plaut. in Pseud. A. 4. Sc. 6: Bonân' fide istud dicis? id est, ut loquitur Iul. Caesar L. 7. B. Gall. Sincerene istud pronuntias? hoc est, Wahrhaftig, und wie es dir ums Herze ist. Cui opponitur dolo dicere, apud Plaut. in Trin. A. 2. Sc. 4. id est, non vere, non ex animi sententia. Statius in Praef. L. 5. Silv. Qui bonâ fide deos colit, amat et Sacerdotes, id est, fideliter et constanter, non ficte. Seneca Ep. 86: Numquam bona fide vitia mansuescunt, id est, prorsus ac revera exuuntur, Vom Grunde aus, vel eximuntur. Bona fide hoc agam tuum negotium, id est, non perfunctorie, Nicht obenhin, non quasi aliud agens, non quasi praeteriens, ut loquitur Cicero de Clar. Orat. Graeci e)n paro/dw| e)n pare/rgw|, quibus et Cicero usus est in Ep. ad Attic. et Q. Fratr. praeter rem, praeter propositum, obiter, in transcursu, levi, quod aiunt, brachio vel manu. Bona fide exsolvam, quod tibi debetur, id est, uti fieri debet, nullo fraudis, doli mali, vel simulationis interventu, a)/neu do/lou. Plaut. Aulul. A. 4. Sc. ult. Dic bona side; tu id aurum surripuisti.
* Tibullus hoc posterius enuntiavit integre:
Di meliora ferant, nec sint mea somnia vera.
Et Propertius L. 4. El. 6. v. 65. non modo paullo aliter, sed etiam sensu prorsus contrario i. e. admirationem inferente:
Di melius! quantus mulier foret una triumphus.
* Pro Sest. Longum est dicere; sed hoc breve dicam. Att. L. 6. et in Sallust. Iam dabo operam, quam maxime potero, ut breve id faciam.
quasi inania, et nullâ ratione naturae venientia, ut Plinius inquit. Metaphorice autem accipiuntur, et ab ipsis eruditis et cordatis Gallis ad interdicta Pontificia referuntur, quae contra ius et fas decreta esse censentur, ideoque contemnenda.
* Buccina surda, Eine Sourdine, Iuvenalis L. 7.
Ut primum quidem tuae parentis, immo dominae praecepta calcares.
Tertius id est, postremus modus rarior.
* V. g. Vide, ne consilia tua nimis sint calida, Nicht zu hitzig mein Freund! ubereilt euch nicht! Sic calidum iudicium pro praecipiti.
* Plin. Ad has res caligat humanum genus. Quintil. L. 1. e. 2. proverbiali locutione dixit, Caligare in sole i. e. caecutire in re clarissima, In einer klaren Sache irren.
Posteriori aetate, apud Fulgentium et Petrum Chrysologum, Active etiam construitur, et usurpatur pro obscurare, caligine obducere aliquid. v. g. Tetrae nubes caligant caelum.
* Constructionis huius posterioris exempla, quia indicta aliis sunt, heic producenda in orchestram videntur. Instin. L. 24. c. 4: Augurandi studio Galli praeter ceteros callent. Valer. Max. L. 8. c. 12: Ab his id negotium aptius explicari posse consiteor, qui quottidiano eius usu callebant. Petron. Sat. c. 135: His ego callens artibus: hanc enim lectionem vel ipse Burmannus tuetur.
Callere cum Accusativo, transitive sumitur, et respicit obiectum; cum Ablativo autem, intransitive sumitur, et respicit causam efficientem.
exprimebant per Inferias dare vel ferre alicui.
* Eleganti plane Metaphorâ Plinius Iun. priorem locutionem ad senium transfert. v. g. Aetas ingravescens receptui me canere iubet, Ich habe nunmehr die Iahre, dass ich Anstalt zu meinem Ende machen muss.
Pro Receptui canere, Curtius L. 4. c. 6. dixit Receptui signum dare.
* Nota heic, apud Plinium L. 5. Ep. 6. occurrere, Diversas caeli partes ac prospectus habere, Verschiedene Aussichten haben; it. Prospectum praebere, Einen schonen Prospect geben: et apud Livium L. 1. c. 18: Prospectum in urbem agrumque capere, Nach der Stadt und nach dem Felde hinsehen.
Pro Capi venationibus, dici etiam cum Latinis possit Venandi studio ardere, Venandi studio teneri.
* Sunt tamen exempla, ubi non significatur delectatio quaedam, nec Activo transitive sumpto locus esse suffragio antiquitatis potest. v. g. Cepit me taedium, oblivio, odium, satietas, cet. et non Cepi taedium, oblivionem, odium, satietatem, cet.
Occurrit etiam apud Plinium L. 9. Ep. 6. ubi in re delectabili verbum hoc non tantum transitive sumitur, sed etiam Passive: Capio aliquam voluptatem, quod hâc voluptate non capiar.
Sunt alia exempla, ubi in re delectabili transitive et intransitive usurpatur. v. g. Capio uclupt atem et Cepit me voluptas; Capio desiderium, et Cepit me desiderium; Cepi somnum, et Cepit me somnus. Eiusmodi hypallacticarum et reciprocarum constructionum plures in Latio occurrunt. Ita et Graeci: o)du/nhn e)/ilhfes2, et o)du/nh s1e e)/ilhfen.
Usu igitur et auctoritate veterum Latinorum discrimen illud animadverti debet.
* Diminuere autem alicui caput, quod apud Plautem et Terentium occurrit, idem est, quod diffringere, Einem den Kopf zerschmeissen.
Neque diminutio capitis huius notionis est, quam ICti distingvunt in maximam, quae libertatem, civitatem, familiam adimit; mediam, quae civitatem et familiam tantum; minimam, quae solum familiae adimit ius, cetera vero relinquit.
* Non numquam, licet rarius, etiam Genitivum adsciscit. v. g. Terent. Heaut. A. 2. Sc. 4: Omnes mihi labores fuere, quos cepi, leves, praeterquam tui carendum quod erat. Quin etiam Accusativo relativi, demonstrativi, vel indefiniti iunctum reperitur. v. g. Plaut. Curcul. Quia id, quod amo, careo. Uterque modus non nisi Comicorum est.
* Carnis aridae et salsamenti certa pondera, Etliche Pfunde trocken fleisch, und eingesalzener Fische, Gellius L. 2. c. 24.
* Castra facere, omnium frequentissime occurrit.
andam spectantibus; Officia hominis Christiani in locis tractare dubiis; Res ad Christianum officium pertinentes docere, quatenus animus hominis in dubio esse, atque huc atque illuc impelli solet; Explicare controversias, quae ad conscientiam pertinent, quae docentur de finibus bonorum et malorum in re Christiana.
* Similiter iudicandum de eo, quod vulgo dicunt Casus legis: pro quo veteres ICti habent, species legis; qui etiam pro eo, quod vulgo dicimus casum elaborare, dixerunt, thema iuris elaborare. Schardii Lex. Iur. p. 921. Prasch. de Barb. 49.
* Ita Cicero eleganter Librum 1. de Orat. ita exorditur: Cogitanti mihi saepe numero, et memorid vetera repetenti, perbeati fuisse, Quinte Franter, illi videri solent, qui in optima rep. quum et honoribus et rerum gestarum gloriâ florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent. Id. Epistolarum genera multa esse non ignoras. Id. Eunti mihi Antium venit obviam tuus puer. Id. 2. Orat. Nec simulacro Iovis Olympii, aut Doriphori statua deterriti, reliqui minus experti sunt, quid efficere, aut quo progredi possent. Si heic Nominativum regliqui deterriti priore loco posueris, omnis peribit ilico periodi venustas.
Nominant hoc Plagiasmum, qui orationem in obliquum conversam, vel, uno verbo, obliquatione, sonat. Quemadmodum vero per Plagiasmum in Nominibus Nominativus et Vocativus in Casum aliqquem obliquum; ita in Verbo indicandi modus, in Coniunctivum, Imperativum, vel Infinitivum mutatur; ex una sententia fiunt plures; praemittitur etiam non numquam novum aliquod, quo animus lectoris et auditoris praeparetur. Non parum heic verba opinandi, senduum, iudicii, affectuum faciunt. Talium Plagiasmorum exempla quam plurima in Morhofii Deliciis Oratoriis Part. 1. cap. 6. n. 7. p. m. 33. invenire licet. In verbis una Persona pro altera, Tempus pro Tempore. Modus pro Modo, vox pro voce, recte non tantum, sed etiam venuste collocatur. Tam Nomina, quam Verba numerum plurium pro numero singulorum et vicissim non raro cum suavitate admittunt. Qua in re si probe exercitati fuerimus, futurum est, ut, quomodocumque initium Periodi fecerimus, verba obsequantur, nec haereant, nec clausula umquam apta et conveniens desideretur. Huius e contrario ivisquis expers est artis, eloqquens numquam fiet, immo ne quidem disertus. Weiss. de Stil. Rom. p. 409. seqq.
* Tamen duo posteriores modi crebriori sunt in usu. Primus modus Poetis freqquens, item Sallustio et Tacito. Cicero duos modos posteriores amat.
* Cid. de Fin. Epicurus diligenter cavet, et sancit, ut beredes sui dent. Idem Lib. 3. ep. 1: Melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet.
* Terent. Eun. A. 4. Sc. 6: Tu quod cavere possis, stultum est admittere. Plin. L. 1. Ep. 8. p. m. 14: Per hoc enim adsequebamur primum, ut honestis cogitationibus iimmoraremur: deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus: postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
* Cic. Philipp. 12: Quod ab homine impuro non caverit.
* Sueton. Quod nihil de iis testamento cavisset. Plin. Lib. 18. c. 5. Cavere de impensae ratione, Wegen der Unkosten Vorsehung thun.
* Cic. Tibi non solvam, nisi prius a te cavereo. Id. Caves tibi per Brutum, Germ. Du hast dich hinter den Brutum gesteckt, damit es allenfalls auf den ausgehen konne.
Notabis heic etiam has locutiones: Cavere alicui summam, Einen der ganzen Summe halber versichern. Praediis et praedibus cavere, Mit Gutern und Burgen versichern. Cavere chirographo, Mit einer Handschrift versichern.
Pandectae etiam habent, Cavere pro aliquo, et in aliquam rem. Lib. 3. §. 3. de Administr. Rerum: Filium pro patre curatore reip. creato cavere non oportet. Scaeola p.. ad Municipal. Leg. 21: Filius neque pecuniam accepit, neque in eam cavit.
* Ita quidem ipse Cicero Orat. n. 185: Ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt, quam voluptatis; ita et in hac re accidit, ut multis saeculis ante oratio nuda ac rudis ad solos animorum sensus exprimendos fuerit reperta, quam ratio numerorum, causâ delectationis aurium, excogitata. Caesar B. G. L. 6. c. 40. n. 7: Centurionum non nulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum causâ virtutis in superiores erant ordines huius legionis transducti. Livius L. 39. c. 14: Ne qquis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse causd sacrorum velit. Et. L. 40. c. 41: Causâ ignominiae.
In Lationitate autem cadente hoc frequentius.
* V. g. apud Macrobium 1. Sat. 10: Diem festum causâ pietatis statutum: Spartianum in Aelio Vero c. 3: Causa adoptionis cet.
De Gerundiis vero monent Giessenses perperam praefigi illis Ablativos causa, gratia, hoc modo: Veni gratia auscultandi, non causa opponendi. Sed Borrichius ex Ennio, Livio, Varrone, Terentio, aliis, plura adfert exempla, quibus et hic construendi modus stabilitur.
* Quin et in alio, quam auferendi Casu, praeponi etiam Gerundio posse, auctoritate veterum liquet. v. g. Caes. 6. Bell. Civ. Lib. 3. cap. 76: Equitatum, per causam pabulandi emissum confestim decumanâ portâ in castra se recipere iussit. Vide Cellar. C. P. 96. Andr. Borrichii Append. 62. et Vindic. L. L. 23. seq.
Interim tamen multo usitatius to\ causâ Genitivis suis et Gerundiis in eleganti Verborum collocatione postponitur, v. g. reip. causâ; quaestûs causâ; ignominiae causâ; praedandi causâ.
Cicero quidem Lib. 4. Acad. n. 120: Omnia nostri causa quum faceret. At emendati Codd. heic habent nostra causa.
Si vero istis Pronominibus additur Substantivum, vel Adiectivum Substantive positum, tunc Pronomen ad Casum Genitivi Substantivi huius accommodatur. v. g. Terent. Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 76. seq. Tot mei solius solliciti sunt causâ. Item Honoris mei causâ.
Nihil ergo hinc praesidii pro Genitivis dictorum Pronominum: quae si absolute ponuntur, non nisi Ablativos tw=| causâ conformes agnoscunt. v. g. Mea, tua, sua, nostra, vestra causa.
* Latini etiam dicunt Amittere litem: neque tamen dicunt Amittere ius. Conf. supra Amittere proelium.
* Satis accipere ab aliquo, veteribus est, Von einem die Caution annehmen.
* Dicunt etiam veteres: Cecidit res praeter vel contra opinionem.
* Plautus Pseud. A. 1. Sc. 2. v. 35. habet: Intro abite, atque hace cito celebrate i. e. peragite. Cicero: Celebrare conventus, ludos, convivium, ferias, memoriam alicuius, exsequias alicuius. Livius Lib. 36. c. 11: Celebrare. nuptias. Tacitus Annali 11. c. 26. n. 5: Celebrare nuptiarum sollemnia. Sueton. Claudio c. 26. Extr. Celebrare nuptiarum officium, Auf der Hochzeit seyn, einen Hochzeitgast abgeben. Plinius Lib. 6. Ep. 30. item Lib. 10. ep. 28: Celebrare alicuius natalem. Sed Celebrare sacrificium quo auctore dicatur, non dum liquet.
Dixerunt autem veteres: Sacrificare; Sacrisicium, sacra, rem sacram, rem divinam facere, consicere; Sacris operari; Sacra perpetrare.
Celebrare nuptias in Erasmo improbat Crocus; sed perperam id fieri, ex modo dictis abunde apparet. Nec propemodum aliud verbum in Latio occurrit, quod pro hac notione usurpari queat.
* Plin. L. 7. c. 5: Aristophani, celeberrimo in arte Grammatica; et L. 35. c. 10: Et fuit
Arellius celeber paullo ante dictum Augustum. Quare non satis bene hodie dicitur, Vir celebris, Vir celeberrimus: veteres sane pro eo habent, Vir clarissimus, Vir nobilissimus.
Rebus autem iunctum Adiectivum hoc bene se habet.
* V. g. Celebris locus; Celebre et frequens emporium; Locus nobilis et celebris quondam urbs; Urbs celebris et copiosa; Urbis partes celeberrimae et maximae; Portus celeberrimus et plenissimus navium; Locus celeberrimus; Ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque vidit, ille clarissimus fuit; Forum celeberrimum; Res celeberrima atque notissima; Vicus celeberrimus; Concio celeberrima; Via celebris; cui opponitur via deserta et inculta; Nuptiae celebres apud Phaedrum L. 1. Fab. 6. v. 1. i. e. ad quas multi convivae et vocati sunt et convenerunt. Ex quo quidem intelligitur, celebris proprie notionem eius, quod frequentatur, Dessen, was volkreich ist, wo sich viel Volk aufhalt oder versammlet, sustinere. Rarissime pro eo, quod omnium ore celebratur, invenias; ut apud Livium L. 1. c. 3: Celebre ad posteros nomen fluvio dedit.
Qui autem hodie dicunt Celeberrimus totâ Europâ; non tantum in eo linguae Latinae genium offendunt, quod Celeberrimus ponunt pro Clarissimus, sed etiam quod totâ Europâ pro toto terrarum orbe usurpant. Si enim Germani Europam indefinite, quemadmodum hoc loco fit, signant, Latine totus terrarum orbis arcessitur: sin autem definite de Europa loquuntur; tunc scilicet ipsum Europae vocabulum in Latium tuto transferas. Quodsi ergo Latine vertere velis, quod nostrates dicunt, Er ist der beruhmteste Mann in ganz Europa; ne dicas, Celeberrimus est totâ Europâ, sed Toto terrarum orbe clarissimus est.
* Nepos Alcib. c. 5. Dativum etiam personae huic verbo Passive posito iungit: Id Alcibiadi diutius celari non potuit.
At parum praesidii in Nepotis et aliis quibusdam veterum locis pro insolenti constructione, quae fit per Dativum personae, esse, vel nuper adeo ostendit Doctissimus Heusingerus in Dissert. De pervulgatis aliquot erroribus Grammaticis, insertâ Vol. I. Exercitationum Societatis Lat. quae Ienae est, p. 138. sqq.
* Differunt quidem Cernere hereditatem et Adire hereditatem ita, ut hoc denotet Suscipere, occupare, procurare hereditatem, Die Erbschaft wurklich antreten; illud autem, Decernere de hereditate, Constituere et quasi decernere, se heredem esse velle, Sich bedenken, ob man der Erbe seyn wolle. Hinc. L. 3. p.. de Adquir. Hered. N. 2: Cretio est certorum dierum spatium, quod datur instituto heredi ad deliberandum, utrum expediat ei, adire hereditatem, nec ne? Vide Iac. Perizopnium in Sanctii Minerv. L. 4. c. 15, ubi eius responsionem ad Ludolphum Kusterum de Voc. Cernere pag. 773. legere est. It. Vorst. Lat. vulgo negl. p. 139. et Graevius ac Cic. 6. Attic. Ep. 1. p. 578.
Sed haec differentia non usque quaque custoditur, siquidem Cernere hereditatem per Metalepsin pro Adire hereditatem interdum occurrit. v. g. Liv. L. 4. c. 8: Vivo et spirante me, hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis, Ihr habt schon im Geiste die Theilung des Meinigen vorgenommen. Conf. Popma pag. 16. vel sec. recentiss. Ed. p. 24. seq.
Cernere ita usurpatum et vocabulo hereditatis iunctum, habet in Praeterito crevi: caret autem Praeterito, si actum videndi notat.
* Poetae etiam cum Infinitiv???. Virg. Certantque illudere capto.
Par ratio in Contendo, Depugno, Luctor.
* Cic. ad Attic. CERTE QUIDEM negas, te nosse. Id. Lib. 6. Attic. Ep. 3: De triumpho nibil cupide agemus: sine tuo QUIDEM consilio CERTE nihil.
At si qquaedam interponuntur, Certe redit. Ter. Andr. Certe enim scio. Plaut. Amph. Certe aedepol scio.
Dicimus etiam Certum scio.
* Cic. Habebam paucis diebus certos homines, quibus dare litteras poteram. Item Quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte literas dem, non praetermittam. Schorus de Phras.
* Dicunt porro: Certiorem facere aliquem alicuius rei et de aliqua re.
* Cic. Certum non habeo, ubi sis. Plin. L. 10. Ep. 1000: Pecunia ne huic operi desit, curaturum te secundum diligentiam tuam, certum habeo.
* Certum est vel Certum est mihi, Latinis significat firmiter proposui, animo statutum ac deliberatum habeo. Nunc autem, Futurum Infinitivi huic subiungere, nemo non intelligit, insignem quamdam esse a)kurologi/an. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 90.
* Cic. L. 2. Fam. Ep. 13: Mihi non tam de iure certum est, quam illud ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, liberalitatem, quâ te scio libentissime solere frui, pertinere, te sine ulla mora provinciam successori concedere.
* Par ratio in Alioquin et Alioqui. Curtius L. 4. c. 2: Alioquin potens; et L. 7. c. 4: Alioquin moderatius. Plin. L. 2. Ep. 9: Alioquin meus pudor, men existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur.
Quin et alioqui ante Vocalem consistit apud Plinium L. 8. Ep. 2: Alioqui in summo discrimine: quod Plinianum tamen in exemplum trahi equidem nolim. Quamlibet enim ceteroquin et alioquin sufficienti veterum auctoritate ante Consonas poni possit; tamen ceteroqui et alioqui ante Vocales collocari eodem iure non potest. Illins exempla in auctoribus classicis habemus plurima; buius rara, opinor exemplorum seges est.
* Cic. L. 2. Verr. n. 156: Dixerunt Halesini, Catinenses, Tyndaritani, Ennenses, Herbitenses, Agyrinenses Netinenses, Segestani, numerare omnes non est necesse.
* Hodie ita usus obtinet, ut fere pro Scapo, barbare dicamus Volumen papyraceum vel Liber chartae; pro Philura autem vel plagula, Folium. Philura autem et plagula notat Germ. Einen Bogen it. Ein Bogenblatt.
B. Gall. c. 11: Oppidum oppugnare instituit, idque biduo circumvallavit, Er bat eine Circumvallations-Linie machen lassen. Ita etiam loquitur Livius L. 10. c. 35. et Caes. L. 1. B. Civ. c. 81: Vallo fossaque hostem circummunire, Eine Circumvallations-Linie um die feindlichen Trouppen zieben. Id. L. 2. B. Gall. c. 30: Vallo hostem crebrisque castellis, circummunire, Eine Circumvallations-Linie mit vielen Redouten und Schanzen, um den Feind ziehen. Id. L. 3. B. Civ. c. 63: Vallus in contrariam partem conversus, Eine Centrevallations-Linie.
* Cicero: Saepe sit; ut, quae alioquin honesta, ratione temporis fiant inhonesta.
* Alii pro Adverbio habent, et Casum sextum aliunde dicunt.
* Neque enim Clamare aut Vociferari, omnino ita construitur, vel hâc notione umquam usurpatum est.
Vociferari Latinis est, voce effrenatâ non modo dolorem, sed etiam indignationem ostendere, et absolute ponitur, v. g. Libere vociferari, Palam vociferari. Valla L. 5. c. 52.
* Genialis idem est, quod laetus et voluptarius, v. g. Genialis dies.
Saliaris i. e. quod pertinet ad Salios i. e. Martis sacerdotes; quibus quae exhibebantut epulae vel dapes, quum non nisi magnificae opiparaeque essent; iccirco id nominis ad quasvis lautiores cenas est translatum.
* Liv. L. 22. c. 2: Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris, longaeque viae, (ut est mollis ad talia gens) dilaberentur, ant subsisterent, cohibentem. Curt. L. 3. c. 3: Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati. Cic. ad Attic. L. 15. Ep. 13: Nec duces simus, nec agmen cogamus, Lasit uns weder die ersten, noch die letzten seyn: ita contextus vult, et Lambinus etiam explicat.
animo versare; animo agitare; in animo babere; cum animo considerare; mente peragrare; mente complecti; acie mentis dispicere; animo tractare, et noctes et dies cogitare; complecti animo et cogitatione; volvere aliquid animo; volvere aliquid secum; volutare in animo; secum reputare; volvere s. volutare secum animo; volvere cogitationes; versare se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut solet, ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo; reputare aliquid cum animo suo, quod Sallustianum est; animo secum aliquid peragere; secum retractare ac recogitare; rectâ animi lance secum perpendere, cet.
Dicitur ita e)lleiptikw=s2, similiter ut apud nostrates: Ich gedenke nach Rom; scil. zu reisen. Cogito Romam; scil. prosicisci.
* Cic. Ex codem de toto statu rerum communium co9gnosces. Plin. L. 10. Ep. 102: Libenter cognovi litterie tuis. Cicero heic dixisset: Exlitteris tuis: quamvis tamen aliquando Praepositionem similiter omittat. v. g. L. 9. Ep. 26: Reliquum est, ut, quum cognorim pluribus rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de reip. calamitatibus sentires.
Cognoscere aliquid ab aliquo, praecipue Curtius aliique etiam interdum habent: pro quo tamen longe usitatius dicitur Ex aliquo.
* Pro Coire in societatem, Cicero aliquoties dicit, Coire societatem cum aliquo.
* Collegium enim apud veteres non nisi ad Sacerdotes, Praetores, Studiosos, et tribûs opificum, atque illos, quibus ius coeundi erat, restringebatur. Eiusmodi nimirum hominibus collegia constabant; sed ad Professores ac Senatores pertinebat Ordo. Ordo etiam sub se continet Collegia. Ita Ordo Academicus, Ordo Senatorius, Ordo civicus, diversis hodie constat collegiis. Interim, ut nunc res se habent, singularum civitatum ordines Senatorii, singularum Universitatum Ordines Professorii, Collegia etiam dici possunt, utpote quae non modo integre considerata, sed etiam in suis Collegiis subdistinctis ius coeundi habent.
* In aliis locutionibus pro diverso motu diversus Casus in hoc ipso Verbo requiritur. v. g. Collocare aliquem in thalamo, Ovid. in lecto, Ter. in soporem, Plaut. vasa in tabernam, id. se in arborem, id. se in otium, id. auxilia in mediam aciem, Caes. quamvis Cicero etiam in his et omnibus aliis locutionibus, ab hoc verbo nostro dependentibus, motum ad locum haud agnoscat, ac proinde Accusativum numquam admittat, sed semper Ablativo utatur. v. g. Collocare aliquem in regno maiorum sucrum. In eo loco sum, in quo me honores populi Rom. collocaverunt. Populi Rom. honoribus in amplissimo consilio, et altissimo gradu dignitatis, et in bac omnium terrarum arce collocati sumus. Fortuna te collocavit in amplissimo statu. Collocare spem in incerto futuri temporis eventu. Legiones ad urbem adducere cogitat, easque in cervicibus nostris collocare. cet.
* Qui pro eo dicunt, Filiae virum dare; linguae Latinae genium offendunt. Conf. infra Filiae virum dare.
* Ipse tamen Cicero etiam cum Dativo iunxit L. 5. Tusc. c. 35: Ceteraque, quae comitantur huic vitae.
* Commendare se, silios suos, alicuius fidei, virtuti, tutelae, Ciceronis sunt.
Commendare se in tutelam alicuius, habet Terentius Eun. 5. 8. 9.
Hyginus Fab. 3. dicit etiam, Commendare ad aliquem, pro alicui, ad quem Hygini locum videatur Munkerus, et quos hic laudat.
* Commissio enim Latinis significat non nisi certamen. v. g. Commissio Poetarum, Der Streit der Dichter, wers aufs este vorstellen kann. Nusquam autem significat negotium, quod curandum alicui datur.
Latine dicas: Dare alicui negotium; Mandare alicui negotium. Barbare: Committere alicui negotium.
Recipere mandatum; Partes aliquas excipere, Eine Commission auf sich nehmen. Negotium alicuius curare; Negotia alicuius procurare; Mandata alicuius diligenter persequi, Eines Commission wol in acht nehmen. Procuratio rei mandatac, Die Commission. De mandatis agere, Nach dem Inhalt des Commissorii handeln, Caes. L. 3. B. Civ. c. 11. 18.
sine Praepositione, sed sine Accusativo suppositi. Commodare alicui aliquâ re; it. Commodare alicui aliquid ad aliquam rem.
* Cic. Nihil est, quod in isto genere cuiquam possim commodare. Ut eo libentius his commodes. Peto a te maiorem in modum, ut bis omnibus in rebus, quantum tua dignitas fidesque patietur, commodes. Peto abs te, ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes. Nomen suum alicui ad translationem criminis commodare. Germ. Einem womit dienen, it. Etwas verleiben.
Quodsi Quum omittitur, idem notat, quod Opportune, In ipso tempore, Ter. Andr. Commodum buc advenerat. Plaut. Merc. Si istac ibis, commodum obviam ibis patri. It. Commodum intervenit, Er ist zur rechten Zeit drauf zugekommen.
* E posterioribus Sulpicius Severus, ut varia alia a more scribendi antiquorum abhorrentia habet, ita quoque hâc locutione utitur minus Latinâ. Utuntur etiam eâ Hieronymus, aliique. Hi autem, sicut ceteri scriptores Ecclesiastici, qui hunc loquendi modum usurpant, imitati GRaecos non nullis videntur, utpote qui dicunt koinwnei=sqai/ tini.
De cetero neque Cicero, neque alii antiqui, praeter Livium L. 22. c. 27.
umquam verbo huic Dativum iunxerunt, sed magno consensu dixerunt: Communicare cum aliquo aliquid; et Communicare cum aliquo de aliqua re.
* Iustinus etiam et Cicero L. 3. in Verr. n. 50. habet: Communicare inter se, aliquam rem et de aliqua re, et communicare cum aliquo, a(plw=s2. Etiam sine Casu personae positum reperitur, v. g. apud Caesarem L. 2. B. Civ. c. 4: Consilia communicare: at hoc in rarioribus habendum. Vid. Gifan. Obs. L. L. 39.
Obicitur locus Iulii Caesaris L. 3. B. Civ. c. 18: Quibus communicare de maximis rebus Pompeius consueverat; ubi sane Dativus personae additur. Sed hoc Cellario singulare, et acutissimo viro Ioh. Frid. Gronovio adeo suspectum est, ut corrigi apud Caesarem, et quibuscum communicare, pro Quibus communicare scribi iubeat.
Quae quum ita sint, miramur, Eminentissimum Cardialem Bembum, itemque Paullum Manutium, sedulos ceteroquin Ciceronis imitatores, verbum hoc cum Casu dandi iunxisse, et cum vulgo pronuntiasse, Communicare alicai. Conf. Cell. Antib. 247. C. P. 175. Iensius et Kappius 161.
Andreas tamen Borrichius Vindic. L. L. p. 28. heic contra nititur et neraris quidem hanc locutionem adnumerari vult.
Plantus Mil. 1. 1. 51: Communicabo te semper mensa mea. Sed haec constructio Plauto relinquenda.
1. Interdum sine Casu.
* Cic. L. 1. Offic. c. 17: Magnum est, sepulcra habere communia.
2. Interdum cum Dativo.
* Cic. Sen. c. 19: Omni aetati mors est communis.
3. Aliquando cum Genitivo.
* Cic. L. 1. Offic. c. 16: Amicorum omnia sunt communia. Quamquam in exemplis, quae huc pertinent, Genitivus etiam ad Substantivum, vel expressum, vel i8n Adiectivo latens, respectum habere possit.
4. Non numquam cum Dativo et Ablativo, praeeunte Praepositione cum.
* Sallust. Bell. Catil. c. 1: Alterum nobis cum diis; alterum cum belluis commune est. Cic. de Leg. L. 2. c. 23: Haec locupletibus fere cum plebe communia. Id. ad Attic. L. 11. Ep. 1: Pericula, quae mihi communia sunt cum ceteris, fortius feram.
5. Etiam cum Praepositione inter.
* Cic. de Leg. L. 1. c. 7: Quibus haec sunt inter eos communia.
6. Et tandem cum Praepositione apud.
* Cic. L. 7. Fam. Ep. 12: Commune nihil potest esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur.
* Iul. Caes. B. G. L. 7. c. 20. n. 6: Ex loco superiore. Cic. Tusc. Atque ita velut e superiori loco contionandum. Goclen. Probl. 24. p. 18.
Nota: Si Ablativus Substantivi Feminini desinat in E; euphoniae gratiâ, Ablativum Comparativi in I terminantem, usurpandum rectius esse, multi censent Grammatistae. Sed hanc euphoniam Cicero et elegantiores veterum scriptorum nesciunt, utpote qui etiam hac ipsa in terminatione Adiectivum plerumque adsunilant Substantivo. Cic. L. 1. Ep. 17: Etsi minore in re violatur tua dignitas. Id. L. 12. Ep. 14: Maiore cum auctoritate apud ceteros erimus.
Quin etiam, quod mihi notasse videor, Ciceroni Comparativorum Ablativus in E desinens in quovis genere ita usitatus est, ut alteram illam terminationem propemodum contempsisse existimari possit: adeo rara apud ipsum apparent vestigia Ablativi alterius.
1. Aut enim inter duos collocatur Comparativos.
* V. g. Ad munus Sacerdotele iuvenes, qui conscientiam suam minus verentur, vehementius quam cautius ruunt. Id. Fortunatior, quam sapientior es, Du bast viehr Gluck als Verstand. Id. Reip. administratio honoratior, quam quietior est. Sallust. Ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit; praesertim iis, qui se victoria licentius liberiusque, quam artius usuros credebant.
2. Aut Comparativo inter duo vocabula ornate praeponitur.
* Quintil. Coruelius autem Severus, versificator, quam Poeta, melior. Sallust. Regibus boni, quam mali, suspectiores sunt: semper his aliena virtus formidolosa est. Cic. Quamvis enim Themistocles iure landetur, et sit eius nomen, quam Solonis, illustrius, Id. Idre, quam verbis, faciam libentius.
3. Aut eidem postponitur.
* Quintil. Facilius ediscimus versus, quam prosam orationem. Id. Minus afficit sensus fatigatio, quam cogitatio. Cic. Morbi perniciosiores plures sunt animi, quam corporis.
* Horatius etiam addit heic Ablativum Aequo, L. 2. Ep. 2. v. 10. 11: Plenius aequo landat venales qui vult extrudere merces.
* Ita v. g. pro Maiore modo corporis veste utitur, eleganter dixeris Maiore, quam pro modo corporis, veste utitur. Sic etiam Livius L. 5. DEc. 3: Maiorem, quam pro numero hostium, ediderunt stragem.
Neque tamen omnibus exemplis hic loquendi modus quadrat. Neque enim dicere licet: Vilius est argentum, quam pro auro. Id eoque usus heic est observandus.
* Pro ut, relativum qui, quae, quod, cum Coniunctivo, simili cum venustate heic adhibetur. v. g. Maius est, quam quod homini conveniat. It. Morbus maior est, quam qui ferri possit i. e. quam ut ferri possit.
* Interdum etiam ita comparantur Adiectiva, quae Comparativum et Superlativum suum regulariter formant. v. g. Doctus, Magis doctus, Maxime doctus. Ovid.
Quid magis est durum saxo? quid mollius unda?
Atque hoc ipsum praesertim apud Poetas fir.
Quin etiam Substantiva, Adiectivorum naturâ sumptâ, per particulam Magis comparantur. v. g. Cic. in Verr. 4. cap. ult. At homo inertior ignavior, magis vir inter mulieres, quam impura inter viros muliercula, proferri non potest.
Adiectiva autem ex per composita addunt ad Comparativum longe vel multo, et ad Superlativum quam. v. g. Periucundus, Multo iucundior, Quam iucundissimus.
* Cic. Gratissimum mihi feceris, si intellexero, hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. Ter. Ne me obtundas hac de re saepius. Cic. Declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius. Id. Videntur omnia repentina graviora. Id. Imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam habet. It. Quae diu desideravimus, accidunt iucundiora. It. Vir, si quis alius, honestatis studiosissimus.
* Interdum tamen Comparativus etiam ponitur, licet sermo sit de pluribus. v. g. Fratrum omnium natu maior, pro maximus. Voss. de Arte Gramm. L. 7. c. 15.
* V. g. Alexander Macedo corpus habuit imbecillius i. e. valde imbecille. Cic. Senectus est noturâ loquacior i. e. valde vel aliquatenus loquax.
* Caelius L. 4. Cic. Ep. 5: Quod Iudicum maior pars iudicarit, Germ. Was der meiste Hanfe, die meisten Richter werden fur gut befunden haben, id ius ratumque esto.
* Sequentes autem construendi modos auctores probi hcic adhibent:
1. Comparatum est mihi i. e. constitutum, dispositum est.
2. Comparatum est vaturâ, a natura, legibus, bene, male, inique.
3. Ita comparatum est, simpliciter.
4. Active etiam: Bene maiores nostri comparaverunt, Haben es verordnet.
5. Ratio buius hominis ita comparata est. i. e. ea est ratio seu conditio huius hominis. Es ist mit diesem Menschen also bewandt oder beschaffen. Item: Ita comparata natura omnium hominum, Es ist mit allen Menschen von Natur also beschaffen. Item: Mea aliter est ratio comparata, Mit mir ist es anders beschaffen.
Pracpositionem cum, Latini numquam heic adiecerunt. Vorst. de Lat. Mer. Susp, 32. 37. Reinesius Ep. 28. ad Vorst. Schorus de Phras. Cell. Antib. 224. C. P. 388.
Lucifer in toto nulli comparuit orbe;
atque ita cum Dativo personae hoc Verbum sistat: tamen et inter rariora hoc referendum, et notioni isti, quam heic pro suspecta habemus, nihil magnopere patrocinatur. Ceterum ex omnibus exemplis, quae pro hoc verbo produci quevunt, ea tantum notio animis legentium inferri potest, quâ apparere s. videri notatur.
* U.g. Auctor Declam. antequam itet in exsilium c. 5: Conspiratio ita restincta, ut nulla scintilla compareat incendii, Livius L. 8. c. 37: Prima luce nec auctor, nec causa terroris comparuit. Cic. In Thucydide orbem orationis desidero, ornamenta comparent. Id. Nobis quidem pneris aratio haec omnium
optima putabatur, quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum. Id. Omnis suspicio in cos servos, qui non comparebant, Germ. Die sich unsicbthar mochten, die sich nicht sehen liesien, commouchatur. Id. Pompeium non comparere, nec in Baearibus omnino suisse. Id. Quae ita fortunâ deformata sunt ut tamen a natura inchoata compareant. Id. Quaerite nunc vestigia, quibus exitus illorum ex illo loco compareont. Sciopp. in Scalig. Hypobol. 239. Schorus de Phras.
* Construitur etiam eum Insinitivo, v. g. filias nubere servis suis compellit: quâ construendi ratione Iustinus sibi mirifice placet.
* Poetae etiam habent, Compensare aliquid sine addito alio Casu; et tunc compensare idem est, quod parem facere, parem ducere, exaequare. Ovid. Ep. Briseid. ad Achillem:
Tot tamen amissis, te compensavimus unum.
* Tacitus L. 2. Hist. c. 50. extr. habet etiam Competere cum. aliquo. Incolae memorant et tempora reputantibus initium finemque miraculi cum Othonis exitu competisse i. e. concurrisse, in idem tempus incidisse.
* Etiam loco Genitivi adsciscit Ablativum apud Sallustium Fragm. Neque animo, neque linguâ satis compotem esse.
Sed Compotem esse animo alicuius rei, notat Aliquid mente tenere, animo comprebendere, callere.
* Cic. L. 1. Orat. p. 70: Quarum (rerum) qui essent animo et scientiâ compotes, cos esse Imperatores dicerem.
in deditionem alicuius, in voluntarium exsilium, in hiberna Liv.
* Conceptus Latine significat non nisi fetum in utero materno, vel actum concipiendi.
Verbum tamen Concipere sensui Philosophico, qui in tw=| Conceptus mentis regnat, suffragatur; hoc ipso enim occurrit apud Velleium Lib. 2. c. 117: Is, quum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit, esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum. Est sane heic idem, quod vulgo dicimus, Sich ein Concept von einer Sache machen.
* Seneca Tragicus, Cornelius Gallus et Catullus habent, Conciliare animos. Hinc Scioppio de Stil. Hist. 179. falso suspecta locutio est, Conciliare aliquot vel aliquas res. Conf. Sciopp. in Scalig. Hypobol. 239. Schori Phras. Oberti Gifanii Obs. 122. Borrich. Cogit. 271. Cell. Antib. 231. C. P. 95.
* V. g. Ex quo consicitur, ut, si cet. Hinc colligitur. Hinc cogitur. Schorus de Phras. ad Voc. Consicere.
Idem Cicero hâc notione etiam Concludere simpliciter positum adhibet, v.g. Lib. 2. Orat. n. 215: Demonstrare, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis, nec esse consequens.
* Quod scimus, nihil aliud significat, quam
1. Coartare. v. g. Cic. Animum conclusitin corpore Deus.
2. Finire. v. g. Concludere epistolam.
3. Argumentari; quo de in proxime praecedenti.
Pro Conclusi mecum, Latine dixeris, Mihi deliberatum et constitutnm; Mihi certum est et deliberatum; Cum animo constitutum et deliberatum habeo; Decrevi; Constitui; Consilium inii; Apud animum statui; Statutum habeo; In animo est; Stat sententia; Mihi stat. Schori Phras.
Genitivus tamen usitatissimus est. Conf. supra Accusare aliquem cet.
* Significat autem praeterea Condicere idem, quod denuntiare alicui, se praesto fore in convivio, iudicio, cet. Hinc locutiones: Condicere alicui cenam, et ad cenam, et absolute Condicere alicui; quod tamen multum differt ab illo, vod dicimus Promittere ad cenam, cet. Promittit ad cenam invitatus: Condicit, qui prior et ultro denuntiat, se apud alterum cenaturum esse; quod non nisi inter familiarissimos fieri adsolet, Sich selbst zu Gaste bitten. Sueton. Tib. c. 42: Sestio Gallo cenam eâ lege condixit, ne vid ex consuctudine immntaret aut demeret, Er hat sieb bey dem Sestio mit der Bedingung zu Gaste gebeten. Schori Phras. Hadr Card. de Eleg. Lat. Serm. 35: Ob. Gifanius 122. Vorst. de Lat. Falso Susp. 181. Kappius ad Iensium 162.
* Tametsi enim Conditio veteribus non modo est Condimentum a verbo condio, sed etiam kata/stas1is2, fortuna seu sors, status, ratio, pactio, conventio, u(po/qes1is2, omnisque quolitas perista/s1ewn, a Verbo condo; numquam tamen eo nexu et modi, quem heic improbamus, occurrit.
Sulpicius Severus quidem eo utitur in Vita Martini, ut quidem codex MStus Bibliothecae Regiae Berolinensis habet: vulgo tamen ibi dolere legitur; qui Sulpicius etiam lactari alicui, pro laetari alicuius causâ dixit.
Idem de hac locutione sentiendum, quando transitive sumitur i. e. quando significat dotorem suum ex alterius incommodis perceptum eidem declarare, coram declarare alicui dolorem suum, de alterius dolore suum dolorem testari, Germ. Einem condoliren, das Leid klagen.
* Ceterum Condolere idoneis scriptoribus est idem, ac simplex dolere. v. g. Cic. Latus ei dicenti condoluisse, sudoremque multum consetutum esse, andiebamus. Id. Pes condoluit. Id. Ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat.
Cicero etiam dicit Condolescere, eâdem significatione. v. g. Acad. Quum perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque condolescere, et concupiscere, et extimescere, et efferri laetitiâ dicerent. Goclen. Obs. 13. it. 468. Voss. de Vit. 155. it. 693. Seharus de Pliras. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 204. Sciopp. Obs. L. L. 16. Borrich. Cogit. 27. Cell. Antib. 22. it. 150. C. P. 352. 380. 389.
* Plautus etiam dicit: Conducit in hanc rem.
* Conferre numquam pro Adferre usurpatur.
* Usus tamen in his sequentibus spectandus. Dicunt nempe Latini. Conferre officium, benevolentiam, benignitatem, studia sua, alicui, erga aliquem et in aliquem. Sed Conferre culpam et beneficia in aliquem; non alicui.
Dicunt porro Latini: Conferre operam, studium, plurimum studii ad aliquam rem et in aliquam rem; sed non in aliqua re. Sciopp. in Strad. 50. Ceteroquin pro eo aeque usitate e eleganter Navare operam alicui rei.
* Rectius autem dicas Conferre se in urbem, quum in ipsam urbem tendis, sed Conferre se ad urbem, quum non in ipsam urbem, sed proxime ad eam, vel in eius viciniam tantummodo cogitas. Confer supra Ad templum, ad Indum cet.
Poni etiam in hac locutione potest in vel ad, cum alio quodam discrimine. Nimirum si personam dicas, non locum; ad utendum est. v. g. Contuli me ad patrem; non in patrem. Quoties autem significatur donatio, in utendum est. v. g. Multa in Ioannem contuli beneficia; non ad Ioannem. Valla L. 3. c. 45.
* Constructio cum Dativo, Ciceroni et optimo cuique maxime frequens: Constructio cum Ablativo, sive omittatur, sive addatur Praepositio, Caesari in primis familiaris.
Confidere in causam, in Deum, perperam dicitur et omnino barbare: dicendum quippe, Confidere in causa, in Deo, per Ablativum.
* Pro Conflictari, etiam Activâ formâ Conslictare effert Terent. Phorm. A. 3. Sc. 2. v. 20: Nec cum huiusmodi umquam usu venit ut conflictares malo.
1. Conferre sermonem cum aliquo, ut ap. Corn. Nep. in Datame cap. 11.
2. Pugnare cum aliquo. Et hâc posteriori significatione bisariam construitur, nempe Congredi cum aliquo et contra aliquem.
Lactantius Instit. 1. Cap. 11. S. 40: Quod nomen in Deum minime congruit. Ponitur etiam intransitive ap. Plin. Lib. 18. c. 22: In his tantum locis caeli terraeque centra congruunt.
* V. g. Libellus in epistolam coniectus. Omnia in eum librum conieci. Conicere aliquid in locos communes. Conicere in aliquem oculos. Schorus de Phras.
* Cic. Orat. Est igitur oratori providendum, non ut illis satisfaciat. It. Te vehemeuter etiam atque etiam rogo, hoc ita ut facias.
Etiam Composita cum Per augendi gratiâ, pulchre divelluntur, ut: Per mihi places. Per, inquam, gratum feceris, si in hoc diligens fueris.
Idem accidere quoque Adverbio Non numquam, quamvis rarius, animadvertimus, ut: Non tamen numquam.
Subit heic formula per certum aliquod pignus alterum rogandi, in qua interpositorum Pronominum mira est gratia, quando dicimus: Per ego te Deum oro. Per ego vos salutem vestram rogo atque oro Per ego vos omnia rogo ac precor, quae cara vobis et sancta sunt.
* Invenitur etiam Coniunctus cum Ablativo sine Praepositione apud Cic. v. g. L. 1. Orat. n. 17: Accedat codem oportet lepos quidam facetiaeque, et ernditio libero digna, celeyitasque et brevitas, et respondendi et lacessendi, subtili venustate atque urbanitate coniuncta.
* Sed Connumerare aliquem in numero aliquo, quod multi in ore habent, barbare dicitur. Quamvis enim ipsum verbum non penitus reiciamus part. Etym. Sect. 1; numquam tamen, quod quidem constat, hâc constructione invenitur.
Quas locutiones pro eo malint eruditi; vide d. 1. Notari etiam heic velim, Ciceronem eleganter pro eo usurpare, Ad aliquid, aut aliquo aliquem admiscere. Cic. In hac ergo legatione sim, aut ad id consilium admiscear, in quo cet. idem Trebatium vero meum quod isto admisceas, nihil est. Schorus de Phras. ad voc. Admisceo.
Neque vero tantum dicunt veteres Conqueri cum aliquo iniuriam, sed etiam de iniuria.
Livius etiam habet, Conqueri inter se v.g. Lib. 1. cap. 3: Libertatem aliorum in suam vertisse servitutem, inter se conquerebantur.
* Cic. Vides, officium agi meum quoddam, cui tu es conscius. Schor. Phras.
* Sed Consentire in aliquam rem, rarissime: eleganter Cicero pro eo, Accedere ad aliquid. Schori Phras. ad Voc. Accedere.
* Cic. L. 7. Ep. 5. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum, et cum amicis consideretis.
Nota: In locutione Considere in ignes, Verbum fere tertiae Coniugationis est.
* Cic. Merita illius in illum constant. Id. Mea in te summa officia constabunt.
Construitur etiam hâc notione cum Dativo et Ablativo cum Praepos. in, v.g. Cic. Constare sibi, humanitati suae. Constat tibi fructus otii tui. Constare in sententiâ. Schori Phras.
1. Vel cum suis Genitivis, Quanti, parvi, magni, nihili, pluris, minoris, maximi, minimi; Vel cum consueto Ablativo rei. V. g. Haec victoria multorum sanguine constitit.
2. Cum Dativo personae, v.g. Hic liber mihi constat sex assibus.
1. Absolute. Liv. Lib. 1. c. 1: Iam primum omnium satis constat.
2. In Singulari, cum Dativo personae. Cic. Lib. 3. Fam. Ep. 21: Non satis mihi constiterat, cum aliquane cet.
3. In Plurali, cum Accusativo Personae et Praepositione inter. U.g. Constat inter omnes.
4. Cum Ablativo rei et Praepositione de. U.g. De eius innocentia abunde constat.
collocandi et cum Praeposit. In constructum fere non nisi Ablativum admittit. Cic. Constituere aliquem in aliquo munere.
* Antonius Schorus: CONSULO, inquit, TIBI significat longe aliud, quam vulgus putet; nimirum consilio, operâ, studio, alicui aut rebus alicuius adesse et iuvare. Qui bonum alicui consilium dat, is omnino illi et consulit, et ipso quidem, quod dat, consilio id facit: sed non, quicumque consulit alicui, et consilium modo ei dat. Potest enim variis quoque aliis modis alicui consuli, exempli gratiâ, si pecuniam, si victum et amictum illi des, aut per alium id faciendum cures.
Dicunt autem non tantum Consulere alicui, sed etiam Consulere rebus alicuius, Consulere rationibus alicuius, Consulere commodis alicuius, Consulere famae suae, Consulere otio posteritatis, Consulere temporibus, vitae et incolumitati et fortunis suis.
* Immo dicunt quoque Malo alicui consulere; si videlicet malo obviam eatur, idque propulsetur. Ita Iustinus L. 6. c. 6. dicit Coniulere laboribus (i. e. calamitati) Graeciae. Et verbis Plinii, Medicus dici potest consulere infirmitati alicuius. Pari modo, qui victum et alimenta quibusdam prospicit, dici potest consulere fami: pro quo tamen Sulpicius Severus in Historia Sacra dicit, Conpicius adversus famem. Dieunt item, Bene, male, alicui de aliquo vel in aliquem consulere et cum Plauto, alicui aliquid mali consulere: quibus verbis itidem aliqua denotatur opera, quâ, ut bene aut male alicui sit, efficitur.
Ceterum quoties ipsum consilium ipsamque orationem, quâ quis ad faciendum quippiam inducatur, significare volunt; dicunt, consilium dare, suadere, auctorem esse; estque locutio, consilium dare, in Ciceronis et huius aequalium scriptis multo frequentissima, et apparet, numquam eos pro eâdem uti sustinuisse locutione Consulere aliicui. Vorst. de Lat. Falso Susp. 253. Schori Phras. ad voc. Auctor et Consulo. Ob. Gifanii Obs. L. L. 24. Perizonius ad Sanctii Min. 785.
* Consulere autein aliquem, significat Consilium petere ab aliquo, Einen unt Rath fragen. Cic. L. 3. Fam. Ep. 1: Consuli quidem te a Caesare scribis: sed ego tibi ab illo consuli mallem. Plin. L. 1. Ep. 20: Medicos consulere de summa valetudinis. Id. L. 10. Ep. 7P Consulendum te existimavi. Liv. L. 6. c. 39: Consulere plebem simul in omnia.
* In promptu exempla sunt: Sallust. B. Iug. c. 13: Alii nitebantur, ne gravius in eum (Iugurtham) consuleretur. Iustinus. L. 2. c. 15: Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos vinciant, pignusque teneant, ne in se gravius consulatur. Livius L. 45. c. 8: In secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet. Id. L. 3. c. 36: In secundis rebus nihil in quemquam consulebatur. Tacitus Agric. c. 16: Hic quum, egregius cetera, arreganter in deditos, et, ut suae quoque iniuriae ultor, durius consuleret. Flor. L. 3. c. 7: Adeo saeve in captivos consulebatur, ut se plerique consicerent.
Aliter se res habet, si Casum rei adferas: tunc sane haec loquendi forma in utramque partem sumitur. U.g. Consulere in longitudinem; Consulere in publicum; Consulere aliquem in arcanum et occultum scelus, Curt. Lib. 6. cap. 10. n. 28.
* Plinius Panegyr. c. 76: Una erat in limine mora, consultare 'aves, revererique numinum monitus. Tibull. 1, 4, 77: Gloria cuique sua est: me, qui spernentur amantes, Consultent.
Deinde cum Dativo iungitur, et iterum facit paria verbo Consulo cum Dativo.
* Aurel. Victor, Caesar. c. 14: Quin etiam maribus frustratus filiae viro reip. consultavit. Sallust. Catil. 6: Delecti, quibus corpus annis insirmum, ingenium sapientia validum erat, reip. consultabant.
* Interdum duae rectiones concurrunt, ad diversas regulas pertinentes, ut: Sextus Aelius, iuris civilis oumium peritissimus. Quod tamen et in aliis Casibus fieri potest, ut: Longior sum te digito.
Contendit, ut ad castra perveniat; Contendere omnibus nervis; nervos in aliqua re; Contendere aliquid ab aliquo; Contendere ab aliquo, ut; Contendere aliquid alicui rei, et cum aliqua re; Contendere aliquid contra aequitatem; Contendere verbis inter se, non pugnis; de honore, de dignitate; Contendere cum aliquo et Poetice contra aliquem aliquâ re, et de aliqua re; Contendere alicuius amori, Graecisinus pro cum amore, apud Propertium Lib. 1. Eleg. 3. 2; Hirundo contendit cycnis i. e. indoctus cum doctis, proverbialis locutio apud Lucret. Lib. 3, 2.
* Sed haec Vossii crisis altius petita est, quam ut suffragium eruditorum mereatur. Sequeretur enim inde, omnes locutiones obscenas esse, quarum unum vel alterum vocabulum ad ea, apud veteres interdum accommodetur, quae honestis castisque auribus gravia sint: et sic infinitum numerum locutionum honestissimarum notari lasciviae crimine posse. Quin ipse Cicero, qui passim in scriptis suis, nominatim in Officiis, et libris de Oratore, de vitanda orationis obscenitate gravissima praecepta dedit, heic accusandus foret, quod subinde hâc locutione ipsemet uti non dubitasset, v. g. in Verr. 2. c. 12: Opus dignum, in quo omnes nervos aetatis industriaeque meae contenderem. It. in Verr. L. 3. n. 130: Omnibus nervis mihi contendendum est, atque in hoc laborandum. Et quot tandem loquendi rationes in hunc censum venirent, in quibus vocabulum nervi occurrat? de quarum tamen obscenitate ne per somnium quidem veteres cogitare, ni fallor, potuissent.
* Contentum esse, nusquam usurpatur simpliciter. Sed Latini ei iungunt
1. Vel usitate Ablativum, v. g. Cic. Par. 6. Contentum suis rebus esse, maximae sunt certissimaeque divitiae. Horat. Contentus suâ sorte.
2. Vel Infinitivum Velleius L. 2. c. 49: Contentus, retinere titulum. Plin. L. 6. Ep. 31: Contentus, aemulum removisse. Iustin. 7. 6. 13; 29. 1. 11: Contentus, submovere bella.
3. Vel Quod cum suo Verbo. Iustin. 22. 1.
14: Non contentus, quod ex inope repente dives factus esset.
4. Interdum etiam Genitivum Casum, ut: Contentus equorum, pro contentus equis. Curtius L. 2. in fine: Contentus artificum. Ibi vulgo additur operâ: at contra libb. vett. fidem. Claudius in L. 37. Quum quis decedens nuptura D. de Legat. L. 3. quoniam in his expressit, ut contentus esset partis dimidine dotis.
* V. g. Omnis eruditionis apparatus Latinis litteris hodie continetur. Cic. L. 2. Orat. n. 30: Oratoris omnis actio opinionibus, non sclentiâ continetur. Id. L. 2. de Orat. n. 43: Ea mihi videntur aut in lite ordinanda, aut in consilio dando esse posita.
Interim Consistere in aliqua re, propterea non contemnendum est. Plin. L. 10. Ep. 121: Talis officii gratia in celeritate consistit.
Sed Contineri in aliqua re notatidem, quod coniunctum esse cumaliqua re. Cic. L. 2. Verr. n. 118: Quum vero in communibus iniuriis totius provinciae Sthenii quoque causa contineatur.
* V. g. Si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. Id. Ipsum animum e)ntele/xeian appellat novo nomine, quasi quamdam continuatam motionem et perennem. Id. Aer mari continuatus et iunctus est.
Dicit quidem Cicero, continuos annos, continuis itineribus, continuo spiritu: rebus autem, quae ipsae per se cohaerent, quas substantias vocant, attribui, haud facile repereris.
Apud alios autem scriptores Continuus eiusmodi substantiis interdum accommodatur. v. g. Horat. 1. Ep. 16. v. 5: Continui montes.
* Sic etiam barbare, Contra nos stant antipodes: pro quo Cicero L. 4. Quaest. Acad. c. 39: Antipodes adversis vestigiis stant contra nostra vestigia.
Contra aliquem stare per se quidem locutio proba est, quoties usurpatur pro Adversari alicui; cui contrarium est stare ab aliquo; sed pro Adversum stare, Gegen uber stehen, non occurrit temere in Latio, nec praesidium satis firmum habet in eo, quod Cicero, ut in proxime praecedenti paragraphoallatum, dicit Stare adversis vestigiis contra alicuius vestigia. Diversa enim sunt: Stare adversis vestigiis contra aliquem; et Stare contra aliquem, sine adiunctione huiusmodi ac simpliciter.
* Scio, Latinos scribere, Laudare aliquem in os; neque dubitem, eos dicere quoque Contradicere alicui in os, Resistere alicui in os, et id genus alia. Locutione Resistere in os, usum video Castalionem ad exprimendam GRaecam locutionem Apostoli a)ntisth=nai kata\ pro/s1wpon; et pari ratione Bezam locutione Obsistere in os. Vide etiam, Castellionem
2 Cor. 11, 20. usurpare locutionem Caedere aliquem in os, ad exprimendum Graecum e)is2 pro/s1wpon de/rein. Quod autem nunc dubitamus, illud est, an recte dicatur Laudare se in os, Contradicere sibi in os. Potest utique homo se ipsum landare, et potest sibi ipsi contradicere; potest item in os laudare alterum, et in os contradicere alteri: verum se ipsum in os landare, et sibi ipsi in os contradicere non videtur posse. Illud in os sine dubio nihil aliud est, quam in faciem, adversus faciem. Si igitur dicas, laudare se in os, et contradicere sibi in os, quia os seu faciem non alterius, sed ipsius illius, qui laudat et contradicit, intelligi oportet; perinde illud erit, ac si dicas, laudare se in suum ipsius os seu faciem, contradicere sibi in suum ipsius os seu faciem. Atqui fieri hoc per rerum naturam non potest, ut in suum ipsius os se quispiam laudet, et in suum ipsius os sibi contradicat. Neque enim suum ipsius os et faciem homo adversam habet, quomodo os et faciem alterius habere potest. Quare omnino ita nec loquendum videtur, ut se ipsum in os laudare, et sibi ipsi in os contradicere aliquis dicatur. In scribendo, ut Cicero in Bruto moner, rationem, tamquam obrussam adhibere oportet: nec, quae per ipsam rerum naturam freri non possunt, tamen bene Latine dici posse putandum est. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 225.
1. Simpliciter usurpatur sine Casûs accusandi consecutione, ita, ut praecedat Nominativus vel Accusativus personae aut rei. V. g. Ita faveo isti sententiae, ut ne in mentem quidem mihi aliquid contravenire patiar.
Additur heic subinde Ablativus cum Praepositione de, v. g. Contra venire de aliqua re, i. e. oppugnare aliquid in foro, Germ. Gegen etwas excipiren. Quae quidem in iudiciis frequens et usitata formula est.
2. Usurpatur cum Accusativo personae vel rei, sequente per tmh=s1in seu dissolutionem compositionis. V. g. Venire contra rem alicuius, id est, causam alicuius oppugnare. Item: Venire contra alienum pro familiari suo.
3. Usurpatur per relativi praepositionem. V. g. Si ille ipse, quem contraveneris, causâ ceciderit, id est, si quem oppugnas, succubuerit.
CIBORUM Die Zerkavung der Speisen, Medici dicunt; at sine suffragio antiquitatis.
* Contritio quidem occurrit apud Senecam L. 1. Controv. c. 1. et Lactantium L. 7. c. 18; sed nusquam cum addito tou= ciborum. Comminutio autem et Confractio ab nullo idoneo scriptore usurpantur.
Nulla Substantiva heic frequentantur; sed certis quibusdam verbis sese addixerunt veteres. Ita v. g. Cicero de N. D. Dentibus in ore constructis manditur, extenuatur et mollitur cibus: eorum adversi acuti dividunt escas; intimi autem consiciunt, qui gemini vocantur: Et Iuvenalis Sat. 10. v. 200.
Frangendus misero gingivâ panis inermi.
* Postremus modus in bonam partem sumitur, adeo, ut Contumax ibi firmum notet, constantem et invictum.
* Cic. Mihi convenit cum illo. Hoc vel hac de re mihi tecum convenit. Non convenit inter nos, quid hoc sit. Pactum est, quod inter aliquos convenit. Schorus de Phras.
Perperam non nulli pro Convenit inter nos, per Soloecismum dicunt Conventum est inter nos. Pudeat eius stupidos et inertes.
* Vocabulum Conversationis ansam fere dat locutionum sequentium: Ita quidem primo Quintilianus, prudentissimus ac sagacissimus ille Rhetor, L. 1. Instit. c. 2. in disputatione, quod utilius in scholis, quam domi pueri instituantur: Nec tutior, inquit, inter servos malos, quam ingennos parum modestos conversatio est. Tacitus de Germ. c. 9: Donec idem Sacerdos sanatam conversatione mortalium deam templo reddat. Seneca Ep. 7: Aegris inimica est multorum conversatio, Kranke haben nicht gern viel Leute um sich. Et Seneca Controv. 8: In illis non conversatio cum viris licentiosior. Et Quintil. 291: Cuius conversatio continua etiam invitos ad se oculos poterat deflectere. Plura vide in Borrichii Vindic. p. 41.
Latine pro eo cum Pontano dicas, eicere, eiurare perversam haeresin s. opinionem; Perversarum opinionum virus s. venenum, falsarum opinionum commenta repudiare; Pravas opiniones excutere; Eiurare dogmata a veritate Christi alienu, quibus se aliquis antehac addixit.
Cum Pontano Latine heic dicas. Qui reiectis tenebris variarum superstitionum, luce divinitus immissa, ad Christianam religionem se applicant; Simulacrorum cultu abiecto, unius Christi cultui se consecrare; Christianis se sacris addicere, relictâ ethnicorum superstitione.
Cicero 2. de Invent. 143. Convinci non satis probationibus, Plin. L. 3. Ep. 9.
* Prsepositio In respicit heic terminum ad quem; non personam.
Pro Cooptatus est Senator, Plinius L. 1. Ep. 14. dicit: Allectus est inter Senatores.
* Copia vero Latinis est vel abundantia vel facultas. v. g. Cic. Suppeditare alicui omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam. Id. Facere alicui copiam alicuius rei. Hinc licet copiam facere epistolae, Germanice notet Vom Briefe die Copey geben; tamen ex hoc Latinismo nihil praesidii pro notione damnata. Schorus de Phraf. ad Voc. Exemplum. Voss. de Vit. 139. Borrich. Cogit. 28. Cell. C. P. 373.
* Cor saepius quidem pro prudentia, sapientia, sollertia et acnmine ponitur; unde Plautinum illud Cor habet i. e. supit; at pro audacia, fortitudine, numquam.
Latini dicunt: Coronare aliquem aliquâ re, scil. plumâ, fronde, oleâ, laureâ. Praeter hunc non datur alius construendi modus.
* Creare aliquem in Doctorem, Renuntiare aliquem in Doctorem, barbare.
* Subinde etiam Credo ita inseritur ironiee. Curt. L. 3. c. 2: Iam Thessali equites et Abarnanes, Aetolique, invicta bello manns, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur. Cic. pro Arch. c. 10: Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo Imperatore civitate donaretur, perficere non potuit. Sylla quum Hispanos et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset.
Simili ironiâ Latinos Puto, Opinor, ut Graecos oi(=mai, adhibuisse, demonstravit Graevius ad Cic. 7. Att. 7. p. 6583. et ante Graevium Taubmannus ad Virg. 7. Aen. 297.
* Credere in Deum, complectitur tria haec: 1. Credere Deum. 2. Credere Deo. 3. Credere se Deo.
Magna autem differentia est inter locutiones: Credo Deum; Credo Deo; Credo in Deum. Illud faciunt omnes homines, nisi mente capti sint; istud, qui revelationem admittunt; hoc, qui vere pietatem sectantur. Augustinus Expos. in Ev. Ioh. Tr. 19. f. 178. b. it. de verbo Dom. Serm. 61. f. 69. b. it. in Vigil. Pentec. f. 313. b.
Similiter differunt: Credo Ecclesiam; Credo Ecclesiae; Credo in Ecclesiam. Nos Protestantes credimus Ecclesiam; Romano - Catholici credunt Ecclesiae; Latitudinarii, cum Francisco Buccio, credunt in Ecclesiam.
tamquam vespertinum, diluculo semper opponunt. Voss. de Vit. 133. Cell. Antib. 151. C. P. 324.
Crepusculum Ovidius L. 4. Metamorph. Fab. 12. eleganter ita describit:
Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
Quod tu nec tenebras, nec possis dicere lucem,
Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis.
* Crines non nisi kataxrhstikw=s2 pro capillo ponuntur apud veteres: nec eripere pro evellere usitatum est: ne quid dicam, quod e capite pro ex cute capitis, Germanismus sit.
Quamlibet enim ex Sallustii B. Cat. c. 39. opponantur verba, quae sub finem occurrunt: Neque solum cives, sed cuiuscumque modi genus hominum, quod modo belle usui foret; tamen MSS. Pall. Bong. Comm. pro eo legunt cuiusque modi.
Constanter etiam veteres Cuiusque modi, non Cuiuscumque modi, dicunt.
* Quicumque sat bene se habet: at modo dictâ formâ, ita, ut nullo subsequenti verbo nitatur, suspectum est. De cetero non
damnare ausim, si quis dicat. v. g. Eruditorum genus odit, cuiuscumque modi illud sit.
* Culter plicatilis, Ein Taschenmesser. Nam apud Plin. L. 5. Hist. Nat. c. 9. est Navis plicatilis.
* V. g. Odit tum virtutes, tum liberales artes omnes. It. Tum optimis moribus, tum eruditione eximia praeditus adolescens. It. Matrem tuam novi tum piam, tum honestam matronam. Cic. Scripsisti epistolam ad me plenam consilii, summaeque tum benevolentiae, tum etiam prudentiae.
Quando vero duo imparia coniunguntur, levius per particulam Cum efferendum et praeponendum; gravius vero cum Tum postponendum; cui Tum elegantiae ergo adiungitur non inusitate Maxime, Quoque, Praecipue, Certe, vero, vero etiam, In primis, Praeterea, Denique, Multo vel Etiam sequente Comparativo, it. Vero, vel Superlativus Adiective positus.
* Cic. Plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem, cum in omni re, tum in hoc maxime negotio, potes existimare. Quintil. Cum omni in studiorum genere, tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est. It. Cum omnes diligendi sunt tum certe ii. Cic. ad Q. Fr. L. 1. Ep. 1: Servos cum omnibus in locis, tum praecipue in provinciis regere debemus. Id. L. 1. Ep. 8: Lentulum nostrum cum ceteris artibus, tum in primis imitatione tui fac erudias. Id. pro Marcello: Cum summe consensu Senatûs, tum praeterea iudicio tuo gravissimo. Id. pro Quinct. Apud iudicem cansam priore loco dicat, et eam cum perorarit, tum denique vocem accusatoris audiat. Id. Cum omni industria, tum multo maiori pietate. Cic. ad Q. Fr. L. 1. Ep. 2: Cum spe summa, tum etiam maiore animo.
Id. Gravi teste privatus sum amoris erga te mei, patre tuo, clarissimo viro, qui cum suis virtutibus, tum vero te filio superasset omnium fortunas, se te ante vidisset, quam e vita discederet. It. Cum omnes pulchre mihi placeant, tum optimi illi sunt. Cic. Luxuria vero cum omni netati turpis, tum maxime senectuti foedissima est.
His etiam particulis non inepte, opinor, uteris in locutionibus, in quibus Germani dicunt Vornemlich, und sonderlich, und allermeist.
* Id quod exemplis manifestius fit. Fingatur v. g. locutio haec Germanica: Alle die uns Gutes erzeiget haben, sollen wir lieben, und sonderlich unsere Praeceptores. Hanc locutionem Germanicam ita venuste et eleganter Latinitate donaveris: Cum omnes bene de nobis meritos amare debemus, tum maxime praeceptores nostros. Item: Ich habe dich oft vermahnet zu der Tugend und stetigem Fleisse im studieren, und vornendlich habe ich dazu vermahnet in meinem letzten Schreiben. Hoc ita vertes: Cum saepe alias te ad virtutem et diligentiam in studiis adsiduam adhortatus fui, tum vero in proximis ad te litteris id feci. Adque hoc modo Plinius L. 8. Ep. 18: Invicem tu, si quid istic epistola dignum, ne gravare scribere. Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur.
Particula autem Cum heie non tantum Indicativum, sed etiam Coniunctivum adsciscit.
* Cic. pro Deiot. init. Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus, vel aetas mea postulare: tum in hac causa ita me multa perturbant, ut cet. Id. Quum mihi multa grata sint, quae tu adductus mea commendatione fecisti: tum in primis, quod M. Marsilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti. Id. in 3. in Verrem: Et cum edictum eorum arbitratu componeret, tum cet Id. L. 3. Ep. 30: Cum te a pneritia tua unice dilexerim; tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volneris et iudicaris: tum hoc vel tuo facto, vel populi R. de te iudicio multo acrius vehementiusque diligo; maximaque laetitia adficior, quum ab hominibus prudentissimis, virisque optimis, omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse audio, vel te mei. Id. L. 9. Ep. 11: Consilium tuum, quo te usum scribis, quum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris.
Cum etiam in eiusmodi nexu particula causalis et copulativa simul est.
* Cic. in Lael. c. 1: Cum saepe multa narraret, (to\ narraret, in vulgaribus editionibus omissum est) tum memini, domi in
hemicyclo sedentem, ut solebat, quum et ego essem una, et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omnibus erat in ore.
Pro Cum etiam hâc ips â in verborum consecutione, queinadmodum alias fieri id solet, scribi potest Quum: quo de supra in Parte Orthographica.
* Celsus L. 3. c. 22. Sanguis mittendus est, sed paullatim quottidieque pluribus diebus, cum eo, ut cetera quoque eodem modo serventur.
* Eiusdem farinae notaeque est, vulgo quod dicunt, Cum hoc res ita se habet. Omitte to\ Cum hoc; et satis Latine dixeris, Res ita se habet. Dici etiam pro eo potest, Hoc ita se habet; et omisso tw=| se, Ea res sic habet; item, Haec est ratio vel conditio huius rei; Aliter se habet haec res; Alia est ratio huius rei; Perinde se hoc vel illud habet; Similis s. eadem est ratio huius rei. Terentius etiam dicit: Scin tu, ut tibi res se habeat,
Weissest du wohl, wie es dir ergehen werde. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 37. Cell. Antib. 229. C. P. 395.
Nota: Quicum non modo ponitur pro Cum quo, sed etiam pro cum qua. Qui autem heic est Ablativus antiquus.
* Qui enim pronuntiabat cum nos, videbatur dicere cunnos: quod obscenum est. Hinc opinor, satis patet, mendose veteres pronuntiasse cun pro cum sequente littera N. Quam ob causam dixere nobiscum: ne dicerent, cun nobis; et ita cunni mentio probas aures offenderet. Audiamus hanc in rem Ciceronem, qui in Oratore suo n. 154. ait: QUID ILL UD? non olet, unde sit, quod dicitur, CUM ILLIS? CUM autem NOBIS non dicitur, sed NOBISCUM? Quinsi ita diceretur, obscenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi AUTEM interposuissem, concurrissent. Ex eo est MECUM et TECUM non, CUM ME et CUM TE, ut esset simile illis VOBISCUM atque NOBISCUM. Hactenus Cicero. Pervenit hoc vitium ad aetatem Quintiliani, qui L. 8. ita scribit: Iunctura deformiter sonat: ut si CUM HOMINIBUS NOTIS loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum HOMINIBUS
medium sit, in praefata videmur incidere. P. Manut. in Cic. L. 9. Ep. 22. p. 1042.
Porro et hoc notemus, quod in oculos fere incurrit. M olim non modo sequente N, sed etiam sequentibus aliis elementis, pronuntiari consuevisse, ut N, etiam ex compositis veterum verbis patet, dum ex cum et iungo fecere coniungo, ex cum et necto autem connecto, cet. Unde et in marmoribus quibusdam antiquis exscriptum reperitur: Con quo vixit; pro eo, quod scribendum, Cum quo vixit.
* Hinc etiam est, quod veteres pro Cum non nullis, fere dicant Cum paucis: id, quod in scriptis eorum probe observemus, et ipsi in scribendo sollicitius, quam ut plurimum freri solet, imitemur.
Indignarentur sane Romani, verecundiae custodes acerrimi, si tot libros nostros viderent inscriptos cum notis variorum, cum notis Farnabii, cum notis Minellii cet. pro quo quidem rectius scribendum erat cum Farnabii notis, cum adnotationibus Farnabii, Minellii, variorum cet.
* Interim nec ipsi veteres hunc nexum verborum obsceniorem satis ubique caverunt. v. g. Virgil. L. 1. Aen. v. 197:
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
Iul. Caes. B. C. L. 1. c. 31. n. 3: Hic venientem Uticam cum navibus Tuberonem portu atque oppido prohibet.
Quumque ita ne concursum quidem litterarum aut verborum, obscenam notionem ex tansverso quasi animis legentium vel audientium inferentem, admittere debemus; quanto magis ipsa verba obscena evitanda sint in sermone, iudicatu haud sane erit difficile. Unde autem obscenitas in dictis originem ducat, subtiliter disserit Auctor Artis cogitandi P. 1. c. 14, atque ibidem simul docet, quemadmodum quaedam vocabula, in litteris divinioribus, honeste casteque dicta, usu posterorum tandem minus verecunda evaserint. Doctores Hebraei, inquit, coacti fuere, alicubi alia nomina Bibliorum margini apponere, a legentibus pronuntianda, loco illorum, quae textui interseruntur. Quod ideo factum est, quia illa nomina, quum primum fuere a Prophetis usurpata, non dum evaserant inverecunda; quum tunc adnexam haberent ideam aliquam res illas caute et publice repraesentantem. Sed postmodum, abiecta hâc ided, aliaque impudenti et essronti adscita, illa eadem non una turpia facta sunt. Ne autem obscenâ hâc ided mens percelleretur, merito Rabbini voluere, ut alia nomina inter legendum substituerentur, ipso tamen sacro textu integro, nec immutato. Ceterum D. Warlizius, Medicus Wittembergensis, de modestia Scripturae in rebus verecundis anno 1702. diligenter commentatus est.
lacrimis orare; Cum maguo labore aliquid efficere; Cum iracundia disputare, cet. non minus recte dicitur, quam si efferatur sine Praepositione. Vorst. de Lat. Falso Susp. 226.
* Ceterum recte dicitur, Omnia pereunt cum tempore i. e. omnia, sicut et tempus ipsum, pereunt: scilicet quando Cum significat comitatum, tunc nihil insolens in eo est. Ita quidem Seneca Epist. 58: Quicquid, inquit, vides, currit cum tempore, id est, tempus currit, et res visa currit. Sciopp. de Stil. Hist. 133. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 89. seqq. Cell. Antib. 211.
* Pro Cupere alicui, dicunt etiamCupere alicuius causd.
fore putarem. Quid est causae, cur repudietur?
* Plautus aliquoties etiam Dativum heic adhibet. v. g. Curare rebus alienis suo vestimento et cibo. Idem Plautus etiam in Pseud. dicit: Ego pro me et te curabo.
* V. g. Facile totius vitae cursum videt. Ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare. Neque solum ea perspicis, quae geruntur, quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futuri sint.
Et vero navibus quoque Latinos cursum tribuere, notum est.
* Cic. de Off. Naves in cursu frumento onustas vidi.
Deinde ipsi homines, qui navibus feruntur, in cursu esse, cursum tenere, cursum dirigere aliquo dicuntur.
* Corn. Nep. in Milt. Miltiades morandi tempus non habens, cursum direxit, quo tendebat. Cic. de Nat. Deor. Dionysius quum
secundissimum cursum teneret. Vorst. de Lat. Falso Susp. 21. seq.
* Qui dicunt Custodire aliquem contra iniuriam, suspectum adhibent loquendi modum.
* Sed haec ipsa locutio, quam Vorstius damnat, exstat tamen apud Plinium Ep. 41. L. 10. n. 1: Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod, qui damnati ad poenam
erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in conditionem proborum ministrorum retrahantur. Kappius ad Iensium 164. Ita etiam occurrit ea apud Suetonium Calig. 27. Ad metalla, aut ad viarum munitiones, aut ad bestias condemnavit. Et apud eumdem Claud. 14. extr. et Ner. 31: Ad opus damnari. Tacitus: Ad mortem damnabatur. L. 6. §. 6. p. de Iniust. Rupt. et Virit. Fact. Test. Sed si quis fuerit capite damnatus, vel ad bestias, vel ad gladium, vel alia poena. L. 8. §. 4. p. Qui Test. fac. poss. Qui ad ferrum, aut ad bestias, aut in metallum damnantur, et quae in notis. Quibus adde L. 6. p. ad Leg. Iul. Pecul. et Plaut. Rudent. A. 5. Sc. 1. v. 2: Quem ad recuperatores modo damnavit Plenfidippus. Conf. Sciopp. de Stil. Hist. 185.
Plinius uterque etiam dicit, Damnari in opus, in ludum, in metallum. Vid. Plin. L. 10. c. 40. Plin. L. 2. Ep. 11. L. 10. Ep. 66.
Lucretius et Virgilius insuper etiam habent Damnari morti.
Quin et satis usitate veteres dicunt Damnare aliquem de repetundis, de vi publica cet.
Summatim ut dicam, de verbi huius constructione tene, quod sequenti includo canone: Damnare, crimen speciale in Genitivo vel Ablativo cum Praep. de regit. v. g. Damnare aliquem coniurationis, vel de coniuratione, repetundarum vel de repetundis: At generale magis in Ablativo. v. g. Damnare aliquem scelere, peccato, crimine: Poena vero et in Ablativo et in Genitivo, et in Accusativo cum Praepositione ad vel in ponitur. v. g. Damnare aliquem mortis vel morte vel ad mortem vel in mortem; et praeeunte Lucretio et Virgilio, etiam in Dativo, v. g. Damnare aliquem morti.
Et hâc quidem ratione tam clare hunc locum tractare mihi videor, ut in posterum non opus esse existimem, operose amplius inquirere, quatenus Vorstianae sententiae subscribendum, et quae constructio magnopere praeferenda sit. Satis enim ita patet, pro constructione diversa diversum etiam latere respectum.
* Galerus, i, vel Galerum, i, tegumentum capitis est e pelle ferina confectum, diversi us ûs, Germ. Eine spitzige Mutze, Ein Baret.
Pro r(h/s1ei nostra veteres dicunt, Dare aliquem ad remum.
* Terent. Hec. A. 3. Sc. 3. v. 20: Omnibus nobis ut res dant se, ita magni atque humiles sumus. Cic. L. 3. ad Attic. Ep. 23: Ut se initia dederint, Wie sich der Anfang geben wird. Vorst. de Lat. Falso Susp. 119.
Ita etiam do edere, do ferre, do habere, do diffiendere; immo et dono habere, recte dicitur Virg. L. 5. Aen. Argenti magnum dat ferre talentum. Et L. 1: Ille suo moriens dat habere nepoti, cingula, puta. Et libro eodem: Venatrix, dederatque comas diffundere ventis. Rursus L. 5: Auro trilicem loricam donat habere viro. Eamdem loquendi formam usurpant et Graeci, dicuntque di/dwms piei=n, didwmi fagei=n. Vorst. De Lat. Falso Susp. 245. Cell. C. P. 94. Schorus de Phras. ad Voc. Miscere.
* Pro facere fidem, Beweisen, uberreden, occurrit apud Ovidium L. 2. Fast. v. 20:
Februa Romani dixere piamina patres:
Nunc quoque dant verbo plurima signa sidem.
Sed quae est occasio, quod Germani mei locutione fidem dare etiam tunc utuntur, quum utendum esset locutione fidem habere, aut verbo singulo, credere, vel accredere? Haec nimirum, quod in
vernacula lingua habemus locutionem Glauben geben, putamusque, quomodo Latinum dare nostro Geben alias respondet, ita respondere eidem et heic posse, dicique adeo fidem dare.
Observandum igitur, verba diversarum linguarum, quae in quibusdam loquendi modis significatione congruunt, non continuo et in omnibus congruere; sed in non nullis quidem congruere, in aliis vero discrepare.
Et dare quidem cum verbo nostro Geben congruit, quum dicitur, dare pecuniam, locum, libertatem, licentiam, fugam, testimonium, fidele consilium, Curt. L. 6. c. 4. it. Cic. signum, osculum, responsum, ictum, se in viam, se fugae vel in fugam, insigne documentum mortalibus in aliquem, Liv. L. 1. c. 28; mammam infanti; aliquid in manus hominum, Plin. L. 7. Ep. 17; orationem inpublicum, Id. L. 8. Ep. 3; se quieti, Id. L. 6. Ep. 16; alicui medicamentum, Curt. L. 6. c. 10. n. 37; clarum specimen indolis suae, Plin. L. 2. Ep. 7; Certum aliquid pro introitu, Id. L. 10. Ep. 113. 119; quieti reliquum noctis, Liv. L. 2. c. 25; veniam alicui. At quum dicitur, dare impetum, impressionem, sonitum, alicui spem, auctore Cicerone et Hirtio; planctum, proelia, cum Plauto, et Seneca; finem loquendi cet. cum Virgilio; turbas, promissa, saltum, cum Ovidio; vulnus, cum Iustino; aliquem in vincula, cum Floro L. 3. c. 10. n. 18; animos alicui, cum eodem Floro L. 4. c. 12. n. 4; gemitum, iusiurandum, plausum, ruinam; damnum cum Terentio; multa blandimenta alicui, cum Liv. L. 2. c. 9; multum mali alicui, cum Cic. L. 2. Verr. n. 27; tunc minime gentium prior notio convenit. Neque enim nos dicimus, Einen Anfall, Gerausche, Hoffnung, Geheule, Schlachten, Ernde, Lerm, Verheissung, Sprung, Wunde, in Ketten und Banden, Courage, Seufzer, Eid, Geklitsche mit den Handen, Fall, Schaden, einem allerhand Caressen, viel Boses geben; sed Einen Anfall thun, ein Gerausche machen, einem Hoffnung machen, cet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 119. 120. 121. 125. 128. et de Lat. Mer. Susp. 251.
Hic atque ille loquendi modus rarior; iste usitatior: omnes tres Poeticae.
dare librum in publicum. Plin. L. 8. Ep. 3. Vorst. de Lat. Falso Susp. 118.
* Cic. de Orat. c. 30: Ego iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae P. F. qui quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo, studiosos audiendi docebat.
Usitatius iungitur Dativo rei, et tunc significat idem, quod Impendere operam alicui rei; Oper am in aliquid conferre; Operam vel Multum operae in aliqua re ponere.
* Omnino hâc notione posteriori construitur trifariam.
1. Operam dare alicui rei v. g. amori, studio, litteris discendis, valetudini, honoribus, cet.
2. Operam dare in aliquam rem, v. g. Cic. 1. Tusc. c. 4: In quam exercitationem nos studiose operam dedimus.
3. Operam dare, ut. v. g. Cic. Dabo operam, ut intelligas, meam commendationem non vulgarem fuisse.
Adsciscit etiam hâc notione Dativum perfonae; quod tamen Comicis fere sollemne est, v. g. Terent. Heaut. A. 3. Sc. 1. v. ult. Dissolvi me, otiosus ut tibi operam darem. Cicero heic amat: Operam alicui navare vel commodare.
* Fenus nempe est creditoris; Usura debitoris. Creditor fenus exigit; Debitor usuram reddit. Hinc locutiones, Usuram pendere; Reddere sine usura; Mutuari pecunias levioribus usuris; Perscribere usuram, Zinse verschreiben. Subinde tamen hoc discriminis susque deque habetur. Ita Quintil. L. 5. c. 10. dicit, Usuram accipere; et Plin. L. 14. c. 4, Multiplicare usuram; Cic. Collocare pecunias in usuris. Ita etiam invenias, Fenore aliquid accipere vel sumere, Etwas auf Zinse nehmen. proprietati linguae accommodatius foret, si diceres, Usurâ aliquid accipere vel sumere.
Wolthater wegen seiner Unbesonnenheit gestraft werden. Genitivus rei; Dativus personae.
Dare poenas alicui Passive significat, idem notans, ac puniri ab aliquo. Id, quod probe observandum est.
Video tamen, hunc loquendi modum etiam Active significare ap. Cic. pro Mil. c. 6: Qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit. Heic Dare poenam confessioni, idem notat, ac puniendum reum confitentem, existimare.
* Cic. Nuntii varios sermones excitarunt. Id. Vide, quaeso, satisne rectum sit, nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse. Dabimus sermonem iis, qui nesciunt, nobis, quocumque in loco simus, eumdem cultum, eumdem victum esse. Id. In sermonem hominum atque in magnam vituperationem venirem, Schorus de Phras. ad Voc. Sermo.
Sententiam dicere et Sententiam ferre, differunt. Senator dicit; Iudex fert sententiam. Interdum tamen confunduntur. Vid. Schori Phras. ad Voc. Fero. Conf. infra Dicere sententiam.
frequentatus: ab oratoribus autem et Historicis rarius usurpatus; quamvis Participiis Passivae Vocis cum Dativo, loco Ablativi cum Praepositione a vel ab, constructis plus indulgeant. V. g. Cic. Att. Lib. 13. Ep. 24: Ego audita tibi putaram. Tacitus Lib. 11. Hist. c. 27: Audita Scriptaque senioribus, tradam. Cell. Antib. 258. C. P. 342.
Hannibal audaci dum pectore dehor. tutur.
In aliis Compositis corripitur; ut Dehinc, Deinde, Dehisco.
* Mitius tamen de ea iudicandum censeo. Tametsi enim lubentissime concedimus, rariorem atque insolentiorem hanc formulam esse; tamen ad meros Hebraismos quo minus referamus, auctoritas intercedit Plinii Avunculi, qui L. 8. Hist. Nat. c. 1. ait: Flores odoresque de die in diem gignit.
Ceterum apud Latinos etiam inveniuntur, quae huic videntur similia; sed re verâ non sunt. Terent. Adelph. A. 5. Sc. 9. it. Curt. L. 8. c. 3: Apparare de die convivium h. e. interdiu Livius L. 5. c. 48: Diem de die prospectans h. e. multos dies exspectando traducens.
In dies etiam et In diem, Latini dicunt; sed sensu diversissimo. Illud aequivalet tw=| de die in diem; hoc autem idem notat, quod ad unum diem, non ultra diem. Prius confirmat Cicero Philipp. 1. c. 2: Quum serperet in urbe infinitum malum, inque manaret in dies latius. Et L. 6. Ep. 4: In dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur. Posterius illustrat Ovidius Metam. 2. v. 47:
- - Currus petit ille paternos.
Inque diem alipedum ius et moderamex equorum.
Adfinis huic r(h=s1is2 est, In diem vivere, Ohne Sorge in den Tag hinein leben, occurrens ap. Cic. Philipp. 2. c. 34. it. de Orat. L. 2. c. 40.
Terentii vero in diem Eun. A. 5. Sc. 7. v. 19. est, Donato interpetante, in longam dilationem.
In diem istuc, Parmeno, est fortasse, quod minitare, Germ. Mich deucht, mein guter Parmeno, was du drchest, das hat noch lange Weile.
De vel ex industria, deditâ operâ, stadiô abstinet et quiescit, non nisi a)kurolo/gws2 dicitur.
CETERO, eâdem notione sumptum, nullo quidem probatur Ciceronis exemplo; auctoritate tamen viget Plinii, qui aliquoties usurpavit. Vide Praefat. Orthogr. Rom. Schurzfleischii praemissam pag. 13.
* Abante, et Deante, ad formam scite compositorum exante et inante, quae apud Cic. Liv. Varronem ac Propert. occurrunt, sequiori Latinitatis aevo consicta videntur esse. Conf. Parte Etymol. Sect. 1. Abinvicem.
In marmoribus, inquit Heineccius in Fundam. Stil. Cult. p. 312. seq., multa occurrunt vocabula, multaeque locutiones, reliquis Romanae linguae auctoribus ignotae, quales sunt Ab ante, De ante, Aeternalis. Vide Scaligeri Indices, Gruteri Inscriptionibus additos, et Ich. Clerici Bibl. Select. T. 1. p. 31. Verum cave, in his quaeras delicias. Multa enim huius generis lapicidarum ruditati; multa vulgi dialecto debent originem. Forsan etiam aliquando aberratum est ab iis, qui inscriptiones veteres e lapidibus descripserunt. Exempla sane eiusmodi lapsuum plurima notavit Car. Sponius: plura adhuc dare potuisset Marqu. Gudius, si correctiones orae exemplaris sui operis Gruteriani adscriptas publici iuris fecisset.
* Veteres to\ De verbo omittunt. v. g. Ad verbum aliquid memoriae mandare, ediscere. Cic. L. 1. Orat. Exercenda est memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. Id. Fin. 1. c. 2: Fabellas Latinas, ad verbum de Graecis expressas. Id. Acad. 4. c. 44: Ad verbum ediscendus libellus.
Dicunt etiam vetes, Totidem verbis scribere; Verbum pro verbo exprimere.
* Ita enim Cic. de Opt. Gen. Orat. c. 5: Non verbum pro verbo necesse habui reddere.
Lambinus expunxit illud pro; sed non necessario. Nam etiam Terentius Eun. A. 3. Sc. 1. Par pro pari referto; uti Donatus legit, et ratio metri postulat. Goclen. Silv. Barb. 16. Hadrian. Card. de Eleg. Lat. Serm.
94. Thomasius ad Tursellinum 14. Cell. Antib. 225. C. P. 390.
* Cic. Pater nobis decessit ad VIII Kalend. Decembris. Id. Qui iam de vita decesserunt. Schorus de Phras.
Ita Decedere absolute interdum similiter dicitur pro Decedere de provincia, munere.
* V. g. Oportet mendacem esse memorem. Sallust. B. Cat. Omnes homines summâ ope niti decet, ne vitam silentio transigant, veluti pecora.
De cet antiqui etiam cum Dativo construebant.
* Ter. Adelph. A. 5. Sc. 8: Ita nobis decet: Quomodo et Sallustius in Histor. dixit: Locum editiorem, quam victoribus decebat.
Immo ipse Cicero: Quandoque id deceat prudentiae tuae. Quae verba Linacer L. 4. et Rob. Stephanus in Thes. citant ex Lib. de Orat. Sed metuo, ne illos fallat memoria. Dativum hunc Donatus existimat poni per Graecismum: Graeci enim dicunt pre/pes2 h(mi=n.
Praeterea vero Ablativo obiecti iungitur cum Praepositione.
* Cic. de Orat. Nunc quod aptum sit, id est quod maxime deceat in oratione, videamus.
Simili ratione, ut Dedecet. Cic. Off. Ut si quid dedeceat in illis, vitemus et ipsi. Ubi Linacer in accusandi Casu illos legit; sed perperam.
Dedecet Accusativum adsciscit sine subsequente Infinitivo apud Ovidium Lib. 1. Amor. Nec dominam motae dedecuere comae.
Confundit ista Castellio in Bibl.
2. Pro denegare alicui aures benevolas et attentas.
* Plin. L. 1. Ep. 13: Tanto magis laudandi
probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec anditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui.
* Quin etiam cum Infinitivo apud Lentulum in Cic. L. 15. Ep. 14: Nec defatigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et periculis: qui tamen modus non nullis videtur paullo esse insolentior.
* Atque hoc modo Cicero etiam dicit, Defici ratione et consilio i. e. destitui; Velleius, Defici fructu; Plinius, Desici aquâ; Frontinus de Strategem. Defici usu navium; Plin. L. 20. c. 14: Desici animo, In eine Ohnmacht fallen. Ol. Borrich. Defens. Stradae 297. Anal. 32. Andr. Borrich. Append. 97. Vindic. L. L. 52. Cell. C. P. 60. El. Maior de Varianda Orat. p. 451. Goclen. Obs. 147. Ioh. Vorstii Latin. Select. 150. Iensius et Kappius ad Eumdem 41.
Defectus etiam a(plw=s2 ponitur pro destituto, morti proximo. Vid. Tacit. Annali 2. c. 70.
1. Pro tueri, construitur ita: Defendere aliquem a periculo, et contra periculum. Iustinus etiam Lib. 2. cap. 4. n. 32: Defendere se adversus aliquem. Prima forma usitatior et elegantior.
Defendere aliquem contra aliquid, ipse quidem Cicero Lib. 5. Fam. Ep. 2. habet; sed inter rariora tamen Latinitatis referendum.
Porro: Defendere aliquem oratione suâ de ambitu. i. e. respectu criminis ambitus. Solstitium pecori defendite, per Hypallagen dicitur ap. Virgil. nec nisi in Poeta
tolerari potest: nisi hoc loco solstitium defendite idem sit, quod damnum solstitiale repellite pecori; atque sic exigi debeat ad id, quod heic proxime subsequitur.
2. Pro repellere construitur ita: Defendere iniuriam alicuius, alicui et ab aliquo. Item sine Casu personae, v. g. Nimios solis defendere ardores, Cic. Cat. M. 15. defendere bellum, defendere vim, Caes. L. 1. B. Civ. c. 7.
* Cic. L. 2. Ep. 13: Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero. Id. L. 3. Orat. n. 100: Faciles causae ad pueros deferuntur. Liv. L. 1. c. 18: Ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. Cic. Deferre honorem alicui. It. Primas alicui deferre.
* Deficit mihi, falso suspectum. Neque enim solum auctores, et saepius quidem, dicunt, deficit me; sed etiam interdum, deficit mihi. Caesar. B. G. L. 3. c. 5: Quum tela nostris desicerent. Val. Max. L. 5. c. 1. extern. 3: Nisi vinum nobis defecisset. Saepius autem cum Accusativo invenitur. Caesar. B. G. L. 2. c. 10: Eos res frumentaria deficere coepit. Cic. L. 4. Fam. Ep. 13: Id quoque deficiebat me. Liv. L. 28. c. 15: Procedente iam die vires etiam deficere Asdrubalis exercitum coeperant. Voss. Grammat. Lat. Synt. 60. Goclen. Obs. 147. Ich. Vorst. de Lat. Sel. 151. Cell. C. P. 100.
Schorus de Phras. 279. putat, Ciceronem verbum hoc deficere numquam Dativo iunxisse: at Sanctius tamen Minerv. p. 238. non nulla exempla ex Cicerone in lucem producit.
Sumitur Deficere etiam intransitive. V. g. Deficiunt cuncta studia exactâ aetate.
* Deficere pro Deesse, interdum etiam sine Casu ponitur. Cicero 5, 35, 458: Dies deficiet, si velim paupertatis causam defendere. Idem de Fin. 2, 14, 134: Itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto, accedam ad omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit. Id. pro Quinctio 1. p. 3. Ita, quod mihi consuevit in ceteris cansis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit.
Langius Spicil. ad Vorstii Libellum de Latinitate sel. vulgo neglecta, inserto Vol. I. Exercit. Soc. Lat. Ien. p. 173.
* Virg. L. 2. Georg. v. 290: Terrae defigitur arbos. Plin. L. 8. c. 16: Defigere oculorum aciem in aliquid. Cic. de Orat. 3. c. 8: In eo mentem defigere. Liv. L. 1. c. 58. de Lucretia, quod defixerit cultrum in corde. Cicero: Defigere alicuius flagitia in auribus et oculis omnium, Offenbar und kund machen.
Defigere in aliquid, notat motum ad locum; Defigere in aliquo, notat actum in loco.
Cicero rarissime dicit Defigere in aliquid, semper fere, Defigere in aliquo.
* Cic. Definire imperium, orbis terrarum terminis. Id. Beatitudo non divitiis, sed virtute definienda est. Schorus de Phras.
* Par ratio in Conflagrare. v. g. Mundus conflagrabit, Die Welt wird verbrennen.
* Defunctus sibi somno videtur, Er merkt, dass sein Traum erfullet sey, Iustin. L. 1. c. 5. n. 5.
possessione, sententiâ; Deiicene iugum servile a cervicibus; Deicere se e superiore parte aedium, Nepos Dione c. 4.
Nostrates rariori huic nexui ad nauseam usque indulgent, vernaculae linguae genio, opinor, huc adducti.
* Plin. L. 4. Ep. 14: Inter cenam oblectamus otium temporis. Delecto me studiis litterarum; Delecto me cum Musis. Cic. Ut ab altero delectere, alterum oderis. Id. In hoc admodum delector. Id. Neque enim iisdem de rebus, neque in omni tempore, neque similiter delectamur. Delector, hoc facere, Poetarum est.
Cave ergo dicas, v. g. Delectum instituere inter binos vel trinos fratres. Recte autem dicitur: Delectum militum agere vel habere.
kommen, narrisch werden; sed male. Nam Deliquium animi ab auctoribus bonae notae refertur ad corpus, et defectum spirituum, quos vocant, animalium, denotat, Germ. Eine Ohnmachr. Ciceroni L. 3. Attic. Ep. 18. hic morbus vocatur Defectio animi. Pro locutione autem ista Latini usitatius, Linqui animo; Relinquit animus eum; Curt. Caligine menti offusâ collabi; Discedere a mente atque a se ipso, Cic. In eine Ohnmacht fallen.
* Valla teste in Raudens. Demereri aliquem, est merito aliquo sibi aliquem obligare. Conf. supra Parte Etymol. Sect. 2. Voc. Merere.
Demerere autem, formâ activâ sumptum, regit etiam Accusativum rei. Plaut. Pseud. A. 4. Sc. 7. v. 9: Quid mercedis Petasus hodie domino demeret?
* Praepositio Ex usitatior heic est, quam Praep. De: rarius, nec nisi apud Poetas fere omittitur.
* Sed ea tamen haud promiscue adhibenda mihi videtur, quia haud in genere fidelium civium, sed eorum tantum animi submissioni convenit, qui pertinaciam suam mentemque rebellem abiciunt, et ad victoris arbitrium confugiunt supplices, Die Kleinlaut werden, und den widerspenstigen Muth sinken lassen. Talem enim notionem et connexionis ratio apud Caesarem infert, et Demissus, unde Adverbium Demississime est, sustinet: ut adeo verba Caesaris, Haec quam potest demississime atque subiectissime exponit, vertenda sint, Er trug dieses so kleinlaut und so demuthig vor, als es immer moglich war; Ach! wie zog er doch so gelinde Saiten auf.
Propius ad animum proponere aliquid; Certe iudicio vel momente suo aliquid ponderare.
* Sed qui hanc locutionem usurpant pro Abire vel Accedere ad vulgi opinionem; auctoritate veterum vix, opinor, munire se poterunt.
* Adiectivum Anterior, meliori aevo vix restituitur, nec dentibus umquam apud veteres, quod scio, sed quibusvis aliis rebus accommodatur. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Anterior.
* Dentes stupent, Germ. Die Zahne sind stumpf.
Depellere a se periculum; Depellere agnos a lacte, a matribus.
* Virg. Lib. 1. Aen. v. 726: Dependent lychni laquearibus aureis. Sueton. Galbâ c. 11: Dependente a cervicibus pugione ante pectus.
Sed Dependere ab aliquo seusu improprio et morali, timide usurpem: Latini pro eo, Pendere ex aliquo.
* Liv. L. 35. c. 32: Ex alieno arbitrio pendet, Er dependirt von andern. Cic. L. 1. Offic. c. 19: Ex errore imperitae multitudinis pendet. Id. pro Marcello c. 7: Ex unius tua vita pendet omnium salus. Conf. infra Pendere.
* Sed Deponere magistratum, munus, officium bene se habet: occurrit enim apud probatissimos scriptores v. g. Liv. L. 1. c. 48. et L. 2. c. 28. Cic. L. 1. Off. c. 20. et Plin. Paneg. c. 87. Ceteroquin Latini dicunt pro eo, abire magistratu, munere; Abdicare se magistratu; it Recedere a republica, cui opponitur Accedere ad remp.
* Pro eo etiam: Desilire ad pedes.
* Horatius et cum Genitivo iunxit Lib. 2. Ode 9. v. 17: Desine mollium tandem querelarum. Quae ratio Graeca est in verbis finiendi.
Desinere in aliquid, Latine eleganter dicitur, et Germanice Auf etwas auslaufen, sich endigen. Horat. Art. Poet. v. 3:
turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne. Plin. de Unionibus L. 9. c. 36: Et procerioribus sua gratia est. Elenchos appellant castigatâ longitudine alabastrorum sigurâ in pleniorem orbem desinentes.
Interdum etiam veteres dicunt transitive. Desinere aliquid et intransitive Desinere ab aliquo. Vechn. Hellen. 1. c. 7.
Speciatim Desinere artem, cui diu dedimus operam, quam diu factitavimus, Das Practisiren aufgeben, elegans Ciceroniana locutio est: quod etiam alias eleganter dicitur, Nuntium arti remittere, Graece apud Xenophontem katalu/ein et paralu/ein a)/s1khs1in h)\ te/xnhn. Cognatum huic est apud Cic. Multam salutem dicere foro et curiae.
Iunctum autem Ablativo cum
Praepositione a vel ab, notat causam efficientem. V. g. Id a te despero, Du machst mir keine Hoffnung mehr dazu: cui opponitur, a te habeo spem.
Interdum etiam sequitur Accusativus cum Infinitivo. v. g. Nep. Themist. c. 10: Sec hoc praestare posse; desperat. Cic. 1. Orat. n. 95: Non despero, fore aliquem aliqnando. Id. Lib. 3. Orat. n. 147: Vel me licet existimes desperare posse, ista perdiscere.
* Loco Accusativi ponitur interdum Infinitivus v. g. Liv. L. 7. c. 33: Adeo morte sola vinci, destinaverant animis.
Suetonius etiam habet: Destinare plura aut maiora in dies de ampliando imperio. Et Cicero: Quis oporteat ab ambobus in causa destinari.
Dicunt item: Destinare alicui aliquid, et Destinare aliquem ad aliquid. Germ. Bestimmen, zugedacht haben. V. g. Hoc donum tibi destinavi.
* Liv. L. 2. c. 54: Claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Id. L. 33. c. 37: Destinare locum et tempus ad certamen. Cic. 2. Offic. c. 10: Destinare alicui diem necis.
Ceterum Destinare anime et in animo, Livii est: Cicero pro eo, statutum et deliberatum aliquid cum animo habere.
* Neque etiam omnino haec locutio reperitur. Recte sese habent, Hora destinata; Negotio alicui destinatus; Desponsam et destinatam laudem alicui praeripere, Cic. At vero destinato animo esse, cum ratione et Analogia linguae pugnat. Neque enim animus destinatur, sed res animo vel in animo destinatur.
* Desuescere apud Silium 3. v. 576:
Paullatim antiquo patrum desuescit honori; occurrit, nec nisi intrnasitive significat, idemque est, quod dediscere, exuere paullatim atque abicere consuetudinem, deponere consuetudinem.
* Liv. 8. B. Maced. 196. Recto itinere duxisti exercitum ad eos, quos tibi hostes desumpseras? Id. 4. ab Urbe 237: Duo singuli singulos sibi Consules adservandos adfiduâ operâ desumunt.
Rectius ergo dixeris, Hinc argumenta sunt arcessenda; Hinc argumenta petere licet; Hinc argumenta ducas.
* Cic. 2. de Invent. 217: Detineri in alienis negotiis.
* Cic. Divin. n. 49: Ipse Allienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit.
* Praepositio In locum et statum; Praepositio ad, personam vel loci vicinitatem respicit.
* Tum singula verba hâc notione sumpta, tum coniunctim considerata, meram barbariem heic sonant.
* Interdum pro eo Cicero usurpat Vel ditam. v. g. 2. Phil. 12: Sed stuporem hominis, vel dicam, pecudis, attendite.
einschenken, kein Blatt vors Maul nehmen, elegantes locutiones sunt. Barbari heic, Oportet dicere, quod veritas est; Dicam veritatem.
* Interdum etiam Inquit ponitur in fine Orationis. Cic. Socrates in pompa quum magna vis auri argentique ferretur; quam multa non desidero, inquit. Idem: Multi iniqui atque infideles regno sunt, pauci boni, inquit Accius.
Nec tamen verbo Dicendi plane heic abstinuerunt veteres. Immo vero ipse Plinius L. 1. Ep. 12. eo usus est: Dixerat sane Medico admoventi cibum: *ke/krika.
* Dicere ad et apud aliquem, it. ad aliquam rem, veteres fere usurpant, si publice et sermonis quodam ambitu et cum gravitate sermo omnis institutus videatur.
* Ceterum Dicere, quod non v. g. recusemus hoc vel illud facere, ut ita post to\ Quod non sequatur aliud verbum; satis probe dicitur.
confundantur. v. g. ap. Cic. L. 3. Offic. c. 10: Quum vero iurato (iudici) dicenda sententia sit, meminerit, Deum se adhibere testem. Iudex fert; Senator dicit sententiam. Dicere sententiam, notat Germ. Sein Votum geben, seine Meynung sagen; Ferre sententiam, Den richterlichen Ausspruch thun: pro quo imperiti Dare sententiam. Videatur Goclen. Obs. 327. Item Schorus de Phras. ad voc. Fero: cui tamen Dicere sententiam, falso suspectum est; quum occurrat apud Iul. Caes. B. Gall. L. 7. c. 77. Ciceronem, Sallustium, et alios. Conf. supra Dare sententiam. Ferre sententiam ap. Petron. Sat. c. 70. p. 348. notat Sententiae iudicis placide se submittere, ei obedire.
* Pro Dici non potest, habent etiam veteres Dici vix potest. Cicero Orat. n. 55: Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est vultus, quibus omnibus dici vix potest, quantum intersit, quemadmodum utatur orator.
Interim Dicere non possum, haud improbamus, dummodo usurpetur iustâ sibique propriâ notione. Ponitur autem.
1. Pro Simulare dicendo nequeo. Plin. L. 1. Ep. 5: Non possum dicere, aliud tunc mihi, quam deos adfuisse.
2. Pro Ignoro. Tacitus Hist. L. 1. c. 37: Quis ad vos processerim, commilitones dicere non possum.
Posteriori modo subinde Dativus personae additur. v. g. Sacramentum dicere Imperatori.
c. 8. 5. usurpata, idem est, ac leviter, perfunctorie, non serio; sed in speciem, et quantum satis sit ad vitandam reprehensionem, Germ. Nur zum Schein, fur die lange Weile.
Unde autem ducatur, cerant eruditi. Probabilior eorum est oratio, qui, a di/kh, dica derivant. v. Petrum Pithoeum L. 2. Advers. c. 13. Andream Schottum L. 5. Obs. Hum. c. 23. C. S. Schurzfleischium de Formula Dicis causa, Witteb. 1703.
* Dictamen apud idoneos scriptores non occurrit; quum tamen in hac ipsa loquendi forma nihil apud didacticos tritius sit.
Veteres heic longe aliter: Praescriptum rationis; Ratio insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, probibetque contraria. Cic. L. 1. Offic. c: 41: Eo deferri, quo a natura ipsa deducimur. Id. Parad. 3. c. 1: Consentire cum ratione et perpetua constantia, Der gesunden Vernunft folgen.
* Et ita poscit constantissimus bonorum scriptorum consensus.
Sed quaeritur, an etiam recte dicatur, Dicto audientem esse alicuius, addito scil. Genitivo personae. In Nepotis quidem Datame c. 2. habent quaedam editiones, Is Regis dicto audiens nonn erat: verum id contra fidem meliorum codicum; qui habent Regi, non Regis. Schottus etiam ad h. l. monet, Dicto-audiens per Hyphen dici, quasi unum sit: sicut Graeci dicant, a)ei - parqe/noc, semper-virgo; et 2 Petr. 1. v. 9. dicatur, tw=n pa/lai-a(martiw=n, olim-commissorum peccatorum: et ad Graecorum morem Latini, Heri semper-lenitas i. e. perpetua lenitas, in Andr. A. 1. Sc. 2. apud Terentium; Omnes circapoouli, i. e. qui circa sunt vel vicini apud Livium L. 1. c. 59; Quamvis - suspecti, Sie mogen so verdachtig seyn, wie sie wollen; Quamvis-sublimes, Auch noch so vornehme,
Phaedr. L. 1. Fab. 28; Quamvis - eruditus, Ein auch noch so Gelehrter, Cic. L. 1. Orat. n. 131; Multi - undique - rustici Plin. L. 9. Ep. 15; Quamquam - longinquus, Ein auch noch so weit entferneter, id. L. 2. Ep. 17. p. m. 76; Quamlibet-subitis paratus, id. L. 3. Ep. 9. p. m. 105; Domum-reditio, Caes. L. 1. B. Gall. c. 5; Omnium-ante - se - primus, Flor. L. 3. c. 5. n. 22; Semper-Deus, Virg. Ecl. 1; Quamvis - avidus, Id. L. 1. Aen.; Ante-malorum, Id. L. 1. Aen.
At enim Plautus Amphitr. A. 3. Sc. 4. divisit, et Genitivum personae addidit. Respondemus: Hic Genitivus non debet referri ad Dicto, sed ad to\ imperio. Goclenius L. 1. Observ. p. 27. et 445. tradit Ciceronem etiam dicere, Dicto audientem fuisse praeceptoris: sed non indicat locum. Fortassis respicit ad verba, quae Schwarzius Gr. L. p. 504. ex Cic. Verr. 6. c. 12. affert hunc in modum: Dicto audiens Praetoris fuit; quae tamen Ciceronis verba, quum tantummodo Libri 5. in Verrem dentur, ubi reperiam, nescio. Ac si vel maxime haec verba in opere Cic. occurrunt; subodorari tamen mihi videor in iis sphalma: quam facile enim Praetori in Praetoris comutari potuit? Scioppius, Latinitatis alioquin observantissimus, alicubi scribit: Aliorum monitis dictisque audiens. Sed quid hinc elicitur? Nimirum nihil aliud, quam id, quod nemo eruditior nescit, Grammaticum etiam scientissimum in Romanae linguae patentissimo campo posse hallucinari.
Locus Plauti, quem modo allegavi, his continetur verbis: Eum sequor: eius dicto imperio sum audiens. Unde Scioppius in notis ad Sanctii Minerv. L. 4. p. 436. it probatum, locutionem Dicto audientem esse alicui, esse ellipticam, ut dicatur, Dicto audientem esse, seil. imperio. Sunt autem, qui contendunt, Scioppium neutiquam perspexisse sensum et constructionem loci huius Plautini, quando existimet, in eo secundum con venientiam Substantivi et Adiectivi dici to\ dicto imperio, et proinde ubivis, quum Dicto audiens occurrat, subaudiri imperio; quum sint diversi prorsus Dativi et to\ imperio accedat huic locutioni eodem modo, quo eidem plures alii Dativi. Vorst. de Lat. Falso Susp. 130. seq. Neutra tamen nobis sententia probabilis est. In loco Plautino usurpatur locutio: Imperio ulicuius audientem esse: at cui imperio? scil. dicto s. quod herus modo dixerat. Quid hinc praesidii pro Genitivo personae, et pro disiunctione tou= dicto-audiens in hac locutione nostra?
* Cic. Antonius diem edicti obire neglexit. Id. Obire auctionis diem facile poteris. Plin. L. 9. Ep. 37: Vides, quam non delicata me causa obire primum Consulatus tui diem non sinat: quem tamen heic quoque, ut praesens, votis, gaudio, gratulatione celebrabo.
Alias eadem haec r(h=s1is2 significat Mori, vita defungi. Dicunt hâc ntione: Diem obire, Diem obire suum, Diem obire supremum, Diem suum obire supremum.
* Hanc nomenclaturam, quod gentilismus sapiat, Saec. XV. eagitarunt non nulli in Anglia, fanaticâ quâdam mentis abrepti vertigine. Vide Caspari Calvoerii Fissuras Sionis p. 505. Conf. Ioh. Moebii Differt. de Planetaria dierum denominatione, Lips. 1687. Detesteris maiorum, qui ita dies apellarunt, foedissimam superstitionem, et, quoties huius memoriam consueta denominaidi ratio refricat, tacitus Deo, qui luce Evangelii posteros collustraverit, gratias age: tunc sane tibi ipsi nihil dixisse videberis; quod a pietate alienum sit.
Hanc autem dierum a planetis desumptam appellationem ab Aegyptiis institutam primitus fuisse, atque inde ad omnes homines dimanasse, testatur luculentus historicus, Dio Cassius L. 37. p. 42.
Frigidissimum est, inquit Heineccius in Fundam. Stil. Cult. p. 107, ubique inculcare Vulcanum, Iovem, Iunonem, Mercurium, et huius generis alia. Ab his enim noxiis figuris, ut vocat Augustinus, merito abstinet Christianus; nisi constanti usu veluti in Nomina Appellativa transierint. Sic nemo, nisi nimium superstitiosus, damnabit phrases: Suo marte aliquid facere, cet. Quem in censum etiam referas nostra dierum nomina. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Ethnicismus in stilo.
Vid. Fab. et Schonsled. ad voc. Carpere. Usitatius tamen pro eo dixeris, Inferre infamiam alicui; Infamare aliquem; Infamiâ aliquem adspergere; Criminari aliquem apud aliquem. Schorus de Phras. ad voc. Inferre.
* Conchae conchis differunt, Plin. L. 9. c. 35: Vide, quid differat inter meam opinionem, ac tuam. Cic.
Lingua est his non differens suillae, Plin. L. 9. c. 8. Aetates vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum differunt, Cic. Brut. c. 40. Dicunt etiam veteres interdum: Differre aliquâ re, sine addita Praepositione; it. in aliqua re.
* Cic. Quid fuit, Iudices, quare istum nefarium ampliaveritis? Id. Ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti sibi turpe existiment, non primo iudicare. Lex ampliandi facit potestatem, Kraft des Gesetzes kann man Dilation geben.
Nam Plinius L. 2. Ep. 11. ita: Dilata res est in proximum senatum.
Idem Plinius L. 10. Ep. 85. dicit etiam: Dilationem petere, dare; it, Longiorem diem ad instruendam causam dare.
* Lucretius L. 2:
Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
Difficilis magis ad credendum constet.
Cicero L. 9. Attic. Ep. 11: *qe/s1eis2 meas commentari non desino: sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudieandum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 205.
Alias Latini dicunt, Difficile hoc est intellectu
eruditionis campum emetiri, Germ. Sich diffundiren, minus placet. Quamvis enim Plinius paneg. c. 26 habeat, In immensum diffunditur oratio; et Lucretius 3. v. 438. Anima in omnes corporis partes diffunditur; et Columella L. 11. c. 3. Diffundit se in latitudinem lactuca: tamen parum hinc praesidii pro locutione ista.
Dignus et Indignus non numquam etiam Genitivum habent, tam apud alios, quam apud Poetas.
* Cic. L. 8. Attic. Obsecro te, mi Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tnae virtutis: Virgil. L. 12. Aen. Descendam magnorum haud umquam indignus avorum. Ovid. L. 3. Art. Curia consilii quae nunc dignissima tanti.
diminuere, Id. ad. Q. Fratr. L. 1. Ep. 2. Diminuere quidquam ex potestate Regia, Liv. L. 2. c. 1.
* Cic. Magnitudine timoris a mente atque a se ipso discessit.
Discedere a se, significat etiam immutari, sui dissimilem fieri.
* Cic. Caelius discessu meo discessit a se se. Schorus de Phras.
* Notandum etiam, Disceptare quaestionem, controversiam, non esse idem, quod iudicio contendere, sed causam diiudicare et dirimere. Cic. Iuste sapienterque quaestionem disceptare. Id. Controversias aliorum
disceptare. Sed Disceptare de quaestione, de controversiis, pro iudicio contendere utique usurpatur, idque recte et ordine.
* Ovidius 3. Art. 6. subiecto, quod huic Verbo iungit tribuit etiam Praepositionem Per. Per me, inquiens, discuntur amores.
* Cic. Mores eius a tanti sceleris atrocitate sunt disiuncti. Id. Nihil est disiunctius ab ea cogitatione cet. Schorus de Phras.
Sunt, qui Genitivum ad animum; Dativum ad corpus restringunt. Sed id discriminis interdum negligitur.
Cicero quidem pro Planco: Vos oro iudices, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni credatis; at hinc locutionem suspectam nolim vindicare prorsus Latio elegantiori.
* Verbum Dispergere optimae notae est; sed fere pro dissipare, disicere, dispartiri usurpatur. Cic. Puerum interea obtruncat, membraque articulatim dividit, perque agros passim dispergit corpus. Id. Dum haec, quae dispersa sunt, coguntur. Id. Partes rei gestae dispergere in causam. Id. Exornationes in causa dispergemus.
* Verbum Disponere significat non nisi ordinare vel distribuere. Cic. Pisistratus Homeri libros antea confusos sic disposuit, ut nunc habemus. Id. Fac, ut plane iis in rebus descriptum ac dispositum suum cuique munus sit. Schorus de Phras. ad Voc. Adfectus.
* Et quidem Dissentire, Dissidere cum aliquo, pro ab aliquo neimini suspectum sit. Abunde enim auctoritate veterum munitum est. Non equidem cum Fabro heic utimur auctoritate Distichorum moralium Catonis, cuius libri quum et auctor et aetas in obscuro sint, eos dicendi modos, quos ab aliis scriptoribus diversos habet, dubito, an satis tutum sit imitari: Sed Ciceronis Acad. Quaest. L. 4. c. 47. Auctoris ad Herennium L. 2. c. 9. Valer. Max. L. 3. c. 8. Extr. §. 1. Menken. Spec. 17.
* Dissitus enim antiquis significat non remotus; sed dispersus, dusseminatus. Lucretius: Cetera pars animae per totum dissitio corpus, id est, disseminata, a dissero, quod est dissemino, sparsim sero.
Tullius, eiusque similes dicunt pro Apuleianis istis locutionibus, Longo locorum intervallo a me disiunctus vel remotus; Loca disiunctissima maximeque diversa, longe remota, longinqua. Titii Manud. 202. Sciopp. de Stil. Hist. 186. Parad. Litter. 38. Cell. Antib. 156. C. P. 243.
Quique suis frustra bellum dissuaserat augur.
* Dicunt et Dissuadere de aliqua re. Cic. L. 3. Offic. Quum praesertim de captivis dissuasurus esset. Vorst. de Lat. mer. Susp. 179. seq. Nimirum innumera eorum verborum seges est, quae adsciscunt et accusativum et Ablativum cum Praepositione De. v. g. Loqui, Dicere, Scribere, Commentari cet. aliquam rem et de aliqua re.
* Horatius etiam cum Dativo extulit L. 4. Od. 9. v. 29: Paullum sepultae distat inertiae celata virtus. Conf. L. 1. Ep. 18. princ.
* Dicunt etia, Diversari apud aliquem.
* Haec posterior constructio cum Genitivo, Poetis frequentior est.
* Diutius et Amplius in his locutionibus non construuntur cum Quam; sed haec particula omitttur, et ipsa Adverbia Comparativa iunguntur non solum Ablativo, sed etiam Accusativo, quin etiam interdum Nominativo. Hadr. Card. de S. L. p. 81. seqq. Septimana autem Substantive pro hebdomade,
prolapsae Latinitatis est. Conf. de eo Part. Etym. Sect. 1.
* Iudices olim quum Advocatos causarumque patronos causam narrare atque agere iuberent, usi sunt verbo DIC: peroratâ causâ Advocati dicere solebant DIXI: praeco autem, ut in consilium dimitterentur iudices, pronuntiabat DIXERE. Quid vero opus est hodie, extra forum Romanum constituti ut eiusmodi clausulâ utamur? Si sollemnis sermo habendus est, unus fere loquitur, nec post eum alius prodire temere solet. Finitam autem esse orationem, honore, per capitis corporisque inclinationem auditoribus exhibito, indicari potest.
Paullus Heigelius, Academiae Iuliae Theologus, Mathematicus et Orator, in quo, quod B. Parens meus vehementer praedicare solebat, summus candor, summa eruditio, et summa ingenii alacritas fuit, de vocabulo hoc, qua fuisse dicitur, urbanitate ingenii, festive ita iudicavit: Dicat DIXI! qui velit; ego DIXI! non dixerim. Legi de hac clausula, et usurpandi eam ratione debet Barnabas Brissonius de Formulis et sollemnibus populi Romani verbis L. 5.
* Cicero pro Deiot. c. 14: Litteras ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti. Cic. Attic. L. 11. Ep. 25: Quum habebis, cui des, et ad quem des.
Dormitat heic vel ipse Cicero L. 6. Ep. 9. scribens: Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus.
Et locis aliis, quos vide ap. Reitz. P. 139.
* Ellipsis autem Infinitivi est, quum dicimus Docere aliquem fidibus sc. canere: quod barbari dicunt ludere. Nimirum Ludere respicit aleam, pilam, et lus ûs eiusmodi alios: sed Canere pertinet ad instrumenta Musica. Virgilius quidem Eclogâ 1. v. 10. dicit, Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti: sed ibi verbum hoc non tam instrumentum calami, quam ludicrum argumentum respicit: quemadmodum, qui iocatur metro, ludere versibus suis dicitur. Id enim tenendum omnino est, Ludere versibus et versûs, notare scribere versus parum operosos, et argumenti minime gravis et serii. Virgil. 4. Georg. extr. Carmina qui lusi pastorum. Ovid. 5. Trist. Eleg. 1. v. 7: Laeta et iuvenilia lusi. Horat. L. 4. Od. 9. v. 9: Non si quid olim lusit Anacreon. Sed haec w(s2 e)k paro/dw|.
* Doctor pro Medico vulgari sermone patrio obtinet, eo quod Medici publicâ auctoritate constituti, in Academiis ante Doctoris axiomate insigniti fere sunt et esse debent.
* Cicero tamen Rudem in iure civili dixit; quod docto contrarium est. Conf. infra Rudis rei.
Ceterum Doctus his fere construitur modis: Doctus utriusque linguae; Doctus Latinis et Graecis litteris, sine Praepos. in; Doctus Latine et Graece; Doctus ad militiam.
* Cic. Doleo tuam vicem. Id. Id mihi vehementer dolet. Ter. Facile sit illi, quod doleat. Cic. Meum casum luctumque doluerunt. Id. Laude aliena dolentes. Id. De Atticae febricula valde dolui. Plin. Dolet a sole caput. Id. Dolent ab ictu aures. Plaut. Doleo ab animo et ab oculis. Plaut. Dolere ex animo. Cic. Dolendum est in tam gravi vulnere. Seneca Consolat. ad Helv. cap. ult. In mea tamen persona non tantum pro te dolet.
Modi autem usitatissimi sunt, Ciceroni et optimo cuique familiares, qui fiunt per Accusativum et Ablativum. v. g. Dolere aliquam rem et aliquâ re.
Sunt et alii construendi modi, quos hoc verbum communes habet cum Gratulor; quo de infra ad voc. Gratulor.
* Dolet caput; Dolent mihi dentes; Dolent oculi viro tuo, Plauti est; Terentii, interdum etiam aliorum Poetarum; apud quos Dativus personae plerumque omittitur. In prosa malim, Dolore capitis laboro; Dentibus laboro cet.
* Terent. Adelph. A. 2. Sc. 4: Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et plane in eum locum rediisse, ut, si omnes cuperent, nihil tibi possent auxiliarier. Cic. pro Mur. Cui placet, obliviscitur: cui dolet, meminit. Id. pro Cael. Si egebis, tibi dolebit. Id. ad Attic. Dolet mihi, quod tu non stomacharis. Denique in Libris de Orat. Nemo ingemuit, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo remp. imploravit, nemo supplicavit. Vorst de Lat. Falso Susp. 269.
* Terent. Quaenam est haec anus exanimata, a fratre quae egressa est modo? Id. A me nescio quis exit. Sallust. Constituerat eâ nocte cum armatis hominibus intreire ad Ciceronem.
* Dativus semper quartae Declinationis est, domui; Ablativus semper secundae, domo. Invenitur tamen domu in veteri inscriptione apdu Grut. p. 566. n. 9.
1. Etiam cum possessivis, meae, tuae, suae, nostrae, vestrae, alienae.
* Sallust. B. Iug. Aurum atque argentum domum Regiam comportant. Cic. L. 9. Ep. 19: Balbus recta a porta domum meam venit.
2. Item cum Genitivo possessoris.
* Cic. Att. L. 1. Ep. 8: Clodias deprehensus est domi Caesaris. Id. L. 1. Divinat. Quae
ipsa domi Phalaridis consecravisset. Id. ad Varron. L. 9. Ep. 7: Sed quid ego haec ad te, cuius domi nascuntur?
3. Domos in Plurali etiam Adiectiva admittit sine Praepositione.
* Ovid. Ep. Laod. Quo ruitis? vestras quisque redite domos. Liv. L. 2. c. 7: Ut ambo exercitus suas abirent domos. Tacit. L. 5: Reliquias suas domos comportarunt.
4. Non numquam tamen etiam Praepositionem admittit.
* Horat. L. 2. Od. 18: Non ebur, nec aureum mea renidet in domo lacunar. Plin. ad Cael. L. 7: Ille in domo mea saepe convaluit. Sen. I. Controv. Ego in domum vestram intrabo. Cic. Iubeo ad Praetoris domum ferri. Id. 2. Phil. Ad quem a domo Caesaris tam multa delata sunt. Liv. L. 4. dec. 3: Longe a domo bellare. Cic. 5. Tuscul. Socrates primus Philosophiam in domos etiam introduxit.
In Accusativo et Ablativo tamen Domus sine tali adiunctione positum, vel cum Praepositione vel sine Praepositione ponitur: ut revertor domum vel ad domum, exeo domo vel e domo, sum in domo vel domi.
* Esse in domo, opponitur tw=| esse in vestibulo, stabulo, horto; Esse domi, opponitur tw=| peregre abesse, vel alibi apud amicos commorari.
* Poetae interdum Utrum, an, num, vel quod omittunt. v. g. Ovid. L. 2. Trist. v. 331. seq.
Forsan et hoc dubitem, numeris levioribus aptus
Sim satis, in parvos sufficiamque modos.
Negative autem, vel, quod eodem recidit, interrogative positum construitur cum Quin.
* Ter. Hic nunc non dubitat, quin te ducturum neges. Cic. Non dubito, quin mirere, quid tecum de eadem re saepius agam. It. Quis dubitabit, quin Deus cuncta videat?
Pro tw=| Quin tamen Cornelius Nepos Accusativum cum Insmitivo substituit, in Praef. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent.
* Observamus eas subinde in scriptis summorum virorum. Ut ecce! Isaacus Casaubonus notis in Suetonii Augustum scripsit: Nescio tamen, annon sit verius, Mithridatem more multarum gentium barbararum braccas gestasse. Wolfgangus Seberus in Indice auctorum a Iulio Polluce laudatorum: Quod nescio annon etiam ad alios non nullos admonendum. Ioh. Henr. Boeclerus Notis in Nepotis Miltiadem: Nescio tamen, annon ita soleat Nepos explicare etiam, quae non erant difficilia suppletu intellectuque. Iustus Lipsius Lib. 5. Analect. de Milit. Rom. Dial. 9: Dubitabat Claudius Dausqueius, annon (fraxare) a Graeco ductum esset para\ to\ fra=cai: quia sic muniuntur vigilia. Matthias Berneggerus in Notis ad Iustini L. 5. c. 1: Dubites, annon pro crudelitate rectius sit, legere cupiditate. Et ad L. 39. cap. 1: Dubitari queat, annon rectius sit vis imperii, quod magis proprie nomini Regis opponi videtur. Rursus Boeclerus in Indice Nepotis in voce Dubito: Dubito, an ponam; eleganter pro Dubito, annon. Ait heic, Dubito, an ponam, eleganter a Nepote dictum esse pro Dubito, annon ponam; et vult ergo, posteriore quoque modo loqui utique licere.
Nobis tamen multo aliter videtur. Habent hoc Latini, ut, quum adfirmare aliquid instituunt, dicant, se nescire, vel haud scire; itemque dubitare, an ita res sese habeat.
* Exempli causâ, verba Nepotis, quae Boeclerus declarare studebat, initio vitae Timoleontis sunt: Si per se virtus sine fortuna ponderanda sit, Dubito, an hanc primum omnium ponam. Non vult ille, se dubitare, an, si virtus per se sine fortuna ponderanda sit, Timoleontem primum omnium ponat; sed omnino sic existimat, quod Timoleon merito primus omnium ponendus sit; ac nihilo tamen secins se dubitare sciribit. Pari modo Cicero L. 9. Ep. 7. ad Fam. scribit, Non nullos dubitare, an Cuesar per Sardiniam veniat; quum tamen velit, non nullos omnino credere, quod Caesar per Sardiniam venturus esset. Sequitur enim: Illud enim adhuc praedium suum non inspexit. Nec tantum dicunt, se dubitare, an res ita se habeat, quum ita se rem habere volunt dicere;
verum etiam, ut dixi, nescire se vel haud scire: uniliter ut nos Germani, qui, quum v. g. aliquem volumus laudare, fere dicimus: Ich weiss nicht, ob dieser nicht der beste unter allen sey, Nescio an hic omnium optimus sit i. e. Utique satis scio, hunc inter omnes optimum esse. Valerius Maximus L. 1. c. 1. n. 14: In his, quae ad custodiam religionis attinent, nescio, an omnes M. Attilius Regulus praecesserit. Vult ille, M. Attilium Regulum in his, quae ad custodiam religionis attinent, omnes praecessisse; idque ita se existimare: et tamen dicit, se nescire, an M. Attilius omnes praecesserit. Idem ibidem: Nescio, an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda. Cicero in Bruto. Et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat. Idem: Eloquentiâ quidem nescio an parem habuisset neiminem. Livius L. 22. c. 39: Nescio, an infestior hic (Varro) adversarius, quam ille (Hannibal) Hostis maneat. Curtius L. 4. c. 11: Nescio, an Darius ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt. Seneca Consol. ad Marc. c. 1: Patrem non minus, quam liberos dilexisti; excepto eo, quod non optabas, superstitem. Nec scio, an et optaveris: permittit enim sibi quaedam et contra bonum moreum magna pietas. In his omnibus aliquid adfirmatur; et in proximis Nec scio, an et optaveris, est pro Fortasse et optasti, vel Puto, te optasse. Nec minus frequens in talibus est Haud scio, an. Cicero pro Flacco: Cuius ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio, an cunctis gentibus anteponendam iure dicam. Et L. 3. Offic. c. 29: Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio, an gravissimum, Regulum nolite, quaeso, vituperare. Et L. 1. Orat. c. 59: Neque enim hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint, et quam varia genera dicendi, et quod haud sciam, an tu primus ostenderis i. e. quod tu, meâ quidem sententiâ, primus ostendisti. Et L. 2. Orat. n. 209: Par atque una est ratio spei, laetitiae, maestitiae. Sed baud sciam, an acerrimus longe sit omnium motus invidiae: nec minus virium opus sit in ea comprimenda, quam in excitanda. Invident autem homines maxime paribus, aut inferioribus, quum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse. Et in Lael. Quod quidem ut ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit. Et L. 9. Ep. 14. ad Fam. Contigit tibi, quod haud scio an nemini. Et Ep. 15: Est id quidem magnum, atque haud scio an maximum. Et pro Milon c. 34: Nolite; si in nostro omnium fletu nullam lacrimam adspexistis Milonis: si vultum semper eumdem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere: atque haud scio, an multo etiam sit adiuvandus magis. Et in Orat. n. 143: Atque haud scio, an plerique nostrorum Oratorum contra, atque nos, ingenio plus valuerint quam doctrina.
Ad hunc modum igitur recentiores illi doctissimi viri, quorum verba initio produximus, quum adfirmare quaedam vellent, scribere potuissent: Nescio, an ita solcat Nepos explicare etiam, quae non erant difficilia suppletu intellectuque. Nescio tamen, an verius sit, Mithridatem braccas gestasse. Quod nescio an ad non nullos quoque alios sit admonendum. Dubites, an pro crudelitate rectius sit legere cupiditate. Sed maluerunt illi, Nescio annon; Dubites annon. Quae quidem, ut dixi, suspecta nobis sunt, nec ante probanda aut imitanda videntur, quam et in scriptoribus antiquis talia observata fuerint. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 236. seqq.
* Non numquam tamen Haud scio, an, invenitur pro Dubito, vel non liquet, an. Cic. L. 1. Off. c. 11: Haud scio, an satis sit, cum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere. Ut et ipse, ne quid tale posthac committat, et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
Qui inter eruditos hodie scribunt Dubitare secum, Dubitare apud se; viderint, unde hunc construendi modum binum probent. Equidem in nullo auctore classico huc usque reperire potui.
* Dubium erat, Incertum erat, In ambiguo erat, melior, an fortunatior esset, ratio loquendi Curtio frequens est, idem notans, quod: Optimus erat ac fortunatissimus; vel: Tam bonus erat, quam fortunatus.
* Cornelius etiam usurpare heic Infinitivum non dubitat: In vita Cononis c. 1: Nemini erat his temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse.
p. 222. atque innoxium Graecismum, Gallicismum et Germanismum heic sibi invenisse videntur. Quum vero scriptoribus reliquis omnibus bellum ducere idet sit, quod trahere vel ducere, Germ. Den Krieg in die Lange ziehen; et in locis Nepotis ac Iustini in contrarium allegatis eadem notio omnium rectissime locum inveniat, verba autem Virgilii Lib. 8. Aen. v. 55, quae itidem hoc respectu opponuntur, usitatum locutionis huius significatum saltem haud respuant: abstineamus nos a notione priore illa, quam Vorstius, et ante eum Stephanus tantopere adsertam voluere, nisi quidem evidentioribus veterum exemplis eius aliquando constet ingenuitas. Conf. Franciscus Theod. Kohl in Commentationibus Criticis Pentadec. 2. Loc. 6. p. 139. seqq. Cortius ad Cic. 7. Ep. 3. n. 7. et, qui vel nuper adeo Vorstianae sententiae se opposuit, Cl. Heusingerus in Dissertatione de pervulgatis aliquot erroribus Grammaticis, insertâ Volumini I, Exercitationum Societatis Latinae, quae lenae est, p. 142. seq.
Ita etiam, ut nos dicimus Ein ehrbar Leben fuhren, sic et Latini vitam honestam ducere: pro quo alias habent, vitam honestam agere. Sane ad hunc modum locutus est non tantum Augustinus, sed etiam Virgilius, Lucretius, quin et ipse Cicero.
Etiam de verbo hoc Ducere adhuc illud notetur, quod dicunt parietem ducere, murum ducere, quomodo nos Eine Wand, eine Maure fuhren. Cicero pro Milone: Ducere parietem per vestibulum alicuius. Livius L. 1. c. 44: Ducere murum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 154. seqq.
* Quemadmodum Serraculum ducere, eâdem mente ICtus ad L. Aquiliam dixit, ut Cuiacius interpretatur.
Possit etiam ex mente quorumdam apud Varronem l. c. legi Sertam ducere cum aliquo. Serta enim to\ xoine/on, restis, funiculus, quemadmodum eâ voce usus Palladius; ut Sertam ducere Varroni sit idem, quod Terentio restim ductitare. Tractum hoc a saltantibus, qui aliquando restem tenentes haerebant: vel a puerorum ludo, quo ducebant sparteam restem, et tam diu trahebant, donec aut rumperet, aut alteruter, ommissa funis prehensione, in nates caderet. Vide Scaligeri Coniectan. p. 240. At inanem hanc putamus esse coniecturam, quum in omnibus codd. constantissime legatur Serrarn, nec credibile sit, olim R maiusculum in T mutatum esse.
* Reperitur etiam: Hoc ducitur in crimen. It. Ducitur pro nihilo, et nihili. Tac. Annal. 6. 5. 3. Ne convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur Sall. Catil. c. 12: Postquam divitiae honori esse coepere, innocentia pro malevolentia duci coepit.
* Terent. Andr. A. 3. Sc. 4: Narro huic, quae tu dudum narrasti mihi. Plin. L. 7. c. 16: Pridem vidimus eadem. Cic. de Amic. Nuper disserere coeperunt.
* Cic. 4. Att. Dudum circumrodo, quod devorandum est. Terent. Heaut. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est. Item: Ite ad crucem, quâ dudum digni estis.
* Ter. Eun. A. 3. Sc. 5: Dum apparatur, virgo in conclavi sedet. Id. Eun. Interea duns sermones caedimus. Id. Eun. Haec dum mecum reputo, arcessitur interea virgo.
* Cic. Sed ad properationem meam quidem interest, non te exspectare, dum ad locum venias. Id. Non exspectavi, dum mihi a te literae redderentur. Hadr. Card. de Serm. Lat. p. 172. seqq.
Coniungitur etiam subinde cum Usque et Usque eo. Cic. Fateatur, se hominem privatum praedonum duces vivos, cet. usque dum per me licuerit, tenuisse. Id. Usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent.
* Cic. Att. L. 9. Ep. 12: Aegroto dum anima est, spes esse dicitur. Ovid. L. 1. Eleg. Trist. 8:
Donec eris felix, multos numerabis amicos:
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Dum et Donec pro Usque dum, Bis dass, so lange bis, modo Indicativum, modo Coniunctivum adsciscunt.
* Virg. Ecloga 9: Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas. Cic. 7. Attic. Exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam. Virg. L. 1. Aen, Donec partu dabit Ilia prolem. Colum. 12. 26: Coquas, donec ea aqua, quam adieceris, decocta sit.
Dum pro Dummodo, Coniunctivum postulat.
* Cic. 5. Fin. Dum res maneant, verba fingant arbitratu suo. Sallust. Neque id, quibus artibus adsequeretur, dum sibi regnum pararet, pensi quidquam habebat.
* Interdum paullo aliter etiam efferunt. v. g. Liv. 1. c. 9: Dum ea ibi Romani gerunt.
* Cic. L. 12. Attic. Ep. 44: Id ipsum scribas velim, dummodo ne his verbis.
Atque hoc Ne sequitur etiam post Dum et Modo, quoties usurpantur pro Dummodo.
* Cic. Attic. Ego si cui adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro. Id. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus.
Dixi, fere heic addi Ne: neque enim id fit perpetuo; quum interdum sequatur etiam Non. v. g. Plin. L. 10: Ep. 115: Lege, Domine, Pompeiâ permissum Bithynicis civitatibus, adscribere sibi, quos vellent, cives, dum civitatis non sint alienae. Caracalla de fratre, quem occiderat, apud Suetonium: Sit divus, modo non sit vivus.
* Cic. L. 3. Ep. 19: Quod ad Caesarem attinet, crebri et non belli de eo rumores, sed susurrationes dumtaxat veniunt. Polin. L. 9. Ep. 13:Ac primis quidem diebus redditae libertatis, pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat. Iustin. L. 1. c. 5. n. 5: Et quoniam defunctus sibi somnio videretur, agitato inter pastores regno; animum minacem dumtaxat in illo fregit. Valla L. 2. c. 41.
Recte Valla, si de eo, quod fit rectius, usitatiusque, quaeritur. At si putat, plane non recipere Dumtaxat post se sed etiam; nimirum tunc errat. Nam Vossius de Vit. L. 6. exempla producit ex Liv. L. 46. (cuius tamen locus in vitio cubat), et Sueton. Aug. c. 66. et Paullo IC. in quibus haec particula utique post se recipit sed etiam.
* Dumtaxat etiam saepe poni videtur pro Saltem, Zum wenigsten; immo etiam apud Cic. in Bruto c. 82. pro Eatenus, In so weit. Conf. Schwarz. ad Turs.
* Pro Duplo Livius L. 8. c. 8. habet. Alterum tantum.
V. g. Alterum tantum reddere.
* Praeter hunc ipsum significatum, quo Durare significat etiam manere, vivere; quomodo Livius L. 1. c. 9. dicit. Durare hominis aetatem, Menschen Lebetage aushalten, et durare amicitiae et alia durare passim dicuntur; usurpatur hoc Verbum modo transitive, modo intransitive. Et quidem
1. Pro durum, firmum, solidum facere. Caes. Hoc se labore durant adolescentes. Liv. Caementa non calce durata erant, sed interlita luto, structurae antiquae genere.
2. Durare etiam dicuntur res iuxta atque homines, quum tuentur statum, atque in sustinenda vi, cui expositi, tolerandisque laboribus molestiisque immoti invictique perstant, Germ. Ausdauren, aushalten. Ovid. 2. Fast. v. 299:
Sub Iove durabant, et corpora nuda gerebant.
Et L. 4. v. 505:
Sub Iove duravit, multis immota diebus,
Et lunae patiens et pluvialis aquae.
Virg. 1. Aen. v. 211:
Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Suet. Claud. c. 26: Nec durare valuit, qin de conditionibus continuo tractaret, Er hats nicht lassen konnen, er hat sich flugs wieder in neve Ehetractaten eingelassen.
Neque tamen sic absolute et intransitive tantum, sed et cum casu suo et transitive ponitur. Horat. L. 1. Od. 14: Sine funibus vix durare carinae possunt imperiosius aequor. Durare aequor, est sustinere atque perferre ac vincere maris vim atque impetum. Frustra enim Torrentius aliter dispungit hunc locum et interpretatur. Nam quod addit, non meminisse se legere apud auctorem verbum durare ita positum; id fraudi nobis esse haud potest. Ita enim Virgilius 8. Aeneid. v. 577:
Patior quemvis durare laborem.
Ubi durare Servius ex allegato Horatii loco per sustinere interpretatur. Occurrit porro etiam ita hoc verbum apud Statium L. 5. Silv. Protreptico ad Crispinum v. 152:
Felix, qui viridi iidens optata iuventa
Durabis quascumque vias.
3. Signficat etiam duram alvum facere, Verstopfen. Martial. L. 13. Epigr. 26: Sorba durant ventrem, Die Holzbirnen verstopfen.
4. Usurpatur tandem pro delitescere
alicubi, suis se loci tenere, v. g. Durare extra tecta non potest, Er kann ausserhalb des Hauses nicht dauren; item, Durare nequeo in aedibus, quomodo Galli Ie ne puis durer en la maison, et nos, Ich kann im hause nicht dauren. Occurrunt autem hae locutiones apud Plautum, Terentium et Livium. Vorst. de Lat. Falso Susp. 168. Ioh. Henr. Ursinus in Obs. Philol. c. 10. p. 171. seqq.
E Praepositione utimur sequente Consona, v. g. E medio: EX sive Vocali, sive Consona sequente. Ter. Heaut. A 2. Sc. 1: Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet. ex malis moribus. Ex tempore.
E Praepositio iungitur semper vocabulis ab R incipientibus; Non Ex. V. g. E regione, i. e. ex opposito vel ex adverso. Eregione Boreaeflat Auster. Hoc non este re mea i. e. ad utilitatem meam. Multos exsilio damnare, e republica non est i. e. non utile est rei publicae. E renibus laborat.
* Ita sciscit Valla in Raud. L. 5. c. 19; abreptus fortasse verbis Ciceronis ad Brutum n. 158 quae kaqo/lou dicta esse existimaverit, quum tantum kata/ ti intelligenda videantur esse. Neque enim Vallam fugere poterat, innumera cum Ciceronis, tum aliorum etiam veterum auctorum loca opponi posse, ubi Ex sequente R reperiatur. v. g. Cic. L. 1. Offic. c. 41: Ex risu. Ex reticentia. It. c. 45: Quibus ex rebus. It. ad Brut. n. 92: Ex re aliqua. It. L. 2. Nat. Deor. c. 28: Qui omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent, et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo. Id. L. 2. Orat. n. 319: Ex reo. Ex re. Lib. 3. n. 19: Quum omnis ex re atque verbis constet oratio. In Catil. 2. c. 3: Illum exercitum magnopere contemno, collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus. Lib. 14. Ep. 18: Habebat antea legionem secundam, et ex reliquis legionibus magnam multitudinem, sed inermium. Plura eiusmodi loca vide in Nizolio allegata. Adversantur quoque Vallae omnes auctores reliqui. v. g.Iul. Caes. L. 6. B. Gall. c. 37. n. 4: Circumfunduntur hostes ex reliquis partibus. Liv. L. 2. c. 50: Inde consilium ex re natum. Sallust. B. Cat. c. 10: Ambitio multos mortales falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud promptum in lingua habere; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare; magisque vultum, quam ingenium bonum habere. Tacit. de Germ. c. 29: Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi, non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt. Sed quid laboro in re manifesta? quid colligo loca, quorum numerum inire vix poteris?
Quidquid autem huius est; non
negaverim tamen, in exemplis a Valla allatis rem ut plurimum ita sese habere.
Etiam discriminis aliquid videtur prae se ferre E re mea, E re nostra est et Ex re mea, Ex re nostra est. Prius notat Conducit mihi, Conducit nobis: posterius innuit materiam vel terminum a quo, v. g. Ex re mea nihil ipsi accedit.
* Cicero L. 3. Orat. n. 118. pro eo: Si ita res feret. Et n. 123: Ex iis tantum, quantum res petet, hauriemus.
* Quamlibet enim apud veteres non reperimus, vocabulum Editoris referri etiam ad libros; tamen, quum editio et edere eo referantur apud Quintil. Declam. et Plin. L. 1. Ep. 8. L. 2. Ep. 8. L. 3. Ep. 15, nullam Latinitati facimus iniuriam, si editoris etiam vocabulum hâc ipsâ notione usurpemus; quum praesertim per se notae satis probae sit, et auctorem alicuius rei significet. v. g. apud Luxan. L. 2. v. 423: Nocturnae editor aurae fluvius h. e. nebulas gignens. Et inscript. vet. apud Grut. p. 343: Editor muneris. Et lege 18. Cod. Theod. de Praet. et Quaest. Editores munerum sive ludorum.
* Cic. 3. de Fin. c. 9: In libidine esse, peccatum est, etiamsi sine effectu. Et L. 2. Tusc. c. 1: Effectus eloquentiae est audientium approbatio.
Hinc pro Effectu aliquid praestare, rectius dixeris cum Cic. Lib. 10. Fam. Ep. 8: Praestare aliquid re ipsâ et exitu.
* Terent. Phorm. A. 5. Sc. 7: Vides, tuum peccatum esse elatum foras. Cicero Philipp. 10; An vero hoc pro nihilo putas, in quo quidem pro amicitia tua iure dolere soleo, efferri haec foras, et ad reip. aures pervenire.
Idem denotat etiam Efferre, simpliciter positum.
* Cornelius Nepos in Dione: Res, multis consciis quae gereretur, clata. Caesar. L. 1. de B. Gall. In vulgus militum elatum est, quâ arrogantiâ Ariovistus usus. Vorst. de Lat. Falso Susp. 166.
* In Flori l. d. Gladiator, notat hominem armigerum.
* Verbum Essluo Neutrum est, et neque significatu, neque terminatione Participium Passivum format. Gocl. Obs. 420.
* Effuse fugere recte dicitur: at non Effuse fugare. Adverbium Effuse non fugantibus, sed fugientibus convenit.
Pro Effuse fugare hostem, dixeris Cupidius hostem persequi, In tergis hostium fugientium haerere, Conicere hostem in fugam.
* Verbum autem Egere, genitivum et Ablativum indifferenter adsciscit. Antiqui etiam cum Accusativo construxerunt. Plaut. Menaech. A. 1. Sc. 2: Nec quidquam eges. Cato apud Gell. L. 13. c. 22: Vitio vertunt. quia multa egeo.
Egenus autem, quod magis Poetarum est, Genitivo similiter ut plurimum gaudet; quamvis apud Tacitum etiam Ablativo iungatur.
* Cicero praesertim to\ Ego autem, in scriptis suis Philosophicis, non raro, sed saepe, sed idemptidem usurpar.
* Cicero L. 4. Fam. Ep. 6. ita inchoat: Ego vero, servi, vellem, in meo gravissimo casu adfuisses. Plinius L. 9. Ep. 38. orditur: Ego vero Rufum lando, non quia tu, ut ita facerem, petisti, sed quia est ille dignissimus.
Atque hoc quidem nexu to\ Vero adseverationem quamdam prae se videtur ferre: similiter ut nostrates adseveranter sermonem inchoant, quum dicunt. V. g. Von Herzen gern hatte ich gesehen, dass du mit warest dabey gewesen. Item: So habe ich dann das Vergnugen er lebet; Lat. Ego vero ad id usque temporis vitam prorogatam esse meam, gaudeo et impense laetor.
* Cum Accusativo iunxit Plinius L. 7. Ep. ultimâ: Nam nec historia debet egredi veritatem. Id L. 6. Ep. 16: Egredi in litus, et Liv. L. 1. c. 1: Egredi in locum i. e. appellere alicubi, Irgendwo anlanden. Id Liv. L. 2. c. 61: Egredi modum. Corn. Hannib. c. 5. n. 2: Egredi extra vallum. Dicunt etiam, Egredi alicui obviam.
* cicero: Sacerdotum comitia meâ summâ contentione in alterum annum sunt reiecta, quod ego cum Ciceronis causâ elaboravi, tum Domitii. It. Ex illis rebus universis eloquentia constat, quibus in singulis elaborare permagnum est. It. Nullum est tam asperum
saxetum, in quo agricolarum cultus non elaboret. It. Qui, se, ostenderit, de hoc toto genere nihil elaborare i. e. curare. It. Haec mihi ampliora multo sunt, quam illa ipsa, propter quae elaborantur. It. Non tam ut prosim, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim. It. Sic habeto, quidquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam, summo studio me consecutum esse.
Elaborare in aliqua re, omnium usitatissime dicitur.
* Ceteroqui dicunt etiam veteres, Elabi de, e et ex manibus alicuius. Cicero 1. Verr. n. 101: Elabi omni suspicione. Liv. L. 1. c. 53: Inter tela ac gladios elabi.
* Eiusdem commatis est locutio, Ante decem annos praeterlapsor: sufficit, Ante decem annos. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 218.
* Favet tamen ei quodammodo Sallustius, qui B. Iug. c. 79. dicit: Optionem facere.
Cicero pro eo: Optionem dare alicui; Eligendi optionem deferre alicui; Plin. Lib. 10. Ep. 24: Electionem alicuius rei alicui offerre; Vellei. L. 2. c. 72: Electionem dare alicui. Ciceroniana tamen, ut saepe alias, ita et heic iure praevalent.
* Ad, proximitatem; In, ipsa loci penetralia respicit.
* Extrahere autem consequentias qui dicunt; hi nempe vagabundi Latium quaerunt in Germania.
* Etsi enim Verba mercandi regunt Ablativum significantem pretium, sine Praepositione; excipiuntur tamen hi Genitivi tanti, quanti, pluris, minoris, maximi, minimi, cum Compositis tantidem, tantilibet, quanticumque, si non addantur substantiva: nam si addatur Substantivum, exigunt rursus Ablativum, v. g. Quanto emisti pretio? Conf. supra Aestimare magni.
loquuntur. ECCE rarissime Accusativum habet: idque tantum apud Poetas, vix omnino in prosa: cuius tamen unicum exemplum conspicio in Cic. Lib. 2. de Fin. Ecce miserum hominem. Accedit interdum eleganti quodam Pleonasmo Dativus tibi. Cic. pro Cluentio: Ecce tibi eiusmodi sortitio. Conf. infra Mihi, Dativus commodi. Saepe etiam adsciscit autem, v. g. Ecce autem.
* Elegantissime et usitatissime tantum unicum vocabulum praemittit. v. g. Cic. Attendite enim diligenter. Interdum praemittit plura, vix tamen ultra duo. Liv. L. 2. c. 18: Id quoque enim traditur. Cic. Somn. Scip. c. 9: Inanimum est enim omne. Plin. L. 1. Ep. 3: Tempus est enim.
Enimvero in principio ponitur, estque adseverandi particula, ac significat certe, quum confirmandi vim habet; quamlibet apud Terentium et Plautum, interdum etiam apud Prosaicos, apud Ciceronem aliquoties, immo ap. Livium L. 2. c. 36. postponatur, et fere significationem nimium permoti, atque irritati animi habeat.
* Cic. Ille enimvero negat, et ait. It. Illi enimvero se ostendunt, quod vellet, esse facturos. Plaut. Capt. A. 3. Sc. 4. v. 2: Nunc enimvero occidi, Nun ists ia leider! mit mir aus.
Etenim particula praepositiva est, et in prosa fere semper initio ponitur: apud Poetas propter metrum subinde postponitur. Rarissime in prosa postponitur. V. g. Cic. Sen. c. 9. Lib. 11. Ep. 21. pro Cael. 3. Plin. Lib. 17. c. 22.
* Saepe etiam dividitur. Cic. Et dicere enim bene nemo potest.
Est autem Etenim tantum Coniunctio causalis. Enim autem interdum etiam est adseverandi particula, ut enimvero; quin et subinde nihil omnino infert, et tantum adversativae vim habet: nam apud Latinos nam, enim, sed, autem, sicut apud Graecos ga\r et de\, mutuas praestant operas, et alterum pro altero ponitur. Conf. infra Nam.
Nam semper praeponitur: in metro interdum postponitur.
*
- - Cunctis vam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Namque usitatius praeponitur.
* Virg. Ecl. 1. v. 7: Namque erit ille mihi semper deus. Liv. L. 2. c. 31: Namque Valerius post Vetusii Consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo. Iustin. L. 1. c. 7. n. 19: Namque brevi post tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit. Curt. L. 6. c. 4. n. 16: Namque perpetua vallis iacet, usque ad mare Caspium patens.
Interdum etiam postponitur.
* Flor. L. 1. c. 12. n. 6: Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.
Eniti in aliqua re, non nullis suspicor viriosum videri; quibus scrupulus hoc loco eximendus est, auctoritate Ciceronis, qui L. 2. de Orat. n. 295: Non tam, inquientis, ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim: non quin enitendum sit in utroque; sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae, quam non profuisse.
* Huic sententiae quamlibet non magnopere refragamur: priorem tamen ut
inscriptionem damnemus, impetrare a nobis non possumus: eo quod denominatio quaelibet sine iusta alicuius reprehensione a potiori arcessi potest.
* Ita quidem secundae Personae Singularis iungitur apud Terentium Adelph. A. 5. Sc. 3. v. 64. 65: Atque equidem filium tum etiam, si nolit, cogas. It. apud Persium Sat. 5. v. 45: Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo Consentire dies. Plaut. Merc. Oratio nae odiosa est, quum rem agas, longinquum loqui: equidem ad capita rerum pervenias, Ey komm doch nur lieber flugs auf die Hauptsachen selbst.
Tertiae Personae apud Sallust. B. Catil. c. 52. n. 16: Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit. Curt. L. 8. c. 8. n. 10: Equidem moderationis meae certissimum indicium est.
Primae Personae Pluralis Numeri, apud Terent. Phorm. A. 3. Sc. 1. v. 7: Equidem, here, nos iam dudum heic te absentem incusamus, qui abieris. Sallust. B. Cat. c. 52. n. 11. Iam pridem equidem nos vera rerum vocabuln amisimus.
Secundae Personae Pluralis, apud eumdem Sallust. B. Cat. c. 58. n. 5: Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit.
Tertiae Personae Pluralis, apud Cic. Tusc. Quaest. L. 5. §. 100. p. m. 266: Timotheum, clarum hominem Athenis, et principem civitatis, ferunt, quum cenavisset apud Platonem, eoque convivio admodum delectatus esset, vidissetque eum postridie, dixisse: Vestrae equidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.
Servio teste ad L. 1. Aeneid. v. 576. Equidem in Virgilio semper sighificat ego quidem, et propterea ibi primae Personae Singularis Numeri numquam non iungitur: at in aliis scriptoribus et pro quidem etiam ponitur, et propterea aliis etiam verborum personis accommodatur.
Alii putant, ortum esse ex Et quidem; atque hoc inde probare sibi videntur, quod in haud paucis locis integrum ita ad nos pervenerit. Conf. Perizon. ad Sanctii Minerv. 3. c. 14. n. 26. Corte ad Sall. B. Cat. c. 51. n. 15. Goclen. Obs. 480. Parei Lex. Crit. Voss. de Analogia L. 4. p. 242.
* Sed Latini heic interdum, ut nostrates, v. g. Plin. L. 6. Ep. 8: Studia ad voluptatem tantum et gloriam exercere.
* Ter. Andr. A. 3. Sc. 5: Ergo pretium ob stultitiam fero. Cic. 1. Phil. Non igitur provocatio istâ lege datur. Cic. 13. fam. Quare sic eum tibi commendo, ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. Id. Fam. L. 11. Ep. 4: Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar eâ clausulâ, quâ soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor. id. de Senect. c. 12:
Quocirca nihil esse tam detestabile, tamque pestiferum, quam voluptatem.
* Cic. pro Quint. Quid ergo est? Terent. Andr. A. 2. Sc. 2: Quid igitur sibi vult pater? cur simulat? Id. Eun. A. 1. Sc. 1: Quid igitur faciam? non eam?
* Et cum Praepositione. v. g. Eripi ex insidiis; Eripere se ex infamia, a miseria.
* Vah! quantopere heic peccatur a nobis, qui eruditorum nomine censeri volumus, quum de qualibet minuta et privata impensa hoc verbum usurpare soleamus, v. g. Multum pecuniae erogavi in studia filii mei. Nimirum heic et in similibus usurpandum potius, Facere, impendere, insumere sumptum vel sumptûs; Nullis parcere sumptibus; Facere impensam vel impensas, ad vel in aliquam rem.
In Curtii Lib. 5. c. 5. legimus nuno erubescere fortuita; ubi libri quidam, superiori saeculo excusi, habent erubesceret sortunae. Vid. Freinshemii Index Curtianus.
Dicimus autem
1. Erubescere absolute.
* Cic. Epistola non erubescit.
2. Cum Accusativo.
* Cic. Erubescere ora alicuius, Sich vor iemand schamen. Seneca Ep. 95. p. m. 784: Grammaticus non erubescit Soloecismum, si sciens facit: erubescit, si nesciens.
3. Erubescere in aliqua re, Cic.
4. Erubescere de aliqua re, apud Senecam.
5. Erubescere re aliquâ, sine Praepositione.
* Curt. Militum suorum paucitate erubescere.
6. Cum Infinitivo, v. g. Erubesco loqui.
7. Augustinus etiam cum Dativo iunxit: Unusquisque, inquiens, sibi vel alteri erubuerunt. Schori Thes. Cicer. Cell. Antib. 248. C. P. 391.
Olaus autem Borrichius Anal. p. 34. seq. ostendit, Latinos olim ab huiusmodi locutione non abstinuisse, licet non semper impetum vehementiorem una significatum voluerint.
Rectius interim, si nullus adsit huiusmodi nisus, usurpatur inquit, ait.
* Exemplum est in illo Terentii Heaut. A. 5. Sc. 1. v. 47: Prae iracundia non sum apud me. Et Andr. A. 2. Sc. 4. v. 5: Proinde tu face, apud te ut sies.
Cognatum est, quod, quomodo nos dicimus wieder zu sich selbst kommen, ita Latini dicunt ad se redire.
* Terent. Adelph. a. 5. Sc. 3: Tandem reprime iracundiam, et ad te redi. Id. Andr. A. 3. Sc. 5: Sed paullulum sine ad me ut redeam: iam aliquid dispiciam.
Heic Redire ad se idem est, quod cogitare, quid factu opus sit. Graeci quoque dicunt e)n e(autw=| e)i=nai, quod Henr. Stephanus ex Luciano adfert. Et S. Lucas c. 15. v. 17, scribit: *ei)=s2 e(auto\n e)lqw\n e)i=pe, Quum ad se rediret, dixit. Vorst. de Lat. Falso Susp. 54. Conf. infra Vix sum apud me.
Significat etiam Esse apud se idem, quod domi esse, quomodo Galli etre chez
luy, zu Hause seyn, in seinem Eigenthum sich besinden.
* Cic. 1. de Orat. n. 214: M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, Der sich nicht weit von hier auf seinem Landgute befinden soll. Conf. Reitzius de Ambig. 64. seq.
* Occurrit quidem Esse cum aliquo vel apud aliquem, apud Terentium, aliosque elegantiores; at notione longe diversâ. Sumitur autem trifariam. 1. Pro cenare apud aliquem, Heaut. A. 1. sc. 1. v. 110:
Dionysia heic sunt: hodie apud me sis volo. Et Sc. seq. v. 11:
Quam vellem Menedemum invitatum,
ut Nobiscum hodic esset lautius.
2. Pro Socium esse in alique re. Id. Adelph. A. 3. Sc. 3. v. 1: Ctesiphontem audivi silium una fuisse in raptione cum Aeschine. 3. Pro haberi vel reputari ab aliquo, v. g. Corn. Nobis vel apud nos haec leviora sunt.
in manibus, v. g. Victoria est in manibus, Cicero et Livius.
* In locutione, Esse in magno periculo, vocula In saepe omittitur, diciturque magno periculo esse, pari periculo esse: ubi tamen haec Praepositio subaudienda est. Nep. Hamilc. 2. 1: Ut numquam pari periculo fuerit Carthago, nisi quum deleta est. Item Hannib. 9. 2: Vidit vir omnium callidissimus, magno se fore periculo.
* Esse in extremis, pro In extremo scriptum esse, probae notae est. v. g. Cic. Litterae, quibus in extremis erat, Es stund hinten im Briefe geschrieben.
Hanc numerosam, ac bene ceteroqui sonantem clausulam in sola Maniliana oratione amplius octies occurrere, testatur Vossius Instit. Orat. maioribus Parte 2. L. 4. cap. 4. p. m. 78.
Valla quidem in Raud. contendit, est, quum pro licet accipitur, nisi cum aliqua negatione, ab Oratoribus et Prosaicis non usurpari: sed falli eum, docent exempla. Goclen. Obs. p. 432. et 4. Problem. 38. Vechner. Hellenol. L. 1. c. 31. p. 227.
Ceterum apparet, concise et velut abrupte magis, quam eleganter, ita dici. Certe licet antiquis longe frequentius est, nec minus habet elegantiae. Vid. Andr. Borrich. Append. p. 110. qui in hanc sententiam citat etiam eximium, quem vocat, litteratorem, M. Simeonem Hoffium p. 112.
* Et vero triplex hic Casus etiam aliis verbis, idem significantibus, iungitur v. g. Mihi nomen Petrus datum, Mihi nomen Petri datum, Mihi nomen Petro datum. Flor. L. 1. c. 7. n. 1: Cui cognomen Superbo ex moribus datum. Livius L. 1. c. 29: Inde L. Tarquinius regnare occoepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt. Iust. L. 2. c. 6. n. 9: Nomen civitati Athenas dedit. Castellio Iud. 8, 31: Nomen cui imposuit Abimelecho.
Singularia sunt, quae Livius habet L. 1. c. 1: Cui Ascanium parentes dixerunt nomen. Eodem Lib. Lucium Tarquinium Priscum edidere nomen. Id. Decad. 4: Imposuerunt filio nomen Alexandrum. Id. L. 2. c. 12: Romanus sum civis, Caium Mutium vocant. Quae exempla Liviana vel Archaismum redolent, vel etiam e)pechgh/s1ews2 rationem habere videntur. Conf. Gell. L. 15. c. 29.
Vid. Sanctii Minerv. L. 1. c. 18. et L. 3. c. 14.
* Cic. pro Lege Man. c. 14: Et quisquam dubitabit, (pro Quisnam igitur dubitabit?) quin huic tantum bellum hoc transmittendum sit, qui ad omnia vestrae memoriae bella consicienda divino quodam consilio natur esse videatur? Virgil. Et dubitamus adhuc, virtutem extendere factis? Heic Et non est copulativum, sed illativum potius. Sic Marc. 10. v. 26: *kai\ ti/s2 du/natai s1wqh=nai; Et quis potest fervari? Wer kann denn selig werden?
Etiam sine interrogatione sic interdum usurpatur. Cic. Et ego scilicet id nesciebam.
* At Valla haud curate satis inspexit heic Ciceronem. Opponimus ei multa Ciceronis loca v. g. L. 3. Offic. c. 6: Verum autem primum: verum igitur et extremum. It. L. 2. de Orat. n. 48: Nam et testimonium saepe dicendum est, ac non numquam etiam accuratius. It. n. 82: Nam et ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum. It. Paradoxo 1. c. 3: Ut enim quisque est maxime boni particeps, ita et laudabilis maxime. Et pluribus locis aliis.
Si dixisset Valla, rarius apud Ciceronem Et occurrere pro Etiam, ferendus foret: nunc quum apud Ciceronem nusquam id reperiri adfirmet, castigandus videbatur.
* Cic. Orat. n. 136: Et vero nullus locus fere ab eo sine quadam conformatione sententiae edicitur.
* Verum praeter Plinium, cultissimum scriptorum, et ad aurei saeculi genium proxime accedentem, Plautus quoque, immo et ipse Cicero ita hâc particulâ usi sunt. Borrich. Animad. in Voss. p. 95. Tursell. c. 75. p. 289.
* V. g. Etsi, Tametsi, Etiamsi, Quamquam mihi semper fuisti carissimus; tamen multo eris carior, si meis monitis parueris. Quamlibet quid est, quod nobis ista opponas.
* V. g. Licet vel Quamvis me odio habeas; tamen ego nsimquam amare te desinam.
Sed in medio orationis indifferenter utimur omnibus his, excepto Licet, quod non nisi ab Ulpiano et aliis ICtis sequioris aetatis iungitur indicandi modo.
Quantumvis pro Etsi, occurrit rarius, et adsciscit fere Coniunctivum. Sen. Ep. 85: Ista (affectuum initia) quantumvis exigua sint, in maius excedunt.
Nota 1. Quamvis in inedio orationis a Cornelio Nepote fere cum Indicativo construitur, v. g. Milt. c. 2. Erat inter eos dignitate Regiâ, quamvis carebat nomine.
2. Quamvis etiam ab initio subinde cum Indicativo construitur a Poetis, v. g. Horatio L. 3. Od. 10. v. 3. et L. 1. Ep. 14. v. 6. Ovidio L. 2. Metam. v. 782. cet.
3. Quamquam et Etsi, quoties postponuntur, Coniunctivum magis amant. Valla L. 2. c. 21. Melanchth. Gramm. Lat. 393. it. de Construct. p. 265. Cellar. Grammat. 102. Langii Grammat.
Quamvis et Quantumvis Nominibus et Adverbiis iunctum, fere ponitur pro Valde, Perquam. Cic. Quamvis prudens ad cogitanaum sit, sicut est, tamen cet. Suet. Eloquentiae plurimum attendit, quantumvis facundus et promptus.
* Cic. L. 1. Orat. n. 126: Non patiebatur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere, operam apud sese perdere.
Cum Accusativo autem et Praepositione idem fere veteribus est, quod erumpere, v. g. Ter. Nimia licentia in magnum evadit malum, (Schlagt zum grossen Ungluck aus), et ut quisque suum vult esse, ita est. Quintil. In infinitum evadere. Liv. L. 2. c. 42: Qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
Quando autem Evadere idem significat, quod effugere, effertur fere cum Accusativo et Ablativo vel solo, vel cum Praepositione v. g. Evadere illum turbinem, Plin. L. 3. Ep. 9. Sermones malignorum evasit, id. L. 7. Ep. 24. Evadere flammam. Poenam evadere fractis vinculis. Evadere undis. Evadere e custodia. Goclen. L. 2. Controv. et Scholar. Grammat. 172. Cell. Antib. 249. C. P. 403.
In locutionibus, Evadere in maxima. Sen. L. 3. de Ira c. 2: Evadere in summum. Evadere in tutum. Evadere in muros. Evadere in turres hostium desertas. Curr. 4. 4. 12. Evadere super capita hostium, id. 5. 3. 5. Evadere in editum verticem, id. 5. 4. 27. Evadere in cacumen, id. 7. 11. 11. Evadere superas ad auras, Virg. verbum hoc non
significat effngere, sed potius magno labore eniti, superare adscensu. Gottl. Cortius in Sallust. B. Iug. c. 52.
* Quamlibet enim Iustinus, Hyginus, et Vegetius evaginatum gladium dicunt; tamen ab hoc Participio ad probandum verbum evaginare non satis ruto proceditur. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Potionare. exstat enim evaginatus in inscriptione antiqua Gruteri. Evaginatio est Arnobii. Goclen. Silv. Barb. 221. Voss. de Vit. 99. Borrich. in Voss. 96.
Cellarius C. P. 399. et Borrichius Analect. 28. Rectius interim dixeris, Ex enimo, serio, sincere amare vel. amplecti aliquem vel loqui aliquid; Toto animo vereque, precari, it. totâ cogitatione precari. Schori Phras. ad voc. Amplector. Sciopp. de Stil. Hist. 167.
* Quamvis enim Illatio in Apnleio 3. Dogm. Platon. p. 34; et Concludere apud ipsum Ciceronem hâc notione occurrat; tamen sensus huius formulae passive sumptus apud Ciceronem et aequales fere exprimitur per Ex hoc conficitur, Inde colligitur, Hinc cogitur. Prasch. Barb. 48.
* Inexspectatus enim veterum Latinorum auctoritate satis munitur, et Analogia, heic quidem non repudianda, praesto est in tw=| Ex insperato, quod exstat apud Plinium L. 25. c. 2.
Rectius tamen pro eo cum Cicerone dixeris, Hoc mihi improvisum atque inopinatum accidit; Practer opinionem accidit Insperanti mihi cecidit, it. me ignaro nec opinante; vel cum Caesare, imprudente atque inopinante me; vel cum Suetonio, inopinanter.
* Participium Oppositus in veteri Latio id notat, quod contra nititur; non id, quod locatum e regione est. v. g. Cic. Moles oppositae fluctibus.
* Nemo veterum Post factum per hyphen dixit.
* Ex proposito agere, bene dicitur: sed non respicit contentionem animi, mentisque conatum; verum normam, ex qua agitur. Non significat e)k th=s2, kroairi/kews2; sed secundum id, quod quis sibi faciendam proposuit.
* Neque enim exauctorari potest, qui non est auctoratus i. e. qui acceptâ sese non vendidit, sicuti milites bello, et gladiatores ludo auctorantur, et operae, quam addicunt, pretium accipiunt, quod auctoramentum dicitur. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Exauctorare.
Livius L. 2. c. 37. habet Excedere urbem; si vera lectio est.
Plinius etiam usurpat notione transitivâ L. 19. c. 8: Est etiam sua gratia numquam plantae habitum excellentibus.
* Excidere memoriâ et Excidere absolute, Vergessen. Excidere aliqud re, Einer Sacbe verfehlen. Excidit numero civium. Excidere virgine, Excidere uxore, Den Korb krie,
gen, durch den Korb fallen: ad imitationem Graecorum, qui habent e)ce/pes1e parqe/nou. Excidere fine, Des Endzwecks verfehlen.
Rato construitur cum Praepositione de. Cic. in L. Pison. c. 90: Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt.
* Exclusus tempore vel angustiis temporis, veteres: Impeditus tempore, nove dicitur.
* Cic. Att. L. 15. Ep. 27: Tibi de gloria excudam aliquid, quod lateat in thesauris tuis. Germ. Ich will dir eine Schrift verfertigen.
* Interdum Excusare est adferre id, quod fuit in causa, quo minus aliquid factum sit, et hâc notione construitur bifariam. v. g. Excusat valetndinem oculorum et Excusat se de valetudine oculorum; Excusat podagram et Excusat se de podagra.
Rarius Additur Dativus personae. v. g. Excusare alicui moras suas. Vorst. de Lat. Selecta 274.
* Cicero etiam ad Q. Fratrem L. 2. 6. 1. habet: Excusare se in aliqua re.
Hinc, Excusare se tarditatis vel tarditatis causâ vel ob tarditatem, suspectum: dic, Excusare alicui tarditatem suam, Excusare tarditatem et Excusare se de tarditate.
* Exemplum capere, refertur ad personam et rem: Exemplum sumere, modo ad personam.
defendi potest, quamvis sola haec non sufficit, quum Cicero dicat Exercere medicinam: sed etiam auctoritate Horatii et aliorum. Usitatius tamen, saltem in prosa pro eo dixeris, Facere artem, Factitare artem.
Contra Facere medicinam, Cicero bis tantum dixit: saepius, Exercere medicinam, aegro adhibere medicinam, adferre medicinam.
* Religionis enim vocabulo non externus sacrorum cultus, sed animi Deo devoti internus quidam habitus continetur. v. g. Homo sine ulla side et religione.
Hinc pro Exercitio religionis, rectius dixeris Sacra publica, Ritus sacrorum, Cultus sacrorum publicus.
* Sed Exigere supplicium de aliquo; non abaliquo: forte quia in Passivo Exigitur de aliquo, obiectum; et Exigitur ab aliquo supplicium, subiectum notat.
mense; Eximere aliquem de vectigalibus, Iemanden zollfrey machen; eximere aliquid memoriae, Etwas aus dem Gedachtnisse bringen.
Exire transitive pro declinare, vitare, effugere, Accusativum adsciscit, et sic occurrit apud Virgil. Lib. 5. Aen. v. 438: Corpore tela modo, atque oculis vigilantibus exit.
* Ceterum Exire ex aedibus pro pedem movere ex aedibus, et Exit apud vulgus pro fama exit, exit in turbam, satis belle se habet.
* Pro eo indoctiores dicunt: Quod mutuatus est alicui, aut mutuo dedit, in libro scribere; Vel: Scribere in libro rationum, se dedisse alicui summam aliquam. Quae locutiones vel prorsus barbarae, vel eâ notione, quae huius loci esse debebat, non usurpatae. Conf. Part. Etym. Sect. 1. ad Voc. Mutuare, et infra in hac Part. Synt. ad loc. Mutuo
dare cet. Vid. Schorus de Phras. ad Voc. Expendo.
* Plinius L. 9. Ep. 29: Variis me studiorum generibus, nulli satis confisus, experior.
* Plautus, Lucretius, Catullus et antiquitatis vestigia subinde tenens Sallustius etiam construit cum Ablativo. v. g. Expers metu, domo, somno, famâ atque fortunis.
* Vossius de Vit. Serm. L. 1. c. 33. p. 146. docet, to\ Expertus pro eo, qui multa sit expertus, non a(plw=s2 ita dici: nempe quod semper, si absolute et sine Accusativo ponatur, Passive debeat accipi. v. g. Experta atque perspecta virtus, Cic. pro Balbo. Haud ignoras belli artes, sed expertas primo Punico bello, Liv. Medicum vero Experientem vel experientissimum ait dicendum: praeeunte Cicerone, Horatio, Ovidio, aliis, Cic. 3. in Verr. Experientissimus atque diligentissimus orator. Et 4. in verr. Promptissimus homo et experiens. Et pro Cluent. vir fortis, et experiens, et domi nobilis. Idem sentit Hadrianus Cardinalis de Serm. Lat. p. 449. Sed uterque errat: neque enim desunt exempla in contrarium.
Idem Vossius ait, expertus vix reperiri pro eo, qui aliquid comperit; ut v. g. pro illo Ciceronis, Id certis auctoribus comperi, dicere non ausit, Id certis auctoribus expertus sum Sed Borrichius Animadv. in Voss. p. 99. seqq. ostendit, satis id frequentatum esse clarissimis scriptoribus. Conf. Kappius ad Iensium 13.
De cetero
Ita quidem primo construitur cum Genitivo. Tacitus 4. Hist. c. 76: Expertus belli miles, Ein versuchter Soldat; quales et Virgilius Lib. 10. Aeneid. v. 173. expertos belli iuvenes dixit. Suetonius autem Vespas. c. 4. habet industriâ expertus, secundum codices quosdam. Est enim Graeca loquendi ratio, quum Genitivus pro sexto Casu ponitur, qui Latinorum
est. Et ita Tacitus 4. Hist. cap. 42. expertum defensionibus ingenium, id est, probatum, Gepruft; quemadmodum et Plinius Paneg. cap. 61. virum expertum honoribus dixit. Nec vero, dum illis Casibus, secundo et sexto, iungitur, vim Verbi sui, unde est, amittit penitus, sed, ut Participium, cum quarto etiam Casu componi potest. Livius Lib. 42. cap. 63: Quidam vim superbiamque experti, lacti eam famam accepere. Hor. 3. Od. 14. v. 10: Puellae iam virum expertae. Vid. plura in Borrich. Cogit. p. 99.
* Explodere veteribus notat non nisi manibus cum sono pulsantibus cicere, vel cum ignominia aliquem repudiare, Ausklatschen, auszischen. Cic. Horum sententia dudum iam est explosa.
Ep. 12. cet. Cicero pro eo, dici non potest.
* Expungere notat idem, quod delere aliquid in charta, non removere aliquem. v. g. Expungere rationes apud ICtos; Expungere nomen debitoris apud Plautum; Diem expungere apud Senecam. Sic et militesdicebantur olim expungi, quum in albo militari inducebantur s. delebantur eorum nomina, rude donati.
magis Latine tamen et elegantius pro eo dixeris, Manum aut digitum intendere ad aliquid. Schori Phras. ad voc. Intendo.
* Cicero pro Sext. c. 57: Non modo gladiatores, sed equi ipsi gladiatorum, repentinis sibilis extimescebant. Sed huius Verbi cum casu sexto causam efficientem indicante, sine Praepositione usurpato coniungendi rationem vix alibi inveneris. Menck. Spec. 2. p. 79.
* Ita etiam Adiectivum hoc Extremus eodem modo ad alia acconunodatum videmus. Tacitus quippe dicit, Vitam in extremum adducere, et Usque in extrema obstinatus. dicunt etiam Latini Ad extrema descendere, Germ. Das auserste wagen. Ovidius quoque Durare in extremum; quomodo nos Diess aufs ausserste aushalten. Vorst. de Lat. Falso Susp. 40.
Passive positum etiam Accusativum admittit, more Graecorum. V. g. Exutus vestem. Neque hoc ap. Poetas solum, sed etiam in prosa fit.
Tu modo fac titulo muneribusque locum.
Ubi locum facere muneribus notat idem, quod ita se gerere, ut oblata munera locum habere possint, nec indigni iis videamur. Interim usitatius atque adeo gendio linguae accommodatius pro eo dixeris, Cede, Concede mihi sedis tuae aliquantulum.
quod alias, v. g. de Invent. dicit heredibus cavere, et de aRusp. Resp. c. 20. conscribere testamentum; v. Schori Phras. Facere non longum, Horatius: facere notam, verba, sermonem, Cicero et optimus quisque: facere magnum virum, ventum, Seneca; facere ignem, Enpos, Cicero: facere civum, Nep. Attic. c. 2. et Cic. L. 13. Fam. Ep. 30: facere aliquid in studiis, in arte, Plin. L. 5. Ep. 19. et L. 6. Ep. 17: aliquem testem. Liv. Lib. 1. cap. 22: funus alicuius, Liv. Lib. 2. cap. 7: aes alienum, Liv. Lib. 2. cap. 23: coetus nocturnos, Liv. L. 2. cap. 28: impressionem, Liv. Lib. 2. cap. 30: suum munus, Liv. Lib. 2. cap. 48: populationem, Liv. Lib. 2. cap. 64: proelium, Liv. Lib. 25. cap. 22: omnia ad arbitrium suum, Plin. Lib. 9. Ep. 15: alicui aliquid notum, Plin. Lib. 10. Ep. 23. et 67: haesitationem sibi, Plin. Lib. 10. Ep. 78: nuptias, Plin. Lib. 10. Ep. 117: aliquem suspectum, Curt. Lib. 7. cap. 1. n. 32: Stuprum nefarium, nefandum cum aliqua.
* Ex respicit causam, ex quâ: De et causam, et obiectum.
* Facere crucem, significat Latinis fabricare crucem.
* Et M. Antonius eâdem notione dixerat contumeliam facere; ut nimirum hoc idem esset, quod contumeliam pati. Verum notatus ob hoc est a Cicerone in Oratione 3. Philippica. Quid est, inquit, porro sacere contumeliam? quis sic loquitur? Nonne satius est mutum esse, quam, quod nemo intelligat, diccre? IPsam locutionem repudiare Ciccro non potuit: siquidem optimi auctores, Plautus et Terentius, usi illâ sunt. Plautus Asin. A. 2. Sc. 4: Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur? Terentius Eun. A. 5. Sc. 2: Si ego contumeliâ hâc digna sum maxime: at tu indignus, qui faceres tamen. Vide et Phorm. A. 5. Sc. 8. Quod igitur Cicero notare voluit in Antonio, illud est, quod locutionem contumeliam facere, non eâ, quâ vulgo usurparetur, notione usurpasset, id est, quod contumeliam facere dixisset pro c ntumeliam pati, quum r(h=s1is2 ista vulgo notione non passionis, sed actionis, usurparetur. Nimirum cogitandum fuit Antonio, quod, etsi facere in quibusdam locutionibus idem sit, quod pati, non tamen promiscue usurpandum eâ notione verbum esset. Dicunt quoque Latini iniuriam facere. At nec in ista locutione facere idem est, quod pati: neque iniuriam facere dici potest pro iniuriem pati. Sciendum igitur, in quibusdam modo locutionibus facere poni pro pati. Etsi vero lingua Latina id peculiare habet, ut verbum istud, quod kuri/ws2 et usitatissime significat actionem, significet etiam passionem, dicaturque damnum facere pro damnum pati: non putandum tamen, hunc suum idiotismum Latinos semper usurpare, et verbum vulgare, quo passionem deontant, id est, pati, heic plane negligere. Ita v. g. Cicero in Lael. et Livins L. 27. habet etiam iniuriam pati pro quo alias Latini ferre iniuriam, aequo animo ferre iniuriam: et Plin. L. 2. Ep. 11: poenam pati: pro quo alias Latini poenam subire, poevam luere, poenam dare alicui: et L. 2. Ep. 12. aliquid impedimenti in via pati: et L. 5. Ep. 19. pati pro aliquo metum.
Fit nimirum, ut lingua idiotismos suos habeat, nec semper tamen illis utatur, sed aliis linguis congruenter hoc vel illud efferat. Habet exempli caus â lingua Hebraea idiotismum hunc, ut, quum efferendum est, quod Latini dicunt cadere gladio dicant
[Gap desc: Greek words]
cadere ore gladii, atque ita Pleonasmo quodam voculae
[Gap desc: Greek word]
utantur. Et imitatione Hebraeorum in Novo Tastamento
scriptum est pi/ptein sto/mati maxai/ras2 cadere ore gladii, pro pi/ptein th=| maxai/ra|. At Hebraei suo hoc Pleonasmo, eodemque idiotismo, non perpetuo utuntur; sed sine ec et linguis aliis convenienter dicunt etiam
[Gap desc: Greek words]
cadere gladio. Vorst. de Lat. Falso Susp. 109. seqq. Eiusd. Commentar. de Hebraismis N. T. P. 1. p. 347. et P. 2. p. 9. Borrich. in Sciopp. 292. Eiusd. Anal. 31. Hadr. Card. de Serm. Lat. 235. Cellar. C. P. 91. Caroli de Aquino Miscell. 152. seq. Duckerus de Latinitat. Iureconsultorum 373. Guil. Mechovii Antiph. 194. 197. 198. Ioach. Camerarii Comment. in Lib. 1. Tusc. Quaest. p. 53.
* Sic Decidere cum creditore, est super debito transigere, Sich der Zahlung wegen vergleichen. Cic. Verr. 4. c. 22: Qui cum reo transigat, cum accusatore decidat.
Omnino tamen verbum decidere pro pacisci ac transigere sumitur. Cic. Verr. 5. c. 28: Conflictari malebant, quam quidquam cum isto suâ voluntate decidere, Sie wollten es lieber ins Recht kommen lassen, als sich mit ienem so, wie ers gern siehet, in Gute setzen.
Adsciscit modo Genitivum, modo Dativum, modo nullum Casum rei. v. g. Fidem facere orationis suae et orationi suae.
Dedit ipsa res fidem, non recte dictum esse a quodam pro Fecit ves ipsa fidem, putat Goclenius Obs. 155. At ignoravit Goclenius, inrerdum etiam Dare fidem poni pro Facere fidem: quamvis libenter concedam, ut plurimum sustinere notionem promittendi s. pollicendi. Conf. supra Dare fidem.
* Ad, respicit proximitatem; In, loci ipsius penetralia.
* Nam, quod scimus, facere negotium non nisi significat
1. Exhibere vel adferre molestiam, facessere alicui negotium, molestiâ aliquem adficere, adspergere alicui aliquid molestiae, apud Quintil. L. 5. c. 12. 10.
2. Accusare in iudicio, apud Ulpian. in Leg. Qui iudicio de accusat. Quive ob accusandum negotiumve faciendum pecuniam accepisse iudicatus erit.
1. Primo quidem sic, ut nostro Schulden machen respondeat.
* Cic. L. 3. Offic. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos: nomina facit, negotium conficit. Heic nomina facere, est debitorem se constituere. Sic et in Epistolis ad Att. Et, si nomina iam facta sunt, vel induci, vel mutari possunt.
Alias dicunt, aes alienum facere, vel conflare.
2. Altera notio locutionis nomina facere, apparet in Cic. Lib. 7. Fam. Ep. 23. Tantum quod ex Arpinati veneram, quum mihi a te litterae redditae sunt: ab eodemque accepi Aviani titteras: in quibus hoc erat liber alissimum, nomina se facturum, quum venisset, quâ eo vellem die. Cons. Part. Etymol. Sect. 2. Tantum sequente quod.
* Heic sane nomina facere non potest significare debitorem se constituere, (quippe Cicero id ad liberalitatem refert) sed oportet, ut significet pecuniam alicui credere. Eâdem notione locutionem usurpat Seneca L. 1. de Vita beata c. 24, quum scribit: Numquam magis nomina facio, quam quum dono. Vorst. de Lat. Falso Susp. 101. seq.
suspectum: habet enim Terentius Eun. A. 4. Sc. 5. Usitatius tamen pro eo dixeris, sungi officio seu munere, servare officium, officio suo satisfacere.
* Opponitur huic, claudicare in officio, Cic. Ostic.
1. Pacem contiliare vel reconciliare inter non nullos.
2. Pacem pangere.
FACERE PRIMITIAS perperam Lat. ferre primitias, primis sacris operari, prima tirocinia apud aliquem ponere, prima edere specimina, vel aliter pro argumento.
* Sed Facere sermonem, eidem Ciceroni signisicat etiam sermonem iam habitum in litteras referre, et scribendo exprimere v. g. L. 9. Fam. Ep. 8: Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, quum esset una Pomponius. Tibi dedi partes Antiochianas, quas a te prebari intellexisse mihi videbar: mihi sumpsi Philonis. Puto fore, ut, quum legeris,
mirere, id nos locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus. Ergo sermonem aliquem facere dicitur heic, ut paullo ante librum facere, versus facere.
Etiam Graeci dicunt lo/gon poiei=n, quum Compositionem libri significare volunt. Quâ quidem locutione ipse S. Lucas initio Actorum Apost. usus est. Verumtamen lo/gon poiei=n et lo/gous2 poiei=n Graecis idem quoque est, quod Latinis verba facere. Vorst. de Lat. Falso Susp. 99. seq.
* Dicunt autem veteres Facere verba et Facere verbum; quae duae tamen locutiones differunt. Facere verba significat loqui, et explicare verbis rem; quod oratores fere faciunt: Facere verbum est vix loqui, mussare, vel panca proferre. Cic. Philipp. Ne verbum quidem ausus est facere. Id. pro Sexto Roscio Amer. Non mehaercle verbum fecisses. Id. 1. in Verr. n. 19: Ipsi Hortensio verbum nullum facit. Id. pro Lege Man. Et ex hoc ipso loco permulta idem contra legem verba fecisti. Hadr. Card. de Serm. Lat. 243. seq.
Casum obiecti veteres sic variarunt: Facere verba de aliqua re, pro aliquo, contra aliquem, apud aliquos.
* Interdum Facere verbum tribuitur etiam scriptori. Cic. Cat. c. 15: De qua utilitate stercorandi doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit.
1. Absolute, intransitive et sine Dativo est vitiari, et proprie de aedificiis dicitur:
* Cic. Si aedes exesae corruerunt, vitiumve fecerunt. Dein ad alia transfertur, Ovid.
Cernis, ut ignavum corrampunt otia corpus,
Et vitium faciunt, ni moveantur, aquae.
2. Cum Dativo et transitive sumptum est vitiare et corrumpere.
* Vitruvius: Humidi venti faciunt vitia pavimentis.
* Curt. L. 6. c. 11. n. 7. habet, Persolvere vota pro incolumitate alicuius. Quae tamen locutio a prioribus binis notione multum differt. Illae gratum animum Deo pollicentur; haec gratum animum reapse testatur.
* Cic. L. 9. Fam. Ep. 10: Quum est ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi nagotium facesserent.
Facessere absolute positum significat idem, quod movere se, abire. Ter. Haec hinc facessat, Weg mit dieser! Id. Facessat ab illo adversarius. Item: Facessat ex ore vestro ferocia. Intransitive heic, vel, ut alii volunt, per Ellipsin hoc dicitur pro Facessat se. Nam et Facere se aliquo dicebant, pro commovere, venire, accedere. Ter. Huc te fac i. e. huc veni, accede, ut Donatus explicat.
* Pro Facessere alicui negotium, Latini etiam dicunt Facere alicui negotium; quo de paullo ante: it. Exhibere alicui negotium.
* Ter. Heaut. 4, 3: Tu fortasse quid me fiat, parvi pendis. Cic. 3. in Verr. Quid hoc homine faciatis? Ter. Andr. 3, 5: Nec quid me nunc faciam, scio. Cic. ad Ter. 1. 14: Quid Tulliolâ meâ fiet? Ter. Heaut. Quid me futurum censes? Cic. 6. Attic. Quid illo siet, quem reliquero? Quid de me autem, si non cito decedo? Id. Att. L. 2: Quid de P. Clodio siat, rescribe. Id. pro Caecina: Quid tu huic homini facias? Plaut. Bacch. Quid mihi siet posten? Cic. 4. Acad. Quaest. Quid enim faceret huic conclusioni? Id. 2. Phil. Vide, quaeso, Autoni, quid tibi futurum sit.
* Prior modus usitatior est et melior.
* Plutarchus etiam para/quron appellat, et atrio s. atriensi ianuae, Germ. Der rechten Thur, dem ordentlichen Eingange, opponitur. Horat. L. 1. Ep. 5. extr.
Tu quotus esse velis, rescribe, et rebus omissis
Atria servantem postico falle clientem, Germ. Schleich dich weg durch die Hinterthur, und lass den Clienten vorn im Hause stehen und denselben vergeblich auf dich warten. Cic. Orat. post Redit. in Senat. c. 6: Non ianud receptis, sed pseudothyro intromissis voluptatibus. Orosius L. 3. c. 6: Diabolus saepe per ianuam expellitur, et per pseudothyrum admittitur.
* Atque hic modus construendi posterior. Ciceroni fere proprius est.
Nam Substantiva Verbalia interdum etiam Casum Verbi sui retinent. Dico, interdum: neque enim huiusmodi forma quibusvis Verbalibus est accommodanda, sine probata auctoritate, quum praesertim ne Graeci quidem, et inter eos Attici, quorum exemplo hoc fieri putatur, hanc Antiptosin haud ita crebro usurpent.
occurrit L. 3. de Orat. n. 6. Vorst. de Lat. Fals. Susp. 60.
Sed to\ Febri caret, habet a)kurologi/an.
* Iustinus 44. 1. 4. addit Praepos. In cum Accusativo: Hispania in omnium frugum genera fecunda.
* Priori significatu veteres etiam Accusativum rei huic verbo iungunt. v. g. Fenerari aliquid. Cic. Non feneramur (alii legunt feneramus) beneficium, Wir treiben mit der Wohlthat keinen Wucher, wir werfen nicht mit der Wurst nach der Speckseite.
Eumdem Accusativum huic verbo creberrime iungunt scriptores Ecclesiastici; sed aliâ notione, scil. pro lucrari, lucrum facere, lucro apponere. v. g. Fenerari animhs, Seelen gewinnen.
copia nimis ampla adimit. Virg. Implentur veteris Bacchi, pinguisque ferinne. Celsus: Inter domesticas quadrupedes levissima suilla est, gravissima hubula.
* Sallustius tamen huiusmodi vocabulis carnem adiunxisse legitur. v. g. Numidae plerumque lacte, et ferinâ carne vescebantur.
* Virgilius 1. Aen. v. 178. construit etiam cum Genitivo. v. g. Fessus rerum i. e. interprete Servio, penuriâ fatigatus.
Cicero hoc verbum non nisi translate usurpat, et eâ quidem constructione, quae pro actu in loco Ablativum prostulat.
* Plinius L. 3. Ep. 13. dicit, figurare varie, Seine Rede mit allerhand Zierathen und Blumelchen ausputzen.
* Poetis propter metrum, et indocto vulgo, sermonem suum non ad obrussam rationis ubique exigenti, heic aliquid concedendum liberalius videtur.
* Instin. L. 2. c. 3. n. 18: Pendendi tributi finem imponere. Flor. L. 2. c. 2. n. 33: Bello finem imponere.
Pro Finem imponere orationi, quod Curtius L. 9. c. 3. habet, usitatius et elegantius dixeris finem orationis facere, sermonem vel orationem ad finem adducere, finem orandi, dicendi, loquendi facere, vela orationis contrahere.
* Cic. L. 1. Offic. c. 41: Fit enim nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus, quain in nobismet ipsis, si quid delinquitur.
* Plautinae locutiones sunt. Non flocci facere, pendere, habere, notar minime contemnere: interdum tamen et prorsus contemnere i. e. ne flocci quidem facere. Nichi ein Staubchen darauf geben.
Sed ponitur hic verborum nexus necessario post Verba, quae carent Supino. v. g. Spero, fore, ut hoc discam. Spero, futurum esse, ut hoc Non dubito, fore, ut huius rei te paeniteat.
Nec iungitur Participio Passivo Futuri, v. g. Timeo, te verberandum fore. Satis erat verberandum, vel adiuncto Infinitivo verberandum esse. Ita Valla sciscit L. 1. c. 26, et quidem recte, si ad communem usum exigas.
* Dissimulare enim non queo, obstare huic canoni unum itemque alterum locum, in quem forte incidi, v. g. apud Livium L. 8. extr. Merito id, si quando umquam alias, deûm immortalium causa libenter facturos fore. Et quidem sic legunt optimi codices. Quin et apud Gellium L. 12. c. 11. haec verba puto in contrarium adduci posse: Virum quidem spientem non peccaturum esse (Proteus Philosophus) dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent.
Refragatur quidem Cicero etiam ad Att. L. 5. Ep. 21: Deinde addis, te ad me fore venturum: sed Lambinus in codicibus suis legit, te ad me fortasse esse venturum. Item pro Milone c. 28. n. 78: In his singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil horum vos visuros fore: sed Lambinus, et omnes codices, qui quidem ad manus mihi in praesenti sunt, heic rursus legunt esse visilros.
* Cic. Formare orationem exercitatione et stilo. It. Formare corpora ad membrorum flexûs.
* In et Varro L. 2. R. R. c. 2. fin. emendante Victorio: Neque antequam calores aut frigora se fregerunt.
* Ita nimirum non sine elegantia ac numero periodi subinde apud Cic. inchoantur.
Sed, quod contra Praschium notari velim, Verbum fundere etiam ad ardentius pietatis studium transferri potest, praeeunte Cicerone Lib. 1. de Divin. Illa, inquiente, quae instinctu inflatuque divino funduntur, scilicet oracula. Nec usquam memini, to\ Preces fundere aliter sumi, ac pro pientissimo ac religiosissimo actu. v. g. ap. Virg. L. 5. Aen. v. 234.
At Fungi vitâ insuper significat ctiam idem, quod Defungi vitâ s. mori: pro quo et Diem fungi Iustinus dicit L. 19. c. 1. n. 1. et Sulpicius Severus L. 1. Hist. Sacr. c. 7. extr. et alibi; de quo videas, quae Ioh. Vorstius de Constructione p. 24. notavit.
Futurum autem Coniunctivi non nisi Periphrasticum, sequitur post Ut, Ne, Quo, Quin, Quod, Quum pro Quia, it. post particulas dubitandi. v. g. Ita prostravit cuncta, ut numquam resurrectura sint. Vereor, ut sit venturus. Vereor, ne sit venturus. Non dubito,
quin pater mox scripturus sit. Nescio, an, (num, utrum, cur, quare) rediturus sit.
* Ita Quum cenabo, sonat, Wenn ich werde zu Abend essen; sed Quum cenavero, sonat Wenn ich werde zu Abend gegessen haben. Voss. L. 3. Analog. c. 15.
Gaudere propter seu ob aliquam rem, haud reperitur. Goclen. Obs. 24. it. 468.
Intransitive sumptum exprimitur etiam per Gaudere in sinu apud Oratores et Poetas; et Gaudere sibi apud Lucret. Gaudere in se ap. Catull. Gaudere de pectore ap. Stat. Papin.
* De reliquo easdem insuper constructiones adsciscit, quas habet Gratulor: quo de infra.
* Cic. Imne sentis, bellua, quae sit hominum querela frontis tuae? Heic Substantivum querela regit duos Genitivos, alterum subiecti, obiecti alterum, hominum et frontis. Id. Sed quae naturae principia sint societatis humanae, repetendum altius videtur, id est, naturalia principia socieratis. Huc referes illa s1oloikofanh=, in quibus Substantivo additum est Gerundium in di, et Genitivus nominalis simul. Hâc enim observatione s1oloikofane\s2 istud recte excusatur. Ter. Novarum qui spectandi copiam faciunt. Cic. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit. Id. Utrum Antonio facultas detus
agrorum suis latronibus condonandi. Varro: Aliquod suit principium generandi animalium.
* Parentum autem per Syncopen, in prosâ; Parentium non nisi in metro, apud Horat.
* Adiectivum Subalternus, a, um, barbarum est. Conf. Part. Etym. Sect. 1. Voc. Subalternare.
malim tantisper pro ea, Facem alicui praeferre.
1. Absolute, v. g. Nimis gloriatur i. e. gloriosius loquitur.
2. Interdum sequitur Insinitivus, v. g. Gloriatur, se omnes provincias peragrasse.
3. Interdum Accusativus cum Praepositione. v. g. Gloriari apud aliquem, Gloriari contra aliquem.
4. Interdum Accusativus rei. v. g. Idem gloriari possem, quod alii.
5. Interdum Ablativus rei vel personae; idque vel sine Praepositione, v. g. Quorum factis gloriantur cives; vel interveniente Praepositione in vel de. v. g. In virtute recte gloriamur. It. Tu de tuis divitiis intolerantissime gloriaris.
6. Interdum duplex Ablativus, quorum alter habet adiunctam Praepositionem, v. g. Sed hoc non concedo, ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.
* V. g. Rhetoricorum doctus est. Musicis eruditus est. Ciceronis Rhetorica publice enarrantur. In Mathematicis regnat. Cic. Musicorum perstudiosum accepimus. Id. Gradatim respondens, eo perveniat, quasi Geometrica didicisset. Id. Ne Physicorum quidem esse te ignarum volo. Id. In Arithmeticis satis exercitatus.
Posse tamen etiam haec eadem Singulari Numero poni, quum sunt artium et disciplinarum nomina, non nulla exempla docent.
* Cic. In Astrologia C. Suplicium audivimus, in Geometria Sex. Pompe ium ipsi cognovimus, multos in Dialecticis, plures in iure civili.
* Aevo interim medio et recentiori satis frequens est. Ita quidem occurrit in notissimo illo Hymno Ecclesiastico: Benedicamus Domino: Deo dicamus gratias. Idem in Philippi Melanchthonis Psalmodia h. e. Canticis sacris veteris Ecclesiae selectis Wittebergae 1579. editis p. 249. in Oda Sapphica de sanctis angelis, quae ita incipit: Dicimus grates tibi, summe rerum cet. Item apud Henr. Eckstormium L. 1. Progr. 21. p. 38. f. 2. v. 23. seq.
Sed nos fas, pueri, tanto pro munere grates
Tam facili totâ dicere mente Deo.
Ita autem Latini loquuntur:
1. Gratiam, et interdum gratias habere: quod fit animo et voluntate.
*to\ Habere gratias, Lambinus perperam improbat in not. ad Nepotis Timoleontem n. 72. Occurrit enim apud Terentiuns Andr. A. 4. Sc. 5. v. 31: Dis pol habeo gratias, quum in pariendo aliquot adfuerunt liberae. Et ap. Plautum Trin. 3, 2: Et tibi nunc perinde, ac merere, summas habeo gratias. Lambino etiam opponitur locus Curtii L. 3. c. 6. n. 17, ubi est grates habere. Grates autem apud Curtium subinde exstat pro Gratias, utpote qui plura habet characteris Poetici.
* Nota: Gratiam habere apud aliquem i. e. gratiâ valere, Bey einem wohl augeschrieben seyn. Sed Gratiam habere alicui i. e. grato animo alicuius in se beneficia agnoscere.
2. Gratias agere: quod fit orel. verbis.
Grates agere, Poeticum magis est, quam oratorium, Rob. Stephano et Phil. Pareo iudicantibus. Ita tamen Curtius, Tacitus, Livius e. g. L. 30. c. 17, quin et ipse Cicero in Somnio Scipionis cap. 1. locuti sunt. Cell. Antib. 275.
3. Gratiam referre: quod fit re ipsâ.
Seneca de malo Reddi potius gratiam, quam Referri dicendum putat, et e contratio de bono Referri potius, quam Reddi. Sed hanc differentiam solus ipse excogitavit et fecit. Cicero semper REferre usurpat, et in bonum et in malum. Perottus p. 348. v. 4. 6. Etiam Reddere alicui gratiam vix apud veteres, opinor, occurrit.
* Pro Gratiam referre, dicunt etiam Gratiam persolvere vel rependere, v. g. Phaedr. L> 2. in Prologo; et apud Quintil. Persolvi gratia non potest. Poetice etiam Grates persolvere dignas, haud opis est nostrde, Virg.
Suetonianum. Popma 91. ed. Hek. 231. Plaut. MOst. 5. 2. heic etiam dicit De coend facio gratiam.
* Gratiam inire alicuius et ab aliquo, omnium optime et usitatissime dicitur.
Sed Referre gratiam pro aliqua re, usitatissimum est.
* Nota: Praepositio Pro, quoties locutioni Agere alicui gratias iungitur, non semper rem, propter quam gratiae sunt agendae, sed interdum etiam normam gratiarum agendarum respicit. v. g. Cic. L. 6. Ep. 6. Pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae, Du musst Dank sagen, nachdem es ein ieder verlanget und verdienet.
* Interdum Praepositio de omittitur. v. g. Gratulor tibi hâc re. Item: Gratulor tibi in hac re; Gratulor tibi, quod, sequente Indicativo et Coniunctivo. v. g. Gratulor tibi, quod victoriam ab hoste reportasti. Plin. L. 4. Ep. 8: Gratularis mihi, quod acceperim Auguratum. Item: Gratulor tibi, quum, sequente Indicativo. v. g. Gratulor mihi, quum meae litterae tantum potuerunt. Plinius etiam L> 4. Ep. 27. habet Gratulari alicui pro aliqua re. Interiam ama iuvenem, et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ilse moribus adornat.
Ita reliqua Verba adfectus seu perturbationis, v. g. Gaudere, Dolere cet. construuntur. Dicunt etiam praeterea, Dolere ex aliqua re.
aliquem. Cic. L. 2. Verr. n. 116: Putarem, te gratum in deos.
* Liv. L. 2. c. 8: Gratae in vulgus leges fuere.
* Aliud, inquit Graevius ad Iust. L. 20. c. 2, est gravari militiâ; aliud gravari militiam. Gravatur militiâ, cui militia gravis est, qui molestias ex ea capit; Gravatur militiam, qui eam recusat, non vult subire.
Videtur hoc verbum Deponens esse; sed non est: nec quartus Casus id probat, quia ob vel propter subauditur. Absolute positum et constructum cum Infinitivo, signisicat graviter ferre, offendi, v. g. Cic. de Orat. L. 1. c. 23: Non gravabor, breviter dicere, quid sentiam. Plaut. Trin. Act. et Sc. ult. v. 48: Non gravabor: faciam ita, ut vis.
* Cic. Corpore vix sustineo gravitatem caeli huius. Id. Loci gravitas cum reliquis etiam sic miserrime perferenda. Schori Phras. ad Voc. Gravitas.
* Sed Habebis mecum negotium, pro Egohabebo negotium, et tu similiter habebis negotium expediendum, probae notae est. Horatius enim 1. Serm. Sat. 7. 1. dicit Permagna negotia habebat.
habeo tibi polliceri. Suetonius: Nihil babeo aliud precari. Atque ita Cicero saepe: itemque Lucretius, Horatius, Ovidius, Paterculus, Gellius, alii.
* Alias pro eo Latini dicunt, Habeo quae dicam.
Proinde qui Habeo dicere pro Dicendum est mihi vel Oportet me dicere, usurpant, vel usurpari credunt; fallunt et falluntur. Notandum tamen, dici etiam Habeo faciendum, Habeo dicendum, Ich habe zu thun, ich habe zu sagen, oder ich muss thun, ich muss sagen: ubi autem osficium et debitum; non, ut in priore locutione, facultas et potentia notatur. Hoc posteriori modo Quintilianus, Plinius uterque, Suetonius, Tacitus, Statius, Frontinus loquuntur. Gocl. Obs. L. L. 66. et 422. seq. Vechneri Hellenol. 259. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 56. seqq. it. de Lat. Falso Susp. 69. 70. 239, Eliae Maioris de Var. Orat. 338. Schori Thes. Cic. it de Phras.
manifestum; occultum; aliquid vel aliquem falsum, v. g. falsum me habuit ea res; aliquem in amicis; habent ita se mores: Sallustiana sunt.
Hae locutiones omnes ac singulae sunt satis Latinae, et ab idoneis
scriptoribus usurpatae, vel maxime a tironibus observandae, quia Germanismi videntur esse. Vorst. de Lat. Falso Susp. 66. seqq.
* Neque vero tantum dicunt. Habere rationem dicuius rei, sed etiam Habere rationem, quemadmodum, et Habere rationem, ut cet. Cic. L. 3. Orat. n. 180: Nam quum esset habita ratio, quemadmodum ex utraque parte tecti aqua delaberetur. Idem L. 3. Fam. Ep. 26: Animadverti et didici ex tuis litteris, te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres.
Cic. Lael. c. 24. dicit etiam, Habere rationem in aliqua re.
* Prior modus usitatior.
Sed Habere rationem cum aliqua re, idem notat, quod habere commercium cum aliqua re, Mit einer Sache sein Gewerbe treiben. Cic. Habere rationem cum terra, Mit dem Ackerbau umgehen.
Conf. paullo ante Habere curam alicuius rei.
* Non sane damnamus heic vocabulum spiritus, ut quod hâc notione satis Latinum est. v. g. Spiritum ducere, Them hohlsu; Extremus spiritus, Der letzte Athem; Spiritum retinere, Den Athem an sich halten, quod Comprimere animam elegantius dixit Terentius; Suspendere spiritum in lectione, Im Lesen inne halten, nicht so eilends auf einander lesen. Sed id dumnamus, quod per Germanismum Malus spiritus dicatur pro foetido spiritu; immo quod hic verborum nexus ignoretur prorsus in Latio.
* Cic. L. 1. Orat. n. 115: Sunt autem qui dam ita naturae muneribus in iisdem rebus habiles. Florus L. 4. c. 11. n. 6: Habiles in omnia, quae usus poscebat, ad impetus et re cursus flexusque capiendos.
Item: Habitare cum aliquo et apud aliquem.
* Translate Habitare in aliqua re, est multum diuque in illa esse, ut: habitare in libris, Immer uber den Buchern liegen.
* Habitus corporis apud Latinos usitatius externam conditionem respicit, et est Germanice Die Leibes-Gestalt, die Positus, die Taille, die Leibes-Grosse. Curt. in Orat. Scitharum ad Alex. M. Si dii habitum corporis tui aviditati animi purem esse voluissert, cet.
* Cic. Quum aberis, aderis tamen, et mihi in medullis ac visceribus haerebis. Schor. Phras.
* Cic. Ut peccatum haereat, non in eo, qui monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit. Idem: In quo non modo crimen non haerebat, sed vix cet. Schor. Phras.
P. Manutius ad d. l. poster. hanc rationem loquendi a clepsydris ductam existimat: in quibus, inquit, non sempr fluebat aqua, sed interdum haberebat immobilis. Sic haerebat Cicero dubius animi, quid ageret. Ac scimus sane, quid et in nostris clepsydris kataxrhstikw=s2 sic dictis usu veniat.
Alii aliunde hanc aquam proverbialem derivant. Nobis tamen ex fonte a Manutio ostenso fluere videtur.
* Hem misero mihi! Hem astutias! Ter. Andr. A. 3. Sc. 4. Hem, Pamphile! Id. Andr. A. 4. Sc. 2. Hem, mea lux, meum desiderium! Cic. L. 14. Fam. Ep. 2: ubi tamen quidam nominative etiam sermonem accipiunt. Heu, misero tibi! Plaut. Merc. Heu stirpem invisam! Virg. L. 7. Aen. Heu, pietas et prisca fide! Virg. L. 6. Aen.
Eheu non nisi Accusativum habet.
* Cic. Eheu conditionem huius temporis.
* Nota: IBI respectum habet ad to\ UBI? et unum eumdemque locum proprie respicit. v. g. Christus ait: Ubi ego sum, ibi etiam minister erit mens. It. Ibi sunt viri doctissimi i. e. in eodem loco, in eo loco, de quo nunc quidem nobis sermo est.
Patricius docuit in Nota ad Cic. l. c; sed hi ipsi mutabunt, puto, sententiam, si cogitaverint, nihil magis insolitum inesse his formulis, quam inesse intelligatur similibus, Iam nunc, Deinde postea, At vero, aliisque multis, quas ipsi Ciceroni probari, satis constat. Menken. Spec. 2. p. 85.
* Si sermo antecedens tantum de duobus est; tunc Hinc posteriorem; Ille priorem respicit.
Quae tamen differentia parum attenditur, si nullum periculum a)mfiboli/as2. LIv. 30. 30: Melior est certe pax, quam sperata victoria: Haec (pax) in tua; Illa (victoria) in Deorum manu est.
Apud Poetas etiam, et fortassis non numquam in prosa, alterutrum utriusque vicem implet. Virg. 10. Aen. v. 9. 10: Quis metus, aut hos (Troianos), aut hos (Latinos) arma sequi, ferrumque lacessere suasit? Ter. Phorm. 2. 2. 18: Quia in illis fructus est; in illis opera luditur.
* Hinc inde confundunt hodie cum Heic atque illic. Hoc motum et actum in loco; illud motum de loco notat.
* Hodie latius patet, quam hodierno die. Hodie significat tum hoc praesenti die, tum
his temporibus nostris, hâc tempestate nostrâ: Hodierno die signisicat non nisi hoc praesenti die.
* Quamquam et hoc invenitur: Homo frugi. Quod per Ellipsin videtur dici, suaudito idoneus: nisi frugi pro frugis dictum putemus antiquorum ratione; quos et Herculi, Themistocli, fami, pro Herculis, Themistoclis, famis dixisse constat; quae Vossi Observatio est L. 1. de Analogia c. 46. Frugi autem homo, Graecis xrh/s1imos2 dicitur h. e. qui utilis est.
* Latini dicunt: Honorem alicui habere; non, exhibere: nec omnino, quod constat, to\ surgendo addunt.
Sed Honor ariam pecuniam et Honerarium vinum dare vel offerre alicui, non pari passu ambulat, quum Adiectivum hoc probae quidem notae sit, sed eo significatu vix usurpctur.
* Honorarius apud veteres est. 1) Quod honoris seu magistratûs collati causâ a Praetoribus, qui honoratus magistratus dicebantur, institutum erat. v. g. Ludi honorarii apud Sueton. cap. 31. 2) Qnod ex auctoritate Praetorum pendebat. Ita v. g. Ius honorarium apud scriptores Romanos idem est, quod Ius Praetorium Namque quum Consules, penes quos summa, exactis Regibus, rerum iurisque dicundi
Romae potestas erat, vicinis bellis avocarentur, nec magistratus esset domi, qui interim redderet ius, creati Praetores sunt, penes quos ea provincia potestasque esset. Sic honoraria actio, honorariae obligationes, honorarii successores cet. dicebantur, quorum ratio a Praetorum edictis nasceretur. Hinc ipsum Praetorem, Honoratum Ovidius vocat 1. Fast. v. 52:
Verbaque Honoratus libera Praetor habet.
Pro illo elegantius, et pro hoc rectius dixeris cum Cicerone, hovorem habere alicui. Schori Phras. ad voc. Honor.
Nec tamen Honorem habere alicui significat tantum id, quod dicimus Dare alicui honorarium; sed etiam Honore aliquem adficere, vel Tribuere alicui honorem.
Bunemannus Ind. p. 170. ad h. l. excitat rarissimam pariter ac doctissimam, quam vocat, Disserationem Melchioris Goldasti, de Honore Medici.
* Haec locutio quum posteriori notione usurpatur, admittit etiam Pluralem. v. g. Magnos honores alicui habere.
* Notes heic etiam locutiones: Frumentum imperare civitatibus, vecturas frumenti finitimis civitatibus describere, Proviant-Lieferung ausschreiben.
1. In terra. Ovid. Lib. 1. Metam. Humi nascentia fraga.
2. Per terram. Plin. Lib. 9. c. 13: Serpit bumi.
3. In terram. Virg. Lib. 5. Aen. Procumbit humi bos.
1. De loco. Ovid. 2. Metam. Vix oculos attollit humo.
2. Raro etiam significat In loco, praesertim apud Poetas. Ovid. Lib. 10.
Metam. Serpere humo. Id. Lib. 1. Fast. Et requievit humo.
Sed HUMUM significans Ad locumm non nisi cum Praepositione In vel Ad dicitur.
* Tacit. Proiectus in humum. Ovid. Vipereos dentes in humum pro semine iactos. Horat. Ad humum maerore gravi deducit.
Non ergo dicendum: Labitur humum; sed Labitur in humum.
* Etiam Humus non numquam Praepositionem admittit, quando significat in terra, vel per terram, vel a terra. Ovid. In nuda iacere humo. Horat. Repentes per humum sermones. Virg. 5. Aeneid. Viridemque ab humo convellere silvam. Virgil. ibid. Aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
* Veteres nusquam dicunt, Iacere aliquem aliquâ re; sed Incere aliquid in aliquem. Neque enim persona iacitur; sed res aliqua iacitur in personam. Dicunt etiam, Iacere aliquid in sublime.
desiimus, vel si manere actio, non dum cessasse intelligitur; Praeterito autem gaudet tempore, quum actio dudum finita est.
* V. g. Ego te iam diu plurimi facio, Germ. Ich habe dich lange hoch gehalten, und halte dich noch hoch. Vides, me laborare iam dudum. Nihil sum iam pridem admiratus magis. Terent. Eun. A. 4. Sc. 7: Iam dudum animus est in patinis, Germ. Mich hat schon lange gebungert, und hungert noch. Cic. Attic. Iam pridem cupio Alexandriam visere, Germ. Ich habe schon lange Zeit her nach Alexandria gewollt, und will auch noch gern dahin. Id L. 1. Acad. Quaest. n. 24: Iam diu haec tractantur a Graecis. Plaut. Men. A. 2. Sc. 3: Iam dudum tibi adversabar. Cic. 2. Attic. Iam pridem intellexisti voluptatem meam. Id. Conventus iam diu fieri desierunt. Id. L. 1. de Orat. n. 38: Quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus. Schor. Phras. Goclen. Obs. 479. seq.
* Idem Livius pro Iam in eo est, ut cet. dicit etiam Iam prope est, ut cet. L. 2. c. 23: Iam prope erat, ut ne Consulum quidem maiestas coerceret iras hominum. L. 1. c. 65: Iam prope erat, ut in summum clivi iugum evaderent.
* V. g. Maxime necessaria sunt discenda. Iam vero certum est, linguam Latinam et Graecam maxime esse necessarias. Discendae igitur. Goclen. Obs. 171. Tursellin. Ed. 2. Schwarzii p. 341. Graevius ad Iustin. 41. c. 5.
Alia minus trita de particula Iam i. e. statim, vide apud Burmaunum ad Ovidii L. 7. Metam. 306. p. 479.
Cicero et Terentius dicit etiam Iam Iam. V. g. Ni puerum tollis, iam iam ego hunc provolvam mediam in viam, So will ich ihn ietzo den Augenblick mitten auf die Straffe schmeissen.
* Habet autem haec repetitio significationem celeritatis aut propinquitatis potius rei suturae, atque iam imminentis.
Alia sper indignationem quoque, miserationem et exhortationem Iam iam profertur: de quo vide Valla L. 2. Eleg. 47.
Alias iungitur cum Ut aut Ne. Cic. L. 6. Ep. 1: Qui me iccirco putant bene audire velle, ut ille male audiat. Id. L. 13. Ep. 7: Quos iccirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens, homines, quo nolo, videar offendere.
* Cicero tamen eius generis, huius generis, cuius generis, dicere solet. V. g. atque buius generis multa proferre possem.
* V. g. Venit ad me id temporis, ut retinendus esset. Id aetatis iam sum, ut haec omnia didicisse debeam. Monitus, ut purgaret se, quod id temporis venisset, Liv. L. 1. c. 50. Conf. infra Magnam partem.
Livius etiam pro eo habet Per id tempus, v. g. Lib. 2. c. 9.
Ad eumdem modum dicunt: Illud aetatis, istus aetatis.
* V. g. Libenter audivit, te esse integrâ valetudine: tam longe vero abesse, ut videre non posset, id vero non mediocriter aegre ferre mihi visus est. It. Fatemur quidem, fidem iustificare: sed servandis non esse necessaria bona opera, id vero pernegamus. In huius prolepticae orationis antithesi, subiuncta concessioni, eleganter usurpatum est id vero.
* Nec obstant, quae a Borrichio Vind. p. 93. obiciuntur, loca Curtii L. 5. c. 9. n. 2: Nabarzanes in eodem consilio erat cum Besso; et Gelii L. 18. c. 11: Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, Grammatico; Et L. 9. c. 10: Annitanus Poeta et plerique cum eo eiusdem Musae viri summis adsiduisque laudibus hos Virgilii versûs ferebant: atque alia huiusmodi plura. Namque in his locis haec nostra locutio non diversis personis, sed diversis diversorum actionibus vel adiunctis accommodatur. Neque enim, si recte dixero, Virgilius est eiusdem Musae cum Homero, eo dicam quoque Vates Andinus est idem cum Virgilio. Causa diveritatis est, quia prius significat itidem Poeta est; posterius signat idem Poeta est, id quod rationi reclamat.
Sequitur ergo, Eumdem esse cum aliquo, nec a quoquam veterum dici, nec per rationem omnino dici posse: sed si to idem non ad personas, sed ad personarum adiuncta referatur; tunc sane recte dici posse, aliquem esse eiusdem cum aliquo virtutis seu qualitatis.
Sin autem idemptitas personarum vel rerum innuitur, more Latino id effertur modis fere sequentibus: Idem est, quod illud. Idem est, et, ac vel atque illud. Hoc et illud idem est. Idem et est illud. V. g. Phoebus idem est, qui Apollo. Iacobus et Israel idem est. Sophia idem est ac sapientia. At in divinitatis mysterio explanando, Filius idem est cum Patre, non idem, qui Pater, i. e. idem, ratione essentiae divinae; non idem, ratione personalis substantiae. Vossii Grammat. Lat. Synt. 34. et Arisarch. Lib. 7. c. 58. Sciopp.. in Scalig. Hypobol. 234. seq. item de Stil. Hist. 109. Cellar. Antib. 250. C. P. 392. Kappius ad Iensium 167. Tursellin. c. 100. p. 371. seqq.
Non numquam etiam Idem Dativo iungitur; sed naro et per Graecismum, et quidem apud Poetas. v. g. Horat. de Arte Poet. v. 467:
Invitum qui servat, idem facit occieenti. i. e. ille idem facit, ac si occideret, vel idem facit, quod ille, qui hominem occidit. Graeci dicunt: t) a)uto\ poiei= tw=| ktei/nonti. Vechneri Hellenol. L. 1. c. 19. Usurpant tamen hunc Graecisimum etiam Quintilianus et Plinius. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 231.
* V. g. Vir doctissimus idemque sanctissimus. Hoc sit uno eodemque actu. Hoc fit uno et eodem actu. Unus et item alter. Unus itemque alter.
* Idioma enim notat proprietatem: unde ut personarum, ita et linguarum sunt idiomata.
* Fere, inquam: neque enim desunt exempla in contrarium.
Igitur praeponitur etiam interdum ab ipso Cicerone, Livio, Curtio, Plinio, Floro, aliis. Cic. Parad. 5. c. 1. Lael. c. 11. Somn. Scip. c. 7. L. 4. Acad. Quaest. n. 79. Curt. L. 3. c. 7. n. 5. L. 3. c. 13. n. 4. L. 4. c. 4. n. 2. Florus L. 2. c. 2. Plin. L. 1. Ep. 19. L. 3. Ep. 1. L. 4. Ep. 6. L. 7. Ep. 27. L. 8. Ep. 2. et 10. et 14. et 15. L. Ep. 24.
Omnium autem frequentissime Igitur praeponit Sallustlus, et, qui vestigia eius in multis legit, Tacitus: id quod inter utriusque idiotismos referri potest.
Itaque rarius postponitur: postponitur autem rarissime apud Ciceronem, saepius apud alios, v. g. Plinium L. 8. Ep. 4. et Iustin. L. 1. c. 10. n. 8.
* Notabis heic locutiones sequentes: Festos ignes succendere; Festis ignibus laetitiam celebrare, Ein Fenerwerk anxunden. Festis ignibus aedes ornare; Lampadibus fenestras plateam versus conspicuas illustrare, Das Haus illuminiren.
* Numquam arripimus aliquid animo infesto erga id, quod arripitur; sed corripimus. Sic arripmus ansam, opem vel auxilium ad rem aliquam, occasionem, sermonem, gladium, At ignis corripit aedes, corripimur dolore pedum, metu, morbo. Frustra nostrae huic observationi obicitur locutio, Arripere aliquem ad vel in quaestionem. Neque enim id fit animo infesto, sed ex mandato magistratûs.
* Sed non usque quaque custoditur ita hoc a veteribus, ut haud etiam Ille per contemptum dicatur; vid. Cic. L. 1. Ep. 9. in. 21. et ad h. 1. Gottlieb Cortium; et versâ vice Iste ad laudem pertineat.
Istiusmodi quoque contemptum fere continet. Cic. Necesse erit, istiusmodi rationi aliquo consilio obsistere.
usitatissimâ, iungitur, quoties aliquid concedimus, a quo mox aliud removebimus.
* Cic. Qui autem summum bonum in virtute ponunt. praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et coninet. Id. Libri dicuntur scripti, ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Id. L. 3. Offic. c. 9: Atque hoc loco Philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam dicunt prolatam a Platone.
Notandum etiam, Ciceronem in hoc nexu Quidem fere postponere, rarissime praeponere. Ita v. g. usitate dicit Ills quidem, Illi quidem; rarius Quidem ille, Quidem illi. Schor. de Rat. Disc. L. L. pag. 164.
Hadrianus Iunius in Nomenclatore suo agnoscit filius illegitimus: vellem addidisset idoneum auctorem.
* Sane veteres, si pater certus, nothum; fil incertus, spurium, item vulgo quaesitum aut vulgo conceptum dixere. Voss. de Vit. 469. Filius ex pellice vel concubina natus, non pro spurio, sed pro filio minime legitimo habebatur, eo quod uxor legitima non fuerat eius mater. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Concubina It. Nothus.
Olaus quidem Borrichius in Voss. 125. probat hoc Adiectivum illegitimus ex Valerii Maximi L. 2. c. 1. n. 3. Contra vero Cellarius Antib. 44. C. P. 356. monet, in hoc Valerii loco MSS. libros Brandenburgenfes et Lipsiensem, et excusos superiori et proximo saeculo Venetiis cum Olivierii Arzignanensic Commentatiis 1491. et Aldinam Lipsiae 1512. et Lugduni 1556. editas, atque alias constanter exhibere, legitimae intemperantiae: Vorstium Item, qui ita pariter ediderit. erudite adnotasse, scripturam tou= legitimae Valerii menti propiorem esse: idemque iudicasse virum doctissimum Petrum Iosephum Cantelium, qui in Delphini Galliarum usum Valerium illustraverit: ita denique legere et explicare Oliverium, vetustissimum interpretem. Cellario adstipulatur Cyriacus Guntberus Lat.
Rest. p. 282: Legitimae, inquiens, etiam habet editio Basileensis cum Henrici Glareani notis 1562. His opponit Olaus Borrichius Anal. 15. alios MSS. codices, et veterem illam editionem Petri Danielis; item Francofurtensem 1627. a stephano Pighio olim emendatam; item illam, quae Lipsii notis illustratur, atque Thysianam recentiorem: probari etiam ex textu putat, legendum esse, illegitimae. Quod ipsum vult, et pluribus defendere conatur Andr. Barrichius Apend. 46. seqq. et Vind. L. L. 93. seqq. Utrumque vero satis confutat Cellarius Discuss. Append. 42. seqq.
* Liv L. 36. c. 11. Illigare se gravioris fortunae conditioni. Id. L. 1. c. 28: Illigare in currus distentum. Cic. Orat. n. 215: Illigare aliquid in solutam orationem. Id. Ort. n. 96: Est quoddam etiam insigne et florens orationis, pictum et expolitum geus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum illigantur lepores.
Etiam cum Casu sexto, sine Praepositione, cuius exemplum est apud Tacitum Ann. 15. c. 51: Primores classiariorum Misenensium labefacere, et conscientiâ illigare, connixa est tali initio.
* Recte autem Macrobius L. 1. Illotis pedibus praeterire aliquid. Et secundum Proverbium, Illotis pedibus ingredi i. e. confidenter atque imperite rem egregiam adgredi, tamquam profane et irreverenter. Locutio a Graecis desumpta: nam Luciano auctore dicunt: *ani/ptois2 pos1i\n a)naba/inein.
Pertinent huc, quae habet Weissius de Stilo Romano p. 429. seqq. In allegoria, inquiens, quae Metaphorae unius per atrributiones continuatio est, hoc maxime tenendum, vitiosius et ineptius nihil esse, quam si plurium rerum habeat translationes. Quomodo allegoriarum filum ducere inceperis,
ita ad finem usque periodi, aut etiam, si translatio longius pateat, ulterius ducendum erit. Male itaque Haurire fructum dicunt aliqui pro capere: quoniam aquas, non fructus haurimus; sed capimus. Male: Illotis aliquid manibus adgredi pro attingere: siquidem manus non ideo lavamus, ut hostes adgrediamur; sed ut ne, quod attingimus, maculemus. Male quoque Horatius:
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere
possit
Si disciplinae patientem accommodat aurem:
ferae enim non mitescunt, quod pomorum solis ignibus satis excoctorum est, sed mansuescunt. Hactenus Weissius.
Nec Horatius semel in hoc genere peccat. Ita quidem de Arte Poet v. 440. seq. in una eademque locutione metaphorica tornum cum incude coniungit, canens ita: (Quintilius Varo)
Delere iubebat, Et male tornatos incudi reddere versus.
Germanice: Quintilius sagte, man musste die ubelgedrechselten Verse auf den Ambos kriegen und wieder umschmieden. Item, quam inepte dictum! Nisi obvertere quis velit, Horatium scripfisse ita de consulto, ut simul exemplum ederet versûs cuiusdam male tornati, quem damnet.
* De Ablativo cum Praep. In, indubitatus locus est Terentii Andr. A. 4. Sc. 5. v. 18. 19: Adeon', videmus vobis esse idonei, in quibus sic illudatis?
Cicero etiam intransitive Illudere inter scyphos, Beym Glase Wein woruber spotten. Habet etiam Accusativum rei, v. g. Istud illudo.
1. Pro Tribuere sibi aliquid, multum sibi adscribere, multum sibi sumere, multum sibi arrogare, sibi aliquid adsciscere, quod postremum occurrit apud Cic. pro Dom. cap. 18.
2. Pro Persuadere sibi et arbitrari aliquod.
* Imaginari enim a(plw=s2 ponitur sine Dativo sibi, notatque
1. Proprie alicuius similitudinem mente coneipere, v. g. Plin. Mai. L. 9. c. 35: Imaginari fercula triumphi.
2. Significat etiam Somniare. V. g. Sueton. Caes. c. 81: Calpurnia uxor imaginata est, collabi fastigium domus. Plin. Min. L. 5. Ep. 5. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo - mox imaginatus est, venisse Neronem. Cell. Antib. 167.
* Et videtur Imbuere aliquem aliquid per Ellipsin pro in aliquid dici; quemadmodum Gellius L. 16. c. 8. dixit, in disciplinam imbui: vel pro ad aliquid; quemadmodum Florus L. 2. c. 18. n. 8. dixit: Scipio Carthaginis incendiis ad excidia urbium imbutus est.
Nota: Rubrica, mediâ longâ notat
1. Proprie, Teram Subrubentem, Germ. Rotel. Horat. 2. Sat. 7. v. 98: Rubricâ picta proelia.
2. Leges. Pers. Sat. 5. v. 90: Quicquid Masuri rubrica vetavit. Solebant enim legum capita et tituli minlo notari: unde rubricae pro ipsis legibus aliquando veniunt.
* Terent. Heaut. pro eo, Aliena curare. Tantumne est ab re otii tibi, aliena ut cures, eaque, nihil quae ad te attinent.
Eodem scelere teneri. Et pro Culpae non immixtum esse, dixeris A culpa abesse, a culpa castum esse, vacare culpa, carere culpa, remotum esse a culpa.
Seneca Epist. 9. hoc vocabulum impatientiae pro a)paqei=a| usurpare propter ambiguitatem eius detrectat. Poterit enim, inquit, contratium ei, quod significare volumus, intelligi. Non enim quum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum, accipietur is, qui nullum possit ferre malum? Vide ergo, num satius sit, aut invulnerabilem animum dicere, aut animum extra omnem patientiam positum.
tantummodo Quo minus, v. g. Non Impedio, quo minus hoc fiat.
* In aliis eiusmodi verbis impediendi ac recusandi par ratio est. v. g. Tempero mihi, ne eo abripiar et quo minus eo abripiar. Et Non mihi temperare possum, quo minus eo abripiar.
Etiam coniungendi ratio illa vel maxime adnotari meretur, quam nobis exhibet Cicero pro Murena cap. 19: Sed si nosmet ipsi, qui et ab delectatione omni negotiis impedimur, et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere passumus, ludis tamen delectamur et ducimur. Nam ex hoc loco discimus, ad veram vim verbi impedio constituendam duo requiri, et impedimentum in aliqua re seu occupationem, et avocamentum ab aliqua re.
* Impediri malis domesticis, occupationibus, morbo, valetudine, curis, pudore, stultitiâ, possumus: at tempore non impedimur, sed excludimur.
* Neque tamen hoc ita intelligendum, ac si in legum formulis hoc unico Tempore ac Nodo uti liceat. Neutiquam! Immo vero optimi scriptores et Futuro Indicativi et Coniunctivo interdum etiam heic utuntur.
Sed in alio argumento extra legis lationem tertia Futuri Indicativi, aut Praesentis Coniunctivi frequentius ufurpatur. v. g. Cic. 1. Off. Vir fortis tradet se totum rei publicae. Cato cap. 5. de Officio Villici: Villicus primus cubitu surgat; postremus cubitum eat.
Si negative ista praecipias, Futuro praeponendum est Non; Coniunctivo autem Ne. V. g. Non adorabis Deos alienos; et Ne adores Deos alienos. Imperiti heic subinde peccant.
* Elegantiae aliquid habet, si interdum et in loco quidem ita locutus fueris, v. g. Has horas tu quidem melius collocare poteras: pro potuisses Plin. L. 3. Ep. 5. his se verbis ab avunculo suo correptum esse quum
aliquando ambularet, adfirmat: Poteras has horas non perdere: pro potuisses.
Etiam Plusquamperfectum Indicativi pro Plusquamperfecto Coniunctivi aliquoties idem Florus usurpat. e. g. L. 4. c. 3. n. 1. L. 4. c. 12. n. 22; in quo posteriori loco ita de Augusto, Germaniam frustra per Duces suos adgredi parante: Germaniam quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est, quam gloriose adquisita; sed quatenus sciebat patrem suum Caesarem, bis traiecto ponte Rheno, quaesisse bellum; in illius honorem concupiit facere provinciam: et factum erat, si barbari tam vitia nostra, quam imperin, ferre ponissent. Heic Et factum erat, ponitur pro Et factum esset.
* Curt. L. 5. c. 9: Compositis rebus iusto Regi tibi siduciarium restituet imperium, Er wird dir die ihm auf eine Zeitlang anvertraute Regierung wiederum abtreten.
* Dicitur, ut quidam volunt, Impertior Deponentaliter: sed elegantius et tutius Active Impertio; Passive Impertior. Plin. L. 3. Ep. 5: Perire omne tempus arbitrabatur, (Plinius avunculus,) quod studiis non imperitretur. Partior vero Deponentaliter dicitur, et significat quaeque in suas partes distribuere. v. g. Causam partiri, in digitos i. e. distinguere. Valla L. 5. c. 33.
Fabri quidem Thesaurus non nulla exempla Deponentis Impertior ex Cicerone adfert: sed eum decepit Nizolius, et hunc, ni fallor, deceperunt codices vitiosi. Nam in Orat. pro Lege Manil. c. 8. pro impertiri elegantiores editiones omnes legunt Impertive. Et in Orat. pro Archia cap. 5. pro impertiebantur, quod vulgares editiones habent, Lambinus in aliis vett. Codd. legit impertiebant. Et in Ep. 12. ad Brut. pro impertiamur, Lambinus rursus habet impertiamus. Quartus locus, quem insuper allegat Nizolius, desumptus est ex Consolatione Ciceronis; sed invenire illum nequeo: ac si
vel maxime ibi Impertior Deponentaliter usurpatum exstaret; parum tamen praesidii hinc, opinor, arcessi posset: libellus enim hic perpram Ciceroni adscribitur, prout Lambinus et alii summi nominis Critici existimant; quum pro eius auctore quivis alius Ciceronis imitator, et nominatim fere Signonius habeatur. Incido insuper ipse in locum quemdam Ciceronis alium, nempe L. 2. in Vetr. n. 51. ubi vulgo legitur: Tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impartiri vetuisti. At in Codd. emendatioribus similiter alia scriptura apparet, et pro impartiri vetuisti legitur; Impertire noluisti.
* Liv. L. 1. c. 46: Celeriter adolescentem suae temeritatis implet. Et c. 56. Implere alicuius pectus anxiis curis.
Ablativus cum Praepositione de non nisi apud Poetas, quod scio, et rarissime quidem occurrit. Exempla in praesenti non succurrunt. Interim apud Godescalcum est Implere loculos de flava moneta.
* Nam Ablativo eitam Casu poni ea puto, quae discerni ob similitudinem Casuum non possunt, quod cum distincto expressoque Dativo numquam apud Ciceronem inveniatur. v. g. Implicari erroribus, familiaritate alicuius, angoribus, severitate iudicum, aliquo certo genere cursuque vivendi. Schori Phras.
Vix etiam apud reliquos probae nontae scriptores cum Dativo constructum repereris.
Dicunt etiam veteres intransitive, v. g. Multis negotiis se implicare; Omnium societate se implicare, Cic. Implioare se maleficio, Corn.
Virgilius: Implicari inter se. Et Cicero pro Lege Man. c. 7: Implicari cum aliquo. Haec ratio pecuniarum, quae Romac, quae in foro versatur, implicita est cum illis pecuniis Afiaticis et cohareret. Catullus in Epital. Mallii 22: Implicari in complexum alicuius.
Implicari morbo, Plinius, Livius, Lucretius, alii: Implicare in Morbum, idem Livius et Nepos.
* Importare apud veteres est non nisi adferre vel inferre, it causam rei esse. V. g. Cic. Importare aegritudines anxias. Id. in Senatu post redit. cap. 15. Importare alicui calamitatem. Phaedr. Importare magnum luctum misero. It. Importare luem perniciosissimam pecori.
veteribus, Impune aliquid facere, vel, quod elegantius est, Impune esse. Schori Phraf. Alias etiam dicitur, Impune vel Impunitum aliquid ferre; Impunitum dimitti.
* Virg. In freta dum finvii current. Id. 3. Aen Stans celsa in puppi.
Accusativum etiam habet, quando significat
1. Erga.
* V. g. Pius in patriam. Cic. 1. Ep. 1. Intellexi, te perspicere meam in te pietatem.
2. Contra.
* V. G. Crudelis in liberos. Cicero in Antonium invectus est. Cic. L. 1. Ep. 9: In tefractam vim suam contulit.
3. Ad, usum, eventum, finem denotans.
* V. g. Ter. Andr. A. 2. Sc. 1: Pisciculos minutos ferre obolo in cenam seni. Liv. L. 1. c. 5: Captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
4. Per, pro Germ. Auf in distribustione.
* V. g. Crescit in dies singulos hostium numerus. Caes. Bello Civ. L. 1. c. 52. s. 2: Iam ad denaries L. in singulos modios (Auf einen ieden Himten), Auf einen ieden Scheffel) annona pervenerat.
5. Quod attinet ad. V. g. Commentari in libros Aristotelis Rhetoricorum. Cic. L. 1. Offic. c. 9: Quod est in Philosophos dictum.
6. Secundum, atque ita modum alicuius rei innuit.
* Cic. L. 11. Ep. 22: Peto a te maiorem in modum, ut eum conservatum velis. Sallust. Iugurth. c. 73: Marii virtutem in maius celebrare.
7. Super.
* Cic. Divinat. 1. c. 27: Se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum, Auf den Wagen.
Et Ablativum, quando significat 1. Intra.
* Plin. L. 9. c. 51: Ceterae feminae in triduo excludunt.
2. Inter.
* Cic. de Amicit. Hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Id. L. 1. Ep. 7: In principibus te esse passi sunt.
3. Super.
* Caes. B. G. L. 2. c. 5. n. 6: In eo flumine pons erat.
4. Ante.
* Curt. In oculis duo navigia maiora submersa sunt. Velleius L. 2. c. 84. n. 3: In ore atque oculis Antonianae classis per Agrippam Leucas expugnata.
5. Adversus.
* Cic. L. 1. Ep. 7: In te similia invidorum vitia perspexi, Wider dich babe ich cet.
6. Circa vel Quod attinet ad.
* CicL. 2. Ep. 14: In hoc homine nullam accipio excusationem.
7. Per.
* Cic. L. 1. Ep. 7: In omni reliqua vita.
8. Fx.
* Sammon. c. 48: In cuius (mulsi aceti) cyatho praedicta salubriter hauris
9. Statum signat. Germ. Bey, In.
* Ulpian. Leg. 1. D. de Decretis et Ordin. Fac. Medicis se liberosque suos in aegritudine corporum committant. Sic In more est, Plinius L. 16. c. 4.
10. Ob.
* Cic: L. 3. Ep. 8: Ne in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari.
* Cic. pro Lege Marc. c. 12: Quum vestres portus in praedonum potestatem fuisse sciatis. Ter. Eun. 2. 2. 29: Ille ubi videt, me esse in tantum honorem. Cic. L. 1. de Nat. Deor. Ne in cogitatione quidem cadit. Flor. L. 1. c. 6: In tabulis referre. Virgil. L. 1. Aen. v. 179. 180: Suscepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
* Dixisse veteres In aeternum, v. g. Liv. L. 34. c. 6. Leges in aeternum latae, n on est dubium. Quin et In omnem aeternitatem eos dixisse, haud negaverim: quod sciam,
Instinum Lib. 2. cap. 4. n. 17. Habere In omne aevum; quin et Plinium L. 10. Ep. 109. In perpetuum; et ipsum ciceronem dicere, Ab omni acternitate, Ex omni aeternitate, In omni aeternitate, ut in Libb. de Divinat. Nihil fieri, quod non ab omni aeternitate certum fuerit esse futurum; et Lib. de Nat. Deor. Quod semper ex omni aeternitate verum fuerit. Verum quod dubitamus, illud est, an veteres et in negationibus faciendis huiusmodi locutiones usurparint, dixerintque Ab. aeterno hoc non est factum, pro Numquam hoc est factum; itemque In aeternum hoc non fiet, et In omnem aeternitotem hoc non fiet, pro Numquam hoc fiet. Hebraeos tali modo negationes formare, notum est: et ex litteratura Hebtaica, tamquam sibi vernacula, scriptores qeo/pneustoi N. T. hauserunt, quum passim scribunt ou)k e)ist to\n a)iw=na, quod potuissent more Graeco Adverbio ou)de/pote exprimere. Quare qui nostrâ et patrum memoriâ in lingua Latina eodem loquendi modo utuntur, Hebraisino inducti facere id videntur, Vorst. de Lat. Mer. Susp. 46. seqq.
Occurrunt interim in scriptoribus Latinis interdum locutiones, quae Hebraismi videri possint. Conf. Ioh. Gottl. Heineccii Progr. de Ulpiani ICti Hebraismis, insertum Opusculorum variorum eius Sylloge, elim seorsim editorum, iam in hunc fascieulum collectorum. Halae Magdeb. in 410. 1735.
* Cic. 1. in Verr. c. 3: Intelligit, me ita paratum venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculkis omnius sua furta atque flagitia defixurus sim.
spiritum edere; Iustin. L. 16. c. 3: Inter alicuius manus exspirare.
Occurrit tamen etiam apud optimae notae scriptores veteres, nominatim apud ipsum Cic. Cat. cap. 22: Mihi quidem numquam persuaderi potuit, animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere.
* Latinis veteribus Cumulus has fere loquendi formulas dedit: Magno cumulo augere aliquem. Cumulum gaudii alicui adferre. Ad pristina tua beneficia magnus accedet cumulus.
in Latio usitatius sit, addubito: Lat. Animam agere. Schori Phras. ad voc. Ago.
* Cic. in Verr. 5. c. 55: Sigillatim potius, quam generatim atque universe loquar. Plin. L. 1. Ep. 8: Memini quidem, te iam quaedam adnotasse, sed generaliter. Ideo nunc rogo, ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas, qua soles, lima persequaris. Id. L. 3. Ep. 15: Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio: de partibus experiar legendo. Id. L. 4. Ep. 20: Quid senserim de singulis libris tuis, notum tibi, ut quemque perlegeram, feci: accipe nunc, quid de universis generaliter iudicem. Id. L. 5. Ep. 13: Tu velim quid de universo, quid de partibus sentias, scribas mihi. Id. L. 10. Ep. 71: Nibil inveniebam aut proprium aut universale, quod ad Bithynos ferretur. Id. L. 9. Ep. 4: Me in universitate longissimum, brevissimum in partibus iudicare. Quintil. Pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt.
*tw=| In genere, opponitur to\ In specie, quod aeque est Philosophorum recentiorum: Lat. sigillatim, sepeiatim, nominatim. Virg. Singula quid referam? Cic. Sed ad ea ut descendamus, quae videntur generi huic subesse.
* Cui tamen observationi hanc notam apponimus, eiusmodi locutiones, v. g. In gratiam, in honorem alicuius, apud Senecam, Plinium, Veleium Paterculum et Florum
occurrere; sed Ciceronem aliosque elegantiores pro eo dicere Eius causa, honoris illius causa. Vavassor Antib. p. 551.
* V. g. Christus in hoc carnem induit, ut expiaret humanum genus. Cic L. 3. Offic. c. 25: Quanto melius fuerat, in hoc promissum partis non esse servatum?
* In honore tenere aliquem, indoctiores non dicerent, si observans, observantia, observo, satis pervulgata essent: neque observans et observantia significat, quos Monachi observantes aut de observantia vocant; sed observans alicuius hominis dicitur is, qui colit et amat aliquem; et observantia, honoris exhibitio, et observare, honorem exhibere. Schori Phras. ad Voc. Observans.
* In. posteriori loquendi modo nomen Imperium non tam magistratum seu potestatem imperandi, quam exercitum videtur notare. Nimirum iunctam heic videmus particulam Cum, quae comitatum ex Grammaticorum praeceptis adfert. Qui etiam Historicos Latinos, res Romanas nobis memotrantes, eo, quo par est, studio perlegerit, facile concedet, infinitos paene occurrete locos, ubi, imperium, Imperatorem pariter atque exercitum in se complectatur. Caes. B. C. 3, 11; Illi quum se contra imperium pop. Rom. i. e. contra Caesarem cum exercitu, pugnaturos esse negarent. Deinde per Metonymiam significat ipsos Imperatores, qui imperium habent, et exercitui praesunt. Caes. B. C. 1, 31: Nacti vacuas ab Imperiis, Sardiniam Valerius, Curio Siciliam, cum exercitibus eo perveiunt. Nam heic per imperia inteklliguntur ipsi praefecti, qui provincias obtinebant, Cato scilicet Siciliam, Cotta Sardiniam c. 30. qui uterque desperatis rebus ex provincia, cognito Militum Caesaris adventu, profugerant. Denique haec ipsa vox quoque idem valet; quod exercitus. Cornel. Timol. 2. Quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate, indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit
Plinius Panegyr. c. 11 qui hoc. ipsum imperium peperere, quod modo hostes invaserant, contempserantque. Cuius pulsi fugatique non aliud magis habebatur indicium, quam quod triumpharetur.
* Haud satis commode factum heic pro maleficio, et Invenire pro deprehendere usurpatur.
* Similiter In manibus habere, tenere; it. IN manus sumere, dare, incidere, venire, non sunt Germanisimi, ut quidem primâ fronte videntur; sed veteres ita locuti sunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 58.
* V. g. Est in oculis civium constituendus. It. Villam aedificare in oculis omnium hominum.
* At Bona cum pace aliquem adimittere, Latine dicitur.
In pace abire pro tempore initae pacis abire, quodammodo tolerari possit.
* Quid Persona significet, de eo vide Part. Etym. Sect. 2. Numquam autem, quod scio, Persona opponitur ei, quem nomine nostro delegamus, qui personam nostram repraesentat.
Eodem ergo censu habendum. In persona aliquid luere: quod Latine reddi potest, Suo luere aliquid capite; Ipsemet hoc luam, vel aliter pro argumento.
IN PLANETA hoc vel illo natus est; In hoc vel illo sidere natus est; Aliquâ fortunâ est, Astrologiae locutiones sunt, extra civitatem Latinam natae: Latini pro eo, Eo fato est, Eâ conditione atque eo fato natus est. Schori Phras.
* Dicunt etiam A Principio, immo et Principio Adverbialiter. Vid Terent. Phorm. A. 1. Sc. 5. v. 22. Tacit. Annali 1. c. 1. n. 1. Cic. Offic. L. 1. c. 4: Principio generi animantium omni est a natura tributum. Et Iustinus L. 2. c. 1. n. 6. pro eo habet Iuitio rerum: et n. 14: Principio rerum.
* Puncti vocabulum nusquam hâc notione apud Classico legitur.
Punctum est
1. Spatium aliquod, quod mente concipitur, et cuius pars nulla est, quod sine longitudine, latitudine et profunditate est. Haec notio Mathematicorum est.
2. Spatium aliquod, quod acu aut levissima nota designatur. Haec notio Physicorum est.
3. Quodlibet minutum aut breve. v. g. Punctum temporis, Punctum horae.
4. Sensu translato usurpatur etiam pro Suffragio. Horat. de Arte Poet. v. 343:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile
dulci.
i. e. Omne suffragium meruit. Veteres enim suffragia sive sententias non voce dicebant, sed per tabellas, quibus inscripserant, ferebant. Nimirum circumferbantur a viris popularibus in comitiis ceratae tabulae, in quibus perscripta candidatorum seu competitorum nomina erant. Pro quolibet eorum igitur qui sentiebat, adnotabat punctum. Qui plura autem puncta tulerat, vincebat.
5. Puncta queque erant, numeri in tesseris signati. Die Augen auf den Wurfeln. Sueton. Nerone c. 30: Quadringenis in punctum H S aleam lusit, Auf ein ieglich Auge hat er 400. sestertios gesetzet. Martial. L. 14. Epigr. 17.
Haec mihi bis seno numeratur tessera puncto.
Neque vero tantum Punctum, i. dicitur, sed etiam Punctus, ûs, quartâ Declinatione. Plin. L. 2. c. 68: Terra nen aliud in universo est, quam mundi punctus h. e. centum vel exiguissima pars.
plura? Ad summam. Ne multa: Et cum aliis, Verbo, Ut paucis me expediam, Ut brevibus me expediam; Quid moror? quod Virgilii ac Poetarum aliorum est.
* Plin. L. 10. Ep. 75: A me tamen, in quantum potuerit, requirentur. Seneca Ep. 15: In tantum procedet, in quantum eius audaciam patientiae lenitate produxeris. Vellei. L. 1. c. 9: Vir in tantum laudandus, in quamtum intelligi virtus potest, Id. L. 2. c. 114: Quem in quantum quisque aut cognoscere, aut intelligere potuit, in tantum miratur ac diligit, tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat.
Hinc locutio In quantum possum utcumque defendi poterat: elegantius tamen dixeris, Quantum quidem in me est, Quantum efficere possum, Quantum dicendo consequi possum, Quantum potero, Quoad potero.
Atque hinc etiam locutio In tatnum progressus sum, non quidem proscribenda omnino est; eo, quod to\ In tantum absolute ita positum apud modo dictos probos scriptores invenitur: nec magnopere tamen commendanda erit. ciceroni frequentissimum est, Usque eo progressus sum. Et Columella dicit: Si eatenus progreditur, ut dicat, cet.
Cicero quum In tantum - In quantum vult exprimere, Praepositionem omittit, v. g. L. 1. Offic. cap. 4: Sed inter hominem et belluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest, quodque praesens est, se accommodat, paullulum admodum sentiens praeteritum aut futurum.
* Ceterum In tantum sequente Coni. Ut vel Donec. v. g. Stomacho res contraria in tantum, ut qubusdam olfactu modo vomitiones moveat; it. Humum in tantum deprimere oportet, donec altitudinis mensuram datam ceperit, locutio est optimorum scriptorum auctoritate comprobata. Habet enim non modo Plinius L. 34. c. 12. ubi verba illa, quae e. .g. modo procuxi, occurrunt, sed etiam Collumella, Seneca, et alii. Cell. C. P. 413. Andr. Borrich. Append. 88., et Vindic. L. L. 117.
* Liv. L. 2. c. 48: At a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis: actumque de exercitu foret, ni Caeso Fabius in tempore subsidio venisset. Heic to\ In tempore
non potest significare satis mature: nam ex contextu patet, Caesonem Fabium non satis mature seu eo tempore, quum primum cum Veientibus bellum initum erat, sed opportuno tandem tempore illo, quo non dum omnis exercitus deletus erat, venisse suis auxilio.
Iustinus Praesat. n. 5. et 6: Quod (opus s. compendium meum) ad te (i. e. ad amicum illum, ad quem directa est haec praefatio Iustini, seu potius dedicatio) non tam cognoscendi, quam emendandi causd transmisi: simul ut et otii mei, cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret. Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum apud posteros, quum obtrectationis invidia decesserit, industriae testimonium habituro.
* Ovid. Heroid. Ep. 3. v. 6: Sanguinis atque animi pectus inane. Cic. Pro Muraena c. 12: Inanissimus pudentiae.
Interdum Ablativum.
* Cic. Verrin. 5. c. 52. princ. Ager aratoribus inanior. Cic. pro Muraena c. 20: Inanissimus prudentiâ.
Prudentius in Laurentio v. 104. dixit etiam Inanem a marsupio. Quemadmodum Plautus Amatorem a datis sterilem; et Apuleius Montem ab aquis sterilem; ut Gruterus L. 3. Suspicionum c. 13. observat.
* Plin. L. 6. Ep. 20: Respondimus, non commissuros nos, ut de salute eius incerti, nostrae consuleremus. Terent. Hec. 1. 2. 46: Incertus animi. Id. Hec. 4. 3. 8: De uxore incertus sum.
Non raro etiam absolute ponitur. Caes. Lib. 2. B. C. c. 29: At in castris Curionis magnus omnium incessit timor.
* Incidere in opinionem, quod scio, non nisi Passive usurpatur, Bey den Leuten eine Meynung von sich erregen. Cic. L. 7. Ep. 19. ubi Dolabella: Ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem, nisi in eam, in qua scilicet tua de re tibi suadere videar, quod pie tacere non possum.
Lactanitus Lib. 1. c. 4. dicit, Mente esse motâ. Plinius Lib. 23. c. 1. Sect. 16. Mente commoveri. Apuleius Lib. 5. p. 166. Extra terminum mentis suae poni.
monumentum, in quo materia haeret, notatur. Valla Lib. 3. c. 18.
* Si enim pura puta materia, ubi incidatur aliquid, respicitur; non nisi Ablativus cum Praepositione In locum videtur posse habere. Quodsi non mado materia, sed etiam monumentum, in quo materia illa haeret, respicitur, v. g. sepulerum, statua, pila lapiden; nimirum tunc prior illa constructio triplex usurpari more veterum possit. Et sic etiam satis recte dici posse videtur Incidere aeri: nec in eo quidquam amplius desidero, praeter auctoritatem veterum, quam non dum tamen reperire potui.
* Hoc Verbum etiam non nullas alias locutiones apud imperitos peperit. quae non satis Latinae sunt. v. g. Incipere res stultas, pro quo Lat. dixeris, Multa stulte conari; Incipere scholam, pro quo Lat. dixeris Ludum aperire.
* Incisio enim pro actu incidendi corporis humani membrum aliquod, apud veteres non occurrit. Conf. Part. Etym. Sect. 1. Voc. Incisio: unde nec locutio haec numero aliquo esse in latio potest.
Celsus L. 7. c. 4. pro eo eleganter: Maius in manu, quam in medieamentis praesidium est. Item Incidere aliquam partem corporis. Item Specillo et ferro aliquid persequi.
* Elegans et fere neglectum verbum Ciceronis, Plauti, Lucretii, Livii et Lactantii.
* Etiam huic Verbo, praesertim Passive usurpato, addi potest, terminus, quem vocant, a quo, et ad quem. V. g. Liv. L. 1. c. 43: Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.
* Inclusa enim epistola Latinis dicitur, quam quis suae vel epistolae vel orationi totidem verbis inserit. Ita Cicero: Paene orationem in epistolam inclusi. Item: *tupoqes1i/an, quam postulas, includam orationi meae. Participium autem Impositus numquam huic negotio veteres accommodarunt: dixerunt Imposita corona, Impositum onus, Impositum vulnus i. e. inflictum vulnus, cet. sed numquam Epistola vel oratio imposita.
1. Transitivâ notione, V. g. Incolere urbem, terram, agrum.
2. Notione intransitivâ. V. g. Incolere rans Rhenum; incolere inter mare Alpesque.
Vid. Scheffer. et Burmann. ad Petron. c. 33. p. 130. item Godescalcum p. 136.
* Hic Casus auferendi tamen et eleganter et necessario adponitur, si e conatu corporis sermo est; ut apud Virgilium Incumbere remis, Incumbere aratro. Conf. Schori Phras. it. Thes. Ciceron. Linacer de Emendata Struct. Lat. Serm. 301. Goclen. Obs. 61. 67. Valla. Eleg. L. 3. c. 45. Cell. Antib. 251. C. P. 236. Borrich. Analect. 62.
Construitur insuper hoc Verbum cum Infinitivo. Virgil. Lib. 4. Georg. v. 248. 249:
- - Hoc acrius omnes
Incumbent, generis lapsi sarcire ruinas. Construtiru item ita, ut sequatur Ut. V. g. Cic. Lib. 6. Ep. 6: Incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar ante Id. Nov. decedat.
Incumbere gladio. Auct. ad Herenn. 1, 11: Incumbere in gladium, Cic. 2. Invent. cap. 51.
Incumbere sibi apud Sen. Troad. v. 14. est, in se ruere, aut in cinerem verti.
* Sane inter veteres Ulpianus non dicit, Probandum alicui incumbit, Defendendum alicui incumbit; sed Defensio alicui incumbit, Probatio alicui incumbit. Verba eius L. 1. D. de Magn. Conven. haec sunt: Probatio non pupillo incumbit, ut doceat, fideiussores solvendo non fuisse, quum acciperentur, sed magistratibus, ut doceant, eos solvende fuisse. Item L. 5. D. de Senatuscons. Silaniano: Ubi quis in curia necatus est, vel Medici insidiis, adiri quidem bereditas potest; sed heredi defensio mortis incumbit.
Possit et fortasse dici, Hoc tibi incumbit probare: ut Probare hoc, subiectum; Incumbit tibi, praedicatum sit enuntiationis. Nam Probare hoc et Probatio huius admodum parum differunt. In Codice Iustiniani etiam occurrit. Necessitas probationis tibi incumbit. At vero Probandum hoc tibi incumbit, ut dixi, me legere non memini. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 227. seq.
* Ceteroquin Indicare se alicui pro Aperire se, Sich expectoriren, bene se habet.
* Antique etiam Accusativus heic interdum usurpatur. Vitruv. L. 1. c. 1: Ne quid ex his indigeat.
* Exempla sunt in promptu. Florus L. 4. c. 3. n. 4: Antonius, varius ingenio, aut successorem Caesaris indignatur Octavium, ant amore Cleopatrae desciscit in Regem. Quintil. L. 1. c. 3: Quidam indignantur imperia. Virgil. L. 4. c. 8. Aeneid. sub fin. Pontem indignatur Araxes. Cicero pro Qu. R. Nimium cito ait, me indignari de tabulis. Serv. Sulp. Ciceroni L. 4. c. 5: Item nos homunculi indignamur, si quis nostrûm interiit, aut occisus est.
* Vitai archaice dictum pro vitae.
* Obiter heic notandum, hanc locutionem Inducere animum vel Inducere animum suum, Terentio et Ciceroni esse frequentissimam.
Dicimus autem Inducere animum, et Inducere in animum; et construitur modo cum Ut, modo cum Infinitivo, modo cum Gerundio.
* Cicero pro Rosc. Amer. c. 19: Quibus incensus parens potuit animum inducere, ut naturam ipsam vinceret? Cat. 1. Animum induxeris, ne. Lib. 2. de Divin. c. 20: Tu animum induces, causam istam defendere. Ter. Ne illis animum inducas credere. Cum illa animum induxti tuum, hoc, quod cuperes, aliquo pacto efficiendum tibi.
Construitur etiam cum Quo minus, antecedente quâdam negativâ.
* Plin. L. 9. Ep. 13: Non sustinui animum inducere, quo minus illi indicarem. Cell. C. P. 408. Ol. Borrich. Anal. 38. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 111. et Append. 86. Confer etiam, quae infra occurrunt ad Voc. Suus.
Induci cum Genitivo apud Plautum a Graecis sumptum, qui e)is1a/gesqai acctrsandi significatione utuntur. Plaut. Pen. Iniuriarum multo induci (i. e. reum agi) satius est, Der Iniurien halben angeklaget werden.
* Cic. Soleae ligneae in pedes inductae sunt. It. Pedibus inductae sunt soleae. Schorus de Phras.
Solea ferrea, Ein Hufeisen. Plin. L. 33. c. 11: Iumento vel equo seleas ferreas inducere, Ein Pferd beschlagen.
* In Passivo autem hoc et reliqua vestiendi Verba more Graecorum etiam cum Accusativo inveniuntur tum materiae vestientis, tum etiam rei vestiendae. V. g. Curt. L. 1. c. 39: Induitur vestem. Ovid. 7. Metam. Induta cornibus aurum victima. Sen. Her. Oet. Non dum teneras vestita genas.
* Cicero semper construit cum Abl. et Praepos. in; atque hanc lequendi rationem in deliciis propemodum habet.
acerbissimum, implacabile, acerrimum, insinitum.
* Infamis intransitive et neutraliter significat, notans eum, qui male andit, qui bonam existimationem perdidit, Germ. Einer, der unehrlich ist, ob er gleich nicht beschrien ist. V. g. facere aliquem infamem, Tac. Germ. 14: Infame in omnem vitam ac probrosum est, Homine, vitiis infames, Iufamis stupro, furto, adulterio, cet. Famosus Passive significat, notams eum, de quo fama celebris est in utramque partem, sed in malam partem saepissime et usitatissime, Germ. Der beschrien ist, von dem viel gesagt wird: Ciceroni enim et vetustioribus in malam fere partem accipitur; sequioribus, Plinio puta, Tacito, Apuleio cet. etiam in bonam.
Atque hinc intelligitur, libellos ignominiam alteri adspergentes, dici haud posse infames, sed ex suffragio antiquitatis et ex praescripto rationis famosos. Sciopp. in Strad. 90.
* Superius tamen occurrit apud Phaedrum L. 4. Fab. 24. Cicero autem et alii veteres pro Superius dixi, Superius scripsi hac de re, dicunt Quae supra seripsi, de quibus ante dictum est. Conf. infra Loc. Superius dixi.
Cicero pro Sext. cap. 27. dicit etiam, Iniuriam inferre in aliquem; qui dicendi modus pro rariori habendus est.
1. In primis Poetae amant.
* Virgil. Ecl. 10: Cantare periti. Horat. L. 1. Od. 1.: Pauperiem indocilis pati. Id. Od. 2: Proteus pecus egit altos visere montes. Haec, inquit Cellarius, dedecent prosam. Conf. Bentleius ad Horat. p. 3. et 9.
2. Deinde Latini, Graecos imitati, Infinitivum non numquam ponunt, ubi Gerundio opus est.
* Nep. Lys. c. 3: Iniit consilia, Reges Lacedaemoniorum tollere. Cicero saepius: Tempus est, hoc facere.
3. Pro Supinis etiam, aut Participiis adsumunt Infinitivos.
* Hygin. Fab. 88: Ad slumen exiit, sanguinem abluere.
4. Durum quoque et insolens est, quum Infinitivos adhibent pro Coniunctivis post Verba petendi, menendi, hortandi et similia.
* Hygin. Fab. 194: Quum a Rege petiisset, per civitatem artem suam illustrare. Plin. L. 1. Ep. 10: Amari ab eo laboravi. Cell. Antib. 266. seqq. C. P. 342. seqq.
Clar. Longolius hunc in locum in Act. Erud. Publ. Lips. Cal. April. 1731. p. 189, ubi librum hunc meum recenset, ita commentatur: Heic Graecismis nihil est negotii. Sunt insinitivi. Et tamen sint Graecismi ex decreto ineptorum quorumdam ludimagistrorum, quibuscum nollem Cl. auctorem, rerum cetera peritissimum, stare. Omnia alia liquido ostendit Sanctii Minerva 3. c. 6. p. 313. quam si consultum adieris, hoc responsum feres, Insinitivos adhiberi pro Nominibus quorumcumque Casuum. Conf. Vossium de Constructione c. 50. Cel. Cortium ad Sall. Iug. 89. n. 3. Neque insolens et durum est, quum Insinitivos adhibent pro Coniunctivis. Id enim castissimis scriptoribus familiare. Cernere est hoc apud Cel. Corte ad Sall. Cat. 52. n. 24: Coniuravere nobilissimi cives patriam incendere. Hactenus Longolius.
Nimirum occurrunt multa in re Grammatica, quae aliis aliter videntur, et in utramque partem disputari possunt. Quo quidem in genere hunc ipsum locum etiam habendum esse existimo. Perinde autem est, quomodo versemur in Analysi, dummodo in Synthesi conveniamus. Per me enim licet, Graecismos in Latio occurrentes iugulare omnes: sequamur modo usitatiorem et molliorem verborum structuram; quales sane illae non videntur, quas Graecismos volunt esse magni nominis Grammatici. Neque enim, quod Cl. Longolius mihi imputat, ineptos quosdam ludimagistros secutus sum;
sed Cellarium, sed Melanchthonem, sed Illustrem Heineccium.
Allegavi quidem solum Cellarium, eo quod eius verba potissimum usurparem: cuius tamen merita Longolium ab acerbo convicio deterrere potuissent. Etiam Melanchthonem, aliosque summos viros nobis suffragari, nemo temere infitiabitur, qui huius Grammaticam evolverit.
Quod ad Illustrem Heineccium attinet, ille sane in Stili Cultioris Fundamentis p. 59. seq. rem omnem ita perorat:
Nec a vocabulis tantum Graecis abstinendum est, verum etiam a Graecismis, id est, phrasibus ad Graecae potius, quam Latinae linguae Analogiam compositis, quamvis eas non numquam in deliciis habuerint auctores quidam kak\o/zhloi.
Tales Graecismi minus elegantes sunt
1. Si Infinitivi ponantur pro Coniunctivis, Gerundiis, Participiis. V. g. Instigavit petere, pro Instigavit, ut peteret. Hygin. Ad flumen exiit, sanguinem abluere, pro sanguinem abluturus. Id. Idoneus facere, pro Idoneus ad faciendum.
2. Si constructiones Graecae Latinis substituantur. v. g. Quibus iusserat, pro Quos iusserat. Tacitus Annali 13, 40: Ego audita tibi putaram, pro A te audita. Cic. ad Attic. Ep. 13, 24: Manet hunc poena, Latet me. Quamvis haec omnia, si rarius et in loco adhibeantur, non careant venustate.
Vix ullus est veterum auctorum, quin subinde Graecismos adhibuerit, ut exempla docent, collecta a Sanctio in Minerva p. 546. seq. Enimvero sunt, qui ad affectationem usque graecissant, veluti Sallustius, Tertullianus, et e recentioribus Lipsius, quos nemo temere imitabitur.
* V. g. apud Luc. 1, 9. Tutumque putavit iam bonus esse socer. Catullus Epigr. 4: Phaselus iste, quem videtis hospites, ait fuisse navium celerrimus. Ovid. L. 2. Trist. Acceptum refero versibus, esse nocens. Id. L. 13. Metamorph. Sed enim quia rettulit Aiax Esse Iovis pronepos.
Nimirum Poetae Graecismum heic adhibent, quem in prosa nemo temere imitetur. Graeci enim manent in eadem persona, si v. g. dicunt, e)/uxetai e)=inai a)/ristos2.
* Cic. Lib. de Orat. n. 234: Primum Scaevolae te dedidisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suavitate debemus. Id. L. 2. de Orat. n. 2: Quos. tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre, et C. Aculeone propinquo nostro, et L. Cicer. patruo solebamus. Id. L. 2. n. 215: Quam consequi nisi multâ et variâ et copiosd oratione, et simili contentione actionis nemo potest. Et n. 216: Quae etiamsi alia omnia tradi arte possunt.
* V. g. Tene mihi lavare pedes? Sc. fas est. Tene istam rem inanimum induxisse tuum? Warum hastu denn solches in deinem Herzen vorgenommen. Multa huius generis excmpla dedit Graevius ad Iustin. L. 2. c. 14. et ad Cic. Epist. ad Attic.
* Infra extremitatem; Intra medium rei spectat.
aliquid in commentarios; Ingerere se in aliquam rem.
Proprie autem sumptum pro Intrare, subire, adsciscit Accusativum cum vel sine Praepositione in. V. g. Ingredi forum vel in forum; Ingredi viam vel in viam. At Ingredi in conspectum populi, semper cum Praepositione, numquam aliter.
* Ingredi societatem alievius, suspectum est; et Ingredi Monasterium, non nisi notione propriâ sumitur, quâ multi ingrediuntur monasteria, qui non sunt monachi, sed hospites, et propterea inde mox redeunt.
Latine cum Pontano heic dixeris, Religiosum ordinem, sectam, rationemque vitae sequi; Sanctorum hominum sectam atque instituta persequi; Religioso sodalitio nomen profiteri vel nomen dare; Institutis Dominicanorum se addicere cet.
* Ceterum Cicero et optimus quisque multo aliter construunt hoc Verbum, dicentes Ingurgitare se cibis, vino i. e. gulae deditum esse; et Ingurgitare se in flagitia i. e. immergere. Transfertur quoque hoc Verbum ad alia, v. g. Gell. L. 5. c. 16: Ingurgitare se in Philosophiam. Et Cic. in Anton. 2. c. 27: In eius copias quum se subito ingurgitavisset i. e. quum eum divitiis spoliasset, et has convertisset in usum suum.
Apuleius. etiam L. 7. de A. A. p. 192. utitur eo transitive: Ingurgitare singulos poculis crebris grandibusque.
* V. g. Flor. L. 4. c. 1. n. 9: Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; et Curt. L. 9. c. 6. n. 12: Invicti corporis spoliis inertissimi manûs sunt iniecturi; Id. L. 10. c. 1. n. 37: Ipse morituro manum iniecit;
Sed etiam est manu aliquem ducere, manum alicuius complecti, Einen bey der Hand nehmen, in signum nempe dominii, quo nobis aliquem, ut mancipium nostrum, vindicamus: ad quem ritum ea loca, quae hanc locutionem eâ notione exhibent, respiciunt.
* V. g. Cic. pro Qu. R. Ipsa mihi veritas manum iniecit, et paullisper consistere et morari coegit. Liv. L. 3. c. 4.: Virgini venienti in forum libidinis manum iniecit. Plin. L. 10. Ep. 19: Quieti eius inieci manum.
Plautus etiam dicit, Inicere manum in aliquem.
* V. g. Intercedunt mihi inimicitiae cum illo. Suscipere graves inimicitias. Gerere graves inimicitias cum aliquo. Cavendum tibi erit, ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videare.
Inire non iungitur, nisi rebus aliquid momenti habentibus, gravibus et non minutis. V. g. Inire rationem, foedus, pacem, societatem, bellum, pugnam, viam, Consulatum, suffragium Liv. L. 2. c. 56. cet. Nam Inire prandium, cenam, dormitionem, non ita rite dicuntur. Ineunte aetate, vere, hieme, pueritid, cet. recte dicuntur; sed non Ineunte die, nocte, horâ, cet. Valla L. 5. c. 54.
* Instinus L. 2. c. 7. n. 5. pro Inire gratiam ab aliquo, dicit Trahere gratiam ab aliquo.
* Ad aliquem locum, nusquam dixere veteres, quia vicinitas eo denotatur: est autem contra huius Verbi insitam notionem, servire significando motui ad locum vicinum.
Bini priores modi sunt usitatiores: Posteriores bini minus frequentantur.
1. Quando eo illi utuntur, qui, quod perperam ipsis excidit, corrigere volunt. V. g. Ernestus, Academiae Iuliae quendam Professor: Ernstius, inquam: pro quo dicendum, Ernstium volebam dicere. Plautus enim, quum se corrigit, ait: Illud volui dicere. Alii pro eo: Sit venia dicto; lingua enim praecurrit mentem.
2. Quando hoc Verbum nostri homines ante totam aliquam orationem, quam referre instituunt, collocant; quum veteres perpetuo post primum, aut priora vocabula orationis, quam referre instituunt, ponant. V. g. Ea mortalium, inquit, conditio est, It. Itane, inquit, sapere vultis?
Notandum etiam, hoc Verbum interdum simpliciter pro dicere usurpari. Cicero: Quas tu mihi intercessiones inquis? Idem: Ad Ciceronem inquiebat Gallus. Voss. de Vit. 157. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 213: Cell. Antib. 200. C. P. 378. Schorus de Phras. it. in Thes. Cic.
* Sunt, qui Inquam, Inquis, Inquit, non nisi post primam, aut primas voces orationis volunt poni, nec plura eidem vocabula praemitti posse contendunt. Aliter tamen
saepe hoc fit. Audi Ciceronem L. 2. Ep. 12. Attic. Et inimicissimus Caesaris, et, ut omnia, inquis, rescindat. Id. L. 1. Ep. 13: Quid id ad me, inquies. It. Sed tamen quid huio simile est? inquam. It. Quos tu mihi. intercessores, inquies. Et Ovidium L. 1. Metam. Si se non noverit, inquit. Et Horatium L. 1. Sat. 3: Communi sensu plane caret, inquimus. Et Statium L. 4. Theb.
Non haec apta mihi nitidis ornatibus, inquit,
Tempora.
Phaedr. L. 3. F. 12. v. 3: Iaces indigno, quanta res, inquit, loco! Mechovii Antiph. p. 94. sq.
* Participium Inquiens, quod obsoletum videtur aureâ et argenteâ aetate fuisse, quum apud neminem utriusque huius aetatis repertum, credo, huc usque sit, in usum revocatum est aeneâ demum aetate ab Hieronymo, Augustino, Sedulio, et aliis huius notae Scriptoribus.
Ex Plinio Lib. 1. Epist. 5. citatur quidem ab non nullis: sed in melioribus editionibus abest, nec Casaubonus id ibi agnovit.
Dicere autem in allegando alterius sermone integrae orationi praeponitur; quamvis veteres hoc Verbum ita usurpare solent rarius.
* Curt. L. 5. c. 5. n. 16: Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere: Neminem cet. Cic. de Senect. c. 22: Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: Nolite arbitrari, o mihi carissimi silii, me, quum a vobis discessero cet. Id. Lael. c. 24: Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: Obsequium amicos, veritas odium parit.
usurpetur, quum sermo sit de iis, quae sunt virtutis, atque iudicio sapientum laudem merentur. Itaque insane et bene putant sociari vinculo quodam duriore. Lipsius alicubi ita loquitur, eoque nomine vapulat ab Henr. Stephano libro de suspecta Lipsii Latinitate. Habet tamen Insane bene, Plautus Milit. Glor. A. 1. Sc. 1. Borrich. in Voss. 142.
Inscribcre alicui litteras, Latinis est, quod imperitis Superscriptionem facere, Titulum epistolae facere vel scribere, Titulam inscribere vel superscribere. V. g. Hae litterae tibi inscriptae sunt, Die Aufschrift des Briefes ist an dich gerichtet.
* Superscriptio vocabulum est, quod veteres plane ignorarunt. Superscribere hâc notione occurrit apud Modestinum Lege 4. Dig. de Operib. Publ. Apud Gellium autem et Ammianum marcellinum idem notat, quod substituere aliquid litteris in eum locuin chartae, qui oblitus aut erasus est, Germ. Etwas verbessern, etwas daruber schreiben.
Inscribitur liber, eleganter pro Nomen aut titulus libri est, Fecerunt titulum libri, Vocarunt librum hoc vel illo nomine.
* Cic. Xenophontis liber, qui Oeconomicus inscribitur. Id. Oratorem meum: sic enim inscripsi. Id. Deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis.
Inscriptionem etiam Cicero vocat, quam Ovidius et alii titulum, nomen dicunt.
Item: Digressio extra causam interponitur. It. Interponuntur etiam contiones et hortationes. Schori Phras. ad voc. Interpono.
* Sed durior, inquit Clariss. Kappius ad Iensium 169. seq. mihi sententia videtur, quam cui suftragari queam. Qui me tam audacem facit, est optimus Latini stili magister, Tullius. Hic enim de Offic. L. 1. c. 15. extr. Sed in collocando, inquit, beneficio, et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod con ra sit a plerisque. A quo enim plurimum sperant, etiamsi ille his non eget, tamen ei potissimum inservire Cuilibet haec legenti intelligetur, inservire heic omnino notare officia praestare. Nec aliter recipio locum Cornelii Themist. 1, 3: Quum iudicasset, sine summa industria non posse eam (contumeliam) exstingui; totum se dedit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. Quid enim est amicis servire aliud, nisi officia praestare? Atque haec locutio hoc minus, opinor, reicienda erat, quo frequentior est apud Latinos Dativus, ut vocatur, commodi. Vid. Cl. Iac. Perizonius ad Sanctii Minervam 182. Hactenus Kappius. Plura exempla, quae contra Cellarium militent, videsis ex Cicerone collecta apud Nizolium.
quorumdam sermonem: Insinuare aliquem alicuius animo, Plin. Paneg. c. 62. Insinuat sese ad iliam amicam heri mei, Plaut. Mil. 2. 1. 27.
In Genitivo to\ crimine subauditur; quem Ablativum alii subiciunt.
* Ipsum autem Instantine vocabulum suinime damnamus. Occurrit illud apud Plinium L. 5. Ep. 8. ubi de differentia orationis et historiae agit: Haec vel maxime vi, amaritudine, instantiâ; illa tractn et suavitate, atque etiam dulcedine placet. Et Tertull. de Spectac. c. 19: Instantia quaestionis. Notat autem heic adsiduitatem.
* Ceterum Instituere facere, non semper est Incipere facere, sed aliquando simpliciter etiam pro facere ponitur. Quod genus loquendi et Graecis usitatum; quo de Casaubonus Not. in N. T. ad Luc. c. 1. v. 1. it. Actor. c. 1. v. 1. et c. 11. v. 15. monuit.
* Penula usitate notat Germ. Einen Reiseoder Regen. Mantel: hoc loco tegumentum equorum, Eine Schabaracke.
* Cic. pro Rosc. c. 11: Insuere aliquem in culeum, atque ita in flumen deicere, Einen sacken. Valer. Max. L. 1. c. 2: Insuere aliquem culeo.
Sed Eculeo imponi, notat Germ. Auf die Leiter gespannet werden. Quaestio in eculeo, Die peinliche Frage, die Folter auf der Leiter.
* Cornelius Nepos frequentissime Praepositionem omittit Bangius 1062.
Etiam regionum nomina interdum ap. Poetas sine Praepositione apparent. Virg. Italiam fato profugus.
* V. g. Insultare alicuius pietati. Insultare in ianuam. Insultare fores calcibus. Insultare floribus, sole, cet. Insultare segnitiam alicuius. Cic. pro Mil. c. 32: Tot annos ille in hanc remp. insultat.
* Cic. Is rem integram ad reditum suum iussit esse, Er will, man soll mit der Sache verziehen, bis er wieder zuruck komme. Id. Mihi iam non est integrum, uti tuo consilio, Es steht vicht mehr bey mir, ob ich dir folgen wolle. Id. Mihi integrum est facere, vel non facere. Schori Phras. ad Voc. Integer.
Pro Mihi iam non est integrum, Plinius L. 8. Ep. 18. haber, Mihi iam non est
liberum. Sed prius Ciceronianum, atque adeo quanto est elegantius?
* Plin. L. 10. Ep. 12: Ex illo mensuram beneficii tui penitus intelligo.
* Horat. 1. Ep. 2. v. 36:
Intendas animum studiis et rebus honestis. Liv. in Praef. Ad illa pro se quisque acriter animum intendit, quae vita, qui mores fuevint. Id. L. 1. c. 25.: Evecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Id. L. 2. c. 11: Intentus in occasionem multos simul et effusos improvido adoriundi. Iustin. L. 2. c. 12. n. 18: Quum adunata omnis sociorum classis, et intenta in bellum navale esset. Plin. L. 7. Ep. 27: Ipse ad scribendum animum, oculos, manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.
* Cic. Ego tela intenta iugulis civitatis de coniuratorum manibus extorsi. Id. pro Sextio c. 7: Intendere arcum in aliquem. Schorus de Phras.
Sed Intendere nervos in aliqua re.
* Intendere interdum quidem usurpatur pro augere. V. g. Tacit. 2. Annali c. 38. n. 4: Languescit industria, intenditur socordia. Et Liv. 1. c. 51: Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt cet. Sed usitate et eleganter conatum et scopum modo significat. V. g. Actionem alicui intendere, Crimen in aliquem intendere, Fugam intendere, Minas intendere: et locutio a nobis adducta manet omnino suspecta, usque dum suffragio idonei auctoris corroboretur.
* Sed nescio, an praesidium habeat tum in ipsa Verbi intendere notione, tum vero in illo Terentii Eun. A. 3. Sc. 3. v. 19: Hanc sese esse intendit, Sie giebt sich fur dieienige aus, sie begehrt oder sucht dieienige zu seyn.
Ceterum Latini pro eo dicunt, Instituit, parat, conatur hoc facere; Suscipit hoc faciendum.
* Sed qui dicunt Intentare alicui processum; non tantum in eo peccant, quod vocabulum Processûs notione peregrinâ usurpant, sed etiam quod hoc Verbum Intentare praeter morem veterum ad litem accommodant. Latine dixeris, Dicam alicui velle scribere, vel impingere, Intendere alicui actionem, In ius vel in iudicium vocare aliquem.
* Integrum tamen etiam hoc uspiam occurrit. V. g. Cic. de Amic. Neque solum colent se inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Gocl. Obs. 165. Vorst. de Lat. Falso Susp. 218.
* Cic. L. 1. Ep. 9: Nullum neque minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit. Id. L. 1. Ep. 12: De his rebus pridie, quam haec scripsi, Senatûs auctoriatas intercesserat; cui quum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta. Id. Tribuni ex templo pulsi quum intercedere rogationi vellent. Plin. L. 1. Ep. 23: Ille, quem contra intercederem, et auxilium ferrem.
De varia vexataque huius Verbi notione vide Sect. 2. Part. Etymol.
alicui lumen, et in Part. Etym. Sect. 2. voc. Lumen.
Addit Linacer, quem plerique sequuntur, etiam tertium modum; nempe Interdico te hâc re: cuius structurae prora et puppis est Caesaris illud L. 1. de B. G. Posteaquam in vulgus militum relatum est, quâ arrogantiâ in colloquio Ariovistus usus, omni Gallid Romanos interdixisset. Sed vitiosi Linacrum codices deceperunt; quum in melioribus libris, etiam MSto Vossiano Romanis legatur, ac similiter sit apud Iulium Celsum, qui exscribere Caesarem solet.
* Interdum etiam Ablativo Praepositio De praemittitur, ut: Interdico tibi de Medicis, Plin. L. 29. c. 1. Cic. Caec. c. 13.
Construitur etiam cum Infinitivo, v. g. Sueton. Galbâ c. 6: Interdixit, commeatus peti.
Ac si post se Coniunctionem postulat, admittit Ut, Ne, Quin, Quo minus. V. g. Interdico tibi, ut neque hoc facias, ne hoc facias, quin hoc facias, vel quo minus hoc facias. Menck. Spec. p. 31.
* Sed quum nuda actio respicitur, et nulla simul loci ratio habetur, Dativo tantum locus est. V. g. Interesse sermoni amicorum; Interesse consiliis; Interesse rebus divinis.
interest. Non numquam Ablativus Pronominis, et Genitivus Nominis cum Verbis Interest et Refert concurrunt, ut Interest meâ oratoris; Tuâ adolescentis interest; Meâ Caesaris refert. Etiam loco Genitivi Interest recipit Accusativum cum Praepositione ad, v. g. Cic. L. 1. de Nat. Deor. Magni interest ad decus et laudem buius civitatis, ita sieri. Recipit etiam Quemadmodum, Quomodo, Utrum, v. g. Cic. Orat. n. 51: Tantum refert vel interest, quemadmodum dicas: item Accusativum cum Infinitivo, v. g. Interest rei publicae, conservari litteras: it. Coniunctionem Ut, v. g. Interest rei publicae, ut conserventur litterae. it. Ne. v. g. Interest rei publicue, ne intercidant litterae.
Interest pro refert, regit et Genitivos quantitatis, tanti, quanti, parvi, magni, permagni, pluris.
* Simili ratione etiam impersonale Refert construitur. Differentia tamen quaedam sita in eo est: Interest quibusvis iungitur Genitivis; Refert raro aliis, quam modo recensitis, qui prerium significant. Quamlibet enim in promptu sit apud Cic. Refert omnium, et Sailust. Refert illorum; ad rariora tamen haec referenda sunt. Quare potius dixero Interest reip. vel Interest salutis; quam Refert reip. vel Refert salutis.
Interest autem non magis, quam Refert, adsciscunt etiam Nominativos praesertim Substantivi Nihil, et Pronominum Id, Hoc, Illud, Quod, et similium; it. Adverbia, vel Adverbialiter sumpta, tantum, quantum, multum, infinitum, parum, maxime, maximopere, et id genus alia. Cic. L. 5. Ep. 12. ad Lucceium: Equidem ad nostram laudem non multum video interesse: sed ad properationem meam quiddam interest, non te exspectare. Idem 1. Tusc. Qu. Theodori quidem nihil interest, humine, an sublime putrescat.
Interest interdum eleganter omittitur. Brutus ad Cic. Ep. 16. Quid enim nostrâ, (subaudi interest,) victum esse Antonium?
vero, quod voles, facies; me nihil interpono. Cur te interponis invitissimis his. Sapientius facies, si te in istam pacisicationem non interpones. Proprium est academiae, iudicium suum nullum interponere. Ita Schorus de Phras. qui tamen in eo errat, quod putat Immiscere se alienis negotiis, perperam dici: occurrit enim apud Livium L. 21. c. 32. Dicunt etiam Latini, Ingerere se in aliquam rem.
* Tacitus etiam, Interrogare aliquem facti, Einen einer Vebelthat halber anklagen. Interrogare aliquem lege aliquâ i. e. accusare ex lege. Plin. L. 1. Ep. 5: Solebant testes in reos interrogari.
Poetae tamen propter metrum saepe Ablativo utuntur.
Interdum accedit Praepositio Per, Ad, In vel Intra.
* Liv. Quae nostra per tot annos vidit aetas. Cic. Vigilare ad multam noctem. Id. Praesidia sunt in multos annos provisa. Id. Invicti Germani intra annos quattuordecim tectum non subierunt.
* Propert. L. 2. El. ult. Nescio, quid maius nascitur Iliade, pro nascatur. Lucan. L. 1: Quis iustius induit (pro induerit) arma, scire nefas. Ovid. Nescio, quâ natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui. Id. Cernis, ut ignavum corrumpunt otia corpus, Et vitium faciunt, ni moveantur, aquae.
In loco Ciceronis L. 1. Offic. c. 19: Quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea, nescio quomodo, pleniore ore laudamus; to\ nescio quomodo, verbum plane non adficit: sed consecutio verborum haec est, Pleniore ore laudamus, nescio quomodo. Atque idem iudicium esto de reliquis veterum locis, ubi Nescio quid occurrit. v. g. Nescio, quid? hoc sibi vult.
* Tenere et retinere huc non accommodarunt veteres: et Intertenere nullo antiquitatis omnino gauder suffragio.
Latini dicunt, Comprimere frumentum, Flagellare sive incendere annonam.
* Verbum enim Intrare Latini heic non usurpant. Intramas in musea, in domus, in conclavia; sed de materia aliqua dici non potest, quod intret in vas.
Dicunt autem pro eo, Tantum vas capit.
* In respicit locum; Ad personam.
* Construitur et aliquando cum Dativo. Cic. L. 16. Fam. Ep. 12: Sed nimis invaserat furor, non solum improbis, sed etiam his, qui boni habentur. Varro de Vita P. R. Lib. 4:
Tanta invasit cupiditas honorum plerisque, ut vel caelum ruere, dummodo magistratum adipiscantur, exoptent. Ita dicunt: Invasit repentinus terror, Invasit habendi cupido cet. me et mihi.
* Neque vero tantum haec locutio notione istâ morali sumitur; sed etiam interdum notione propriâ et Physicâ. V. g. Flor. L. 1. c. 18. n. 7: Frentanae turinae praefectus Obsidius, invectus in Regem, turbavit coegitque, proiectis insignibus, proelio excedere.
* Invicem quidem particula probae monetae est, et apud optimos scriptores occurrit; licet Cicero illâ semel tantum utatur, et apud ipsum usitatiora sint Inter se, Ultro citroque; sed hac ipsa tamen in locutione mihi displicet; praesertim quum totus verborum nexus insolens mihi videatur.
* Cic. Hoc tibi invidiosum futurum est. Id. Accipere invidiosum ad bonos. Id. Neque id ego dico, ut invidiosum sit in eos qui. cet.
* Sallustius, Suetonius ac Plautus etiam intransitive addito Pronomine reciproco usurpant. V. g. Invitare se cibo, vino, largissime; Invitare se in cena plusculum, Bey der mahlzeit mehr zu sich nehmen, als die natur vertragen kann.
* Scilicet Pronominibus possessivis addantur interdum Genitivi non tantum huius Pronominis, sed etiam aliorum Nominum aut Participiorum, quae et ipsa possessionem significant et declarant. V. g. Cic. L. 11. Art. Ep. 15: Solius meum peccatum corrigi non potest. Liv. 7. ab V. C. Noster duorum eventus ostendet, ntra gens bello sit melior. Cic. 2. Phil. Tuum bominis simplicis pectus vidimus. Ovid. Et flesti, et nostros vidisti flentis ovellos.
Quum igitur Apostolus Paulus Rom. 12, 19. dicit, do/te to/pon th=| o)rgh=|, Gebt Raum dem Zorn; non elliptice loquitur, et subaudiri vult tou= *qeou=, quasi dicat, Commendate omnem eausam Deo, strenuo illi iudici, Gebt Raum dem Zorn Gottes; nec o)rgh\ absolute positum hoc loco pro o)rgh\ tou= *qeou= usurpatur; sed id vult: Iram fugite, ab iracundia vos reprimite, atque ad vos redite, ne irae indulgete, de iure westro concedite, de iure vestro decedite, Besinnet euch, bedenket euch im Zorn, damit ihr ia nicht dem lieben Gott in sein Amt fallet, und Rache ausubet; wenn ein zorniger Gedanke bey euch aufsteiget, so betet flugs ein andachtig Vater unser, unterdessen wird der unsinnige Narre voruber gehen, und ihr werdet euch in eurer besslichen
Blosse vor Gott schamen. Conf. Lamberti Bos Exerc. Phil. in N. Foed. loca.
Huic explicationi ut faveamus, facit sermonis proprietas, et Analogia, quae in hae locutione controversa apparet. Interim altera illa exegesis gravissimos auctores habet: cui etiam libentissime subscriberemus, si, quod non dum factum esse, intelligo alicunde probari posset, dou=nai to/pon th= o)rgh=| idem etiam significare, quod Vindictae alicuius aliquid puniendum relinquere. Utraque autem explicatio eodem recidit, et neutra contextui repugnat.
* Dicunt etiam: Habere aliquem iratum.
Hinc, quod Luthero D. Staupitzius aliquando dixisse fertur: Sine vadere, ut vadit; non nemo ita magis Latine reddidit in metro, lusitque sequentem in modum:
Sicut it, ire sinas: nam sic vult, sicut it, ire:
Sicut enim nunc it; sic semper it, ivit et ibit.
Cicero etiam L. 9. Fam. Ep. 26. secundum aliquot Codd. habet, Irridere in aliquem; quam etiam scripturam P. Manutius suam fecit. Sed plerique codd. to\ in non habent.
* Cic. Litteras tuas recepi, iis profecto supra fidem delectatus. Id. Cura, ut valeas: id foris cenitando facillime consequere.
Sed post Coniunctionem copulativam non sine emphasi et elegantia declarandi praecedentis causâ ponitur.
* Cic. Unas tantum a te accepi litteras, et eas perbreves. Id. Veste erat indutus talari, et eâ detritâ et sordidâ. Id. Filium habeo, eumque unicum.
Eâdem emphasi et elegantiâ Idemque vel Et ille quidem, heic ponuntur.
* V. g. Amicus meus fidelis idemque suavissimus. It. Ununt habeo filium, et illum quidem admodum adolescentem.
nito exercitu, et id vel hoc in adolescentiâ. It. Omnes liberales artes adsecutus est, et id vel hoc in pueritia. In Masculino aut Feminino Genere videtur potius utendum Is, Ea, vel lis, quam Hic, Haec, vel His. V. g. Unica mihi vestis est, et ea detrita et sordida potius, quam Et haec. Valla L. 2. c. 5.
Contra Borrichius Analect. p. 62. Terentium to\ Ita absolute positum notione adsirmandi usurpasse contendit. Vossius vero de Vit. Lat. Serm. L. 1. c. 35. p. 160. iam dudum respondit, ita naturâ suâ esse similitudinis Adverbium, et apud Terentium et Horatium absolute positum kat) e)/lleiyin idem esse, ac si diceretur: Ita est, ut dicis. Qui modus loquendi ellipticus quum his scriptoribus propter metrum condonandus sit; non tamen propterea in prosa ilico adsciscendus a nobis videtur.
* V. g. Castell. Ita me Deus bene amet, ut dico verum. At ita Deus perdat hostes Davidis, ut ei ante crastinum mane nihil prorsus reliqui faciam. Sic vivat Deus, cui ego ministrare soleo, ut ego. me Achabo ostendam hodie. Ita vivat Pharao, ut hinc non abibitis, quin. Ita vivam, ut Iovae gloria totus orbis replebitur. Ita mihi sitl Iova propitius, ut una me mors a te divellet. Ita tibi felicem vitam precor, ut istud non faciam, Sc wahr du lebest, so wahr deine Seele lebet.
* Cic. L. 16. Attic. Ep. 6: Scribis, in caclum ferri profectionem meam, sed ita, si ante Cal. Ian. redeam.
* 1. Quaeritur, an satis Latine dicatur Iubere alicui. Sunt, qui hanc constructionem in Graecismis ponunt, eamque posteriori adserunt aevo: quorum in numero sunt Vossius de Arte Grammatica L. 7. de Constructione p. 132. et Cellarius Antib. 268. it. C. P. 98. At vero Scioppius not. ad Sanctii Minerv. L. 2. c. 4. p. 125. et Praef. in Grammat. Philosoph. eam, ut maxime Latinam, probat ex Cicerone, Livio, Curtio et Asc. Pediano. Cum Scioppio defendit illam etiam Iacob. Perizonius ad cit. Sanctii locum; et Goclenius Observ. 20. p. 62: Iubeo tibi, inquiens, et iubeo te; sed posterius usitatius; et L. 3. Controv. Grammat. p. 174: Iubeo, inquit, tibi, et iubeo te, sicut keleu/w de et s1oi/. Quod ad locum Livii attinet, haec locutio ibi Gronovio insolens visa est: unde pro cui iussum erat, mavult quippe iussus erat, vel quem iussum erat. Sed Gronovius heic sine causa emendat. In loco Curtii dissentit Freinshemius. At vero, quod Scioppius ignoravit, etiam Iulius Caesar Iubeo cum Dativo iunxit. Vide Melanchthonis Grammat. p. 314. et Hypomnem. p. 354. Immo, praeter hos laudatos auctores, ita etiam locuti sunt Tacitus, Sallustius, Hyginus, Macrobius, Claudianus, Prudentius, immo etiam Iustinianus in Institut. L. 4. Tit. 17. de Offic. iudic. et speciatim §. de Actionibus realibus: Iubere ei debet, nt rem ipsam restituat cum frnctbus. Conf. Kappius ad Iensium 47.
2. Quaeritur, an recte dicatur, Iubeo, ut hoc facias. Scilicet r(h=s1is2. est rara aureo saeculo: et quamvis Caesar, Terentius, Livius, Tacitus, Plautus, Ovidius, et Quintilianus interdum ita locuti sint; tamen reliqui fere omnes huic Verbo Infinitivum addiderunt. Frequenter autem sic locutos fuisse constat posterioris aevi scriptores, v. g. Lampridium. Spartianum, cet. Conf. Andr. Borrich. Append. 93. et Vind. L. L. 126.
3. Quaeritur, an recte dicatur, Iubeo te, ut facias, cum Accusativo personae. Scioppius Iudic. de Stil. Hist. p. 118. reprehendit Casaubonum, quod scripserit: Iussit me Rex, ut hoc tibi significarem, pro Iussit me Rex significare hoc tibi, vel Iussit Rex, ut hoc tibi significarem: et Vossius L. 2. de Arte Grammat. c. 7. hanc r(h=s1in Latinam esse prorsus negat. Conf. Perizon. Addend. et Emend. p. 48. 125. Unde Accusativum personae, qui una cum Infinitivo sequitur, ad Infinitivum pertinere volunt; non ad Verbum Iubeo. In quo tamen magni viri errant, si quidem fimpliciter id adsertum volunt. Construitur enim hoc Verbum etiam cum Accusativo, quamvis non sequatur Infinitivus. V. g. apud Plautym Stich. A. 2. Sc. 3.
v. 11: Iube famulos, rem divinam mihi apparent. Et Sueton. Vespas. c. 23: Nuntiantes legatos, decretam sibi statuam, iussit, ut continuo sibi ponerent.
4. Notandum etiam, Infinitivum non numquam esse subaudiendum. V. g. Cic. in Epp. ad Fam. Litteras ad te, non quae te aliquid iuberent; sed quodammodo commendaticias sumpsimus. Non quae te aliquid iuberent; subaudi, facere.
5. Denique id etiam observandum, huic Verbo Accusativum rei iungi posse: in quibus locutionibus vel secundum Melanchthonem in Grammatica p. 314. Iubeo idem significat, quod decerno, statuo, creo; vel secundum alios similiter Infinitivus quidam, sed qui Passivae vocis sit, subaudiri debet. V. g. Livius: Tullum Hostilium Regem populus iussit (subaudi, creari.) Et apud Spartianum: Ut convivia, et maxime prandia per singulas litteras iuberet (subaudi, parari). Et apud ipsum Ciceronem pro Cornific. Populus Romanus legem iussit de civitate tribuenda (subaudi, fieri vel promulgari.) Atque hinc satis patet, Casanbonum adfirmantem, eiusmodi locutionem recentioris Latinitatis esse, vehementer errare. Conf. Cell. Antib. 253. et 268. it. C. P. 98. et 180. it. Discuss. Append. 61. seq.
verbis: Iurare aliquid in se, Liv. Lib. 2. cap. 45.
Iurare calumniam et de calumnia id est, Iurare, sed non temere ex malevolentia, sed iustitiae causae suae confisum dicam scripsisse alteri.
Iurare, se non debere, non est ad genium linguae: dicendum heic, Abiurare debitum, Abiurare pecuniam. Schor. Phras. ad voc. Abiuro.
Nec Iuratus tamen vim tantum agendi habet, sed Passivâ significatione etiam interdum legitur. V. g. Iuratum foedus i. e. quod confirmatum iureiurando est. Menk. Spec. 2. p. 94.
* Apud Cicerenem pro Rosc. c. 15. et pro Fonteio c. 9. Livium L. 32. c. 21. Caesarem B. C. L. 1. c. 76. n. 4. et alios, occurrit etiam Iusiurandi, Iusiurando: at Vossius Aristarcho Lib. 2. de Analog. c. 20. fin. cuncta haec loca pro suspectis habet, et Edd. heic variant.
* Ita nec dicendum, secundum edictum; sed Ex edicto.
Iuxta alienâ notione heio sumitur: et Secundum similiter hoc loco a)to/pon est.
definitionem, Iunta leges, Iuxta Dei voluntatem Cet veteres non dixere: qui pro eo habent' secundum Horatium, Ut est apud Horatium' Ex sententia Horatii, Iudice Horatio, Ut Horatio placet seu videtur, Teste Horatio, Auctore Hesiodo, Ut Ciceronis verba mea faciam, Quemadmodum Poeta canit, Ut Cicero praecipit, Secundum regulam, Ad regulam. Si ad vulgarem desinitionem rem omnem exigas, Ut ferunt leges, Ut Dei fert voluntas, cet.
* Iuxta apud veteres respicit situm loci et ordinem, idemque fere notat, quod Prope, Apud. V. g. Corn. Nepos in Vita Attici sub finem: Sepultus iuxta viam Appiam. Tacitus L. 2. Hist. c. 76: Iuxta deos in tua manu positum est. Plinius L. 2. c. 7: Vilitate iuxta belluas esse. De reliquis particulae huius notionibus conf. supra Part. Etym. Sect. 2. Numquam autem propemodum respicit normam, modum ac rationem.
Latinitate demum cadente ita usurparunt Nazarius, Solinus, Salvianus, Hieronymus, et post renatas litteras Scaliger, Lipsius, Muretus, et plures deinceps alii, apud quos creberrime occurrunt formulae: Iuxta Horatium, Iuxta recentiorum observationes cet.
* Atque cuncta haec a me dicuntur suffragantibus Goclenio Barb. 36. Becmanno Schediasm. Philol. Vossio Origin. et L. 1. de Vit. 165. Scioppio Animadv. in Voss. et de Stil. Hist. 161. Borrichio Cogit. 277. Cellario C. P. 248.
Solus obstat Cl. Kappius ad Iensium 66, qui duo loca ex Iustino adfert, quibus significatus voculae huius, cadenti Latinitati a magnis viris adscriptus, argenteae etiam aetati vindicatur. Alter locus, quem Tursellino de Part. L. L. 430. debet, exstat L. 2. c. 12. n. 25: Quum anceps proelium esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paullatim subtrahere coeperunt. Alter exstat L. 1. c. 7. n. 1: Initio regni Cyrus Sybarem coeptorum socium, quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat, comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit.
* Statius Theb. 3. v. 279: Laborent arma tibi. Cic. Illud laboro, ut non minimum hâc meâ commendatione se consecutum arbitretur. Id. Laboro idem, quod tu. Quintil. L. 3. c. 11: Circa nomina rerum ambitiose laborare. Cic. De quibus antea laborabam, nunc sum animo aequissimo. Id. Senes laborant in eis, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere. Non id ago, neque in eo nunc laboro. Id. Laborare
pro bonis viris. Id. de Domo c. 11: Laborare pro salute alicuius. Id. Laborare amici causâ.
Laborare de aliqua re, usitatissime, et Ciceroni frequentissime in ore est.
Laborare alicui, non nisi fere Poetarum videtur esse.
Dicit etiam Cicero: Amari ab eo laboravi. Non mediocriter laboro, ut possis. Laboro, quomodo ea tuear, quae mihi tuenda sunt. Graeci numquam laborant, quemadmodum probent, quod dicunt.
In aliis Ablativus fere sine Praepositione frequentior. V. g. Laborare fame, vitiis, podagrâ, dolore cet.
Terentius Andr. A. 5. Sc. 4. habet quidem Pollicitando alicuius animum lactare, Einen mit vielen Versprechungen hinhalten; et A. 4. Sc. 1: Nisi me lactasses amantem, et falsâ spe produceres: sed inde non satis praesidii videtur esse pro suspecta illa locutione.
In constructione, quae fit per Accusativum, Grammatici subaudiri volunt ob vel propter. At nusquam reperitur, Laetari ob hanc rem vel propter hanc rem. Solent autem Praepositiones ellipticae non numquam a veteribus in aliis exemplis nominatim adici: quod quum heic, et in Verbo Gaudeo, numquam fiat, suspecta nobis quidem est Ellipsis, quam in utroque verbo hoc, cum Accus. constructo, statuunt Grammatici.
* Virgilius more Graecorum Genitivum addit L. 11. Aen. v. 280: Nec veterum memini laetorve malorum.
* Poetae etiam cum Genitivo et Infinitivo, v. g. Laetus laboris, Laetus laborars.
* Quamlibet enim construendi modus cum Dativo plus indolis linguae Latinae habere videatur, eumque huic Verbo iungant optimi scriptores, Varro, Plautus, Cicero, Lucretius, alii; tamen etiam Accusativum personae addunt: neque solum Poetae, v. g. Virgilius, Ovidius et Val. Flaccus; sed etiam solutae orationis scriptores, v. g. Varro, Plinius et Iustinus plus semel.
Proinde errant, qui Latet me non magis Latinum esse, quam Patet me, censent: nec audiendi sunt, qui hanc Accusativi constructionem Graecismum esse docent Poetarum, qui propter metri necessitatem eis concedatur, quemadmodum alia multa, quae in pedestri sermone minus tolerantur.
Interim quia Nepos, Caesar, Livius, Seneca, Curtius, et ceteri, quantum constat, ab utraque locutione abstinuere; Cicero autem tantum duobus locis (cuius tamen alterum exemplum ab optimis MSS. exsulat) usurparit: cum his, praesertim solutâ oratione, loqui tutius esse, quidam iudicant. Ita autem fere Cicero et alii: Hoc me praeterit, Hoc me fugit, Huius rei sum ignarus, mihi est incognitum, Hoc latet, nullo personae Casu addito. Schorus de Phras. Grut. in Cic. 1. Catil. c. 6. Cell. antib. 245. seq. C. P. 97. et 100. Sanctii Minerv. 123. et in hunc Scioppii animadv. eiusdemque Praefat. in Grammat. Philos. Borrich. Defens. Stradae 294. Gunth. Lat. Rest. 358. seqq. Titii Manud. 253. seq.
* Haec enim Adiectiva quantitatis non solum adsciscunt Accusativum, sed etiam interdum Ablativum et Genitivum, significantem certam mensuram.
Subiectum quo i.e. quo mediante latitudo, longitudo, crassitudo, altitudo homini vel rei alicui inest, ponitur in Ablativo sine et cum Praepositione a vel ab. V. g. Latus humeris, Latus ab humeris.
* Legare in re testamentaria usurpatum non construi solet cum Accusativo et Praepositione Ad; sed non nisi cum Dativo.
* Ita Legatus in bello notat Einen General-Lieutenant: Proconsuli autem in provincia adiunctus notat Einen Vice-Gouverneur.
* Atque hinc Tribunus cohortis equestris dici possit Ein Oberster zu Pferde.
Praefectus militum, Ein Officier uberhaupt. Pracfecti militum s. belli superiori honore, Ober-Officiers. Praefecti militum inferiori dignitate, Unter-Officiers.
Apud Suetonium autem Tib. c. 19. et Vesp. c. 4. Legatus legionis occurrit, nilque aliud notat, quam Tribuni vicarium. Einen Obrist-Lieutenant.
* Tyrannorum fere est, Imponere legem. Schor. Rat. Disc. L. L. p. 126.
Nota: Rogare et Promulgare legem, proprie loquendo non eadem sunt. Nam in modo ferendarum legum observare plerumque veteres Romani solebant:
1. Rogationem.
2. Relationem.
3. Promulgationem.
4. Suasionem.
5. Suffragii lationem.
6. Acceptationem.
Conf. Part. Etymol. Sect. 2. voc. Rogatie.
* Plautus per Graecismus, loco Ablativi rei etiam Genitivum usurpat. Rud. 1. 4. 27: Omnium me iam laborum levas. Alii in hoc loquendi modo per Ellipsin subaudire malunt Abl. onere, molestid, cet.
* Libenter aliquid habere pro Delectari aliquâ re, similiter linguae nostrae vernaculae videtur natales suos tribuere. Sed Vegetius tamen hanc r(h=s1in usurpat: quamvis nemini eam imitandam putem: neque enim auctore se hoc suo tuetur satis.
Liberatus ab aliquo pro Liberatus per aliquem. V. g. Liberati sumus a Christo pro Liberati sumus per Christum seu Christus nos liberavit, minus recte; eo quod verbis Passivis, si activa capacia fuerint Praepositionis a, minus apte in Passivo eadem Praepositio apponatur, cuius vis tum omnis est, notare terminum, a quo aliquid arcessitur. conf. supra A et AB, quando cum verbis Passivis construuntur.
* Utitur quidem Cicero vocabulo arbitrii, sed addit pronomina, meus, tuus, suus, aliorum. V. g. Secundum arbitrium meum, Ad arbitrium tuum; non Adiectivum Libernm.
Liberi arbitrii meminisse coepit Ecclesia Saec. III, quum fatum Stoicorum a Christianis oppugnaretur. Reimmanni Hist. Voc. L. L. p. 69.
* Solemus quidem vocabulum Libidinis propterea pro me/s1w| habere; praesertim quum Livii auctoritas accedat, qui L. 1. c. 57. Mala libido dicit: interim tamen saepius in malam partem sumitur; unde a(plw=s2 sumptum deteriorem fere sensum habet.
Progymn. Dial. 17. pag. 79. seq. et Valla Lib. 4. cap. 17. Conf. supra Part. Etymol. Sect. 2. voc. Libertas. Quin et ipsam hanc locutionem adhibet Cicero notione illâ honestiore Lib. 1. Offic. c. 29: Pueris, inquiens, non omnem licentiam ludendi damus.
* Similiter construuntur Impersonalia Expedit, Convenit, Contingit, Prodest, et similia. V. g. Non cuivis contingit esse diviti et divitem. Non cui???s prodest, esse honorato et honoratum.
Plura non habui dolor
Tibi quae litarem.
Et Tertullianus de Patientia c. 7: Quem autem honorem litabimus Domino Deo? Atque in his et aliis locis Litare simpliciter sacrificare notat: nec Litare Deum sacris, usquam, quod scio, occurrit.
* Immo vero hostia intransitive dicitur litare, v. g. Sueton. Aug. c. 96: Circa Perusiam sacrisicio non litante. Sed loctio ambigua est: Vide Interpretes Virgilianos de hoc verbo: it. Macrobium L. 3. c. 5. et Nonium c. 5. n. 12. et Turnebum Advers. L. 18. c. 20.
Nec dixere tantum veteres Litare aliquid, sed etiam Litare aliquâ re. V. g. Molâ salsâ litant, qui tura non habent.
* Linum epistolae incidere, Rumpere linum et turbare ceram, locutiones sunt, quae respiciunt ad veterum tabellas, quae lino s. filamento aliquo coniungebantur, et sic non nisi ad fasciculos epistolares applicari hodie possunt.
* De priore nemo dubitat: de notione posteriore ne quis scrupulus insidat animo, videsis Cic. L. 6. Fam. Ep. 5: Quum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistolae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat.
Locare milites in proris, Curtius; Locare, alicui filiam. Item Locare vel Dare filiam alicui nuptum vel nuptui.
* Hoc Verbum cum Praep. In constructum, plerumque Ablativum, rarius Accusativum admittit.
* Par ratio est in illis: Loco fratris sibi aliquem ducere, Loco fratris germani aliquem diligere, Aliquem in Germani fratris diligere loco cet. Vorst. de lat. Falso Susp. 264.
* Locum tenere alicuius, et sic Locum tenentem alicuius esse, per se recte dicitur, Germaniceque notat, An iemandes Platze stehen, iemandes Stelle versehen: at numquam veteres hâc r(h/s1ei usi sunt ad designandam dignitatem illam militarem, de qua heic nobis sermo est.
Locum tenentes sine addito, Die Lieutenants, vocantur Latine cum Livio Lib. 8. c. 8. Subcenturiones, cum Heinsio in Silv. Duc. p. 61. Centurionum vicarii.
* Boxhornio in Hist. Bred. Protribunus; Heinsio in Silv. Duc. p. 57. Legionis Praefectus et Vicarius; Sueton. Tib. c. 19. et Vesp. c. 4. Legionis Legatus; aliis Tribuni
Legatus, Tribuni Vicarius, est Ein Lieutenant-Colonell, oder Obrist-Lieutenant.
Optio autem in genere est Substitutus, vel Vicarius, quem mihi arcesso, ut partes meas peragat. V. g. Hic est Optio meus, Dieser ist mein Substitutus. Parei Lex. Crit. 863. Quamlibet hoc vocabulum speciatim in re militari locum habeat. Ita enim Varro L. 4. de L. L. c. 16: Optiones dicti sunt, qui a Decurionibus tamquam administri militiae adoptabantur, scil. ut Centurionibus substituerentur. Unde patet, Locum tenentes nostros etiam Optiones appellari posse.
* V. g. Non est (scil. locus), ubi pedem ponat. Erat (sc. tempus), quando suria istinusmodi agebantur. Cic. Catil 1. c. 10: Habes (sc. occasionem), ubi ostentes illam praeclaram patientiam tuam. Est (sc. occasio) ubi vos ulciscar probe.
* Vulgatâ tamen notione apud ipsum Ciceronem c. 1. Parad. ad Brut. et L. 2. de Invent. c. 22. occurrit. V. g. In locos communes aliquid conicere, Sachen unter gewisse Titel bringen.
* V. g. Longe diversus, Longe diversissimus, et Longissime diversus. Vir longe post natos homines improbissimus. Civitatis longe primus L. 2. in Verr. n. 53. Princeps longe clementissimus. Rex longe clementissimus. Schorus de Phras.
Comparativis iungitur usitatissime V. g. Vir longe melior, longe doctior.
* V. g. Quam longe hinc est in Galliam? Augusta Vindelicorum quam longe hinc sit, nescio. Amicus noster longe hinc abest. Schorus de Phras.
*. V. g. Nihil tibi fuit longius, quam ut me videres. It. Nihil mihi longius est, quam colloquio tuo frui, Germ. Mich verlangt herzlich, dich einmal zu sprechen. Schorus de Phras.
repetere, occurrit apud Virg. Ecl. 1. v. 30, et alios: Cicero pro eo elegantius, Longe intervallo, satis longo intervallo post. Schorus de Phras. ad voc. Intervallum.
* Contrarium huie est, Brevi spatio interiecto, Caes. L. 3. B. G. c. 4; Non ita multo post, Cic. pro S. Rosc. c. 28; Non multo postea, Cic. Catil. 1. c. 16.
* Cic. Longum est dicere: sed hoc breve dicam. In Verr. De omnibus longum est dicere. De Fin. Non opus est, exemplis hoc facere longius. Schorus de Phras. Plin. L. 7. c. 43. n. 6. Longum est refellere, et supervacaneum.
* Item: Loqui ad aliorum mentem; Loqui ex vel de aliorum iudicio; Loqui in aurem alicui; Loqui pro absente. Plin. L. 4. Ep. 11: pro libertate, Corn. Thras. c. 2. n. 4.
Agere cum aliquo, interdum est etiam litigantis, ut Cic. ad Attic. L. 1. Ep. 1. Agere coepit cum fratre eius - - una agebant ceteri creditores i. e. iure agebant, actionem, litem instituebant.
* Quod quidem scimus, Loqui secum nihil aliud est, quam In animo secum versare aliquid, Volvere secum aliquid, Ponderare aliquid. Plin. L. 5. Ep. 1: Non aliter tecum, quam mecum loqui soleo.
* Lucrantur proprie mercatores: Merent operarii, et qui labore sibi victum parare ftudent. Ac si vel maxime Lucrari improprie sumitur, respicitur tamen ubique ad lucrum, cui mercatores intenti sunt. Conf. supra Part, Etym. Sect. 2. Voc. Lucrantur.
Qui igitur dicunt: Operarii decem asses lucrantur; dicere pro eo debebant: Operarii merent denario. Merere autem non tantum milites dicuntur, v. g. Equo merere, zu Ross dienen; Pedibus merere, Zu Fuss dienen; Stipendia merere, Krieges-Dienste thun: sed et alii, qui locant operas suas, et quaestum faciunt, v. g. Aere merere, Um Geld dienen. Conf. supra Part. Etym. Sect. 2. Voc. Merere.
* Ludendo aliquid facere, non respicit modum et rationem; sed causam, v. g. Ovid. Ludendo saepe paratur amor. Nunc autem nemo ludendo versus facere potest; sed ludibundus id praestare poterit, si celeritate ingenii Poerici praeditus est. Diu meditando, et scandendo versus non faciunt, qui ludibundi id praestant.
* Verbum ludendi in re Musica a)/topon est. Ludimus aleâ, pilâ, tesseris; sed instrumentis Musicis canimus.
* De Verbo vincere enim notandum, quod non de eo tantum, qui proelio, sed et de eo, qui ludo superior est, usurpetur. Olympia sane ludus fuerunt, qui apud urbem Olympiam in Graecia celebratus fuit. Dixerunt ergo Olympia vincere. Ennius apud Ciceronem in Laelio:
Sicut fortis equus spatio qui saepe supremo
Vicit Olympia, nunc senio consectu' quiescit, Sed et Graeci similiter dicunt ta\ *o)u/mpia vika=|n. Unde orta vox composita *olumpioni/khs2 pro eo, qui ludum Olympia vincit. Quam vocem ipsi quoque Latini plurimum usurpant. Cic. L. 1. Tusc. Quaest. Diagoras Olympionices nobilis. Item: Permagnum existimans tres Olympionicas una ex domo prodire. Et alibi, Praemium Olympionicarum capere. At Latine Olympiorum victorem dicere possis. Nam ipsum quoque nomen victor in ludis frequentatur. Corn. Nepos in Praef. Magnis in laudibus totâ fuit Graecid, victorem Olympiae citari. Et in Alcibiade: Illum unum omnes prosequebantur, et id quod numquam antea usu venerat, nisi Olympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabantur. Et apparet, Cornelium Nepotem ipsum ludum Numero Singulari Olympiam dixisse: quod nomen proprie fuit urbis, qpud quam ludus agitatus fuit. Quin et ipse Cicero, Nepotis aequalis, Lib. 1. Tusc. Quaest. Victores Olympiae, pro Victores Olympiorum dixit. Vorst. de Lat. Falso Susp. 169.
* In malam quidem partem a veteribus Verbum mactandi usurpatur. V. g. Mactare aliquem summo supplicio, crudelissimâ morte, damno, infortunio: sed in bonam, quod quidem scio, non item.
Dic ergo Laude adficere, Laudibus efferre, Laude prosequi aliquem.
* Cic. Fil. L. 16. Fam. Ep. 21: Enitar, ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. Et Pater Attico L. 14. Ep. 18: De Graecia quottidie magis et magis cogito. Plin. L. 7. Ep. 3: Fortasse his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio involvas. Id. L. 10.
Ep. 28: Debitores excutio, quod ex ipso tractu magis ac magis necessarium intelligo.
* Etsi enim Comparativis subicitur Ablativus; frequentius tamen id est in Adiectivis, quam Adverbiis, quibus usitate succedit Quam, v. g. Plus, quam; Magis, quam. Cicero L. 3. Fam. Ep. 15: Oderam multo peius hunc, quam illum ipsum Clodium; non, illo ipso Clodio. Horatius L. 1. Ep. 17. v. 30. 31. femel, quod equidem sciam, eiusmodi r(h=s1in horridulam admisit, ita ibi canens:
Alter Mileti textam cane peius et angue
Vitabit chlamydem:
quam tamen, praepostero imitationis studio, non nulli, ut elegantissimam, semper in ore habent; quin etiam ad odium transferunt, ut subinde audias, Cane peius et angue aliquid odisse. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 271. seq. Conf. infra Vitare aliquid cane peius et angue.
* Eiusmodi Atticismos, Accusativo scilicet absolute posito, Latinitas plures habet. V. G. Vir cetera bonus. Omni venerationis cultu aetatem devenerandus. Maestus, sollicitus, anxius vicem suam vel alicuius i. e. ob vicem. Illud quidem tibi adsentior. Id aetatis, pro eâ aetate. Id temporis, pro eo tempore. Differunt aliquid i. e. in aliquo. Quid me vis? i. e. quam ob rem. Multa peccare i. e. in multis. Hoc erro i. e. in hac re.
* Cic. Facilius in morbos incidunt adolescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Id. In adeundis periculis consuetudo imitanda
Medicorum est, qui leviter aegrotantes leviter curant: gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Id. Levis est consolation ex morbis aliorum.
* Latine enim locutis Maiores, sunt avi, ac proavi, et horum longâ etiam serie antecedentes progenitores. Nec tamen diffitendum, iam sub Antoninis Apuleium in Flor. dicere, Maior meus Socrates; nempe ratione Socraticae Philosophiae, cuius sectatores quasi filii Socratis forent. Ac similiter idem in Apolog. Iam pridem maiores meos, Aristotelem dico et Theophrastum et Eudemum. Immo hoc paullo antiquior Gellius L. 19. c. 1. ait: Maiores nostri, conditores sectae Stoicae. Sed in praefectura urbium et similibus non arbitrer, tum, vel uno, altero, aut tertio etiam saeculo post, hoc sermonis genus obtinuisse. Voss. de Vit. 118.
In vereri Gallicorum Regum aula, qui loco a Rege proximo esset, et toti aulae praefectus, Maior Domûs appellabatur. Eginhardus in Vita Caroli Magni: Oper et potentia regni penes palatii Praefectos, qui Maiores Domûs dicebantur, ad quos summa imperii pertinebat. Videntur nimirum cadente Latinitate, Maiores domûs, in optimatum familiis, appellati, qui antiquitus Atrienses, et Diaetarii vel Diaetarchi dicti sint; qui primi et honoratissimi inter servos orant; ut ex iis, quae de hoc genere servorum Laurentius Pignorius Commentario de Servis notavit, constare potest: quales hodie in aulis nostris Marschalle item Hofmeisters vocamus. Ita Hieronymus ad Nepotianum de Vita clericorum: Solus cum sola, secreto et absque arbitrio vel teste non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus, virginem, viduam, maritatam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Nempe heic sermo est de Maiore domûs feminei sexûs, Germ. Einer Hofmeisterin. Sane fuerunt Maiores Domûs apud Francorum Reges initio nihil aliud, quam aulae Praefecti, et sic Primarii Ministri aulae, non eâ potentiâ ac vi, quam postea sibi, socordiâ Regum et lenitudine, usurprunt et arrogarunt.
* Verba aestimandi, qualia sunt Aestimo, puto, duco, pendo, licitor, addico, condico,
taxo, sum, adhaec facio habeo, vendo, consulo, regunt non nisi sequentes Genitivos, Tanti, quanti, quantivis, quanticumque, parvi, magni, plurimi, tantidem, nihili, pluris, minoris, maximi, minimi, it. nauci, flocci, pili, pensi, teruncii, assis, lucri et huius demonitrative sumptum. Nusquam autem Genitivos Maioris et Multi adsciscunt. Conf. supra Aestimare magni. it. infra Tanti, Quanti.
Unus Cicero obstat, qui dicit Multi existimari, Sehr wehrt gehalten werden. At hoc non trahendum puto ad exemplum esse, nec ad modo commemorata aestimandi Verba reliqua accommodandum.
* Nam Male audire, Latinis est non nisi Infamem esse, Scelerum libidinumque maculis notari. Cic. Erat surdaster M. Crassust, sed aliud molestius, quod male audiebat. Schor. Phras. ad Voc. Audio. Conf. supra Bene audire. Nempe
Opponitur ei Bene audire i. e. bonae existimationis esse. Cic. Est. hominis ingenui, velle bene audire ab omnibus.
* Ita etiam Bene contentus sese habet. Veteres haec Adverbia non iunxerunt Adiectivo isti. Pro Bene contentus, satis est dixisse Contentus.
* Dispositus notat idem, quod distinctus, distributus in ordinem: cui opponitur Inordinatus; non aegrotus, aut is, cuius in mente scrupulus quidam insidet. Plin. L. 16. c. 24: Disposta myrto folia, concava buxis, inordinata pomis. Et Plin. Iun. L. 3. Ep. 1: Me ut certus siderum cursus, ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Et L. 2. Ep. 11: Vir dispositus dicitur, qui recte sibi constat, nihil confuse ac turbide agit aut dicit.
* Verba eius haec sunt:
Ille (Achilles puta) non inclusus equo, Minervae
Sacra mentite, male feriatos
Treas et laetam Priami choreis
Falleret urbem.
Troas sive Troianos male feriatos ille vocat, quod quum illis minime liceret securis esse, genio tamen indulserunt, festumque diem agitarunt. Ac pari modo gentes quoque alias, quae, dum in laetitiam effusae festum diem egerunt, captae sunt, male feriatos appellare licet. Babylonii dum festum diem celebrarunt, et choreis genioque indulserunt, a Cyro, Persarum Rege, sese captos vix senserunt; uti Herodotus et Xenophon prodidere. Pari modo Syracusas Marcellus occupavit, quum incolae in honorem Dianae festos dies agerent, seque vino largius invitassent; uti Livius, Plutarchus, Frontinus, atque alii auctores sunt. Cales item cepit M. Valerius Corvus, quum incolae diem festum celebrarent, vinoque et qpulis indulgerent: qua de re Livius Lib. 8. agit. Nec aliter Marsos festam noctem agentes a Caecina oppressos, Tacitus Annali q. scribit. Omnes igitur illos non secus, quam Troianos, male feriatos possis dicere. Sed sunt multi, qui r(h=s1ei eâ utuntur, non quum de his, qui intempestive diem festum celebrarunt, sed de his, qui indocti, inepti, omniumque vituperio digni sunt, agunt, estque illa, quam locutioni tribuunt, significatio diversissima ab ea, quam in praedictis verbis Horatii vidimus. Estque inter antiquum illum et legitimum, et hunc novitium locutionis usum et illud discriminis, quod in illo, feriatus Participium est; in hoc autem, ut nomen Adiectivum, usurpatur. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 244.
* Ita etiam Latini dicunt, Ea res sic se habet, Praeclare se res habet, Omnino praeolare te habes. Germ. Veberhaupt zu sagen, besindest du dich in guten Umstanden, es steht uberhaupt gor wohl um dich. Et, Hoc male me habet, non ad corpus, sed ad mentem refertur, notatque Germanice Das verdriesst mich.
aliorumque optimae notae scriptorum auctoritas, sed etaim Analogiae ratio. Interim Maledicere cum Accusativo, v. g. Maledicere aliquem, tum apud scriptores Ecclesiasticos, nominatim Arnobium, tum apud ipsum Petronium occurrit.
Latinis fere nihil aliud est, quam Convicium facere, Maledictis aliquem incessere, Maledicta congerere in aliquem, Germ. Schimpfen, schmahen. Sed pro Exsecrari, Diris devovere aliquem, ad Latinitatem pertinet Ecclesiasticam: cuius etiam est Participium Maledictus, veteri Latio, ut puto, ignoratum.
* Similiter Maledictio apud Ciceronem, probrum, convicium, v. g. pro Cael. c. 3: Maledictio nihil habet propositi, praeter contumeliam: sed apud Ecclesiasticos rem abominandam, rem detestabilem, rem Deo devotam et exsecrabilem notat. Conf. supra Benedicere alicui.
* Pro Male habet, dicunt etiam Male se habet. Utrumque pro aegrotat, occurrit rarius. Conf. quae paullo ante de eo exstant.
* Transitive sumptum, occurrit rarius,
* Mandatum significat quidem veteribus edictum; sed id, quod nobis negotii datum est, Germ. Eine Commission, eine Ordre von der hochsten Gewalt an Subaltern - Bediente. Et verbum Publicandi in hoc negotio non usurpant veteres: dicunt autem, Publicare librum, Publicare epistolas, Plin. L. 1. Ep. 1. et L. 5. Ep. 13.
* Manere
1. Interdum significat Exspectare: et tunc ponitur rarissime absolute, sed plerumque socium habet Casum quartum. Livius: Ipse hostium adventum mansit: Ita etiam Plautus, Terentius, Cicero, alii. Et haec constructio in Graecismis ponitur. Vide Vechneri Hellenolex. L. 1. c. 7. p. 51.
2. Interdum notat Superesse: et sic plerumque cum Dativo iungitur. Seneca: Manet mihi semper caedis memoria. Sic autem usurpant Valerius flaccus et Tacitus: uterque plus semel: quin etiam Phaedrus L. 5. F. 5. v. 44: Latinis dum manebit pretium litteris.
3. Non numquam est Contingere: et tunc Accusativum regit, Curtius: Qualiscumque nos exitus manet. Ita usurpatur apud Virgilium, Senecam, et Val. Flaccum. Aliquando tamen tunc etiam Dativum adsciscit. Seneca:
Nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis.
4. Notione autem vulgatissimâ commorandi varie construitur pro argumento. V. g. Manere apud aliquem, in castris, ad urbem. Francisci Sanctii Minerv. 124. Cell. C. P. 101. Discuss. 63. Andr. Borrich. Append. 151. seq. et Vindic. L. L. 131. seq.
bis zu Abend. Sed habet tamen illud Plautus in Milite glorioso. Ceterum et hoc constat, Adverbio isti Praepositiones quoque alias, itemque Nomina Adiectiva, ut Substantivo, iungi. Persius Sat. 3. v. 1. seq. dicit:
- - Iam clarum mane fenestras
Intrat, et angustas extendit lumine rimas.
Dicunt item, Multo mane, Summo mane, Postero mane.
* Sed et, quomodo nos duo Adverbia coniungimus, dicimusque, Heute fruh, Morgen fruh, Latini dicunt Hodie mane, Cras mane, Heri mane: et simili ratione Hodie vesperi, Cras vesperi, Heri vesperi. Cic. 2. de Orat. Quum ad me in Tusculanum heri vesperi venisset. In Ep. ad Att. dicit Hodie mane. Vorst. de Lat. Falso Susp. 277. seq.
* Sallust. B. Iug. cap. 35: Manifestus tanti sceleris. Tacitus 2. Annali c. 85. n. 3: Manifesta delicti uxor. Id. Annali 15. c. 60. n. 3: Manifestus coniurationis.
Cogor et e tabula pictos ediscere mundos.
* Nota heic locutionem: Tabula Geographica coloribus distincta, Eine illuminirte Landcharte.
1. Duo Singularia adsciscunt non modo, quod Goclenius Probl. 162. seq.
putat, Masculinum. v. g. Liber et culter meus sunt amissi: sed etiam Neutrum.
* Quintil. Declam. 247: Sicut coitus atque congressus citra ius non efficeret uxorem; ita uxor etiam citra haec manet. Sueton. Claud. c. 11: Aviae Liviae divinos honores, et Circensi pompa, currum elephantorum Augustino similem decernenda curavit: ut ex Memmiano codice Burmannus legendum iubet, loco insani decernendum: cui accedunt duo alii codices, quos Cl. Longolius, cui has Observationes debemus, in manibus habet, item Sabellicus, Schurerius, Henr. Petrus, et Rob. Stephanus. Plura praeterea exempla congessit Sanctius Min. 4. c. 10. extr.
2. Neque Masculinum et Femininum, quod similiter Goclenius l. c. putat, adsciscit semper Masculinum Plurale.
*. V. g. Cic. L. 1. Off. Praef. Te abundare opertet praeceptis institutisque Philosophiae, propter summam et doctoris auctoritatem et urbis; quorum alter te scientiâ augere potest; altera exemplis.
Sed etiam Femininum.
*. V. g. Varro de R. R. L. 1. c. 4: Exercitus ac classis, et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus. Sueton. Caes. c. 75: Detectas coniurationes conventusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas.
Atque etiam Neutrum.
* V. g. Livius L. 26. c. 21: Urbs agerque in Sicilia, ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. Cic. L. 7. Ep. 20. n. 4: Deinde tuam domum, tuosque agros, eaque remoto salubri amoenoque loco.
3. Duo Feminina adsciscunt Femininum vel Neutrum Plurale.
* V. g. Potestas et divitiae propter bonorem expetendae vel expetenda.
Hanc regulam Goclenii nihil paene vitii habere, putat Cl. Longolius in Act. Erud. Lips. Publ. Cal. April. 1731. p. 190.
* Sed etiam Masculinum adsciscunt. Sallust. B. Iug. c. 64: Cupido atque ira pessimi consultores: pro consultrices.
4. Femininum et Neutrum autem non modo adsciscunt, quod Goclenius l. c. itidem putat, Adiectivum Plurale Neutrius Generis,
* V. g. Ancilla et domincilium sunt combusta. Uxor et pignora sunt mihi cara.
Sed etiam Femininum.
* V. g. Lucan. 1. v. 176:
Hinc leges et plebiscita coactae.
5. Ceterum non modo Numerus multitudinis in eiusmodi locutionibus, sed etiam haud raro Singularis sequitur.
* V. g. Cic. L. 5. Ep. 21. n. 14: Praeter culpam ac peccatum, quâ semper caruisti. Ubi plura a Cl. Cortio pete. Sallust. Iug. 3. n. 1: Amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram. Iul. Obsequens c. 71: Caelum ac terra ardere visum. Ter. Andr. A. 5. Sc. 2. v. 3: Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi: ubi Donat. Varro de R. R. L. 1. c. 13: Cuius latera et summum virgis ac fronde vindicatum ab sole. Et c. 22: Instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum. Cato de R. R. c. 59: Quoties cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito. Cic. 3. Offic. c. 10: Quum consilium principes cepissent, cognationem Superbi, nomenque Tarquiniorum, et memoriem regni esse tollendam.
* Lingua materna dici possit sensu primo et proprio, pro lingua matris, lequelae illo organo.
Lucretius, Curtius, Plinius, alii, pro lingua vernacula dicunt etiam sermo patrius: rectius dixissent lingua patria; conf. supra Part. Etym. Sect. 2. voc. Sermo. Curtio L. 6. c. 10. n. 23. etiam dicitur, Nativus sermo. Voss. de Vit. 1. Cell. C. P. 393.
* Latini dicunt Maternus animus, Maternus sanguis, Maternum nomen; sed non Marterna lingua pro Lingua vernacula, quam cum lacte matris suximus.
Linguae vernaculae opponitur apud Plinium L. 4. Ep. 3: lingua institica et inducta i. e. peregrina, quam studio et diligentiâ linguae patriae quasi superinduximus.
* Quae Subiectum afficiunt vel subiecto insunt, ponuntur in Genitivo vel Ablativo; Obiectum autem in Dativo vel Accusativo cum Praep: Ad.
* Cic. Tam te amo, quam qui maxime Id. Domus celebratur (i. e. plena est) ut quum maxime. Schorus de Phras.
Accusativus fere non nisi Comicorum est, v. g. Plauti et Terentii. Omnes scriptores reliqui constanter Dativum habent, v. g. Mederi erroribus, amori, inopiae, labori, timori alicuius.
* Plinius etiam L. 9. c. 31. n. 3. dicit: Mederi contra serpentium ictus. Id. L. 20. c. 16: Medetur utraque contra serpentes. Et L. 22. c. 25: Adversus hos omnia eadem medentur.
Par ratio est in Medicari; quod similiter utroque Casu gaudet: nisi quod hoc Deponens omnium occurrit rarius, ac Poetarum fere videatur esse. Terent. Gnato ut medicarer tuo. Virg. Lenibus medicantur anhelis. Plaut. Most. Ego istum lepide medicabor morbum.
* Sumimus medicamentum sponte; Accipimus rogati.
* Meditari aliquid apud se, non nulli eruditorum dicunt: at vereor, ne Germanismus sit; ego saltem non dum apud auctorem classicum reperi.
* Satis autem Latine dici possit, quum significat, cuncta meliorem induisse faciem, simul atque is (scil. amicus noster) advenisset.
* Infra enim ad Voc. Quod monui, hanc particulam post Verba Scio, Dico, Credo, et reliqua intellectûs et sensuum, itemque dicendi et significandi, non raro cum Casu recto et Verbo finito poni, nec semper Accusativum cum Infinitivo heic subsequi. Etiam atque etiam conferendus heic est P. Manutius ad d. l. Ciceronis p. 793.
* Par ratio est Compositi Commeminisse.
Atque eodem modo Recordor, Admoneo, Commoneo, Commonefacio, aliaque memoriae Verba construuntur. Valla L. 3. c. 58. In eo tantum Admoneo, Commoneo Commonefacio differunt, quod etiam ut transitiva Accusativum personae admittunt.
Cicero pro Cluent. 55. etiam dicit: Vitam ali vius cum animo suo recordari.
* Reminiscor et Obliviscor, adsciscunt, non nisi Genitivum vel Accusativum; tertium autem illum modum plane non admitunt. V. g. Reminiscor, Obliviscor huius rei et hanc rem.
Quodsi dubitas, an etiam dici possit Recordari de aliqua re; en! audi Cic. pro Planco: Quoniam istis lacrimis vestris de illis recordor.
Memorialis liber, habet Suetonius in Caesare cap. 56: sed Memorialis error, nemo dixit umquam scriptor idoneus.
* Interim Adverbium Memoriter aliis Verbis a Cicerone frequenter iungitur, v. g. Rem memoriter complecti, Habere orationem memoriter, Memoriter aliquid enumerare, pronuntiare, recitare, narrare, respondere. Terent. Memoriter aliquid narrare, cognoscere, proferre. Plaut. Memoriter aliquid memorare, meminisse.
Lucianus habet loco quodam o(/las2 a(mk/cas2 blas1fhmiw=n, integrd conviciorum plaustra: sed Romanorum veterum nemo, opinor, ita dixit.
* Dicunt etiam, Inferre, habere, movere mentionem alicuius rei et de aliqua re.
* Gellius: Mentiri ad aliquem; Plautus, adversus aliquem.
Odor taeterrimus, Odoris intolerabilis foeditas.
* Ter. Eun. A. 3. Sc. 5. v. 20: Erat quidam Eunuchus, quem mercatus fuerat frater Thaidi. Cic. L. 1. Offic. c. 42: Qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant.
Notes etiam hanc differentiam: METVO te, qui mihi ipsi aliquid mali facturus es: Metuo a te, cuius causâ possum aliquid mali perpeti, etiamsi ipse nihil in me mali consulas. Ael. Donat. 189. Item: Metuo tibi i. e. respectu personae tuae: Metuo de te i. e. respectu circumstantiarum, habitûs, conditionis tuae. Quamvis, verum ut fatear, non usque quaque haec dia/kri/s1is2 accurate a scriptoribus veterum observetur. Cic. L. 1. Att. Ep. 13: Metuo malum Reip. ab eo, Ich besorge mich eines Schadens, so dem gemeinen Wesen seinetwegen zustossen mochte.
* Pro Timeo tibi, veteres etiam habent Timeo pro te. Vid. Curt. L. 6. c. 10. n. 27: Plin. L. 3. Ep. 17. Petron. c. 123. Lactant. Lib. 2. c. 4. n. 6.
Neque vero solum hi construendi modi personis, sed etiam rebus accommedari possunt. V. g. Timeo hanc rem, huic rei, de hac re, ab hac re. Cic. L. 10. Attic. Ep. 4: Iacet in maerore meus frater, neque tam de sua, quam de men vita metuit.
Livius etiam L. 2. c. 30. dicit, Timere aliquid ex aliquo. Nihil, inquiens, ex ea familia triste, nec superbum timebat.
non, quo amor. Meus codex; non mei codex. Sed MEI, TVI, SVI, NOSTRI, VESTRI, semper Passive accipiuntur. V. g. Tui desiderio tabesco. It. Non potuit mei amor id abs te impetrare i. e. amor, quo amor abs te; non, quo amo te. Desiderium tui i. e. quo a me desideraris.
* Quaeritur hoc loco, quaenam differentia sit inter to\ Imago mei, et Imago mea? Si dicis imaginem, quam tu emisti aut possides; dicis Men imago: sin imaginem vocas, quae secundum te picta seu sculpta est; dices, Imago mei Et par ratio quidem in tw=| Imago tua, et tui, Imago nostra et Nostri, cet. Valla L. 2. c. 1.
Quemadodum vero Latini veteres a)kri/beian linguae suae ex oscitatione quadam interdum deserunt; ita et heic forte unum itemque alterum exemplum obverti possit. Sic v. g. ipse Cicero heic impingit, L. 2. Fam. Ep. 6. ita scribens: In omnibus meis epistolis, quas ad Caesarem, aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Scilicet heic commendationis tuae minus recte pro commendationis tui.
* Pari elegantiâ abundant etiam Dativi Tibi, Nobis, Vobis. Goclen. Obs. p. 350. seq. Vechn. Hellenol. p. 104. seq.
Posterius Prosaici scriptores respuunt, quia id numero favet Poetico: quem quum Cicero interiecto alio vocabulo bis, nempe L. 10. Ep. 6: Crede igitur mihi, Plance; et L. 11. Attic. Ep. 6: Crede, inquis, mihi; evitasset: nihil amplius nexus ille Poeticus obstitit; quum caesura, quae fit per Dactylum, hâc ratione cesset. Admiserunt tamen Dactylum hunc numeri verborum negligentiores M. Caelius L. 5. Ep. 15. et Cassius L. 14. Ep. 9. et Brutus L. 15. Ep. 6. ap. Cic. imme tandem ipse Cicero, forte per incuriam L. 8. Attic. Ep. 22.
omnino est. GErm. Ein Soldat, der seine bescimmte Iahre gedienet hat. Dicitur alias Miles rude donatus.
* Milites ad quaevis conversionum, conglobationum et adgressionum genera promptos habere et paratos, Wohlgeubte und gewandte Soldaten haben.
Delecti milites, Ein Detachement.
Emissarii milites i. e. subornati ad excurfiones subitas, quâcumque occasione oblatâ, Husaren, Partheyganger.
Triarii i. e. milites veterani.
Miles subitus i. e. subito collectus, Germ. Zusammen geraffet Volk, Tacit. r. Histor. c. 66.
Milites Fabiani, Iphicratenses, apud Corn. Nep. 11. c. 2. n. 4. pro praestantibus. Germ. Vortreffliche Leute, auserlesen Volck, eine Kern-Mannschaft.
* Mille Adiectivum augetur Adverbiis bis, ter, quater. V. g. Ter mille milites. Mille Substantivum augetur Numeralibus Cardinalibus vel Distributivis. v. g. Tria milia vel Terna milia militum.
* Minare autem Verbum obsoletum est, quod modo dicti scriptores hac ipsa in locutione revocarunt in usum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 156. Sciopp. de Stil. Hist. 179.
Quod quidem tu minime omnium ignoras.
* Terent. Phorm. A. 3. Sc. 3. v. 1. 2: Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, cui minus nihilo est?
* Cic. in Anton. n. 205: Res confecta est, minus quidem illa severe, quam decuit, non tamen omnino dissolute.
Velim autem, inusitatam hodie eruditis nostris formulam pro eo revocari in usum, quae exprimitur per Intra modum, Intra legem. Cic. Sed quoniam Caesar fortasse arbitraretus, me hanc remp. non putare, si perpetuo tacerem; modice hoc faciam, aut etiam intra modum, i. e. minus, quam decet aur oportet. Id. Deinde ne amicis nihil tribuamus, epulamur und non modo non contra legem, sed etiam intra legem, et quidem aliquanto. Schor. Phras. ad Voc. Intra.
* Florus L. 4. c. 2. n. 74. habet pro eo Plurimum quantum. Plin. L. 4. Hist. Nat. c. 20. Immensum quuntum. Horat. L. 1. Od. 27. v. 6. et Sallustius apud Nonium, Immane quantum. Alii, Incredibile quantum. Scilicet Graecos heic Latini imitantur, qui habent plei=ston o(/s1on, qaumasto\n o(/s1on, a)mh/xanon o(/s1on.
Livius cum Coniunctivo construit L. 2. c. 16: Mirum, quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.
Cicero autem et alii heio Indicativum potius usurpant. V. g. Cic. Orat. n. 87: Sales, qui in dicendo nimium quantum valent. Hor. Vino et lucernis Medus acinaces immane quantum discrepat. Sallust. Immane quantum animi exarserunt. Manut. ad Cic. L. 4. de fin. p. 106. Parci Lex. Crit. p. 790. Sallust. Fragm. L. 2. Hist. Goclen. Obs. 173. Vechneri Hellenol. L. 1. c. 17. Pontani Progymn. L. 1. p. 3.
Cicero etiam habet Mirum quam, v. g. Mirum quam inimicus ibat.
vos perscriptum sit, Welches euch ia wol schriflich wird gemeldet seyn, Wovon ihr ohne Zweifel schon werdet benachrichtiget seyn, Casel. Ep. 71. p. 1057.
* Effert etiam Plautus hunc loquendi modum sequente Quin cum coniunctivo. Aulul. 1. 2. 7.
Mirum, quin tuâ nunc me causâ faciat
Iuppiter Regem.
Mirum, ni idem heic est, quod certe vel nimirum.
Plinius L. 8. Ep. 21: Miscere severitatem comitatemque. Adde Tacit. Hist. 3, 74, 4. Columella L. 12. c. 20: Miscere quadrantem medicaminis in binas amphoras. Adde cap. 26. Tacit. Hist. 3, 73, 3: Cuncta sanguine miscere. Adde Celsum 7, 27. Miscere omnia in unum, Celsus L. 5. c. 17.
Sed quemadmodum nulla regula sine exceptione temere est; sic Miseror etiam cum Genitivo, licet rarius, reperitur. V. g. apud Prudentium Psychom. v. 580. Plura huius constructionis exempla dabit Munkerus ad Hygin. p. 158. Dresig. Animadv. in Fab. Thes. p. 18. Menk. Spec. 38.
* Noftrûm et Vestrûm Genitivi in partitionibus tantum usurpantur, ut Nemo nostrûm, Nemo vestrûm, Uterque nostrûm; Uterque vestrûm, i. e. Nemo ex nobis vel inter nos, cet.
Extra hanc partitionem usurpatur Nostri, Vestri. V. g. Memor vestri, Oblitus vestri; non Memor vestrûm,. Oblitus vestrûm.
Utrumque tamen recte dicitur: In medio nostri aut vestri, et In medio nostrûm aut vestrûm. Haec enim locutio sumi potest tum partitive, tum etiam non partitive.
Quum autem nulla regula tam firma sit, quae non habeat suas exceptiones; ita et heic idem usu venit. Nam vel ipse Cicero Genitivum Vestrûm etiam extra partitionem uwurpavit aliquoties, v. g. Phil. 4: Freqnentiâ vestrûm incredibili. Id. pro Planco: Noli me ad contentionem vestrûm revocare. Ibid. Possumus eripere orationi contentione vestrûm.
veteribus inusitata. Rem cum Val. Maximo 2. cap. 10. potes appellare Misertarum profundum.
Par ratio est tou= Lacrimarum vallis; quo de vide supra.
* Nec minus ineptus est hic loquendi modus: Mitte me videre, Mitte me legere, Mitte me etiam loqui, cet. Dicendum pro eo erat: Sine inspiciam; Sine, legam; Sine me vicissim loqui.
Eiusdem sunt farinae MITTE ME transire i. e. Da mihi viam; Mittam librum meuni domum portari, compingi, cet. i. e. Curabo librum meum domum deferendum, compingendum, cet. Mitte me scire i. e. Significa mihi, Fac me certiorem. Cornel. Crocus Farragine sordidorum verborum p. 92.
* Possit autem in legitima Latinitate significare idem, quod Loco Regis mittere milites.
* Cic. L. 2. Verr. n. 183: Mitto de melle. In Puncto des Honigs will ich diessmal schweigen, und solche Materie ubergehen.
* Horat. L. 1. Ep. 2. v. 59:
Qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens.
Cic. ad Quint. Fratr. L. 1. ep. 1: Moderari animo et orationi, quum sis iratus, non mediocris ingenii est. Id. 5. Tusc. c. 36: Cantus
numerosque arbitrio multitudinis moderari. Et Verr. 5. c. 98: Res Rusticas venti et tempestates moderantur. Id. L. 2. Ep. 7. ad Curionem: Te hortor, ut omnia gubernes et moderere prudenti tua.
* Cic. Modo et ratione omnia facere. It. Recte et ordine fieri.
* Nam Participium Laudatus hoc ipso in loquendi modo retinuit antiquissimam illam notionem Verbi Laudare, quippe quod priscis temporibus usurpatum est pro Nominare Appellareque. Vid. Gell. L. 2. c. 6.
* Cic. Statuere modum inimicitiarum. Id. Statuere modum unicuique rei.
* Cic. Quum graviter silii mortem maereret. Id. Maereo casum eiusmodi. Id. Amici, qui tuo dolore maerent. Id. Homines alienis bonis maerentes.
* Nam Moneo et Composita eius, sunt Verba memoriae, nec admittunt Praepositionem Ad; sicuti id faciunt Verba hortandi: sed longe alium construendi modum prae se ferunt.
Hinc pro barbara r(h/s1ei Monere aliquem ad officium, cum Latinis dixeris Monere aliquem officii seu de officio, vel ut officii rationem habeat. Recte autem dicitur Hortari, Adhortari, Cohortari aliquem ad officium.
* Iul. Caes. B. C. 2. 39. 6: Ne haec quidem res Curionem ab spe morabatur.
Lib. 1. Ep. 12: Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit. Cels. L. 2. c. 14: Exasperatur morbus.
* Mori morte suâ, Lat. dicitur de morte naturali; plane ut Graeci dicunt, a)poqnh/s1kein teleuth= o)ikei/a|. Sueton. in Iul. Caes. c. 89: Percussorum neque triennio quisquam supervixit, neque suâ morte defunctus est, ubi plura exempla ex utraque lingua congessit Casaubonus p. 108.
* Mortale est, non quod mortem adfert vel infert; sed quod mortem exspectat, quod morti est obnoxium. Sic homo mortalis est i. e. morti obnoxius.
* Liv. L. 5. Bell. Maced. 41: Suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. Id. L. 1. c. 53: Movere bellum Volscis in ducentos amplius post suam aetatem annos.
* Cic. Conspectus vester multo mihi iucundissimus est visus. Pars multo maxima. Oratorum longe facundissimus. Sodalium meorum tu mihi facile carissimus es. Poetarum nostriaevi aevi facile princeps. Schorus de Phras. Valla L. 1. c. 16. 18.
* Sic nimirum poscit caudida illa veterum Romanorum loquendi consuetudo. Neque enim Multum, Tantum, sed Multo, Tanto definiendo eiusmodi temporis intervallo usitate inservit.
* V. g. Nomen nostrum multum est in his locis. It. Non nulli dum operam suam multi existimari volunt, volitant.
Multi existimari tamen ad rariora et insolentiora referendum. Conf. supra Maioris vel Multi facere, cet.
Multum esse in re aliqua i. e. Diu in re aliqua versari, vel etiam nimis frequentem esse, elegans locutio.
* V. g. Multus est in Cicerone laudando. Cic. Theophrastus est multus in laudanda magnisicentia. Schorus de Phras.
* Muscatum, i, Muscata, ae, Muscatus, a, um, vocabula barbara sunt ac peregrina.
* Instrumentalis enim vocabulum suspectum est: et Vocalis non est, quod voce,
humanâ effertur; sed idem quod sonorus, loquens. V. g. Vocales chordae, Tibull. 2. El. 5. v. 3. Ranae ultra solitum vocales, sunt signa tempestatis, Plin. L. 18. c. 7. Indignatione accensus, vocalis evasit, Val. Max. 1, 8. ext. 4.
Cic. pro Sext. Rosc. c. 46. pro eo habet, Cantus vocum et nervorum et tibiarum. Idem Lib. 1. Tusc. Quaest. c. 2. Nervorum vocumque cantus.
* Horat. Mutat quadrata rotundis. Plin. L. 5. Ep. 16: Quod gaudium quo maerore mutatum. Ter. Eum. 3, 5, 24: Vestem cum aliquo mutare. Id. 5, 4, 47: De uxore, ut possedi, nihil mutat Chremes. Liv. L. 1. c. 43: Mutare aliquid ex vetere vita ac more.
Mutari in marem, in peius, in horas; Mutare se in formam alterius; Mutare se habitu et loco; Mutare colorem ad similitudinem loci; Mutare brachia vario amplexu Prop. Mutare bellum pro pace, Sall.
* Adverbia Mutuo, Mutue, Mutuum, significant vicissim, invicem, inter se. V. g. Cic. Fac, valeas, meque mutuo diligas, Liebe mich, wie ich dich. Id. Officiis mutue sibi respondere, Sich einander Dienste beweisen. Sic et Mutuum pro Mutuo, Lucilius apud Nonium c. 2. n. 538: Si maxime mutuum hoc mecum facis.
Hinc intelligitur, Mutuum aliquid sumere, et mutuo aliquid accipere, multum differre. Prius notat Etwas borgen; posterius Etwas dargegen annehmen.
* Cic. in Catil. 2. c. 3. extr. Nae illi vehementer errant. Id. Nae tu haud paullo plus delectationis habuisti, quam quivis nostrûm. Id. Nae ista praeclara sapientia, non magno aestimanda est.
Comici et Poetae, propter metrum, id negligunt; quamvis hoc fit rarius. Ter. in Andr. Prol. v. 17: Faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligunt.
* Scilicet particula Nam, non minus, ac Sed vel Vero vel Autem, pariter, ut Graecorum ga\r et de\, lectorem commode traducit ad diversam sententiam. Exempla huius ex Cicerone collecta vide apud P. Manutium Tom. 1. Comment. in Epp. Cic. ad Fam. p. 568. Conf. supra Enim.
* Nasci aliquo, sine Praepositione, et Nasci de aliquo, fere Poetarum est. Virg. L. 1. Aen. v. 290: Pulchrâ nascetur origine. It. De tigride natus.
Nasci ex aliquo, respicit tantummodo semen, principia et natales rei cuiusdam, v. g. Ex me natus est, Er ist mein Sohn, Cic. L. 1. c. 4. Off. Ex singulis partibus certa officiorum genera nascuntur. Id. L. 2. Or. n. 336: Utilitas ex lande nascitur.
Nasci ab alique, plerumque causam rei moralem vel fundamentum respicit, v. g. Cic. Nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur. Id. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum creatus: a vobis natus sum Consularis. Caes. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur.
Porro dicunt: Nasci alicui rei, et ad vel in aliquam rem. V. g. Nasci patriae. Cic. Or. n. 99: Ad hoc unum est natus. Liv. L. 6: Nasci in spem.
diversam eorum aetatem; cuius exempla in scriptoribus, v. g. Val. Maximo Lib. 5. cap. 5. et 10. non nulla exstant: quamlibet usitatius sit, Maior, Minor, Maximus, Minimus, sine additione tou= Natu. Nam apud Ciceronem et alios usitate Maior naut non est filius aetate superior, sed idem, qui antiquiro; et Minor natu non est apud hos scriptores filius aetate inferior, sed idem, qui recentior. V. g. Maiores natu revereri, Die allten greisen Haupter in Ehren halten. Vavassor Antib. p. 561.
* Nam e mari ad terram naves subducumtur; a terra vel ex portu in mare dueuntur vel deducuntur.
Ein Kauffardey- oder Lastschiff. Navis oraria et vectoria, Eine Treckschuyte, Sueton. Caes. c. 43. Plin. Lib. 10. Ep. 26. Navigium parvum, myopare, maiori navi adhaerens, Ein Bout, Eine Barque, Eine Chaloupe, Ein Schiff, das an ein ander grossers angehangt ist, Curt. Lib. 4. c. 3. Navis piratica; Lembus piraticus, Eine Brigandine, Ein Caperschiff, Ein Raubschiff, Quintil. Lib. 2. c. 11. Curt. L. 4. c. 5. Navis Imperatoria, Plin. L. 19. p. 157. Tom. 2. Ed. Harduinae; item Navis Praetoria Ein Admiralschiff, Liv. L. 29. c. 25. Navis piscateria, Ein Fischerkahn, Plin. Lib. 3. Ep. 16. Navis servata ex tempestate, Ein geborgen Schiff, Nep. Attic. c. 10. Navis speculat ria vel exploratoria, Ein Spahschiff, Caes. Lib. 4. B. G. cap. 26. Navis tabellaria, Seneca Ep. 77; it. celox Liv. Lib. 21. c. 17. Ein Pacquetbood, Eub Advushagd Phaselus vel Faselus, g. d. Eine Gondel. Navis tabulata sûmma, Das Verdeck oder der Schiffsboden, Curt. Lib. 4. c. 3. Navis vecturia, Eine Fehre, Sueton. Caes. c. 63. Navis socia vel adiutrix, Ein Matelot, Ein Schiff, welches ein anders secun iren muss. Naves vectoriae seu navigia, quibus in ulteriora transportari potest exercitus, Transportsohiffe, Curt. Lib. 8. c. 10. Navis in vadum illiditur, Das Schiff wird an eine Sandbank getrieben. Navis in vadum illisa est, Das Schiff ist gestrandet, Curt. Lib. 9. c. 4. Naves claudae et mutilatae, Schadhafte Schiffe, Liv. L. 37. c. 24. Naves vigiles et stationariae, Die Brandwache, ibid. Naves deprimere, Schiffe in den Grund bohren, optimi auctores. Naves in vadis adflictantur, Die Schiffe leiden Noth wegen der Sandbanke, Curt. Lib. 8. cap. 4. Naviculae cuiusmodi generis, Fahrzeug, Hirt. B. Afr. c. 23. Ancuras iacere, classem constituere alicubi, Liv. Sich mit der Flotte vor Anker legen. Navem tenere in ancoris Corn. In ancoris exspectare, consistere. Vor Anker liegen. Rudentes succidere, ancoras praecidere Cic. Ancoralia incidere Liv. Die Anker abkappen. Ancoram solvere Cic. Ancoras moliri, vellere Corn. Den Anker heben, lichten. Priaticam facere sc. artem, Cic. post Red. in Sen. c. 5; Piraticam exercere, Iustin. Lib. 9. cap. 3. Ein Seerduber seyn: Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Pirata.
* Hor. 1. Ep. 1. v. 93: Aeque nauseat ac locuples. Cic. de Nat. Deor. 1. c. 30: Ista effutientem nauseare.
Erasmus, multique recentiores alii etiam dicunt Nauseare ad aliquid. V. g. Ad alicuius rei mentionem nauseare: at huius structurae nullam invenire possum apud veteres auctoritatem.
* V. g. Castellio: Abneri ne sit propitius Deus, ni Davidi praestabo. Id. Ne mihi Deum habeam propitium, nisi Adoniae consilium istud vita constabit. Id. Non recusat, quo minus deos habeat infestos, nisi. Id. Non sibi deos optat propitios, nisi.
*NB. Ne, Adverbium prohibendi, Imperativum et Coniunctivum adsciscit: et quidem Coniunctivum fere apud oratores.
Loco huius Adverbii Cicero frequentat Cave sequente Coniunctivo, et Noli sequente Infinitivo.
* Vero et Autem subiunctivi sunt ordinis idemque significant; sic tamen, ut interdum nusqia, referamtir. sed sp;i, ad dostomgiemdas semptemtoas ponantur: verum differunt in utendo, quia non iisdem sociantur particulis. Dicimus enim Neque vero et Nec vero concinnius, quam Neque autem, Nec autem, Non autem. Illud auctores plerique omnes
habent; hoc reperitur rarissime, v. g. apud Ciceronem L. 5. Fam. Ep. 12. Neque autem ago sum ita demens. Vid. Linacer de Emend. Struct. L. L. p. 356. Valla Elegant. L. 2. c. 61. Cell. Antib. 256. C. P. 427. Andr. Borrich. Vind. L. L. 142. Conf. infra Non vero.
Rariora ista, inquit Cl. Kappius ad h. l. apud Iensium 172, sunt censenda, et observanda quidem, non pariter imitanda, si vitiosi Ciceronis imitatoris crimen incurrere nolueris; de quo legatur Andr. Iul. Dornmeieri elegans dissertatio. In qua quidem Dornmeieri Dissertatione plures Ciceronis hyperbases aliosque naevos uno quasi obtutu videbis collectos.
* Nec vero in media oratione, interdum usurpatur pro Sed non, At non. Cic. L. 1. Adad. Quaest n. 13: Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.
* Cic. pro Rosc. c. 15: Neque haec tu non intelligis, sed. Si Germanice velis exprimere, periphrasin adhibeas necesse est: Nun bist du ia so albern nicht, dass dn diess nicht verstehen solltest, aber. Id. pro T. Annio Milone cap. 32: Nec vero non eadem via deorunt hanc eius satellitibus iniecit amentiam, Es hat aber der erzurnete Gott seine Helfershelfer nicht ungestraft gelassen, indem er sie mit solcher Blindheit geschlagen. Varro 2. de R. R. cap. 2: Neque non quaedam nationes barum (caprarum) pellibus sunt vestitae. Heic non vestitae sunt, in sensu copulandum est. Germanice: Es sind einige Nationen verhanden, die ohne diese Ziegen- Felle bey ihrer Kleidung nicht wohl zu rechte kommen konnen. Florus L. 3. c. 5. n. 29: Nec non et in mrtifirm brtdo shminr, Libanum Syriae, Damascumque transgressus, per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana circumtulit signa. Heic Non circumtulit, iterum in sensu copulandum est: quo minus enim Nec non copuletur, et pro Et explicetur, obstat subsequens Et, ac sensus ceteroquin inde emergens nugatorius. Simile exemplum occurrit apud Sueton. Tib. cap. 5: Suppliciter, nec, non et minaciter, efflagitantes. i. e. suppliciter petunt, non efflagitant, haud etiam minas amplius precibus addunt.
Apuleius L. 11. Metamorph. Neque vocatus morari, nec, non iussus; festinare deberem.
Quare duplicatis his negationibus, quum verba aientia non defint, aliquanto utemur parcius: cuius generis sunt et illa: Nemo non, Nullus non, Nihil non: quae ut orationi modice adspersa iucunditatis adferunt plurimum, sic crebrius repetita satietatem pariunt. Longol. L. 2. ad Navag. Goclen. Obs. p. 163. Iacobus Thomasius ad Horat. Tursellin. p. 701.
* Hinc si Latini dicunt, Fame necatus; notat fame mortuum: sin dicunt, Fame nectus, notat fame propemodum mortuum.
Interim Necesse habere et Necesse esse, construitur 1. Sine Casu et absolute. 2. Cum Infinitivo, sequente Dativo vel Accusativo. 3. Cum Coniunctione Ut, quae tamen fere omittitur heic per Ellipsin quamdam necessariam.
* Cic. de Opt. Gen. Orat. cap. 5: In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere. Id. L. 2. de Invent. cap. 57: Corpus mortale aliquo tempore interire, necesse est. Id. L. 3. Orat. n. 119. et 151: De quo dici, nihil est necesse. Quintilianus L. 7. c. 2: Reliqua non necesse habet dicere. Cato apud Senecam Ep. 84: Emas, non quod opus est, sed quod est necesse. Item: Mihi non est necesse, esse diviti et divitem: similiter ut, Miloi licet, esse beato et beatum. Cic. L. 3. Offic.
c. 5: Si unusquisque nostrûm rapiat ad se commoda aliorum, detrabatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratiâ, societas hominum et communitas evertatur, necesse est. Id. L. 2. Ep. 13, vel ordine Siberiano L. 1. Ep. 19: Quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem meorum consiliorum repetam, necesse est. Id. L. 16. Fam. Ep. 3, vel ordine Siberiano L. 12. Ep. 13: Nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat, necesse est. Cels. L. 8. c. 25. in fin. Quae cicatrix necesse est facile noxae postea pateat.
* V. g. Non numerarem pro hac. re tres grossos, nedum tres aureos. It. Isti oneri multi coniuncti pares esse non potuerunt, nedum tu unus sufficere queas. It. Dabit, quod non debet, nedum ut creditum abiuret. Castal. Nullam rem tantam tantulamve facit pater meus, quam non mecum communicet, nedum ut hoc me celet.
In Oratione autem adfirmativa, quod maius est, praemittit; quod minus est, subnectit. V. g. Sanguinem pro te funderem, nedum pecuniam i. e. non modo pecuniam; vel, multo magis pecuniam.
Nedum pro Ne dicam, Non modo, priore loco tamen ponitur.
* Cic. Attic. L. 10. Tu quoniam quartanâ cares, et nedum morbum removisti, sed etiam gravedinem, te vegetum nobis in Graecia siste. Id. L. 9. Attic. Ep. 10. princ. Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent.
Interdum duae negationes valent unam tantum. V. g. Cave, ne me provoces. Cave, ne huic credas. Cave includit negationem, et Ne est negatio: nec est aliud dicere, quam Cave, me provocare. Simile est de Metuo, Timeo, Vereor, Probibeo, cet. quae interdum sequente Ne similiter sententiam negantem tuentur. V. g. Metuo, ne hoc facias, Ich sorge, du thust es nicht: quum ceteroquin usitatesequente Ut negent, et sequente Ne
adfirment; id, quod ex Grammatices Compendiis vel pueris notum est.
* Cic. Quorum nemo Consularis habitus, nisi qui animo exstitit in remp. Consulari. Id. Sed haec praeter me nemini videntur.
Habet etiam subiunctivam Praeterquam; sed raro. Plautus etiam suiungit Mox. Amph. Extra unum temortalis nemo. Easdem subiunctivas admittit Nullus.
* Cic. Utrum sit melius, dii immortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem. Id. Resp. te mihi ita commendavit, ut cariorem habeam neminem. Id. Facio pluris omnium hominum neminem. Id. Magis idoneum, quam ego sum, reperies neminem. Ter Valeant, qui inter nos dissidium volunt: hanc, nisi mors, mihi adimet nemo. It. Amicum habeo praeter te neminem. It. Litteratos novi quam plurimos; doctum nullum. It. Iam tum erat suspicio, dolo malo haec fieri omnia.
* Nemo pro Nullus antiqui dixerunt, addentes to\ Homo: quem Archaismum a Comicis frequentari videmus.
* Nemo unus, occurrit etiam interdum apud Ciceronem, Caesarem, Livium, v. g. L. 2. c. 6. et Tacitum.
Livius L. 2. c. 10. dicit etiam, Nec quisquam unus.
Caesar ab Aenea qui tibi fratre nepos; sed quis metri licentiam, et quidem insolentiorem, ad imitationem trahere magnopere cupiat? Cadente tamen Latinitate ita locuti sunt Orosius et Hieronymus. Voss. de Vit. 116. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 189. Christ. Becmanni Schediasm. Philol. qui etiam o(mo/yhfon laudat Conradum Rittershusium. Cell. Antib. 226. C. P. 182.
* Erasmus autem in Vall. p. 192. tribuit etiam hanc locutionem Valerio Maximo; et Clar. Iac. Facciolatus singulari Epistola, Orationibus eius adiecta p. 263 -- 270. Tacito, Suetonio, aliis hanc locutionem vindicare adnititur. Vide Kappium ad Iens. in addendis, ad libri calcem.
Cicero dicit, Sororis filius, Fratris filius e. g. Lib. 1. Acad. Quaest. n. 17.
* Quod ad Verbum Nescire attinet, ipse Cicero rationem reddit, quamobrem illud praeferat. NON SCIRE, inquit ad Brutum n. 157. quiddam barbarum iam videtur; NESCIRe, dulcius. Pro Non scio tamen, subinde etiam usurpat Hand scio, quo etiam Cornelius et alii libenter utuntur. Ad Brutum n. 143: Atque haud scio, an plerique nostrum oratorum contra atque nos ingenio plus valuerint, quam doctrind. Nec tamen in totum Non scio reiciendum putare Cicero potuit, quum Plauto et Terentio familiare id fuisse, haud ignorarit: sed id tantum vult, suo tempore id antiquatum esse, et barbarum quiddam videri.
Quod autem ad Verbum Nequire attinet, id non aeque Ciceroni eiusque aequalibus proprium videtur, quum Cicero subinde etiam Non queo usurpet, v. g. L. 1. Fam. Ep. 6. lael. cap. 13. ad Brut. n. 107. 154. 180. L. 1. Fin. n. 10. L. 3. Orat. n. 143. L. 2. Verr. n. 165. cet.
Nequeo etiam, id, quod bene notandum, semel tantum apud Ciceronem oratonem inchoat: in medio sermone frequentius est. Initio orationis usitatius ponitur Non queo. Cic. Lib. 16. Fam. Ep. 4. vel ord. Sib. Lib. 6. Ep. 18: Non queo ad te, nec lubet scribere, quo animo sim affectus. Id. Attic. Non queo tantum, quantum vereor, scribere. Schorus de Rat. Disc. L. L. p. 68.
* Ter. Eun. A. 4. Sc. 4. v. 54: Tu si sapis, quod scis, nescis. Plaut. Merc. 7, 42: De illo nescio. Cic. L. 3. Orat. n. 147: Ex qua ipsa (eloquentia) tamen permulta nescio.
* Pari ratione dicendum est, Uterque alterum odit, non utrumque: quamvis apud Terentium Phorm. 3. 5. 17. per a)kurologi/an dicatur, Uterque utrique est cordi; et apud Caes. L. 7. B. G. c. 35: Quum uterque utrique esset exercitui in conspectu. Valla L. 3. c. 30.
* V. g. Est quidem bella urs Delicium, sed nihil ad Lipsiam. Terent. Estne Thais, ut fertur, formosa? R. Sane; sed nihil ad nostram hanc, O ia! sie ist schon; aber gegen unsere zu rechnen, wills nicht viel mit solcher Schonheit bedeuten, unser Fravenzimmer ubergeht sie an Schonheit dermassen, dass man in Vergleichung derselben ihrer Gestalt nicht achtet. Cic. L. 2. Orat. n. 25: Quem cognovimus virum bonum, et non illitteratum, sed nihil ad Persium. Valla L. 3. c. 90.
* Ter. Heaut. A. 4. Sc. 1. v. 56: Nam quod sperem de argento, nihil est. Id. Nihil dicis, Parmeno, Ach! mein guter Parmeno, es ist Quackeley, was du sagst. Plura eiusmodi exempla passim in bonae notae scriptoribus, et in ipso Cicerone occurrunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 29. et 291.
* Cicero in Somn. Scip. c. 1. dicit etiam: Nihil mihi potius fuit.
* Cic. Nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta. Id. Nihil, praeterquam de lege, loquebatur. Id. Nihil praeter misi quâdam epistolâ, quin enucleate ad te perscriberem. Id. Nihil affertur, quo minus summa supplicia nobis timenda sint.Id. Considerare debes, nihil tibi esse committendum, quam obrem eorum, quos landas, non te similem praebeas. Id. Mihi quidem nihil in mentem venit, quare id putem fieri posse.
Sueton. Claud. 36: Nihil totd vitâ, quam, essetne sibi salvum imperare, requirens.
Etiam Nihilo minus tamen, temere usurpandum non est, quum rariora eius exstent antiquitatis vestigia.
Nimirum Nihilo minus fere sine praecedente adversativa ponitur. Cic. Minus dolendum re non perfectâ: sed puniendum certe nihilominus. Idem Quo non adscripto, nihilominus heredi caveretur. Idem, Legati proficiscantur: bellum nihilominus paretur.
* Quam heic. ut subinde alias, notat idem, quod Perquam, Valde.
* Cic. Nihil est aliud pulchre et ornate dicere, nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere.
Praeterca particulam Nisi ibi collocabimus, ubi sermone vulgi poni solet Excepto, vel Exceptis, aut Praeterquam.
* Cic. Verba neminem movent, nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est, Cicero tamen etiam Excepto usus est. V. g. Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Sitio quisquam est, te tamen excepto.
* Cic. L. 13. Ep. 73: De re nihil possum iudicare, nisi illud mihi certe persuadeo, te talem virum nihil temere fecisse. Id. ad Attic. L. 5. Ep. 14: Nihil gratius facere mihil potes: nisi tamen id erit mihi gratissimum, si, quae tibi mandavi, confeceris.
* Plin. L. 9. Ep. 39: Quantum ad porticûs, nihil interim occurrit, quod videatur istinc esse repetendum: nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas.
Cum Infinitivo Nep. Pelop. 2: Patriam recuperare niti. Cicero cum Praep. De, Lib. 1. Ep. 5: De causa Regia niti.
Livius, Noceo noxam i. e. circa noxam.
Priorem modum Cicero magis frequentare videtur.
* Cic. Augurem Tyresiam, quem sapientem fingunt Poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam. Rex Ptolemaens. Pontifex Maximus Benedictus XIV. Imperator Carolus VII. Rex Philippus.
* V. g. Omnetempus fert Clodios i. e. homines impios et sceleratos. In eo habemus Catilinam quemdam i. e. hominem, qui perniciem reip. nostrae machinatur. Non omnis aetas habet Catones suos i. e. probos, integros, et ab omni graviorum criminum labe immunes. Arte Plato, vita Cato, Tullius ore i. e. vir doctus, probus et eloquens.
Pluralem etiam interdum admittunt, quando Substantivum cum altero per Praepositionem Cum copulatur. Nep. Phoc. c. 2: Demosthenes cum ceteris in exsilium erant expulsi.
* V. g. Proficisci ad Holsatos, Ive ad Batavos, ad Anglos, ad Italos, pro In Holsatiam, In Bataviam, in Angliam, in Italiam.
Vicissim regionum et locorum nomina vicem nationum et gentium sustinent.
* V. g. Omnis Germania, omnis Anglia, omnis Italia, hunc tantum virum summis celebrat laudibus, id est, Omnes Germani, omnes Angli, omnes Itali.
* Nota heic, quod Proverbii etiam locum tenet: Bona nomina sunt appellanda, ne fiant mala, Iungen Leuten, die sich wohl anlassen, muss man dann und wann eine Erinnerung geben, damit sie nicht etwa abweichen.
Ceteroquin recte dicimus, Capulo tenus, Muro tenus, Crurum tenus, Verbo tenus, Cingulo tenus.
* Tenus est Praepositio, significans non nisi terminum localem.
iungitur, v. g. Dici non potest, haud Non dici potest.
* Usitate, inquam: non enim desunt loca in contrarium, v. g. Cic. L. 3. Fam. Ep. 4: Non dici potest.
* Recordor est Verbum memoriae, et numquam, si bene memini, hâc notione usurpatur. Idioma autem linguae nostrae vernaculae huius r(h/s1ews2 ansam videtur dedisse.
* Cic. Tantus clamor ortus a nostris, ut neque mente, neque lingua, neque ore consisteret Clodius. Id. Qui ageret illam rem ita raptim et turbulente, ut neque mens, neque vox, neque lingua consisteret. Id. Non adfuit animo.
* Ut in Praef. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui cet. Et in Miltiade cap. 3: Miltiades non dubitans, tam multis consciis ad Regis aures consilia sua perventura. Et in Agesil. c. 3: Barbarus, non dubitans, hostes impetum facturos. Et paullo post: Vidit, hostes non- dubitaturos, aliud esse facturum, ac pronuntiasse.
Quodsi interrogativum aliquod, quod non directe interrogat, huic formulae
subiungitur; sequitur Coniunctivus secundum communem canonem.
* Cic. L. 11. Fam. Ep. 17: Nec vero, quantum mea causa velis, dubito. Et L. 15. Ep. 9: Non dubito, quid praesentes sentiant.
Quando autem Non dubito significat idem, quod Audeo, cum Infinitivo potius iungi solet, quam cum Quin.
* Cic. 1. de Orat. In senatum introire non dubitavit.
Singularis tamen et notabilis Syntaxis est, quum post Dubitandi Verba, sine Non, sed interrogative posita, ut aequiparentur negationi, Quin interdum subicitur.
* Cic. pro Lege. Man. c. 15. princ. Et quisnam dubitabit, quin huic tantum bellum transmittendum sit? Id. pro Roic Am. c. 37: Num ergo dubium est, quin ii obtulerint hanc??? praedam Chrysogono?
Alioqui si negativa oratio non fuit, nec interrogativa, scquitur An, Num, Utrum, vel Infinitivus.
* V. g. Dubito, an, num, utrum, haec res ita sese habeat. It. Dubito, hanc rem ita sese habere.
* Lael. c. 13: Neque enim est consentaneum. et c. 14: Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
Non enim tamen apud Ciceronem multo frequentius occurrit, quam Nec enim est, Nihil enim est.
Monet autem Ol. Borrichius Animadv. in Voss. p. 178, Quintilianum locutionem istam reiecisse, non ut barbaram, sed ut soloecam. Interim idem Borrichius l. c. p. 179. seq. haud dissimulat, nec Terentium, nec Virgilium, nec Horatium, nec Gellium
r(h/s1ei eâ abstinuisse; additque, Quintilinaum respexisse communissimam loquendi rationem, quam imitari frequentius debeamus.
* Nimirum Non, est negantis; Ne, vetantis, seu prohibentis. Non ergo Verbis Imperativis vix apponitur: quum autem naturam particulae vetantis induit, non nisi Futurum Indicativi adsciscit. V. g. Non facies tibi deos alienos; Non occides cet. Ne autem solis Imperativis vel Subiunctivis additur. V. g. Ne nega, Ne dixeris. Quae quum ita sint; Ne nega, Ne negaveris, et Non negabis, eâdem dicuntur notione.
Illud autem, quod est in Terentii Hecyra: Non visam uxorem Pamphili, quum in proximo heic sit aegra? Par. Non visas; potest quibusdam movere scrupulum, quasi vetet, quum revera neget, si propius contempleris. Erasm. in Vall. 204. Prasch. de Latinismis p. 14. Titii Manud. p. 268.
* *to\ Sponte opponitur tw=| Coacte; non tw=| Imprudenter et Incante.
* V. g. Non magis hoc Ducis consilium fuit, quam militum, pro Tam milites, quam Dux id consilii approbant.
* V. g. Non modo te diligo, verum etiam fratris loco amo. Non solum pecuniam, verum etiam vitam pro te impenderem.
geschweigen, semper in fine ponitur, ita tamen, ut, si oratio sit negativa, id, quod minus est, ponatur in principio, et maius in fine: sin adfirmativa, contrario modo fiat.
* V. g. Non crederem tibi obolum, nedum vitam meam i. e. Non solum non crederem tibi vitam, verum, ne obolum quidem. It. Susciperem pro te mortem, nedum laborem hunc, i. e. Non solum laborem pro te susciperem, verum etiam mortem. Conf. Paullo ante Nedum.
Sed et rarissime subiciunt scriptores aurei saeculi toi=s2 Non modo, Non solum, Non tantum.
Est item alia differentia inter NE DUM et NON SOLUM, NON MODO, NON TANTUM. Ne dum iungit partes inaequales: Non solum, Non modo Non tantum aequales. Unde etiam hac ex causa Non solum, Non modo et Non tantum non numquam in orationis fine reperiuntur.
* Cicero: Plura ne dicam? Tuae me lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae. Heic non recte diceretur, Ne dum meae. Valla L. 2. c. 18. et 31. it. L. 3. c. 27.
Vin exempla alia En! accipe: Cic. L. 4. Ep. 14: Secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam. Id. L. 2. Ep. 13: Apertius autem haec ago et. saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris, et nullum meum minmum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem. Id. L. 1. Offic. c. 4: Ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. Sen. 3. de Via 12: Quaedam ex his, quae te praecipitem ferebant, hora, non tantum dies molliet.
Cicero plerumque utitur tw=| Non modo, sequente tw=| Sed etiam vel Sed; nos hodie rarius, et fere semper Non solum, Non tantum. Omnia tamen sunt bona, et Ciceroni et optimo cuique veterum satis usitata.
* V. g. Regnum non modo (non) Romano homini, sed ne Persae quidem tolerabile. It. Non modo divitias, sed ne longam quidem aetatem postulas.
* Ita Non nulli homines i. e. aliqui: sed Nulli non homines i. e. quilibet homines.
insolentius se gerunt, bene et usitate: Livius L. 1. c. 8. et alibi, pro eo habet Haud nihil. Sed NIHIL NON i. e. omnia. V. g. Nihil non tentavi, Ich habe alles probir et.
* Cic. L. 2. de Orat. n. 228: Esse quamvis facetum atque salsum, non nimis est per se ipsum invidendum i. e. non magnopere invidendum est. Id. L. 9. Ep. 20: Te non nimis esse landandum i. e. parum esse laudandum. Id. L. 2. Offic. c. 23: Non nimis aequum putabat, pro eo, quod alias dicitur, Non magnopere aequum, Non usquequaque aequum putabat, Er hielt es eben nicht fur allzurecht oder billig. Caes. L. 7. B. G. Locus praesidio ab iis non nimis firmo tenebatur i. e. parum firmo, non magnopere firmo. Corn. Nep. in Alcib. Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna i. e. parum diuturna, Die Herrlichkeit hat eben nicht lange gewahret.
* Quod si duplex negatio verbo Possum additur, praecedens altera, altera subsequens; non Quin, sed Infinitivus iungendus est. V. g. Non possum non ita agere.
Cicero etiam L. 8. Attic. Ep. 22. habet, Non possum facere, ut nihil pro Quin aliquid. V. g. Euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum, facere non possum.
Modos hos loquendi velim in usum convertant, qui rudi inervâ dicunt, Non possum omittere, Ego debeo scribere: pro, Non possum, quin scribam.
idiomati Latinae linguae; quamvis Regere aliquem, it. Coercere aliquem edicto, armis, fuste, haudquaquam improbamus. Latine dixeris, Impotenti animo est; Victoria eos ferociores impotentioresque reddit; vel pro argumento cum Terent. Non dum vitae suae tenere potest modum, Er kann sich noch nicht selber gouverniren. Schori Phras. ad voc. Impotens.
* Nam Non semel Latinis usitate dicitur pro Plus semel. V. g. Hoc vocabulum non semel occurrit apud Ciceronem i. e. saepius, subinde occurrit. Scis, quam graviter paullo ante laborarim Basileae, idque non semel. It. Salsamenta non semel recocta.
Paullo diversius; at nihil contra nos Plautus: Liberare, inquit, iurasti me baud semel, sed decies.
* Observandum autem heic est, quarum particularum societate to\ Vero contineri soleat? nempe harum sequentium: Non vero, Nec vero, Neque vero, Nunc vero, At enim vero, Tum vero, Age vero, Sane vero, Iam vero, At vero, Et vero, Enim vero, Immo vero, Quasi vero, Id vero, Ego vero, Ita vero; in quibus omnibus partim abundat, partim corripiendi vim habet.
Contra Autem cum Nec vel Neque V. g. Nec autem, Neque autem, non nisi rarissime iungunt Classici; sed dicunt, Nec vero, Neque vero. Conf. supra Nec autem.
Autem igitur et Vero, habent aliquando, nescio, quid differentiae in utendo. Cur namque non dicimus, Age autem, Enim autem, Sane autem, Immo autem? Sicut Age vero, Enim vero, Save vero, Immo vero, cet. Conf. Tursellinus.
de eo vide supra ad Miserere nostrûm.
* Novum tibi annum opto, Latine significare possit idem, quod Longe alium tibi annum opto, atque est ille, quem nunc vivis.
* Cic. Cui quum ex amplissimo genere in amplissimam familiam nupsisses. Id. Viri, cum quibus nuptae erant.
Nubere apud aliquem, exstat apud Gellium L. 1. c. 23.
* Nubere enim proprie dicuntur mulieres; viri uxores ducere.
Quando vero de viris verbum Nubere usurpant auctores, de hominibus uxoriis i. e. sub imperio uxorum viventibus fere loquuntur, ut observat Scaliger in Catalect. Poet. vet. Comment. Et ita signate Martialis Lib. 8. Epigr. 12:
Uxori nubere nolo meae.
Sed neque hoc perpetuo observant auctores. Nonius cap. 2. n. 577. ait: Nubere veteres non solum mulieres, sed etiam viros dicebant. V. g. Pompon. Meus frater nupsit dotatae vetulae. Interim hoc rarissimum est, nec nisi archaice dictum videtur. De utroque certe sexu dixit Plautus argumento Trinummi v. 9: Senex, ut rediit, cuius nubunt liberi. Variam tamen heic lectionem observarunt Camerarius et Taubmannus. Ita etiam Tertullianus ad uxorem 1, 7: Sacerdotium viduitatis et celebratum est apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, Pontificem Maximum rursus nubere nefas est. Vid. Casp. Barthii Advers. L. 6 c. 14. p. 277. it. ad Claudianum in Eutropium Eunuchum L. 1. v. 222. p. 1315. Scheurlit Stat. Mercur.
Part. 1. c. 2. p. 47. Taubmannum ad Plaut. Casin. 5, 1, 6. p. 356. Kappium ad Iensium 172. seq.
* Ita etiam dicunt Urbs nuda praesidio. Res publica nuda a magistratu, Nudus a propinquis.
In hac constructionis diversitate tamen usus potissimum spectandus est, praesertim circa Genitivum, qui non nisi tunc in prosa locum habere potest, quum eius idonea in promptu habeas veterum exempla.
* In his exemplis Nudus idem est, quod Solus. Vorst. de Lat Falso Susp. 35. seqq.
* Si quod obverti nobis possit exemplum ex veterum scriptis; nimirum in eo linguae neglecta est a)kri/beia. Vocabulo enim Neuter utuntur Latini, quoties negandum de duobus est; estque compositum sine dubio ex ne et uter vel uterque, quasi diceretur Uterque non. In compositione enim ne pro non usurpant; ut ex vocabulis nequeo, nescio, nefas, nefandus, et aliis apparen. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 268. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Uter.
1. Infra centum et supra viginti plerumque minor numerus praeponitur, et maior sequitur, et hoc cum copula.
* V. g. Unus et viginti; Quinque et viginti; Bis et vicies; Annos natus est unum et viginti, Cic. L. 3. Orat. n. 74; Quattuor et quadraginta Iustin. Praefat.; Romae tribus una et triginta factae, Liv. L. 2. c. 21; Signa militaria unum et quinquaginta capta, Liv. L. 41. c. 12; Sex et quadraginta anni, Cic. Senect. c. 17; Ab hac bipartita divisione Lucretius suorum unius et viginti librorum initium fecit, Varro de L. L. Lib. 4. c. 3; Signa unum et viginti capta, Liv. L. 9. c. 44.
Sed si tollatur Et, maior numerus praecedet, et minor subsequetur.
* V. g. Viginti quinque. Vicies bis. Dionysius scripsit, eas esse septuaginta unam, Varro L. 9. c. 2. Quinquaginta quattuor; Sexaginta sex; Octoginta septem; Viceni terni; Viceni seni, non Seni viceni, nisi cum Et.
2. Infra viginti versâ vice maior numerus praeponitur, et minor subsequitur, sive accedat, sive omittatur copula.
* V. g. Decem novem, Decem et octo, Decem et septem, Decem septem; aut certe sunt unica vocabula. V. g. Tredecim, Duodecim, Undecim, cet.
3. Ordinalia tamen mox maiorem, mox minorem numerum praemittunt, sive accedat, sive omittatur copula.
* V. g. Decimus quartus, Quartus decimus, Decimus et Quartus, Quartus et Decimus.
* Veteres non semper primum et secundum, sed et frequentius primum et alterum: non vicesimo primo die, sed et altero et vicesimo die.
4. Supra centum minor numerus postponitur, sive accedat, sive omittatur copula.
* V. g. Centum et novem anno svixit. Ut victimae maiores immolarentur oentum viginti, Liv. L. 30. c. 21: Anni quadringenti et septuaginta. Mille et quadringenti Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, milie trecentis annis tenuere, Iustin. L. 1. c. 2. n. 13. Centies vicies; it. Centies et vicies.
Et sane ita plerumque est, et his regulis propterea inhaerendum puto. Neque tamen istae omni exceptione carent. Dantur enim exempla, ubi infra viginti etiam minor numerus praeponitur et maior subsequitur, cum et sine copula. V. g. Tres et Decem, quod interdum reperitur. Terent. Eun. A. 2. Sc. 3: His mensibus sex septem. Plin. L. 8. Ep. 18: Ante octo et decem annos. Dantur etiam exempla, ubi infra centum et supra viginti maior numerus praeponitur, minorque sequitur, sequento nimirum copulâ. V. g. Viginti et quinque naves Praetor scribere iussus est, Liv. L. 22. c. 27. Columella Vicies et semel. Triginta omnino et duo ex peditibus desiderati sunt, Curt. L. 3. c. 11. extr. Quin etiam supra centum maior numerus postponitur apud Curtium: Quattuor et quingenti saucii fuere.
5. Milia augetur numeris cardinalibus vel distributivis.
* V. g. Duo milia virûm, Centum milia, Trecenta milia, Centena milia, Millena milia.
At Mille augetur per Adverbia. V. g. Bis mille, Decies mille: Similiter ut Centum, v. g. Bis centum, Ter centum;
et reliqua numeralia Adiectiva. Conf. supra Aliquot centum.
Numerus, qui ultra Centum milia sive Centena milia, aut Millena milia est, Adverbiis similiter augetur.
* V. g. Decies centena milia, Ter millena milia, Tricies centum milia. Plin. L. 2. c. 108: Octuagies quinquies centena septuaginta octo milia passuum, 8578000.
Hinc perperam dicitur v. g. Duodecim centena milia; quum dicendum sit Duodecies centena milia.
Nota: Mille Adiectivum Plurale et indeclinabile est. Milia Substantivum Plurale et declinabile est. Hinc dicunt mille milites et milia militum. Interim etiam Mille interdum Substantive sumitur, et tunc est singulare. V. g. Mille militum.
Hinc quoties Mille Substantive sumitur, multiplicando augeri nequit.
Quando nomen Sestertium cum Adverbio numeri ponitur, numerus centenorum millium, fere per brachylogiam quamdam omitti solet.
* Sueton. Calig. c. 37: Totum illud Tiberii Caesaris vicies ac septies millies sestertiûm non toto vertente anno absumpsit: pro, Vicies ac septies millies centena milia sestertiûm, 2700000000.
Gronovius de Sestert. §. 7. 11. 19. 20. 29. Ellipsin tou= centenorum millium, heic non admittit; et to\ sestertium non per Genitivum Plur. sed per Adiectivum Gen. Neutr. explicat. Id inde probat, quia Adverbia numeri non nisi cum Adiectivis construuntur. V. g. O terque quaterque beati, nec dicatur decies hominum, centies boum; ac si vel maxime to\ centena milia heic subaudiatur; mira tamen consecutio foret, si v. g. dicas Hoc decies, tuum decies, solidum decies.
Sestertium autem declinari, pluribus comprobat exemplis. Per Genit. Tac. Ann. w. c. 37. A divo Augusto illectus liberalitate decies sestertii, Id. L. 2. c. 86: Caesar decies sestertii dote solatus est (Agrippae filiam) Val. Max. L. 4. c. 8: Quum centies atque quinquagies sestertii summam in fenore haberet. Per Accus. Tacitus L. 2. c. 47: Centies sestertium Sardianis est pollicitus. Per Ablat. Tac. L. 3. c. 17. fin. M. Piso accepto quinquagies sestertio relegaretur in decem annos.
Efferri autem genere Neutro, quoniam subaudiretur pondo argenti. Sestertius enim proprie Adiectivum esse, quasi semitertius. Proinde quum dicamus Sestertius; subaudiri nummus: aeque ut in voce denarius.
Sestertium pondo autem idem esse, quod mille sestertios nummos.
Porro in tw=| Decies, vicies, tricies sestertium, subaudiri to\ centenum vel centies. Si igitur legamus Decies sestertium; plene efferendum esse per Decies centies vel Decies centenum argenti pondo.
Interdum etiam to\ Sestertium apud veteres omitti. V. g. Tricies centena (sc. sestertia.)
Nos arbitramur, Sestertiûm proprie Genitivum Pluralem esse per Syncopen post to\ Millta contractum; qui tamen apud veteres subinde degeneraverit in Adiectivum Neutrius Generis, Substantive positum.
Nota: Post Milia usitate sequitur Genitivus per Syncopen contractus. V. g. Trecenta milia nummûm, Plin. L. 1. c. 19; Centena milia sestertiûm; Sexcenta milia modiûm.
* A Poetis ponuntur, quoties metri necessitas id exigit: immo etiam interdum Multiplicativa.
1. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: hic quidem apud gentes; ille apud Iudaeos.
2. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: alter apud Iudaeos; alter apud gentes.
3. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: prior apud Iudaeos; posterior apud gentes.
4. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: horum alter apud Iudaeos; Paullus apud gentes.
5. Petrus et Paulus Evangelii praecones fuerunt: alter apud Iudaeos; iste, cui Christus in itinere non procul a Damasco apparuit, apud gentes.
QUINTO, Postea, Tum, Praeterea, Insuper; pro ULTIMO, Tandem, Postremo, Denique, aut si quid eiusmodi est, non ineleganter ponitur.
*Cic. Tu. multis de causis vellem me convenire potuisses. Primum, ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem. Deinde, ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari. Tum, ut, quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis inter nos communicaremus. Postremo, ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est, sed longis intervaliis temporis interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Item: Deus primum nobis diligendus est; deinde patria; porro parentes; tum praeceptores; postea propinqui; tandem amici.
Haec Ciceroni quidem, aliisque melioris notae scriptoribus usitatiora sunt, verum non semper observata.
* Cic. Plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, deinde sermo atque fama, tum accusator, tum iudex.
Quum vero divise alicuius generis partes enumeramus, pro PRIMO, Unum; pro SECUNDO, Alterum; pro TERTIO, si duobus plura fuerint, nonnumquam Aliud, sed saepius Tertium apposite dicemus.
* Cic. Quattuor causas reperio, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet arebus gerendis: alteram, quod corpus faciat infirmum: tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus: quartam, quod procul haud absit a morte.
Quodsi autem ordo quidam servandus atque iterandus est in numerando Primum et Secundum dixeris.
* Cic. Meae totius in dicendo orationis tres sunt rationes: una conciliandorum hominum; altera docendorum; tertia excitandorum. harum trium partium prima lenitatem, secunda acumen, tertia vim desiderat.
Unus Latinis saepe pro Primo, quemadmodum Graecix e(=is2 pro prw/tw, et Alter pro Secundo usurpatur. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Unus pro quidam.
* Sic. Eas tres virtutes, fortitudinem, iustitiam, prudentiam frugalitas complexa est.
Inter partes enumeratas Cicero etiam id est posuit.
* Quum duobus modis, id est, aut vi aut fraude, fiat iniuria; fraus quidem vulpeculae, vis leonis videtur.
Partes enumeratae in fine clausulae fere ponuntur.
* V. g. Multi sunt, quibuscum diutina non est amicitia, improbi, avari, ambitiosi, queruli, severi. Cic. Duae res, quae languorem adferunt ceteris. Scipionem acuebant, otium et solitudo.
* Quum autem de numeris orationis difficile sit iudicium in praecipiendo; tantum hoc meminerimus. Si periodos efficiemus mediocriter sonantes et integros; et cola interdum ornabimus seu augebimus duobus commatis: sponte accedent numeri. Et si volumus habere pedum rationem, maxime finis considerandus est, et efficiendum, ut desinat periodus ac subsistat in longos ac tardos pedes, ac longiusculam quidem dictionem, et saepius claudatur Verbo, quam Nomine. Ceterum et Nomina Adiectiva interdum vim et gratiam habent in fine, ut apud Ciceronem: Helluo invasit in eius viri fortunas, cuius virtute terribilior erat populus Romannus, exteris gentibus iustitiâ carior. A periodi principio grati sunt pedes celeriores, ut Anapaesti, Iambi, Paeones primi: interdum etiam, praesertim in argumento graviori, tarde ille incedens Molossus. In fine delectantur veteres Trochaeo vel Spondeo, quem praecedit Creticus seu Paeon quartus, atque in primis Ditrochaeo. Crebrior Spondeus reddit nimis tardam periodum. Occurrit e. g. apud Ciceronem haec periodus: An quum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt: consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Haec periodus est expressa ex Isocrate: sed fuisset durior, si totidem verbis reddidisset Isocratis. Ideo Cicero quaedam adiecit, ut Latinis auribus fieret periodus mollior. Danda igitur opera est, ut periodos faciamus, easque mediocriter ornemus. Habet autem id studium multas ac magnas utilitates, quia non solum molliorem reddit orationem, sed necesse est etiam sententias mollius cohaerere, et sine strepitu ab aurium iudicio in animum se demittere. Conf. Schraderus in Arist. Rhet. p. 529. seqq.
Weissius de Stilo Romano p. 384: Eo, inquit, ordine verba in sermone collocari debent, quo classici auctores, utpote primi elegantiarum Latinarum magistri, consueverunt. Illi in oratione soluta dicunt: Patres conscripti, Mihi crede, Mea, tua, sua sponte; numquam vero: Conscripti Patres,
Crede mihi, Sponte mea. Poetas ita loqui solere, numerorum necessitate coactos, non negamus: sed in prosa locum ista non obtinent. Quare nobis quoque hic ordo, tamquam elegantiae et nitori convenientissimus, observabitur. Alia in stilo praeponuntur elegantius; alia componuntur, sibique invicem iunguntur; alia interponuntur; alia postponuntur.
Idem l. c. p. 493: Ad suavitatem soni plurimum facit vocum inter se connexarum aptus et concinnus positus. Qualis ille esse debeat, post Dionysium Halicarnasseum, qui de verborum collocatione Graecâ linguâ commentatus est, Scaliger de Arte Poetica L. 4. c. 47. docuit. Duplicem verborum situm constituunt, naturalem et artificialem. Est, ubi naturalis suavissimo gaudeat sono: unde, cur mutemus, causa non subest. Quoties autem naturalis illa verborum consecutio aurium desiderio non facit satis, arte corrigenda est. Heic aures iudicio mentis; mens aurium voluptati subservit: unde omnis sonorum suavitas maxime dependet.
* Dactylus cum Spondeo, quod exitum Hexametri sistit, ne temere sermoni inferatur, praesertim ad periodi calcem: quamvis reperitur interdum apud veteres, v. g. Liv. L. 1. c. 16: Posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
* Numquid creberrime est nomen, haud Adverbium. V. g. Ter. Numquid nos vis? It. Numquid est, quod operâ meâ vobis opus sit.
Pro Numquid apud Comicos, et praesertim Terentium, occurrit Numquidnam per Pleonasmum, quum sufficere ad interrogationem potusset Quid`vel Numquid? Quo tamen Pleonasmo ipse Cicero L. 2. de Orat. cap. 3. et Partit. 7. utitur, Terentii, ni fallor, usu lectionis adsiduo abreptus.
Sic etiam Numquisnam occurrit apud Cic. pro Rosc. Am. 37.
* Nunc primum venis? fignificat idem, quod Nunc primâ vice venis? Sed Nunc demum venis? significat idem, quod Nunc tandem aliquando venis, quum tam diu te iam sim opperitus`? Nunc primum respicit actus futuros iteratos: Nunc demum, desoderium nostrum et exspectationem diuturniorem. Nunc primum venis? Ey kommst du ietzo zum ersten male, bist du sonst noch nicht hier gewesen? Nunc demum venis? Ey, kommst du nun erst warum bist du nicht eher gekommen? In priori tonus ponendus super priorem syllabam tou= primum; in posteriori super to\ Nunc.
* Ter. Phorum. 2, 2: O vir fortis atque amicus. Id. Andr. 5, 3: O ingentem confidentiam. Id. Andr. 3, 2: O Dave, itane contemnor abs te?
Solum autem Vocativum regit, si vocandi, compellandi vel blandiendi particula est.
* Virgo. O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit.
* Cic. Iam ad ista obduruimus, et humanitatem omnem exuimus. Idem Obduruisse se contra fortunam arbitrantur. Schori Phras.
Ceteroqui dicunt etiam, Obdurescere consuetudine, in patientia.
Nepos Dion. c. 1. n. 1: Obire legationem. Liv. L. 10. c. 25: Ad omnia simul obire unus non potest. Frequens est, Obire munus, spartam suam, cet.
* Idem Plinius L. 8. Ep. 2: Tanto mihi obligatior abit. Et Ep. 6: Cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur.
* Tradere ventis, proverbiale et, et Poeticum magis. Ceterum Livius et Capitolinus non semel dicunt, Oblivioni dare. Goclen. Obs. 10. p. 23. Cell. C. P. 92. Andr. Borrich. Append. 172. et Vindic. L. L. 152. Kappius ad Iensium 49.
Veteres autem pro eo frequentant, Oblivisci aliquid vel alicuius; Hoc excidit mihi; Oblivione sempiternâ aliquid delere; Oblivione aliquid exstinguere; In oblivionem alicuius rei venire, Eine Sache vergessen; Memoriam alicuius ex omni animo exturbare; memoriam alicuius rei deponere. Ex animo alicuius effluere, German. Iemandem aus dem Sinne kommen.
* Adverbii Obnixe usus promiscuus non placet, quum per se veteribus rarum sit, et forsan apud solos Comicos reperiatur: deinde cadente quidem linguâ pro valde, vehementer adhibitum fuerit, ita tamen, ut vim suam, quae actum resistendi et reluctandi animis legentium infert, non prorsus amiserit. Haec vero cum precibus non satis congruunt, nisi forte per illas imminens aliquod malum propulsare studeamus: quâ quidem singulari notione occurrit apud Hieronymum ad Pammach. de Opt. Gen. Interpret. Ep. 101. cap. 1: Coepit a me obnixe petere: quem locum propterea Cellarius C. P. 132. pro absolvenda locutione nostra minus recte citat. Obvertit quidem nobis
Cellarius alium insuper locum, et quidem ex Seneca Ep. 35. init. Quum te obnixe rego, ut studeeas, meum negotium ago: ubi sanc hoc Adverbium vim suam omnem illam, quâ homini resistenti et reluctanti accommodatur, perdit; sed vetustissima et optima Seneacae exemplaria, et ad eorum fidem castigata Andreae Schotti editio heic pro Obnixe, legit Tam enixe: ut ergo parum praesidii vel hinc etiam suspectae r(h/s1ei accedat.
Rectius pro ea dixeris cum Cicerone, Etiam atque etiam, vehementer etiam atque etiam, Maiorem in modum rogare aliquem et orare; Magnopere ab alique contendere; Omnibus precibus petere, orare.
Obnoxius idem etiam notat, quod devinctus, obsequens et opponitur libero. V. g. Tibi obnoxius sum. It. Maritus uxori obnoxius. Ponitur etiam hâc notione absolute. V. g. Nisi obnoxius esse velis, Wo du nicht willst gehorsam seyn.
* Florus L. 3. c. 12. n. 1. habet: Obnoxium esse in omnia, Sich zu allen Sachen brauchen lassen.
Interim pro Obnoxium esse legibus, poenae, interdicto, cet. magis Latine, atque adeo elegantius dixeris Teneri legibus, poenâ, interdicto, cet. Schori Phras. ad Voc. Teneri. Et pro Obnoxium sibi aliquem beneficiis facere, Obnoxium alicui esse, Malim cum Cicerone Devincire sibi aliquem, Tenere aliquem devinctum largitione, Devinctum esse alicuo. Schori Phras. ad Voc. Devincio. Et pro Obnoxius est peccato, malim Peccatum s. Crimen haeret in illo vel haeret illi. Schori Phras. ad Voc. Haereo.
* Civis leges observat, eisque obtemperat: Princeps observat eas tantummodo,
quatenus nemque civitati iniunctae sunt, ut iis obtemperetur ab omnibus.
* Cic. in Verr. 7. c. 2: Obstitisti, ne ex Italia transire in Siciliam possent. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1. v. 76: Quid obstat, cur non verae fiant, scil. nuptiae. Plinius Panegyr. c. 91: Obstat verecundia, quo minus percenseamus.
* Livius L. 6. c. 3: Animi obstinati ad decertandum. Curt. L. 8. c. 1. n. 30: Obstinatus ad silentium. Seneca Ep. 71: Popularium virtus pro regno suo obstinatissima. Livius L. 2. c. 40: Obstinatior adversus lacrimas. Id. Dec. 8: Quum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulget.
* Sallustiana etiam sunt, Malo esse, Laetitiae esse, ostentui esse, pro Ostentare, ostendere.
* Cornel. Nepos Aristide c. 1: Obtrectare inter se, Auf einander ialoux oder eifersuchtig seyn.
Obtrectare inter se, positum elliptice videtur pro Obtrectare se inter se. Conf. supra Amamus nos invicem; it. Inter se.
* Plinius etiam L. 2. Ep. 11. hoc verbum usurpat absolute: Obversabatur, praeter illa quae supra dixi, causae difficultas.
Ceterum Cicero et alii, obviam venire, ire, prodire, fieri; Poetae, Obvium se alicui ferre, obvium se alicui offerre.
* Plin. L. 16. c. 41: Ad excutiendum ignem non semper lapidis occasio est. Incertus Auctor de Bello Hispaniensi cap. 41. §. 1: Nonstri ad oppidum recupterandum occafionem non praetermittunt.
* Neque tamen dissimulandum est, Occumbere concise positum, vel Dativo Morti iunctum, fere Poetarum esse. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Occumbere.
Nec significat tantum Ex vulnere mori aut ferro perire; sed interdum etiam Tranquille exstingui, fato cedere, morte decedere.
* Plautus pro eo dicit, Furtivis oculis aliquam verberare, Oculum libidinose in aliquam compingere Florus L. 2. c. 6. n. 4: Aliquid de virginitatis integritate delibare saltem oculis.
in prosa malim, Adicere oculum alicui rei et ad aliquam rem; item Oculos coniicore in aliquem vel ad aliquid.
* Ipsâ locutione Oculos pascere, usus quoque est Lucretius; verum non de homine, sed de coloribus. Versiculi eius in Lib. 2. sunt:
Neve bonos rerum simili constare colores
Semine constituas, oculos qui pascere possunt.
Ubi Pascere est delectare. At in L. 1. dicit Visus pascere, et perinde, ut Terentius, de persona:
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta
Pascit amore avidos inhias in te, Dea, visus.
Vorst. de Lat. Falso Susp. 276.
Odissem te odio Vatiniano.
Et quamlibet facile largiar, haud omnino repudiari hanc locutionem posse, praesertim quum Livius Lib. 2. c. 58. dicat, Odisse plebem plus, quam paterno odio; haud tamen video, cur duriori huic constructioni multum indulgeamus. Molliori sane modo pro eo dicimus cum Cicerone et optimo quoque: Maxime odisse aliquem, Habere magnum odium in aliquem, Dissidere ab aliquo odio quodam atque dissidio, Capitali odio ab aliquo dissidere.
1. Transitive sumitur, et tunc Accusativum personae adsciscit. V. g. Offendere aliquem, Einen erzurnen, oder ungefehr antreffen.
2. Intransitive sumitur, et tunc Praepositio cum suo Casu sequi potest. V. g. Offendere ad lapidem, An einen Stein stossen; Offendere inaliqua re, In einer Sache fehlen.
* Sed num liceat invertere formulam, recteque dicatur, Offundere aliquam rem tenebris? Valerius Maximus docet, qui L. 3. c. 8. §. 3. dicit: Non existimare se, tantis tenebris offusam esse remp. Si qui vero sint, qui auferendi, quam dandi Casum heic accipiant, adducti loco Taciti, qui pavore offusus dixit Hist. 11. 31. 3. his acutius videndi gloriam haud invitus concesserit Menken. Spec. 43. Conf. Eiusd. Spec. 2. p. 109.
Pastillos Rufissus olet, Gorgonius hircum. In prosa rectius dicimus, Olere unguentis, ab unguentis et ex unguentis.
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeculum prius.
i. e. similiter cadentia, vel, ut Cicero vocat Orat. n. 38, eumdem referentia in cadendo sonum, it. n. 84. similiter conclusa, eodemque pacto cadentia, quo loco habenda sint in stilo Romano, terso illo et candido, dudum quaesitum est.
* Nimirum ista vix fert subtile Romanarum aurium iudicium, et propterea in ordine et collocatione vocabulorum quam maxime cavenda sunt. Sic statim aures offenderent haec: Non aliquo timore, sed partim dolore. At vero elegantius Cicero pro M. Marcello c. 1: Diuturni, inquit, silentii, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit. Si ergo transponas quaedam vocabula, facile dmoiote/leuta cavebis. Sic kakofwni/a| offendent, quae sequuntur: Neque vero disiunctissimas terras citius potuisse peragrari cuiusquam passibus, quam tuis cursibus. Elegantius haec Cicero pro M. Marcello c. 2: Nec vero disiunctissimas terras citius cuiusquam potuisse peragrari passibus, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis illustratae sunt.
Mahometus in Corano suo, Arabice scripto, id quod pro levi hominis ingenio non miramur, hisce o(moiotele/utois2, mundo illusurus, ubique lusit. Huiusmodi scitamenta quam sint insubida et inertia et puerilia, Gellius L. 18. c. 8. ostendit. Quod tamen iudicium Gellianum non in totum valet, praesertim si in loco, si apposite, si parce ac sobrie, non ad nauseam usque, has delicias sectemur; utpote quod gravissimis etiam scriptoribus familiare est. Ita quidem non nulli etiam Ecclesiae Patres, viri ceteroquin gravissimi, et vel ipse Augustinus hoc in genere interdum ludunt. Quin Romanorum amplissimi non sine gratia huiusmodi sales sermoni admiscuerunt. Ita e. g. Plinius dicit L. 3. Ep. 15: Faciam ergo, quod desideras, tam diligenter, quam libenter. Id autem omnino tenendum: eleganter scribamus; non iocose, nisi quidem id fiat ad familiares, in argumento iucundo et hilari, et lectorem permulceamus; non titillemus. Illud virorum gravium; hoc hominum levium est, eorumque, qui sapientiae robur non intelligunt. In sermone autem familiari o(moiote/leuta, e. g. in epistolis ad familiares iocosis, non insuavia sunt. Ita ipse Cicero ad Caelium suum L. 2. Ep. 12: Quicquid erit, tibi erit. Et Ep. 18: Si quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
Insuavia sunt rhythmica, ait Weissins de Stilo Rom. p. 492. seq. eumdem in fine sonum habentia, barbare termini clappantes dicat, ut: Qualis Rex, talis grex. Mors hominum est ita, sicut fuit vita. Omne dictum profanum nihil habet sanum. In antiquorum quorumdam Ecclesiae Christiane Doctorum, quos ut Patres veneramur,
scriptis aliorumque post ipsorum aetatem muneribus sacris functorum ingentem talium numerum invenimus, quibus, tamquam splendidissimis orationis luminibus fuerunt delectati. Sed pueriliter ita ludere viros graves vix decet. Horum Patrum saecuo magis, quam personis ista tribuuntur, facilemque ideo habent veniam: in Latinissimorum auctorum sectatores non cadunt. Hactenus Weissius.
Hos enim et alios eiusmodi verborum et sententiarum lusus, ut sunt Antitheses, Epiphorae, Symplocae, Epanalepses, Regressiones, Gradationes, Homoeoptota, Paronomasiae, Oxymora, aevo Augusteo nemo magnopere sectabatur. Unus Ovidius heic sibi interdum sapere videtur. At aevo Neroniano sine his deliciis nihil pro diserto habebatur: quam dicendi corruptelam, aevo suo propriam, accusant Petronius et Quintilianus. Utriusque Senecae scripta his facetiis cum primis abundant. Hinc in ipsam Ecclesiam, et ad tempora nostra propagati hi lusus.
Interim nec in argumento admodum serio ac gravi ipse Cicero, qui tanto studio hac delicias respuit, sibi satis cavit ab iisdem, utpote cui subinde per incuriam huiusmodi o(moiote/leuta exciderunt. V. g. pro Mil. cap. 5: Dummodo eâ nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. Interdum etiam iis usus videtur de industria in argumento etiam gravi, v. g. Philipp. 1: Huc si quid accesserit, non tam mihi, quam nobis reique publicae accesserit. In loco enim et cum iudicio adhibiti lucus isti nec ipsam interdum gravitatem videntur offendere.
* Livius L. 10. c. 3: Demetrius iis omnia est: eum iam Regem, vivo patre, appellant.
* Cic. L. 2. de Orat. n. 5: Omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt. Et. n. 44: Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem, et ad praecepta esse revocanda.
vierte Iahr; veteres Romani dicunt, Quarto quoque anno.
* Terent. Matres omnes filiis in peccato adiutrices, et auxilio in paterna iniuria esse solent. Iul. Caes. de B. G. L. 1. c. 1: Gallia est omnia divisa in partes tres. Cic. Senatus consultum nullum exstat.
Quoties vero signa haec universalitatis, Omnis, Nullus, Nemo, cum emphasi efferimus, gravius et elegantius in fine, quam initio aut medio, collocamus.
* Ter. Ita plerique ingenio sumus omnes. Cic. Qui tibi non adsentiretur, inveni neminem. Idem: Lex turpitudinem summam habet, gratiam nullam.
Eadem universalitatis signa non parum lepide in orationis principio collocantur, maxime si Sum Verbum subsequatur.
* Cic. Omne animal simul atque ortum est, et se ipsum et omnes suas partes diligit. Id. Nulla gens tam fera est, cuius mentem non imbuerit deorum opinio. Id. Nemo de iis, qui peritissimi sunt, huic anteponendus est.
Vulgatus etiam Comparativo iungit, v. g. Sap. 10. 12: Omnium potentior est pietas; quod damnat Despauterius Comm. Gramm. f. 248.
* Plautus tamen Genitivum eidem etiam adiungit, Aulul. 22, 4: Aulam onustam auri.
Dare operam sanctitati, virtuti, Pietatis studio duci, Exercere pietatis studium et probare factis cet. Cellar. Antib. 231. C. P. 259.
* Lactantius L. 6. Instit. c. 14. Opera bona, vocat Actûs bonos.
Opus ab actione differt, ut effectus a causa. Sicubi tamen apud veteres Opus pro Actione seu Actu usurpatur, non nisi de octione maioris momenti sermo esse solet. V. g. Cic. Habere magnum opus in manibus. Vellei. Maiori operi praeparare exercitum.
* Habere opinionem bonam vel malam, recte quidem apud Lations dicitur; sed non nisi intransivive. Germ. In guter oder schlechter Reputation stehen. V. g. Caes. L. 7. B. G. c. 60: Quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis.
* Quare Oportet te, quam a(plw=s2 ponitur, Latinum non est. Ut tamen Graeci pre/pein, sic Latini Oportere interdum iungunt Dativo. Platus Milite Act. 2. Sc. 6. v. 80. seqq.
-- Homini servo
Domitos habere oportet oculos, et manus,
Orationemque. Ita sciscunt Vossius de Construct. cap. 36. p. 132. et Praschius de Latinismis et Barbarismis p. 6.
Sed Cl. Longolius recensione huius libri mei in Actis Etud. publ. Lips. Cal. April. 1731. p. 191. hunc Plauti locum, qui ad stabiliendam Constructionem impersonalis Oportet cum Dativo a Vossio adducitur, in vitio cubare, nec a fe umquam repertum esse adfirmat, nisi in unica editione, quotquot inspexerit, G. Longolii Coloniae apud 10. Gymnicum 1538. cusa. Errori, inquit, ansam praebuit antiqua scriptura homine servo, ex qua rerum ignari sinxerunt homini, servo, lineolas supra ductas haud inteligentes, ac primum servom in servo, deinde, ne scilicet oratio sit hiulca, hominem in homini reformatis. Saepius hoc factum fuit. Sic a Rich. Bentleio in Horat. Carm. 2. Od. 14. v. 27, defensam interpolatoris lectionem:
--- et mero
Tinguet pavimento superbo
reicit, substituitque Alexand. Cuningamius in Animadv. in Horat. Bentlei. cap. 11. p. 155.
-- et mero Tingnet pavimentum superbum.
Scriptum quippe erat more maiorum superbom.
Oportet autem sine Casu personae positum idem est, quod aequum est, fas est.
* Cic. pro Balbo c. 3: Gravius est, si quis fecerit, quod facere non licuerit, quam si fecerit, quod non oportuerit. Ibid. Est aliquid, quod non oporteat, etiamsi licet, certe non oportet. Lib. 2. de Orat. n. 320. Sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia proportione rerum praeponere.
Vel per Passivum:
Hunc posteriorem modum magis ars Grammatica probat; illum magis auctoritas.
Secus in Praeterito. Namque non ita saepe legimus, Fecisse hoc oportuit ut Factum hoc oportuit. Cic. in Verem: Tamen id factum non oportuit. Et in eumdem: Apollinis signum ablatum certe non oprotuit.
* Non dissimile sane est illud per Verbum Volo; ut idem: Liberis consultum voluimus, etiamsi posthumi futuri sint. Idem: Percurram tamen brevi, ut non minus hominem ipsum, quam ius commune defensum velitis. Quintil. An incidisse in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem destructum volebat, auxisse. Valla Eleg. L. 3. c. 49. p. m. 255.
* V. g. Ex tristi hilarem, ex paupere opulentum reddidi, timidum confirmavi, aegrum recreavi, opis indigum iuvi. Res creatorem loquitur. Saeviebant in patres filii, in uxores mariti, in propinquos propinqui, in magistratûs cives, et humanam naturam prorsus exuerant.
* OPTO pro Velim heic per Germanismus usurpatur: nec vero post Verba desiderandi vel cupiendi Futuor Participii Passivi locus est.
* Ceteroquin Acceptare conditionem, Sich wozu einlassen; it. Suscipere causam alicuius contra aliquem, cogitationem de aliqua re, inimicitiam, invidiam, odium, recte se habet.
* Cic. Expedito nobis homine opus est. Id. Praesidio firmiori opus est ad istam provinciam. Sall. Consulto opus est. Cic. Properato opus est. Liv. Maturato opus est. Virgil. L. 6. Aen. v. 261: Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. Cic. L. 2. Ep. 6: Dux nobis et auctor opus est. Idem de Invent. L. 2. c. 19: Nobis exempla permulta opus sunt. Liv. Simul, quae curando vulneri opus sunt, parat.
Plinius L. 5. Ep. 19. Nominativum et Ablativum simul usurpat: Si quid opus erit: erit autem opus modico.
Atque hic Nominativus, qui tw=| Opus est mihi iungitur, heic, ut alias, migrat in Accusativum, si oratio finita vertatur in infinitam. Terent. Heaut. A. 5. Sc. 1. v. 18:
Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
Continuo iniecisse verba tibi Dromonem, scilicet
Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse.
Cic. L. 15. Attic. Ep. 9: Video, mihi opus esse viaticum. Et L. 6. Ep. 6: Dices, nummos mibi opus esse ad apparatum triumphi. Vide Vossium L. 7. de Arte Grammatica, qui de Constructione inscribitur, c. 8. ubi accurate adversus Alvarum disputat, opus in his loquendi formulis non Adiectivum esse, sed Subtantivum. E quo et illud adstruit, aliorum Substantivorum more regere Genitivum. V. g. Plancus ad Ciceronem L. 10. Fam. Ep. 8: Sed aliquantum nobis temporis, et magni laboris, et multae impensae opus fuit, ut, quae reip. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus. Nisi forsan ab Neutro aliquantum Substantive posito, illi Genitivi, ut saepe fit, reguntur. Sed quoquo modo hoc se exemplum habet; sunt tamen et alia in promptu, ubi manifeste Genitivus Substantivum suum in tw=| Opus respicit. Quintil. L. 12. c. 3: Opus est lectionis. Ovid. 2. Art. v. 14: Casus inest illic; hic erit artis opus.
Exponitur quidem Opus heic per Necesse, ex interpretatione praestantium etiam Grammaticorum: qui et Opus propterea Adiectivum esse tradunt. At Opus non magis heic est Adiectivum, quam Usus, quum est quartae Declinationis; quod quidem tunc similiter Ablativo iungitur a Poetis, in primis Comicis. Virg. Nunc viribus usus. Plaut. Viginti iam usus est filio argenti minis.
* Si Ablativus iungitur; subaudi Praepos. In, v. g. Opus est mihi libro i. e. in libro.
Construitur etiam cum Infinitivo.
* Cic. L. 7. Attic. Ep. 8: Quid opus est, de Dionysio tam valde adsirmare? Id. L. 13. Ep. 8: Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies. Id. L. 16. Ep. 17: Vehementer opus est nobis, et voluntatem, et auctoritatem, et imperium tuum accedere. Terent. Andr. Act. 1. Sc. 5: Peropus, hunc cum ipsa loqui.
Crebro etiam ponitur absolute.
* V. g. Si opus fuerit, faciam te certiorem.
Apud Comicos etiam cum Accusativo, licet rarius id fiat, construitur.
* Plut. Mihi quidem unam argenti minam opus est. Id. Puero opus est cibum. Quamvis in his exemplis Ellipsis esse videatur Praepositionis Ad, vel verbi Dari, Suppeditari, aut similis: Vossius etiam Grammat. Lat. Synt. p. 19, quod ad posterius exemplum attinet, Cibum malit veterem esse Nominativum pro Cibus.
Ceterum Opus habeo usitatum est cum Ablativo. V. g. Opus habeo consilio tuo. Sed si Infinitivus suqui debet, usurpatur Necesse habeo. V. g. Quintil. Lib. 7. c. 2: Reliqua non necesse habet dicere.
* Nec Oratio pro precibus, probatae Latinitatis est; nec Adiectivum Mentalis omnino apud veteres occurrit. Oratio secundum Ciceronem omnis locutio est.
* Ordo enim, vel in Plurali ordines, aevo medio significat in Ecclesia dignitatem vel dignitates s. munera Ecclesiastica.
Latine pro eo dixeris, Sacris initiari ad obeundum munus aliquod Sacerdotale vel Ecclesiasticum.
* Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1. v. 35: Tibi a me nulla orta est iniuria. Plin. L. 4. Ep. ult. Fons oritur in monte: per saxa decurrit. Horat. 2. Serm. Sat. 6. v. 15: Sermo oritur de villis.
Sic etiam Participum ortus construitur.
* V. g. Liv. Loco obscuro, tenuique fortunâ ortus. Id. Ortus ab omni turba fletus. Lucret. Ratio orta ab sensu falso. Ter. Ortus ex eo loco. Ovid. Flos ortus de sanguine. Id. Silvis fuit ortus in altis.
Ortus illustri familiâ, et ex illustri familia. Hi bini modi in hac locutione fere in usu sunt.
Oriundus iungitur
1. Ablativo cum Praepositione a vel ab. V. g. Oriundus a Roma. Romani a Troianis sunt oriundi i. e. originem ducunt a Troianis.
2. Ablativo sine Praepositione. V. g. Oriundum Albâ sacerdotium.
3. Adverbiis. V. g. Inde est oriundus, unde tui maiores.
Ortus non nisi Genitivum habet, in Nominibus urbium propriis, et id
quidem more consueto. V. g. Ortus Romae est, id est, natus illic. Valla Lib. 3. c. 57.
Oriundus fere maiorum nostrorum; Ortus autem nostros ipsorum natales respicit. V. g. Caselius Gottingâ oriundus. It. Unde est amicus noster ortus?
* Oves non eunt omnes in ovile, sat bene se habet, iustâ nempe notione, id est, quatenus significat, oves quasdam non introire velle.
* Plaut. Amph. A. 1. Sc. 3. v. 9: Observate, quam blande mulieri plapabitur. Iuven. Sat. 1. v. 35: Quem munere palpat.
Notat
1. Blande tangere s. demulcere aliquem.
2. Adulari, Palpo aliquem percutere, Palpum alicui obtrudere, ut idem Plautus loquitur. Germ. Einem den Fuchsschwanz streichen.
* Verbum hoc rarius occurrit, nec nisi Poetarum fere est. Hic Palpare aliquid manu, usurpare nolim: pro quo Latini Tentare aliquid manu, pede. V. g. Res prope manu tentari potest. It. Hoc flumen ita frigidam est, ut vix pede tentare id possim. Schori Phras. ad Voc. Tento.
* Antonius quidem Augustinus, Archiepiscopus Tarraconensis, ICtus nobilissimus, qui Saec. XVI. in Hispania floruit, magnâ contentione probare nititur, errare eos omnes, qui Pandectas Feminino genere efferunt. Et Henricus Stephani in eadem haeresi est, hâc motus ratione, quia o( pande/kths2 apud Graecos sit Generis Masculini, quod in Latinis debeat ratineri. Sed ratio haec aliis
non sufficit, quia, teste Prisciano L. 7. Varro de L. L. ait, talia ex Graeco sumpta, ex Masculino in Femininum transire, et litterâ A finiri. V. g. o( koxli/as2 haec cochlea, o(xa/rths2 haec charta, o( gaus1a/phs2 haec Gausapa, Eine Madratze, eine zottige Decke, o( margari/ths2 haec margarita, o( tia/ras2 haec tiara, o( katara/kths2 haec cataracta, o( katape/lths2 haec catapulta cet. et, iudice Charisio, Graeca in hs2 exeuntia apud Latinos in a transeunt et Feminini Generis sunt; scilicet nisi obstiterit regula generalis, ut in profh/ths2, Propheta, cet.
Ipse etiam Archiepiscopus animum deinceps mutavit, et Genus probavit Femininum: quemadmodum etiam constat, Isaacum, Casaubonum, Aldum Manutium, Angelum Politianum, et alios Feminino Generi iunxisse.
His tamen omnibus Vossius obstat, qui Varronis rationem tum demum valere arbitratur, quum in vocabulis non intelligitur aliud nomen, unde suum genus accipiant; non item in illis, ubi kaq) u(po/noian respicitur aliquod Substantivum: ex quo pronuntiat, Pandectas Masculinum videri: nam quum pande/kths2 dicatur o( lo/gos2 subaudiri.
Quid autem? nonne subaudiri etiam possit h( bi/blos2? sic saltem utrique dimicantium parti quodammodo satisfactum fuerit.
Vid. Voss. L. 1. de Analogia cap. 19. Dilherr. Tom. 1. Dispp. Philol. p. 364. Casaub. Castigat. ad L. 5. Strabonis p. 86. Coler. in Parerg. p. 23.
schimmlich Brodt. Panem in micas frangere, Das Brodt krumeln. Panem in frusta secare, Brodt schneiden. Panem in frusta vel offas frangere, Brodt brechen. Artolagani, Brodt-Kuchen, oder Arme Ritter, Cic. L. 5. Fam. Ep. 20. Panis azymus, Scribonii Largi est: alias non fermentatus dicitur, Ungesavert Brodt.
1. Absolute ponitur: et tunc significat; Vel aequum est.
* V. g. Cic. Mihi dubitanti, quid me facere par sit?
Vel sufficere.
* V. g. Cic. Sed adhuc pares non sumus.
2. Iungitur Dativo: et tunc idem est, quod sufficere alicui operi, sive resistendo illi, sive exsequendo.
* Cic. Cui celeritati par nulla, ne cogitari quidem potest. Id. Aut par, aut certe proximus sum illi. It. Parem esse alicui rei aut negotio. It. Non parem esse oneri ferundo, Nicht bastand und gewachsen seyn.
3. Praepositionem Cum subiunctivam habet.
* Cic. Nec mihi par cum Lucio ratio est.
4. Interdum etiam subsequitur Ac et sequente Vocali Atque.
* Plaut. Si parem sapientiam hic habet, ac fortunam. Cic. Si par in nobis buius artis, atque in illo picturae scientia fuisset.
5. Nec solum apud Poetas interdum etiam Genitivum adsciscit.
* V. g. Lucan. Lib. 10: Quem metuis, par huius erat;
Sed etiam ap. Florum
* L. 2. c. 2. n. 23: Sed ille quidem par tantae calamitatis fuit, et ipsum Cic. in Pis. c. 4: Illum, cuius pancos pares haec civitas tulit. v. Bangii Obs. Phil. 2. p. 857.
6. Dicimus etiam, Pares ese inter se.
7. Quoties aetas tempusque spectatur, non Par alicui aut alicuius, nisi addatur Aetate, annis, aut aliquid huiusmodi; sed Aequalis dici solet.
tamen in Masculino hic paragraphus dicitur. Quae ratio ita excusari possit, si dicamus, tum non grammh\n, sed xhmatis1mo\n vel versum subaudiendum. Sic atomus et eremus Feminina rectius videntur esse, quia usitate subauditur, illic quidem ou)s1i/a vel i)de/a, heic autem gh=. Sunt enim naturâ suâ Adiectiva, et subaudiri etiam possunt ku/klos2 et to/wos2. Quo etiam Gen. Masculino atomus ap. Lactantium et Laertium, occurrit, ut ap. Cic. et Plutarchum Gen. Fem.
* Cic. Consulatus tibi paratissimus est. Caes. Paratiores ad pericula subenda. Sic Cicero Hominem acrem et paratum ad omne facinus, id est, audacem ac promptum: et Paratum sceleribus, Tacitus dixit Annali 12. c. 47; sceleribus, id est, ad scelera. Sic, paratam incestu, id. 14. Annali c. 2. dixit. Plancus et Cael. ad Cic. L. 8. Ep. 10. et L. 9. Ep. 8: Paratus exercitu, omni re, et ab exercitu, ab omni re.
Dativus et Accusativus cum Praepos. obiectum; Ablativus sine et cum Praepos. subiectum adficit.
* V. g. Si modo cupam tuam fassus esses, pater (quâ indulgentiâ est) omnia tibi ignovisset. It. Id flagitii si praesens vidisset parens (eius severitatis est) te membratim discerpsisset. It. Si hanc noxam Petro imponere pergic, ille (ut impudentissimus est) in te eam retorquebit. It. Quoties tui recordor (recordor autem quottidie); toties de maximis tuis et innumerabilibus cogito beneficiis. Valla L. 3. c. 11.
Parentheses autem frequentes, et nimis fusae, intercisa et Paradiastolae, non satis cum recto ordine stabunt: quibus tamen facile supersedebimus, si ex illis, quae ita includimus, peculiarem periodum formamus. Iusto longior Parenthesis nimium dividit et divellit, quae divellenda non erant. Negari quidem non potest, in ipsius Tullii scriptis admodum longas Parentheses occurrere: sed nec in ipso Cicerone hoc ipsum, si recte expendatur, laudabitur. Weiss. de Stil. Rom. p. 261.
Quando natura pusissos corpore, magnos animo creat, paria facit. It. Ingenio pollens cum robusto paria facit i. e. aequat robustum. Valla L. 5. c. 74.
* Facere imperata alicuius, locutio est militiae sere propria.
* V. g. Non habeo vicesimam partem librorum, quos tu habes. It. Millesimam partem huius libri vix intelligo. Vorst. de Lat. Falso Susp. 256.
* Cic. de Orat. Demosthenes tribuit et primas et secundas actioni. Ibid. Pericles, cui primae sine controversia deferebantur. Id. de Clar. Orat. Hortensius facile primas tenebat. Ibid. Ex his illi duo facile primas tulerunt. Schorus de Phras.
Significat autem Participare
1. Participem fieri, Theil woran bekommen; Nancisci aliquid, Etwas kriegen oder bekommen; et iungitur
a. Vel cum Accusativo, v. g. Participare aliquam rem: et ita apud Ciceronem et Livium.
* Cic. 2. Tusc. c. 17: Qui alteri exitium parat, eum scire oportet sibi paratam pestem, ut participet parem.
b. Vel cum Praepositione A vel Ab. V. g. Ab aliquo participare: et ita apud eumdem Ciceronem,
* Lib. 1. de Leg. c. 12: Ad participandum alium ab alio. Schori Thes. Cic. 653.
2. Participem facere; et tunc quattuor modis construitur:
a. Participare aliquem aliquâ re; ut Plautus et Apuleius loquitur.
* Apul. L. 9: Meum dominum comis hospes opipari prandio participat. Nimirum Apuleius dicit Opiparis, e, pro eo, quod veteres exprimunt Opiparus, a, um.
b. Participare aliquid cum aliquo; ut Livius et apuleius loquitur.
* Liv. L. 3. c. 12: Suas laudes participare cum Caesone.
c. Participare aliquem sermone suo de aliquo; ut Plautus loquitur
* Mit. A. 1. Sc. 3: Sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica.
d. Participare aliquem alicuius rei; ut idem Plautus loquitur
* Cist. A. 1. Sc. 3: Participare aliquem consilii sui. Hunc vero Genitivum per Graecismum adhiberi, ait Vossius Aristarch. L. 5. c. 33. quod haud temere imitandum esse existimat Cell. Antib. 256.
Castellio etiam dicit, Participare hereditatem inter fratres, Prov. 17, 2: sed quo auctore ita construat, non dum liquet.
* Constructiones, quae a solo Plauto vel Apuleio heic proficiscuntur, haud temere usurpandas esse arbitror.
* Cic. Non putabam, haec nunc a me scribenda esse publice.
* Ita quidem L. 1. Offic. c. 23: Fortis animi et constantis est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu deici i. e. quum tumultuatur. Ibid. c. 21: Quapropter et hic forsitan concedendum sit, remp. non capessentibus i. e. si non capessant, qui excellenti ingenio doctrinae se dediderunt.
* Hâc circuitione subveritur cuiusvis generis Verbis, quae Supinis carent. V. g. Spero, fore, ut brevibus incommodis medeare.
* Cic. 4. Fam. Ep. 5: Ei (Tulliae) moriendum fuit, quoniam ea homo nata fuerat (non natus). Plin. L. 22. c. 17: Herba Parthenium vocari coepta est. Iustin. L. 2. c. 4: Semiramis puer credita est.
Participia Dictus, dicendus, appellatus, factus, creditus, visus, aliaque sensuum vel dicendi, non raro etiam Substantivi posterioris Genus admittunt.
* Cic. Divin. L. 2. c. 43: Non omnis error stultitia est dicenda.
* Hoc ipsum non iniuriâ Horatio Tursellino vertitur vitio, qui de Particulis Latinae Orationis optime meriturus, Praefationem ad lectorem meris coagmentavit particulis, ita quidem, ut pro periodorum numero istarum numerus multiplicetur. Istas, quarum singulae apud ipsum singulas periodos praecedentibus connectunt, heic recensitas legere, grave non erit. Sunt illae: Nisi vero; Quippe; Itaque; Neque vero; Quis enim? Nimirum; Ut quod; Quamobrem; Enim. Pulchrius multo erat, sine tali connexione apte connectere.
Neque illi optime agunt, qui uni particulae se ita dediderunt, ut centies et centies illam in scriptis repetant, quod Curtius fecit, qui incertum quoties Ceterum istud suum adhibuit. Weiss. de Stil. Rom. p. 229. seq.
Interim maximus sermonis ornatus in recto particularum usu consistit, sine quibus oratio, non secus ac vestis sine fibulis dissolute fluit, et quod de scriptis Senecae Caligula dixit, arena est sine calce. Sed iudicio, ut alias in omni sermone, ita et heic opus est, ut ne
quid nimis, ne quid minutum aut puerile appareat.
* Cic. de Clar. Orat. c. 51: Cicero cum Hortensio causas partiebatur. Caes. L. 3. B. C. cap. 82: Cum Scipione honorem partitur. Cic. de Univers. cap. 7 Partiri aliquid in membra. Id. 14. Philipp. cap. 6: Partiebantur inter se, qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent. Virg. L. 1. Aen. v. 194: Socios partitur in omnes.
* Curo enim ad Verba aestimandi non pertinet, ut Genitivum adsciscat. Recte tamen dicitur, Nil curo, Parum curo. Virg. Nihil mea carmina curas. Cell. Antib. 257.
Scio, obduci a quibusdam illud Terentii Heaut. A. 4. Sc. 3: Tu fortasse, quid me siat, parvi curas, dum illi consulas. Sed invalido nituntur tibicine, quum in melioribus libris sit, parvi pendas.
* Neque enim Parum, sed Paullo definiendo eiusmodi temporis intervallo inservit. Conf. supra Multum ante.
* Neque enim tantum universus hic verborum nexus perperam se habet, sed etiam speciatim Adverbium Passive nove et extra Latium formatum est; licet Adiectivum Passivus qualicumque gaudeat auctoritate; quo de plura Part. Etym. Sect. 1.
Latine dixeris, Neutri parti addictum esse, Neutram partem sequi, Quiescere, Se nihil interponere, Iudicium suum nullum interponere. Cic. Sapientius facies, si te in istam pacisicationem non inter pones.
1. Pro Iniuriam accipere, Unrecht leiden.
* Cic. Lael. Et hic bonos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit, non qui faciat, sed qui patiatur iniuriam.
2. Pro Aequo animo ferre.
* Livius L. 27: Ut parentum saevitiam, sic patriae iniurias patiendo ac ferendo leniendas esse.
Alias pro eo respectu notionis prioris Latini dicunt Iniuriam accipere; quomodo et Calamitatem accipere. Cic. in Epistolis: Accipere, quam facere praestat iniuriam. Vorst. de Lat. Falso Susp. 109.
* Porro, ut nos dicimus, Wie es die Zeit leidet, wie es die Zeit wird leiden wollen; ita Latini, Prout tempus patitur aut patietur.
Livius L. 9: Prout tempus patiebatur. Et L. 22: Ut tempus locusque patitur. Iul. Caes. L. 7. B. G. c. 68. n. 2: Quantum diei tempus est passum.
Dicunt etiam, Dignitas mea non potitur; quomodo nos, Das leidet meine Ehre nicht. Caes. L. 6. de B. G. Neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam mannum adoriri audeant. Plin. L. 1. Ep. 19. Mihi, quantum aetatis diversitas passa est, familiaris. Vorst. de Lat. Falso Susp. 108. Cell. C. P. 94.
Suspectae verbi huius notioni vindicandae etiam alia veterum loca inserviunt. E. g. Plin. L. 1. Ep. 14: Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista, quamres paterur, sustulisse: at ego mea fide spondeo, futurum, ut omnia longe ampliora, quam a me praedicantur, invenias. Et L. 7. Ep. 2: Patiar ergo aestatem inquietam nobis exercitamque transcurrere. Et Ep. 30: Licet tu mihi bonum animum facias, qui libveslos meos de ultione Helvidii, orotioni Demosthenis kata\ *meidiou confers: quam sane, quum componerem illos habui in manibus, non ut aemularer: improbum enim hoc foret ac paene furiosum: sed tamen imitarer et sequerer, quancum aut diversitas ingeniorum, maximi et minimi, aut cansae dissimilitudo pateretur.
* Apud antiquiores, vocabulum Patronatûs rarum est, et reperitur apud Paullum ICtum in Digestis, et in veteri quadam inscriptione. Significat autem ibi longe aliud quid, nempe Conditionem patroni seu ius patroni in libertorum personam et bona. Voss. de Vit. 559. Borrich. Cogit. 33. Cell. C. P. 393.
* Simile iudicium esto de omnibus eiusmodi locutionibus. V. g. Milites pauci sunt, et Militum pauci sunt; Multi condiscipuli sunt et Multi condiscipulorum sunt; Impiger Rhodanus, et Impiger fluminum Rhodanus, Flor. L. 3. c. 2. n. 4. Prius totum; posterius partem indicat.
* Sic mox transitive, mox intransitive sumitur.
* Hor. Daunus pauper aquae Id. Argenti et auri pauper. Id. Pauperrimus bonorum.
Interdum Ablativum.
* Horat. L. 1. Sat. 6. v. 71: Macro pauper agello.
Idem Horatius etiam dicit, Meo sum pauper in aere; et Seneca, Congesto pauper in auro.
* At praeter rem, minusque recte ita argutatur vir ceteroqui satis acutus. id quod apparebit clarius, si diversas utriusque Adiectivi notiones repraesentemus. Nimirum
Religiosus sumitun trisariam:
1. Intransitive, et tunc sane notat eum, qui religioni sibi cuncta ducit, et, quidquid agit, ad conscientiam refert, Deumque ita ex animo colit. V. 8. Cic. In testimonio religiosum se praebuit. Et ita nulla pax potest dici religiosa.
3. Transitive, notans id, quod publico religionis exercitio sacrisque publicis dicatum est. V. g. Fanum religiosum, Delubra religiosa, Loca religiosa. Et sic pax illa quae publico religionis testimonio, et certo cultui sacro et divino prospicit, dici sine vitio potest religiosa.
3. Passive, significans id, quod cum religione quadam vel servatur, vel evitatur, vel omnino peragitur. V. g. Cultus religiosus, Dies religiosi. Et sic sane omnis pax debet esse religiosa.
Profanus autem sumitur bifariam:
1. Opponitur ei, quod sacrum habetur, et religiosum. V. g. Miscere sacra profanis. It. Loca sacra et religiosa habere profana. Et ita sane nulla pax debet esse profana.
2. Pro eo, quod rei sacrae vel Ecclesiasticae contradistinguitur, et ad rem civilem tantummodo pertinet, v. g. Plin. L. 15. c. 30, Usus profanus i. e. civilis, nil habens cum re sacra commercii. Et sic pax dici potest profana, quae rem civilem tantummodo continet, religionis cultûsque divini incuriosa.
est ad ignoscendum, Commissum vel scelus, quod expiari purgarique non potest. Gocl. Obs. 65.
* Pertinent tamen huc praecipue monita illa, quae dedimus Part. Etym. Sect. 1. ad Ecclesiastica et Theologica Vocabula; it. Philosophica vocabula; it. Theologica vocabula; it. ad Voc. Excommunicare.
* Adiectivum Originalis non optimae notae est, occurrens non nisi apud Apuleium, Tertullianum et alios criptores Ecclesiasticos.
* Sed errat Scioppius, et iniurius etiam hoc loco est in Stradam. Quamvis enim Peculiaris libenter, nec sine elegantia Dativum adsciscat, v. g. Hoc mihi peculiare fuerit; occurrunt tamen apud Ciceronem et alios loca complura, ubi simpliciter ponitur. U.g. Cic. Quid? perulzarem habes aliquam Siciliam, quae tibi ex alio genere frumentum suppeditet? Id. Vento ad Lysaniam, peculiarem tunm, Deciane, testem. Id. Peculiare edictum i. e. ad aliquod tempus proprium.
* Perperam nimirum dicunt vulgo Pecunia levis, Pecunia gravis, Pecunia bona Pecunia mala: ita nugantur multi nostratium, quum volunt exprimere, Leicht Geld, schwer Geld, gut Geld, bose Geld. Latine dicendum erat pro eo, Pecunia iusti ponderis, Pecunia non iusti ponderis, Pecunia proba vel legitima, Pecuma adulterina.
Perperam etiam dicunt, Pecuniam heic aut alibi accipere, quae alio loco reddatur, quum volunt exprimere Geld aufnehmen, Geld auf Wechsel nehmen, Geld auf Wechsel von Kaufleuten nehmen. Huiusmodi ambagibus veteres non utuntur, quum ore rotundo pro eo dicant, Permutare pecuniam. V. g. Noribergae permutabis, quod sit in annunm sumptum satis, Zu Nurnberg kannst du auf einen Wechsel so viel Geld anfnehmen, als du auf
ein Iahr nothig hast. Schori Phras. ad Voc. Permutare.
Vehementius barbari/zous1i, qui dicunt, Pecuniam ad interesse accipere, Financ as facere, Pecuniam ad usuram accipere. Neque enim solum Interesse i. e. fenus, et Financiae i. e. reditus publici, (interdum etiam privati, sed iniquissimi,) vocabula barbara sunt; de quibus Part. Etym. Sect. 1: sed etiam constructio illa cum Praepositione Ad, Latinitati adsuetas aures heic vulnerat, quum veteres solo Dativo vel Ablativo in his locutionibus contenti sint, et pro eo dicant: Fenori vel fenore pecuniam accipere Versuram facere, Versuram facere iniquissimo fenore, Sumere argentum fenore. Schor. Phras. ad loc. Versusam facere.
* Dicunt etiam Latini, Peierare de aliqua ve. In einer gewissen Sache meyneidig werden. Martial. L. 7. Epigr. 19: Nec erubescit peierare de turdo.
* Virg. Palearia pendent a mento crurum tenus. Id. Capellae pendent de rupe dumosa. Id. Fistula pendet de collo. Liv. Pendere ex arbitrio alterius Cic. Pendere ex arbore. Ovid. Bellum pendet ex una origine. Cic. Resp. e Bruto pendet. Quintil. Pendere ex laude, e scripto. Virg. Poma pendent in arbore. Id. In fluctu summo pendere. Cic. in Pison. c. 41: In sententiis civium fama nostra fortunaque pendet. Conf. supra Dependere aliquâ re.
Interdum etiam ponitur sine Praepositione cum Ablativo.
* Cic. de Leg. Agr. Pendere spe caecâ, atque exspectatione obscurâ. Tibull. 3, 7. Pendentia brachia collo.
Interdum iungitur cum Accusativo, praecedente Praepositione Ad.
* Plin. L. 15. c. 15: Ad matrem pendere. Seneca de tranq. vitae: Ad sua vota pendentibus.
Quando Dubium, Sollicitum, Anxium esse significat, in Singulari cum Genitivo Animi, et in Plurali cum Ablativo Animis coniungitur: quamvis et hâc ipsâ notione etiam ponitur absolute.
* Cic. Ne diutius pendeas. Id. Animi pendeo de te et de me. Id. Exspectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur.
Nota: Iungitur ita Ablativo Plur. animis; non Ablat. Sing. ut Grammatici vulgo inculcant, avimo.
Pars illa, quâ quis pendet, vel Ablativo notatur, vel Accusativo cum Praepositione Per.
* Cic. in Pison. Ut tu uspiam saxis fixus asperis evisceratus latere penderes. Plaut. Asin. Pendere per pedes.
* Penetrare Atlantem, Plin. Mai. Penetrare vitam famamque alicuius, Tacit. Nibil tamen Tiberium magis penetravit, id. Penetrare in aliquem locum, in extremos Indos, in maria, in sensum alicuius, Zu eines Meynung grundlichen Verstand kommen, Cic. Nulla res magis penetrat in animos, Cic. Penetrare ad urbem, et in urbem, divers â tamen notione. Ad urbem i. e. in viciniam urbis: In urbem i. e. urbem ipsam. Penetrare se in specum, in latebras, in fugam. Vox penetrat ad aures, Ovid. Astra per caelum penetrantia, Cic. Subito penetravit sub terras, Ovid.
Idem accidere quoque Adverbio Non numquam, quamvis rarius, animadvertimus. V. g. Non tamen numquam, Germ. Doch dann und wann, Bisweilen aber.
Subit heic formula per certum aliquod pignus alterum rogandi, in qua interpositorum Pronominum mira est gratia, quando dicimus: Per ego te Deum oro. Per ego vos salutem vestram rogo atque oro. Per ego vos omnia rogo ac precor, quae cara vobis et sancta sunt.
* Instantiam Plinius L. 5. Ep. 8. opponit verborum tractui, Einem weitlauftigen Umschweife in der Rede.
* Illa quidem hene Latina sunt, sed in diverso sensu, non quum quaeritur, quam diu res aliqua preaeterierit, sed quum in genere spatium temporis innuitur. Cic. Tenuisti provinciam per decem annos. Sueton. Ciho per quatriduum abstinuit. Quae per Accusativum saepius citra Praepositionem; raro per Ablativum efferuntur. V. g. Triduum Rex in castris commoratus est. Raro: Triduo Rex in castris commoratus est.
* Peraepositionem Per heic numquam, quod quidem scio, Latini usurpant.
esse dicitur apud Ciceronem occurrens de Orat. Lib. 1. cap. 35. Nonius enim cap. 2. n. 859. iactatâ hâc Ciceronis auctoritate induxit Erasmum, ut in Chiliad. tale proverbium inde faceret. Sed monent Pareus Lex. Crit. p. 1249, et Scioppius de Stil. Hist. p. 227, quod Transenna Latinis nihil aliud valeat, quam funis sive laqueus extentus, quodque illi, qui aliter accipiant, per mendosum Ciceronis locum sibi imponi patiantur.
* Apud Ciceronem enim l. c. in MSS. Per transennam, non exstat; sed sic verba se habent: Copiam ornamentorum constructam uno in loco quasi praetereuntes strictim adspeximus. Heci praetereuntes idem est, quod obiter et in transcusus; librarii autem appositum videntes pertranseuntes, hoc in contextum receperunt. Et hinc occasio nata Nonio l. c. experiundi ingenii, cui indulgens ex verbo pertranseuntes fecit per transennam; quod deinceps multi codices editi receperunt.
Genuina itaque vocabuli Transennae significatio est, Eine Schleiffe, eine Schlinge, quod in se ipsam transeat. Plaut. bacch. 4, 6, 22: Ab transenna hic turdus lumbricum petit, Der Krammetsvogel will nch der Schlinge, und den zur Lockspeise darauf gesteckten Regenwurm davon fressen. Proverbiale id est de fallaciis, ubi quis significatur proximus esse certo periculo, Er wird den Tod daran fressen. Et in Rudente 4, 7, 10: In aetate hominum plurimeae fiunt transennae, Dem Menschen werden in seinem Leben viele Fallstricke geleget. Sallust. 2. Hist. apud Non. l. c. Demittere aliquid trensennâ, An einem Seile etwas herab lassen.
* Curt. L: 8. c. 1. n. 29: Percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Cic. Somn. Sicp. c. 1: Ille me de rep. nostra percontatus est. Plautus Aulul. Me hoc percontatur. Id. Bacch. Istuc volebam ego ex te percontarier.
* Dicit etiam Cicero pro eo absolute Percurrere aliquid; it. Id tametsi extra causam est, percurram tamen brevi. Haec properans percurro. Hos locos celeriter animo percurramus. It. Passive, id Cic. L. 1. Orat. n. 205: Quae valde breviter a te de ipsa arte percursa sunt i. e. cursim indicata.
1. Ad periculum seu discerimen refertur; et tunc Ablativum postulat vel absolute positum, vel cum Praepositione In et Ex. V. g. Periclitari famâ, capite, siti, morbo, it. ex morbo et in morbo.
* Ut plurimum tamen Ablativus absolute positus heic locum habet. Praepositio addi fere potest, quum de aliqua corporis infirmitate sermo est.
Construitur etiam hâc notione cum Infinitivo Passivo. Quintil. L. 11. c. 3: Vox ima vim non habet; summa, rumpi periclitatur.
2. Significat idem, quod Experior; et tunc Accusativum postulat: quamvis interdum etiam reperitur cum Ablativo et Praepositione In vel Ex. V. g. Cic. pro Quit. Omnia circumspexit, omnia periclitatus est. Idem Periclitari in exemplis. Plin. Periclitari ex canis rabiosi morsu.
* Ponitur etiam hâc notione, absolute. Caes. B. G. L: 7: Neque ullum fere diem intermittehat, quin equestri proelio interiectis sogittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum, periclitaretur.
* Cicero etiam coniuncte dicit: Sumptu periculoque suo. Idem pro eo: Istam culpam, quam vereris, ego praestabo, Das kannst du nur auf meine Gefahr wagen.
* Ter. Fet periculum in literis. Id. Illud periculum in filia fieri, grave est. Id. Scitum est, periculum ex aliis facere, tibi quod ex usa siet.
Dicunt etiam veteres Periculum facere aliqcuius rei. Quod tamen aliquando idem esse, quod Adire discrimen, ex Sallustio, eiusque aemulo Tacito doceri potest.
* Dicunt enim: Periculum facere fortunac, glariae pecuniae, libertatis.
* A, respicit fere personam; Ex, rem. Ter. Hec. 5, 1, 9: Si vera dicis, nihil tibi periculi est a me, mulier. Id. Heaut. 3, 1, 6; Quum illi nihil periculi ex iudicio siet. Cic. Nihil tibi periculi est ex iudicio Praetoris.
* Cic. de Clar. Orat. c. 21: Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus. Ibidem c. 56: Scriptorum veterum litterate peritus. Id. L. 1. Offic. c. 41: Belli gerendi peritissimus
Adsciscit etiam Accusativum cum Praepositione Ad.
*Cic. pro Fonteio c. 15: Vir od labores belli impiger; ad pericula fortis; ad usum ac disciplinam peritus. Id. L. 1. de Orat. n. 212: Sin autem quaereretur, quisnam iurisconsultus vere nominaretur: eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, quâ privati in civitate uterentur, et ad respondendum, et ad agendum, et ad cavendum peritus esset.
Interdum etiam post se habet Accusativum cum Infinitivo.
* Flor L. 3. c. 1. n. 7: Rex, peritus, fortius adversus Romanos aurum esse, quam ferrum, pacem emit.
* Cic. Ego fructus magnâ acerbitate permixtor tuli. Id. Ne tuas sordes cum clarissimorum virorum splendore permisceas. Schorus de Phras.
* Cicero in Luel. Cererae res, quae expetuntur, opportunae sunt, singulae rebus fere singulis: divitiae. ut utare: honores, ut laudere. Id. in Epp. ad Fam. Valde iam lautus es, qui gravere, litteras ad me dare, bomini praesertim prope domestico.
* Personae quidem vocabulo more optimo veterum Latinorum heic usus est Vulgatus: namque Persona iis non modo larvam, sed et statum conditionemque significat, quâ distingvuntur invicem homines: at vocabula Acceptio, Acceptor, et Accipere, eâ heic notione usurpantur, quam vetus Latium haud agnoscit.
Latine dixeris, Discrimen aut respectus personarum; Partium studium, v. g. Sine partium studio, Ohne Ansehen der Person: Personarum rationem habere; Discrimen personarum facere, vel habere; Non curare quemquam, non spectare hominum personam; Apud quem nulla est personarum dignitas, nullum personrum discrimen, nullus personarum respectus. Quintiliani est, Discrimen personarum servare. Ulpiani, Personarum contemplationem habere. Scribonii Largi, Non fortun â, neque personis aestimandos homines esse. Livii, Non hominum, sed causarum oportere iudices totos esse. Voss. de Vit. 141. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 182. Borrich. in Voss. 191.
Interim Persuadere cum Accusativo personae construi, v. g. Persuadere aliquem, probat ex Fragmento Tragur. quod Petronio tribulitur, et ex Ennio in Fragmentis Merulae, et Tertulliano Ioh. Caspar. Khunius in Specimine Animadversionum ad Ioannis Vorstii librum de Latinitate Merito Susp. Argentorati 1715. edito, n. 33. p. 17. et 167.
* E. g. Phaedr. L. 1. Fab. 8. v. 7: Tandem persuosa est iureiurando gruis. (Gruis h. l. dicitur archacie pro Grus.) Id. L. 3. Fab. 5. v. 9: Persuasus ille, fecit, quod monitus fuit. Cicero ad Herennium 2. b; Animus auditoris persuasus videtus. Id. L. 2. Ep. 13: Quum populum Atheniensem persuaderi posse diffideret. Caecina L. 9. Ep. 27: Si scit et persuasus est; quid irascitur ei. Iustin. L. 2. c. 11. n. 14; Nihil erat difficile persuadere persuasis mori.
Longe rectius et elegantius pro Persuasus sum, cum frequentiori antiquitatis usu dixer, Mihi persuasum est, De tua fide mihi persuasum est, Persuasum habeo, Persuasissimum habeo, Persuasissimum mihi est. Conf. Part. etymol. Sect. 1. voc. Suadeor.
* Virg. Si non pertaesum thalmami taedaeque fuisset. Sueton. Pertaesus ignaviam suam. Id. Pertaesus morum perversitatem.
Dicunt porro veteres: Pertaesus sum, et Me pertaesum est.
* Locutio Pertinere ad aliquem, satis Latina quidem est: sed iustâ notione, scilicet officii, commodi, scopi, finis, imputationis; non vero possessionis, usurpata. Cicere de Amicitia: Eadem bonitas ad multitudinem pertinet. It. Quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur. In quibus locis Pertinere utique officium denotat. Idem Cicero L. 2. de Orat. Late patet (haec ars) et ad multos pertinet. Ubi Artem ad multos pertinere idem est, quod Artem in multis esse, vel Ut multi ei operam dent, aequum esse. Rursus pro M. Marcello: Id etiamsi tunc ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet. Ubi Pertinere ad aliquem, est Alicuius interesse. Rursus L. 2. Verr. n. 167: Quomodo existiment, ad rem id non pertinere. Ubi Pertinere ad rem, scopum innuit. Id. Phil. 2. n. 36: Numquid subtimes, ne ad te hoc crimen pertinere videatur. Ubi. Pertinere ad te, imputationem innuit. Goclen. Barbarism. 35. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 138.
Cicero etiam Lib. 2. de Orat. n. 6. construit Pertinere cum Praepositione In: Cog nitis rebus omnibus, quae in tantam prudentiam pertinerent. Sed locus hic mendosus videtur: nec enim desunt codices, qui ad tantam legunt.
* Dicunt etiam veteres, Pertinere eo. Plin. L. 10. Ep. 68: Quae tamen non eo pertinent, nt, si quid illi novi criminis obiciatur, minus de eo audiendum putes.
Par fere ratio in locutione, Spectat ad me liber; qua de infra.
* L. 1. §. 10. de Cloacis: Ex aedibus eius in tuas aedes pertinet, id est, extenditur. Cic. de Nat. Deor. L. 2. c. 55: Via, quae pertinet ad iecur, eique adhaeret. Idem ibid. Per omnem naturam rerum pertinere.
Cicero et optimi auctores loquuntur. Vorst. de Lat. Falso Susp. 133. seqq.
* Deprebendes etiam elegantem huius verbi notionem et vocabulorum adiectionem in exemplis his sequentibus: Cic. L. 1. de Orat. n. 96: Ut vero penitus in eam ipsam totius huius vel studii, vel artisicii, vel facultatis disputationem paene intimam perveniretis, vix optandum nobis videbatur. Id. Orat. n. 116: Nisi enim inter eos. qui discrepant, convenit, quid sit illud; de quo ambigitur, nec recte disseri, nec umquam ad exitum, perveniri potest. Ibid. n. 187: Circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem, et insistat. Plin. L. 2. Ep. 9: Pervenire alicuius suffragio ad ius Tribunatus petendi.
* Scita autem dh=s1is2 est, quando notat Aequare virtute aliquem. V. g. Cic. pro Rosc. c. 11: Ad primos pervenit comoedos. Id. pro Arch. c. 8: Quae accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi approbari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Castellio 2 Reg. 23: Ad tres priores non pervenit.
* Petere ab aliquo aliquid, idem est, quod rogare aliquem aliquid, Einen warum bitten. Nunc autem id, quod alii nobis debent, repetimus iure, non rogatu, atque eo nomine admonemus debitores et appellamus, non rogamus eos. Talia debent esse praedicata, qualia permittuntur a suis subiectis.
Intelligitur hinc, quando verbum Peto vim rogandi sustineat, coniungi id cum Praepositione A; cum Accusativo autem
constructum, aliam plane notionem, vel oppugnandi vel proficiscendi sustinere.
* Petere aliquem pro Rogare Virgilio tribuunt non solum aliquot Lexica, sed etiam Auctor Gallus Methodi Disc. L. L. p. 634. Frisius quidem in Dictionario suo Maiori. quo Rob. Stephani Thesaurum contraxit, e Virgilio adfert Peto te supplex pro oro, rogo; Virgilii autem versus, quem significare videtur, his verbis est Lib. 6. Aen. v. 115:
Quin ut te supplex peterem, et tua limina adirem.
Ex hoc numquam elicias, petere aliquem esse rogare. Non enim prius esset, te supplex peterem, si hoc rogandi vim haberet, quam tua limina adirem. Natura enim rei postulat, ut prius adeatur, tum vero supplex rogetur, a quo auxilium potest ferri. Itaque te supplex peterem, est ad te proficiscerer, iter flecterem, ut dicitur urbem petere, qui iter habet ad aliquam urbem. Non igitur Virgilii est, petere aliquem, rogandi significatione, sed ignotus antiquioribus Graecismus, qui multo post Virgilii tempora a Latinis fuit receptus. Primus fortasse Eutropius ita dixit Lib. 2. c. 14. pr. Post haec mala Carthag inienses Regulum ducem, quem ceperant, petierunt, ut Romam proficisceretur. Post hunc et alii, ut Dictys Cretensis Lib. 2. c. 48: Qui eum Imperatorum verbis atque exercitûs peterent, remittere iras. Et Fulgent. L. 2. Mythol. c. 27. p. 63. Is igitur Admetus Apollinem atque Herculem petiit. Vide ad h. l. Munkerum, nihil a me dissentientem, nec Virgilio, sed sequiori aevo, hanc loquendi formam adserentem. Heusing. Diss. De pervulgatis aliquot erroribus Grammaticis, insertâ Vol. 1. Exercit. Soc. Lat. Ien. p. 141. sq.
Petere aliquem pro Rogare aliquem posuit quidem Capitolinus in Maximinis cap. 2: Imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis, qui iam non mediocri loco militarent. Forte etiam huc trahi possent, quae Plautus Curc. 1, 2, 61. habet:
Pessuli heus pessuli, vos saluto lubens,
Vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro.
Verum in his et aliis veterum locis, quae Linacer et alii Grammatici pro stabilienda hac constructione in significatu rogandi, ex Virgilio, Tacito et Plinio producunt, verbum Petere eâ notione explicandum est, qua idem, quod Contendere ad aliquem, significat.
Pro Peto a te vel abs te, Cicero etiam dicit Peto ex te, Lib. 15. Fam. Ep. 6: Tantum ex te peto.
Pro Petere ab aliquo aliquid, Brutus Ep. 16. dicit, Petere ab aliquo de aliqua re.
Verbum hoc notione proficiscendi vel etiam arcessendi sumptum, sequentes
insuper in modos construitur. Caes. B. G. 3, 24, 2: Aliam in partem fugam petebant. Tacitus Hist. 1. 71, 2; Petere clementias titulum e viro claro. Marcell. L. 16. c. 54: Ad subsidia fluminis petivere. Hirt. B. Afr. 7, 3: Petere Uticam versus.
* Plieum deponere, recte se habet eâ notione, quâ exuimus vestes, easque suo loco seponimus: quomodo Curtius L. 7. c. 2. n. 17. loquitur, dicens, Deponere vestem.
Similiter etiam
* Pileum erat olim libertatis signum: atque hinc Imponere pileum alicui, erat Vocare aliquem ad libertatem.
usurpaverint: pro eo Cato R. R. c. 74. Panem depsititum facere vel coquere; et Caes. L. 3. B. C. cap. 48. Panes ex frumento efficere, Brodt vom Korne backen. Sed Schurzfleischius plus iusto oculatus heic mihi quidem videtur. Pistor enim, quod ab hoc Verbo est, primum quidem dicebatur non alius, nisi is, qui in pistrino pinseret farinam, ut Varro testatur apud Nonium cap. 2. n. 643: deinde tamen etiam notavit a)rtopoio/n. Martialis enim Lib. 8. Epigr. 16. utrumque coniunxit:
A pistore, Cipere, non recedis;
Et panem facis, et facis farinam.
Atque hinc sane contra Schurzfleischium colligere licet, Verbum Pinsere, florente Latinitatis aevo, relatum etiam ad panes fuisse.
* Cic. Domus plena caelati argenti optimi. Portus plenissimus navium. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. Peracutum et artis plenum orationis genus. Somni, stupri, vini plenus. Quis plenior inimicorum fuit. C. Mario? Homo plenus officii. Habui noctem plenam timoribus. Otiosa vita, conferta et plena voluptatibus. Vir fide plenus. Litterae gravisimis verbis sententiisque plenae. Plin. L. 2. Ep. 1: Et ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam, quos recusavit.
* Cic. de Divinat. Sanguinem pluisse, senatui nuntiatum est. Liv. L. 1. c. 31: Nuntiatum Regi Patribusque est, in monte Albano Iapidibus plusisse.
Sumitur etiam intransitive.
* Stat. Silv. 1. extr. Iam bellaria adorea pluebant. Castellio Luc. 17, 29: Pluit ignis et sulpur de caelo.
Nimirum verba ea, quae tempestatem innuunt, v. g. Tonat, Pluit, Fulgurat, Lucescit, Vesperascit, intransitive sumpta, Nominativum supponunt, qui interdum nominatim additur.
* Ningit autem ut plurimum suppositum et appositum respuit, atque adeo nullum Casum usitate admittit. Interim tamen Lucretius eo usus est addito apposito quodam L. 2. v. 627: Ninguntuque rosarum floribus i. e. ut ibi recte Lambinus exponit p. 225, tantam rosarum copiam diffundunt, ut ningere videantur.
* Hinc quum canit Virgilius Aeneid. L. 2. v. 95:
Et nos aliquid nomenque decusque Gessimus.
Servius ad eum locum addit: Nos inquiens, dixit, ad evitandam iactantiam. Nam si singulari dixisset, Ego gessi, exclusisse ceteros videretur. Conf. Buchneri de Commutata Rat. Dicendi 1, 5, 2. p. 88. it. Valla Eleg. L. 3. c. 110. f. 83.
In loco tamen, nec nisi in conspectu eorum, qui litterarum intelligentes sunt, Pluralem hunc frequentemus, ne, quum ad modestiam stilum ita submittimus, studiorum minus naris arrogantes videamus, et nimis nobis placentes. Quare hoc Plurali abstinendum esse puto in epistolis ad magnos viros ac Principes, ne, quum maxime sapimus, desipere videamur.
* Liberi autem pro filiis etsi Singularem vix agnoscat; tamen vim Singularis Numeri habet, nec propterea dicitur, terni mihi sunt, sed tres liberi; non unos, sed unum in alienam familiam dedi: non alteros, sed alterum Lovanium demandavi: non tertios, sed tertium
mecum teneo; propterea quod subauditur heic in iteratione filium, quod in litteris non fit. Liberum tamen pro filio, Quintilianus, Paullus, Caius, Ulpianus et MOdestinus posuerunt. Et liberorum nomine continentur etiam filiae. Valla L. 3. c. 8. Conf. supra Numeralia distributiva.
* Iterim Horatianum hoc materiam dedit, locutionibus, quas ceteroqui non magnopere probamus, Hâc vice, Unâ vice, Duabus vicibus, Tribus vicibus, cet. Fur diessmal, Einmal, Zweymal, Dreymal. Nam Latini fere simplicibus vocabulis heic utuntur, dicuntque, Nunc, Semel, Bis, Ter. Conf. infra VICE. Vid. Vorst. de Lat. Falso Susp. 193.
* Latinis vero tantummodo idem est, quod Pocnitere vel Dolere de admissis: et ponitur vel absolute, ut apud Valerium Maximum L. 3. c. 4. de Tarquinio Prisco; vel. quod frequentius fit, cum Genitivo rei. V. g. Neglecti salubris consilii paenitentiam agere, Sermonis sui paenitentiam agere, ut apud eumdem Val. Maximum L. 7. c. 2. Curtium L. 8. c. 6. n. 23. et Plinium L. 7. Ep. 10. Cell. Antib. 231. C. P. 132. et 278.
* Ita etiam reliqua Impersonalia pathetica, Piget, Pudet, Taedet, Miseret et Miserescit construuntur.
Paenitet, Iget, Pudet, et Miseret admittunt interdum, praesertim apud Comicos, etiam Nominativum rei. V. g. Haec res me paenitet,, piget, pudet, miseret.
* Paenitere, Pigere, Pudere, etiam interdum absolute, nec impersonaliter, sed personaliter, et quidem sine Casu ponitur. Iustin. 11. 3. 3: Athenienses, sieuti primi defecerant, ita primi paenitere coeperunt. Plaut. Trin. 2. 2. 64: Pudere, quam pigere praestat. Id. Casin. 5. 2. 3: Ita nunc pudeo, atque ita nunc paveo:
* Videant eruditi, ne in Proverbii huius usu nimii sint. Rarioribus enim et a(pac legome/nois2 parcius utendum est.
* Ponere mappas dici possit mater familias, quae eas ordine locat et usui seponit in cistis suis. Et Deponere mensam dici possit arcularius, vel alius quidam baiulus, humeris mensam portans, et tandem suo loco deponens.
et Statius Lib. 2. Silv. plane ut nos in lingua nostra vernacula dicimus. Tantum hoc interest, quod in Latinis Accusativus Pronominis se non est adiectus; qui tamen in multis Verbis subaudiendus frequenter est, et quidem non tantum in ligata, sed etiam soluta oratione veterum.
* Cicero: Sol iam praecipitans, Res publica praecipitans. Caesar: Hiems iam praecipitaverat. Virgilius: Accingunt omnes operi, pro accingunt se. Plautus: Sollicitae ex animo sunt cruciantque, pro cruciantque se. Iustinus: Quocumque moveret agmen, pro moveret se agmen. Item: Ea res sic hubet. Ut nunc habet humanarum rerum status. Hoc bene habet. Mea sic fert ratio. Anno vertente. In eo omnis res vertit. Quod bene vertat. Quamquam sunt, inter quos et ego meum nomen profiteor, qui heic Verbum vertere notione intransitivâ sumi existimant, ut Gaudere, Audere, Vapulare, Deflagrare.
Neque multum a veritate aberraverit, qui ewtiam cetera illa verba, quae ellipticum hunc Accusativum se videntur adsciscere in eiusmodi locutionibus notione intransitivâ sumi dicat.
Notandum etiam heic, in allatis pluribus exemplis Accusativum Pronominis Se indifferenter posse addi vel omitti, v. g. in verbis Praecipitare, Accingere, Cruciare, Movere, Habere; sed in Ponere et Vertere non item.
Plurima exempla alia, huc facientia, congessit Dan. Vechnerus cap. 6. Lib. 1. Hellenolexiae suae. Sed vult ille, in talibus Activum positum esse pro Passivo. Et possunt sane ipsa quoque Verba Passiva in talibus usurpari: ut exempli causâ dicatur Quocumque moveretur agmen, pro Quocumque moveret agmen. Immo ipsa Verba Passiva ab auctoribus etiam usurpata reperiuntur. Virgilius L. 2. Aen. habet sic:
Addunt se socios Ripheus, et maximus annis
Iphitus, et lateri agglomerant nostro. - -
Verum idem ille Lib. 1. Aen. habet et sic:
- - Quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Orcades. - -
Etsi vero ipsa quoque Verba Passiva in talibus usurpantur, rectius tamen dici videtur, quod, si Verba Activa praedicto modo usurpentur, subaudiendum ad eadem sit Pronomen reciprocum Se: quo et Charisius Lib. 3. Instit. Grammat. Non dicerent Latini Vis teneor, quin hoc faciam, nisi etiam dicerent Vix me teneo, quin hoc faciam: et quoniam Vix me teneo dicunt, dicunt deinde etiam Vix teneor; cuius locutionis exemplum suppeditat Plautus Casin. A. 2. Sc. 3:
Vix teneor, quin, quae decent te, dicam.
Quid? quod Activa ista, quae pro Passivis
poni dicuntur, fere non nisi tunc usurpantur, quum denotatur actio non in alium transiens, sed, ut Philosophi loquuntur, immanens, et ubi Pronomen reciprocum commode subaudiri potest. Ut quod Virgilius dicit, Lateri agglomerant nostro: et Cicero, Nilus praecipitat ex altissimis montibus: et Iustinus, Quocumque agmen moveret: et Plautus, Sollicitae ex animo sunt, cruciantque: item Epid. A. 5. Sc. 1. Quid illud est, quod illi frons caperat severitudine. Quum frons caperatur, non alius est, qui eam caperet; sed caperat illa se ipsam. Sic et quum Nilus praecipitat, non alius est, qui eum praecipitet; sed praecepitat is se ipsum. Et quum agmen movet, non alius est, qui illud moveat; sed movet id se ipsum. Vorst. de Lat. Falso susp. 152. seqq.
* Recte tamen dicitur ap. Iustin. L. 12. c. 15. Porrigere alicui dextram osculandam, Einen zum Handkuss lassen.
Porrigere alicui aliquid, Latini dicunt: non aliter.
* Cic. Porro autem populi Rom. sociis. Porro autem neque mihi accidit. Quid tam porro Regium. Videte iam porro cetera, Iudices. Dubium porro illi non erat, quid futurum. esset.
Alias pro eo Latini eleganter, Accedit eorum iudicium; Accedit, quod; Huc accedit, quod; Accedit huc, quod; huc accedit eorum timor; Eo accessit; Addendum eodem est, quod; Adice, quod; et Poetae Adde, quod.
* Cic. Non debebam ego abs te litteras poscere. Virgil. Aeneid. L. 4. v. 50:
Tu modo posce Deos veniam.
Item:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Posterior constructio, quae fit per duos Accusativos, magis Poetarum videtur esse.
* Nimirum ultima Vocalis brevis, si sequatur vox incipiens ab SC, vel SP, vel SQ, vel ST, vel dupla X aut Z, rectius producitur, quam corripitur.
Neque enim corripi potest, nisi pedem finiat: quia heic interquiescere vox, et spiritum ad elationem sequentis cum aliquantilla mora instaurare videtur. Virg. Ponite spes. Horat. Fornice stantem. Alias vero in medio pedis, semper producendam esse ultimam Vocalem, eruditorum consensu iam dudum decretum est. Vide Scalig. in Catull. Taubm. in Culie. Virg. v. 193. et Praef. Melodaes. Melissum in Salam. Fial. p. 30. Ianum Gruterum in Medeam Senecae, qui praecipit etiam, ut iuventus hoc semper meminerit et imitetur. Exempla damus e probatis Poetis.
Silius: Immane stridens agitur, orebroque coacta.
Catull. Nulla fugae ratio, nulla spes, omnia muta.
Tibull. Pro segete speicas, pro grege ferre dapem.
Iuvenal. Occulta spolia, et plures de pace trinmphi.
Martial. Quid gladium, demens, Romana stringis in ora?
Statius: Perceleres agile studium et tenuissima virtus.
Virgil. Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros.
Idem: Venisti tandem, tuaque spectata parenti. cet.
Sunt quidem, qui per caesuram haec exempla excusare volunt, cuius beneficio syllaba ista attollatur ac producatur, ut Corn. Valerius: sed hos frustra esse, ostendunt exempla Virgilii et Martialis extra caesuram. Nec obstat, quod pauca contraria exempla reperiuntur apud Horatium, Ovidium, Propertium, Catullum, Virgilium. V. g. Saepe stylum vertas. Nemoros a Zacynthus. Consuluitque Striges. Unda Scamandri. cet. Haec enim partim ad imitationem licentiae Graecanicae facta sunt, partim isp â paucitate et raritate regulam plurimis contrariis exemplis instructam confirmant. Vide etiam Casparum Barthium ad v. 16. Claudiani de Bello Gildonis, ubi contraria exempla pluscula collegit; apud Valerium Flaccum vero, Martialem et Tibullum ne semel quidem tale quid observari adfirmat: melius igitur esse, poetices studiosum huiusmodi collisionem vitare, quam admittere; nec sine ratione alios Poetarum penitus abstinuisse, alios rarissime sibi indulsisse, concludit.
* Ultima etiam Vocalis brevis, si sequatur vox incipiens a muta cum liquida, tam produci, quam corripi potest. Ovid. Nil opus est morte pro me. Virg. Quo nos fata trahunt, retrahuntque, sequamur.
Exempla tamen productionis heic rara sunt, nisi adnumerare ea velis, in quibus enclitica Que producitur frequentissime apud Virgilium Poetarum Regem, v. g.
Terrasque tractusque maris. Ecl. 4.
Lappaeque tribulique interque nitentia cultua. Georg. 1.
Tribulaque, traheaeque. Georg. 2.
Liminaque laurusque Dei totusque moveri.
Nicius Erythraeus cap. 5. Tractatus sui de Licentia et Diligentia Carm. Virg. Virgilio ab se edito praefixi p. m. 36. aliter sentit, et particulam Que, ait, produci, non positione, quia sequens vocabulum a duabus incipiat, Consonantibus, aut a duplici, aut a muta et liquida, aut ab L littera, quae apud Graecos in eadem tamen voce praecedentem Vocalem longam facit; sed quia pedem incipiat, et quia in locis caesurae sit. Sed, quod iam dixi paullo ante, etiam contra Erythraeum notandum est, particulam Que produci etiam extra caesuram.
Andreae autem Borrichio Append. 179. seqq. et Vind. L. L. 179. 181. etiam recte dici videtur sine addito hoc dPronomine sexti Casûs, quod Latini veteres non dissimiliter locuti sint, et v. g. Livius absolute dicat Comperto, et eodem etiam modo Sallustius, Curtius et Tacitus loquantur; Plinius etiam L. 8. Ep. 1. absolute dicat Excepto, pro Excepto eo: quod exemplum Plinii exemplis a Borrichio allatis nos quidem heic iungimus. Sed quum Borrichius id, quod heic in controversiam venit, exemplis tantum analogis tueatur; non adduxit Cellarium Iud. 55, qui testem absoluti Posito, non analogorum postulaverat, ut sententiam mutaret.
Veteres interint usitate pro eo dicunt, Quo posito et omnium adsensu approbato. Fac, ita esse; quod Ciceronianum est. Pone, hoc ita esse; quod Terentianum est. Finge vel fingamus, id factum esse. Do hoc vobis, et concedo, esse multos. Conf. etiam Vorst. de Lat. Falso Susp. 151.
multum dicendo; multum in dicendo, Cic. L: 2. Orat. n. 59. Plus, quam vinum, ad comprimendum stomachum potest, Cels. L. 5. c. 28. n. 9. Id adversus phymata, (Hitz-Blattern) quoque potest, id. L. 5. c. 18. Bdellium in omnia idem, quod ammoniacum, potest, id. L. 5. c. 5.
1. Particulae Quam sequente aliquo Verbo. V. g. Postridie quam tu uxorem duces, ego istuo advolabo.
2. Aut iungitur Genitivo. V. g. Postridie eius diei, quo feci hoc.
3. Aut iungitur Accusativo, et tunc ex opinione quorumdam Post subauditur. U.g. Cic. L. 16. Att. Ep. 3: Postridie ludos Apollinares, i. e. post ludos. Apollinares.
* Par ratio est in Pridie. Valla L. 2. c. 10. 33. 35. Si Pridie iungitur Accusativo, tunc
non Post, sed Ante, subaudiatur. V. g. Pridie Nonas i. e. ante Nonas.
1. Cum Ablativo, cum et sine Praepositione A, quando instrumentum, vel causa, ob quam et per quam, notatur. U.g. Potens pecuniâ et a pecunia.
2. Cum Genitivo autem, quando obiectum notatur.
* V. g. Cic. Rerum omnium praepotens Iuppiter. Ovid. Diva potens uteri Liv. Sui potens. Stat. Nemorum potens virgo. Plaut. Virgo viri potens.
* Ceteroquin etiam raro, nec nisi quum impetrata rei alicuius possessio innuitur, apud Ciceronem Ablativo iungitur. V. g. Si eo potu potiti essent. It. Omni Macedonum gazâ potitus est Paullus.
Sallustius utrumque Casum in uno commate adhibet. B. Iug. c. 74. Romani signorum et armorum et aliquanto numero hostium potiti sunt.
Abs Terentio, Plauto, aliis, etiam Accusativo iungitur. V. g. Ter. Andr. A. 5. Sc. 4: Ille alter sine labore patria potiur commoda. Sed nimirum archaicum hoc videtur esse.
* Cic. Fama potior esse debet, quam divitiae. Mors civibus Romanis servitute potior. Quum domum rediissem, nihil mihi fuit potius, quam ut ad te scriberem. Illa semper potiora duxisti, quae ad sapientiam spectarent. Schorus de Phras.
* Licet enim Prae apud Latinos subinde causam efficentem inducat. V. g. Prae lacrimis reliqua scribere non possum; Prae maerore loqui non possum: tamen hac in locutione non ita, quod quidem memini, invenitur.
* Cic. Meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est, contra quam nihil honeste dici potest, praesertim quum integram rem causamque reliquerim. It. Loquimur de illa re confidentius, eo quod plene perdidicisse scimus. Ter. Heaut. A. 3. Sc. 1: Neque eo nunc dico, quod quidquam illum senserim.
* Conciperem opinionem, Latinum est. Columella L. 9. c. 14: Vetus agricolis concepta opinio: at Praeconcipio quo auctore dicatur, non liquet.
Mallem itaque cum Fabio L. 2. c. 17. Praesumpta opinio: aut cum Tacito 2. Annali c. 73. Praesumpta suspicio: aut cum Cicerone de Nat. Deor. L. 1. c. 5. Praeiudicata opinio. Tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Cell. Antib. 232.
* V. g. Adolescens pulchra indole, suavi ingenio, multa verecundia praeditus. Homo summa immanitate praeditus. Cic. pro Flacco c. 3: Qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditus. Id. L. 2. Verr. n. 104: Quae quum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti, ut cet.
Castellio in sua Bibliorum versione nimis crebro sumit in deteriorem partem.
Sed non debet addi secundus Ablativus cum Praepositione, sicut in Adfectus. Dicitur enim: Ab Rege magno bonore adfectus sum; sed non: Ego a Deo magnis praeditus viribus sum. Valla L. 5. c. 55. Goclen. Obs. 207.
* Hinc cave, dicas cum quibusdam Virum numquam sine honoris praefamine nominandum, cuius honorificam mentionem inicere velis: ne quid dicam, quod vocabulum Praefaminis non optimae auctoritatis sit. Cicero heic dicit: Vir, quem honoris causâ nomino.
* Quamlibet enim veteres Adiectivum praegnans metaphorice usurpant; tamen, quod constat, huic Substantivo non ita iungunt.
* Praescribere notione iubendi fere usurpatur Cic. Hoc natura praescribet, ut homo homini ob eam causam, quod homo sit, consultum velit. Id. Praescribere alicui, qualis esse debeat. Hinc etiam Ltini non dicunt, Praescribere alicui tempus, diem; sed Dicere, praefinire, constituere.
Et quamvis Praescribere interdum idem sit, quod Praefinire; tamen ita hanc notionem sustinet, ut simul absolutam iubendi vim habeat. Ita v. g. Terentius dicit Praescribere finem rebus; et Tacitus Praescribere modum rebus. Vorst. de Lat. Falso Susp. 177.
Haec autem notio iubendi locum non usquequaque habet, quum aliquam conditionem ferimus, aut diem praefinimus. Arbitrio enim heic aliquid datur, et potestatem concedimus eligendi, utrum libeat.
* V. g. Iubeo, ut facias. Rogabo eum, ut faciat. Iubebam, Iussi, Iusseram, ut faceres.
Sed Praesens etiam sequi potest, licet Praeteritum ancecesserit, si actio innuitur continua, vel si res adhuc geri intelligatur.
* V. g. Moribundus pater monuit me, ut Deum haberem ante oculos, vel, quoniam heic actio continua intelligitur, habeam ante oculos.
Loco etiam Imperfecti, praecedente Praeterito, Perfectum sequi potest: quod etsi rarius contingat in seriptoribus optimis; occurrunt tamen exempla eius non pauca in Cornelio Nepote, e. g. in Aristide c. 3: In tanta paupertate decessit, ut, qui efferretur, vix reliquerit: et pluribus aliis locis. Vide etiam eius exempla apud Livium L. 1. c. 16. et Florum L. 2. c. 1. n. 8. L. 4. c. 2. n. 37. cet. Frequentius ita construxerunt posterioris aevi seriptores, v. g. Capitolinus in vita M. Antonini cap. 13: Tantus terror belli Marcomannici fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit.
Interdum etiam Praeteritum sequitur, sive Praesens, sive Praeteritum praecesserit, si id sensus postulet. Cic. L. 3. Ep. 13: Velim, ita fortuna tulisset. It. Ut Ianuam clauderent, et ipsi ad fores adsisterent, imperat. Id. Deum precor, ut hic dies tibi feliciter illuxerit. Id. Nemo Lilybaei fuit, quin viderit.
* Cic. 9. Fam. Ep. 16: Sapientis est, nihil praestare, nisi culpam. Id. 3. Offic. c. 16: Praestare damnum. Id. 1. Fam. Ep. 4: Ego tibi a vi praestare nihil possum.
* Sed Praesto tibi et Praecello tibi et Pratverto tibi est usitatius, quam Praesto te et Praecello te et Praeverto te. Sunt etiam, qui Praecello te pro suspecto habent. Praecurro te usitatius, quam tibi.
Praevenio te, usitate et bene: sed Praevenio tibi, vix reperitur.
Vulgo his additur Praeeo: quia dicitur Praeire verba. Sed is est Accusativus rei, non persone, quae tantum in Dativo huic Verbo iungitur. V. g. Praeire alicui verba, Einem die Worte vorsagen, damit sie von dempselben nachgesprochen werden: de Accusativo personae exemplum non occurrit, nisi apud Ovidum, qui dicit: Ver praeit liestatem. Voss. Grammat. Lat. Synt. 59. Langii Gramm. p. 163. Valla L. 6. c. 16.
Dicimus etiam Praestare inter aliquos. Goclen. Obs. 197. Et Praestare interansitive et absolute, V. g. Longe multumque praestat mens, Cic. Fin. 5. c. 14. it. cum Ablativo rei. U.g. Cic. L. 1. Orat. n. 58: Quos constat dicendi gloriâ praestitisse. Immo et hoc notandum, Verbum hâc notione malo etiam sensu usurpari ab Sallustio Catill. c. 37: Probro atque petulantiâ maxime praestabant.
Praecedere Verbum est, quo Cicero plane abstinet: pro eo Verbum Praecurro usurpat. Schori Phras. ad voc. Praecurro. Conf. Part. Etym. Sect. a. voc. Praecurrere.
1. Pro praesidio esse, et tunc Dativum personae habet. 2) Pro advenire, adesse. V. g. Praesto esse alicui. Hirundines aestate praesto sunt. Praesto esse ad certam horam, Sich auf benannte Stunde einstellen. Praesto esse ad urbis custodiam, Sich zum Schutz der Stadt einstellen, Liv. Lib. 1. c. 43.
* Notandum autem, hoc Verbum a Cicerone tribus tantum locis, scil Catil. 1. c. 9. et ad Attic. L. 1. Ep. 15. et L. 3. Ep. 20. cum Dativo; ab omnibus autem auctoribus reliquis constanter cum Accusativo et personae et rei iungi. V. g. Praestolari aliquem
et Praestolari reditum vel adventum alicuius.
1. Pro Arrogare, Multum sibi sumere, Sich viel auf die Horner nehmen, nove et vitiose dicitur.
2. Simpliciter sine Dativo reciproci positum, pro Instituere, Adgredi facere, v. g. Ista facere praesumit, Solche Dinge nimmt er zu thun vor, Germanismus est.
3. Pro Audere, et quidem in malam partem, Sich untersiehen. V. g. Elatus secundis rebus, illicita praesumit, non nisi cadentis Latinitatis est. ita enim hoc Verbum usurpant Sext. Rufus et Sulp. Severus.
* Apud veteres Lations Praesumere significat nihil aliud, nisi Ante captere, Vorber hinnehmen. Plin. L. 3. Ep. 1: Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit. Id. L. 6. Ep. 10: Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditioria exstrnere, omniaque heredum officia praesumere. Tacitus L. 1. Hist. c. 62: Fortunam principatus luxu et prodigis epulis praesumebat, i. e. stolidâ et inani persuasione usurpabat. Non dum firmaverat sibi Vitellius, stabilieratque imperium, quod invadebat: et tamen putabat, iam sese Imperatorem esse et agere, si luxuriosis et prodigis epulis indulgeret. Nimirum hoc verbum ad opiniones vanas et phantasias saepe refertur: unde Praesunitiones, vaneae persuasiones appellantur. Et quia vanam huiusmodi opinionem insolentia consequitur et audacia; factum, ut posterioris Latinitatis usu Praesumere pro Andere poneretur. Virgilius 11. Aen. v. 18:
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
i. e. quamvis bellum non dum urgeat; putate tamen iam nunc instare; persuadete tamen vobis, adfuturum: et ita armis animisque opus esse. Sic etiam Cogitare futura ac praesumere, Seneca dixit Ep. 107. Unde Praesumptio bonae famae, Plinio L. 9. Ep. 111. est certissima futurae gloriae fiducia et quasi anticipatio. Voss. de Vit. 159. Sciopp. de Stil. Hist. 142. it. Infam. Fam. 244. Borrich. Cogit. 33. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 13. et 153. it. de Lat. Falso Susp. 178. et not. ad Sulp. severum L. 1. Hist. Sacr. c. 33. et 47. Cell. Antib. 207. C. P. 250.
Livium, Iustinu, aliosque seriptores finitionem utramvis promiscue invenire licet. Quod dicendi genus multam habebit gratiam, nisi usurpatione nimiâ adfectasse videare.
* Sallust. Urbem Romanam, sicut accepi, condidere atque habuere initio Troiani. Id. Ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, nequaquam eo postea hebeti atque claudo pro exercitio uti volunt. Tacitus Annali 2. c. 45. n. 1: Non modo Cherusci sociique eorum, vetus Arminii miles, sumpsere bellum: sed e regno etiam Marobodui Suevae gentes Semnones ac Longobardi, defecere ad eum. Et c. 52. n. 6: Decrevere patres triumphalia frgna. Livius: Morte Africani crevere militum animi.
Haec ipsa autem terminatio in prima Coniugatione Syncopen non patitur. Neque enim dicunt veteres amâre pro amavere, liberâre pro liberavere, pulsâre pro pulsavere, quamvis habent amârunt pro amaverunt, liberârunt pro liberaverunt, puls ârunt pro pulsaverunt. cet.
* Cic. Marcellino et Philippo Coss. Nonis Aprilibus mihi ist senatus adsensus. Id. Reiectus Austro sum. Id. Nulla quaestio decreta a senatu est. Id. Omnis est a me illa causa tractata.
Interdum subiunctivam habet Quod. Plin. Omnia nohis ex voto successerunt, praeterquam quod in itinere defunctam matrem audivimus.
* Plin. L. 2. Ep. 11: Quae sententia non praevaluit modo Phaedr. L. 1. Fab. 13. v. 13: Virtuti semper praevalet sapientia.
Si iungatur Dativo personae, idem est, quod Opto vel Imprecor pro argumento.
* V. g. Precamur ipsi placidam aliquando mortem ac beatam. Cic. Si umquam vobis mala precarer.
Si bona precamur, eleganter adiungitur bene.
* V. g. Sta, Viator, bene precare piis defuncti manibus.
* V. g. Pridie, quam excessit e vita. Cic. ad Attic. Mihi postridie, quam a te acceperat, reddidit. Hirt. de B. Afr. Postero die, quam misisset litteras. Sueton. Decessit paralzsi altero die, quam correptus est. It. Uno die vevit post, quam illum exspectaram.
Livius particulam Post heic supprimit.
* V. g. Septimo die, quam profectus erat, in castra redit. It. Octavo mense, quam coeptum est oppugnari, Saguntum captum est. Cicero dixisset, Post octavum mensem, quam cet. Goclen. Obs. 208.
Postridie et Pridie quot modis aliis construantur: de eo vide, quae supra paullo ante adnotata sunt ad Voc. Postridie.
* Planus, a, um, apud veteres est Adiectivum. Quis umquam inaudivit aliquid apud Romanos de Substantivo Feminini Generis inde formato, Plana?
* Primo incepit, sat bene se habet, quum respicitur aliud tempus subsequens, quo quidem alius incepit, seil. dicere, canere cet. V. g. Primo incepit Iohannes loqui: tum coepit Petrus pro se verba facere: deinde instituit Paullus de se dicere.
* Sed eâ notione, quâ dicitur Gott hat uns eher geliebet, v. g.Prius nos. dilexit Deus, quam mundi fundamenta iacta sunt, recte se habet.
Prior, Prius, Primus et Primum differunt. Nomina referuntur ad personam; Adverbia ad tempus. V. g. Quamquam uterque te iam olim amavimus; tamen ego te prior. Ad te prior seripsi; tu fac, ut posterior scribas: non prius, vel posterius. Non prius desines ludere, quam dies appetat: heic male diceretur prior, quia non ad personam, sed ad tempus est relatio. Eodem modo utimur ceteris Comparativis et Superlativis, Ultimus, Ultimo, cet. Valla L. 1. c. 13. et L. 3. c. 3 Ita etiam Prior iter confecit, refertur ad illum, qui posterior est, et in itinere sequitur> sed Prius iter confecit, refertur ad tempus, quo quis antevertit cursum alterius.
Hoc discrimen satis, opinor, patet, et vel sexcentis veterum exemplis illustrari et probari potest. Sed quemadinodum nulla a)kri/beia in Latina lingua occurrit, quam non interdum a veteribus violatam video; ita vel ipse Caesar Prius pro Prior ponit L. 7. B. G. c. 47. n. 7: L. Fabius, Centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat, excitari se Avaritensibus praemiis, neque commissurum, ut prius quisquam murum adscenderet, tres snos nactus manipulares, atque ab iis sublevatus, murum adscendit. Eos ipse rursus (kat) a)kri/bouan Caesar usurpare pro Rursus heic debuisset, Vicissim) singulos exceptans, in murum extulit.
* Ter. Andr. 1, 5: Pro Deûm atque hominum fidem: Plaut. Pro sancte Iuppiter, quid video? Ah! me miserum. Virg. Ecl. 6: Ah! virgo infelix. Vah! inconstantiam! Vah! homo impudens.
* Addito autem Casu, Pro et Contra recte usurpantur. Nam ita Seneca de Ira L. 3. c. 18: Utrum contra nos faciat, an pro se.
Alias et Contra heic elliptice et ad verbialiter ponitur; ut idem Seneca Dic aliquid contra. Et Cic. de Fin. 2. 1: Perpetuâ oratione contra disputatur. Et Quintil. 5, 11: Nec tamen in animo est, omnia, quae aut pro his, aut contra dici solent, complecti. Praepositio autem Pro ita absolute nusquam ponitur. Cell. Antib. 233. C. P. 394.
* Pro re nata, elegans Latinismus est. Sic veteres etiam dicunt, E re nata, id est, ex occasione. Livins etiam L. 2. c. 50. dicit: Consilium ex re natum, Eine Entschliessung, die uns nicht von ungef ahr aukommt, sondern die die Nothdurft, oder der Umstand selbst an die Hand giebt.
* Alcimus Avitus habet quidem Hac vice: sed nemo omnino auctor idoneus dixit cum Praepositione, Pro hac vice. Conf. infra Vice.
Latini, Hoc dixisse sufficiat, Haec dicta sufficiant.
* Nec enim vocabulum qualitatis veteres hoc nexu usurparunt.
Dicunt autem pro eo, Pro loco ac tempore, Pro ratione loci ac temporis.
* Recte autem dicitur, Pro mea parte, Pro facultate mea, Pro virili, Pro virili parte i. e. quod in me est, So viel ich kann. It. Pro rata parte s. portione, Nach advenant, Nach iedes Antheil.
* Excusari, inquam, locutiones hae postsunt. Tametsi enim Verba mercandi praeter hos quatuor Genitivos absolute positos Tanti, Quanti, Pluris, Minoris, Ablativum adsciscunt significantem pretium, sine Praepositione, v. g. Vendidit hic auro patriam: Quanto mercaris pretio: Mercatur libros nihilo minore pretio: si tamen accurate loquendum, Ablativus is regitur a Praepositione intellecta. Nam Vendidit auro, valet Pro auro.
Interim nemini auctor sim, ut Praepositionem heic addat, quum eius exempla in Latio vix exstiterint. Dicendum ergo ad normam communem, Viliore pretio s. Vilius et minoris, Denarie aliquid emere; it. Quanto pretio, vel Quanti hoc emisti?
* Pro nihilo habere aliquid, recte quidem dicitur; sed longe aliâ notione: nempe pro Contemnere, Despicatui aliquid habere. Conf. Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Pro.
* Praepositiones enim a Latinis iunguntur Nominibus, non Adverbiis.
Latine dixeris, Ratione huius temporis.
* Nec in hac formula sola sic loquuntur imperiti: immo circumforancus hic ipsorum lepor est. Quare profuerit, non heic tantum, quod castigamus, observare, sed etiam in multis aliis haiusmodi loquendi modis.
Sunt etiam, qui dicunt Ad paucos dies. Sed isti haud intelligunt diserimen, quod est inter Ad paucos dies et In paucos dies. Ad paucos dies signisicat Post paucos dies sinitos et expletos: In paucos dies significat Intempus paucorum dierum. Atque sic Commodare alicui librum ad pacucos dies, non infert animis nostris, linguae a)kribei/a| imbutis, eam notionem, quam homines barbari prae se ferunt, dicentes, Pro paucis diebus alicui commodare librum suum. Conf. supra. Ad annum. Schor. Phras. ad Voc. In.
* Infinitivi Verborum interdum pro Nominibus usurpantur apud Poetas. V. g. Scire tuum pro scientia tua. Sed de Infinitivo Posse id quidem non constat: tum etiam eiusmodi Infinitivi cum Praepositione non coniunguntur.
* Sed cave, ne locutionem hanc usurpes, si de duobus tantum sermo est. V. g. Si
duo disputant, non recte dicitur: Videamus argumenta, quae pro se quisque adducit. Dicendum enim erat: Quae pro se uterque adducit.
* Si itaque dixeris, Pro tempore Rector, Pro tempore Decanus, Pro tempore Consul, ex genio linguae id ita intelligendum erit, nempe non eos iam his muneribus publicis praeesse, sed louge maiori esse honore dignos, at pro ratione temporis miseri ac fatalis non potuisse splendidiora consequi: vel etiam idem est, quod Rector, Decanus, Consul tenuis ac miser pro ratione iniqui temporis. Sic Virgilius: Nune te marmoreum pro tempore fecimus, id est, viliorem, aureum te facturi, si tempora mutabuntur in melius. Livius: His raptim pro tempore instructis, id est, tempore non permittente, melius id fieri ac rectius. Hadrianus Card. de Eleg. Lat. Serm. 335. Berneggerus, o( polumaqe/statos2, not. ad Instin. c. 2. L. 10. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 88. Cell. Antib. 210. C. P. 38. Prasch. de Barbar. 31. seq.
* Haec formula tamen eleganter quoque in Nominativum cum relativo Quae commutari potest. V. g. Facies hoc, quae tua humanitas est, vel non rogatus. Vel in Ablativum cum Adiectivo. V. g. Tu in contemplando, quo mentis acumine praeditus es, veritatem semper expromis.
Effertur etiam per Ut est. v. g. Faciet hoc non interpellagtus precibus nostris, homo non tetricus, sed, ut est, blandus et amabilis.
* Terent. Adelph. A. 5. Sc. 6: Meditor esse adfabilis: et bene procedit.
Procedit heic positum est sine Nominativo. Sed potest tamen vocula Res subaudiri. Deinde quoque ipsum hominem bene procedere dicunt. Terent. Adelph. A. 5. Sc. ult. Processisti hodie pulchre. Vorst. de Lat. Falso Susp. 142.
* Ad respicit vicinitatem: In locum ipsum.
* Proclivem esse ad aliquid, Cicero et optimus quisque. Proclivem esse alicui, admodum raro occurrit. Proclivem esse circa aliquid, Quintilianus habet.
Iunius proclivis vel proclivus est in Iulium, Der Iunius geht zum Ende, und werden wir bald den Iulium anfangen, Seneca Tragicus.
* Inl. Caes. etiam cum Ablativo effert L. 5. B. G. c. 12: Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoriâ proditum dicunt.
* Interdum Ablativum cum et sine Praepositione. V. g. Prodigus re aliquâ et in re aliqua, Plin. L. 13. c. 3.
* Sed Fructum ferre ex aliqua re, idem notat, quod Fructum alicuius rei perecipere vel eo frui. Schori Phras. ad Voc. Efferre.
* Plinius L. 1. Ep. 13: Invat me, quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant. Id. L. 9. Ep. 13: Occiso Domitiano statui mecum atque deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi.
Similiter Tacitus 16. Annali c. 29. extr. Proferre ingenium; Suetonius Nerone c. 25. Proferre artem. Et Seneca Ep. 52: Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsos protulerunt.
* Cum Dativo personae, et Accusativo rei usurpatum, v. g. Prohibere alicui domum, Plauti fere et Comicorum est.
Quod si post se Coniunctionem postulat, admittit Ne, Quin, Quo minus.
* V. g. Me prohibebat, ne, quin vel quo minus rem ad exitum perducerem.
Iungitur etiam infinitivo.
* V. g. Prohibet facere tua praesentia.
Locutiones quidem istae nihil barbari prae se ferunt; interim ad genium linguae non satis accedunt.
* Hanc notionem infert animis legentium h( punm/feia apud Horatium de Arte Poetica v. 96. unde haec locutio proverbialis desumitur. Accedit, quod Proicere ubique fere apud veteres usurpetur pro Abicere, Procul amandare. V. g. Plin. L. 7. Ep. 27: Ipse certe implicitus morbo, futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante, proiecit. Flor. L. 1. c. 18. n. 7: Proiectis insignibus, proelio excedere. Id. L. 3. c. 10. n. 26: Et phaleras et sua arma aute Caesaris genua proiecit. Quod quidem constat, unus Seneca Ep. 10. notionem proferendi ei tribuit: Magno animo quaedam verba proicere, Heryhaft reden. Conf. Vofsii L. 2. Instit. Orat. p. 253. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 181. seq. Praschii Rosetum p. 64.
* Neutrum vocabulum hâc notione damnamus: sed ita non iunguntur in Latie.
* Extendere non significat Ducere, Moras nectere inanes: sed Explicare, Prorogare. V. g. Extendere agros, epistolam, preces, famam factis, nomen in ultimas oras.
* Pro Promittere ad cenam alicui, veteres etiam absolute dicunt Promittere alicui. Plautus Mostell. A. 4. Sc. 3. v. 12: Promisi foras, Ich habe mich ausser Hause versaget; et Promittere ad aliquem, Cic. L. 2. Orat. n. 27.
Pro Condicere ad cenam alicui, veteres etiam absolure dicunt, condicere alicui.
* Cic. Reliquae pecuniae nsuram Sillio pendemus, dum a Faberio repraesentabimus, An den Faberium wollen wir die Anweisung thun. Id. Si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, Wenn ia etwas losgeschlagen werden muss, damit man bar bezahlen konne. Id. Dies promissionum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris, Wie ich mich dann auch mit der Bezahlung gehorig einhalten will. Schori Phras. ad Voc. Repraesentare.
Graecismum Infinitivi. V. g. Promptus dicere.
* V. g. Si qua tibi nostrae memoria est cladis. It. Mihi tua negotia cuncta maximae curae sunt, et, dum vivam, erunt.
* V. g. Ter. Munus nostrum ornato verbis. quoad poteris. It. Satietas me iam tenet studiorum istorum.
Interdum eleganter periodum claudunt.
* V. g. Cic. L. 1. Ep. 18: Cupio, quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis.
Sin addatur Praepositio cum suo Casu, perinde erit, sive praeponas, sive postponas, dummodo Praepositionem cum Casu suo inseras inter Adiectivum et Substantivum.
* Sic promiscue dicunt, Amor erga metuus, et Tuus erga me amor; Tuorum erga me meritorum, et Meritorum erga me tuorum.
In primis autem postpones cum elegantia, quae Numerum significant.
* V. g. Cic. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares; sed omnes omnium caritates patria una complexa est.
* Interdum iungitur cum Dativo Val. Max. L. 8. c. 3. sub fin. Paci proniores. Nec tantum dicunt Pronus soli, sed etiam Pronus ad solem.
* Neque tamen cum iis magnopere contendam, qui pro ingenii sui sagacitare Praepositionem Ad vel aliam similis notionis heic odorantur, quae subaudiri debeat.
In primis Livius hoc loquendi modo delectatur. V. g. Lib. 2. c. 41: Invenio apud quosdam, idque propius sidem est. Et. c. 48: Res proxime formam latrocinii venerat. cet.
Interdum etiam haec Adverbia Dativum adsciscunt, idque ex indole Adverbiorum derivatorum, quae Primitivorum suorum Casum retinent.
* Caes. B. G. 7. 20. 1: Quam proxime potest, hostium castris castra communit. Virg. 1. Georg. v. 355: Agricolae propius stabulis ermenta tenerent.
* Prophetia vocabulum Biblicum et Ecclesiasticum est; quo de Part. Etzin. Sect. 1. ad Voc. Propheta. Et Spiritus pro Divino adflatu, non nisi notionis Biblicae est.
* Hirt. B. G. L 8. c. 9: Alter quo propior hostem collocatus esset. Sallust. B. Cat. c. 11: Quod tamen vitium propius virtutem erat. Et B. Iug. c. 49: Ipse propior moutem cum omni equitatu.
Nempe quia to\ Prope Accusativum adsciscit: quo de paullo ante; ita et Propior, quin et Proximus cum Accusativo sociabant.
Dicunt etiam cum Praepositione. V. g. Ab igne propior stetit. Proximus a Rege; interdum etiam ad Regem. Ovid. Proximus ad Dominam, nullo prohibente,
sedeto, Nachst bey ihr. Immo etiam dicunt, Proximus post Regem. Cic. Qui Praefectus classis proximus post Lysandrum fuit.
* Verbum Proponere in negotiis forensibus Romanorum locum quidem habet; sed non nisi eâ notione, quâ quid promulgatur. V. g. Proponere edicta. Cic. Att. L. 1. Ep. 21: Locus, ubi edicta proponuntur.
* Plin. L. 10. Ep. 23: Civitatem Alexandrinam, secundum institutionem Principum, non temere dare proposui. Cic. L. 15. Ep. 14: Proposueram illud mihi extremum, Das hatte ich mir zum letzten vorbehalten. Id. de Clar. Orat. c. 6: Propositum est mihi, Es ist mein Vorsatz.
Usitatius et elegantius heicdixeris, Animum inducere, Animum inducere suum, constituere, decernere.
c. 4: Quinto autem die, quum eodem loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus. Hinc Propositum, qe/s1is2 est, prout Graeco hoc vocabulo eruditi nostri hodie libentius utuntur, obliti propemodum Latini illius.
* Interim dissimulare non possum, Ciceronem huic Verbo composito non addere Accusativum Quaestionem; sed verbo simplici. V. g. Ponere quaestionem. Et Quintilianus pro eo habet, Instituere quaestionem.
* Ter. Veluptates Deorum propriae sunt. Cic. Libertas propria Romani generis. Id. Tempus agendi fuit mihi magis proprium, quam ceteris.
* Andreas Borrichius Vindic. L. L. p. 192. probat, veteres saepe Proprium pro Suo, et vicissim Suum pro Proprio, imm maioris etiam evidentiae causâ Suum Proprium coniunctim posuisse. Dixit enim Cicero 2. Philipp. c. 38. Suo Marte. Et de Orat. L. 1. c. 33: Vires exercent suas. Et sic locis quam plurimis. Sed Livius L. 2. c. 53: Non placebat propriis viribus bellum gerere. Et Ovidius L. 4. de Ponto Epist. 7. v. 14:
Atque utinam pars haec tautum spectata fuisset,
Non etiam proprio cognita Marte tibi.
Sic Propriam pellem, Proprios ungnes, dixit Horatius L. 1. Sat. 6. v. 22. et L. 1. Ep. 7. v. 51. cet. Quin et Cicero L. 1. de Orat. c. 10. Suam quamdam propriam facultatem dixit: Caesar L. 3. B. C. c. 20. Proriam suam calamitatem: Livius L. 3. c. 70. Suo proprio proelio; et L. 4. c. 8: Suo proprio magistratu. Itaque Germanismi metus esse nequit, si similiter dicas: Propriâ manu, Propriis oculis, cet. quamquam apud Ciceronem exstet Meâ manu, et apud Terentium Hisce oculis.
alienum multae, Germ. Welches Worts eigentliche Bedeutung auf die Pslicht und Schuldigkeit gehet, vielfatig aber auch in uneigentlichem Verstande angenommen wird.
* Prosternere se quis ad pedes alicuius potest; id quod recte etiam dicitur: at non item in genua. Nimirum in genua procumbimus, genua slectimus: ita ad normam rationis et cum veteribus dicere oportet.
Recte etiam pro eo dixeris, cum Virg. Venerari aliquem poplite flexo; cum Plin. Lib. 8. c. 1. Genu submittere; cum Cicerone Lib. 2. Tusc. c. 22. Genu terram contingere. Sciopp. Infam. Fam. 14.
Latini dicunt, Provolui ad genua ali. cuius; non, Proslernere se in sua ipsius genua.
cum Praepos. In, v. g. Prudens in iure civili. Interdum etiam Accusativum cum Praepositione Ad vel In. V. g. Prudens ad consilia; Prudens in iure civili, in disserendo, in exislimando.
Habet autem Ablativum Subiecti quo. Cic. Quis P. Octavio ingenio prudentior, iure peritior?
* Eamdem vim ac differentiam habet Sciens et Scienter, Insciens et Inscienter.
Similiter Hic vir doctus scripsit hunc librum, nec laudem, nec vituperium habet: sed Vir hic docte scripsit hunc librum, utique laudem infert. Valla L. 4. c. 94.
Antique etiam dictum invenitur eopte pro eo ipso, teste Festo.
* Pugnare in hostem, Anden Feind setzen; Pugnare in frontem, in latera, Den Feind von vorn, von der Seite angreifen, loquendi modi sunt, quibus Livius et Tacitus in primis delectantur.
Pugnare in hostem, Gelllius L. 7. c. 2. loquendi rationem mundiorem et subtiliorem censet, quam Pugnare cum aliquo et contra aliquem. Et sane Gellio adstipularer, si Pugnare cum aliquo dubiae significationis esset, ac respiceret modo socium, qui a nobis ster, modo hestem, contra quem pugnemus. Nunc autem quum Pugnare cum aliquo, numquam pugnae societatem innuat, sed semper idem sit, quod Pugnare adversus
aliquem; praeferendum videtur usitatius illud Pugnare cum aliquo, tw=| Pugnare in aliquam, urpote quod occurrit rarius.
* Ut suae originis Accusativum regi videmus in his, Vivere vitam, Olere odorem, Gaudere gaudium, Lucere lucem, Ludum ludere, Cenare cenam, Pugnare pugnam, ac similibus: ita Accusativus congatae significationis est in istis, Vivere aetatem, Olere ungnenta, Lucere facem, Lucere cereum, Cenare epulas, Pugnare proelium, aliisque, in quibus sic neutra agendi significatu verba ponuntur. Cuius generis loca ex veteribus plura adfert Vossius de Constructione c. 22.
Iungunt etiam Latini Verbis alios Casus cognatae signisicationis, v. g. Cic. L. 18. Fam. Ep. 20. Amore amare. Idem in Verr. 4. c. 47. Occisione occidere. Id. L. 15. Fam. Ep. 4. Occidione occidere. Liv. L. 30. c. 44. Oculis cernere. Cic. Somn. Scip. c. 3. Luce lucere alienâ. Id. pro Milone cap. 13. Odio odisse. Cael. apud Cic. L. 8. Fam. Ep. 6. Frigore frigescere.
Eiusmodi loquendi rationes apud Hebraeos Graecosque usitatae tandem etiam in Latio increbuerunt, neque tantum Verbi vim significantiorem reddunt, sed etiam subinde modum quemdam certum et rationem agendi innuunt.
* Dicunt etiam absolute, Purgares crimen, probra, Einen Verdacht ven sich ablehnen.
Item: Purgare aliquid stercore et a stercore; alvum vomitione, clystere vomituque.
* Seneca: Mens ab omni labe pura et splendida. Horat. Cor purum vitio. Id. Integer vitae scelerisque purus.
* Nimirum Verbis, quae spem vel opinionem denotant, Latini eleganter addunt Fore vel futurum esse, sequente Qui vel Ut, cum Praesente vel Imperfecto Coniunctivi, prout praecessit Praesens vel Praeteritum. Nepos. Prooem. c. 1: Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve, et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, Eodem modo dicitur: Spero, fore, ut in gratiam tecum redeat. It. Numquam ratus sum, fore (futurum), ut tantae opes tam celeriter conciderent.
Haec autem constructio Futuri Infinitivi in iis Verbis necessario adhibetur, quae carent Supino. V. g. Spero, fore, ut iuvenis hic pro mentis suae alacritate celeriter omnibus antecellat. Haec formula prolata per Verbum Antecello, quod Supino caret, aliter efferri non potest.
* Cic. Graves solent offensiones esse ex gravibus morbis, si qua culpa commissa est. Idem: In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne qua scintilla taeterrimi belli relinquatur. Id. Sin qua necessitas huius muneris alicui reip. abvenerit.
Si vero relatio fit, etiamsi antecedens non ponatur, QUAE, non QUA, di cendum est.
* V. g. Si, quae dicis, vera sunt. Quintil. Providendum esg, ne, quae dicuntur, ab eo, qui dicit, dissentiant.
Interdum etiam kataxrhstikw=s2 invenitur Quaerere aliquid de aliquo, pro ex vel ab aliquo.
* Quaerere aliquid ex aliquo usitatius est, quam Quaerere aliquid ab aliquo.
Dicunt item, Circa aliquem quippiam quaerere.
* Ceterum distinctio haec in vulgus nota est: Quaero te, Ich suche dich; Qnaero ex te vel a te, Ich frage dich.
Apud Curtium L. 8. c. 7. n. 1. verba haec: Nos vero, inquit, quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium inivimus; huic loquendi discrimini non obstant. Etenim to\ Nos vero, non referendum ad to\ Quaeris, sed ad to\ inivimus.
Eâ notione, quâ significat Suchen, dicunt: Quaerere aliquid alicui rei, et ad aliquam rem.
* Deinde dicunt Gratiam apud aliquem quaercre, quomodo nos, Gunst bey einem suchen, Gnade bey einem suchen. Iustinius L. 9. c. 8: Instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere, sollemnis illi consuctudo.
Sed et Invenire gratiam apud aliquem. apud eumdem Iustinum legere memini; quomodo Hebraei dicunt: qui quum addant In oculis alicuius; id nihil aliud est, quam Latinorum Apud aliquem.
* Ceterum Gratiam quaerere, est etiam Gratiam adquirere, comparare. Livius L. 6: Eaque ipsa affinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulguum quaesierat. Vorst. de Lat. Falso Susp. 276. seq.
* Cic. pro Rosc. c. ar: Habere qunestionem de servis, Die Knechte lassen uberziehen, und peinlich fragen. Sallust. B. Iug. c. 31: In plebem Romanam quaestiones graves habitae sunt, i. e. ur barbare loquimur, magnac inquisitiones, torturae corporis, veritatis causâ.
* Alia ratio est, quum in sensu obliquo Coniunctivus heic apparet. Cic. Hoc
qualecumque esset, te scire volui. Plin. L. 10. Ep. 97: Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
* Recte autem dicitur, Qualis est libert? si respondeas, Est bonus, bene compactus, Logicus, cet.
Ita etiam barbara sunt, si dixeris, Qualem habes animum? pro Quid animi habes? Item, Qualem habes morhum? pro Quid habes morbi? Quis te morbus tenet? Item, Qualis est titulus libri? pro Quas est libri inscriptio? Quî vel Quemodo, inscribitur liber?
* Recte autem haec se habent, si de qualitate, non de essentia, vi ac natura retum sermo est. Voss. de Vit. 151. Borrich. Cogit. 34.
Stewechius etiam de Part. L. 2. c. 4. Adverbium commendat Qualiter qualiter i. e. Utcumque. V. g. In arte dicendi profecit qualiter qualiter, In der Oratorie hat er so einiger massen zugenommen. Sen pro eo apud Ulpianum, ex quo illud citat Forum Romanum, emendatae editiones habent Qualiter semel positum. Cell. Antib. 131. C. P. 236. Fabri Thesaurus tamen id etiam citat ex L. 7. pr. p. de Minoribus.
* V. g. Plus semel contigit. Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1: Homini misero plus quingentos colaphos infregitm mihi. Id. Heaut. Ancillas secum adduxit plus decem. Plus quingeutos colaphos, dictum pro Plus, quam quingentos colaphos: deinde Plus, quam quingentos colaphos est, pro Plures, quam quingentos colaphos. Nimirum Plus in huiusmodi loquendi modis induit naturam Adverbii. Cicero pro Rosc. Annos natus magis quadraginta, pro Annos natus magis, quam quadraginta. Id. L. 15. Fam. Ep. 14: Cognovi, in Lycia esse classem Dolabellae, ampliusque centum naves onerarias: pro, Ampliusque, quam centum naves onerarias. Cornelius Nepos in Pelopida: Quum domino non essent amplius centum, pro Amplius, quam centum; et hoc pro Plures, quam centum. Sic et in
Datame: Non amplius hominum mille, Et in Attico: Non amplius quaternis versibus. Subinde vero voculam Quam idem Nepos diserte adicit, ut in Phocione: Nolo amplius, quam centum iugera. Et in Attico: Non amplius, quam terna milia aeris. Flor. L. 3. c. 20. n. 3: Quum statim decem amplius milia coissent hominum. Id. L. 4. c. 11. n. 6: Caesaris naves a triremibus in senos non amplius ordines creverant. Et c. 12. n. 26: Quingenta amplius castella direxit. Cic. L. 7. Attic. Ne diutius anno in provincia essem, pro Diutius, quam anno. Flor. Prooem. L. 1: A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti. Plin. L. 7. Ep. 24: Numidia Quadratilla paullo minus octogesimo aetatis anno decessit, usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. Id. L. 10. Ep. 83: Ne sit in senatu minor annorum triginta. Iul. Caes. B. G. L. 7. c. 51. n. 4: Eo die milites sunt paullo minus sexcenti desiderati. Vorst. de Lat. Falso Susp. 228. Goclen. Obs. 199. Vossii Gramm. Lat. Synt. 76. Hadr. Card. de Serm. lat. p. 82.
* V. g. Nemo admittitur, nisi qui. Nulla adeo ex re istuc sit, visi ex nimio otio. Neque quisquam est vulneratus, nisi qui vel praeter eos. Nemo est praeter illos. Neminem vidi ad honores contendentem, praeterquam eum. Nemo est extra istam coniurationem.
* Interrogative autem positum, Quam cito potes? admodum recte se habet.
* Dudum enim de spatio breviori: Diu autem de spatio longiori usurpatur. Voss. de Vit. 164.
Inepte ergo diceretur, Quam dudum orbis terrarum a Deo creatus est? quum dicendum
pro eo sit, Quam diu orbis terrarum a Deo creatus est? Item: Quam diu, hora est audita? quum dicendum pro eo sit, Quam dudum hora est audita?
* Duo priora recte se habent, si per interrogationem efferuntur.
Ab initio mundi, qualecumque praesidium in eo habet, quod veteres Latini dicunt Ab initio rem exponere.
* Aliquando etiam per Pleonasmum Totus huic formulae praemittitur. V. g. Per totum, quam longus est, locum Illyrici.
* Cic. L. 2. Fam. Ep. 10: Tu vide, quam ad me litterae non perferantur. Id. L. 9. Artic. Ep. 2: Quam nihil praetermittis in consilio dando? Phaedrus L. 4. Fab. 19: Si pullchre vides, quam non conveniens aurum sit vitae meae.
* Cic. Dico igitur, et quam possum maximâ voce dico.
Cum Positivo rarissime iungitur a scriptoribus Ciceroni aequalibus; a ceteris id fit saepius.
* Plin. Lib. 18. c. 28: Tanta litterarum occasio est. Quas equidem miscebo agrestibus negotiis, quam potero, dilucide atque perspicue.
Unicus Ciceronis locus mihi scrupulum inicit, pro Milone cap. 34: Si mihi
rep. bona frui non licuerit; at carebo mala: et quam primum tetigero bene moratam, et liberam civitatem, in ea conquiescam. Sed verum ut fatear, scriptura haec mihi suspecta est, et fortassis codices sunt, qui legunt pro eo Quum primum.
* Curt. L. 3. c. 2: Maiorem, quam pro numero, speciem gerens. Id. L. 5. c. 2: Consedit in Regia sella, multo excelsiore, quam pro habitu corporis.
* Cic. Multa mihi veniebant in mentem, quamobrem ita fore putarem. Id. Nihil rationis adfers, quamobrem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. Id. Miror, quid causae fuerit, quare consilium mutâris.
Immo et praecedentem Pluralem respiciunt. V. g. Quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico filio, quare is patri displiceret. Nimirum liberiuscule paullo veteres coniunctionibus istis vel Adverbiis usi sunt: ut, sicut naturam, ita et Numerum mutarent. Licet enim revera Singularis Numeri sint; tamen Plurali ita subinde subiunguntur.
* Flor. L. 4. c. 1. n. 10: Quamvis parte coniurationis oppressâ, tamen ab incepto Catilina non destitit.
Cicero autem hanc dicendi formam non frequentat.
* Semel non refert tempus; sed numerum.
Hinc Quando semel fiet? recte dicitur, quatenus respicit numerum, et contradistinguitur locutionibus, quibus quid dicitur bis, ter, quater cet. sieri. Germ. Wann
wirds gescheben einmal wann wirds geschehen zweymal?
* Quanto, quum pretium signisicat, non dicitur, nisi ei addatur Substantivum. Quamvis enim Verba mercandi Ablativum regant, significantem pretium, sine Praeporitione; tamen excipiuntur hinc hi quattuor Genitivi Tauti, Quanti, Pluris, Minoris, cum Compositis; nisi addantur Substantiva: quae ubi adsunt; consuetus ilico Ablativus redit. V. g. Quanti librum hunc emisti, vel Quanto pretio hunc librum emisti?
* Intramus in musea, in templum, in conclavia: sed de materia aliqua dici non potest, quod intret in vas.
* Interim e)lleiptikw=s2 satis bene dicitur. Tacitus in Agricola c. 44: Quantum ad gloriam sc. pertinet (i. e. respectu gloriae) longissimum aevum peregit.
Pertinere ad aliquam rem, Wohin zielen, stais quidem Latine dicitur; at non in ieo verborum nexu, quem beic minus probamus.
* V. g. Quanta maxima potuit, diligentia id egit. It. Qua possum maxima cum cura partes tuebor meas.
* Terent. Adelph. A. 3. Sc. 3. v. 40: Tu, quantus quantus, nil nisi sapientia es. Cic. Attic. L. 12. Ep. 23: Sed quanti quanti, bene emitur, quod necesse est, Was nothig ist, kauft man billig, es koste auch, was es wolle.
* Cic. L. 12. Fam. Ep. 7: Dixi tanta contentione, quantum forum est. Id. de Amic. c. 20: Tanta est inter eos, quanta maxima potest esse morum distantia.
* Quin interrogativum significat idem, quod Quare non, Cur non, et adsciscit Indicativum.
* Par ratio est in Primo, Primum et Semel; Secundo, Secundum et Bis; Tertio, Tertium et Ter, cet. Conf, Part. Etym. Sect. 2. Primo cet. et Tertio cet.
* Cic. 5. Tusc. Sic eas exponam, quasi agatur res, non narretur. Terent. Eun. Quasi vero paullum intersiet. Plinius Avunculus Praefat. operis: Ceu vero nesciam, adversus Theophrastum scripsisse etiam feminam. Plin. Iun. L. 5. Ep. 3: Atque haec ita disputo, quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocdrium, quos plures habere, multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit. Id. L. 5. Ep. 5: Expavit et sic interpretatus est. tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis,
qui fuisset illi legendi: et fuit. Iuvenalis: Tamquam feceris ipse aliquid. Caesar. L. 3. B. C. Perinde ac suis satisfacere, et fraudata restituere vellent.
Notione accusandi sumpta similiter Coniunctivum requirunt.
* Plin. L. 3. Ep. 9: Reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes, quos mandasset provincia, reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.
Quando autem similitudinem, quâ rerum diversarum convenientia innuitur, notant; Indicativum post se admittunt.
* Plaut. Stich. Fuit olim, quasi ego sum, senex: et ei siliae duae erant, quasi nunc meae sunt. Eae erant duobus nuptae fratribus. Quasi nunc sunt meae vobis. Virgil. 2. Aeneid. Adversi rupto cen quondam turbine venti confligunt. Terent. Eun. 2, 2: Tamquam Philosophorum habent disciplivae ex ipsis vocabula. Quintil. 9, 4: Periude asperiores erunt, prout oris hiatu simili aut diverso pronuntiabantur Plaut. Epid. 1. 1. 47: Utcumque in alto ventus est, exin velum vertitur. Plin. L. 4. Ep. 18: Quemadmodum magis aprobare tibi possum.
Quando haec Adverbia sunulationis notam habent, plerumque alia vocabula insuper adsciscunt. V. g. Quasi vero, Quasi uti, Ceu vero, Tamquam si, Perinde ac, Perinde atque, Perinde ac si, Perinde atque si, Perinde tamquam, Perinde quasi, Perinde ut. Plaut. Merc. Qui olim a puero parvulo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. Cic. Tamquam si tua res agatur. In similitudine vero omitti illa solent.
* Sic In Italiamque, rectius est, quam Inque Italiam, et A discendoque rectius, quam Aqne discendo. Interim tamen vel ipse Cicero dicit, Artes celebrandas interque nos recolendas pro Inter nosque; et Exque republica pro Ex republicaque.
Numquam etiam intermedia tantum ponitur inter copulata, sed vel soli posteriori adnectitur, vel unicuique adicitur, ut: Fortis bonusque, non Fortisque bonus. Item: Fortisque bonusque. Quae tamen encliticae geminatio Poetarum fere est. Virgil. Omnia Mercurio similis vocemque coloremque,
Horatius tamen Carm. saecul. to\ Que, Nomina duo copulans, Verbo communi adnexuit: Certus ut denos decies per annos orbis et cantus referatque ludos, pro Referat cantus ludosque.
Quum tria vocabula coniungenda sunt, eleganter secundo postponitur que, et tertio praemittitur et, ac, atque. V. g. Elegantes doctasque et humanas ad me litteras, dedit.
Tandem hoc notandum etiam est, Indeclinabilibus praecipue et Polysyllabis hanc particulam nostram encliticam gaudere, earumque societate frequentissime contineri. V. g. Ultro citroque. Diu multumque. Oppidum amplissimum munitissimumque. Novi virum doctissimum meritissimumque de omni re litteraria.
* Queri cum aliquo, ex sententia Grammaticorum plane idem est, quod Queri apud aliquem, Iemandem seine Noth klagen: sed mihi non ita videtur. Differunt enim, ni fallor. aliquatenus hae duae locutiones: nimirum Queri apud aliquem, est querelam suam in alicuius sinum effundere, Einem sein Leid klagen: sed Queri cum aliquo, est quodammodo expostulare cum aliquo, et de iniuria apud eum, qui fecit, conqueri. Cic. L. 7. Fam. Ep. 27. Quodsi humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem: Seneca Centrov. 4: Quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! Hinc etiam Cicero in Epp. cum verbo Expostulare coniungit: Quererer tecum atque expostularem, nisi cet.
Pro Qucri apud aliquem, interdum etiam reperitur Qvert alicui. Cic. L. 1. in Verr. n. 156: Is mihi etiam queritur, quod cet.
Plinius habet: Queri apud aliquem, quod cet.
Cicero item dicit: Queri aliquid in aliquo, quasi cet. et Queri aliquid pro aliquo.
* Lib. 2. Fam. Ep. 13: Illud vero non obscure queruntur in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi destiteriim a pristina causa. Et L. 2. Orat. n. 198: Accedebat, ut haec tu adolescens pro rep. queri summa cum dignitate existimarere.
* V. g. Incultae meae orationi, quae vestra est humanitas, facile, puto, ignoscetis, pro Secundum humanitatem vestram, vel Pro vestra humanitate. Item: Quo quidem in negotio, quae tua est prudentia, caute versatus es, pro Secundum tuam prudentiam vel Pro tua prudentia. Ita Castellio 2 Cor. 4, 1. kaqw=s2 e)leh/qhmen vertit, Quae in nos divina est clementia.
Idem Relativum quum per naturam suam posteriori loco stare debeat; praemittitur tamen multo elegantius.
* V. g. Quod in me contulisti, beneficium fuit gratissimum.
Interdum etiam mediam orationem interpungit cum venustate quadam.
* V. g. Virtute voluptatem qui praeponit, appellatione hominis indignus est. Sed quum haud ita crebro id fiar apud veteres; a frequentiori huius usu et nos abstineamus necesse est.
Tandem eleganter cum Verbo Est, aut aliis interdum Verbis, omisso antecendeti aliquo, effertur.
* V. g. Fuerunt, qui amicitiam nostram dissolvere conati sunt, pro Fuerunt aliqui, qui cet.
* 1. Cic. Mil. c. 27: Qui huic T. Furfanio, cui viro, dii immortales? ausus est dicere. It. Neque vero ego unus illum librum vidi: videre alii: vidit, qui vir et quantus, Reginaldus Polus Cardinalis, qui potest esse instar omnium. Item: Qua in sententia video fuisse quos viros? Platonem et Xenophontem, quibus ego plus crederem, solis nutu signisicantibus, quam omnibus Philosophis cum iureiurando consirmantibus. P. Manutius.
2. Plivius L. 4. Ep. 15: Idem Cornelium Tacitum, scis, quem virum, artâ familiaritate complexus.
* Anastrophe in Mecum, Tecum, Secum, Nobiscum, Vobiscum, perpetua est: sed in hoc, quod producimus, exemplo non item. Conf. supra Cum sequente Nomine ab N inchonate.
ad me mittere, ne recusaret, So du ihn zu mir schicken wolltest. Id. L. 2. Ep. 15: Ego, nisi quid me Etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
* Ter. Hec. A. 4. Sc. 4: Sed quid mulieris uxorem habes? Was hast du doch fur eine seltsame Frau? Id. Heaut. A. 4. Sc. 8: Quid tu hominis es? Was bist du fur ein wunderlicher Kautz? Id. Eun. A. 5. Sc. 1: Quid illuc hominis? Was ist das fur ein Kerl?
* Cic. Quid? Theodorum nonne miramur? Id. Quid evim? tu solus aperta non videbas? Id. At laetatus sum. Quid ergo? in tantâ laetitiâ cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat? Ia, sagst du, ich soll mich gefrenet haben. Ey! was sagst du, mein Frennd? Sollte ich denn etwa tranrig seyn, da sich alle und iede so herzlich freveten? Cael. L. 7. Ep. 8: Quid est? Nunc tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrimâ hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur. Cic. L. 2. Verr. n. 144: Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Conf. ibid. n. 191.
Hunc particularum usum qui ignorant, nugantur iis formulis, quas non e Latio, sed ex idiomate linguae suae vernaculae habetn. E. g. Quid dicis? Quid putas? Quid tibi videtur? Quid vobis videtur? et sie porro.
* Consulere alicui locutio est satis proba: sed quod huc non magnopere trahi possit; de eo vide supra, suo loco.
* Cic. Quid ego vitium satus, ortus, incrementa commemorem? Id. Quid de
pratorum viriditate dicam? Id. Quid ergo irrigationes? quid agris fossiones repastinationesque proferam? Id. Quid de utilitate loquar stercorandi? Id. Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Id. Nam quid Accium memorem?
* Cic. Quid est, quod tu alios accuses? Quid est, quamobrem illi huc venire non liccat? Quid est, Naso, cur tu in hoc loco sexto sedeas. Nihil est, quo dmultum de lana caprina rixemur. Non est, quod multis verbis gratias agas. Schorus de Phras.
* Cicero: Etsi nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Id. Quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? Id. Sed quid iis fiet, si huc Paullus venerit? Id. Quid illi fiet, quem reliquero? Id. Quaero, si, qui volunt vendere, non fuerint, quid pecuniae fiet? Id. Occurrebat illi ratio, quid Cleomeni fiet? Id. Si comprehensio perceptioque nulla sit, quid fiet artibus?
* Recte autem haec dicuntur, si sciscitaris ex amico de negorio, quod tibi una cum illo suscipiendum sit.
* At si rescindas verba posteriora, et dicas, Quid habes? eleganter exprimitur Germanicum illud, Was ist dir? was fehlt dir? was wilfst du haben? Pro quo etiam dixeris, Quid est? quid vis? Quid me vis?
* Omittunt heic etiam et in similibus veteres subinde Praepositionem De, v. g. Quid me futurum sit, Deus viderit. It. Quid
me vis? Was willst du von mir? Atque sic non ratione, sed usu de compluribus loquendi modis iudicandum est.
* Dicunt etiam Latini, quamvis minus eleganter, pro eo, Quid opus est verbis? Quid vis? Quid vultis? Summatim ut dicam. Verbo. In summa, Plin. L. 9. Ep. 21. Ut brevibus me expediam. Ut paucis multa complectar. Item: Noli quaerere. Cic. L. 9. Fam. Ep. 11: Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis Reip. Conf. P. Mavutius Comment. in Epp. Cic. p. 138.
* Cic. Quid? quod sapientissimus quisque aequo animo moritur. Id. Offic. L. 2. c. 23: Quid? nostros Gracchos, Tib. Gracchi, summi viri, filios, Africuni nepotes nonne agrariae contentiones perdiderunt? Id. L. 1. Ep. 3: Quid? ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi. Id. 2. Fin. c. 28: Quid enim? Summus dolor plures dies manere non potest?
Hi modi loquendi fuerunt usitati, quum Romae Latina lingua floreret, nunc obscurati barbarie. Sic enim pro eo fere loquimur: Quid tibi videtur? Quid dicis? et nescio quibus aliis modis, qui naros corrugent eius, qui linguae Latinae indolem quodammodo haber perspectam.
quibus utuntur Latini, si cum indignatione loquuntur.
* Terent. Hecyr. A. 4. Sc. 1: Audisti ex aliquo fortasse, qui vidisse eum diceret exeuntem, aut introenuntem ad amicam: quid tum postea? si modeste ac raro hoc fecit. Cic. L. 9. Fam. Ep. 6: At in perturbata republica vivimus, quis negat? Sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt.
Dicunt etiam hoc sensu, Quid vero? Quid ergo? Quid igitur? Quid tum?
* Sic apud Nepotem Pausan. c. 4: Est Argilius quidam. In Cimone c. 1: Callias quidam. In Dione c. 8: Callicrates quidam; et paullo post c. 10. Lyco quidam. In Timoleonte c. 5: Huic quidam Lamesitus, homo petulans et ingratus, vadimonium quum vellet imponere.
Uteumque cessura res est: Seneca Ep. 19. Ut ut suquente Indicativo; quemadmodum Cicero hanc ipsam formulam quoque per Sed ut est L. 16. Ep. 18. reddidit, ubi to\g pa/nu Graevium adi, qui Lambinum notat Ut ut substituentem, quia Ut interdum et Ut ut idem sunt.
* Frequens etiam initio sententiarum est Quidquid est, Quidquid id est, sed paullulum alio sensu, quem refert Qualecumque id est. Ovid. 1. Pont. 6. v. 25:
Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocandum.
Nam etiam in hoc sensu Coniunctivus, nisi loci habitudo aut dubitandi ratio postulet, (ut in Liviano, quod attulimus) suspectus merito est, nec dicendum initio sententiae Quidquid sit, Qualecumque sit, sed Quidquid est, Qualecumque est. Conf. supra Qualecumque sit.
* Quando autem Non dubito, significat Audeo, cum Infinitivo potius iungi solet, quam cum Quin. V. g. Cic. In senatum introire non dubitavit,
Cicero interdum ipsum Ut non pro Quin ponit. V. g. Facere non possum, ut ad te nihil dem litterarum.
* Quin per modum exprobrandi pro immo cur non positum, non nisi Indicativum adsciscit: quemadmodum omnia interrogativa ita construuntur, quoties directe interrogant; nisi tamen, quod fieri vix solet, interrogare malis in modo potentiali. Cic. pro C. Rabrr. c. 6: Quin continctis vocem, indicem stultitiae vestrae? Warum haltet ihr nicht ever narrisches Maul? Ter. Andr. A. 1. Sc. 1: Quin tu animo bono es? i. e. Immo cur non animo bono es?
Pri modo plerumque construitur Quin, quoties usurpatur pro Quin potius, Immo vero, Quin etiam. Ter. l. c. Quin dic, quid est? Ey! so sag doch nur, Id. Heaut. A. 4. Sc. 3: Quin paratum est argentum, Auch liegt das Geld ia da. Id. Andr. A. 2. Sc. 2: P. Dave, perii. D. Quin tu hoc audi, P. O mein lieber
Dave, mit mir siehts seltsam aus. D. Ey, was ist dir nu; hor, was ich dir sage: Mit dir solls keine Noth haben.
Plerumque, inquam: neque enim desunt loca, ubi etiam Coniunctivum hâc notione positum adsciscit. Cic. Somn. Scip. c. 3: Quin tu adspicias ad te venientem Paullum patrem.
* Quin autem Interrogativum, quatenus nempe notat idem, quod Cur non, societate gaudet tou= Ergo vel Igitur, et hoc modo usurpatum constituit praecipue formulam exhorrandi, quâ tum alios, tum nos ipsos exstimulamus, Germ. Warum denn nicht? Apud Curtium L. 5. c. 7. n. 4. Alexander: Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces subdimus?
* Celebrare convivium dicuntur omnes convivae, qui mensae accumbunt, hilaresque se faciunt.
* V. g. Nolo ullam pati iniuriam. It. Nec mihi te iucundius quidquam, nec carius.
Etiam post particulam negandi, aut voculam interrogativam Ullus, Quisquam, aut Umquam; non Aliquis, Quispiam, aut Aliquando usurpatur.
* V. g. Nolo quemquam a me tristem abire; non, quempiam vel aliquem.
Item post particulam Quam ratione Comparativi, aut vocabuli, Comparativi vim habentis, positam, Ullum, Quidquam, Umquam elegantius, quam Aliquid, Aliquando.
* V. g. Nil vidi elegantius, quam quidquam eorum: rectius, quam Aliquid eorum.
Atque heic Livius etiam frequentat Quisquam unus, Per Pleonasmum.
Item post particulas Si et Sine Ponitur fere Quidquam, Ullum, Quippiam, Umquam; non Aliquid, Aliquando.
* V. g. Sine ullo errore pervenire ad veritatem; non, Sine aliquo errore.
* Virgil. L. 3. Georg.
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit.
It. Eruditissimus quisque Grammaticus haec tradit.
Iungitur etiam nominibus numeralibus, quum quid per singula aequaliter significatur.
* Ut: Decimus quisque. Millesimus quisque. Septimo quoque die repetendum nobis est, quidquid tota hebdomade pertractavimus. i. e. omni septimo die.
Iungitur etiam huic vocabulo Quotus fere interrogative.
* Ut: Quotus quisque hominum est, qui non magis ad voluptatem, quam ad virtutem naturali suo impetu feratur? Valla L. 1. c. 14.
Iungitur porro Pronominibus Sui, Suus, et omnibus Personis in Plurali saepe et recte.
* V. g. Suae quisque vitae consulite. It. Discesserunt in suam quisque patriam.
* Sallust. B. Iug. c. 81: Post uti quisque opulentissimus videntur, ita Romanis hostem fore, i. e. Quo quis erit opulentior, eo magis hostis Romanis videbitur. Cic. Parad. 1. c. 3: Ut enim quisque est maxime boni particeps, ita et laudabilis maxime. Id. L. 1. Orat. n. 120: Ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem, variosque eventus orationis, exspectationemque hominum pertimescit. Id. Ut quisque maxime opis indigent, ita ei potissmum opitulemur. Id. Ut quisque minimum firmitatis habet, minimumque virium, ita amicitias appetit maxime. Id. L. 2. Orat. n. 265: Ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum. It. Ut quisque est generosissimus, ita minime irritatur aliorum contumelia.
interdum in Commate posteriori pro Ita Praepositio Is ponitur.
* Cic. L. 1. Offic. c. 4: Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique et acutissime et celerrime potest et videre et Explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.
Interdum etiam Praepositio Is in Commate posteriori omittitur.
* Cic. Verr. 1. n. 68: Ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur.
Poterunt etiam eleganter mutari ita: ut loco Commatis prioris ponatur Superlativus adiuncto Pronomine Quisque; et loco Commatis posterioris Positivus adiuncto Adverbio Maxime.
* Cit. L. 1. Quaest. Acad. n. 13: Certe recentissima quaeque, sunt correcta et emendata maxime, i. e. Quo quid recentius, eo correctius et emendatius est.
* Cic. L. 1. Offic. c. 30: Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus: Wie disfalls der Lysander cet.
* Significat enim Quoad veteribus idem, quod Quam diu, Quousque, v. g. Quoad lucis huius usura frui mihi contigerit: et eleganter additur interdum Gentivus Eius, v. g. Quoad eius facere poteris, So viel dir immer moglich; Quoad eius sieri potest, So viel immer moglich ist: adsciscit etiam Indicativum et Coniunctivum, prout sententia finita vel infinita est; quamlibet in significatione pro Usque dum, de re futura, Germ. So lange bis, habeat tantummodo Coniunctivum. Cic. L. 10. Ep. 21: Omnia ut integra servem, dabo operam, quoad exercitus huc submittatis.
Pravum autem huius partieulae usum Scioppius ad Sanctii Minerv. p. 489. et Vorstius de Latin. Mer. Susp. p. 261. ex eo esse putant, quod veteres dixerunt, Quod ad hanc rem attinet, et per Ellipsin Quod ad hanc rem, tw=| Attinet suppresso. V. g. Caelius ad Cic. L. 8. Ep. 1: Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores. Ita et Caius in Digestis. Hinc pro Quod ad, fabricasse ex imperitia recontiores putant Quod.
Andreasautem Borrichius Append. p. 188. et Vind. L. L. 198. hunc pravum particulae usum defendere studet, quod et Varro et Livius ita usurpaverint. Verum ad Livii locum dudum respondit Vorstius l. c. illum de bonitate huius vocabuli us ûs nos certos reddere non posse, quod postremi illi libri Livii, testante Gronovio, manu exarati non sint visi, nisi in uno codice, ex quo Grynaeus eos publicavit: fortassis igitur mendum esse in eo loco, et pro Quoad diem, ut idem Gronovius coniecerit, legendum Quam ad diem scil. dictam vel constitutam, Ellipsi alias etiam veteribus usitatâ; et sic locutionem plane concinnam esse. Quod vero ad Varronis locum attinet, monuit dudum etiam Scioppius l. c., istum Soloecismum duobus Verronis locis indoctorum librariorum operâ infedisse, atque ita pro Quoad, legendum esse Quod ad. Tursellin. de Partic. 321. Perizonius ad Sanctium. Mari-Ang. de Fano Benedicti Auctar. ad Sciopp. Grammat. Philosoph. 27. Cellar. Antib. 213. C. P. 328. Discuss. Append. Dan. 79. seq.
* V. g. Ideo nulli places, quod tibi nimium places. It. Ob id te saepius reprehendo, quod impensius diligo. It. Quod bene vales, gaudeo. Cic. Bene facis, quod me adiuvas. Id. Illud extremum est, quod recte vivendi ratio meliores efficit.
Haec de praesenti negotio dicuntur, ideoque per Indicativum efferuntur: sequentia vero per Praeteritum, et ob id per Coniunctivum rectius et usitatius efferes.
* V. g. Quod redieris incolumis, gaudeo. It. Quod res tibi ex animi sententia evenerit, Iaetor. It. Quod convaluerit pater, summopere gaudeo. Cic. Gratissimum mihi est, quod quiveris.
Sed in sententia insinita seu potentiali, adsciscit Coniunctivum, sive actionem praesentem, sive praeteritam innuat.
* Cic. Facile apparet, quod me colat. Id. 2. Att. 1: Mihi, quod Nasicam defendissem, leviter succensuit. Id. de Divinat. Mirari se dicebat, quod non rideret haruspex, haruspicem quum vidisset.
In principio sententiae, quum significat Quantum ad. id, quod, Anlangend dass, habet Indicativum.
* Cic. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia.
Praecedente Non est, vel Nihil est. habet Coniunctivum, et tunc significat Propter quod.
* Cic. 6. Fam. 2: Non est pro malis temporum, quod moleste feras. Id. in Pis. Nihil est, quod me invites. Id. I. 14. Ep. 1: In viam quod te des hoc tempore, nihil est.
* Cicero: Adfirmabat quum scripsisset, quod me cuperet ad urbem venir, illum quidem gratias agere maximas, et non modo probare, sed etiam gaudere; pro, Quum scipsisset, se cupere, me ad urbem venire. Plin. L. 9. Ep. 23: An si Demostbenes iure laetatus est, quod illum avus Attica ita demonstravit, *ou(=to/s2 e)sti *demosqe/nhs2, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo? pro, Laetatus est, eum anum Atticam ita demonstrasse. Plura huius exempla cumulavit Vorstius de Lat. Falso Susp. p. 234. seqq. Conf. Perizonius ad Sanctii Minervam 3. c. 14. not. 16. P. Manutius Commentario in Epist. Cic. Tom. 1. p. 793. seq. it. Vossius de Construct. cap. 20. et 62. Vid. etiam supra Memini.
Quodsi etiam Accusativus Verbi Activi iungi necessario debet; Amphiboliae evitandae ergo rectissime sequitur Quod: vel si per aurium iudicium id fieri nequeat, et Infinitivus omnino requiratur; hunc Infinitivum non Active, sed Passive exprimas.
* Quia enim v. g. in hac locutione: Certum est Romanos vicisse Gallos; dubium fit, Romani Gallos, an Galli Romanos vicerint; rectius ita efferas: Certum est, quod Romani Gallos vicerint, vel Gallos a Romanis victos esse.
* V. g. Quod si tibi res cum eo sit, cum quo mihi est, tum sentias, pro Si vero tibi res cum eo cet. It. Quod nisi fuissem incogitans, pro Sed nisi fuissem incogitans. Cic. L. 2. Orat. n. 224: Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset. Corn. Nep. Hannib. c. 1: Quod nisi domi civium suorum invidiâ debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse.
In Principio autem tantum modo hic particularum nexus locum invenit. Cave ergo, ne immisceas periodo. Barbare enim v. g. dictum foret: Amabo te, quod si pius fueris, pro Si pius fueris.
* Verbum Spectare, hoc nexu et hâc notione apud Latinos haud occurrit. Conf. infra Spectat ad me liber.
* Locutus autem ita est Plinius Paneg. Traiano dicto: Ut vero ad te fortunae tuae nuntius venit, malebas quidem hoc esse, quod fueras: sed non erat liberum. Vorst. de Lat. Falso Susp. 42.
* Cic. Peto abs te, ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ci commodes.
Huc referantur formulae, Quod sciam, Quod ego sciam, Quod equidem sciam; quibus post initium sententiae utuntur modesti homines, quia se ab omnium cognitione longe abesse, et memoriae lapsum facilem esse in tanta rerum varietate norunt. V. g. Nusquam, quod sciam, invenitur homo usurpatum in genere Feminino.
Huic simile est et hoc: Ego illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim. Et hoc Camerarii: De qua quidem re passim atque carptim scripserint multi doctissimi viri plurima: sed qui illorum genera dirigeret, et artificiose partes componeret, non dum, quod ego sciam, repertus est. Dicitur et sic: Primum de quo sciamus, hoc introduxit dogmatice Aristoteles.
Pro Quod in eiusmodi formulis occurrit et Quantum.
* V. g. apud Plinium I,. I. Ep. 10: Ut enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex, iudicare; ita, nisi sapiens, non potest perspicere sapientem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et adficiaut. Item apud Cic. Lib. 2. Orat. n. 58: Minimus natu horum omnium Timaeus:
quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus, et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus, et ipsa compositione verborum non impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem. Item n. 77: Dimitto autem eos non tam contumeliose, quam Philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negotii: sed tamen est eorum doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula. Item: Nusquam apud corum ullum, quantum recordatione ultima repetere possum, dictum memini, so weit ich denken kann.
* Magis Adverbium, Verbo Substantivo simpliciter posito iungi non potest: quomodo id sit, quum aliis Verbis fert suppetias. Ita v. g. possum recte dicere, Quod magis expetendum est; sed non, Quod magis est.
* Idem Scioppius in Scaligero Hypobolimaeo notat Scaligerum, quod seripsisset, Quum hoc non sit negligentia, pro Quum haec non sit negligentia; it. Hoc si vocatur secta, pro Haec si vocatus secta; it. Hoc solius Nehemiae labor est, pro Hic solius Nehemiae labor est; et denique, Qui totum librum perlegerit, facile iudicabit, hoc hallucinationem, non inscitiam esse, pro Iudicabit, hanc hallucinationem, non inscitiam esse.
Quod Scioppii iudicium satis quoque recte habere videtur: quippe auctores veteres omnino sic, ut Scioppius vult, scribere observo. Iustin. L. 7: Olympiadem neoptolemi, Regis Molossorum, filiam uxorem ducit: qune causa illi exitii, malorumque omnium initium fuit. Non ille dicit, Quod causa illi exitii fuit, sed Quae causa. Virgilius L. 5. Aeneid. At revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Non dicit Hoc labor est, sed Hic labor est. Idem. L. 9. Aen. Hic amor, hoc studium, dum sacra secundus auruspex nuntiet. Praecedit Exspectare dapes, et plenae pocula mensae.
Sed et Pronomen demonstrativum Ille Nomini Substantivo, quod proxime
antecedit, genere respondens poni video. Cicero L. 4. Acad. Quaest. Talia sequuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodammodo sensibus, ut haec, Illud est album, hoc dulce: canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum. Animo iam haec tenemus comprebensa; non sensibus. Ille deinceps equus est, ille canis: cetera series deinde sequitur. Non dicit Illud. equns est, illud canis, ut ante dixerat Illud est album, canorum illud; sed Ille equus est, ille canis. quae et causa est, quod Rob. Titium Ioh. Petrus Titius in Manuductione ad excerpendum p. 222. notat, quod Locor. Controvers. 7, 16. scripsisset Esset id labor vere Herculeus. Virgilium tamen Lib. 3. Aen. observo scripsisse: Nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus videbar, pro Nec ille sopor erat. Sed is fortasse propter versum id ita fecit. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 235. seq.
* Quomodo? non respicit nomen eius, de quo quaerimus; sed modum vocandi: ut si quis vocetur modo per litteras, modo per certum hominem, modo coram per amicum quemdam compellandi modum; tunc recte quaererem, Quomodo vocaris?
veterum non dum imbuti satis sunt, in scribendo minus in posterum haesitent. Ita quidem
1. Pro Quando, Quo tempore vel Quoties positum, adsciscit Praesens, Perfectum et Futurum Indicativi.
* Cic. Quum audio, ad te ire aliquem, litteras ad te dare soleo. Id. Quum andivi, ad te aliquem ire, litteras ei ad te dedi. Id. Cognosces, quum literas meas leges. Id. Impunius sit, quod, quum est factum, negari potest. Id. Fidem mean quum secutus es, numquam consilii tui te paenitebit. Id. pro Lig. c. 8: Quae est ergo apud Caesarem querela, quum eum accusatis, a quo queramini vos prohibitos contra Caesarem bellum gerere? Id. L. 3. Ep. 5: Ego te Baloo, quum ad vos prosiciscetur, more Romano commendabo. Id. L. 2. Orat. n. 82: Nam et ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum, quum sum in cursu orationis, quam quum omnia sunt inaudita. Ibid. n. 320: Sed quum erit ntendum principio: quod plerumque erit: aut ex reo, aut ex adversario, aut ex re, aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci decebit. Sallust. in Cic. Quum in te modestiam nullam animadverto, respoudebo tibi. Flor L. 1. c. 24. n. 1: Allatas a Graecia leges, decem principes lecti, iubente populo conscripserant: ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia: quum tamen traditos fasces Regio quodam furore retinebant. Cic. L. 2. Orat. n. 154: Nam et referta quondani Italia Pythagoreorum fuit, tum, quum erat in hac gente magna illa Graecin. Id. L. 1. Offic. c. 3: Itaque quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, ac discere. Plin. L. 1. Ep. 9: Nihil audio, quod audisse; nihil dico, quod dixisse paeniteat. Nenio apud me quemquam sinistris sermonibus carpit: neminem ipse reprehendo, nisi unum me, quum parum commode scribo: nulla spe, nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor. Id. L. 3. Ep. 10: Composnisse me quaedam de filio vestro, non dixi vobis, quum proxime apud vos fui. Id. L. 9. Ep. 31: Postquam a te recessi, non minus tecum, quam quum apud te fui. Curt. L. 5. c. 2. n. 22: Scio, apud vos filium in conspectu matris nefas esse considere, nisi quum illa permisit. Iustin. L. 2. c. 4. n. 21: Igitur quum Hercules ad litus Amazonum applicuit; infrequens multitudo cum Antiopa Regina, nihil hostile metuente, erat.
Reliqua tempora huic notioni haud iunguntur, nisi in oratione obliqua, quae in quovis tempore Coniunctivum postulat.
* Plin. L. 9. Ep. 23: Frequenter agenti mihi evenit, ut centumuiri, quum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent,
omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque.
2. Pro Coniunctione conditionali Si, positum, adsciscit Praesens et Futurum Coniunctivi.
* Terent. A. 5. Sc. 2: Quum faciem videas, videtur esse quantivis pretii. Idem: Lacrimat, neque, quum rogites, quid sit, audet dicere. Cicero: Cognosces, quum literas mens legeris. Et in Lael. cap. 9: Quid mirum, si animi hominum moveantur, quum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videautur? Virg. Ecl. 3. v. 27: Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Reliqua tempora huic notioni non congruunt.
3. Pro Postquam, Ex quo, positum, adsciscit Praesens et Perfectum Indicativi.
Cicero: Quum ad nos allatum est de temeritate eorum, graviter commotus sum. Idem Attic. Lib. 4. Ep. 70: Quum primum Romam veni, vitque, cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi. Idem Qui nunc, quum ille damnatus est, tamen dicunt. Idem pro Deiot. c. 13: Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, quum et ipsi et silio nomen Regium concessisti. Idem Lib. 2. Orat. n. 103: Quum rem penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit causa ambigui. Idem pro Leg. Manil. c. 1: Nam quum propter ditationem comitiorum ter Praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis, et quid aliis praescriberctis. Liv. L. 1. cap. 36: Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum coeptis intervenit.
Imperfectum et Plusquamperfectum, plerumque Coniunctivi.
* Cic. Lib. 12. Ep. 14: Quum Brutum nostrum convenissem, enmqye tardius in Asiam venturum animadverterem; in Asiam redii. Idem: Saepe de L. Crasso videor audisse, quum te togatis omnibus anteferret.
Rarius Indicativi.
* Cic. L. 3. Ep. 13: Quum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. Id. in Verrem 6. c. 61: Quum diutius in eo negotio curaque fueram, revertebar. Id. pro R. Deiot. c. 1: Fugitivi autem dominum accusantis, et dominum absentem, et dominum amicissimum nostrae rei publicae, quum os videbam, quum verba andiebam; non tam adflictam Regiam conditionem dolebam, quam de fortunis communibus extimescebam. Id. pro Lig. c. 6: Tu, quum pacem esse cupiebas, idne agebas, ut tibi cum sceleratis, an ut cum honis civibus, convenires?
Futuro heic locus esse plane nequit.
Si vero temporis notatio quaedam antecedit, quodvis tempus Indicativi recipit.
* Cic. L. 15. Ep. 14: Multi anni sunt, quum ille in aere meo est. Id. Iam biennium est, quum virtuti nuntium remisisti. Id. Vix annus intercesserat ab hoc sermone, quum iste accusavit Norbanum. Id. Una nox intercesserat, quum iste illum sic diligebat, ut diceres, inter eos omnia esse communia. Id. Mater, quae multos iam annos, et nunc, quum maxime filium interfectum cupit. Id. Unum quidem erat tempus, quum L. Flacco tota Asia portas claudebat. Id. Aliquot sunt anni, avum vos duos elegi, quos praecipue colerem. Id. Iam anni quadringenti sunt, quum hoc accidit. Id. Fuit quoddam tempus, quum in agris passim homines bestiarum more vagabantur. Idem pro Planco: Numquam obliviscar noctis illius, quum tibi vigilauti pollicebar. Id. Iam ab illo tempore, quum in Cumanum mihi obviam venisti. Id. L. 3. Ep. 2: Iam tum mihi non placebas, quum idem intuebare. Id. 1. Orat. Qua consuetudine quondam solitus sum uti, quum mihi in isto studio versari adolescenti licebat. Id. pro Lig. c. 7: Vos tum parnistis, quum paruit nemo. Id. Parad. 4: Non igitur erat illa tum civitas, quum leges in ea nihil valebaut; quum iudicin iacebant; quum mos patrius occiderat; quum ferro pulsis magissratibus, senatûs nomen in republica non erat. Ibid. paullo post: Iactam et immissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi: pervenisse nisse ad me numquam putavi nisi forte, quum parietes disturbabas, aut quum tectis sceleratas faces inferebas, meorumque aliquid ruere, aut deflagrare arbitrabare. Ibid. paullo post: Ergo ego semper civis eram, et tum maxime, quum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optimi, commendabat. It. L. 2. Orat. n. 195: Sensi equidem, tum magnopere moveri iudices, quum excitavi maestum ac sordidatum senem, et quum ista feci. Id. Orat. n. 171: Et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt, quum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Plaut. Merc. 3. 1: Illi, baud sane diu est, quum dentes exciderunt.
Hoc ipso tamen Verborum nexu post Quum etiam Coniunctivus sequitur, quum indefinite et per orationem obliquam veteres loquuntur.
* Cic. L. 13. Ep. 14: Scis profecto, fuisse quoddam tempus, quum homines existimarent. Id. Iam pridem scito esse, quum unum te pluris, quam omnes illos putem. Id. Biennium praeteriit, quum ille adsiduo cursu cubitum nullum processerit, Germ. Mag fortgerucket seyn. Id. pro Mil. c. 26: Erit illud profecto tempus, quum tu salutaribus, ut spero, rebus tuis et amicissimi benevolentiam et gravissimi
hominins fidem desideres. Terent. Heaut. Si umquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi fuerim, Germ. Ist iemals eine Zeit gewesen, liebe Mutter, da du an mir ein Vergnugen magst gehabt haben.
4. Pro Etsi, Licet, vel Quamvis positum, habet Coniunctivum cuiusvis temporis.
* V. g. Negat se scire, quum tamen haud ignoret. Cic. L. 1. Ep. 12: Cui auctoritati senatus quum Cato et Caninius intercessissent; tamen est perscripta. Et Ep. 8: Quum etiam plus contenderimus, quam possumus; minus tamen faciemus, quam debemus. Et pro R. Deiot. 1: Quum in omnibus causis gravioribus initio dicendi commoveri soleam; tamen in hac multa ita me perturlant. Et L. 3. Offic. c. 3: Sed quum tota Philosophia, mi Cicero frugifera et fructuosa, nec ulla pars eius inculta ac deserta sit; tamen nullus feracior in ea locus est, nec uberior, quam de officiis.
Rarissime Indicativum.
* Cic. 4. in Verrem c. 5: Haec quum omnis facta sunt; tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam, quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit.
5. Pro Quia vel Quoniam sumptum, habet Coniunctivum cuiusvis temporis.
* Cic. Quae quum ita sint. Id. Gratiarum actionem a te non desiderabam, quum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum. Id. L. 3. Offic. c. 2: Quum Athenas, tamquam ad mercaturam bonarum artium, sis profectus; inanem redire turpissimum est. Id. Attic. L. 5. ep. 21: Meditare cansam meam: praesertim quum integram rem et causam reliquerim. Id. L. 3. Ep. 8: Etsi videbam, te hanc epistolam esse lecturum, refrigerato iam sermone hominum; tamen, quum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Idem Lib. 6. Ep. 4: Si iam vocer ad exitum vitac, non a republica avellar: praesertim quum id sine ullo sensu futurum sit. Idem Lib. 2. Fam. Ep. 1: Non tam mihi molestum fuit, accusari abs te officium meum, quam iucundum, requiri; praesertim quum, in quo accusabar, culpa vacarem.
6. Pro Quod i. e. in nuda sensûs consecutione positum, habet Indicativum cuiusvis temporis.
* Cic. Bene facitis, quum venitis. Idem: Praeclare facis, quum tenes memoria. Idem ad Attic. Gratulor tibi, quum tantum vales apud Dolabellam. Idem Mihi gratissimum fecisti, quum eum nobis amicum, quam servum esse maluisti. Idem Lib. 13. Ep. 25: Tibi maximas gratias ago, quunt tautam mene litterae potuerunt. Idem: Numa magnus vir habendus est, quum illam sapientiam constituendae
civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt.
Simili elegantiâ non nullis sui Commatis vocabulis postponuntur Si, Nisi, Ut, Dum, Ne, Cur, Qui, Quae, Quod. V. g. Virtutem voluptati qui praepunit. Haec tamen ut cognoscas velim. Conf. infra Si, Nisi.
* V. g. Iuxta Deum salutem meam tibi acceptam fero vel refero. Item: Quum a Deo discessero, vel Proxime et Secundum Deum, parentibus mihi nihil est carius.
* Hunc enim verborum nexum Latini heic repudiant: ne quid dicam, quod Diescit Verbum sit infimae aetatis. Conf. Part. Etym. Sect. 1.
Latini pro eo, Primo statim diluculo, Primo diluenlo, Primâ luce, Albente caelo, Albescente caelo, Primo mane, Primâ die, Inter solis ortum.
Sed errant, qui ita sciscunt. Aeque enim crebro posterior nexus invenitur apud veteres, ac prior, nec sane huic maior elegantia, quam illi, inest: pari modo, ut apud nostrates promiscue dicitur Besonders da, et Da besonders; Insonderheit da, et Da insonderbeit.
* Posterioris nexûs exempla vide sis apud Iul. Caes. B. G. Lib. 7. cap. 9. Cic. Lib. 2. Verr. n. 116. item pro Lig. cap. 1. item Lib. 2. Fam. Ep. 1. item Lib. 2. Orat. n. 231. Terent. Eun. 5. 2. Plin. Lib. 10. Ep. 38. cet.
* Cornel. In secundo proelio cecidit Critias, quum quidem fortissime pugnaret.
* Frequenter etiam hoc Verbo Tacitus utitur in vi ac celeritate quadam exprimenda. V. g. Rapere spem, Rapere licentiam, Rapere imperium i. e. avide et per impetum sumere.
* Nec Ratio, nec Status, nec appositum Formalis, heic damnantur: nam haec vocabula notae satis bonae, etiam hâc ips â notione allata, sunt; sed id volumus, hunc verborum nexum, hos loquendi modos non occurrere apud veteres.
modo nunc est, Rebus ita se habentibus, Hâc quidem rerum facie. Sciopp. de Stil. Hist. 211. Cellar. Antib. 234. C. P. 395. Paull. Manutius ad Lib. 4. Fam. Cic. Ep. 9. p. 441.
* Etiam, quamvis rarius, cum Accusativo Canere receptum vel receptûs. Quod prolatis exemplis vindicavit Burmann. ad Ovid. 1. Met. 340: Buccina cecinit iussos inflata receptus. Er ad 4. Trist. 9. 31. pag. 642: Cane, Musa, receptus.
1. a(plw=s2 positum, vel Recipio in me, item Recipio tibi, hoc, pro illo vel de illo, i. e. Promitto, spondeo; Nostrates, Ich bin gut dafur; Galli I'en garantis, le prens cela sur moi, ie vous en repons.
Pro Recipio hoc in me, Plaut. Mil. 2, 2, 74. 75. dicit Recipio hoc ad me.
2. Recipio te i. e. Iterum accipio, Benevole excipio.
3. Recipio me domum. i. e. Confero me domum.
4. Recipere se i. e. pedem referre, militaris formula: quâ notione etiam dicitur Recipere absolute atque adeo intransitive.
1. Si reditur ad Nomen tertiae Personae.
* V. g. Natura est conservans sui, h. e. naturae. Item: Frater rogat te, ut ignoscas sibi,
h. e. fratri. Item: Rogat te Caesar, ut suas partes sequaris h. e. Caesaris.
Sed in prima, vel secunda Persona, non sit reciprocatio.
* Nec enim dicimus, Dixi sibi; sed Dixi ei: nec, Nosti suum fratrem; sed illius fratrem.
2. Etiam Reciproco utimur, etisi non antecedat Nominativus tertiae Personae; dummodo sententia tantumdem polleat: ut, quum id, quod Pronomine possessivo significatur, in illud agere dicitur, ad quod refertur.
* Cic. pro sext. Hunc sui cives e civitate eiecerunt. Quod idem est, atque, Hic a suis civibus e civitate est eiectus. Virgil. Ecl. Trahit sua quemque voluptas, h. e. Trahitur quisque a sua voluptate.
3. Si plures Personae tertiae concurrant; ad ambiguitatem tollendam, saepius utimur Relativo.
* Cic. Lib. 3. Offic. Vas factus est alter, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Ipsi scil. vadi. Sic: Vulpes comedit gallinam cum pallis suis, vel pullis eius.
Ambiguitas ea oboritur quoque, quum de duobus agitur. V. g. Titius videbut Maevium prae foribus suis. Ubi dubium, num fores Titii, an Maevii, signentur. Si Titii intellexeris, non aliter loqui poteras: sin Maevii fores signabas, poteras ad tollendam ambiguitatem dicer, Prae foribus ipsius. Sic in illo ciceronis: Pythius piscatores rogavit, ut ante suos hortos piscarentur. Ubi aliter loqui non potuit, quia intelliguntur horti Pythii. Sin horti piscatorum intelligerentur; satius fortasse fuisset, ne sermo sit ambiguus, dicere, Ante hortos ipsorum.
Dixi; Saepius ad hane ambiguitatem tollendam veteres uti Relativo. ex quo sane intelligitur, non semper id fieri: ut indicat illud Ciceronis, Negligere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis, sed omnino dissoluti est. Ubi Se ad negligentem; non ad Quisque pertinet.
4. Immo alias quoque scriptores utuntur interdum Relativo pro Reciproco.
* V. g. Cic. Camillus mihi dixit, te locutum esse cum eo; pro Secum. Idem Deum agnoscimus ex operibus eius: pro, Ex operibus suis. Idem Omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: pro, Quantum in se fuit. Nepos in Hannib. Gortynii templum maguâ curâ custodiunt, ne quid ille, inscientibus illis, tolleret: pro, Inscientibus se. Atque ibidem: At Eumenes, solutâ epistolâ, nihil in ea reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret: pro, Ad irridendum se. Quintil. L. 8. c. 6: Grammaticis inter ipsos, et Philosophis, pugna est. Heic pro Inter
ipsos, usitatius diceretur Inter se. Fit autem haec commutatio, quando locutione eiusmodi sermo non redditur ambiguus.
Nota: Inter ipsos, Pro Inter se, locum habet praecedente Genitivo, Dativo et Ablativo. Genitivo, in illo Tullii: Quorum suum quondam inter ipsos odium meministis. Dativo, ut hoc eiusdem: Latissime patens hominibus inter ipsos societas haec eft. Ablativo, quum ait Fabius: In magnis auctoribus incidunt vitiosa aliqua, et a doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa. At non item hoc locum habeat, praecedente, vel Nominativo; ut in illo Tullii: Pueri valent, et inter se amant; non Inter ipsos amant: vel Accusativo; ut in hoc eiusdem: Damonem et pythiam, ferunt, hoc animo inter se fuisse; non Inter ipsos fuisse.
5. Si copula intercedat, Reciprocum non habet, locum.
* Ita sine copula dicimus: Cepi columbam cum pullis suis: cum copula autem, Cepi columbam, et pullos eius. Sic: Pater arcessit villicum, et filium eius h. e. villici. Sed, Pater arcessit villicum, et filium suum h. e. patris.
6. Quique et Unusquisque Reciproco gaudent.
*V. g. Virgil. L. 6. Aeneid. Quique suos patimur manes. Horat. Sat. 9. L. 1. Est suus unicuique locus.
* Recognosco verbum est optimae notae, et huic ipsi notioni neutiquam adversatur. Ita enim Cassius ad Cic. L. 12. Fam. Ep. 12: Amorem erga me tuum in litteris recognosco. Nec tamen veteres recordamur cum hoc apposito verbum istud extulisse.
* Recolligere etiam, quod Lexica fere omittunt, notione propriâ occurrit apud veteres, v. g. Plinium L. 9. ep. 4: Postea actioneni meam, utcumque potui, recollegi: addidi multa.
Mihi sufficit. Ter. Tum quod dem ei, recte est.
Plinius Mai. Recolligere se, Recolligere se vel vires, e vel a longa valetudine seu aegritudine. Seneca Trag. Reparare vires. Celsus, Recipere vires.
* Ceteroqui Cicero dicit, Recuperare erepta, amissa, pecuniam, suum iudicio, ius suum, cet.
Quodsi praecedit negatio, sequitur etiam Quin vel Quo minus. V. g. Non recuso, quin id agas. Non recuso, quo minus id fiat.
* Florus etiam Lib. 1. cap. 9. n. 8. dicit, Redigere aliquem sub se; et c. 18. n. 23. Redigere aliquem in deditionem.
* Cic. Hoc redundat ad meum aliquem etiam fructum. Idem: Fluctus, qui a comivuni peste depulsi in nosinet ipsos redundarunt.
Redundare sumitur etiam a(plw=s2.
* Cic. Lib. 1. Orat. n. 20. Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat, et redundet oportet oratio: quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocutionem et paene puerilem.
*Hinc Referre in senatu vel ad senatum, aliquid vel de aliqua re.
* Adnotare notat veteribus idem, quod Notam ad aliquid adicere. V. g. Plin. L. 3. Ep. 5. Legere, adnotare, excerpere aliquid ex libro.
Et Adscribere non nisi bifariam sumitur:
1. Pro Addere, Adiungere. V. g. Cic. Adscribat suae nostram sententiam. id. Hunc ad tuum numerum libenter adscribito. Id. Adscribi ad amicitiam, civitati, in civitatem, in civitate.
2. Pro Tribuere, Imputare. V. g. Cic. Ne mihi negigentiam velim adscribas. Id. Adscribere alicui salutem, Einen grussen lassen.
V. g. Magnopere id ipsum refert; Tuâ non magnopere refert.
*Curt. 9. 4. 8: Tria flumina sunt totâ Iudia. Nep. Dat. 4: Aegyptum proficisci parat. Tac. Ann. 2. 69. 1: Germanicus Aegypto remeans. Curt. 5. 1. 37: Convivales ludi tota Perside Regibus purpuratisque cordi sunt.
*Regium enim dicitur, quod est Regis, non Rex ipse. Sic Nathan dici poterat Regius Propheta; at David rectius Rex Propheta, vel Rex et Propheta. Ita Vossius recte disputat de Vit. Serm. 151. quamvis ipse in hoc praeceptum suum impingat, quum in Part. Orat. 1. 5. 9. Davidem appellet Regium vatem.
Qui cum Dativo iungunt, errant. Cicero in Verr. 4. c. 54, ad quem provocant, non Dativo, sed Ablativo utitur, quando dicit, regnare oppido, et Praeverbium In per Ellipsin, usu satis receptam, omittit. Titii Manud. 309.
* Adiectivum Regularis, occurrit quidem apud Plinium L. 34. c. 8, qui habet Aes regulare i. e. ductile, Geschmeidig Erz, das man ziehen kann; sed, quod equidem sciam, militibus non accommodatur.
* V. g. Quam mecum colis amicitiam, multi laudant. Ter. Quod habui summum pretium,
persolvi tibi. Plin. L. 2. Ep. 17: Quem, tu nimis urbanus es, nisi concupiscis.
Non numquam etiam cum antecedente quidem, in eodem Casu, eleganter ponitur, sed ita, ut cum Verbo vel Adiectivo sequente non consentiat.
* V. g. Ter. Quas credis esse has, non sunt verae unptiae. Quintil. Vereor, ne, quos porrexeris cibos, venena fiant.
Poetae interdum Relativum postponunt in hac dicendi figura.
* V. g. Virgil. Urbem quam statuo, vestra est. Ter. Eunnchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit? Plaut. Naucratem quem convenire volni, in navi non erat. Sed id genus orationes ab usu sunt remotiores.
Relativum etiam apud Latinos, quemadmodum apud Graecos inter Substantiva diversorum generum positum, sequenti subinde respondet.
* Cic. Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur. Liv. Ne appellaverit consilium, quae vis ac necessitas appellanda esset. It. In semine Abrahami, qui est Christus, servamur. P. Manutius: Bene audire, qui est recte factorum fructus, omnes fere volumus: ipsum quidem recte facere, unde iund quasi ex fonte deducitur, paucorum hominum semper fuit.
* Relinquere aliquem hereden, Plin. L. 5. Ep. 1.
1. Pro Iudicium suum nullum interponere, Rem omnem relinquere in suspenso; qui posterior loquendi modus occurrit apud Plinium Lib. 10. Ep. 40.
2. Pro Generatim de aliqua re loqui, eamque nemini accommodare.
* V. g. apud Plin. L. 9. Ep. 13: Omnes certum nondum a me nominatum, ut
nominatum, defendunt: crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt.
* Quod equidem sciam, Remissionem alicui dare, veteribus nihil aliud significat, quam Remissionem animi vel Relaxationem a labore alicui concedere. Quintil. L. 1. c. 3: Danda est omnibus aliqua remissio.
*V. g. Morbus remittit, Frigus remittit, Dolores remittunt.
Transitive.
* V. g. Remittere debitum. Remittere se, Es sachte angehen lassen, Von der Arbeit nachlassen. Numquam remisit animum a colligendis in pace viribus. Remittere labores, animi curam. Remittere de supplicio. Plin. L. 9. Ep. 21: Remitte aliquid adolescentiae ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Remittere causam ad senatum, An den Rath gelangen lassen, An den Rath weisen. Remitto te ad ipsum volumen, Du magst es in dem Buche selbst nachlesen, Plin. L. 3. Ep. 21.
* Multo autem magis ad Latinitatem Ecclesiasticam videtur pertinere Remissionem peccatorum peter vel impetrare: quum Remissio poenae, Die Erlassung der Strafe, Remissio pensionis, Die Erlassung der Pachtgelder a veteribus quidem ditatur; sed Remissio
peccati, sceleris, criminis inauditum quid in Latio sit. Latine dixeris, Delicti veniam petere, Culpae vel errati veniam impetrare ab aliquo.
Cicero aliquamdiu in opinione fuerat, illam loquendi formulam, quâ Remi inhiberi dicuntur, idem valere, ac Remos sustinere, neque movere: ubi vero casu ex nautis audierat, illam in re nautica longe aliud sonare, tanta in illo proprietatis erat cura, ut altero mox die ad Atticum et Varronem scriberet, ut in altero Quaestionum Academicarum libro, quem antea miserat, locum mutarent, neque illa Verba in alieno posita sensu relinquerent. Vide Cic. L. 13. ad Attic. Ep. 21.
Sic etiam Navem retro inhibere, apud Livium est Sustinere procursum navis ac sistere, eam que agere retro ac vertere.
* Nihilominus tamen Inhibere remos pro Sustinere remos usurpare non erubuit Quintilianus Praefat. L. 12: Hoc mare ingressus, contrahit vela, inhibetque remos.
* Cic. L. 2. Orat. n. 309: Quae autem sunt utilia atque firma, si ea tamen, ut saepe sit, valde multa sunt: ea, quae ex iis aut levissima sunt, aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere, atque ex oratione removeri.
* At dicunt Latini Lien et Plur. Lienes, Die Milz; it. Pulmo et Plur. Pulmones, Die Lunge.
Proclamo: RENUNTIO tibi hospitium i. e. domo tuâ volo propediem emigrare.
* Cladem enim nec parat sibi quisquam, nec reparat. Sciopp. in Strad. 106. Sed quae sunt vetustate sublapsa, reparentur in melius: ut Plinius loquitur L. 10. Ep. 75.
* Cic. Quos equidem in Deûm immortalium coetu ac numero repono. Id. Tamen hunc in numero non repono. Id. Reponere stellas in numero Deorum. Id. Reponi in numero proborum hominum. Id. Reponere aliquid in numerum fabularum. Id. Homines mortuos reponere in deos. Id. Reponere aliquem in suis. Id. Si placuerit, vos hanc defensionem in aliquo artis loco reponetis. Id. Nam si alii propterea laudantur, quod pro liberatate arma ceperunt, cur non M. Brutus in eadem causa reponatur? Schorus de Phras.
fronde super viridi; Requiescere a malis, a labore, a turba.
* Ceteroquin Resignare notat
1. Proprie obsignata aperire, solvere, Germ. Entsiegeln. V. g. Resignare epistolam, literas, cet.
2. Aliquando dissolvere, abrogare, irritum facere, rescindere, Germ. Aufheben, vernichten. V. g. Cic. Omnem tabularum fidem resignare.
* Num enim Vis Dativum habeat, non dum liquet: Grammatici saltem huic vocabulo eum Casum abiudicant.
Goelenius tamen in Obs. p. 477. de hac loquendi forma ita favorabiliter pronuntiat: Politioris tamen linguae, etiam Iurisconsulti recentiores ita loquuntur, ut Wesenbeccius: credo, etiam veteres.
Respirare interdum idem est, quod cessare, intermitti. Cic. Phil. 8. c. 7:
Ne punctum quidem temporis oppugnatio respiravit. Menk. Spec. 2. p. 122.
* Si quid adiciatur, v. g. Respondeo, quod sic res comparata sit; it. Respondeo, quod non ita geri res debeat, non abhorreret prorsus ab indole linguae Latialis: nunc autem quum Verbum cum suo supposito desit, intolerabile prorsus dicendi genus est.
Retorsionis probae notae est; ipsum autem Retorsionis ius, pietatis regula suffragante, damnarunt pii ICti, inque iis nominatim Ioh. brunnemannus, iustitiae Sacerdos ille, dum vixit, sanctus, et nunc sanctorum in caelo ordinibus adscriptus, ubi nunc intuetur Deum, quem impense amavit. Magis Latine dixeris, Resellere crimen, et reicere in suum auctorem; et cum Ulpiano, Retorquere in aliquem crimen.
* A et Ab, iungitur obiectis industriae alterius; E et Ex, loco et viae, quam quis terit.
* Simili ratione differunt Accusare et Postulare. Postulare latius patet, quam Accusare. Accusare solius est actoris: Postulare modo actoris, modo iudicis, Accusare, Anklagen: Postulare, Anklagen und auch einen gerichtlich woruber vernehmen.
Sed
* Tolerabilior dh=tis2 foret, si diceretur: Revocare aliquem in memoriam alicuius rei; quoniam Iustinus L. 1. c. 5. n. 3. habet In memoriam somnii responsique revocatur.
cicero pro eo, Revocare animum alicuius ad memoviam alicuius rei, Redigere alicui aliquid in memoriam, Refricare animum memoriâ alicuius rei, Replicare (i. e. repetere) memoriam temporum, pro Suila c. 6, Rem commemorando renovare, Dolorem alicuius oratione refricare L. 2. Orat. Excitare memoriam alicuius rei, Facere, ut alicui alicuius rei veniat in mentem, Alicuius memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitare, Plin. Aliquem in memoriam gravissimi luctus reducere, cet.
* In hac, et aliis eiusmodi locutionibus Reus eum notat, qui rem aliquam promisit et debet, et a quo aliquid exigitur, Einer der worzu verbunden ist, weil er sich erst selbst dazu angebothen.
Genitivus usitatissimus est.
* V. g. Reus culpae alienae, iniuriarum, sacrilegii, laesae maiestatis, it. Criminis reum ad aliquem deferre et reum facere.
animo quoque Regio impleverat, a Romanis, quos initio, invictos a veris Regibus, superaverat, debellatus tandem ac victus.
* Interdum etiam, Rogare aliquid ab aliquo. Cic. L. 3. Fam. Ep. 21: Nunc a te illud primum rogubo.
Plinius L. 1. Ep. 8. dicit Rogare aliquem in consilium, Einen um guten Rath ersuchen. Et Ep. 21: Rogare aliquem in advocationem subitam, Einen ersuchen um schleunigen Beystand vor. Gerichte.
Rogare aliquid ex aliquo i. e. Rogare vel Interrogare aliquem, Quaerere aliquid ex aliquo, suspectum merito est Scioppio de Stil. Hist. 137.
Sed Rogare pro aliquo perperam damnat Scioppius in Stradam 69: occurrit enim apud Phaedrum Fab. 2. L. 3. v. 16: Tantum pro vita rogant. Repugnant etiam Scioppio locutiones similes. V. g. apud Plin. Lib. 10. Ep. 105: Pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam. Et Ep. 106. et 119: Sunt autem, pro quibus peto. Interim haud dissimulo, pro Rogare pro aliquo, rectius et usitatius dici Rogare alicui.
* Gallicismus videtur esse. Galli enim dicunt, Une danse ronde.
Alii scriptores, v. g. Ovidius, Velleius, cet. etiam habent Rudis arte, verbis, studiis, ad bella, ad artes, adresistendum. Curt. L. 6. c. 6. n. 9: Rudis ad voluptates natio.
Singulari etiam admittit Adiectiva sine Praepositione.
* Ovid. Est tibi rure bono vinea. Horat. Rure meo possum quidvis perferre. Persius: Rure paterno est tibi far modicum. Iustinus: Rus urbanum contendit.
In Plurali autem Praepositionem postulat.
* Liv. L. 9. Dec. 4: Iam ubi vos delapsi domos et in rura vestra eritis.
* Contrarium est Exauctorare militem. Sacramente absolvere militem, Den Soldaten des Eides erlassen, denselben abdanken, ausmustern.
* Sacrista i. e. Aedituus, vocabulum Ecclesiasticum est. V. Schmidii Lex. Eccl. Antipendium autem auctoritate veterum prorsus caret.
* Poetae quidem interdum hoc verbum sic usurpant; sed ita tamen, ut simul ad ritum salutandi respiciant. Ita Horatius de Arte Poet. v. 87. dicit: Poeta salutor. Et Iuvenalis Sat. 10. v. 90: Visne salutaxi, sicut Se ianus? Sed in his locis ad rirum salutantium vererem respicitur, ut vix Poetas faventes habeant, qui hoc Verbo simpliciter pro Appellari abutuntur. Curtius quidem
L. 6. c. 11: Se Iovis filium salutari iussit Rex: at divina adoratio una significatur, sicut Salutare Deos est Venerari, Ciceroni pro Rosc. Am. c. 20. Terentio Phorm. A. 1. Sc. 1. v. 81. et Martiali L. 12. Epigr. 78:
Multis dum precibus Iovem salutat.
Cellar. Antib. 276. C. P. 339.
* Est autem hoc ex Graeco apud Ciceronem L. 8. ad Att. Ep. 8. polla\ xai/rein tw=| kalw=| dicere et Aelianum L. 12. c. 1. *makra\ xai/rein e)ipei=n toi=s2 i)atroi=s2 i. e. Abdicare et dimittere Medicos.
* Livius habet Fidem petere, Um sicher Geleite anhalten. Voss. de Vit. 154. Cellar. Antib. 235. C. P. 395.
Conductus, ûs, Subst. i. e. Das Geleite, vocabulum medii aevi est.
* Andreas Borrichius autem Append. 119. ex Seneca duobus locis probat, qui de unius caede semel iterumque dicit, Sanguinem alicuius fundere, Prolis suae fundere eunorem. Quum autem Cellarius Dicuss. Append. 92. contra illa excipiat, quod ex Tragico, cui plus liceat, sint desumpta; idem ille Borrichius Vind. L. L. 211. seq. ex Lucano, Ovidio, Quintiliano, aliis, curatius hanc locutionem vindicat. A partibus Borrichii stat Horatius Vitringa, qui Animadvers. ad vorstium de Ebraismis cap. 37. iam tum suo tempore idem docuit. Clarissimus Kappius ad Iensium p. 178. addit etiam locum Petronii, a Borrichio praetermissum, qui in primis Cellario est contrarius, ubi Fundere sanguinem omnino de caede unius,
non multorum dicitur. Videamus ipsa Petronii Verba c. 97. edit. Burmann. p. 463: Ego ad genua Ascylti procubui. Scio, te, inquam, Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia irscundiam tuam, praebeo ecce! cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petiisti.
* Vegetio L. 2. c. 23. Fasces fruticum; Plinio L. 18. H. N. c. 31. Frondariae fiscinae; Auct. B. Hisp. apud Caes. c. 16. Calcatae; Curtio L. 5. c. 3. Crates militares; aliis Sarmentorum fasciculi, appellantur Die Faschinen.
Livius L. 2. c. 25: Fossis repletis, vallum invadunt, Sie laufen Sturm.
* Gellius L. 9. c. 11. Ablativum cum Praepositione De iungit: Consulibus de vi ac multitudine hostium satagentibus. i. e. sollicitis.
Ponitur etiam absolute. U.g. Frustra et temere satagere, sich fur die lange Weile ein Haufen Wunder auf den Hals laden.
* Ita quippe recte dico, Satis egit ipsi gratias, Er hat sich genug gegen ihm bedanket. At non dicendum Satis egit ipsi pro Satis fecit ipsi, Er hat sich so gegen ihn aufgef uhret, dass er mit ihm wohl zufrieden seyn kann.
* Cic. Quamobrem tandem non satisfacit. Satisfacere publice. Satisfacere causae et officio suo. Cumulatissime satisfacere alicui. Numquam te mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum putabas. Histriones in dissimillimis personis satisfaciunt. Potes autem tum satisfacere in historia. De nostra continentia et diligentia faciemus satis. Pansa aut morte aut victoria se satisfacturum reip. spopondit.
Satisfacere alicui per aliquem, significat Germ. Einem an iemand eine Anweisung thun, von iemands Gelde bezahlen. Cicero pro eo alias, Ab aliquo solvere, repraesentare, numerare. Schorus de Phras. ad Voc. Ab.
* V. g. Nep. Epamin. c. 8. n. 4: Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent. Id. Timoleonte cap. 2. n. 4: Maximas copias Carthaginiensium apud Crimessum flumen fugavit, ac satis habere coegit, si liceret Africam obtinere.
* Cic. Saturavit se sanguine civium. Colum. Saturare terram stercore. Virg. Saturare solum fimo pingui. Id. Postquam dextra fuit caedis saturato. Terent. Heaut. A. 4. Sc. 8: Nae tu propediem istius obsaturabere.
Laudes alicuius deterere vel Obterere, Infamare aliquem, Infamiâ aliquem adspergere.
* Scabiosus i. e. qui scabie laborat, Adiectivum probae notae est. Sed Adverbium Scabiose, ne apud veteres quidem occurrit.
* Non numquam etiam, licet non apud optimos scriptores, Genitivum adsciscit. Gell. L. 1. c. 1: Irarum scatebat. Lucretius L. 5: Terra scatet ferarum.
Quin etiam apud Comicos interdum Accusativo Relativi, Demonstrativi vel Indefiniti iunctum reperitur. V. g. Plaut. Pers. Id tnus scatet animus.
* Scienter significat non nisi perite, secunllum praecepta artis. V. g. Cic. Scienter et perite dicere. Corn. Scienter tibiis cantare.
* Neque etiam Latini dicunt Liber recepti vel receptorum, aut Liber datorum vel expensorum: sed Codex accepti et expensi, Tabulae accepti et expensi, Cic. pro Q. Rosc. c. 3; Liber expensarum et acceptorum, L. 3. p. Cond. et Dem.; Ratio acceptorum et datorum, Cic. Lael. c. 16. Die Rechnung uber Einnahme und Ausgabe.
Verbum Recipere, eiusque derivata Receptus, Receptio, Receptor, longe aliis notionibus in veteri Latio usurpantur, quam ut huc trahi possint. Numquam rationibus acceptorum accommodantur.
* Scriptura Latinis fere dicitur non Scriptum, Liber, Commentatio, Volumen; sed Ratio scribendi, Genus dicendi, Argumentum, Inscriptio. V. g. Terent. Postquam Poeta sensit, scripturam suam ab iniquis observari. Id. Fabulae tenui oratione et scriptura levi, Comoedien, die mit einem schlechten und einfaltigen Stilo geschrieben sind. Corn. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent. Cic. ad Trebonium L. 15. Ep. 21: Quum vero ea, quae scripturâ persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris. Caelius ad Cic. L. 6. Fam. Ep. 7: Genus hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque latum esse debere, quis ignorat? Apud Velleium L. 2. c. 61. n. 3. usurpatur hoc vocabulum pro Argumento vel Inscriptione: Statua aetatem scripturd indicat, Giebt ihr Alter zu erkennen durch die Veberschrift.
* Neque enim Verbum Sculpendi ad litteras, aut earum aliquid simile, sed ad mateciam, quae litterarum elementa aut scripturam quamdam repraesentet, accommodatur. Ita v. g. recte dicitur Sculpere marmor; sed non, Sculpere litteras in marmore.
Veteres heic Verbo-Incidendi utuntur. V. g. Incidere aliquid in tabula, in basi, in monumentis, in sepulcro, in aes et in aere. Conf. supra Incido cortici.
Consciscere sibi mortem, Manus violentas sibi inferre, Laqueo finire vitam, Suâ ipsius perire manu. Schorus de Phras. ad voc. Conscisco.
* Nam Secundus est quasi sequundus vel qui sequitur: at dies is non sequitur Kalendas, sed antecedit.
Proinde rectius et Latine dixeris Pridie Kalendarum. Interim Tertio, Quarto, Quinto cet. Kalendarum, bene dicitur. Voss. de Vit. 152.
* V. g. Secundum aurem vulneratus est. Secundum Deum salutem meam tibi acceptam refero. Cic. Or. 60: Vultus secundum vocem plurimum potest. Id. Collaudare aliquem secundum facta et virtutes. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Secundum.
Hinc si normam respicimus, ne usurpemus temere Secundum, sed more vete. rum De, Ex, Ad, Pro, vel Ablativum sine Praepositione.
*Quod quum minus habuerint ante oculos eruditi; sequentes locutiones enatae apud ipsos sunt, ubi parum eleganter Secundum apparet:
1. Secundum leges aliquid administrare; pro quo Lat. dixeris, Administrare aliquid ex lege. Schor. Phras. ad Voc. Ex.
2. Secundum Matthaeum, Marcum cet. Evangelium; pro quo Lat. Evangelium Matthaei, Marci cet. Evangelium auctore Matthaeo, Marco, cet.
3. Secundum methodum dicere; pro quo eleganter Cicero: Consituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus: non quod vos ignorare arbitrer; sed ut ratione et via procedat oratio. Schorus de Phras. ad Voc. Procedere. Ratione et via, eleganter heic dicitur pro Methodo. Conf. Part. Etym. Sect. 2. Voc. Methodus.
4. Secundum meum sensum; pro quo Lat. Ad meum sensum, Ex animi mei sententia, Meo quidem iudicio, Ut equidem opinor.
5. Secundum opinionem vulgi loqui; pro quo dixeris, Ex opinione vulgi loqui. Schor. Phras. ad Voc. Ex.
6. Secundum quid, quod in Philosophorum scholis increbuit; pro quo Lat. Quadam ex parte.
7. Secundum pacta, Secundum tenorem pacti; pro quo Lat. Ex pacto, Ex conventione.
8. Secundum sententiam alicuius aliquid facere; pro quo Lat. De vel ex sententia alicuius aliquid facere, De consilio alicuius aliquid facere.
9. Secundum tuam dignitatem, Secundum nostram familiaritatem id facias; pro quo Lat. Pro tua dignitate id administres, Pro familiaritate nostra id facias.
10. Secundum voluntatem alicuius facere vel dicere; pro quo Cicero Arbitratu alicuius, Ad arbitrium, ad voluntatem alicuius agere. Ad voluntatem alicuius se accommodare, Ad arbitrium et nutum alicuius se totum singere et accommodare.
et sapientissimus rite haberi solet, Cic. L. 1. Offic. c. 4; Collegi non servato temporis ordine (neque enim historiam componebam) sed ut quaeque in manus venerat, Plin. L. 1. Ep. 1; Ut aliae bonae res, ita bonus liber melior est quisque, quo maior, id. L. 1. Ep. 10.
* Insolenter Tacitus Agric. 26: Securus pro salute.
Ponitur etiam absolute cum vi negandi. V. g. Recte, an secus, nihil ad nos.
* V. g. Parentes adeo non sunt contemnendi, ut potius omni honore sint prosequendi; pro Parentes non sunt contemnendi, sed honorandi.
* Plin. L. 7. c. 30: Sed et nostrorum gloriam percensenmus. Iustinus L. 2. c. 1. n. 12. seqq: Contra Scythae caeli temperamentum, nullum esse vetustatis argumentum putabant: quippe naturam, quum primum incrementa caloris ac frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse: sed et arborum atque frugum pro regionum conditione apte genera variate.
* Plinius L. 9. Ep. 23. dicit, Recubare cum aliquo et super aliquem; Id. L. 2. Ep. 6.
Mihi proximus recumbebat; Curtius L. 8. c. 5. n. 22. Cubare super Regem.
Neque vero dicimus tantum Sedere ad latus alicuius, sed etiam Adsidere lateri alicuius, it. Sedere apud aliquem Cic. L. 2. Orat. n. 12. Simul adsidamus, si videtur, Wir wollen uns hier bey einander hinsetzen, wenns so gef allig ist, Id. L. 1. Acad. Quaest. n. 14.
* Sed Sedere bene pro Perquam commode sedere, suspectum.
* Livius L. 1. c. 4: Ita geniti, ita educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare ciuca saltus.
* Id enim discriminis interest inter Bis et Iterum, ut Bis utrumque actum complectatur, Iterum secundum tantummodo actum respiciat. Quamquam Bis interdum ponatur pro Iterum. Nam ipsi veteres linguae suae a)kri/beian non usquequaque et ubique satis custodiunt.
* Praepofitiones praeponuntur Nominibus, non Adverbiis. Est enim Praepositio vox invariabilis, naturâ suâ Casum regens.
* Rationem huius vide in iis, quae paulo ante allata sunt ad loc. Secure agit.
*Sed merito ludibrium debent cordatioribus, qui istud omnibus fere municipiis tribuunt, ubi populo nihil iuris est in administranda republica, et ubi umbra potius collegii, quam senatus hoc nomine dignus occurrit. Scilicet cavenda est in stilo nimia antiquitatis romanae adfectatio, ne ridicule Herculis, quod aiunt, cothurnos aptemus infanti: prout id ante alios olim fecit Christophorus Longolius, qui, quoties scribit, in rep. Romana sibi constitutus videtur, praecipue in sua Apologia. Quis risum tenere potest? si Michael Fernus Campani Poemata Pomponio Laeto dedicans hâc utitur formulâ: Dictatori Perpetuo, Imperatoris nostro Maximo, Pomponio Laeto, Magistro equitum, cunctaeque Rei publicae litterariae, Michael Fernus Mediolanensis, vilis pabulator, strenuan pugnam, pulchram victoriam. Vid. Werenfels de Meteoris §. 9.
Decorum politicum in eo quoque servandum est, ut quemque, prout vel nobilitate generis vel dignitate officii spectatus est, illo honoris titulo, quo mores recepti iubent, prosequamur. Hodie non ita procedit, ut olim priscos apud Romanos, ut litteras ad virum aliquem prae aliis eminentiori gradu constitutum daturi scribamus: Sempronius Caio S. P. D. Loquendum scribendumque ita est, ut saeculum fert, et praesertim, ut prudentiores et doctiores aetate nostrâ viventes scribunt et loquuntur. Morositas vero illa, ut nihil non ad modum et rationem rei publicae Romanae exigamus, quum tamen nostrarum rerum publicarum facies longe alia sit, quam illius, neque in scholis toleranda est, in quarum umbris omnia ad vitae lucem accommodata tradi et doceri debent.
Quae quamvis ita sint; duo tamen in hodierno, quem vocant, curiae stilo concoquere vix possum, quorum prius est, quod per abstracta saepissime loquantur. V. g. Regia vestra Maiestas, Celsitudo, Dilectio Excellentia Vestra; pro quo dici multo rectius poterat: Rex Serenissime, Comes Celsissime, Dilectissime Consanguinee, Vir Excellentissime: alterum est, quod persacepe Regem vel Principem alloquentes tertia appellent Verbi Persona, quae, ips â naturâ id praecipiente, Latinaeque linguae genio sic iubente, secunda debebat esse. V. g. Regia Vestra Maiestas clementer preces meas audire, meque votorum compotem reddere sustineat. Quid vero impedit, quo minus in secunda Persona dicamus: Preces, Rex Serenissime, meas audire, meque votorum compotem reddere clementer sustineas. Weiss. de Stil. Rom. 343. seqq.
Conf. Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Antiquum. Latine heic dixeris, Aetate procedere, Consenescere. Schorus de Phras. ad voc. Procedere.
* Sensus enim pietatis, notionem habet intransitivam, quae tamen huic locutioni non convenit. Ita homo religiosus sensum pietatis habet; nec dici tamen potest sensu pietatis vivere aut mori.
Substituendum autem aliquid est, quod transitive significet. V. g. Singulari pietatis signisicatione morvus est, Singulari pictatis exemplo mortuus est, Eam obiit mortem, quae commendari possit in exemplum, Sanctâ quâdam ratione vitam finiit suam.
* Sententias quidem, quae doctrinae sunt de vita et moribus, lumina orationis et velut oculos cloquentiae esse, cum Fabio omnes sapientes statuunt: sed continuis strepere sentenciis, quod Famianus Strada fecit, hoc ipsum quoque non minus, ac iocorum futilitas, humile est et abiectum. Iocandi quidem nimius pruritus plebeiae hilaritatis; sententiarum intemperatum studium impolitae et rudis sapientiae est.
Iulius quidem Caesar, omnium principum facile princeps, et Romanos inter Historicos iure quodam suo primus habendus a Tullio laudatur, quod nemo sententiis aut acutior aut crebrior fuerit: sed norunt adsidui commentariorum ipsius lectores, quam scienter ille nec frequentes, nec verbosas nimis, nec longius repetias narrationibus interiecerit sententias, ut prope non sentiantur. Duo quam maxime cavet, ut ne copia nauseam pariat, neu ut praeceptiones et agendi regulae inculcentur, sed ut ipsis rebus gestis, quas exponit, misceantur. Caesaris sane exemplum si cum Curtio contuleris, sagacioribus liquido, quid Imperator ab homine umbratili distet, apparebit. Docet Curtius lectorem, ut discipulum: monet et nutu quasi uno, quid facto sit opus, imperat Caesar. Eâdem virture exsplenduisse credendus est imperii, quod Caesar pepererat, heres Augustus, de quo Suetonius praedicat, vitasse sententiarum ineptias atque inconcinnitatem. Est etiam sapientiae quaedam moderatio, quam qui non habet, in maxima tantae virtutis ostentatione desipit. Weissius de Stil. Rom. p. 355. seqq.
* Cic. 2. de Fin. c. 8: Nec enim sequiturut, cui cor non sapiat, ei non sapiat palatus.
Nota: Cicero heic usurpat palatus Genere Masculino, quum ceteroqui non nisi Palatum Genere Neutro in usu sit.
* Raro cum Accusativo et Infinitivo. Cic. de Fato 14: Nec si omne enuntitatum vevum aut falsum est, sequitur, ilico esse causas immutabiles et aeternas.
Prior construendi modus, usitatior nempe ille, non modo locum habet, si praecedenti commate ratio eius, quod per to\ Sequitur conficitur, continetur, sed etiam tunc, quum nulla ratio praecedit. Cic. L. 2. Offic. c. 1.: Quemadmodum officia ducerentur ab honestate, Maree fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut haec officiorum genera persequar. cet.
* Nota: Sequitur, quod cet. suspectum est.
* Ioh. Conr. Schwarzius apud Tursellinum ad h. l. unicum exemplum in contrarium adfert ex Cic. Ep. 5. ad Brutum, ubi Nisi fortasse legitur.
Recte autem dicitur Si forte, Nisi forte, Ni forte, Ne forte.
* Si forte Latini; similiter ut Graeci e)s2 tu/xoi, et Germani Wenn etwa.
* V. g. Amantem te si negligis. Id nisi feceris. Negotium hoc ut conficias, laborandum est. Laborem tua cansa quum suscipio. Amicitiam hanc nostram, dum ego vivam, adservabo. Fortunae vim ne sentiamus. Causa, cur cuperes, non erat. Virtuti voluptatem qui praeponit, appellatione hominis indignus est. Conf. supra Quum eleganter.
Quum rarius: reliquae hae particulae usitatissime etiam praeponuntur.
Elegans in primis est to\ Nihil ut. V. g. Litterae tuae ita conscriptae sunt, vihil ut iis esse possit elegantius.
* Neque vero dissimulare queo, Si non pro Nisi interdum occurrere. v. g. Cic. L. 1. Orat. Quare hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus: cetera si non didicerit cet. Id. L. 2. Verr. n. 117: Si me animus atque amor in remp. existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere coegisset.
* *to\ Quae ulla videtur aliquid supervacuum ac tauto/logon habere. Etenim to\ Quae hoc loco est pro Aliqua; ut ergo Si quae ulla positum sit pro Si aliqua ulla. Ceterum post voculam Si non Quae, sed Qua poni solet, et quidem pro Aliqua. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 223.
* Dicunt etiam heic, Si quaerimus, Si quaeritis.
* V. g. Si facias, Si faceres, Si fecisses, Wann du es thun wollest, wann du es thun wurdest, wann du es wurdest gethan haben.
Nisi, quatenus corrigendi particula est, semper fere Indicativo, rarissime Coniunctivo, iungitur. Cic. pro Mur. Nemo fere saltat sobrius, nisi forte insanit.
* Plin. L. 1. Ep. 12: Dedisses huic animo par corpus: fecisset, quod optabat i. e. fi dedisses.
Sallust. Lug. c. 64. fin. Dimidia pars exercitus sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis babiturum i. e. si permitteretur.
Sallustii editiones complures heic inferciuns si; sed praeter sidem Codd. MSS.
* Cic. L. 2. Orat. n. 297: Nunc si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, quare tu hoc ita magnum putes, nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.
Tibi etiam subinde, nec ineleganter omittitur.
* Cic. L. 1. Acad. Quaest. n. 14: Simul adsidamus, inquam, si videtur.
Dicunt item: Si ita visum est, Si ita visum fuerit, Si ita videbitur.
* Nam quod Terent. Heaut Siccine, inquit, est sententia? Me. Sic; id sit sollemni Latinis respondendi more, quo cum aliis vocabulis, tum maxime verbo, per quod interrogatum est, responderi solet. V. g. Estisne vos oratores? R. Sumus. Estne in tua potestate? R. Est. Deditisne vos urbem? R. Dedimus. Satin hoc certe? R. Certe. Possunt huiusmodi proferri plus sexcenta. Quin sunt nihilo setius et aliae respondendi formulae, non parum venustae. V. g. Scilicet, Verum, Sane, Maxime, Sic habet, Admodum, cet. Terent. Men' quaerit? Sy. Verum, Ia freylich dich! wen sonst? Idem: Estne, ut fertur, forma? Par. Sane, Ia wohl. Plaut. Vin' tibi conditionem luculentam ferre me? M. Sane volo. Cicero: Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus Latine incerrogem? Pa. Sane, si placet. Sed de his plus satis, quae abunde quottidiana lectio suppeditat. Illud autem Terentii Phorm. A. 5. Sc. 3. v. 29: De. Hanc igitur mittimus? Ch. Quidui? De. Illa maneat? Ch. Sic; non simpliciter respondentis, sed adsentientis magis est. Erasm. in Vall. 177. seq.
dum reperire potui: ita autem veteres pro eo, Silentio aliquid transire, Silentio aliquid praeterire, Praetermittere aliquid silentio, Haec tacita mihi quodammodo relinquenda sunt. Cic. Lib. 3. Ep. 8; Honon est praetereundum, Hoc non est celandum, Quiescendum est in praesenti Cornel.
Cum Genitivo iunctum saepius de ingenio et moribus dicitur. V. g. Heri sui similis est, Er hat seines Herrn Kopf und Sinn. Saepius inquam, ita usurpatur cum Genitivo iunctum; non semper, prout Grammatici, auctore Diomede, fere inculcant. Dicunt: Simile veri et vero. Item coniuncte Verisimile et Verosimile.
* Par ratio est in Dissimilis.
Absimilis vix aliter, ac cum Dativo invenitur. Suet. Absimilis Tiberio.
Nec raro etiam Similis, et Adverbium Similiter, copulatur cum Ac, Atque, Ut.
* Cic. Similem habeat vultum, ac si ampullam perdidisset. Id. Similis finis erit boni, atque antea fuerat. Id. Similes sunt, ut si qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant. Id. Similiter facis, ac si me roges. Id. Neque vero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse vidi. Id. Similiter facere eos, qui inter se contenderent, ut si nautae inter se certarent, quis eorum potissimum navim gubernaret.
Plinius Lib. 1. Ep. 17. post Similiter ponit etiam Et. V. g. Epicurus dicit absurde, similiter et si dicat.
* Eaedem hae particulae, quae to\ Similiter excipiunt, tw=| Pariter et Aeque etiam congruunt. V. g. Pariter vel Aeque facit, actu, atque ille, ut solent, qui cet.
Pariter etiam sibi subiunctam interdum habet Praepositionem cum, v. g. Studia pariter cum aetate crescunt.
* Absolute Adverbium quidem satis Latinum est; at notione longe diversâ, quâ
nempe idem notat, quod Plene, Perfecte. Cic. 3. de Fin. 41: Necessario sequitur, omnes sapientes semper feliciter, absolute et fortunate vivere. Id 4. Acad. 101: Sed undique perfecte et absolute ita pares, ut iuter eos nihil prorsus intersit. Id. 4. Tusc. 58. Perfecte atque absolute beatos effici. Absolute posteriori loco ponitur, quasi perfectius aliquid significet, quam Perfecte: ut verti Germanice possit Vollkommen und ganzlich. Aut. ad Herennium L. 1. c. 10: Breviter et absolute aliquid exponere, Kurz und gut etwas vorstellen. Sueton. de Grammat. c. 4: Absolute doctus, Ein vollkommen gelehrter Mann. Seneca Ep. 52: Fluctuamus inter varia consilia, nihil libere volumus. Nihil absolute. Nihil semper.
Relative Adverbium est, quo non nisi Augustinus e veteribus utitur. Respective plane barbarum est.
* Cic. Acad. 2: Simul inflavit tibiam, carmen agnoscitur. Id. L. 2. Ep. 5: Simul quid erit certi, scribam ad te. In Verrem 3: Verves simul ac tetigit provinciam, statim Messanam litteras dedit. Ibid. Simul atque audiero, scribam ad te. Ad Atric. Demonstravi heic illi, simul et illud ostendi Lib. 1. Ep. 16: Simul accepi a Seleuco tuas litteras, statim quaesivi. Pro Mur. Simul atque increbuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticescunt. In Verr. 6: Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, mittebantur illi continuo Gibiratici canes. Pro Rosc. Amer. Quem simul atque attigi, statim homo se erexit. It. Quem simul agnovi, confestim diligere coepi. Id. L. 2. de Fin. Omne autem animal, simul ut ortum est, et se ipsum, et omnes partes suas diligit. Attic. L. 2. Ep. 12: Litteras scripsi statim, ut tuas legeram. It. Statim scribam, simul ac cognovero vel simul ut cognovero, it. simul ac cognoscam, vel simul ut cognoscam. Cic. 3. Verr. Simul ac primum ei occasio visa est.
Iungitur etiam huic Adverbio Praepositio Cum sequente Ablativo suo. V. g. Simul tecum, Simul nobiscum, cet.
* Cic. L. 16. Ep. 9: Eodem tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia.
Et abundat cum Verbis Compositis a con. Ter. Multa concurrunt simul. Linacer Lib. 56. p. 476.
Per Graecismum insuper Praepositio cum omittitur, Ablativo nihilo minus sequente, quemadmodum dmou= apud Graecos construitur. Silius L. 5. v. 418: Avulsa est protinus hosti Ore simul cervix i. e. cum ore simul. Tacitus im saepe locutus est; ut Annali 3. c. 64: Quindecimviri Septemviris simul i. e. cum Septemviris simul. Et Annali 4. c. 55: Tralliani Laodicenis et Magnetibus simul transmissi i. e. cum Laodicenis et Magnetibus simul. Vide Freinshemii Indicem, et conf. Heinsium ad Ovid. Amor. L. 1. Eleg. 4. v. 1. et Gronovium ad Stat. Silv. 5. p. 373.
* V. g. Si ad litterarum studia diligenter incumbas, maximam tibi gloriam comparabis: sin inertiae vacare malis, id senties cum damno.
At vero Sin ponitur mox sine alterius cuiusdam particulae societate; mox etiam elliptice, subauditâ enuntiatione illâ, cui inservit; mox tandem cum voculis Aliter, Minus, Autem, interdum quoque Vero.
* Cic. L. 3. Ep. 2. Quare si plave a nobis deficis, moleste fero: sin Pansae adsentari commodum est, ignosco. Ter. Hec. A. 4. Sc. 4. v. 13: Ego, Pamphile, esse inter nos adfinitatem hanc sane perpetuam volo; sin est, ut aliter tua siet sententia cet. Cic. L. 10. ad. Attic. Ep. 13: Verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum: sin, latius manabit. Manilius L. 4. v. 428: Incipimus si verba, piget; sin, gratia deerit. Cic. L. 11. Fam. Ep. 14. ad D. Brutum: Id si ita est; omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, Germ. Steht es aber anders. Id. ad Attic. L. 9. Ep. 15. pr. Si mihi veniam, quam peto, dederit, utar; sin minus, impetrabo aliquid a me ipso, We aber nicht, widrigenfalls aber. Et. L. 10. 196. 5: Si vir esse volet, Synodia; sin autem, crimus nos, qui solemus. Id. L. 1. Fam. Ep. 18. extr. Si suscipis causam; conficiam commentarios rerum omnium: sin autem differs me in tempus aliud; coram tecum loquar. Id. in Lael. c. 17: Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur, quam sint leves: quidam, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti cet.
Atque ex secundo et hoc ultimo Ciceronis loco apparet, Sin etiam sequi posse, licet in priori membro non praecedat Si. Cuius quidem exempla complura exstant. V. g. Cic. L. 3. Orat. n. 74: Nunc contra
plerique ad honores adipiscendos et ad remp. gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se.
Pro Sin interdum videre apud veteres est Si non, Si minus, Si contra.
* Horat. L. 1. Ep. 6. fin.
Si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti: si non, his utere mecum. Plin. L. 3. Ep. 1: Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur: si non, liber legitur: Plin. Pan. c. 67: Egit cum diis, ipso te auctore, Caesar, res publica, ut te sospitem incolumemque praestarent; si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque a custodia tui corporis oculos dimoverent. Liv. L. 38. c. 8: Omnium co sententiae decurrerunt, ut pax, si posset, aequis; si minus, tolerandis conditionibus peteretur.
* At Sine quodam, Sine quadam, v. g. Sine quadam exceptione, pro Sine ullo, Sine ulla, v. g. Sine ulla exceptione, plane perperam ac praeter rationem dicitur.
* In hac loquendi forma Verbum Ire quidem; non autem Vadere veteres usurpant. Conf. supra Ire, Ire bene.
vult; quum non desint eius exempla. V. g. Cic. Orat. Vix singulis aetatibus bini oratores laudabiles constiterunt. Id. de Nat. Deor. Sol binas in singulis annis reversiones facit; interim facile id Schoro largimur, Latinos potius per to\ Anniversarius eiusmodi quid non sine elegantia significasse. V. g. Festos dies anniversarios agere, Impetus caeli constantissime conficiens vicissitudines anniversarias.
* Pro Anniversarius Livius L. 1. c. 35. habet Sollemnis annuus. V. g. Sollemnes deinde annui mansere ludi.
* Singuli esse nequeunt, qui quinque sunt: haec sunt a)s1u/stata kai\ a)dia/qeta. Singuli vocabulo monas sive unitas significatur. V. g. Imperator Tarenti, Brundisii, Biponti singulas legiones posuit i. e. in unaquaque harum civitatum unam legionem posuit. Sic recte dico, Singulos convivas saluto, Germ. Ich beisse einen ieden Gast absonderlich willkommen: at contra rationem dicitur, Singulos quinque convivas saluto.
Dicendum erat, Convivas, quorum sunt quinque, bos ego saluto singulos.
* Schurzfleisch in Nomenclat. Strateg. p. 41. Milites, qui glandes pulvere nitrato repletas manu eiaculantur, nuncupat Die Granadiers.
* Sollennizare vocabulum barbarum est.
* Neque enim solum Protestor barbare dicitur; sed etiam Desuper Latinis non significat Super ea re. sed De superno loco.
Latine dixeris, Obnuntio, Reclamo vel Obloquor diserte et conceptis verbis.
* Plinius L. 1. Ep. 24: Mala emptio semper ingrata est, eo maxime, quod exprobrare stultitiem domino videtur. In hoc antem agello: si modo arriserit pretium: Tranquilli mei stomachum multa sollicitant: vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis, quam distringat.
* Praepositio Propter huc non quadrat. Propter respicit fere causam aliquam finalem: heic autem sermo est de obiecto.
Latine dixeris, Sollicitus est de me. Plinius L. 8. Ep. 5: Suspensus sum pro homine amicissimo.
* Sollicitus, quod omnino heic notetur, quinque modis construitur:
1. Sollicitus de aliqua re. Hic modus optimus est ac probatissimus.
2. Sollicitus aliquâ re: omissâ Praepositione De. Ita Terent. Andr. 1. 5. 33.
3. sollicitus in aliqua re. Ita Quintil. L. 8. c. 3.
4. Sollicitus pro aliqua re. Ita Gell. L. 19. c. 1.
5. Sollicitus alicuius causa; apud Cic. Hic etiam ultimus modus sat belle se habet.
* Cicero: Cum latronibus non solum die, sed etiam in diem vivere. Id. Nos in diem vivimus: quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dieimus. Id. At bi, qui in horam vivunt, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne quidem de utilitate sua cogitaverunt. Schor. Phras. ad Voc. Vivo.
* Unum enim tantum esse Solstitium, deque brumali tempore Solstitium dici non posse; sententia est Vossii, Iul. Caes.
Scaligeri et Ios. Castalionis. Et profecto verisimillimum est, veteres aureâ linguae Latinae aetate tantummodo Solstitium vocasse, quum sol Canerum ingreditur; at quum Capricornum, non Solstitium, sed Brumam appellasse. Hinc Cicero L. 2. de Nat. Deor. Solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci. Seneca Nat. Quaest. L. 3. c. 29. de Cancro et Capricorno locutus: Illic, inquit, solstitium; heic bruma consicitur. Virgil. L. 1. Georg. v. 100:
Humida solstitia, atque hiemes optate serenas.
Aliter tamen sentiendum est de argentea aetate. Columella enim, purus atque elegans auctor, dixit non semel Brumale solstitium. Postea etiam ita locuti sunt Solinus et Vegetius, et Macrobius L. 1. Saturnal. cap. 21: Quum sol, inquit, ad minimum diei pervenit spatium, id veteres appellavere brumale solstitium. Voss. de Vit. 134. it. Etymolog. Inl. Caes. Scaligeri Comment. ad Aristotelis Hist. Anim. L. 9. c. 22. Ios. Castalionis Var. Lect. c. 27. Borrich. in Voss. 238. seqq. Cellar. C. P. 169.
Dicunt autem Verbo hoc notione posteriori sumpto: Solvo te hâc re, et buius rei, Cic. pro Sext. c. 7. It. Selvo tibi banc rem. V. g. Solvere canes vinculis, et Solvere canibus vincula.
* Latine quidem dicitur, Verba sonant: sed sonant tunc idem est, quod significant. Ita Cicero L. 2. de Fin. Non intelligere interdum, quid sonet haec vox voluptatis i. e. quae res huic voci subiciatur. Id. L. 3. Offic. Haec dno verba inter se discrepare, re unum sonare videntur.
In alleganda vero sententia quando praemittitur, Sonant ita verba; utique Germanismus est. Latini post unum itemque alterum vocabulum Inquit interponunt, quoties Verba cuiuspiam adducunt. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 224.
* Specialis dici non potest de amico. Notat enim 1. Id, quod cuique proprium est, nec commune cum aliis. V. g. Iul. Capitolinus in M. Philosopho c. 17: Hoc speciale familia illa semper habnit. 2. Opponitur ei, quod generale est. sic, Genus generale, et genern specialia esse, ait Seneca Epist. 58.
* Vocabulum Speciei hâc notione sat bene se habet: quod licet nec ipse Cicero improbarit; maluit ipse tamen Formam appellare. Vide eumdem in Topic c. 7. At Superlativus Specialissimus aevo demum barbaro cusus videtur.
* Sueton. Claud. c. 21. Grex personatorum hominum, Die Masqueraden-Gesellschaft.
* Nam Spectare apud Latinos longe aliud significat, nempe Zielen, gerichtet seyn, Sein Absehen haben. V. g. Hoc eo spectat. Consilia ad bellum vel concordiam spectant. Orientem vel ad orientem solem spectare, Ostwerts liegen. Haud dubie ad vim res spectare coepit, Liv. L. 1. c. 9. Parud ex re ad rebellionem spectare res videbatur, id. L. 2. c. 18. Ad te unum mea omnis spectat oratio, Cic. pro Marc. Nostra consilia in sempiternum tempus spectare debent, id L. 2. Orat. c. 40. n. 169.
Dicunt item veteres: Speclare aliquem et ad aliquem, Seine Augen auf iemanden richten.
Unus Seneca L. 6. de Benefic. cap. 3. scrupulum inicit: Non sunt, inquiens, vestra: in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia. Ant hostis illa, ant hostilis animi successor invadet. Conf.
Laur. Valla Eleg. L. 3. c. 96. Goclen. Silv. Barb. 35. Eiusd. Observat. 219. Sciopp. Infam. Famiani 69. Vorst. de Lat. Men Susp. 138. Borrich. Analect. 53. Cellar. Antib. 215. C. P. 382.
* V. g. Ego omnem spem tui curandi in Curio habeo, pro Ego spero, quod Curius te diligenter curaturus sit. Item: Spem habeo tui videndi, pro Spero, me te visurum esse.
Livius et alii, locutioni Spem habere, iungunt Accusativum cum Infinitivo. V. g. Liv. L. 2. c. 12: Sedendo expugnaturum se urbem, spem Porsenna habebat.
* Si dicitur, Spero, quod accessurus sit, nihil vitii habet. Nam post Verba intellectûs, sensuum, affectuum, itemque dicendi et significandi, recte etiam Quod ponitur, ita tamen, ut, si de futuro in sequentibus sermo sit, non nisi Futurum periphrasticum usurpari queat. Conf. supra; Quod interdum, nec raro sane cum Casu recto cet.
Nepos Cim. c. 3. ita quidem, ut in Fabri Thes. haec verba perperam adducuntur: Sponte suâ profectus est Lacedaenonem; sed codices meliores habent Sud sponte. Et licet Curtius L. 6. c. 5. n. 18. scribat: Spont:
sua genua submittens; tamen veri simile est, to\ Sua non esse Ablativum, sed Accusativum Pluralem, et referendum esse ad Genua, quum idem Curtius Pronomen alibi semper praeponat v. g. L. 5. c. 10. L. 7. c. 5. et 6. L. 8. c. 11. L. 9. c. 3. L. 10. c. 8.
* Ia quidem dicunt vulgo
1. Stantibus sic rebus: pro quo malim, Rebus ita se habentibus. Schor. Phras. ad Voc. Habeo. Nisi tamen praesidium aliquod arcessi possit inde, quod recte dicatur: Res tuae non admodum pulchre stant: sic enim loquuntur cicero, Graeci, Germani. Goclen. Obs. 66. seq.
2. Stare alicui in sole, Stare alicui in lumine: pro quo Latini, Alicui officere, Apricanti officere. Schor. Phras. ad Voc. Officere.
3. Stat apud me, Stat penes me, Stat penes te cet. per Germanismus: Lat. Stat per me, Stat per te, it. Hoc est in manu tua.
Et pro Germanismo, Stat non amplius apud me, dixeris Mihi non est integrum.
4. Stat bene, itidem per Germanismum: Lat. Bene, praeclare, optime se res habet.
5. Stat mecum bene, male, similiter ex Germanismo: Lat. Optime, praeclare, male mecum agitur; Male, bene me habeo; Eram aliquando loco meliori; Eram aliquando felicior, Es stund sonsten mit mir besser.
6. Stat penes ipsum optio; id quod similiter ducit originem ab linguae nostrae idiomate: Cicero, Optio ei data est, Optio tua sit, Du sollt die Wahl haben.
* Praepositio tamen Ab heic magis frequentatur, quam Cum.
Apud Florum L. 3. c. 5. n. 8. et L. 4. c. 2. n. 74. Velleium L. 2. c. 48. n. 4. et Phaedrum L. 5. Fab. 6. quin etiam apud ipsum ciceronem non semel occurrit etiam Stare pro
aliquo i. e. facere cum aliquo, militare pro aliquo.
* Cicero L. 2. Orat. n. 78: Causam appellant rem positam in disceptatione rerum et controversia: quaestionem autem rem positam in infinita dubitatione. Et n. 117: Quod etsi ad instituendos adolescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita sit causa, habeant, quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere. Et n. 331: Sequitur, ut causa ponatur: in quo videndum est, quid in controversiam veniat. Tunc suggerenda sunt firmamenta causae coniuncta, et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Et in Oratore n. 126: Quicquid est enim illud, in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur. Id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem, atque ut de universo genere dicatur. L. 1. in Verr. n. 116: Nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Phil. Melanchthon Tom. 1. Orat. p. 135: Magnopere oro lectorem, ut diligenter consideret, quid in utraque parte revera agatur, qua de re utrimque pugnetur.
Eiusdem notae est, quum dicunt Status provinciales, Die Land-Stande: Latpro eo, Illustres-provinciae ordines; quo nomine appellamus Senatum, de aerarii
praesertim rationibus, tributisque et censutotius populi nomine cum Principe deliberantem.
* Status nusquam apud veteres eiusmodi erdines notat. Status notat 1. Habitum corporis, Die Positur. 2. Rei naturam ac formam, Die Beschaffenheit, 3. Fortunae conditionem. 4. Apud Rhetores id, in quo causa maxime vertitur.
* Nota: Sternutamentum significat non modo actum sternutandi, sed ipsam sternutationem, Germ. Das Niesen; sed etiam medicamentum sternutationem movens, Den Schnupftaback.
* Si Pecunias, arcae ferreae intestina; Gallum gallinaceum, alatum gallinarii praefectum; Patibulum, laternam, in qua lumina sint fures, dixero: non minus obscurus ero, quam ineptus, et ab usitato et candido illo veterum dicendi modo abhorrens. Sic terrae verrncas nominare Montes, et putidum est et obscurum. Si quis Medicus imperet aegroto, ut sumat terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassem potius, quam vulgari more cochleam diceret, ineptus foret. Pacuvians Amphion quum dixisset obseurius: Quadrupes tardigrada; tum Attici responderunt: Non intelligimus. Qui talibus delectantur, ut Apollinaris et alii, quos inter ex Graecis Origenes, qui, quantum in ipso fuit, allegoriis multis grandibusque loca Scripturae S. per se maxime perspicua obsuravit; istis Architectis non dissimiles sunt, qui aliquot abhinc saeculis illam arcem pulchram, illud monasterium magnificum et splendidum esse opinabantur, quod quam plurimas exedras, angulos obscuros, latebras et recessus habebat. Inter verba parum ptopria, ut causas obscuritatis,
merito numerantur quoque Graeca frequentius Latinis interspersa, nec non fragmenta varia, versus vel dimidii, vel intagri, Proverbia aliaque id genus intempestive et immoderate sermoni immixta. His affine illud est, quando in oratione latenter ad historiam aliquam, aut fabulam tam moralem, quam mythicam, vel ad aliam aliquam rem singularem respicimus, id quod Allusiones vulgo, Stilumque eruditum vocant. Multi ex talibus magnam doctrinae gloriam aucupantur: sed dum docti videri volunt, obscuri fiunt et molesti. Weissii de Stilo Rom. p. 255. seqq.
Periodorum circuitus mediocres sint; alias pendet animus auditoris: sit etiam vinculorum apta quaedam dispositio; alias luxatur oratio: modice inserantur acumina; alias sensum inquirendo fatigatur auditor. Absit frequens particularum concursus; quia sententiam obscurat; absint voces, phrasesque nimis rarae, et nomina propria ignobilia; quia mentem audientis a proposito abstrahunt. Borrich. Parnass.
Longinus inflata et tumida, mete/wra) at vere sublimia, u(yhla\ vocat.
Sublimem stilum inter alia reddunt vocabula improprie sumpta, Tropi verborum et dictionum, praesertim Metaphorae; quarum in usu quae cautiones adhibendae sint, de eo vide Part. Etym. Sect. 2. ad Voc. Metaphorae.
* Gladium stringere in aliquem, bene se habet: ad cuius Analogiam quamvis istud cusum videatur: parum tamen commode dicitur. atque adeo, quod suspicor, sine auctoritate. Conf. Mechovii Antiphilam p. 65.
* Quintil. Abdicatus medicinae studduit. Id. L. 10. Orat. Instit. Poetae in id solum student. Gellius: Si quis in ea re studebat. Cic. Phil. 6: Unum sentitis, unum omnes studetis. Terent. Horum ille nihil praeter cetera egregie studebat. Castellio: Studentes mortem Susannae, Dan. 13, 28. Quousque falsa studentes i. e. cupide quaerentes, amabitis frivola, Ps. 4, 3.
* Haud Capimur studio alicuius rei; sed Capimur ipsa re, ut eius studio abripiamur. Res illa, quâ capimur, causa efficiens: Studium. quo deinceps ferri nos sentimus ad hanc rem, instar effectûs est. Ipsâ rei venustate capimur: studium autem, quo rem prosequimur, illius consequens.
* Interdum retinet constructionem Verbi sui, et Dativum adsciscit. V. g. Iustin. L. 9. c. 8. §. 4: Studiosus conviviorum apparatibus.
Sunt, qui in loco Cic. allegato, accusandi Casum haud agnoscunt. Ita enim Cicero: Haec loqueris, nos barones (pro quo alii Varrones aut Varones) stupemus. To barones putant, nominandi Casum osse.
Adsciscit etiam Accusativum, quum signisicat
1. Circa vel Paullo ante.
* V. g. Sub brumam, Sub finem, Sub lucem exportant calathis, Sub idem tempus.
2. Paullo post, statim post.
* Cic. L. 10. Ep. 26: Sub eat litteras resitatae sunt tuae.
3. Per.
* Virg. L. 1. Aen. Sub noctem cura recursat i. e. noctu vel per noctem.
Adsciscit etiam Ablativum, quum significat
1. Ante.
* Plin. L. 8. Ep. 20: Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita negligimus. Velleius L. 2. c. 79: Gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades.
2. Per vel Cum.
* Cic. pro Archia c. 10: Sulla iussit Poetae praemium tribui sub ea conditione, ne quid postea scriberet. Livius L. 25. c. 40: Sub Annibale magistro omnes belli artes edoctus. Plin. L. 1. Ep. 2: Sub hac exceptione. Id. L. 2. Ep. 6: Sub exemplo aliquem praemonere. Id. L. 8. Ep. 6: Monimentum Pallantis sub hac inscriptine. Id. L. 4. Ep. 13: Sub ea tamen conditione.
3. Circiter.
* Caes. B. G. L. 8. c. 49. n. 2: Sub discessu suo, gegen seinen Abzug. Virgil. L. 7. Aen. v. 87: Sub nocte.
4. Propter.
* Tacitus L. 2. Hist. c. 26. n. 2: Iulium sub codem crimine Othoniani vinxerant.
5. Imperium. V. g. Sub aliquo aliquid agere id est, ad eius nutum.
* Florus L. 2. c. 15. n. 7: Sub ipso ore urbis. Id. L. 4. c. 2. n. 52. et c. 7. n. 8: Sub oculis nxoris. Plin. L. 10. Ep. 11: Honores, quos in urbe sub oculis tuis gessit. Iustinus L. 1. c. 4. n. 5: Ut sub avi potissimum oculis partus necaretur.
- - Nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit.
Si Pleonasmum Poeticum Axe negligas, dicasque Nudo sub aethere; habes, quod nostrae locutioni Germanicae ex asse respondeat. Horatius Lib. 1. Od. 1. pro Sub nudo caelo seu aethere, dixit Sub Iove frigido.
- - Manet sub Iove frigido
Venator, tenerae coniugis immemor.
SUB VITE sua ficuque pace perfrui r(h=s1is2 Biblica est, ex Hebraismo facta, nec in Theologo contemnenda: latini, et in primis Cicero, Tutam tranquillamque pacem trahere, Otio suo perfrui.
* Vocabulum Subcontrarius, Latium ignorat.
* Sub adspectum, quum motus ad locum: Sub adspectu, quum quies aut in loco fieri vel esse denotatur.
* Cicero etiam dicit Subire sub aliquid. V. g. L. 1. Orat. n. 151: Omnes sententiae, verbaque omnia, quae sunt cuiusque generis, maximeque illustria, sub acumen stili subeant, et succedant, necesse est. Heic Sub acumen stili subire et succedere, notat Germ. In der Schreibart mit unterlaufen.
Liv. L. 1. c. 28: Subire ad montes. Et L. 2. c. 31: Subire ad hostes.
* Suboleo non transitive, sed intransitive significat. Non significat olfacere, odorem naribus trahere; sed odorem spirare: quemadmodum simplesx Oleo.
* Nimirum qui accusare parabant, et actionem intendere, non admittebantur ante, quam in libello accusatorio et nomen eius ponerent, cui intendebatur lis, et crimen ipsum negotiumve exponerent, nominatâ et lege, ex qua essent acturi, nomenque suum tandem etiam subscriberent. Neque vero primarii tantum accusatores libellum talem subscribebant, sed idem facere solebant et illi, qui eorum testes et velut secundarii erant accusatores.
Quam Hadrianus Card p. 467. statuit esse differentiam inter to\ Subscribere causae et to\ Subscribere causam; huic non dum video satis firmamenti ac roboris esse.
Subscribere soli Dativo iunctum. V. g. Subscribere alicui, subscribere sententiae alicuius, idem notat, quod Adstipulari.
* Subsitere Latinis notat 1. In aliquo loco commorari. 2. Durare et firmum esse ad sustinendum aliquid. 3. Hostes et ferae subsistere dicuntur, quando impetum in se irrucntis volunt excipere, Germ. Wenn sie stille stehen, wenn sie Fuss halten. 4. Non ultra procedere. Notio secunda favet quadamtenus Philosophis.
Quando etiam Adiectiva duo sunt, eorum alterum in Nomen Substantivum mutare, inelegans non sit. V. g. Doctae et faciles litterae tuae, rectius efferes Docta litterarum tuarum fucilitas.
Admittunt tamen etiam Singularem, praesertim si de inanimatis loquimur. Cic. Mens, ratio et consilium in senibus est. Idem: Dux nobis et auctor opus est.
In Nominibus propriis urbium, vel gentium Verbum saepe etiam respicit Nomen Singulare civitas. Plin. Lib. 31. c. 2: Tungri, civitas Galliae, fontem habet insignem.
* Sic Odium, Cura, Sollicitudo, Memoria, Fastidium, Desiderium, Contemptus mei cet.
Sin Substantiva eiusmodi aliis iungantur Genitivis vel alia Substantiva, quae non sunt adfectuum, his ipsis etiam iungantur Genitivis nunc Active, nune Passive exponuntur. V. g. Amor Romanorum, hoc est amor quo Romani amant vel amantur. Vituperatio Persarum i. e.
vituperatio, quâ Persae vituperant vel vituperantur. Laus mea, i. e. quam impertio aliis, et quae mihi ab aliis impertitur. Conf. supra Amor tuus.
* Excmpla rem reddent clariorem. Sumamus aliqua Nomina, quorum singulis alterum aliquod subiciamus. Sint illa: Deus, Divitiae, Vita, Aula, Schola, Bellum, Pax, Amicitia, Odium. Adiciamus his alia Nomina; et sermonem mox habebimus ornatiorem. V. g. Maiestas Dei, Possessio divitiarum, Usura vitae, Splendor aulae, Umbra scholae, Tumultus belli, Quies pacis, Vinculum amicitiae, Acerbitas odiorum.
* E. g. Est mihi nomen Iohannis i. e. nomen Iohannes. Virg. Arcem Butroti i. e. arcem Butrotum. Urbem PatauI I. e. urbem Patavium. Cic. Oppidum Antiochiae i. e. oppdium Antiochia. Arbor sici i. e. arbor ficus. Plin. Elementum aquarum i. e. elementum aqua. In urbem Samariae i. e. in urbem Samariam, Act. 8. Cic. Nomen invidiae i. e. nomen invidia. Crimen proditionis i. e. crimen proditio. Summa miseria est famis et pestilentis morbi i. e. summa miseria est fames et pestilens morbus. Signa panis et vini i. e. signa, panis et vinum. Signum circumcisinis i. e. signum, circumcisio.
Vel mutatur etiam in Dativum.
* E. g. Est mihi nomen Iohanni. Virgil. Cui nunc cognomen Iulo.
Livius Lib. 1. c. 27. etiam habet: Sensim ad montes succedit.
* Succrescere significat Mit unterwachsen. Columella 4. c. 14: Frequenter solum exercendum est, nec patiantur herbam succrescere.
Haec a)kri/beia, quae in usu Verbi huius compositi obsvervanda est, in metro negligitur.
* Analogia quidem praesto est in venusto illo dicendi modo: Venit mihi in mentem huius temporis; pro Venit mihi in mentem hoc tempus: quo de paullo infra disseritur verbosius: sed Analogia locutionem, auctoritate veterum destitutam, tueri non potest.
* V. g. Oneri huic non sum ferendo. Gratiae referendae est. Portant, quae restinguerdo igni sunt. Usui est. Solvendo non est: scil. par, vel sufficiens cet.
* V. g. Est bonae indolis et bona indole. Est magni roboris et magno robore. Est tenuis valetudinis et tenui valetudine. terent. Nullius sum consilii, Quintil. L. 6. c. 4: Fio commodioris valetudinis. Columella: Sit amplissimi corporis, cervice valida. Caesar: Cicero erat tenuissima valetudine.
Etiam Ablativus additur cum Pracpositione.
* V. g. Sum eius opinionis et in en opinione.
In his omnibus tamen usus debet attendi. Dicam enim Est quantivis pretii; non Quantovis pretio. Dixero item Est mira alacritate; non cum Praepositione In mira alacritate. Contra cum Praepositione efferam Est in magna maestitiâ; non sne ea, Est magna maestita. Ita porro solo Genitivo dicimus: Sum nullius consilii, Videtur esse quantivis pretii, Flos iucundi odoris, Cibus grati saporis, Est cibi minimi, cet. Contra solo Ablativo esseruntur: Esse animo bono, magno, laeto, hoc, fort, virili, praesenti, vacuo, cet. It. Sum magna animi perturbatione, Mira sum alacritate, Incredibili sum sollicitudine, et multa id genus alia. Porro non nisi cum Praepositione In efferenda fere videntur sequentia: Id. L. 1. Ep. 13: Esse in eadem voluntate. Id. Attic. L. 8. Ep. 15: Esse in eadem sententia et opinione. Id. Attic. L. 2. Ep. 12: Esse in eadem infamia. Id. pro Sulla: Esse in eodem scelere.
1. Sumere aliquid in manum et in manus, non tantum apud Ciceronem et
Iustinum occurrens, sed etiam apud Plinium Lib. 1. Ep. 16. Lib. 6. Ep. 7. L. 8. Ep. 3. et 9. Lib. 9. Ep. 22.
2. Summere aliquem iudicem, apud Ciceronem.
3. Summere supplicium de aliquo; non ab aliquo.
* Livins L. 2. c. 5. etiam habet Capere poenam de aliquo.
4. Sumere tempus vel spatium ad deliberandum, ap. Cic. et Caes.
5. Sumere sibi exemplum ab, de et ex aliquo, ap. Terent. et Cic.
* Ovidius I., 1. Am. El. 10. v. 25: Sumere aliquid in exemplum.
Iustinus L. 1. c. 10. n. 19. habet etiam Capere exemplum ex aliquo.
6. Sumere vestem, ap. Curt. Lib. 6. c. 6. n. 13. Sumere togam virilem, ap. Plin. L. 10. Ep. 117.
7. Sumere medicamentum, ap. Curt. L. 3. c. 6. n. 3.
8. Sumere diem hilarem, apud Terent. Adelph. A. 2. Sc. 4.
9. Sumere in aliqua re nova consilia, apud Plin. Lib. 9. Ep. 37.
10. Sumere quietem, apud Liv. Lib. 2. cap. 64.
11. Sumere rem nullam, nisi necessariam, ap. Liv. Lib. 2. c. 32.
12. Sumere pecunias mutuas, Cic. 1. Verr. n. 28.
13. Sumerer bellum cum aliquo, ap. Flor. Lib. 4. c. 12. n. 24. Conf. Vorst. de Lat. Falso Susp. 161. seq. Kappius ad Iensium 52.
* Sed Sumere suspicionem, Suspectum: Lat. Duci vel induci suspicione. Sciopp. in Strad. 196.
Accusativum,
1. Quando adversatur Praepositioni Subter, Cic. Lib. 2. Fin. n. 59: Imprudens super aspidem adsidet.
* Virg. 1. Aen. v. 77: Fanâ super aethera notus.
Quumque idem fere est, quod Supra.
* Liv. L. 23. c. 14: Super Suessulam per montes Nolam perventt. Sall. lub. c. 19: Super Numidiam Gaetulos accepimus in tuguriis agitare. It. c. 35? Iugurtha animadvertit, super gratiam atque pecuniam suam, invidiam facti esse.
2. Pro Praeter.
* Sueton. Tib. 55: Super veteres amicos ac familiares viginti sibi e numero principum civitatis deposuerat velut consiliarios in negotiis publicis. Plaut. Suavia super suavia dare. Tac. Germ. c. 30. n. 4: Omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis coonerant. Plin. L. 5. Ep. 5. Angit me super ista, casus ipsius, Et Ep. 6: Nam super illa, quae retuli, altius ibi itium et pinguius, eoque securius: Et L. 10. Ep. 101: Quam (benignitatem) super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate consequii meruisti.
Atque hâc notione creberrime apud Tacitum occurrit.
Super ista vel hace pro Praeteren, idiotismus Plinii est, occurrens, e. g. Lib. 4. Ep. 27. Lib. 9. Ep. 20.
3. Pro Inter.
* Plin. L. 9. Ep. 33: Super cenam. Curt. L. 7. Super mensam. Super vinum et epulas h. e. inter epulas, inter convivandum.
4. Pro Ante.
* Sueton. Aub. c. 43: Super se collocare aliquem, h. e. in loco superiore et honoratiore, Einen uber sich sitzen lassen. Tac. Germ. 25. n. 5: Adscendere super ingenuos et super nobiles. Curt. L. 8. c. 5. n. 22: Cubare super Regem. Plin. L. 9. Ep. 23: Recubare super aliquem. Necessitas super omnia est.
Ablativum,
1. Quando usurpatur pro De vel Quod attnet ad. V. g. Constituere ordinationem super aliqua re.
* Sueton Iul. c. 5: Habuitque et ipse super ea re contionem. Plin. L. 2. Ep. 18: Debeo enim tibi, debeo memoriae fratris tui hane fidem, hoc studium, praesertim super tanta re. Super aliqua re scribere et agere. Sic etiam Poetae: Virg. Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa i. e. de Priamo, de Hectore.
Sunt, qui heic Graecismum subodorantur: et praecipue Cicero hâc ipsâ notione Praepositionis huius in epistolis ad
Atticum, ubi praecipue graecissat, valde delectatur. Graeci quippe dicunt s1umbouleu/esqai/ tini u(pe/r tinos2, Consulere aliquem super aliqua re i. e. de aliqua re.
Scripsit superiori saeculo ICtus quidam magni nominis Tirocinium iuris super IV Institutionum D. Instiniani libros. Scribere debuisset Super libris, non Super libros. Et sie pari modo multi alii eruditi Accusativum heic usurpant, praeter omnem veterum auctoritatem.
2. Pro In.
* Vigil. Ecl. 1. v. 16: Requiescere fronde super viridi.
3. Pro Pro.
* Virg. 4. Aen. Nec super ipse sua molitur laude laborem: more Graecorum. Sic enim Demosthenes u(pe\r tou= stefa/nou, pro corona, u(pe\r e)kei/nou, pro illo.
Accusativum et Ablativum indifferenter,
1. Quando usurpatur pro Ultra.
* Virg. 6. Aen. 159: Super Garamantas et Indos proferet imperium. Curt. L. 4. c. 4. n. 3: Bellua inusitatae magnitudinis, super ipsos fluctus dorso eminens. Virg. 9. Aen. v. 13: Nocte super media. Curt. L. 7. c. 6. n. 12: Et ut illos quoque Scythas, qui super Bosporo incolunt, viseret.
2. Pro Plusquam.
* Tacit. Annali 13: Super octingentos et quadraginta annos aliquid tegere. Sueton. Aug. c. 38: Super triginta ducibus iustos triumphos decernere.
Germanismis etiam inservit compluribus apud eos, quos foeda dicendi obfucat barbaries, utpote qui loqui non erubescunt:
1. Super caput cadere, pro Decidere in caput, Praecipitem decidere.
2. Super dorsum cadere, pro Retro cadere, Supinum cadexe.
3. Super faciem cadere, pro In faciem cadere, Pronum cadere.
4. Super equum, Super arbroem, Super suggestum cet. adscendere vel conscendere, pro In equum, In arborem, In suggestum cet. adscendere vel conscendere; vel citra Praepositionem Conscendere equum, arborem, suggestum.
5. Super collum alicuius cadere, pro Conicere se in collum alicuius, Collum alicuius invadere, complecti; Labi in collum alicuius, in me incidit, me complexus est. Cicero.
Cena et pro ipso cenandi actu ponitur. Scripsit tamen ita Curtius Lib. 7: Bessus circumferri merum largius iubet, debellaturus super mensam alexandrum. Et Florus Lib. 4. c. 2. n. 69: Iuba quum sese recepisset in regiam, magnisice epulatus, postero die cum Petreio, fugae comite, super mensas et pocula intersiciendum se ei praebuit.
* Hunc autm voculae Supter usum non malum esse, tm ex his Curtii, Flori, et aliorum idoneis locis, tum vero ex iis, quae in proxime praecedenti attulimus, abunde intelligi potest. Conf. Vorst. de Lat. Falso Susp. 229.
1. Intransitive pro superesse vel superstitem esse usurpatur.
* V. g. Superat pars coepti. Quid paer Ascanius, superatne et vescitur aura aetheria? Virg.
2. Transitive pro Vincere.
* V. g. Superare aliquem doctrina, virtute, gravitate, constantia. Valer. Max. Multo se ipsum, quam hostem, superare. operosius est.
3. Pro Superiorem esse adscendendo.
* V. g. Montes superavimus altos. Virg. Adscensu supero summi fastigia tecti.
4. Pro Excedere.
* Varro L. 1. c. 53: In ea re fructus sumptum superat.
* Maxime interdum etiam Superlativis iungitur: quod, quum fiat rarius, haud
imitandum. V. g. Maxime liberalissimus. Cic. Att. L. 12. Ep. 38. Gell.L. 13. c. 15. Menk. Spec p. 37.
At. quod contra Goclenium notandum, cum praecedente Substantivo Superlativum aeque usitate concordare animadvertimus. Cic. Indus fluminum maximus.
* 1. Cic. Fam. L. 6. Ep. 9: Cum A. Caecina mihi tanta familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit.
2. Nep. Milt. 1: Et antiquitate generis, et gloria maiorum, et sua modestiâ unus omnium maxime floruit.
3. Id. Timol. 1: Namque huic uni contigit, quod nescio an ulli, ut cet.
4. It. Sic rogo, ut qui maxime et summa contentione solent.
5. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1. Adolescentula formâ et vultu, Sosia, adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.
6. Tacit. Germ. 9: Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant.
Mirifice etiam placet, praeter alios Superlativum exprimendi modus, ille, qui sit per additum Pronomen Si quis, Si quisquam, Si ullus, cui Is certe respondet.
* V. g. Si quis buius rei vebenmenter cupidus est, is certe ego sum; Si quisquam praeter alios paullo timidior est, is certe frater tuus est; Si ulla regio amoena est, ea certe est Campania.
Nec displicet ille Superlativum formandi modus, qui sit per interrogationem aut per Comparativum negantem. V. g. Quis hoc viro bumanior? Quid posset dici stultius? Item: Non potuerunt a te elegantiores scribi, quam scriptae sunt litterae.
Etiam Nominibus Adiectivis Superlativi Gradûs Pronomen Quisque adicitur non ineleganter.
* V. g. Optimus quisque turpi vitae mortem praefert honestam. Praestantissimus quisque amat modestiam.
Adiciuntur praeterea Superlativis voces: Unus omnlum, Sine controversia.
* V. g. Aristoteles, unus omnium acutissimus Philosophus. Plato sine controversia doctissimus.
* Nempe Latini haic Comparativo fere utuntur. Fere, inquam; neque enim desunt omnino exempla, quibus Superlativus similiter, ut apud nostrates, botiner pro Comparativo. V. g. Flor. L. 3. c. 12. n. 2. 31 Cuius aetatis superiores centum anni, sancti, pii -- Postremi centum -- ut claritate rerum beliicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
* Hiirtias de B. Afr. c. 75. cum Dativo extulit. V. g. Supersedere pugnae, Livius L. 21. c. 40. et alibi, et Curtius L. 5. c. 6. cum Infinitivo. V. g. Supersedere loqui apud aliquem, Supersedere castigare. Gellius L. 2. c. 29. cum Accusativo. V. g. Supersedere operam. Cognati et affines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. Nisi velis in hoc loco Gelliano statuere a)nti/ptws1in; sicut in illo Terentii: Populo ut placerent, quas fecisset fabulas.
* Priori modo intransitive sumitur notatque idem, quod sufficientem esse: posteriori modo accipitur transitive.
* Sed Supplere aliquid, Etwas wiederum erganzen, bonae notae est. V. g. Supplere legiones; Supplere bibliothecam; Virg. Si fetura gregem suppleverit.
* Huius elegans et praeclara vis verbi est, quum dicimus, nos quemdam non satis dignum iudicare, cui supplicemus, eo quod operâ ipsius facile carere queamus. V. g.
Cic. L. t. Fin. Non multum Graecis supplicandum puto, Ich meyne nichtb, dass ich eben nothig habe, lange den Griechen gute Worte darum zu geben, Vavassor in Antib. p. 597.
* Velarius i. e. servus, qui velis aularum olim praesitutus erat.
* 1. Supra quam servus: quod apud Cic. in Top. idem est, quod Amplius quam servus, Conditione et statu potior, quam servus; Gr. u(po\r delon.
2. Supra aetatem omnia ei sunt tributa: pro quo etiam dicitur, Sapientior est, quam aetas ferat.
3. Supra cetera eminere, Liv. L. 2. c. 9: Multum supra servos esse, Tac. Germ. c. 25. n. 4.
4. Supra modum dolere, Plin. L. 4. Ep. 21. Hebertes et Supra modum tardi, id. Lib. 6. Ep. 2.
5. Supra quam dici potest, i. e. valde, v. g. Extulerat baud ita pridem acerbo luctu optimam et spura quam dici potest dilectam coniugem suam.
6. Supra quam cuiquam credibile est. Sallust. B. Cat. c. 5: Corpus patiens inediae, supra quam cuiquam credibile est.
7. Supra vel infra aliquem sedere, Veber oder unter einem sitzen, Cic. L. 9. Ep. 23.
* Summam autem, vel extremam manun imponere, teste Servio L. 7. Aen. est coepta persicere, sive ad perfectionem adducere, per Metaphoram a pictura, quam manus extrema vel suprema vel summa complet atque ornat. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 14.
Pro Susependere actionem: Sustinere actionem, item Differre vel Reicere actionem in aliud tempus.
Pro Suspendere adsensum suum: Sustinere, cobibere, retinere adsensum suun, Sustinere se ab omni adsensu, Continere se ab adsentiendo, Sustinere se a respondendo, Se a respondendo, ut aut approbet quid, aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid, neque aiat, Cicero Lib. 4. Acad. Quaest. n. 104.
Eodem censu habendum: Suspendere censuram, Suspendere iudicium suum: pro quo tutius dixieris, Rem aliquam in medio relinquere, iudicium suum haud interponere, Malle e)pe/xein.
* Recte autem dicitur, Cortina suspensa, Aulaea suspensa, Animus suspensus i. e. dubius, Detinere aliquem suspensum, Einen im Zweifel stehen lassen; In suspenso liquid relinquere, Etwas unerortert lassen; Suspenso gradn rie, Leise auf den Zehen geben.. Voss. de Vit. 154. Borrich Cogit. 36. Cellar. Antib. 238. C. P. 384.
* Latninis enim Suspicere signisicat non nisi Oculos attollere, vel Venerari.
de aliis, sed quam alii de me fovent. Reitz. 590.
* Verum nihil causae videtur esse, quare imitari non debeamus culitssimos illos scriptores, Plautum et Terentium, sepositis Archaismis et ficitis ad ridendum vocabulis. Neque inania heic sunt crepitacula Pronomina illa Meus, Suus, Vester, cet. sed rem oculis subiciunt expressius. Nec Comici modo his Pronominibus indulgent, sed et optimi quique scriptores alii: ita enim et Livius, Sallustius, Curtius, Virgilius, quin et ipse Cicero; quamquam hi rarius, quam Comici iili, hoc fecisse deprehendantur. Borrich. Analect. p. 38.
Quod autem speciatim attinct ad locu tionem Inducere animum; Cicero numquam, quod quidem constat, ei addidit Pronomen Suum. Recte autem dicitur Obire diem et Obire diem suum: quorum neutrum posthabendum arbitror. Conf. supra Inducere animum suum.
* Exempla eius ex Cicerone, Nepote et Quintiliano allata vide sis in Vorstii Lat. Falso Susp. 44. seq. Conf. etiam supra Reciproco utimur cet.
* Adietivum Conditionalis occurrit apud Tertullianum et in Pandectis. Conf. in Parte Etymol. Sect. 1. Voc. Conditionalis.
* Cicero pro eo L. 2. Orat. n. 217: Qui eius rei rationem quamdam conati sunt artemque tradere, Die sich bemuhet haben, diese Sache systematice vorzutragen. Alii: In formam artis aliquid redigere; Ad formam artis aliquid revocare; Ad eam formam, quae sibi ubique constet, disciplinam aliquam redigere.
* Pro Talis - Qualis, etiam eleganter cum veteribus dixeris Is - Qui. Ita v. g. pro eo, quod Nepos Milt. c. 1. dicit, Ea erat aetate, ut considere cives possent sui, talem futurum, qualem cognitum iudicarunt; elegantius dixisses, Eum futurum, quem cognitum iudicarunt. Ita enim Cic. L. 1. Fam. Ep. 6: Praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus.
* Taliter et Qualiter, Adverbia probae notae sunt: sed hoc nexu barbare et ponuntur et significant.
* De Positivis, res certa est, et in propatulo. De Superaltivis, confer locum proxime subsequentum. De Comparativis, accipe haec exempla: Quintil. Quam magis adrumma viget, tam magis ad male faciendum urget. Cic. Orat. c. 73; Tam magis offendit nimium, quam parum.
* Iungunt quidem ipsi quoque veteres vorculam Tam Superlativis: sed non nisi tunc id faciunt, quum voculam Quam itidem Superlativo iunctam subiciunt. Terent. Heaut. A. 5. Sc. 2: Adolescens quam minima in spe situs etit, tam facillime patris pacem in leges consiciet suas. Id. Adelph. A. 3. Sc. 5:
Quam vos facillime agitis, quam estis maxime
Potentes, dites, fortunati, nobiles,
Tam maxime vos aequo animo aequa noscere
Oporte, si vos vultis perhiheri bonos.
Plautus Merc. A. 1. Sc. 2: Quam maxime resisto, tam res in periculo vertitur. Heic ad alterum Tam vocabulum Maxime subaudiendum est. Sallustius B. Iug. Quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est. Apparet, credo, Latinos, quoties voculae Tam Superlativum subiciunt, toties voculam Quam itidem Superlativo iunctam ei subdere; et nisi hoc faciant. nec illud facere. Usurpantur autem Tam et Quam in talibus pro Tanto et Quanto, et Superaltivi pro Comparativis: ut, quod Terentius dicebat, Quam minima, Tam facillime; id dictum pro Quanto minore, Tanto facilius: et quod Plautus, Quam maxime, Tam maxime; id dictum pro Quanto magis, Tanto magis. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 267. seq.
* Cic. L. 1. in Verr. n. 149: Rabonium porro intelligebat rem totam esse patefacturum: tametsi quid poterat esse apertius, quam nunc est, ut uno minus teste haberet Rabonio:
Liceor, Addico, Distraho, Metior, Constat, Conduco, Loco, Feneror, Paciscor, Pango, Condemno, Postulo, et similibus aestimandi Verbis. Cetera omnia Nomina mensurarum, sive sint certae, sive incertae, iunguntur in Ablativo, et numquam in Genitivo. V. G. Quanti est emptus codex tuus? respondebis, Magno, et non Magni. Hic liber minoris emptus est, quam tuus: non Minori. Quanticumque alius aestimet, ego non magni facio: non dicendum est Quantocumque. Hanc rem tantidem tibi tradam, quanti constat.
Si interrogetur per Quanti, respondebitur in Ablativo. V. g. Quanti emisti hunc librum? Resp. Tribus Ioachimicis. Quanti emptus est codex? Resp. Magno vel Parvo. Quanti ergo? Resp. Tribus nummis. An pluris? Resp. Non pluris, immo minoris.
Si tamen Tanti et Quanti, Pluis et Minoris, Maximi et Minimi, iungantur Substantivis, ponenda sunt in Ablativo, non Genitivo. V. g. Tanto pretio emi, quanto tu; non Tanti pretii. Item Maximo pretio emi; non Maximi pretii. Valla Lib. 3. c. 1. Conf. supra Aestimare magni; item Maioris et Multi facere.
* Ternt. Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 53: Ego te meum dici tantisper volo, dum, quod te dignum est, facies. Cic. L. 9. Fam. Ep. 2: Tibi censeo latendum tantisper ibidem, dum effervescit baec gratulatio.
Tantisper apud Gellium adsciscit etiam Quoad.
Tantisper omittitur apud Cic. Non exspectavi, dum mihi a te litterae redderentur.
*Ponitur etiam absolute, sine subsequente particula Dum, apud Livium L. 1. c. 3: Tantisper tutela muliebri res Latina, et regnum avitum paternumque puero stetit. Adde eiusdem libri cap. 22.
Pro Tantisper - Dum, minus eleganter ponitur Tam diu - Donec.
Hae autem fere sunt particulae relativae temporis, idem significantes, indicativum, et in oratione obliqua etiam Coniunctivum poscentes: 1. Tam diu, dum. 2. Tam diu, donec. 3. Tam diu, quam. 4. Quam diu, tam diu. 5. Tam diu, quam diu. 6. Tum diu, quoad l. dum. 7. Quoad. 8. Quam diu. 9. Tantisper, quoad. 10. Tantisper, dum. 11. Usque dum. 12. Usque donec. 13. Usque eo, quoad. 14. Usque adeo vel eo, dum. 15. Usque edeo, donec vel dum. 16. Usque adeo, quoad. 17. Per aliquot dies, quoad cet.
* Cic. in Bruto: Vixit tam diu, quam licuit in civitate bene vivere Ad Attic. Rogo, quo aderis Romae, tu ut satisdes. Gellius L. 15. c. 8: Quo ille tamen vocabulo tantisper uti se attestatus est, quoad melius, inquit, invenero. Cic. Offic. Disces, quam diu voles: tam diu autem velle debebis, quoad te quantum prosicis, non paenitebit. Id. L. 12. Ep. 19. Mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero. cet. Gocl. Obs. 228.
* Livius: Tantum abest, ut tibi sim impedimento, ut contra te adhoreter. Cicero Orat. n. 104: In quo tantum abest, ut nostra miremur, ut usque eo difficilies a cmorosi simus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes. It. Tantum abest, ut te odio prosequar, ut potius te amem mirifice. Vel: Adhortorte: tantum abest, ut sim tibi impedimento.
Licet etiam, quum aliquid negandum est in propositione, Coniunctionem ne pnere, sicut id factum a Cicerone Orat. cap. 68: Tantumque abest, ne, quod ii, qui hoc aut magistrorum inopia, aut ingenii tarditate, aut laboris fuga, non sunt adsecuti, solent dicere, enervetur oratio compositiene verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus, nec vis esse possit. Menkenii Spec. Anim. p. 1.
* Locutio eiusmodi in oratione eamdem vim habet, quam Non solum non. Si enim Cicero L. 1. Offic. c. 7. dicit: Tantum abest ab officio, ut nihil officio magis possit esse contrarium: idem est, ac si dicat: Non modo officium non est, verum etiam eontra officium.
Huic loquendi modo simile etiam est, quod effertur per Adeo non, sequente Ut potius. V. g. Vita homini adeo non contemnenda est, ut potius omni cum cura sit conservanda.
* Haec elegantia in Livio, Suetonio, Valerio et Floro frequens est.
Interdum interponitur Quod. Cic. Tantum quod hominem non nominat.
Pro Tantum non, occurrit etiam Modo non. Terent. Phorm. A. 1. Sc. 2. v. 18:
Senem per epistolas pellexit, modo non montes auri pollicens.
* Cic. L. 7. Fam. Ep. 23: Tantum quod ex Arpirati veneram, quum mihi a te litterae redditae sunt, Ich war kaum erst von meinem Landguthe Arpinati gekommen. Vorst. de Lat. Falso Susp. 187. Conf. Graevius ad Luciani Soloecistam Tom. 2. p. 729. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. Tnatum, sequente Quod cet.
Macrobius tem et Silius Flaccus, eâ notione hoc Verbum usurparunt: elegantius tamen pro eo, et rectius cum Cicerone dixeris, Litem aut nomina aestimare.
* Ceteroquin Taxare apud Plinium Mai. Velleium Paterculum et alios notat reprehendere, Germ. Tadeln, meistern.
* Attempero vero tantummodo habet Accusativum personae et Dativum rei. V. g. Sapiens se attemperat omnium moribus, Weiss sich in alle Leute zu schicken,
* Cic. O tempora, o mores! Non oblivione amicitiae nostrae, neque intermissione consuetudinis meae, superioribus temporibus ad te nullas litteras misi. In Periculis et asperis temporibus. Duris quondam temporibus. cet. Schorus de Phras.
elegantias refert; sed improbat Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 211. 222. et 223.
*Et profecto nemo veterum hoc verbum istâ notione et construdtione usus est. Iustinianum tamen in Institutionibus ita locutum esse, observavit Vorsitus. Videtur autem Cellario detruncatum ex Latina formula Legibus teneri, Iureiurando teneri: quamquam neque his Infinitivum addere licitum est.
Latini dixerunt, Officium, munus, partes meae sunt; Partium mearum esse arbitror; Id facere me oprotet; Non alienum est a persona mea. Goclen. Silv. Barb. 69. Vorst. de Lat. Falso Susp. 88. et de Lat. Mer. Susp. 153. Cell. Antib. 218. C. P. 327.
Germanismi falso suspectae sunt:
* Tenere me non possum ab accusando, vel quin accusem, Cicero: Tenere fidem, Cicero; excubias, Val. Maximus; linguam, Ovidius; legem, Plautus; consuetudinem suam, Cicero; modum alicuius rei et in aliqua re, Tenere se intra silentium et in silentio Cicero, Plinius, alii; Os, Cicero, Virgilius; risum, Horatius; se domi, Nepos; Tenendum est, pro Servandum est, Praestandum est, Cicero: Tenere mare libere, Meister zur See seyn. Hirt. B. Alex. c. 8: Tenere aliquid manibus, Cicero pro Sext. c. 32: Tenere aliquid memoria, Plinius L. 6. Ep. 33. Vorst. de Lat. Falso Susp. 77. seqq.
Germanismi merito suspectae sunt:
* 1. Terner hospitium pro Exercere cauponam, Wirtbschaft halten.
2. Tenere multos famulos, Tenere equos, gallinas, columbas, cet. pro Alere numerosam familiam, vel potius famulitium, Alere equos, gallinas, columbas, cet.
3. Tenet de se plurimum: pro quo Lat. Plurimum sibi arrogat, Homo arrogans, Homo inflatus est, Inani tumet sperbia, Inani tumet fastu.
4. Tenet hac de re parum: pro quo Lta. Hanc rem parvi ducit, Hanc rem baud magni aestimat, Hoc insuper habet.
5. Tene hoc pro te: pro quo Lat. Serva hoc tibi.
* Tenor non significat argumentum, sed formam, modum ac rationem v. g. Liv. L. 2. c. 42. Uno velut tenore, Einen Weg, wie den andern. Et L. 5. c. 4. Uno tenore rem peragere, Auf eine Weise eine Sache abhandeln. It. Eumdem loquendi tenorem perpetuo
servare, In Seinen Redensarten immer bey einer Leyer bleiben.
Inter Adiectivum tamen et Substantivum interponi potest.
* Sueton. Aug. c. 85: Quam XIII. Libris, Cantabrico tenus bello, nec ultra exposuit.
Si Casus sit Singularis Numeri, in Ablativo ponendus est.
* V. g. Capulo tenus, Collo tenus, Umbilico tenus.
Quamvis non numquam et Accusativo iungatur.
* Val. Flaccus L. 1: Et Tanaim tenus immenso descendit ab Euro. Florus: Curio Daciam tenus venit.
Si vocabulum significat res geminas, aut caret Singulari Numero, tunc poscit ante se Genitvum Pluralem.
* V. g. Aurium tenus, Cumarum tenus, Crurum tenus, Clunium tenus; non Clune tenus. Valla L. 2. c. 8. 9.
Ceteroquin et in Plurali Ablativus locum habet cum hac Praepositione.
* Celsus L. 1. c. 2: Demittere se in aquam calidam inguinibus tenus.
incoluerunt, ut interdum ad ipsos Cimbros nomen istud translatum etiam videatur esse; ipsis tamen Germanis semper fuit proprium, fuitque omnis. Germanorum gens eo subinde insignita: ne quid dicam, quod iam antiquissimis tem poribus Adiectivum Teutonicus non ad Danos, non ad Cimbros, sed ad Gemanos nostros accommodatum sit; prout hoc videre est ex Propertio Lib. 3. El. 3. v. 44. Martiale Lib. 14. Ep. 26. Claudiano in Eutropium v. 406. aliis.
Theca arenae scriptoriae; Pyxis, quâ utimur in spargenda arena madentibus litteris, Eine Sandbuchse, Phil. Melanchth. Ep. 139.
* Hinc intelligitur, nobilitate illustres viros apud nos minus recte cognominari per Praepos. De v. g. Severinus de Monzambano. Si, quod per errorem putamus, ad equestrem dignitatem denotandam Praepositione opus est, ad legem Latinitatis Praepos. A vel AB heic arcessenda est. V. g. Severinus a Monzambano. Praepositionem DE ab Italis et Gallis hodiernis mutuati sumus in hac loquendi sorma: idque per inscitiam Latinitatis vel insignem incuriam. Conf. Part. Etym. Sect. 2. A et Ab.
adsciscunt particulam Ne. V. g. Timeo, Vereor, Metuo, Periculum est, ne moriatur, pro Ut moriatur, Ich furchte, er sterbe. Sin incerti simus, adsciscunt Quid, Quemadmodum, vel alias eiusmodi particulas dubitative positas. V. g. Cic. Nunc istic quid agatur, magnopere timeo.
Verum Linacer hoc loco Ne explicat per Ellipsin Ne non: atque Ut exponi videtur posse per Quomodo. Aliter tamen heic sentit Valla L. 3. c. 27. c. 27. ac Perizonius ad Sanctii Minerv. p. 818.
* Discrimen tamen istud. quod ubique inculcatur a Grammaticis inter Ut et Ne post verba timendi, non ubique custoditura veteribus: quo de Vossius in Aristarcho de Construct. c. 67. et Sanctius in Minerva L. 4. de Homonymis.
Interdum Ne per Ellipsin omittitur. Nep. Pelop. c. 1: Cuius de virtutibus, dubito, quemadmodum exponam: quod vereor, si res explicare incipiam, non vitam eius enarrare, sed historiam videar scribere: si tantummodo summas attigero, ne rudibus litterarum Garaecarum minus lucide appareat, quartus fuerit ille vir. Et in Fragm. epistolae Corneliae: Si perseveras, vereor, in omnem vitem tantum laboris culpd tud recipias, uti in nulle tempore tute tibi placere possis. Menken. Spec. 2. p. 135.
Interim quando post talia Verba ad Ne, etiam Non vel Nihil additur, tunc vere negative singnificat.
* Ut: Timeo, ne non impetrem, Ich furchte, ich werde es nicht erlangen, Cic. Vereor, ne non ille solus laesum se esse putet, id. pro Rosc. Amer. c. 43. Metuebat, ne dolorem perferre non posset, Er besorgte sich, erwurde den Schmerz nicht ertragen konnen, id pro Mil. Neque est periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus facere non possit, id. L. 6. Orat. n. 69. Iam metuit praefectus, ne sibi sides habita non esset, Curt. L. 3. C. 13. n. 4.
Interdum et tertia negatio ipsi Verbo additur, et tum omnis metus abesse signisicatur.
* Cic Non vereor, ne hoc officium meum P. Servilio non probem i. e. non dubito, quin hoc officium meum Servilium sim probaturus. Id. L. 2. Ep. 1: Non vereor, ne non scribendo te expleam, Dafur gravet mir nicht, dass ich dir nich werde mit meinen Briefen annoch zur Genige aufwarten.
Interdum timendi Verba, si negetur res, praeter particulam Ut adsciscunt etiam insuper Nor. Cic. pro Marcello: Vereor, ut hoc perinde intelligi auditu non possit, atque ipse cogitans sentio. Id. Tusc. Et tamen veremur, ut hoc vatura non patiatur. Sed videndum, ne mendum subsit his locis.
Certe longe usitatius est, Vereor, ut, et Vereor, ne non. Itaque a Vereor, ut non, ab stinendum videtur, praesertim quum res non immerito suspecta sit, Tursell. c. 200.
Peculiare est: Tanto pertuli, ut iures, quemquam maiora posse, Terent. Locutio est adfirmativa; sed sensus negativus. Et si qua sunt similia.
Nota: Quum heic de Verbis Timendi agatut; timendi potestas latius ???c loco patet, ut dubitationem et suspiciorns difficultatem omnem complectatur. Ita quidem praeter Verba supra iam commemorata pertinent huc etiam Anxius sum, Considero, Dissido, Dispicio, Est formido, Dubium habeo, Metus est, Metu perterreor, Pavor est, Securus sum, Sollicitus sum, Sollicitudinem curamque sustineo, Timor est, rel.
* Barbari post huiusmodi Verba, quum sensum adfirmativum postulant, interdum Quod pro Ne ponunt. V. g. Timeo, quod magister resciscet, pro Timeo, ne magister reciscat. It. Vereor, quod veniet, pro Vereor, ne veniat.
Sed quum huiusmodi Verba sensum negativum postulant, interdum Quod non pro ut pnunt. V. g. Vereor, quod non veniet, pro Vereor, ut veniat.
Timendi Verba Infinitivum etiam post se habent. V. g. Timent dimicare.
* Tondere autem, ait Cl. Longolius in recensione huius Lexici mei in Act. Erud. publ. Lips. Kal. April. 1731. p. 191, aeque de
homine ac de pecore dicitur. Evolve Cic. Tusc. 5. c. 20. in Pison. c. 8. extr. Sueton. Aug. c. 79. Virg. Ecl. 1. v. 28. Aeneid. L. 5. v. 556. Tibull. L. 3. Eleg. 1. v. 10. alios. Immo Tonsura, quae causa litis, veteribus non fuit ignota. Ovid. Art. Am. 1. v. 517:
Nec male deformet rigidos tonsura capillos.
Conf. Fub. sub utroque Voc. Cic. L. 2. Offic. habet etiam Culter tonsorius, qui alias Novacula dicitur. Latinis etiam dicitur Tondere barbam, quod alias exprimunt per Demere, Resecare, Incidere. Hactenus Longolius.
Adiecerim locum ex Curtio, ubi similiter Tondere de homine dicitur, scil. L. 10. c. 5. n. 17: Persae comis suo more detonsis, in lugubri veste -- Regem vero disiderio lugebant.
* V. g. Mare, quam lognum est. Tu. quantus quantus, nihil nisi sapientia es. Germania, quam late patet. Totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum, Cic. pro Marc. c. 2.
usurpem; quamvis veteres dicant Tractare aliquem acerbius et durius, nimis aspere, clementer, commode, honorisicentissime, et liberalissime, iniuriose, liberaliter, magnifice, parum pie, scelerate, insidiose, humaniter, Tractare sicios magnâ sanctitate: malim, Agere cum aliquo bene vel male; Habere aliquem bene vel male; Accipere aliquem bene vel male; Verberibus aliquem accipere.
* Dicunt etiam Latini, Lampada alicui tradere, quum de successore in munere docendi sermo est.
Atque hinc Nomen verbale Traductio eâdem notione apud eosdem, v. g. Richardum Simonium Hist. Crit, V. T. 1. 2. c. 20. ex Vers. Edit. Genevens. Blounti p. 580. increbuit; pro quo Latini dicunt, Versio, Translatio.
* Traducere, proprie est transportare, et translate, ut Graecum diaba/llein, pro Atterere alicuius famam, belle se habet. V. g. Traduci per ora hominum, Liv. L. 2. c. 38. Significat etiam Agere, Transigere, Exigere. V. g. Actatem otiosam et quietam sine ullo
labore et contentione traducere, Cic. de Sen. c. 22.
Traductio Latinis est
1. Actus transducendi v. g. Traductio captorum, Auson. ad Gratian. c. 4.
2. Exactio, v. g. Traductoio temporis, Die Zeitvertreibung, Cic. 1. de Divin. c. 56.
3. Ingamia, v. g. Damnatus cum dedercore et traductione, Seneca L. 1. de Ira c. 6.
* Curt. L. 9. c. 6. n. 8: Quis deorum hoe Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest; quum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus, tot civium animas trahere te in casum?
* Transmigratio vocabulum non optimae notae est, occurrens modo apud Vulgatum Interpretem et Prudentium. Fab.
1. Absoulute. Cic. Caesar in Africam transmisit.
2. Cum accusativo simplici. V. g. Transmittere Rhenum.
3. Cum Accusativo gemino. V. g. Transmittere Rhenum exercitum.
4. Apud Cic, etiam ad Att. L. 9. Ep. 3. cum Ablativo: Transmittere mari supero. Schor. Phras.
* Alii enim nobis laudem tribuunt; sed arrogantes sibi sumunt.
* Usitatiora tamen sunt apud veteres etiam Duodequadragesimus et Undequadraginta, pro Trigesimus octavus et Triginta novem.
* Verum non male ita dici, oftendit Borrichius in Voss. p. 256. Dicitur enim Trivialis schola, non quod rude aliquid et plebeium sit, sed quia talis schola publica vulgo in media plerumque urbe aperitur, h. e. in trivio aliquo, quo ab omnibus vicis viisque patet commodior accessus. Conf. Cell. Antib. 220.
Borrchianam hanc sententiam confirmant loca veterum. V. g. Instini L. 21. c. 5. n. 8: Dionysius, ludimagistrum professus, pueros in trivio docebat. Ne quid dicam, quod ipse Quintilianus paedagogia nuncupat Scholas rriviales, teste Andrea Wilkio in Praefat. ad lectorem libelli sui, qui inscribitur: Ausfubrliches und grundliches Bedenken, wie man einen Knaben daheim im Hause erstlich, und dann ferner unter dem Praeceptore in der Schule fuhren und lehren soll. Magdeb. 1602. 8vo.
Vossio etiam refragatur Etymologia illa, praeter omnem quamvis necessitatem ex recentiori aevo arcessita, quam Ioh. Petr. de Ludewig in Hist. Quadripartitae Erud. n. 5. p. 22. adfet: Ex quo, inquiens, Augustinus, sive primus, sive inter primos, septem numerare cepit artes liberales, quum plerique ante illum Dialecticen ex illarum numere omiltterent. easque in duas distinxit classes, tres scilicet Logisticas, et quattuor Mathematicas; Boethius autem, qui Saec. U et VI floruit, primus Quadrivii voce de quattuor scientiis Mathematicis usus est: sequentibus saeculis non solum usus vocum Trivii et Quadrivii, sed et inde denominatarum Scholarum trivialium ubique fere innotuit.
* Atque hinc tandem patet, vocabulum trivialis sumi bifariam: 1. pro rudi, vulgari ac plebeio. 2. pro eo, quod in trivio vel media urbe omnibus conceditur et tamquam commune est.
* Trudere Verbum, bene se habet; sed cum hoc apposito non reperitur. Dicunt autem Latini, Trudere aliquem in proelia, Einen zur Bateille treiben; Cuneus cuneum trudit. Ein Keil treibt den andern.
* Tolerabilior locutio videtur, si generatim usurpetur pro eo, quod dicitur Tntum aliquem praestare, Sartum tectum ab omni periculo aliquem conservare.
* Ita Tutus non tantum intransitive pro eo, qui tutus esse petest; sed etiam transitive pro eo, qui tutum reddit, sumitur.
Tutus auxilio, habet Virgilius: Auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo. Quamvis sunt, qui pro Tutos legant heic Laetos.
Interim Tutum esse aliquâ re, tamquam causâ efficiente, quis recte dici neget?
Vaco absolute positum, idem notat, quod Otium habeo. Cic. Scribes aliquid, si vacabis.
Vaco Philosophiae i. e. operam do.
Vaco ad ineptias i. e. otium habeo. Ovidius etiam Lib. 3. de Ponto Eleg. 3. habet, Vacare in opus aliquod.
Vaco culpâ i. e. careo.
Vacat locus i. e. vacuus. est.
Vacat mihi, audire verbatua i. e. otium vel vacuium tempus est. Vacat, heic impersonaliter sumitur.
Si nomen additur, significans actionem quamdam sive qualitatem, adiungemus A Praepositionem. V. g. Vacare a labore, ab officio publico, a studiis, ab omni molestia, ab agricultura, a custodibus, a scribendo Plin. Lib. 3. Ep. 7. ia metu Liv. Lib. 7. c. 1. a negotiis Phacdr. Lib. 3. Prologo v. 2. Valla Lib. 5. c. 85.
* Cicero etiam dicit ad Attic. avimum vacuum ad res difficiles subeundas adrerre.
* Dicunt Latini, et nominatim Cicero, Valde libenter, Valde bene, Valde graviter, Valde vehementer, cet: sed Valde mane, Valde sero, non item.
Valere a pecunia i. e. locupeltem esse.
Valere a morbo i. e. rediisse cum laesa valetudine in gratiam.
Valere aliquid i. e. aliquantum excelentem esse.
Valere ad aliquid, in aliquid i. e. utlie esse.
Valere alicui i. e. prodesse. V. g. Hoc mihi valet ad laudem.
Valere re aliqua et in re aliqua inter aliquos, i. e. excellere.
Valere apud aliquem i. e. in gratia et auctoritate esse. V. g. Valere apud aliquem nihil, multum, plurimum.
Valere contra aliquid, i. e. munitum et fortem esse. Plin. 20. c. 13. et 14: Valet ruta contra scorpionum ictûs et araneorum,
Id responsum quo valeret; quum intelligeret nemo, Corn. Them. c. 2. s. 7.
* Vanitas apud veteres fere idem est, quod Mendacium, superbia, adulatio, levitas, et opponitur Constantiae. Cic. Lib. 3. Offic. Quodsi vituperandi, qui reticuerunt; quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? Tacitus in Vita Agricolae: Uti prosperitate rerum in vanitatem.
* Vapulare intransitive significat, ut Conflagrae, Deslagrare.
Variare otium labore i. e. alterna amare, alternare.
Variant multa de eius morte auctores i. e. Varie tradunt.
Varians Graecorum exempla i. e. discrepant.
Variare ab aliquo, ab alicuius sententia, ab alicuius opinione i. e. diversum esse.
Variare aliquid maculis, Etwas bunt machen, i. e. Varium facere.
* Ubi enim est Adverbium Signisicans actum vel motum in loco.
Pro Ubique absolute posito Cicero habet Omnibus locis. V. g. Ut omnibus locis a Platone disseritur. Schori Phras.
* Plinius L. 9. Ep. 36. pro Vehi equo, habet Gestari equo.
* Sumitur etiam interdumnotione propriâ et neutraliter, v. g. Plin. L. 9. c. 33: Velisicare per summa aequora.
Historici complura frequentat, quae ipsis plane propria sunt. Sic etiam frequentissima Historicis est constructio Profunda maris, Incerta viae, a quibus fere abstinent Oratores. Quin et figuras sibi veluti proprias amant Historici, in quibus haud postrema est Graecorum Enallage Insinitivi pro Imperfecto. Utuntur quidem eâ etiam Poetae: sod historiam esse proximam Poesi, et
quodammodo carmen solutum, observat Quintilianus Institut. Orat 10. 1.
* Venarum pulsus, Plin. Hist Nat. L. 2. c. 97. Der Puls.
Venarum inaequalis percussus, Plin. L. 7. Hist. Nat c. 51: Der inegale Puls. Moventur venae inaequalibus intervallis. Cels. L. 3. c. 6.
Venae naturaliter ordinatae, Cels. L. 3. c. 6. Der Puls, der ganz naturlich geht.
Venae salunt, Ovid. Vena micat, Cic. de Nat. Deor. Die Ader pucket.
Venam secare, incidere, ferire, Die Ader schlagen. Conf. supra Secare venam.
Vendere sectionem speciatim notat vendere bona alicuius sisco addicta.
* Usurpant heic etiam Latini Praefari honorem. V. g. Cic. Obscensa si dicimus, honorem praefamur, Germ. So mussen wir sagen, mit Ehren zu melden. It. Haec si appelles, honos praefandus est. Conf. supra Praefari honorem.
Venire in suspicionem, in eum sermonem, in oratorum numerum, in sermonem hominum et vituperatione, in conspectum, in potestatem alicuius, in periculum, in discrimen, in alienas manus, in consuetudinem; Quidquid venit in huccam; Venit res ad pactione, a minis ad manus, a verbis ad verbera; Venire ad nihilum; Venire ad maximas pecunias; Cicero.
Venire in contemptum; Venit regnum ad illum, Iustinus.
Venit inde incommodum, Cicero et Sallustius.
Venit vel Obvenit mihi bereditas ab eo, Cicero.
Venit tempus, dies, Caesar, et Livius.
Venire alicui sub oculos, Seneca.
Venit res ad certamen, Sallustius.
Venire ad sinem, ad extrema, navibus; Domus illa nunc in alienas manus venit: Venire ad extremum, ad extremam tabem, Livius.
Venire in tunicis albis, Plin. Lib. 7. Ep. 27.
Venire in equis, Florus Lib. 4. cap. 2. n. 48.
Venire in odium et invidiam, in gratiam et favorem, in amicitiam et intimam familiaritatem, in adsinitatem; Venit ad aures meas, cet. optimi scriptores. Conf. Vorstii de Lat. Falso Susp. 136. seqq.
Dicunt ceteroquin: Venire ab aliquo, de aliquo, et ex loco.
Contra Schorum de Phras. Hadrianum Cardinalem de Eleg. Lat. Serm. et Goclenium Obs. 176. notandum, Nominativum heic non rudi ac vulgato modo poni. Saepissime enim haec constructio occurrit vel apud ipsum Cioeronem.
* Neque dissimulamus tamen, per Genitivum, v. g. Venit mihi in mentem illius temporis, elegantius efferri: quamvis sunt, qui Ellipsin heic statuunt, ut subaudiatur nomen Recordatio.
Dicunt insuper Latini, Venit mihi in mentem, hoc facere; et interdum, ut hoc faciam.
Genitivus tamen plane incongruus videtur esse, in exprobrando. V. g. Cic. L. 1. orat. Heus tu, quid tibi in mentem venit, ita respondere? Si per Genitivum hoc efferres: Hens tu, cuius tibi in mentem venit, ita respondere? linguae Latinae genio id non responderet.
* Sic Bene, belle habere, et Bene, belle se habere, Cicero pro valere et sanum esse. Conf. supra Ponit ventus.
* Ad salutandum amicos, minus usitate dicitur. Vid. supra Gerundium in dum.
Venio salutatum amicos et Venio salutaturus amicos: hi bini modi omnium optimi et usitatissimi sunt.
* Hunc Graecismum autem Poetae interdum imitantur. Quin ipse Cicero 2. in Verr. Hunc iubet fine cura esse, pro Iubet, ut hic sine cura sit. Conf. supra Infinitivorum Graecismos.
* Ter. Solide gaudere sua gaudia. Sall. Proelium male pugnatum. Proverbio dicitur: Dormire somnum Epimenideum. Turbare turbas. Obsonare obsonium. Saltare saltationem. Metuere metum. Ridere risum. Pectare peccatum. Currere cursum. Mori mortem. Vivere vitam. Sperare spem. Vivere aetatem. Ludere aleam. Ire viam. Navigare aequor. Lucere faces. Olere unguenta. Cic. pro Mur. Pugna summâ contentione pugnata. Id. 2. de Leg. Oratio perorata. In Verrem 5: Statuam statuere. Id. Alicuius gaudium gaudere, Doleo dolorem tuum. Virg. Sine me hunc furere ante furorem, Gr. mani/an mai/nesqai. It. Servire servitutem.
subobscuram, odiosam ac futilem. Ita, v. g. melius dixeris, Illos, qui hoc benesicio sunt dignissimi, nemo temere adspernabitur, quam Illos, qui hoc beneficio dignissimi, nemo temere adspernabitur.
At in Infinitivo sine reprehensione omitti potest pro lubitu. V. g. Illos, quos hoc beneficio dignissimos existimo, nemo temere adspernabitur. Item: Illos, quos hos beneficio dignissimos esse existimo, nemo temere adspernabitur.
* Cic. Quoniam his voluminibus ad te profecta vox mea est, tribues his, temporis, quantum poteris: poteris autem, quantum voles. It. Quoties tui recordor: recordor autem quottidie: toties animo obversantur meo innumerabilia illa beneficia, quae a me in te proficiscuntur.
* Cic. Caritatem annonae vereri. Id. Reprehensionem doctorum vereri. Id. de Sen. Metuebant eum servi, verebantur liberi. Ter. Andr. 3, 4, 3: Ego dudum non nihil veritus sum, Dave, abs te, ne faceres idem, quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes. Cic. 4. Acad. Vas autem mihi veremini, ne labar ad opinionem, et aliquid adsciscam et comprobem. Id. de Senect. Vereri de aliquo.
* Vergere enim Latinis significat idem, quod Inclinare, Tendere, Sich neigen, lenken. V. g. Vergere ad meridiem, Vergere ad Macedoniam, Haec terrae pars vergit ad septentrionem, Animus ad prava vergens, Vergit nox ad lucem, Vergente die.
Ex eo quidem, quod dicitur, Vergere ad prava, Vergere ad voluptates, Vergere ad vitia, cet. dici etiam posse Vergere in vel ad honorem, arbitratur Borrichius Analect. 57; sed, ut patet, minus commode. Cellar. Antib. 238. seq. C. P. 386.
* Cic. L. 9. Ep. 15: Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore. Et L. 16. Ep. 23: Tu vero consice professionem. Plin. L. 9. Ep. 20: Tua vero epistola tanto mihi iucundior fuit.
* Omittitur Autem, quoties geminatur idem Verbum v. g. Hunc doces; me non doces.
Sed si Verbum repetitur sine contrarietate, tunc licet uti Autem non sine elegantia. V. g. Sapies, si id facies: facies autem, si me amabis. Valla L. 2. c. 24. Conf. paullo ante Verbum idem, quod cet.
* Ceterum quoque dicimus, Versari apud aliquem, inter aciem, ante et ob oculos.
minori fenore acceptam pecuniam pecuniâ maiori fenore acceptâ solvere, seu mutare creditorem peiore conditione, fenoreque duriore, ut antiquo creditore liberemur, Von einem christlichen Glaubiger unter die Iuden fallen. Unde Versura Graecis est metagrafh\ tou= danei/ou, nominis transscriptio, et ita Versura est Creditoris mutatio. Vel, ut brevius dicam, Versuram facere notat idem, quod Aes alievum ex aere alieno dissolvere, von einem borgen, und den andern davon bezahlen.
* Hinc Versuram ab aliquo facere i. e. mutuam ab aliquo pecuniam accipere, ut creditore altero liberemur. It. Non modo, magno, sed etiam iniquissimo fenore versuram facere coactus sum, Ich habe auf einen sehr unchristlichen Zins oder Wucher an einem Orte borgen, und am andern bezahlen mussen. Item: Versuris auctorare obaeratos i. e. mutuâ pecuniâ ingenti datâ, obstrictos sibi soli debitores efficere.
*En! Hexametrum, qui Ciceroni in Oratione pro Archia c. 1. obrepsit:
In qua me non insitior mediocriter esse Versatum.
Alius Hexameter occurrit L. 2. Attic. Ep. 18:
Displiceo mihi, nec sine summo scribo dolore.
Item in Orat. post reditum ad Quirites:
Auctores, testes, laudatoresque fuerunt.
Item L. 1. de Leg.
Nullius agricolae cultu stirps tam diuturria.
Item in Epp.
His ego consiliis si te praesentem habuissem.
Item L. 1. Acad. Quaest. n. 14:
Quum sunt dicta, in conspectu consedimus omnes:
It. L. 4. Acad. Quaest. n. 122:
Crassis occultata et circumfusa tenebris.
Item Orat. 1. in Catil. init. Iambicus senarius:
Successit tibi Lucius Metellus.
Ac praeter hos Senarios, quos vix possumus effugere, interdum etiam Phalaecum admittit: v. g.
Successit tibi Lucius Metellus.
Et Lib. 3. de Oratore, ubi ipse hoc tamquam vitium incessit, totum Distichon imprudens inseruit:
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo
Complexi, plus multo etiam vidisse videntur, Quam quantum nostrorum ingeniorum acies
intueri potest.
Tacitus Hexametro incipit Annales suos:
Urbem Romam a principio Reges habuere.
Integer etiam Hexameter apud eumdem occurrit in eius Germ. c. 39. n. 2:
Auguriis patrum et priscâ formidine sacrum.
Sallustius bellum suum Iugurthinum inchoat Hexametro hoc Spondaico:
Bellum scripturus sum, quod populus Romanus
Ita etiam Pentameter Elegiacus occurrit ap. Sleidanum L. 18. Commentar. Burensis interea Landgravii ditionem, quae supra Francofurtum est, ingressus, oppidum Darmstatum Partim vi, partim deditione capit.
Et in veteri Bibliorum versione Psalmo 51:
Imponent super altare tuum vitulos.
Item Hexametri rursus apud Senecam L. 3. de Benefic. c. 17:
Quem iuvat accepisse aequali perpetuâque
Voluptate fruitur.
Apud eumdem ibid. c. 30:
Quidquid praestiti patri, etiamsi magnum est,
infra aestimationem paterni
Muneris est, quia non essem, si non genuisset.
Sic in Pandectis et apud ICtos veteres sequentes Versus fortuiti observati sunt: Apud Modestinum L. 3. de Poenis,
Caedem admiserunt sponte dolove malo. Pent.
Apud Caium L. 2. de Legatis ad edictum:
Servo legato legari posse, receptum est. Hex.
Apud Scaevolam L. 2. Responsorum:
Pro solido pignus vendere quisque potest. Pentam.
Apud Caium L. 22. ad Edictum provinciale:
Et quum lege quis intestabilis esse iubetur.
Hexam.
Apud Ulpianum L. 25. ad Sab.
Semper in obscuris, quod minimum est, sequimur. Pent.
L. 12. in pr. p. de Public. in rem act.
Quum sponsus sponsae servum donasset, eumque. Hex.
L. 28. §. 3. p. de Iudiciis:
Legatus damni infecti promittere debet.
L. 46. p. de Aedil. ed.
Quum mihi redhibeas furtis noxisque solutum.
L. pen. p. de Usu et usufr. et reditu:
Plus habeat reditus, quam si matura legatur.
Et in Graecis Versus huiusmodi fortuiti eo minus evitari queunt, quanto maior ibi metri licentia datur, quae quidem tanta est, ut subinde in prosa occurat versiculus, qui non nisi deditâ operâ, ob negligentiorem
numeri Poetici custodiam, potest adverti. Ita in ipso Novo Testamento Graeco occurrunt sequentia, quae ad certum aliquod metrum, quod humana sibi finxit sollertia; revocari possunt:
Tit. 3. v. 3: *h)=men ga\r po/te kai\ h(mei=s2 a)no/htoi, a)peiqei=s2.
Tit. 3. v. 2: *mhde/na blas1fhmei=n, a)ma/xous2 ei)=nai, e)pieikei=s2.
Hebr. 12. v. 13: *kai\ troxia\s2 o)rqa\s2 poih/s1ate toi\s2 pos1i\n u(mw=n.
1. Tim. 6. v. 16: *oudei\s2 a)nqrw/pwn ou)de\ i)dei=n du/natai. Pent.
Iac. 4. v. 4: *h( fili/a tou= ko/s1mou e)/xqra e)is2 qeo/n e)sti.
Matth. 14. v. 14: *ei)=de polu\n o)/xlon, kai\ e)s1plagxni/sqh e)p) a)utou/s2.
Ioh. 17. v. 20: *kai\ peri\ tw=n pisteus1o/ntwn dia\ tou= lo/gou a)utw=n.
Ioh. 18. v. 36: *ei e)k tou= ko/s1mou tou/tou h)=n h( bas1ilei/a.
Ioh. 19. v. 39: *h)=lqe de\ kai\ *niko/dhmos2 o( e)lqw\n pro\s2 to\n *ihs1ou=n.
Rom. 8. v. ult. *th=s2 e)n *xristw=| *ihs1ou= tw=| *kuri/w| h(mw=n.
Luc. 14. v. 30: *o(=utos2 o( a)/nqrwpos2 h)/rcato o)ikodomei=n. Pentam.
Ioh. 13. v. 5: *ba/llei u(/dwr e)is2 to\n nipth=ra kai\ h)/rcato ni/ptein.
Et v. 16: *ouk e)/stin dou=los2 mei/zwn tou= *kuri/ou a(utou=.
Luc. 10. v. 24: *kai\ ou)k h)/kous1an kai\ i\dou\ nomiko\s2 tis2 a)ne/sti.
Ioh. 16. v. 28: *ech=lqon para\ tou= *patro\s2, kai\ e)lh/luqa e)is2 to\n
*ko/s1mon --
Rom. 6. v. 13: *kai\ ta\ me/lh u(mw=n, o(/pla dikaios1u/nhs2. Pent.
Luc. 21. v. 18: *qri\c e)k th=s2 kefalh=s2 u(mw=n ou) mh\ a)po/lhtai.
Luc. 11. v. 3. in Oratione Dominica: *to\n a)/rton h(mw=n to\n e)piou/s1ion di/dou. Sen. Iamb.
Item: *to\ kaqhme/ran kai\ a)/fes2 h(mi=n ta\s2 a(marti/as2. Sen. Iamb.
Matth. 7. v. 7: *zhtei=te kai\ e(urh/s1ete. Quatern. Iamb.
Et: *aitei=te kai\ doqh/s1etai. Quatern. Iamb.
Matth. 23. v. 6: *kai\ ta\s2 prwtokaqedri/as2 e)n tai=s2 s1unagwgai=s2.
Ioh. 5. v. 19: *ou du/natai o( u(io\s2 poiei=n a)f) e(autou= ou)de/n.
Et alia innumera.
Ohe! inquis: quid audio? quid video? Tot Versus fortuiti occurrunt etiam apud scriptores qeopneu/s2es2; At nimirum hisancti viri seripserunt simplici animo, et sine
ullo lenocinio humano, parum morati fortuitum illum verborum concursum, qui a pigmento et figmento dependet Poetico: et tantum abest, ut vitio id dari iis debeat, ut potius maiestatem sermonis divini coarguat, quod absint huiusmodi cautiones, quas Cicero et alii verborum scrutatores plus nimio aliquando curiosi inculcant. Minutum omnino est et puerile. ubique syllabas metiri et numerare pedes, ne Versus quidam nobis obrepat improvisus. Sufficit, si caveatur, ne numerus et caesura, primo statim obtutu, aures offendat lectoris vel auditoris.
Et vero id spondeo, si cui volupe sit, scriptorem aliquem spissiorem, sive recentior ille sit, sive antiquior, hoc scopo excutere, ut versus inveniat fortuitos, tot ubique verborum concursûs deprehensum iri qui huic vel illi metro facile respondeant, ut vix venire in numerum possint.
Sic apud omnes scriptores Graecos multa eiusmodi occurrunt. E. g. apud Nazianzenum in Oratione peri\ qeolog. p. 202.
*en coferoi=s2 ou(/tw toi=s2 s1i/mblois2 kai\ a)ora/tois2.
It. apud Aelianum L. 1. c. 32:
*mhde\ a)/timos2 do/cai tw=| mh\ dwroforh=s1ai.
Ibidem:
*mhde\n a)/timon e)a/s1as2, a)ll) w(s2 h)/dh e)xw/rh.
Exstant etiam huiusmodi in Bibliorum vorsione Latina:
Matth. II: Vae tibi, Chorazim! Vae tibi, Bethsaida! Pentam.
Et Ioh. 3: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Pentam.
Et Luc. 6: Non est discipulus supra magistrum. Phalaec.
In Scriptis S. Bernhardi tot Versus fortuiti leguntur, ut multis videantur studiose inserti esse.
Sic dubium nullum est, quin etiam in Germanica Bibliorum versione ea interdum coalescant verba, quae ad aliquod metrum redigi possint.
Ita Genes. 26. leguntur verba, quae ad Latinorum leges Prosodicas exacta, iustum Hexametrum efformant:
Dass Isaac scherzet mit seinem Weibe Rebecca.
Et Luc. a. v. 38. occurrunt bini Trochaici:
Sieh ich bin des Herren Magd:
Mir gescheh, wie du gesagt.
Conf. Ioh. Ioach. Molleri de Versu inopinato in Prosa Lips. 1688. 4.
* Connexum Ciceroni est, quod alias vocatur Syllogismus bypotheticus seu conditionolis. Conf. supra Syllogismus hypotheticus.
* Ita etiam reliqua illa Verba, quae similiter Ablativo iunguntur, v. g. Utor, Abutor, Fruor, Fungor et Potior, apud Plautum, Terentium, Catonem, Tibullum, Nepotem, Tacitum, alios; Accusativum suniliter interdum adsciscunt.
Potior etiam eleganter Genitivum admittit, quoties significat idem, quod Adipisci summum imperium, sub suam potestatem aliquid redigere, v. g. Potiri rerum, imperii, regni, civitatis. Quo de vide supra, suo loco.
1. Accusativo rei.
* Virg. 2. Aen. v. 10. Bella vetare.
2. Interdum etiam Accusativo personac.
* Sen. Herc. Aet. v. 1624. Phoebum vetat.
3. Infinitivo.
* Cic. 2. Leg. 18: Lex peregrinum vetat in murum adscendere.
4. Passivo etiam similiter iungitur Accusativus rei.
* Cic. de Amic. c. 22: Acta agimus: quod vetamur veteri Proverbio.
5. Itemque Infinitivus.
* Ovid. 2. Metam. v. 132: Vetor, plura loqui.
6. Et cum Ablativo causae.
* Virgil. 1. Aen. v. 39: Quippe vetor fatis.
* Ceterum Latinis Hâc vice, Quâdam vice, Mutud vice, est Hâc vicissitudine; Quâdam vicissitudine, Mutuâ vicissitudine; et Doleo, Pertimesco, Conqueror vicem tuam, est idem, quod Doleo, Pertimesco, Conqueror sortem, fortunam tuam; et Indignari vicem suam, idem est, quod sorti suae ingemiscere, Sehr ubel mit seinen Umstanden zu frieden seyn; et Meâ, Tuâ, Nostrâ, Illius vice idem, quod Meo, Tuo, Nostro, Illius loco, An meiner, deiner, unserer, seiner statt oder Stelte; et apud Plinium L. 2. Ep. 9; Reddam vicem idem, quod Par pari referam. Goclen. Silv. Barb. 71. Tursellin, de Part. L. L. 160. Vorst. de Lat. Falso Susp. 193. Cellar. Antib. 239. C. P. 253.
Sunt, qui dicunt, Tantum pro hac vice: ubi notio Praepositionis Pro minus
recta est. Dicendum erat, Haec loco et tempore hoc dixisse sufficias, Haec dicta sufficiant, Tantum est.
Quaeris, an Vice versâ bonum sit? Non repugnat Cellarius, quod videt passim usurpari post Antoninorum tempora, a seriptoribus, nominatim Gellio, Apuleio, Ulpiano, Solino, Mamertino, Auctore Panegyrici Constantino M. dicti, Ammiano Marcellino, Orosio, Sulpicio Severo, et Hieronymo. Et hi omnes, si etiam has minutias sectari licet, Participium praeponunt Versâ vice, non Vice versâ. Cellar. Antib. 240. C. P. 238. Sed, quod contra Cellarium notandum est, habet etiam Plinius Paneg.cap. 80: Vice versâ fungi.
* Nam Vicissim, accurate loquendo, est non nisi Per vices, Alternis vicibus, Ex altera parte, Dargegen, Eins ums ander. Cic. de Fato cap. 2: Mutuari ab aliquo, et ei vicissim reddere aliud quippiam. Vicissim respicit alternationem; Invicem reciprocum actum simultaneum: quamvis id haud accurate semper custodiatur a veteribus.
Vide Vorstium de Lat. Merito Susp. p. 241, qui hoc nomine Iacobum Duportium, Anglum, pluribus reprehendit.
Gaclenius Obs. 430. lectori fucum facit, si pro stabilienda reiectanea hac constructione: Videtur mihi, sententiam illam veram esse; Ciceronem de Divin. in subsidium vocat, cuius verba adducit ita: Et visum est in quiete, iuvenem cet. Quae quidem verba L. 1. de Div. n. 53. p. m.. 362. exstant, et ita se habent: Aristoteles --- serihit, ---- ei (scil. Eudemo) visum esse in quiete egregiâ facie iuvenem dicere, fore, ut brevi convalesceret.
* Viduus, a um, Adiectivum est: et quando v. g. Vidua dicitur, subaudiendum est femina vel Coniux; quods quidem tum
ponitur vel absolute, v. g. Puella vidua i. e. quae nulli nupsit, it. Lectus viduus: vel cum Ablativo v. g. Solum arboribus viduum, Viduns pecudibus ager; et rarius neo nisi ap. Poetas cum Genit. v. g. Sil. L. 2. v. 247: Viduus teli.
Utcumque igitur tolerari posset Vidua coniugis i. e. mulier orbata coniuge: at si dicitur Vidua Consulis, quaenam a)kurologi/a est?
* In hac postrema strnctura Dativus Pronominis interdum omittitur. Cic. Off. Ortus nostri partem patria vindicat, partem amici.
Pro Vindicare aliquid sibi, Liv. L. 3. c. 20. habet Vindicare aliquid ad se. Et pro Vindicare aliquem a fame, a suppliciis, Curtius ac Iustinus aliquando dicunts Vindicare aliquem fame, suppliciis; quod quidem minime imitandum. Ablativus enim sine Praepos. A vel Ab positus, usitate et perspicuitatis gratiâ non refertur ad terminum, a quo; sed ad instrumentum.
* In hac autem locutione: Vir numquam sine elogio nominandus; haec ambiguitas cessat. Utrolibet enim modo sumas, laudem sane infert.
* Visitamus amicos. Medicus visitat aegrotum. Ephorus visitat scholam; sed discipulus eam frequentat.
* Visus, ûs, notat 1. facultatem videndi. 2. id, quod oculos ferit, Eine Erscheinung.
* Vocabulum Austeritatis apud Quintilianum ad mores; et apud Plinium Avunculum aliquoties ad colores; sed nusquam, si bene memini, ad vitam asperam et incultam transfertur.
Vivere pane et de pane; de lucro; ex rapto.
Vivere cum aliquo familiariter, coniunctissime; ex alterius more: Vivere studiis, Am Studiren seinen Trost haben; in litteris; in laude: Vivere sibi; in diem, Ohne Sorge in den Tag hinein lehen.
* Latini dicunt, Sumere supplicium de aliquo: quam tamen locutionema d ultionem accommodari non memini.
* Liv. L. 3. c. 8: Non ultra, quam in Hercinos procedit. Cic. l. 12. Attic. Ep. 22: Neque progredior longius, quam mihi doctissimi homines concedunt. Caes. L. 3. B. G. c. 20: Ultra, quam aestimari potest, Unermasslich. Cic. L. 1. Invent. c. 18: Ultra, quam satis est, Satt und genug.
Nebendingen aufhalten; item: Das rechte Ziel nicht treffen.
* Consequens huius fere est. Tragoedias agere in nugis, Aus Kleinigkeiten Wunder machen, Cic.
* Unus quidem et Alius, apud veteres se mutuo respiciunt; at non hâc ips â notione, quâ diversitas vel alternatio innuitur: sed eâ notione, quae numerat et dstinguit partes. V. g. Caes. de B. G. L. 1. init. c. 1: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum linguâ Celtae, nostrâ Galli appellantur. Heic Unus idem, quod Primus; et Alius idem, quod Secundus est.
Atque hinc etiam intelligitur, perperam dici Unum ex alio me impedit: pro quo dicendum, Aliud ex alio me impedit. Schorus de Phras. ad voc. Alius.
Similiter hinc intelligitur, contra linguae nostrae a)kri/beian esse, si qui dicant, Unus hoc, alius illud eligit: pro quo Lat. dixeris, Alii alia eligunt; Alii hoc, alii illud eligunt; Alii hoc, quidam illud eligunt, Curt. Lib. 5. c. 5. n. 6; Quidam hoc, quidam illud eligunt. Plin. Lib. 7: Vires quibusdam dextr â maiores: quibusdam aequae utrâque: aliquibus laevâ praecipuae.
In Plurali autem pro Libra sumitur; ut Quot pondo? Centum pondo.
* Cit. pro Cluent. c. 64: Auri quinque pondo abstulit. Florus L. 1. c. 13. n. 17. de Gallis Capitolium obsidentibus, quod Mille pondo auri recessun: suum venditarint, Dass sie mit den Romern gehandelt, dass, wenn sie
tausend Pfund Goldes ihnen zu wagen wurden, sie so dann wieder abziehen wollten. Voss. de Analogia L. 1. c. 22. p. 86.
Laurent. Valla L. 3. c. 13. cum Foca suo, perperam negat, Pondo habere Numerum Singularem; nisi forte id velit, pro librâ sumptum carere Singulari.
* V. g. Plurima dicenda occurrunt, sed hoc unum omnium commemorasse sat erit. It. Tu unus omnium amicorum reliquus es, qui mihi in adflictissimis rebas opem ferre et possis et velis. Cic. Somn. Sciop. Haec anima est una ex omnibus, quae sese moveat. It. Unus est de multis, qui hoc negare ausit. Valla L. 3. c. 67.
* Sed, quod contra Schorum notandum, iis etiam vocabulis, quae Singulari Numero gaudent, iunctum reperitur. V. g. Cic. pro Flacco 49: Unis moribus et numquam mutatis legibus vivere. Ne quid dicam de Poetis, unde huiusmodi exempla plura peti possunt.
* Terentius insuper habet, Unus et item alter; Sallustius, Unus atque alter; Horatius, Alter et alter. Dixerunt etiam Cicero, Livius, Plinius, Seneca, Tacitus, Unus aut alter: idem Tacitus quoque, Unus alterve.
Unus vel alter, an dixerit quisquam? Cellarium quidem fugit C. P. p. 426; sed non semel illud reperitur in Columella. Tursellinus de Part. L. L. 1076.
* Quintil. Qui stultis eruditi videri volunt, stulti eruditis videntur. Sallust. Necessitudo etiam timidos fortes facit.
* Scilicet oratio debet crescere, ut Rhetores loquuntur: quamvis Cicero et alii veteres interdum hunc vocabulorum positum insuper habent.
* Nepos in Prooem. Non dubito, fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve ac non satis dignum summorum virorum personis iudicent. Cic. Orat. c. 1. init. Utrum difficilius, aut maius esset, negare tibi saepius idem roganti, an efficere id, quod rogares; diu multumque, Brute, dubitavi. Heic Vocativus in Postremum denique periodi membrum eleganter reiectus est.
* Virgilius tamen habet. Tollitur in caelum clamor.
* V. g. Volo, te hoc facere, vel elegantius Volo, a te hoc sieri, Ich will haben, dass du dieses thust.
In Coniunctivo autem modeste expetunt, vel blande monent.
* V. g. Velim, te hoc facere, Hoc a te fieri velim, Ich mochte wunschen, dass du dieses thatest.
* V. g. Parenti morem gestum oportuit. Liberis consultum volumus. Ter. Huic mandes, si quid recte curatum velis. Vos oratos volo.. Caes. L. 7. B. G. c. 74: Dierum 30. pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet. Valla L. 3. c. 49.
* Quin etiam post alia vocabula Infinitivum Passivi Verbi, quam Activi, collocari, invenias usitatius. V. g.. Publicam rem negligi, turpe est. Res familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo.
* Nimirum constructio huius Frequentativi non tam late patet, ut constructio proxime praecedentis simplicis.
* Pro Voce remissa, toleretur; quoniam apud Ovidium hâe notione est Vox attenuata.
Nota heic locutiones: Vocem sensim excitare, Germ. Allgemach hoher singen. Item: Assâ voce canere, i. e. nullis admistis instrumentis Musicis solâ voce canere.
expressurus Graece locutus est. Ita enim L. 2. Attic. Ep. 8: Ubi sunt, qui aiunt zw/s1hs2 fwnh=s2 mei/zw e)ne/rgeian ei)=nai, quanto magis vidi ex tius litteris, quam ex illius sermone, quid ageretur? Et scriptores insequentes admodum timide, nec sine praefamine excusationis usurparunt. V. g. Plin. L. 2. Ep. 3: Dices; habeo heic, quos legam, non minus disertos, etiam: sed legendi semper occasio est, audiendi non semper; praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox adficit. Quintil. L. 14. c. 2: Viva illa, ut dicitur, vox alit plenius. Gellius L. 14. c. 2: Ut rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae nimia penuria est, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
* V. g. Natus est Antiochiae, oppido nobili. Vixit Wittebergae, oppido Saxoniae. Obiit Numburgi, oppido Misniae: Philippis, oppido Thessaliae.
Omittitur heic Praepositio In, quae saepe addita reperitur,
* Ut: Neapoli, in celeberrimo oppido, Cic. pro Rabir. It. Albae constiterunt, in urbe opportuna, id. 4. Philipp. Conf. supra Substantivum, quod declarat.
* Ter. Andr. 1, 2, 28: Verberibus caesumpte in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem. Cic. de Nat. Deor. Aspera arteria ad pulmones usque pertinet. Tacit. L. 19: Ad serum usque diem. Iustinus L: 2. c. 4. n. 32: Usque tempora Alexandri M. duraverunt. Et c. 5. n. 8: Post haec pax apud Scythas fuit, usque tempora Iancyri Regis. Plaut. Amarum ad satietatem usque.
Ter. Mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia fuit semper familiaritas. Virg. Siculo prospexit ab usque Pachyno. Horat. Ab ovo usque ad mala. Cic. de Invent. Ab ultimo principio huius praeceptionis, usque ad hoc tempus. Id. ad Attic. At vellem a principio audisse te amicissime admonentem. Id. de Fin. Voluntas erga Philosophiam ab adolescentia suscepta. Id. pro Leg. Manil. Vitae rationes
ab ineunte actate susceptae. Id. A cunabulis, Ab incunabulis, Ab ineunte adolescentia, ab initio aetatis.
Dicunt etiam Latini Usque sub, Usque adhuc i. e. Huc usque, Usque ante, Usque antehac, Usque ex vel e, Usque extra, Usque adco absolute, it. Usque adeo, dum, ut, quoad vel donec, Usque admodum, dum, Usque dum, quoad et donec, Usque affatim i. e. ad satietatem usque, Usque eo, Usque eo, dum vel Donec, Usque eo, ut vel ne, Usque istinc, Trans Alpes usque, Usque et usque, geminatum i. e. semper prorsus. Interdum cum Pridie, Postridie, Dum istinc, magna cum venustate coniungitur. Usque etiam simpliciter positum, notat Diu, Multum, Valde, v. g. apud Ter, Adelph. 2, 2, 5: Ego vapulando, ille verberando usque ambo defessi sumus.
Pro Usque eo, Tacitus et Livius etiam dicunt Eo usque. V. g. Tac. Annali 14. c. 2. n. 1: Tradit Cluvius, ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam.
Pascitur in vestrum reditum votiva iuventa.
Item Vale in reditum.
cap. 5. n. 3. Ut et; verum alio sensu, puta, Dass beydes, dass so wol, aut simili modo. Lampridius tamen Alexandro cap. 4: Veste: ut et pingitur: albâ usus est, nec aurata. Et cap. 12. extr. In milites gravissime animadvertit, ut et ipsum locis suis declarabimus. Malim vero cum antiquioribus loqui, et pro Ut et pingitur, dixerim Quemadmodum etiam pingitur, et pro Ut et ipsum locis suis declarabimus, dixerim Prout id ipsum locis suis declarabimus. Cellar Antib. 224. Sed Ut et pro Et s. Atque, v. g. Vir clarisstmus, amplissimus ut et doctissimus, plane nesciunt veteres: dicendum, Vir clarissimus, amplissemus atque doctissemus.
Nam Quod respondet Graecorum o(/ti, et est e)idiko\n, quaerens de causa efficiente vel impulsiva, et Latine exponitur per Quia: et plerumque de eventu et re gestâ, seu actione dicitur; sive iam praeterierit, ut: Quod convaluisti, gaudeo; sive adhuc duret, ut: Quod nos invisis, gratum facis. Valla L. 2. c. 37.
Ut respondet Graecorum i(/na, et est teliko\n, finale s. perfectivum, quaerens de causa finali, vel de ratione, cur actio aliqua instituatur, aut instituta sit, aut institui debeat, et plerumque de re futura dicitur, ut: Hortaris, ut diligenter discam. It. Quantum accepit, ut taceret. It. Esse oportet, ut vivas; non vivere, ut edas.
Proinde Ut ponitur
1. Post Verba Petendi, Iubendi, Metuendi, Faciendi, et quaecumque alia voluntatem aut facultatem significantia.
2. Post Verba contingentiam quamdam signisicantia. V. g. Accidit, Evenit, Fit, Factum est, et similia.
3. Post voces intendendi signisicationem habentes, v. g. Talis, Tantus, Tam magnus, Tam multus, Is, Tot, Toties, Tanti, Tam, Sic, Ita, Adeo, Tantopere, et similia; ubi to\ Ut est a)postatiko\n, pro Graeco w(/ste.
* Sed Praesens etiam sequitur ad Praeteritum, si res adhuc geri intelligatur. Terent. Orare iussit hera, si se ames, ad se ut venias. Item: Homo creatus est, ut Deum agnoscat. invocet, et in aeternum celebret. Ita tamen hâc ratione Praesens Coniunctivi sequitur, ut Imperfectum non excludatur. V. g. Moribundus pater meus me adhortatus est, ut pietati in Deum studeam vel studerem.
Interdum et Praeteritum sequitur ad Praesens vel Praeteritum, si id sensus omnino postulet, vel si Ut non est finale, sed consecutivum vel relativum, Cic. L. 3. Ep. 13: Velim, ita fortuna tulisset. Id. Ut ianuam clauderent, et ipsi ad fores adsisterent imperat. Id. Deum precor, ut hic dies tibi feliciter illuxerit. Id. 1. in Verrem. Nemo Lilybaei fuit, quin viderit.
Praecipue Perfectum praecedente Praeterito occurrit subinde apud Historicos, nominatim apud Cornelium Nep.
* Frequens etiam et elegans est Ellipsis particularum Ut et Ne, praecipue post Verba Volo, Nolo, Malo, Precor, Deprecor, Rogo, Oro, Quaeso, Imperat, Reliquum est, Necesse est. Sine, et similia, item post Impersonalia Oportet, Necesse est, Licet. V. g. Sine, videam; Cave, dixeris; Velim, cogites; Cave, te tristem esse sentiat.
Speciatim Ut rarissime exprimitur, ubi praecesserint Sine et Velim.
* Nam Ut non eventum notat: Ne et Ut ne finem. Cic. L. 5. Ep. 4: Quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Vorst. de Lat. Mer. Susp. p. 168.
valde. Tacit. in Germ. cap. 10: Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant. Id. Quinto Fr. Domus celebratur, ita, ut quum maxime. Ter. Hec. Amabat, ut quum maxime, tum Pamphilus.
* Prior modus ad personam; posterior ad tempus refertur. Ut qui maxime, So sehr als einer. Ut quum maxime, So sehr, als iemals.
* Errant enim, quibus persuasum est, veterem sacrarum litterarum Interpretem, scriptoresque Ecclesiasticos, Augustinum et alios, qui subinde voculas eas usurpant, huius loquendi modi auctores esse, praeterque morem antiquiorum ita scripsisse. Haud equidem dissimulare possum, veterem illum Interpretem, ubi in textu Graeco i(/na ti/ offendit, voculas Ut quid usurpasse, et quemadmodum i(/na ti/ scriptum est pro dia\ ti/, ita Ut quid ab eodem scriptum esse pro Propter quid: sed non primus tamen hoc fecit; sed ante eum iam alii, et antiquiores hoc fecerant, uti Christianus Daumius notis in Columbanum ostendir. Ipse Cicero L. 7. Attic. Ep. 7: Depugna. inquis, potius, quam servias. Ut quid? Si victus eris, proscribare? Si viceris, tamen servias? Plura id genus in praedictis notis Daumii sunt congesta. Et est sane Graecismus ille, quum Ut quid pro Quare ponitur: sed non talis tamen, a quo Latine scribenti plane abstinendum sit. Videmus enim, ipsos quoque antiquiores, Ciceronem, eiusque aevi alios, ut variis aliis, ita ipso quoque hoc Graecismo usos fuisse. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 198. Sciopp. de Stil. Hist. 153. Kappius ad Iens. 181.
Falsus Faber in Thes. suo est, Coniunctivum etiam heic agnoscens ex Terent. Adelph. 2, 2, 4; ubi omnes moliores libri
pro Ut ut haec sint facta legunt: Ut ut haec sunt facta.
* Posterioris modi tamen exempla passim occurrunt. Ita quidem Utrorumque Dionysiorum pro Utriusque Dionysii habet Cornelius Timol. c. 2; Utrique hostes pro Uterque hostis Florus 2, 3, 3; Utraeque Armeniae pro Utraque Armenio, idem 3, 5, 21; In utrisque fluminibus pro In utroque flumine, idem 4, 12, 8; Ab utrisque parem gratiam trahere, Iustin. L. 2. c. 7. n. 5.
* V. g. Plaut. Trinumm. 3, 1: Celeri gradu eunt uterque. Ovid. 2. Art. 283: Utraque (puella) landentur.
* Casum appositi praeterea habet Accusativum cum Praepositione Ad vel In. V. g. Uti aliquâ re ad vel in aliquid.
Accusativo etiam apud Comicos et quidem antique iunguntur Fruor, Fungor, Potior, Vescor, quo de vide supra ad Voc. Vescor. Praeterea etiam
1. Inservio. Plaut. Mostell. 1, 3, 58: Si illum inservitis solum, pro Si illi inservitis soli.
2. Colloquor. Plaut. Asin. 1, 2, extr. Quem adeat, quem colloquatur, pro quicum colloquatur.
3. Instruere. Plaut. Milit. 3, 7, 34: Quae illi instruxisti, pro Quibus illam instruxisti.
4. Studere. Plaut. Milit. extr. Minus has res studeant, pro Minus his rebus studeant.
* V. g. Fidem illi iuranti non habebam, ut qui semel turpiter me deceperat. Plin. L. 4. Ep. 11: Quum Corneliam Maximillam Vestalem defodere vivam concupisset, ut qui
illustrari saeculum suum eiusmodi exemplo arbitraretur. Id. L. 5. Ep. 16: Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dediderit: sed nunc omnia, quae audiit saepeque dixit, adspernatur, expulsisque virtutibus aliis, pietatis est totus.
* Utpote non habet Verbum, nisi intercedente Qui vel Quum: aut certe iungitur Adiectivis sine Verbo. V. g. Pueri nisi virgâ arceantun, ad omnes ineptias prolabuntur, utpote quos natura, ad vitia, quam ad virtutem pronior, impellit. Plinius: Utpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverit. Cum Adiectivis: Semper te mihi colendum statui, utpote virum tum litteratum, tum probum.
Quippe potest habere suum proprium Verbum. V. g. Honestior est mors, quam vita sine amico: quippe qui amicitiae expers vivit, ferae propior est, quam homini. Usurpatur etiam sine proprio Verbo. V. g. Sicio, te omnia amicissime curaturum, quippe cui amicorum negotia non aliter curae esse solent, quam propria. Mox etiam periodum inchoat: Mox voculam quamdam praemittit.
Quoniam hoc habet praerogativae, quod potest causam praeponere toti orationi. V. g. Quoniam una esse, quoties libet, non licet; cura, frequentius ad me scribas. Valla L. 2. c. 27.
De pluribus autem si sermo est; primum particula enclitica Ne adicitur, et deinde sequitur modo toties, quoties satis est, particula An. V. g. Cic. pro S. Roscio c. 41: Quaero abs te, iine, qui postulabant, indigni erant, qui impetrarent: an iste non commovebat, pro quo postulabant: an res ipsa tibi iniqua videbatur? Interdum tamen, quod contra Vallam notandum est, Utrum etiam de pluribus interrogat. Cic. 4. Verr. c. 47: Utrum hoc signum improbitatis tuae, an tropaeum necessitudinis atque hospitii, an ameris indicium esse voluisti?
sit. 5. An odio, an amore dignus sit. 6. Odio, amorene dignus sit. 7. Odio dignus sit, annon? 8. Odio dignus sit, nec ne? 9. Odione dignus sit, annon? 10. Odione dignus sit, utrum amore. 11. Utrum odio dignus sit, nec ne. 12. Utrum odio dignus sit, anne amore. Gell. L. 16. c. 2. Confer supra An-An.
* Apianus, a, um, i. e. similis apio. Apium, herba, Germ. Eppich.
Scioppio tamen quodammodo heic refragatur Iacobus Thomasius in Excerptis ex Epistolis eius, a Burc. Gotth. Struvio, in Collectaneis MStorum, Ienae 1710. in 8vo editis, Fasciculo 7: Sunt quidam, inquiens, satyrici hemines, qui ferulam ilico minantur, nisi, quae in alienis legerint scriptis, eorum se omnes apices in Cicerone quondam aut aliis, quos ipsi optimi commatis auctores habent, invenisse recordentur. Vere talis in illa sua Famiani Infamia est Scioppius. Quamquam enim non inutiliter forte castigat quaedam; tamen paedagogicus nimis illi mihi semper visus est rigor, qui hominibus non vulgarem scite scribendo laudem adeptis, qualem Famianum fuisse Stradam, negari non potest, ne illud quidem permittit, ut audeant, quod, consentaneum est, Tacitum, vel aliquem illi similem ausuros fuisse. Quale, ut exemplo,
quid velim, demonstrem, illud est, quod dixerat Strada, adseverare vultum pro severi vultûs habitum adsumere. Exagitat hoc Scioppius non alia de causa, quam quia adseverandi vocabulo non eum in sensum usos meminerat suos illos. Ego vero, si maxime id ita sit, gratias habendas putem Stradae, quod aliquid heic tentaverit non invenustum, nec a natalibus eius vocabuli abhorrens, et tam illustre praererea, ut facile obscuritarem effugiat. Quid autem, si quis veterum non dissimiliter sit locutus? Profecto Gellius L. 7. c. 5. Polum, ait, adseverate actitavisse tragoedias. Quam prope hoc abest ab eo, quod Strada dixerat, odseverate
vultu. Scio, non admitti a Scioppio, auctoritatem Gellii, quem ferreae scriptorem aetatis nominat. Neque auctor ipse sim cuivis, ut Gelliana temere omnia faciat sua. At vero vocem aliquam illius scriptoris cum iudicio adhibere, id vero culpa vacare debere, semper sum arbitratus. Porro quis polliceri de se audeat lectionem omnium, ne dum lectorum memoriam, ut continuo, cuius ipsum recordatio non subeat, id culpandum putet? Saepe mihi evenit, ut, cuius phraseos probitatem suspectam haberam, eam postea Latinissimis notam deprehenderem.
Ut eo certius de vocabulorum et locutionum hactenus recensitarum iudieium ferre possis, et quo loco singula habenda sint, intelligas; haud ab re arbitror esse, insigniores linguae Latinae scriptores in suas classes dispositos ita tibi, mi Lector, ob oculos ponere, ut nostram singulis, praesertim auctoribus classicis, e)pi/kris1in insuper adiungamus. Neque enim secundum aetates suas usque quaque diiudicandi sunt; quum quidam ex prioribus negligentius minusque eleganter scribant, et ex posterioribus non nulli cum prioribus interdum sint comparandi.
15. ICti veteres, Papinianus, Ulpianus, Paullus, Pomponius, Celsus, Modestinus, alii.
16. Censorinus.
17. Ael. Spartianus.
18. Ael. Lampridius.
19. Iul. Capitolinus.
20. Treellius Pollio.
21. Vulcatius Gallicanus.
22. Fl. Vopiscus, sex scriptores Hist. Aug.
23. Serenus Sammonicus, et Cael. Aurelianus.
24. Hilarius.
25. Prudentius
26. Iuvencus.
27. Rhemnius Fannius.
28. Marius Victorinus.
29. Claudianus.
30. Ausonius.
31. Avienus.
32. Iul. Obsequens.
33. Aurelius Victor.
34. Eutropius.
35. Servius.
36. Calpurnius.
37. Nemesianus.
38. Panegyristae veteres, Claudius Mamertinus, Eumenius, Nazarius, Latinus Pacatus, rel.
39. Ambrosius.
40. Hieronymus.
23. Arator.
24. Eugenius.
25. Isidorus Hispalensis.
66. Petrus Aureolus.
67. Iohannes Bassolis.
68. Durandus.
69. Rob. Holcors.
70. Barlaam.
71. Robertus Bestonus.
72. Goddam.
73. Gualtherus Burley.
* Hâc aetate ceteri, qui consecutis saeculis litterarum et eloquentiae laude polluerunt, homines Romae quam purissime, emendatissime atque elegantissime loqui et scribere solitos, fatentur. Fatentur autem hoc praecipue Seneca Philosophus et Quintilianus, et nostro saeculo luculente probavit Scioppius. Atque haec aetas a Bello Punico II. ad extremos usque Augusti Imp. annos: unde et Saeculum Augusteum appellatur: id est, ab anno urbis conditae 536, ad annum 767, sive ad annum Christi 14. producitur; et duravit annos circiter 231.
Et vero aetatis huius scriptores, exceptis octo prioribus aliisque antiquioribus, eius sunt notae, ut ad eorum scripta, tamquam ad obrussam puritatis et elegantiae Latinae, omnium pofteriorum orationem exigere debeamus.
Scriptores huius aureae aetatis fere sunt sequentes:
1. M. LIVIUS ANDRONICUS scripsit et Tragoedias et Comoedias; de quibus Cicero in Bruto n. 71: Livianae, inquit, fabulae non satis dignae, quae iterum legantur.
2. Statius CAECILIUS, Poeta Comicus, Ennii contubernalis, cuius sententias quasdam Gellius et Cicero adnotarunt.
3. Marcus PACVVIUS, Brundisinus, Ennii sororis filius, scripsit Tragoedias. Non nullos eius versiculos Gellius, Cicero et Nonius citarunt. Martialis illum vomere, non canere iudicat.
4. Marcus ATTILIUS, Poeta Comieus, stilo usus proletario.
5. Quintus ENNIUS, Calaber, scripfit Comoedias, Tragoedias, Satyras, annales et Historiam Belli Punici II. versibus Hexametris; de quibus tamen omnibus nil, nisi fragmenta quaedam superant, sparsim apud Ciceronem, Gellium, Macrobium et Grammaticos relicta. Sententiis gravis, sed verbis incultior: und Virgilius, se ex Ennii stercore aurum, dixit, colligere.
6. Caius LUCILIUS, Satyricus, neque diis, neque hominibus parcens. Eius Versus aliquot recenset Nonius. Horatius non semper honorificam eius facit mentionem.
7. Caius NAEVIUS, Comicus, qui ipse stilo suo et eruditioni nimium tribuit, immodicus sui aestimator. Descripsit Bellum Punicum I. deinde non nullas fabulas ad populum dedit, sed pro suo tempore horride et insuaviter scriptas.
8. Lucius Accius, vel potius ATTIUS, Tragicus, paullo iunior Pacuvio, quo de Martialis idem, quod de Pacuvio, fert iudicium. Fragmenta eius apud Ciceronem, Gellium, Nonium, Pfiscianum et alios exstant.
Ennii Annalium fragmenta collecta, digesta, commentarioque illustrata sunt ab Hieron. Columma, edit. Neapoli 1590. 4. et a Paullo Merula Lugd. Bat. 1595. 4.
Lucilii fragmenta collecta scholiisque illustrata a Fr. Dousa, Iani filio, Lugd. Bat. 1597. 4. it. Patavii 1735. 8.
Omnino autem Fragmenta veterum Poetarum Latinorum, Accu, VALERII Aeditui. ALPHEI AVITI, ALBINI, AFRANII, Petronii ARBITRI, BASSI, M. Furii BIBACULI, C. Licinii CALVI, CAECILII Statii, Q. CATULI, C. Helvii CINNAE, ENNII, FURII, A. GALLI, Corn. GALLI, GETULICI, Decimi LABERII, LAUREAE Tullii, Porcii LICINII, LIVII Andronici, LUCILII, Aemilii MACRI, Domitii MARSI, Cn. MATII, NAEVII, PACVVII, C. PEDONIS Albinovani, L. POMPONII, SERTIMII, A. SERENI, Corn. SEVERI, SVEVII seu SUCCII, Publii SYRI, C. TICIDAE, TITINNII, TRABEAE, TURPILII, T. VALGII, VARII, M. VARRONIS, VARRONIS Attacini, a Roberto Stephano, et Henrico filio Paris. 1564. 8. et a Thead. Ians. ab Almeloveen Amst. 1686. 8. collecta digestaque prodierunt.
* Hi hactenus recensiti scriptores vetustiores maximam partem heic non aliter locum inveniunt, quam inter usitatam vulgo monetam antiqua numismata, quibus ab annorum numero plus accedit venerationis, quam a nobilitate metalli. Horum enim dictio nurum quidem est, sed quod multum
scoriae et purgamenti admistum habet. Unde eos quidam auream aetatem antecessisse dicunt; alii vero eidem inserunt. Hoc censu etiam Leges XII. Tabb. veniunt.
Quod speciatim attinet ad CORNELIUM GALLUM, Poeta ille fuit eximius, ex Virgilii Bucolicis notus. Huius nomine Aldus Manutius Elegiam et Epigrammata vulgavit; sed quae cuiusvis alterius potius, quam Galli censenda. In iis enim pleraque inepta et trivialia, quaedam etiam non satis Latina, ut apparet ex Scaligeri ad illa notis, quae in variis eius opusculis posthumis exstant. Circumferuntur et aliae Eleglae, Cornelii Galli nomine inscriptae; sed quae ignobilis versificis Etrusci Maximiani fetus, ut ex MSS. libris, qui id nomen adservant, Gyraldus et alii monuere. In illis saepius in leges Poeticas, saepius in Latinitatem peccatum est. Conf. Servius in Eclogam 10. Virgilii; it. Vessius L. 5. Institut. Orator. p. 417. Leguntur vero spuria haec scripta in Collectionibus P. Pithoei et Goldasti, et in editionibus quibusdam Catulli, Tibulli, Propertii.
Quod ad P. Syrum attinet, eius sententiae lepidae et ad communem usum accommodatissimae pervenerunt ad nos non paucae, sive servatae ab antiquis, Seneca, Gellio, Macrobio, sive separatim in codicibus antiquis descriptae. Praestat editio, quae a M. Velsero 1608. ex MS. Frisingensi locupletata cum adnotationibus ab Adamo Sartorio curatis subicitur Mureti Orationibus et Epistolis Ingolstadii, ac novissime Lipsiae ex editione Iac. Thomasii iterum iterumque recusis.
Superiora illa, et alia fragmenta veterum Tragiocorum et Comicorum, aliorumque edita etiam sunt Genevae 1611. 4. 2. Vol. it. Amstel. 1686. 8. Habentur quoque in Virgilii Maronis Appendice, quae sub hac inscriptione edita est Lugd. Bat. 1595. et 1617. 8: et inter Epigrammata vetera Paris. 1590. 16. et Genevae 1596. 8. ex Bibliotheca et emendationibus P. Pithoei: et inter Poemata vetera, ab eodem Pithoeo collecta et emendata. Fragmenta veterum Tragicorum post utriusque Stephani et Martini Delrionis industriam diligentius collecta sunt a Petro Scriverio, cum praemissis auctorum, qui Tragicos laudant, testimoniis et subiectis castigationibus, notisque uberioribus Gerb, Ioh. Vossii. Lugd. Bat. 1620. 8. Fragmenta plerorumque veterum Comicorum collecta sunt ab utroque Stephano in Volumine, Fragmenta veterum Poetarum complectente, edito Paris. 1564. 8. cuius paullo ante fecimus mentionen.
* Circa recensionem editionum in aurea hac et proxime sequentibus aetatibus argenteâ et aeneâ, copiosiores; circa scriptores reliquos ferreae et figlinae aetatis parciores sumus, nec nisi heic atque illic, prout visum est,
de editione aliquid monemus. Id etiam operam dedimus, ut praestantiores et iuventuti prae aliis commendandae in orchestram producerentur. Atque hinc nemo mirari magnopere debet, si non omnes heic in conspectum veniunt editiones nitidiores, multo minus splendidissimae illae, quae ad invidiam usque celebrantur, et quasi in contemptum eorum, quibus sors tenuior, quod habent, parcâ dedit manu. Brevitati quippe studendum erat, et tironum praecipue ratio habenda. Nec enim scribimus viris, exquisitiorem huiusmodi notitiam desiderantibus; quam sane haud difficulter haurire possunt ex suis ipsorum observationibus, et ex Ioh. Alberti Fabricii Bibliotheca Latina, Henmanni Via ad Hist. Litt. p. m. 315 - - 326. Falsteri Cogitationibus p. 110. 140. Morhofii Polyhistore P. l. L. 4. cap. 11. 12. 13. 14. Funccii operose congestis voluminibus, aliisque libris eorum, qui huic argumento pertractando operam dederunt, id est, ex iis sontibus, unde haec nostra fere fluxerunt.
Id autem de editionibus auctorum classicorum in genere tenendum est, editiones antiquiores, ut Manutiorum, Frobenii, Commelini, Gyphii, Iuntarum, Oporini, Plantini, Stephanorum, Wechelii, Raphelengii, aliorumque magni nominis typographorum, qui superiori aevo rem litterariam maximopere ornarunt, recentioribus, ut ut ab externo quodam splendore plus nitentibus, ut plurimum praeferri, et aliquando ipsis Manuscriptis aequiparari debere, atque inservire cum primis posse iis, qui auctorem aliquem emendare aut emendatiorem edere gestiant. Hodie inter alias emaculatas editiones Fritschianae, Gleditschianae, Scheldonianae, Elzevirianae et Wetstenianae iure suo meritoque referuntur. Aldinas, quamvis optimis adnumerentur, saepe tamen non parum mendosas esse, iam tum suo tempore observavit Erasmus: qui tamen multum dubito, an spurias editones satis distinxerit a veris ac genuinis, quae Aldi Iunioris nomen et Senioris effigiem constantissime prae se ferunt, et emendatissime excusae sunt. Conferatur in Parte Orthographica Diphthongus AE.
Scholis se commendant editiones notis Farnabianis et Min-Ellianis instructae; quamvis notae Farnabii plus succi et eruditionis habent, quam Min - Ellii, ut ut artiores: quibus hodie accedunt, quae sub personati Enmnuelis Sinceri nomine prodeunt.
Principem autem locum haud dubie promerentur auctorum classicorum editiones eae, quibus se totum ferme impendit vir aliquis ab harum litterarum peritia satis instructus, nihil reliqui faciens ad ornatissime emittendum auctorem suum. Talis est Curtius Freinshemianus, Plautus Taubmannianus, Ovidius Bacchetianus, Horatius Bentleianus,
Lucretius Lambinianus, Proximum locum tenent eae editiones, quae a praestantissimis Criticis cum codicibus MSS. collatae fuerunt, propriisque et aliorum insignium virorum adnotationibus illustratae. Huc resero Sallustium Gruterianum et Cortianum, Persium Casaubonianum, Statium Barthianum, Nepotem Bosianum, Silium Drakenburgianum, editiones item Heinsianas, Gronovianas, Graevianas, Boeclerianas, Burmannianas. Habent tamen hae posteriores hunc naevum, quod integritatis textûs quidem magna habetur ratio, sed sensus scriptoris non explanatur, nisi rarissime. Neque enim verba scriptoris solum integritati suae restituenda sunt, sed difficiliora etiam et ambigua loca explicari, et multa subinde illustrari ex moribus antiquis debent: id, quod Lambinus in suo Horatio et Lucretio fecit, et Muretus in Commentario suo ad Ciceronis Catilinarias.
Iohannes Clericus Tomo I. Parrhas. p. 231. seqq. duo habet, quae in editionibus in usum Delphini reprehendit: primum, quod pessnna exemplaria subinde pro norma habuerint; alterum, quod notas variorum non integras, sed pro arbittio mox detruncatas, mox coartatas, adiecerint. Sunt interim alii, qui, quantum ad textum attinet, hunc valde accuratum heic sisti autumant. His autem adornandis editionibus, satis ceteroquin splendidis, quarum confectio non ab uno, sed pluribus ac diversis litteratoribus profecta est, praefuere Carolus de Sancta Maura, Montausserii Dux, et Regis Consiliarius, it. Petrus Daniel Huetius, et Iac. Benignus Bossuetus, doctissimi aliquando Delphini praeceptores.
Displicent eruditis editiones plurimae cum variorum commentariis, Thysii praecipue et Schrevelii, eo quod notas aliorum non solum detruncatas, sed etiam sine iudicio decerptas exhibent. Laudatiores multo aestimandi Gronovius, Graevius, aliique, qui longe secus in edendis scriptoribus fuerunt occupati, et vel cum insigni iudicio ex aliorum commentariis meliora decerpunt, suasque ipsorum doctas observationes adiciunt, vel integras Criticorum omnium, quot quidem eorum in singulos auctores commentati sunt, inter se unâ serie connexas exhibent animadversiones: qualem nuper Tacitum et Iustinum dedit Abr. Gronovius, Curtium Schnakenburgius, Florum Duckerus, alios alii. Quae a Berneggero atque Freinshemio adornaae sunt editiones, margini adscriptis locis parallelis, subiunctoque Indice Philologico accuratissimo, inter optimas omnino sunt habendae. Cellarianae editiones ex praestantissimis sunt expressae, sed festinanter saepe; unde sphalmatum non plane immunes sunt: adnotationes habent parcâ manu adiectas, potissimum autem
Criticas, subiuncto Llatinitatis indice, sed es valde imperfecto.
9. M. Porcius CATO, alias dictus Censorinus, vel MAIOR ob pronepotem, Catonem illum Minorem, Uticensem, scripsit de Agricultura sive de Rebus Rusticis ad filium librum, stilo duriusculo, item Origines et Disticha moralia.
Liber de Agricultura prodiit curâ Ausonii Popmae et deinde Ioh. Meursii, Lugd. 1597 et Franecq. 1620. 8.
Origines, quarum fragmenta exstant, pro libro suppositicio habentur. Profectae creduntur ab Iobanne Annio Viterbiensi, Monacho ordinis S. Dominici, medio saeculo XV clarus fuit, et orbi litterato fucum facere studuit suppositis, quae Romae 1498. fol. edidit, scriptis et monumentis sub nominibus auctorum summae antiquitatis. Fabricii Bibl. Lat. p. 742. et 877. seq. Adiunctae etiam hae Origines sunt libris Varronis Basil. 1536. 8.
Disticha ab alio quodam profecta sunt, evius non minus nomen, quam aetas nos fugiat. Erasmus scholiis ea illustravit, eorumque editio praestantissima est, quam procuravit Christianus Daumius Cycneae 1672. 8vo.
10. VALERIUS CATO, Poeta et Grammaticus insignis, cuius tamen Dirae, quae hodieque sub eius nomine circumferuntur, alium agnoscunt auctorem.
Interim eas copioso neque inerudito commentario illustratas separatim edidit Christophorus Arnoldus Lugd. Bat. 1652. 12. insertas ceteroquin corpori Epigrammatum veterum, editorum ex Bibliotheca et cum Emendationibus P. Pithoei Paris. 1590. 12. et Genev. 1596. 8.
11. T. LUCRETIUS Poeta, qui secundum Epicuri placita scripsit Libros 6. de natura rerum, qui exstant: sed multa antiquata habet.
* Dictionem eius puram admodum esse vel ideo oportet, quod post fata eius ipse Cicero poemati huius amiei sui limam adhibuit.
Lambiniana editio nitidissima est Paris. 1570. 4. emissa; quae recusa est Francof. 1583. 8. Pessima editio est I. Nardii, Florentiae 1649. 4.
12. M. Accius PLAUTUS, Umber, Sarsinâ oriundus, Comicus elegantissimus, qui similiter multa obsoleta habet, et propria dicendi genera, ex personarum, quas in theatro sistit, ingenio formata, quibus abstinendum. De cetero thesaurus est eruditae antiquitatis, eique
proprietas Laltini sermonis tantum debetur, quantum nemini reliquorum, quos vocant, Classicorum.
* Eum caute legat, ait Sehonslederus in praef. Apparatûs Eloquentiae, vel usurpet adolescens, quippe qui saepe risûs captandi gratiâ personisque serviens Latino sermone ntatur an abutatur: proinde, quod in ipso id loci venustatem habuit, in alio fiat putidum monstrosumque. Adde quod in eius verba adeo iurare non potes, quum a doctis viris tam saepe varieque sit emendatus an lancinatus, rasus, mutatus, et nube variarum lectionum coopertus, ut firmum in eo vestigium ponere vix posse videare.
Guil. Mechovius in Antiphila sua p. 107. seq. De Plauto, ait, ita semper iudicavi, non videri e re iuventutis, in tanta varietate discentium, publice in scholis ipsisus comoedias legi. Sunt enim ibi ficta et novata et male nominata verba quam plurima; sunt sermones lenonum ac servorum scurrantium; sunt obsoleta et abolita nomina, quae adolescentes partim xsurpare non possunt, partim audire hand convenit. Ego numquam publice eum auctorem produxi: meis etiam auctor fui, ut ad hunc demum accederent, quum reliquis omnibus satis fecissent.
Augustus Buchnerus Epist. praemissa Plauto edito Witteb. 1640: Plautum sane, si eum admittetis comiter, quod sperat, se exhibebit, ut simul et hilaritate dictorum capiat, et utilissimâ sapientiâ ad amandum invitet. Enimvero, sic dare Plautus scenae operam, sic ludere solet, ut quum habenas omnes mittere iocis, quum strenue maxime videtur iocari, mox praeter opinionem serium aliquid ad vitam, mores, rem publicam denique ipsam iaciat, ut risus medios inter, mutatis subito partibus, monitorem ex scurra, ex histrione Philosophum verpraesentet.
Vossius Institut. Orat. L. 4. c. 19. fere in eadem sententia est: Iuventuti, inquiens, postquam nativum illum vultum, veraque Latini sermonis lineamenta imbiberit e fonte Tulliano, non modo Terentium, Caesarem, aliosque, qui propius ad Tullium accedunt, sed Plautum etiam multum dinque versandum. Tantum iudicium in delectu desidero: primum in Archaismis et plane desitis, quae nec ubique, nec semper locum habent; deinde in iis, quae Comicus ipse finxit ad risum captandum. Multa enim apud eum decore dicuntur a serve aut lenone, quae si orationi nostrae inserantur, reddamus eam protritam ac plebeiam. Quale est, quum servus ait Exspuere lacrimam. Sunt apud eum compluria eius generis, quae extra scaenam non habent locum, nisi forte cum familiari, amico sermone vel epistolâ, visum erit paulum nugari.
Merhof. Polyh. P. 2. L. 3. c. 4. p. m. 578: Subactum iudicium requirit lectio Plautina, ut mirer, in lectione auctorum Plautum
praetulisse Terentio Scioppium in Ep. de Compendiosa Linguae Latinae exactius cognoscendae ratione, quae additur Tractatui eius de Arte Critica.
Ioci in Plauto occurrentes, interdum valde frigidi sunt, et parum salis habent.
Editio eius ex nova et accurata recensione Iani Gruteri, cum Commentario Friderici Taubmanni, prodiit Francof. 1621. 4. et linguae Latinae et doctae antiquitatis chesaurum quemdam exhibet. Nec suâ laude defraudanda est editio Boxhorniana et Gronoviana. Laudanda quoque est elegans interpretatio Gallica Fabularum Plauti, quam adornavit feminarum doctissima, Galliae decus, Anna Daceria. Tan. Fabri filia, ed. Paris. 1683. 12.
* Querdos seu Aulularia, a Pareo Plauto suo subiecta, alibi etiam seorsim excusa, diversaque ab ea, quam inter Plautinas vulgo ponunt editores, Plautum auctorem non agnoscit. Edita est Heidelbergae apud Comelinum cum not. Petri Danielis Rittershusii et Gruteri. 8.
13. P. TERENTIUS Afer, Comicus Latinitatis observantissimus, in quo legendo ista cautio, quae in Caecilio, Pacuvio, Ennio, Naevio, immo et Plauto et aliis antecedentibus adhibenda est, cessat. Quin ipse Cicero Verbo eius libenter utitur. Iocatur etiam, sed multo, quam Plautus, liberalius. In Plauto plus ingenii; at in Terentio plus artis, iudice Annâ Daceriâ in Praef. ad Plaut. a se Gallice versum. Terentii huius lectione mirifice Grotius etiam delectatus dicitur.
Phrasis eius, si ab Archaismis quibusdam discesseris, non solum pura, sed et nitida est, quemadmodum id ex Chrestomathia Terentiana, editioni Boecleri Argent. 1628. 8. adiecta, apparet. Quare haec editio, et Lindenbrogiana, quae Francof. 1623. 4. prodiit, reliquis omnibus videtur anteferenda, quum praesertim haec posterior veteris Grammatici Ael. Donati Scholia in Terentium simul exhibeat. v. Barthii Advers. 50, 9. Valde etiam litteratorum studiis inservire potest editio, quae ex recensione Heinsiana cum locupletissimo Indice et Collectaneis Iacobi Kockerti prodiit Francof. et Lub. 1667. 8.
14. M. Terentius VARRO, Romanorum veterum Criticus longe doctissimus. In derivatione vocabulorum tamen plerumque ludit, et propemodum ridiculus interdum est. Innumera fere scripsit, quorum tamen omnium iacturam fecimus, nec supersunt de tanto
numero, nisi libri eius de Lingua Latine et de Re Rustica.
* Scripta eius iam olim doctrinae potius, quam eloquentiae, laude commendabantur. Vid. Quintil. Instit. Orat. 10, 1. et Augustin. de Civitate Dei L. 6. c. 12.
E Libris 24. de Lingua Latina perierunt 3. primi, quos ad P. Septimium, Quaestorem, Varro miterat, in quibus disseruit peri\ th=s2 *etumologikh=s2 1. quae contra eam dicerentur, 2. quae pro ea, et 3. quae de ea denique. Exstant Liber 4, 5. et 6. in quibus origines ipsas verborum Latinorum persequitur, ad M. Tullium Ciceronem. Tum Liber 7. 8. et 9. qui sunt de Analogia, sed perinde, ut priores, hinc inde quibusdam hiantes lacunis, Reliqui libri universi, exeptis perpaucis fragmentis, interciderunt, in quibus Analogiam ipsam Latinorum vocabulorum et anomaliam explicaverat, deinde tractaverat de Syntaxi, denique disseruerat de copia verborum.
Exstant praeterea Varronis de Re Rustica Libri 3, quos natus octoginta annos scripsit ad Fundaniam uxorem.
Paris. 1581. 8. apud Henr. Stephanum exstant in libros de Lingua Lat. Emendationes Anton. Augustini, Notae Turnehi, et Coniectanea Ios. Scaligeri, una cum appendice.
Libri de Re Rustica saepius editi cum Catonis, Palladii, Columellae eiusdem argumenti libris; item cum libris de Lingua Latina notisque Scaligeri et Victorii.
Praeterea Auson. Popma, Frisius, Lugd. Bat. 1601. 8. Varronis scripta, quae exstant, recensuit, illustravitque notis et collectaneis, et fragmenta scriptorum eius deperditorum, et vitam Varronis, atque Bibliothecam Varronianam sive commentarium de Varronis scriptis adiunxit. Ita Aus. Popma de Varrone omnium optime meritus est.
15. M. T. CICERO, Romanae eloquentiae pareris, de quo ex re et vero Quintilianus Lib. 10. Institut. Orator. c. 1: Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.
* Vossius Part. Rhet. L. 4. c. 1: Pueritiae solus legendus est Cicero.
Idem de Imit. Poet. c. 2. de Tullio nostro ita pronuntiat: Quam praeclarum de eoelestissimo hoc ore elogium haemus apud veteres, Velleium et Plinium! cuiusmodi antiquitatis totius iudicia si velim congerere, quanta seges fiat! Et tamen nec saeculo nostro quaedam allatrare enm desinunt caniculae. Prae eo commendant iuventuti illos, qui aliquo loco fuere, postquam multum iam degeneraverat sermo Romanus; et quod non paullo indignius, quosdam nostri temporis, qui saepe ne Latine quidem loquantur. Ab his scilicet sapere discet adolescentia.
Guil. Mechovius Diss. de Studiis p. 16: Si de optimo genere dicendi, et perfecto oratore quaeras; nemo e priscis omnes numeros videbitur explevisse, praeter Demostbenem et Ciceronem.
Scioppius de Stil. Hist. p. 47: Ciceroni inter aureae aetatis scriptores omnium eruditorum consensu primae debentur. Plebeia quorumdam iudicia, si sapiam; morari non debeo, qui, quum vix tria verba Latina scribere didicerint, Tullianam sermonis divinitatem contemuere, suumque iudicium consensui omntum saeculorum praeferre non verentur.
Quintilianus l. c. Mihi, inquit, videtur M. tullius, quum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platenis, iucunditatem Isocratis.
Erasmus Prooem. in Cic. Tuscul. Quaest. Mihi puero minus arridebat Cicero, quam Seneca; iamque natus eram annos viginti, priusquam serrem diutinam eius lectionem, quum ceteri paene omnes placerent; an aetatis progressu profecerim, nescio: certe numquam magis placuit Cicero tum, quum adamarem illa studia, quam nunc placuit seni.
Iohannes Sturmius ad Hermannum Archi-Episcopum et Electorem Coloniensem, in Praef. ad Tom. 2. Orat. Ciceronis: Ecclesiae ac rei publicae omnis salus duabus potissimum rebus conservatur, severitate disciplinae, et studiorum elegantiâ. Sacerdotum et auditorum petulantia cives a litteris alienant, et ipsae litterae barbarie vitiatae magna plerumque ingeniorum monstra pariunt. Quamobrem optimos semper doctorum collegia scriptores debent vetinere: neque minus de mutandis auctoribus severe deliberare, quam faciunt magnae res publicae, quae sine causa veteres leges non solent tollere. Atque ut perpetua lex est, Deum colere: ita in scholis Cicero sempiternum exemplum esse debet perfectae eloquentiae: quod quam diu in bis ludis manet, minus est extimescenda barbaries. Idem enim litteris accidit, quod in religione evenit: in qua, quoniam in Theologorum scholas barbavorum hominum commentarii recepti sunt, deformatae sunt caerimoniae, et amissa Dei cognitio Christique doctrina. Similis; error nostram Philologiam foedavit: nam postquam nullus delectus scriptorum habitus est; primum meliores a deterioribus, deinde optimi a pessimis sunt eiecti: praesertim per Germaniam, quae multa gymnasia habet, in quibus vel numquam, vel raro Ciceronis scripta explicantur. Saepe mirari soleo, quum ad nostras scholas adolescentes aliunde mittuntur, esse permultos, quibus quum Dialectica et Rhetorica praecepta tradita sint, et explicati Poetae Graeci, tamen eorum, quae Cicero nobis. seripta reliquit, nihil cognoverint: quasi nut minus utiles sint huius, quam ceterorum, libri; aut obscurius ipse de rebus, quam reliqui, disserat; aut ibi necesse sit esse difficultatem, in
quo sit elegantia, et in illo maxime tenebras, in quo sit summus ornatur.
Antonius Possevinus In Bibliothea selecta Tom. 1. L. 18. p. 512. Ciceronem confert eum Demosthene; quod singulari operâ etiam facit Renatus Rapinus in Comparationibus virorum maximorum prisci tempotis, quae Gallicâ linguâ scriptae et editae sunt Amstelod. 1683. 12. Tom. I. p. 190.
Quamvis autem communi velut doctorum consensu eloquentiae principatus Ciceroni datus sit: fuere tamen, qui eius orationem minus probatent: de quo legendus auctor Dialogi de Causis corruptae Eloquentiae, sive ille sit Taciti, sive Quintiliani c. 18. 19. et 20. et Angeli Politiani Miscell. c. 53. et Quintiliani L. 12. c. 1. et 10. Scioppius etiam in Cicerone invenit, quod castigaret. Vid. Borrich. Cogit. p. 6. et. 8. Conf. Parte Synt. Esse videatur.
Neque etiam, ait Vossius de Vitiis Serm. p. 29, in solius Ciceronis verba iurandum. Ciceroniastros vocant, qui, quum nihil, nisi in Tullio sibi lectum, ausint usurpare, saepe coguntur reticere, quae optime animo conceperunt: vel saltem ridicule admodum circumscribunt, quae unico, veteribus quidem ignoto, attamen necessario, vocabulo poterant effari, Hi nimiâ religione se adstringunt.
Ubertas Ciceronis, quoties iusto maior est, litteratos non nullos effendit. Sed quum Cicero fere non nisi in loco et pro argumento hanc ubertatem adhibeat; praeter rem hoc in genere accusatur. Neque enim censores isti satis intelligere videntur, quid sit numerus copiosior, et quibus locis adhibendus ille cum elegantia et dignitate; id quod Tullius noster egregie calluit pro acri suo iudicio. ESt sane in orationibus suis grandis, et interdum mnediocris; in Philosophicis vero libellis mirabilem proprietatem et parsimoniam conservat ac custodit. Erubescamus, ait Ludov. Vives, per Musas omnes, parenti et eloquentiae Romanae et Philosophiae (id est, Ciceroni) Iapsum ullum qualemcumque opprobrare: quum doctiora sint illius errata, quam nostra omnia bene dicta.
Speciatim in Epistolis eius et elegantia et ars periodica tanta apparet, ut, facundiam ex earum lectione se adsecutos, multi fateantur, et in his Herm, Buschius apud Freiushem. Orat. 4. p. 46. Conf. Mureti Part. 2. Orat. 16. ubi Ciceronianarum epistolarum usum et praestantiam egregie demonstrat. Nec adeo difficilis amplius erit hatum epistolarum lectio ei, qui iam Histotiam Romanam et Geographiam antiquam ex Eutropio et Pomp. Mela sibi reddiderit familiarem. Selectu tamen et ordine heic opus est. Merito epistolis ad Atticum, in quibus a)ttiki/zei et ea dus1no/hta profert, quae a nemine eruditorum, si unum Ciceronem et Atticum unum exceperis, satis perspecta umquam fuere, praefero epistolas ad
familiares; itemque eas, quae ad Quintum Fratrem exaratae sunt: inque his ipsis tamen omitti possunt eae, quae a Caelio, et Tirone, et Cicerone Filio stilo duriusculo, compressione rerum brevi, et ob eam ipsam causam interdum suboscuro consceriptae sunt; seligendae vero, quas in Proconsulatu scripsit: iis enim nihil solet esse elegantius, nihil omnino tersius. Denique seligenda est eiusmodi editio, in qua ordine Chronologico epistolae dispositae sunt. qualis est ordo Siberianus. Reliquis tamen editionibus palmam iure quodam suo praeripiunt Veneta 1571. duobus voluminibus, cum Commentario P. Manutii, in aedibus Manutianis, ab Aldo iuniore, cum effigie Aldi senioris, tamquam vero genuinae editionis huius indicio, impressa; it. Cellariana Lips. 1698. 8. et Graeviana illa luculenta sane et egregia, duobus constans voluminibus, Amstelod. 1677. atque iterum 1693. 8. quum e notis utriusque editionis huius multa. quae ad elegantiam linguae pertinent, addisci possint. Epistola 1. L. 1. ad Q. Fratrem reliquarum quasi regina est.
In lectione librorum Philosophicorum reliquis praemittendi sunt Cato Maior et Laelius ob facilitatem: his deinde subiciendi Libride Officiis, ob accuratam elocutionem et concinnitatem egregiam: hinc iungendi Libri de Divinatione, et de Finibus bonorum et malorum, quia simul inde hauriri poterit insignis historiae Philosophicae cognitio, quâ plane non potest carere, qui reliqua opera Philosophica evolvere statuit.
Ex Orationibus adolescentiae prius explicandae illae sunt, quas vocant selectas, utpote quae faciliores sunt et elegantiores, nec tot obscurae antiquitatis vestigia prae se ferunt, quibus tamen insistendum, si reliquas perlustres.
Multa ex sciptis Ciceronis perierunt, et praesertim aurei illi de Republica libri.
De editionibus Epistolarum ad Familiares iam paullo ante dictum est. Epistolarum ad Atticum praestantissima videtur esse editio Graeviana illa, duobus voluminibus constans, cum variorum notis, Amstel. 1684. 8.
Officia eleganter edidit, et ad fidem MSS. accurate exegit Graevins cum suis et variorum notis, Amstelod. 1688. 8. Prostant quoque Lipsiae cum notis ad modum Minellii. Edita etiam sunt cum Catone, Laelio ac Somnio Scipionis, cum Cellarii notis novis in usum scholarum, Lips. 1700. 8. Res, in Officiis Cieronis occurrentes, egregio commentario explanavit Samuel Rachelius, Francof. et Kilonl 1668. 8.
Orationes Paris. 1684. 3. Voll. illustratae sunt a Carolo de Meroville, in usum Delphini. Selectas edidit Christoph. Cellarius, Ienae 1692. 8. et Eduardus a Zurk, Roterod. 1694. 8.
Integri operis Ciceroniani editiones praestantiores sunt: (1.) parisiensis 1539. it. 1554. fol. 2. Vol. ex officina Rob. Stephani. (2.) Aldina, 9 Tomis in 8vo constans, ab Anno 1519. usque ad Annum 1522. Venetiis excusa. Huius editionis paginas secutus est Nizolius, easque in margine servarunt editiones Basileenses, Genevensis A. 1659. 4. et quaedam aliae. (3.) Veneta 1578 - 1583. fol. 4. Vol. cum commentariis exquisitis et elaboratissimis Paulli et Aldi Manutiorum. praeclara haec nec ubique obvia editio est. (4.) Hamburgensis 1618. fol. 2. vol. ex recognitione Iani Guilielmii et Iani Gruteri: repetita Londini 1618. fol. ubi tamen non sine operis detrimento numerus capitum omissus est, et plus semel Lugd. et Amstelod. et tandem Basil. 1687. (5.) Lugd. Batav. 1692. 4. et 12. curâ Iac. Gronovii: ubi Asconii Pediani et Anonymi scholia doctissima orationibus statim subiciuntur: cum praemissâ Ciceronis historiâ Fr. Fabricii. (6.) Lipsiensis, quae nuper prodiit.
Dionysius Lambinus suâ Ciceronis editione eruditis non facit satis. Saepe enim invitis ac reluctantibus codicibus lectionem sollicitat, et coniecturas suas exponit atque obtrudit, nec raro antiquos codices opinionibus praetexit, quod multis exemplis Gruterus ob oculos posuit ac reprehendit.
16. C. IUL. CAESAR, cuius dicendi ratio maiestatem quamdam cum incredibili venustate et simplicitate coniunctam habet, qualis Imperatorem tantum decet. Quem Xenophon apud Graecos stilum tenet, eum apud Rom. Caesar non nullis habere videtur. Litterati, quos ubertas Ciceronis, si iusto maior sit, quodammodo offendit, Caesarem hunc nostrum Ciceroni subiungendum putant, ut, si quid tumoris ex lectione huius forsan haeserit, lecto illo possit abstergi.
* Aliis stilus Caesaris purus quidem et placidus est, qui tamen non numquam a ieiunitate propius absit: unde Sigonius nimiam interdum in eo diligentiam odiosam esse adserit, non eam quae in stilo est, sed in rerum minutiis, adiunctisque exponendis consistit.
Qui ad historiam scribendam se accingunt, Caesarem praecipue ante oculos debent habere. Nam ad contexendum historiae corpus Cicero viam praeire nequit, utpote qui in Orationibus, Epistolis et Philosophica distione dominatur, sed in stilo Historico et Dialogico aliis facile palmam concedit.
Scripsit de Bello Gallico libros 8. et de Bello Civili libros 3. Belli Gallici librum 8, item de Bello Alexandrino et Africano Commentarios, plerique A. Hirtio, quidam Oppio,
utrique Caesaris amico, vindicant: Hispaniensis autem Belli Commentarium ne eidem auctori tribuamus, scribendi ratio maxime diversa, saepe sordida, neglecta, turbata, in causa est.
Scripta Caesaris deperdita, e quibus fragmenta quaedam in plerisque editionibus leguntur, haec sunt: Orationes, Libri Epistolarum, De Analogia libri duo, Apophthegmatum volumen, Anti - Catones seu orationes duae longiores contra Catonem Uticensem eiusque encomiasten Tullium, Libri Auspiciorum et Poemata non nulla.
Eminent editio Francofurt. 1606. 4. Iungermanni cum eiusdem et variorum notis, et Graecâ in libros 7. de Bello Gallico versione; et 1669. 4. quae editio priore longe inferior est. Item Lipsiensis 1700. 8. a Cellario notis illustrata, et pleno indice Latinitatis aucta. Et, quae reliquis omnibus praeferenda foret, Graeviana, quae Ultrai. 1697. lucezl vidit; si, ut Ioh. Clericus 3. Bibl. Selectae p. 365. adnotavit, heic atque illic paullo esset emendatior. Translatio Gaesaris Italica ab Andrea Palladio facta, plane egregia est. Ludovicus XIV, Galliarum Rex potentissimus, L. 1. Iul. Caes. de B. Gall. in iuventute sua Gallice vertit. Haec versio prodiit Paris. 1661. fol.
17. CORNELIUS NEPOS, cum Terentio, Tullio et Caesare primo loco ponendus. De scriptis eius supersunt Excellentium Imperatorum Vitae, ut inscriptio habet. Quid enim praeter has scripserit, de eo vid. Voss. cap. 14. Lib. de Histor. Lat.
* Scioppius Consult. p. 50. in Nepotem non nulla posterioribus saeculis irrepsisse existimat, ab aevi Augustei auro paullo remotiora, Aemilii forte Probi operâ, cuius nomen multis saeculis libellus Nepotis praescriptum habuerit.
Editus Francof. 1608. 1609. fol. cum Andr. Schotti aliorumque plurium observationibus, et Petri Nanni libello de Claris Corneliis. Item Lipsiae 1694. 12. novis Commentariis, Indicibus et Tabulis Chronologicis ac Geographicis illustratus a Cellario. Iterum Lipsiae 1699. notis perpetuis ad modum Minellii illustratus. Tandem Ioh. Andr. Bosius Notas et Indices locupletissimos Io. Henr. Boecleri, I. Gebhardi, Henr. Ernstii largâ manu offert, Lips. 1657. 8. et lenae 1675. 8.
18. P. VIRGILIUS MARO in genere heroico inter Poetas Romanos regnat: gravis iudicio, et talis apud Latinos, qualis apud Graecos Homerus. Poetarum est praecellentissimus, iudice Plinio, sive Verbis propriis, sive tropicis utatur, nec ab eximia illa Romanae
linguae puritate et appositâ significandi virtute deflectit.
* Noli autem existimare, nihil Virgilio emendatius fieri potuisse. Obstat sane ipsius de se iudicium, Aeneidem flammis ob neglectas in ea labes destinantis. Non omnes certe ipsius hiatus elisionesve alterutro, quod Grammatistae faciunt, necessitatis vel virtutis obtentu excusantur.
Harduinus in libro, quem inscripsit Pseudo - Virgilium, libros Virgilii Aenedios pro opere habet suppositicio, quod Severus Archontius, homo Gallus, saec. XIII. confecerit: cuius procacitatem ac temerarios ausus vel nuper adeo retudit peculiari Dissertatione, cuius titulus est: Vindiciae secundum libertatem pro Maronis Aeneide, Lips. 1737. 4. Ioh. Frid. Christius, Poes. Prof. PUbl. in Acad. Lips.
Editiones optimae videntur esse Heinsiana Amst. 1676. 12. et Cantabrigiensis 1701. 4. Basileensis 1613. fol. cum Commentariis Donati, Servii, Probi, Sabini, aliorum. Parisiensis 1600. 1620. cet. fol. cum Commentariis Servii emendatis et locupletioribus; recusa etiam Genevae 1610. 4. Francofurtana 1618. 4. cum Comment. Frid. Taubmanni. Lugd. Batav. 1680. 8. 3. Vol. cum Commentar. selectis Lacerdae, et Indice Erythraei. Parisiensis 1675. 4. cura Caroli Ruei, in usum Delphini: recusa Londini in 8vo.
19. Q. HORATIUSFLACCUS, Venusinus, Lyricorum Poetarum princeps, Romanorum Pindarus.
* In Epistolis prosae orationis simplicitatem fere imitatur. In Satyris oratio ipsius macilento quodam et exsucco corporis incedit habitu. Quamlibet enim floridior oratio Satyris minus convenit; Flaccus tamen noster plus iusto in iis sterilis videtur. Nimirum singuli primi ordinis scriptores in certo quodam scribendi genere excellunt. Non omnia possumus omnes. Horatius in Odis regnat: in Satyris palmam facile concedit IUvenali. In neglectu quoque caesurae et litterarum collisione elisioneque non usque adeo decori omnis observator videtur fuisse, ut benigno interpreti nullam facti excusationem reliquerit. Et quamvis Ep. 1. L. 2. imitatores servum pecus appellet, seque nullius poesin Latinam imitatum esse Maecenati conetur persuadere; apud peritos tamen rerum arbitros vix inveniet fidem. Neque enim tantummodo Pindarum heic atque illic ad verbum transtulit; sed etiam Eunuchi Terentiani partem L. 2. Serm. Sat. 3. ita exprimit, ut non imitari, sed describere prorsus videatur: quippe et Phaedriae et Parmenionis ipsissima verba circa finem illius Satyrae deprehendimus. Petrus Daniel Hnetius paucas quasdam
Satyras scripsit, quae ita Horatium imitantur, ut nec ovum ovo sit similius. Etiam Sarbievius, Polonus Iesuita, in Odis quam proxime ad Horatium accedit.
Ceterum Horatius fuit voluptati corporis et foedae libidini, immo et vino deditus: Epicuri de grege porcuis. Quare in sententiis eius, quae mores formant, et prudenti vitam consilio monent, considerandum est, non quis, sed quid loquatur.
Editio Beutleiana eminet propter nitorem et diligentiam, typis exscripta maioribus Academicis Cantabrigiae 1699. 4. atque iterum minoribus typis 1701. 12. curantae potissimum viro doctissimo Richardo Bentleio, a quo aliam adhuc editionem huius Poetae habemus, cum eruditis notis et emendationibus novis, ingeniosis sane et doctis, sed, ubi Bentleius MSta deserit, praefidentioribus plerumque et audacioribus, excusam Cantabrigiae 1711. 4. et recusam Amstelod. 1713. 4. Multis nominibus quoque aliis editionibus praestat, quae cum Minellii notis commentarioque eimio D. Frid. Rappolti, et Supplemento Ioachimi Felleri prostat Lips. 1675. 8. duobus volum. et quae in usum Delphini cum interpretatione et notis Ludov. Des Prez prodiit Paris. 1691. 4 mai.
20. P. OVIDIUS NASO, Sulmonensis eques, Poeta copiosus, facilis et elegans, et prae reliquis unus numerorum suavitatem in Elegis felicissime est adsecutus: Conceptibus etiam, argumentorumque inventione amoenior, subtiliorque est, et cum insigni iudicio varius.
* Minus tamen ubique purus lectusque est, quam Virgilius. Ceterum nec infitiamur, gemmis subinde insertis et ingenii fertilitate superare Virgilium, apud quem phantasia non tantopere regnat. Praecipue in Metamorphosi plane egregius est, et regnat, cum dictione, tum fictione, et mirifico diversissima apte connectendi artificio.
Emisit tamen libros, ubi libidinatur: a quorum lectione arcenda nostra iuventus est, ne excitent impuros animi motus ad ea patranda, quae conscientiam vulnerent. Doleo, tot obscena apud Ovidium et alios scriptores Latinos occurrere: quae utinam delere possem lacrimis meis! Sed alius tamen dolor animum meum percellit, omnibus lacrimis maior ille quidem, at qui adficere tamen solet, ni fallor pauciores: tot nimirum hodieque in ipso Ecclesiae gremio, nec modo in quavis alia lingua vernacula, sed etiam apud nos Germanos, excudi scripta, et impune per orbem grassari, quae vel aeque obscena legentium animis inferant, vel omnino illecebris suis libidinis fomitem incendant longe fortius.
Editio totius operis Ovidiani optima est Bacchetii, et quae ex Nicol. Heinsii recensione cum eiusdem notis prodiit Amstelod. 1661. 12. 3. Volum.
21. Q. Valerius CATULLUS, Veronensis, Epigrammatarius acutus et felix, tersus insuper et Latinus.
* Impudicus tamen est: rudiore etiam ducit colore vetustae Poeseos imaginem; in numeris praesertim ingrate languidus.
22. TIBULLUS, Romanus Eques, familiaris HOratio et Ovidio, qui eum cultum vocat. Purus et suavis est Elegorum scriptor; sed frigidior argumentorum inventor, in numeris quoque aliquanto segnior, quam par est, et subinde in sermone lasciviens.
23. Sextus PROPERTIUS, floruit sub Augusto, aequalis Virgilio, Horatio, Ovidio, Catullo item et Tibullo, scripsitque Elegias omnium nitidissime et eruditissime.
* Hoc tamen in phrasi vitii habet, quod illam ad Heroici carminis maiestatem saepius extollat, ut proinde characterem huic carmini idoneum ubique non observet. De cetero similiter libidinosa admiscet.
Optime autem editi hi libidinum triumviri videntur esse Paris. 1604. fol. cum variorum notis: it. Paris. cum eximio Ioh. Passeratii Commentario, 1608. fol. Speciatim nitidissime editus Catullus seorsim est Londini 1684. 4. cum Is. Vossii doctissimis cominentariis: et Propertius Amst. 1702. 4. operâ Broekhuysen.
24. T. LIVIUS Patavinus, Historicus luculentus, cuius quidem dictio satis est pura, sed ad naturalem s1ugxro/nwn Ciceronis, Caesaris, ac Poetarum excellentissimorum trigae pulchritudinem non per omnia accedit. Eâdem tamen maiestate res Romanas descripsit, quâ sunt gestae: uti recte de eo iudicant viri litterarum intelligentes. Scripsit Decades 14 id est, libros 140: de quibus tantum 4 Decades exstant et quintae dimidium i. e. libri 45. Inchoat historiam ab V. C. ad Drusi Neronis sub Augusto obitum, per annos 712, Non nullis Polybium imitatus videtur.
* Quintilianus ei lacteam ubertatem tribuit, L. 10. c. 1. Et ibidem paullo post de eo: Non indignetur, inquit, Herodotus, aequari sibi Titum Livium, cum in narrando, mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus, supra quam enarrari potest, eloquentem. Itaque dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata; sed affectûs quidem,
praecipueque eos, qui sunt, dulciores, ut parcissime dicam, nemo Historicorum commendavit magis. Et L. 2. c. 6. Pueris magis proponendum esse, ait, quam Sallustium.
Plinius L. 2. Ep. 3. de eo: Tantâ famd vivus fuit, ut ad eum videndum ab ultimis Gadibus quidam Romam venerint.
Patavinitatem qui cum Pollione Asinio et Lipsio ei exprobrant, frustra sunt: quorum sententiam exploserunt viri docti, atque inter eos Ludovicus Vives L. 3. de Trad. Discipl. qui se, ait, eam non gustare, nec palatum habere usque adeo eruditum; et singulari libello erudite, hoc est, wore suo oppugnat magni nominis vir, Daniel Georgius Morhosius.
Utinam vir allquis doctus indicem idoneum sive Lexicon in LIvium componeret, et quod Berneggerus Tacito, Suetonio Freinsbemius, aliis alii dederunt scriptoribus, hoc LIvio nostro, Latinae linguae auctori, si a Cicerone ac Caesare discesseris, facile principi, non sine sructu studiosorum, Musis faventibus, tribueret.
Optimae editiones sunt Ioh. Frid. Gronovii, quae tertium emendatissime prodiit Amstelod. 1679. 8. 3. Vol.: it. Parisina, in Delphini usum adornata ab Ioh. Doviatio, 1679. Tomis 5. et Basileensis, cum Signonii, I. F. et Iac. Gronovii aliorumque notis 1740. 8. mai. Tomis 3.
25. C. SALLUSTIUS Crispus, Amiterni in Sabinis natus, Historicus stili, quem vocant, Lacohici quidem, sed tamen sententiis; quae animum legentis feriunt, et certis dicendi luminibus ornati.
* Sallustius profligatae pudicitiae homo fuit, pessimique omnino exempli: ore tamen impuro suo egregias profert sententias, et virtutis studium impense commendat.
A Gellio L. 1. N. A. c. 15. Novator verborum vocatur, quia tot idiotismos habet. Scioppius de Exercit. Rhet. Generib. p. 13. seq. eum reprehendit, quod verba obsoleta et Archaismos non numquam usurpet. Interim nemo vere Atticam Thucydidis dictionem inter Latinos illo accuratius expressit. Tribus verbis integras explet sententias, non circumducit, non interponit, Asyndetis frequentissime utitur, et ubique Adstrictior apparet. Vid. Leo Allatius de Erroribus Magn. Vir. in dicendo p. 36, ubi sententiam Scaligeri, brevitatem Sallustii L. 4. Poet. c. 24. negantis, refellit. TAcitus, et e Christianis scriptoribus Sulpicius Severus, Sallustium imitati sunt: ille magis verborum et idiotismorum; hic totius dictionis eiusque perpetui nexûs curiosior. Atque hinc Sulpicius Severus audit Christianus Sallustius.
Commendandae prae ceteris editiones Ant. Thysii Lugd. Bat. 1694. 8. Iac.
Gronovii 1665. 8. et Io. Crispini, in usum Delphini, Paris. 1674. 4. Magni etiam habenda est editio Gruteriana et Cortiana, utraque cum Codicibus MSS. diligenter collata, et tum propriis, tum aliorum insignium virorum adnotationibus illustrata: item editio Iosephi Wassi, quae in 4. 1710. Cantabrigiae prodiit, quam valde laudat Bibliotheque choisie, Tom. 2. p. 339. seqq.
26. M. VITRVVIUS Pollio, Architecturae scriptor, artis vocabula, eamque sermonis prae se ferens consuetudinem, quae eruditis non magnopere placet.
* Plebitas tamen, quam ipsi exprobrant, vehementer excusanda, et sine vitio propemodum est, quod plebeiorum manibus et linguâ uti cogatur architectus. Quid? quod plebs saepe de rebus, quottidiano opere sibi cognitis, magis proprie purequeve, praesertim optimo illo saeculo, loquatur, quam in schola Philologus. Conf. Parte Etym. Sect. 2. voc. Nullibi.
Saepe in linguas varias translatus est. Latinae quoque editiones exstant non paucae, in quibus praestantissima est, quam cum Guil. Philandri Castilionaei integris et quantivis pretii Commentariis, excerptis notis Dan. Barbari, et Lexico utilissimo Vitruviano ac scamillorum imparium expositione Bernardini Baldi Urbinatis. tum Ioh. Buteonis, Nic. Goldmanni, Claudii Salmasii et Marci Meibomii ad loca quaedam Vitruvii observationibus, additâ eius vitâ vulgavit Iohanues de Laet, Amsterd. 1694. fol.
27. CORNEIIUS SEVERUS, versificator, quam Poeta melior vocatur a Quintiliano Lib. 10. c. 1. cuius Aetnam adhuc legimus, Virgilio per errorem attributam, et inter eius fragmenta relatam. Iosephus Scaliger verum hunc Aetnae auctorem indicat in notis ad eam. Dicitur etiam scripsisse Bellum civile.
haec Cornelii Aetna habetur 1. In Pulmanniana Virgilii editione Antwerp. 1561. 8. 2. In P. Virgilii Maronis Appendice, Lugd. Bat. 1595. et 1617. 8. seorsim edita cum animadversionibus Scaligeri et Lindenbrogii.
28. MANILIUS, Poeta tersus et elegans, qui extremo Augusti Imp. tempore vixit, cuius Alstronomicon emaculavit Ios. Scaliger.
Inter editiones eminet, quae Paris. 1679. 4. prodiit cum paraphrasi et notis Fayi et Huetii observationibus: it. figuris in aes incisis, omniumque vocabulorum indice.
29. GRATIUS, non minor Manilio, floruit Augusto rerum potiente:
reliquit Cynegeticum seu de Venatione Carmen Epicum pure et eleganter scriptum, sed extremâ parte mutilum.
Prodiit cum Ovidii Halieutico, Nemesiano et Calpurnio; 1. Paris. 1590. 12. inter vetera Poemata a. P. Pithoeo collecta; 2. Florent. 1590. 4. edit. a Roh. Titio; 3. Hanov. 1613. 8. a Casp. Barthio; 4. Lugd. Bat. 1645. 12. a Iano Ulitio.
30. PEDO ALBINOVANUS Poeta, quem Ovidius altioris spiritûs fuisse innuit, eo quod eum sidereum i. e. sublimem, appellet Lib. 4. de Ponto Eleg. ult. Vixit enim eius aetate, hoc est, Augusto imperante: nec alius est, ad quem Elegia 10 eiusdem libri directa est. Ex qua cognoscimus, et Thesei Gesta Albinovanum praeter alia scripsisse.
* Praeterea condidit de Navigatione Caesaris Germanici carmen: ex quo Versus aliquot Seneca pater Suasoria 1. adducit. Eidem Elegias duas, quae vulgo cum Ovidio edi solent, quarum alteva in obitum Mecenatis, altera de morte Drusi ad Liviam scripta est, Scaliger tribuit, repugnanto tamen et multum contradicente Passeratio, praecipue quod ad posteriorem Elegiam attinet: certior enim res est de Elegia in obitum Maecenatis.
Dictae hae Albinovani reliquiae insertae etiam sunt Fragmentis veterum Poetarum Latinorum a Rob. et Henr. Stephanis collectis et digestis.
31. C. Iulius HYGINUS, tempore Augusti vixit, Ovidio Poetae et C. Licinio Consulari, Historico, familiarissimus. Multa scripsit, oratione nempe solutâ, e quibus supersunt Fabulae seu Mythologia et Poetica Astronomica. Nam Gromatica, seu de limitibus constituendis, alterius cuiusdam Hygini sunt, qui tempore Traiani vixit.
* Saepius plebeiam loquendi consuetudinem amplecti videtur, et peculiares idiotismos, quorum aliquot examinat doctissimus Munkerus in Dissertatione, notis in Hyginum praefixa.
Editionum praestantissima est, quae Mythographis Latinis a Thoma Munkero illustratis praefixa, prodiit: Amstel. 1681. 8. 2. Volum. Fabulae seorsum excusae sunt in Belgio 1670. minore formâ, cum Animadversionibus notisque Bartbii.
32. CAESAR GERMANICUS, Augusto Imp. ita probatus, ut tantum non sibi destinaret successorem. Poeta fuit insignis, et Arati Phaenomena e Graeco in Latinum transtulit, co sermonis genere, quod proxime abest ab ornatu eorum Poetarum, qui in hac aetate aurea quam maxime celebrantur.
* Aratus, Poeta Solensis fuit, et scripsit faino/mena, id est, Apparentia, in quibus fitum, metum, ortum, occasum et numerum stellarum ex;icat apparentium: quo libro adeo fuere delectati Claudius et Germanicus Caesares, ut Latinum fecerit uterque: vertit eum Latine et Cicero adolescens; post hunc et Ovidius, Scaligero teste p. 25. ad Sphaer, Manilii; tandem et Avienus, vid. infra Avienus.
Caesar Germanicus cum Phaenomenis suis Arati, nitidissime apparet Lugd. Bat. 1600. 4. in Syntagmate Arateorum, Scaligeri ductu adornato, et a Grotio notis illustrato.
* Incipit haec aetas ab obitu Augusti, ad excessum Traiani, id est, ab Anno Christi 14. ad Annum 117: ut ita duraverit ea annis circiter 103. Alii terminum ponunt in morte Neronis: nam diversitas illa inter scriptores, qui ab obitu Augusti ad Neronis excessum floruerunt, et qui a Nerone ad excessum Traiani floruerunt, adeo est teavis, ut paene nulla censeri debeat.
Interim tamen lingua Latina statim ab Octavii Augusti obitu coepit non nihil a pristina maiestate degenerare. Ita enim Seneca in Prooemio L. 1. Controversiarum p. m. 37. 38. ubi simul causam eius exponic. Ut possitis, inquit, aestimare, quantum quottidie ingenia decrescant; et nescio, quâ iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia babet. quod insolenti Graeciae aut opponat, aut praeferat, circa Ciceronem efflornit. Omnia ingenia, quae lucem nostris studiis attulerunt, tunc nata sunt. In deterius deinde quottidie data res est: sive luxu temporum; nihil est enim tam mortiferum ingeniis, quam luxuria: sive quum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia, multo honore quaestuque vigentia: sive fato quodam, cuius maligna (loquitur, ut Stocius) perpetuaque in omnibus rebus lex est, ut ad summum perducta, rursus ad infimum, velocius quidem, quam adscenderant, relabantur. Torpent ecce! ingenia desidiosae iuventutis: nec in nllius honestae rei labore vigilatur. Somnus languorque, ac somno et languore turpior, malarum rerum industria, invasit animos. Cantandi saltandique nunc obscena stndia esseminatos tenent: et capillum frangere, et ad muliebres blanditias vocem extenuare, mollitie corporis certare cum feminis, et immundissimis se excolere munditiis, nostrorum adolescentium specimen est. Hactenus Seneca.
Ceterum et haec aetas subvenire nobis debet, quae non solum compensat, si qui libri superioris aevi interierunt, sed subinde etiam, ut fieri solet successu temporis, nova verba, non minus eleganter tamen, et suffragio populi Romani formata, superaddit. Verum namque est illud Horatii de Arte Poet.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque,
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi.
Scriptores huius argenteae aetatis sunt:
1. Q. CURTIUS RUFUS, qui etsi incertae aetatis scriptor est; ad argenteam tamen constantissime a Criticis, refertur. Ipse Lib. 10. cap. 9. principem suum laudat, quem alii Octavianum Augustum, Claudium alii, alii Vespasianos, alii item Traianum intelligunt. Alexandri M. res gestas iustae molis libro complexus est.
* Ob declamatorium et anxium dicendi genus, naevosque varios, sunt, qui plane novum ac suppositicium scriptorem vocant. Vid. Voss. de Hist. Lat. 1, 28. Guido Pat. Ep. 27. p. 96. Cellar. in Iudiciis de Cutrio editioni suae praemissis. Emanuel Sincerus Praefat. Curtii ab se illustrati. Wagenseil. in Pera Libr. Iuvenil. Tom. 1. p. 136. et Tom. 4. p. 178.
Verum ut ut facile largiamur, non immunem esse Curtium a variis naevis, in dictione aeque ac Geographia admissis, quos magno apparatu notavit Clericus in Arte Critica: cui autem in multis contradicit Iac. Perizonius in Curtio suo vindicaco a variis accusationibus et immodica atque acerba nimis crisi Iohannis Clerici. Lugd. Bat. 1703. 8. non tamen ideo hunc scriptorem, vel novum, vel plane e manibus iuvenum excutiendum arbitramur, vel ideo, quod stilus ille, ut vocant, venustus a nemine felicius exprimitur.
Optimae editiones sunt Cellariana, Tellieriana, Pitisciana, et Freinshemiana, quae iam pridem omne punctum tulit, Argentorati 1670. 4. recusa.
Goebelii Curtius illustratus fugiendus iuventuti est, quum erroribus et ineptiis abundet.
Vogelasium constat Gallicae suae versioni Curtii impendisse triginta annos. Unde Balsacius, Gallus iste cothurnatus, dixit, Alexandrum Curtianum esse invincible, sed Alexandrum Vogelasianum esse inimitable.
2. VELLEIUS PATERCULUS, sub Tiberio sloruit, historiamque edidit, cuius in postrema parte ubique ostendit animum parasiticum, stilumque Tiberio et Seiano obnexium, qualis minime Historicum decet. Praesertim Pompeianorum virtutes tacet; contra Caesarianorum res gestas, quamvis subinde exiguas, in immensum extollit.
* Dictio ipsius est cultissima; sed tamen offendit non numquam, et suas etiam labes habet. Eo interdum dicendi habitu exsurgit, qui enarrationem Historicam parum decet, et quasdam nimio producit ambitu periodos, praesertim ubi in longas parentheses multa coniecit, his vinculis eximenda. Non numquam sententias aut addensat obscurius, aut praecipitato amputatove repente numero abrumpit.
Praecipue commendari merentur editiones Ioh. Henr. Boecleri, Argentor. 1663. 8. et Oxoniensis 1693. 8. cui etiam Henr. Dodwelli Annales Velleiani accesserunt. Fragmentum Velleii, quod circumfertur, a Wolfg. Lazio editum, ab eruditis dudum explosum est.
3. VALERIUS MAXIMUS, vixit sub eodem Tiberio, scripsitque Dicta et facta memorabilia libris 9; in quibus lemmata non sunt ab ipso Valerio: in his enim sunt ignota sui aevi viris Gratitudinis et Ingratitudinis nomina.
* Eloquenti et concinnâ narrandi brevitate se commendat: interdum tamen in figutis et sententiis cumulandis anxie sedulus videtur esse. Quum etiam eius stilus vix sapiat tam bonum aevum, non nulli litterati iudicant, non tam integrum auctorem, quam eius excerpta quaedam ad nos pervenisse. Unde et raro inter se conspirant codices MSti, sicuti observavit Barthius Advers. 19, 15.
Meliores editiones sunt Ant. Thysii, Lugd. Bat. 1670. 8: Petri Iosephi Cantelii, in usum Delphini, Paris. 1679. 4. Reliquis omnibus palmam praerepturus fuisset Iac. Perizonius, si eius prodiisset editio.
4. CORNELIUS CELSUS, proximus Augusti temporibus, Medicorum Cicero, et Romanorum Hippocrates.
* Scripsit libros aliquot de Medicina, et quidem omnium primus in Latio, qui adhuc in eruditorum manibus versantur, diligenter pervolutandi legendique illis, qui de rebus Medicis scribere cum elegantia volunt. Non confundendus est cum Aurel. Cornelio Celso, Rhetore, cuius de Arte dicendi libellum, ex unica Sixti Popmae editione Ioh.
Alb. Fabricius Bibl. Lat. vol. 3. p. 76. exhibet.
Optime meritus est de illustri hoc Medico Medicus illustris recentior Theod. Ianson ab Almeloven, qui Celsum emendatissimum, suisque et aliorum illustratum notis dedit Amstel. 1687. 12.
5. PHAEDRUS (sunt, qui malunt Phaeder) Thrax, Augusti libertus, Tiberio rem publ. administrante, Seiani odio fortunâ adversâ conflictatus, fabulas, quas Aesopus reperit, polivit versibus senariis, tum ultioni sui, tum etiam solatio; quod utrumque ex Prooem. L. 3. apparet.
* Summa in eo est orationis puritas, nec iudicium suum eruditis umquam probavit Scioppius, qui nescio quem Thracismum in Phaedri stilo sibi subolfacere visus est: quemadmodum idem, Hygino fermonem plebeium, et Livio Patavinitatem quamdam praeter rem exprobrando, expertus est, non deesse inter litteratos, qui innocentium causas publice tuerentur. Vid. Schefferus in vita Phaedri, Fabulis praemissa, et Morhofius de Patavinitate Livii p. 159.
Optima Phaedri editio, et fabulis aliquot auctior prodiit Amstelodami 1698. 8. curâ Petri Burmanni, qui e commentariis et codice Marquardi Gudii multam lucem huic auctori conciliavit. Olim maxime celebrabantur editiones Francofurtenses, cum adnotationibus Ioh. Schefferi et Franc. Guyeti, quorum uterque in illustrando Phaedro nostro multum operae posuerunt. Nec contemnendae editiones Davidis Hogstratani, in usum Ioh. Wilhelmi, Principis Nassovii adornata, Amstelod. 1701. 4; et Ioh. Christoph. Wolfii, quae prodiit Flensburgi 1709. 8.
6. SENECA.
Tres viri huius nominis vulgo celebrantur:
M. ANNAEUS SENECA,
Rhetor, Pater.
L. ANNAEUS SENECA,
Philosophus, Filius.
L. ANNAEUS SENECA,
Tragicus, Nepos.
De singulis heic dicendum aliquid:
M. ANNAEUS SENECA, Lucii Philosophi Parens, more saeculi Controversias et Suasiones, id est, Declamationes scripsit. Vigebant enim tum umbratiles illae exercitationes, quas suo more exagitavit Petronius in suo Satyrico p. 1. Quamvis vero non nisi excerpta habeamus, quae ipse Seneca in
filiorum gratiam e penu memoriae, quâ ad miraculum usque valuit, deprompsit; scripta tamen illa sunt eâ dictionis puritate et elegantiâ, ut nihil in eo genere purius exstet aut venustius.
Solent plerumque Declamationes istae, Filii Philosophi operibus iungi: id, quod etiam a Ioh. Frid. Gronovio factum esse animadvertimus, in editione Senecae Philosophi Elzeviriana, quae prodiit Amstelod. 1672. 8. tribus constans voluminibus: tertium quippe volumen Senecae Patris, Rhetoris nostri scripta complectitur.
L. ANNAEUS SENECA, Marci Rhetoris filius, Neronem una cum Afranio Burro instituit, optimus pessimi discipuli magister.
* Admirabilem dicendi formam videtur tenuisse Lipsio in Prolegom. in Senecam et Carolo Paschalio de optimo dicendi genere. Contra omnes reliqui veteres ae recentiores, qui Senecae mentionem iniecerunt, minus praeclare de eius stilo sentiunt. Caligulae Imp. scripta Senecae huius harena sine calce erant.
Vult quidem perspicuitatis, si quis alius, studiosus videri, quando Ep. 75. ait: Si sieri posset, quid sentiam; ostendere, quam loqui mallem; sed quoniam nimis multa lectori relinquit divinanda, passim fit obscurus. Non numquam etiam in tautologias vitium incidit, quod omnino familiare est eorum, qui, ut Seneca noster, adstrictiorem dicendi formam amant, et sententias operose consectantur cum acuminibus, quae, quum plus iusto frequentantur, inania subinde sunt et obtusa. Verba eius minus lecta interdum reperiuntur, et locutiones non raro insolentem aliquem prae se ferunt haibtum. Non legendus ergo est a tironibus, sed a viris, qui corroboratum in stilo iam habent iudicium: multa enim in eo sunt probatissima, multa etiam admiranda; quod diffiteri nequit Fabius, reprehendens ceteroquin in eo non nulla.
Editiones praestantissimae sunt: Antwerpienses cum Iusti Lipsii notis in singularum paginarum calce subiectis 1614. 1637. fol.
Parisinae 1602. fol. instructae notis Erasmi, M. Antonii Mureti, ingenio subinde plusculum indulgentis, et Ferd. Pintiani bonis codicibus MSS. usi, et cum collectaneis notisque, Ioh. Opsopoei, et in a)pokolu/ntws1in B. Rhenani et A. Iunii, in Senecam vero Rhetorem Nic. Fabri, et in utrumque Senecam animadversionibus excerptis Iani Gruteri, et castigationibus Francisci Iureti: et 1607. fol. cum Mureti, Lipsii, Iureti, Gruteri, aliorumque notis et observationibus.
Commeliniana 1604. fol. in qua praeter observata variorum iam memorata,
occurrunt Notae seu Siglae, quae veteribus taxugra/fois2 apud Romanos in usu fuerunt, Tironis ac Senecae nomine insignitae.
Elzepiriana, Amstelod. 1672. 8. tribus voluminibus; et 1649. 12. ex recensione I. Lipsii et Ioh. Frid. Gronovii. Lipsiensis 1741. 8. acc. a viris doctis adnotat. delect.
In hac Lipsiensi et Antwerpiensi editione Senecae Rhetoris scripta plane sunt omissa.
L. ANNAEUS SENECA, Tragicus, Nepos, sub cuius nomine 10. Tragoediae ambulant.
Hae Tragoediae ab aliis tribuuntun Senecae Philosopho: ab aliis Senecae Nepoti, Philosophi ex priore uxore filio: ab aliis dubitatur, utrum filius Philosophi, an frater eius, an ex fratre M. Annaeo Mela nepos, M. Annaeus Lucanus eas scripserit. Hoc quidem certum est, et Senecam Philosophum carmine valuisse, et aliquas Tragoedias ad eum recte referri. Sed et de hoc fere convenit inter eruditos, decem has, quas habemus, non esse unius auctoris.
dictio in iis tersa est et tragice grandis, ut non opus sit, cum Lipsio in Animadversionibus Senecae recentiori has Tragoedias vindicare, qui Traiani imperio, aut etiam infra, vixerit.
Tragoediarum
1. Hercules furens, ex Dan. Heinsii sententia auctorein habet M. Annaeum Senecam, Philosophi patrem. Imitatus in ea Seneca est Herculem furentem Euripidis.
2. Thyestes, eidem Senecae, Philosophi patri, tribuitur ab Heinsio.
3. Thebais, reliquis praefertur a Lipsio, Florente Christiano, et Iano Bernartio: sed eadem indigna Senecâ, minimaque Tragoediarum est iudicio Ios. Scaligeri, Dan. Heinsii, Petri Scriverii. Ad Senecam Philosophum referendam esse, nec Lipsius dixerit, qui temporibus Augusti vindicare malebat.
4. Hippolyto, si Troadas exipias, nulla Tragoedia apud Latinos praeferri iure potest, et Philosophum Senecam auctorem agnoscit, iudise Dan. Heinsio. Porro Versus, quem ex Phaedra Senecae adfert Priscianus Libro 4. in hoc dramate occurrit. Etiam in MS. optimo Florentino, quo usus est Ioh. Frid. Gronovius, haec Tragoedia Phaedra inscribitur. Comparationem inter Hippolytum Senecae et Euripidis edidit Ioh. Henr. Boeclerus Argentor. 1651. vide et Sam. Petitum Lib. 1. Obs. cap. 2. qui cap. 1. suspicatur, Medeam et Hippolytum a Seneca Philosopho in exsilio seriptas esse, utpote in quo levioribus se oblectasse studiis testatur in Consolat. ad Helviam cap. 4.
5. oedipus, adumbrata ex Sophoelis Oedipo Tyranno, auctore M. Annaeo Seneca, Rhilosophi parente, ut eidem Heinsio videtur.
6. Troades Senecae tribuitur a Valerio Probo, sed qui bis Hecubam vocat. Ceterum Philosophi esse, et Euripidis Troadas longe vincere, iudicabat olim Heinsius. Troadem perperam appellant Lipsius et alii, hunc tris1me/giston ut vocant, suum sequuti, qui etiam contemnendi et ignobilis auctoris esse existimant, quum Ios. Scaligero iudice sit princeps Latinarum tragoediarum. Cum Euripidis Troadibus et Hecuba confert Sam. Petitus Lib. 1. Observ. cap. 3. qui post reditum ab exsilio scriptam hanc Tragoediam in aula a Philosopho existimat cap. 1.
7. Medea, sub Senecae nomine allegatur a Quintiliano Lib. 9. cap. 2. et Philosopho tribuitur ab omnibus.
8. Ex Agamemnone versiculum sub Senecae nomine laudat Priscianus Libro 6.
9. Hercules Oeteus ex Sophoclis Trachiniis adumbrata est, sed longe infra Graecam subsidit, quamque sermo arguit longe post reliquas scriptam esse.
10. Octavia non videtur esse Senecae, et in MS. optimo Florentino omittitur. L. Annaeo Floro eam tribuit Vossius de Hist. Lat. p. 164: qui Instit. Poet. L. 2. p. 76. eam omnium ineptissimam vocat; neque Octaviae mortem potuisse memorare Senecam a Nerone prius exstinctum. Iusto Lipsio visa est verbere eruditorum excipienda, non plausu. Scaligero autem Seneca Philosopho non indigna dicitur: quamvis alibi non Senecam existimet auctorem esse huius tragoediae, sed Scaevum Memorem; de quo Voss. Poet. Lat. p. 48. In editis vulgo postromum locum occupat, nisi quod in antiquissima editione Lipsiensi, quae litteris Longobardicis formâ quartâ excusa est a Martino Herbipoli, et in aliis quibusdam praemissa conspicitur Herculi Oeteo. Sed notum est, quanta sit tam in editis, quam in MSS. varietas in ordine harum Tragoediarum.
Iul. Caes. Scaliger non dubitat Senecae Tragoedias etiam ultra Graecarum vim et elegantiam extollere. Plerisque tamen hodie aliter videtur, qui nimium Philosophicas esse, et contra leges Tragoediae passim peccare observant.
Inter editiones eininet
Veneta 1493. cum Commentar. Bernardini Gellii Marmitae: quam duae minus amendatae sunt secutae 1493. cum Commentar. Dan. Caietani, Cremonensis, et 1510. apud Philippum Pincium.
Aldina 1517. 8. ex Hieronymi Avantii Veronensis castigatione, cum eius Diss. de generibus carminum apud Senecam.
Antwerpiensis cum Senecae vitâ, amplissimis Commentariis M. Antonii Delrio et fragmentis veterum Tragicorum 1594. 4. et Paris. 1607. 1620. 4.
Scriveriana, ex castigatione P. Scriverii, cum integris animadversionibus Iusti Lipsii, Lugd. Bat. 1588; cum Francisci Raphelengii,
et, qui Thebaidem illustravit, Septimii Florentis christiani, Hieron. Commelini, Ios-Scaligeri, Iani Gruteri, Dan. heinsii, Isaaci Pontani notis, additâ Georgii Fabricii, Avantiique diss. de Carminum apud Senecam generibus, Lugd. Bat. 1621. 8.
In primis praeclare de Seneca meritus est Ioh. Frid. Gronovius, adhibito optimae notae MS. Florentino 1661. 8. Eiusdem Gronovii notas ex chirographo auctas, et a filio Iacobo digestas cum variorum notis Senecae additis, locupletissimoque indice recuderunt Amstelodamenses 1682. 8.
Ut hodie illustratus est, etiam a mediocriter doctis legi et intelligi potest, vix ceteroquin intelligibilis. Quum vero multorum industria in eo interpretando versata fuerit, praeter ceteros optime de eius Satyrico meruisse dicendus Petrus Pithoeus, qui vetera Scholia utilissima in Persium ex veteri codice cum suis notis publicavit, Paris. 1584. 1590. 8. Heidelb. 1610. 8: tum Isaacus Casaubonus, cuius eruditissimus, atque, uti Iosepho Scaligero videbatur, divinus Commentarius additis antiquis Scholiis vulgatus est. Paris. 1605. 1615. et auctior Londini 1647. 8. Praeterea iunctum fere reperimus eum Iuvenali.
* De cetero Versus eius sunt satis politi, gravibusque sententiis insignes.
Editio princeps est Romana 1469. curante Ioh. Andreâ, episcopo Aleriensi vulgata, cuius unum, quod quidem sciam, exemplum, quod superest, habetur in Bibliotheca Parisiensi Regia. Inter reliquas autem eminent editiones Amstelodamenses, cum Hugonis Grotii, Thomae Farnabii, et aliorum notis vulgatae a Cornel. Schrevelio 1658. 1669. 8. in quibus etiam subicitur Lucani Supplementum Libris 7. a Thoma Maio Anglo non infeliciter elucubratum. Prodiit etiam
cum Metaphrasi Germanica Illustris Viti Ludovici a Seckendorf, citra rhythmos iisdem syllabis desinentes, at servato Hexametri versûs numero adornata, quae una cum observationibus et notis eius, paullo post eius obitum in lucem emissa est. Lipsiae 1695. 8.
Editiones aliis praeferendae Manutiana, Gronivana et Graeviana.
Inter editiones horum librorum emendatissima est, quae inter Rei rusticae auctores Latinos veteres prodiit 1595. 8. cum indicibus Sylburgii, apud Commelinum: item quam nuper dedit Ioh. Matth. Gesnerus, Academiae Gottingensis decus.
* Scripsit dictione simplici, nec ineleganti tamen, quamlibet haud pauca occurrant, quae aevum inferius satis prodant, de Re Rustica libros 14, quorum primus praecepta rei rusticae varia complectitur, secundus usque ad tertium decimum singulis libris singulorum mensium operas explicat, initium faciens a Ianuario. Ultimus denique ad Pasiphilum, quem virum doctissmum vocat, et cu superiores quoque inscripsit
libros, agit de insitione, Versibus Hexametris et Pentametris. Priores libri tredecim sunt scripti in prosa.
Prodiit hoc agricolare Palladii opus saepius cum Aldi Manutii Commentario de dierum generibus apud Palladium, et cum Catonis, Varronis et Columellae seriptis eiusdem argumenti, et castigatum est a Petro Victorio atque Hieronymo Commelino, illustratum a Philippo Beroaldo.
* Alphonsus Garzias: Pomponium Melam, inquit, sic ego doctissimis Geographis comparare soleo, ut Straboni eruditionem, Plinio diligentiam, Ptolemaeo artem tribuam; huic quidem uni, quum valde laudare cupio, omnia libenter largior; quum intra modum vero laudationis consisto, brevitate pariter et elegantiâ praeter ceteros commendo.
Suae illum integritati restituerunt doctissimi illi duumviri Isaacus Vossius et Iacobus Gronovius.
Isaacus Vossius illum cum eruditissimis observationibus suis ad plures MSS. codices emendatum cum indice plenissimo vulgavit Hagae Comitis 1658. 4. recusum Franequerae 1701. 8. Commentario verbis Melae per singulas paginas substrato, et adiecta ad calcem observationum appendice. In Commentario passim acerbius notantur, quae Salmasius ad Solinum commentatus est; etsi notantur saepe non citra rationem, ut in litteris ad Vossium fatetur vir insignis Samuel Bochartus; interdum tamen etiam temere nec satis bonâ fide, ut notatum doctissimo Perizonio ad Aeliani Varias Hist. p. 350. Iacobo autem Gronovio res indigna visa est, Salmasium in uno scripto toties reprehendi: itaque Melam ipse quoque ad MSS. codices recensitum cum indice et adnotationibus vulgavit, in quibus Vossii animadversiones ad examen revocat Lugd. Bat. 1685. 8. additis excerptis ex libello cosmographico Iulii Honorii Oratoris petitis ex MSS. Bibl. Thuaneae, et Cosmographia Aethico antehac temere tributa, et ex Iulio Oratore maiorem partem descripta cum variis lect. ex eiusd. Bibl. MS. Ad has Gronovii notas, in quibus vehementer et acriter saepe castigari pessimeque accipi se videbat, respondit Vossius in appendice adnotationum ad Melam, Londini 1686, 4. Cui non modo statim respondit Gronovius in
Epist. ad Ioh. Georg. Graevium super argutationibus Is. Vossii, sed et in nova Melae editione nummis illustrata Lugd. Bat. 1696. 8. vicissim notas opposuit, e quibus apparet, illum non magis propitium manibus esse Vossianis, quam vivo pepercerat Vossio. Praeter Aethicum autem et Iulii Oratoris Excerpta huic quoque editioni subiecta, addidit libros quinque cosmographiae, quos in fratris sui gratiam saeculo septimo post Christum natum scripsit auctor Gothas nescio quis Christanus, Iornande longe iunior, patriâ Revennas, et a Vossio ad Melam p. 29. 197. cet. pridem allegatus, quem primus ex MS. Regio cum suis notis vulgavit Placidus Porcheron, Paris. 1688. 8. Gronovius vero supplevit ex MS. Lugdunensi.
* Passim tamen habet singularia, praeter omnium veterum et aequalium consuetudinem. V. g. Si mavis pro Vel potius, V. g. Venies ad me luce crastinâ, vel, si mavis, perendie. Passim quoque exemplo Satyrarum Varronis Menippearum Versus interposuit, in primis Carmen de bello civili, quod testatur, eum non invitis Musis ad poemata componenda accessisse.
Perstrinxisse videtur Neroniani aevi, quo vixit, infelicitatem, et forsan, si integrum exstaret Satyricon, auctorem habituri essemus non minus gravem vitiorum infectatorem, quam Iuvenalem.
Fragmenta obsceni huius Satyrici (ex Lib. 15 et 16. uti legitur in MSS.) subinde edita et certatim illustrata sunt, evidenti documento, quam prona sit hominum indoles ad explicanda et recte intelligenda ea, quae fanctissunum Dei numen abominatur. Novissima et optima editio est Petri Burmanni, ad optimorum codicum fidem exacta.
Exstat et aliud Petronii fragmentum, integram cenae Trimalcionis fabulam complectens, Traguriae (zu Traw) in Dalmatia repertum; de quo mirae inter Hadrianum Valesium et Ioh. Christoph. Wagenseilium, quibus suspectum videbatur, et Petitum apologetam eius, item Schefferum, aliosque viros doctos intercessere lites. Edidit illud cum suis notis Ioh. Schefferus, Upsal. 1665. 8. deinde Thomas Reinesius, Lips. 1666. 8. hinc christ. Arnoldus, Norib. 1667. 8. qui etiam totius illius litis historiam texuit, variaque virorum doctissimorum iudicia adiecit.
Fuit etiam, qui totum Petronium Albae Graecae (Zu Griechisch - Weissenburg oder
Belgrad) 1688. repertum in lucem extulit Franciscus Nodotius Parisiis, ac mox Roterod. 1693. 8. Sed non tam creduli adhuc fuerunt eruditi, ut hunc sibi fucum fieri paterentur a milite isto glorioso, qui cicatrices, si quas habuit, ostentasset excusatius, quam, quem non nisi mutilum habemus, Petronii corpus integrum; in quo concinnando cum Carpentario suo, cuius laude et testimonio niti voluit, Latine doctis et criticis, quibus illudere voluit, ludibrio et derisui exposuit se ipse. Conf. Iac. Perizonii curtius vindicatus p. 53. seqq.
* Praeter Declamationes, scripsit Institutionum Oratoriarum Libros 12, quos in futuros usus filii sui conscribere paraverat, qui tamen filius eius, hoc opere non dum dimidio absoluto, decennis obiit, quod incredibiliter dolet pater in Praefatione ad librum sextum. Dialogus eius de causis corruptae eloquentiae, vulgo Tacito adscribitur; quamvis sint, qui etiam Suetonio eum tribuunt.
Praeceptor fuit non modo Taciti, quod multi opinantur, sed etiam Plinii Iunioris, ipso teste L. 11. c. 14. Vid. Sciopp. de Stil. Hist. p. 14.
Proprietatis linguae Romanae perstudiosus, conatus est homines, iam amantes corrupti sermonis, ad naturalem veterum pulchritudinem revocare. Prioribus Institutionum libris tam egregia educandae et formandae iuventutis praecepta continentur, ut invitare merito debeamus ad curatam earum lectionem ludimagistros et parentes eruditiores, quibus educatio prolis suae curae cordique est.
Megalander noster Lutherus in Epist. ad Georgium Spalatinum inter eas, quas Iohannes Franciscus Buddeus primus edidit, p. 8: Quintilianus, inquit, unus est, qui optimos reddit adolescentes, immo viros. Hunc unum rogo ante omnia ne dereliquas. - - - Ego prorsus Quintilianum fere omnibus auctoribus praefero, qui simul et instituit, simul quoque eloquentiam monstrat, id est, verbo et re docet quam felicissime.
Atque haec elogia ut ut tam vera sunt, quam quae verissima; deprehendimus tamen in magno hoc Rhetore morbum illum, quem ipse dissimulare non satis potest, et qui ipsi cum summis scriptoribus est
communis, vicelicet ut omnino aliquid reprehendendum sibi sumat, auctoritati suae stabiliendae ergo, ubi etiam opus non est.
In stilo autem pleraque, quae grandem elatumque eum faciunt, secutus est. Sed passim hoc familiare illi est, vitia cum virtutibus confundere, neque in grandi hoc charactere dignam illo maiestatem tueri. Nam et tropi audaciores, et epitheta Poetis usitata, et saepe phrasis iisdem, quam Oratoribus, dignior. Atque, ut breve dicam, in illo est vitio, quod pro virtute hodie dum non nulli amplectuntur, quum a vulgi sermone deflectunt affectatione sublimium, in abrupta ac praecipitia feruntur.
Obrechtus, Gronovius et vel nuper adeo 1738. Gesnerus nostras, Rhetorem hunc emendatissime ediderunt, e MSS. et codicibus optimae notae correctum.
Dialogus eius de Causis corruptae eloquentiae, prodiit in quam plurimis non Quintiliani modo, sed Taciti quoque editionibus. Novissime etiam separatim Upsaliae admodum nitide atque emendate cum integris noris Rabodi Hermanni Schelii, P. Pithoei, Iusti Lipsii, Ioh. Freinsheimii, Ioh. Frid. Gronovii et Ioh. Schultingii, selectis vero M. Antonii Mureti, Curtii Pichenae et Val. Acidalii 1706. 8.
* Scripsit Historiam mundi sive Historiam naturalem libris 37. ad Titum Vespasianum Imp. quâ ex voluminibus ultra bis mille scriptorum Graecorum Latinorumque universam naturae varietatem complecti conatus est ita, ut liber secundus ad quintum usque Cosmographica et Geographica persequatur, septimus ad decimum animalium naturam describat, in decimo usque ad undevigesimum agatur de plantis agrorumque cultura et hortorum, in vigesimo ad trigesimum secundum de medicamentis, quae a plantis et animalibus petuntur, denique in trigesimo tertio usque ad septimum et trigesimum de metallis atque lapidibus, ubi etiam simul de statuariis, pictoribus cet. agit. Liber primus, quem una cum praefatione suppositum Plinio, et ab interpolatoribus attextum, absurde contendit meritus alioqui de Plinio quam optime Iohannes Harduinus Chronolog. V. T. p. 152, indicis vice fungitur tam argumentorum, quae tractat Plinius, quam auctorum, e quorum scriptis profecit. Est igitur Historia eius Naturalis opus diffusum, et eruditum, et iustae instar bibliothecae thesaurum
quemdam linguae Latinae continens: unde reliquorum eius librorum iactura tanto tristior accidit reip. litterariae. Vid. Plin. Iun. L. 3. Ep. 5.
Verbis eius non, nisi ubi nos melio??? deficiunt, utendum eruditi existimant: quam enim eius aetatis homines Latinum sermonem corrumpere studuerint, satis ex Quintiliani confessione patet. Quin ipse Plinius in Epist. Hist. Nat. Libros suos respersos esse adfirmat plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris, non sine honoris praefatione ponendis.
Interim tamen floridus est, et eximiam quamdam dicendi gravitatem adhibet. Plinius Maior quidem est copiosior et acutior; Plinius Minor autem dilucidior cultiorque. Qui disputare, qui contendere cum adversariis cupient, iis hi Plinii erunt accommodatiores propter saltus elegantiores, argutias et frequentiam sententiarum.
Hic tamen Plinius noster Maior non dum satis castigatus videtur ob codicum MSS. penuriam, et eorum, qui exstant, naevos; de quibus conqueruntur Scaligeriana prima p. 20. Reliquis tamen praeferendae editiones Iac. Dalechampii et Salmasii, Lugd. Bat. 1631. 12. Tom. 3. Io. Frid. Gronovii, Lugd. Bat. 1669. 8. Tom. 3. et illa cedro digna Io. Harduini, Paris. 1685. 4. Tom. 5. et 1741. fol. Tom. 2. Exercitationes Plinianae Claudii Salmasii, quae nihil aliud sunt, quam vastissimus in Solinum, Plinii huius epitomatorem commentarius, incredibili eruditionis varietate refertae sunt, adeo, ut vir ille doctissimus omnes fere vastae doctrinae suae thesauros in iis exhausisse videatur: nec est, quod offendamur magnopere magni viri, tot rerum ideis distractissimi, quibusdam hallucinationibus, ex lapsu memoriae quae ipsi obtigerunt. Prodierunt Parisiis 1629. et Ultraiecti 1689. fol. Tom. 2.
* In eius Panegyrico tersus lepos cum sententiarum gravitate certat, et sub imagine Traiani perfectus princeps repraesentatur. In Epistolis aliquanto Cicerone grandior est, acutiorque, immo et apertior. Non nulla tamen eius est durities: quam ubi numeris Tullianis molliveris, et suaviorem intuleris particularum usum; hoc scriptore cum fructu uti poteris.
Epistolarum libros aliquoties recudit Henricus Stephanus cum Graecarum vocum et sententiarum interpretatione, et ad loca quaedam suis atque generi sui Is. Casauboni
notis, quae 1591. demum accessere, Eximiae plane editiones praeterea sunt.
1. Veenbusiana, quae Io. Veenhusio digerente observationes excerptas variorum, et Io. Frid. Gronovii adiunctas habet, Lugd. Bat. 1669. 8.
2. Thomasiana cum Iac. Thomasii eruditis de auctore, et iis, qui eum illustrarunt, prolegomenis, accurateque selectis variorum et ineditis huc usque Casp. Barthii notis, Lips. 1675. 8. Haec e)/kdos1es2 minus emendate repetita est Halae Saxonum 1686. 8.
3. Cellariana, cum observationibus et indicibus Christophori Cellarii, Lips. 1693. 12. et 1700. 12.
4. Denique Oxoniensis a Thoma Hearne castigata ad MSS. et notas adiunctas, vitamque Plinii a doctissimo Massono praefixam habens, 1703. 8.
Binis Epistolis L. 2. Ep. 17. et L. 5. Ep. 6. illustrandis, quibus villas suas rusticas descripsit Plinius, apprime faciunt ichnographiae insertae Comiti rustico Pithoei, et notae Felibinii, quas Gallicae harum epistolarum versioni adiunxit ediditque Paris. 1698. 12; cuius quidem libri titulus est; Les Plans et les Descriptions de deux des plus belles maisons de Campagne de Pline le Consul, avec des Remarques sur tous les batimens cet.
Epistolam quintam libri tertii et Epistolam decimam sextam libri sexti, quibus scripta et interitum Plinii Maioris, avunculi sui, persequitur, notis illustravit Iohannes Harduinus in limine Plinii Hist. Naturalis.
Epistolarum liber ultimus, i. e. decimus, Epistolas Traiani et Plinii mutuas de rebus gravissunis scriptas complectitur, et Conr. Rittershusii commentariis illustratus est; quae epistolae separatim lucem adspexerunt Ambergae 1609. praemissâ Plinii et Traiani vitâ. In primis notatu digna est Epistola 97, cuius Tertullianus in Apologetico, Eusebius 3, 13, Orosius, Paullus Diaconus, Syncellus aliique meminerunt, in qua Plinius ex Imperatore quaerit, quomodo cum Christianis agendum sit, in quibus praeter inflexibilem obstinationem nihil supplicio dignum potuerit deprehendere. Epistola 98. respondet Traianus, conquirendos non esse, delatos autem et convictos, nisi Christiano nomini renuntiaverint, puniri oportere. Has duas epistolas seorsim cum commentariis suis ediderunt Gerb. Ioh. Vossius Amstelod. 1655. 12. ert D. Christianus Kortholt Kiloni 1674. 4. Easdem illustravit Franciscus Balduinus in Commentariis ad edicta veterum Principum Romanorum de Christianis, Basileae apud Oporin. 8. Conradus Rittersbusius in Principe Traiano, Ambergae 1608. Ioh. Tesmarus Marpurgi 1681. 4. Ioh. Christoph. Artopoeus in Philologia loci Pliniani de cognitione instituta adversus Christianos.
Panegyricum una cum Epistolis ediderunt illustraruntque Cataneus, ianus Gruterus, Boxhornius, A. c. Rothius, Thom. Hearne, et Christoph. Cellarius. His adde editionem Epistolarum et Panegyrici Argentoratensem 1635. 4. et Oxoniensem 1686. Seorsim quoque Panegyricum illustratum edidit Iustus Lipsius, et Wittenbergae 1674. 8. Georgius Casparus Kirchmayerus. Exstat etiam elegantissima editio in Belgio cum eruditis Dominici Baudii et variorum notis adornata Lugd. Bat. 1678. 8.
Haec eadem Plinii oratio panegyrica familiam ducit inter 12. Panegyricos Veteres variorum auctorum, qui non tantum Plinii Epistolis subiciuntur in editione Francof. ad Viadr. 1650. 1665. 8. sed etiam post B. Rhenanum Basil. 1520. 8. et Ioh. Livineium Antw. 1599. 8. accurate recensentur a Iano Grutero, qui Francof. 1607. 12. edidit cum suis, livineii, Val. Acidalii, et Conradi Rittershusii notis et castigationibus. Hisce Parisienses addidere; ad Plinii quidem Panegyricum notas Catanei, Fr. Balduini, Iusti Lipsii et Hermanni Rayani; ad Eumenii pro restaurandis scholis, et Pacati Panegyricum Theodosio dictum observationes Fr. Balduini; ad Ausonii gratiarum actionem notas Eliae Vineti et Ios. Scaligeri; ad Ennodii orationem scholia Andreae Schotti et Iac. Sirmondi; tum in omnes Panegyricos adnotata Claudii Puteani, Theodori Pulmanni et Andreae Schonhorii, non praetermissis etiam, quae ad loca non nulla observarunt Petrus Faber Sanioriananus et Franciscus Iuretur, Paris. 1643. 12. 2. Vol. In usum Delphini Panegyricos interpretatione et notis illustravit Iacobus de la Baune, ibid. 1677. 4. Amstelod. 1701. 8. Denique ex recensione et cum succinctis notis atque ad usum lectorum accommodatis et indice Christophori Cellarii, Halae Sax. 1703. 8.
Hi autem Panegyrici undecim, qui cothurno nimis affectato fere incedunt, etsi diu post Plinium nostrum, cuius orationi panegyricae iunguntur, scripti, hâc quidem occasione eo ordine, quo se invicem excipiunt, recensendi sunt.
* Ita quidem sese oculis repraesentant nostris.
1. Plinii Minoris Panegyricus Traiano Imp. dictus.
2. Panegyricus Maximiano Herculeo et Constantino Augustis dictus, incerto auctore.
3. Claudii Mamertini Panegyricus dictus Maximiano Augusto.
4. Eiusdem Genethliacus Maximiani Augusti.
5. Eumenii pro restaurandis scholis Aeduorum Augustodunensibus oratio ad Constantii Caesaris Praefectum Galliarum.
6. Eiusdem Epithalamius, Constantino Aug. dictus.
7. Eiusdem Panegyricus dictus Constantio Imp. et filio eius Constantino M.
8. Eiusdem gratiarum actio Flaviensium nomine, de remissis debitis a Constantino Augusto.
9. Incerti Panegyricus Constantino Aug. Constantii F. dictus.
10. Panegyricus Constantino Imp. dictus a Nazario.
11. Mamertini pro Consulatu Gratiarum actio ad Iulianum Imp.
12. Latini Pacati Drepanii Panegyricus Theodosio M. Imp. dictus, qui seorsim etiam Schefferi Commentario illustratus prodiit Holmiae 1651. 8.
Hisce in quibusdam editionibus additur
1. Ausonii Gratiarum actio pro Consulatu, dicta Gratiano Imp. et saepius edita cum reliquis Ausonii scriptis.
2. Ennodii Panegyricus Regi Theodorico dictus, qui tum inter Ennodii Opera a Iac. Sirmondo illustrata, tum in quibusdam Cassiodori editionibus occurrit.
Neuter Plinius confundendus cum Plinio Valeriano, Medico, qui ante Constantini M. tempora vixit, et ex Plinio Mai. pleraque mutuatus est.
* Satyras, quibus in corruptissimos saeculi sui mores invehitur, scripsit 16. plenas varietate, ubertate, acumine sententiarum et urbanitate; quamquam minus facetiarum habeat, quam Horatius. Nemini argenteae huius aetatis sccundus est. Pauca habet reprehensione digna, quam plurima laude, illâ demptâ, quae castis Poetis debetur.
Cultior longe, quam Persius vel Horatius, ut Scaliger censet; a quo tamen Heinsius dissentit, qui ceteris Satyricis omnibus Horatium praefert.
Praestantissimam editionem debemus Henrico Christiano Henninio, Ultraiecti 1685. 4.
* Exstant Historiarum Philippicarum et totius mundi originum et terrae situs ex Trogo Pompeio excerptarum Libri 44. a Nino usque ad Caesarem Augustum, sub quo Trogus Pompeius patriâ Gallus, Philosophus et Historicus disertissimus, floruit, totiusque orbis, sed Graecas potissimum, historias Latino sermone 44. voluminibus composuit, et a praecipuo argumento, regni nempe
Macedonici historia, quam a libro septimo ad quadragesimum primum exsequitur, Historias Philippicas, Theopompi exemplo inscripsit. Harum se ait Iustinus, per otium, quo in urbe versaretur, cognitione quaeque dignissima excerpsisse, et omissis his, quae nec cognoscendi voluptate iucunda, nec exemplo necessaria iudicaret, breve veluti florum corpusculum fecisse. Sed meliore stilo, quam fide, Trogum videtur excerpsisse. Nam in Iudaica historia omnia confundit erroribus, et in Romanâ odium suum tam ieiune scribendo, quam maligne tacendo satis prodidit.
Scioppius Infam. Fam. 222. et de Stil. Hist. 77. eum ad aevum Theodosianum refert, et tamen inte: aureae aetatis scriptores connumerat. Neutrum recte se habet, iudice Borrichio Cogit. p. 4. et 196. Obducat Scioppius, Ttogum Pompeium scripsisse ante natum humani generis Salvatorem, Iustinum autem Trogi vestigia presse secutum, eiusque amplissimam historiam in compendium redegisse, heic atque illic tantum vocibus ferreae aetatis inspersis. Verum scripserit ante Christum Trogus; non intercedo: sed Iustinum verbis Trogi inhaesisse mordicus, aut vel unam periodum integram ex Trogo in opusculum suum transtulisse, unde demonstrabitur? Eodem argumento Florus inter aureos scriptores cooptandus esset, quum Livium in compendium redegisse multis videatur. Ceterum quemadmodum dictionis Livianae nihil adeo retinuit Florus; ita de Iustino non dispar erit iudicium. Accedit ipsa Iustini dictio, quae plurimis locis Antoninorum saeculum Olao redolet: quamvis haud negaverim, multa forsan ex Trogo irrepsiie, quae non nisi aurei aevi sint. Quicquid autem est a pluribus Criticis ad hanc aetatem refertur argenteam.
Commendandae prae ceteris editiones Iac. Bongarsii, Lutetiae Paris. 1581. 8. Is. Vossii, Lugd. Bat. 1640. 12. Ant. Thysii, ibid. 1650. 8. et Io. Georg. Graevii, Ultrai. 1683. 12.
Scripsit
1. In Caesarum duodecim vitas a Iulio usque ad suam aetatem commentarios, et quidem pari libertate, quâ ipsi vixerunt.
2. Librum de illustribus Grammatieis.
3. Librum de claris Rhetoribus, sed maiore sui parte mutilum.
Eius par in puritate et proprietate studium, et maior etiam in emendate loquendo cura; sed quo minus facilitati priorum,
puta Nepotis, Caesaris, rel. comparari posfit, argumenti copia, in brevitatis gyrum redacta, et tot antiqui ritus, et quaedam indicata potius, quam explanata, efficiunt. Boecl. Diss. p. 10.
Eminent editiones
1. Graeviana Traiect. 1672. it. 1703. 4. cum Torrentii et Casauboni Commentariis, Marsilii, Gronovii, Graevii, aliorum, notis, et Berneggeri indice. Haec repetita est Hagae = Comitis 1691; cui additae insuper effigies Imperatorum et aliae notae.
2. Parisiensis 1684. 4. in usum Delphini, cum scholiis et indice omnium vocabulorum.
3. Pitiscana Traiecti ad Rhen. 1690. 8. 2. Vol. cum selectis notis variisque iconibus, procurata a Sam. Pitisco.
4. Boecleriana, cum Is. Casauboni notis. Argent. 1647. 4.
* Exstant eius Aunales sex priores, quorum quintus mutilus, sextus contra integer est. Deinde post quattuor Annalium lacunam sequitur Annalis undecimus a)ke/falos2, usque ad Annalem decimum sextum, sed extremâ parte mutilum.
Ab his Annalibus diverso scribendi genere exarati fuere ab eo Libri Historiarum, quorum quinque primores supersunt, nisi quod quintus ad calcem similiter mancus apparet.
Exstat praeterea soceri ipsius Cn. Iulii Agricolae, Viri Consularis et Britanniae Praefecti, vita, quam praeter Matthiam Berneggerum et Iulium Salinerium seorsim illustravit Michael Virdungus Noriberg. 1637. 8. Marcus Zuerius Boxhornius Lugd. Bat. 1642. 12. Augustus Buchnerus Lips. 1683. 8.
* Libellus de situ, moribus, populisque Germaniae, ex odio Romanae luxuriae
scriptus ab eo quibusdam videtur, postquam e vicino Belgio, cui regendo Procurator erat impositus, propius cognoscere gentem eiusque frugalitatem ac castimoniam potuit.
Hunc libellum separatim cum Criticis notis et collectione monumentorum veterum de statu Germaniae edidit Hermannus Conringius Helmst. 1635. 1652. 1687. 4. ut editionem Poggii Florentini ad calcem Diodori Siculi Venet. 1493. fol. Iodoci Willichii Francof. ad Viadrum 1551. 8. Althameri Ambergae 1609. 8. Beati Rhenani in Libris rerum Germanicarum, Simonis Schardii in Tomo 1. de rebus Germ. et Philippi Cluveri in limite Germaniae antiquae praeteream. Etiam cum Georgii Casparis Kirchmaieri observationibus seorsim prodiit Wittembergae 1664. 8. Prostant insuper Matthiae Berneggeri Quaestiones miscellaneae in Taciti Germaniam et Agricolam Argentor. 1640. 8.
* Solet etiam Tacito a quibusdam tribui Dialogus de corrupta eloquentia; de quo supra ad Quintilianum dictum est.
Oratione utitur pressâ, subinde etiam acutâ, et paucis verbis uberrimi proventûs sententias animis lectorum ingerente et ob eam ipsam causam subobscurus. Libenter tamen solet a)rxaizein; et Sallustii dicitur aemulus, quia ab illo multas locutiones mutuatus est, easque suas fecit. Summus vir, Daniel Heinsius, in singularis exempli Historia Silvae Ducis sic per omnia sequendum Tacitum proposuit, ut, Scheffero iudice, in cunctis aequet, in quibusdam etiam superet inimitabilem alioquin scriptorem. At Iustus Lipsius, vir ceteroquin stupendae doctrinae, infelix putatur fuisse Taciti imitator.
Quod attinet ad res ipsas a Tacito descriptas, obrepsit ipsi idem labis, quod solet, qui nimium multorum sagaciorum regnandi artes et ingeniosas fraudes observant, ut non raro innoxias integerrimorum virorum actiones in pessimam trahant suspicionem.
Praestans editio est Abr. Gronovii, qui tamen neutiquam exhibuit notas omnium integras in Tacitum, ut in titulo promittitur.
Nihil autem accuratius, et ad usum accommodatius est editone Taciti, quam in sectiones subdistinctam cum locis parallelis, et argumentis in summa quaque pagina adscriptis, accratissimoque et locupletissimo indice adornarunt Matthias Berneggerus et Ioh. Freinshemius Argentorati 1664. 8. Sane Criticorum audacia non pauca in hoc praestantissimo scriptore corruperat, ut Leo Allatius p. 108. de patria Homeri professus sit, illi se licentiae singulari libro obviam ivisse: sed ad hanc rem verisimile est illos duumviros longe aptiores fuisse Allatio.
Luculentam etiam editionem Iulianus Pichon in usum Delphini adornavit Paris. 1682 - 1687. 4. quattuor voluminibus: ubi
hoc singulare est, quod scriptorum nomina, e quibus notae collectae sunt, apponuntur, quod in aliis scriptoribus in usum Delphini editis omissum queritur Ioh. Clericus in Bibl. Universali T. 10. p. 304.
Tandem etiam multi laboris est, et iuventuti scholasticae parabilis, ad eiusque usum praecipue accommodata, quae Lipsiae 1714. 8. duobus voluminibus prodiit, editio notis Grammatico - Philologico - Criticis ad modum Ioh. Minellii illustrata a Christiano Hauffio, cui praemissa est I. G. Walchii Diatribe Critica de Tacito eiusdemque stilo ad Iac. Perizonium. Accedit etiam luculentus verborum, locutionum et rerum index Melchioris Freinshemii.
* Ceterum panegyrista potius, quam Hiostoricus est, ad dictionem Poeticam proxime accedens, et ubique interserens Hyperbolas, et interrogationes, et exclamationes, stilo Historico plane indignas, Metaphoras duriusculas, appositiones male cohaerentes, parentheses insuaves minusque necessarias, asperiorem verborum concursum multa item vocabula iis notionibus translatis, quibus apud reliquos bonae notae scriptores vix occurrunt, tandemque affectans subinde magnificentiam et acumina, quae fere in frigus abeant. Interim singulares illae vocabulorum notiones, quibus utitur, faciunt, ut pluribus auctorum aliorum locis obscurioribus et intricatis lucem Florus noster queat adfundere non spernendam aut vulgarem.
Optimae editiones sunt:
1. Salmasiana, Lugd. Bat. 1638. 12.
2. Freinsbeimiana, Argentorati 1638. 8.
3. Graeviana, Ultrai. 1690. Et
4. Quam in Principis iuventutis Gallicae usum edidit Anna, Tanaquilli Fabri filia, Paris. 1674. Item
5. Wetsteniana, cum Salmasii, Graevii, aliorumque plurimorum notis, iconismis, et indice, Amstelod. 1692. 8.
6. Elzeviriana, cum variorum notis. 1672. 8.
7. Denique Laurentius Begerus luculentissimam editionem Serenissimo Principi regni Prussici Heredi consecratam adornavit notis Criticis atque Historicis, et pulcherrimo nummorum ac veterum monumentorum apparatu instructam. Sed duo tantum libri priores editi sunt. Coloniae ad Spream 1704.
fol. reliquos antequam perficeret, fatis concessit elegantioris ille antiquitatis peritissimus interpres et ruspator curiosissimus. Anno 1705. 20. Febr.
* Wetsteniana Editio, aliaeque non paucae exhibent praeterea sub Flori nomine Breviarium T. Livii s. Argumenta librorum Historiae Livianae 140, atque ita non eorum modo, quos habemus, sed deperditorum quoque, solis exceptis 131. et 132. Haec argumenta, quae in omnibus fere Livii editionibus etiam occurrunt, utrum Flori sint, nec ne? minus exploratum est, eruditis heic in diversa euntibus. Stilus sane discrepat a charactere illo Poetico, quem Floro tribuimus: ne quid dicam, quod in iis narratio Flori a Liviana subinde discrepee.
Tandem de Floro etiam illud redigamus in memoriam, ad eius imitationem compendia historiae variarum nationum sub Flori nomine prodierunt, ut Petri Berthault Florus Francicus, Paris. 1630. et Colon. 1633. Lamberti Sylvii Florus Anglicus, Lugd. Bat. 1651. Ioachimi Pastorii de Hirtenberg Florus Polonicus, Gedani 1679. Io. Nadanyi Florus Hungaricus, Amst. 1663. cet. Etiam uberiorem suam Historiam Danicam, Flori Danici titulo inscripsit Vitus Beringius, Otthingae 1698. it. Hafn. 1709. fol.
* Silvarum eius exstant Libri 5: Silvae autem apud Graecos dicuntur xedia/s1mata: ex quibus et amicos et fortunam et reliquam ipsius vitam cognoscere non difficile est. Sunt in his libris silve quaedam Versibus Phalaecis, reliquae Epicis scriptae.
Thebaidos sive de captis a Theseo Thebis libri adsunt 12, compositi ad imitationem Antimachi et Aeneidos Virgilianae, de qua ipse:
Sed longe sequere, et vestigia semper adora. Achilleidos Libri 2. ea sistunt, quae bellum Troianum antecesserunt.
Utrumque Poema. Achilleidem et Thebaidem statius dicavit Domitiano Imp. quem a Poeseos studio commendat praeter Statium
Silius. Achilleidem vero absolvere fata prohibuerunt. Silvarum singulos libros amicis inscripsit.
Inter editiones eminent
1. Daumiana, cum locupletissimis Casp. Barthii commentariis, inspersis ad Thebaida et Achilleida commentariis ac glossis veterum huc usque ineditis, et Scholiaste Luctatio multis locis corruptis castigato, Cycneae 1664. 4. duob. voll.
2. Claudii Beroaldi, in usum Delphini notis, paraphrasi et indice omnium verborum, Paris. 1684. 4.
* Lexicon Statianum concinnavit Henricus Schaevinus, cuius specimen exhibet Morhofius Parte 2. Polyhistoris p. 66. seq.
* Exstant eius Argonauticorum ad Flavium Vespasianum libri septem et octavi pars. Nam per fata non potuit, quae affecta haberet, perficere. Immaturâ morte praeventus, ut ait Scaliger, acerbum nobis poema reliquit i. e. non modo imperfectum, sed etiam crudum.
Editio Lipsiensis 1630. 8. prae ceteris est commemoranda, in qua praeter notas Carrionis, et emendationes M. Antonii Sabellici occurrunt notae Lamperti Alardi, Christophori Bulaei et Ioh. Weitzii, tum index omnium vocabulorum ab eodem Alardo concinnatus.
* Ciceronis et praesertim Virgilii ingens cultor, et in utroque scribendi genere imitator. Fictionum varietate et gratiâ, hoc est, toto Poeseos corpore, virgilium minus aequat: phrasi et ornatu non numquam accedit propius.
Prosaica eius specimina supersunt nulla. Exstat enim non nisi Poema eius heroicum de Bello Punico, quod aetate provectus sub Domitiano Imp. usque ad Scipionis Africani triumphum descripsit Libris 17, Historici magis partibus functus, quam Poetae ingenio suo indulgentis.
Editio Drackenburgii propter accurationem et notas Nic. Heinsii commendari prae aliis videtur. Nec contemnenda tamen est editio Christophori Cellarii, accurate recognita, notisque succinctis, tabulis Geographicis et indicibus illustrata, Lipsiae 1695. 12.
* Exstant eius Epigrammatum Libri 14, quorum pentultimo Xeniorum, ultimo Apophoretôn titulum ipse auctor inscripsit. Qui vero Epigrammatum libris praemittitur Liber Spectaculorum, eruditis non improbabili coniecturâ videtur esse collectio carminum non ab uno Martiale, sed a variis Poetis conscriptorum in spectacula fratrum Titi ac Domitiani, edita forte a Martiale, qui insertis propriis quibusdam Epigrammatis Syllogen illam locupletavit.
Editio
1. Princeps est Romana 1473. fol. quam Scriverius in caelum laudibus extollit. Nec contemnendae editiones porro sunt
2. Raderi, Mogunt. 1627. fol.
3. Parisina, 1617. fol. cum variorum notis, et Iosephi Langii indice omnium vocabulorum.
4. Lugd. Bat. 1619. 12. ex recensione Scriverii, cum eiusdem aliorumque notis.
5. ibid. Schrevelii cum Farnabii et variorum notis 1656. 1661. 1670. 8.
6. Amsterdami 1644. 12. cum eiusdem Farnabii notis.
7. Collesiana in usum Delphini, Paris. 1680. 4. quam recuderunt Londinenses 1701. 8. et eodem anno eâdemque formâ Amstelodamenses.
8. Tholosae 1680. 8. Petri Rodelli, qui ex Martiale, omissis obscenis, libros 5. Epigrammatum selegit, et cum suis notis edidit.
9. Speciatim Librum Spectaculorum et primum Epigrammatum luculentis commentariis illustravit Nicolaus Perottus de Saxo Ferrato Archiepiscopus Sipontinus, qui saepius editi sunt sub invidiosa inscriptione Cornu Copiae, Venetiis ap. Aldum, Tusculani et Basileae 1526. fol.
10. Tandem Franciscus Sylvius, Parisiensis Professor, 1514. edidit vatem hunc, omissis nugis improbis, hoc praefixo titulo: M. Val. Martialis Epigrammatôn lectoris
castimoniâ dignorum liber; ubi omnia Veneris illius despuendae quasi irritamenta, quibus passim sordidatus lectorum nares corrugabat, accuratâ Francisci Sylvii Ambianatis diligentiâ deletili spongiâ detersa sunt et eluta.
* Reliquit Noctes Atticas libris 20, ita inscriptas, quod longioribus noctibus in agro terrae Atticae eas elucubrarit. Versatur in his commentationibus suis circa particulas antiquitatum et observationum et faciem antiquioris stili. Liber sextus est a)ke/falos2. Libri octavi, qui in quindecim capita distinctus periit, sola argumenta ad nos pervenerunt; qualia libris suis Gellius se praefixisse ipse in praefatione testatur: etsi, quae hodie habemus, an Gellii sint, an potius Avieni, qui in MS. quodam Gellium recensuisse dicitur, ambigunt non nulli eruditorum.
Stilo eius cum iudicio obtemperandum: occurrunt enim in eo, quae ad aereae aetatis genium rectius reiciuntur.
Gellii imitatione Ioannes Bacchotius scripsit Noctes Mormantinas, Felicianus Betera Noctes Brixianas, M. Antonius Bonciarius Noctes Augustas sive Perusinas, Ioh. Matthaeus Cariophillus Noctes Tusculanas et Ravennatenses, Ioh. Frid. Christius Noctes Academicas, Christianus Falsterus Noctes Ripenses, Ioh. Fechtius Noctes Christianas, Ioh. Freitagius Professor Groningensis, Noctes Medicas, Iacoh. Gussetus Noctes Groningenses, Curtius Lancilottus Noctes Romanas, Ioannes Nardius Noctes geniales, Sigism. Pauluaius Noctes Africanas, Ioh. Bapt. Persona Noctes solitarias, Matthaeus Reimmannus Noctes Musicas, H. Stephanus Noctes Parisinas, et Ioh. Petr. Titius Noctes Poeticas.
Luculentae atque adeo optimae editiones sunt, binae illae Gronovianae: tum quam procuravit Ioh. Frid. Gronovius Lugd. Bat. 1687. 8; tum quam adornavit iacobus Gronovius ibid. 1706. 4.
Scripsit librum de Compositione Medicamentorum; cuius praestantissimam editionem debemus Iohanni Rhodio, qui Octavii
Ferrarii consilio hunc scriptorem emendatum a se, et uberrimis eruditissimisque notis illustratum, peculiari item Lexico Rhodiano locupletatum in lucem emisit Patavii 1655. 4to.
* Iulio Caesari Scaligero nec bonus Poeta is est, nec bonus Medicus: eo quod in utroque ab argentea aetate alienior videatur. Si is ipse est, ad quem Plinii Secundi aliquot epistolae exstant; Traiani etiam attigisse tempora dicendus est.
Prostat eius carmen inter Fragmenta veterum Poetarum Latinorum, a Roberto Stephano et henrico filio collecta digestaque Paris. 1564. 8. Vide supra Lucium Attium, vel potius Accium.
* Scripsit de Aquae ductibus libros duos, Stratagematum libros tres, it. librum de Coloniis. Libri eius de Scientia militari, quos ante libros tratagematum ad Traianum scripsit, temporum iniuriâ perierunt.
Dictio, quae in Stratagematum libris regnat, ignobilior est, sive quod ab auctore nostro admodum adolescente, ut Vossio persuasum est, compositum sit, sive ab infelici sequioris aevi manu interpolatum.
Stratagemata Vegetio addi solent, cuius elegantior editio est Parisina in 4. 1607. Liber de Aquae ductibus in Onuphrii Panvinii Commentariis de Rep. Rom. habentur, Paris. 1588. 8. Iunctim tamen eius opera prodierunt curâ Rob. Keuchenii Amstel. 1661. 8vo.
* Prostant etiam Veteres de re militari scriptores in unum corpus redacti 1. Flavii Vegetii Renati Instituta rei militaris. 2. Sexti Iulii Frontini Stratagemata. 3. Claudius Aetlianus de instruendis aciebus. 4. Modestus de vocabulis rei militaris. 5. Polybius de militia et castrametatione Romanorum. 6. Aeneae Poliorceticus s. de toleranda obsidione. 7. Incerti Auctoris de re militari opusculum, quod vulgo Ciceroni adscribitur, cum Stewechii Comment. et Coniectaneis in Fl. Vegetium, it. Fr. Modii notis in Frontinum, Vesaliae Clivorum 1670. it. cum Petri Scriverii Animadversionibus in Veietium et Frontinum. Lugd. Bat. 1644. 12.
Saepius prodiit, tum seorsim, tum in Corpore omnium veterum Poetarum Latinorum, secundum seriem temporum digesto, et quinque libris distincto Geneune 1611. 4. binis voluminibus, et inter Grammaticos a Putschio editos Hanov. 1605. 4.
Celebratur Satyra eius, quâ Domitianum perstrinxit, quum edicto Philosophos urbe et Italiâ expulisset; quae non tantum seorsim prostat, edita ex recognitione et cum praecidaneis Iani Dusae Ludg. Bat. ex Offic. Io. Palfii 1585; sed etiam inserta conspicitur libello, quo continentur Epigrammata et poemata vetera ex Bibliotheca Petri Pithoei, ed. Paris. 1590. 16.
* Ioh. Fridericus Gronovius, et ab eo admonitus M. Zuer. Boxhornius, itemque Ioh. Alb. Fabricius Bibl. Lat. p. 676. hanc Sulpiciae Satyram pro spuria habent, adscribuntque eam Hospitalio cuidam, integerrimo non minus, quam summi ingenii viro. Atque hinc damnant H. Stephanum et Casp. Barthium, quorum uterque in ea edenda laborarunt, tamquam in non contemnendo antiquitatis monumento.
* A Traiani obitu, hoc est, ab Anno Christi 117: ad Romam a Gothis captam, hoc est, ad Annum Christi 410.
Heic demum non fenestra, sed ianua barbariei aperta est; quantumvis postea Gothorum Reges instaurare Latinae linguae castimoniam conati sint: de quo erudite Melchior Inchoferus, et Christ. Arslebus. Vid. Borrich. Cogit. p. 16. seqq. Neglectis scilicet studiis, et barbarorum moribus adsumptis, ipsa deserta est Latinitas, et gratiam tandem paene omnem exuit.
Latinitas igitur huius aetatis non quidem est optima, neque magnopere Latinae linguae cultoribus commendanda; nec tamen eiusmodi, ut cum sordibus abicienda omnis sit, aut in barbarorum insulas deportanda, quum hoc quoque tempus ingenia tulerit, quae doctrinae laude creverunt, et hodieque apud eruditos in honore aliquo et pretio sunt. Sic ergo habeto: auctorum huius aetatis verbis loquendique generibus tuto ac sine iusta reprehensione utaris, si nempe meliora ex superiorum aetatum scriptoribus non suppeditent: nam ubi aurea desunt, argenteis; sin autem haec quoque deficiant, aeneis uti possumus.
Scriptores autem huius aetatis diversi generis sunt. Alii in fingendis, componendis, flectendis vocabulis et loquendi sormulis audaciores; alii magis moderati: itaque mediae aetati hi quidem sunt proximi; ut illi aetati ultimae: praestantiores autem semper illi, qui ab aurei saeculi genio quam proxime absunt. Qui inter hos ultimae aetati confines videntur; hos, satis fuerit, semel legisse, et ex iis adnotasse, si quid ad superiorum intelligentiam usui futurum videatur.
* Sunt autem auctores huius aeneac aetatis fere sequentes.
In lucem prodiit Basil. 1541. 4. Lugd. eod. anno 8. et Tiguri 1542. cum castigationibus et notis Gabrielis Humelbergii.
* Atque haec Latina versio scriptoris huius superest sola: autempthicum Graecum periit.
Prodiit in usum Delphini cum adnot. variorum, Amst. 1702. quae Parisiensem et Argentoratensem editionem quodammodo vincit.
Romanum fuisse, satis videtur arguere. Librum reliquit ex variis scriptoribus collectum, quem primo edens Collectanea rerum memorabilium; recognitum vero et emendatum Polybistora inscripsit: in quo mutuatus pleraque a Plinio est, cuius et Simia eâ de causâ dictus fuit. Scripsit et Ponticum sive Carmen de Ponto: de quo tamen pauci tantum Versus supersunt. Vid. Salmasii Proleg. in Solin. et Vossii Lib. 3. de Histor. Lat.
Eminet editio Salmasii, cum locupletissimis eius Commentariis, Exercitationum Plinianarum titulo insignitis.
* Exstant eius 1. Metamorphoseos sive fabularum Milesiarum de Asino Libri 11. seorsim editi a Philippo Beroaldo, qui etiam eiusdem, ut hominis Africani, stilum monstrosum ac tumidum vehementer amavit, a multis hinc merito suo notatus. Quemadmodum enim Apuleius omnino mitus fingendi nova, et refingendi obsoleta artifex est, et epithetis pluribus, quam necesse est, utitur, et in eis subinde Poetica miscet: ita etiam hic Asinus eius auro quidem onustus est; sed aspera tamen et insueta, immo et obscena, rudit, duplici sic nomine indignus, qui magnopere et impensius legatur.
2. Oratio de Magia, sive Apologia copiosissima, quâ crimen artium Magicarum a se alienum esse defendit. Multum habet antiquae et reconditae eruditionis, stilum quoque paullo emendatiorem.
3. Liber de mundo, ex libro eiusdem argumenti, qui sub Aristotelis nomine ambulat, paene ad verbum expressus.
4. Liber s. Oratio extemporalis de Deo Socratis, vel potius de Daemone Socratis: quamvis genium, Deum naturae cuiusque hominis veteribus appellatum fuisse constat.
5. De habitudine doctrinarum et nativitate Platonis Philosophi Libri 3.
6. Florida s. Chrestomathiae quaedam e Declamationibus Apuleii, Carthagine, Oeae, et forte alibi habitis, quibus non pauca lectu iucundissima continentur.
Praeter Beroaldum commentati in eum sunt Stewechius, Colvius, Elmenhorstius, Wowerius, alii.
Commodissma editio est Geverhardi Elmenhorstii, quae prodiit Francof. 1621. 8. Novissime in usum Delphini hunc scriptorem illustravit, omniumque indice
verborum auxit Iulianus Floridus Paris. 1688. 4. duobus volum.
* Stilus eius succi plenus et sublimior est; at pingue tamen quiddam et peregrinum sonat. In libello de Pallio maxime frigidus videtur. Tam tenuem enim causam acturus, tantis incedit cothurnis, ut in Philippum invectus Demosthenes non gravius sublimiusque loqui potuisset. Conf. Samuel wehrenfels diatriben de Meteoris orationis, §. 19. Scilicet ut Africa monstrorum ferax est, its etiam stilus Africanorum sequioris aevi fere aliquid monstri alit, habitumque prae se fert minus naturalem, sed eum potius, qui mox distortus est, mox caput inter nubila condit.
Editio palmaria est Parisina cum Rigaltii, Pamelii, Lacerdae, Priorii, aliorum notis, 1663. fol.
* Ab illa, quam nemo litteratorum magnopere probat, voces ac locutiones confingendi audacia haud immunis est Arnobius, Marcellinus, syminachus, Vegetius et Firmicus. Paullo abstinentior notarur Minucius Felix, Spartianus, Lampridius, Trebellius Pollio, Capitolinus, Vulcatius, Vopiscus, Serenus Sammonicus, Iuvencus, Avienus, Rhemnius Fannius, Lactantius, Prudentius, Hilarius, Marius Victorinus, Ulpianus cum fragmentis veterum ICtorum. His autem adhuc castigatior censetur puriorque Iulius Obsequens, a Lycosthenis additamentis liber, Aurel. Victor Censorinus, Servius, Macrobius, Ausonius, Calphurnius, Nemesianus. Borrich. Cogit. p. 19.
Praeclara editio Arnobii est, quae prodiit Lugd. Bat. 1651. 4. cum adnotationibus Canteri, Stewechii, Elmenhorstii et Heralidi.
* Fueritne Christianus, an idolorum cultor, eruditi disputant. Pro Christiano eum habuere viri doctissimi P. Pithoeus et Claudius Chiffletius. Confer P. Baelii Lexicon in Marcellino notâ B. At si Christianus fuisset, qui sub christianis scribebat Imperatoribus, in historia non ita dissimulasset suam religionem, ut ethnicismo favere etiam videretur. Homo ethnicus autem, Christianorum Principum auctoritate permotus, facilius potuit ab se impetrare, ut ab iniquiore de Christianis iudicio abstineret. Summe venerabili Moshemio Commentat. de turbata per recentiores Platonicos ecclesia, dissertationum ad Hist. Eccles. pertinentium volumini ed. Altonavii 1733. inserta p. 162. seqq. pro eiusmodi homine habetur, qui exemplo plurium Platonicorum, ut qui tunc temporis sapere praeter ceteros volebant, Christum cum idolis miscuerit. Conf. Cave in Chartophylace p. 87. seq. et Ioh. Gottl. Heineccii diss. de Philosophis semi - christianis, inserta eiusdem opusculorum variorum Sylloge, olim seorsim editorum, iam in fasciculum collectorum, Halae Magdeb. 4. 1735.
Editiones optimae sunt Fr. Lindenbrogii Hamb. 1609. 4. Hadr. Valesii, Paris. 1681. fol. et Iac. Gronovii Lugd. Bat. 1693. fol. et 4. quae multis Imperatorum nummis, imaginibus, obeliscis in aes incisis exornata est.
Omnium optime prodiit Paris. 1580. cum Iureti notis, et Mogunt. 1608. 4. cum Scioppii notis.
Prodiit Lugd. Bat. 1607. 4. Vesaliae Cliviorum 1670. 8. cum Stewechii, Modii et Scriverii observationibus, Item una cum Stratagematibus Frontini Paris. 1607. 4. Insertus tandem Corpori veterum de re militari scriptorum, Lugd. Bat. 1644. 12.
evangelium Christi eluctatus est, quâ caelesti luce collustratus post annum Christi 340 eruditum, disertum ac pium librum scripsit de Errore profanarum religionum ad Constantium et Constantem Augustos. Scripsit etiam ante hunc librum Opus Astrologicum seu Libros 8. Matheseos. Mutilus saepe est, et variis naevis deturpatus.
Liber de Errore profanarum religionum, elegantissime editus est 1603. 8. cum adnotationibus Wowerii, e bibliopolio Frobeniano, una cum Minucio Felice: quae quidem Woweriana editio ab illo tempore saepe numero repetita fuit, etiam accedente curâ Iac. Oiselii, Lugd. Bat. 1652. 4. 1672. 8.
* Qui ad diviniorem litteraturam animum appellunt, sciant, dictionis nitore inter Patres Ecclesiae Occidentalis eminere, praeter hunc Lanctantium nostrum, cui merito primas deferimus partes, etiam Cyprianum, Augustinum et Hieronymum.
Sunt tamen et in Lactantio naevi quidam, saeculo, quo vixit, proprii, quos aeque ac virtutes illius cum curâ expendit Dissertatio, quae in Academia Halensi prodiit, de Stilo Lactantii. Institutiones eius divinae multo nitidiores sunt Libello de Mortibus persecutorum, quem Baluzius e codice Colbertino exscriptum primus extulit Tom. 2. Miscellan. Paris. 1679. Unde hunc librum non Lactantio, sed Caecilio cuidam tribuendum existimat Massuetus. Sed nec is libellus vel ob res, quas complectitur, notatu dignissimas videtur praetermittendus.
Editiones Institutionum exstant variae in quibus et Cellarianae locus haud postremus debetur. Alter vero libellus luculenter cum adnotationibus Baluzii, Gisb. Cuperi, Columbi, Toinardi, Graevii, El. Boherelli, Thom. Gale, Iac. Tollii editus est a Paulo Bauldri, Ultrai. 1692. 8.
Dialogum contra gentes conscripsit, qui inscribitur Octavius. Nitidissime eum edidetunt Christophorus Cellarius Halae 1699. 8. et Iac. Gronovius Lugd. Bat. 1672. 8.
ornate et copiose de rebus suis sidderit. Confer, quae paullo ante occurrunt ad Lactantium.
Prodiit Oxonii 1682. fol. Bremae 1690. Amst. 1699.
* Scripsit doctissime in luculentissimum illud e Ciceronis libris de Rep. a)pos1pas1ma/tion, quod qppellatur Somnium Scipionis, libros 2. ad Eustathium filium; it. Saturnaliorum Conviviorum sive variarum dissertationum super variis iucundae et reconditae doctrinae argumentis ad eumdem Eustathium, Libros 7. Locos 35 ex Noctibus Atticis A. Gellii ad verbum propemodum exscripsit et mutuatus est, et librum septimum fere integrum ex Plutarcho repetiit: unde modo Plutarchi Simia; modo Gellii Laverna sive Fur dicitur: sed immerito tamen, eo quod cum maximo iudicio id fecerit. haud ex ieiuno conseribillandi studio.
Prodierunt eius opera saepius: sed optima est editio, quae cum adnotationibus variorum curâ Ge. Hornii lucem vidit 1665. 8vo.
* Hoc saltem tam verum est, quam quod verissimum, veteres hos ICtos quum antiquissimas leges, et monumenta antiquitatis Romanae omnium diligentissime perreptaverint, incorruptae Quiritium linguae notas prae se ferre manifestissimas. Nec tamen iudicio huic nostro, opinor, magnopere obstabunt rariora illa Latinitatis minus custoditae vestigia, quae ut alibi, ita exempli gratiâ Tit. 2. Lib. 1. sagacioribus rerum arbitris, et litterarum satis intelligentibus vel suâ sponte se offerent.
Consulto etiam scripserim: Veteres hos ICtos. Nam sequiore aevo varia in iurisprudentiam invecta sunt vocabula, quae ab antiqua Romanorum elegantia haud parum discrepant.
Optima editio est Henr. Lindenbrogii Lugd. Bat. 1642. 8. impressa, et quae nuper cum variorum notis prodiit.
Ediderunt eos Isaacus Casaubonus et Claudius Salmasius, quorum notae cum saepius, tum potissimum Lugd. Bat. 1670. 8. Vol. 2. prodierunt.
* Ex variis eius scriptis, Physici, Mathematici et Philologici argumenti, solum ad nos pervenit Carmen Heroicum, praecepta de Medicina parvo pretio parabili ad curandos praecipuos humani corporis morbos, eomplexum. In his non nulla superstitiosa occurrunt: coterum sine ullo pigmento Poetico cuncta sistuntur; nec syllabarum quantitas ad Etymologiae et veterum leges ubique exigitur.
Exstat hoc Carmen inter Poemata vetera, Parisiis 1590. 16. edita. Editum etiam saepissime cum Celso Medico: et Tiguri seorsim, cum Comment. Humelburgii; it. Basil. cum scholiis Georgii Pictorii; it.
Amstelod. 1662. 8. a Rob. Keuchenio, cum adnot. et commentariis.
Apparet etiam inter scriptores Medicos ab Aldo iunctim editos: quae Collectio etiam repraesentat Caelium Aurelianum Tardum, alias Soranum Latinum dictum, aetatis aeneae scriptorem, qui sub fin. Saec. 2. vixit, ac Libros 5. de morbis chronicis, et Lib. 2. de morbis acutis reliquit, parum declinans a castitate linguae Rom. antiquâ. Non tacendus dic scriptor hoc loco erat, quia subinde Part. Etymol. Sect. 2. ad eum provocamus.
Scripta eius nitidissime edita sunt Paris. 1693. fol. curâ Petri Coustant.
* Genesis s. Hexaemeron Carmine Epico scriptum, non hunc nostrum, sed: Hilarium Arelatensem auctorem agnoscit; quamvis Operibus huius nostri subiungitur.
* Ceterum varia tractat argumenta, et vario metri genere scribit: etiam mox genium aetatis suae scribendo prodit, mox obsoleta adfectat et Lucretium imitatur: atque omnino Prosodiae leges non satis arte custodit.
Editiones praestantiores sunt
1. Weitzii, Hanov. 1613. 8.
2. Nicol. Heinsii. Amstelod. 1667. 4.
3. Stephani Chamillardi in usum Delphini, Paris. 1687. 4.
Insertus est Corpori Poetarum veterum, quod post s1unagwgh\n Aldinam 1502. 4. et Basileensem 1541, diligentius collegit, recensuit et notis illustravit Georg. Fabricius Basil. 1562. 4.
Libellus hic editus est Basil. 1527. 8. apud Adamum Petrum una cum aliis quibusdam antiquis Grammaticis.
Exster et inter Grammaticos veteres Hanov. 1605. ab Elia Putschio collectos, et editos.
Tribuitur etiam ei Libellus de Ponderibus et Mensuris Carmine Hexamerto conscriptus; quod tamen alii ad Renium Favinum, plures ad Priscianum referunt. Locum invenit in Poematibus veteribus a Pithoeo collectis. Recusus deinceps est cum eliae Vineti notis Parisiis 1565. 8. et insertus deinceps Tomo XI. Thesauri Antiquitatum Romanarum Graeviani p. 1693. seq. Et cum adnotationibus Rob. Constantini exstat ad calcem Celsi ac Sereni, Lugd. Bat. 1566. 8.
Inserti sunt bibliothecae Patrum, tres eius Hymni de Trinitate, et Heroicum Carmen de Maccabaeis.
Prae reliquis notandae editiones sunt:
1. heinsiana Lugd. Bat. 1641. 12. cum scholiis Nicol. Heinsii.
2. Barthiana, Francof. 1650. cum secundis curis C. Barthii.
3. Schreveliana Amstelod. 1659. it. 1665. 8. cum variorum notis.
Luculenta editio est, quae prodiit 1575. Burdigalae cum commentariis Vineti.
Nec spernenda, quae exiit Lugd. Batav. 1671. procurata a Tollio, cum adnotationibus Scaligeri, Acursii, Freheri, Barthii, Gronovii, Graevii, cet.
31. Rufus Festus AVIENUS, Italus, et a Christiana Religione alienus, iudice Fabricio Bibl. Lat. p. 591: Gratiani et Theodosii principatu vixit.
* Arati Astronomica, et Dionysii Periegetae Geographica Latino carmine expresiit; Fabulas item Aesopi 42. Latinis elegis reddidit non invenustis.
In Arato illud vertendi genus secutus est, quo, quae obscuriora sunt in scriptore, cum quadam interpretationis mixtura expoliuntur atque illustrantur; et hâc ratione non modo metaphrasten, sed etiam paraphrasten egit.
Haec Arati Metaphrasis seorsim primum prodiit Venet. 1488. 4: deinde cum Arato et aliis illius Metaphrasibus ibid. apud Aldum 1499. fol. et Paris. 1559. 4. apud Guil. Morellum cum eius castigatt. et ex officina Sanct-Andreana 1589. 8: denique ab Hugone Grotio Syntagmati Arateorum inserta et notis illustrata est Lugd. Bat. 1600. 4.
Metaphrasis Periegeseos Dionysii Alexandrini, primum prodiit Venetiis 1488, 4: et longe emendatior inter vetera poemata, a Pithoeo collecta, Paris. 1590. 8. et 1596. 12. a quo tempore Madriti recusa sunt opuscula Avieni, quae exstant, omnia, typis luculentis, sed vix usquam, quam Pithoeus ediderat, castigatiora 1634. 4. edente ex Ramiresii Bibliotheca Petro Melian.
Fabulae Aesopitae saepius minore formâ lucem adspexerunt una cum fabulis Graecis Aesopi, aliisque Mythologis, et inter vetera poemata P. Pithoei, et inter fabulas variorum auctorum recensitas, et illustratas ab Isaaco Nicolao neveleto, Heidelb. 1610. Francof. 1660. 8. Praeterea a Theodaro Pulmanno castigatae e tribus Codd. MSS. Antwerp. 1585. 12. additis variis lectionibus. Prodierunt etiam Genevae in corpore Poetarum latinorum, et Madriti una cum reliquis Avieni Poematis: Arnhemii itidem 1649. 8. et cum Homeri Batrachomyomachia, selectisque Aesopi Fabulis Graeco-Latinis, Lugd. Bat. 1632. 8.
Praestat editio Thom. Hearne, Oxoniae 1703. 8.
33. Sextus AURELIUS VICTOR, Afer, ut vulgo credunt, Romae Consul et Historicus insignis, scripsit de Viris illustribus urbis Romae; quam commentationem alii tribuunt Cornelio Nepoti, alii Plinio Iun. alii Suetonio; sed perperam. Scripsit item Librum de Caesaribus ab Imp. Augusto usque ad Constantium Constantini M. filium; cuius editionem primam debemus Andreae Schotto Antwerp. 1579. 8. Idem Schottus librum de viris illustribus illustravit Duaci 1582.
* Ad eum etiam vulgo refertur Libellus de origine gentis Romanae; item Epitome de vita et moribus Impp. Romanorum: sed utrumque abiudieatur nostro ab eruditioribus.
Interim editiones, quae universa haec complectuntur, hae fere sunt:
1. Antwerpiensis cum Comment. A. Schotti 1579. apud Plantin. 8. et 1582. 8.
2. Wecheliana in Tomo primo Historiae Romanae scriptorum ex recensione Frid. Sylburgii, Francof. 1588. fol.
3. Hanoviensis cum Iani Gruteri notis, in Tomo 2. Historiae Augustae scriptorum, 1610. fol.
His accedunt aliae tres elegantissimae, quarum
1. Prodiit Lugd. Bat. 1671. 8. cum iconibus in aes incsisi et notis variorum.
2. Paris. in usum Delphini cum animadv. Annae, Tanaquilli Fabri filiae, 1681. 4.
2. Traiecti ad Rhenum, curâ Sam. Pitisci 1696. 8.
34. Flavius EUTROPIUS, Italus, Constantini M. primum ab epistolis, deinde Iuliani Apostatae expeditioni in Parthos sive Persas interfuit, eius h(li???iw/ths2 o(mou= kai\ ai(res1iw/ths2 dictus a Nicephoro Gregora: unde non Christianum, qualis visus est bene multis, sed ethnicum fuisse colligit Lambecius Lib. 4. de Bibl. Vindob. p. 56. et Franciscus Mottanus libro de virtute paganorum T. 1. p. 670. edit. in fol. Nam quae videntur in quibusdam excusis Eutropii codicibus eum a gentilitatis nota liberare, ubi scilicet Iesum Christum Deum et Dominum nostrum vocat, ea in aliis codicibus desiderantur cuncta.
* In Breviario suo historiam Romanam ab ipsis urbis primordiis ad occasum paene Occidentalis Imperii stilo simplici et satis terso tradidit.
Si quid naevi ex saeculi sui barbarie trahit, facile illud notari evitarique potest, si iungantur notae Christophori Cellarii, in quibus illi lapsus accurate notantur. Quare et eius editionem, quae prodiit Cizae 1678. 8.
adolescentiae litterariae prae ceteris commendandam existimamus.
Commentarius in Virgilium, non nullis huius Poetae editionibus ad singulas paginas substratus integer est. Commentationes autem binas posteriores Elias Putschius exhibet in Collectione sua veterum Grammaticorum.
Primum editus ab Aldo manutio cum Poetis Nemesiano, Gratio cet. Venetiis 1538.
Insetus etiam Collectionibus veterum Poetmatum Pithoei; itemque operâ Titii, Barthii, Ulitii; quo de supra ad Gratium in aetate aurea.
37. M. Aurelius NEMESIANUS Olympius, Carthaginiensis, Cari et Carini aetate Cynegeticon i.e. Carmen de venatione, conscripsit, stilo satis suavi nec inerudito.
Veterum Poematum collectionibus additur: ut videre est supra ad Gratium; et ad proxime praecedentem Calpurnium.
Hos inter quum Plinii Minoris Panegyricus familiam quasi ducat, et primum occupet locum; supra sub hoc Plinio fusius de hisce omnibus eorumque editionibus dictum est; quo quidem ea propter remittimus lectorem.
* Horum dicitio, si Plinium excipias, qui ad hanc classem non pertinet, etsi Poetica magis, quam Oratoria subinde videtur, et novitatem quamdam interdum redolet; multum tainen Latinitati studet et inventioni, et arti.
Cum Claudio Mamertino non confundendus est CLAUDIANUS MAMERTUS, Episcopus Viennensis, aetatis ferreae scriptor, qui reliquit Carmen contra vanor Poetas, Lib. de Statu animae ad Sidonium Apollinarem, Hymnum de passione Domini, cet.
* In dictione nulli Ecclesiae Patrum postponendus. Innumeras usurpat argutias. Praeter commentationes varias etiam haud paucso Hymnos venustissime conscripsit, quorum haec fere ratio est, ut quarto quoque versu sententiam absolvant, ut alternatim decantari possint.
Opera eius curâ Benedictinorum Basileae et Parisiis saepe impressa prostant duobus voluminibus distincta. Eminet tamen illa Parisina editio, quae est anni 1691.
Opera eius multa, in 12 Tomos distincta, variis in locis impressa prostant. Erasmi tamen editio Basileensis aliis praefertur.
* Scriptores praecedentis argenteae, et huius aeneae, nec non sequentis ferreae aetatis, paullo aliter ordinavit Scioppius. Quos enim alii, ad argenteam aetatem, referunt, Quintilianum videlicet, utrumque Plinium, Suetonium, florum, Statium, Val. Flaccum, Martialem, sillium Italicum, Tacitum, Iuvenalem, Gellium, Frontinum, Sulpiciam; Scioppius, ad aeneam, reicit; et quos illi in aenea ponunt, Apuleium nempe, et reliquos, hic ferreae adicit aetati; et reliquis tandem, quos alii in ferrea collocant, hic ligneam et luteam tribuit. Utique autem commodissimum videtur, omnes scriptores his quattuor nostris includere aetatibus: cuius rei rationem sufficientem reddit Olaus Borrichius in Cogit. quamvis ipse in Consp. Script. Lat. Ling. p. 3. Hyginum aureae, et Scribonium, Petronium, Iustinum, argenteae aetati nolit admiscere.
Sunt etiam, quibus distinctio haec a metallis, praceunte Hesiodo L. 1. Op. et Dier. et Ovidio L. 1. Metam. Fab. 3., arcessita non ita placuit, ut in ea adquiescerent: sed pro ingenii ubertate aliunde distinguendi
nomenclaturam sine negotio duxerunt. Ita nimirum M. Autonii Sabellici prodiit de Latinae linguae reparatione Dialogus, cui accessit Dissertatio de periodis litterarum, et de quinque aetatibus Romanae linguae ex bibliotheca Ioh. Philippi Parei Neapoli Nemetum (Zu Neustadt an der Hart, im Churfurstenthum Pfalz) 1671. Secundum hanc Dissertationem posset Linguae Latinae, ad hominis exemplum, sua Infantia, Adolescentia, Aetas virilis et Senectus, partim Viridis, partim Decrepita, tribui. Infantia sese repraesentat a condita Urbe, tam sub Regibus, quam sub Decemviris et Consulibus, usque ad bellum Punicum 1. exclusive: Adolescentia usque ad deletam Carthaginem et Corinthum, sub Livio Andronico, Ennio, Naevio, Pacuvio, Catone, Terentio, Lucretio: Aetas virilis usque ad Traianum et Hadrianum, quo tractu temporis Cicero, Caesar, Nepos praecipue in numerum veniunt: Senectus et quidem viridis usque ad Honrium et Arcadium; decrepita autem usque ad incursiones habarorum in provincias Romanas. Infantia et Iuventus. complectitur illud tempus, quod auream aetatem antecedit: Tempus virile, auream et argenteam aetatem: Senectus vegeta, aeneam; decrepita, ferream. Atque hanc ipsam divisionem secutus vel nuper adeo est Ioh. Nic. Funccius in Libb. de Origine et pueritia, it. adolescentia, virili aetate, et senectute L. L. ed. Marburgi 1722. 1723. 1727. 1735. 1736. 4. Idem Sabellicus libro modo laudato p. 54. seqq. et, qui hunc secutus videtur, Clericus Art. Crit. P. 1. p. m. 41. Latinae linguae aetates dividit in a)rxh\n, a)kmh\n et parakmh\n, in principium, summum fastigium, et declvitatem. Hadvianus Cardinalis in Epist. Dedicat. libelli sui de Serm. Lat. ad Carolum Principem Hisp. quattuor Latinitatis tempora constituit: antiquissimum, antiquum, perfectum et imperfectum.
* A Roma saeculo V. a Gothis capta, usque ad instauratas litteras.
Hâc aetate quidquid nove confictum est, barbaris iam per omnia grassantibus, barbarum haud dubie aestimandum erit: quod de aetate aenea timide pronuntiandum. Quidquid igitur in his scriptoribus sine veterum exemplo occurrit, tanti merito aestimaveris, quanti illa, quae hodie finguntur, et insuper fingi possunt: quamvis enim sint antiquiora; magis tamen a faecibu pura, et melius Latina non sunt. Sane tempus hoc reddidit sermonem barbarum, quo, irrumpentibus in Italiam Gothis et Longobardis, cum Romani imperii decrementis ipsa qouque lingua Romana detrimenta patiebatur. Tum enim linguae pristinus nitor inquinato sermonis genere contaminari coepit, omnisque fere splendor illius deinceps exstinctus est: et in deterius tandem plane res data, quum incrementa sacri caperent ordines, nec quisquam Latialis eloquii curâ adficeretur. Illis enim temporibus grande nefas haberi coepit, et brevibus Gyaris aut carcere dignum, si quis Ciceronem legeret, aut elegantiori et puro loquendi generi studeret enixius; eam praecipue ob causam; quod infeliciter plane Hieronymus hanc tentarit aleam, qui nescio a quo irato genio in somnio egregie dedolatus fuerit, eo quod Ciceronem diligentius legisset.
Scriptores huius aetatis, quorum multi initio eius, hoc est, saeculo V. Latine, nec incomte scripserunt, si paucas quasdam maculas excipias, sunt fere sequentes:
1. Aurelius AUGUSTINUS, Tagastae in Numidia natus, Episcopus Hipponensis in africa, maximae inter Patres Latinos auctoritatis. Libri eius Confessionum et de civitate Dei, prae reliquis commendandi videntur: hi quidem ob reconditam eruditionem et antiquitatis memoriam; illi propter pios animi motus, quos excitare possint in animis legentium.
Opera eius prodierunt Paris. 1679. 1690. 10. Voluminibus, ex edit. Thomae Blampini, et aliorum Benedictinorum Congregationis S. Mauri.
Hilarii, Ambrosii, Augustini, Gregorii M. aliorumque Hymni editi sunt ab Elia Ehingero Francof. 1578.
Historiam sacram primus edidit Flacius ex MS. Bibliothecae Hildesiensis, Basil. 1556. 8.
Epistolae et Dialogi lucem adspexere ex officina Aldi 1502. 4. cum Iuvenco et aliis, atque Paris. 1511: quas binas editiones Rittershusius epistolâ MS. ad Putschium tam emendatas esse adfirmat, ut veteris manu exarati codicis instar esse possint.
Prodiit
1. Apud Aldum, cum Sulpicii Severi Historia, 1502. 4.
2. Apud henr. Stephanum, 1578. 12. et Francof. 1541. 8.
3. Occurrit etiam in Centonibus Virgilianis, quos edidit post alios Henricus Meihomius Helmstadii 1697. 4; et in Virgilio-Centonibus aliorum auctorum, Colon. 1601, 8.
4. Prodiit etiam ex recensione et cum adnot. I. H. Kromayeri, Halae 1719.
Prodiit Moguntiae 1615. 8. curâ andr. Schotti, cum animadversionibus Fr. Fabricii, et Lud. Lantii.
Scripta eius Poetica cum Paullini Poematibus a se recensitis edidit Pulmannus Antwerp. 1560. 12.
Chronicon eius integrum ex Labbei editione recusum Tom. 11. Antiquit. Rom. Ioh. Georg. Graevii: constant autem Tomis X. ed. Traiecti ad Rhenum ab A. 1695. ad 1700. fol.
6. Caelius SEDULIUS, Presbyter Scotus, in prorsa scripsit et vorsa. Poemata eius perspicuitatis et elegantiae et pietatis laudem habent; quamvis syllabarum morae et tempora metri leges non numquam excedunt.
Scripta eius cuncta inserta sunt Tom. VI. Bibliothecae Patrum.
Speciatim Poemata eius cum Aratore, Iuvenco et Fortunati Hymnis edidit Theod. Pulmannus, Basil.
Consularis, Urbique praefectus (Gouverneur zu Rom) et Magister officiorum sive Magister palatii (Gross-Hofmeister.) Scripsit de reditu suo sive Itinerarii libros 2. Versibus elegis admodum nitide; ed odium in iis spirat religionis Iudaicae iuxa atque Christianae.
Posterioris libri maxima parte amissa, quae huius insignis Poematis supersunt, subinde edita sunt. Omnium autem editorum industriam complexus est et sua ipsius ac Graevii animadversionibus auxit theodorus Iansonius ab Almeloven in elegantissima sua huius Poetae editione, Amstelod. 1687. 12.
* Hi memorati septem scriptores aequant, si non aliquando superant, industriam aetatis aeneae scriptorum. Postea vero quam Roma primum sub Odoacro, deinde sub Gothis fuit, atque a variis gentibus, quas Romani barbaras vocarunt, misere discerptum est imperium, quamvis litterarum tenebrae quottidie fierent manifestiores; ne sic tamen omnis earum splendor exstinctus est. Hinc laudem adhuc suam merentur novem scriptores sequentes:
Praestantissima editio est Parisina 1652. 4. cum Sirmondi notis auctioribus, curâ Phil. Labbei.
Huius et Vincentii Lerinensis Opera edita sunt impensis Braweri, Bremae 1688. 4. Opera Salviani seorsim edita cum Comment. Conr. rittershufii Altorf. 1611. 8. et Paris. 1669. 8.
10. Anicius Manlius Torquatus Severinus BOETHIUS, Romanus fuit ex nobilissima Torquatorum familia
Graece et Latine doctus, qui Philosophiam cum oratoria professione et Poesi coniunxit, atque honors amplissimos, interque eos Consulatum etiam gessit. A Theodorico, Ostro-Gothorum Rege in Italia, capite multatus est, quod cum Imp. Iustino clandestina contra Gothos iniisset consilia.
* Stilus eius floridior est, ac nitidior, quam stilus Salviani. Praeter cetera Philosophica, Ticini (Zu Pavia im Herzogthum Mayland) in carcere suo celebratos libros illos de Conselatione Philosophica conscripsit.
Haec Consolatio Philosophica, omnium nitidissime prodiit, cum eruditis notis Renati Vallini, Lugd. Bat. 1656. 8 et 1671. 8.
Opera eius omnia iunctim edita Venetiis 1491. fol. et Basil. 1546. fol. curante Henr. Glareano.
* Cum hoc Boethio desiisse veterem Romanorum eloquentiam, vere observavit Miracus in not. ad Honorii Librum 3. de Script. Eccles. cap. 22. Post Boethium, qui ultimus eruditorum dictus est, per mille annos vix unus aut alter, certe apud Latinos, commemoratur, qui aliquod in doctrina liberali nomen habuerit. Ita ait Rolandus Maresius L. 2. Ep. ult. p. 532, qui et scite vocat intervallum illud temporis usque ad Petrarcham, interregnum ac velut litterarum deliquium.
Interim in censum quodammodo veniunt, nec omni laude vacant quinque scriptores sequentes:
* De suo tempore ita conqueritur: Nostri, inquiens, temporis aerumnosa miseria non dicendi petit studium, sed vivendi flet ergastulum; nec famae adsistendum Poeticae, sed fami consulendum domesticae.
Non confundendus est cum Fulgentio Ferrando, qui etiam hoc saeculo vixit, et Breviationem Cononum Ecclesiasticorum conscripsit.
Alius etiam est Fabius Planciades Fulgentius, auctor mythologiarum. Cell. C. P. 47.
* In metro leges Poeticas non semper observat; ceteroquin versûs habet haud inficetos.
Poematum eius sacrorum Libri 5. continentur Corpore omnium veterum Poetarum Latinorum, ed. Genevae 1611. 4. 2. Vol. et Lugd. 1616, 4: item inter opera Poetarum veterum Ecclesiasticorum, Basil. 1562. 4to.
Cuncta opera eius edita sunt Paris. 1643. 8. ab Iacobo Sirmondo.
13. Aurelius CASSIODORUS Ravennas, Theodorici Gothorum Regis primum Cancellarius, ad postremum Monachus, et tandem coenobii Ravennatensis Abbas, scripsit varia, facra et profana, insigni cum eruditionis apparatu, et pro suo tempore satis diserte.
Inter alios reliquit libros XII. de rebus gestis Gothorum, cuius operis brevis Epitome a Iornande, scriptore coaevo, concinnata, cum alias, tum saepius cum Cassiodori nostri operibus edita est.
Opera eius omnia Rothomagi, 1629. fol. Ioh. Garetii curâ digesta et emendata, inque duos distincta tomos sunt.
Primus, Aldus Manutius ex MS. in Gallia reperto scripta eius edidit Venetiis 1476. Saepius deinde recusa; sed minus emendate. Habentur etiam inter Grammaticos veteres Hanov. 1605. 4. ab Elia Putschio collectos.
Opera eius edidit Dornaci Andreas Schottus, et Parisiis Iacobus Sirmondus.
* Reliquit Satyram prosâ oratione, interiectis passim varii metri carminibus, quod scribendi genus longe felicius imitatus Boethius est; etsi in Marciano quoque doctrinae et ingenii vestigia non proletaria offendantur. Satyra haec novem libris absolvitur, quorum duo priores continent delectabilem fabulam de nuptiis Mercurii et Philologiae, a quibus p. 16. merito excludit discordiam ac seditionem, quas Philologiae semper inimicas fuisse vere affirmat. Libri septem reliqui, singuli singularum artium liberalium laudes ac praecepta complectuntur, Multa omnino in his exstant, quibus investigandis Delio urinatore opus est.
Auctori huic Hugo Grotius, ut adolescens 14. annorum, lucem accendere studuit, cuius editio inter alias eminet et prodiit Lugd. Bat. 1588. 1599. et 1600. 8.
Librum nonum in Tomo secundo septem antiquae Musicae auctorum edidit et emendavit Marcus Meibomius Amstelod. 1652. 4.
* Ad exemplum eius ioh. Boracus scripsit Nuptias ICti et Philologiae, Paris. 1651. 4. Et Labbeus Bibl. nova MSS. p. 66. memorat Anonymi carmen leoninum, eodem titulo, quem Capella fabulae suae fecit, nempe de Nuptiis Mercurii et Philologiae, insignitum.
Capellam frequenter imitatur Saxo Grammaticus; ut docet Stephanius, Prolegomenis ad Saxonem cap. 19. in notis passim.
* Quâ quidem collectione, ferreo hoc saeculo, circa annum Chriti 533, plurimum incrementi accessit prudentiae civili, et non nihil etiam litteris humanioribus, quibus leges Romanae continentur. Sed eas iam habuit barbaries vires, quibus hoe ornamento litterario frustra obsisteretur.
Scripta eius inserta sunt Tomo XI. Bibliothecae Patrum.
* Multa scripsit e. g. Expositiones in Librum 1. Regum, in Iohum, in Psalmos paenitentiales, in Canticum Canticorum, Librum pastoralem, et complura alia, quae variis locis edita prostant.
Omnia eius opera coniunctim edita sunt Parisiis 1586. Tomis 2.
Poemata eius edidit Christophorus Browerus, una cum Poematibus sacris Rabani Mauri, Mogunt. 1603. 4. et emendatius 1616.
Carmen eius de Resurrectione, notis illustravit, et seorsim edidit Aug. Buchnerus, Witteb. 1627. 8.
Hymnos eius Theod. Pulmannus Hymnis Sedulii, Iuvenci, Aratoris iunxit Basileae. 8vo.
De Vin Martini Libri 4. una cum Severi Suplicii libro eiusdem argumenti, prodiit Paris. 1511. 4.
Prodiit Altorf. 1664. 4. cum Conr. et Nicolai Rittershusiorum et Michaelis Ruizii Assagrii notis.
Cum Sedulio, Iuvenco, et Fortunati Hymnis editus Basil. 8. a Theod. Pulmanno.
Opera eius coniunctim edita Parisiis 1580. fol. 8 Coloniae 1617. fol. prostant.
Originum libri prodierunt
1. Venetiis 1483. et Paris. 1509. 1520. cet.
2. Cum Marciano Capella et Scriptis vett. de Differentiis et proprietate serm. Latini una cum scholiis Bonav. Vulcanii Basil. 1577. fol.
Edita haec Coloniae 1612. et 1688.
28. Flaccus ALCVINUS seu Albinus, natione Anglus, Caroli M. praeceptor, Bedae discipulus, Abbas Eboracensis, (zu York) Pericoparum Evangelicarum in singulos dies Dominicos distributarum auctor a multis habitus, auspiciis Imperator sui scholas passim erexit, praeclare ita meritus de studiis universis; melius tamen de rerum doctrina, quam lingua
Romana; quae cuiusmodi hâc fuerit aetate, e Constitutionibus Caroli ipsius, et filii Ludovici, ac nepotum, clare satis cognoscitur.
* Inter varia eius opera referuntur Homiliae ex Patrum scriptis collectae, per annum singulis Dominicis legendae. Unde Postillarum origo.
Opera eius collecta ab Andr. Quercetano (du Chesne) Paris. 1617. in fol.
* Suetonii locutiones ut suas faceret. multa affinxit Carolo M. insulsa et para\ to\ dn, ut iudicat Casaubonus.
Opera eius sex tomis in fol. edita sunt 2. Georg. Calvonerio Coloniae.
* Vossius L. 2. de Histor. Lat. cap. 35. eum cum Anastasio Presbytero, Cardinali S. Marcelli confundit. v. Cave Hist. Litt. fol. 559. et Labbeum Tom. I. p. 252.
Historia eius Ecclesiastica cum Fabreti notis prodiit Patavii 1649. fol. Vitae Pontificum Mogunt. 1602. 4. Collectance ex edit, Iac. Sirmandi Paris. 1620. 8.
* Non confundendus est cum Adone Trevirensi, qui Saec. XI. floruit.
Martyrologiume eius publici iuris fecerunt Ludovicus Lipomann Episcopus Veronensis, et Iacobus Mosander Carthusianus Coloniensis.
Chronicon eius aliquoties editum, tandemque insertum Bibliothecae Patrum.
* Non confundendus cum Aimoino, Historico illo Gallicano, et Monacho Benedictino, qui Saec. XI. floruit, et praeter Vitam Abbatis Abbonis, et Miracula Benedicti, Libros 5. de Rebus gestis Francorum, reliquit.
Coniunctim haec edita sunt Parisiis a Stephano Baluzio, et deinceps etiam locupletiora Lipsiae 1710.
38. Iohannes ERIGENA Scotus, Professor Oxoniensis, pro viro arrogantissimo habetur, Non nullas Commentationes Dionysii Areopagitae, et Scholie Maximi in Nazianzenum Latine vertit: scripsit item de Divisione Naturae; de Praedestinatione Dei contra Godeschalcum cet.
Cuncta haec Iac. Sirmondus Paris. 1645. fol. duobus tomis digesta publicavit.
Epistolae eius seorsim editae sunt cum coniecturis notisque Ioh. Busaei, Moguntiae 1602. 4> quibus accessere Theodulphi, Aurelianensis Episcopi, Epistolae ad Parochos, Constitutiones Caroli M. a Lothario nepote collectae, cum adnotatt. Viti Amerbachii, Vita S. Wigbrechti Frizlar. Conf. auct. Lupo. Vita S. Roberti. Conf. Bingionum Ducis, auctore Hildegarde.
* Non confundendus cum Odone Cluniacensi (Von Cluny) Abbate in Gallia, ob vitae sanctitatem claro, qui varia opuscula V. g. Moralia in Iobum, Collationum sive Occupationum libros tres, Vitas aliquot
Sanctorum, cet. compilavit, quae in Bibliotheca Patrum Tomo XVII. habentur.
Chronicon eius, Librum de Pontificum romanorum gestis, quod utrumque tamen a perspicacioribus non nullis ipsi abiudicatur, aliaque eius opera, Hieronymus de la Higuera et Laur. Ramiresius Antwerp. 1640. publicarunt.
adulatoribus quibusdam Curiae Romanae, nominatim a Bellarmino de Scriptor. Eccles. p. 1215. iniquiori censura notetur, quod Gregorii VII Papae molimina contra Imperatorem Henricum IV liberius descripserit. Conf. Flacii Catalogum Test. Verit. Lib. 13. fol. 1318.
Prodierunt quaedam eius scripta Paris. 1610. et nominatim Polycratican eius studio Ioh. Maire Lugd. Bat. 1639. 8. De reliquis vide Caveum.
* Potuisiem plures sequioris temporis et aetatis huius figlinae scriptores in orchestram producere: sed quum potiores eorum recensuisse mihi videar; negligete volui reliquos, praesertim quum ratione Latinitatis nvix amplius in numerum veniant. Atque hoc temperamentum tenebo etiam in sequentibus: ex quibus eos commemorasse suffecerit, qui quodammodo inter sui similes eminere videntur.
Opera eius edidit Fr. Amboesius, Parisiis 1616.
Alexandreis prodiit Argentinae 1513. et Ingolstadii 1541. 8.
Speculum hoc editum est Basileae 1484. et Duaci 1624.
Opera eius Philosophica et Theologica XXI. Tomis distincta prostant.
* Praecipuum eius opus est, quod Summa Theologiae inscribitur, et in tres partes distribuitur, in quam innumeri commentarii deinceps conscripti sunt.
* Trithemius eum vehementer laudat his verbis: Profundus, non verbosus; subtilis, non curiosus; disertus, non vanus; flammantia, non inflantia verba proferens. Alii contra in eius scriptis non inveniunt, quod magnopere amplectantur.
Opera eius 8 Tomis distincta prostant.
Opera eius emisit Lucas Waldingus in 2. Tomos digesta Lugduni.
Scripta eius maximam partem Theologica edidit Carolus de Visch, Antwerp. 1653.
Opera eius multa Waldingus de Scriptor. Ordin. Minor. p. 155. recenset.
Opera eius Venetiis aliquoties impressa sunt.
appellatus, Monachus primum Franciscanus, dein in numerum Professorum Scholae Parisiensis adscitus, et tandem Archiepiscopus Aquas - Sextiensis (Zu Aix in der Province), scripsit in Lombardi Libros 4 Sententiarum; Quodlibetica; Breviarium Bibliorum; Tractatum de immaculata Conceptione B. Virginis, et alia
Hi hactenus recensiti barbari Philosophi et Theologi Scholastici nativum sermonis decus omnino corruperunt, et novum quoddam loquendi genus induxerunt. Nil quidquam tunc scholae amplius crepabant praeter Aptitudinabilitates, Compenibilitates, Passionabilitates, Susceptibilitates; loquebantur de Dabilibus, Verificabilibus, Meliorabilibus; de Singularizationibus, Infinitationibus, Conceptibilitatibus, Attingibilitatibus, Dogmatibilitatibus; distinguebant inter Futuritionem et Futuribilitatem; addebant Haecceitates et Quidditates; inquirebant subtilissime in Homineitates, Menseitates, Lapideitates, et id genus nominum rerumque portenta, quae Democrito lacrimas, Heraclito risum, Prisciano lamenta cierent.
Nimirum Caroli M. genere Saec. X. exstincto, prope omnis eruditio ab
orbe prossigata est, totisque annis quadringentis delituit, crudeli multata exsilio. Itaque duos, vel neminem dixeris, qui, quod Romanam quodammodo saperet dictionem, vel auderet, vel omnino posset.
Tandem ultimâ Ludovici Bavari Imp. aetate, et clarius imperante Carolo IV Saeculo XIV, studia humaniora, quae integra novem saecula, et eo amplius, cum sordibus et squalore, ab Alarici, Gothorum Regis, sub initium Saec. V. in Italia, tempore, conslictata fuerant, respirare, et e tenebris suis emergere iterum coeperunt.
Operam autem suam ad hoc Augiae stabulum repurgandum huc usque commodarunt, et iuxta reliqua hmanitatis studia sollicitam Latinitatis rationem habuerunt, et quidem
Lazarus Bonamicus.
M. Ant. Bonclavius.
Ioh. Mich. Brutus.
Ambrosius Calepinus.
Ioh. Anton. Campanus.
M. Augustinus. Campianus.
Scipio Carteromachus.
Ioh. de Casa.
Emanuel Chrysoloras.
Caspar Contarenus, Cardinalis.
Franciscus Contarenus.
Q. Marius Corradus.
Sebastianus Corradus.
Gregor. Cortesius.
Cael. Sec. Curio.
Ianus Nicius Erythraeus, i. e. Ioh. Victor Rossi.
Iac. Facciolatus.
Octavius et Ioh. Bapt. Ferrarius.
Marsilius Ficinus.
M. Anton. Flaminius.
Franciscus Floridus Sabinus.
Ubertus Folieta.
Ianus Vincent. Gravina.
Iacob. Grifolius.
Vinc. Guinisius.
Lilius Gregorius Gyraldus.
Hadrianus, Cardinalis.
Paullinus a S. Iosepho.
Paullus Iovius.
Pomponius Laetus.
Ioh. Bapt. Laurus.
Nicolaus Leonicenus, cuius operâ Medicina loqui coepit apud Italos.
Christophorus Longolius, Ciceronianus iste ad nauseam usque sedulus.
Ioh. Petrus Maffeius.
M. Anton. Maioragius.
Ioh. Baptista Mantuanus, Carmelita, Poeta insignis, ingenio speciosus, sed corpore ac vultu turpis, non confundendus cum Baptista Mantuano, itidem Poeta, qui temporibus Adriani VI, atque adeo ipso reformationis tempore vixit.
Aldus Manutius.
Paullus manutius.
Ioh. Picus et Ioh. Franciscus Mirandulanus.
Hier. Montius.
Olympia Fulvia Morata.
M. Anton. Muretus.
Andreas Naugerius.
Hieronymus Niger.
Marius Nizolius.
Aonius Palearius.
Sfortia Pallavicinus.
Ludovicus Parisetus.
Nicolaus Perottus.
Franciscus Petrarcha, Dante praeceptore suo purior, qui primus barbariei medii aevi se opposuit.
Franciscus Philelphus.
Ioh. Franciscus Poggius Florentinus.
Ioh. Iovius Pontanus.
Ioh. Bapt. Recanatus.
Ludov. Cael. Rhodiginus.
Anton. Riccobonus.
M. Ant. Sabellicus.
Paulus Sacratus.
Iacobus Sadoletus.
Carolus Sigonius.
Aeneas Silvius, Senensis, orator Imp. Friderici III. postea Pontifex Romanus, Pius II. dictus.
Bonifacius Simoneta.
Famianus Strada.
Horatius Tursellinus.
Laurentius Valla.
Petrus Victorius.
Dan. Geogr. Morhofius.
Petrus Mosellanus.
Michael Neander.
Iohannes Niess.
Herm. Nvenarius.
Georg. Wilh. Overkampf.
Philippus Pareus.
Michael Pexenfelder.
Iulius Pflugius.
Ioh. Pincierius.
Bilibaldus Pirkheimerus.
Ioh. Ludov. Praschius.
Matthaeus Raderus.
Reinerus Reineccius.
Iohannes Reuchlinus, seu Capnio.
Laurentius Rhodomannus.
Conradus Rittershusius.
Iohannes Rivius.
Georgius Sabinus.
Caspar Sagittarius.
Erasmus Schmidius.
Caspar Schoppius vel Scioppius.
Wolfgangus Schoensleder.
Christophorus Schraderus.
Georgius Schubartus.
Conr. Sam. Schurzfleisch.
Adam Theodorus Siberus.
Iohannes Sleidanus.
Ioh. Stigelius.
Victorinus Strigelius.
Iohannes Sturmius.
Iacobus Sturmius.
Fridericus Sylburgius.
Iacobus Thomasius.
Gothofredus Vockerodt.
Iohannes Vorstius.
Georg. Henr. Ursinus.
Iacobus Wimphelingius.
Iohannes Godescalcus.
Ioh. Georg. Graevius.
Ioh. Frid. et Iacobus Gronovius.
Hugo Grotius.
Ianus Gruterus.
Alexander Hegius.
Daniel Heinsius.
Nicolaus Heinsius.
Ulr. Huberus.
Hadrianus Iunius.
Iustus Lipsius.
Paulus Merula.
Iohannes Meursius.
Aubertus Miraeus.
Franciscus Modius.
Iohannes Murmelius.
Iacobus Perizonius.
Ioh. Isaac. Pontanus.
Ausonius Popma.
Ianus Rutgersius.
Claudius Salmasius.
Iulius Caesar Scaliger.
Iustus Iosephus Scaliger.
Antonius Schorus.
Andreas Schottus.
Franciscus Silvius.
Godescalcus Stewechius.
Laevinus Torrentius.
Hermannus Torrentinus.
Simon Verepaeus.
Iohannes Ludovicus Vives.
Gerhardus Ioh. Vossius.
Iohannes Langius.
Iohannes Lauterbach.
Valentinus Fridlandus Trocedorsius.
Daniel Vechnerus.
Petrus Hoffwenig.
Thomas Ihre.
Isaacus Istmenius.
Iohannes Kruus.
Iohannes Loccenius.
Iohannes Magnus.
Olaus Magnus.
Iohannes Matthiae.
Olaus Rudbeckius.
Iohannes Rudbeckius.
Iohannes Schefferus.
Rabodus Hermannus Schelius.
Benedictus et Iacobus Lib. Barones Skyttii.
Iohannes Sambucus.
Spephanns Verboczi.
Horum curae et industriae et laudabili exemplo e tenebris in lucem protractam latinae linguae elegantiam debemus; cuius ratio ut sibi perpetuo constet, magni hi litteratores, et nulli operae pepercerunt, et gravissime omnem posteritatem sunt cohortati. Tantum autem abest, ut omnes Latinae linguae patronos ac vindices heio in orchestram produxerimus, ut potius plurimi eorum adhuc deesse videantur; quos partim eo consilio omisimus, ut ne plus nimio eorum numerus excresceret, quum praesertim Gallia, Italia, Belgium et aliae gentes plenae sint tantorum nominum; partim maiorem eorum curam habere non potuimus, quum Lusitanorum, Hispanorum, Anglorum, Danorum, Sue corum, Polonorum atque Hungarorum praeclara ingenii monumenta vix, aut ne vix quidem, ad nos commeent, atque sic etiam eorum scriptores Latinarum litterarum elegantiâ conspicui apud nos ut plurimum in ignoratione versentur. In iis autem, quos longo ordine commemoravi, sunt non nulli, quos ex ipsorum patria transtuli in eas terras, quo ipsi, vel fato quodam, vel certo consilio, suo olim tempore concesserunt, et ubi maximam aetatis suae partem consumpserunt, et quas doctrinâ suâ potissimum ornarunt: quod eum in finem monere volui, ne quis magnopere miretur, Robertum Stephani Gallum Helvetiis, Ioh. Ludovicum Vivem Hispanum Belgis, Iohannem Schefferam nostratem Sueeis, et quosdam forte alios alienigenis illis,
quorum contineri societate potius voluerunt, heic a me adnumerari.
Ex his autem Latinae linguae instauratoribus, operae pretium fuerit, eorum praeipue heic dare notitiam quamdam uberiorem, qui concinnarunt Lexica, et subiungere nomina et libros eorum, qui ex instituto purioris Latinitatis causam egerunt.
Et primo quidem agamus de Lexicis: quorum potiora dum recensere adgredior; generatim non nulla de iisdem praemittenda esse existimamus:
1. Etiam illis ipsis temporibus, quibus barbaries bonarum litterarum culturae vel prorsus et omnino, vel aliqua saltem ex parte adhuc obstabat, iam Lexica in usu erant illa, quae Papias, (cuius Vocabularium Venetiis 1491. exiit.) Dionysius, Nestor, (cuius Dictionarium Argentor. 1507. fol. excusum est,) Iohannes Werdena, Iohannes de Ianua, (evius Catholicon sive Lexicon ex diversis auctoribus contractum Aug. Vindel. 1456. et emendatum per M. Petrum Egidium Lugd. 1506. fol. prodiit,) et Simon tandem Ianuensis, e barbarorum temporum sterquilinio hausta compilaverant. Haec pro aevi istius barbarie sat belle se habebant; at iure contemnebantur ilico, quum bonae litterae caput paullo altius extollere occiperent, Nec Glossaria Philoxeni et Benedicti prodesse multum poterant in tantis tenebris.
2. Simul ac renatae erant bonae litterae, certatim prodibant Lexica, Vocabularia, Thesauri, Calligraphiae, Silvae, Fontes, Dictionaria, Castella, Atria, Ianuae, Promptuaria, Exegetica, Onomastica, Flores, Orbes picli, Vestibula, Locutionum probae notae Syllogae et Elegantiarum Commentarii, quos Baxius, Comenius, Benzius, Seidelius, Erasmus, Manutius, Schorus, Mancinellus, uterque Morellus, Riccius, Calagius, Bul, Emmelius, Barbarossa, Helling, Gambarella, Pareus, Serranus, Iolius, Prateolus, Zanchius, Tessanus, Figulus, Nunnesius, Suevus, Wulstorpius, Pomey, Scotus, Dasypodius, Ulnerus, Ravisius, Uladeraccus, Wilsius, Fabricius, Tuscanella, alii, litterato orbi impertiverant: quorum labores tamen non sunt aequali in pretio; quum alii fere ignorentur, sortisque tenuioris sint; alii praeposteris utantur consiliis, multumque sordis trahant; alii autem quam proxime absint a perfectione illa, quam litterati in
huiusmodi libellis subsidiariis requirunt, et propterea hodieque a multis celebrentur colanturque.
3. Progressu temporis ad Lexica concinnanda magis magisque litterati incumbebant, ut horum alia aliis prodirent cultiora. Inter Enchiridia huiusmodi eminent. quae Neubavero, Cnapio, Hulsio, Lindnero, Tacharto,, Gurtlero, Wendelino, Denzlero, Weinrichio, Corvino, Spiesero, frisio, Calvisiv. Konigio debemus.
4. Haec quamlibet scholasticae pubi satis accommodata videntur esse; superantur tamen tum vocabulorum copiosiori illustratione, tum etiam colligendi industria ab iis, quae his nostris temporibus et vel nuper adeo cum omnium applausu in usum praecipue tironum emissa sunt a Weismanno, Steinbachio, Littletonv, Hedericho, Kirschio, Webero.
5. Magnae etiam molis voluminibus, inde a renatis litteris usque ad haec nostra tempora, omnem purioris Latinitatis campum emetiri conati sunt Perottus, Calepinus, Nizolius, Lucius, Sturmius, Curio, Doletus, Trebellius, Frisius, Reyherus, Robertus Stephanus, et, qui in Germaniae scholis principatum hodie tenet, Basilius Faber.
6. Nec desunt viri eruditissimi, qui in explicatione mediae et infimae Latinitatis multum operae posuerunt, ut facilior pateretcuivis aditus ad intelligendos scriptores illos, qui barbaris saeculis scripserunt, et quorum res et argumenta iucunda interdum, saepe etiam scitu necessaria videntur esse. Hi fere sunt Speelmannus, Lindebrogius, Wendelinus, Labbaeus, Meursius, Lydius, Somnerus, Vossius, et qui familiam inter hos ducit, vir quondam illustris apud Gallos, Carolus du Fresne.
7. Quamlibet igitur haec, qualiacumque sunt, quae disseruimus, insignem Lexicorum copiam facile arguere possunt; nihilominus tamen cum pudore nostri saeculi dicendum est, non dum habere nos Latinitatis purioris aliquod Lexicon perfectum: ut verba Morhosii Tom. 1. Polyhist. pag. 820. heic et in subsequentibus, quamvis aliquo modo mutata et interpolata, tantisper mea faciam. Graeca lingua eâ parte longe felicior est: nam Thesaurus Henrici Stephani Graecus adeo copiosum dedit apparatum, ut paucis vel emendari
vel augeri possit: at in lingua Latina omnium opera adhuc hoc in genere fuit imperfecta, et in partibus tantum exculta. Conquestus est ea de re Olaus Borrichius in libello de Lexicorum Latinorum Ieiunitate; ubi pluribus demonstrat, quantopere laborent vulgaria illa Lexica, etiam optima, atque sic etiam ipse Thesaurus Roberti Steplhani Latinus, qui tamen ad perfectionem Thesauri Graeci, quem Henricus Stephani concinnavit, neutiquam aceedit, quamvis ceteroquin inter Lexica Latina sine controversia principatum teneat. Huc usque tamen tot prodierunt instrumenta conficiendi plenioris Lexici, ut mera ignavia sit, non impendi operam diligentiorem. Habemus notas, commentationes, indices doctissimorum virorum in auctores paene omnes, e quibus vel solis, si conferantur, et cum iudicio digerantur, Lexicon egregium confici possit. Atque illa cura pertineret ad voces dumtaxat, non ad locutiones, in quibus congerendis satis laboriosus est Roberti Thesaurus. Et quamvis etiam vocibus nuper a Birrio Londini quodammodo locupletatus esse videatur; magna tamen vocabulorum, quae adhuc desunt, fieri accessio posset: quarum tamen usus locutionibus eo pertinentibus illustrari simul pro totius libri instituto deberet.
Ambrosii CALEPINI Dictionarium. Venetiis primum prodiit, postea saepe auctum, emendatum, atque ita mutatum est, ut vix sibi simile amplius videatur. Vulgo Calepini circumferuntur editiones Basileenses X. vel XI. linguarum; quibus aceessere Iohannis Passeratii non vulgaria Additamenta Coloniae Allobr. 1609; atque his Passeratii Additamentis tandem plurimae, nec inutiles accessiones adiunctae sunt Lugd. Gall. sumptibus Iacobi Cardon 1634. fol. Aliis Calepini editionibus Gesneri Onomasticum carptim insertum; aliis ad finem operis idem Onomasticum totum insertum est, atque in una serie integrum. Novissime Calepinus minor novem linguarum, Cornelio Schrevelio castigante et contrahente, Lugd. Bat. prodiit.
* Diu regnavit Calepinus in ludis litterariis, inque eruditorum museis; sed per
Fabri Thesanrum auctoritas eius valde nunc imminuta est.
Morhosius Polyh. Tom. I. p. 821. seq. ita de eo iudicat Inter strenuos Perotti transscriptores non minimus est Ambrosius Calepinus; qui quidem, si in nomine aliquod omen est, per anagrammatismum Pelicanus, sanguine suo et succo minorum gentium Lexicographis vitam dedit: fuitque diu sacra studiorum ancora, ad quam confugiebant, qui in Latina lingua se exercere volebant, Sed ipse interim Calepinus merus Perotti descriptor est: quapropter acerbis passim censuris Scioppii et Franc. Floridi vexatur; a quibus non adeo multum abludit Erythraeus Pinacothecd II. p. 202. Stetit olim, et in scholis regnavit adversus omnes censuras, et prela typographorum calefecit, ac loculos ditavit bonus ille Calepinus, qui toties coctus et recoctus parum sapit. Illi enim aliena ova supposuerunt passim non nulli, et fetus quoscumque, undecumque corrasos, sub Calepini persona in theatrum produxere: tandem et novâ mole novarum linguarum misturâ, auctior liber ille prodiit, quasi coniuratum esset ab omnibus typographis in unum hoc Lexicorum chaos, quo tamquam illo Bacchi dolio, et cicer et pisa et allium et lana et omnia continebantur. Quae quum omnia illic sint permista, nihil solidi et genuini deprehendes, non possunt enim simul et semel disci et colligi tam diversa: quoque ornatus magis illis auctariis liber fuit, eo magis deformatus, et, ut simius ille apud Claudianum, claro deformis amictu. Prodiit post longe plurimas editiones Lugduni 1587, recognitus a Iano Passeratio et Ludovico de la Cerda: sed ut puto, abusi sunt typographi horum virorum nomine, ut eo promptiores invenirent suis mercibus emptores. Videatur de hoc Passeratii Calepino Borrichius de Lexicorum Latinorum Ieiunitate.
Sethi CALVISII Enchiridion Lexici Latino-Germanici Quedlinb. 1652. 8.
* Tironum tantum studiis accommodatum est.
Gregorii CNAPII Thesaurus Polono-Lation-Graecus. Cracoviae 1647. 8.
* Egregium Lexicon est. Et quamlibet Polonis maxime accommodatum videtur esse; tamen et iis, qui Polonicae linguae rudes sunt, beneficio Tomi II, qui primi Index est, utilissime potest servire.
Andreae CORVINI Fons Latinitatis bicornis, ex optimorum probatissimorumque Auctorum, Philologorum, Poetarum, Oratorum, Historicorum maxime, cum priscorum, tum modernorum, rivulis scaturiens: e quorum uno, thematum appellativorum; altero, vocum propriarum vera
cognitio promanat. Francof. 1605. 1653. Lips. 1623. 1627. 4.
* Auctor fuit Oratoriae et linguae Latinae quondam in Academia Lipsiensi Professor Publicus, et opus hoc suum, ob praematurum ex hac mortalitate abitum priori sui dumtaxat parte inchoatum ac velut imperfectum reliquit. Augmentatum vero non solum priori parte est, sed et alterius novâ accessione locupletatum a M. Ioh. Georgio Schledero, Ratisbonensi. Tironum studtis ac promovendis eorum profectibus valde accommodatum esse arbitror, praesertim si ab non nullis scoriis repurgetur, et ad recentiorum Grammaticorum meliores observationes exactum recudatur, ac locupletetur ita, ne, quod libris in publicum redeuntibus usu interdum venire solet, multa praeter rem et auctoris scopum admisceantur.
Occasio hunc Latinitatis fontem aperiendi Auctori haec fuit. Emendare v???ebat Fabri Thesaurum, vitiis mendisque tunc quidem nimis obsitum. Auspicabatur autem labotem suum ab Epitome Fabri, sive Thesauro Fabri Minore: cui tamen emendationi suae novum ipsi placuit Fontis Latinitatis nomen inscribere, eo quod, ratione progressus, si non omnem, maxima tamen ex parte, exuerit pristinam fabrilis sabuli aspredinem. Ergo hic Corvini Fons Latinitatis bicornis nihil aliud est, nisi Thesaurus Fabri Minor, sed ita transformatus et emendatus, ut vix Fabri vestigia in eo amplius deprehendantur.
Caelii Secundi CURIONIS Thesaurus linguae Latinae, sive Forum Romanum, eonstans Tomis III. Basil. 1561. 1571. 1576. Novissime Argentorati 1604. fol. auctius prodiit; sed non nisi usque ad p. 157. recusum: nam cetera deinceps omnia sunt editionis A. 1576; adeo, ut in fine Tomi tertii etiam verba illa relieta sint: Basileae, ex officina Frobeniana, per Aurelium Frobenium. Pudibundum facinus! Exsulare profecto debent huiusmodi fraudes ab omni rep. litteraria, ut quae a sanctitate et e)ilikrinei/a| praecipuum suum arcessit decus.
* Huius operis auctores fuere Doctores Publiei Basileenses, quos inter eminuit Caelius Curio. Hi vero maximam partem Roberti Stephani Thesaurum exscripserunt: interdum etiam deprehenduntur Ambrosium Calepinum cum Stephano commiscuisse, Liber hoc in genere praestantissimus, si a Roberti Thesauro discesseris.
Petri DASYPODII Dictionarium Latino - Germanicum. Argent. 1526. 8.
* Ad potiora reformatae Latinitatis Lexica olim referebatur, ad ea praesertim, quae in tironum gratiam prostabant. Hodie non
amplius venit in numerum, quum rectiora et elegantiora in promptu sint.
Henrici DECIMATORIS Thesaurus linguae Latinae. Lips. 1606. 1615. fol.
* Huic Thesauro, inquit Morhofius Polyh. Tom. I. p. 825, miror pretium aliquod Borrichium statuere: homo enim ineptus fuit, et in Latinitate nihilo plus sapuit, quam occisa sus; quod ex eius Silva vacabulorum deprehendas, quam miris modis exagitat Siberus Passim in Epistolis et Opusculis suis, monetque, ceu pestem, fugiendam esse tironibus. Monendum tamen, fuisse inter utrumque lites agitatas publice, nec sine bile arguta esse, quae in Decimatorem scripta ediderit Adamus Siberus.
Io. Iacobi DENZLERI Clavis linguae Latinae. Novissime prodiit Basil. 1715. 8. Mai.
* Satis copiosus Auctor est in cumulandis locutionibus, quibus singulos locos illustret. Subicitur huic Clavi Compendium de Elegantiis Latini Sermonis, Proverbiis, Poesi, Differentiis verborum, Numeris..
Stephani DOLETI Commentariorum linguae Latinae Tomi bini. Prior exiit Lugd. 1536; posterior, ibid. 1538. fol.
* Inter plagiarios Roberti Stephani hic Doletus Lugdunensis typographus eruditus, similiter, ut plures alii, referendus est; sed subtiliores namque aliâ methodo disposuit opus suum, et e Stephani materia novum aedificium exstruxit. Commendari quoque meretur labor illius: nam quae tumultuarie apud Stephanum, heic distincto secundum significationes suas ordine exhibentur. Neque tamen propterea a plagii crimine absolvendus est, licet ipsamer adhuc illud, sibi a Carolo Stephano obiectum, diluere omni studio sit adnisus; qua de re legi potest Thomasius de Plagio litterario §. 409 - 412. Nempe nimium subito creverunt in molem Latinae linguae Commentarii, postquam Roberti Stephani Thesaurus exisset; quales Commentarii ante Stephani et Nizolii Thesaurum, magnitudine Laur. Vallae Elegantias non superabant: frustraque exscribendi licentiam Lexicographis concessam Doletus praetendit, qui etiam Barthol. Riccio insuper atque Lazaro Bayfio eum in modum turpiter abusus est, numquam eos nominans, nisi ubi castigat, Prodiere Commentariorum eius Tomi duo, Guil. Budaeo nuncupati atque inscripti. Tertium adhuc Tomum addere sibi proposuerat Auctor, de collocatione oratoria, composito et numeroso dicendi genere, in universum acturum; sed quo minus destinata perficeret, fati acerbitate factum: quippe vivicomburio miser ob religionem exustus est, meliori fortunâ dignus utique et vir doctus. Exstat in
mortem eius Epigramma Theodori Bezae, quod legitur in Deliciis Poetarum Gallorum, sub nomnie Adeodati Sebae. Erat unus e praecipuis Ciceronis admiratoribus: quapropter Erasmi Ciceronianum, tum in Praefatione sui Operis, tum in ipsomet Commentariorum corpore, haud raro acriter sugillat; et ex instituto id quidem facit in suo Dialogo de Imitatione Ciceroniana pro Longolio contra Erasmum. edito Lugd. 1535. 1536. 4. Morhof. Polyh. T. I. p. 824.
Quum iam tum, paullo postquam hi Doleti Commentarii exiissent, nimio venire pluribus viderentur; vir quidam anonymus eorum adornavit Compendium s. Epitomen, ed. Basil. 1537. 1540. 8. Et in horum Commentariorum supplementum ab Auctore scriptae sunt Phrases et formulae linguae Latinae elegantiores, quae cum Praefatione Ioh. Sturmii excusae sunt Argentorati 1576. 1585. 1610. 8.
Basilii FABRI, Sorani, Thesaurus eruditionis scholasticae. Auctus est gradatim per Buchnerum, Cellarium, Graevium, Stubelium, Gesnerum. Prodiit Witteb. 1587. 1623. 1655. 1664. Lipsiae 1571. 1572. 1593. 1594. 1622. 1668. 1672. 1673. 1686. 1692. 1696. 1701. 1710. 1717. 1725. 1735. fol.
* Omnium nunc Manibus teritur, ac praesertim in scholis regnat, velut in Calepini locum surrogatus. Secundum ordinem Primitivorum dispositus est, singulisque Primitivis sua Derivata, Composita et Decomposita longo ordine subiciuntur. Huius Thesauri sui quidem exigua primum ipse Auctor rudimenta posuerat Lipsiae 1571. 8. impressa, et repetito saepe labore dehinc auxerat; sed imperfectum tamen reliquit. Admovit postea illi expoliendo manus Augustus Buchnerus, et auctariis insignibus locupletavit: verum unus vir tam vasto labori non suffecit, quamquam illa, quae adiecit, opima sint, et ex optimis observationibus, tam suis, quam aliorum, deprompta. Nova Buchneri additamenta, post Auctoris mortem, ob eius heredibus Bibliopola editor coemit; quibus non nulla addidit Iacobus Thomasius. Dicitur et Francofurti ad Viadrum uberior latere vocabulorum collectio, quam Tobiad Magirus ad Fabrum sibi collegerit: quod si ita sese habet; pro non vulgari habendus fuerit colligendi iste labor, si e ceteris Magiri, viri diligentissimi, scriptis eum iudicare velimus. Miramur autem, Boeclerum Foro Romano Fabrum a Buchnero recognitum praeferre, in Dissertatione de Lexicis. Quamvis enim illi sui defectus sint', quos praeter alios Caspar quoque Scioppius in Consultatione secunda notavit; longe plura tamen iure in Fabro desiderari possunt, adeo, ut causa, cur
praeferatur Foro Romano, nulla omnino sit. Reperiuntur quidem in Fabro quaedem notatu singularia, quaeque alibi frustra quaeras: at vero parcior illorum numerus est, quam ut Lexici perfecti nomen tueri queat, Quapropter etiam toties, post Buchnerum atque Thomasium, Christophorus Cellarius, et deinde quidam alii, praesertim vero ac nomination Gesnerus, hunc Fabri Thesaurum auxerunt, locis innumeris emendaverunt, ae resecuerunt, quae nihil attinebant poni, quum praesertim Stubelius, vir ceteroquin pius ac doctus multa praeter scopum hbri ex aevo sequiori et barbaro intulisset, auctorum insuper loca diligentius apposuerunt, atque adeo omnem paene librum recuderunt: nihilominus ramen heic atque illic vel addenda vel corrigenda denuo deprehenduntur. Nec potest omnino adornari Lexicon iustum, suisque partibus omnibus absolutum, nisi operas inter se conferan??? viri eruditi, ut unus hunc, alter alterum auctorem prae manibus habeat, et perfectum suo singuli auctori indicem cum iudicio confectum adiciant, unde Lexicon aliquod ab omni parte perfectum postea formetur: quod consilium est Olai Borrichii. Tor vero sunt hodie observationes egregiae Grammaticorum atque Criticorum, indicesque luculenti, e quibus confici tale Lexicon posset, ut longe maximâ laboris parte sublevatos se sint sensuri, quotquot tale opus adgredientur. Morhorf. Polyh. T. I. p. 826. seq.
Thesanri huius Epitome prodiit quondam Lips. 1595. 8.
Ioh. FRISII Lexicon trilingue. Argentor. 1612. fol.
* Uti. Doletus suos Latinae linguae Commentarius e Stephani Thesauro maximam partem hausit; sic Frisius suum hoc penu ditavit ex Foro Romano Curionis. Auctorum vero nomina negligenter addit, libris capitibusque omissis. Ceteroquin tamen optimae notae hoc in genere liber est: eum enim verborum et locutionum ordinem servat, qui bono Lexico quam convenientissimus est.
Ex Lexico hoc trilingui Dictionarium eius Latino - Germanicum, constans Partibus II. ed. Tiguri 1686. 8. et Colon. 1723. 8. mai. tamquam in breviorem summam, pro incipientibus contractum est. Nec deest tamen in hac Epitome necessariarum locutionum singulis locis subiectarum, copia.
Nicolai GURTLERI Lexicon quadriparititum, Latinum, Germanicum, Graecum, Gallicum. Basil. 1715. 8. mai.
* In Parte Latina per varios veterum loquendi modos singulis locis qualemcumque lucem adfundit.
M. Beniamini HEDERICH Promptuarium Latinitatis. Lips. 1716. 8. mai.
* Prostat etiam Eiusdem Lexicon Manuale Latino-Germanicum. Tomis II. constans, Lips. 1739. 8. mai. quod Promptuario multo est locupletius. In utroque singulis vocabulis sua adduntur legitima epitheta et ii verborum nesxus, quibus praecipue gaudent.
Adami Friderici KIRSCHII Cornu Copiae Norib. 1714. 1731. 8. mai. Ratisbonae 1739. 8. mai.
* Loquendi formulis usus vocabulorum illustratur: exhibentur simul nomina propria, termini, ut vocant, technici, vocabula medii aevi Latino-barbara, Calendarium Romanum, Commentatio de Arte Poetica et Arbor consanguihitatis.
Georgii Matthiae KONIGII Gazophylacium Latinitatis. Norimbergae 1668. 1719. 4.
* Auctor fuit Professor Altdorfinus. Liber modicus est, nec tam diffusus, ut alia huius generis Lexica: et multa tamen in eo habentur, quae frustra in operosissimis aliis Lexicis quaeruntur ipsoque adeo Foro Romano. Ipsi Olao Borrichio hoc Lexicon Konigii admodum utilem praestitit operam in Cogitationum ipsius ea parte, qua barbara vocabula quam plurima contra Vossium veteri testituit Latio. Usus vero Konigius est in concinnando hoc Lexico operâ Christiani Daumii, qui magnam hac ipsa in re posuit operam, ac sollicite disquisivit Latinitatem genuinam. Morhof. Polyh. T. I. p. 825.
Iohannis LINDNERI Lexicon trilingue, Latinum, Graecum et Germanicum. Novissime prodiit Lipsiae 1733. 8. mai.
* Quia tripartitum est, tribusque inserviens linguis, inscribitur etiam Lindnerus trilingnis. Singulas voces secundum ordinem Alphabeti collocat, ne tirones, quibus solis dicatum est, quum radices non dum investigare norint, hinc inde vagari, et tempus inutiliter evolvendo terere necessum habeant. Vocabula Latina veterum auctorum locutionibus ut plurimum illustrantur.
Adami LITTLETONI Liber Dictionarius linguae Latinae quadripartitus. 1. An Englisch Latine. 2. â Latine proper, 3. â Latine classical. 4. â Latine barbarous. Londini 1703. 4.
* Elegans Lexicon, sed in usum dumtaxat gentis Anglicanae, et eorum, qui linguam Anglicanam tenent.
Lud. LUCII Aerarium seu Thesaurus Latinae linguae. Francof. 1631. fol.
* Quemadmodum Nizolius e solo Cicerone, ita hic ex pluribus auctoribus, immo etiam ex Poetis, huiusmodi florum Latinitatis cumulos exstruxit, vel, recte ut dicam, ex Foro Romano compilavit. Prodiit hoc Lucii Aerarium etiam Basileae et Francof. 1631. subiunctum Thesauro Nizolii, Tomis duobus in fol.
Christiani ENUBAVERI Lexicon linguae Latino - Germanicae. Lips. 1706. 8.
* Est modo instar vocabularii, nilque magnopere amplius exponit, quam notiones vocabulorum Germanicas; ac ne id quidem praestat ubique satis ac sufficienter.
Marii NIZOLII Thesaurus Cicerenianus, seu, ut primo vocabatur, Observationes in Ciceronem. Prodiit primum Basil. 1520. et 1535. fol.; deinde 1548. item 1551 et 1563; deinde Venetiis ex ossicina Aldina 1570 et Basil. 1572; tum post Bosilii Zanchii et Caelii Secundi Curionis operas insigni accessione auxit eum Marcellus Squarcialupus Plumbinensis, et hâc novâ facie prodiit rursus Basileae 1576. et 1583; tandem locupletiorem prodire fecerunt lacobus Cellarius Augustanus, Christophori Cellarii Smalcaldiensis, proavus, Lugd. 1588. Basil. 1595. et Francof. 1613. fol. et Alexander Schottus Gerae 1627. 4.
* Huic Thesauro Nizoliano, tamquam Tomum alterum Aerarium suum, Francof. 1631. editum, adiecir Lud. Lucius, eodem anno Basil. et Francof. in fol. in quo etiam reliquorum auctorum dictionem ex Foro Romano compilavit et contraxit. Thesaurus Nizolii Ciceronianus dictus etiam aliquando est Apparatus Latinae locutionis Ciceronianus: atque hâc facie prodiit Colon. 1612. et Genevae 1642. 4: Respondent ei Sectiones Operum Ciceronis, quae cum notis Dionysii Gothofredi sunt edita: quibus Apparatus ille Repertorii loco esse potest; magis etiam futurus, si in nominibus propriis par cura adhibita esset: quae in Thesauro Ciceroniano Caroli Stephani, Paris. 1556. edito, itemque in Penu Tulliano Georg. Lud. Frobenii (Indice in Opera Tullii, editionis Guilielmio - Gruterianae, tertio) diligentius collecta sunt.
Quamquam vero hic Nizolii Thesaurus omnem Latinitatem Ciceronianam complectatur, et instar Ciceronianae, ut ita dicam, Concordantiae esse possit; tamen eius Auctor vim et naturam dictionis Ciceronianae non usque quaque adsecutus videtur. Saepe haesitavit etiam in lectionibus antiquis; quod praeter alios non nuper demum animadvertit Ioh. Vorstius, sed dudum vidit, et multis quoque exemplis declaravit
Henricus Stephanus, cuius Nizolio - Didascalus sive Monitor Ciceroniano - Nizolianorum hanc in rem legendus est, ex ipsius ossicina 1578. 8. in lucem emissus, et dissiculter hodie comparandus. Huc quoque referri potest Eiusdem Stephani Pseudo - Cicero, sive Dialogus, in quo non solum de multis ad Ciceronis sermonem pertinentibus, sed etiam, quem delectum etlitionum eius hagere, et quam cautionem in eo legendo adhibere debeat, lector monetur, editus ex eiusdem officina 1567. it. 1577. 8.
Nicolai REROTTI Cornu Copiae Latinae linguat, Paris. 1504. Argentor. 1506. Omnium autem emendatissime prodiit Venetiis in aedibus Aldi 1513; ut Aldinae editiones, eaeque genuinae, aliis semper praestant. Iterate est haec editio, at haud pari cum accuratione et industria Paris. 1529, et Basileae apud Curionem et Walderung 1526. 1532. 1536. 1552. fol.
* Perottus inter primos fuit, qui litterarum barbariem fugarunt, eiusque operâ strenue usi sunt, qui post illum explicandis vocabulorum notionibus operam navarunt. In hoc suo Cornu Copiae omnem Latinitatem explicare adgreditur. Nihil autem id est alind, nisi Commentarius in Martialis librum primum Epigrammatum, et in Epigrammata prioria 28. quae in eius libello de Spectaculis sese repraesentant: quem libellum tamen, quia in eo non nulla Martialis tempori non conveniunt, et multa sese offerunt, quae ingenium Martialis fecundum parum sapiunt, cum Iano Rutgersio L. 5. Variarum Lectionum cap. 15, Petro Scriverio in Animadversionibus ipsius, et Thomâ Farnabio in martiale eius, huic Poetae merito abiudicamus. Hunc autem Perottus ordinem tenet, ut Epigrammata priora 28. libelli buius suspecti praeponat, inque unâ serie connectat eum Epigrammatibus libri primi. In Epigrammatibus sex prioribus valde copiosus est; in reliquis strictior breviorque: utrobique autem infinitas adfert Latinarum vocum et locutionum illustrationes, ut adeo liber hic beneficio Indicis in Lexicon abierit.
Subiciuntur ei ex antiquiore Romani sermonis sacrario:
1. M. Terentii Varronis de lingua Latina ad Ciceronem Libri tres.
2. Eiusdem de Analogia Libri tres.
3. Sexti Pompeii Festi librorum undeviginti fragmenta.
4. Non Maraelli de proprietate sermonum lucubrationes multae ac variae, multisque locis antehac corruptis restitutae.
Andreae REYHERI Thesaurus Latinitatis seu Lexicon linguae Latinae
Auctum et emendatum a Christiano Iunkere, Lips. 1712. fol. Cum Praefatione 10. Matthiae Gesneri, Lips. 1733. fol.
* Primitus exiit Gothae 1645. 8. inseriptus: Thesaurus Sermonis Latini elegantioris. Quaoniam Doleti et Trebellii egregiae Collectiones minus parabiles sunt; Thesaurur hic Reyherianus earum loco tantisper esse potest.
Th. SPIESERI Lexicon universale, constans duobus Tomis. Novissime editum Basil. 1716. 8. mai.
* Vocabula technica Latine reddit: locotiones autem verterum, quibus singula loca illustrentur, non ubique apponit, atque omnino eas parcâ suppeditat manu.
Christophori Ernesti STEINBACHII Lexicon Latino - Germanicum, II. Tomis, cum Praefationibus et Auctoris et Ioh. Vlrici Konigii. Vratislaviae 1734. 8. mai.
* Locutionum affatim habet; at sine indicio, unde singulae sint desumptae.
Prodromi instar erat Eiusdem Lexicon Latino - Germanicum, secundum methodum Grammaticae eiusdem Auctoris elaboratum Vratisl. 1725. 8. mai.
Roberti STEPHANI Dictionarium, seu Latinae Linguae Thesaurus, non singulas modo dictiones continens, sed integras quoque Latine et loquendi et scribendi formulas, ex Catone, Cicerone, Plinie Avuncule, Terentio, Varrone, Livio, Plinio Secundo, Virgilio, Caesare, Columellâ Plauto, martiale: cum Latina, tum Grammaticorum, tum varii generis scriptorum, interpretatione.
* Primum prodiit hic Thesaurus Paris. 1536. Tomis II. fol. Ingenti accessione auctus Tomis III. Paris. 1542. Deinde Tomis IV. Lugd. Galliae 1573. repetitus; sed demptâ tamen male Auctoris Praefatione, in qua suos adiutores, decemviros doctissimos, Tusanum, Budaeum, Baisium, alios, enumeraverat, Recusus postea est etiam Basil. 1576. it. 1613: Tomis autem III. Argentorati 1604. Tandem prodiit Tomis V. cum augmentis et animadversionibus Ant. Birrii. Londini 1734: et ad hunc modum recusus, Tomis autem IV, Basileae 1740. fol. Prodibit etiam, ut spes reip. litterariae a. 1736. et 1737. facta est, in IV. Tomos rursus dividendus, Lipsiae sumptibus Caspari Fritschii, novis instructus copiis ab Ioh. Matthia Gesnero, Academiae Gottingensis Varrone.
Thesaurus hic stupenda cum industria constructus est, nec habet parem. Omnes reliqui Lexicorum auctores in hoc opus quasi conspirarunt: nam tamquam ad
prandium paratum venerunt, non suis laboribus opus alienum exornaturi, sed submoto Auctoris nomine suum impudentissimâ audaciâ reposituri. Ita Curio Forum suum Romannum, Trebellius suum Promptuarium, Wendelinus suam Medullam, Doletus suos Commentarios, et alii non nulli suos Thesauros inde concinnarunt, callide suppresso veri huius Auctoris, unde sua exscripserunt, nomine. Alii ne nihil omnino in hoc opere recuso viderentur egisse, auctius id, et, si dîs placet, emendatius procudere adnisi sunt, intrusis vocibus et loquendi modis, qui, a genuina Latinitate alieni, prius a Stephano ob id ipsum repudiati fuerant. Habet tamen hic Roberti Thesaurus suos nihilominus defectus: saepe enim ex corruptis Auctorum exemplaribus loca non sana adferuntur: multa quoque parora/mata in loquendi formis occurrunt; quae, si quid iudico, in hunc usque diem post tot praestantissimorum virorum labores non dum sublata cuncta sunt: sed tamen ob locutionum copiam et accuratam dispositionem quam maxime eminet, et facem quasi omnibus reliquis huiusmodi libris huc usque praetulit.
Theodosii TREBELLII Latinae linguae universae Promptuarium, duobus Tomis. Basil. 1542. 1545. fol. Paris. 1545. 4.
* Opus insigne et admodum utile; sed ex Roberti Stephani Thesauro exscriptum.
Ioh. Adami WEBERI Lexicon Encyclion, II. Tomis. Chemnitii 1734. 8. mai.
* Admodum locuples et selectum Latinitatis penu est: admiscet etiam ex Glossario Fresniano ea medii aevi vocabula, quae apud eruditos crebriori in usu sunt, et cognitu proinde paene necessaria.
Erici WEISMANNI Lexicon bipartitum. Novissime prodiit Stutgardiae 1732. 4.
* Vocabulorum usus ostenditur in locutionum apud veteres occurrentium exemplis Nomina propria et antiquitatis secundum Alphabeti ordinem separatim in eo exhibentur.
Marci Friderici WENDELINI Medulla priscae puraeque Latinitatis. Servestae 1738. Marpurgi 1665. Francof. 1667. 8.
* Excerpsit hanc Medullam suam ex Roberti Stephani Thesauro, addito in tironum usum locupletissimo Indice Germanico. Liber non contemnendus est, de quo in Praefatione Wendelinus multa magnifica promittit, putatque, ex nullo libro commodius
addisci posse linguam Latinam, quam ex hoc, si quidem perpetuae instituantur imitationes et sermones continui ex istis locutionibus connexi, qui, Germanicâ propositi linguâ, in Latinam converti debeant. Sed, quod primarium est in imitatione, heic deficit: sermonis scilicet nexus, unde potissimum pendet omnis linguae genius: deinde sermones ita concinnati nescio quid inepti sapiunt, si secundum ordinem istum Alphabeticum instituantur, quod tauto/logon et ieiunum videtur, Quamquam enim obtendit Wendelinus, longo tempore opus esse, si ex lectione proficere velimus; omniumque rerum Latinitatem uno auctore minime comprehendi: tanti tamen omnino res esse videtur, ut plus temporis illi impendatur ab initio, quam ut immaturâ festinatione ista tela praeter rein abrumpatur. Deinde postquam structura sermonis ex lectione auctorum satis in solido locata est; facile in ceteris, ubi auctores deficiunt, Lexicorum opem implorare possumus. Sic nimirum scribit Morhosius Polyh. Tom. I. p. 823.
Forsan etiam ad perficienda Lexica ea, quae sunt plenioris formae maiorisque usûs, non nihil conferre possit, ut ex titulo conicio, quum ipsum librum non dum viderim, quod superiori anno 1742. 4. Venetiis prodiit, Io, Franc. Corradini de Allio Lexicon Latinum Criticum, in quo novae Latinae voces ex aureis scriptoribus et lapidibus erutae; novae vocum signisicationes et inflexiones: novae eruditiones, elocutiones autem elegantiores ex Terentio, Cicerone, Tit. Livio. Caesare ac lapidibus collectae, quae in Thesauris linguae Latinae, Vocahulariis, Lexicis omnibus desiderantur, praesertim in Calepine Patavino septem linguarum, cuius errores ingenii et eruditionis, ficticiae voces, quae Latinae minime sunt; Latinae, quae barbarae non sunt, in calce notantur.
Et hactenus quidem de potioribus Linguae Latinae Lexicis. Quibus nunc subiungo eorum nomina et libros, quibus praecipue in conficiendo hoc Antibarbaro nostro usi sumus, eo quod cum primis laboranti latinitati operam suam accommodasse nobis quidem videntur.
Olai BORRICHII Cogitationes.
Andreae BORRICHII Appendix ad Cellarii Curas Posteriores.
M. Aurelii CASSIODORI de Orthographia.
Christophori CELLARII Antibarbarus.
Georgii CRAUSERI Scintillae Tullianae.
Claudii DAUSQUII Orthographia Lat. Serm.
Oberti GIFANII Observationes singulares ad Latinam linguam.
Rudolphi GOCLENII Silva minus probatorum, insolentium, soloecorum et u(pos1oloiki/wn, barbarorum et semibarbarorum commutatorum in Latina.
Ioh. GODESCALCI Lat. Serm. Observationes.
Iani GRUTERI Inseriptiones.
Cardin. HADRIANI de Elegantia Lat. Serm.
Ioh. Casp. KHUNII Animadversiones ad Vorstii librum de Latin. Mer. Susp.
Thomae LINACRI de emendate structura Lat. Serm.
Iusti LIPSII Orthographia.
Patricii MACROHERISTRI de Latinitate merito et immerito reprobata.
Aldi MANUTII Orthographia.
Augustini Mariae de MONTE de quibusdam S. Script. locutionibus, quae imperitis et indoctis parum Latinae videntur.
Henrici NORISII, Cardinalis, Cenotaphia Pisana.
Ioh. Phil. PAREI Calligraphia Romana.
Ioach. PERIONII Observationes.
Michaelis PEXENFELDERI Apparatus eruditionis tam rerum, quam verborum.
Ausonii POPMAE de Differentiis verborum.
Humphredi PRIDEAUX Marmora Oxoniensia.
Thomae REINESII Syntagma Inscriptionum.
Francisci SANCTII Minerva.
Casp. SCHOPPII vel SCIOPPII Grammatica Philosophica.
Antonii SCHORI Thesaurus Ciceron.
Conr. Sam. SCHURZFLEISCHII Orthographia Romana.
Ezech. SPANHEMII de Praestantia et usu numismatum antiquerum.
Iacobi SPONII Curiosa Antiquitatum investigatio.
Horatii TURSELLINI de Particulis L. L.
Io. VAILLANT Numismata.
Laur. VALLAE Elegantiae.
Francisci VAVASSORIS Antibarbarus.
Danielis VECHNERI Hellenolexia.
Iohannis VORSTII de Latinitate falso et merito suspecta; it. de Latinit. selecta et vulgo fere neglecta.
Gerh. Ioh. VOSSII Etymologicum.
Georg. Henr. URSINI Observationes Philologicae.
* Atque hi scriptores pro potioribus hoc in genere, meo quidem iudicio, habendi sunt. Ceteroquin multos praeterea alios huiusmodi auctores in concinnando hoc libro prae manibus habui, eorumque non paucos heic atque illic pro re nata similiter in consilium vocavi: sed quia vel ex obliquo tantum barbariem insectantur, id quod fere faciunt Critici, iique scriptores, qui ad perdiscendam linguam latinam vel graviter adhortando, vel variis subsidiis litterariis, mox ad methodicam, mox ad exegeticam Grammaticam, mox ad copiam verborum et locutionum comparandam, mox ad historiam L. L. cognoscendam, mox etiam ad illustres hoc in litterarum genere controversias aliquando agitatas, earumque accuratiorem notitiam spectantibus, manu quasi ducunt; vel sua ex aliquibus eorum, quos heic in scenam produxi, aut prorsus mutuati sunt, aut in aliquod puerile compendium compegerunt; vel, diu ante patrum nostrorum memoriam editi, ex observationibus recentiorum multâ luca indigent; vel omnino sortis tenuioris sunt, et
paucis non numquam plagulis tantummodo constant: de consulto omnes huiusmodi scriptores, hoc quidem in loco, praetermittere volui, quum sollicitior eorum enarratio libri huius molem plus iusto augere videatur. Singulari autem tractatu eos propediem, si quidem Deus vitam ac valetudinem concesserit, et rem eruditis, haud omnino ingratam sic a me fieri intellexero, daturus eo modo sum, ut suas singulis auctoribus varias ac diversas editiones, et vel solidam eruditorum censuram, vel meam ipsius qualemcumque e)pi/kris1in, et, sicubi visum fuerit, etiam argumentum eorum et sumam, uno obtutu spectandam, coner subicere. Inscribetur liber, Bibliotheca Latinitatis restitutae, sive Notitia eorum auctorum, qui post ranatas litteras partim vitia linguae Latinae insectati sunt; partim nativam verborum vim et elegantiorem stracturam explicuerunt; partim pura recteque dicendi praecepta tradiderunt; partim denique variis Critticis aut aliis eruditis observationibus ac salutaribus consiliis laboranti Latinitati opem tulerunt.