02/2007; 01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

DANIELIS SENNERTI VRATISLAVIENSIS EPITOME NATURALIS SCIENTIAE. [gap: illustration] EDITIO TERTIA Prioribus auctior et emendatior. Cum gratia et privilegio Electoris Saxoniae. WITTEBERGAE, Impensis JOHANNIS HELVVIGII Bibl. Tyis AMBROSII ROTHII Acad. Typogr. Anno M DC XXXIII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Viro Nobilissimo et Amplissimo, DN. SEVERINO SCHATONI, a SCHATTENTHAL, Regni Bohemiae et Camerae Regiae Medico Primario, Domino affini et amico plurimum honorando, S. P. D.

ETsi multa sint, Vir Nobilissime et Amplissime, Domine Afsinis et amice plurimum bonorande, quae in laudem Physicae et dici possunt, et a multis dicuntur: Vix tamen aliquid esse puto, quod magis ad ejus commendationem faciat, quam quod magnus ille gentium Doctor, D. Paulus Apostotus, in Epistola ad Rom. cap. 1. de Ethnicis scribit: [gap: Greek word(s)] . Id, quod de DEO cognosci potest, manifestum est ipsis. DEUS enim eis manifestavit.


image: as004

Nam quae ejus sunt invisibilia, dum per res conditas intelliguntur, ex creatione Mundi pervidentur: aeterna scilicet ejus tum potentia, tum divinitas. Quem in sensum etiam olim scriptum reliquit Hermes Trismegistus: [gap: Greek word(s)] . Homo brutis et mundo praestat Ratione et Mente. Spectator enim operum DEI factus est Homo, et admiratus est ca, et cognovit Creatorem. Et Autor lib. de Mundo, c. 6. scribit: [gap: Greek word(s)] : Vetus sermo, a majoribusqueue proditus inter homines est, universa cum ex DEO, tum per DEUM constituta esse: nullamque naturam satis instructam esse posse, quae, citra DEI praesidium, suae ipsa demum tutelae permissa sit.

Hinc enim idem Apostolus ex operibus creationis verum DEUM Atheniensibus,


image: as005

Actor. cap. 7. monstrat, docetque, quod [gap: Greek word(s)] : DEUS, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, Coeli et terrae DOMINUS est, qui dat omnibus vitam, Spiritum, et omnia. Nimirum, ut Augustinus, de Civit. Dei, lib. 11. cap. 4. habet: Mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate, et visibilium omnium pulcherrima specie, quodammodo tacitus et factum se esse, et non nisia DEO in effabiliter atque invisibiliter magno, atque invisibiliter et in effabiliter pulchro fieri potuisse, proclamat.

Etenim si qui domum pulchre fabrefactam intuetur, architecti ingenium et industriam agnoscit, admiratur et laudat: quis hominum est hactenus sanus, Possit qui rupem et puteum vitare patentem, cui admirandam hanc mundi machinam intuenti, non statim simul de sapientissimo et omnipotenti opifice et Autore cogitatio incidat? Quis, quaeso, enim coelestia illa corpora sine admiratione intueripotest? Quid luce pulchrius? quid admirabilius? quid


image: as006

utilius? abs qua si esset, mundus hic pulcher non esset: quae ut inter creata prima; ita summae sapientiae, pulchritudinis, potentiae, bonitatis prima et insignis imago est, et ita divinitalis aemula, ut ipse Ter Opt. Max. Deus in luce habitare dicatur. Non minora in sublunari mundo divinae sapientiae et potentiae apparent vestigia Ut jam de amplissima ist a et purissima aeris regione nibil dicam: in terra penes nos sunt, in quibus vel palpando, ut Apostolus, Actor. 17. v. 27. loquitur, DEUM invenire liceat. Terrae bic globus tantus, tam gravis, in medio aere, Deo librante, suspenditur. In eo ardua montium, accliva collium, depressa vallium, plana camporum. Neque ea vacua: sed siterrae cavernas rimeris, quot admirandas minoralium et metallorum species in iis reperies? In superficie eam alibi arbores, alibi berbae, fruges, flores vestiunt et exornant. Ex his si unicum florem inspicias attentius, et corporis figuram, formam, colorem, odorem, intuearis, aliquid, quod supra omnium hominum ingenium et manum sit, imo ipsum Deum in eo invenies Porro superea, et supra eam quot natantium, quot volantium, quot reptantium, quot gradientium greges et classes reperire


image: as007

est. Imo si extra nihil esset, quod Deum monstrare posset, in se habet homo, quod invito etiam Deum indicet. Tantan. ejus pulchritudo, tanta dignit as, tanta vis, ut si Deus non sit, ipse sit Deus. At cum originem suam agnoscaent omnes, quisque suum patrem, pater avum, avus abavum, abavus atavum: quis primum fecerit, nisi is, qui solus nullum autorem agnoscit, Deus? Praeterea ordo in universo quem non in Dei cognitionem deducat? Quis n. non admiretur motus stellarum, et tot diversos vel adversos cursus ac recursus, eosque tot annorum seculis omnes certos: alias moveri velocius, alias tardius; alias nunquam conjungi, sed semper inter se eamdem retinere distantiam; alias nunc propius convenire, nunc plane conjungi; idque eâdem semper lege? Indicem in horologio qui aspicit, non in eo subsistit, sed rotarum omnium fabricam et dispositionem rimatur; tandem ingenium et manum artificis miratur: homo vero mir s istas astrorum revolutiones intuebitur, et ad autorem primum non recurret, ejusque sapientiam non agnoscet? Siquis regionem aliquam populosam lustrat, et tantam hominum, status conditione, ingenio, moribus et vitae genere differentium multitudinem, paccm et


image: as008

amicitiam colere animadvertit: facile potentissimi alicujus prudenti imperio omnes contineri et coerceri colligit: certe qui in mundo hoc sublunari tot diversas, tot adversas rerum naturalium species adspicit, et nihilominus terram in aerem non adscendere, sed suo loco quiescere; flumina, mare, suum cursum et locum observare; reliqua omnia, et quod ex suo et quod ex universi usu est, agere animadvertit: res tam diversas, res tam contrarias, sub uno Rectore, DEO, coerceri facile intelliget?

Ex his ergo facile patet, quae Physicae sit dignit as, quae utilitas. Cum enim tota haec rerum Universitas DEUM digito quasi monstret, et ex operibus Creationis in DEI notitiam deduc amur: quo perfectior ac penitior Naturae rerum cognitio, eo Creatoris optimi sapientia, potentia et bonit as magis elucescit. Ut enim qui in splendidi alicujus aedificii omnia conclavia et penetralia admittitur, ingenium et artem architecti magis agnoscit, quam qui foris eam saltem adspicit: Ita, ut Hermetis Trismegisti verbis utar, ex lib. [gap: Greek word(s)]


image: as009

[gap: Greek word(s)] : Qui novit entia, et quomodo disposita, et a quo, et cujus gratia: conditori, ut Patri bono, et nutritori probo, et curatori fido gratias habebit: et qui gratias habebit, pius erit. Unde [gap: Greek word(s)] , sine Philosophia summe pium esse, impossibile statuit, ibidem, Hermes Trismegistus.

Quae cum ita sese habeant, non mihi solum ars, quam sector, necessitatem Rerum Naturam scrut andi imposuit: sed rei ipsius dignit as et utilitas me semper allexit. Imo ut alios ad hoc studium, quantum in me est, incit arem, et ante annos aliquot in hac Academia exercitationes aliquas Physicas proponerem, fecit.

Quas cum, ob causas domi notas, in hunc ordinem et modum redactas, jam in publicum edam: Tuo nomini, Vir Nobilissime et Amplissime, ob necessitudinem et conjunctionem, quae mihi est cum familia Schatoniana, in scribere placet. Cum enim Dei opt. max. providentia socerum mihi obtulerit Virum Nobil. et Excellentiss. Dn. Andream Schatonem, Philosoph, et Medicinae


image: as010

Doctorem, et in hac Academia Facult. Med. Professorem et Seniorem, ac Sereniss Saxon. Ducis Augusti Medicum, qui, quod Academia nostr a publicum in Intimatione funebri testimonium ipsi exhibuit, exemplum Boni Viri, Boni Professoris, Bonique Christiani fuit: merito ad testandum meum in familiam Schatonianam affectum, Tibi, soceri mei ex fratre Nepoti, hoc quidquid est libri dedicare volui, imo debui. Et propterea majorem in modum â Te peto, ut qualecunque hoc benivoli affectus signum benivole, et omnino eo, quo a me offertur, animo suscipias, ac me, quod facis, amare pergas. Bene Vale Witeberg. Calend. April. Anno Christi 1618.

Tuae Amplitud.

Studiosiss.

Daniel Sennertus, D. Facult. Medic. Prof. et Senior.



image: as011

LECTORI CANDIDO S.

QUae singula difficultatem in aliqua disciplina parere possunt, Lector candide, rei tractandae obscuritas et amplitudo: in ea, quae Naturam rerum scrutatur, scientia concurrunt. Quod enim generatim recte pronunciavit Aristoteles 2. Metaph. c. 1. Intellectum nostrum sese habere ad res cognoscendas, sicut vespertilionum coulos ad lumen diei: id imprimis in Physicis verum est, et adeo verum, ut licet in unica saltem rei naturalis specie penitius cognoscenda laboraverint plures, et singuli totam paene vitam insumserint: eam tamen, quam quaesiverunt, noticiam plane assequi non potuerint, sed posteris multa investiganda reliquerint. Amplitudo vero tanta est, ut nullius hominis vita ad Theatrum hoc Naturae obiter lustrandum sufficiat. Quod etsi aliquem a rerum naturalium contemplatione absterrere possit: earum tamen tanta est dignitas, tanta pulchritudo, tanta jucunditas, ut omnes in sui admirationem et contemplationem rapiant, omnesqueue se satisfecisse existiment, si in ro tam ardua etiam aliquid voluerint et conati sunt, et


image: as012

minimam quimdam earum partem cognoverint. Quae res ipsa cum et in me amorem et ftudium rerum naturam contemplandi semper excitaverit: factum hinc, ut ante annos quasi viginti exercitationes quasdam Physicas in hac Academia proponerem, et adolescentibus quibusdam, Theatrum Naturae ingredi cupientibus, comitem me praeberem, et generalia illa physica in Epitomen redigere conarer. Qui labor, ut tunc non ita longo tempore absolutus fuit, et propterea nec suis partibus perfectus, nec satis elaboratus est: ita de eo in publicum edendo cogitationem hactenus nullam suscepi. Et si edendum putassem: otium, inter negotia alia aliquod tamen, interea eum corrigendi amplificandique fuisset. Persuaserunt tamen nunc, nescio quo fato, amici quidam, ut tem pore hoc plane alieno, et quo minimum otii velad corrigendum vel ad augendum hoc scriptum suppetit, ejus editionem susciperem, ac communem istum nostri seculi errorem, et ipse errarem. Laborem ergo hunc juvenilem, Lector candide, quem potius, ut amicis obsecundarem, quam ut ex eo gloriam aliquam captarem, edere volui, ut benivole suscipias, oro. In quo hoc mihi pnopositum, non ut quemquam ab antiquorum vel etiam recentiorum, qui regnum in re literaria tenent, scriptis avocarem, sed potius ut viam ad ea sternerem. Aristotelis enim


image: as013

atque praestantissimorum ejus interpretum maxime probabiles et selectas de rebus natu ralibus praecipuis collegi sententias: et quidem eas, quae generalia in qualibet Physicae parte concernunt. Nam omnium et singulorum historiam integram persequi, nullius hominis est. Rudimenta haec sunt et initia Physicae, in quibus non subsistendum et haerendum, sed quae ideo junioribus praescribuntur, ut his primis gradibus Naturae veluti initientur, et ad Universitatis hujus augustissimam contemplationem praeparentur: quae muito amplior est, quam nonnulli gloriosuli, qui vix unam atque alteram, et quidem generalissimam, in Physicis quaestionem degustarunt, sibi persuadent. Hi enim vel ad unicum Plinium, industrium ac ingeniosissimum Naturae indicem, ut inde quanta rerum Naturae sit amplitudo, cognoscant, ablegandi, et istud sedulo monendi sunt, ut caveant, ne, si in theatrum Naturae producantur, Medicis, Chymicis, Metallicis, Agricolis, Nautis, Venatoribus se deridendos exhibeant. Quamquam autem raro a vulgatis opinionibus recesserim, ubi tamen ratio vel experientia aliud suasit, sine ullius obtrectatione, id, quod veritati magis consonum visum, proposui. Si alicubi, quod factum non raro autumo, et me, qui homo sum, veritas interdum latuit: veniam, quam alii in resimili a me non difficulter impetrant, amice


image: as014

dari peto. Nam ut Galenus recte ait: [gap: Greek word(s)] . Tandemque candido lectori illud Senecae, l. 7. quaestion. natur. cap. 31. perpendendum relinquo. Rerum Natur asacra sua non simultradit. Initiatos nos credimus: in vestibulo ejus haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent: reducta et in interiore sacr ario clausa: Ex quibus aliud haec aetas, aliud, quae post nos subibit, accipiet. Et hoc ejusdem: Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sednon peregerunt: multum adhuc restat operis, multumque restabit, nec ulli nato post mille secula praecludetur occasio aliquid adhuc adjiciendi. Mens.

Febr. Anno Christi 1618.



image: as015

[gap: content list]

image: s001

LIBRI I. CAP. I. DE NATURA PHILOSOPHIAE.

COgnatae sunt voces, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] : illa antiquior, haec recentior. Nam qui apud Gallos Druidae; apud Aegyptios, Sacerdotes; apud Persas, Magi; apud Indos, Gymnosophistae, Brachmanes et Samanei nominabantur, viri nimirum, qui, despectis rebus vulgaribus, toti erant in Naturâ, veritate, et virtute inquirenda, magnarumque rerum cognitione caeteris praestare putabantur: ii priscis Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , id est, Sapientes dicebantur.

Vox haec cum et per se arrogantior videretur, multique nulla vera sapientia instructi, quaestus vel honorum caussa, sapientiam jactarent, seque [gap: Greek word(s)] appellarent: Pythag oras, ut et arrogantiam nominis vitarer, (Solus enim Deus vere sapiens) et se ab his, qui nominetenus salteni [gap: Greek word(s)] erant, sejungeret, veramque sapientiam rem minime vulgarem, nec cuivis obviam esse, moneret, primus hoc nomen mutavit, et non [gap: Greek word(s)]


page 2, image: s002

appellari voluit, ut est apud Cicer. lib. 5. Tuscul. qq. Plutarch. lib. 3. de Plac. cap. 3.

Arrisit haec modesti vocabuli novitas ita omnium sectarum viris doctis, ut communi consensu se [gap: Greek word(s)] , quam [gap: Greek word(s)] appellare maluerint. Quapropter, si vocis originem spectes, eadem vocabuli Sapientiae et Philosophiae vis est.

Strictiore tamen significatione vox Sapientiae jam fere usurpatur, ut saltem [gap: Greek word(s)] , quae et [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , ac Metaphysica vocatur, ita appelletur. Sicut contra amplior hujus vocis vis est apud Aristotelem, 6. Ethic. Nic. c.7. ubi Mechanicis ea attribuitur, et Phidias lapidum sculptor, Polycletus statuarum fictor, Sapientes nominantur.

Ut vero vox Philosophiae satis apud omnes vulgata est: sic apud paucos de vera definitione Philosophiae constat. Nam quae passim plures circumferuntur, non tam definitiones, quam descriptiones et laudes ejus sunt. Plato, in Phoedone, eam describit, quod sit mortis contemplatio. Cum enim duplex sit mors; una, quae est naturalis animae a corpore discessio et separatio: altera, qua etiam in corpore degens anima, a terrenis rebus abstracta, vitiosisque cupiditatibus abdicata, tota rerum praestantissimarum contemplationi incumbit, et


page 3, image: s003

cum hanc posteriorem animae a corpore, quod ejus quasi carcer et inscitiae indumentum est, sejunctionem et abstractionem Philosophia doceat, a Platone (quamvis metaphorice, et proinde minus apte) mortis meditatio definita est. Eodem sensu etiam [gap: Greek word(s)] , id est, separatio animae a corpore; mortis affectus, et consuetudo moriendi dicta est. Idem, in Theaeteto, ait, Philosophiam esse Dei similitudinem, quantum possibile. Nam cum duae sunt operationes Dei; una, omnium cognitio: altera actio, qua omnia gubernat: utramque (quatenus in hominem cadunt) praestat homini Philosophia. Etenim et res omnes contemplatur, et ipsum ad honestas actiones instruit.

Vulgata est etiam, quam Cicero, 4. Tusc. et lib. 2. Officior. et Stoici usurpant, definitio Philosophiae haec: Philosophia est divinarum humanarumque rerum scientia. Rerum humanarum appellatione sensibilia, et corporis concretioni obnoxia; Divinarum verô nomine intelligibilia et a materia libera denotantur. Velrerum humanarum nomine ea, quae ad vitam communemque societatem servandam et propagandam spectant: per divinas, sublimia, et a vulgi captu remota signisicantur.

Exstant etiam apud Aristotelem aliquae Phdosophiae definitiones: una, quâ, lib. 1. Meta phys cap. 1. definitur, [gap: Greek word(s)] : altera


page 4, image: s004

(quae tamen tantum primae Philosophiae definitio videtur) haec est: [gap: Greek word(s)] .

Verum enim vero, ut dictum, hae non verae definitiones, sed vel encomia, vel qualescunque descriptiones, veris generibus et differentiis destitutae, sunt. Imo Philosophia exacte definiri nequit; cum non sit genus univocum, distinctamque a suis partibus naturam obtineat. Non tamen etiam [gap: Greek word(s)] (plus enim, quam nomine, partes ejus conveniunt) sed quod ab uno ad unum vocant. Nam non credendum est, Philosophiam esse unam aliquam scientiam, quae circa aliquam peculiarem speciem Entis versetur: sed est genus totum, sub se omnes scientias comprehendens. Omnia enim unico habitu cognosci non possunt, sed variis: qui si omnes conjungantur, perfectam scientiam efficiunt, quae Philosophia appellatur. Ideo quaecunque definitiones Philosophiae afferuntur, a perfecta definiendi lege declinant.

Potest tamen e superioribus talis colligi descriptio: Philosophia est habitus intellectus, Sapientiâ et prudentiâ constans, omnia scilicet contemplans, atque actiones humanas congruenter gubernans, ut hinc homo summum in hac vitâ bonum adipiscatur. Cum enim homo Philosophiâ perficiatur, ab eaque Quales denominemur, Qualitas illa quaedam erit, seu forma


page 5, image: s005

accidentalis, cujus beneficio homo ad omnia, quae hominis sunt, exsequenda idoneus efficitur. Et quidem Qualitas non connara (nemo enim Philosophus nascitur) sed acquisita: quae nihil aliud est, quam quidam habitus, non corporis (non enim corpus, sed animus perfici debet) sed intellectus. Philosophia igitur per habitum intellectus definienda, et quidem principes duos, sapientiam et prudentiam: in quibus tamen intellectus et scientia includuntur.

Discipiendum jam, quomodo Philosophia dividenda sit: de quo autores omnes non consentiunt. Stoici Philosophiam diviserunt, in Naturalem, Moralem, et Rationalem. Sub parte Naturalis Philosophiae, amplo significatu vocis, non solum Physicam, proprie sic dictam, sed etiam Metaphysicam, et Mathematicam comprehendunt. Ethicam vero eam vocant, quae mores et actiones hominum informat: Logicam, quae viam ac modum disserendi ac veritatis inquirendae tradit. Atque veritatem hujo divisionis sic probare conantur. Cum felicitas humana, ad quam Philosophia tendit, partim in actione virtutis, partim in veritatis speculatione consistat, duae Philosophiae partes inde oriuntur: una quae ad actiones virtuti conformes nos instruit, Moralisque dicitur: altera, quae in veritate inquirenda, occultisque Naturae mysteriis investigandis est


page 6, image: s006

occupata, quae Physica dicitur. Cum vero in veritate eruenda mens facile labi possit, Tertia pars requiritur, quae nobis disserendi viam monstret; haecque Logica appellatur.

Sed praeter id, quod vocabulo Physices minus proprie utitur, propterea a plurimis, iisque doctissimis Philosophiae Peripateticae interpretibus haec Philosophiae divisio rejicitur, quod Logicam partem Philosophiae statuit. Nam Philosophorum mens fuit, hac divisione illas disciplinas includere, quae aliquod Realis Entis genus, ob cujus cognitionem quis [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] dici possit, Subjectum habent; quale Logica non tractat. Nam Ens rationis illi non subjicitur, quatenus modo aliquo est, comparatione facta cum eo, quod vere est; hac enim ratione a Metaphysico consideratur: nec quatenus a mente humana formatur; eatenus enim Physicae considerationis est: sed solum, ut est instrumentum pro primis conceptibus, et iis, quae vere sunt, denotandis utile. Quapropter Logica non Philosophiae pars, sed instrumentum et [gap: Greek word(s)] est, suique caussa non inventa. Quod etiam testatur Aristoteles, dum ipsam, lib. 1. Topic. cap. 9. [gap: Greek word(s)] esse Philosophiae tradit. Non tamen cum quoquam contentiose pugnare velim, qui cum Pererio, lib. 2. Phys. c. 18. statuat, dum disputatur, an Logica sit scientia vel pars Philosophiae, necne, non ram in rebus,


page 7, image: s007

quam verbis et modo loquendi esse controversiam: aliis nimirum Philosophiae et scientiae nomen latius, et improprie; aliis vero angustius et magis proprie sumentibus. Et omnino Habituum variis nominibus aliter Peripatetici, aliter Stoici, aliter aliae sectae, utuntur, neque facile una secta se alterius sectae legibus ita adstringi patitur, ut ad placitum illius sibi loquendum puter.

Toletus, in Prooem. Phys. in tres partes divisit Philosophiam, in Speculativam, Activam, et Factivam: ratione sumta ab ipsa ignorantia, cui Philosophia medetur, quae triplex est: vel veritatis; et pars, quae hanc tollit, veritatemque investigat, Speculativa appellatur: velrerum agendarum; atque huic succurrens pars, nostrasque actiones rectae rationi conformes reddens, Activa, appellatur: vel denique rerum, quibus ad vitae tutelam, conservationemque indigemus; huicignorantiae succurrit pars Factiva. Sed etiamsi haec divisio de disciplinis princ: palibus vera est: Philosophiae tamen est vitiosa divisio. Non enim effectivae disciplinae ad Philosophiam referendae sunt. Nam nec divina considerant; nec actiones, quae hominis propriae sunt, gubernant; nec honestum earum finis est, sed utile; neque etiam in iis summum bonum, hominisque felicitas consistit. Et quis est, qui Mechanicos fabrosque Philosophis annumerare audeat? Sunt enim tantum ministri Politicae. Quapropter merito illos, qui artes mechanicas


page 8, image: s008

ad Philosophiam referunt, Luoianus irridet, dum quendam, qui agrum fossurus erat, ligone Philosophaturum dicit.

Notandum itaque, latius esse nomen Disciplinae, quam Philosophiae, nec omnes disciplinas in censum Philosophiae referendas esse. Hanc tamen peculiarem dignitatem Philosophia obtinet, ut omnes disciplinae sint vel ejus pars, vel fructus ex ea genitus, vel instrumentum illins caussâ paratum constitutumque.

Nos illam Philosophiae divisionem verissimam putamus, ab Aristotele, lib. 2. Metaphys. c. 1. traditam, atque ab omni Graecorum, Arabum, Latinorumque interpretum familia retentam, quâ in partem Speculativam et Practicam dividitur. Speculativa pars est, quae omnia Entia, eorumque principia et affectiones, solius scientiae et veritatis caussa, contemplatur: Practica vero, quae actiones humanas sibi subjectas habet, easque ad rectae rationis, et honestatis normam format; ideoque non scire tantum, sed et agere docet. Cum enim animi, quia Philosophia perfici debet, duae sint partes, [gap: Greek word(s)] : duplicem eae finem, et hinc duas Philosophiae partes constituunt: Speculativam, quae partem cognoscentem perficit: Practicam, quae affectus moderatur. Duo itaque erunt Sapientis officia: ea, quae sunt, contemplari, rursumque obire ea, quae optima congruaque vitae hominis sunt. Velbrevius:


page 9, image: s009

Contemplari divina, et gubernare humana. Nam postquam (ut Marsilii Ficini, lib. 4. Epist. p. 762. verbis utar) Philosophantis animus primum ipsum contemplatus est bonum, judicans, quae in rebus humanis bona sint, quae mala; turpia, vel honesta; noxia vel utilia: ad ejus exemplar humana disponit; a malo abducit, in bonum dirigit, et haec prudentia gubernandi rem Propriam, Familiarem. et Publicam administrat, legesque et rationes docet administrandi. Nec Platonicis fuit ignota haec divisio. Haec enim sunt duae alae, quibus mens hominis ad Superos, unde terrenae cogitationis pondere depressa deciderat, revolat: de quibus Plato, in Phoedone et Phaedro. Mars Fic. in 9. lib. 1. Ep st p. 612.

Ejusdem divisionis veritas ulterius et ex fine, et objecto demonstratur. Proxime quidem ex fine: Finium tamen distinctionem objecta distincta pariunt. Cum enim quaelibet disciplina circa rem aliquam versetur; duo autem sint rerum genera, ut patet ex Aristotele, 6. Erhic. Nic. c. 3. aliae necessariae, aliae contingentes; et Necessariarum quidem aliae [gap: Greek word(s)] et quae necessaria sunt simpliciter aeterna, numquam orta, et incorruptibilia, aliae [gap: Greek word(s)] , quae necessario fiunt, quae etsi quidem semper non sunt, sed siunt; tamen non a nobis, verum a natura per certas caussas operante


page 10, image: s010

producuntur: Contingentes autem [gap: Greek word(s)] , quae esse et non esse possunt, et quorum principium est in faciente, non in facto, sunt, quae a nostra voluntate pendent, in cujus potestate est eas efficere, vel non efficere: Hinc colligitur, duas etiam partes Philosophiae esse, unam, quae circa res necessarias versatur, alteram circa contingentes. Atque haec rerum distinctio fines etiam diversos parit. Aut enim rem aliquam tractamus, ut solum eam cognoscamus, ant ut, praeter cognitionem, etiam eam efficiamus: tertium dari non potest. Nam res, quae semper sunt, vel quae fiunt, a Natura tamen, non a nobis, ideo tractamus, ut earum naturam cognoscamus. Quis enim eo dementiae perveniret, ut opera, soli Naturae possibilia, hominibus vero omnibus impossibilia, efficere conaretur? Res vero, quae non semper sunt, et a nobis fieri possunt, non solummodo propter scientiam tractamus, sed, ut earum Naturâ cognitâ, eas efficere discamus. Ideoque priores disciplinae, quae in rebus non propter operationem, sed cognitionem saltem versantur, recte Speculativae Scientiae, vel Scientiae, absolute et proprie sic dictae, appellantur. Reliquae vero disciplinae, quae in rebus contingentibus, seu iis, quae in voluntatis nostrae arbitrio positae sunt, disciplinae, seu scientiae (vocabulo scientiae


page 11, image: s011

improprie sumto) practicae et operatrices appellantur.

Nec est, quod nobis quispiam hîc obijciat: Omnes scientias et omnes artes aliquid speculari, et ad aliquid efsiciendum dirigere; ut physicam ad Magiam naturalem, artem medendi etc. nos deducere: In Geometria multa theoremata esse, quae aliquid agere docent; ut super data recta perpendicularem constituere. Nam Scientiae omnes, absolute, et ratione finis, sunt Theoricae, nullamque actionem respiciunt: disciplinae vero reliquae etsi quoque in cognitione rerum versantur: tamen in ea non subsistunt, sed Activae inde suas actiones gubernant, Factivae solum opus pro fine habent propositum. Nec Geometria Theoremata illa considerat, ut aliquid efficiat, sed ut solum contempletur affectiones sui subjecti, verumque indaget: disciplinae vero huic subjectae iis postea ad effectionem utuntur. Quod dum faciunt, superiorum scientiarum limites jam egrediuntur, ut videre est in agricultura, et aliis.

Nec illud nos moveat; quod nonnulli dieunt: ita esse conjunctas arcte comtemplationem cum actione, ut unum ab altero separari non possit; ideoque nullam veram differentiam hinc suppeditari, cum ipsa contemplatio sit actio, et proinde scientiae ad speculationum dirigendo ad actionem nos dirigant.


page 12, image: s012

Nam non quaevis [gap: Greek word(s)] atque operatio hominis Praxis hîc appellatur, sed talis, quae voluntatis imperio subjacet, et, cum plurimi circa illam errores contingere possint, habitu quodam indiget, qui, intellectui practico inhaerens, sit tanquam norma in agendo. Sunt autem actiones voluntati subjacentes triplices: Una, quae ab ipsa voluntate proficiscitur, ut Electio: Secunda, quae quidem ab alia potentia provenit, sub voluntatis tamen est imperio, ut operationes facultatis animae irascibilis et appetentis: et de hac hîc sermo praecipue. Tertia, quae secundum se non subjacet voluntati, sed secundum quid, ut operationes intellectus speculativi eatenus subjiciuntur voluntati, quatenus hoc tempore, tanto spacio, vel juxta alias circumstantias fiunt. Tales itaque cum non, ut priores, simpliciter voluntati subjaceant, huc etiam non pertinent. Facile igitur concedi potest, contemplationem esse actionem, id est, actum secundum, [gap: Greek word(s)] , et internam operationem, ut non externam, qualis est, cujus respectu pars una Philosophiae speculari, altera agere dicitur. Nam actio haec interna nullo modo a cognitione veri distinguitur, ut in disciplinjs Practicis, quarum actio a veri cognitione differt, et quarum finis in vero non acquiescit, sed ultra id etiam ad operandum procedit.

Cum vero supra dictum sit, Philosophiam


page 13, image: s013

non esse genus univocum, sed quod Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur: sciendum, Philosophiae nomen praecipue et [gap: Greek word(s)] parti Speculativae competere, consequenter et [gap: Greek word(s)] etiam Practicae. Nam plerumque Philosophi nominantur, qui scientiis incumbunt; qui vitae gubernandae se tradunt, Prudentes.

Atque haec est generalis Philosophiae divisio: postea vero quaelibet pars subdividitur. Aristoteles, 6. Metaphys. cap. 1. partem Philosophiae Speculativarn, in Physicam, Mathematicam, et Metaphysicam dividit. Quae quidem divisio et a veteribus recepta, et hodie in usu est, suisque rationibus nititur. Nam cum distinctionem scientiarum diversitas objectorum pariat: patet, non plures nec pauciores esse Scientias, quam tres modo dictas. Etenim Ens dupliciter consideratur, universaliter et particulariter. Scientia, quae totum et universum Ens, quatenus Ens, considerat, est Metaphysica. Reliquae scientiae Ens particulariter, atque speciem aliquam Entis considerant. Hae autem sunt duae, ut duplex est Ens speciale. Aliud enim est in Materia, atque sine ea cognosci non potest, atque id considerat Physica: Aliud quidem est in materia, sed tamen cogitatione ab ea separ âri, et separatim sine materia cognosci potest, quod tractat Mathematica. Quapropter considerat Metaphysica Ens; quatenus Ens: Physica, quatenus mobile vel naturale: Mathematica, Ens


page 14, image: s014

abstractum seu Quantitatem. Verum, ut Pererius, Physic. lib. 1. c. 7. recte ait, non absurdum foret, si quis quartam scientiam adderet, quae de spiritibus et substantiis a materia separatis ageret, quam nonnulli hodie Pneumaticam vocant. Imo nec quintam addere absurdum foret, quae de iis, quae naturaliter de Deo cognosci possunt, ageret.

Mathematicarum disciplinarum rursum sunt differentiae. Earum enim subjectum est Quantitas: quae cum sit duplex, continua et discreta, duae etiam erunt scientiae pure Mathematicae, Arithmetica et Geometria. Arithmeticae subalternatur Musica, quae ab Arithmetica principia petit, numerumque sono conjunctum considerat. Haec Aristoteli 1. post. t. 100. c. al. 10. al. 12. est duplex: [gap: Greek word(s)] . Prior tamen vera et pura est scientia: posterior ars potius dicenda. Geometriae pars est Stereometria, quae solida corpora considerat. Nec subalternatur Geometriae; quia non considerat quantitatem cum aliqua contractione, et materiae ac sensilis qualitatis ad ditione: nec media est inter Physicam et Geometriam: sed pure Mathematica; cum penitus sejungat suum subjectum a materia sensibili. Geometriae subalternatur Perspectiva; quae lineam, ut in visu positam, considerat. Geometria autem


page 15, image: s015

et Stereometria varias pariunt disciplinas, quae quodammodo mediae sunt inter Mathematicas et Physicas: Mathematicae tamen dicuntur, quia utuntur principiis Mathematicis, et omnia sibi subjecta, ut quanta, considerant. Tales sunt; doctrina de iride, Astronomia, Cosmographia, Geographia, Chorographia, Topographia. Indeetiam postea variae artes Mechanicae oriuntur.

Altera pars Philosophiae fuit Practica. Praxis vero, ampliore significatione sic nominata, et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , specialiter dictam, sub se complectitur. Differt vero actio ab effectione, auctore Aristotele, 6. Ethic. Nic c. 4. et lib. 1. Magnorum moralium cap. 35. quod actio post se nullum opus relinquit: Effectio vero est operatio opus relinquens. Ex hac duplici signisicatione vocis [gap: Greek word(s)] duo oriuntur disciplinarum genera; Activae et Factivae. Factivae, quae artes sunt, ut supra dictum, ad Philosophiam non pertinent. Activa vero Philosophiae pars dividitur in partem Ethicam, Politicam et Oeconomicam.

Utilitatem Philosophiae quod attinet, etsi ea proprie in parte practica spectanda sit: tamen et Speculativa sua commoda habet, de quibus passim multa obvia. Nobis hoc loco duo sufficiant. Primo illud, quod ost apud Hermetem Trismegistum, in lib.


page 16, image: s016

qui inscribitur, [gap: Greek word(s)] . Pius esto, ô sili: qui vero pius est, summe philosophatur. Namque sine Philosophiâ summe pium esse, est impossibile. Sed qui discit, qualia sint entia, et quomodo sint disposita, et a quo, et cujus gratiâ, conditori, ut patri bono, et nutritori probo, et curatori fido gratias habebit. Et qui gratias agit, pius erit. Qui vero pius est, sciet ubi sit veritas, et quaenam sit illa, et sciens etiam magis erit pius. Secundo, illud, quod est apud Scalig. exerc. 307. s. 3. Harum indagatio subtilitatum etsi non est utilis ad machinas farinarias conficiendas: exsuit animum tamen inscitiae rubigine, acuitque ad alia: eo denique splendore afficit, ut praeluceat sibi ad nanciscendum primi opificis similitudinem: Qui ut omnia plene ac perfecte est, ac praeter et supra omnia: ita eos, qui scientiarum studiosi sunt, suos esse voleit: ipsorumque intellectum rerum dominum constituit.



page 17, image: s017

Denique quanta sit voluptas, quae ex Philosophiae, et potissimum partis Theoricae, cognitione oritur, docet Aristoteles, lib. 1. de part. an. c. 5. Nos hîc illud afferimus, quod, ex Maximô Tyrio, Caelius Rhodigin. antiquarum lect lib. 7. cap. 30. p 273. citat. Scis, inquit; cui maxime arbitrer simile Philosophi spectaculum? Insomnio nimirum manifesto, liquidoque, ac vol tanti circumquaque, cujus, integro corpore manente, in terram tumen universam excurrat animus, e terrae in coelum efferatur, universum transmittat mare, aerem pervolitet totum, cum Sole terram ambiat, cum Luna circumferatur, caeterorum astrorum jungatur choro, minimumque absit, quin una cum Jove cuncta distribuat. O peregrinationem beatam! ô spect acula pulchra! ô insomnia verissima!

CAP. II. DE NATURA PHYSICAE.

PHysica a [gap: Greek word(s)] seu natura nomen habet, quod sit disciplina, quae de rebus naturalibus loquitur. De hac ergo cum acturi simus, omnino requiritur, ut primo loco dicamus, quid sit ea disciplina, quae de rebus naturalibus tractat. Id vero commodius exsequi non licet, quam si, quod genus


page 18, image: s018

et subjectum (a quo differentia in desiniendis scientiis sumitur) Physicae sit, inquiramus.

Genus quod attinet, etsi nonnulli male artem et scientiam confundunt: tamen inter omnes veros Philosophos et Peripateticos jam convenit, Physicam esse scientiam: cum ipsi definitio scientiae proprie competat. Demonstrat enim de necessario subjecto proprias affectiones per proprias caussas: Id quod demonstrationes plurimae, quae de rebus Physicis fiunt testantur. Atque ita etiam ab Aristotele, 3. Physic. cap 4 t. 24. 2. Metaphys. cap. 3. t. 3. appellatur, et idem perspicue probatur, 4. Metaphys. cap. 5 t. 23. Etsi vero olim ab Heraclito, Cratylo, Pythagora, nullam rerum Physicarum esse scientiam, sed tantum opinionem, proditum feratur; Socratesque rerum naturalium mutabilitate deterritus, et quod nihil de iis certo se scire putaret, ea relicta, se Philosophiae morali totum dederit; Democritus quoque de veritatis puteo, cui fundus non esset, et Empedocles de angustis sensuum viis, quibus animum intrat cognitio, conquesti sint: tamen magis probabile videtur, hos Philosophos non omnem scientiam sustulisse, sed suam scientiam modeste potius dissimulâsle, quam ignorantiam confessos esse; cum id, quod scimus, respectu sorum, quae ignoramus, paene nihil sit, aliorumque


page 19, image: s019

arrogantiam, qui temere se sapientiae nomine jactabant, notasse. Novi Academici autem, qui non solum rerum Physicarum, sed omnium in universum scientiam negabant, alibi refutantur. Nec illud nos moveat, quod in Physica saepe rationes probabiles inveniuntur. Hae enim necessitati nihil adimunt, sed saepe futurae demonstrationi viam parant et muniunt, aut ad declaranda principia adhibentur.

Statuendum itaque, Physicam esse scientiam, et quidem proprie dictam, Speculativam nempe, ut patet, e 6. Metaphys. cap. 4. et 1 Metaphys. cap. 6. Etsi fere supervacaneum sit addere, speculativa, cum, si proprie scientiam sumamus, omnis sit speculativa: vocabula vero in definitionibus non sunt improprie ponenda.

De necessitate tamen Physicae notandum, duplices in ea esse propositiones. Quasdam semper et simpliciter necessarias, ut ignis urit; quarum propriissima est scientia: alias esse necessarias ut plurimum, quae fiunt de rebus, quae non nisi in certo statu, vel majori ex parte, atque remotis impedimentis insunt; ut homo nascitur nono mense, duabus manibus, duobus oculis, duobus renibus. Hae enim affectiones sunt veluti inter contingens et necessarium mediae, et hinc necessariae


page 20, image: s020

a nonnullis dicuntur, necessitate Physica.

De subjecto vero Physicae antequam dicamus, facilioris cognitionis caussa quaedam de voce subjecti praemittenda sunt. Subjectum enim habet varias significationes: 1. dicitur illud, cui accidentia inhaerent. 2. Subjectum dicitur illa pars propositionis, de quo praedicatum dicitur. 3. Subjectum dicitur materia respectu formae. 4. Subjectum dicitur respectu actionis et effectionis; estque illud in quo practicus vel artifex versatur, et in quo suam actionem exercet. 5. dicitur illud, quod in aliqua scientia tractatur. Dicitur autem subjectum, quia subjicitur accidentibus et affectionibus, quae de eo demonstrantur; deinde, quia circa illud nostra cognitio versatur. Et in hac ultima significatione vocem subjecti hîc accipimus: in qua tamen etiam pluribus modis dicitur. Primo enim in ampliori significatu per subjectum denotatur omne id, de quo in aliqua scientia agitur, sive sit principium, sive affectio et accidens, sive aliud quippiam. Proprie vero subjectum scientiae dicitur res seu materia in illa considerata, quae has habet proprietates. Prima est, ut de ea nobis sit notum, et ipsum in rerum natura esse semper atque necessario; et quid nomen ejus significet. Ideoque subjectum in propria scientia nullo modo demonstratur. Cum


page 21, image: s021

enim sit basis et fundamentum omnium, quae in scientia traduntur, eo in dubium vocato, negato, et e medio sublato, omnia, quae de eo dicuntur, in dubium vocantur, negantur, et e medio tolluntur Secunda conditio est, ut habeat proprias affectiones, et propria principia, quorum omnium quasi fundamentum et basis sit. Ideo subjectum in ea scientia, in qua est subjectum, non consideratur, quatenus alteri inhaeret; et omne, quod in aliqua scientia consideratur, quatenus alteri inest, non est subjectum. Tertia est, ut sit toti scientiae adaequatum, ne latius eâ pateat, nec sit angustius, atque omnia, quae in scientia traduntur, ad hujus explicationem pertineant. Subjecti, hoc modo considerati, duae sunt partes: una quae est instar materiae, diciturque res considerata; altera, quae locum formae obtinet, diciturque modus considerandi. Res considerata potest multis disciplinis esse communis: modus autem considerandi, qui rem ad certam, et propriam considerandi rationem contrahit, cuique scientiae est peculiaris, et ab eo proprie scientiarum distinctio pendet.

De subjecto hoc adaequato Scientiae naturalis nonnulla est inter autores controversia. Graeci plerique interpretes Physicae subjectum statuerunt corpus naturale; Thomas ens mobile; Albertus et Aegidius corpus mobile;


page 22, image: s022

Scotus substantiam naturalem; Toletus Ens naturale; alii naturam, per naturam et Deum et Angelos, et corpora omnia intelligentes; Alii itidem Naturam, eam pro omnibus ad res naturales pertinentibus, veluti sunt non solum composita corpora, sed etiam principia et affectiones, accipientes: Alii Ens mobile; per Ens mobile non solum, ut Thomas, intelligentes corpus mobile, sed etiam materiam et formam: Alii corpus naturale mistum: Alii, corpus caducum, seu generationi et corruptioni obnoxium.

Argumenta, quae pro opinionibus hisce omnibus stabiliendis facere videntur, hîc adducere operae pretium non est. Et primam saltem opinionem, quae subjectum Physices corpus naturale esse asserit, probamus. Ad hane opinionem sequentes quatuor (ut postea dicetur) reduci posse videntur; doctique viri plures existimant, magis de voce, quam de re ipsa litem esse, controversiamque in eo verfari, quomodo subjectum, de quo res ipsa constare videtur, appellandum sit: An corpus naturale, Ens mobile, Substantia naturalis, Ens naturale: Ideoque hae sententiae vel ad priorem reducendae, vel simpliciter, ut posteriores quinque, rejiciendae sunt.

Subjectum igitur adaequatum est corpusnaturale, hoc est, quatenus in se naturam, principium motus et quietis, habet. Naturale


page 23, image: s023

enim tribus modis accipitur. Primo, pro eo, quod alicui eslentiale est et ad alicujus essentiam pertinet: secundo, pro omnire, scientiam naturalem spectante; in qua signifieatione et materia prima, et forma, et accidentia corporis naturalis, naturalia appellantur: Tertio, et proprie sumitur pro eo, quod in se continet naturam, id est, internum quoddam ad motum et quietem prineipium; et sic nec motus, nec materia naturalis dicitur, sed sola corpora, ex matoria et forma composita. Cum autem subjectum adaequatum scientiae, ut supra dictum, et re considerata, et modo considerandi constet: illa erit corpus; modus autem considerandi, quatenus naturam, quae principium motus est, in se habet. Etsi enim omne corpus in se principium motus habeat, et habens in se principum motus sit corpus: tamen cum corpus non solum ut principium motus habens, sed etiam aliis modis considerari possit: hac consideratione Physica a reliquis disciplinis, quae etiam de corpore tractant, sejungitur.

Atque haec de subjecto Physicae ita recte statui, hinc patet, quia ipsi omnes proprietates subjecti scientiae competunt. Nam praecognoscitur, quod sit, et quid nomen ejus signisicet: Habet propria principia materiam et formam; propriasque affectiones, motum, locum,


page 24, image: s024

tempus, etc: nullique in hac scientia inhaeret, ipsumque toti scientiae est adaequatum. Omnia enim, quae in Physica traduntur, vel sunt corporis naturalis principia, vel affectiones vel species. Idem quoque ex Aristotele patet. Nam rem consideratam quod attinet, id vere corpus statui, liquet ex initio 2. Phys. et 3. de coel. c. 1. et initio 1. de coelo, scientiam naturalem versari in corporibus, et horum principia et affectiones considerare docetur.

Modum vero considerandi esse, Naturale, seu quatenus in se naturam habet, manifestum est ex initio 2. Physicorum. Cum enim quaevis res ab aliis distinguantur per formam: res autem naturales a non naturalibus et artificiosis differant, quod illae habeant principium motus in se, hae non nisi per accidens: certe habere in se principium motus, erit formae instar, et ipsa subjecti formalis ratio, qua corpus, res considerata in Physicis, ab aliis omnibus secernitur. Idem confirmat Aristoteles, lib. 2. Phys. 7. 1. 70. al. 71. dum inquit: Quaecunque mota movent, sunt Physicaeconsiderationis, etc. Docet enim, illa tantum a Physico, ut subjectum, considerari, quae habent in seipsis principium motus. Possunt tamen et alia considerari in Physicis, quae non in se habent principium motus, verum ut principium, vel accidentia naturalia, non ut subjectum. Quod liquidum est ex t. 73. ejus dem libri, ubi dicit,


page 25, image: s025

esse quaedam principia Physice moventia, sed non Physica, id est, non considerari ut subjectum Physicum, quia non habent principium motus in se ipsis. Et haec vera de subjecto Physicae sententia est, ad quam, ut dictum, sequentes quatuor vel reducendae sunt, vel reijciendae. Cum enim hae opiniones duos modos considerandi subjectum habeant, unum, ut mobile; alterum, ut naturale: uterque certe nihil aliud significat, quam naturam principum motus in se habentem. Nam cum mobile dupliciter dicatur, vel quod aptitudinem ad motum, quae est affectio quaedam rei naturalis, habet; vel quod habet in se naturam, id est, materiam et formam, seu principium, a quo ejusmodi aptitudo oritur: priori modo mobile hîc accipi non potest, sed tantum secundo. Quia passio subjecti non potest esse ejusdem ratio formalis; et cum subjecto facit unum per accidens, estque posterior subjecto, de quo etiam demonstrari potest. Absurdum itaque hinc sequeretur, subjectum, mobile nimirum, in propria scientia, per propriam caussam, naturam scilicet, demonstrari. Quapropter mobile pro passione accipi non potest, sed pro ratione et gradu essentiali corporis, ex quo per se motus oritur. In qua significatione nihil aliud denotat, quam naturale, seu naturam habens. Quamvis, si rem [gap: Greek word(s)] aestimare velimus, rectius modus


page 26, image: s026

considerandi per naturale, seu naturam habens, describitur, quam per mobile. Cum enim naturale et motum et quietem includat; mobile autem tantum motum: illud adaequatum, hoc minus adaequatum videtur. Itaque vel mobile pro naturali, et naturam habente, accipiendum est, vel ut minus proprium et adaequatum repudiandum. Ex his omnibus cum pateat, Naturale, seu, quatenus naturam habens, verum modum considerandi subjectum Physicae esse, omnino etiam ei res considerata aequalis statuenda, At si omnia, quae in Caregoria substantiae ponuntur intueamur, nihil nisi corpus ei aequale inveniemus. Omne enim habens principium motus in se, corpus est. Ac proinde necesse est, et Ens et substantiam pro corpore accipi. Magis tamen proprie corpus, quatenus naturam habens, subjectum Physicae asseritur, quia habere naturam, accidentale est substantiae et Enti, nisi stricte pro corpore accipiantur. Nec est inter Substantiam, Ens, ac Naturale talis proportio qualis omnino necessaria est inter rem eonsideratam, et modum considerandi. Esse enim mobile non dicitur de Ente, quâ Ens: alias enim omne Ens esset mobile.

Si qui vero sunt, qui suam sententiam sic corrigi nolunt, et vel quid communius, vel angustius pro subjecto Physicae nobis obtrudere conantur, ii merito reprehenduntur.


page 27, image: s027

Nam qui iplum Deum, intelligentias, atque angelos in Physicis, ut subjectum, tractari volunt: nae illi absur de et imperite res abstractas et simplices cum corporeis et materiae immersis confundunt. Cum enim hae res plane sint diversissimae, quomodo quis ipsis unum modum considerandi (qui unitatem scientiae parit) assignabit?

Nec ii recte sentiunt, qui Naturam subjectum Physicae statuunt; per eam et principia, et affectiones, et composita intelligëres. Nam hi nec voce subjecti, nec naturae recte utuntur. Subjectum enim proprie dictum, de quo hîc controvertitur, non pro omni re, quae in scientia aliqua tractatur, accipitur, sed pro ea, cujus tales sunt conditiones, quales supra fuerunt expositae, et quae a principiis, et affectionibus, distinguitur. Deinde male iidem naturam et rem naturalem confundunt; quod facile discere poterant ex Arist. lib. 2. Physic. cap. 1. ubi Philosophus, quomodo Natura, Naturale et secundum Naturam differant, docet.

Non probamus quoque eorum opinionem, qui Ens mobile pro subjecto Physicae habendum putant; et per mobile etiam materiam et formam complectuntur. Nihil enim mobile dicitur, nisi quod est subjectum motus: nihil vero habet in se principium motus, nisi corpus. Materia enim per se non movetur, sed per accidens, quatenus nimirum


page 28, image: s028

pars est corporis, quod movetur. Si vero quicquid aliquam relationem ad motum habet, mobile dicendum est, omnia, quae in Physicis explicantur, erunt species subjecti, et proinde nulla ejus principia, nullae affectiones a subjecto diversae.

Sicut vero eorum opinionem rejecimus, qui corpore naturali quid communius pro subjecto Physicae statuerunt: ita nec eorum accedendum sententiae, qui quid angustius statuunt. Alii enim rem consideratam ponunt corpus naturale caducum, seu mutationi obnoxium: Alii corpus naturale mistum. In modo tamen considerandi conveniunt, quem utrique statuunt esse, quatenus mobile. Sed utrique etiam errant. In re consideratâ quidem, quod illi coelum; hi coelum et elementa, tanquam subjecti species, rejecerunt, et pro ejus principiis tantum agnevernnt. Res enim eo modo tractandae et considerandae sunt, quo a Natura sunt constitutae. Cumitaque coelum et Elementa a Natura pro ducta sint, non solum ut sint aliorum principia, sed ut etiam, veluti peculiares species, Universitatem compleant: utroque modo cognoseenda et tractanda sunt. Quod etiam ab Aristotele factum videmus, qui ea priori modo explicavit, in lib. de gener. et corrupt: posteriore, in libris de Coelo,, in quibus omnia, quae dicuntur de Coelo et Elementis absque omni


page 29, image: s029

respectu et relatione ad mista dicuntur. In modo vero considerandi utrique etiam peccant, dum eum ampliorem faciunt ipsa re considerata. Non enim solum mista, et mutationi obnoxia: sed etiam Elementa mobilia sunt, seu principium motus in se habent.

Ex his omnibus tandem colligimus: Physicam esse corporum natur alium, seu in se naturam habentium, scientiam. Hanc jam tractaturi, inprimis Aristotelem, quem Aquilam Sapientiae, J. Caes. Scaliger exerc. 194. sect. 4. appellat, sequemur, quem Plato etiam tantifecit, ut cum forte in auditorium venisset, nec adesset, exclamaverit, [gap: Greek word(s)] , hoc est, abest veritatis Philosophus. Cum iterum non accessisset, dicere non dubitaverit: [gap: Greek word(s)] , id est, non venit intellectus. In Physicis etiam Aristotelis explicandis viri clarissimi plerique et doctissimi, Graeci, Arabes, Latini, laborarunt. Optandum tamen foret, ut et antiquorum Physicorum scripta ad nos pervenissent. Cum enim doctissimi Viri fuerint, procul dubio etiam multa egregia in eorum scriptis reperirentur; id quod vel ex solius Ocelli, qui cum Timaeo Pythagorae fuit auditor, libello, [gap: Greek word(s)] , de Universinatura, videre est, qui maxime cum Aristotelicis dogmaticis videtur consentire, et ex quo procul dubio non pauca mutuatus est Aristoteles. Sicut nec postremorum


page 30, image: s030

diligentiae et industriae aliquid detractum, nec quem quam a studio Naturae arcana penitius inquirendi hoc modo avocatum volumus. Multum egerant, inquit Seneca, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Multum adbuc restat operis, multumque restabit, nec ulli nato post mille seculae praecludetur occasio aliquid adbuc adiiciendi. Facilius tamen id praestabit is, qui haec prius praecognita habuerit: et inventis facile est addere.

Ut vero totius Naturalis Scientiae summa, quasi in tabula prae oculis habeatur, sciendum, non incommode ab Aristotelis interpretibus, totam Physicam in duas partes divisam esse, quam priorem communem, alteram propriam vocant. In illa agendum est de ipso genere, nempe corpore naturali, communiter accepto, et omnibus, quae corpori naturali, ita generaliter considerato, competunt; quod ab Aristotele tractatur, in 8. libris [gap: Greek word(s)] . In altera agendum est de omnibus speciebus corporis naturalis; quod Aristoteles in omnibus reliquis libris Physicis praestat. Nec haec divisio ratione caret. Corpus enim naturale tribus modis accipitur. 1. pro solo communi genere; in se considerato, absque omni specierum consideratione. 2. pro sola specierum collectione. 3. pro utroque simul, et pro communi genere, et pro collectione omnium specierum. Nec enim


page 31, image: s031

corpora naturalia tantum debent considerarisecundum proprias affectiones, sed etiam juxta communes: Nec communes affectiones generis sunt tribuendae speciebus, nes contra, quae specierum propriae sunt, de genere demonstrandae. Primo igitur modo acceptum corpus naturale, est subjectum partis communis; secundo, propriae; tertio, totius scientiae.

Agendum itaque in Physicis primo de corpore naturaliin genere, ejusque principia et communes affectiones, quae omnibus corporibus, quatenus naturalia corpora sunt, competunt, considerandae. Hinc ad species corporis naturalis descendendum. Cumque corpus naturale sit duplex, simplex et mistum: praecedat tractatio de corpore naturali simplici ejusque speciebus, Coelo et Elementis, seu de mundo, quatenus est omnium simplicium corporum congeries. Corporum simplicium explicationem sequatur doctrina de corpore misto; primo quidem in genere, ubi ejus principia, quae sunt quatuor Elementa, et generales affectiones, explicanda. Dicendum proinde hîc de Elem entis, ipsorumque qualitatibus, de actione, mistione, generatione, et corruptione. Mista cum sint duplicia, perfecte et imperfecte mista: priore loco imperfecte mista considerantur; posteriore perfecta. Et cum perfecte mista sint vel similaria, vel dissimilaria: primo suscipienda tractatio corporis perfecte misti homogenei; quod fit ab Aristotele,


page 32, image: s032

in 4. meteor. Hujus deinde species explicandae sunt, fossilia, metalla, et similares partes omnes, quae plantas et animalia constituunt. Agendum itaque hîc de fossilibus et metallis. Nam reliqua mista similaria, quia per senon existunt in rerum natura, sed ideo tantum sunt, ut animalia et plantas constituant, non alio etiam loco, quam quo de plantis et animalibus disseritur, de iis agendum fuit. Atque huc usque extendi potest Scientiae Naturalis pars, quae tractat de iis, quae animatis et inanimatis communia sunt. Ultimo loco de iis agendum restat, quae proprie tanutm animatis conveniunt: et sic tota naturalis Philosophia plantarum et animantium explicatione concludenda.

CAP. III. DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM.

CUm autem, monente Aristotele, omnis scientia quae principia habet, primum de iis agere debeat, etiam in physicis, ut corporis naturalis exactam cognitionem assequamur, primum de ejus principiio dispiciendum est. Etsi vero duae hae voces, Principium et Caussa, saepe confundantur: tamen apud Philosophos discrimen quoddam inter eas reperitur. Principium enim latius fere patet,


page 33, image: s033

quam caussa. Nam Principium omne id dicitur, ex quo veluti primo res aliqua est, vel fit, vel cognoscitur: Ut vero aliquid sit caussa, opus est, ut ab illa suam essentiam accipiat, ab eaque dependeat. Atque sic omnis quidem caussa est principium, sed non omne principium caussa. Terminus enim, unde viam quis ingreditur, et punctum, undefluit linea, sunt principium viae et lineae, sed non caussa. Sed variis Principii significationibus missis, de eo jam, ut ad rerum naturalium constitutionem et generationem concurrit, agamus. In qua significatione ab Aristotele, lib. 1. Phys. text. 42 cap. 5. Principia sic definiuntur: Principia sunt, quae neque ex aliis sunt, neque ex se mutuo, sed ex quibus omnia. Principia autem hoc modo accepta etsi realem aliquam distinctionem non habent: tamen ab officio diverso, quod in rerum naturâ praestant, dicuntur alia constitutiva, quod essentiam corporis naturalis ita ingrediuntur, ut iis illud constituatur, absolvaturque; alia transmutativa, quae generationum et mutationum, quae in corporibus naturalibus fiunt, caussae sunt. Sunt autem tres Principiorum Physicorum conditiones. Prima, ut non sint ex aliis. Si enim ex aliis constituerentur, ex alterius naturae principiis suam essentiam acciperent, et sic ipsa non essent principia. Secunda, ut unum ex altero non sit. Si enim eorum unum alterum


page 34, image: s034

constitueret, atque ejus dem essentiae pars esset, neque prima, neque simplicia essent. Tertia, ut omnes res naturales ex ipsis fiant, ipsique suam essentiam acceptam ferant.

De Numero vero Principiorum variae antiquorum, non tantum opiniones, sed etiam somnia fuêre: quae cum ab Aristotele, 1. Phys. prolixe refutentur, et plurimae jam evanuerint; imo de aliquarum sententia non satis constet: omnes eas opiniones hîc omittemus, et saltem Atistotelis, qui tria rerum naturalium principia: Materiam, Formam et Privationem statuit, ut veritati consentaneam, explicandam suscipimus.

Hoc tamen praemittendum est, dum haec tria principia statuimus, nos unicum illud rerum omnium primum Principium, Deum aeternum, immortalem, totum, unum, indivisibilem, a quo, et in quo sunt omnia, non excludere; sed proxima tantum rerum naturalium principia inquirere. Nam nec Aristoteles omnia a Deo Opt. Max, pendere negavit, quod patet ex lib. 1. Metaph. cap. 2. ubi scribit: [gap: Greek word(s)] . Deus etenim tnm caussa omnibus esse videtur, tum quoddam principium; et sect. 30. prob. 5 [gap: Greek word(s)] , Deus nobis duo instrumenta inseruit, quorum operâ instrumentis


page 35, image: s035

extraneis uti valeremus: manum, inquam, corpori dedit, animo mentem.

Principiorum autem naturalium numerum investigaturi, hinc sumamus exordium. [gap: Greek word(s)] , id est, contraria esse rerum principia: quod et omnaes antiqui concedere videntur, et res ipsa suadet. Nam principia dicuntur, quae neque ex se mutuo sunt, neque ex aliis, sed ex quibus omnia. Talia autem sunt prima contraria. Cum enim sint prima, ex aliis non sunt: quia contraria, ex se invicem non fiunt. Nam contrarium in sui contrarii substantiam nunquam transire potest. Praeterea ipsa experientia testatur, omnium eorum quae sunt, non quodlibet in quodvis agere, neque a quovis pati, neque a quovis quidvis fieri, nisi ex accidente, sed unumquodque in contrarium agere, et â contrario pati, ex contrario fieri, et in contrarium dissolvi, seu, ut Gal. loquitur, 1. de temp. cap. 2. Omnis mutatio fit a contrario, et ex contrario, in contrarium.

Cum itaque rerum principia sint [gap: Greek word(s)] , plura erunt, quam unum: [gap: Greek word(s)] , atque unum sibimet contrarum esse non potest: 1. Phys c 6 t. 50. Neque tamen etiam infinita. Tolleretur enim rerum naturalium scientia, quae a principiorum suorum cognitione dependet: et natura ipsa infinitum abhorret. Deinde, cum in unoquoque genere sit una prima contratie: as; unius autem contrarietatis


page 36, image: s036

duo extrema: etiam in substantia contraria non infinita, sed duo illa prima et extrema principia statuenda.

Duo itaque prima contraria principia satis sunt: unum, a quo fit recessus, et terminus a quo: alterum, ad quod fit progressus, seu terminus ad quem. Contraria tamen haec sola non sufficiunt ad rei constitutionem. Nam sicut contrarium suum contrarium non efficit: ita sola per se substantiam constituere nequeunt. Contrarium enim, quod inducitur, in eo quod expellitur, recipi non potest; cum contraria sibi mutuo repugnent, et in fine motus, contrarium, quod expellitur, desinat esse. Tertium igitur addendum est rerum principium, quod nulli duorum sit contrarium, et quod modo cum uno unam rem constituat naturalem; modo cum altero alteram, et quod eorum contrariorum per vices sit subjectum. Cum enim in omni mutatione subjectum requiratur (accidens enim sine subjecto esse non potest) ut Arist 1. Phys. c. 7. inductione ostendit; quodque in accidentium mutatione praecipue elucet, in qua accidentalis formae abolitae et genitae commune subjectum esse videmus: et nullum e contrario in contrarium fieri progressum sine communi aliquâ substratâ materia manifestum sit: Idem etiam in substantiali mutatioone, quae in corpore naturali contingit, asserendum est.



page 37, image: s037

Atque haec tria principia sufficiunt. Nam et unum subjectum satis est ad patiendum: Duo autem conttaria ad agendum. Unum enim contrarium potest corrumpere suum contrarium. Sunt itaque principia partim contraria, quae Forma et Prioatio appellantur: partim non contraria. Subjectum enim, quod appellamus Materiam, ad omnes formas recipiendas est aptum. Suntque omnia tria ad generationem, quae nihil aliud est, nisi progressio a privatione formae in materia ad novam formam acquirendam, necessaria: quodlibet tamen peculiari ratione. Forma nimirum, ut terminus ad quem: Privatio, ut terminus a quo: Materia, ut subjectum mutationis. Ad rei tamen constitutionem duo tantum sunt principia necessaria; Materia et Forma. Privatio enim, praeterquam quod non est Substantia, cum formae sit contraria, cum ea consistere nequit. Hine Simplicius, in 1 Phys. ait. Principia rerum naturalium quaerere, aliud est ab inquisitione principiorum mutationis; quia rerum naturalium privatio est caussa per accidens: mutationis autem privatio est causa per se.

Postquam generaliter de rerum naturalium principiis haec dicta sunt, ad specialem cujusque tractationem accedamus. Et Materiam primam quod attinet, etsi eam in rerum naturâ dari supra probatum sit; eamque dari, si nihil aliud, quantitas corporum


page 38, image: s038

naturalium omnium docet. Nam cum formae perse quantae non sint, res omnes naturales quae quantae sunt, per materiam quantae sunt, et materia primum et commune quancitatis subjectum est. Solet tamen etiam eadem vulgo probari hoc modo: Quicquid fit, fit vel ex nihilo simpliciter: vel ex aliquo. Non prius. Idem enim est creationis, non generationis. Ergo posterius At vero illud, ex quo res generatur, vel est tantum forma, vel totum compositum, vel aliquid praeter haec. Non duo priora. Nam in novae rei generatione forma prior interit. Ergo adhuc aliquid praeter formam in reilla ex qua nova substantia generatur, subest, id est, Materia, quae habet privationem rei, quae gignitur, et quae tam formam, quam jam actu possidet, quam illam, quae priori abolitâ introducitur, recipere apta nata est. Subjectum autem hoc primum esse, nec ab alio dependere, ita probatur: Quaecunque mutantur, commune habent subjectum. Omnia haec sublunaria invicem transmutantur; Si non omnia immediate, tamen mediate. Res enim se mutuo contrariis qualitatibus oppugnant, alterant, et de naturali statu deijciunt. Ergo omnia habent commune subjectum. Si enim esset ex alio, non omnibus mutationibus subijceretur: Et si non esset commune, non omnia transmutari possent.



page 39, image: s039

Quae vero materiae sit essentia, investigare difficilimum est, et directâ cognitione vix perspici potest. Ut enim essentialis mutatio, per quam materiam dari demonstratur, ex mutatione accidentali per analogiam cognita fuit: ita etiam per analogiam et spuriam quandam, ut Plato ait, cognitionem et inspectionem, in materiae notitiam devenimus. Ex cognitione enim sensilis materiae ad insensilis cognitionem deducimur: atque ita se habet materia ad formam naturalem, sicut aes vel lignum ad formam Mercurii, vel alterius statuae. Quemadmodum enim aes vel lignum quatenus aes vel lignum, in se actu nullam formam artificialem possidet; potentia tamen omnes recipiendi praedita est: ita materia prima in se nullam definitam et specificam formam naturalem habet: apta tamen est omnes recipere. Etsi in eo differunt, quod materia artificialis est corpus per se existens et perfectum: Materia vero per se non existit sine formâ.

Duobus autem modis materia consideratur: uno absolute, ut est Ens vel substantia quaedam: altero respective, ut est rerum naturalium principium. Priori modo ipsi attribuimus negationem omnium formarum et qualitatum, et dimensionem ac quantitatem et potentiam recipiendi omnes formas indistincte concedimus; in qua notione Aristoteles, l. 6.


page 40, image: s040

Metaph. c. 3. t. 8. eam per negationem omnium rerum describit. In secunda notione potentiam recipiendi formas particulares et privationem ipsi attribuimus; in qua significatione Arist. l. 1. Phys. c. 9. t. 82. eam definit; quod sit subjectum primum unius cujusque ex quo aliquid fit, cum insit, non ex accidenti, et in quod, si quid corrumpitur, redit.

Etsi vero in prima notione difficilime cognosci potest, propter debilem et obscuram ejus entitatem, qua prope ad non Ens accedere videtur, et omnium Entium est infimum: non tamen cogitandum est, eam tantum Ens rationis esse, et merum rationis nostrae figmentum. Est enim omnino Ens reale, et quidem substantia, ut patet ex 1. Physic. c. 6. t. 52. c. 9. t 79 2. de Anima c. 1. t. 2:7. Metaph. c. 2.t.7. Nam ex eâ et formâ omnes substantiae naturales componuntur; eademque est subjectum generationis, et formas recipit; ipsaque in alio non est. Per substantiam autem hîc non intelligimus substantiam compositam, quae proprie appellatur substantia: sed Ens ab accidente distinctum, eique oppositum: quod duplex est: unum actu, quale est forma: alterum potestate, quale est materia. Nec vero est substantia incorporea, sed corporea. Nam cum ex ea et forma omnia corpora composita constent, si utraque esset in corporea, ex incorporeis exsurgeret compositum corporeum: quod est


page 41, image: s041

absurdum. Praeterea, cum corpus de Categoria Quantitatis semper praesupponat corpus de Categoria substantiae: neque corpus de praedicamento Quantitatis possit existere sine corpore de praedicamento substantiae, neque hoc sine illo: Corpus autem de categoria Quantitatis, ut dicetur, proxime inhaereat materiae primae, omninoque ab ipsa dependeat: ea certe erit corpus ad praedicamentum Substantiae pertinens. Atque hanc suam essentiam ex se habet materia prima, et, ut inquit Scalig, exerc. 5. Materia per essentiam sibi propriam est id, quod est: et exercit. 17. Materiae est sua quidditas, quâ est aliquid, et aliud ab aliis.

Etsi vero Materia sibi propriam Essentiam et Entitatem habet, qua a forma quiddam diversum est: existentiam tamen per se nullam habet; quae proprie est tantum compositi, cui a forma ea advenit: quam cum materia non habeat, (quod ejus, ut sic dicam indeterminatio testatur) etiam actu eam existere, quod effectus formae est, per se dici non potest, sed per solam formam, quae ipsam determinat, perficit, et facit esse hoc aliquid. Materia itaque tota potentia est, id est, substantia quaedam imperfecta, indeterminata, et rudimentum omnium specierum naturalium, perfectionemque omnem suam atque omnes qualitates a forma recipiens.



page 42, image: s042

Hoc tamen ita intelligendum. Non quod materia in potentia sit ad suum esse, quod ipsa sibi est per suam essentiam; sed ad esse hoc tale, ut inquit Scalig. exerc. 17. Neque dicitur [gap: Greek word(s)] quod nullam qualitatem habeat, sed quod omnis forma et qualitas, quae ei insunt, sint extra et praeter ejus essentiam. Est enim ut Scal. ait, exerc. 61. Materia prima unum individuum, ficuti, verbi gratia, cerae massa, cujus pars alia candelae formam gerit; pars simulacri; alia pilae; alia tesserae; potestque massa illa tam hanc, quam illam Formam habere, nullamque sibi peculiariter vendicat, ut aliquam tamen semper habeat, necesse est. Nec enim materia a Deo fuit creata, ut res et species quaedam definita ac distincta rei naturalis, sed est potius rebus naturalibus concreata, et, ut dictum, est quasi rudimentum, inchoamentum et pars omnium rerum naturalium, neque per aliquod tempus absque formâ extitit, sed solum sub illâ.

Naturam materiae proprie insequitur Quantitas, ipsique coaeva est, et nec re, nec cogitatione ab eâ separari potest. Quantitas tamen interminata tantum. Nam terminata, nec solam formam, nec solam materiam insequitur, sed utramque. Ipsa quidem quantitas per se a materia emanat (propter eam enim omnia quanta dicuntur: eadem etiam est Subjectum mutationum omnium. Omne autem quod


page 43, image: s043

mutatur, divisibile, 6. Phys. c. 3. t 36) Non a forma; haec enim per se nec quanta est, nec dividua; sed extenditur, et quanta dicitur tantum ad extensionem et quantitatem materiae. Certi vero termini tum externi, ut figura; tum interni, ut certa quantitatis specics, a forma proficiscuntur. Ut enim ipsa materiae naturam coarctat, et ad aliquam peculiarem et definitam rei naturalis speciem contrahit et adstringit: ita ejusdem quantitatem coarctat, et ipsi vel hanc, vel illam quantitatis speciem et figuram imprimit. Dum vero dicimus, materiam interminatam esse, non ita a nobis hoc dici quisquam accipiat, quod sit, vel fuerit aliquando sine certis terminis. Neque etiam id dicitur respectu formae introducendae, qua ratione semen bovis, si respicias terminos, quos a bovis formâ accipiet, interminatum aliquid appellari posset; sed respectu omnium terminorum, quos a quacunque formâ vel habet, vel habere potest. Nam sicut materia, secundum se considerata, informis prorsus est; omnes tamen formas recipit, neque unquam sine forma est: ita etiam quantitas et dimensio materiae, quae ejus essentiam insequitur, per se nullum certum et definitum habet terminum et figuram; omnes tamen recipere apta nata est, neque unquam invenitur sine aliquâ figurâ et dimensione definitâ. Atque ita dimensiones interminatae et potentiales insunt


page 44, image: s044

substantiae corporeae, indeterminatae et potentiali, qualis est materia: actuales vero et definitae, corpori definito et perfecto.

Ex eâdem materiae natura emanat Potentia, quae est aptitudo recipiendi omnes formas, estque duplex: Universalis et particularis. Universalis est aptitudo et propensio materiae ad omnes formas indistincte suscipiendas et aeque utrumque oppositum respicit, tam formam, quam privationem, id est, aeque omnes formas. Nam materia privationem, proprie loquendo, non appetit, ut privationem, sed ut alteram formam, et privatio non appetitur, sed illa forma, quae ei annexa est. Et haec potentia dicitur prima, indeterminata, et appetitus materiae, qui nil aliud est, quam ejus dem materiae ad recipiendam quameunque formam inclinatio. Non enim recte dicitur, mareriam, dum hac formâ est praedita, appetere aliam; nec mutationes, quaefiunt, fiunt ob materiam, sed ob formas contrarias, neque ullus in materia est appetitus mutationis, sed perfectionis tantum. Perficitur autem sub qualibet forma quaelibet pars, et tota ab omnibus, ut Scalig. inquit, exerc. 61.

Potentia autem haec universalis non est ipsa materiae primae, primo modo acceptae, essentia; sed tantum accidens et proprietas quaedam naturalis ejus essentiam consequens. Nullum autem accidens de essentia est substantiae.


page 45, image: s045

Etsi vero interdum appellatur potentia: tamen per hanc vocem non qualitas, sed substantia ejus, quae imperfecta est, et quasi non completa, debilemque Entitatem habet, denotatur: vel etiam potentia dici potest pro substantia potente; sumiturque hoc modo potentia loco differentiae ad declarandam obscuram ejus essentiam, et quae non facile intelligi potest. Quanquam etiam materia in prima notione dicitur [gap: Greek word(s)] : tamen in ea dari aliquam qualitatem concedi potest; sed talem, quae nullam materiae restrictionem et determinationem faciat, eamque ad certam et specificam naturam non restringat, qualis est potentia universalis. Cum enim ideo materia dicatur libera ab omnibus qualitatibus et formis, ut omnes recipere possit: haec autem potentia universalis omnium formarum et qualitatum receptionem non tantum non impediat, sed adjuvet: Materiae ea adimenda non est. Atque haec potentia est materiae coaeva, et ab ea inseparabilis. Materia enim cum ob potentiam universalem habeat aptitudinem recipiendi omnes formas; quotidie autem, ob contraria agentia, aliquae formae intereant: nunquam etiam hîc ejus appetitus expleri potest, et unâ abeunte formâ, cupit perfici per aliam. Eadem tamen potentia universalis de materiae, secundo modo acceptae, quasi essentia est. Quatenus enim materia principium


page 46, image: s046

passivum est, potentia veluti ejus forma est. Ideo enim materia principium materiale dicitur, quia habet potentiam patiendi.

Potentia vero Particularis est, quâ materia unam et definitam formam respicit: et haec essentiam materiae non consequitur, sed ei communicatur ab agente, seu forma et qualitatibus, quae eam, ad hanc vel illam formam recipiendam, determinant et idoneam reddunt. Sic materia prima, praedita formâ seminis canini, habet potentiam particularem nullam aliam, quam formam canis recipiendi. Haec potentia est accidentalis materiae, sive in prima, sive in secunda notione accipiatur et ab eâ separabilis. Adveniente enim actu, perit; ideoque nec ejus essentiam constituit, nec etiam, tanquam accidens essentiale, eam consequitur. Nam materia, et ut Ens, et ut principium rerum, sine ea subsistit. Antequam enim hanc particularem formam, verbi gratia, leonis, ad quam particularis potentia dirigit, recipit, actu fuit materia, et cum eam deposuerit, actu etiam erit. Itaque cum determinata et particularis haec potentia una non sit, sed multae, pro formarum varietate; et sine qualibet materia existere queat: nulla ejus essentiam constituet, vel eam proprie insequetur: nihil praeterea definiti et determinati ejus essentiam constituet; vel ab eadem dependebit. Ipsa


page 47, image: s047

quidem potentia, quatenus potentia est, ex essentia materiae proxime dependet, et ejus accidens essentiale est: sed quatenus est definita et hanc peculiarem formam respicit, non est a materia, sed ab agente et formâ praesente, quae formae introducendae privatio est. Ideoque materiae coaeva non est, sed ab ea, ut dictum, actu adveniente, separatur. Particularis haec potentia tantum actui opponitur, ut privatio habitui: Universalis eidem non opponitur. Ea enim aliquam peculiarem formam non respicit: sed infinitam earum multitudinem.

Atque haec Peripateticorum de materia prima doctrina est: non aliena tamen a Platonicorum dogmatibus, ut videre est apud Alcinoum, in lib. de doctrina Platonis cap. 8. ubi haec leguntur: Materiam omnium, inquit, receptaculum, nutricem, matrem, locum, subjectumque nominat, (Plato scilicet) eamque asserit sine sensu tungi, et adulterinâ ratiocinatione comprehendi. Materiae proprium esse vult, omnes generationes suscipere, ac nutricis instar eas fovere, omnes item formas capere; cum ipsa suapte natura omnis formae, qualitatis, et speciei sit expers. Conspersam praeterea illam et figuratam formis, velut effigiem, asserit, nullius per se figurae qualitatisve participem. Neque vero subjectum esset ad varias formarum impressiones commode praparatum, nisi qualitate omni, quam


page 48, image: s048

suscepturum est, penitus careat. Videmus enim eos, qui unguenta ex oleo odore suavia conficere student, oleum nullo prorsus odore infectum quaerere: eosque, qui formas impressuri sunt cerae, vel luto, primum materiam ipsam polire penitus atque lenire, donec figurae pristinae deleantur. Convenit namque universali materiae, si modo omnes formas susceptum sit, nullam istarum habere naturam, sed absque qualitate omni atque specie subjici speciebus. Et cum hujusmodi sit, neque corpus erit, neque etiam incorporea, sedpotentia corpus, quem admodum aes potentia statua, quoniam speciem suscipiens statua fiet.

Alterum generationis principium est Privatio: Ut, quid haec sit, sciatur, quomodo a negatione differat, videndum Negatio enim latius patet, quam privatio, tribuiturque Materiae in prima notione acceptae, et universalem omnium formarum et qualitatum in materia absentiam denotat. Talis autem privatio non est: (non enim una privatio omnibus formis opponitur, sed cuilibet propria) verum competit materiae in secunda notione acceptae, semperque alias qualitates praesupponit; et necessario conjuncta est cum quadam forma, formam, quae introducenda est, proxime antecedente. Hinc Themistius, in poster. scribit: Privatio est negatio in subjecto determinato: et Alexand. de Ales. 5. Mesaph. 1. 27. Privatio de sua essentia requirit negationem formae,


page 49, image: s049

et habiliratem adillam. Quod idem affirmat Scalig exere. 18. Privatio, inquit, videtur habere Entis cujuspiam rationem. Idem enim quoddammodo cum eo est habitu, qui contrarius est habitui, cujus est privatio. Itaque, ut Zabarella ait: Privatio formaliter est absentia formae; et est nihil, opponiturque formae solum privative, sed quatenus eam semper comitatur alia forma; a qua privatio ejus rei proprie appellatur, quiddam positivum contrarium.

Colligimus proinde ex his; Privationem. esse absentiam formae in materia, proximam ad eam recipiendam potentiam obtinente.

Non est autem privatio de essentia materiae, sed accidens, materiae, in secunda notione acceptae, necessarium, non quidem simpliciter, sed propter generationem. Concurrit enim cum aliis principiis ad rei generationem, estqueue in generatione tanquam terminus a quo. Nam quod generatur, antea non exstitit; esse tamen potuit: et in generatione non esse praecedit ipsumesse: Atque ob id dicitur tertium principium a materia essentialiter distinctum: et alio modo ad generationem concurrit materia, alio, privatio.

Tertium rerum naturalium Principium Formam (quae Graecis dicitur [gap: Greek word(s)]


page 50, image: s050

[gap: Greek word(s)] ; ut Scaliger Exerc. 80. sect. 3. scribit,) statuimus, quod. quia omnium praestantissimum, diligentiorem etiam considerationem requirit. Dari aliquid praeter materiam in rebus, quod nomine Formae appellatur, omnes fere concedunt, et distincte affectiones, vires atque operationes eas dari, et a materia diversas esse satis docent. Quid tamen id sit, an substantia aliqua, vel saltem accidens, non omnes consentiunt. Nam et olim Philosophi nonnulli reperti sunt, nec hodie nulli reperiuntur, qui formam nullam substantialem in materia inesse censent, sed formas rerum tantum accidentia esse statuunt.

Verum enim vero verior est sententia, quae in quavis re naturali, praeter materiam, dari formam aliquam substantialem, quae prior sit natura omnibus accidentibus et communibus et propriis, statuit. Nam partes substantiae ipsae eriam sunt substantiae. Et si res tantum a materia constarent, omnium eadem esser essentia et operatio, et nulla vera inter eas distinctio. Erenim ab accidentibus vera essentiae et operationum diversitas distinctioque peti non potest. Actus enim et perfectio essentialis rei, unde sumitur differentia, ad idem genus pertinet, in quo res ipsa ponitur: Vel ut ait Toletus: Nullum imperfectum in aliquo genere, perficitur in illo genere, nisa


page 51, image: s051

per aliquid illius generis. Materia ergo cum sit imperfecta substantia, et perficiatur in composito; per aliam substantiam, formam scilicet: perficietur. Praeterea, ipsa diversitas accidentium et operationum undenam est? Cur ignis non frigidus, sed calidus? Non ob materiam: haec enim nihil agit, nullamque distinctionem parit, sed est plane [gap: Greek word(s)] . lgitur quid nobilius accidente praesupponendum est. Denique si forma esset accidens, nulla rerum daretur generatio, sed saltem alteratio.

Forma igitur substantia est per se; et quidem incorporea, per se omnis quantitaris, dimensionis et divisionis expers, ejusque essentia consistit in indivisibili, neque recipit magis et minus ratione essentiae suae, et ubicunque est, ibi tota est, habetque se sicut numeri, quorum formalis ratio in indivisibili consistit. Fit autem quanta per accidens, quatenus nimirum in materia inhaeret, ad cujus extensionem et divisionem extenditur, et fit divisibilis, Ira aqua potest dividi in guttas multas, et massa auri in grana, ubi diviso toto forma simul dividitur, non secundum essentiam (est enim forma aquae in guttâ, et in grano auri, quae in integrâ massâ,) sed ratione extensionis.

Sicur enim materia, ita forma non per le est perfecta, vel speciem aliquam naturalis


page 52, image: s052

Entis constituit, sed una cum materia ad constiruendum compositum concurrit. Quapropter nec materia, nec forma omnia ea, quae ad constituendum compositum requiruntur, ex se habet, sed utraque alterius ope eget, mutuamqueue sibi praestant operam: forma eget materiâ sustinente; unde a nonnullis materia principium formae subjectivum appellatur, a qua in fieri et in conservari forma dependet: Materia vero a forma perficitur, et ab ea actum suamqueue perfectionem obtinet; unde nonnulli formam appellant Principium formale materiae; non quod ipsi essentiam praestet, sed quod eam perficiat. Tota itaque ratio Formae in eo sita est, ut, per realem eum materia conjunctionem, eam sibi propriâ perfectione perficiat, atque sic cum ea compositum constituat. Unde ab Aristot. 2. Phys. cap. 3 t. 28. definitur, quod sit [gap: Greek word(s)] et 6. Metaph. cap. 8. [gap: Greek word(s)] : et 6. Metaph. cap. 11. [gap: Greek word(s)] Est scilicet forma actus simplex substantialis, unum per se cum materia constituens. Haec enim est finis generationis; per hanc materia perficitur; hanc appetit; in hac acquiescit; ab hac omnia accidentia et actiones manant. Eadem enim est caussa formalis corporis naturalis et accidentium.



page 53, image: s053

Ex quibus patet, officium formae esse materiam informare, et determinare certam speciem, atque ita dare esse specificum, et distinctionem ab aliis speciebus; deinde operationes omnes edere ac perficere.

Est etiam forma omnis sui multiplicativa, in rebus scilicet generationi et corruptioni obnoxiis, et cum individua non sint perpetua, ut species conserventur, Deus opt. max. in primâ creatione benedixit, jussitque ut sese multiplicarent, quae multiplicatio a formis specificis proficiscitur.

Ut tamen haec, quae de naturâ formae diximus, clariora flant, distinguendum omnino est, primo inter Esse formae absolutum, quod actum Entitativum nominant, et inter Esse respectivum, seu actum formalem. Absolutum enim Esse formae est, quod est substantia a materiâ diversa; Esse vero respectivum seu formale est, quo forma materiam informat, eamque actuat, ut certam speciem constituat. Deinde in formâ hoc posteriore modo consideratâ distinguendum est inter ipsam essentiam formae, seu acrum primum, et ejus operationem seu actum secundum. Essentiam suam seu actum primum forma semper habet: ab operationibus vero cessare potest. Ita tempore hyberno forma aeque integra et perfecta est in plantis, easqueue informat, ac tempore verno et aestivo: interim tamen nec


page 54, image: s054

folia, nec flores, nec fructus eo tempore producit.

Tertio et hoc notandum, quod forma potest alicubi esse essentialiter solum, alicubi etiam formaliter. Essentialiter est, ubicumque est: Formaliter vero in eâ materiâ, quam proxime informat, ita ut informando speciem constituat. Ita formae elementorum in elementis sunt et essentialiter et formaliter, et a formis suis habent Elementa actum suum, ab aliis distinctionem et operationem. At in aliis corporibus, quae ex elementis constant, et quae ab aliâ formâ specificâ informantur et actuantur, tantum sunt essentialiter, et rationem materiae habent. Atque ita unius rei tantum est unica forma specifica. Unde cum dicitur, forma dat esse rei, id intelligendum est, quod sit praecipua totius essentiae pars, et materiae perfectionem det, reique esse formale et specificum largiatur.

De formarum vero origine maxima apud Philosophos est controversia, quae praestantissimos eorum exercuit, nec adhuc satis decisum videtur, unde formae suam habeant originem. Etsi enim Aristoteles ejusque interpretes dicant, neque materiam, neque formam, sed compositum generari: non ea tamen eorum mens est, vel simul et materiam et formam generari, (Materia enim ingenerabirabilis


page 55, image: s055

est) vel aliquid tertium ab his produei: sed id significant: Formam non produci feorsim a materia et extra eam, et postquam ita seorsim producta fuerit, cum ea conjungi; sed produci in materia, et eum ea copulari. Compofitum enim nihil est, quam materia cum formâ conjuncta. Quapropter formam aliquo modo fieri concedendum, quatenus est terminus ad quem generationis.

Hoc dato videndum, unde forma originem habeant. Si e Peripatetico (missis jam hac de re Anaxagorae, Platonis et Avicennae opinionibus) quaeras, unde formae proveniant? Respondebit: Educi e potentia materiae. Audio verba equidem, ut Scalig exerc. 61. verbis utar, quod meum pectus exsaturet, audire aveo: ac nihil audio. Quamvis enim phrasis haec apud multos sat trita sit: a paucis tamen, quid per eam intelligi debeat, sat explicatur. Qui tamen optime sentire videntur, ita sentiunt: Formas (exceptâ tamen anima humana) eduei e potentia materiae, nihil aliud est, quam formas in subjecto, potentiam habente naturalem ad illas, et tempore et naturâ prae existente, ita fieri, ut et ratione conservationis, et operationis sic ab eo dependeant, ut extra id nec fieri nec conservari, nec operari possint. Forma enim, quae educitur, non extra materia


page 56, image: s056

primo seorsim producitur, et postea extrinsecus materiae adjungitur, sed in materia producitur. Atque ita duo requiruntur ad eductionem: primum, ut subjectum naturalem potentiam ad formam habeat: alterum, ut forma, quae educitur, a materia et in fieri et in conservari pendeat, id est, ut sine subjecti ope, et extra illud nec produci, nec permanere, nec agere possit. Atq, ita omnes formae naturales, exceptâ humanâ, a materia ita pendent, ut sine illa, et extra illam esse no possint.

Sed si quis hîc non acquiescat, et ulterius instet, atque illud, quod dicitur: Formam educi e potentia materiae nihil aliud esse, quam formam fieri in materia, non extra illam, verum esse concedat: quaerat tamen; An in materia forma plane ex nihilo fiat, (quod sentire videtur Piccolomineus, lib 1. de creatione c. 7.) ita, ut agens nihil de sua essentia illi tribuat, praeter solam actionem, seu ita ut agens ipsam formam non communicet, sed in materia essentialem determinationem et potentiam ad formam similem in actum deducat, faciatque ut materiae potentia ad actum formalem prorumpat: An vero forma nova ex prioris alterius formae essentia decidatur, difficilem movebit quaestionem.

Cum enim ex nihilo nihil fiat naturaliter, forma vero in materia sit, quae antea non fuit, quaeritur, unde ejus sit origo? Quam hic interpretes


page 57, image: s057

Aristotelis setorqueant, passim cum exaliorum scriptis, tum ex Toleto, in 1. Phys. c. 9. quaest. 19. et 1. de gen. et cor. c. 3. quaest. 2. patet, ubi varias Peripateticorum hac de re sententias recenset. Primo enim quidam, quos refert Durandus, 2. sent. d. 8. stabuebant, in materiâ praecedere quasdam Entitates, e quibus sint factae postea formae, singulae e singulis, quas vocabant, possibilitates formarum. Secundo alii putant, partes formarum praecedere in materia, sed remissas valde, postea generatione intendi, et ita quamlibet formam praecedere in materia sub esse remisso. Tertio Albertus statuit, omnes formas in materia secundum essentiam praecedere, ita ut materia sit ut quidam habitus formas omnes secundum essentiam praehabens.

Verum agnoscit ipse Toletus absurditatem harum opinionum ideoque ipse statuit, et quidem recte, nihil formae praecedere in mareria ante ipsius introductionem; idque rationibus firmis probat, quae loco allegato videantur.

Alii ut has absurditates effugiant, causae efficienti vim hanc tribuunt, et alii quidem cum Platone, Ideas formarum effectrices causas ponunt: eo posteriores animam mundi introduxerunt: Avicennas decimam quandam intelligentiam, quam suâ linguâ Cholchodeam nominat, excogitavit, atque ei hoc officium


page 58, image: s058

tribuit. Fernelius, cum aliis quibusdam, formarum effectricem caussam coelum statuit. Verum hoc modo noc generatio erit univoca, et formam, cum non fuerit in materiâ, ereari dicendum. Idipsum tamen aliis Peripateticis non placet. Unde Piccolomineus. lib. 2. de Prin. rer. nat. c. ultim: etsi concedat, formam ex parte sui fieri ex nihilo, quod nihil ejus praecesserit; negat tamen creari, quia praesupponat subjectum, ex qua educatur. Verum Toletus, in 1. de gen. et cor. c. 3 quaest. 2. hanc responsionem, quae etiam Marsili[?] fuit, non sa[?]isfaeere videt. Ideoque scribit: Haec doctrina mihi non placet. Nam profecto si productio est ipsius formae, cum nihil formae praecesserit, dicetur creatio. Et revera sive in materia, sive extra eam producatur forma, si nihil ejus processerit, erit creatio; quam agentibus naturalibus tribuendam non esse, ipsemet agnoscit.

Ipse igitur, ut ex disficultate istâ sese expediat, statuit: Id, quod primum generatur et eorrumpitur, esse compositum; formam vero per se non produci, sed comproduci et confieri ad productionem compositi, et actionem primo terminari in ipsum compositum, conseque[?]er ac velut per accidens in formam.

Verum enim vero sive primo, sive seeundo, five consequenter, sive sola, sive [?]m composite fiat materia, nihilominus re[?]anet: quaestio integra; Unde forma, quae jara


page 59, image: s059

est in materia, et antea non fuit, habet suam essentiam; an praeexistiterit in materia, an siat materiae in formam conversione, an ex nihilo. Non enim si digitus fit cum manu, ideo non fit ex aliquo. Imo potius compositum consequenter et secundo fieri dicendum, quam materiam. Ut enim dum ligna lateres, calx et alia fiunt et componuntur, consequenter domus fit: ita compositum naturale, quod nihil aliud est, quam materia et forma, fit, cum materia et forma fit. Cum autem materia non fiat, quid aliud fieri dicendum, quam formam. Ideoque cum nec sibi nec aliis se satisfacere animadverteret, et nihil formae in materia praeexistere, neque etiam vim creandi aliquid ex nihilo agentibus naturalibus tribui posse videret, tandem, 1. de gen. et cor. c. 3. quaest. 2. concludit: Fateor, virtutem hanc esse mirabilem, que participet aliquid virtutis creativae: sed non est, cum semper circa subjecta operetur. Est etiam virtus mirabilis materiae, e cujus potentia educuntur, quae actu non sunt. Verum enim vero non est mirabilis ista virtus, utpote quae nulla est, sed mirabilis pertinacia illorum, qui e materia id, quod im possibile est, et neque in materia neque in agentis potestate est, educi volunt. Plerique n. incertis principiis, quae animos veritatis avidos explere nequeunt, niti malunt. quam apertam folidamque profiteri veritatem: Ideo forsan ne parum Philosophi putentur esse:


page 60, image: s060

cum tamen procul dubio Aristoteles, si veram et primam formarum originem, ita ut nos novimus, et mundi creationem cognitam perspectamque habuisset, in multis concinniorem melioremqueue Physicam nobis reliquislet.

Nos ergo, quibus haec ex S. Literis cognita sunt, omissis illis opinionibus quae vel e maria vel a coelo, vel aliunde formas deducere conantur, statuamus: Formas ipsas, ut et materiam, in prima mundi origine, cum rebus ipsis creatas esse, ut ex iis res omnes naturales constarent: Et materiam primam quidem esse ingenerabilem; formarum vero beneficio omnem generationum vicissitudinem absolvi, formasque esse alterum rerum naturalium principium, per quodhoc sunt, quod sunt, et hoc agunt, quod agere jussae sunt; Per formas non solum res omnes naturales pro sua naturâ, hoc est, ut ipsis a creatore praeceptum est agere, sed et per eundem regi, conservari, propagari. Jussit enim Deus, ut res naturales non solum per suas formas existerent, sed etiarn per easdem sese propagarent: et dum jussit, vim simul tribuit singulis, quâ quod jussa eslent perficerent, seseque continuo multiplicarent. Quod Dei mandatum ante coelum creatum (ne quis â coelo formas deducat) editum exstat Gen. 1. v. 11. 12. Dixit Deus: Germinet terra germen, herbam producentem semen, arborem fructifer am edentem fructam secundum


page 61, image: s061

speciem suam, cui insit semen suum super terram; et ita fuit. Produxit enim terrae germen, herbaes sementantes semen suum in species suas, et arbores facientes fructus, in quibus semen suum in species suas. Creatoris ergo jussuires naturales obtemperant, formaeque omnes vi in prima creatione sibi in ditâ gignunt sui promotione et propagatione; ipsae nihilo secius integrae manentes; quod et in plantis et animalibus videre, quae per semen generant. Haec enim semen dando, dant aliquid de sua materia, et aliquid de sua forma. Nam semen plantae dum in planta est, est quidem animatum animâ plantae: dum vero ab ea deciditur portio illa formae, quae in semine haeret, et ur â cum materia seminis a planta separatur, in similem illi plantam, a qua provenit, evadit. Idem fit in animalibus. Quapropter forma est in semine potestate; quia ut Scalig. Ex. 6. s. 5. Semen est potens dare formam: educitur autem de potentia remota, qui est actus primus, ad potentiam propinquam, qui est actus secundus, ut forma sit in eadem materia ad cum modum qui nullis eget adminiculis et suo sine fruatur, ad quem comparatum est totum compositum: Quod sit, dum forma sibi suam materiam, haud secus atque domicilium, eonstituit, eam altera, telaborat et disponit. Itaque dum ex semine fit animal, non forma in id primum inducitur, sed jam in ea existit, a


page 62, image: s062

generante communicata, et sese tantum, matricis calore fota, exserit; quae potius, ut Scalig. ibidem, placet, ejus quaedam est emersio, quam eductio. Summa: Hoc omnibus formis commune est, (etsi aliis nobiliori, aliis inferiori gradu) ut sint sui multiplicativae, incorporeae, nullam exse habeant dimensionem vel quantitatem, neque ex sua natura occupent, sed repleant. Etsi corpus alicujus animalis, vel plantae, quantum libet excrcscere intelligamus, eadem tamen forma, nullo addito, totum illud replebit: Etsi minuatur quantumlibet, ipsi nihil decedet, detraheturque. Verum haec verbis Scalig. quae extant Ex. 307. s. 29. concludamus. Materia potentia est, apta persici: Forma actus persicere aptus. Ita videmus angustias intellectus humani, qui dicere aeusus est sese comprehendere respicies substantiarum. Quin latet nos exquisita illa cognitio: Scilicet, quomodo ex duobus unum siat: Quomodo forma sit in toto, et in quacunque parte tota. Adeo divina res forma est, ut cum sit substantia, aliam totam sui impleat substantiam ita, ut ex utraque siat unum. Quare ulterior disquisitio curiosi atque sutagentis animi est. Humanae enim sapientia pars est, qnaedam aeque animo nescire velle. Non tamen, quae difficilia cognitu sunt, ut falsa repudiemus. [gap: Greek word(s)] (inquit Plato in Theaeteto) [gap: Greek word(s)]


page 63, image: s063

[gap: Greek word(s)] , id est, profani sunt, qui nihil esse putant, nisi illud, quod manibus palpare et prehendere possunt.

CAP. IV. DE NATURA ET CAUSSIS.

CUm autem principia corporis naturalis essentialia duplex officium habeant, unum essentiam ejus constituant, alterum, ut in constituto jam certarum operationum autores et caussae sint: de priore, capite praced. actum; restat jam, ut etiam sub altero officio considerentur, cujus respectu Natura dici solet. Variae equidem sunt Naturae signisicationes, quas videre est apud Aristotelem, l. 5. Metaph. c. 4. Pererium l. 7. Physic, c. 1. Piccol. l. 2. Physic. pag. 249. Fonsecam, 5. Metaph. c. 4. quaest. 1. l. 2. Aliquas saltem, quae huc nonnihil facere videntur, in medium afseremus. Et primo quidem Naturam nonnulli ipsum Deum nominant. Deinde Naturam alii accipiunt pro caussis secundis; quo in sensu ipsam Scaliger, Ex. 188. et 359. s. u. desinire videtur,


page 64, image: s064

quod sit ordinaria Dei potestas. Tertio, Natura totam rerum universitatem signisicat. Quarto, Natura sumitur pro essentia cujusque rei: in qua significatione etiam rerum a materia separatarum, ut Dei et angelorum, Naturam, id est, essentiam, esse dicimus. Quinto, Naturale opponitur voluntario, ut id, quod sine deliberatione agit, naturale dicatur, quod cum deliberatione, voluntarium. Strictius adhuc Naturale opponitur animato, sumiturque Natura pro facultate opposita facultati cognosenti. Cum enim facultas cognoscens utramque oppositionis partem respiciat, et tam hoc, quam ad illud contrarium agendum sit apta: Natura contra dicitur, quae alterum contrarium respicit, et ad id tantum deter minata est. Tandem tamen, medio quodam inter has posteriores significationes modo, Natura dicitur internum actionis et mutationis principium; nihilque aliud est, quam materia et forma prout unita sunt caussa omnium operationum, quae in corporibus naturalibus, deprehendantur; et Naturale omneid, quod est mutabile et variabile. Atque in hac postrema significatione hoc loco agemus: Et ut facilius quid ea sit, investigemus, quomodo res naturales ab artificialibus differant, videbimus.

Omnes omnino in universo res sunt duplices: Quaedam sunt a Natura, ut elementa,


page 65, image: s065

animalia, eorumque partes, plantae etc: quaedam vero sunt ab aliis caussis, ut arte, consilio, fortuna, casu. Etsi vero multis modis res naturales ab artificalibus discrepent, ut videre est apud Perer, l. 7. Phys. c. 2. hoc tamen discrimen nobis sufficiat: quod Naturalia internum sui motus et quietis habent principium: Artificialia vero per se, et quatenus artificialia, tali principio non sunt ptaedita. Quod enim statua deorsum tendit, nonfit, quatenus statua est, sed quatenus ex lapide vel ligno constat. Cum igitur hoc discrimine Naturalia ab artificialibus sejungantur, non incommode Natura definitur; quod sit Principium motus et quietis in eo, in quo primum est, per se, non ex accidenti.

Cum autem ab Aristotele natura definitur, quod sit principium motus et quietis, non solum (nisi in magnas difficultates nos conijcere velimus) accipiendus est solum motus localis, aut quies cessatio a motu locali; sed per motum omnis omnino actio naturalis, et per quietem cessatio ab actione aut possessio potentiae agendi intelligenda est. Neque enim in animalibus natura saltem principium est motus localis, ambulationis puta, volatus, reptionis, natationis, sed et omnium aliarum, quae a quacunque specie animalium eduntur, actionum, atque ab iis actionibus cessatio motus quies


page 66, image: s066

dicitur. Etplantae etsi loco non moventur, tamen naturam habere dicuntur, quae omnium, qui ab iis fiunt actionum caussa est. Imo per principium motus, intelligenda hîc est etiam omnis sympathiae et anthipathiae. Caeterum quum Naturae actiones omnes rerum naturalium adscribuntur, DEUS, Naturae autor, non excluditur, cujus jussu Natura omnia agit. Natura enim, ut supra ex Scaligero dictum, ordinaria Dei potestas est.

Unde recte a Physicis dicitur; Opus Naturae est opus Intelligentiae non errantis. E- quidem intellectus brutis tribui non potest, multo minus plantis: interim admirabilia, opera edunt, quatenus Dei instrumenta sunt, qui ipsis talia perficiendi potentiam concessit. Hinc etiam accidit, ut quae per naturam fiunt, mutnri non possint. Natura enim id, quod ab autore Deo sibi demandatum est, studiose et stricte exsequitur; nisi actio ab agente fortiore impediatur, aut a Deo inhibeatur. Hinc porro Naturae ob certum sinem agit, et nihil frustra facit; sed ad eum, qui sibi praescriptus est, sinem omnia dirigit: sinemque etiam semper adsequtur, et semper quod optimum est facit. Et ut finem suum adsequatur, non desicit in necessariis, sed DEUS omnia quae ad actiones odendas necessaria sunt, illi tribuit.


page 67, image: s067

Quod vero in definitione dicitur; Naturam esse principium motus et quietis, in eo, in quo inest: eo Natura ab arte et extremo agente seperatur, quae operationis transeuntis tantum causla sunt. Non tamen negatur, Naturam etiam actionis trancuntis caussam esse. Nam et ignis alias res calefacit. Aristoteles tamen per solum immahentem motum Naturam definire voluit, quod hoc evidenter ab arte sejungitur. Et si, ut modo dictum, definitio Aristorelis ita explicetur, quod natura sit internum principium, a quo res quaevis agendi, patiendique, et ab iisdem cessandi potentiam habet, omnia ista, quae difficultatem aliquam habere videntur, plana fiunt.

Principium autem motus cum duplex sit, unum Activum, a quo efficitur motus, alterum Passivum: duplex inde oritur apud auctores controversia. Prior quidem, quid per principium Passivum intelligi debeat: Posterior, an Natura sit utrumque principi um, an alterum tantum. Priorem quidem quod attinet: duplici modo passivum principium dici potest; uno, pro potentia passiva oppositorum, quae libera est, et non magis apta perse ad unum motum recipsendu, quam ad alterum, sed ad utrum libet aeque propensa: altero, pro potentia jam restricta, definita,


page 68, image: s068

et coarctata ad unum tantum oppositorum, et determinata ad unum motum, qui rei dicitur naturalis. Nos in posteriori sumus opinione. Ex priori enim id absurdi nasci videtur, quod omnes motus violenti et artificiales, naturales appellari possent; cum materia prima per se ad omnes motus recipiendos sit aeque apta.

Quod ad alteram controversiam: Etsi nonnulli Naturam tantum principium Activum esse dixerunt, alii tantum passivum: Utrumque tamen ei recte competere, censemus. Rebus enim Naturam habentibus, non minus est naturale, movere se, quam moveri a se.

Atque ex his jam patet, quid sit Natura in rebus, Principium scilicet motus et quietis tam activum, quam passivum. Declarandum restat, quodnam sit illud, et quibus rebus nomen naturae competat. Aristoteles et formae et materiae Naturae nomen tribuit: et quidem non male; modo recte intelligatur. Sola enim Forma primario et per se meretur nomen Naturae: estque principium motus tam activum, quam passivum. Materia vero cum sit anceps et dubia ad recipiendos motus contrarios, nec ullum determinatum motum, sed omnes indistincte respiciat: Natura primario et proprie dici non potest: Nam


page 69, image: s069

omnium rerum naturalium ut una est materia; ita etiam una esset Natura: cum tamen quaelibet res peculiarem obtineat. Imo si tam materia quam forma esset Natura, cujuslibet rei duae essent Naturae. Nec vero absurdum est, Formam dici principium passistum. Cum enim, ut supra dictum, passivum principium dicatur, non respectu cujusque motus indeterminati, sed tantum definiti et certi, qui rei cujusque peculiaris et naturalis est: Optimo jure Forma etiam principium passivum dicitur; siquidem ab hac omnis deter minatio, et materiae ad certos et definitos motus recipiendos coarctatio. Forma autem principium passivum dicitur, quatenus est in materia, (ob materiam enim res quaelibet pati dicitur) ejusque, naturam determinat: quatenus vero Forma est, eadem etiam principium Activum dicitur. Materia tamen, ut dictum, etiam appellatur Natura: non quod per se sit Natura; sed tantum potestate: seu, quod potestatem obtinet recipiendi Formam, quae per se Natura est. Actu proinde rei Natura Forma est; potestate Materia.

Tota igitur hujus rei summa haec est: Una unius rei Natura est, quae proprie, primarioque Forma dicitur. Haec etenim in rebus per se, et quatenus Forma, est activum principium: simulque passivum, quatenus ancipitem naturam Materiae determinat, et definit. Atque ob id


page 70, image: s070

Principium passivum diverso respectu et Materiae et Formae tribuitur. Materia enim est principium passivum, non quatenus tantum Materia, sed quatenus Formâ aliquâ praedita est, quâ ad definitum motum recipiendum determinatur. Forma est principium passivum, non quatenus Forma, sed quatenus ambiguam Materiae naturam coarctat. Et sic neutra, sine alterius ope, principium passivum dici potest.

Exhis, quae dicta sunt, facile colligi potest, quid de illa controversia, quâ disquiritur: An omnis Forma informans Natura sit, statuendum sit. Ipsa certe Naturae definitio evincit: Omnem Formam informantem, quatenus in materia haeret, eamque informat, Naturam recte dici posse.

Perspectum jam est, quid sit Natura et quaenam res sit illa. Illud adhuc addendum: Quidnam sit res naturam habens, et quid secundum Naturam. Res natur ales sunt substantiae, quae in se naturam, quae principium motus et quietis est, habent. Tales sunt sola corpora naturalia. Non enim ea res Naturalis appellatur, quae aliquid Naturale producit; alias enim ipse Deus in censum rerum Naturalium veniret. Nec id dicitur Naturale, quod motu naturali producitur, alias enim primus homo, totusque hic mundus non esset naturalis. Sedidproprie naturale


page 71, image: s071

est, quod insitum sui motus et quietis habet principium. Atque talis natur alis corporis definitio et coelestia et sublunaria corpora omnia complectitur. Secundum Naturam vero latius patet, quam habens naturam, seu naturale: quia secundum naturam non tantum sunt subsiantiae, sed etiam barum proprietates, et natur am consequentes affectiones. Haec de naturâ.

Cum autem Natura praecipue hîc consideretur, ut refertur ad motum. vel ut loquuntur, quatenus habet peculiarem Causalitatem in motum et quietem ejus, in quo est: Caussae jam explicandae, quatenus nimirum respectum ad motum habent; videndumque, quae caussarum genera in Physicis locum habeant. Caussam definiunt, quod sit id, cujus vi aliquid fit: vel, quod sit, â quo aliquid per se producitur. Sunt autem quatuor: Materia, ex qua insita res aliqua fit; Ferma; per quam res est, quod est; seu, Ratio et quidditas rei: Efficiens, unde mutationis vel quietis principium: Finis, cujus gratiâ res est. Nec plura caussarum genera excogitare opus est: cum per haec ad omnem quaestionem, cur res sit, sufficienter respondere, omnibusque, quibus Caussam quaerimus, quaesitis satissacere possimus. Efficiens autem est vel universalis vel particularis. Universalis est, quae omnia vel plura praeducit. Talis caussa primaria est Deus omnium rerum creator et autor, imo conservator et gubernator,


page 72, image: s072

ut postea dicitur. Deinde universalis caussa est coelum et stellae, quae etsi procul dubio etiam determinatos effectus edunt; tamen luce et lumine universim ad rerum generationem et conservationem faciunt. Caussa particularis vero est, quae certum et determinatum effectum edit.

Deinde efficientis caussae plures sunt modi, Est enim caussa propinqua vel remota: per se, vel per accidens: actu, vel potestate: simplex, vel conjuncta. De quibus vide Aristotelem 3. Phys. c. 3.

Ad caussas per accidens Fortuna et Casus referuntur. Cum enim res quaedam fiant semper, vel ut plurimum, quaedam raro; Deinde quaedam fiant finis alicujus gratiâ, quaedam nullius; Et quae fiunt propter finem, vel per electionem fiant, vel sine electione: Fortuna et Casus in his esse dicuntur, quae raro, et finis gratiâ fiunt, Atque in hoc conveniunt Fortuna et Casus, quod utrumque, sed raro fiunt, et quae sinis alicujus gratiâ suscipiuntur, caussa est. In hoc tamen differunt, quod Fortuna est eorum, quae [gap: Greek word(s)] : Casus eorum, quae sine [gap: Greek word(s)] fiunt.

Fortuna itaque est caussa per accidens eorum, quae in iis, quae per electionem finis alicujus gratiae fiunt, neque semper, neque frequenter, sed raro fiunt. Casus est caeussa per accidens eorum, quae in iis, quae circa electionem,


page 73, image: s073

finis alterius gratiâ fiunt, neque semper, neque frequenter, sed raro fiunt. Atque hoc modo tam fortunam, quam Casum dari in rebus, concedi potest. Dei tamen Optimi Maximi respectu nihil casu vel fortuito evenit.

Omnia autem quatuor caussarum genera considerare Physici est, et per omnes quatuor ad quaestionem, Cur res sit, responderi potest: et quidem Physice. Est enim Physici, considerare partes et principia corporis naturalis. Ad eundem pertinet, mutationem et generationem rerum, ejusque caussas, explicare; et videre, cujus gratiâ efficiens agat, seu finem inquirere: Deinde quid fiat, seu Formam, quae inducitur, perpendere: Postea et illud, quod patitur et formam recipit, quod est Materia, cognoscere, Denique Efficientem etiam, quae Formam inducit, investigare.

Notandum autem duplicem esse finem rerum naturalem, unum particularem, ad quem, ut suum bonum, quaelibet res naturalis naturali instinctu tendit, nihilque aliud est, quam rei cujusque perfectio; alterum universalem, ob quem tota rerum universitas facta est, et conservatur, gloria scilicet Dei cujus sapientiam, bonitatem et omnipotentiam ex rebus creatis homo agnoscit. De quo Scaliger, Exerc. 250. sect. 1. ita: Homo propter Deum; propter hominem Mundus factus est. Quando et haebitatio, et cibi, et alia, quaecunque supra dicebamus,


page 74, image: s074

propter animalia. Animalium vero princeps homo. Non autem erat futurus homo, princeps, nisi talis. Quippe in medio. Non potuit esse medius, nisi inter extremae. Igitur extrema factae sunt, ut esset medius. Propter medium igitur facta sunt. Extremorum autem et corum, qua medium inter et extrema, sunt sita, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum. Quod longe majus esset in Naturâ flagitium, quam vaecuum in quantitate, sine corpore.

Sciendum tamen, tres caussas, Formam, Finem, et Efficientem, in rebus Physicis saepe connecti, et in unam caussam coire: ita, ut formalis et finalis, etsi sint diversae definitione, numero tamen et subjecto sint una Caussa: Formalis vero et efficiens, non quidem sint una numero Caussa, una tamen specie. Eadem enim Forma animalis simul et Forma et Finis est: Forma respectu geniti, quatenus est actus, perficiens materiam et cum ea compositum constituens: Finis vero respectu generationis. Ea enim est terminus ad quem, quem Natura appetit, et in quo acquiescit, Eadem deinde Forma etiam est efficiens, quatenus nimirum generatum est ejusdem speciei cum generante.

Est et hoc notandum, qua ratione quaelibet caussa in effectus productione concurrat. Finis saltem ut movens efficientem in producendo effectu concurrit, qui postquam productus


page 75, image: s075

est, omnis ejus desinit caussalitas. Efficiens interdum tantum ad effectionem, interdum etiam ad effectus conservationem concurrit, quod posterius caussarum praecipue est universalium, quod pulchre docet Scal. Exerc. 28. Non est, inquit, necessarium, efficientes caussas particulares simul cum suis effectibus perpetuari: sed tunc haerere tantum, cum efficiunt. Nempe satis est, eas dare formam, quâ non solum sunt, sed etiam conservantur: quod ex eorum materiâ excussis a suo contrario qualitatibus, ipsa quoque forma exigatur. Solum primum efficiens, quia ae vi dominus est: effectus suos comitatur: caeterorum nullum, necesse est: ac ne coelos quidem ipsos, nisi quantum illius beneficio, atque indulgentia consequi possunt. Haec Scaliger.

Materia vero et forma et ad rei productionem et constitutionem conservationem que necessaria est.

Etsi vero olim nonnulli fuerint, qui omnia temere et coeco quodam impetu fieri existimaverint: tamen Deum et Naturam nihil frustra agere asserimus. Casum etiam et Fortunam a rebus naturalibus removemus, et Naturam vel semper, vel ut plurimum eodem modo agere statuimus. Non tamen hic necessitatem, quae sit [gap: Greek word(s)] talis, inducimus, sed quae est [gap: Greek word(s)] ; et proinde non omnem contingentiam Rebus naturalibus adimimus.



page 76, image: s076

Plurima adhuc de Caussis dici possent: sed non omnia, quae de caussis dicuntur, hujus considerationis sunt, et compendii ratio ea omnia afferre non sinit. Unum saltem hîc quaerere libet: An Accidens possit producere substantiam. Sunt hac de retres sententiae. Prima est nonnullorum recentiorum, qui statuunt; Accidens suâ virtute posse producere substantiam; ita, ut, cum ignis producit ignem, tota ea productio intrinsece et effective procedat a calore, neque ad effectionem concurrat Forma substantialis, quae est in igne. Altera est Scoti, Ochami, et Durandi, qui docent, Accidentia nec virtute propriâ, nec formarum substantialium, producere substantiam; sed substantiam immediate produci a substantia. Tertia est Thomae, cujus haec est assertio: Accidentia non producere substantiam virtute propria; sed potestate et vi formarum substantialium, quarum sunt virtutes, et instrumenta. Ultima sententia nobis probabilior videtur. Nam substantias mediate agere, ex eo quis discere potest, quod res, inter quas actio et passio est, locorum intervallis sejunctas saepe videmus: cum tamen inter agens, et patiens mutuus contactus, et agens cum patiente simul esse debeat. Quod vero accidentia perse substantiam producere non possint, inde patet; Quod quicquid est in effectu, praeexistit in caussa efficiente.


page 77, image: s077

Nihil enim dat, quod non habet, formaliter, aut eminenter, ut loquuntur.

CAP. V. DE QU ANTITATE.

POstquam corporum naturalium prima principia et caussas explicavimus: proximum est, ut jam de generalibus eorundem affectionibus, sive propriis attributis communibus agamus, qualia sunt Quantitas, Qualitas, Locus, Tempus, Motus. Primo nihil corpori naturali intimius est, quam Quantitas; utpote quae Materiae primae coaeva est, et ab eâ fluit, et omnino inseparabilis, cujusque beneficio omnia reliqua accidentia materiae inhaerent. Extensionis enim et molis proxima radix materia est. Imo per corpus de praedicamento Quantitatis in corporis substantialis cognitionem pervenimus: quod nihil aliud est, quam substantia tribus dimensionibus subjecta. Differunt enim haec a se, ut Substantia et accidens. Subjecto et quidem unum sunt. Nam corpus illud, quod est in Quantitate, non est extra corpus substantiale: sed secundum Essentiam differunt, quas diversas, etiam nemine cogitante, habent.



page 78, image: s078

Est autem quantitas continua, de qua praecipue hîc sermo, cujus ultima sunt unum; seu, cujus partes eodem communi termino copulantur, seu, est affectio corporis naturalis, quâ id est extensum, secundum longitudinem, latitudinem et profunditatem: Sunt enim ejus tres species: Linea, Superficies, Corpus; quarum cujuslibet sunt peculiaria officia, et peculiares termini.

Linea enim est longitudo latitudinis expers, superficiei ultimum. Lineae vero ultimum, punctum est: Cujus natura est ad continuandum, tangendum, et terminandum. Lineam enim inchoat, continuat, et finit. Lineae vero natura est itidem ad continuandum, tangendum, terminandum, et praeterea distrahendum. Lineâ enim superficies continuatur, terminaturque; eâdemque se duae superficies mutuo tangunt: tandem propter lineam res quaelibet secundum unam dimensionem, longitudinem scilicet, divisibilis est.

Superficies est Quantitas long a et lata; oujus beneficio corpora continuantur, sese mutuo tangunt, et dividuntur. Propter superficiem enim res secundum duplicem dimensionem, longitudinem et latitudinem, dividi potest.

Corpus denique est quantitas longa, lata, profunda: Ejusque officium est, non amplius continuare, terminare, aut tangere; sed occupare, et posse dividi secundum trinam dimensionem,


page 79, image: s079

longitudinem, latitudinem, profunditatem.

Atque ita omnium quidem dimensionum beneficio res sunt quantae et divisibiles: corporis vero tantum ratione occupant. Nam quod duo corpora non possunt esse simul in eodem loco, non ideo fit, quod sunt substantiae: possunt enim plures substantiae incorporeae simul esse in eodem loco: sed quod materiam, trina dimensione praeditam, habent, cujus penetratio est impossibilis.

Paulum hîc nobis digredi liceat: etsi ea, quae proponentur, ab instituto non valde aliena erunt. Differunt occupare, et replere. Occupare est, simul cum altero corpore esse non posse. Estque eorum, quae materiam trina dimensione praeditam habent. Ea enim ita locum totum occupant, ut aliud corpus simul in eodem esse non possit. Replent vero eae res, quae vel simul plures, vel cum alris etiam corporibus alicubi esse possunt, ita ut unius praesentia alterius praesentiam non impediat. Quapropter duo corpora nunquam simul esse, nec unum cum altero simul eundem locum occupare potest; quod vulgo dicitur: Penetrationem dimensionum esse impossibilem. Per Naturam enim possibile non est, ut in eum locum, quem quisque nostrum occupat, alius homo, vel corpus quodcunque, nisi nos prius eum deseramus, admittatur. Secus


page 80, image: s080

se res habet in rebus a dimensione et quantitate liberis, omnibusque formis tam substantialibus, quam accidentalibus. Quod in lumine stellarum manifeste apparet. Infinitarum enim stellarum lumina simul in hoc lunae concavum undiquaque sparguntur et funduntur, nec ipsis quicquam obstant Elementa, a quibus concavum hoc jam ante occupatur, nec unius praesentia alterius praesentiam impedit, nec, etsi omnia in omnibus sint locis, invicem confunduntur. Idem in aliis rebus lucentibus videre est. Si enim conclave aliquod intus circumquaque speculis plurimis obducas, et in medio ejusdem candelas statuas: omnes in omnes conclavis, jam ante aeris pleni, partes sui imaginem et lucem emittent, nec unius praesentia alteri erit impedimento, nec invicem miscebuntur et confundentur; sed omnes distinctae in omnibus speculis apparebunt. Sic in melle in omnibus partibus adest et flavedo, et dulcedo, et odor, et humiditas. Idem fit in formis substantialibus. Anima enim, tum nostra, tum animalium omnium, totum corpus, quod informat, replet, nec, etsi corpus hunc locum jam ante occupaverit, impeditur, quo minus et ipsa in omnibus corporis partibus adsit. Itaque rerum dimensarum et corporearum proprium est, occupare: rerum a dimensionibus, et a materia liberarum, replere. Et quo res magis a dimensionibus,


page 81, image: s081

materia, et corporea mole est libera, eo magis replet. Hinc videmus, sonum majus spatium replere, quam odorem: majus hoc colores; majus adhuc ignis lumen, et hoc etiam majus coelestium corporum lumen. Denique Deus Optimus Maximus infinite ab omnibus dimensionibus, atque omni materia liber, in infinitum omnia replet, imo est ipsa infinita plenitudo, nulli rei absens, a nulla exclusus, nulli inclusus, vel permixtus, sed in mundo hoc ubique totus, et extra mundum hunc itidem ubique totus existens. Quamvis enim omnibus adest: non tamen aliud et aliud ejus (ut ita dicam) replentiae et plenitudinis alii et alii rei adest, sed omnibus totus. Mundus denique hic in atomo seu centro ejus plenitudinis factus est. Quapropter omnes res a materia liberae, omnesque formae per se nec quantae sunt, nec divisibiles; nisi per accidens, quatenus nimirum corpori inhaerent, cujus dimensionibus coercentur, ne simul plures esse possint. Sublatis enim dimensionibus, uniuscujusque nostrûm forma cum alterius in eodem loco esse posset, eundemque replere, nec unius praesentia alterius praesentiam impediret. Et videmus eandem formam, quae primo infantis corpus replet, illud ipsum corpus, nihilo auctam, ubi in vastam, aetate virili, molem excreverit, replere.



page 82, image: s082

Sed revertamur ad quantitatem: ubi in nobilissimam illam, quae tot clarissimorum virorum ingenia exercuit, quaestionem incidimus: Anscilicet ex indivisibilibus continuum componatur; an vero ex divisibilibus? et; An continuum sit divisibile in infinitum? Fuerunt olim in ea opinione, quae statuit, continuum ex indivisibilibus componi, Pythagoras, Democritus, Leucippus, et plerique alii, qui Aristotelis aetate floruerunt, atque ipsi Stoici, hac in re Zenonem ducem secuti. Sed illorum refutationem Aristoteles suscepit, 6. Physicor. iidemque in libro, qui de lineis insectilibus, nomine Aristotelis, circum fertur, quem tamen nonnulli, etsi Aristotelicus sit, Aristorelis esse negant, sed ex ejus exotericis collectum esse statuunt, oppugnantur. Atque hac in re Aristotelem praestantissimi quique Philosophi et Mathematici sequuntur, his adducti rationibus.

Primo, Si continuum componitur ex indivisibilibus, verbi gratia, linea ex punctis, unum indivisibile cum alio vel erit continuum, vel contiguum, vel [gap: Greek word(s)] , seu deinceps et consequenter. Sed nullum horum esse potest. lgitur continuum ex indivisibilibus non componitur Indivisibilia non sunt continua. Nam continua sunt, quorum ultima et extrema sunt unum. Indivisibilium autem ultimum non est: Omne enim extremum distinctum est ab eo,


page 83, image: s083

cujus est extremum. Igitur indivisibilia continua non sunt. Atque eadem de caussa contigua etiam esse non possunt. Contigua enim sunt, quorum extrema sunt simul. Idem tamen et sic probatur. Quicquid tangit aliud, illud tangit vel ut totum totum, ita, ut omnes ejus partes simul sint cum altero; aut ut pars totum; aut ut pars partem. Posterioribus modis indivisibilia se tangere non possunt: quod enim insectile est, partes non habet, nec est partibile. Nec etiam priori modo. Nam omne continuum habet partem extra partem ita ut haec sit in illo situ, ista in alio. Si itaque in construenda linea puncta tota se tangerent, et in constituenda superficie lineae totae se tangerent; denique in constituendo corpore supersicies totae se contingerent: ex omnibus punctis unum tantum punctum, et ex omnibus lineis una rantum linea, et ex omnibus superficiebus una tantum superficies emergeret. Atque sic indivisibile additum indivisibili ipsum majus non efficit, nec continuum constituit, quod multis partibus, quarum quaelibet extra aliam est, constat. Neque etiam indivisibilia in continuo sunt [gap: Greek word(s)] , seu se consequuntur. Nam cum [gap: Greek word(s)] ea esse dicantur, inter quae, cum unum sit post alterum, nihil ejusdem generis inter cedit: At vero inter quaelibet indivisibilia aliud ejusdem generis intercedat: [gap: Greek word(s)] esse non possunt. Nam inter quaelibet duo


page 84, image: s084

puncta interjacet linea, in qua necessario sunt puncta.

Secundo, si linea fieret ex punctis, vel superficies ex lineis, vel corpus ex superficiebus: linea, quae constaret decem punctis, esset longior illâ, quae constaret novem punctis; et superficies, quae componeretur ex decem lineis, esset latior ea, quae constaret ex novem; et corpus, quod exsurgeret ex decem superficiebus, esser profundius illo, quod ex novem. Sed haec non fierent, nisi propter unum punctum, lineam, superficiem. Quapropter illud punctum haberet longitudinem, linea latitudinem, superficies crassitudinem seu profunditatem. Nam propter id, quod non est longitudo vel longum, aliquid altero longius non dicitur; neque propter illud, quod est neque latitudo, neque habet latitudinem, aliquid alio latius dicitur, neque propter illud, quod neque est profunditas, neque habet crassitiem, aliquid alio crassius est. Quae tamen omnia manifeste falsa sunt.

Tertio sequeretur, plurimas esse magnitudines, quae in duo aequalia dividi non possent; quod falsum est: cum quodlibet continuum in duas medietates aequales dividi posse, ad quas duplam habet proportionem, a Mathematicis demonstretur. Illa enim, quae ex imparibus indivisibilibus constarent, in aequales partes dividi non possent.



page 85, image: s085

Quarto sequeretur, et quadrati diametrum lateri, et circulum majorem minori concentrico esse aequalem: quod absurdum. Nam si a singulis punctis unius lateris quadrati ducas lineas, quotquot possibile, ad oppositum latus, omnes illae transibunt per omnia puncta diametri, nec in eo erit aliquod punctum, per quod non transibunt. Lineae enim illae totum spatium quadrati replent. Sic si a centro ducantur omnes lineae ad circuli majoris omnia puncta, etiam omnes transibunt minorem, et proinde minor tot puncta habebit, atque alter, et erunt aequales. Atque his demonstrasse se putant, continuum ex indivisibilibus non constare, et proinde in semper divisibilia esse divisibile. Cum enim ex iis constet, in ea etiam resolvetur.

Verum enimvero, si quod res est dicendum, etsi apud Mathematicos, haec omnia vera esse concedantur; tamen hoc loco non proprie quaeritur, an continuum ex divisibilibus vel indivisibilibus componatur, et an continuum sit divisibile in infinitum, sed an corpus naturale constet ex indivisibilibus, vel in divisibilia in infinitum resolvi possit, et propterea cum Aristot. lib. 1. de gen. et corrupt. c. 2. t. 8. Platonem reprehendat, quod Logicis et communibus atque alienis principiis utatur, contra Democritum laudet, quod propriis, h.e. Physicis principiis utatur: ipse non minus peccasse videtur,


page 86, image: s086

cum contra antiquos de Physicis Physice loquentes ex Mathematicis principiis disputat. Procul dubio enim Democritus et alii plures ante Aristotelem Philosophi, de corpotibus naturalibus, non de continuo Mathematico locuti sunt, eaque ex indivisibilibus corporibus generari et constare, et in eadem resolvi docuerunt, et id censuerunt, elementa, et si quae alia posuerunt prima miscibilia, in minimas, in quibus in generatione et resolutione corporis naturalis Physica pervenire potest, particulas resolvi, et ex iisdem rursum varie coêuntibus mista generari. Quae opinio, quod aliquid absurdi importet, non video, ut suo loco dicetur, fequunturque eam Galenus, omnesque Philosophi et Medici, qui elementa integra in mistis remanere statuunt.

Quantitatis a modi sunt Terminus et Figura. Primo n. omne corpus certis terminis circumscribitur et includitur. Hinc omne corpus est sinitum. Determinatos tamen corpora naturalia suae magnitudinis et parvitatis terminos obtinent, de quibus cum nonnulla apud autores sit controversia, de iis aliquid adjungemus, et de maximo et minimo rerum naturalium disquiremus. Quod ut facilius procedat, quaedam praemittenda [?]unt.

Primo, etsi maximum et minimum a quantitate ad alias res, ut qualitates et motus, etiam transfertur: tamenhîc proprie sermonem


page 87, image: s087

esse de substantiis naturalibus. De iis enim quaeritur, An certos quantitatis terminos habeant. Deinde, multiplicem hanc quaestionem sensum habere posse. Quaeri enim potest: et an actu detur substantia maxima et minima: et An natura praescriptos quantitatis terminos habeat, ut, ex sua potentia, res majores vel minores producere nunquam possit? Deinde iterum quaeri potest; Primo, An absolute sit res quaedam maxima et minima in toto universo? Secundo, An in unaquaque specie corporum naturalium, tam simplicium, quam mixtorum, horumque tam homogeneorum, quam heterogeneoram, animatorum et inanimatorum, sint corti magnitudinis et parvitatis termini? Tertio notetur: terminos magnitudinis et parvitatis esse duplices; alios intrinsecos, quos res e sua natura obtinent: alios extrinsecos, qui rebus ab aliis extrinsecus praeseribuntur. Quarto: Maximum et minimum dicitur vel positive, vel negative Positive maximum est, quod est omnibus aliis majus, et cui nullum est aequale: Minimum contra. Negative maximum est, quo non est aliud majus; etsi ei aliud sit aequale. Minimum negative, quo non est minus aliquid, etsi ei secundum parvitatem aliud sit aequale.

His praemissis, ita concludimus: I. In tota rerum universitate, et in qualibet specie rerum naturalium, actu datur aliquod maximum et minimum.


page 88, image: s088

Nisi enim maximum, vel minimum aliquod, et in toto mundo, et in qualibet specie existeret, sive positive, sive negative: quocunque magno majus, et quocunque parvo minus daretur, essetque sic actu infinitum multitudine in rerum natura. Illud autem dari non posse infra demonstrabitur. Idem etiam hinc patet, cum omnia accidentia formam substantialem insequantur: omne autem corpus naturale actu formam determinatam habeat: omne etiam corpus naturale actu determinata accidentia, definitamque quantitatem habebit. Et quidem corpus omnium maximum est coelum, quod in se concludit omnia: minimum autem quod sit, forsan nobis ignotum. Aristoteles tamen, 5. de hist. anim. cap. 32. scribit, in cera vetusta, ut in ligno, animal gigni candidum, quod animalium omnium minimum existimetur, nomine [gap: Greek word(s)] .

II. In qualibet viventium specie dantur intrinseci magnitudinis et parvitatis termini, extra quos natura viventia nec producere nec conservare potest: ita ut nullum ejus speciei individuum produci et conservari possit, quod vel excedat illum magnitudinis terminum, vel infra eundem consistat. Verbi gratia, si maxima hominis longitudo sit cubitorum quatuor, minima unius: nullus gigni homo poterit, qui vel major sit cubitis quatuor, vel minor uno: sed erunt omnes vel quatuor, vel trium, vel


page 89, image: s089

duorum, vel unius cubiti, aut alterius mensurae, inter quatuor et unum intermediae. Atque hoc ipsum statuit Arist. 1. Phys. c. 4. text. 36. 2. de Anim. c. 4. t. 41. 4. de gen. animal. c. 4. 7. Polit. c. 4. Idemque suadet ratio. Cum enim augmentatio sit determinata: quantitas autem per augmentationem acquiratur, ipsa etiam erit determinata. Augmentationem autem esse definitam inde patet, quia est actio virtutis augmentatricis, quae, sicut caeterae omnes formae, est determinata: tum etiam instrumenta sunt desinita. Ipse enim calor nativus est determinatus, et fit quotidie remissior, imo tandem exstinguitur. Deinde etiam reliqua instrumenta omnia sunt definita. Nec dissentit experientia. Nunquam enim compertum est, canem natum esse magnitudine Elephanti, vel in eam excrevisse: sicut nec Elephantem procreatum esse magnitudine canis. Difficile tamen est, terminos in unaquaque specie notare. Variant enim ii multis modis, et plus in una, quam in altera specie. Inter homines magna est magnitudinis diversitas; major inter canes: inter feles et aves, et alia plura animantia non item.

III. Elementa vero determinatam aliquam magnitudinem ex se, et intrinsecus non habent, sed ab extrinseco. Elementa enim ex se, si ipsis suppeteret materia, nec aliquid externum obstaret, indefinite augeri


page 90, image: s090

possent. Nam quo ignis ampliorem molem obtinet, eo majoris est efficaciae, magis contrarris resistit, et ea in suam naturam convertit. Definitur vero eorum magnitudo â rebus continentibus, et ratione materiae primae. Haec enim cum sit finitae molis, etiam Elementa in infinitum augeri non possunt.

IV. Ut vero in infinitum augeri non possunt elementa, ita etiam nec in infinitum. dividi, sed cum invicem miscentur, in [gap: Greek word(s)] , ut Galenus, 1. de elem. cap. ult. docet, id est, minimas particulas rediguntur, ita ut in minores naturaliter, corpora amplius dividi non possint, quas propterea Antiqui Atomos appellarunt.

V. De mixtis inanimatis, per se existentibus, homogeneis quidem, sentiendum est idem, quod de Elementis: de heterogeneis vero idem, quod de viventibus.

VI. De partibus denique, quae toti insunt, ita statuendum. Si sunt beterogeneae, habent determinatos magnitudinis et parvitatis terminos: quippe sunt partes et instrumenta viventium, certam magnitudinem et parvitatem habentium. De homogeneis vero idem statuendum quod de elementis modo diximus. In mixtione enim in minimas particulas elementa dividuntur, ultra quas naturaliter in minores dividi non possunt.



page 91, image: s091

Deinde omne corpus certâ figurâ praeditum est, quae nihil aliud est, quam forma externa, in superficie ejus, in certâ linearum ejus dispositione et commensuratione orta. Totus autem mundus rotundam figuram, utpote capacissimam, obtinet, quam simplicia etiam fere imitantur. Viventia autem, ut et ex gemmis et mineralibus quaedam, singula suas peculiares figuras, formae internae indices habent. Quantitas enim determinata et figura oritur e materiae et formae conjunctione. Materia quidem magnitudinem dat, sed indeterminatam, Forma vero ut cuique corpori dat esse et operari, ita etiam quantitatem determinatam et figuram praescribit.

Quantitas porro nullius operationis Physicae est Principium, seu ut vulgo dici solet, Quantitatis nulla est efficacia, scil. quatenus talis. Recte tamen determinata, ad formae operationes edendas facit. Etsi enim forma per se sit efficax, et operandi principium; tamen nihil aliud, nisi materiae conjuncta. Et quamvis in simplicibus elementis, ut et homogeneis aliis corporibus forma secundum essentiam aeque integra in parvâ ut in magna mole esse potest, et divisa in minima, essentiam non mutat: tamen in majore quanto majon, virtus est.


page 92, image: s092

Et si plurimae minimae particulae coeant, efficacius operatur, unde virtus unita fortior esse dicitur. In heterogeneis quoque et aliis corporibus, parva vel mediocris quantitas plerumque ad operandum commodior est, et in iis quoque virtus unita fortior, diffusa debilior esse dicitur: sicut et figura in organicis corporibus ad commodiorem operationem maxime necessaria est.

Tandem hoc loco etiam Autores agere solent de finito et infinito. Quantitatis enim propriae hae sunt affectiones: eaedemque motui et tempori competunt; cum unumquodque horum vel finitum, vel infinitum sit. Atque illud inprimis videndum, an in rebus infinitum detur. Etsi vero variae sint infiniti significationes: de infinito tamen in quantitate hîc praecipuus sermo est, et quidem de infinito actu; quaeriturque, an res aliqua naturalis actu detur, vel magnitudine, vel numero infinita: vel an sit aliqua res naturalis, cujus qui secundum quantitatem aliquid sumunt, iis aliquid semper licet extra accipere, quae infiniti definitio est. Recte autem a Philosophis, tale infinitum in rerum natura nullum existere, affirmatur, ob has rationes. Nam infinitum nullum dari posse, in genere hinc patet, quod res omnes, ab alio productae et dependentes, suo termino definiuntur, et circumseribuntur, nulloque modo infinitae esse possunt.


page 93, image: s093

In specie autem non dari infinitum multitudine, facile etiam probari potest. Nam cum species semper speciem perfectione superet, si infinitae rerum essent species, mundus esset infinite perfectus, infinitosque perfectionis gradus obtineret: quod est impossibile. Omne enim, quod ab alio productum est, et dependet, participatam, et proinde finitam habet perfectionem. Mundus autem est productus a Deo, ab eoque dependet. Ergo participatam et finitam habet perfectionem, atque a Deo, a quo suam perfectionem recipit, perfectione superatur; et proinde nec est iufinitus, nec infinitas rerum species continet.

Neque etiam infinitum magnitudine datur. Nam primo, si daretur corpus infinitum secundum magnitudinem, illud unicum in mundo esse posset; cum enim omnem locum occuparet, infinitumque locum requireret, nulli alii corpori locum relinqueret. Deinde, omne quantum necessario figuram habet. At infinitum figuram habere non potest. Praeterea constaret e partibus omnibus finitis, aut infinitis, aut una infinita, reliquis infinitis. Sed nullum fieri potest. Nam ex partibus finitis infinitum exsurgere non potest. Neque etiam secundum vel tertium locum habet; quia unum infinitum omnem locum, dimensionemque occuparet, neque reliquis ullum locum concederet: et si qualitatem aliis


page 94, image: s094

contrariam obtineret, omnia reliqua in suam naturam converteret.

Ut vero infinitum actu non datur: ita etsi infinitum potestate cogitari possit, intellectu tamenc actu comprehendi non potest. Ita etsi quantitas continua in infinitum divisibilis potestate dari possit, ut supra ex Aristotele dictum; deinde numerus in infinitum cogitatione augeri possit; cum nullus tam magnus numerus dari queat, quo non possit cogitari major; denique in tempore et motu successive infinita cogitari possint: tamen ab intellectu nostro infinitum integre capi non potest. Et proinde de infinito plura non addimus, et illâ Piccolhominei, libr. de communibus corpor. natur al. affect. cap. 3. lententiâ concludimus: Infinitum, ut infinitum, esse ignotum, et nos cognoscentes infinitum, id cognoscere, quod rosci nequit.

CAP VI. De Qualitatibus ingenere.

QUantitati merito subijcitur Qualitas et de Qualitatibus Physicis in genere aliquid agendum est. Ut enim omnia corpora naturalia ob materiam sunt Quanta: ita ob formam sunt Qualia. Qualitas autem in genereita considerata, et ut omnibus corporibus naturalibus competit;


page 95, image: s095

est affectio corporis naturalis, a formâ ejus fluens, per quam forma est efficax, et corpus naturale ad agendum vel patiendum aptum. Non enim formae corporum naturalium, immediate ut Deus agunt et efficaces sunt, sed mediantibus accidentibus et Qualitatibus. Et licet forma primarium operationum principium est, Qualitates tamen sunt immediatum et proximum operation[?]m principium, minus tamen principale, et instrumentale saltem. Utunturque formae in agendo qualitatibus ut instrumentis: Qualitatum vero operatio a virtute formarum, ut caussa singularis, et a quibus fluunt. Atque ita quia nihil otiosum est in naturâ, atque omne corpus naturale agat, omne etiam corpus Qualitatibus suis instructum esse debet.

Dividuntur autem hae Qualitates, ratione nostrae cognitionis, in manifestas et occultas. Manifestae sunt, quae sacile, evidenter et immediate sensibus cognoscuntur et dijudicantur. Ita lux in Stellis, Qualitates primae, et gravitas ac levitas manifeste sensibus obviae sunt. Occultae vero Qualitates sunt, quae immediate a sensibus non cognoscuntur, sed earum vis ex effectu mediate deprehenditur, vis vero agendi ignota est. Ita videmus magnetem ferrum trahere, vis tamen illa trahendi nobis occulta est, et sensibus non percipitur.



page 96, image: s096

Ita multas coeli influentias ex effectibus in inferiora haec deprehendimus, ipso sensu non percipimus.

A Qualitatibus autem rerum naturalium conse nsus et dissensus oritur, et similia sese mutuo appetunt, contraria sese aversantur. Hinc ignis igni, pinguia pinguibus facile uniuntur, ignis vero aquam, et pinguia ignem aversantur. Atque hic consensus et dissensus manifestus est.

Ex Qualitatibus vero occultis oriuntur [gap: Greek word(s)] dicta, cum res naturales occulto quasi amore ad se invicem feruntur, vel sese mutuo aversantur, sicut nonnulli feles, alii aliarum rerum praesentiam, imo nec conspectum, ferre non possunt. Et cum actio illa occulta in Magnete maxime sit conspicua, actiones tales aliae etiam Magneticae inde nuncupantur.

In specie autem de Qualitatibus, postea suis locis agetur.

CAP. VII. DE LOCO.

PRopter magnitudinem et Quantitatem corpora etiam in loco sunt, et ut quodlibet corpus certam habet Quantitatem et magnitudinem, ita etiam certum occupat locum, magnum, magnum parvum parvum; et in


page 97, image: s097

loco est unum corpus, in eo aliud esse non potest. Quod vero de tempore vulgo dici solet; In tempore vivimus, et quid tempus sit, ignoramus: non minus recte de loco usurpari potest: In loco sumus, et quid locus sit ignoramus. Adeo enim intricata est de Natura loci quaestio, ut Philosophi etiam acutissimi hîc dubii haereant, dum quaeritur; An locus sit superficies, seu terminus extremus continentis: An vero spacium corpori locando aequale.

Ac utraque opinio patronos et propugnatores non ignobiles habet Nam prior est ipsius Aristotelis, et praecipuorum ac plurimorum ejus interpretum. Posterior Aristotelis aetate celebris fuit, eamque defenderunt Stoici, Academici, et Galenus; ex Peripateticis antiquis Philoponus; e recentioribus Jul. Caesar Scaliger, aliique viri clarissimi.

Nos etsi nobis non sumimus, tantam inter tantos viros controversiam componere, et principem Philosophorum, non nisi gravissima de causa deserendum censemus: tamen cum maximae sint difficultates, quibus Aristotelis sententia premitur, interim, donec illa, quae contra eam sententiam faciunt, aliquis solverit, (nondum enim a quoquam solide soluta esse credimus) ex altera parte stabimus: praesertim cum non sit ignotum, ipsos Aristotelis interpretes, alteram hanc sententiam non omnino improbabilem, neque


page 98, image: s098

ab ullo hactenus satis firmis rationibus profligatam, et in oppositum argumentum aliquod demonstrans non esse, Aristotelis denique sententiam probabilitatem tantum habere, non necessitatem, concedere: Et satis constet, plurimos auto ritate potius, quam ratione ad sententiam Aristorelis defenden dam moveri: quod vel unicus Didacus Masius aperte confitetur, dum in comment. in cap. 5. l 4. Phys. ita scribit: Ego vero, inquit, nisi me Aristotelis autoritas et D. Thomae compelleret, manibus pedibusque in sententiam de intervallo libenter abirem, quam et intellectu faciliorem, paucioribusque difficult atibus patere, si attente et argumenta superiora et quae de naturâ illius diximus, contemplemur, facile deprehendemus. Verum quia ingenii fasces submittendi sunt Aristoteli et D. Thomae, fatemur, locum superficiem esse et non intervallum, quia bi gravissimi Philosophi tradiderunt. Haec ille. Verum et magni viri saepe hallucinantur.

Ut autem nihil sine ratione fecisse videamur, Aristotelem in hoc secuti, praecipuas Loci proprietates proponemus, et quae verae ac propriae loci sint, examinabimus; ut inde, utra harum opinionum probabilior sit, eluceat. Aristoteles, 4. Physic. c. 4. t. 30. has docet esse Loci proprietates: 1. Locum id, cujus est locus, continere. 2. Rei, quam continet, nihil esse. Quam tarnen proprietatem aliqui cum


page 99, image: s099

superiori conjungunt, sic: Locum continere rem ita, ut non sit aliquid contenti. 3. Locum primum locato neque majorem esse, neque minorem, sed illi aequalem, ut nec plus, nec minus, quam locatum, contineat. 4. Locum esse a locato separabilem; vel, ut alii legunt, Locum non posse esse sine aliquo corpore, sine hoc tamen vel illo esse posse. 5. Omnem Locum esse sursum, vel deorsum 6. Unumquodque corpus naturaliter in suum locum ferri, et ut in eo quiescat, aptum natum esse. Hanc tamen nonnulli cum quinta conjungunt. Ex aliis locis auctores plures colligunt: Nam addunt. 7. Loci esse, trahere locatum adse: quam elicere volunt, ex l. 4, Phys. c. 1. t 48. Loci esse, habere vim generandi, conservandi et perficiendi locatum: quam deducunt e 4. Physic. c. 1. t. 4. c. 5. t. 48. 49. 4. de Coelo c. 3. t. 23. 24. 8. de hist anim. c. 26. 29. 9. Locum dare distinctionem et uniratem motui locali. 10. Esse immobilem, 4. Physic. c. 4. t. 41. 11. Denique e Psello 4. Physic. citant hanc: Locum nec interire, nec aboleri, quamvis res, quae in ipso sunt, aboleantur.

Atque hae sunt praecipuae, quae apud auctores occurrunt, Loci proprietates: inter quas tamen distinguendum omnino est. Prim m quidam, secundam, tertiam, quartam, nor am, de cimam, undecimam quod attinet, sunt eaesim


page 100, image: s100

pliciter loco necessariae, nec de iis multum dubii est. Reliquae quo sensu admitti possint, videndum, inquirendumque, quid loco per se et quatenus Locus est, quid per aliud, et per accidens competat: qua in re apud auctores confusio occurrit non levis. Inprimis illud notandum, quod monet Scaliger, de re Poet. l. 3. c. 5. praecipue vero c. 120. nec alii praetereunt; distinguendum esse inter Locum simpliciter dictum, et quatenus est affectio corporis naturalis in genere sumpti, et inter ubi et situm, qui non est locus quilibet, sed certis affectus conditionibus; quem tamen frequenter Locum appellare solent. Hinc dici solet, levium locum esse superum, gravium inferum: quia nimirum in medio mundi sunt Qualitates, quibus amice foventur gravia; circa coelum, quibus levia: quae tamen qualitates, non sunt de essentia Loci. Nam et ignis in mediis terrae cavernis in loco est: etsi sibi non amico. Hinc item Aristoteles, 8. de hist. an. c. 19. 28. 29. problem. 15. sect. 14. et Plinius passim, naturas plantarum et animalium pro loci varietate diversas esse, et loca alia aliis commoda, aliis incommoda esse, docent.

Quando igitur inter Loci proprietates hae recensentur: Quodlibet ad suum locum ferri; Locum ad se trahere et allicere locatum; locum habere vim generandi, conservandi et perficiendi locatum: sciendum, haec omnia


page 101, image: s101

non competere Loco, quatenus Locus. Cum enim Locus, ut Toletus ait, formaliter sit quantitas: de essentia ejus non est, esse caussam. Magnitudo enim, ut loquuntur, non est effectivum accidentis. Quod et Scaliger innuit, exerc 5. Non est verum, inquit, â Loco servari corpora, sed a forma. Et si locus quatenus locus, et proinde etiam non proprius conservaret: non appeterent elementa evasionem e loco illo ad proprium. Non igitur elementa conservantur a loco; sed ab Ubi. Scal. ibid. s. 5. Eatenus vero dicitur Locus conservare locatum, quatenus corpus in eo locatum, coeli et elementorum Qualitates sibi convenientes commode recipit, et quatenus qualitates, locato amicae, insunt subjecto, quod circa Locum est.

Quapropter cum in rerum naturis investigandis illud, quod per se est, ab illo, quod per accidens est, sit sedulo distinguendum: Locum hîc non in posteriori, sed in priori significatione accipimus. Nec illud etiam admittimus, Elementa tantum in loco esse. Nec enim alicujus tantum speciei corporis naturalis affectionem hîc inquirimus; sed quid Locus per se sit, et quatenus corpori naturali, in genere accepto, omnibusque ejus in universum speciebus, ut propria affectio competit, investigamus.



page 102, image: s102

Proximum jam est, ut, an superficiei corporis continentis, an vero spacio rectius genuinae loci proprietates competant, videamus. Et ut ab immobilitate incipiamus, ea est verissima loci proprietas, et ipso Pererio, cujus e re tamen non est, conce dente, proprietas essentialis, sicut risibile hominis, et, ut Aegid. Rom lib 4. Phys. t. 41. lict. 7. ait, ipsum formale loci. Ad quod aslerendum si nulla ratio suppeteret, illud sufficeret, quod omnes, quamcunque de loco opinionem foveant, in hoc consentiunt, locum debere esse immobilem, atque hanc proprietatem suo quisque loco accommodare nititur. Et certe qui loci immobilitatem tollit, ipsum localem motum, ejusque distinctionem tollit. Id enim, quod movetur, necessario locum unum deserit, et in alium transit: quod fieri non posset, si locus una moveretur.

Ex hac itaque proprietate concludimus: cum Locus necessario sit immobilis, superficies vero corporis continentis non sit immobilis: eam non esse locum. Nam erigatur turris, vel columna, vel crescat arbor, autjaceat mons in flumine, vel aere: ambientes haec corpora superficies, quae ipsorum ex Aristotelis sententia loca sunt, singulis momentis, flante vento, et fluente flumine, mutabuntur; quod contra naturam loci est. Imo sequitur hinc maximum absurdum: unum numero


page 103, image: s103

corpus, in uno eodemque spacio, ubi, et loco fixum, quiescens et immotum, singulis momentis novum locum acquirere, et in innumeris locis esse.

In hoc argumento varie exercentur patroni superficiei, ut videre est apud Perer. l. 11. Phys. c. 2. 3. Tolet. l. 4. Phys. quaest. 5. Et, quae tum a Scoto, tum a Thoma anxie conquiruntur, solutiones non sufficere, ipse Pererius agnoscit et demonstrat. An tamen ipse firmius aliquid afferat, videre operae pretium est: cum multi, eum omnem difficultatem amovisse, existiment. Sic vero sentit Pererius. Primo ait vocabulum loci usurpari communi et vulgari significatione pro situ et positione; et rem habere hunc vel illum locum, pro eo, quod est, habere hunc vel illum situm, crebro dici. Deinde, unam rem posse mutare locum dupliciter, vel active, vel passive. Active, cum ex uno loco ipsa transit in alium, priorem deserens: Passive, quando res ipsa manet immobilis, locus tamen circa ipsam variatur. Putat itaque turrim, columnam, arborem, vel montem, circa quem subinde aeris, vel aquae superficies variatur, proprie in eodem loco non esse: manere tamen in eodem loco, vel nomen loci pro situ usurpando: vel manere in eodem loco active; quia haec ipsa corpora non migrant de loco in locum: nec manere tamen in eodem loco passive,


page 104, image: s104

quia superficies aeris vel aquae ambiens non manet eadem numero, sed subinde variatur. Hoc Pererii patrocinium est: quod ne omni rationi et sensui repugnet, ipse viderit. Primum tamen velim mihi Pererius propositionem hanc, quae exstat l. 11. c. 3. p. 651. Superficies corporis continentis, quae de essentia loci est, non perpetuo eadem munero manet circa eandem rem locatam, sed subinde variatur, conciliare cum illa, quam ib. c. 1. p. 607. posuit: immobilitas est de essentia loci, quia est proprietas essentialis, sicut risibile hominis, et quia immobilitas in definitione loci adhibetur vice differentiae essentialis. Potestne superficies esse de essentia loci, et tamen non habere imm obilitatem, quae est essentialis loci proprietas? Deinde locum frequenter usurpari pro situ et positione, seu Ubi corporis naturalis, concedimus; et id non male fieri asserimus: imo si res manet in eodem Ubi, simul in eodem etiam loco manere, contra Pererium statuimus. Situs enim semper praesupponit locum, et situs locati ad locatum relationem significat. Quapropter corpora naturalia dum locum mutant, etiam situm mutant. Et certe magnum absurdum est, statuere, rem, nullo motu locali motam, locum mutare. Locus enim novus motu locali tantum acquiritur: illudque, quod locum mutat, localiter movetur, et per motum localem in


page 105, image: s105

loci cognitionem deducimur, ut videre est apud Aristotelem, 4. Physic. cap. 4. t. 32. Unde Toletus recte ait: Si ego quiesco, et mutatur superficies, quod non sim in eodem loco, non est concedendum. Imbecillis ita que est illa, quae fit distinguendo inter mutationem loci activam et passivam, defensio. Cum enim locum active mutare, sit, transferri corpus de loco in locum: passive locum mutare, erit, locum accedere, et moveri, ad rem locatam: quo quid absurdius?

Non felicius rem expedit Ant. Ruvius l. 4. Phys. quaest. 3. Qui cum fateatur, argumentum hoc adeo difficile esse, ut propter difficultatem ejus divisi fuerint autores, quantum ad modum tribuendi loco immobilitatem, aliorumque sententias examinet et rejiciat, tandem ingenue fateri cogitur; impossibile esse in sola superficie consistere rationem loci, et locum esse immobilem; cum evidens sit, superficiem passim variari, ideoque aliquid requiri, ratione cujus immobilis esse possit. Tandemque eo confugere necesse habet, loca particularia ideo esse immobilia, quia partes sint loci totalis, seu partes totius spacii, seu veri seu imaginarii, sub concavo coeli comprehensi: Quo ut verum fatetur, ita sententiam Aristotelis deserit, et in eorum sententiam concedit, qui locum spacium esse statuunt.



page 106, image: s106

Alia proprietas loci est: esse aequalem locato. Sed superficies non est aequalis locato. Non est itaque locus. Nam superficies habet tantum duas dimensiones: corpus vero tres. Nec illud, quod Pererius respondet, difficultatem tollit: locum scilicet esse aequalem locato, quia superficies convexa locati, et concava continentis sunt aequales. Non enim quaestio est de qualitate superficierum locantis et locati: sed de loco et locato. Locantur autem corpora, non superficies. Ideoque necesse est, ut locus non solum superficiei locati, sed toti ejus dimensioni aequalis sit: alias enim locus non esset aequalis locato. Nam linea non superficiei, nec superficies corpori: sed linea lineae, superficies superficiei, et corpus corpori dicitur aequale.

Plures loci proprietates cum superficie non conferimus. Satis enim ea, quae hactenus dicta sunt, iis, qui locum snperficiem statuunt, negotii facessere videntur. Hoc tamen addimus. Locus est communis affectio omnium corporum naruralium, et omnibus corporibus naturalibus competere debet. Sed superficies corporis continentis non omnibus corporibus competit. Non igitur est locus. Nam primum coelum nullam habet superficiem, a qua ambiatur: cum tamen sit corpus, et localiter moveatur; et proinde locum requirat. Nam quod nonnulli putant,


page 107, image: s107

absurdum non esse, affirmare, primum coelum non esse in loco, nec omni corpori naturali locum competere: absurditate carere non videtur. Nam omne corpus esse in loco, et corpus sine loco, locumque sine corpore esse non posse, a gravissimis Philosophis, Avenroe, Joan. Grammatico, Porphyrio, Marsilio Ficino aliisque plurimis, non solum antiquis, sed etiam recentioribus asseritur. Nec in eo dissentire videtur Aristoteles, 4. Physic. cap. 1. text. 6. et 1. de coelo cap 7. text. 69. Idque non sine ratione asseritur. [gap: Greek word(s)] . Aristot. 4. Physic. cap. 1. text. 1. Omne, quod est, alicubi est: et quod non est, nusquam est, et quod nusquam est, non est. Corpora naturalia vere sunt [gap: Greek word(s)] . Igitur alicubi sunt. Tres autem sunt modi, quibus res aliqua alicubi esse potest, vel repletive, vel desinitive, vel circumscriptive, seu localiter. At corpora naturalia prioribus duobus alicubi, naturali modo, esse non possunt. Repletive enim alicubi esse, soli Deo competit: qui, ut Damascenus recte scribit, lib. 1. cap. 16. [gap: Greek word(s)] : seu ut Scalig. lib. 1. de plantis, ait, qut est per omnia, super omnia, in omnibus, ante omnia, post omnia, excelsus, gloriosus, immensus, incomparabilis, incomprobensibilis.


page 108, image: s108

Definitive Angelis. Ergo corpora naturalia, quatenus talia, ubi sunt, localiter sunt: et ob circumscriptas et definitas suas dimensiones in circumscripto et definito spacio sunt. Hinc bene Durandus, in 4. sentent. distinct. 44. quaest. 6. ait: Ex hoc solum occupatur locus a locato, quod locatum habe at intra locum distentionem suarum partium. Cum igitur hoc sit essentiale locato, prout est quantum impossibile est, quod locatum sit in loco, et non occupet locum. Et ibidem paulo post: Si corpus sit localiter in loco: non potest fieri, quod non occupet locum: quia occupare locum, est; habere in loco partes positione distantes a se invicem, et ab omni alia Quantitate: et illud nihil aliud est, quam esse quantum. Elegantissimus etiam locus, quo docetur, quomodo locus sit corpori necessarius, videatur apud Jul. Caes. Scalig. Exerc. 5. 6. sect. 6. Et omnino motus satis monstrat, coelum esse in loco. Cum enim omne, quod movetur, motu locali in loco moveatur: Coelum vero locali motu moveatur: nullo modo ipsi locus denegari, nec motus localis sine loco fingi potest. Imo etiam si absque motu esset: tamen naturâ suâ coelum est in loco. Etenim cum locus corporibus competat, non solum ob motum, sed corpora naturalia, etiam dum non moventur, in loco sint: quamcunque posueris causam proximam, et ex natura corporum doductam, cur sint in loco: eadem in coelo


page 109, image: s109

quoque invenietur; cum sit corporis naturalis species.

Quod vero hîc objicitur autoritas Aristotelis, lib. 4. Phys. c. 5. t. 43. hanc regulam cognoscendi, quaenam corpora sint in Ioco, quae non, tradentis; Id corpus in loco esse, extra quod aliud corpus est, quod ipsum contineat; illud vero non esse, extra quod nullum est: nihil ea auto ritas nobis officit. Nam Aristoteles ex praesupposita sua loci definitione hanc regulam exstruit; quae si ruit, et haec regula ruit: simulque concidit argumentum illud, quod ex ea petitur: Coelum nimirum non esse in loco; quia locus sit superficies corporis continentis: Extra autem coelum nullum corpus. Principium enim hîc petitur: magisque dubium est, an locus sit superficies, quam, an coelum sit in loco.

Cum ergo ob has, pluresque alias rationes, sententia illa, quae locum statuit esse superficiem corporis continentis, ferri non possit: locus autem omnibus Peripateticis consentientibus revera sit, et quidem a corporibus locatis quid distinctum sit, asserimus, locum esse spacium illud totum, longum, latum, et profundum, quod corpus locatum occupat. Estque hoc spacium quiddam ab ipsis corporibus diversum. Si enim omnia totius universi corpora cogitatione removeas, relinquetur spacium longum, latum, et profundum; quod


page 110, image: s110

tamen actu nunquam est sine corporibus: sed totum universum totum hoc spacium occupat, et quaelibet pars universi partem spacii totius sibi aequalem vendicat.

Dari autem tale spacium, patet ex l. 4. Phys. text. 3. translationisque vicissitudines id nobis monstrant. Illic enim, ubi aqua nunc est, cum inde effusa erit, ut ex vase, aer vicissim inerit: vel eundem locum aliud corpus aequale occupare poterit. Neque accidit hoc tantum ratione superficiei. Nisi enim vas secundum omnes dimensiones vacuetur; aliud corpus ingredi non poterit: locatumque occupat locum, secundum omnem trinam dimensionem. Sint enim duo vasa aequalis secundum superficiem concavam magnitudinis et capacitatis, atque alterum, quod nihil, nisi aerem, capit, aqua repleatur: quam si postea in alterum, in cujus medio prius lapidem e filo suspenderis, effundas, non capietur a vase, aequalis tamen capacitatis superficiei. Hujus rei quaenam est caussa? Si superficies est locus, cur, cum dentur hîc aequales superficies, et proinde aequalia loca, non aequale corpus et locatum recipiunt? Nimirum, quia locus non tantum ex superficie, sed ex toto spacio et profunditate, secundum quam fit locatio, est definiendus et aestimandus. Et quod duo corpora non possint simul esse, non fit saltem ob corporis continentis superficiem, sed


page 111, image: s111

ideo, quod peculiare spacium cuique corpori debetur.

Atque hoc spacium locum esse, et ex dictis, et ex eo patet, quod ei omnes genuinae loci proprietates competunt; et hac sententia gravissimae, quae alios urgent, difficultates evitari possunt. Nam spacium locatum continet, eidemque est aequale: et nunquam est sine aliquo corpore, sine hoc tamen vel illo esse potest: Est immobile, nec cum corpus aliquod movetur, intervallum una transfertur, sed corpus ex una parte spacii hujus transit in aliud. Ex hac denique sententia gravissima illa controversia, in qua dissolvenda altera pars multis modis laborat, ut videre est apud Pererium, lib. 11. cap. 8. Tolet. lib. 4. Physic. quaest. 7. Colleg. Conimbr. lib. 4. Phys. c. 5. quaest. 2. art. 12. qnomodo nimirum supremum coelum sit in loco, facile componi potest. Est enim in suo spacio, quod occupat, ut Scaliger, Exercitat 5. sect. 3. recte ait.

Quid tamen hoc spacium sit, definire non ita facile est. Non tamen idcirco id esse negandum est. Distinctae enim sunt quaestiones; an res sit, et quid res sit. Et si nihil in rerum natura esse, nisi cujus naturam perfecte cognitam haberemus, conced ndum esset: plurimas res, ob latentem earum essentiam, contra firmissimas rationes, in natura existere negandum esset. Ubi tamen illi, qui coelum


page 112, image: s112

ultimum in loco esse negant, explicaverint, quid sit illud Ubi, in quo extremum coelum est et movetur: facile quoque explicari poterit, quid sit spacium. Aut explicent illi materiae primae essentiam, ac spacii naturam explicare aeque facile erit. Si enim a corpore naturali, cogitatione removeo formam omnem, omniaque, quae inde fluunt accidentia, quomodo ipse Aristoteles, 7. Metaph. cap. 3. text. 7. eam per negationem omnium rerum describit: quid quaeso reliquum manet? et an propterea, quia ejus essentiam non satis assequi, ac non nisi [gap: Greek word(s)] comprehendere licet, Ens saltem imaginarium dicenda est? Non certe. Ita etiamsi mens spacium non possit concipere, nisi per negationem omnium corporum: non tamen sequitur, quod nihil sit, aut nihil a corpore diversum. Si enim hoc et hoc, et illud et illud corpus ab hoc spacio potest separari; certe corpora haec omnia a spacio hoc erunt diversa, et spacium a corporibus.

Quid tamen de eo sentiant autores, proferemus. Proclus spacium hoc statuit esse corpus animatum, indivisibile, immobile, immateriale. Alii hoc spacium reale nihil esse volunt, sed secundum se vacuum quoddam, seu privationem corporis, quod tamen recipere potest. Alii spacium hoc dicunt esse accidens, et quidem quantitatem longam, latam et profundam: non quidem, ut Epicurus, sine aliquo


page 113, image: s113

corpore seorsim existentem, sed semper conjunctam cum aliquo corpore. Jordanus Brunus Nolanus quintum genus caussae esse existimat. Quod etiam olim assertum videtur. Locum enim a Peripateticis inter principia naturae connumerari ex Alberto Magno referunt: a quorum opinione non alienus videtur Franciscus Patricius, in lib. de spacio Physico. F. Thomas Campanella, realis Philosoph. epilogistic. part. 1. cap. 2. statuit, primo opificem, in principio temporis, imaginem semper idem, permanentis aeternitatis, a quâ fluit, extendisse spacium in infinitum, Locum scilicet, basin existentiae, in quo pulchrum opificium, h. e. mundum collocaret. Atque ideo definit Locum, esse substantiam primam aut capacitatem immobilem, et incorpoream, aptam ad receptandum omne corpus, longum, latum et profundum incorporaliter, quo possit corpora longa, lata et profunda absque mutuâ penetratione corporalirecipere.

Inter has opiniones, posteriores, quia a claris viris defenduntur, ex autorum illorum mente proponere libet: Non quod nelciam quibus et istae opiniones difficultatibus urgeantur; cum longe facilius sit Aristotelis de loco opinionem impugnare, quam quid spacium sit, monstrare: sed ut Naturae obscuritatis scrutatores assidui hac de re diligenter cogitandi ansam habeant. Nam, ut sapienter Aristoteles,


page 114, image: s114

2. memph. cap. 1. scribit: Non solum illis agende sunt gratiae, quorum opinionibus quis acquiescit, sed illis etiam, qui supersicietenus dixerunt: [gap: Greek word(s)] . Et recte Scaliger, lib. 1. de Plant. Nihil viro studioso praetermitteudum, quod ad pleniorem sese offerat contemplationem.

Julius Caesar Scaliger ergo spacium hoc, Exere. 5 sect. 2. dicit esse vacuum corpore plcnum, seu vacuum, in quo est corpus, cujus natura sit talis, ut cedente corpore corpori fiat vacuum, ut impleatur. Sicut privatio est vacuitas formae introducendae: et nihilominus ab Aristotele inter principia Physica ponitur. Nam, ut Epicurus, in Epistola ad Herodotum, apud Diogen. Laert. l. 10. scribit: [gap: Greek word(s)] ; Nisi enim esset quodinane et looum, et quae tangi non potest, naturam nominamus, nequaquam haberent, ubi essent corpara, neque per quod moverentar, quae profecto moveri perspicuum est.

Penultimam vero sententiam acriter defendit olim Philoponus, nec eandem nonnulli, etiam hoc seculo, ab urdum esse statuunt. Neque putant, huic opinioni illud, quod objicitur, officere: Nin. rum, si spacium ipsum longum, latum, prosundum esset, et in eo aliud corpus locaretur, enetrationem dimensionum


page 115, image: s115

fieri. Non enim duo corpora in eodern loco esse non possunt ob quantitatem saltem; alias enim nec corpus de praedicamento substantiae posset simul esse cum corpore de categoria Quantitatis; cum tamen haec duo idem sint numero et subjecto: sed ob materiam corpoream. Discernendumque est corpus extensum et dimensum ab ipsa extensione et dimensione; quorum illud substantia corporea est, hoc accidens: quorum tamen utrumque corpus appellatur, ob vocum hîc penuriam. Hinc ipse Joan. Grammaticus ait: Corpus non esse trinam dimensionem, sed substantiam, cui accidit Quantitas trina. Neque etiam ex hac opinione insigne aliquod absurdum sequitur, nimirum, fieri transmigrationem accidentis de subjecto in subjectum. Illa enim rantum migratio formae, vel accidentis de subjecto in subjectum impossibilis est, qua accidens vel forma una numero totum suum subjectum deserit, et in aliud migrat: si vero forma substantialis, vel accidentalis e toto suo subjecto non migret, sed in eo maneat, absurdum non est, ab una parte transire in aliam. Dimensio igitur quaecunque, quodcunque etiam corpus recipiat, tanquam pars dimensionis totius universi, partem etiam aliquam universi in se continebit.



page 116, image: s116

Denique neque illud ex hac opinione sequitur, fore infinita actu loca, aut loci esse locum, locumque locum mutare, ut est lib. 4. Physic. cap. 4. t. 37. Nam partes aquae sunt in aqua; sicut toto, et in spacio sicut loco: quae si finitae sunt, finita ipsis respondent spacia, si infinitae, infinita. Deinde, cum tota aqua locum mutat, partes quoque aquae locum mutant: non tamen locus locum mutat, et loci locus est. Sed ut totum et partes transferuntur: ita etiam totum et partes locum mutant: spacium tamen, quod universi spacii pars est, immobile manet. Nec enim fluvius, vel coelum, vel vas, vel aliud quippiam tale, locus est, sed spacium, in quo fluvius, coelum, vel vas, vel aliud quiddam continentur.

Didacus Masius, ex Philopono, et aliis spacii defensoribus, naturam intervalli ita describit. Natura illius est corpus: nam constat tribus dimensionibus, longitudine, latitudine et profunditate: est tamen immateriale; quia caret omni materia et forma. Debet enim penetrare locatum, secundum omnes dimensiones: At si constaret materia, non posset penetrare. Unde est et indivisibile; quia ab eo nullae partes possunt detrahi. Divisio enim in his, quae constant materia tantum potest habere locum, et praeterea separatum est a corporibus, quae in ipso locantur. Nam idem intervallum numero, quod recipit in amphora


page 117, image: s117

vinum, idem recipit aerem, et hoc pulso aquam vel alium liquorem. Unde non habet a corporibus individuationem, sed a corporibus, intra quorum latera continetur, ut intervallum quod est in amphora, ab amphora, quod in aêre, ab aere. Praeterea nullis qualitatibus afficitur; quia neque est candidum, neque atrum, neque calidum, neque frigidum. Quare potius videtur corpus Mathematicum, ab omni materia sensibili separatum, quam Physicum et naturale. Penetrat etiam omnia corpora, quae gremio suo complectitur, sine divisione tamen, quemadmodum dulcedo lac totum penetrat, sine ulla ipsius divisione. Nam ita penetrat corpora, quae continet, ut adimpleat ea secundum omnes partes, et dimensiones, non tamen ut dividat. Postremo est unum intervallum in toto universo et mundo ipsi aequale, quod in diversis partibus recipit diversa corpora. Neque cum movetur corpus aliquod de loco ad locum, defert suum intervallum, sed de una parte intervalli ad aliam transmigrat, ipso intervallo omnino immobili manente.

Franciscus autem Patricius ita de loco sentit. Principio communem omnium hominum notionem esse dicit; Et spaeium esse et aliquid esse: cum nomina haec; Dimensio, distantia, Intervallum, Intercapedo, spatium, [gap: Greek word(s)] formarent: consensumque hunc a


page 118, image: s118

sensu ortum habuisse. Omnes enim Coelum a terra, orientem ab occidente, caput a pedibus distare cernunt: motusque localis et corporum de loco in locum migratio et per vices translatio, idem docent. Nam ubi modo aqua erat, effusâ aquâ aer subintrat, aërisque locum aqua capit.

Spacium vero hoc a summo rerum opifice DEO omnium primum productum fuisse statuit, utpote quo omnia alia, ut essent, eguerunt, et sine quo esse non potuerunt. Quod autem difficilis sit cognitio spacii, non mirum esse dicit: Corporum enim omnes Qualitates, quibus in sensus incurrere possunt, corporibus ipsis posteriores sunt: spacium vero a corporibus diversum, imo corporibus prius esse. Spacium nimirum mundanorum omnium primum esse statuit: imo ipso mundo prius. Nam si mundus, inquit, corrumperetur, atque in nihilum redigeretur, spacium in quo nunc mundus, ut in loco est, inane prorsus remanebit: At si iterum coelos novos terramque novam DEUS reficiat, spacium praeexistit, quod novos capere coelos novamque terram posset. Quod enim jam plenum est, non pertinet, ait, ad spacii essentiam (sieut nec forma ad materiae primae essentiam pertinet, etsi nunquam sine aliqua formarum) sed plenitudo ei accidens. A corporibus nimirum illi plenitudo aecidit, quae omnia ab eo sunt diversa.


page 119, image: s119

Spaciumque non nisi quatenus corpus locat, locum esse dicit, sua autem natura, antequam locus sit, spacii totius partem esse. Ad illud vero, quod plerunque objicitur, si spacium sit aliquid, vel substantiam, vel accidens esse, respondet: Spacium per se ipsum, cum mundum praecedat, cumque extra mundum sit, nihil rerum esse mundanarum, praeter eam ejus partem, quae mundum capit, aut quod mundus sub corpore occupat; sed omnia mundana sive ea sint corpus, sive non corpus, sive substantia, sive accidens, antecedere, atque omnia uti illi accedunt, sic accidere: iisque, qui categoriarum scriptores fuêre, spacium hoc incognitum fuisse. Tandemque definit spacium esse extensionem hypostaticam, per se subsistentem, nulli inhaerentem. Si tamen Categoriae urgeantur: si substantia est, inquit, quae aliis substat, quae per se subsistit, quae nulla aliarum rerum eget ad esse, spacium maxime substantia erit. Substat enim spacium per se, nulli innititur, nullius eget ut sit et sustineatur, sed ipsum substantiis sustentationem praebet, easque, ut sint, sustentat, omnibusque substat aliis naturae rebus. Idem Quauritatis fontem et originem esse, longitudinemque, latitudinem, profunditatem, omnesque dimensiones habere dicit: Idem nunquam et nusquam vel in toto vel in partibus moveri, quaecunque vero moventur, per hoc spacium


page 120, image: s120

moveri, atque ita esse prorsus immotum et immobile. Reliqua quae hac de re prolixe scribit, videantur lib. de Spac. Physico. Hoc saltem addo. Quantitas corporis cum corpore ipso movetur, cujus est Quantitas: at, ut ipse Aristoteles statuit, corpus translatum in locum alterius, eundem numero et naturâ locum occupat, quem id corpus, in cujus locum venit, prius occupabat. Verbi gratia, aqua succedit aêri in eodem numero loco; atque ita et aquae et aeris quantiras numero diversa est a quantitate spacii; cum utraque in suo corpore maneat, etsi id alium locum occup[?]t. Et cum locus nihil sit locati, nihilque etiam sit, ut antea monstratum, corporis ambientis: quid quaeso, aliud, cogitari potest, si et ambiens et locatum removentur, quam spacium trine dimensum? [gap: Greek word(s)] . Rem difficilem egregia Jul. Caes. Scaligeri, Exercit. 297. sententia concludamus. Sapientum, inquit, sententias oppugnare, paratius est unicuique quam suam tuto alienis committere judiciis. Neque me unquam fugit, et saepe meipsum moneo: Videam, animadvertam, meminerim, quam sit imbecilla nostra mentis acies ad vestig anda Naturae penetralia.



page 121, image: s121

Cap. VIII. DETEMPORE.

ESsentiae affectus peculiaris is est, quem vocant Philosophi durationem, id est, ut loquuntur, essendi tractum continuatum, ut recte ait Scalig. Exerc. 350. s. 7. Est enim duratio mensura ipsius Esse cujusque rei; et in qualibet re haec tria se insequuntur; Essentia, exsistentia, et duratio: quae hunc inter se ordinem habent, ut prima sit essentia, secunda existentia, tertia Duratio. Duratio autem tam ab essentia, quam ab exsistentia differt. Et quidem ab essentia rei re ipsâ differt. Sunt enim plures res ejusdem essentiae, quae tamen diversam Durationem habent: et contra, res plurimae sunt ejusdem durationis, quarum tamen omnino diversa est essentia. Ab exsistentia vero rei duratio reipsa non differt. Nihil enim fere aliud est rem durare, quam existere; et idem est, rem esse brevis vel diuturnae exsistentiae, et rem habere brevem vel diuturnam durationem. Eodemque modo, quo se habet extensio Quantitatis ad Quantitatem: (quae tamen re ipsa non differunt) ita se habet duratio exsistentiae ad exsistentiam. Est tamen aliquod inter eas discrimen. Neutra enim exsistentiae haec tantum est, ut res sit extra suas caussas, et actu aliquid;


page 122, image: s122

Duratio vero significat extensionem rei in suo esse, et continuationem seu moram exsistentiae. Duratio igitur exsistentiae proprie est, non Quidditatis, semperque praesupponit existentiam, sine qua nec esse, nec intelligi potest. Hinc non incommode definitur Duratio, quod sit extensio exsistentiae rei: seu mora rei in suo esse.

Quale autem esse rerum, talis etiam mensura ejus: et quot sunt modi, quibus res in suo, liceat sic loqui, esse continuantur, tot sunt etiam rerum durationes. Ut igitur res triplices sunt, sic etiam tres durationes, vel, ut alii loquuntur, mensurae durationis: Tempus, Aevu, et Aeternitas. Durationis enim rerum, quae nullo modo infinitae sunt, et quae non solum initium, sed etiam finem habent, mensura est Tempus: Rerum partim finitarum, respectu scilicet initii, quod habent, partim infinitarum, respectu finis, quem non habent, mensura est Aevum: Rei, quae omnibus modis infinita est, et quae nec principium, nec finem habet, Aeternitas competit. Sed de tempore agere, hujus loci est.

Omnes omnino homines Tempus frequenter in ore habent, et saepissime, Hodie, Heri, Cras, Horas, Dies, Menses, Annos nominant; atque eo ipso Tempus revera aliquid esse concedunt: Quid tamen id sit, paucissimis notum est: Fueruntque semper variae de


page 123, image: s123

Temporis natura opiniones, ut videre est apud Franc. Picolhomin. l. de corp. nat. comm. aff. c. 13. Aristoteles tres recenset, easdemque refutat, 4 Phys. c. 10. Aliqui enim statuerunt Tempus esse coeli motum; alii sphaeram coelestem omnium maximam, alii motum simpliciter. Ut igitur, quid tempus sit, inveniamus, sciendum, tempus considerari posse dupliciter, primo pro interna alicujus rei, quae initium habuit, et sinem habitura est, et successive continuatur, et ut uno verbo dicam, rei mobilis duratione; deinde durationis illius ad motum aliquem mensuratione: Atque hoc posteriori modo vulgo a Physicis tempus accipitur, et tempus sine motu non esse, nec sine motu percipi posse, statuitur. Tunc enim intelligimus Tempus, cum motum fuisse intelligimus: et cum nullum motum percipimus, tempus etiam fuisse ignoramus: quod in dormieatibus apparet. Ii enim expergefacti, momentum, quo excitantur, cum eo, quo sopiti sunt, conjungentes, nullum tempus intercessisse existimant; quod fabula illa, quam Aristoteles, l. 4. Phys. c. 11. t. 97. citat, declarat. Cui similem historiam alii referunt de tribus hominibus, qui Athenis in quodam festo inebriati totum triduumdormiverunt. Cum enim unus corum alterâ ab illa, qua dormire coepe at, nocte


page 124, image: s124

expergefactus, stellas adhuc lucentes videret, ratus noctem illam primam nondum elapsam esse, Solemque non dum ortum, rursum se ad somnum composuit, donec tandem tertio die cum reliquis expergefactus ad festum rediret, persuasum habens esse diem nocti, qua ebrius obdormiverat, proximam. Nec dissimilem de Epimenide seu fabulam seu historiam refert Plin. nat. hist. l. 1. c. 52. et quotidiana experientia talia suggerit. Tempus igitur sine motu non est: Imo aliquid ipsius motus est. Tempus enim et motus simul percipiuntur. Nam etsi quiescentes, atque in tenebris sedentes nullo sensu ullum motum percipiamus: modo mente aliquem concipiamus, statim etiam nobis tempus occurrit; et rursus quoties tempus cogitamus, etiam motus aliquis sese animo nostro offert. Tempus igitur aliquid ipsius motus erit: quod quale sit porro sic investigemus.

Omne quod movetur, ab aliquo ad aliquid movetur, id est, a termino a quo, ad terminum ad quem; ita, ut inter duas illos terminos magnitudo interjaceat. Magnitudo autem omnis continua. Igitur et motus, qui fit continenter per magnitudinem continuam, erit continuus: et per consequens etiam tempus erit continuum: quia quantus est motus, tantum etiam tempus: motusque longior, fit longiore; brevis, breviore tempore. Deinde in magnitudine est prius et posterius. Omnis


page 125, image: s125

enim magnitudo est in partes dividua, quae ita sunt dispositae, ut aliae sint priores, aliae posteriores. Qua de caussa proportione etiam erit prius et posterius in motu: prioresque sunt eae partes motus, quibus mobile movetur super priores partes magnitudinis; posteriores, quibus super posteriores. Eademque de caussa etiam in tempore erit prius et posterius; atque ita motus, quatenus prius et posterius habet, cum tempore cohaeret, ut ex distinctione prioris et posterioris in motu in cognitionem temporis perveniamus. Cum enim consideramus duo instantia seu duo extrema, quibus motus terminatur, et his duobus extremis medium interjectum esse intelligimus, statim tempus concipimus. Contra vero, cum percipimus aliquid sub ratione unius instantis, nec duo instantia, unum prius, alterum posterius intelligimus: nullum etiam tempus percipimus.

Ex his itaque colligimus, Tempus esse Numerum motus, secundum prius et posterius. Quae definitio ut rectius intelligatur et explicetur, haec notanda sunt. Primo: Numerum esse duplicem: Unum numer antem, ut binarius, ternarius, etc. alterum numeratum, ut duo lapides, tres arbores, quatuor homines. Priot, qui et formalis dicitur, et quo numeramus, est Ens unum per se, quantitas nimirum discreta, cogitatione a quacunque materia abstracta,


page 126, image: s126

et mente perceptibilis: et est omnibus rebus communis, nec secundum multitudinem rerum numeratarum multiplicatur: Alter, qui materialis dicitur, cum rebus cohaeret, et sub sensum cadit, nec ad unum aliquod peculiare praedicamentum pertinet, nec est Ens unum per se, sed ad id praedicamentum redigitur, ad quod res, quae numerantur, et multiplicatur pro rerum, quae numerantur, varietate. Seu numeri vocabulum dupliciter usurpari, Primo pro quantitate discreta, vel multitudine constante ex partibus inter se distinctis, vel pro qualibet mensura etiam continua. Tempus autem non est numerus priore, sed postetiore modo acceptus; tempusque non est numerus, quo numeramus, (cum tempus sit quantitas continua, numerus vero quantitas discreta) sed numeratus seu numerabilis, partes nimirum motus numeratae. Non enim hîc praetereundum, nonnullos distinguere inter numerum numerabilem et numeratum, numerumque numerabilem docere esse res, quae potentiam et aptitudinem habent, ut numerari et distingui possint ab intellectu, quamvis actu non numerentur; Numerum vero numeratum, res, quae jam actu numeratur ab aliquo: et tempus numerum numerabilem esse dicunt sen motum, qui distingui potest, ut partes aliae ejus sint priores, aliae posteriores, quamvis nullus esset


page 127, image: s127

homo, qui actu eas numeret. Ex quo ipso patet tempus esse ens reale: Aptitudo enim numerandi seu numerabilitas non pendet a numerante, sed ipsi tempori et motui inest. Numerus numerabilis rursum duplex est: unus, qui cohaeret rebus, revera a se invicem discretis: et talis numerus tempus non est: alter, qui constat ex partibus, nonre, sed cogitatione distinctis, ut si quis aliquod continuum in aliquot partes divisum concipiat; et talis numerus est tempus. Est enim fluxus et continuus tractus partium motus; continenter sese insequentium.

Deinde hoc etiam hîc observandum est: Mensur am esse duplicem: unam formalem, quae mensurata seu mensur abilis dicitur; alteram mensurantem, quae activa appellatur: quod alii dicunt, tempus esse numerum motus vel active vel passive. Mensura formalis est, quae, dum inest alicui subjecto, facit, ut illud sit sormaliter mensurabile; et hoc modo quaelibet Quantitas, inhaerens alicui subjecto, facit ipsum formaliter mensurabile, estque tanquam accidens haec mensura in eo, cujus est mensura. Mensura autem mensurans est, quae, tanquam norma, aliam rem extra semetitur. Est enim haec semper extra rem, quam numerat, et dimetitur.

Hmc itaque quaeritur: Antempussit mensura seu numerus, quo extra motum constituto motum numer amus: An vero tempus sit ipse


page 128, image: s128

motus mensur abilis et numer abilis. Etsi veroutroque sensu auctores tempus numerum seu mensuram esse dicunt: Primo tamen et principaliter Tempus est mensura formalis, et numerus, qui numeratur. Arist. 1. Phys. c. 11. t. 102. et c. 12. t. 110. Temporis enim natura non ex eo pendet, quod eo numeramus alia; sed ex eo, quod numeratur, seu, quod sit motus numeratus secundum prius et posterius. Praeterea esse mensuram, (mensurantem scil. seu activam) est quiddam respectivum: tempus autem absolutum. Nonigitur esse mensuram mensurantem est essentiale tempori. Sicut enim [gap: Greek word(s)] ulnae non pendet â mensurando, ut nimirum pannum vel quiddam aliud eâ metiamur: sed ex eo, ut sit lignum, vel aliud quiddam Quantitate, verbi gratia, quatuor vel plurium palmorum, cui postea accidit, ut alias res eâ metiamur: Ita temporis essentia in eo consistit, ut sit motus numeratus, et distinctus secundum prius et posterius, quem postea quaedam affectio insequitur; esse scilicet mensuram aliorum. Sic tempore, quod conversione coeli describitur, aliarum rerum motus mensuramus, et partibus temporis, horis, diebus, mensibus, annis, totum aliquem motum metimur.

Neque vero quia tempus est numerus; Numerus autem non exsistit sine actione animae


page 129, image: s129

nostrae: tempus erit saltem res ficta, et Ens rationis. Sciendum enim hîc, in tempore duo considerari; primum est ejus essentia, quae est duratio quaedam partium motus; alterum, ejus affectio, quae est numerabilitas, ut sic loquar, et mensurabilitas. Prius essentia scilicet temporis absoluta, nullo modo â nostro intellectu pendet, sed eo ablato nihilominus maneret. Mensurabilitas vero ab animae nostrae operatione aliquo modo pendet. Cum enim partes temporis vel actu mensurentur, vel habeant potentiam, ut possint numerari: secundum actum, et quatenus actu numerantur, ab animae nostrae operatione dependent; qua ablata, nihilo minus maneret mensurabilitas. Neque etiam cum mens nostra partes temporis praeteritas et futuras confert, conjungit, et numerat, aliquid, quod non est, fingit: sed partes jam ante in motu revera invenit. Utenim ulnae lignum per le quidem, nobis non cogitantibus, habet Quantitatem tot vel tot palmorum: tamen distin ctio et notatio illorum est mentis et artis nostrae: ita etiam motus per se quidem in rerum natura secundum successionem, extra animae nostrae operationem, aliquid est: sed collatio partium priorum et posteriorum, earumque numeratio, animae nostrae actio est.

Nec illud hic ignorandum; etsi tempus quiddam reale est: tamen non est res permanens,


page 130, image: s130

quae partes suas simul actu praesentes et permanentes habeat: sed successiva, quae nullam partem actu exsistentem obtinet, sed omnes in continuo fluxu et successione, ita, ut cum una praeterierit, continuo succedat alia.

Illud etiam hîc, ut desinitio rectius intelligatur quaerendum est: Cujusnam rei motus in desinitione accipiendus sit. Sciendumque, praecipue et principaliter intelligi motum coeli, qui omnium notissimus, maxime regularis, uniformis, et perpetuus est, et inprimis quidem primi mobilis, Solis et Lunae quorum motibus dies, noctes, menses, et anni describuntur: Reliquarum autem stellarum motibus vulgus tompus nullum attribuit; quia eorum motus etiam vulgo ignoti. Mathematici tamen id plane non praetereunt. Et ut motus coeli omnibus gentibus universalis est: ita etiam hoc tempore omnes gentes utuntur. In aliis tamen motibus tempus omnino non esse, dicendum non est Cum enim in unoquoque motu sit prius et posterius, et secundum illud numeretur: in quolibet etiam motu tempus erit.

Ex his, quae dicta sunt, alia quaestio oritur; An unum sit tempus, vel plura. Ad quam ut respondeatur, sciendum. Primo, Unum hîc dici posse tempus vel numero vel specie. Deinde, Tempus, ut jam dictum, esse vel princtpale,


page 131, image: s131

quod coeli est, vel minus principale et secundarium, quod est aliorum motuum omnium. Tertio duo esse in tempore, ut Scholastici loquuntur; unum materiale, quod est motus, alterum formale, quod est numerus. Hinc ad quaestionem respondetur: Tempus primum et principale esse unum numero. Ut enim unus apud omnes motus est coeli: sic etiam unum, hinc dependens, tempus. Si vero tempus absolute intelligatur pro numero cujuscunque motus, unum numero non est: sed formaliter est quidem unum specie, materialiter vero multa, multiplicaturque secundum motûs multiplicationem. Ut enim septem arbores, et septem equi, non differunt, quatenus sunt septem, sed quatenus sunt arbores, et equi: ita quicunque motus simul sunt, non differunt, quatenus numerantur secundum prius et posterius, sed quatenus peculiares sunt motus. Tempus ergo formaliter apud omnes unum est. Ratio enim praesentis, praeteriti et futuri eadem est apud omnes, et quae secundum has temporis differentias distinguuntur, ea etiam secundum tempus distinguuntur: quae vero in harum aliqua differentia conveniunt, ea etiam in tempore conveniunt; etsi alias differant.

Vocatur hoc loco etiam illud in dubium: An quies sit addenda in definitione temporis, quia non solum rerum motus, sed etiam


page 132, image: s132

quies numeratur tempore, et tam quies, quam motus sunt in tempore. Sed nulla evidens ratio suadet, ut quietis etiam in definitione temporis mentionem faciamus. Tempus enim per se est mensura motus, quietis autem per accidens. Quies enim, quia per se prius et post erius non habet, per se etiam mensurari et numerari non porest. Mensuratur autem quies a tempore, vel ut est privatio motus; eadem enim habitus et privationis mensura est: diciturque res tanto tempore quievisse, quanto non est mota; seu quantus esset motus, si tum mobile continue motum fuisset, vel quia unius corporis quies semper conjuncta est cum motu alterius corporis, cujus beneficio quies mensuratur.

Cum vero Tempus et motus tam arcte cohaereant, illud etiam discutiendum est: An tempus reipsa a motu differat. Quaestionis autem hujus sensus primo animadvertendus est. Non enim quaeritur de tempore primi mobilis, collato cum aliorum corporum motibus. Dehoc enim non est controversia, omnesque concedunt, tempus motus coeli reipsa a motu aliorum corporum differre; cum in diversis sint subjectis: sed quaestio est; An tempus quodlibet, comparatum cum eo motu, cujus est numerus et mensura, ab illo reipsa differat. Etsi vero alii aliud sentiunt: rectior tamen eorum videtur sententia, qui


page 133, image: s133

censent, motum reipsa a tempore non differre. Est enim tempus nihil aliud nisi motus numoratus secundum prius et posterius.

Illud denique in definitione explicandum restat: quid intelligatur per prius et posterius. De quo tenendum, prius et posterius non hîc accipi absolute pro nudo respectu; sed [gap: Greek word(s)] subjecti, et concrete pro partibus motus respectum talem includentibus. Prius enim et posterius hîc nihil aliud significat, quam partes motus numeratas, quatenus durant, et una post aliam decurrit.

Partes temporis sunt Praeteritum et Futurum: quas partes tum distinguit, tum copulat et conjugit [gap: Greek word(s)] . Ipsum tamen Nunc, seu momentum, temporis pars non est: sicut nec punctum lineae. Ita enim se habet Nunc ad tempus, sicut punctum ad lineam. Continuum autem ex indivisibilibus non componitur.

Ultimo loco circa tempus nec illud praetereundum: An temporis sit generare, vel corrumpere res. Etsi vero vulgo dicatur; Tempus res alias producere et perficere, alias corrumpere, Poetisque sit familiare: Tempus omnia consumere: esse vorax; omnia valere permutare; nullumque rem majus tempore robur habere, ut praecipue videre est apud Ovid. 4, de trist. eleg. 6. Tamen breviter cum Scalig Exercit. 352. respondemus: Temporis, ut temporis, nullam esse efficaciam. Cum enim Quantitas


page 134, image: s134

sit, nihil agit. Omnes vero illi effectus adscribendi sunt rebus, quae in tempore, vel cum tempore sunt: ipsum vero tempus res corrumpere vel generare dicitur, cum in eo contineatur applicatio naturalium agentium ad aliquid corrumpendum vel generandum. Haec de tempore.

Cui ob cognatlonem, etsi proprie hujus loci non sint, paucula de Aevo et Aeternitate adnectere lubet. Vocabulum Aevi etsi in ea significatione, qua ab aeternitate distinguitur, et ratione initii deficit, Aristoteli, et antiquis Peripatericis et Platonicis in usu non fuit: tamen hodie Scholasticis Theologis, aliisque non ignobilibus Philosophis usitatissima est vox Aevi, qui id et a Tempore, et ab Aeternitate distinguunt, et pro duratione, quae initium quidem habuit, fienm vero habitura non est, usurpant; quam Angelis attribuunt. De Aevo autem etsi variae sunt autorum sententiae: nobis tamen bîe hoc sufficiat: Totam Aevi rationem in eo consistere, ut sit mensura durationis rerum, quae habent initium, finem vero non habent: seu, ut nonnullis placet, ipsa rerum, quaefine carent, initium vero habent, duratio. Ratio autem mensurandi Aevum nobis notissima est per coexsiftentiam, ot loquuntur, et relationem ad tempus. Dicimus enim Angelos durasse annos 5568. quod nimirum tempus creati mundi est.


page 135, image: s135

Patet hinc, quomodo Aevum differat a Tempore, et Aeternitate. A Tempore quidem rationes finis, quem tempus habet, Aevum non habet: ab Aeternitate, ratione principii, quod habet Aevum, aeternitas vero non habet. Quod expressit Leo Hebraeus, dial. 3. de amore: Aevum, inquit, angelioum in Temporis et Aeternit atis confinio collocatum est.

Aeternitas vero, etiamsi aliae etiam sint ejus significationes: proprie tamen significat durationem, quae initium et finem non habet. Quo in sensu passim ejus ex Boetio talis circumfertur definitio: Aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Tota enim Aeternitatis ratio in immutabilitate consistit. Nam Aeternum necincipit, nec desinit, nec ullo mutatur modo; sed semper est idem, et totam suam essentiam simul habet. Ex quo duae resultant Aeternitatis proprietates: prior, ut nullum habeat terminum, nec ratione initii, nec ratione finis: altera, ut sit tota simul. Etsi enim Aeternitati dies et annos tribuimus: id tamen facimus nostrae melioris intellectionis caussâ. Quae omnia perpendens Plotinus, enne ad. 3. l. 7. c. 2. dicit, Aeternitatem esse [gap: Greek word(s)] . Id est: Aeternitaetem esse vit am manentem in eodem,


page 136, image: s136

totum praesens semper habentem, nequenunc quidem hoc aliquid, postea vero aliud, sed omniae simul: neque nunc quidem altera, posterius altera, sed individuum sinem. Sed haec hujus loci non sunt. Quapropter cum Auguslino, de Civit. Deil. 12. c. 12. concludimus: Nihil diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia seculorum spacia definita, si aeternitati interminae comparentur, non exigua existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc, si non quinque vel sex, sed etiam sexaginta millia, vel sexcenta aut sexagesies, aut sex centies millies dicerentur annorum; aut itidem per totidem toties multiplicaretur haec summa, ubi jam nullum numeri nomen haberemus: ea tamen ad aeternitatem comparata, nulla esset; eadem si detraheretur ab aeternitate non semel atque iterum, sed toties, quoties a quibus libet computatoribus dici potest, tamen ad initium aeternitatis, quod omnino nullum est, nunquam perveniretur.

CAP IX. DE MOTU.

IN signis tandem corporis naturalis affectio Motus est, ex cujus notitia in plurimarum et abstrusarum in tota natura Rerum cognitionem pervenimus, et cujus ductu


page 137, image: s137

tota poene, quae de Rebus naturalibus est, scientia inventa et constiruta est. An vero motus sit, disquirere velle, hominis contentiosi et protervi esse videtur: cum is omnibus sensibus per cipiatur. Quare recte factum a Diogene, qui auditis rationibus Zenonis, quibus motum non esse probare conatus est, eas responsione dignas non judicavit, sed solum surrexit et ambulavit, innuens; In rebus, quae sensibus percipiuntur, sensibus esse credendum. Quod et ipsum Aristoteles approbat, in 8. Phys. cap. 3. t. 32. [gap: Greek word(s)] , id est, dicere omnia quiesiere, et bujus rationem quaerere, omisso sensu, est infirmit as intellectus.

Ut vero Motum esse, notissimum est: ita quae sit ejus Natura, satis obscurum. Quapropter, ut quid Motus sit, perspiciamus, primo loco Aristotelicam Motus definitionem proponemus, eamque paulo diligentius intuebimur: quo facto, non mediocrem Motus cognitionem nos assecuturos speramus. Ita igitur Aristoteles definit Motum, 3. Physic. cap. 1. t. 16. [gap: Greek word(s)] , vel, ibid. cap. 2. text. 16. [gap: Greek word(s)] , id est, motus est actus ejus, quod est in potentia, quatenus in potentia, vel mobilis, quatenus mobile.



page 138, image: s138

In hac definitione primo diligenter est perpendenda vox [gap: Greek word(s)] , quae, ut apud Aristotelem est usitatissima, et nunquam non obvia: ita, quid ea significet, non ita notum, pluresque in genuina hujus significatione investiganda laborarunt: adeo, ut de Hermolao Barbaro, viro doctissimo, referant, eum, cum aliquando daemonis colloquium nactus esset, nihil aliud ab eo petiisse, nisi ut sibi aperiret, quid vox [gap: Greek word(s)] apud Aristotelem significet.

Primo autem hoc notandum, diversas esse voces, [gap: Greek word(s)] : etsi a nonnullis male confundantur. Nam ut hae voces in eo differunt, quod [gap: Greek word(s)] est antiquior, quâ et Menander, et Plato, in Timaeo, imo populus Graecus passim usus est; [gap: Greek word(s)] vero vox nova, teste Cicer. 1. Tuscul. qq. et ab Aristotele seu inventa seu frequentius usurpata; ita et derivatione et significatione differunt. Dicitur enim [gap: Greek word(s)] ; significatque continuam, perennem, et perpetuam motionem, seu agitationem, ut patet ex Graeco proverbio: [gap: Greek word(s)] , id est: Gutta frequenter cadens cavat lapidem: ex Aristotele 2. de gen. et corrupt. cap. 10. et aliis Graecis autoribus.

[gap: Greek word(s)] vero dicitur [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , estque [gap: Greek word(s)] , si


page 139, image: s139

vocem voci reddes, perfectionis habitio, si sie loqui liceret, seu possessio: et [gap: Greek word(s)] apud Aristotelem semper [gap: Greek word(s)] opponitur, ut videre est, 3 Physic. cap. 1. t. 2. 5 Metaph cap. 2. 2. de anima cap. 1. text. 2. Ex quo quid vere sit [gap: Greek word(s)] colligi potest. Cum enim potestate res aliqua dicatur esse aliquid, quae illud, quod potest esse, nondum est: esse [gap: Greek word(s)] erit, revera esse, et illud, quod dicitur esse, revera obtinere, non amplius potentiam ad id illud recipiendum habere: et [gap: Greek word(s)] erit, quod potentiam, quam res habet, perficit, et implet, facitque, ut res illud, quod ante potesiate esse dicebaetur jam re ipsa, et perfecte esse dicatur: et ut breviter dicam, [gap: Greek word(s)] erit potentiae impletie seu complementum.

Haec hujus vocis (quae ignavae quidem plebi nova: non tamen ignota fuit sapientibus, quibus icribebat Aristoteles, non paedagogis, ut ait Scalig. Exerc. 307. sect. 39.) cum sit signifieatio, praecipue ea formae substantiali attribuitur. Ipsa enim est [gap: Greek word(s)] , ultima [gap: Greek word(s)] ac perfectio rei, et propter illam res revera illud, quod esse dicitur, est. Et quidem, ut placet Fr. Piccol. de motu c. 4. tam de formis a materia liberis, quam cum ea connexis, [gap: Greek word(s)] dicitur: cui patrocinari videtur, t. 3. c. 1. l. 3. Phys. Dissentit tamen in hoc ab eo Zabarella, l. de mente bum. c. 7. qui substantias


page 140, image: s140

a materia abjunctas [gap: Greek word(s)] proprie ess negat, et non nisi uno loco apud Aristotelem 2. metnph. 1. 49. primam intelligentiam [gap: Greek word(s)] , non tamen sine ratione, appellari scribit. Eadem deinde vox etiam accidentibus, seu formis accidentalibus tribuitur; cum etiam propter ipsas res revera tales esse dicantur, ipsaeque potentiam, quam res ad recipienda accidentia habent, impleant. Imo, ut patet ex Aristotele, 2. de an. cap. 1. tex. 2. [gap: Greek word(s)] non tantum dicitur de formis, sive eae sint substantiales sive accidentales, unde operationes proveniunt; sed etiam de operationibus provenientibus a forma. In summa, [gap: Greek word(s)] significaet omne id, ob quod res quaevis revera est id, quod esse dicitur.

Pro voce autem [gap: Greek word(s)] utitur Aristoteles saepius voce [gap: Greek word(s)] , quae non solum operationem significat, ut Zabarellae videtur, qui, in lib. de mente hum cap 7. docet [gap: Greek word(s)] tantum operationem significare et formas materiae conjunctas, quarum essentia ab operatione, ut accidente, differt, [gap: Greek word(s)] vocari negat, et inter formas substantiales iis tantum, quae a materia liberae sunt, recte tribui statuit: sed tam de formis cum materia conjunctis, quam ab eadem liberis, haec vox dicitur. Nam Aristoteles, in lib. Metaph. ?. cap 6. simpliciter [gap: Greek word(s)] opponit [gap: Greek word(s)] , et ibidem formam substantialem


page 141, image: s141

materiae connexam appellat [gap: Greek word(s)] : eodemque in libro passim formas rerum substantiales appellat [gap: Greek word(s)] , ut videre est praecipue, cap. 8. Quod idem facit in libro Metaph. [gap: Greek word(s)] . cap. 2. Et l. [gap: Greek word(s)] . cap. 2. [gap: Greek word(s)] significat non solum operari, sed revera esse. [gap: Greek word(s)] autem etiam pro forma accidentali usurpari, patet e 3. Physic. cap. 2. t. 15. et cap. 3. t. 18. manifeste vero l. Metaphys. [gap: Greek word(s)] cap. 8. ubi haec exstant: [gap: Greek word(s)] , id est: Cum unumquodque genus in actum et potentiam dividatur; actum ejus, quod potentia pro ut tale est, dico esse motum.

Vocibus his Graecis apud Latinos vox actus respondet, quae hîc non solum actionem significat; etsi vulgo sic accipitur: sed id, aquo revera res aliquid esse dicitur. Mutuandae enim sunt, ut Scalig. Exerc. 359. sect. 2. ait, quotidianae voces ad usum abstrusarum intellectionum: quae rudibus inchoatisque ingeniis acerbae sunt; delicatis, atque Ciceronianis etiam ridiculae. Est autem, secundum Scaligerum, ibid. Actus Ens, cui nibil potest caussae evenire, quo sit hoc, quod est. Haec de [gap: Greek word(s)] dicere alienum non fuit.

Hîc autem in Motus definitione [gap: Greek word(s)] accipitur, neque pro forma perfecta, neque pro operatione saltem; sed pro actu quodam


page 142, image: s142

imperfecto. Est enim actus duplex, unus perfectus, qui, cum adest, omnem potentiam expellit, ejusque nihil relinquit: alter imperfectus, cum quo semper aliquid potentiae reliqunm manet; quae cum tollitur, et actus tollitur: et talis est motus. Cum enim mobile dicatur, quod potest moveri: motus est impletio et perfectio illius potestatis, ob quam res talis, id est, mobilis appellatur, facitque, ut non amplius solam potestatem habeat, ut possit moveri, sed ut jam revera moveatur. Sed tamen haec [gap: Greek word(s)] non omnem potestatem tollit, sed ita tantum mobile perficit, ut adhuc retinear potestatem, quo possit amplius moveri, donec tandem ad finem et ultimum terminum motus, ad quem dum movetur, etiam potestatem, ut ad ipsum moveri possit, habet, perveniat. Mobile certe, dum est in termino a quo, nondum movetur; dum vero est in termino ad quem, non amplius movetur, sed jam est motum, et a motu cessat: Tum vero dicitur vere moveri, quando jam est in actu, in quo prius, dum erat in termino a quo, non fuit, sed tamen potentiam eam acquirendi habebat; et quando adhuc tendit ad ulteriorem actum, quem, respectu termini a quo, non habet, acquirere tamen potest. Si enim ultimum terminum jam haberet, non amplius ad eum moveretur. Qua de causa etiam in definitione Motus dicitur: Motum esse actum ejus, quod


page 143, image: s143

est inpotentia. Omne enim, quod movetur, ut ex dictis patet, partim est actu, partim potestate. Actu, respectu formae, et termini illius, quem jam motu acquisivit, et actu possidet: potestate, respectu illius, quem nondum obtinet, et cujus gratia adhuc movetur. Verbi gratia: Aqua, quae calefit, dicitur moveri alterari scilicet. Gradus enim caloris aliquos jam obtinet, potestatemque plures adhuc acquirendi habet, ipsosque etiam calefactione adipiscitur: quos, postquam omnes acquisiverit, dicitur calida; non amplius calefieri, alterari, et moveri.

Est itaque Motus neque purus actus, neque pura potentia, sed actus quidam medius et imperfectus. Inveniunturque in omni motu haec tria: Aliquid formae, quod jam motu acquisitum est; potestas perfectius illam formam, et plus quid illius recipiendi; Fluxus, et progressus, seu, ut loquuntur, tendentia ad illam formam. Addit denique in desinitione Aristoteles: quatenus in potentia, ut significet, Motum non fieri respectu illius formae, et termini, quem jam res mobilis acquisivit. Res enim illius caussa, quod jam possidet, amplius non movetur; sed illius termini, quem nondum obtinet, et ad quem recipiendum potestatem habet. Ex his facile colligere est, in quo formalis ratio, ut loquuntur, Motus consistat.



page 144, image: s144

Cum enim in quolibet motu duo sint, unum ipsa forma fluens, alterum fluxus formae: Motus formaliter neque est forma simpliciter, neque forma fluens, sed continua acquisitio formae, ejusque partim acquisitae, partim acquirendae fluxus. Moveri enim non est habere formam; sed moveri est tendere ad formam.

Caeterum, ad omnem motum Physicum haec requiruntur. I. Movens. Omne enim quod movetur, ab alio movetur. Nam impossibile est, ut idem respectu ejusdem formae et actu et potentia sit: Sed id, quod movet, seu aliquam formam introducit, illam actu possidet; quod movetur, saltem habet potentiam formam recipiendi. Itaque non est idem, quod movet, et movetur. De hoc axiomate tamen notandum, id solum accipiendum esse de rebus materialibus et corporibus naturalibus completis, ac motu compositi totius, Aristotelique, dum hoc axioma, 7. Phys. cap. 1. tradit, propositum fuisse, motum Physicum deducere ad unum primum principium, et ex illo probare, unum primum motorem dari, a quo tanquam a primo principio, moventur omnia corpora: Alias nisi caute hoc axioma accipiatur et explicetur, multae difficultates oriuntur, cum non solum animalia moveantur vi internâ, sed et elementa ab insito principio ad suum locum ferantur, ubi non solum corpus elementi a forma sua ad suum locum movetur, sed et


page 145, image: s145

ipsa forma ad suum locum tendit. Vide etiam infra, lib. 2. cap. 3.

II. Mobile, seu, quod movetur. Atque hinc omne, quod se ipsum naturaliter movet, dividitur in partem moventem et mobilem. Necesse est autem, quod movet, cum eo, quod movetur, simul esse, seu, id quod primo, id est, nullo agente medio intercedente, aliud movet, eam rem, quam movet, tangere debet, eique esse proximum. Nam nec cogitatione percipi potest, quomodo quid pati possit ab eo, a quo non tangitur, aut quomodo quid in aliud agere possit, quod non attingit. Cum enim operatio sequatur [gap: Greek word(s)] rei: ubi res non est, ibi etiam operari non potest. Etsi enim interdum movens primum a re mota secundum substantiam, seu suppositum, ut loquuntur, abest: ipsi tamen secundum virtutem, quam emittit, conjungitur. Et hac ratione Movens proximum et res mota semper sunt simul, omnisque actio fit per contactum. Motus autem est in eo, quod movetur. Actus enim illi, cujus est actus, inest. Nec tamen actus moventis diversus est ab actu mobilis, sed unus utriusque et agentis et patientis actus. Idem enim est, quod movens agendo producit, et quod mobile patiendo recipit. Suntque actio moventis, et passio mobilis unicus motus, nec re invicem distinguuntur; sed tantum ratione, quatenus nimirum idem actus a movente, tanquam principio, proficiscitur,


page 146, image: s146

et a mobili, ut patiente, recipitur. Quod Aristoteles bene expressit, 3. Phys. cap. 3. text. 22. [gap: Greek word(s)] , inquiens, [gap: Greek word(s)] , id est: Nam esse actum hujus in hoc, et hujus ab hoc, ratione differunt, ltaque idem Motus ut ab agente proficiscitur, rationem actionis habet: ut recipitur a patiente, passionis. Et calefactio aquae ab igne est unicus motus: qui, ut ab agente, igne scilicet, proficiscitur, dicitur actio; ut ab aqua recipitur, passio. Quapropter actio et passio sunt in uno subjecto. Cum enim passio sit in patiente; et actio realiter non differat a passione: in eodem etiam patiente erit actio. Hoc tamen observandum, de actione transeunte hîc sermonem esse: non de immanente, quae est in agente.

III. Terminus a quo. IV. Terminus ad quem. Cum enim omnis motus sit quaedam [gap: Greek word(s)] : necesse est, ut ab aliquo progrediatur, quod vocant Terminum a quo, ad aliquid; quod vocant Terminum ad quem. Atque his duobus terminis nec plures nec pauciores dantur. Etsi enim unius motus plures sint termini, ad quos: tamen ii vel non sunt ultimi et totales, vel non primo et per se intenti, vel non intrinseci. Praecipue autemin motu observandus est terminus ad quem. Ille enim est, cujus gratia mobile movetur, et ab eodem motus unitas, distinctio et contrarietas praecipue


page 147, image: s147

desumitur. Nam cum motus sit continua quaedam a termino a quo ad terminum ad quem progressio, et terminus a quo motu abjiciatur, terminus vero ad quem acquiratur: merito etiam motus a termino ad quem motui denominationem et distinctionem tribuit.

V. Tempus. Nullus enim motus fit in instanti, sed in tempore, et successive. Cum enim motus sit actus Entis in potentia, nec esse permanens habeat: necesse est id, quod movetur, partim esse actu, partim potentia: et proinde motus erit successivus. Nam si simul esset totus, totus esset actu, nec jam amplius res diceretur moveri, sed esset jam mota.

VI. Continuitas, seu unitas motus, secundum tempus et terminum ad quem. Dependet enim continuitas et successio motus inprimis a termino, ad quem fit motus, motusque dicitur fieri successive, quia terminus, ad quem tendit motus, successive acquiritur. Ut vero motus sit unus numero, tria requiruntur: unum numero mobile, unus numero terminus ad quem; tempus unum numero atque continuum. Quibus addi potest quartum; rerminus a quo. Non enim potest unus numero motus ex diversis numero terminis procedere.

Quae sit natura Motus, explicatum hactenus: dicendum restat, quaenam ejus sint species. Ubi primo animadvertendum, inter


page 148, image: s148

Mutationem et Motum discrimen esse. [gap: Greek word(s)] , id est, mutatio latius patet, omnemque rei variationem, qua [gap: Greek word(s)] fit, significat, sive termini, secundum quos aliter atque aliter res se habet, sint positivi, et contrarii, sive contradictorii: [gap: Greek word(s)] vero, id est, motus proprie dictus, non ita late patet, sed inter terminos, a quibus, et praecipue a termino a quo, natura ejus dependet, contrarios, vel inter media, contrariorum tamen rationem habentia, versatur.

Motus igitur proprie dictus, inter contraria versatur. Contraria autem hîc non tantum dicuntur, quae sub eodem genere maxime distant: sed dicuntur quicunque termini positivi, quorum unius adventu alter mutatur, sive id fiat secundum qualitates contrarias, sive secundum intensionem, sive secundum extensionem. Quapropter, quidqu id debet pro termino motus haberi, has duas conditiones habeat. Primo, ut habeat contrarium, eo modo, quo jam dictum; ita, ut motus ab uno contrario, ut a termino a quo, progrediatur ad alterum, ut ad terminum ad quem. Deinde id, quod motum terminat, per se, neque absque subjecti mutatione, quae per veram actionem et passionem fiat, acquiratur, necesse est.

Ex quibus facile colligere est, tantum in tribus praedicamentis, Quantitate scilicet, Qualitate, et Ilbi, verum motum esse, seu respectu ejus


page 149, image: s149

rei, ad quam fit motus, ad tria haec praedicamenta reduci. Nam et horum praedicamentorum formae contrarietatem habent, terminosque positivos oppositos, neque eorum mutatio, sine subjecti mutatione accidere potest.

Generatio vero et Corruptio, quae mutationes in substantia sunt, proprie Motus non sunt. Non enim in substantiis ea, quae ad Motum necessaria est, reperitur contrarietas. Deinde, cum omne, quod movetur, sit Ens actu: Quod autem generatur, Ens actu non sit: (Si enim jam esset, non opus esset, ut demum generaretur.) Motus etiam generatio non erit. Tandem, omnis motus est continuus, et fit in tempore: Generatio vero cum non fiat in tempore, sed in instanti, motus quoque non erit. Formae enim substantiales cum sint indivisibiles, nec recipiant magis et minus, successive etiam et divisibiliter acquiri non poterunt.

Observandum tamen hîc, et generationem et corruptionem dupliciter sumi, vel tantum pro formae substantialis acquisitione vel amissione, absque alteratione, quae eam praecedit: vel pro formae introductione, una cum alteratione, quae eam praecedit. Priorimodo generatio et corruptio accepta, motus non est, sed fit in instanti: Posteriori motum esse, concedi potest.



page 150, image: s150

Deinde nec hoc praetereundum: Successionem in motu dupliciter spectari: Primo et praecipue, ut et supra dictum, ratione formae, quae cum possit intendi et remitti, certosque gradus, secundum quos suscipit magis et minus, habeat; successive etiam gradus illos, unum scilicet prius, alterum posterius acquirit. Tales autem gradus cum forma substantialis non habeat, nec intendatur, aut remittatur, successive etiam non introducitur, sed in instanti, et tota simul. Postea successio dicitur respectu subjecti, quod est mobile: quam successionem alii extensionem appellare videntur. Cum enim mobile sit divisibile, et partes alias priores, alias posteriores habeat: movens etiam in priores et sibi propinquiores partes primo agit; Deinde posteriores et remotiores: Et hoc modo generationem fieri successive, largiri possumus. Utraque autem successio spectatur in motu proprie dicto: prior tamen magis de ejus natura est: quae cum generationi desit: Motus etiam appellarinon potest.

Motus etiam in Relatione, Actione, Passione, Quando, Habere, non esse, manifestum est. Mutationes enim, quae in iis fiunt, vel non fiunt cum subjecti muratione, vel non per se, primo, sed consequenter et secundum accidens.



page 151, image: s151

Motus itaque proprie tantum fit e subjecto in subjectum: Suntque ejus tres species. In Quantitate est [gap: Greek word(s)] , id est, augmentatio, et [gap: Greek word(s)] , id est, diminutio. Commune enim hae duae mutationes nomen non habent. In Qualitate [gap: Greek word(s)] , id est, alteratio. In loco [gap: Greek word(s)] , id est, latio, seu motus localis.

Motui opponitur Quies, quae est privatio motus ejus, quod est aptum natum moveri; et quatenus propter quietem motus fit, potest etiam dici, quod sit finis et perfectio motua. Ita corpus cum naturalem magnitudinem acquisivit, augeri cessat, et ab augmentatione quiescit.

Quies autem est vel naturalis, cujus principium est internum, et ad quam mobile naturali inclinatione fertur. Sic terra naturali inclinatione ad centrum movetur, et in eo quiescit. Violenta vero est cujus principium est externum cum in loco alieno a vi externâ corpus detinotur, ut cum lapis vel terrâ in aerem suspenditur.



page 152, image: s152

LIBER II. CAP. I. DE MUNDO.

ACTUM hactenus est de corpore naturali, quatenus genus est, varias sub se species complectens, dictumque, quae ejus, ita in genere, sine ulla specierum consideratione, accepti, sint communia principia, communesque affectiones: accedendum jam ad ipsas corporis naturalis species. Harum autem omnium collectio et congeries cum totum unum efficiat, quod Mundus appellatur: antequam de ulla corporis naturalis specie, vel ulla Mundi parte agamus, de toto prius dicendum, et quid Mundus sit, ac quas habeat proprietates et affectiones, explicandum.

Illud, quod Graeci [gap: Greek word(s)] , ab absoluta et perfecta elegantia atque ornatu, dicunt, Latini Mundum, eadem de caussa, appellant. Quae vox cum quiddam absolutum, perfectum, et multa ordine complectens significet, multa etiam eo nomine insigniuntur. Marsilius


page 153, image: s153

Ficin, in lib. 3. ennead. 1. Plotini, duos ponit mundos, unum intelligibilem, divinam mentem, mundi hujus exemplar et ideam: alterum sensibilem, hunc scilicet sensibus manifestum, divini exemplaris imaginem. Duos hos Mundos alii iterum dividunt, pluresque Mundos ponunt. Primo Archetypum, seu intelligibilem, qui est Mens divina, seu ipse Deus, qui rerum omnium exempla et ideas in se continet: Secundo, Angelicum, quem Angelorum multitudo ordinata constituit: Tertio, Elementarem, qui ex coelo et elementis componitur: Quarto, Magnum, qui res omnes creatas, tam corporeas, quam incorporeas continet: Quinto, Parvum seu [gap: Greek word(s)] , qui est Homo.

Nobis hoc loco inprimis de illo agendum est, qui ex coelo et terra, corporibusque in his contentis constat, et alio nomine [gap: Greek word(s)] , quod omnia corpora naturalia complectatur, seu Universum nominatur, et cui nomen Mundi praecipue competit, et propter ordinem, qui in eo est, a Pythagora, ut placet Plutarcho, l. 2. de placit. Philosoph. cap. 1. (etsi de hoc dubitare liceat, cum vox haec passim etiam in fragmentis Hermetis Trismegisti legatur) impositum. Universum enim hoc vere [gap: Greek word(s)] seu mundum, id est, ornatum, ordinatum, et pulchrum est. Et propterea Ocellus librum suum de rebus naturalibus, [gap: Greek word(s)] inscripsit,


page 154, image: s154

et de his appellationibus seribit [gap: Greek word(s)] Totius et universi nomine totum hunc mundum appello. Nam ob id, quod universitate rerum distinctus sit, atque ornatus, appellationem hanc adeptus est.

Ut vero Mundi variae sunt significationes. ita variae etiam ejus circum feruntur seu definitiones seu descriptiones, quas colligit Fr. Piccol. l. de Mundo, cap. 2. Omnium vero aptissimae sunt, et huic loco maxime conveniunt, quas habet Auctor libri de Mundo, cap. 2. (An enim Aristotelis, vel Theophrasti, vel alterius sit hic liber, controversum est. De quo L. Vives, in August. di civitate Dei. l. 4. cap. 2. Colleg. Commbric. in prooem libr. Physic. Aristot. q. 5. art. 4.) prior haec est: [gap: Greek word(s)] : Mundus est compages e coelo teraque coagmentata, atque ex iis naturis, quae intra ea continentur: altera: [gap: Greek word(s)] . Dicitur mundus, ordo et digestio universorum, quae a Deo et per Deum adservatur: Quae in unam non incommode ita conjungi posse videntur: Mundus


page 155, image: s155

est ordinata series corporum naturalium, quae a Deo est, et per Deum conservatur.

Mundi itaque Materia sunt corpora naturalia universa, non solum simplicia, sed etiam mista: non solum inanima; sed etiam animata: imo in universum, [gap: Greek word(s)] , ut Aristoteles ait, 1. de coelo, cap. 9. t. 98. Componiturque Mundus ex coelo, quatuor elementis, corporibus mixtis, inanimis et animatis, metallis, fossilibus, plantis, animalibus.

Quae vero sit Forma Mundi, non adeo pla num est, suntque hac de re plures sententiae. Alii enim Formam Mundi Deum esse asserunt; alii Animam toti universo communem; alii coelum; alii Figuram ejus; alii ordinem. Inter has tamen opiniones duae jam celebriores sunt; una, quae animam quandam Mundo pro forma attribuit: altera, quae ordinem mundi formam esse statuit. Mundum animatum esse, sat antiqua, multisque viris clarissimis approbata est opinio. Fovit eam Hermes Trismegistus ut et Zoroaster, ac Orpheus. Ita enim in libro, cui titulus: [gap: Greek word(s)] . Omnia sunt plena anima. Et in libro de intellectione et sensu, [gap: Greek word(s)] , id est, sensum proprium et intelligentiam mundo tribuit. Idem statuit Pythagoras, Plato, ejusque sectatores,


page 156, image: s156

qui saepe Mundum animal appellant, eique communem animam assignant, quae ubique per terram et aquam spiritualia ac vivifica semina in se contineat, et quae per se gignat, ubicunque semina corporalia desunt, semina rursus derelicta ab animantibus foveat, atque ex putrido vinaceo semine, variam, ordinatam, pretiosamque generet vitem, et quae, ubicunque generans deest, solaeque apparent Qualitates accidentales generationem efficere, vicem genetricis substantiae gerat, ut Marsil. Ficin. pluribus docet, l. 4. Theol. Platon. cap. 1.

Sed non arridet Peripateticis haec sententia. Cum enim nulla evidens ratio id persuadeat, neque aliqua cogat necessitas; nec formam informantem substantialem, nec animam unam communem mundo attribuunt, atque entia temere multiplicanda non esse, censent. Nam nulla conspicue in toto mundo apparet actio, quae proficiscatur a peculiari aliqua totius mundi Anima: sed omnes operationes peculiaribus et distinctis formis debentur. Quapropter cum omnes mundi partes peculiares formas habeant, forma aliqua communis, eas connectens, non requirirur; cum sine ea singulae formae suas operationes exsequi possint. Praeterea si una esset Forma Mundum informans, reliquae Formae vel illius partes essent, vel ab illa informarentur; quorum utrumque absurdum. Partes


page 157, image: s157

esse non poslunt. Formae enim omnes univocae non sunt, et plusquam genere differunt, nec queunt unum totum constituere. Et eadem numero Forma res numero distinctas, quales sunt naturales, constituere non potest. Cum enim forma, ut dat esse, sic etiam det unitatem: omnes res naturales potius unum, quam plura essent dicenda. Formas vero reli quas ab hac informari, multis modis etiam absurdum est. Nec est; ut quis credat, Animam hanc mundi reliquis formis supervenire, eodem modo, quo formae misti forma viventis supervenit. Hoc enim si esset, praestantior, et perfectior reliquis formis omnibus esse deberet: quod tamen Platonicinon concedent. Anima enim mundi plures facultates et praestantiores non includit, quam omnium corporum naturalium formae et animae.

Quapropter Peripatetici Mundum unum esse unione formae informantis negant, ipsique tantum tribuunt unitatem ordinis eorum quae ab uno ducta principio, in eundem unum, tanquam in finem proprium deducta, conveniunt et inter se et in illo; ideo quod ab uno, et ad unum omnia, ut ait I.C. Scalig. exerc. 6. s. 2. Forma itaque Mundi est ordo seu ordinata series corporum naturalium. Notandum tamen hîc, ut numerus est duplex, unus numerans, seu quo numeramus, alter numeratus,


page 158, image: s158

qui nihil aliud est, nisi res ipsae numeratae: ita etiam duplicem esse ordinem; ordinantem, qui est accidens, et mutua ratio partium inter se, seu, ut Augustinus definit, de civit. Dei l. 19. cap. 13. parium dispariumque rerum, sua cuique loca tribuens, dispositio: et ordinatum, qui nihil est, nisi res ipsae apte dispositae; et talis est mundus. Corpora enim naturalia ut apte disponuntur, et participant conditionem unius primi principii, seque mutuo perficiunt, et fovent, unum quid ordinarium, quod Mundus appellatur, constituunt.

Efficientem Mundi caussam quod attinet, etsi Epicuraei in eum inciderint furorem, ut pulcherrimum hoc Mundi theatrum caeco atomorum confluxu genitum esse affirmaverint: tamen omnes saniores Philosophi in hoc conspirant, Mundum hunc a Deo Opt. Max. tanquam uno et primo principiorum omnium principio pendere. Nam, ut Augustinus de civit. Deil. 11. cap 4. ait, Mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate, et visibilium omnium pulcherrima specie quodammodo tacitus, et factum se esse, et non nisi a Deo; ineffabiliter atque invisibiliter magno, et in effabiliter, atque invisibiliter pulchro, fieri se potuisse, proclamat. Et Scaliger, Exerc. 3. monstrat, Simplicium, Philoponum, Ammonium, Avenroem, aliosque multos illustres viros, neque numero pauciores, neque autoritate inferiores


page 159, image: s159

ijs, qui desipere maluerunt, mundum a Deo, ut causa efficiente pendere existimasle: tandemque sic concludit. Etenim si ejus nutu gubernantur omnia: (id quod nemo mentis compos negare potest) necassario sequitur, cundem omnium fuisse effectorem. Nam si non fecit: igitur ab alio factum acceperit, vel mutuo, vel commodato, vel vi, vel emptione, vel deposito, vel locato, vel legitima successione, vel in vacuam venerit possessionem, vel jussu, tanquam minister, aut servus, aut marcenarius a Domino. Quae omnia merae nugae sunt, eaeque impiae.

Finem mundi quod attinet: Finis agens ad agendum movet. Nihil vero ante Mundum praeter Deum fuit. Nihil itaque Deum ad productionem Mundi, sed ipse seipsum movit, atque ideo mundum creavit, quod in finitam suam bonitatem communicare voluit. Quod pulchre his expressit Augustinus, de civit. Deil. 11. cap. 21. Tria quaedam maxime scienda de creatur ae nobis, oportet rimart, quis eam fecerit, per quid fecerit, quarefecerit. Deus dixit, inquit: Fiat lux; et facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est. Si igitur quaerimus; quis fecerit; Deus est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor est excellextior DEO, nec ars efficacior Dei verbo, nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono Deo. Aliam quoque rationem Plato non reddit, cur Deus Mundum condiderit, nisi quia bonus est. Bonitatis enim proprium est, se se


page 160, image: s160

communicare. Atque hic Finis est creationis Mundi.

Mundi autem jam constituti at que exsistentis quisnam Finis sit, pulchre docet Hermes Trismegistus, in libro de pietate et Philosophia. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Id est: Primum Deus; secundum Mundus; tertium Homo. Mundus propter hominem: Homo vero propter Deum. Cum enim omnis finis bonus sit, et ejus, cujus est finis, perfectio; Deus autem sit ultimum et perfectissimum: omnium rerum finis Deus est, atque omnia propter illud unum sunt, quod non est propter aliud, praeter se: omnesque res opus habent Deo, et ut sint; et ut bene sint: Homo itaque propter Deum; Mundus propter hominem factus est. Quomodo autem rerum omnium species propter hominem factae sint, non ita planum. Nam veritatis hostes eos, qui volunt ad hominis usum facta omnia, appellat Scaliger. Quam enim ex pulicibus, quam ex cimicibus homo utilitatem percipit? Ridiculum profecto est dicere: Pulices creatos ad inutilem hominis sanguinem sugendum; Cimices, ut noctu ex importuno somno excitent nos ad preces fundendas. Neque etiam ob varietatem tantum, atque ut nobis admirationem cieant, species quasdam creatas esse, concedit Scaliger:


page 161, image: s161

sed omnia ob certum finem effecisse Deum statuit. Varietas autem, et nudus ornatus finis non est, nec universi perfectio, sed via saltem ad perfectionem. Ex variis enim speciebus ordinate dispositis universi perfectio exsurgit. Ipse itaque Scaligerita statuit: Hominem esse [gap: Greek word(s)] , et tanquam regulam ac mensuram caeterorum animalium; imo ipsorum omnium principem. Non autem futurum principem, nisi sit talis. Quippe in medio. Non potuisse autem esse medium, nisi inter extrema. Igitur extrema facta esse, ut esset medius. Extremorum autem, et eorum, quae medium inter, et extrema sunt sita, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum. Quod longe absurdius est, quam si esset vacuum sine corpore. Cum enim Deus Opt. sui sit plenus, et mundus, ut Platonici ajunt, sit Dei statua: ipse etiam erit plenus, nec in speciebus, nec in Quantitate ullum defectum admittet. Quapropter si etiam minimum quippiam in mundo deficeret, Universum jam amplius non esset Universum, et Mundus desineret esse Mundus, id est, pulcher, ordinatus, et perfectus.

Atque hactenus Mundi naturam e suis caussis cognovimus: restant jam praecipuae ejus affectiones videndae, et controversiae, quae de ijs agitantur, discutiendae. Primo autem loco occurrit Aeternitas; quaeriturque: An mundus hic sit aeternus, nec ne? Quaestio haec multorum


page 162, image: s162

disputationibus varie agitata est, variaeque Philosophorum de ea fuerunt sententiae; aliis Mundum ortum esse, simulque interiturum affirmantibus; aliis genitum esse, sed nunquam periturum statuentibus; nonnullis denique ipsum neque mitium habuisse, neque finem habiturum asserentibus. Ex tanta itaque opinionum varietate ut nos expediamus, illud primo advertendum: Non hîc praecipuam quaestionem esse: An mundus a DEO productus sit; seu, An Deus sit Mundi caussa. Etsi enim nonnullorum tantus furor fuerit, ut Mundum hunc casu exstitisse, asserere ausi sint: tamen omnes saniores Philosophi Deum Mundi opificem esse, consentiunt: unde pulchre et pie autor libri de Mundo, cap. 6. ait. [gap: Greek word(s)] : id est. Vetus sermo est, a majoribusque proditus inter omnes homines, universatum ex Deo, tum per Deum constituta esse: nullamque naturam satis instructam adsalutem esse posse, quae citra Dei praesidium, suaeipsa demum tutelae permissa sit. Ipsum quoque Aristotelem, Deum Opt. Max. esse mundi conditorem agnovisse, et quod mente cognovit, verbis effatum esse gravissimi Philosophi statuunt. Certe si Mundus a Deo non esset, a seipso esset: quod absurdum


page 163, image: s163

est. Finitum enim entium primum esse non potest, et omne finitum ab alio pendet; nec dantur plura prima, infinita, aeterna.

De hoc itaque quaestio est: An mundus ab aeterno, an vero initio temporis sit productus. Antiqui Philosophi celebriores plerique, Mundum initium habuisse statuebant: Aristoteles vero Mundum hunc aeternum esse statuit, ut ipse testatur, 1. de coelo c. 10. t. 102. Nos nihil moveat, quid hic, vel ille Philosophus de hac quaestione senserit, cum ex religionis nostrae institutis edoceamur: Mundum hunc a Deo Opt. Max. in principio creatum esse. Cui enim tutius credamus, quando Mundus factus sit, quam, qui illum fecit, Deo?

An tamen, praeter veritatem divinitus revelatam, etiam naturalibus rationibus, Mundum aeternum non esse, firmiter evinci possit, plurimi dubitant. Jul. C. Scaliger Exerc. 61. s. 6. scribit, saltem religione sibi persuaderi; Mundum coepisse, atque finem incendio habitutum. Idem tamen ex eo, Quod Deus est Mundi caussa efficiens, omnino eum habere initium, nec esse aeternum, Exerc 77. s. 5. concludit. Omne enim, quod fit, sua caussa efficiente posterius est, et nullum, quod factum est, cum effectore suo coaevum est. Hac enim ratione factum non esset. Hoc argumento eriam alij utuntur, eodemque probari dicunt: Mundum ab aeterno esse


page 164, image: s164

non potuisse, statuuntque aliquid esse factum, et simul esse aeternum, implicare contradictionem. Quod enim factum est, aliquando non fuit. Soliosque Dei propriam durationem esse aeternitatem, nec creaturam creatori coaeternam esse posse, ajunt.

Nec illa, quae pro astruenda Mundi aeternitate ab Aristotele ejusque sectatoribus afferuntur, talia sunt, ut ea humanum ingenium solvere et refutare non possit. Nec male putamus dictum: Nullam rationem, quae contra fidem nostram adducitur, veram esse posse: quia vero veritas non repugnat. Quamvis enim res fidei supra naturae ordinem sint, non tamen esse contra ipsum. Nam et hoc loco ij, qui pro mundi aeternitate pugnant, duobus praecipue falsis fundamentis utuntur: uno, Creationem esse impossibilem, et non nisi nihil e nihilo, etiam a prima caussa, fieri posse: altero; Deum ex necessitate Naturae agere.

Non autem esse impossibilem creationem et posse aliquid a prima causa ex nihilo produci, etiam rationis nostrae lumine agnosci potest. Nam quale est Esse rei, talis etiam ejus operatio: Deus autem immortalis cum secundum suam essentiam a nullo dependeat, nullaque re externa ad Esse indigeat; nihil etiam externum, quod in agendo ipsi praesupponatur, requirit. Deinde Deus est caussa omnium rerum, nihilque praeter Deum, habet


page 165, image: s165

Esse a se, sed omnia a Deo dependent. Et reveraij, qui negant creationem, atque aliquid ex nihilo a Deo produci impossibileesse ajunt; concedunt tamen Deum Mundi caussam efficientem esse: (Nam ut con cedant, necesse est) sibi ipsi contradicunt. Si enim Deus est efficiens caussa Mundi: certe ex nihilo eum produxit. Nam praeter Deum et mundum nihil est, ex quo producere potuisset. Plures in hanc sententiam alij rationes afferunt. Et profecto, qui Deum aliquid e nihilo producere posse negant, ii negant, Deum esse Deum, id est, immensae potestatis et perfectionis.

Deum quoque libere, nec ex necessitate Naturae agere, et liberrime hunc Mundum pro duxisse, rationi humanae contrarium non est. Cum enim Deus sit Ens perfectissimum, a nullo dependens, nullius indigum, sibi ipsi sufficiens, [gap: Greek word(s)] , et (quam vocem pulchre excogitavit Scaliger Ex. 365. s. 2.) [gap: Greek word(s)] : nullam etiam creaturam Dei voluntas neceslario appetet, nullamque necessario producet, nec ulla re cogetur ejus potestas: sed ipse, ut summum bonum, illud, quod optimum esse per Sapientiam novit, etiam liberrime vult: potuissetque, si voluisset, Muudum hunc vellonge ante producere, vel post, vel plane non. Idem tamen semper, quod optimum est, agit. Neque quia Mundum in temporis initio produxit, ipsius voluntas


page 166, image: s166

immutata est. Ab aeterno enim voluit Mundum producere tunc quando produxit. Neque est ut existimemus, ut Augustinus de c vit. Dei, lib. 11. c. 5. loquitur, Deo aliquid accidisse fortuito, quod illo potius, quam anteriore tempore condidit mundum; cum aequaliter anteriora tempora per infinita retro spatia praeteriisse ut, nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Et ut idem ibid. lib. 11. cap. 12. ubi hac de re egregie tractat, scribit, quod nos modo quaerimus, post quinque millia, et quodamplius ex currit annorum, posfent et posteri etiam post annorum sexcenties millies eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et occubendo, et imperita perseveraret infirmitas. Potuerunt, qui fuerunt ante nos, ipsis recentibus hominis creati temporibus istam movere quaestionem. Ipse denique primus homo, vel postridie, vel eodem die, posteaquam factus est, potuit inquirere, cur non ante sit factus. Nimirum, ut ibid. Augustinus loquitur, omnia seculorum spacia definita, siaeternitati interminae comparentur, non exigua esse, sed nulla.

Ut mundum originem habuisse, e sacris literis constat: Ita eaedem solae nobis persuadent, Mundum hunc interiturum; et nulla philosophica ratio ad evincendum Mundi interitum


page 167, image: s167

satis firma est. Nam etsi verum est, quod a Scaligero, Ex 61. s. 5. et Ex 307. s. 20. demonstratur: Omnes res ex eo, quod non habent caussam essendi a se, sed dependent ab alio, esse ex se mutabiles, et corruptibiles; non corrumpi autem, quia Deus non vult: tamen nec illud falsum est; Mundum cum eo, quem nunc habet, communi et ordinario Dei concursu, sibi ipsi relictum, perpetuo durare posse, necsponte ad interitum vergere: Interiturum autem libero opificis nutu, quando nimirum is ei ordinarium hunc concursum subtrahet, eumque in meliorem statum perducet. Haec de quaestione: An mundus aeternus sit.

Non autem minus fere controversum est: An Mundus hic unus sit. Nam et hîc multis modis Philosophi dissentiunt, ut videre est apud Joan. Fr. Picum Mirand. ut in exam. vanit. doct. gent. l. 1. cap. 20. Alij enim Mundum unum statuerunt, alij multos; et hos vel similes vel differentes. Aliqui enim in ea fuerunt opinione, dari Mundos, praeter hunc, alios, in quorum aliquibus neque sit Solneque Luna; in alijs esse Solem et Lunam, sed majores, quam in nostro; in nonnullis etiam plures esse Soles: esse etiam aliquos Mundos animalibus, plantis, et omni humore destitutos: Et Metrodorus ajebat: Tam absurdum esse, unum tantum dari mundum: quam si in amplissimo agro unica tantum spica produceretur.



page 168, image: s168

Nos, in hac opinionum varietate, unicum quidem esse Mundum credimus: rationibus tamen, nisi religionis nostrae sancita nobis succurrant, e Philosophiâ petitis firmiter id probari non posse statuimus. Certum enim est, Deum Opt. Max. plures Mundos efficere et posse, et potuisse: An vero effecerit plures, necne, quia hoc neque sensus, neque ratio nos satis edocet: solus Deus de suâ voluntate consulendus est. Nam quae ab Aristotele et aliis passim pro unitate Mundi afferuntur rationcs; non tales sunt, ut certo id evincant. Quod, praeter alios, monstrat Plutarchus, in libro de defectu oraculorum, et Joan. Fr. Picus Mirand. in exam. vanit. doct. gent. l. 6. c. 9. qui tandem ita concludit: Certe, (ut mihi videtur) si diversae existimarentur species, qui plures afferentur mundi, nihil omnino Aristotelis ratines haberent ponderis: quia et diversa esset terrae, aquae et caeterarum partium species et natura. Si ejusdem, tunc sibi illae ipsae partes convenirent, nec suum egrederentur Mundum, sua media quaecunque gravia corpora peterent, et quae levia sunt superiora conscenderent, et idem in cateris judicium proportione pari.

Unus tamen hic mundus satis superqueue demonstrat, Deum esse summe bonum, quia sponte fecit id, quod non tenebatur facere; summe potentem, quia potuit exnihilo facere,


page 169, image: s169

quod voluit; summe sapientem, quia tam admirabiliter et sapienter omnia fecit.

Etsi quo que mundum hunc unum esse credimus: eundem tamen Perfectum esse existimamus, eâ quidem perfectione, quae in creaturam cadit. A perfecto enim artifice, ad perfectum exemplar est formatus: eidemque nihil deest, neque in absolutione et perfectione rerum, ex quibus componitur; neque in varietate. Omnes enim entium gradus continet. Neque in ordine. In tantâ enim rerum diversitate insignis ordo apparet, resqueue singulae suis locis convenienter sunt dispositae: quas tandem omnes coelum includit, quod cum sphaericum sit, Mundi etiam totius Figura seu Forma accidentalis sphaerica resultat. Haec de Mundo in genere.

Cap. II. De Coelo et Stellis.

MUndus autem in duas regiones dividitur, aetheream et sublunarem: de aetherea seu coelesti primo loco acturis, offerunt se nobilissimae illae quaestiones, plurimorum, multis jam seculis, Philosophorum disputationibus agitatae: An in Coelo sit Materia: Et si est; An sit eadem cum hac nostrati. Etsi vero, quantum ad priorem


page 170, image: s170

quaestionem, in omnem partem sat dubitationum occurrat: probabilior tamen nobis videtur ea opinio, quae Coelo materiam tribuit, rectequeue dictum putamus a Scaligero, Exerc. 359. sect. 11. Facere corpus sine materia, esse facere insomnium sine somno: seu, ut haber, in 1. de plant. panem sine farina. Ubicunque enim quantitas, figura et motus localis: materiam subesse necesse est. Nam quantitas materiae naturam proxime insequitur, et sine ea nulli rei inesse potest, omnesque formae et accidentia per se non sunt quanta, sed dicuntur esse quanta, ob quantitatem materiae, cui insunt. Quapropter cum coelum esse quantum, certae figurae, finitique magnitudinis, et moverilocaliter videamus: materiam ipsi inesse, omnino fatendum est.

Qualis vero sit materia; an haec nostras, an vero aliqua peculiaris: adeo obscurum est, ut quicquid hic etiam statuas, facile quo te defendas, aliquid invenias. Nos coelum quidem ex uno vel pluribus nostrorum elementorum, quae plurimorum ex antiquis Philosophis fuit opinio, constare negamus: aliam tamen ipsi materiam, quam nostratem hanc primam, non assignandam esse censemus. Novam enim excogitare, et novum aliquod Ensin censum naturae inducere, nulla cogit necessitas: cum omnia, quae coelo ob materiam competunt, ei nostra haec recte tribuere possit. Beneigitur


page 171, image: s171

Scaliger, Exerc. 61. hanc rem sic concludit: Materia una ab alia diversa non est, nisi per advenientem formam, qua sit hoc aliquid. Materia enim, quatenus materia, nullum in se actum includit, nihilque determinatum obtinet, sed omnem determinationem a forma accipit. Quibus et illud accedit, quod in Coelo est quantitas, aliaeque nonnullae qualitates, quae ipsi cum inferioribus hisce sunt communes, et a materia prima proficiscuntur. Quibus ita sese habentibus admitti non potest opinio Avenrois, qui novi corporis simplicitatem absque materiae et formae compositione excogitavit, statuitqueue Coelum corpus esse, quod neque sit pora materia, neque pura forma, neque quid ex his compositum, sed quoddam medium inter haec, formam nimirum quandam per se consistentem, praeditam dimensionibus, aptamque ad motum localem. Nam sine caussa haec excogitata videntur: imo cogitare difficile; Esse aliquid, ut Scaligeri, Exerc. 61. sect. 5. verbis utar, in Natura per se subsistens, quod neque sit Deus, neque actus, neque porentia, neque informans, neque informatum, neque materia, neque non materia, neque corpus, neque non corpus, extra praedicamenta, gerens praedicamentales quantitatem et qualitates. Quod quale sit ipse viderit. Et si probari posset, dari posse corpus simplex absque materiae et formae compositione: nae! magnum Peripateticae


page 172, image: s172

Philosophiae fundamentum rueret. Ac si in Coelo ea simplicitas locum haberet: caussae forsan nullae essent, cur non in sublunaribus quoque quibus dam admitti posset.

Neque est, si coelo tribuamus materiam, etiam hanc nostratem primam, ut illud ruiturum metuamus, et ex sua natura aliquando interiturum credamus. Nam, ipso etiam Zabarella teste, lib. de ortu et interitu c. 11. qui tamen hic est ex Averrois partibus, materia prima, cum sit ens merâ potestate, nihilqueue agat, non est adaequata caussa generationis et corruptionis rerum, sed saltem causa sine qua non: Agens autem est caussa generationis adaequata: omnisque actio agenti adscribenda est; materiae vero tantum passio. Neque materia est subjectum corruptionis, nisi cum est cum corruptilibus formis naturalibus, a quibus fluunt accidentia, quae habent contrarium, vel contraria posita sub differentiis item contrariis. Quapropter Coelo, etsi non generatur et corrumpitur, materia deneganda non est. Sunt enim duo materiae officia. In universum et primo data est omnibus rebus ad sustinendum quantitatem, et recipiendum motum atque agentium actiones. Ipsa enim quantitatis primum subjectum est, merequeue passive se habet, nihil agit, sed tantum patitur: omnesque res naturaliter patiuntur, quia habent materiam. Deinde data est etiam rebus sublunaribus,


page 173, image: s173

propter generationem, ad quam concurrit, ut caussa secundaria, nimirum, quatenus est apta recipere generantis actionem. Caussa ergo, cur non fiat generatio et corruptio in coelo est, quia Coelo nihil datur contrarium, a quo possit corrumpi, et quia ei nulla ad alias formas recipiendas potentia particularis est, quae sola opponitur actui et cum privatione re eadem est. In Coelo enim non est privatio formarum corruptibilium; quia Coelum non habet potentiam proximam recipiendi formas sublunares. Sed Coeli forma ita sibi suam materiam devincit et disponit, ut ad alias formas recipiendas potentiam particularem non habeat, sed tantum illam universalem, quae est aptitudo ad omnes formas indistincte recipiendas, propter quam tamen, nisi particularis accedat, agensque contrarium adsit, nulla fit generatio: Imo (quod illi, qui Coelum, si ipsi assignetur materia, interiturum, ea de caussa credunt; considerent velim) terra, quae in centro mundi est, ab omni corruptione tuta est, neque corrumpitur, ideo, quia nullum, a quo corrumpatur, eo penetrat contrarium agens. Concludimus itaque; materiam Coeli ad formas corruptibiles potentiam particularem et proximam non habere; eamque; ut supra, lib. 1. cap. 3. e Scaligero dictum fuit, obtinere tuntum appetitum perfectionis, non mututionis. Materia enim, quia per se subsistere nequit, cupit perfici


page 174, image: s174

a forma, a quacunque etiam id fiat, seu hominis, seu scarabaei, neque [?]ua sponte unam formam deponit, aliamque assumit; sed tota generationis et corruptionis vicissitudo a formarum et qualitatum ab iis fluentium, ut caussa principali, contrarietate dependet: quales cum Coelum non habeat, non est, ut metuamus, id solius materiae caussa, aliquando interiturum. Qua de re plura Jul. Caes. Scaliger, Exerc. 17. et 61.

Tandem illud quoque inconveniens non est eandem esse materiam coelestium et subli nariumrerum. Nam differentia et praestan[?]ia rerum non a materia, sed a forma petenda est; eademqueue materia prima, quae subjacet formae fungi, vel pulicis, est subjectum intellectus nostri, substantiae profecto divinae et ipso Coelonobilioris.

Non vero minor est controversia: Quanam sit forma Coeli. Avenrois et qui illum sequuntur, Coelo formam informantem non tribuunt, sed ipsum esse corpus simplex, sine materiae et formae compositione ajunt. Verum opinio haec antea rejecta est. Rectius itaque coelo, cum ex materia, ut jam monstratum est, constet, etiam formam informantem tribuimus. Materia enim per se subsistere non potest, neque nobilissimas illas actiones, quae a Coelo, praeter motum, proveniunt, edere; cum sit pure passiva, nullaque ipsi competatactio. Imo


page 175, image: s175

materia per se moveri non potest. Omne enim, quod movetur, Ens actu est.

An vero forma haec sit anima, nec ne, dis quisitione indiget. Antiqua quidem Pythagoricorum et Platonicorum est opinio: coelum esse animatum: verior tamen est contraria sententia, quae Coelum animatum non esse, statuit. Nullae enim in eo actiones, ullius animati corporis speciei, quae ab anima proficiscantur, apparent; nullaqueue, quae animae ad actiones exercendas debentur, habet organa. Non nutritur Coelum: quia in Coelo nihil corrumpitur vel dissolvitur, quod instaurandum nutritione sit: neque etiam sentit; quia nulla habet ad sensum organa, nullusque finis est, cur Coelo sensus tribui debeat. Multo minus anima intelligens coelo concedenda est, quae ipsum informet, ne in errorem, a multis in Origene damnatum, incidamus, qui stellas esse animatas et virtutis, et vitiorum capaces, docebat. Satis itaque est, Coelo formam tribuere, quae non sit anima; formis tamen elementorum nobilior, a qua saltem sit hoc aliquid, habet certam figuram certamtamqueue per lumen et influentias in haec inferiora agendi potentiam, et praeterea motum. Atque haec coeli materia et forma est, ob quae etiam recte corpus naturale appellatur. His enim si destitueretur, justa caussa, ob quam corpus naturale dicendum esset, inveniri


page 176, image: s176

vix posset. Corpusque hoc ex materia et forma constans aethereum appellatur.

Porro coeli partes sunt duplices, quaedam plane perspicuae, quae orbes et in specie interdum coeli nomine appellantur; quaedam visui imperviae et lucidae, stellae. Circa orbes graves nonnullae moventur quaestiones, primoque nobis occurrit disceptatio: An coelum sit unum quoddam corpus continuum, An vero in plures orbes seu sphaer as contiguas distinctum. Esse autem plures coelos ex motuum div ersitate, quae corpori simplici inesse non potest, ostendere antiqui conati sunt; cum unumquodque corpus simplex uno simplici motu naturaliter moveatur, ut docet Aristot. 1. de Coel. cap. 2. t. 7. Cum enim antiqui Astronomi et Physici Solis, Lunae, caeterarumqueue stellarum motus observare inciperent: animadverterunt, non omnes stellas in suis motibus observare eandem velocitatem et distantiam, sed alias moveri velocius, alias tardius, alias nunquam conjungi, sed semper a se invicem retinere candem distantiam, alias vero nunc propius convenire, nunc etiam plane conjungi; Solom semper medio Coelo incedere, alios planetas jam versus Austrum, jam versus Boream secedere. Ex qua motuum varietate collegerunt. Coelum unum continuum corpus non esse, sed ex pluribus orbibus contiguis componi.



page 177, image: s177

Verum recentiores plerique ex stellarum motibus variis pluralitatem orbium coelestium recte probari posse, etiam atque etiam negant, atque istam motuum varietatem non a numero orbium provenire, sed stellis primo competere statuunt. Atque omnino vero magis consentaneum est; stellas suis motibus per se moveri: Coelum vero esse corpus non durum, nec realibus orbibus distinctum, in quo stellae inhaereant atque ad eorum motum moveantur, sed corpus inflar aeris fluidum, substantiae subtilissimae, et tenuissimae, in quo stellae suos motus peragant. Nam ut jam non dicam de Refractionibus, quarum duas, si coelum esset solidum, dari oporteret, unam propter vapores circa terram ascendentes, alteram propter solidum Coeli corpus: cum tamen Optici et Astronomi unicam saltem refractionem sensibilem et notatu dignam observarint: Cometarum motus, coelum solidum non esse, evidenter demonstrat. Nam cum jam extra controversiam sit (nisi quis certissimas Astronomorum observationes in dubium vocare velit) cometas vel inusitatas stellas (de nomine enim jam non litigabimus) in coeli regione supra lunam conspectas fuisse, atque peculiares motus cum nullius stellae vel fixae vel erraticae motu convenientes observasse: sine corporum penetratione, si coelum solidis orbibus constaret, id fieri non posset. Etenim si


page 178, image: s178

alicui stellarum vel fixarum vel planetarum orbi infixum esset corpus Cometae, candem semper ab illo planeta servaret distantiam. Quod cum non fiat, cuilibet Cometae peculiaris orbis, a quo circumferatur, attribuendus esset. Quod fieri non potest; cum totum coeli systema, ex antiqua opinione, orbes stellarum fixarum et erraticarum occupaverint. Idem quoque motus planetarum evincit. Cum enim nunc terrae propiores sint, nunc ab eadem remotiores; quod doctrina paraxallium docet, et apparens quantitas monstrat, quâ Venus interdum tantâ magnitudine apparet, ut pro nova Stella ab incautioribus habeatur, et Mars Jovi magnitudine aequalis videtur: Fieri hoc aliunde non potest, quam quod in fluido et penetrabili coeli corpore nunc propius versus terram accedunt, nunc longius ab eadem recedunt. Et quomodo Mars posset nunc altior esse, nunc hnmilior Sole, si uterque in solido orbe ferretur?

Quae cum ita sese habeant, statuendum, in fluido isto, penetrabili, tenuissimo, subtilissimo ac invisibili coeli corpore stellas moveri, vi et facultate a Creatore Opt. Max. inditâ, sine violento et externo impulsu ac vectione. Qui enim voluit et jussit Deus, ut motu suo tempora, dies et annos stellae describerent, idem i[?]s efficientiae vires dedit. Et si elementis, terrae et igni, eam vim indere potuit Creator, ut rectissima linea, illa ad centrum, hic a centro


page 179, image: s179

sursum moveantur: quidni et stellis hanc vim tribuere potuerit, ut in orbem moveantur? Frustra igitur miratur Cicero, 2. de nat. Deorum, quomodo haec in stellis constantia, haec tanta tam variis cursibus, in omni aeternitate convenientia temporum, sine mente, ratione, consilio esse possit, Non enim plane sine ratione et consilio haec movendi vis est, sed a sapientissimo Creatore formis his et instrumentis suis concessa et indita.

Interim, ut, tanquam hypotheses, orbes et circuli ab Astronomis retineantur, nihil prohibet. Tales enim figurae ad declarandos stellarum motus, non sine caussa, adhibentur, quales ipsorum curriculo describuntur.

Coelum autem hoc corpus est simplicissimum, purissimumque, diversae ab elementis naturae, et proinde Quinta essentia Aristoteli dictum: quod tamen et ipsum Stellis competit. Est coloris omnis expers. ac perspicuum et pellucidum, et propterea videri non potest. Etsi enim, ut Scaliger, Exerc. 66. sect. 1. loquitur, videtur color aliquis esse coeli, qui Sapphirinus a gemma, caeruleus ab eo dicitur: videri tamen potius, quam esse arbitrandum est. Nam et aer cum prope nos nullum habeat colorem, procul habere videtur tamen. Ratio est, quia densatur, non per compositionem partium, sed per dispositionem. Distantia namque multas repraesentat partes visui, dispositas per longitudinem in lineâ visuali.



page 180, image: s180

Idem Coelum est immutabile et incorruptibile, (sicut et stellae) Neque enim in mundo ullum corpus est, a quo Coelum, ut et Stellae, affici vel mutari possit. Contra, Coelum in haec inferiora agendi vim habet, eaque variis modis afficit. Etsi enim potissima actio in haec inferiora, quae a superioribus provenit, a stellis est: tamen nec ipsi coelo, in quo Stellae sunt et moventur, omnis vis agendi deneganda est; cum et ipsum suam formam habeat, quae nullo modo otiosa est. Est praeterea corpus hoc maximum, utpote quod complexu suo reliqua mundi corpora omnia includit: Et propterea Spharicam figuram, utpote quae ad multa capienda commodissima est, obtinet.

Stellarum autem naturam quod attinet, vulgo quidem statuitur, stellas esse densiores orbium suorum partes, sed veritati magis consentaneum est, Deum Opt. Max. lucem illam primaevam, quam primo die creaverat, quarto die in stellas distribuisse et hinc omnem stellarum numerum prodiisse. Primogeniam enim illam lucem in nihilum rediisse, absurdum est; cum bona fuerit. Aut si alicui illam lucem primaevam super hoc coelum stellatum in suprema mundi regione collocare, illamque supremam mundi regionem lucis hujus habitaculum constituere placeat; nihilominus fatendum erit, Deum mundi autorem stellas et


page 181, image: s181

ipsas lucidas demum quarto die creasse; cum coelum antea die secundo creasset. Atque haec lux procul dubio est substantia longe nobilissima, praestantissima, simplicissima, qua inter corpora nihil pulchrius, nihil suavius, nihil admirabilius est: a quo omnia ista inferiora vivificantur et foventur: abs qua si esset, mundus hic pulcher non esset: haec ut inter corpora pulcherrimum est, ita summae sapientiae, pulchritudinis, potentiae, bonitatis, summa et prima imago est.

Veruntamen hujus lucis intima natura ae essentia humano ingenio inaccessa et investigabilis est; et proinde nec stellarum naturam in hac humanae mentis caligine integre aslequi datur. Cum enim essentia rerum etiam earum, quae circa nos sunt in hoc mundo inferiore, nobis incognitae sint; quid de stellarum a nobis remotissimarum cognitione nobis polliceri possimus, facile liquet.

Hoc veritati consentaneum est, quamcunque stellam propriam habere formam substantialem, et quemadmodum in hisce inferioribus plantae et animalia per suas formas differunt ab aëre, in quo vivunt, et inter se ita etiam stellas differre a coelo et inter se formis suis specificis, quod vel ex proprietatibus eslentialibus et effectibus patet. Stellae enim lucem habent, coelum non habet, et stellae ipsae eâ inter se differunt; et alio atque alio modo inferiora


page 182, image: s182

haec ab aliis atque aliis stellis affici exporientia docet.

Quia ergo in interioris formae et essentiae stellarum cognitionem penetrare non licet, eas proprietates et effectus, qui a forma et stellarum essentia fluunt, perpendamus. Ubi imprimis consideranda veniunt, motus, lux et lumen, calor et occultae influentiae.

Primo quidem Creator sapientissimus et porentissimus, hanc vim stellis indidir, ut quaelibet earum certo motu moveatur, et qui jussit, ut motu suo tempora describerent, porentiam movendi, et id, quod jussit, efficiendi dedit.

Habent vero stellae istae duplicem motum. Quaedam enim aequali motu moventur, ita ut eandem semper inter se rerineant distantiam, atque hae stellae fixae vulgo nominantur: Aliae diversos habent motus, nec a se perpetuo aequali distant spatio, sed nunc conjunguntur, nunc rursum sejunguntur, nunc longius, nunc propius distant; atque hae Planetae appellantur.

Quae cum ita se habeant, duo motus constituuntur, unus, quo stellae fixae simul perpetuo unam inter se retinentes distantiam, moventur: alter, qui et a stellarum fixarum motu diversus est, et quo quilibet plan eta peculiariter movetur. Vulgo motus hic primus et seeundus nominatur, doceturque, primum motum


page 183, image: s183

esse, quo suprema sphaera horarum 24. spatio semel circumgyratur, secumque omnes sphaeras inferiores ab ortu in occasum rapit: Secundum vero, qui reliquis sphaeris proprius est, et quo primo mobili contra nituntur et ab occasu in ortum, aliae quidem velocius, aliae tardius, progrediuntur: quam etiam motus distinctionem libenter Astronomis donamus, si eam loco hypothese [gap: Greek word(s)] habeant. Eandem tamen in scholas Physicorum nullâ necessitate cogente, forsan etiam non consentiente naturâ, introductam putamus: omnesque Stellas ab ortu in occasum, stellas fixas velocissime horarum 24. spacio, reliquas, quo inferiores, eo tardius, Lunamque tardissime, 25. fere horarum intervallo, deficientibus nimirum, saltem aliquot minutis, moveri, non absurdum censemus.

Nam causla, quam assignant, cur motus seeundus statuend us sit, sufficiens non videtur: nimirum, nos videre Lunam vel alium Planetam, qui alicui stellae fixae in occidente vel meridie conjungebatur, post unum atque alterum diem uno vel pluribus gradibus orienti, relicta illa stella, qua cum antea conjungebatur, versus occasum, factum propiorem, et proinde ab occidente versus orientem motum esse. Nam si statuas, omnes stellas ab ortu in occasum progredi, et superiorem quamque inferiore esse velociorem, idem [gap: Greek word(s)] evenit,


page 184, image: s184

inferioresque, quae tardius moventur, a superioribus, quae velocius, in cursu retro linqui, magis vero consentaneum est, quam Planetas motu versus ortum progredi. Conjungantur, Sol et Luna in uno circa occidentem puncto, statuaturque, Solem semel 24. horarum et 4. minutorum, Lunam 24. horarum spatio [gap: Greek word(s)] in coelo circumferri: ubi altero die Sol ad idem punctum jam reversus fuerit, Luna ab eodem 12. fere gradibus adhuc aberit, et illud demum 51. minutis elapsis attinget. Ab ista autem, quam hic proposuimus, opinione, non abhorruisse videtur Plato, 7. de legibus, ubi de Sole, Luna, caeterisque stellis ita scribit: [gap: Greek word(s)] ; Eandem viam ipsarum unaquaeque, non verô multas, sed unam semper viam in arbem permeat atque perlustrat: quamvis per varias multiplicesque vias circumferri videantur. Id autem quod in ipsis velocissimum est, non recte tardissimum existimatur, et quod contra, contra,

Quantum tamen ad periodum stellarum et reditum, quem vocant, ad idem coeli punctum, eodem res redit, sive stellas uno, sive duobus motibus moveri statuas. Luna enim digressa ab uno coeli puncto, post 29. dies fere in eodem conspicitur, quod spatium dicitur


page 185, image: s185

mensis Lunaris. Sol, Venus, Mercurius ad eundem locum revertuntur spatio annuo fere: Mars bienni: Jupiter intra 12. annos: Saturnus spatio annorum 30. stellae fixae 48000. annorum spatio, quod temporis spatium Annum Magnum Platonicum appellant: Diciciturque Plato credidisse, post elapsos tot annos, omnia, quae sunt in mundo, ad pristinum statuum reversura.

Deinde in stellis lux et lumen, quibus totus mundus nihil habet jucundius, quaeque recte a Francisco Patritio, l. 4. Panaugiae, Dei Opt. Max. maximum optimumque instrumentum appellantur, consideranda sunt. Primo quid Lux, Lumen et Radius sit, et quomodo a se invicem differant, videndum. Fuerunt quidem et sunt nonnulli in ea sententia, Lucem esse substantiam et coelestium corporum formam: eorum tamen opinio a veritate aliena est; cum forma substantialis nulla visu percipi possit. Quapropter statuamus, Lucem esse qualitatem, et proprietatem essentialem corporis lucidi, per se visu perceptibilem. Quod autem sit primum Lucis subjectum, seu, an omnes stellae suo luceant lumine, an vero id mutuentur a Sole, doctorum sententiae discrepant. Alij enim, omnes stellas propriâ luce lucere, alij omnes eam a Sole mutuari, alij tantum Lunam, statuunt. Nos ita sentimus: Omnes quidem stellas a Sole aliquid luminis accipere: easdem etiam tamen propriam aliquam lucem


page 186, image: s186

obtinere. Utrumque nos edocet experientia. Prius quidem in Luna praecipue observare est, quae pro vario ad Solem positu varias etiam ob lucis, quam a Sole recipit, varietatem, facies induit: idem in reliquis planetis animadvertere est, quos pro varia ad Solem positione, clarius, vel obscurius lucere observatur. Quamobrem etiam Orpheus, Solem vivificum coeli oculum; Heraclitus, luminis coelestis fontem; Physici veteres, cor coeli appellarunt; et Platonici in Sole animam mundi collocarunt, ut tradit Marsil Ficin. l. de Sole. c. 6. Posterius vero non solum in Luna, sed etiam in aliis planetis animadvertere possumus. Nam in Eclipsi lunari Lunam aliquid lucis obtinere videmus, idemque post conjunctionem etiam pater, ubi saepe partem illam, quae a Sole aversa est, ob illam lucem congenitam cernere possumus: quod quis etiam in aliis planetis Sole inferioribus observare potest, ut docet Franc. Patric Panaug. l. 7.

A luce promanant Radij et lumen, quae duo res diversas esse, tradit Franc. Patric l. 3. Panaugiae. Equidem ubi radij sunt, ibi est lumen, non tamen, ubi lumen est, ibi necessario sunt radij. In conclavi enim, quod septentrionem spectat, et Soli non rectâ opponitur, lumen quidem est in meridie, sed nulli ibi sunt radii. Itaque Radius, ut ibidem docetur, est quasi lux secundaria, seu fulgor et imago â prima luce exsiliens in rectum et acutum. Lumen vero est quasi Lux tertia tum a prima luce,


page 187, image: s187

tum a secunda emanans, non in lineas vel pyramides diffusa, sed in latum effusa. Primo itaque est Lux in corpore lucido; deinde Radius, lucis niminum imago a corpore lucido in rectum diffusa; tertio lumen, quod a latere extra radiorum incidentiam, ac oblique in omnem partem medii se diffundit. Et omnino inter lumen et radium aliqua videtur esse differentia, aut certe aliud quiddam est, lucem utrem visibilem repraesentare et oculo videndum offerre, aliud aerem illuminare Nam lux e tenebris conspecta rotum aerem, qui est inter oculum et rem lucidam, non illuminat, et lux ad stadium vix aerem illuminans ad aliquot milliaria noctu videtur; imo ipsae stellae longo intervallo a nobis distantes noctu conspiciuntur: aerem ramen totum non illuminant. Quod discrimen facit, ut etiam duplici modo lumen definiatur. Absolute enim consideratum Lumen est imago lucis, seu qualitas corporis lucidi, qua se reliquis naturalibus communicat, iis nimirum videndum se exhibet, eas demque fovet. Quatenus vero lumen aliarum rerum visibilium; quas illuminat, respectu consideratur, est actus colorum, quatenus videntur.

De lumine vero non nullae agitantur controversiae. Et primo de natura luminis gravis simae semper fuerunt inter Philosophos dissersiones, quae necdum compositae sunt, ut


page 188, image: s188

periculosum sit, aliquid hac de re definire. Quid tamen in re tam obscura probabile videatur, breviter aperiemus. Quaeritur autem imprimis; an lumen sit substantia vel accidens. Nam sunt plurimi, qui lumen substantiam esse statuunt; alii quidem corpoream, alii vero incorpoream. Et quidem qui radios et lumen substantiam esse statuunt, illos praecipue movet, quod lumen et radii per Coelum et aerem diffunduntur, et quidem in momento; quod non videtur esse proprium accidentis, quod non transit de subjecto in subjectum; quod non moventur ad motum aeris; quod incidentes in corpus opacum et solidum reflectuntur et resiliunt. Et pene moverent et me ista argumenta, nisi eadem omnia etiam contra reliquas species visibiles, imo sensibiles fere omnes militarent. Nam nec reliquae species visibiles ad motum aeris moventur, et in momento per totam suarn sphaeram diffunduntur: Imo sonus quoque, ut echo testatur, reflectitur. Ideoque quoties hac de re cogito, de obscuritate Naturae cum doctissimo Philosopho et Medico Hieronymo Fracastorio ita conqueror.

Quid dicam miserum me agere, et quam ducere vitam Irrequietum animi, et quaerentem indagine vana Natur am semper fugientem: quae se ubi paulum Ostendit mihi, mox facies in mille repente,

page 189, image: s189

Ceu Proteus, conversa sequentem eludit, et angit Merentem, seniique boras, cassumque laborcm. Nuper enim tenues species simulachraque rerum, Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare Omnia, dum sector meditans, tacitusque requiro Avia sylvarum et secreta silentia solus, Cognovi, tamen bis spectris illudier ipsis, Ut sensus feriant nostros, semperque lacessant, Perque fores caulasque animae ludantque meentque Ac remeent, ipsamque nec inter somnia linquant.

Si tamen, quod probabile videtur, dicendum, verior videtur opinio, quae asserit, lumen neque esse corpus, neque substantiam incorpoream, sed accidens, et qualitatem, a corpore lucido in medio perspicuo, cujus etiam actus est, productum. Nam si lumen esset corpus, cum per totum aerem diffundatur et ab omnibus partibus aeris recipiatur, fieret penetratio corporum. Deinde si esset corpus, moveretur successive et in tempore. Corpus enim per medium, alio corpore plenum, in instanti moveri non potest, sed in tempore: cum medium corpus, per quod mobile movetur, ipsi in motu resistat. Lumen vero in instanti longe et late diffundi videmus. Idem etiam non esse lubstantiam quandam incorpoream et spiritualem ex eo patet: quod spirituales substantiae sub sensum non cadunt, neque dimensionibus praeditae sunt; quod utrumque radiis et Lumini competit.



page 190, image: s190

Lumen itaque non esse substantiam, sed qualitatem, his monstratum est. An tamen sit accidens reale, an intention ale, ut loquuntur, magna apud Aristotelis interpretes dissensio est. Quaestionis autem hujus sensus primo recte advertendus est. Intentio et Ens intentionale etsi plerum que pro eo tantum accipitur, quod ab operatione mentis nostrae dependet et sine ea nihil est, specie sc. intelligibili, quae rem aliquam oxtra animam existentem nostro intelle ctui vel immediate, quales sunt noriones primae, vel mediate, primarum scil. interventu, quales sunt notiones secundae, repraesentat: Hîc tamen generalius vox intentio illud, quod rei alterius, etiam extra animam existentis, est imago et repraesentatio, id est, speciem objecti sensilis in medio significat; atque ita intentionale Ens accipitur pro omni specie spirituali, reale objectum repraesentante, sive ea sit sensilis sive intellectilis. Sic color, qui est in vestibus vel arbore dicitur color realis; ille, qui est in speculo, et coloris, qui est in vestibus, est imago, et ille, qui ab arbore in hominis, sub arbore jacentis, vestes spargitur, dicitur esse color intentionalis. Atque hoc modo statuimus, Lumen quidem esse qualitatem intentionalem: Nihilominus etiam ens reale esse, utpote quod extra animi nostri operationem suum esse habeat, imo quam aliae species intentionales dictae


page 191, image: s191

officium nobilius habeat, et non solum ad repraesentationem, sed et alias efficaces operationes destinatum sit. Alii hoc ita explicant; Lumen esse qualitatem spiritalem, non principalem seu realem, aut potius materialem. Magna autem est inter qualitates princ pales seu materiales et spiritales differentia. Nam illae non sunt imago alterius; recipiuntur in subjecto successive, et in tempore ad ejusdem motum moventur; non sunt torae in quavis parte subjecti; non in eodem subjecto plures ejusdem speciei, numero tantum differentes, non confusae et distinctae servantur. Qualitatibus spiritualibus plane contrarium competit; ut in Lumine videre est. Lumen enim est imago lucis; in momento per totum aerem diffunditur; non movetur ad motum subjecti. Etsi enim aer ventis agitetur. tamen lumen simul non movetur. Quaelibet pars luminis totum corpus lucidum, a quo effunditur, repraesentat, et in eadem parte aeris plures corporum lucidorum imagines seu lumina non confusa et distincta servantur.

Radius dividitur in Rectum, Reflexctum, Fractum et Refractum: Rectusque dicitur, qui sine impedimento corporis opaci a corpore lucido recta procedit. Reflexus, qui inciders in corpus opacum resilit. Fractus, qui a medio raro in densum transit, ut qui ab aere in aquâ demittitur. Refractus; qui a medio denso ad


page 192, image: s192

ratus resultat. Reflexi tamen et fracti radij appellationem impugnat Scal. Exerc. 75. s. 10. Putatque, nec sine caussa, illum, qui vulgo reflexus dicitur, potius fractum esse dicendum: Nam reflexus, communiter sic appellatus, non unus radius est, sed duo; unus impactus, alter resiliens: Et fractum potius dicendum esse fusum. Est enim unus radius ille, qui est in aere, et qui in aqua; tantum differens partium varietate et densitate, in aqua rarior, in aere densior.

Post lucem et lumen calor coelestis considerandus est, caussaeque ejus nobis indagandae. Etsi autem non solum antiquorum nonnulli, sed recentiorum etiam quidam in ea fuerunt opinione, Coelum stellasque ideo calefacere, quia sint ignitae, caloremque in se formaliter, ut accidens naturale, cujus beneficio iterum res alias calefaciant, habeant: tamen illa opinio a plerisque rejicitur, et statuitur, coelum, etsi per se et suâ naturâ non sit calidum; habere tamen potestatem haec inferiora calefaciendi; et ut Scaliger, Exerc. 23. sentit, calorem quidem esse a sideribus, non tamen in illis, sed in hisce nostris; et Exerc. 74. s. 2. calefactionem primo ac per se sine ullo medio competere Soli, tanquam primo corpori, caloris auctori non tanquam subjecto primo. Si quis tamen statuat, stellas quidem non igneo, sed sui generis calore esse calidas, non video, qua ratione


page 193, image: s193

solide refutari possit. Caussa enim nulla est, cur Coelum omnium qualitatum expers esse debeat. Et calor individuus comes lucis esse videtur. Nec est, ut quis metuat, coelum ab inferioribus hisce corruptum iri, si calidum sit. Cum enim coelum nec essentiae natura, nec qualit atibus cum his inferioribus participet: nulla erit inferiorum in coelestia actio. Nec Cardanus primus Calorem in coelo posuit, sed jam olim Arabes et eos secuti Joh. Picus Mirandulanus et alij: Ita enim Joh. Picus Mirandulanus, in Aftrolog. lib. 3. c. 4 scribit: Lucem sequitur quasi proprietas ejus calor quidem non igneus, non aereus, sed coelestis; sicuti lux coeli propria Qualitas. Calor, inquam, efficacissimus maximeque salut aris, omnia penetrans, omnia fovens, omnia moder ans.

Ex quibus jam lux aliqua exoritur quaestioni, quomodo coelum haec inferiora calefaciat. Vulgo quidem fertur, coelum motu et lumine calefacere. Verum de motu res valde dubia est. Negari quidem non potest, motum velocem corporis solidi aerem proximum calefacere: cum ipsâ experientiâ compertum id habeatur. Motus enim attenuaudo calefacit et tenues reddit partes aeris, easque calefacit: imo si fit vehementior, in ignem mutat. Cum enim ignis ut est calidior, ita etiam sit tenuior aere: si aer paulo plus attenuetur, forma aeris in materia tenui amplius subsistere


page 194, image: s194

nequit; sed forma ignis introducitur. Hoc autem dubium est: an motus coeli calorem in hisce inferioribus producat. Statuunt quidem nonnulli; motum Coeli ad terram usque; imo ad ejus intima penetrare et calorem per attenuationem et attritionem aeris producere: sed contra Scal, Exerc. 23. ait. se non credere Filio Rois, qui dicebat: coelestia corpora non per calorem calefacere; sed per motus velocitatem, et calorem, et lumen a stellis attrito aere, et inotu earum provenire, statuitque caussam coelestis motus esse, ut vires suas astra cum subjectis partibus alijs atque alijs communicent, non ut calefaciant. Et revera non levis dubitandi occasio est; An motus coeli sublunaria calefaciat. Nam illi, qui motu coelum haec inferiora calefacere statuunt, omnes praesupponunt coelum esse corpus solidum, cujus circumgyratione vicina elementa simul circumgyrentur. At falsum hoc esse, jam antea demonstratum est. Neque stellarum corpora motu suo id praestare possunt, neque earum motus ad haec inferiora propter tantam distantiam pertingit. Nec etiam a motu eorum ignis, qui Lunae proximus est, calorem accipit. Is enim ante calorem habet summum per suam formam. Nam si summe calidus non esser, ignis non esset. Quapropter ignis essentialem calorem a Coelo non habet, sed accidentalem, ut subtilissimus


page 195, image: s195

Scal. Exerc. 23, satis subtiliter, imo satis obscure ait. Quis enim calor igni summe calido accidere potest? Forsan vero id ita intelligendum est. A coeli motu essentialem igni calorem non tribui, sed ignem eum a propria forma habere; eundem tamen a coelo conservari.

Lumen vero caussam caloris esse, vulgo manifestum habetur: haesitationem tamen aliquam facere posset ejusdem Scaligeri illud Exerr. 75 Calor, inquit, est accidens a corpore caelestigener atum, et per caelum absque ulla coeli affectione delatum ad aerem, idque non per lumen, sed et cum lumine et sine lumine. Etrevera radij potiûs caussa caloris sunt, quam lumen.

Non enim ubicunque lumen, ibi calor est, et hyberno tempore non luminis defectus frigoris caussa est; cum media hyeme saepe tam sereni, tamque luci di sint dies, ac aestate, sed radiorum Solis obliquitas. Quaproprer dum dicitur, Lumen esse caussam caloris; radij seu Lumen primarium intelligendum est.

Quomodo autem seu radij seu lumen calefaciant, non eadem doctorum sententia est. Sunt quidem nonnulli in ea opinione, lumen ideo calefacere, quia rarefaciat et attenuet aerem, eodem modo, quo motus; idque praecipue duplicatos radios efficere. Etsi enim incidentes ac simplices etiam attenuandi et calefaciendi vim habeant: tamen eorum vim esse imbecillem: duplicatos vero et inter te


page 196, image: s196

collisos aerem fortius atterere et rarefacere. Contra tamen plurimi satis probabiliter statuunt, lumen suapte naturâ afficere calorem, radiumque compositum ex recto et reflexo plus calefacere, quam simplicem, non quod aerem collisione aliquâ hi duo radij atterant: (Quomodo enim id, quod non est corpus, aerem atterat?) sed quia illa portio luminis, quae in rectum progredi debeat, ab opaco impedita reflectitur, et cum radio incidente conjungitur, atque ita virtus conjuncta fortior efficitur, quam dispersa. Hinc radij alij aliis in excitando calore fortiores sunt. Qui enim perpendiculares cadunt, et in se resiliunt, efficacissimi sunt: et his in efficacia propiores, qui minus in obliquos angulos abeunt; quo vero magis ab incidentiae puncto oblique abeunt, tanto minorem calorem excitant. Id quod temporum vicissiitudines manifeste monstrant. Quo enim Sol motu suo ad Zenith nostrum accedens propius rectiores proijcit radios: eo calor excitatur intensior. Contrario modo sese habet hyeme, quando Sol aliquos spargit radios.

An autem porro etiam alio praeterea modo agat coelum in haec sublunaria, disquirere operae pretium est. Reperire est homines ita ineptos, qui coelo non solum non nobiliores alias in haec in feriora actiones edendi, sed ipsam etiam calefaciendi vim denegare audent;


page 197, image: s197

Coeloque stellas fere ornatus tantum gratiâ inditas esse, non secus ac coenacula emblematis et tessellis exornantur, affirmare non erubescunt; in quorum sectâ fuisse videtur N. Frischlinus. Sed apage istam barbariem. Melius jam olim sensit Asclepius, ad Ammonem Regem sic scribens: [gap: Greek word(s)] , id est, Solis bonae operationes, non solum in coelo, et aere, sed et in terra, in imum profundum et abyssum penetrant: â cujus sententiâ posteriorum seculorum viri docti non recesserunt, sed omnes docuerunt, Coelum in haec inferiora agere et multorum bonum mortalibus esse caussam. Nihil enim in tota rerum natura otiosum est, nihil frustra conditum, sed omnes res, ut suas formas habent; ita per easdem operantur et agunt. Idem convincit, cui nefas contradicere, experientia. Videmus enim et sentimus, a coelestibus corporibus per caloris variam intensionem fieri temporum, atque una generationum et corruptionum vicissitudines, tempestates cieri, animalium, et praecipue conchiliorum humores pro lucis Lunae augmento et decremento augeri, et imminui. Mittamus itaque hos, qui coelo omnes vires denegant, atque illud dispiciamus, quod modo proponebatur: An praeter lumen etiam alia peculiari et


page 198, image: s198

occulta vi, quam influentiam vocant, coelum haec inferiora afficiat? Plerique quidem ex lis, quibus cum Astrologis lis est, solum lumen, quod varie pro motuum coelestium varietate variis locis communicatur, ad omnes effectus, qui a coelo proficisci dicuntur, edendos sufficere dicunt: contra tamen statuendum est, coelum non solum per motum et lumen, hincque depen dentem calorem, sed etiam per peculiares quasdam vires, quas influentias vocant, inferiora haec efficere. Multa enim a coelo proficiscuntur, quae lumini asscribi non possunt. Lumen enim a corpore opaco vel denso impediri potest: cum tamen in profundissimis terrae cavernis, sub aquis, quo nec lumen, nec calor a coelo productus penetrat, multa coelo concurrente generentur. Et certe cum magneti, aliisque rebus vulgaribus insignes sine lumine in res dissitas agendi vires insint: eaedem coelo, corpori tam magnifico, denegandae non sunt.

Quousque tamen se exten dat hic coeli influxus, et in quas res agat, inquir endum. Hoc negandum non est, in res materiales et mere natur ales omnes Caelum agere: an tamen ille influxus coelestis animam, volunt atemque nostram afficiat, quaerendum. Respondent hîc omnes saniores Philosophi directe, seu immediate voluntatem nostram ab astris non affici. Coelum enim cum sit agens corporeum et materiale, etiam


page 199, image: s199

res corporeas et materiales tantum agit; voluntas vero potentia a materia libera est. Mediatc tamen et indirecte, interventu nimirum organorum corporis, quae variis qualitatibus imbutae, phantasiam et appetitum sensitivum movent et stimulant, et per eum voluntatem ad aliquid agendum inclinant. Quâ ratione etiam vulgo dicitur, mores sequi temperamentum corporis. Inclinant tamen tantum, non cogunt neque temperamentum, neque astra per temperamentum. Etsi enim quis ob bilis in corpore abundantiam ad iram, ob pituitam ad segnitiem sit proclivis: in libertate tamen voluntatis positum est, iram vel cohibere, vel eidem fraena laxare; labori incumbere, vel otio indulgere. Hinc facile responderi potest, quid de Astrologia, quae ex observatione siderum futura praedicere dicitur, sentiendum sit. Astrologos tempestates, pluvias, sterilitates, vel foecunditates agrorum, morbos, et alios ejusmodi naturales affectus, quae naturaliter ex materiae sublunaris secundum caliditatem, frigiditatem, humiditatem, sic citatem aliasque ejusmodi qualitates, dispositione dependent, et corporibus sublunaribus evenire possunt, probabiliter saepe praedicere posse, negandum non est. Non tamen semper certo ista praedicere posse experientia testatur.



page 200, image: s200

Nam cum ad hujusmodi effectus non solum coelestium corporum influxus, qui universalis caussa est, sed etiam terreni globi, qui materiam pluviis, et aliis meteoris suppeditat, et omnino materiae, qualitatumque sublunarium, quae omnia fluxa et mutabilia sunt, dispositio requiratur, eaque hominis ingenio sat perspici non possit: judicium etiam et praenotio sat firma semper esse non potest. Multo minus de actionibus humanis, quae a nostra voluntate pendent, et de rebus contingentibus ac fortuitis quid necessarium praedici potest. Etsi enim haec aliquo modo, ut dictum, a temperamento dependeant: tamen, quia temperamentum voluntatem nostram non cogit, ipsumque coelum proxima et principalis temperamenti caussa non est, aliquid etiam hîc certo praedicere difficile est.

Nec ipsi saniores Astrologi majorem stellis efficaciam attribuere, nec majorem praedicendi facultatem sibi arrogare audent. Unde et ipse Ptolemaeus, de praedict. Astronomicis, lib. 1. docet, ea tantum in Genethliacis praedici posse, quae a temperamento dependent, nimirum, corpus alicujus esse tale, et mores animi tales, hinc secutores tales eventus, quia coeli qualitas temperamento conveniens sit idonea ad bonum habitum, aut sit contraria. Idemque expressis verbis affirmat, eos, qui alia,


page 201, image: s201

quae non habent naturales caussas, praedicunt, quaestus caussâ divinationes venditare, et vulgo imponere. Quis igitur Astrologiae judiciariae limes esse debeat, ipse Astrologorum princeps Ptolomaeus Astrologis praescripsit: inter quem tamen omnes, quos sequentibus libris tradit, praedictiones sese vix continent. Idem quoque, eodem lib. 1. multa, praeter coelum, ad temperamenta singulorum concurrere, docet, praecipuamque vim conferre semen a parentibus decisum, diversitatem etiam efficere regionem, nec parvum in temperamento variando educationem et consuetudinem habere momentum.

Ab occultis coeli influentiis procul dubio multarum Sympathiarum et Antipathiarum, quas sublunaria haec cum coelo habent, caussae petendae sunt, quas inquirere alterius loci erit: interim illud ex Chaldaeorum et Assyriorum dogmate, ut Psellus, tradit, retineamus: [gap: Greek word(s)] .

Reliquas stellarum affectiones quod attinet, Figuram nimirum et Quantitatem, Figuram esse [gap: Greek word(s)] monstrant; Primo, Illuminationes Lunae; Deinde Eclipses; Tertio, omnium hominum ubivis locorum habitantium aspectus; cum corpora plana toties figuram mutent, quoties, qui ex humiliore loco ea intuentur, loca et situs mutant.



page 202, image: s202

Quod autem stellae apparent [gap: Greek word(s)] , fit ob nimiam earum distantiam. Lineae enim omnes ab oculo ad corporis Sphaerici longe remoti superficiem eductae, aequales apparent lineae mediae seu perpendiculari, ex centro oculi ad sphaerici corporis globosi centrum ductae, Vitello, lib. 4. cap. 65.

Stellae autem sunt duplices, Planetae et fixae, ut supra etiam dictum. Fixae dicuntur, quae superiorem coeli partem occupant, et in motu suo aequalibus semper inter se distant spatiis. Planetae seu erraticae stellae dicuntur, non quod revera errent aut incerto motu moveantur, sed quod, licet et ipsae certas motuum leges observent, respectu tamen stellarum fixarum liberius moveantur, et nunc in hoc nunc in alio Coeli loco consistant.

Planetas vulgo septem numerant. Etsi enim Phavorinus, apud Gellium, lib. 14. cap. 1. dubitabat; An tantum sint septem Planetae, existimabatque fieri posse, ut essent plures, qui tamen a nobis non cernerentur, propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis: tamen quia nec experientia, nec ratio aliqua plures evincit, vulgaris numerus retentus hactenus.

Ex recentioribus tamen Astronomis Galilaeus de Galilaeis, Florentinus, novos quosdam invenit Planetas, omnibus hominibus hactenus incognitos et invisos, beneficio tubi Optici,


page 203, image: s203

quos circa Jovem moveri deprehendit, et sidera Medicea (a Cosmo Medices, Hetruriae duce, cui suos labores dedicavit, ita nominata) et Jovialia nuncupavit, eorumque, et numerum et motum descripsit, in libro cui titulus; Sidereus nuncius: in quo et alia a se in facie Lunae, fixis innumeris, lacteo circulo, stellis nebulosis observata, notatu digna descripsit.

Fixas Astronomi hodie 1022. numerant, sed plures sunt revera. Nam et Plinius, l. 2. nat. hist. c. 41. 1600. insignes videlicet effectu usuve, annotatas fuisse a peritis scribit, et qui hodie Austrum versus navigarunt, plures se observasse tradunt. Quapropter etsi Astronomis tot esse stellas, quae conspicue observari et ad Astronomicas [gap: Greek word(s)] conducere possint, concedere possumus: tamen si quis omnino plures non esse contendat, illi Augustini illud, lib. 16 de Civit. Dei c. 23. obtendimus. Quicunque, inquit, universum stellarum numerum comprehendisse et scripsisse jactantur, cos libri hujus (Gen. 15.) contendit autoritas: et omnino plures esse, observatio modo allegati Galilaei de Galilaeis docer.

De ordine autem Planetarum nonnulla etiam est controversia. Metrodorus, Chius, Anaximander, Cratesque teste Plutarcho, 2. de Plac. Philos. cap. 15. summo loco statuit Solem, hinc Lunam, post hanc fixas Stellas et Planetas. Plato, et Graeci Philosophi fere omnes, Solem Lunae proximum esse credebant.


page 204, image: s204

Ptolemaeus Solem medio inter Planetas loco collocavit, talemque ordinem Planetarum instituit, ut proximum Elementis locum obtineat Luna, secundum Mercurius, tertium Venus, quartum Sol, quintum Mars, sextum Jupiter, septimum Saturnus, octavum stellae fixae: quam sententiam plerique sequuntur. Ei enim et [gap: Greek word(s)] observatio, aliaeque rationes Astronomicae subscribere videntur.

Quo enim majorem parallaxin habet Planeta, eo terris est vicinior; quo minorem, eo remotior. Sed inter omnes Planetas Luna parallaxin maximam habet; aliquanto minorem Mercurius; Venus adhuc minorem; minimam Sol. Unde colligitur Lunam esse terrae maxime vicinam, paulo remotiorem Mercurium, adhuc remotiorem Venerem, et eâ remotiorem Solem. Deinde Luna obscurat et e visu nobis eripit Mercurium, Venerem, Solem; quod fieri non posset si hi Planetae Lunâ essent inferiores.

Verum enim vero etsihoc certum sit, et rationes hae id satis demonstrent, Lunam esse infra Mercurium et Venerem: tamen hoc inde non probatur, Venerem esse Mercurio superiorem. Obscuret sane Luna Venerem et Mercurium: nondum tamen hinc patet, an Mercurius, an vero Venus sit proxime Lunam, seu an Mercurius infra, vel supra Venerem sit. Neque [gap: Greek word(s)] ratio id demonstrat.


page 205, image: s205

Etsi enim hoc docent, Lunam esse terris proximam, ut quae maximam parallaxin habet: tamen quae de Solis, Veneris et Mercurij parallaxi ex vulgari sententiâ dicta sunt, non adeo certa sunt. Observarunt enim recentiores Astronomi, Mercurium saepe eandem cum Sole habere parallaxin, Venerem saepe eandem, saepe etiam minorem. Quâ caussâ nobilissimus Astronomus Tycho Brahe motus est, ut novam Planetarum dispositionem excogitaret: quâ ut probabiliore plerique hodie Astronomi contenti sunt, donec meliora aliquis monstraverit. Quicunque autem Situs Planetarum admittatur, tamen hoc certum manet, eum defendi non posse, nisi, quod supra statuimus, doceatur, coelum non esse corpus solidum, et nullos in eo revera orbes esse, e quibus ejus compages constet; Quod si non admittatur, sed stellae suis orbibus includantur, omnino penetrationem corporum fieri necesse esset, si motus eorum salvari debet; quod imprimis motus Solis, Veneris, et Mercurii docent. Et maxime probabile est, quod etiam supra proposuimus, non dari duplicem Planetarum motum, unum ab ortu versus occasum, alterum ab occasu versus ortum, sed omnes Planetas ab ortu versus occasum moveri; cum temere, et sine necessitate Entia non sint multiplicanda: et cum stellis internum principium ad motum hunc expediendum


page 206, image: s206

sufficiat; externum et violentum addere opus non est. Recte Aristoteles, lib. 1. de Coelo cap. 2. dem onstrat, motum violentum esse contrarium naturali, et coelestibus corporibus simplicibus simplicem motum competere, atque ut ignis movetur sursum, terra deorsum, ita coelestia corpora moveri naturaliter in circulum.

Stellas fixas insigniores et visu notabiles, facilioris cognitionis et memoriae juvandae ergo in certas figuras ab animalibus et aliis rebus petitas, quas [gap: Greek word(s)] , sidera appellant, concluserunt. Quae figurarum distinctio antiquissima est; et vel ante, vel certe statim post diluvium notam fuisse, testantur non solum antiquissimi poetae Hesiodus et Homerus, verum et sacrae literae: cum Job. cap. 9. v. 38. Arcturi, Orionis, Hyadum fiat mentio.

Inventores autem Asterismorum et autores nominum credibile est fuisse cum Astronomos, quorum studia circa coelos occupatum, tum nautas, ut vel ex signis meridionalibus superiori seculo a nautis versus meridiem navigantibus inventis et suis nominibus insignitis, et Virgilio patet, dum scribit; Navita dum stellis numeros et nomina fecit: tum agricolas, qui cum olim Calendariis carerent, secundum motum stellarum suos labores instituere cogebantur. Unde etiam accidit, ut quaedam sidera


page 207, image: s207

alia atque alia nomina habeant apud Astronomos, alia apud nautas, alia apud Agricolas.

Hîc etiam notandum, Zodiaci signa seu Asterismos differre a Dodecatemoriis. Dodecatemoria enim sunt duodecim coeli partes aequales, quorum unaquaeque 30. gradus habet, secundum quos motus Solis; Lunae et Planetarum reliquorum numeratur, menti, non oculis obviae. Signa vero Zodiaci, sunt stellae, oculis visibiles, in quasdam imagines redactae, quae imagines non sunt aequales; sed alia major, alia minor. Sidus enim Virginis est majus quam Libra, et hoc majus Geminis.

Dividuntur autem ista signa in Zodiaci signa et quae extra Zodiacum sunt in Septentrionalia et Meridionalia. Zodiacus enim Planetarum semita est, extra quam etsi Planetae, praeter Solem, nunc versus meridiem, nunc versus Septentrionem ab Ecliptica, quae Solis semita est, declinant: nunquam tamen extra Zodaici latitudinem, quae graduum est 16. vagantur. Zodiaci signa sunt 12. Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces.

Septentrionalia sunt 21. Ursa, major et minor, Draco, Bootes, Corona, Ariadnes, Hercules, Cepheus, Lyra, Cygnus, Cassiopeja, Perseus, Heniochus, Serpens, Serpentarius, Sagitta, Aquila, Delphinus, Pegasus, Equiculus, Andromeda, Triangulum.



page 208, image: s208

Meridionalia hactenus nota fuere 15. Cetus, Orion, Eridanus, Lepus, Sirius, Procyon, Argo, Hydra, Crater, Corvus, Centaurus, Lupus, Ara, Corona, Austrina et Piscis australis.

Verum Americus Vesputius, et qui post eum plagas meridionales navigando lustrarunt, testantur coeli partem meridionalem, quae hactenus ignota fuit, et multis et clarissimis ac insignibus stellis conspicuam esse: quas antiquos imitati in quosdam asterismos redegerunt, et nomina Trianguli, Pavonis, Chamaeli, Apis Indicae, Gruis, Columbae Noae, Crabronis, Crucis, Toutam, Hydri, Nubecularum, Phaenicis, Indi imposuerunt. Quae schemata omnia et antiqua et recentia ex globis in hunc usum affabre factis hodie facile cognosci possunt.

Dividuntur etiam stellae secundum magnitudinem in sex classes, atque aliae primae, aliae secundae, aliae tertiae, aliae quartae, aliae quintae, aliae sextae magnitudinis dicuntur, quae ab Astronomis passim recensentur. Hoc tamen observandum, stellas, quae ejusdem magnitudinis dicuntur, non omnes revera ejusdem quantitatis, vel splendoris esse. Nam Sirius reliquas primae magnitudinis stellas longe antecellit.

Pertinet ad haec corpora coelestia omnino et Galaxia. Est autem [gap: Greek word(s)] , item, [gap: Greek word(s)] item, [gap: Greek word(s)] , et


page 209, image: s209

[gap: Greek word(s)] , lacteus circulus, via lactea, vulgo via D. Jacobi, circulus seu zona potius noctu colore candido seu lacteo, unde et nomen habet, in coelo visu notabilis, a Septentrione in Austrum porrecta, coelumque in duo haemisphaeria dividens: Cujus progressum et ductum Plinius, l. 18. nat. historiae cap. 29. brevibus expressit: luculentius vero descripsit Manilius, lib. 1. his versibus:

Alter in adversum positas succedit ad Arctos,
Et paulum a Boreae gyro suafila reducit,
Transitque inversae per sidera Cassiopeae:
Inde per obliquum descendens tangit olorem,
AEstivosque secat fines, Aquilamque supinam,
Temporaque aequantem gyrum, Zonamque ferentem
Solis equos, intra caudam, qua Scorpius ardet,
Extremumque sagittarii laevam, atque sagittam.
Inde suos sinuat flexus per crura pedesque
Centauri alterius, rursusque ascendere coelum
Incipit, Argivamque ratem per aplustria summa.
Et medium mundi gyrum, Geminosque per imum
Signa secat: subit Heniochum, teque inde profectus,
Cassiopea, petens super ipsum Perseatransit,
Orbemque ex illa coeprum concludit in illa.

De ejus natura variae variorum circumferuntur sententiae. Nos omissis Poetarum fabulis de lacte Junonis, cujus portionem in hunc coeli locum, dum Hercules illud sugeret, effusam esse fingunt, ut refert Coel. Rhod. antique l. 6. c. 7. de incendio Phaetontis, de pugna Apoilinis


page 210, image: s210

adversus Gigantes, de via animarum, de sede heroum, seu illustrium virorum, aliorumque opinionibus; quas recenset Aristoteles, l. 1. meteor. cap. 8. Plutarch. 3. de plac. Phil. cap. [?]. Joan. Fr. Pic. Mir. in exam. van. doct. gent. l. 1. c. 12. illud saltem hoc loco dispiciemus, an via lactea sit quiddam elementare, et verum meteorum, an verô res coelestis. Aristoteles, loco jam allegato, statuit, viam lacteam non in coelo, sed in aere esse, et constare ex calida et sicca exhalatione in eum locum, ubi [gap: Greek word(s)] , id est, densissimae, et plurimae, et maximae sunt stellae, ab iisdem attracta, atque habere se instar magni Cometae, et perpetuari perpetuâ et continuâ vaporum attractione, quam sidera eo loci frequentia efficiant.

Verum enimvero ut hanc opinionem plurimi, iique non ignobiles Philosophi et Astronomi rejecerint, fecerunt praecipue: Primo viae lacteae perpetuitas. Cum enim in rebus Meteorologicis omnia [gap: Greek word(s)] fiant, nec materia meteoris gignendis semper eâdem copia, figurâ, colore suppetat, nec semper in eundem coeli locum feratur: Galaxia nec semper, nec ejusdem magnitudinis, figurae, coloris, nec in eodem loco semper, si Meteorum esset, appareret. Deinde, sic lactea via non in coelo, sed in aere esset, non semper in codem coeli loco, et circa easdem stellas conspiceretur,


page 211, image: s211

aliquamque parallaxin admitteret; eodem modo ut Cometae, qui in aere sunt, in hac regione sub hac, in alia sub alia apparent stella. Contrarium tamen docet experientia, quae testatur, tot annorum seculis Galaxiam semper coelo sereno, in eodem loco, eadem magnitudine, figurâ, et colore apparuisse; et omnibus in locis circa eadem sidera conspectam esse.

Nec etiam locum habet Fr. Piccol. l. de meteor. cap. 9. sententia, quâ, ut vulgatam opinionem aliquo modo defendat; duplicem statuit esse Galaxiam; alteram coelestem, quae sit lucidarum stellarum in Sphaera octava copia; alteram prioris hujus effectum, quae sit halituum siccorum copia, in sublimi aeris regione in Zonam redacta, incensionis particeps, sub aetherea posita, ab eaque servata, quaeper lumen quod ab aetherea Galaxia recipit, magnae et candidae viae imaginem nobis offerat. Quamvis enim stellae copiosiores magis calefacere, pluresque vapores attollere posse, verum sit: ramen cur Galaxia perpetuo, eâdem semper magnitudine, figurâ, in eodem loco semper appareat, caussa sufficiens hinc depromi nondum potest. Ad meteorum enim aliquod constituendum non solum stellae unius vel plutium vis, sed etiam materia, eaque certo modo disposita requiritur: quae cum sit fluxa et instabilis, et ob tot stellarum influxum mire varietur,


page 212, image: s212

nihil etiam in rebus meteorologicis perpetuum, constans, eodemque more et modo semper recurrens dari potest: nec Sol, nec stella alia ulla etiam eundem positum servans, vel ad eundem locum recurrens, easdem tempestates excitat, nec ut eadem meteora gignantur, caussa esse potest, propter halituum vel copiam, vel inopiam, vel variam dispositionem.

Probabilior itaque est aliorum opinio, qui docent, Galaxiam esse in octavâ sphaera minutissimarum, plurimarumque stellarum, quas [gap: Greek word(s)] vocant, congregationem, quae prae exiguitate et copia distincte conspici non possunt, sed quarum lumen confusum colorem candidum seu lacteum oculis nostris offerat. Addunt huic sententiae alii hoc etiam: partem hanc Coeli, reliquis coeli partibus esse paulo densiorem et densitate ad naturam stellarum fere accedere, ideo etiam tum lumine proprio, tum eo, quod a reliquis stellis accipit, magis lucidam apparere, quam reliquae Coeli partes rariores et plane perspicuae, et colore albicante esse perspicuam.

Stellis merito subjicinus Cometas; Equidem longe maxima de eorum natura opinionum est diversitas. Anaxagoras et Democritus statuebant, Cometam esse [gap: Greek word(s)] , id est, congregationem plurium Planetarum, qui quia unum in locum coiverint, lumine.


page 213, image: s213

suo invicem confuso unam stellam constituere videntur. Pythagoraei docebant, Cometam esse unum e Planetarum numero, a septem vulgatis distinctum, qui plerunque lateat sub radiis solaribus, et ob solis vicini splendorem conspici non possit, interdum tamen, et non nisi per longa intervalla, a Sole digrediatur et in conspectum veniat, quod fere etiam Mercurio accidit. Hippocrates Chius, ejusque discipulus Aeschylus, cum Pythagoricis consentiebant, Cometam esse stellam: in hoc tamen dissentiebant, quod illi caudam Cometae ejus partem esse; hi vero vapores in altum elevatos, cometaeque propinquos, ac solis radios et lumen excipientes, comae speciem exhibere, statuebant. Has tamen opiniones recenset et refutat Aristoteles, 1. met. cap. 6. Seneca quaest. nat. 7. cap. II. 12. etc.

Epigenis, quam rerert et refellit Seneca, quaest. nat. l. 7. c. 4. etc seque sententia erat, Cometas oriri, cum humidae et siccae exhalationes in unum globum conclusae, et ob internum spiritum, discordiamque corporum contrariorum versatae et agitatae turbinem efficiunt. Tunc enim illam vim venti circumeuntis, quicquid intra se comprehendit, cursu suo accendere, et levare in altum, ac tam diu manere splendorem ignis, cometamque exhiberi, quamdiu alimenta sufficiunt, quibus deficientibus et ipse subsidit. Aristotelis opinio etiamsi


page 214, image: s214

aliqua ex parte discrepat, cum hac fere convenit. Docet enim Aristoteles, Cometam non e coelesti mareria constare, sed elementari, ex multa nimirum, pingui, et crassa exhalatione, in suprem am aeris regionem elevata, ibidemque accensa, Plutarchus, lib. 3. de plac. Phil. 2. praeter Pythagoreorum, Anaxagorae, Democriti, Aristotelis, Epigenis opiniones, refert etiam Stratonis dogma, qui cometam lumen sideris nube comprehensum densa, sicut fit in lucernis, esse sentiebat: Her aclidis Pontici, qui, cometam nubem in sublimi a sublimi lumine illustratam esse, tradebat. Seneca, lib. 7. q. nat. cap. 22. Cometam non subitaneum ignem, existimabat, sed inter aeterna naturae opera, stellas scilicet, referebat. Plures enim Planetas, quam quinque, praeter luminaria, esse sentiebat: illorum tamen motus, initia, finesque nondum cognitos esse; cum ex ingentibus intervallis eorum recursus fiant.

Recentiores etiam in hac re varii sunt. J. C. Scaliger in hoc cum Aristotele consentit, Cometam constare ex materia elementari: eam tamen esse incensam negat. Nam ita. Exerc. 79. scribit: Itaque vaporem arbitror, (Cometam scilicet) vi tractum ab astrorum aliquo in aeris summam regionem; cujus vaporis natura non fit ardens, sed mistae materiae, tanquam fumus, aut fuligo, recipiens Solis radios, atque idcirco visibilis et


page 215, image: s215

transmittens eos, atque ideo caudata. Cardanus, quem Scaliger ibid. refutat, ajebat: Cometam globum esse in coelo, a Sole illustratum. per quem illius transmissi radii pene caudam efficiant. Coelum enim esse sideribus plenum, sed non densis admodum, verum aere siccescente, aut aliis etiam de causis, accipere lumen.

Bodinus, in theat nat. l. 1. p. 217. ingenue fuam ignorantiam confiteri, quam temere quicquam hac de re affirmare, vel levissimis opinionibus assentiri, praestabilius putat. Idem tamen, ibid. p. 221. in eam serme opinionem venire videtur; Cometas esse illustrium virorum mentes, quae, postquam innumerabilibus seculis viguerunt in terris, tandem obiturae extremos peragant triumphos, aut in coelum. stellarum quasi splendida sidera revocentur: ac propterea sequi famem, morbos populares, civilia bella, quasi civitates ac populi ducibus illis optimis et gubernatoribus, qui divinos furores placabant, desererentur. Recentiores alii, qui coelum non solidum, sed aêris instar fluidum corpus esse docent, Cometas non infra, sed supra Lunam generari statuunt; alii quidem ex exhalationibus eo sublatis; alii ex parte aetheris condensata, atque eâ de caussa resplendente.

Atque hae praecipuae de Cometarum natura opiniones sunt: in quarum tanto numero


page 216, image: s216

procul dubio difficile est, quaenam earum verior sit, dijudicare; neque etiam omnes prolixe examinare, instituti ratio et brevitatis studium sinit. Ut tamen, quid probabilius nobis videatur, constet, eorum sententiam vero magis consentaneam esse putamus, qui Cometas omnes in regione aetherea supra Lunam exstitisse et apparuisse existimant: quos si quis novas stellas appellare velit, non repugnabimus. Eos vero in regione aetherea, non elementari exstitisse, imprimis ex motus regularitate, parallaxi, quam minorem, quam Luna habuerunt, ut et duratione aequali colligi potest. Cum enim observatum sit, Cometas saepe longo temporis spacio, et ad sex usque menses, eadem quantitate perdurasse, atque semper motum regularem habuisse: id nullo modo corpori ex exhalationibus conflato tribui potest. Meteora enim ejusmodi omni [gap: Greek word(s)] fiunt, ut cum in aliis, tum in nubibus videre est, in quibus nihil est perpetuum, diuturnum, et regulare. Quae vero pro contraria sententia afferuntur rationes, parum firmae sunt, et de observationibus Antiquorum. Recentiores non sine caussa dubitant; cum ad parallaxes observandas magnâ opus sit diligentiâ. An vero caussis naturalibus de novo generentur, vel an a Deo miraculose producantur, an quia antea latuerint, saltem


page 217, image: s217

appareant, non facile quis firmis rationibus definiet.

Hoc tamen hîc monendum censeo, antiquos etiam Cometas pro stellis, qui modo appareant, modo invisibiles fiant, habuisse, ut manifeste ex Hermete Trismegisto, lib. de providentia et fato, apparet, ubi ita scribit: Aliud est genus, id quod vocatur Cometarum, quae pro tempore apparent. Et rursus paulo post invisibiles fiunt, neque occidentes, neque dissolutae. Alii vero manifesti praecones fiunt umversalium eventuum, qui sunt futuri. Isti vero locum habent sub solis circulo. Cum igitur aliquid mundo est eventurum, ista apparent. Et paucis diebus apparentes, rursus sub circulum veniente. Solis invisibiles manent, in subsolano cum apparuerint.

Bella, ajunt, significant Cometae; quia exhalationes calidae et siccae in hominum, praecipue Regum corporibus, bilem flavam generant, quae postea homines ad concitatiores motus, iram, rixam, et hinc sequentia bella pronos facit. Verum enim vero bellorum hae caussae nimis sunt remotae: propriores monstrant Politici. Et si bella hinc dependent, non opus est de bellis sedandis multas consultationes instituere; ad medicos consugiendum; qui, propinatis medicamentis bilem purgantibus, omnia bella tollent, bellorumque omnes caussas radicitus e Regum et Principum corporibus evellent. Praeterea


page 218, image: s218

experientia testatur, Cometas apparuisse, quos nihil tale insecutum est. Hoc certum est, cum Cometarum seu apparitio seu generatio in coelo insolita sit et rara, eos omnino aliquid portendere, si forsam non ut caussae, tamen ut signa divinitus ad iram Dei adversus hominum peccata denuncianda constituta: quorum tamen specialis significatio soli Deo nota nec ulli hominum revelata sit. Hoc quidem verum est, et omnium seculorum observatione compertum; Nunquam spectatum impune Cometam; et post Cometas, magnas in Imperiis mutationes contigisse, ut recte Lucanus Terris mutantem regna Cometen dixerit, et Camerarius veterem versiculum ita mutârit: [gap: Greek word(s)] .

Quibus vero regionibus et provinciis id portendant, vix homini cognoscere datum est, antequam eventus id docet.

CAPUT. III. De Elementis, Quatenus, ut corpora simplicia, cum Coelo Mundi bujus molem constituunt.

REgionis autem sublunaris corpora, sunt duplicia, simplicia et composita. Simplicia sunt, quae Elementa


page 219, image: s219

dicuntur, quod reliqua ex his constent. Elementum autem, Graecis [gap: Greek word(s)] , etsi varias habeat significationes ad duas tamen praecipuas non incommode redigi posse videntur, unam generalem, alterum specialem. Nam generaliter accipitur pro quocunque, quod in suo genere primum est, et aliud se prius non habet; in qua significatione ab Aristot. l Metaph. 4. c. 3. definitur: [gap: Greek word(s)] , id est, Elementum dicitur, ex quo primo inexistente, indivisibili speciei in aliam speciem, aliquid componitur. Deinde in specie Elementa dicuntur proxima principia corporum mistorum. Atque hoc modo ab Aristot. 3. de Coelo c. 3. t. 31. definitur: [gap: Greek word(s)] id est. Corporum Elementum est in quod caetera corpora dividuntur, in quibus inest potentiâ aut actu: Ipsum autem non est in specie diversa divisibile. Atque in hac significatione posthac nobis de Elementis agendum erit.

Verum enim vero habent haec Elementa duplex officium duplicemque considerationem. Primum enim ipsorum officium est, cum Coelo totam hanc mundi molem complere: atque


page 220, image: s220

hoc modo absolute secundum suam essentiam absque ulla ad mista relatione consideranur: Alterum est, esse materiam corporum mistorum. Ad utrumque autem officium obeundum peculiares ipsis qualitates a natura tributae sunt. Ad prius enim exsequendum gravitatem et levitatem obtinent: ad posterius, caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem habent, quibus in sese, mutuo agere, et mistum efficere possunt. Utroque vero modo Elementa nobis etiam consideranda.

Quoniam Elementa prius suum munus exsequuntur, quatenus ad certa in mundo loca feruntur, atque in iis naturaliter quiescunt, de eorum motu primum dicendum, ac inde ipsorum natura, et numerus eruendus. Elementa corpora sunt simplicia. Etsi enim, quatenus ex materia et forma constant, composita appellari possent: respectu tamen mistorum corporum dicuntur esse simplicia. Ipsa enim ex aliis corporibus se prioribus non constant, sed ipsa sunt prima corpora per se in mundo existentia, ex quibus omnia reliqua componuntur corpora. Simplicia igitur cum sint, simplex ipsis quoque debetur motus.

Simplices autem motus duo sunt: rectus et circularis. Circularis coelo competit: rectum igitur, ipsâ etiam consentiente experientiâ, Elementis tribuimus. Videmus enim haec vocata Elementa, omniaque ex his composita, juxta


page 221, image: s221

naturam praevalentis elementi, rectâ ad sua loca ferri. Motus vero rectus duplex est, vel a medio, vel ad medium, Ad medium mundi locum, qui idem infimus est, feruntur gravia; a medio ad extremum, qui idem superior est, feruntur levia. Sunt enim levia, quae non impedita, semper sursum ferri apta sunt, et quae [gap: Greek word(s)] : gravia, quae non impedita, semper deorsum feruntur, et quae omnibus substant. Quaenam autem sit caussa, cur corpora alia sursum, alia deorsum moveantur, inquirendum, et tam finis, quam efficiens hujus motus nobis inquirenda sunt.

Finem quod attinet, cum natura nihil frustra faciat, omnesque res naturales boni alicujus gratiâ agant, elementa etiam nullum ob finem certis moveri motibus, credendum non est, sed statuendum; Elementum quodvis ad suum locum, tanquam ad suam perfectionem ferri: unde recte Arist. 4. de Coelo c. 3. t. 22. [gap: Greek word(s)] , id est, Ferri quodque in suum locum, nihil aliud est, quam in suam formam ferri. Elementorum enim formae cum sint omnium infimae et ignobilissimae, et se ab externis injuriis satis tueri vix possint, ad corporis conservationem formae coadminister locus proprius est additus, qui id, quod formae internae de est, tanquam forma externa supplet. Ad locum igitur hunc proprium,


page 222, image: s222

quam suam perfectionem, quo dlibet Elementum movetur. Perfectio autem, quam in eo accipiunt, est caliditatis frigiditatis, levitatis, gravitatis, et per haec formae ipsius consrevatio.

Quaenam autem sit caussa efficiens motus Elementorum, autores multis modis dissentiunt. Verum enim vero modo rem recte aestimemus, nec sponte rem planam difficultatibus involvamus, et sensum quaestionis recte animadvertamus, huic quaestioni respondere non ita difficile videtur. Nam si quaeratur, quae sit caussa efficiens motus, quod ignis et terra, jam actu per suam formam existentia, ille recta sursum, haec recta deorsum, nisi violenter ab alio detineantur, moveantur; simpliciter respondomus; A forma ignis, ut proxima caussa, ignem a medio mundi sursum; terram a forma sua ad centrum mundi deorsum moveri. Motus enim hic ipsis naturalis est; quapropter etiam a natura, seu interno principio, quod forma est, proficiscatur, necesse est, non ab externo. Hoc enim rerum naturalium proprium est, in se habere sei motus principium, ut 2. Phys c. 9. c. 48. videre est. Forma etiam Elementi, quae informat, et natura est, motus quoque principium est. Accedit his et illud, quod ut 2. Phys c. 3. t. 37. dicitur effectus actu existens requirit caussam actu existentem, idque praecipue in effectis, quorum totum Esse in Fieri est, qualis est motus: hujus enim caussâ sublatâ, ipse etiam tollitur, nec


page 223, image: s223

unquam a caussa efficiente separati potest. Motus autem Elementorum est effectus actu existens. Existentem igitur actu requirit caussam; quae nulla esse potest praeter formam. Haec n. sola cum motu semper actu existit: reliquae vero, quas nonnulli afferunt, caussae, ut generans, et removens impedimentum, possunt a motu separari, et eodem adhuc existente, vel interire, vel, si non intereant, motui tamen non coexistere. Neque huic opinioni officit, quod supra de motu dictum: Mobile a movente distinctum esse; quod Elementorum motui competere non videtur; si movens forma statuatur. Namterra, dum movetur ad medium, non movetur quatenns habet materiam. Materia enim per se non sursum potiûs, quam deorsum moveri apta est, sed omnes motus indistincte recipere potest; verum quatenus habet formam, quae materiae potentiam ad hunc motum recipiendum determinat et restringit. Quapropter cum forma hîc sit principium passivum motus, eadem non peterit esse principium activum. Etenim huic dubitationi satis fit, si distinguatur inter agens cum transmutatione alterius, quod proprie efficiens appellatur, et requirit semper diversum a se patiens. et inter agens per solam affectus emanationem, ut loquuntur, quod non agendo transmutat aliud, sed ad cujus naturam effectus sponte suâ, ipso quasi non agente, insequitur, quale agens est forma,


page 224, image: s224

respectu om nium accidentium, quae composito naturaliter insunt. Omnia enim accidentia sine ullo motu et transmutatione subjecti sponte formam insequuntur. De agente itaque per transmutationem verum est, quod supra de distinctione moventis et mobilis dictum est. Agens vero per emanationem non necessario a patiente distinguitur. Quanquam etiam in actione immanenti, seu quae per emanationem tantum effectus fit, aliquam agentis et patientis distinctionem notare licear. Forma enim, ut forma, agit; patitur, ut est in materia. Quare in Elementorum motu forma, ut forma, est caussa efficiens motus; ut vero est in materia, simulmovetur. Compositum enim mobile, seu motus subjectum est, quod distinguitur a forma ratione materiae. Nam haec a forma reipsa etiam distinguitur. Atquae haec quaestionis hujus dextre propositae genuina explicatio sit, quae nullo modo cum vicinis quaestionibus est confundenda. Aliud enim longe est quaerere; cur Elementum actu per suam formam existens, a nullo impeditum, ad locum suum proprium tendat, cujus caussa jam reddita est: quam quaerere; cur, verbi gratia, aqua, quae per se deorsum ruit, igni admota sursum ascendere et evaporare incipiat; vel, quae caussa sit, cur lapis, qui modo funi allegatus in aere detineatur, mox dissecto fune deorsum


page 225, image: s225

vergat. Prioris enim caussa est partium ignearum et aerearum admistio, quae aquam attenuant, secumque in altum elevant. Posterioris autem caussam esse illud, quod impedimentum removet, manifestum est.

Elementa itaque non impedita, a suis formis, ut internâ et proximâ caussâ, moveri, monstratum est: quae quidem formae, ut aliae omnes, sensu percipi non possunt, sed per gravitatem et levitatem, ut accidentia, nobis innotescunt et describuntur. Usitatum enim est rerum formas latentes, propriisque nominibus destitutas, per propria accidentia nobis notiora describere.

Porro quaenam sit caussa, cur Elementa cum successione et morâ moveantur, An tantum medii resistentia, An vero etiam alia caussa, disquirendum. Sunt quidem recentiores nonnulli in ea opinione, duplicem dari resistentiam, utiam externam, quae sit a medio pleno, quod caussa est, ut motus tardiot, quam si in vacuo, si illud daretur, fieret: alteram internam, quae proveniat ex natura mobilis, quod suo motori resistat. Verior tamen Aristotelis et Averrois est opinio, statuentium, Elementa tantum externam in suo motu habere resistentiam a medio. Hoc enim cum plenum et corpulentum sit, moventi in motu resistit, prout magis vel minus craslum est: nullam vero internam. Si enim


page 226, image: s226

interna aliqua resistentia esset, illa proveniret vel a forma vel a materia. Non a forma. Haec enim cum sit movens, sibi ipsi non resistit in motu, cujo autor est, sed quam celerrime mobile ad locum debitum transferre conatur. Nec a materia. Haec enim cum mere passive se habeat, et ad omnem motum suscipiendum sit indifferens, nullamque vim agendi obtineat, caussa etiam resistentiae esse non potest. Omnis itaque motus in Elementis velocitas et tarditas dependet a virtutis moventis proportione ad resistentiam medii. Ubi enim virtus movens multo major est, quam vis medii ad resistendum, velox fit motus: Ubi vero virtutis moventis excessus supra resistentiam medii non ita magnus est, motus etiam est tardior. Ubi vero movens nullo modo vim medii, quam ad resistendum habet, superat, nullus motus fit. Quae tamen dicta sunt, tantum de Elementis, quae corpora simplicia sunt, et internum sui motus principium habent, accipi volumus. De iis enim, quae ab externa virtute moventur, aliter statuendum. Ea enim per propriam naturam moventi resistunt, et pro excessu, quo ipsorum virtus a virtute moventis superatur, velocius, vel tardius moventur.

Ex his, quae hactenus dicta sunt, facile caussa reddi potest: cur gravia et levia tardius in principio, velocius in fine moveantur. Nam


page 227, image: s227

experie [?]tia testatur, rem gravem ejusdem ponderis ex alto loco delapsam vehementius ferire, quam si e loco non ita sublimi decidat. Quanivis enim varii hac de re varie senserint: tamen statuendum est, veram hujus rei caussam esse imminutionem resistentiae medii; imminutae autem resistentiae, motum antecedentem, qui auget praecedentis motus velocitatem. Motus enim qui alium motum sequitur, velocior est eo, quem alius motus non praecessit. Cur autem motus praecedens sequentis velocitatem augeat; et medii resistentiam imminuat, caussa est haec. Omne mobile velociter et facile movetur per medium, quod in eandem partem movetur; minus velociter per medium quiescens; tarde per medium, quod mobili resistit, et in contrariam partem tendit. cujus rei navigatio documentum exhibet. Quapropter cum corpus aliquod grave incipit deorsum ferri, primo ipsi resistit aer quiescens, cujus tamen resistentiam vincit corpus grave, et proximam aeris partem deorsum pellit: haec prima aeris pars impulsa pellit secundam vicinam sibi aeris partem. Ad hanc igitur ubi devenerit corpus grave, eamque in motu sibi non resistentem, sed obsecundantem, et in eandem partem motam invenerit, velo cius moveri incipiet: velocius ita motum corpus tertiam aeris partem vehementius impeller et propulsabit: haec etiam


page 228, image: s228

ante a secunda parte aeris impulsa velocius movebitur, quam secunda, et fortius quartam deprimet. Tertiam itaque aeris partem cum corpus grave attinget, postquam cam velocius motam deorsum, quam secundam invenerir, in ea etiam velocius movebitur; atque ita quartam partem jam ante a tertia depuls[?]m, sortius adhuc deprimet, et ad eam ubi pervenerit, in eo, ob minorem resistentiam et motus similitudinem, etiam velocius movebitur. Atque haec motus velocitas ad finem usque eadem de caussa continue augebitu[?]. Ne quid tamen obscuritatis relinquatur, sciendum; gravitatem et levitatem dupliciter accipi, vel pro actu primo, seu qualitate, per quam res habet propensionem ad locum superum, vel inferum; vel pro acto secundo, seu operatione, atque impulsu, quo corpora alia sarsum, alia deorsum moventur. Quas duas res ut Scholastici distinguant, priorem appellant gravitatem, alteram, etsi minus latine, gravitationem: atque hinc dicitur, gravitatem in Elementis augeri non posse, gravitationem vero augeri posse. Item. Elementa quidem in suo loco esse gravia et levia, sed non gravitare et levitare.

Proximum jam est, ut numerum elementorum investigemus, de quo miris modis recentiores dissentiunt. Nos quaternarium adstruemus, atque ad eum probandum multas ratione snon congeremus; cum ipsi sensus, quot Elementa


page 229, image: s229

sint, facile m[?]nstrent. Aquam enim, terram, itemque aerem amplissimum istud spacium supra globum [?]errenum explentem percipimus: nec ignis vis ignota est. Unam tantum rationem, quâ plerique utuntur, huc afferre liber. Duo dantur motus recti, unus a medio, alter ad medium. Igitur duobus hisce motibus simplicibus rotidem subjecta erunt corpora simplicia, unum, quod absolute grave est, quod vocatur Torra; alterum, quod absolute leve, quod appellatur Ignis. Quia vero Natura mundum esse unum vult, extrema autem contraria unum constitucre non possuntzextrema semper copulat permedia, et postremum superioris generis connectit cum primo inferioris. Quapropter etiam hîc medium requiritur. At hoc unum esse non porest. Nam hoc si daretur, occuparetur locum medium inter extrema, seu inter centrum et circum ferentiam, et sic nullus motus rectus ipsi competere posset. Nam neque a medio vere moveretur, neque ad medium, sed uterque horum ipsi conveniret, neque magis grave, quam leve appellari posset: Quare duo statuenda media, quorum alterum levesit, et a medio sursum moveatur, secundum quid vero grave; quod Aer appellatur: alterum absolure grave sit, et ad medium rendat, secundum quid vero sit leve; quod Aqua dieitur. Quatuor igitur sunt Elementa: Ignis, Aor, Aqu[?],


page 230, image: s230

Terra. Quintum dari non potest, ab eandem caussam, quâ unum saltem medium dari non potest. Plura quam quinque si quis statuere velit, hunc ipse sensus et experientia redarguit.

Haec Elementa an pura in mundo reperiantur, quaeritur: cui quaestioni respondetur: Si Elementa absolute considerentur in ea simplicitate et puritate, quae ipsorum naturae debetur, et qua sunt norma et regula mixtorum, vix ullibi pura reperiuntur. Si vero cum mistis conferantur, et quaeratur; an etiam extra mista seorsim existant, dici potest, reperiri ea sincera et pura, non quidem absolutâ puritate, de qua jam dictum, sed tali, quae eis respectu mistorum contigit. Extrema tamen, quam media puriora sunt. Nec tamen Elementa, etsi non plane pura reperiuntur, nomen suum amittunt, et mista dicenda sunt. Nam ea sunt tantum mista appellanda, in quibus tantus a naturâ et puritate Elementorum factus est recessus, ut abjectâ formâ et nomine, aliquid aliud ab Elementis diversum jam sint, novumque et peculiare, alicujus speciei corporis naturalis nomen suscipiant. Ubicunque vero tantus est Elementiunius excessus, ut omnem cum aliis, quae ipsi adjuncta sunt, comparationem superet, in eo servatur nomen Elementi.

Restat jam, ut de Elementis in specie, quantum quidem instituti nostri ratio patitur, agamus. Atque ut ab Igne initium faciamus, etsi recentiorum


page 231, image: s231

plurimi eum e rerum naturalium numero exturbare, eumque sub concavo Lunae praecipue, non existere, probare conantur: tamen insigni praecipuorum Philosophorum consensui, sat firmis rationibus, ipsique experientiae subscribamus: inprimis cum quae in contrarium afferuntur, eo fere omnia tendant; ignem hunc, qui apud nos est, non esse ignem purum: ex quo tamen non sequitur, nullum esse, aut nullibi reperiri purum; nec si omnia quae nostrati competunt, sublunari non conveniunt, eum verum ignem non esse; cum pleraque, quae nostro igni vulgo attribuuntur, igni non per se, sed per accidens competant.

Magnum enim est discrimen inter ignem nostrum, qui [gap: Greek word(s)] vocatur, et quo in quotidiana vita utimur, et ignem Elementarem purum. [gap: Greek word(s)] enim, cujus in coquendo aliisque rebus usus est, purus non est, sed cum vaporibus et materia aliqua crassa mistus, ideoque lucet, urit, alimento indiget. Sed ignem Elementarem purum quidem sub sphaera Lunae osse, insignis ejus levitas, perpetuusque ascendendi conatus arguit. Est enim corpus omnium Elementorum levissimum et rarissimum, coelo ut loco proximum, ita naturâ maxime cognatum, ad quod etiam, si ab eo vi dimoveatur, vel alibi generetur, tanquam ad proprium locum tendit. Qua de re


page 232, image: s232

Scaliger Exerc. 9. scribit. Qui fumus ascendit, is ignis in se habet plurimum. Non enim ascendit propter aquam: tanto minus propter terram ipsam. Sed neque ab aere fiet motus is: in aere enim jam est: Quem igitur quaeret locum? Eum profecto qui supr a aerem levissimae debetur materiae. Et iterum; Demonstr ationis, quâ conficitur, ignem esse in Lunae concavo, haec sunt principia. Corpus naturale, motus, locus. Ex iis it a conficiuntur propositiones certae, verae, primae, immediatae, causae conclusionis hujus. Ignis locus est in supremo spacio sub Luna supra aerem. Omne mobile est corpus: Omnis ignis mobilis. Aliae duae: omne corpus est in loco. Ignis est corpus. Totidem tertio; omne mobile movetur naturaliter ad suum spacium. Ignis est corpus mobile, Duae postremae, quibus totum conficitur. Omne spacium, ad quod movetur corpus natur aliter, est suum corporis illius. Ignis sursum movetur matur aliter. E. spacium superum est suum ignis.

Insignem ignis levitatem insignis raritas comitatur, minimumque inter omnia Elementa materiae obtinet, et inter res naturales maxime ad formae naturam accedere videtur; unde et maximam prae reliquis Elementis agendi vim obtinet. Non tamen impurus etper se urit: quod vero apud nos urit, caussa est, quod condensatur, et inhaeret crassae materiae, unde partes ejus condensatae et coarctatae majorem vim habent. Seu, ut Scalig. Exerc. 2. s. 2.


page 233, image: s233

loquitur, urendi vim habet, a partium propinquitate, frequentiâ, coagmentatione, cohaesione, unione. Cujus rei documentum esse potest ferrum ignitum, in quo ignis vis, ob partium condensationem, major est, quam in stipulis, quae constant ex rariore materia. Idem pater, si spiritus vini incendatur. Nam per eum sine aliqua laesione, ut et per supremam flammae partem, digitum transmittere possumus; quod in ferro candenti non licet. Idem ignis per se non conspicitur, ut nec aer; nec lucet, nisi in materia densa excipiatur.

Igni proximus est Aer. Hic n. ut a raritate et caliditate ignis declinat; ita etiam locum paulo remotiorem a coelo occupavit, et secundum quid gravis est. Dividitur aer in tres regiones: supremam, mediam et infimam. Suprema est supra cacumina montium altiorum. Si enim superficiem super excelsorum montium cacumina, quae totum terrae globum exacte rotundum efficiat, imagineris, aer, qui supra illam consistit usque ad sphaeram ignis, supremam regionem aeris constituit. Reliquae infra hanc sunt, quae non semper aequalem obtinent magnitudinem. Nam in aestate, infima, quae eo usque protenditur, quo radii Solares reflectuntur, major est; media in hieme. Tempore enim aestivo cum Solis radii ad rectiores angulos incidunt, altius etiam reflectuntur; hieme vero Solis radii valde obliqui in latus


page 234, image: s234

reflectuntur, nec in altum resiliunt. Media regio, respectu duarum reliquarum minimum caloris obtinet, unde et frigida dicitur, quod calor a coelo eo ita non penetrat, neque etiam radii Solis reflexi eo penetrant. Reliquae duae sunt calidiores; suprema quidem ob Coeli et Ignis vicinitatem; infima propter radios Solis duplicatos.

Infima tamen regio varie disposita est, modo calet, modo friget, modo humida est, modo sicca, pura, nebulosa; et aer in hac regione varie dispositus, varie corpora nostra affieit. Eum enim perpetuo spirando attrahimus, eoque spiritus in corpore nostro instaurantur et refocillantur, et calor, qui in corpore nostro perpetuâ ventilatione indiget, conservatur.

Post aerem Aqua est, Elementum grave, terrâ tamen aliquantum levius. Nullibi hoc purum reperitur, sed ubique terrae et ambienti aeri permiscetur; cujus rei sapor index est, cum vix ullibi aquam, quae nihil saporis habeat, invenire liceat.

Infimum locum Terra occupavit, quod Elementum omnium gravissimum est, et admotum ineptissimum. Eadem plurimum habet materiae, unde densa est et opaca. Terra in superficie pura non invenitur, sed, si alicubi pura est, in centro est, quo nullum, a quo corrumpatur, contrarium penetrat.



page 235, image: s235

Aqua et terra non peculiarem, utreliqua Elementa, sphaeram constituunt, neque aqua terram undique ambit, sed intra sinus suos terra aquam recipit, plurimisque in locis singulari Dei providentia ob commodiorem animalium aliorumque mistorum generationem et nutritionem terra eminet, radiisque stellarum liberius excipiendis patet. Vicit enim [gap: Greek word(s)] vim necessitatis, qua universam terram complecti debebat aqua, ut Scalig. Exerc. 9. loquitur.

Quae autem terrae et aquae sit magnitudo, vix definiri potest. Totius quidem globi, quem terra et aqua constituunt, ambitum esse 180000. stadiorum seu 5400. milliarium Germanicorum; diametrum vero circiter 1718. milliarium Germanicorum, non dubitatur: sed an plus Terrae vel plus Aquae sit in dubio est. Verum plus Terrae esse quam aquae vero magis consentaneum. Nam neque major terreni globi superficies aquis tegitur, ut ex globi terreni certa delineatione apparet: neque revera major est aquae quantitas, quam terrae; cum terram sub mari latere per demissam bolidem deprehendatur et profunditas maris deprehensa cum semidiametro Terrae collata non ita magni momonti sit. Quâ de re videatur Alexander Piccolhom. in tract. de magn. Terrae et Aquae.



page 236, image: s236

Quod autem aqua non plana sit, sed cum terra unum globum constituat, probant primo Eclipses Lunae, in quibus umbra terrae circularis apparet, et proinde etiam tale corpus terrae arguit; deinde navigationes. Etenim si quis in mari in altum vehatur, aedificiumque vel signum in littore statuat, primo id integrum videt, hinc vix mediam ejus partem, donec tandem omnino id e visu subtrahitur; quia tumor et rotunditas aquae se inter visum et littus interponit; cum visio semper fiat per lineam rectam. Et quamvis terra ipsa non exacte globus sit, sed corpus globosum, alibieminens, alibi depressum: tamen haec eminentia vel depressio vix habet aliquam proportionem cum toto; id quod ex Eclipsibus Lunae apparet, in quibus umbra terrae facit lineam circularem.



page 237, image: s237

LIBER III. CAP. I. DE ELEMENTIS, UT SUNT Principia Mistorum.

CUm in sublunari mundi parte perpetua generationis et interitus rerum vicissitudo sit, dari quaedam proxima principia necesse est, ex quibus varie inter se mistis et temperatis omnia generentur. Principia haec vulgo Elementa appellantur, et ab Aristotele, 3. de Coelo, c. 3. t. 30. sic definiuntur: Elementa corporum sunt, in quae caetera corpora dividuntur, in quibus insunt actu vel potentiâ, ipsa vero sunt indivisibilia, in alia specie distincta. Ab Avicenna vero eodem sensu definiuntur; quod sint corpora simplicia, et partes primae corporis humani et aliorum, quae in corpora diversarum formarum dividi minime possunt, ex quarum commixtione species diversaegeneratorum fiunt. Ubi notandum, praecipuum Elementi, ut misti principium est, characterem esse indivisibilitatem secundum speciem, non sensum. Quapropter et Galenus ubi lib. I. de


page 238, image: s238

Elem. c. I. Elementum definivit esse minimam partem ejus, cujus est Elementum, ipsemet addit; minimum vero non idem et sensui videtur et vere est. Multa enim exiguitate sensum effugiunt.

Elementa haec cum corporis tangibilis et generabilis principia esse debeant, certas etiam Qualitates, quibus nobis patefiant, in se invicem agant, et ad omnem mistionem efficiendam idonea sint, obtineant necesse est: quae quales, et quot sint, primo loco videamus. lis enim cognitis facile postea, et quot Elementa sint, et quae eorum natura, cognoscemus. Qualitates hae vulgo primae appellantur, non quod sint absolute primae, vel primae dignitate, aut quod omnes reliquae Qualitates ab iis ortum habeant, sed quod primis corporibus sublunaribus [gap: Greek word(s)] insint.

Hae autem ipsarum sunt conditiones: ut constituant prima sensibilia, id est, tangibilia corpora, corumque, quatenus talia, sint differentiae: ut primum sensum, tactum nimirum, afficiant: ut insint omnibus corporibus generationi et corruptioni obnoxiis: ut sint contrariae, aptaeque ad agendum et patiendum; generationis enim et corruptionis autores esse debent: ut se priores non habeant; unde et primae appellantur: ut ex se invicem non fiant.



page 239, image: s239

Porro ut investigemus, quot sint tales Qualitates, omnes Qualitates tangibiles inspiciendae. Aristot. 2. de gen. et cor. cap. 2. t. 8. [gap: Greek word(s)] , id est, primas tangibiles contrarietates has recenset: Calidum, frigidum; siccum, humidum; grave, leve; durum, molle; viscidum, aridum; scabrum, glabrum; crassum, tenue. Verum ex his septem tangibilium Qualitatum oppositionibus solum duae priores Qualitatum primarum nomen merentur. Nam grave et leve invicem non agunt. Idem de reliquis quatuor oppositionibus dicendum. Nec enim invicem agunt, et patiuntur; nec sunt primae, sed ab aliis ortum habent, compositisque potius, quam simplicibus competunt. Quapropter sunt tantum quatuor primae Qualitates: caliditas, frigiditas, siccitas, humiditas. Iis enim omnes supra recensitae primarum Qualitatum notae insunt.

Definiuntur hae Qualitates ab Aristotele, 2. de gen. et cor. cap 2. t. 8. et 9. sic: Calidum est, quod congregat homogenea. Quod enim segregat, quae sunt heterogenea, fit ex accidenti. Nam cognata congregare, est, heterogenea segregare. Per homogenea autem intelligi debent, non solum quae sunt ejusdem speciei, sed quae similem habent temperiem, et in unam naeturam converti possunt: per heterogenea, non tantum, quae sunt diversae speciei, sed etiam quae diversi temperamenti, nec in unam naturam


page 240, image: s240

redigi possunt. Calor enim nititur semper ea, quae sunt diversa, in unam naturam redigere: quod cum ob temperamentorum diversitatem efficere non potest, ea solum, quae similia jam effecit, unit, reliqua, ut excrementa, rejicit. Caloris has operationes ubique videre est, et praecipue in coctionibus, quae in animalibus fiunt. Calore enim, ut aptissimo organo, anima ad suas actiones obeundas praecipue utitur. Nam in ventriculum congestis variis cibis, calor ventriculi ea, quae idonea sunt in unam naturam redigit in unam chyli massam convertit; reliqua, quae non sunt apta, ut feces et excrementa, per intestina rejicienda, segregat. Idem facit epar; idem omnia membra. Caloris etiam beneficio omnes operationes Chymicae obeuntur. Ea enim ars per calorem metalla separat; partes diversas plantarum, aliarumque rerum segregat, et alia admiranda praestat. Caliditas itaque primarum Qualitatum praestantissima est, primum ad generationem efficiendam instrumentum, ad agendum efficacissima.

Frigidum autem est, quod simul homogenea et heterogenea congregat. Videmus enim in glacie per frigus res diversas, ligna, stramen, lapides, terram cogi: idemque alibi frigus praestat, resque, quibus supervenit, sine ulla heterogeneorum segregatione, constringit. Rejicienda hîc Cardani est opinio, qui frigus tantum caloris


page 241, image: s241

defectum et privationem esse voluit. Frigus enim omnino Qualitas positiva est; cum sensu percipiatur, certasqueue agendi, et calorum oppugnandi vires habeat; quae nudae privationi non competunt. Qua de re Scaliger Exerc. 18.

Humidum est, quod difficulter continetur termino proprio, facite vero alienc. Siccum est, quod proprio termino bene continetur, alienos vero non ita fatile recipit. Aerem enim undiquaque per se diffluere experimur, et rei continentis lateribus se facile accommodare; idemqueue facit aqua: terra vero non diffluit, sed proprios terminos retinet, nec facile sese omnibus continentis corporis partibus aptat. Ab humiditate itaque mixta habent cohaerentiam; unde res nimium exsiccatas disrumpi cernimus; a siccitate vim consistendi.

De his autem definitionibus hoc notandum: Ariftotelem non definivisse Qualitates primas absolute consideratas, ut Elementis tanquam corporibus simplicibus extra mista insunt, sed ut iisdem, dum mistionem ingrediuntur, conveniunt. Non quidem ignoravit Aristoteles, Qualitates primas, priores effectus illis, per quos eas definivit, habere, calidumque calefacere, frigidum refrigerare, humidum humectare, siccum exsiccare: per hos tamen effectus Qualitatum primarum definitiones constituendas non censuit; tum quod


page 242, image: s242

nihil occulti illae definitiones patefaciant, sed idem per idem definiatur; tum quod elementis alia de caussa primae Qualitates a natura tributae non sint, nisi, ut per eas tanquam proxima instrumenta, essent mistorum principia. Primaeque operationes primarum Qualitatum sunt quidem origine principaliores secundis operationibus earundem: sed intentione naturae molientis generationem misti non sunt praecipuae, sed ipsis secundae sunt principaliores. Quapropter, omissis illis communibus et per se notis, quas tum in mixtis, tum simplicibus edunt, operationibus, per eas, quas solum in mistis exercent, definire eas voluit Aristoteles.

Dividuntur hae Qualitates in Activas, caliditatem et frigiditatem; et Paßivas, humiditatem et siccitatem. De qua divisione etsi variae sunt auctorum sententiae, ut videre est apud Archangel. Mercenarium, p. 239. Zabarellam, lib. 1. de Qual. elem. cap. 5. Franc. Piccolhomin. de Qual. pr. cap. 8. tamen ita sentiendum videtur. Omnes quidem hae Qualitates, respectu actionis univocae, qua quaelibet per primas operationes sibi gignit similem, contrariamque interimit, tam in simplicibus, quam in mistis, agunt et patiuntur: tamen respectu actionis ae quivocae, quam in mistis tantum exercent, et quâ secundas Qualitates, ipsamqueue misti naturam, a naturis clementorum diversam


page 243, image: s243

producunt, duae dicuntur activae, duae passivae. Et hoc modo nullam vim agendi habent humiditas et siccitas, sed sunt tanquam materia, quae ab artifice, calore et frigore, elaboratur.

Qualitates hae cum elementis tanquam primis subjectis insint, recte etiam per eas numerum elementorum investigabimus. Praetermissa autem illa ratione, quae praecedente lib. 2. c. ult. allata est, sic procedemus. Si elementa sunt alterabilia, plura omnino erunt. Nihil enim, quatenus idem, a se patitur, sed ab altero. At sunt alterabilia. Corporum enim alterabilium et corruptibilium debent esse principia. Igitur non unum erit elementum; sed plura, eaque contrariis Qualitatibus praedita, per quas invicem agant et patiantur. Haec ratio convenit cum illa Hippocratis, lib. 1. de nat. hum. t. 5. ajentis: Si unum exstitisset homo, nullo unquam tempore doleret: neque enim esset, a quo dolore afficeretur; siquidem unum esset, nullumque, ut Gal. ibid. in comm. ait, esset secundum, quod ageret in ipsum. Non enim sane idem illud corpus a se ipso pati potest.

Quot autem sint Elementa, demonstrat A ristot. 2. de gen. et corr. c. 3. t. 16. et c. 5. t. 34, hunc in modum. Elementa ea de caussa dicuntur principia mistorum, quia invicem alterata et mutata ista constitunnt. Omnis autem alteratio


page 244, image: s244

et mutatio dependet a mutua primarum Qualitatum actione et passione; quae quatuor sunt, ut jam dictum. Itaque illa corpora simplicia, quae Qualitatibus primis subjacent, erunt mistorum principia. Ut autem recte mistionem efficere possint, necesse est, ut quodlibet horum a quolibet pati possit, et proinde non unam tantum, sed duas primas Qualitates possideat.

Ex his itaque sic concludimus. Tot sunt Elementa, quot sunt possibiles primarum Qualitatum combinationes: At eae tantum sunt quatuor; Caliditatis et siccitatis; caliditatis et humiditatis; frigiditatis et humiditatis; frigiditatis et siccitatis; reliquae vero duae impossibiles sunt, nec summa caliditas cum summa frigiditate, nec summa siccitas cum summa humiditate consistere potest; cum contraria in eodem subjecto esse non possint. Tot igitur etiam sunt elementa; Ignis calidus et siccus; Aer calidus et humidus; Aqua frigida et humida; Terra frigida et sicca.

Huic addi potest et alia ratio, qua utitur Aristoteles 2. de generat. et corr. cap. 8. t. 40. Tot sunt elementa, ex quot omnia perfecte mista constant. At ea constant tantum ex quatuor. Igitur etiam quatuor erunt Elementa. Nam videmus omnia perfecte mista plurimum terrae obtinere, moverique ad terram: Mista vero moventur ad motum elementi praevalentis.


page 245, image: s245

Mista autem quia conne ctuntur et co haerent, et terminos recipiunt, aqua eis etiam inest; hujus enim est connectere: si aqua et terra, etiam ignis et aer contraria elementa, a quibus remittantur, et misceantur. Nam mistio non fit absque mutuâ actione et passione. Praeterea omnis generatio fit a calore. Igitur praeter aquam et terram ad mistionem etiam calor requiritur: sed unum elementum calidum non susficit: Nam vinceretur a duobus frigidis. Igitur praeter aquam et terram, ignis etiam et aer ad omnia mista constituenda concurrunt.

Numero elementorum investigato, essentia jam et natura eorum in quirenda. Cum vero Qualitates primae plane intimae sint Elementis, primo quaeritur; An Qualitates primae sint substantiales Elementorum formae; An vero, praeter Qualitates, alias Elementa formas possideant. In re plana ne prolixi simus, breviter statuimus: Qualitates primas, formas substantiales elementorum non esse, sed accidentia. Cujus rei indicium est, quod sensu percipiuntur Qualitates primae; cum nulla substantia per se sensu percipi possit. Deinde, quod in aliis rebus reperiuntur, ut accidentia mutabilia; quapropter in ipsis etiam elementis nullo modo erunt substantiae. Latentes tamen elementorum formae per eas circumscribuntur ab auctoribus: unde ipsi etiam Hippocrati quatuor Elementa saepe calidi, frigidi, humidi,


page 246, image: s246

sicci nomine appellantur, ut testatur Galenus, 1. de temp. cap. 8.

Per Qualitates itaque Elementa nobis innotescunt. Nam Elementis tamquam propriis subjectis insunt, a quorum formis etiam dependent, et esse habent. Nec enim cum iis facimus, qui Qualitates primas, quae Elementis insunt, a formis Elementorum, tamquam efficientibus per emanationem provenire negant, sed eas omnes a motu coeli, vel ejusdem negatione provenire asseverant. Absurdum etenim est, Qualitatem naturalem aliunde quam a sua forma, proficisci. Nec formas Elementorum otiosas et effoetas esse, nullasqueue producere Qualitates, et operationes edero, credendum est. Nam si primae non proveniunt a formis, quae plane elementis intimae sunt; non videmus, quae aliae ab iis provenire possint. Praeterea absurdum est, staruere, frigus tantum a privatione motus coeli provenire: cum enim Qualitas positiva sit, positiva etiam requiritur caussa.

Caeterum cuilibet Elemento duae insunt Qualitates. Cum enim necesse sit, ut quodlibet Elementum, ob commodiorem rerum generationem et mistionem, in quodlibet agere et a quolibet pati possit, duae etiam cuilibet Qualitates obtigerunt. Illud autem hîc controversum est: An ambae Qualitates ex aequo singulis Elementis conveniant; An vero unum Elementum


page 247, image: s247

sit magis unius, quam alterîus Qualitatis, unamque obtineat primario, alteram secundario: Praeterea; An in quolibet Elemento ambae Qualitates sint summae, an vero una tantum summa, altera remissa: disputaturque, quomodo locus Aristotalis, 2. de genemt. et corr. cap. 3. t. 23. intelligendus sit, ubi sic ait Aristoteles: [gap: Greek word(s)] ; Terra sicci magis quam frigidi: Aqua autem frigidi magis quam humidi: Aer autem humidi magis, quam sicci: Ignis autem calidi magis, quam sicci.

Dissentientes auctorum opiniones de hac controversia recenfere longum esset, aliquid etiam corti definire, difficile est: quid tamen nobis probabilius videtur, breviter proferemus. Statuimus antem ut unicuique elementi naturae una Qualitas intirnior est et magis connexa, quam altera: ita etiam unam esse excellentem, aliam minus excelientem. Ignem scilicet, ut habet Aristoteles loco allegato esse calidissimum et siccum; Aerem humidissimum et calidum; Aquam frigidissimam et humidam; Terram siccissimam et frigidam; id quod sensus testatur: Et quidem has Qualitates hoc modo a forma cujusque elementifluere. Errantqueue ii, qui dum de attribnendis cuique elemento suis


page 248, image: s248

Qualitatibus solliciti sunt, non tam ad formas elementorum, quam ad majorem vel minorem a Coelo distantiam respiciunt, atque hinc qualitates deducere conantur. Neque id, quod multos movit, ut contrarium sentirent, magni momenti est: Remissionem Qualitatis fieri a contrario; cum tamen elementa sint simplicissima et nihil contrarii admistum habeant. Nam hoc saltem de mistis verum est; non vero de elementis simplicibus: ac ista Qualitatum constitutio a sua cujusque forma provenit. Sicut enim haec aeris natura est ut sine ulla corporis gravis admistione non sit tam levis, sicut ignis: ita ejusdem est, ut non sit tam calidus, sicut ignis.

Quaeritur hoc loco et illud: An Qualitates symbolicae, verbi gratia, calor, qui est in igne, et calor, qui est in aere, sint ejus dem speciei. Respondendum autem, Qualitates has diversae speciei non esse, nec octo, sed quatuor tantum primas Qualitates agnoscendas esse; quod primo ipse sensus testatur, qui omnem calorem ejusdem esse speciei judicat: Deinde cum symbolica Elementa mutantur, Qualitas cognata manet: ipsumque frigus aqueum tam aereo calori, quam igneo contrarium est.

Ex his, quae dicta sunt, colligi facile potest, quae cujusque Elementi natura sit. Ignis enim est Elementum calidum summe et primo, et siccum.


page 249, image: s249

Quod utrumque testatur experientia, quâ omnes quotidie edocemur, ignem siccitatem obtinere. Nam ignis et aerem et aquam transmutare potest. Quapropter etiam contrarias ijs Qualitates obtineat, necesse. Transmutatio enim fit inter contraria: et cum tam aer, quam aqua sint humida, ipse contra siccita tem obtinebit.

Reijcienda itaque [gap: Greek word(s)] Joh. Bapt. Montani opinio, qui ignem, omniaqueue Elementa aliquid humiditatis obtinere, et quicquid continuatur in natura, sive sit simplex, sive compositum, id per solum humidum continuari, idqueue non solum in sublunari mundi parte, sed in coelo etiam fieri, tradit. Nam in mistione tantum corpora diversa simplicia per humiditatem copulantur: Non simplicia; alias enim simplicia non essent. Forma vero cujuslibet, corporis simplicis, ut dat esse et terminos, sic etiam partes conjungit et continet.

Ignis itaque c um primo sit et summe calidus, omnes etiam calidi operationes in eo magis elucent: et proinde pulchre a Jul. Caes. Scaligero justo regi comparatur, qui suum cuique reddit, herciscens familias, et finium regundorum iniens rationem: prudentique oeconomo, qui sibi, quantum satis est, sumit. Ex ligno enim terrae cineres, aquae humorem, aeri halitum distribuit: Sibi, quod vulgi oculos fallit, animos haut latet sapientum, sumit ac servat.


page 250, image: s250

Etsi vero plurimi hoc seculo ignem plane ererum natura ablegare conantur: tamen eum non rejiciendum putamus, ut supra, lib. 2. c. 3. dictum.

Aer est Elementum humidum summe ac primo, et calidum. De caliditate vero magna est inter auctores dissensio. Stoici enim ut Seneca, natur. quaest. lib. 2. c. 10. Cardanus, lib. 2. de Element. aliique contra Peripateticos, aerem frigidum esse, statuunt. Nos tamen cum Peripateticis pro aeris caliditate stamus: cum pro nostra sententia rationes non infirmas inveniamus. Aer enim a calido producitur, et conservatur: a frigore contrâ condensatur, et in aquam vertitur. Deinde levitas aeris caloris ejusdem index est, cum levitas calorem insequatur, seu comitetur. Praeterea si aer esset frigidus, nullum daretur corpus fimplex calidum et humidum, et aqua cum aere conveniret, et proinde alterum eorum esset superfluum. Plures pro hac sententia rationes apud alios legi possunt. Ea tamen omnia, quae de aere dicta sunt, de eo ut puro intelligenda sunt. Nam vaporibus admistus, et alienâ qualitate affectus, saepe refrigerandi, saepe etiam exsiccandi vim habet, quod ta. men ipsi non perse, sed per accidens competit.

Aqua est Elementum frigidum summe et primo, et humidum. Terra siccum summe,


page 251, image: s251

et primo frigidum. De his duobus Elementis controversiae non ita multae agitantur. Nam quod nonnulli disputant, an terra, an vero aqua sit primo frigida, facile ex ijs, quae dicta sunt, dijudicari potest. Quienim terram aqua frigidiorem esse contendunt, malo fundamento nituntur: Qualitates nimirum elementares omnes a coelo provenire; quod supra rejectum est. Haec de Elementis.

CAPUT. II. De actione, passione, et mistione Elementorum.

POstquam Elementorum naturam explicavimus, proximum est, ut, quomodo ex ijs Mista componantur, tradamus, et de mistione agamus. Verum enimvero cum Elementa, nisi alterentur, mista constituere non possint; nec vero alterari, nisi inter se invicem agant et patianur; sed neque agere et pati, nisi se mutuo tangant, ut Aristoteles, de generat. et corrupt. lib. 1. c. 6. t. 43. docet: prius quaedam de contactu, actione, passione, et reactione dicenda sunt.



page 252, image: s252

Contactus praecipue duplex est: unus improprie dictus, quem virtualem appellant, quo res incorporeae in alias res agunt, vel etiam corpus distans aliud corpus remotum sua virtute afficit. Alter est contactus magnitudinum; cujus rursus sunt plures modi. Nam absolute, et in genere omnia ea se tangere dicuntur, quae distinctam magnitudinem et positionem obtinentia, extrema habent simul. Postea est contactus Physicus appellatus, de quo in praesentia agitur; atque hic est corporum diversas magnitudines habentium, quorum extrema sunt simul, et quae invicem agunt et patiuntur. Vel breviter: Ea corpora se tangunt contactu physico, quorum ultima sunt simul, et quae mutuo agunt et patiuntur. Nam praeter ea, quae omnibus corporibus, quae se tangere dicuntur, sunt communia, habere scilicet magnitudines distinctas, certam partium positionem, locum et extrema simul: hoc contactui physico peculiare est, ut corpora, quae se eo tangunt, invicem agant et patiantur. Tertio se tangunt ea corpora, quorum extrema sunt simul, et unum tantum agit in alterum, nihil vero ab eo repatitur.

Contactus itaque tanquam necessaria conditio in rebus sublunaribus requiritur. Nam supra in genere probatum est: Omne agens cum patiente simul esse debere.


page 253, image: s253

Cum enim per agentis actionem in patiente aliqua debeat fieri mutatio, necesse est adesse illud, quod mutat, aut saltem virtutem ejus, virtus autem adesse non potest, nisi adsit illud, quod defertillam. Quapropter in omni actione patiens tangitur ab agente, vel saltem â deferente virtutem ejus. Nihil enim agit in extremum, nisi prius agat in medium.

Observandum tamen hîc diligenter est; duplicem esse actionem, unam primam, quae proxime naturam rei insequitur; alteram secundam, â prima prodeuntem. Actio prima Solis est illuminatio: secunda calefactio. Actio prima ignis est, calefacere; secunda, liquare, indurare. De prima autem saltem verum est, Agens non agere in extremum, nisi prius agat in medium. Secunda enim actio, praeter id, quod primam praesupponit, etiam subjecti ad patiendum aptitudinem requirit; unde illa in scholis Philosophorum vulgata: Actus activorum in patiente et disposito recipiuntur: Et; Quicquid recipitur, per modum recipientis recipitur. Sic a Sole lumen tam in parte mundi aetherea, quam Elementari producitur; calor vero non in coelo, sed tantum in sublunaribus. Sic ignis tam ceram, quam lutum calefacit; illam vero liquat, hoc indurat: quia illa est inepta ad indurationem, hoc ad liq nationem.

Cum Elementorum contactu mutuo eorundem


page 254, image: s254

actio et passio conjuncta est. Actionem autem hîc non pro quavis actione accipimus, sed pro ea, quae est inter qualitates primas. Inter quae autem actio fieri possit, antiqui non consentiebant, ut videre est apud Aristotelem, de gener at. et corrupt. lib. 1. cap. 7. t. 46. 47. Alii enim statuebant, omnem actionem et passionem fieri inter dissimilia, hec simile posse pati a simili: alii contra sentiebant, dissimile a dissimili non pati, sed tantum â simili. Nos cum Aristotele, ibid. t. 50. mediam tenemus sententiam, atque ita statuimus: Omne agens conari sibi simile reddere patiens, et proinde simile, quatenus simile, et secundum eam qualitatem, qua illi simile, in simile non agere: verbi gratia, frigidum, quatenus frigidum, non agit in frigidum: nec diversum agere in omnino diversum; calor enim non agit in caliditatem: sed contrarium agere in contrarium. Unde ea, quae inter se agunt et patiuntur, partim sunt similia, partim dissimilia; similia secundum genus, dissimilia secundum speciem. Contraria enim sunt sub eodem genere, sed dissident specie.

Illud tamen, quod dictum est; simile non agere in simile, paulo diligentius expendendum est: cum ex hujus axiomatis recto intellectu in multarum in Physica et Medicina rerum cognitionem perveniamus. Observandum primo, de ea similitudine, quae est inter


page 255, image: s255

Qualitates primas, esse hîc sermonem; deinde similitu dinem hanc esse triplicem. Alia enim sunt similia tantum secundum qualitatis speciem; etsi in gradu, seu intensione qualitatis, et actionis vehementia, quam Activitatem vocant, sint dissimilia. Sic omne calidum omni calido, et ignis aquae tepidae aliisque rebus quocunque modo calidis dicitur similis. Alia sunt similia et secundum qualitatis speciem et ejusdem gra dum; etsi secundum agendi vehementiam differant. Hoc modo ignis, qui est in ferro candente, est similis ei, qui est in ligno. Alia sunt similia et secundum qualitatis speciem, et secun dum ejusdem gradum, et secundum potentiam agendi. Sic duo ignes, qui sunt in materia ejusdem mag nitudinis, et ejusdem raritatis, vel densitatis, sunt similes. Non enim hoc praetereundum: Aequalem activitatem seu [gap: Greek word(s)] non semper ab eodem gradu qualitatis provenire, nec omnem calorem similem gradu et intensione aequalem calefaciendi virtutem habere, sed saepe ubi nullus est excessus gradûs, tamen esse excessum operationis, vel propter materiae copiam, vel propter ejusdem densitatem. Nam ignis, qui generatur ex integra lignorum strue accensa, non est calidior vel intensior illo, qui fit ex una atque altera schidia; sed saltem majorem habet agendi vim; et drachma una piperis non est secundum gradum caloris intensior,


page 256, image: s256

quam unum granum; sed saltem majorem virtutem agendi obtinet. In majori enim magnitudine major virtus est; et in multa materia multum formae. Sic ignis in ferro candente non est calidior illo, qui est in stipulis: majus tamen agendi robur nabet. Virtus enim unita fortior est dispersa: et agens, quanto propius est patienti, tanto magis agit in ipsum. Partes autem corporis densi minus distant a quovis puncto in patiente notato, quam partes ejusdem corporis rarefacti, et in majorem molem extensi. Praeterea in corpore denso est plus materiae, et propterea plus formae, et partium coactione in minori spacio substantia major: ac propterea major vis. Nam partes condensatae se habent ut plura individua juncta, quae potentius agunt, quam unum. Quapropter ubicunque ejusdem qualitatis plures gradus, sive secundum intensionem, sive subjecti magnitudinem, sive ejusdem condensationem congregantur, ibi major fit actio.

His praemissis, nostram de similium inter se actione sententiam hisce propositionibus includimus. I. Similiaprimo modo possunt inter se agere; it a ut illud, quod est intensius, intendat remissum, et contr a remissum remittat intensum; ut vulgatum fert medicorum axioma, quod artis componendi medicamenta principium est. Cum enim inter contraria fiat actio, non


page 257, image: s257

tantum extrema inter se mutuo agent et patientur, sed etiam media et extrema. Nam etiam ex medio, ut contrario, fit mutatio. [gap: Greek word(s)] , id est, medium quodammodo extrema est. Arist. 5. Phys. c. 1. t. 6. Remissumque obtinet locum alterius contrarii. Et ipsem et Arfstoteles quid per contraria intelligat, explicat, 1. de gen. et cor. c. 7. t. 51. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : id est, quoniam autem agens et patiens genere quidem eadem et similia, specie vero dissimilia, talia autem contraria sunt, manifestum est, quod activa et passiva, ac invicem sunt contraria et media. Idem etiam experientia probat, qua observamus, id, quod minus calidum est, a calidiore fieri calidius, et contra; aquamque tepidam infusam aquae ferventissimae ejusdem calorem remittere, et perpetuo ex intenso cum remisso composito resultare tertium quoddam, intensius remisso, et remissius intenso.

II. Inter similia secundo modo nulla sit actio. Nam secundum speciem, et gradum, actumque primum, in quibus qualitatum natura consistit, et ad quae tendit mutatio, hae qualitates sint similes, nec specie differant; et promde non sint contrariae: nulla etiam inter eas flet


page 258, image: s258

actio. Omnis enim actio sit inter contraria, et omne agens agendo cupit sibi simile reddere patiens, eandemque ipsi naturam et actum tribuere. Praeterea cum agere praesupponat esse: nihil, quod potentia aliquid est, ad actum perduci potest, nisi ab eo, quod actu tale est. Quapropter calidum ut quatuor, etsi intendi potest ad plures gradus: tamen a nullo intendi potest, nisi ab eo, quod plures quam quatuor gradus caloris obtinet. Experientia etiam nostrae assertioni suffragatur. Sint enim, v g. duo corpora somme calida, unum majus et densius, alterum minus et rarius; illud operatur quidem vehementius, neque tamen agere in hoc potest; quia ante jam summum gradum caloris obtinet.

III. Inter similia tertio modo etiam nulla datur actio. Cum enim recte ab Arist. 1. de gen. et cor. c. 7. t. 31. dictum sit [gap: Greek word(s)] : inter ea, quae omnino similia sunt, nulla fiet actio. Atque ex his patet, inter quaesit actio et passio; quod breviter complexus est Aristoteles, textu ante allegato, dum inquit: [gap: Greek word(s)] , id est, manifestum est, tum contraria, tum quae inter ea media sunt, inter se mutuo agere et pati.

Caeterum alia hic exsurgit controversia ex eo, quod dicitur, omnia, quae sunt ejusdem generis,


page 259, image: s259

inter se mutuo agere et pati, disputaturque; an inter Elementa reciproca detur actio et passio, quam vulgo Reactionem vocant: seu, An agens per sensibiles primas qualitates per se, patienti proximum, ipsique contrarium, aliquid rursum a patiente repatiatur. Actio autem hîc [gap: Greek word(s)] fortiori asscribitur, passio debiliori; et actio, qua patiens in fortius et potentius rursus agit, Reactio; passio vero, qua agens fortius debilioris actionem recipit, Repassio appellatur.

Praeter alia autem, quae in hac re difficultatem faciunt, et legi possunt apud Tolet. l. 1. de gen. et corr. c. 7. q. 15. Zabar. de react. c. 2. Franc. Piccol. l. de effect. et perpeß. oper ant. per nat. c. 20. Victorem Trincavell. in quaest. de Reaectione: illud, quod apud Aristot de animal mot. c. 3 legitur: Quaecunque sunt aequalis roboris a se invicem non patiuntur, per exsuper antiam autem vincuntur, multos in errorem induxit: alios quidem, ut reactionem plane negarent; alios vero, qui experientiâ et ratione eam dari demonstrari videbant, falsos modos Reactionis fingerent. Alii enim statuunt, dari quidem Reactionem, sed eam vel non secundum eandem partem, vel non secundum eandem contrarietatem. Nam si sit calidum quoddam; quod non aequalem caloris gradum in omnibus partibus obtineat, ajunt, posse illud agere secundum partes fortiores, et repati secundum debiliores: Si vero omnes partes aequalem


page 260, image: s260

calorem obtineant, tum non posse quid pati a frigido secundum eandem contrarietatem, sed secundum aliam: ut si ignis agat in aquam, nihil ab eadem repati, ut frigida, posse tamen pati ab ea, ut humida. Alii ita sentiunt: Reactionem primario quidem et per se esse secundum diversam contrarietatem, secundario tamen, et per accidens etiam secundum eandem. Posse enim unam Qualitatem corrumpi per se a sibi contraria, per accidens vero ad corruptionem alterius, cum quo subjecto naturaliter inest, v. g. calorem ignis, dum agit in aquam, ut frigidam, per se a frigiditate aquae nihil repati; quia tamen conjuncta siccitas patitur ab aquae humiditate, simul etiam ipsum debilitari et remitti.

Plures opiniones legere est apud modo citatos auctores, qu bus omnibus rejectis, ita statuimus: dari reactionem; eamque et secundum eandem contrarietatem, et secundum eandem partem, et per se ac primario. Primum quidem primo suadet experientia. Nam si quis manu glaciem apprehendit, et manus refrigeratur, et glacies liquescit; et ferrum ignitum aquae frigidae injectum, et aquam calefacit, et ipsum simul refrigeratur. Idem evincit ratio. Nam sublatâ reactione, ipsa mistio tollitur: cum mistio fieri non possit, nisi Elementorum qualitates mutua actione et passione fractae, remissae, et alteratae ad


page 261, image: s261

quandam temperiem et concordiam redigantur. Idem etiam prolatumab Aristtele, 3. Physic. c. 2. t. 8. 16. 1. de gener. et corr. c. 7. t. 53. c. 10. t. 87. 89. lib. 4. de gener. anim. c. 3.

Alterum eadem docet experientia, quae testatur, aquam ferventem, et frigidam, quae solo calore et frigore opponuntur, si commisceantur, temperari, et ferventem frigiditatem frigidae, et frigidam caliditatem ferventis remittere. Idem etiam modo allata ratio probat. Nisi enim secundum eandem contrarietatem fieret reactio, non fieret mistio. Nam si ignis, ut calidus, tantum ageret, non pateretur: calor et humiditas aquae manerent in summo gradu; et proinde non fieret mistio. Praeterea: omne contrarium per naturam et secundum se in suum contrarium, dum praesens fuerit, agit. Huc facit illud, ex 4 de gen. anim. c 3. [gap: Greek word(s)] .

Pro tertio facit eadem experientia, et ratio docet, si perfecta debet fieri mistio, omnes partes Elementorum esse alterandas, et ad mediocritatem redigendas.

Quartum etiam experientia confirmat, quâ edocemur, aquam calidam et frigidam, quae humiditate conveniunt, solo calore et frigore opponuntur, tamen mutuo agere et pati. Et certe calor non peculiariter cum


page 262, image: s262

humiditate vel siccitate est conjunctus, sed cum utraque potest consistere: unde et Elementa cognata, quae unâ qualitate conveniunt, mutuo agunt et patiuntur.

Ut vero ex difficultate illa, quae alios a veritate seduxit, nos liberemus, sciendum: Actionem esse duplicem, unam imperfectam, et inchoatam, quam appellant actionem absque agentis victoria, quâ agens passum non totum immutat, sed saltem labefactat, atque aliquem qualitatis gradum ipsi imprimit: alteram perfectam et completam, quam nominant actionem cum victoria agentis, qua agens omnino sibi simile patiens reddit. Hinc respondemus, aliud esse agere, aliud superare; aliud pati, aliud vinci. Quapropter, si actio sumatur primo modo, pro actione inchoata, in omni alteratione datur reactio, et patiens contrarium in agens reagit; modo sit in debita distantia et quantitate. Nam et id, quod minus virium habet, antequam plane vincitur et aboletur, imprimit aliquid qualitatis in validius, et aliquos gradus contrariae qualitatis extinguit. Si vero sumatur actio pro perfecta alterius qualitatis abolitione, nulla datur reactio. Nihil enim aliquid destruere persecte potest, et simul ab eodem destrui. Dictum itaque illud, supra ex Aristot. l. de motu an. c. 3. allatum, de hac actione, non de priore intelligendum est.



page 263, image: s263

Atque haec de Elementorum mutuâ actione et passione sufficiant: accedendum nunc ad mistionem hinc resultantem, quam Aristoteles, 1. de gen. et corr. c. 10. sic definit: Mistio est miscibilium alter atorum unio. Miscibilia autem sunt, quae separatim per se subsistere possunt, quales sunt solae substantiae. Hinc neque accidentia vicem, neque ea cum subjectis misceri dicuntur, et mistio est proprie corporum, non qualitatum: deinde quae sunt contraria, et invicem agere et pati possunt: denique quae molem misto tribuere possunt.

Sed non levis hîc oritur controversia. quo modo Elementa maneant in mistis. Nam cum miscibilia debeant esse alterata, non cor rupra; videtur, quod Elementa in misto remaneant, non pereant. Contra cum mistio non mera congregatio tantum miscibilium, sed unio, ita ut ex pluribus naturis una fiat: videantur Elementa interire, et inde una quaedam nova natura fieri: de qua re variae variorum sunt sententiae. Nos, caeteris rejectis, Avicennam sequemur, cujus sententia a plerisque Medicis doctissimis approbatur, et Fernelio ita plana et firma videtur, ut, lib. 2 Physiolog. cap. 6. contrariam opinionem, puerilem vereque inanem, imo portentosam appellet, et pro tali habeat, quae omnem Philosophi splendorem inquinet.


page 264, image: s264

Est autem Avicennae sententia, elementa non solum in mistis manere, sed et formas Juas perfectas atque integras retinere. Quae omnino firmis rationibus nititur. Etenim primo, cum ipse Aristoteles, in fine libri de ortu et interitu, definiat mistionem, quod sit miscibilium alteratorum unio; ipsa mistionis ratio hoc indicat; cum illa quae non servantur, misceri non possint. Neque unionis vox hanc sententiam impugnat, ut Zabarella, 1. de mist. putat, sed potius confirmat. Unio enim est eorum, quae revera sunt, copulatio, non autem eorum quae interiêre. Et quamvis ex pluribus unum fiat: tamen nec simplicia illa interire necesse est, nec nuda est aggregatio, sed a forma superiore simplicia in unum corpus rediguntur. Deinde, cum actio actum praesupponat, et in mistis elementorum actiones appareant, necesse est, ut ea actu iis insint. Ut de aliis non dicam, ipse Aristoteles, initio lib. 1. de coelo, mistum ad motum elementi praevalentis moveri seribit. Tandem idem docet mistorum in Elementa resolutio. Mista enim in elementa resolvuntur, atque ipse Aristoteles statuit, 1. de gen. et corrupt. text. 84. miscibilia posse iterum separari a misto. Quod si fit, actu in mistis exsistere necesse est.



page 265, image: s265

Inepta vero omnino est illorum sententia, qui st atuunt, elementa non eadem numero, sed specie redire a misto, nullaque ratione nititur, sed saltem ad pallian dum absurdum dogma comparata est, imo rationi et experientiae repugnat. Etenim cum statuant, elementa a misto redire ob similis elementi actionem, quae id, quod in mistione amiserant, rursum acquirant; quomodo quaeso in destillationibus et combustionibus aqua et terra e misto elici poterit, cum ignis agendo in mistum, nihil aquei, nihil terrei inducat, imo actio ignis, aquae et terrae adversetur, non vero ea augeat vel perficiat?

Et quod Averroes et Zabarella, de formarum refiactione afferunt, merum figmentum est, satisque a Latinis contra Averrois sententiam disputantibus refutata est ista opinio, qui formas elementorum posse suscipere magis et minus statuunt, neque unquam ullam vel saltem probabilem rationem isti pro sua sententia adduxerunt, sed simpliciter saltem affirmarunt, formas quosdam gradus habere, ut aliqui tolli possint reliquis remanentibus.

Non tamen solus elementorum concursus et actio, ad mistum producendum sufficiunt, sed formae superioris directio accedat necesse est. Quod ipsum et Scaliger agnovit, dum Exercit. 307. sect. 20. scribit: Nisi quatuor elementa


page 266, image: s266

rectorem haberent, temere ac sine modo jactabunt et jactabuntur. Quid enim illud est, quod tantum terrae commisoet caeterorum? At oportet in unoquoque unum esse motum unum et primum. Non autem illa sese movere ullum ad opus queunt, sed in compositis a forma excellentiore, in mistis imperfectis ab externo principio cientur ad mutuam connexionem.

Totam ergo mistionis rationem sic complectimur. In mistione miscibilia primum in parvas et exiguas partes dividi debent; ideo etiam liquida, fragilia, subtilia, facilius miscentur. Facta sic in portiones exiguas, pro misti natura, Elementorum divisione, eadem per contrarias qualitates agunt, et patiuntur mutuo, se invicem calefaciunt, refrigerant, humectant, et exsiccant, unumque agit in aliud, tanquam contrarium separatum: nondum enim ipsorum facta est unitio. Quia vero caloris et frigoris vis maxima est, ideo haec primo se temperant, frigusque calorem temperatum et moderatum reddit, quantum natura misti producendi requirit. Hic calor temperatus postea humidum et siccum tanquam materiam extenuat, ut partes miscibilium misceri perfecte possint, quantum misti ratio postnlat. Solus enim calor per se mistionis autor est: frigus vero per accidens ad mistionem concurrit, quatenus calorem moderatur.



page 267, image: s267

CAP. III. De Generatione et Interitu corporum natur alium.

CAeterum cum mistum et misti generatio vel reipsa idem sint, vel certe una sine altera esse nequeat: jam de generatione misti agendum. Verum cum corporum generabilium et corruptibilium variae sint species, aliaque sint simplicia, alia mista, primo de generatione in genere dicemus, ut nimirum cuilibet substantiae, generationi et corruptioni obnoxiae, competit, postea de speciebus generationis, transmutatione nimirum Elementorum, generatione mistorum, eorundemque interitu, qui est putrefactio, tractabimus.

Generationem autem in genere sumptam Aristoteles, 1. de gen. et corr. cap. 4. t. 23. sic definit: [gap: Greek word(s)] , id est, generatio est mutatio totius, non remanente sensibili quodam, ut subjecto eodem. Cujus definitionis sensus est: Generationem esse mutationem substantialem, in quaspecificâ corporis naturalis forma abolitâ, nova producitur, ita, ut non maneat idem subjectum sensibile acquisitae formae, quod fuerat


page 268, image: s268

subjectum deperditae, et totum compositum dicatur corruptum, novumque generatum. Totum enim in definitione generationis non omnes corporis naturalis partes significat; Materia enim prima non corrumpitur: sed integritatem, absolutionem et perfectionem corporis naturalis, in forma specifica consistentem, quae inde etiam interdum ab Aristotele totum appellatur; quia totam rei essentiam complet et perficit. Ut enim numeri species mutatur unicâ unitate demtâ, et septenarius, ablatâ unitate, desinit esse septenarius, etsi reliquae sex unitates maneant: ita ex interitu ultimae et specificae corporis naturalis formae totum mutari et perire dicitur, ferturque equus interiisse, etsi forma tantum interierit, corpus adhuc supersit.

Quapropter in hac tota generationis et corruptionis natura consistit, ut aboleatur ultima seu specifica rei forma, et alia oriatur, vel introducatur, per quam compositum generatum a priori, quod periisse pereunte formâ dicitur, specie differt. Hinc etiam patet, quomodo illud, quod vulgo fertur, Generationem et corruptionem non esse formae, neque materiae, sed compositi, et totius, intelligendum sit. Non enim hic hujus pronunciati sensus, quasi omnes partes corporis naturalis corrumpantur, vel de novo generentur; Materia enim in omni generatione et corruptione


page 269, image: s269

superstes manet: sed quod ex ultimae et specificae formae mutatione compositum ipsum mutetur, novamque denominationem accipiat.

Hunc autem sensum esse horum verborum, et quid per mutationem totius intelligendum sit, sequentia haec ejusdem definitionis verba declarant: nullo sensibili manente, ut subjecto eodem. Per quae innuit Aristoteles; In nulla generatione substantiali idem subjectum sensibile utriusque formae, acquisitae scilicet et deperditae, manere posse. Etsi enim materia prima servetur: ipsa tamen sensibilis non est: atque hoc non solum in Elementorum, et mistorum inanimatorum, sed etiam animatorum generatione verum est. In interitu enim animalis forma, quae amittitur, est anima: illud vero, quod est forma cadaveris, hoc est, mistum inanimatum, seu congeries plurium formarum, quae plura et diversa mista homogenea constituunt; atque ita duae hae formae commune subjectum sensibile non habent. Nam illud, quod animae loco subjecti erat, eratforma mistionis: abeunte autem animâ, formae illae plurium mistorum homogeneorum non amplius locum subjecti habent, sed formarum specificarum, quarum subjectum est materia prima. Quanquam vero in cadaveris generatione nulla nova forma adveniat. perinde tamen est, ac si nova adveniret. Forma


page 270, image: s270

enim mistionis in animato, respectu totius animati, fere non erat loco formae, sed subjecti potius et materiae; cum in quolibet misto partes essentiales eam inter se habeant rationem, ut quaelibet praecedens inferior ad sequentem et superiorem se habeat tanquam materia ad sormam, et potentia ad actum. Ablatâ autem animâ, forma mistionis subit locum formae specificae, et formae officium revera sustinet, mistoque denominationem et Esse specificum tribuit; quod ante, dum aderat anima, non praestabat.

Ex his facile responsio peti potest ad quaestionem illam: An praeter materiam primam aliqua forma, quae prius fuerat in corrupto, remaneat in genito; vel, An in ommgeneratione fiat resolutio ad primam materiam. Cum enim mista perfecta vel partes sint corporum animatorum, vel species aliae corporum naturalium, ut gemmae et metalla; et generatio horum non solum a concursu et actione elementorum absolvatur, sed a formae superioris directione: deinde ea non semper simplicia elementa pro corporis sibi necessarii formatione attrahit et miscet, sed et prima mista, atque ita neque in corruptione neque in generatione semper resolutionem usque ad materiam primam fieri necesse est,

Ex iisdem etiam omnes generationis caussae colligi possunt. Forma in definitione per


page 271, image: s271

mutationem substantialem exprimitur. Subjectum generationis commune est ipsa prima rerum materia; propinqua vero quatuor rerum sublunarium Elementa. Efficiens generale et remotum est virtus coeli: proximum vero et adaequatum generans seu agens, formae scilicet rerum sublunarium. Hae enim per primas qualitates, et calorem vitalem tanquam proxima instrumenta mista, sibi pro sui conservatione et actionibus edendis necessaria efficiunt.

Materia vero prima adaequata generationis caussa non est; cum sit ens merâ potestate, nihilque gignere, aut efficere, sed solum pati possit. Itaque ut generatio fieri possit, materia caussa est: ut vero actu fiat, ipsum agens, seu generans. Finis generationis est conservatio specierum. Cum enim in sublunari mundi parte perpetuitas et aeternitas individuorum non sit, generationis perpetuitate Natura specierum aeternitatem conservat.

Definitio generationis etiam corruptioni competit, ut manifeste ex ultimis verbis textus 22. cap. 4. lib. 1. de generat. et corrupt. et re ipsa patet. Nam generatio unius, ut recte Aristoteles, 1. de generat. et corrupt. cap. 3. text. 17. ait, est corruptio alterius. Cum enim, quod corrumpitur, non plane in nihilum redigatur,


page 272, image: s272

sed materia remaneat; haec autem per se sine aliqua forma exsistere nequeat; necesse est, uno composito abolito, et unâ formâ perditâ, aliam formam accedere, quae novum compositum constituat. Deinde cum duae formae specificae simul esse non possint in eodem subjecto, (nihil enim potest esse simul sub diversis speciebus) necesse est, unâ formâ adveniente, aliam, quae in subjecto ante exsistit cedere. Unde illud etiam est; Naturam primo intendere generationem, secundario corruptionem. Non enim potest unum generari, nisi alterum corrumpatur. Nam cum generantis intentio sit, patiens sibi simile reddere; hoc autem efficere non possit, nisi ejus formam prius destruat: secundario etiam corruptionem alterius appetit. Atque haec perpetuitatis generationum et corruptionum caussa est; Quia nimirum materia dum unâ formâ spoliatur, aliam recipit, et dum unam induit, aliam exsuit. Observandum tamen hîc generationem unius non esse corruptionem corpus ejusdem secundum speciem, sed alterius specie differentis.

Post explicatam hactenus universalem generationis naturam, de speciebus generationis jam agemus. Varia est Elementorum mutuo agentium proportio. Aliquando enim unum contrarium alteri tantum viribus praevalet, ut illud plane abolere, et in suam naturam


page 273, image: s273

convertere possit; atque tunc fit unius elementi simplicis generatio: aliquando elementa viribus quodammodo sunt aequalia, vel saltem non tanta est eorum inaequalitas, ut unum alterum possit penitus interimere, et in suam naturam convertere; et tunc mutua actione et passione sese debilitant, ac quasi amicitia inita in unam misti naturam coeunt. De Elementorum autem generatione priori loco dicemus. Etsi vero non solum olim Empedocles, atque alii antiqui Philosophi, sed etiam recentiorum nonnulli negent, elementa invicem permutari: tamen vulgatam doctrinam retinebimus ad quam probandam rationibus et experientia utuntur. Nam videmus quotidie, per ignem alia elementa in ignem converti, et aquam, quae sua natura deorsum movetur, igni admotam in aerem mutari, et sua sponte sursum, quod igni et aeri convenit, ferri. Ratio autem haec est: Ea permutari invicem apta sunt, quae sunt contraria, et commune habent subjectum. At elementa sunt talia: habent enim commune subjectum materiam primam, qualitatesque contrarias. Itaque invicem permutari possunt. Mutantur tamen elementa non secundum totum, sed secundum partes.

Et quidem omnia Elementa inter se sunt apta permutari, nullumque est, quod in aliud transire non possit: [gap: Greek word(s)] , ut Aristoteles,


page 274, image: s274

2. de generat. et corrupt. cap. 4. text 24. ait, [gap: Greek word(s)] , id est, generatio enim in contraria et ex contrariis; elementa autem omnia habent contrarietatem ad invicem, quia differentiae sunt contrariae. Elementa tamen, quae in una qualitate conveniunt, ut ignis et aer caliditate, aqua et aêr humiditate, facilius seu celerius mutantur: Elementa autem contraria plane, et quae utraque qualitate dissident, difficilius transmutantur. Cum enim duo simul juncta a duobus contrariis mutanda sunt, fortius resistunt, quam dum una tantum qualitas est contraria, altera similis; quia ob similitudinem contrario facilior patet aditus. Inde ex duobus Elementis contrariis facilius generatur medium, quam unum ex altero: videmusque, ex igne et aqua generari aerem. Medium enim qualitatibus cum utroque convenit.

Haec de Elementorum generatione. Accedamus jam ad simplicem mistorum generationem. Sunt autem generatio misti et Mistio, de qua praecedente capite actum, re ipsâ idem: etsi ratione differant. Re ipsâ idem sunt. Nam et mistio, et generatio misti significat quendam progressum ad formam misti, qui constat primo in alteratione mutua, per actionem et passionem primarum qualitatum facta;


page 275, image: s275

deinde in actione duarum activarum in duas passivas, seu in permistione humidi cum sicco; denique, et praecipue in ipsa formae productione: propterea et misti generatio in mistione, et mistio in misti generatione continetur. Vocabulum enim [gap: Greek word(s)] non solum significat Elementorum congregationem, et juxta positionem; sed unius naturae ex pluribus miscibilibus productionem. Contra etiam misti generatio nihil aliud est, quam unius substantiae ex pluribus Elementis productio.

Ratione tamen differunt. Cum enim et in mistione, et in misti generatione Elementa sint quasi terminus a quo, mistum vero terminus ad quem: vox mistionis magis Elementa respicit, mistio enim est Elementorum, non misti: nomen vero generationis ipsum mistum spectat. Illud enim dicitur tunc generari, non elementa. Neque tamen una fit sine altera; nec mistio tempore vel naturâ praecedit generationem: sed utraque in unius naturae productione consistit.

Misti autem generationem definit Aristoteles, 4. meteor. cap.. 1. hoc modo: [gap: Greek word(s)] , hoc est, Generatio simplex est mutatio a virtutibus activis, cum habuerim rationem ex subjecta materia unicuique naturae. Sensus


page 276, image: s276

autem hujus definitionis talis est: Generatio misti est mutatio substantialls facta a duabus qualitatibus activis, agentibus in duas passivas, tanquam materiam subjectam, iisque dominantibus ea proportione, quae ad uniuscujusque misti formam educendam necessaria est. Non enim proportio activarum qualitatum ad passivas semper eadem est, sed varia pro diversis mistorum naturis, quae varia temperamenta requirunt. Nec etiam dominium activarum qualitatum in passivas ita accipiendum est, quasi in omni misto activae qualitates gradibus superent passivas; cum contrarium testetur experientia, quae docet, mista quaedam dicenda calida, quaedam frigida, quaedam humida, quaedam sicca, pro dominantis qualitatis ratione: sed dominium hoc tantum intelligendum est respectu formae misti generandi. Nimirum tunc dicuntur qualitates activae passivis dominari, quando talis illarum ad has est proportio, ut ex iis certam aliquam misti formam producere possint. Nam etiam calidum ut quatuor, agit in humidum ut sex, et ex eo mistum aliquod corpus efficit.

Illud etiam hoc loco non praetereundum: An utriusque Qualitatis activae aequa sit hîc potestas, et par dominium et officium. De quo sciendum, et ipsam misti generationem et praeviam ad formam alterationem a calore per se et primario proficisci, et frigus nullo alio modo


page 277, image: s277

concurrere, nisi quatenus temperat et moderatur calorem, atque ad hujus vel illius misti productionem aptum facit. Misti enim generatio praecipue in perfecta, pro misti natura, humidi cum sicco permistione consistit: at hoc fieri non potest, nisi per attenuationem, quae facit ut omnes humidi particulae cum particulis sicci exacte uniri possint: at extenuatio per se fit a calore, etsi nunc majori, nunc minori. Frigus vero per segenerationis non est instrumentum, sed potius corruptionis. In misto tamen jam genito, et in sua essentia constituto etiam frigus agit per se, ipsique quasi complementum, et ad operationes aptitudinem tribuit. Frigore enim congelantur et condensantur mista.

Ultimo loco jam post misti generationem, agendum restat de ejusdem naturali interitu, qui Putredo est: de qua tantae inter viros doctos sunt controversiae, ut recentiores Philosophi et Medici totos libros disputationibus de putredine impleverint. Nos, etsi plura de ea dici possent, breviter, quantum quidem instituti nostri ratio patitur, aliquid de ea dicemus. Cum autem putredo mistorum generationi opponatur, facile e generationis cognitione in putredinis notitiam perveniemus. Totam mistionis seu generationis misti naturam in debitâ humidi cum sicco conjunctione, quae a calore, in certo gradu


page 278, image: s278

constituto, fit, consistere dictum est: et cum eadem generationis et conservationis misti caussa sit, tam diu mistum etiam in suo statu naturali durabit, quam diu debita et justa humidi et sicci permistio sub justo caloris dominio consistit: Interitus vero misti ex humidi et sicci dissolutione proficiscetur: haec autem orietur ex caloris naturalis abolitione aut imminutione. Calor enim naturalis imminutus aut abolitus, partes siccas cum humidis junctas amplius retinere non potest. Caussa autem quae naturalem calorem debilitat, est calor ambientis corporis, qui, si fortior est, naturalem educit. Calor enim naturalis, ab ambiente calore auctus, proportionem, quam ad passivas habere debet, amittit, et propterea evaporat, et mistum deserit: quo, tanquam rectore, destitutae partes humidae et siccae separantur, humidumque cum calore, tanquam ejus vehiculo, ad exteriora fertur, et evaporat; atque ita fit Putrefactio, quae sola corporis misti, quatenus mistum, naturalis est interitus, id est, qui fit secundum leges naturae universalis, quae mista omnia voluit interitui esse obnoxia, et in Elementa, ex quibus constant, tandem resolvi: sicut violentus interitus est, quando mutatur totum in unum elementum, quod fit combustione, vel etiam nimiâ frigiditate, ut nonnullis placet.



page 279, image: s279

Totam hanc putredinis naturam Aristoteles, 4. meteor. cap. 1. hac definitione complexus est: [gap: Greek word(s)] : id est, putrefactio est proprii naturalisque caloris in unoquoque humido existentis, ab extranea caliditate corruptio, haec autem est, quae in ambiente existit. Quae definitio perfectae demonstrationis terminos omnes continet, et de proprio subjecto per propriam caussam propriam affectionem demonstrat. Subjectum proprium est humidum. Nihil enim putrescere potest, nisi sit humidum. Ideoque omnia mista putrescunt, quatenus humida. Caussa proxima positiva est calor ambientis: quod non solum aer et aqua est, sed omne continens, quod calorem internum auget nimium, et rationem ejus, quam habet ad caeteras qualitates, turbat. Affectio est caloris interni ipsiusque formae substantialis corruptio.

Ex hactenus explicatis multarum quaestionum solutiones peti possunt. Facile enim hinc caussa red di potest, cur omnia, quae putrescunt, tundem fiant frigida, etsi in principio sint calidiora. Prioris caussa est, caloris innati interitus: posterioris et calor externus, qui internum intendit, caussa est, et quia calor internus jam turbata ratione, quam ante ad reliquas misti qualitates habebat, exiens, magis


page 280, image: s280

in sensum incurrit. In mistione enim ita erat temperatus, et reliquis qualitatibus amicitia quasi devinctus, ut fere non sentiretur; quo foedere in putrefactione rupto, fit sensibilior, suamque actionem magis libere exserit.

Atque ex hoc fundamento pendet distinctio illa Medicorum, quâ dicunt, alia actu esse calida, frigida; alia potentia: piperque, zingiber, et vinum potentiâ saltem calida esse dicunt, quia tacta statim non calefaciunt, sed in corpus ingesta, et a ventriculi calore dissoluta. Hujus enim rei haec caussa est: Piper, zingiber, et vinum, quamvis multum caloris in se contineant; is tamen ita cum reliquis qualitatibus temperatus est, ut suam vim non exserat, dum in misto, in suo naturali statu constituto, haeret. Ubi autem quis eadem in ventriculum assumserit, illa harmonia Qualitatum a calore ventriculi dissolvitur, et turbatur, calorque horum mistorum evocatur; qui amicitiâ, quam prius cum reliquis qualitatibus fovebat, ruptâ, liberius et fortius agit, non amplius tanquam calor misti, sed potius ut calor jam separatus, et sui juris factus.

Eadem etiam caussa est, cur putrescentia primo fiant humidiora, tandem vero plane exsic centur. Nam humidum cum calore evaporat, diffluit et ad exteriora exit; quod ubi tandem plane difflatur et evaporat, ex misto fimus et terra efficitur. Ex iisdem etiam ratio peti


page 281, image: s281

potest, quare corpora mista tempore et locis calidis citius putrescant, quam frigidis; Et cur res valde frigidae, vel valde calidae non ita facile putrescant. Prioris enim caussa est, quod tempore et locis frigidis ambientis calor, si quis superest, non ita fortis est, ut internum evocare possit. Temporevero calido contrarium accidit. Posterioris autem ratio est, quia et frigus internum forte calori ambientis resistit, ne innarum calorem corrumpere et evocare possit; et calidum internum validum se ab externo calore superari non patitur. Nec enim calor externus debilis internum fortem ita intendere potest, ut ad mistum conservandum non amplius sit idoneus. Hinc etiam multum minus putrescit, quam paucum; quia in magno corpore plus est vel caloris vel frigoris, quod etiam externo calori fortius resistit. Etiam res mota non ita facile putrescit, ut quieta, praecipue, quia ambientis caloris actioni minus subjacet.

Atque ex his satis putredinis natura patet: quae tamen, an sit una, an vero plures ejusdem species dentur, multi multis disputant. Nos longis disputationibus omissis, unam tantum putredinem agnoscimus, eam scil. quae supra definitione Aristot. explicata fuit. Diversitatem tamen aliquam in rerum putrefactione esse, ex varia mistorum putresc entium natura


page 282, image: s282

et constitutione, quorum alia magis, alia minus, alia secundum totum, alia secundum partem putrescere dicuntur, concedimus. Perfecte enim et secundum totum ea putrescunt, quae plane in elementa, ex quibus coaluerunt, resolvuntur, ita, ut reliquis omnibus elementis evaporantibus, tandem nihil nisi terra remaneat: atque hoc modo omnia ea, quae plurimum terrae obtinent, putrescunt.

Imperfecte autem et secundum partem ea putrescunt, quae plus humidi obtinent. Cum enim humidum, quod in his magis abundat, totum cum calore educi non possit: saltem partes ipsius aliquae, praecipue tenuiores et subtiliores, educuntur, reliquae servantur; atque haec putredo secundum partem appellatur, cujus tamen eadem, quae putredinis supra definitae, natura est. Fit enim in ea caloris interni ab externo corruptio. Hoc modo putrescunt vinum, humores in nostro corpore, Elementa tria, aer, aqua, terra, quatenus non suntpura, et modo quodam cum aliis mista. Ignis solus non putrescit, ob hanc praecipue caussam, quod nihil sit ipso calidius, quod ejus calorem corrumpere et evocare possit. An tamen in putredine imperfecta hac forma misti plane intereat, novumque mistum producatur, an vero fiat saltem quaedam alteratio, dubium est. Nos breviter respondemus: In omni vera putredine


page 283, image: s283

aliquid corrumpi: imperfectae tamen plures esse gradus, aliam majorem, aliam minorem. Interdum enim tam levis putredo est, seu via potius ad putredinem, ut aliquibus saltem particulis corruptis, mistum tam[?]n propriam formam retineat: interdum vero tanta exsistit, ut etsi non fiat plane totius misti in elementa tesolutio, forma tamen ejus tota aboleatur, et misti in aliam speciem fiat conversio. Ideoque omnis putredo est corruptio, non alteratio tantum. Quamvis enim sanguis, qui putrescit in venis, non totus corrumpitur, sed ex parte alteratur tantum: tamen partes illae, quae dicuntur putrescere, revera corrumpuntur secundum substantiam et adnaturalem statum redire non possunt, sed purgatione evacuandae sunt: reliquae vero, quae secundum substantiam non corruptae sunt, proprie putrescere non dicuntur, sed tantum calefieri a partibus putridis.

CAPUT. IV. De Temperamento et Coctione.

CUm hactenus de Elementis, corum mutuâ actione et passione, atque Mistorum ortu et interitu actum sit: antequam ad ipsas Mistorum corporum species accedamus,


page 284, image: s284

quaedam de Temperamento et Coctione adjungemus.

Temperam entum quod attinet, ex mistione elementorum id dependere, et ex Qualitatum primarum mutua actione et passione oriri, certum est: quid tamen illud sit, non ita liquidum. Nos omissis L. Fuchsii, qui parum recte, instit. medic. l. 1. sect. 3. c. 2 temperamentum substantiam, non accidens esse, asserit, nonnullorumque, qui Temperamentum nudam relationem et Qualitatum harmoniam esse statuunt, et aliorum, quae ab aliis recensentur, opinionibus, Temper amentum esse unam Qualitatem ex mutua primarum Qualitatum actione et passione in mistione ortam censemus. Eousque enim primarum Qualitatum, quae pro misti generatione necessaria est, pugna progreditur, donec omnes refractae et remissae fuerint, abjectisque contrarietatum quibusdam gradibus, per quos extreme dissidebant, amicitia quasi inita, coiverint, et in unam Qualitatem coaluerint. Et sic temperamentum nihil aliud est, quam una Qualitas simplicis essentiae, quae ex gradibus quatuor Qualitatum remissis constat. Ut enim ex elementarium formarum gradibus remissis una simplex actu forma oritur, quae facultate tamen omnes in se continet: ita ex Qualitatibus primis una moderata et actu simplex Qualitas oritur, quae illas omnes in se


page 285, image: s285

potestate complectitur, Non autem dicendum(quam sententiam male Avicennae affingi, nonnulli docti viri statuunt)temperamentum esse quintam quamdam Qualitatem, diversam a quatuor primis, iisque superadditam; sed unam tantum mediam, ex illis remissis et conjunctis ortam, easque in se continentem.

Sed cum elementa variis modis misceantur, qualitatesque primae variis proportionibus inter se temperentur, variae hinc temperamentorum oriuntur differentiae. Nam si aequis omnino viribus et gradibus elementa et qualitates ad mistionem concurrant, temperamentum efficitur, quod aequale ad pondus appellatur; quasi in eo aequo pondere qualitatum gradus librati et distributi sint; item aequalitas absoluta, quod scilicet ad nullum extrinsecum fiat comparatio. De graduum autem aequalitate hoc intelligendum est. Nam aequali quantitate elementa misceri non possunt; cum longe major sit ignis, quam terrae efficacia, et proinde si aequalibus portionibus concurrerent, ignis non mistum, sedignem solum generaret: testaturque experientia, omnia perfecte mista corpora plurimum terrae obtinere, ejusque vi gravia esse. Temperamentum hoc etsi nonnulli in rerum natura dari negant: rationem tamen firmam non videmus, quo minus statuamus, contraria


page 286, image: s286

pari gradu in misti alicujus constitutione posse concurrere: imo hoc reliquorum omnium normam esse, nec alia sine eo cognosci posse, statuit Galenus, lib. 1. de temp. c. 3.

Est deinde adhuc aliud aequale temperamentum, quod ad justitiam aequale appellatur, in quo non plane aequali gradu qualitates concurrunt, sed eo modo, qui misti formae et operationibus obeundis maxime conveniens est, et quod inter mista ejusdem speciei medium obtinet. Nam aliud mistum naturâ suâ calidius est, aliud frigidius, aliud humidius aliud siccius. Calidius est temperamentum leonis, quam piscis; calidior caro, quam nervus; siccius os, quam caro. Quamvis autem hoc modo temperamentum hoc aequale appellari possit, quia nimirum aequalitas misto cuique conveniens in eo servatur, et proportione Geometrica suum cuique tribuitur: tamen respectu temperamenti absolute [gap: Greek word(s)] et aequalis, inaequale dici, et id, quod eo praeditum est, intemperatum appellari potest: quamquam vulgariter illud, quod ab eo, quod naturaliter obtinere deberet, temperamento recessit, intemperatum nominetur.

Quot vero hujus temperamenti sint species, auctores non conveniunt. Nos cum Galeno. 1. de temp. c. 8. octo statuimus. Nam cum una tantum qualitas exsuperat, vincitque sibi contrariam, duae reliquae aequalitatem servant;


page 287, image: s287

verbi gratia, si mistum aliquod quinque gradus caliditatis, et tres frigoris, quatuor vero gradus humiditatis, et totidem siccitatis haberet: simplex temperamentum appellatur. Cujus quatuor sunt species; calidum, in quo caliditas frigiditatem superat, humiditas vero et siccitas sunt aequales; frigidum, in quo frigiditas caliditate superior est, passivae item sunt aequales; humidum in quo humiditas siccitatem vincit, caliditas vero et frigiditas sunt pares; siccum, in quo humiditas a siccitate superatur, activae vero pares gradus obtinent. Cum vero duae qualitates reliquas duas superant, Compositum appellatur; cujus iterum sunt quatuor species, secundum quatuor primarum qualitatum possibiles combinationes: calidum scilicet et humidum; calidum et siccum; frigidum et humidum; frigidum et siccum. Secundum has differentias aliquid vel temperatum, vel intemperatum dicitur: sed id variis modis. Dicitur enim quid tale, vel absolute, vel comparate. Absolute sola Elementa sunt calida, frigida, humida, sicca; cum his solis hae qualitates purae et sincerae insint. Per comparationem vero et exsuperantiam quid tale dicitur, quod etsi omnes qualitates habeat, una tamen prae reliqua excellit. Sic calidum dicitur, quod plus habet caloris; frigidum, quod plus frigiditatis. Fit autem comparatio ad quatuor; vel ad universam omnium mistorum naturam, in qua si quod medium omnino aequale


page 288, image: s288

concipias, qualem hominis cutem, eam praesertim, quae est in manu et summis digit s, esse statuunt, cui etiam ea de caussa omnium temperamentorum dijudicationem deferunt, reliqua omnia respectu hujus intemperata dicentur, et secundum Qualitatem hoc medium excedentem, calida, frigida, humida, sicca appellabuntur; Vel fit comparatio ad genus proximum; ut si in toto animalium genere aliquod animal temperatum et [gap: Greek word(s)] concipias, qualis forsan homo est, alia animalia omnia intemperata dicentur, nomine mutuato a qualitate exsuperante: Vel fit comparatio ad medium ejusdem speciei; sic puer dicitur calidus, senex frigidus: Vel denique fit comparatio inter diversas species, vel quaecunque obvia individua. Sic canis respectu leonis est frigidus, respectu piscis est calidus. Sic Petrus Paulo collatus est calidus, alii calidiori si conferas, dicetur frigidus.

Notandum hîc, temperamentum proprie esse mistorum homogeneorum, eaque proprie hoc vel illud temperamentum habere dicuntur. Mista vere heterogenea, praecipue animalia, cum unicum mistum non sint, sed ex plurimis, quorum unumquod que suâ praeditum est temperie, constent, unicum etiam temperamentum habere ita proprie non dicuntur: eorum tamen temperamentum ex singularum


page 289, image: s289

similarium partium temperie aestimatur. Si enim calidae superant, totum dicitur calidum: si frigidae, frigidum. Animantium tamen temperamentum praecipue ex cordis et epatis temperatura aestimatur. Haec enim omnibus partibus nutrimentum, spiritus et calorem tribuendo, unum quasi totius habitus corporis temperamentum constituunt.

Atque haec de temperamento hoc loco sufficiant: ad coctionem jam, quae temperamenti quaedam perfectio et absolutio est, progrediamur. Sic autem Aristoteles, lib. 4. meteor. cap. 2. coctionem definit: [gap: Greek word(s)] : id est, Concoctio est perfectio, quae anaturali et proprio calore ex oppositis fit passivis, quae propria cuique materia exsistunt. Haec definitio, ut omnis legitima affectionum seu accidentium definitio, loco generis formam, loco differentiae subjectum cum caussa efficiente complectitur: quae omnia hoc loco consideranda sutit, ut integram coctionis cognitionem assequamur.

Forma coctionis est [gap: Greek word(s)] , quae nihil aliud est, quam ultima proprii temperamenti absolutio. Tunc enim res cocta dicitur, cum eam, quam in qualitatibus seu temperamento habere debet, perfectionem et absolutionem consecuta est. Quapropter perfectio hîc non


page 290, image: s290

ea, quae essentiae est, et a forma substantiali tribuitur; sed ea, quae in qualitatibus consistit, intelligenda est. Quod et Aristoteles significat, sect. 12 probl. 7 [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, coctio est rei conquendae alteratio.

Materia, seu subjectum coctionis sunt duae Qualitates passivae, praesertim tamen humiditas. Atque hinc patet, coctionem esse affectionem corporis misti, quatenus humidum, nec solum coctionem in alimento animalium spectari, quia etiam aliae res coqui dicuntur, quae in anim alium alimentum nunquam cedere possunt. Hinc etiam manifestum est, Coctionem esse rei jam genitae, et per naturam suam constitutae. Nihil enim coqui dicitur, nisi quod jam genitum est, aliquam tamen in temperamento habet imperfectionem, quae ulteriore alteratione perfici potest; quod ubi factum est, res cocta esse dicitur.

Caussam efficientem quod attinet: [gap: Greek word(s)] ; id est, principium perfectionis a caliditate propria accidit, quamvis per aliquod exterius auxilium perfectum sit. Principalis caussa semper est calor proprius: etsi interdum is sufficiens non sit, et propterea indigat alio quasi administro, ut coctio eo rectius et melius absolvatur. Sic


page 291, image: s291

balnea et emplastra coctionem in ventriculo adjuvant. Sic mespila et alij fructus, ante maturitatem collecti et asservati, suo ipsius calore maturantur: ad feliciorem tamen maturitarem multum calorSolis facit.

Totus itaque coctionis modus hic est. Quando in misto jam per suam formam constituto aliqua est adhuc in temperamento imperfectio, nec humidum satis domitum et temperatum est, nec justam et exactam ad sic cum et reliquas Qualitates habet proportionem: calor naturalis humidum, quod abundat, absumit et expellit; reliquum vero, quod jam Quantitate amplius non peccat, coercet, terminat, et cum sicco, quantum misti natura requirit, unit; quae actio Coctio appellatur.

Ut autem coctionis natura rectius intelligatur, Aristoteles praeter internum finem, qui cum forma coincidit, etiam externum addit, his verbis: [gap: Greek word(s)] est, Finis coctionis aliis natura est, quam ut speciem et essentiam dicimus: aliis ad quandam subjectam forma tendit, quando tale et tantum factum est bumidum. Quibus docet Aristoteles, finem exter num duplicem esse, vel formam simpliciter et absolute, qui finis in maturatione fructuum praecipue apparet,


page 292, image: s292

qui tunc maturi dicuntur, cum semen jam ita perfectum est, ut sibi simile generare possint, vel formam aliquam seu dispositionem ad utilitatem aliquam praebendam, quae vel consistit in novae formae in ductione, vel praeparatione ad inutilium commodam excretionem. Prior usus patet in elixatione, quae fit in ventriculo. Haec enim ideo instituitur, ut cibi ingesti rectius a facultate, quae est in ventriculo, in chylum converti possint. Talis etiam pituitae naturalis est coctio. Alter apparet in humorum putridorum in ulceribus et alibi in corpore animalis coctione, qui tunc cocti et maturati sunt, cum a calore naturali ita sunt elaborati, ut ad excretionem sint apti. Cum enim ad formam aliquam perfectam, et rei nutriendae utilem, propter magnam corruptionem, pervenire non possunt, saltem ad formam aliquam, ipsa putredine meliorem, coctione perducuntur. Atque ita coctio putredinem reprimit, eique finem imponit, et humores corruptos ab utilibus segregat, ac ut sine corporis noxa evacuri possint, idoneos reddit.

Coctae itaque dicuntur res, cum materia coctionis, quae praesertim humi ditas est, a calore superata et terminata fuerit, debitamque crassitiem acceperit. Quapropter urinae, alvi feces, adeoque, omnia corporis nostri excrementa recte cocta, sanitatis indicia sunt. Calorem enim naturalem justum in corpore nostro


page 293, image: s293

obtinere dominium; tantumque esse, ut omnes humores coercere et debite domare possit, indicant. Eadem de caussa cocta omnia et crassiora, et calidiora evadunt. Calor enim, qui in coctione dominatur, simul etiam calefacit, partesque tenues resolvit. Cui etiam suffragatur experientia. Poma enim, pyra, uvae, aliique sructus omnes, antequam maturescunt, sunt frigidiores, quam postquam maturitatem consecuti fuerint: Et lac, semen, pus in ulceribus, sordesque in oculorum angulis collectae, crassiores sunt coctae, quam inconcoctae. Notandum tamen hîc, cum dicitur: concocta incoctis esse crassiora et calidiora, non unam rem cum alia specie distincta, et cum seipsa, postquam speciem mutavit, sed eandem specie inconcoctam cum seipsa cocta comparandam esse.

Coctioni opponitur [gap: Greek word(s)] , cruditas, seu, ut loquuntur, inconcoctio, quae ab Aristotele l. 4. meteor. definitur, quod sit [gap: Greek word(s)] , id est, Cruditas est imperfectio qualitatum patibilium, ob indigentiam proprii caloris. Indigentia autem caloris est frigus. Ex qua definitione patet, in cruditate omnia contrario modo se habere, quam in coctione, excepto tantum subjecto, quodidem est. Forma enim ibi erat perfectio; hîc imperfectio; ibi caussa efficiens calor, hîc


page 294, image: s294

caloris penuria, seu frigus. Quapropter cruda in genere dicenda sunt, quae cos in Qualitatibus seu temperamento perfectionis gradus, quos habere debebant, nondum sunt adepta, et in quibus humidum abundat, et ob imbecillitatem caloris recte superari et terminari non potest.

Post explicatam Coctionis et Cruditatis naturam, ad ipsarum species accedamus. Ubi illud prius observandum; Coctionem non esse genus univocum, sed ex eorum numero, quae [gap: Greek word(s)] dicuntur, ideoqueue ejus definitionem principali et primariae speciei praecipue competere; (qui mos est in definien dis iis, quae dicuntur ab uno) exigua tamen facta mutatione etiam reliquis accommodari posse. Primaria autem coctionis species, et quae coctionis nomen sola forsan integre sustinere potest, est maturatio, quae tamen et ipsa, ut jam de coctione dictum, non aequaliter de omnibus subjectis speciebus praedicatur. Proprie enim [gap: Greek word(s)] Maturatio est alimenti, quod pericarpio inest, votio. [gap: Greek word(s)] autem appellatur illud in fructibus, quod est circa semen, quod Graecis frequenter [gap: Greek word(s)] appellatur. Facilioris autem doctrinae caussa Aristoteles fructibus tantum maturitatem applicat; etsi omnibus animalibus, plantis, et seminibus ad generationem relatis communis sit. Tunc autem Maturatio facta esse


page 295, image: s295

dicitur, cum semen, quod in pericarpio continetur, ita elaboratur, ut sibi simile generare valeat. Nam in principio, dum adhuc superflua humiditas adest, semen ad generationem nondum aptum est: cum autem humidum a calore naturali partim absumtum, partim melius terminatum fuerit, semen ad generationem idoneum fit. Deinde per translationem etiam pituita, pus, et alii humores in corpore nostro maturari dicuntur, cum ita a naturali calore digeruntur, ut vel ad nutriendum fiant apti; vel si nutrire non possint, ad evacuationem saltem disponantur. Maturatione vero ex flatulentis aquea; ex aqueis, tenuia; ex tenuibus, crassa redduntur. Primo enim calore spiritus seu materia flatulenta digeritur; postea humor aqueus ulterius coquitur, ejusque partes tenuiores resolvuntur.

Maturitati opponitur [gap: Greek word(s)] , im maturitas, quae ut Maturitas, etiain duplex est: una proprie, altera per translationem talis. Proprie enim dicta Immaturitas est cruditas alimenti, quod in pericarpio continetur, ob penuriam vel [gap: Greek word(s)] caloris naturalis. Quando enim calor tam exiguus est, vel humor tam copiosus, ut calor humorem exacte subigere non possit, fit immaturitas, se menque tum ad generationem aptum non est. Quapropter etiam, omnia immatura sunt flatulenta, aquea,


page 296, image: s296

eorumque humores tenues et frigidi, nec ad alendum idonei. Per translationem postea etiam catarrhi, sputum, pus in ulceribus, urina cruda appellatur. Item, lac nondum coctum, crudum dicitur; sicut et lateres, et omnia fictilia nondum cocta, cruda nominantur.

Altera coctionis species est Elixatio, quam Aristoteles 4. meteoror. c. 3. sic definit: [gap: Greek word(s)] , id est, Elixatio in universum quidem est indefiniti in humore existentis concoctio, ab humido calore facta. Fit enim elixatio hoc modo. Calor igneus in humido aqueo receptus, rem elixandam humectat, poros ejus aperit, patentioresque reddit, et sic humorem rei elixandae a centro ad circumferentiam trahit, reliquumque humoris, quod manet, digerit, domat, et rerminat, et proinde elixa minus humoris nativi obtinent, plus alieni. Atque hac de caussa coqui carnes assas diligenter praeparaturi, eas prius aliquantum elixant, ut nimirum aliquid humoris et excrementorum, quae intus redundant, prius educatur, reliquum vero facilius assando absumi possit.

Patet ex his, ea proprie tantum elixari, quae humiditatem habent, quae a calore igneo, qui est in humido a queo, vinci potest. Elixari vero non posse, vel quae terrea sunt, et humorem paene nullum habent, ut lapides, ossa, etc. vel quae aliquam quidem humiditatem obtinent, eam


page 297, image: s297

tamen ita condensatam et cum sicco terreo junctam, ut a calore humido educi et vinci non possit, ut ligna, metalla, etc. Hac eadem de caussa difficilius elixantur carnes seniorum animalium, quam juniorum, et bubulae, quam gallinaceae, quia nimirum illae sunt magis siccae, terreae, solidae, densae, humoremqueue cum sicco tenacius junctum habent, ut a calore humido facile evocari non possit. Improprie tamen etiam ligna, metalla, etc. elixari dicuntur. Etiamsi enim non ita emolliuntur, ut vere elixabilia: tamen aliquid etiam de eorum humido educitur, et aquae communicatur; quod sapor, quem aqua ex rebus talibus, quae in ea elixantur, concipit, edocet. Elixatio deinde etiam tribuitur humido, quod parum sicci habet, ut lacti, musto, et aliis, quando nimirum per ebullitionem partes eorum aliquae evaporant, et reliquae mutationem quandam in temperamento et sapore accipiunt.

Elixationi opponitur [gap: Greek word(s)] , imperfecta elixatio, quam in quinationem et flacciditatem vocant, quae definitur ab Aristotele, quod sit [gap: Greek word(s)] , id est, inconcoctio ejus, quod in corpore interminat propter defectum caliditatis, quae in bumido, quod circum. M [gap: Greek word(s)] enim proprie nihil aliud est, quam inchoata elixatio, quando nimirum


page 298, image: s298

calor, qui est in humido aqueo, tantus quidem est, ut aliquo modo in rem elixandam agere possit: tam fortis vero non est, ut integre eam coquere queat, sed vel a frigore, vel ab humore in re coquenda nimio obtunditur, et superatur, ut opus suum perficere non valeat: qualis imperfecta coctio saepe accidit in senibus et aegris, quorum calor cibos quidem aliquo modo alterat, integre tamen coquere non potest.

Ultima coctionis species est [gap: Greek word(s)] , assatio, [gap: Greek word(s)] scilicet, [gap: Greek word(s)] , id est, Coctio a sicco et alieno calore. In misto enim humor, qui abundat, si a calore sicco externo absumitur et temperatur, assatio fieri dicitur. Sunt autem asla extra quidein sicca, intus vero humida, humiditate propria, ipsisque elixis humidiora. Nam calor siccus externas partes desiccat, porosqueue coarctat, ut humori interno egressus non pateat. Assatio vero et elixatio praecipue fiunt ab arte, iisque per artem factis, ut nobis notioribus, praecipue haec nomina competunt. Eaedem tamen etiama natura fiunt. Nam alimentorum in corpore animalium coctio, et inprimis, quae fit in ventriculo, est elixatio: eadem quoque non incommode in corporibus calidioribus et siccioribus assatio appellari potest.



page 299, image: s299

Assationi etiam quid imperfectum opponitur; illud tamen [gap: Greek word(s)] , simile fere [gap: Greek word(s)] appellatae, quam vocem Latine reddere se ignorare, scribit Gasp. Contarenus Cardinalis, lib. 4. de elem. Nonnulli Tostionem vertunt. Fit autem prava assatio ob caloris inopiam, qui vel per se exiguus est, vel non tantus, ut ingentem humoris copiosi abundantiam possit superare, et proinde assationem inchoatam non absolvere.

Haec etiam de coctionibus.



page 300, image: s300

LIBER IV. CAP. I. DE METEORIS IN GENERE.

CUm hactenus de elementis, corporum naturalium principiis, eorumque mistione, et corporum naturalium generatione et corruptione in genere actum sit: ordo monet, ut de corporum naturalium speciebus agamus. Cum autem mista sint duplicia, perfecte et imperfecte mista; et imperfecte mista sint meteora: ad eam Physicae partem, quam omnes antiqui, teste Aristot. l. I. met. cap. I. [gap: Greek word(s)] vocabant, nobis accedendum.

Recentiores quidem hîc dubii quid movent, et alii corpus imperfecte mistum ac meteorum idem esse negant, latiusqueue meteori nomen patere dicunt; cum multa sint meteora, quae non sunt corpora, qualia sunt illa, quae [gap: Greek word(s)] fieri dicuntur, tonitru, terrae motus: alii contra meteori nomen tantum corporibus imperfecte mistis attribuendum censent, et proinde illa, quae [gap: Greek word(s)]


page 301, image: s301

non habent, sed tantum [gap: Greek word(s)] fiunt, e numero meteororum excludenda putant; cum omnia, quae Physicae subjectum constituunt, ejusqueue partes sunt, in corporum naturalium numero sint. Verum controversia haec facile conciliari potest. Corpus imperfecte mistum alicubi in Physicis explicandum est, et quidem rectissime post elementa: Ideoque partis ejus Physicae subjectum esse dicitur. Cum vero idem meteoris praebeat materiam, Meteorologiae nomine ca Physicae pars indigitatur. Etsi enim in illa ea quoque explicentur, quae corpora naturalia non sunt, ut dictum: sunt tamen illa ipsa corporum imperfecte mistorum vel affectiones vel effectus. Hinc usus obtinuit, ut meteori nomine, cum corpora imperfecte mista, tum eorum affectiones et effectus comprehendantur. Atque ita hujus doctrinae subjectum est [gap: Greek word(s)] , id est, aliquid ex halitibus e terra et aqua vi stellarum et ignis subterranei excitatis, in sublimi, magna ex parte, genitum. [gap: Greek word(s)] enim in genere significat quiddam sublime, elevatum, et in alto quasisuspensum.

Et per sublime intelligitur, non coelum, sed totum intervallum, quod a terrâ in coelum extenditur, qui locus etiam sursum dicitur. Imo cum Meteorum quiddam in altum elevatum et suspensum significet, etiam ca, quae in terrae cavernis ex halitibus ibi elevatis


page 302, image: s302

fiunt, hoc nomine comprehenduntur. Neque enim omnia, quae Meteori nomine veniunt, sunt ejusdem generis; ut modo dictum. Hinc a nonnullis dividuntur in hypostatica et emphatica. Commodissime in tres classes distinguuntur. Vel enim Meteori natura consistit in permutatione halitus in aliud quod in Meteoris ignitis, pluvia, et similibus accidit; vel in motu, ut in ventis, terrae motu; vel in radiorum reflexione, quod fit in iride.

Efficiens caussa a plerisque Coelum statoitur. Et est coelum, ac Sol praecipue, caussa, quae exhalationes elevat: verum non sola, sed concurrit etiam calor et ignis subterraneus, et in generatione metallorum ac mineralium multae exhalationes attolluntur, ut metallorum scrutatoribus notum; et venti atque alia meteora non minus tempore hyberno, cum radii Solares debiliores, quam tempore aestivo, generantur.

Materia remota sunt non tantum quatuor Elementa, praesertim terra et aqua, sed et corpora mixta, de quibus oppositae exhalationes elevari solent. Proxima duplex halituum genus ex his calefactis elevatum. Nam corpora coelestia, praecipue Sol, et calor subterraneus duplex halituum genus excitant et elevant, qui in genere [gap: Greek word(s)] appellantur: quorum unus, qui [gap: Greek word(s)] , id est, vapor dicitur,


page 303, image: s303

calidus est et humidus, ex aqua, vel terra humidiore excitatus, mediam quasi naturam inter aquam et aerem obtinens, ut facile in utrumlibet elementum transire possit. Est enim summe humidus, caliditas vero in eo remissa est, atque aliqui gradus frigiditatis seu portiones aquae unâ sublatae in eo sunt reliquae, atque ut Aristot. 1. met. c. 3. ait: [gap: Greek word(s)] . Alter vero halitus, qui nomine generis [gap: Greek word(s)] , exhalatio, et [gap: Greek word(s)] , sumida seu fumosa exhalatio appellatur, calidus et siccus est, e terra, et praecipue ejus partibus siccioribus, vi stellarum calefactis et attenuatis excitatus, mediae quasi inter ignem et terram naturae. Summe enim siccus est hic halitus, remisse vero calidus; aliquos enim frigiditatis terrae gradus, seu potius terrae aliquas partes simul elevatas retinet, unde Aristoteles, ibidem: [gap: Greek word(s)] . Sunt autem hujus exhalationis duae praecipue species: una, quae [gap: Greek word(s)] nun cupatur, quae ex pinguiori materia educitur, et [gap: Greek word(s)] est, seu facile inflammatur: altera, quae e terra aridiore excitatur, nec ita promte ignem concipit, sed potius in ventos et flatus abit. Haec duo halituum genera etsi distinctae naturae sint, et tum ratione caliditatis, siccitatis, levitatis et originis discrepant, quia nimirum vapor est frigidior, gravior, humidus, ex qua elevatus; exhalatio vero calidior, levior, sicca, ex terra


page 304, image: s304

sublata: tamen plerumque conjunctim et simul generantur, ea de caussa, quod plerisque in locis terra cum aqua permista est: unde etiam is, qui suâ naturâ gravior est, alterius levioris beneficio elevatur, et in altum tollitur; quamvis, ubi ad mediam regionem aeris veniunt, separantur, et exhalatio fumida altius attollitur, vapor vero subsistit. Atque hi duo halitus, ut vulgo appellantur, omnium meteororum materia sunt; unde ipsa etiam corpora imperfecte mista appellantur; vel quod non ex omnibus elementis constant, vel quod in iis elementorum formae integrae et distinctae servantur, nec in unam misti formam coalescunt. Qua de caussa etiam ejusmodi corpora diu durare non possunt. Non raro tamen accidere solet, ut etiam atomi corporum perfecte mistorum halitibus hisce misceantur; ita tamen ut halitus isti a formis perfecte mistorum non informentur, sed corpuscula illa mista saltem contingant.

Locus, ubi Meteora generantur, aer praecipue est. Hic enim secundum diversas regiones, in quas eum dividi, diximus, diversis meteoris, ut postea dicetur, locum praebet. Nam etiam ea, quae in terra generari dicuntur, proprie in aere, in terrae cavernis contento, generantur. In Sphaerâ tamen ignis, et praesertim infimâ ejus parte, ignita quaedam mereora generari negandum non est. Ex his etiam, loco


page 305, image: s305

scilicet et materia; praecipua meteororum distinctio pendet. Alia enim ex exhalatione, alia ex vapore constant: alia in suprema, alia in insima aeris regione producuntur. Nos ab iis initium faciemus, quae exhalationi originem debent, et quidem iis, quae ignita vulgo et incensiones appellantur.

Cap. II. DE METEORIS IGNITIS.

IGnita autem meteora pleraque fiunt in suprema regione aeris. Nam cum halitus calidi et sicci eousque ascendunt, et ibi accenduntur, varia ignita meteora, pro materiae dispositione varia, incensionis que diversitate, magnitudine, figura, motu, duratione distincta generantur: quorum etsi forsan plures species, appellationibus a figuris, quas inter deflagrandum varias exhibent, mutuatis, recenseri possent, praecipuas tamen enumerabimus. A plurimis vero inter Meteora ignita, Galaxias et Cometa reponi solent. Verum de iis supra jam dictum est.

Plurima autem Meteora ignita oriuntur, solo materiae positu, multitudine et specie, quam inter deflagrandum exhibent, differentia; quae et ipsa explicanda sunt. Atque ut hinc initium faciamus: Si exhalatio calida et sicca,


page 306, image: s306

non admodum densa est et pinguis, sed subtilis, in longitudinem et latitudinem extensa, in suprema regione aeris ignem concipiat, Flamma ardens et collucens apparet, nonnunquam tanto splendore, ut noctis tenebras nonnihil discutiat. Alii Stipulas ardentes hoc Meteorum appellant. Magnae enim areae subito ardentis, stipularumque in arvis accensarum imaginem exhibet.

Caprae vero saltantes dictae apparent, cum exhalatio in longitudinem magis, quam in latitudinem protensa est, quae vel partes non aequaliter dispositas, seu distinctas massas, per tenues et raras exhalationes conjunctas habet, vel ad latera quasi quaedam filamenta et villos annexos obtinet. Haec enim si accendatur; ignis subito vel ex subtili et rariori exhalationis parte transilit in aliam ejusdem partem, vel in latera et appendices et villos illos excurrit, moxque recurrit; et sic instar caprarum lascivientium salire videtur.

[gap: Greek word(s)] autem seu torres appellantur, cum exhalatio similiter magis in longum, quam in latum extenditur; partes tamen aequaliter dispositas habet. Nam haec si accenditur, ardentem torrem seu trabem refert. Trabesque non transcurrunt, nec praetervolant, ut faces, sed commorantur, et in eadem parte coeli collucent. Cum hoc Meteoro idem fere esse videtur,


page 307, image: s307

quod vulgo Lancea ardens, jaculum et sagitta ardens appellantur. His enim omnibus nominibus designatur meteorum, quod generatur ex halitu in longitudinem protenso, parresque aequalis crassitiei obtinente, qui incensus totus ardet, et hastae vel jaculi imaginem exhibet. Nec ab hoc multum differt Ignis perpendicularis, aut pyramidalis dictus, quod perpendiculi formam referat; qui generatur ex exhalatione in longum porrecta, et superiore parte leviore, inferiore graviore. Nam accensa parte superiore et leviore, columnam ad perpendiculum erectam, parte inferiore et graviore basin refert. Huic similis est candela seu fax accensa, quae constat etiam ex halitu sicco et in longitudinem tantum disposito, et denso aequaliter. Hic enim ab una parte accensus reliquam partem nondum accensam aliquo modo illustrat, et ardentis candelae aut facis imaginem prae se fert.

[gap: Greek word(s)] Plin. l. 2. nat. hist. cap. 37. stellarum discursus. Senecae, l. 1. nat. quaest. c. 14. Stellae transvolantes, aliis stellae cadentes et trajectiones dictae, quod stellarum cadentium aut volantium figurâ appareant, duplici fiunt modo. Primo cum exhalatio in supremâ regione aeris in longum disposita, in multas quasi particulas discerpta, distincta et disseminata est. Nam prima pars inflammata alteri ignem celeriter communicat,


page 308, image: s308

secunda tertiae, tertia quartae etc. eodem modo, ut una candela accensa, aliam, quae modo exstincta erat, facile rursus accendit, stellaeque discurrentis imaginem exhibet. Deinde cum exhalatio in media regione aeris subsistit, et vel per [gap: Greek word(s)] frigidi aeris accensi, leviorque facta in altum tollitur, et quasi volans stella apparet, vel frigore nubis compressa et extrusa ignem concipit, et deorsum in latus plerumque, violenter movetur, et tunc stella de coelo cadere videtur. Addi potest et tertius modus, cum nimirum exhalatio in longitudinem extensa, aequaliter disposita, et ad conflagrandum apta, ignem concipit. Haec enim dum subito deflagrat, et flamma celeriter unam partem post aliam depascit, stellae volantis imaginem exhibet. Nec enim Epicureorum deliriis fides habenda, qui docebant, stellas revera e coelo decidere. Nam, ut Senecae verbis, l. 1. quaest. nat. cap. 1. utar, si hoc fuisset, jam defuissent. Nulla enim nox est, quâ non plurimae ire, et in diversum videntur abduci. Atqui, quo solent, quaeque inveniuntur loco. Magnitudo sua singulis constat. Ubi plures tales trajectiones acciderint, ventos secuturos denunciant. Siccas enim exhalationes, quae ventis materiam possunt exhibere, adesse signisicant: de quo Virgil. l. 1. Georg.



page 309, image: s309

Saepe etiam stellas vento impendente videbis Praecipites coelo labi, noctisque per umbras Flammarum longos a tergo albescere tractus.

In media regione aeris generatur Draco volans. Fit autem hoc Meteorum, cum exhalatio non nimis viscosa et calida occurrit frigidae nubi, et ab ea repellitur, atque ita vel motu, vel [gap: Greek word(s)] , parte summa, qua levior est, inflammatur, et scintillas ac flammas evomere videtur: parte vero media, qua crassior est, et inflectitur, ventris imaginem quasi exhibet: parte posteriore, qua rursum angustior est et strictior, caudam repraesentat.

In insima regione aeris generatur Ignis fatuus, circa loca pinguia, et uliginosa, paludes, sepulcreta, patibula, ubi viscosae et pingues exhalationes abundant. Eae enim vel nocturni aeris [gap: Greek word(s)] , vel motu accensae, candelarum ardentium specie apparent, et variis agitationibus ad aeris motum cientur; unde et ignes fatui appellantur, et homines modo sequi, modo antecedere videntur. Nam cum ad tales ignes accedere volunt viatores, pulso aere, qui ante est, ignes hi etiam, ad motum aeris agitati, eos antecedunt et fugiunt: cum vero eosdem fugiunt, aere, qui post tergum est, sequente, iidem insequuntur. Ignes hi viatores saepe in avia seducunt, in fossas, paludes ac amnes praecipitant: quia viatores rati, hos ignes esse candelas in proximis pagis lucentes,


page 310, image: s310

eos sequuntur, rectamque viam deserunt, et in vicinos amnes aut paludes praecipitantur, vel ab his ignibus, circa loca paludosa ortis ibidemque pabulum suum quaerentibus, in easdem aquas seducuntur. Interdum tamen etiam diaboli, qui hominum perniciem semper meditatur, omnesque occasiones nocendi quaerit, illusiones et fraudes hîc concurrere, vix negandum est.

Ex simili etiam exhalatione eodem modo generantur Meteora, Helena, Castor et Pollux, appellata, quae plerunque navigantibus in mari tempore tempestatum apparere solent: quae si gemina conspiciuntur, Castor et Pollux appellantur; si unum tantum, Helena: unumque infaustum, gemina vero serenitatis signa censentur. Sic enim Plinius, l. 2. nat. hist. c 37. Graves sunt hae stellae, sisolitariae venêre, merguntque navigia, et si in carinae ima deciderint, exurentes. Geminae autem salutares et prosperi cursus praenunciae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem Helenam ferunt: Et ob id Polluci et Castori id numen assignant, eosque in mari deos invocant, et navibus tanquam duces tutelares pro insignibus apponunt, ut ex actis Aposto l. cap. 28. v. 11. apparet. Sed haec potius ex Ethnicorum superstitionibus, quam Physicis caussis desumta sunt. Illud magis verum videtur, haec meteora, cum hûc illuc instabili motu moventur, tempestates et


page 311, image: s311

ventos praenunciare; dum vero in naves in tempestatibus decidunt, aut antennis adhaerescunt, tranquillitatis et serenitatis indicia esse. Jam enim ventorum flatus, tempestatesque remittere significant. De Helenae tamen sidere Cardanus, l. 2. de subtil. p. 69. sic scribit: Ejusdem ferme generis est Helenae sidus circa malum navis, quod cadens etiam aenea vasa colliquat, certus submersionis nuncius. Nam solum in gravibus accidit tempestatibus, nec nisi crassissimo spiritu et magna ventorum vi vapor ille cogi potest in navi, et ardere simul, unde etiam im minentem nunciat perniciem. Idem eodem in loco, caussam reddere conatur, cur gemina haec sidera apparentia salutem nautis promittant, quae vix tamen satis firma est.

Pertinet huc etiam Ignis lambens seu adhaerescens, qui in hominum capillis, vestimentis, reliquorum animantium pilis, aliis que rebus interdum conspicitur. Oritur hic ex subtili et pingui exhalatione per aerem dispersa, et animalium pilis aut vestibus adhaerescente, vel ex sudoribus animalium calidioris temperamenti, aut vehementi motu ex calefactorum [gap: Greek word(s)] vel motu vehementi incensa. Tale quid accidit Ascanio, de quo Virg. 2. Aeneid.

Ecce levis summo de vertice visus Juli Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.


page 312, image: s312

De Servio Tullio simile quid refert Livius, Dec. 1. l. 1. et Val Maximus, l. 1. c. 6. Et L. Martio concionanti flammam fusam e capite sine ipsius sensu, cum magno favore circumstantium militum, scribit Livius, Dec. 3. lib. 5. Significare hos ignes divulgationes vel insignis gloriae, vel infamiae, plerique autumant, et semper insignis ominis, seu fausti, seu infausti loco habitos esse, historiae supraque allata exempla testantur. Quapropter ad naturales caussas eos semper referendos esse, nonnulli negant. Illud insigne est, quod ex Cardano affertur; Quemdam post noctis horam primam domum venisse, et cum pallium deponeret, scintillam e dorso petasi prosiliisse, receptumque pallium cum iterum deponeret, demum erupisse, ita ut geminato timore perculsus fuerit: infra dies 15. ab inimicis accusatum fuisse veneficii, et quaesitum ad tormenta et supplicium: de consilio autem amicorum ultro concessisse in exilium.

Ex eadem exhalatione sicca etiam Tonitru, Fulgur, et Eulmen ortum habent. De Tonitru variae antiquorum fuerunt opiniones, ut videre est ex Aristotele, l. 2. meteor. cap. 9. Plutarcho, de plac. Phil. lib. 3. cap. 3. Seneca, quaest. nat. l. 2. cap 17. 18. etc. Lucret. l. 6. nec recentiorum eadem de hac re opinio. Bodinus enim tonitru, ut pleraque alia meteora, non a caussis naturalibus, sed potius [gap: Greek word(s)]


page 313, image: s313

excitari sentit. Aristoteles, cujus habetur sententia caeteris probabilior, Tonitrva ita generari sentit: Cum duplex halitus calidus et siccus simul elevantur, et in nubem in media regione aeris conglobantur: nubesque ob loci frigiditatem condensata, praecipue quidem a summa parte, atque exhalatio calida in eo conclusa et a frigido obsessa fuerit, illa cum frigido pugnans, exitum que quaerens huc et illuc per nubis cavitatem discurrens ejusque latera concutiens, aut etiam perrumpens, sonitum edit, qui Tonitru appellatur. Exemplum esse potest sonitus, qui a bombardis editur, ubi spiritus igneus ex anthracotheio salenitro, ut Scaligeri, exerc 11. sect. 1. verbo utar, genitus non potest eo capi spatio, quo, dum pulvis esset, capiebatur, exitumque violenter quaerit, et subito erumpit, ac tonitrus aemulum sonum edit. Quod etiam in lignis et castaneis, aliquid calidae exspirationis continentibus, igni admotis accidit. Halitus enim ille rarefactus, nec jam locum, quo contineatur, satis amplum habens, exitum quaerit, et ruptis lignis sonitum edit.

Lucem tamen huic doctrinae addunt operationes chymicae, quae non solum caussam tonitrui clarius et specialius declarant, sed et sonum illum non tantum a materia conclusa exitumque quaerente, sed et ex aeris subita fractione, quae fit a motu corporum


page 314, image: s314

sese mutuo aversantium et fugientium, fieri monstrant. Ex iis enim satis clare videre est, quotiescunque Nitro sulphuris accensi portio aliqua accedit, strepitum et fragorem ingentem edi. Id quod in pulvere pyrio bombardarum videre est, et praeparati one Nitri, quem salem prunellae appellant. Neque solum hoc sulphur commune praestat: sed et sulphur mineralium et metallorum, dum Nitrum ipsi conjungitur, ut ex calcinatione Antimonij per Nitrum patet: inprimis vero ex auro falminante, quod ingenti et longe majore impetu accensum, sed deorsum, ferit, quam pulvis pyrius fulminat. Neque ignotum, ex nitro, sulphure, calce viva et bituminibus misturas sieri posse, quae humidi aspersione vel etiam sputo saltem accenduntur. Vis autem illa neque a sulphure solo, neque a nitro solo pendet, sed ab ijs mistis. Sulphur quidem prompte flammam concipit, sed tarde deflagrat: Nitrum vero non ita facile inflammatur, sed semel accensum subito et quasi uno momento deflagrat. Itaqueut pulvis pyrius facile flammam concipiat, habet a sulphure; ut vero tam subito totus deflagret a nitro est, et ex eo totus ille impetus. Ex quibus de generatione tonitrui judicare non difficile. Nam ubi vapores sulphurei et nitrosi tempore aestivo a calore Solis, praecipue flantibus


page 315, image: s315

ventis meridionalibus invisibiliter sursum elevantur, et postea vel a ventis oppositis, vel frigiditate mediae regionis uniuntur et condensantur, fit ut ibi accendantur, atque hinc et sonus et coruscatio oriatur.

Exquo patet, posse etiam Tonitrua, aut simile quid illis, sine nubibus fieri, non plane a vero alienum esse. Nam et coelo sereno audita fuisse Tonitrua, historiae testantur; refertque Psinius, lib. 2. cap. 51. quemdam sereno die fulmine ictum fuisse; Idque etiam ab alijs observatum est. Quae tonitrua procul dubio ex spiritu et exhalatione calida, in terrae cavernis contenta, et magno impetu erumpente, genita fuisse, credendum est. Cui rei fidem faoit illud, quod refert Seneca, quaest nat. l. 2. c. 30. in hunc modum: Aetna aliquando multo igne abundavit: Ingentem vim arenae urentis effudit. Involntus est dies pulvere, populosque subita nox terruit. Illo tempore ajunt plurima fuisse tonitrua et fulmina: Quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas verisimile est in tanto ardore aeris nullas fuisse.

De fulgure vero seu Fulgur atione, seu Coruscatione etiam nonnulla opinionum diversitas erat, ut ex locis ante allegatis videri potest. Aristotelis sententiam plerique retinent, qui statuit: Fulgur esse exhalationem calidam ex nube expulsam, et collifione seu motu vehementi


page 316, image: s316

praecipue ac censam, fulgoremqueue de se spargentem. Quae tamen sententia, ad eum modum, ut jam dictum, explicanda est, nimirum exhalationes istas esse sulphureas et nitrosas, in concursu accendi, et lumen de se spargere.

Etsi autem tonitru prius sit, quam Fulgur, seu simul cum Fulgure: Fulgur tamen prius in oculos incurrit, quam tonitru auditur; quia nimirum aspectus celerior est, quam auditus, speciesque visibiles magis spiritales, et ad propagationem subitam magis idoneae sunt, quam audibiles. Cujus rei etiam exemplum est in findentibus ligna in sylvis, ubi ictum prius videmus, quam audimus sonum: et in bombardis, ubi prius videmus ignem, quam sonitum percipimus,

A Fulgure non multum differt Fulmen. Est enim Fulmen exhalatio calida et sic ca, fulgure magis compacta, confertim e nubibus magna vi, magnoque impetu erumpens. Quapropter non semper in aere dispergitur, ut reliqua ignita meteora pleraque, sed saepe in terram usque fertur: tum quia vehementi et magno impetu e nube ejicitur, tum quia bene cohaerente et compacta constat materia: nunquam tamen quinque pedibus altius descendere in terram, auctor est Plinius, l. 2. nat. hist. cap. 55. Hinc Seneca, l. 3. quaest. nat. c. 57: Eodem modo fit fulgor, qui tantum fulget, et fulmen,


page 317, image: s317

quod mittitur. sed illi levior est vis, alimentique minus. Et ut breviter dicam, quod sentio: Fulmen est fulgur intentum.

Et ut ex propioribus principiis haec explicentur: Fulgur et fulmen, non nisi dispositione et copia sulphuris ac nitri differunt. Quo enim nitrum copiosius et subtilius: eo percussio fit vehementior: ob sulphuris vero abundantiam ignis major conspicitur. Hinc etiam caussa reddi potest, cur fulguret nunc cum tonitru, nunc absque tonitru. Non enim hoc fit, quod nubes sit velrara vel densa, quae exhalationi viam nunc intercludat, nunc liberum exitum concedat: Neque enim tam densae sunt nubes, ut exitus intercludere fulguri possint: Sed quia nunc nitrum multum, nunc paucum cum sulphurea exhalatione conjungitur, ac cidit, ut nunc tonitru vehemens, nunc nullum vel exiguum audiatur.

Fulmen itaque est spiritus igneus et tenuis, nitrosulphureus, non lapis, ut vulgo creditur. Nam mira vis et potentia fulminis, de qua paulo post, non lapidi, sed corpori longe tenuiori et subtiliori adscribenda est. Qui vero iuter dum in nubibus ex exhalationibus condensatis et coagulatis lapidem quendam solidissimum posse gigni, et cum sulmine, ut globum e bombarda, ejici, statuere velit, cum eo non pugnarim: raro tamen id fieri credendum est.



page 318, image: s318

Frequentius fieri existimo, ut a fulmine in terram incidente, arena, et quidquid ibi est aptae materiae, fundatur quasi ab igne, et ex fluida illa materia talis lapis efformetur, cum alias notissimum sit, ferrum et alia metalla a fulmine subito fundi posse.

Effectus fulminum miri sunt. Nam a fulmine loculis integris et illaesis conflatur argentum: manente vagina gladius liquescit: et inviolato ligno circa pila ferrum omne destillat: Carne salva ossa in animalibus comminuuntur: Et Martia Princeps Romana icta gravida, partu exanimato, ipsa citra ullum aliud incommodum vixit, teste Plinio, l. 2. nat. hist. c. 51. Omnia denique dura et solida magis, quam rariora laedit fulmen: cujus rei caussam affert Aristoteles, 3. meteor. c. 1. quia ea, quae rariora sunt, ipsiqueue transitum praebent, citius penetrat, quam ut laedere et adurere ea possit. In iis vero quae crassiora sunt, moratur nonnihil, dum quaerit transitum, qui ipsi non ita facile patet: et ita magis laedit. Quod vero interdum fracto dolio stat vinum, caussa est, quia calor fulminis exteriores vini partes condensat, ut vinum, quasi pelli in clusum, concretum stare videatur: non tamen ultra triduum rigorem hunc durare tradit Seneca, quaest. nat. l. 2. cap 31. Illud etiam de mira fulminis potentia annotandum est, quod refert


page 319, image: s319

Wolfgangus Meurerus, in comm. meteorol. p. 140. Ministrum quendam ita subito ereptum ex hominum oculis ictu fulminis, in via, quâ Lipsiâ itur Torgam, ut postea nunquam apparuerit.

Afulmine tutam esse laurum, vitulum marinum, et aquilam tradit Plinius, l. 2. c. 55. alij addunt lapidem Hyacinthum, alii etiam Corallia. Haec tamen fabulosa esse plurimi putant, et a recentioribus observatum est, laur um de coelo tactam esse, atque contra Cardani assertionem de hyacintho disputat Scaliger, Exerc. 113. Motus fulminum plerumque in obliquum est: quia ignis suâ natura sursum tendit, vis autem, qua e nube ejicitur, deorsum impellit. Atque hinc caussa reddi potest, cur summos montes, turres, templa, proceras arbores frequenter fulmina feriant: quia cum plerumque obliquo motu ferantur fulmina, alta quaeque magis ijs sunt obvia, et propterea saepius ab ijs laeduntur.

Hieme et aestate rara fulmina; vere autem et autumno crebriora fieri, tradit Plinius, l. 2. n. hist. c. 50. Recentiores tamen tempore aestatis potissimum fieri fulmina, non ita frequenter in vere et autumno, scribunt; quibus etiam in nostris regionibus suffragatur experientia, in quibus quo tempus fuerit aestuosius, eo plura Tonitrua, Fulgura, et fulmina fiunt. In magnis enim caloribus plurimae exhalationes calidae


page 320, image: s320

fulminibus generandis idoneae in altum elevantur, et a frigiditate mediae regionis aeris nubibus includuntur, et ex ijsdem expelluntur.

Fulminum differentias quod attinet, dividit ea Plinius, l. 2. hist. nat. c. 43. in fatidica et bruta, superstitione potius Ethnica, quam Physica aliqua ratione persualus. Commodior est illa fulminum divisio, quam Seneca, l. 2. q. n. c. 40. affert. Fulminum genera, inquit, sunt illa. quod rerebrat, quod discutit; quod urit. Quod terebrat, subtile est et flammeum, cui per angustissimum fuga est, ob sinceram et puram flammae tenuitatem: quod dissipat, conglobatum est, et habet commistam vim spiritus ignei et procellosi: Itaque illud fulmen per id foramen, quod ingressum est, redit et evadit. Hujus late sparsa vis, rumpiticta, non perforat. Tertium genus, quod urit, multum terreni habet, et igneum magis est, quam flammeum. Itaque relin quit magnas igneum notas, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igni fulmen venit, sed hoc proprie igneum dicimus, quod manifesta ardoris vestigia imprimit. Quod urit et fuscat, tribus modis urit: aut enim afflat, et levi injuria laedit, aut comburit, aut accendit.

Meteoris, quorum natura et generatio hactenus explicata est, non incommode adjungi


page 321, image: s321

possunt [gap: Greek word(s)] appellata, quales sunt, [gap: Greek word(s)] , id est, hiatus, foveae, sanguinei aliique apparentes colores. Hi enim varii apparent ex lumine vel stellarum vel meteororum in aere densiore aut halitibus, copia, densitate, positione differentibus recepto. Nam ut flamma ex varia fumi cum igne permistione vario colore apparet: ita lumen stellarum exhalationumque ac censarum pro diversitate affectionum materiae, in qua recipitur, varios colores et figuras nobis exhibet. Cum enim id, quod lumen recipit, valde densum et o pacum est, obscurum quid et tenebrosum apparet; si non ita densum, coeruleum quid; si minus adhuc densum, purpureum. Quapropter fieri chasma seu hiatum duplici modo, statuunt. Primo, quando lumen Lunae vel alterius stellae, vel accensae exhalationis (quod saepius fieri crediderim) incidit in subjectam nubem, quae in medio densior, in extremitatibus rarior est. Ita enim pars densior in medio, quam lumen penetrare non potest, velut profunditatem a nobis remotissimam exhibet: extremitatibus vero, per quas lumen transit, nobis propior videtur. Omne enim nigrum tenebrosum et obscurum, etsi aeque propinquum sit atque album, tamen eo remotius apparet: album enim visum magis afficit. Ideo etiam pictores rem depressam et remo[?]orem depicturi, colorem nigrum, vel nigro


page 322, image: s322

cognatum adhibent: in elata vero et eminentiore depingenda albo utuntur. Eodem modo etiam fiunt foveae. In iis enim saltem major profunditas, quam in chasmate apparet. Aliorum colorum et figurarum, quae in aerc apparent, eadem est ratio. Pro varia enim nubium, secundum densitatem et raritatem, in variis partibus dispositione, apparent animalia, montes etc. Secundo modo chasma fieri statuunt, cum exhalatio tenuis supra nubem aliquam ardet, nubemque in medio magis magisqueue attenuat, ut in duas tandem partes dividatur. Quo facto ipsa exhalatio incensa apparet, et coelum quasi apertum ardere videtur. Nonnunquam tamen talia prodigia et [gap: Greek word(s)] a DEO in aere statui, ad malum aliquod imminens denunciandum probabile est, fidemqueue facit experientia.

CAPUT. III. DE VENTIS.

POST ignita meteora de ventis et terrae motu agendum. Etsi vero de ventorum natura olim varij varie senserint, inprimisqueue celebris et vulgata fuerit illa opinio, quae ventum aeris agitationem, seu ut Seneca, l. 5 quaest. nat. c. 1 eum definit, aerem fluentem vel agitatum esse, asserebat: tamen


page 323, image: s323

hanc, aliasque opiniones nihil firmitatis habere, ab Aristotele, l. 2. meteor. c. 4. ostensum est; Aristoteles vero de generatione ventorum ita statuit; quod aqua, quae imbribus tota decidit, tota in terram distribuatur, terra vero multum ignis, multumque caliditatis in sefe habeat, atque Sol non modo attrahat eum humorem, qui per summa tellutis residet, verum etiam terram ipsam calefaciendo exsiccat; qui in sublime elevatus a frigore mediae regionis aeris repellatur, et in transversum agitetur.

Materia nimirum Atistotelicis ventorum est exhalatio calida et srcca. cujus rei haec signa afferunt. Nam primo venti plurimum exsiccant. Deinde ut Cardanus, de subtil. l. 16. p 792. tradit, et experientia consentit, rubeae nubes toto coelo sparsae, aut rubra Luna, item Solis occasus inter nubes rubeas ventos futuros signisicant, non alia de caussa, nisi quod multas calidas et siccas exhalationes jam in fublime elatas esse, argumento sunt. Ventorum tamen materia pura exhalatio raro est, ventiqueue alii aliis sunt sicciores, quia halitus duplices, ut supra dictum, plerumque conjunctim e terra educuntur; deinde, quia mifcentur cum halitibus et vaporibus, per quos transeunt: unde etiam variae variorum ventorum esse qualitates dicuntur, ut postea patebit, ob vapores, quos ex locis, per quae spirant, secum afferunt.



page 324, image: s324

Quaenam autem sit caussa motus et agitationis ventorum, auctores in diversas abierunt sententias, ut videre est apud Franc. Piccol. l. de meteor. c. 22. Colleg. Conimbric. de meteor. tract. 6. c. 3. et certe non parum hîc difficultatis et ob scuritatis est: pleriqueue tamen, exhalationes siccas ad mediam fere regionem aeris elevatas, ab ejus frigore repelli, et quia natura sua leves sunt, sursumqueue ascendere conantur, vi vero et pulsu aeris frigidi deorsum premuntur, in obliquum ferri statuunt. Non enim secus ut fumus, qui e fornace sursum fertur, si vento occurrit, deprimitur, et oblique descendit atque hac atque illac dispergitur: ita exhalationem calidam occurrentem mediae regioni aeris frigidae ab eadem repelli absurdum non putant.

Verum enimvero ut hanc sententiam plane non rejicimus; cum ipsa experientia testetur, post pluvias in vicinis locis ventos excitari, vaporibus e terra pluviis madidâ in altum elevatis; tamen quaedam adjicienda et circa eam notanda videntur. Primo enim, etsi ille impetus et motus exhalationibus praecipue tribuendus: tamen aer ipse impe tum illum auget qui ab exhalationibus motus et ipse agitatur, et in varias partes rapitur. Sicut etiam a flagello, manu, vel aliâ re motum vento quid simile praestare percipimus.

Deinde etsi vix venti dentur sine exhalatione


page 325, image: s325

calidâ et siccâ; cum raro unum halituum genus sine altero ascendat: tamen nihil obstat, quin etiam vapores frigidi et humidi ventis materiam praebere possint, darique ventos multos frigidos, multos humidos, experientia docet.

Tertio credibile equidem est, e terrâ pluviis humectatâ, multum halituum ascendere, sed hoc credibile non est, omnem ventorum materiam a superficie terrae attolli, et terram intra decem plus minus pedum altitudinem tantum vaporum emittere posse, quantum requirant venti saepe numero ab iisdem locis continuo complures dies vehementissimo impetu spirantes, inprimis cum terra saepe adhuc cum venti spirant pluviis madeat: sed procul dubio maxima horum copia, e terrae cavernis erumpit. Nam tempore hyberno, cum omnia gelu et frigore in superficie terrae rigent, nihilominus venti saepe plures et vehementiores quam tempore aestivo excitantur, et ex fluviis et lacubus venti, imo ex mari procellae oriuntur, et licet ventos vi caloris subterranei ex aquarum fundo sursum ferri nonnullis parum probabile videtur, tamen maximo suo periculo et malo nautae id saepenumero experti sunt. Haec nimirum est illa Aeolia, quam Virgilius 1. Aeneid. describit, ex quâ ?? Venti, velut agmine facto Quâ data portaruunt, et terras turbine perflant.



page 326, image: s326

Quarto, etsi de hoc jam disputare nolim, an vapores et exhalationes, in altum elevatae, frigore mediae regionis aeris repellantur: tamen etiam certum est, eos, dum e terrae cavernis erumpunt, omni impetu non destitui, et ex paludibus, fluviis et lacubus non solum auram consurgere, sed ex mari etiam tranquillo saepe procellas subito oriri. Interim aute impetum hunc tum accipiunt venti, vel a multitudine aquarum in viscera terrae irrumpentium, aeremque et vaporem conclusos inibi extruden tium, vel ab igne in cavernis terrae contento, et aquas, aliamque subjectam materiam in vapores resolvente: quibus accedere potest ingens aliqua terrae portio, in magna aliquâ terrae cavitate et specu decidens aeremque violenter expellens. Inter caussas tamen has praecipua videtur esse calor subterraneus, eumque non minus ad ventos excitandos valere, quam calorem Solis, multa arguunt. Nam ut dictum modo, ex fluviis, lacubus, mari erumpunt, et tempore hiberno, cum superficies terrae extra gelu riget, saepissime excitantur. Et rem hanc non parum declarat instrumentum illud quo Chimici loco follis utuntur. Paratur globus ex cupro, ita ut aquâ repleri, repletusqueue exacte et arctissime claudi possit. Ex unâ parte foramen angustum vel sistula angusti orificii in co paratur.


page 327, image: s327

Aquâ postea repletus globus igni admovetur. Fistula vero alii igni, quem sufflare libet, loco follis admovetur: ubi globus incalescit, atque aqua aerescit, continuo aer exspiratur, et donec aqua tota absumta sit, follis loco fungitur. Quibus tamen caussis omnibus adhuc una addenda videtur, nimirum corpusculorum minimorum, quibus exhalationes, ventorum materia, constant, contrarietas. Haec enim, ut ex multis operationibus Chymicis patet, in quibus ea de caussa vasa saepe cum impetu rumpuntur, dum sese mutuo averfantur, fugiuntque, talem motum impetumque excitant.

Ad exhalationum tamen generationem etiam facit stellarum motus et positus, et praecipue Planetarum, qui in hoc vel illo coeli loco constituti, aut cum aliis juncti, aut adspectus mutuos habentes, materiam nunc hanc vel illam hoc vel illo loco varie movent, agitant, et impellunt.

Numerus ventorum varius a variis auctoribus refertur, ut videre est apud Arist. l. 2. meteor. c. 6. Auctor. libr. de mundo ad Alex. c. 4. Senecam, quaest. nat. l. 1. c. 16. Plin. l. 2. hist. nat. c. 47. Gellium, l. 2. c. 22. qui etiam in nominibus et situ ventorum nonnihil discrepant. Nos ita eos recensemus. Quatuor ventos principales seu cardinales esse, qui a quatuor principalibus Horizontis punctis, seu quatuor Mundi ang[?]lis


page 328, image: s328

spirant, omnes concedunt. Nam ab ortu aequinoctiali flat Subsolanus; a Meridie, Auster; ab occasu aequinoctiali, Favonius; a Polo arctico, Septemtrio. His ventis quatuor antiqui erant contenti: subsequens aetas quatuor addidit. Nam quia Solnon eodem semper loco oritur et occidit, sed alius est ortus et occasus aequinoctialis, a quibus Subsolanus et Favonius spirant; alius solstitialis; alius hibernus: quatuor adhuc ventos adjunxerunt, spirantes a quatuor punctis intersectionis Tropicorum et Horizontis, seu a punctis ortus et occasus solis aestivi atque hiberni. Illum enim, qui flat ab ortu aestivo, appellârunt Caeciam: qui ab hiberno, Vulturnum; eum, qui venit ab occasu aestivo Corum: qui ab occasu hiberno, Africum. His addiderunt posteriores adhuc alios quatuor, qui spirant a polis Zodiaci, punctisque oppositis, seu a lateribus polorum, circulisque polaribus, leu punctis in Horizonte ab iis notatis, ita ut quilibet ventus cardinalis duos collaterales habeat, appellaruntque eum, qui est inter Septemtrionem et ortum aestivum, Boream; qui est inter Septemtrionem et occasum aestivum Thrasciam; eum vero, quiflat inter Austrum et occasum hibernum, Libonotum; qui inter Austrum et ortum brumalem, Phoenician. Atque hic vulgatissimus ventorum apud auctores numerus est. Nautae recentiores numerum ventorum usque ad 32.


page 329, image: s329

amplificârunt. Horizontem enim in octo partes aequales dividunt, quibus octo ventos tribuunt, quos Principales appellant, qui scilicet flant a quatuor punctis cardinalibus Horizontis, punctisque inter haec exacte mediis. His addunt alios octo, inter principales medium locum habentes, mediosque appellant: his adjungunt alios sedecim, quos inter principales et medios medio loco interserunt, et Intermedios vel Quadrantes appellant.

Nos praecipuos hic recensebimus, qui hoc ordine ab ortu ad meridiem, a meridie ad occasum, hinc ad Boream et rursus usque ad ortum sibi succedunt. Ab ortu aequinoctialiflat [gap: Greek word(s)] , Subsolanus, Ostwind: hinc a loco inter ortum et meridiem medio [gap: Greek word(s)] , Euronotus, Sudost. A meridie [gap: Greek word(s)] , Auster, Süd: inter meridiem et occasum medius est Notozephyrus, Südwest. Ab occasu aequinoctiali spirat [gap: Greek word(s)] , Favonius, West: inter occasum et Septemtrionem Thrasciozephyrus, Nordwest. A Septemtrione venit [gap: Greek word(s)] , Nord. Inter Septemtrionem et ortum est [gap: Greek word(s)] Nordost.

His si adjungantur octo, et inter Principales medio loco interserantur, qui antiquis etiam in usu erant, et spirant ab ortu et occasu aestivo atque hiberno, quosque Nautae Medios appellant, 16. ventos observatione dignos habebimus. Inter Subsolanum enim et Euronotum


page 330, image: s330

est [gap: Greek word(s)] , Vulturnus, Ostsudost. Inter Euronotum et Austrum [gap: Greek word(s)] , Phoenicias, Sudsudost. Inter Austrum et Notozephyrum est [gap: Greek word(s)] , Südsudwest. Inter Notozephyrum et Favonium est [gap: Greek word(s)] , Africus, Westsüdwest. Inter Favonium et Thrasciozephyrum est [gap: Greek word(s)] , Caurus, Corus, Sciron, Argestes, Olympus, Iapyx, Westnordwest. Inter Thrasciozephyrum et Septemtrionem flat [gap: Greek word(s)] , Thrascias, Circius, Nordnordwest. Inter Septemtrionem et [gap: Greek word(s)] spirat [gap: Greek word(s)] , Boreas, [gap: Greek word(s)] , Aquilo, Nordnordost. Inter [gap: Greek word(s)] et Subsolanum [gap: Greek word(s)] , Caecias, Ostnordost. Quae ventorum descriptio ut clarior fiat, sequens schema subjicere libuit, quod, a quibus mundi plagis singuli venti spirent, clare exhibet.



page 331, image: s331

SCHEMA OMNIUM VENTORUM.



page 332, image: s332

In his ventis praecipue contrarietas observanda est. Sunt autem venti contrarii loco, qui plurimum loco distant. Distant autem plurimum loco, qui per diametrum, seu lineam per centrum Horizontis ductam sibi opponuntur. Hinc ortus opponitur occasui, Meridies Septemtrioni, ortus hibernus occasui aestivo, occasus hibernus ortui aestivo: et propterea etiam venti, qui ab hisce locis oppositis flant, sibi opponuntur. Sic opponitur Vulturnus Cauro, Euronotus Thrasciozephyro; Phoenicias Circio, Libonotus Aquiloni, [gap: Greek word(s)] Notozephyro, Caecias Africo.

Ubi illud observandum, ventos hos certa quasi lege spirare: Contrarii, quia per diametrum distant, simul spirare non possunt, sed qui fortior est, alterius vim supprimit: aut si eos simul spirare contingat, id cum maxima lucta, et insigni tempestate fiet. Hunc autem plerumque ordinem venti observant, ut cadentem sequatur proximus, ipsiusque collateralis, aut contrarius desinenti succedat. Temporibus praeterea contrariis contrarii plerunque spirant venti: qua de re Aristoteles, l. 2. meteor. c. 6. Plinius, lib. 2. nat. hist. cap. 47.

Deinde hîc ventorum temperies et vires notandae sunt. Etsi enim omnes materiâ conveniunt, et constant exhalatione calida et sicca: tamen cum ea raro sola elevetur, sed plerumque


page 333, image: s333

ex mari, terraque pluviis et nivibus irrigata hi duo halitus simul extrahantur, ventisque praebeant materiam: praeterea per loca calida, frigida, sicca transeant, magnae etiam ventorum in qualitatibus et viribus, ratione locorum, a quibus, et per quae feruntur, est diversitas. Nam venti non solum qualitates eorum locorum, in quibus oriuntur habent, sed praecipue illas accipiunt a locis, per quae transeunt.

Hippocrates, in libro de aere, aq. et loc. ventos omnes in calidos et frigidos dividit, quod harum qualitatum vis sit maxima: quem secutus Aristoteles, lib. 2. meteor. cap. 6. ventos omnes in Aquilonios et Austrinos dividit, etiam respectu caloris et frigiditatis. Aquiloniis adjungit Favonianos; Austrinis eos, qui ab ortu veniunt. Septemtrionales venti frigidissimi sunt, et sicci. Ortum enim habent a locis nivosis et frigidis, transeuntque per loca a solis via et calore remotiora. Cum his conveniunt occidentales venti. Nam et hi frigidiores sunt; quia feruntur per loca non ita a Sole calefacta. Aquiloni opponitur Auster, ventus calidus, quia transit per solis iter et loca a Sole calefacta: in Libya quidem siccus est, quia humidi vapores ibi a Sole absumuntur: nobis vero, quia per mare mediterraneum ad nos fertur, est humidus. Orientales venti calidi et sicci sunt. Sol enim diutius fertur supra loca, per quae feruntur.



page 334, image: s334

Subsolanus est calidus, siccus, temperatus, suavis, purus, subtilis, salubris; potissimum mane: unde nihil veneni affert. Vulturnus, quia Austro vicinior, humidior est et nubilosus, aeremque obscurum et caliginosum efficit, unde eo flante, omnia videntur esse majora, et ut apud Arist. in sect. prob. 26. probl. 56. Caecias, inconstans, subfrigidus. Hic nubes non procul pellit, sed ad se vocat. Inde proverbium: Mala ad se trahens, uti Coecias nubes. Favonius, hiemem, nives, pruinas resolvit, caloris et humiditatis habens temperiem, herbas, floresque producens; unde etiam [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] dictus putatur.

Africus, frigidus, humidus, pluviosus, tempestuosus. Hinc creber procellis Virgilio, 1. Aeneid. dicitur. Corus procellosus, nivosus, grandinosus, frigidus. Corus itaque et Aquilo omnium frigidissimi.

Auster humidus, calidus, fulminans, pestilens, generans nubes et pluvias copiosissimas, faciens aerem densum, nubilosum.

Libonotus ventus temperatus, calidus, pluviosus, quandoque tonans.

[gap: Greek word(s)] calidus et humidus.

Auster itaque, Euro Auster et Austroafrieus calidi sunt, sed ex his Auster calidissimus noxius et pestilens: Libonotus humidus magis, quam calidus. Coeli tamen et locorum ratio hîc consideranda est.



page 335, image: s335

Boreas est frigidus et siccus, frigoris autor, nubes secans, constringens corpora et poros claudens, humores puriores reddens, aerem pestiferum purgans.

Circius nivium et grandinis autor.

A quito frigidus et siccus, sine pluvia, flores, fructus, vineasque germinantes laedens. Iraque Boreas, Aquilo et Circius aera purgant, et nifi vehementer frigidi fuerint, serenum reddunt, praecipue tamen Boreas et Aquilo, et Boreas grandines, Aquilo nives adfert. Atque in universum omnes a septemtrione et occidente sicciores sunt quam a Meridie et Oriente.

Hinc venti alii salubres, alii noxii sunt. In genere tamen venti Meridionales aliis omnibus insalubriores sunt. Nam humiditatum et putredinis autores sunt: unde his flantibus, nec cellae, nec aedes, nec bibliothecae, nec granaria aperiri debent. Noctu Auster vehementior. Aquilo interdiu. Mari quoque Auster: Terrâ Aquilo.

Ventus Australis brevis et modicus aerem serenat: magnus et diuturnus turbat, et in fine validior esse solet, quam in initio: iccirco pluvias sub finem vehementiores quam initio fundit: Boreas contra.

Qui per loca populosa, ut urbes populosas, et ubi exercitus copiosus diu commoratur, per loca foetida ac venenata adveniunt, noxii sunt: qui vero per loca salubria, ut amoena


page 336, image: s336

prata, silvasque, et decurrentes aquas feruntur, salubres sunt, halitibus enim florum, foliorum, herbarumque imbuuntur. Plura de ventorum viribus passim exstant apud Medicos et Plinium loco ante allegato, possuntque etiam hac de re nonnulla peti ex Aristotele, Probl. s. 26.

Atque hi venti communes sunt, [gap: Greek word(s)] . Sunt deinde etiam alii venti [gap: Greek word(s)] , ut appellantur ab Hippocrate, l. de aer. aq. et loc. Dicuntur illi communes omnibus venti, [gap: Greek word(s)] , non quod ubique locorum tot spirent; sunt enim nonnullae regiones ad quas ob montium obstacula aliasque caussas, communes illi non pertingunt: sed quod nusquam plures deprehendantur. Hi vero dicuntur Provinciales venti, [gap: Greek word(s)] , quia ultra certum tractum non procedunt, et vel in loco in quo nati sunt, quoque commorantur, et ad perflandos ulteriores tractus non sufficiunt: quia ex modica materia geniti sunt, qua deficiente, ipsi etiam evanescunt: quales fere venti sunt, qui subterranei appellantur, qui ex terrae cavernis, exhalationibusque in cavitatibus superficiei terrae proximis egrediuntur: vel quia communium ventorum particulae sunt, ab iis, vel montium altitudine, vel vallium profunditate, vel loci calore aut frigore separatae. De


page 337, image: s337

quibus Soneca, quaest. nat. lib. 5. cap. 19. Plinius, lib. 2. nat. hist. cap. 47. Gellius, lib. 2. cap. 22.

Sunt quoque venti anniversarii, qui singulis annis statis temporibus redeunt, iique praecipue tres, [gap: Greek word(s)] ab avibus, seu [gap: Greek word(s)] ab hirundinibus, seu [gap: Greek word(s)] a rosis sic dicti, venti sunt ex Favoniis, qui singulis annis placide tempore verno, quando hirundines et aliae aves redeunt, rosaeque florent, spirare solent. [gap: Greek word(s)] vero, id est, praecursores, sunt Aquilones, qui octo dies caniculae exortum praecedere solent: sic dicti, quod Etesias praecedere solent. [gap: Greek word(s)] autem ab [gap: Greek word(s)] , quasi anniversarii, in specie appellati, quod maxime stati singulis annis biduo post exortum caniculae 40. diebus spirare solent, sunt etiam Aquilones, hominibus et pecudibus grati et salutares. Flatu enim suo calorem moderantur, aestatem frangunt, et a mensium ferventissimorum gravitate defendunt. A tertia diei hora oriuntur, unde et somniculosi et delicati a nautis vocantur, teste Seneca, lib. 5. quaest. nat. cap. 11. et noctu fere desinunt. Gignihos ventos putant auctores a calore magno, nives in locis Septemtrionalibus adhuc reliquas colliquante. Veri enim simile est, terras exoneratas nive, retectasque spirare liberius. Quapropter etiam ultra caniculares dies non durant; quia post eos dispoliata


page 338, image: s338

sunt omnia, aut certe admodum pauca jacent adhuc sub nive.

Venti interdum magnas tempestates excitant, et valde turbulenti sunt, quorum praecipui sunt Ecnephias, Typhon, et Prester. Ecnephiae generationem sic describit Seneca, lib. 5. quaest. nat. cap. 12: Cum magna inaequalitas et dissimilitudo corporum, quae vapor terrenus emittit, in sublime eat, et alia ex his corporibus sicca sint, alia humida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglobata sunt, verisimile est, quasdam cavas effici nubes, et intervalla in illis relinqui fistulosa, et in modum tibiae angusta. His intervallis tenuis intercluditur spiritus, qui majus desiderat spacium, cum everberatus cursu parum libero incaluit, et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia, et erumpit in ventum, qui vere procellosus est, qui superne demittitur, et in nos cadit vehemens et acer, iterque sibi vi ac pugnâ parat. Hic flatus Graecis [gap: Greek word(s)] , quod [gap: Greek word(s)] , id est, e nubibus ruat, Latinis procella appellatur.

Sin autem eadem exhalatio in partes divisa fuerit, et vel ex diversis nubibus, vel ejusdem nubis diversis partibus eruperit, [gap: Greek word(s)] seu Turbo fit. Nam quia flatus exitum quaerens alteri occurrit, et ex lato in angustum. quasi adigitur, in latus semper, quo ipsi exitus patet, cogitur, circumgyrationemque efficit;


page 339, image: s339

mox conglobatus, et cum parte aliqua nubis permistus in praeceps fertur, et a terra repercussus circumrotatione sua obvia quaeque evellit, et in altum subvehit; praecipua navigantium, teste Plin. l. 2. nat. histor. cap. 48. pestis est, non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens.

Sin eadem exhalatio calidior fuerit, et [gap: Greek word(s)] vel motu accendatur, flammamque secum deferat, [gap: Greek word(s)] ab ardendo appellatur. Igneus Turbo Senecae est, quaest. nat. lib. 5. cap. 13. Hic non solum obvia quaeque subruit, sed etiam urit: et in hoc saltem differt a fulmine, quod plus flatus, minus flammae habet; in fulmine contra plus flammae est, minus flatus. Haec de Ventis.

CAP. IV. DE TERRAE MOTU.

De Terrae Motu, qui [gap: Greek word(s)] Graecis, dissentientes autorum opiniones recensentur ab Aristotele, lib. 1. meteor. cap. 7. Seneca, lib. 6. quaest. nat. a cap. 5. usque ad 21. Plutarch. 3. de plac. cap. 15. Plin. lib. 2. nat. hist. cap. 79. Gell l. 2. c. 28. e quibus videre est, quam antiqui solliciti fuerint in inquirendis caussis, cur nam illud, quod unum immobile est fixumque in mundo, quod nos et cuncta in se sustinet, supra quod urbes sitae sunt, quod fundamentum Orbis quidam


page 340, image: s340

dixerunt, interdum fluctuet atque titubet. Nos brevitatis studio, aliarum opinionum examine omisso, veritatem tantum aperiemus.

Terra cum per se immobilis sit, nec etiam a quodam eam extra ambiente, vel aquis vel ventis moveri possit, contra quorum motus tempestatesque vehementissimas terra immota et stetit et adhuc stat: ab aliquo intra ipsam contento eam concuti credendum est. Terrae autem cavernis includuntur aquae, duplexque halituum genus. Etsi vero aquarum subter in terrarum cavis abundantium fluctibus pulsibusque terram moveri antiquissimi Graeci, teste Gellio, lib. 2. cap. 28. existimaverint, atque inde Neptunum [gap: Greek word(s)] appellaverint: tamen aquas, cum minus sint mobiles, nec ad motus velocissimos et vehementissimos aptae, terrae motus caussa statuendae non sunt. Cui illud etiam fidem facit, quod narrat Scaliger, Exerc. 38. Est, inquit, in occidentali parte Insulae Hispaniolae mons visendae altitudinis, multis intus cavus specubus: in quibus tanto sonitu, tantis aquarum fragoribus praecipitantur fluvii, ut ad quinque milliaria procul ea ruina exaudiatur. Nullus tamen inde terrae motus. De vaporibus humidis idem est judiclum.

Quapropter exhalationibus calidis et siccis terrae motus adscribendus est. Spiritus enim


page 341, image: s341

calidi et sicci ad motus, eosque velocissimos, violentissimos et vehementissimos ciendos sunt idonei, quod etiam ex tonitru, fulmine, ventis, turbinibus, atque procellis, item bombardis apparet: omneque calidum sua natura sursum tendit. Hujus rei alia etiam sunt indicia. Nam historiae testantur, plerumque post terrae motum ventorum spirituumque magnam vim prorupisse, et lapides, cineres, atque obvia alia e terrae cavernis ejecisse, imo terrae motus plerosque non cessasse, priusquam flatus illi inclusi eruptionem fecerint: quod contigisse circa Heracleam Ponti, et Hieram Insulam, testatur Aristot. 2. meteor. cap. 8. Praeterea mari tranquillo, coeloque sopito plerique terrae motus fiunt; dum scilicet omnis ventorum materia terrarum cavernis conditur. Plura signa ex Aristotele loco jam allegato peti possunt.

Spiritus autem hos vel in terrae cavernis a calore Solis, igniumque subterraneorum gigni; vel extra genitos in eam ingredi; vel per [gap: Greek word(s)] aeris frigidi eo pelli, vel quando duo venti contrarii simul spirant, alterum ab altero victum in obvias terrae cavernas penetrare, nonnulli statuunt, vel ratione vacui, aquis egredientibus, exhalationes in cavitates terrae sese insinuare. Verum prima inter has caussa vel praecipua vel sola est. Spiritus vero qui terram concutiunt, in terrarum cavernis


page 342, image: s342

profundioribus continentur. Nam qui in cavitatibus superficiei terrae proximis sunt, cum facile exitum inveniant, terram non movent. Moventur autem hi flatus, quia locum idoneum, satisque amplum in terrae cavernis non habent, vel prementibus aquis a mari affluentibus et refluentibus, vel quia a frigoris [gap: Greek word(s)] concluduntur, viribusque collectis, et calore aucto, attenuantur et rarefiunt; quod etiam ab ignibus subterraneis fieri potest.

Ex his itaque patet, Terrae motum fieri, cum spiritus calidi et sicci terrae cavernis praeter naturam includuntur, exitumque quaerunt. Hunc enim postquam non inveniunt, discurrunt, et huc atque illuc moventur, terramque vi et impetu magno concutiunt. Modi autem terrae motuum varii ex majori vel minori exhalationum copia, ex figurae cavernarum diversitate, e propiori vel longiori earumdem a superficiei terrae distantia, e vario halituum erumpendi modo desumuntur, quos autor l. de Mundo cap. 4. aliique recensent. Omnes tamen ad duos referri possunt, quorum alter Tremor appellatur, qui fit, cum spiritus multus in longum et latum est extensus: Alter pulsus, cum exhalatio in longum magis est disposita. Haec enim exitum quaerens terram elevat, eo fere modo, quo arteria in [gap: Greek word(s)] attollitur.



page 343, image: s343

Ex hactenus dictis apparet, Terram totam simul concuti nunquam posse. Spiritus enim in cavernis terrae inclusi ad totum terrae globum nullam fere proportionem habent, nec tantarum sunt virium. Quapropter si Terrae motus universales facti sunt, si ad infinitam Dei potentiam potius, quâm ad naturales caussas referri debent. Cum terrae motu conjunctus est sonitus, ex vehementi spirituum in cavernis terrae discurrentium motu, et ad terrae latera collisione ortus, qui interdum praecedit terrae modum, ejusque imminentis signum est, interdum eumdem comitatur, et is quidem varius, pro qualitate materiae excipientis, formaque vel cavernarum, vel cuniculorum per quos meat.

Duratio terrae motus non eadem est, sed varia, pro ut vel terra magis minusve resistit, seu facilem aut difficilem flatibus exitum concedit, vel ipsi spiritus copiosi aut pauci sunt. Pauci enim spiritus citius discutiuntur et exeunt; copiosi tardius: patenteque libero exitu, confertim egrediuntur, quo praecluso aut angusto tardius excidunt, diutiusque tumultuantur. Sic Campaniam per plures dies assidue tremuisse, refert Seneca, lib. 6. quaest. nat. cap. 30. Et Livius, Dec. 4. l. 4. scribit: Principio anni, quo L. Cornelius, Q. Minucius Coss. fuerunt, terrae motus ita crebros nunciatos fuisse, ut non rei tantum ipsius, sed feriarum ob id indictarum


page 344, image: s344

homines taederet. Idem Dec. 4. lib. 5. narrat, per dies duoquadraginta terrae motum fuisse: imo nonnunquam annuo et bienni spatio terraemotus duravisse, et repetitis vicibus revertisse, testantur Aristot. lib. 2. meteor. cap. 8. et Plinius, lib. 2. hist. nat. cap 82.

Terrae motûs admirandi profecto et horrendi effectus sunt. Nam saepe, ut Seneca, lib. 6. quaest. nat. cap. 1. loquitur, non solum domos, aut familias, aut urbes singulas haurit, sed gentes totas, regionesque subvertit, et modo ruinis opprimit, modo in altam voraginem condit, ac ne id quidem relinquit, ex quo appareat, quod non est, saltem fuisse: sed supra nobilissimas urbes, sine ullo vestigio prioris habitus, solum extenditur; cum nimirum spiritu impulsae, quassataeque maximae terrarum cavernae corruunt. Nonnunquam vero urbes, et aedificia non quidem a patefactis terrae cavitatibus absorbentur, sed terrâ in tumorem quasi elevatâ prona concidunt. Calamitatum talium plenae sunt historiae. Tiberii Caesaris principatu 12. urbes Asiae una nocte terrae motu prostratas esse, refert Plinius, lib. 2. nat. histor. cap. 84. Idem in Creta terrae motu ruptum montem esse narrat, lib. 7. cap. 16. De Nicaeae maxima parte disjecta scribit Theodoretus, lib. 2 histor. Eccles. cap. 25. De Helice et Buri mersis Seneca, lib. 6. q. nat. cap. 23. 26. 32. Ovid. lib. 15. metamorph. scribunt.



page 345, image: s345

Saepe etiam in mari patefacto hiatu aquae absorptae sunt, sicut in terra flumina, ut pisces et naves in terra constiterint. Saepe contra terra in tumorem elevata non rursum subsedit, et in continenti montes, in mari insulas produxit: unde etiam interdum mare instar montis in altum elevatum, et post in proximas terras effusum fuit. Talis terrae motus meminit Socrates. l. 2 hist. Eccl. c. 3. Eadem de caussa fluviorum cursus interdum terrae motu immutatur, sublato scilicet ea in parte, in quam antea fluebat, tumore. Nonnunquam fluvii eruperunt, apertis viis, per quas aquae subterraneae feruntur. Ignis interdum et cineres per terrae motum ejicitur: saepe venenatus spiritus efflatur, qui et hominibus et pecudibus perniciem affert. Exemplum de sexcentarum ovium grege, terrae motu exanimato, est apud Senecam, l. 6. nat quaest. c. 27. Plura etiam alia mala secum affert terrae motus, quae omnia complectitur unicus ille terrae motus, qui sub Theodosio accidit, quem describit Evagrius, hist. Eccl. l. i. c. 17.

Non vero praesentia tantum mala afferre, aut in ipso tantum motu periculum esse, sed par aut majus ostentum terrae motum praedicere, credendum est, et nunquam Romam tremuisse, ut non futuri eventus alicujus id praenuncium esset, recte scripsit Plinius, l. 2. nat. hist.


page 346, image: s346

c. 84. Testantur idem in aliis etiam locis evenisse historiae plurimae.

Quapropter, quod Romani olim faciebant, qui ubi terram movisse senserant, nunciatumve erat, ferias ejus rei caussa edicto imperabant, auctore Gell. l. 2. c. 28. nos potius, talibus malis vel praesentibus vel imminentibus, faciamus, Deoque supplicemus. Nam quod Romanis metuendum erat, teste, ibid. Gellio, ne Deum alium pro alio nominando, falsa religione populum alligarent, et propterea Dei nomen, ita uti solet, cui sacra fierent, statuere et edicere non audebant, nobis metuendum non est, quibus notus est Deus, quo irato, commota est et contremuit terra, fundamenta montium concussa et conquassata sunt, 2. Reg. 22. v. 8.

CAPUT V. DE NUBIBUS.

EXplicata sunt hactenus Meteora, quae ex halitu calido et sicco generantur: ad ea nunc devenimus, quae ex vapore, in media et infima regione aeris, producuntur. In media fiunt Nubes, pluvia, Nix, et grando.

Nubes generatur, cum vapores vel a calore,


page 347, image: s347

quem a Sole, aliisque caussis calefacientibus acceperunt, vel a permistis exhalationibus calidioribus in altum elevati in media aeris regione congregantur, ita ut visui amplius impervii sint. Nubes enim nihil aliud est, quam vapor in media regione aeris elevatus, et ibidem cumulatus, quod vel ex eo pater, quod in infima etiam regione aeris, dum vapores et exhalationes e rebus quae vel coquuntur, vel accenduntur, attolluntur, nubes repraesentant, et quod qui e loco humili in montibus nubes vident, ubi montes adscendunt, per nubes quasi nebulas ambulant; et quod quamprimum exhalationes illae condensantur, non amplius nubes maneant, sed pluviafiant.

De nubium altitudine non eadem est autorum sententia. Alii putant nubes ultra tria milliaria a nobis non distare; imo nonnullas vix ultra dimidium milliare elevari. Alii nullam nubem ultra novem milliaria a terra distare scribunt. Vitellionis opinio est, vapores passibus 52000. seu milliaribus Germanicis 13. ascendere. Cardanus, de subtil. l 4. p. 205. Vitellionem reprehendit, et maximum spacium, ad quod vapores possint ascendere, docet esse 772000 passuum, id est, milliarium Germanicorum 193. Nubium tamen altitudinem non eamdem, sed variam, pro varietate materiae,


page 348, image: s348

locorum et temporum esse, probabile est: imo eodem tempore, eademque in regione nubem aliam aliâ esse altiorem, atque unam supra alteram ferri, visu percipimus. Ipse vidi duas nubes, contrariis moveri motibus: unam supra alteram moveri versus ortum: alteram sub altera moveri versus occasum. Nec nubes italonge distare, ut nonnulli credunt, experientia testatur. Montes enim nonnulli cacuminibus suis nubes excedunt. Nam Olympus et Athos montes tam alti sunt, ut in eorum cacuminibus relicti cineres toto anno nec ventis difflentur, nec imbribus eluantur: Et in Vesuvii vertice consistentes proximas quasdam nubes pari cum monte altitudine distare a terra animadvertisse, nonnullas etiam ex alto despicere potuisse referunt. Cui suffragatur illud, quod scribit Zabarella, de regionibus der. c. 8. Ascendi, inquit, ad summitatem usque montis Veneris, qui in agro Patavino omnium altissimus est, ibique per totum diem habui aerem serenissimum, sed infra circiter medium montis videbam nubes, quae me visione vallium prohibebant: Vesperi autem, postquam de illo monte descendi, inveni factam eo die infera parte magnam pluviam, cum in montis cacumine nihil pluisset. Idem testatur Franc. Piccolhom de meteor c. 11. qui homines in sublimibus montibus


page 349, image: s349

degentes, vel per eos iter facientes, infra se in convallibus inspicere pluvias scribit; cum ipsi in sereno aere sint: idque sibi ipsi per alpes et Apenninum iter facienti contigisse. Idemque in montanis cuivis observare licet.

Colores nubium varii sunt pro varia materiae, astrorum, Solisque praecipue radios recipientis, dispositione, quos his versibus Pontanus descripsit:

Alba parum densa est, raroque immista vapore, Quam Sol irrumpit radiis, et ad intima tranat. Nigra gravem traxit densa caligine fumum, Non illam ut penetrent Nemaei lumina Phoebi. Punice am multus subiit calor: occupat humor Caeruleamgravidamque imbri longeque madentem.

CAPUT VI. DE PLUVIA.

NUbes aliae steriles appellantur, quae albae et pellucidae sunt, et potius a ventorum agitatione in aerem abeunt, quam in pluvias: aliae foecundae, quae humidiores cum sint, ad pluviam gignendam sunt idoneae. Pluvia enim nihil aliud est, quam Nubes refrigerata et condensata, et in


page 350, image: s350

aquam mutata. Gigniturque pluvia, cum vapores, qui nubi praebent materiam, adhue magis condensantur, atque in aquam mutantur; quae cum sit gravior aere, sponte sua guttatim decidit. Eodem enim modo fit pluvia, quo vapores calidos parietibus in balneis, aut hieme in calefactis hypocaustis orbibus vitreis, aut ferro cantharove stanneo frigido appellentes in guttas aqueas verti videmus.

Est autem aliqua pluviarum diversitas ex varietate nubium, eorumque loco, nunc altiori, nunc humiliore ortum habens. Nam cum nubes alta, dissimilis, rara, parumque foecunda est, guttaeque instar roris exiguae et rarae descendunt, [gap: Greek word(s)] appellantur. Si vero nubes fuerit propinquior, et densior, guttaeque crebriores decidant, Imber dicitur. Si denique nubes adhuc spi ssior a majore frigore subito condensetur, majoresve et densiores guttae confertim cadant, Nimbus vocatur. Imo saepe totae nubes a subito frigore ita condensantur, ut aquae non guttatim, sed totis rivis descendant, pagosque et urbes pessundent: atque tunc Fragmen nubis decidisse dicitur.

Sunt etiam pluviae, quae prodigiosae appellantur, quarum exempla passim exstant in historiis. Lacte pluisse refert Liv. Dec. 3. l. 7. Plin. l. 2. nat. hist. c. 56. Sanguine pluisse, idem Liv.


page 351, image: s351

narrat, Dec. 3 l. 4. Dec. 4. l. 10. Plin. loco citato. Carne pluisse quoque Liv. autor est, Dec. 3. l. 3. Plin. ibid. Lapidibus pluisse multis in locis Liv. refert, Dec. 1. l. 7. Dec. 3. l. 1. 2. 3. 4. 6. 9. 10. Dec. 4. l. 5. 6 8. Dec. 5 l 1. 2. 3. Terrâ pluisse idem Liv. refert, Dec. 4. l. 4. 5. 7. Dec. 5. l 5. Plinius, loco ante allegato, ferro, lanâ, lapidibus coctis aliquando pluisse scriptum reliquit. Nonnunquam pisces cum pluviis descendisse autores cradunt, itemque ranas et alios vermiculos, qui post pluviam ap parent, cum pluvia de lapsos esse, nonnulli credunt. Imo nonnulli ex Avicenna referunt, al iquando vitulum coelo delapsum esse.

Pluviae hae prodigiosae pleraeque caussis superioribus, Deo scilicet, de futuris malis homines commonefacienti, et diabolo, ejusmodi prodigiis homines in errores et superstitiones inducere conanti, adscribendae sunt: nonnullae tamen etiam ad naturales caussas referri possunt. Lac et sanguis verus naturaliter per pluvias descendere non possunt; cum in animalibus tantum generentur: aliquid tamen illis simile delabi absurdum non est, cum scilicet radiis solaribus ex terra rubea vel alba vapor in altum attollitur, aut in alto ita percoquitur, ut talem colorem referat, qui postea in pluviam resolutus speciem lactis vel sanguinis exhibet. Lapides quoque minores e copiosis siccis exhalationibus a calore magno in aere posse gigni, plane a vero alienum non est.



page 352, image: s352

Animalia quod attinet, quae alias ex putredine gigni possunt, qualia ranae, vel ex materia aliqua pluviis irrigata in terra (quod multis probabilius videtur) gigni, vel latere in rimis et cavernis terrae et pluvia decidente evocari quasi et exsilire, statuendum est. Animalia vero perfectiora, quae non nisi ex semine generantur, et lapides majores in aere generari, [?]redendum non est: sed ea ventorum turbinibus in altum alicubi sublata, aliis in locis decidisse, verisimile. Sunt autem pluviarum, ut et aliarum tempestatum quaedam praesagia, quae hîc recensere longum esset, instit uunturque ab aliis prolixi talium catalogi. Praecipua autem videri possunt apud Plinium, l. 18. natur. hist. c. 35. Virgil. 1. Georg.

CAPUT VII. DE NIVE ET GRANDINE.

EX eadem materia, ex qua pluvia, etiam nix fit. Generatur enim Nix ex vapore ad mediam regionem aeris, aut paulo infra eam elevato, seu e nube rariore, antequam in aquam et pluviam vertatur, a vehementiore frigore congelata, ac in partes


page 353, image: s353

discerpta, quae instar lanae mollioris, nunc majores, nunc minores, pro frigoris vehementia descendunt. Generatur autem nix hyberno tempore potissimum, quia frigus tunc forte est et vehemens, ut non solum vaporesin nubes et pluvias condensare, sed etiam in glaciem congelare possit. Est enim nix, ut Seneca, nat. quaest. l. 4. c. 3. ait, pendens quaedam congelatio.

Nix autem alba est; quia gignitur e nube rara, quae perspicua est. Perspicuum autem, postquam terminatur, proxime in albedinem, quae maxime perspicuo cognata est, trasit. Hoc patet in crystallo aut vitro perspicuo, item glacie pellucidiore; quorum superficiem si quis inaequalem reddat, ut amplius non sit perspicua, aut in minores partes frangat et conterat, loco perspicuitatis producitur albedo. Accidit interdum, ut, cum regio infima aeris paulo calidior est, nives, ubi ad eam descendunt, liquescant; atque ita quod in altioribus locis nix est, in humilioribus est pluvia. Hinc saepe dum in locis humilioribus pluit, in altioribus et montanis nives cadunt. Eadem etiam de caussa in altissimis montibus, quando in planitie nullae apparent, etiam media aestate, nives adhuc sunt reliquae. De utilitate, quam frugibus et arboribus praebent nives; legatur Plin. nat. hist. l. 17. cap. 2.



page 354, image: s354

Praeter pluviam et nivem ex nubibus etiam grando gignitur. Est enim Grando nihil aliud, quam pluvia congelata. generaturque cum nubes in pluviam resolvitur, descenditque, et inter descendendum vi frigoris intensioris in globulos congelatur. Non autem solum in media, sed etiam in infima regione aeris grando congelatur, quod inde colligi potest, quod interdum in grandine paleae inclusae inveniuntur, quas inter delabendum friguis sim ul intercepit, atque congelatae aquae inclusit. Frigus si sit remissius, imperfectior quaedam et mollior grando, inter nivem et veram grandinem media, quam granulam appellant, gignitur, similis seminibus saccharo obductis, quae praecipue circa finem hiemis decidere solet. Ante casum gtandinis plerumque magni quidam et terribiles sonitus in aere audiuntur, qui fiunt ob magnam caloris et frigoris in nubibus pugnam. Pili et paleae aliaque, quae interdum in grandine conclusa inveniuntur, a ventis in altum sublata fuerunt; frigoreque una concreta Quod vero interdum in grandine mirae imagines apparere dicuntur; partim hominum imaginationi adscribendum, qui grandines attente inspicientes, varias in iis imagines, perinde ut in nubibus, concipiunt; partim ad divinam vim referen dum est, quae grandinibus etiam aliquas imagines imprimat, quibus


page 355, image: s355

homines de vitiis nonnullis in vita et moribus admoneantur.

CAPUT. IIX. DE NEBULA, RORE, PRUlna, Meile, Manna.

EX vapore in infima regione aeris quoque nonnulla Meteora generantur, quae etiam recensenda sunt. Atque ut a Nebula incipiamus, eam sic autor libri de mundo, c. 4. describir. [gap: Greek word(s)] , id est, nebula est exspiratio quaedam rosida, aquae nequaquam genitrix: ut aere crassior ipsa, sic nuberrarior. Gignitur vel ex nubis primo diis rarescentibus, vel ex reliquiis nubis. Quibus verbis statuit, Nebulam leu caliginem esse quemdam vaporem aere crassiorem, nube rariorem, terris incubantem, genitum ex halitu, qui nubi materiam erat daturus rarescente, vel ex partibus nubis rarioribus, ad pluviam gignendam ineptis, et post eam remanentibus. Itaque haec futurae serenitatis est indicium. Est deinde etiam alia nebula, quae constat ex vaporibus crassioribus ex terra ex halantibus, qui et ob suam spissitudinem et calorem modicum, quem obtinent, in altum elevarinon possunt, sed in


page 356, image: s356

infimo aere subsident, caliginemque efficiunt, qui si orientis Solis calore discutiantur et extenuentur, serenitatem indicant; si vero in aerem altius confertim elevantur, ejus frigiditate ibi concreti, pluviae sunt materia.

Ros autem fit ex pauco et tenui vapore, qui ob imbecillitatem caloris in mediam regionem aeris elevari non potest, sed in infima regione aeris, et quidem infra summam ejus partem subsidit, et temperatae noctis frigiditate in aqueas guttulas mutatus, plantis, aliisque rebus adnaeret. Invenitur enim ros praecipue in plantarum foliis et floribus, iisque inprimis levibus et spissis, nonnunquam etiam in aliis earum partibus, ut et in lapidibus. Quanquam enim in omnia loca ima aeque decidat: tamen vel ab eorum poris frequentioribus et asperitate, vel ab eorumdem calore absorbetur aut dissipatur. In montibus altioribus ros non gignitur: imo interdum ultra duos cubitos non elevatur, madefiuntque eo saltem gramina, quae vero paulo sublimiora sunt, sicca manent. Apluvia itaque ros non nisi paucitate materiae, loco, quo generatur, et frigore imbecilliori, a quo congelatur, differt. Gignitur autem Ros praecipue vere et autumno: aestate vero ferventi et hieme frigida non gignitur. Aestus enim materiam absumit; frigus vero tales vapores attolli non sinit. Idem non nisi


page 357, image: s357

coelo tranquillo et sereno generatur; quia coelo turbido et ventis agitato vapor ille disijcitur, nec in rorem cogi potest. Numquam etiam caditros, nisi noctu vel mane. De die enim Solis calore ab sumitur, et degenerat in tenuissimum et levissimum spiritum, usque adeo, ut si putamen ovi vacuum rore impleatur, et foramen vel cera, vel alio glutine claudatur, Solique ex ponatur, putamen illud ovi in altum evolet, dum ros in tenuissimum vaporem et spiritum, qui sursum ascendit, secumque ovi putamen rapit, mutatur. Chymici docent, rorem continere subtilissimam nitri et salis volatilis in superficie terrae contenti partem et ob id ad extracta paranda usurpatur.

A rore non admodum differt pruina. Gignitur enim pruina, cum vapor tenuis et paucus e terra attollitur, nec in altum elevari potest, sed frigore noctis vehementiore congelatur, antequam in aquam abeat. Itaque quod nix est in media regione aeris, in infima est pruina; quod ibi est pluvia, hîc est Ros.

Ad rorem etiam Mel referendum est. De cujus generatione ita vulgo statuitur: Cum vaporibus, qui interdiu ex a quis et locis humidis educuntur, plerunque halitus calidos pingues et subtiles, non solum ex terra et aqua, sed etiam ex plantis aliisque rebus attolli, qui cum partibus terreis, aqueis, et aereis permisti, et a calore Solis diurno tempore excocti, nocturnoque frigore moderato condensati, roris specie


page 358, image: s358

plantis praecipue adhaereant. Melque nihil aliud esse, quam succum, ex exhalationibus et vaporibus in aere diurno calore permistis et coctis, nocturnoque frigore condensatis, et roris specie descendentibus, constantem.

Quae sententia ut plane rejicienda non est: ita sola sufficere non videtur. Si enim ros alibi matutinis Solis radus facile dissipatur, et discutitur: quî fit, quod manna et mel etiam non difflantur. Ac non parum manna et mel a rore distant; neque ros per se aliquid pingue et lentum habet. Ideoque et hoc addendum videtur: Ex plantis succum vaporemque quemdam nativum seu exstillare, seu exspirare interdiu, qui tamen a calore Solis diurno dissipetur: noctu vero eum cum illabente rore, qui prohibet, ne dissipetur, permisceri, et cum eo in unam naturam coire. Ex quo facile caussam reddere est, cur hoc vel illo anni tempore et hac vel illa aeris constitutione, plus vel minus mellis colligatur.

Ideoque etsi omne mel ex se dulce est: quandoque tamen ejus cum sapor tum odor variatur, pro plantae ratione, in qua colligitur; unde etiam interdum, si a venenatis plantis colligatur, venenatum exsistit. Qua de re Plinius, l. 21. nat. bist. cap. 13. Dioscor. l. 2. cap. 74. et l.6. c 8.

Mel hoc duplex est, Manna, quod etiam [gap: Greek word(s)]


page 359, image: s359

id est, mel aereum vel roscidum appellatur, et quod [gap: Greek word(s)] nomine generis simpliciter Mel appellatur. Manna enim est mel seu humor roridus, ex vapore cum subtilibus et pinguibus plantarum exhalationibus mistus, temperatoque noctis serenae frigore condensatus, plantis, lapidibus, aliisque rebus circa terram inhaerens, qui primo est liquidior, mox resolutis partibus tenuioribus durior redditur, et consistentia acquisita in quaedam grana coagulatur. Etsi enim quidam statunnt, in quorum numero est Christophorus a Vega, lib. 2. de art. med. sect. 3. cap. 11. Mannam esse parvarum quarumdam apium, culicibus crassis similium opus, a quibus gregatim arboribus insidentibus guttatim, quasi sudor, Manna defluat: tamen vero similius est, animalcula haec potius allici Mannae dulcedine, quam id efficere. In Oriente plurimum gignitur, ob aeris ibi puritatem, calorisque et frigoris moderationem quamdam. In locis frigidioribus non generatur. In Italia paucum gignitur, praeterquam in Calabria, unde id bonum ad alia etiam loea exportatur.

An vero Manna, quo Hebraei annis 40. in deserto alebantur, idem cum vulgari fuerit, autores dissentiunt. Vallesius, de sacra Philosoph. cap. 57. aliique recensiores eamdem omnino rem, et secundum suam naturam ejusdem


page 360, image: s360

speciei cum vulgari fuisse statuunt: Conveniunt quidem plurima, quae de Manna Hebraeorum, Exod. 16. et Num. 11. dicuntur, etiam vulgari: in illo tamen a vulgari discrepare videtur, quod ex eo malo fracto, sive in mortario trito, et in olla cocto tortulae sive placentulae fiebant. Vulgare enim non est tantae duritiei. Ut ut sit, in hoc omnes conveniunt, plurima, quae circa Manna Hebraeorum contigerunt, naturalibus caussis attribui non posse, sed solius Dei opt. Max. potentiae infinitae adsignanda esse.

Mel vero vulgare, a Manna parum differt, eademque est utriusque materia, nisi quod Mannae spissior, crassior, magis terrestris; mellis vero subtilior et magis cocta est. Est enim mel ros quidam, ab apibus collectus, et in vesiculis intra ipsas alterationem aliquam suscipiens, et postea ab ijsdem in cellulas instar puri liquoris relatus, in quibus postea, ut mustum fervet, caloreque naturali coquitur, et crassitiem ac quirit, ut testatur Arist. 5. de hist. an. c. 22. et Plin. nat. hist. l. 1. c 13.

Mel praecipue ab apibus colligitur, iisque tam domest icis, quam silvestribus: imo etiam fuci, aliaque quaedam insecta, ad naturam apum accedentia, mel colligunt: idque [gap: Greek word(s)] id est, ex omnibus quae florem caliculatum ferunt, atque etiam


page 361, image: s361

ex caeteris, in quibus dulcedo est: idque tamen sine ullo fructuum detrimento. Plura de natura apum, mellisque eodem in loco habet Aristoteles, et Plinius, lib. 11. nat. histor. a cap. 5. usque ad 16.

CAP. IX. DE IRIDE, PARELIIS, PAraselenis, Virgis, Halone.

POst nubes, et quae ex iis fieri solent, restant quaedam, quae in iis apparent et [gap: Greek word(s)] appellantur, explicanda; qualia sunt Iris, Halo, cognataeque nonnullae imagines. Et ut ab Iride (quam dictam volunt ab [gap: Greek word(s)] , quod est dicere, quod vel pluviarum vel serenitatis praenuncia sit, unde et a Poetis Junonis nuncia nominatur) initium faciamus, est ea arcus tricolor, in nube rorida, et radiis Solis aut Lunae oppositorum refractis reflexisque apparens.

Ut autem, quae sit natura Iridis, rectius intelligatur, omnia definitionis membra accuratius perpendenda sunt. Subjectum Iridis est vapor roridus, seu nubes rorida, quae jam in guttas seu pluviam incipit resolvi; nondum tamen est pluvia, sed tantum [gap: Greek word(s)] guttulasque rori vel aquae, quam quis ore


page 362, image: s362

nonnihil concluso dispersim efflat, similes, condensatur. Non enim nubes continua est subjectum Iridis, sed partes ejus, quae amplius non cohaerent, sed undique a frigore coarctatae et condensatae distant, et in plurimas minutas guttas, quae velut parva quaedam [gap: Greek word(s)] seu specula sunt, et inter aquam veram seu pluviam perfectam et nubem, quasi mediam naturam obtinent.

Non autem in ullo vapore continuo Iridem posse generari; in corpusculis vero multis rotundis ejus generationem esse possibilem, ex natura reflexionis, pluribus ab Opticis demonstratur. Nos illud hoc loco solum afferimus, quod ab experientia desumtum est. Occipite Soli obverso, ore vel alio instrumento aqua spargatur in locum radiis Solis illustratum, ita ut aqua suam continuitatem amittat, et in plurimas, easque exiguas guttas resolvatur: quo facto, Iris quasi in illis guttulis, quae vaporem roridum nobis repraesentant, videbitur. Idem etiam observari poterit, ubi aqua per remos diffusa, vel ex saxo praecipiti lapsu decidens, ad radios Solis dispergitur. Etsi autem rorida nubes, quae iridis subjectum est, non amplius est continua: nobis tamen continua apparet, propter partium vicinitatem et nimiam a nobis distantiam.

Caussa efficiens Iridis sunt radii Solis et Lu[?] in his guttulis refracti et reflexi. Reflexionem


page 363, image: s363

omnino, ut Iris nobis appareat, esse necessariam, inde patet; quia tam radii incidentes, quam refracti in oppositam corpori luminoso partem progrediuntur, nec ad visum qui a corpore luminoso inspectantibus Iridem aversus est, pervenire possunt, nisi reflectantur. Itaque eo modo, quo a speculo rerum, quae nobis a tergo sunt, imagines ad visum nostrum perferuntur, etiam Solis vel Lunae radii a parvis illis in nube rorida [gap: Greek word(s)] ad visum nostrum reflectuntur.

Refractionem tamen etiam concurrere necesse est. Nam ubi radius Solis vel Lunae ad primam vaporis guttulam pervenerit, eam, propter Solis viciniam nondum nimis condensatam, penetrat, refractus tamen. Ab hac ubi ad posterius aliquod [gap: Greek word(s)] , quod satis densum est, nec nisi transitum concedit, pertingit, reflectitur recta, si nulla alia vaporis roridi gutta ante obstat: Si vero obstat aliqua, radius prius refringitur, et deinde refractus ad visum nostrum reflectitur. Multi quoque radii in plurimis obviis guttulis refringuntur, et dum incidunt, at que ad guttulam aliquam densam, in qua reflectantur, per minus densas penetrant; et tum a gutta tali rursum reflectuntur. Nam quilibet radius, tam incidens, quam reflexus, in qualibet tali guttula bis refringitur. Primo quidem versus perpendicularem, quando guttulam ingreditur: quia ab aere rariore


page 364, image: s364

in vaporem roridum densiorem incidit: Deinde a perpendiculari disjungitur, quando e guttula densiore in aerem rariorem rursus egreditur.

Generatur itaque Iris, cum nubes aliqua rorida fit, atque in plurimas minutas guttas resolvi et in aquam condensari incipit, quae tamen guttae adhuc rariores sunt, nec plane in aquam condensatae, ut decidant. Hanc enim si Sol vel Luna ex opposito illustret, radii lucidi in his guttulis varie refracti, et pyramidis forma ad visum nostrum reflexi, lumine suo confuso, et cum calore ac umbra guttularum permisto, arcum coloratum nobis exhibent.

A Sole autem plures Irides generantur; a Luna rariores. Hinc Aristoteles, intra 50. annos tantum duas Lunares irides conspectas esse asseverat. Nam praeter vaporem idoneum ad lunarem Iridem generandam etiam requiritur, ut Luna sit plena; alias enim ejus radii nimis sunt debiles: et ut sit circa Horizontem: quae omnia raro concurrunt. Praecedente anno 1599. media aestate, noctu post ingentia tonitrua, fulgura et fulmina, pluviamque, cessante jam tempestate, inter Septemtrionem et ortum, insignem vidimus, coloris splendore et pulchritudine cum nonnullis Solaribus certantem. Cur autem a Sole, et Luna tantum Irides fiant, caussa est, quia tantum harum stellarum radii secundum mundi diametrum ad nubes extendi,


page 365, image: s365

et inde reflecti possunt: Solis quidem, quia sunt fortissimi: Lunae, quia maxime vicini. Reliquarum vero stellarum radii aut sunt nimis debiles, aut nimis remoti. Vel si sunt ita fortes, ut per mundi diametrum ad nubes usque pertingere possint: adeo tamen fortes non sunt, ut ad visum nostrum inde reflecti possint. Luces enim reflexae debiliores sunt directe radiantibus, per 3. secundi communis perspectivae.

Cur vero colores tantum, non ipsa imago Solis vel Lunae in his [gap: Greek word(s)] appareat, triplex caussa est. Primo, quia nubes non est continua, sed in minimas guttulas seu [gap: Greek word(s)] resoluta. Nam in tam parvis speculis imagines quoque minimae sunt, quae postea reflexae ita sunt debiles, ut non distinctae, sed confusae appareant. Deinde ipsi radii per se debilitantur, antequam a corpore luminoso ad visum perveniant. Denique accedit nigredo nubis. Vapor enim roridus quia incipit in aquam resolvi, nigredinem etiam quamdam, aqueumque colorem assumit, qui cum lumine permistus facit, ut imago Solis vel Lunae distincte apparere non possit, sed color potius.

Colorum autem in Iride diversitas inde provenit, quod radii alii profundius in vaporem roridum ingrediuntur, et a remotioribus guttulis reflectuntur; alii a vaporibus vicinioribus, et mox in superficie nubis consistentibus


page 366, image: s366

reflectuntur, a quibus diversae reflexionum pyramides, bases aequidistantes habentes, constituuntur. Colores autem tres sunt: [gap: Greek word(s)] , Puniceus seu rubeus, qui est supremus, seu externus, et producitur ex majori splendore, radiisque ejus reflexionis pyramidis, quae inter caeteras basi sua visui maxime vicina est: unde etiam ejus radii sunt fortiores. Quia autem lumen est splendidum, aqua vero nigricantem colorem exhibet, color neque albus, neque niger apparet, sed puniceus, inter hos medius. Alter color est [gap: Greek word(s)] , id est, viridis, qui medius est in Iride. Hic gignitur a radiis, a parte magis profunda vaporis reflexis; atque ideo magis ad nigredinem declinat. Nam et ipsi radii sunt debiles, quia ex loco remotiore reflectuntur, et vapor ille, quia est a Sole remotior, densior est, et plus ad aqueam naturam accedit, quam prior. Huc etiam maxime faciunt umbrae, quae a corporibus et [gap: Greek word(s)] prioribus versus posteriora sparguntur, quibus radii a posterioribus reflexi permiscentur. Cujus rei exemplum sunt colores in collis columbarum, a radiis solaribus orti. Cenerantur enim hi ab umbris, quae a pennis sparsae lumini Solari permiscentur. Terrius [gap: Greek word(s)] , qui internus est, oriturque ex radiis ex loco adhuc magis remoto reflexis; et easdem ob caussas, ob quas secundus est nigrior primo, tertius est nigrior secundo.



page 367, image: s367

Etsi autem plures, quam hi tres colores Iridi inesse possint: tamen quia ob caussas istas nigredo magis magisque augetur, post tertium nullus color percipi potest: et non solum radii reflexi ita sunt debiles, ut ad visum perferri non possint; sed lumen etiam a nigredine multarum umbrarum ita obscuratur, ut a visu vix percipi queat. Color autem quartus, quem [gap: Greek word(s)] , id est, flavum appellant, et inter primum et secundum videtur, non est novus color, sed ex vicinitate horum duorum oritur. Irides autem lunares albiores sunt, quam solares: quia ipsum lumen Lunae pallidius est, quam Solis; demde quia umbrae, quae a guttis anterioribus versus posteriores projiciuntur, non sunt ita obscurae et nigrae, quam illae, quae a lumine Solis sparguntur. Fortioris enim luminis umbra nigrior est, et contra. His accedunt etiam noctis tenebrae. Illud enim, quod sua natura nigrius est, si juxta magis nigrum ponatur, albius appar[?]t.

Cur autem peripheria tantum circuli, non integra ejus erea appareat, caussa est: quia de quovis irradiato corpore ea tantum pars videtur, a qua radi ad idem centrum visus secundum aequales angulos reflectuntur: et de nube radiata nihil videtur, quam quod per radios, in eo axis puncto, in quo visus est, congregatos defertur. Hi autem arcum tantum efficiunt, utiplurimis demonstrant Optici.



page 368, image: s368

Quamobrem autem Iris nunquam sit integer circulus, sed aut semicirculus tantum, aut arcus semicirculo minor: et semicirculus quidem luminari in horizonte constituto, arcus vero minor semicirculo, si idem sit supra horizontem, et quidem arcus tanto major, quo luminare est propius horizonti, tanto vero minor, quod est vicinus meridiano, inde provenit: quia corporis lucidi, visus, et iridis centrum semper consistunt in una recta linea. Quapropter centro corporis luminosi constituto in horizonte, in opposita horizontis parte erit centrum Iridis, et sic semicirculus erit supra horizontem. Ubi vero Sol supra horizontem attollitur, centrum Iridis e regione deprimitur; atque ita illud circuli segmentum, quod est infra horizontem, majus est, quia centrum continet: hoc, quod supra, minus. Nos enim ea tantum videmus, quae supra horizontem sunt. Quanto autem minus de diametro Iridis supra horizontem est, tanto major est circuli peripheria; et semicirculus est medietas minoris circuli, arcus alius quicunque majoris, quod ex radiorum refractione provenit: quia circa ortum aer et vapores sunt densiores, qui postea a radiis Solis rectioribus attenuantur. Atque ideo Iris, quae per medium densius adspicitur, etiam major apparet. Sed haec et alia, quae de Iridibus dici possunt, praeterimus, cum sine opticis demonstrationibus


page 369, image: s369

multisque schematibus, quae brevitatis studio hîc praetermittenda sunt, explicari hîc integre non possunt: ex Aristotel. lib. 3. meteor. c. 4. et 5 ex Opticis, et erudito de Iridibus Johan. Fleischeri libello, quo Aristotelis et Vitellionis doctrinam de Iridibus comprehendit, explicavit, et necessariis demonstrationibus auxit, petenda sunt.

Iridi cognati sunt Parelii, ficti Soles, aut quasi alii Soles juxta verum positi. Est autem [gap: Greek word(s)] imago Solis, quae in nube continua, densa, aequali, in aquam abeunte, et in anteriori parte pellucida, et quasi polita, in posteriori opaca ac terminata, atque ad Solis latus ex obliquo posita, recipitur, et ad visum nostrum reflectitur. Ut enim, si quis ad latus rei alicujus ex obliquo speculum statuat, rei imaginem bis videbit: ita etiam si Soli ex obliquo ad latus nubes aliqua instar speculi aequalis sita sit, plures Soles apparebunt. Plures tamen, quam tres, ad suum seculum conspectos non esse, scribit Plinius, nat. hist. lib. 2. cap. 31. Papiae tamen ante bellum sex conspectos esse referunt. Raro autem conspiciuntur ejusmodi Parelii; quia raro nubes, quae talem dispositionem, talemque ad Solem situm habeat, reperitur.

Eâdem etiam ratione Paraselene generatur, quae in hoc solum a Parelio differt, quod


page 370, image: s370

hic est imago Solis, illa Lunae. Duarum autem harum stellarum imagines tantum ad nos reflectuntur; cum earum radii sint fortissimi. Imo Paraselene non fit nisi lunâ plenâ, ubilumen ejus est copiosius et fortius.

Huc etiam referendae sunt Virgae appellatae, quae sunt velut quaedam lineae et columnae longae, variis coloribus conspieuae, in nube inaequali, Soli ad latus posita, ex ejusdem radiis refractis ortae. Generantur enim tales virgae, cum nubes inaequalis, quae partes alias densiores, et aqueae fere naturae, alias ratiores habet, Solique ad latera posita est. In hanc enim ubi radii solares incidunt, aequaliter propter partium diversitatem penetrare non possunt, nec contigui apparent, sed potius disjuncti, et in partibus rarioribus, per quas penetrant, refracti, colores varios exhibet: eo dem modo, quo radii per rimas, in conclave conclusum incidentes, lucidarum linearum imagiries exhibent. Colores autem non iidem, sed varii sunt, pro varia partium, in quibus recipiuntur radii, dispositione, qui in rarioribus lucidiores et candidiores, in densioribus nigrieres et obscuriores apparent. Germani dicunt: Die Sonne zeucht Wasser. Apparent autem plerumque hae virgae oriente vel occidente Sole, non in meridiano constituto; quia tunc ejus radii suntfortiores, ut densiores vapores sacile attenuare et penetrare possint.



page 371, image: s371

Conspicitur denique in nubibus [gap: Greek word(s)] , Halo, area, seu corona, quae, definiente autore, l. de mundo, cap. 4 est [gap: Greek word(s)] , seu circulus lucidus sub Sole, Luna, vel alia stella clariore in nube aequaliter rara inter nos et stellam recta posita, apparens, ex radiis ejusdem ibi refractis efformatus. Fit enim Halo, cum radii alicujus stellae fortiores in nubem aequaliter raram incidunt, qui propter raritatem transire quidem possunt, in eadem tamen, quia aer densior est, refringuntur, et refracti ad angulos aequales, coronam efficiunt: In centro autem ejus coronae stella quae eam efficit, apparet; quia radii recti sunt fortiores, nubemque magis attenuant, rarefaciunt, et illuminant. Noctu autem frequentius ejusmodi corona apparet. Solis vero calor vehemens vaporem dissipat, rarioremque facit, ne ad radiorum refractionem, ex qua coloratus talis circulus oriri possit, aptus sit. Debet autem, ut Halo appareat, aer tranquillus esse. Nam mota et varie agitata nubes nec aequalem partium dispositionem retinere, nec colorem certum ex radiis refractis exhibere potest.



page 372, image: s372

CAP. X. DE FONTIBUS.

Sed ut tandem meteorologiam finiamus, ultimo loco de fontibus et mari quaedam dicemus. Defontium origine vulgata est Aristotelis sententia: aerem, halitusque in terrae cavernis, loci frigiditate, calorem suum amittere, crassescere, atque in aquam mutari: eo modo, quo in media regione aeris ex vaporibus condensatis pluvia generatur, quae postea descendentes, atque ex pluribus locis in unum collectae atque effluentes fontem gencrent; cujus perennitas conservetur ab aere quotidie novo, ne vacuum detur, succedente, et in aquam postea mutato.

Verum enim vero haec sententia, si de omnibus fluminibus accipiatur, vero consentanea non est. Etsi enim concedamus aliquam ex vaporibus in terrae cavernis condensatis aquam generari posse, et hanc fortasse fontibus quibusdam originem praebere: tamen tantam aquarum copiam ex iis generari, quantâ quotidie tot fontes et flumina decurrere videmus, persuaderi non possumus. Nam cum constet, quanta aêris copia ad exiguam aquam generandam requiratur, et quantum spacium vapores illi, ex quibus exigua pluvia generatur, occupent: ubinam tot et tantae cavernae erunt,


page 373, image: s373

in quibus tanti vapores, tantusque aer ad tot et tanta flumina producenda colligatur? Vix etiam fluviorum perennitatis ex hac opinione caussa peti potest; cum non semper cadem vaporum sit copia. Multo minus ratio reddi, cur ex altissimorum montium cacuminibus plures fontes prorumpant.

Quapropter eam potius amplectamur sententiam, quae omnium antiquissima est, quam Ecclesiastes cap.. 1. his verbis comprehendit: Omnia slumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, fluminarevertuntur, ut iterum fluant; statuamusque cum plurimis doctissimis viris, fontes, ut in mare fluunt, sic etiam e mari ortum habere. Quoniam alio modo perennitas fluviorum explicari non potest, nec caussa reddi, cur mare tot flumina recipiens, non exundet: aut cur fontes ex altissimis montium jugis oriantur. Et nisi flumina e mari ortum haberent, fieri non posset, quin mare nimium augeretur. Neque enim nullam proportionem habent flumina ad maris molem; cum quaedam validissimo impetu tanta copia in mare infundantur, ut ad multorum milliarium intervallum in continente dulces aquas inter marinas nautis praebeant. Neque Sol ac venti tantum, quantum influit, absumere possunt de eo; sed mare detrimentum a Sole et ventis, sibi cum fluminibus commune, noctu ex aêre resarcit. Fontes etiam multi


page 374, image: s374

cum mari multa habent communia. Plinius, 2. nat. hist. cap. 103. de Jovis fonte in Dodono scribit, eum meridie semper deficere, mox increscentem ad medium noctis exuberare, ab eo sensim deficere. Idem, eodem in loco, narrat, contra Timavum amnem insulam parvam in mari esse fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque. Nec ab hac sententia alienus videtur fuisse Plato, qui, in Phoedone scribit, in terra esse [gap: Greek word(s)] .

Atque hinc facile caussa reddi potest, cur fontes ex altissimis montium cacuminibus oriantur. Cum enim globus terrae sit rotundus, et marinae aquae magna sit copia magnumque pondus: facile etiam potest aquam per terrae venas fluentem, in altissimos montes pondere suo protrudere. Quod vero aquae fontanae non sint salsae, cum tamen mare sit salsum, sed magnam in qualitatibus habeant diversitatem, inde provenit; quia aqua marina per longas terrae venas et anfractus percolata, salsedinem amittit, aliasque qualitates ex terrae cavernis, per quas decurrit et defluit, assumit. Fontium vero magna differentia est: quidam enim potus loco, quidam medicamenti usurpantur. Priores magis simplices sunt, posteriores compositi.



page 375, image: s375

Aquae metallicae vel minerales sunt, quae spiritus vel minimas particulas mineralium, metallorum, et succorum subterraneorum obtinent, et a potabilibus aquis aliis, odore, sapore, colore differunt, et proinde non potus loco, sed medicamenti usurpantur. Sunt autem aquae hae duum generum; quaedam ipsa corpora mineralium succosque minerales obtinent, quales sunt aquae salsae, vitriolatae, aluminosae, e quibus aqua cocturâ separata, sal, vitriolum, alumen coquitur; neque loco balnei satis commode usurpantur. Quaedam vero Spiritus metallorum continent, et proinde ob summam, quam habent, vim agendi ac penetrandi, medicamenti loco cum ad lavandum, tum ad potandum usurpantur. Quales sunt thermae, acidulae, salsulae.

Unde autem hae aquae vim istam obtineant, non eadem autorum est sententia. Nonnulli existimant, vim hanc eas accipere a mineralibus ac metallis, per quae sluunt. Sed vero hoc consentaneum non est. Nam cum metallorum corporatam compacta sint, aqua, quae ea alluit, vires eorum tam facile imbibere non potest. Et si hoc modo vires suas acquirerent aquae minerales ac metallicae: multo plures darentur. Hoc quidem verum est, mineralia, ut vitriolum, alumen, ac similia corporaliter cum aquis permisceri; unde etiam coctione ex aquis separantur: verumtamen illae aquae,


page 376, image: s376

quibus saltem corporetenus mineralia permiscentur, eas vires non obtinent, quas verae aquae metallicae, ex quibus nullo modo corpora mineralium separari possunt. Metalla vero sola alluvione vires suas aquis communicare non valent.

Et experientia testatur, multos fontes e montibus erumpentes, aurum, argentum, cuprum, ferrum, stannum, plumbum, lapidem lazuli, armenum una protrudere: nihilominus nullas vires eorum metallorum quae vehunt et propellunt, obtinere, sed plane potabiles esse.

Praeterea si hoc modo aquae istae metalla alluendo vires suas acquirerent: dudum venarum proximarum, per quas istae fluunt, vires exhaustae essent: cum tamen tot seculis vires easdem aquae istae obtinuerint, et adhuc obtineant. Insuper ex aquis istis metallicis nulla metalla, seu distillando, seu coquendo eliciuntur.

Ideoque istud veritati consentaneum est, aquas istas vires suas accipere a prima metallorum materia, quae est subtilis, fluida, ac spirituosa substantia, nondum in solidum corpus metallicum coagulata et compacta. Hi enim metallorum Spiritus cum aquis miscentur, eisque vires suas omnes communicant. Etenim ut ex vitriolo, sulphure, imo ipsis metallis vi ignis Spiritus eliciuntur, qui aquae misti ipsi


page 377, image: s377

vires suas tribuunt: ita et Natura in magno isto terrae circulatorio in generatione metallorum Spiritus producit, qui cum aquis vicinis et praeterlabentibus misti vires suas ipsis impertiuntur.

Nec minor occurrit difficultas in caussa thermarum investiganda. Nonnulli Solis calori, alii ventis, calidas exhalationes in locum unum congregantibus caussam adscribunt: verum sine ulla probabilitate. Alii a lapide calcario calorem istum concipere existimant. Sed nec hoc probabile est. Lapis enim calcarius non calefacit aquam, nisi prius ab igne in calcem redigatur. Et posito, quod ab igne subterraneo lapides isti prius calcinati essent: tamen calor iste perpetuari non posset. Postquam enim calcarius lapis semel aqua perfusus est, amplius postea non incalescit.

Alii itaque probabilius caussam caloris thermarum ab ignibus subterraneis deducunt, et vel aquas peraestuaria illa subterranea decurrere, aut in via flammis aestuique jungi, aut juxta suprave per canales tam diu currere, ut incalescere possint; vel dum ab ignibus subterraneis terra calescit, vapores inde multos elevari, qui tandem in amplo aliquo loco in aquam coeant atque alicubi exitum quaerant. Quam rem isto exemplo declarant. Aqua salsa argillae misceatur, fiatque ex argilla vel limo globus, qui intus excavetur, orificiumque


page 378, image: s378

iterum argilla obstruatur, in quod sistula indatur, globusque igni admoveatur, ut fistula ab igne avertatur. Ubi globus incaluerit, ex globo per fistulam aquasalsa calida effluet.

Sunt tamen nonnulli, qui etsi hunc generationis modum multis in locis concedunt: tamen cum non ubique, ubi thermae habentur, ignium subterraneorum habeantur indicia; et praeterea thermae reperiantur, quorum calor, si in eorum ortum paululum fodiendo inquiratur, evanescit: probabile esse existimant, thermas quasdam fieri ex aquis duabus vel pluribus metallicis sua natura ad ractum frigidis, in concursu vero, ob spirituum repugnantiam, incalescentibus. Cujus rei exemplum praebet spiritus vitrioli et ob vel sal tartari; item aqua fortis et tartarum, butyrum antimonii et Spititus nitri: quae etsi ad tactum sunt frigida: tamen, si misceantur, incalescunt; et quidem ita, ut si repente aquae forti, in qua ferrum solutum est, oleum tartari infundatur, non solum ebulliat, sed et flammam mistura concipiat: quod etiam accidit, si butyro antimonii dicto confertim Spiritus nitri infundatur. Itaque absurdum ipsis non videtur, si duae scaturigines, repugnantium talium spirituum mistura constantes, in con cursu misceantur, aquam inde incalescere posse.



page 379, image: s379

De mari autem duas praecipue in meteorologicis quaestiones autores tractare solent unam de maris salsedine, alteram de ejusdem aestu. De salsedine maris plures fuerunt antiquorum sententiae, quae ab Aristorele 2. met. c. 3. refutantur. Nos in hac re Aristotelem sequimur, atque statuimus, aquam marinam, sua naturâ salsam non esse, sed ob admixtionem partis salsae fieritalem; quod etiam in lixivio patet. Idque etiam ex eo colligi potest, quod, ut Arist. loc. cit. et Plin. nat. hist. l. 31. c. 6 tradunt, demislae reticulis in mare concavae e cera pilae, vel vasa inania obturata dulcem intra se colligunt humorem. Nam multae terrestres salsae exhalationes et cum pluviis in mare descendunt, et cum fluviis influunt: Sol vero ex mari partes humidiores et dulciores evocat, relictis gravioribus et terrestribus. Quare etiam in superficie mare salsius est, quam in profundo; quia Sol in superficie dulces pattes magis extrahit: et mare aestate quam hieme, et ad orientem et meridiem, quam in aliis locis salsius est; quia eo loci radii Solares sunt fortiores.

Quod vero aestum et afsluxum ac reftuxum maris attiner, maxima de eo diffi cultas est, quam praecipue parit maxima, quae in hoc motu est, varietas. Nam in aliquibus locis nullus est, aut vix sensibilis: in aliquibus tantus, ut etiam magna litora denudentur, et integri transitus


page 380, image: s380

exstent, qui alias aquis teguntur: alicubi est tardus; alicubi velox, atque ita incitatus, ur intra unam atque alteram horam aliquot milliaria aquis obtegat, totidemque recessu nudet, adeo ut vix cursu homines affluentium aquarum rapacitatem evitare possint. Nec tempus etiam idem ubique servat hic motus. Magna ex parte senis horis extollitur, et diffunditur, totidemque subsidit et deprimitur. In aliquibus tamen locis septenis horis affluit, quinis refluit: in aliquibus quaternis accedit, octonis recedit. In qua tamen varietate haec regularitas est, quod 12. hora affluxus et refluxus terminatur. In plurimis locis plenilunio incrementa majora sunt; in nonnullis tamen etiam novilunio. De qua motus varietate Scal. Ex 52. Cardan. l. 2. subtil. p. 168. Caspar Contarenus Card. l. 2. de elem. Colleg. Conimb. de met. tr. 8. cap. 4.

De motus autem hujus caussa tot diversae opiniones sunt, ut coi assentiaris, non facile videas. Unde non sine caussâ J. C. Scaliger, exerc. 52. scripsit: Quod ubique clamare soleo, nos nihil scire, maxime convenit huic disquisitioni, quae maris tractat motum. Et paulo post: Quis non dicat hac in materia Philosophiam ipsam balbutire? Cum viderit iisdem pene litoribus, ad Calicutum pleniluniis, ad Indi sluvii litora noviluniis Oceani fieri incrementa. Hane te persequi decuit Cardane subtilitatem: a qua sinos explicueris,


page 381, image: s381

non recuso, quin philosophorum Deus habearis. Rogabis me: Quid vero tu tandem? Ego? Ego vero nihil aliud, quam te exspect abam. Nunc cum tu nusquam compares, ne meipsum quidem audeo exspectare. Itaque si tantus Philosophus hîc suam fatetur ignorantiam, quid nos post illum promittere possumus, nisi ut aliquot autorum sententias recenseamus.

Ipse ergo J.C. Scaliger Lunae hanc vim tribuit; coelumque dimidium, quod 12. horis convertitur, in duos quadrantes dividit, et per unum sex horis aquas Lunam ad [gap: Greek word(s)] sequi, totidemque repulsas objectu litorum in cumbere in priores sedes statuit. An autem hoc incrementum fiat rarefactione, vel novae substantiae appositione, affirmare non audet: tantum marinas aquas Lunam sequi, sulpendique eas ab illa, tanquam ferrum a magnete, scribit. Et in hoc plerique consentiunt, a Luna aestum pendere, duodecimaque hora terminari. Et quia Luna non semper eodem loco oritur, nec eodem tempore supra horizontem fertur, etiam aestum non semper idem tempus observare. Motum autem hunc a Luna pendere, illud praeter ea, quae dicta sunt, etiam signum esse videtur, quod singulis fere diebus, una hora tardius revertitur; quia Luna 25. horis ad eumdem fere locum redit. Varietatis autem, celeritatis, et cessationis in nonnullis locis, aliorumque,


page 382, image: s382

quae in hoc motu conspicua occurrunt, Scaliger, ibidem, ex vario locorum situ, litorum altitudine aut humilitate, maris magnitudine vel angustia, ejusdem plantitie aequali, vel variis angustiis et anfractibus, fundi ratione et profunditate, caussas reddere conatur.

Contarenus putat, aestu crescente mare rarefactum tumefieri, terramque undique petere, et circum quaque ad littora effundi: sursum decrescente aestu condensari, atque intra se cogi, et undique a terra recedere: rarefactionem autem a calore provenire: vim vero caloris pendere a Luna. Ut autem tempus aestus explicet, coelum in quatuor aequales partes dividit duobus maximis circulis, meridiano et horizonte recto, supra quem Luna ascendente versus meridianum aquam intumescere et diffundi; tum enim radios Lunae maximam vim habere: cum autem Luna a meridiano ad horizontem occidentalem movetur, aquam refluere, atque intra se rurfum cogi, ob debiliores radios, statuit. Cur autem, cum Luna ab occidentali horizontis parte movetur ad partem meridiani, quae infra horizontem est, iterum intumescat aqua, posteaque rursum decrescat, ubi Luna e meridiano subterraneo ad horizontem orientalem tendit, nullam adhuc verisimilem caussam a se in veniti potuisse, neque ab aliis proditam


page 383, image: s383

percepisse. Illud etiam adhuc sibi ignotum esse, cur alicubi non sentiatur aestus, profitetur.

Taurellus ita statuit: Mare in intima terrae, sese exonerans, facit, ut magno impetu ex litoribus circumquaque aquae versus voraginem illam contendant. Nam qua parte suas mare iu terrae capacitates aquas essundit, eadem ipsum quoque deprimitur, ut undiquaque eo sese aqua reliqua perrepat, quae jam oppletis terrae cavernis, in unum circum quaque coacta pro maris amplitudine et aquarum impetu attollitur, et postea paulatim subsistit, et ad ante derelicta littora regreditur, facta etiam ex fluminibus aquarum accessione. Ita totus maris alveus aquis repletur, usque dum exinanitae cavitates terrae superiores aquis maris deposcant, quas eo, quem descripsimus, modo deglutiant.



page 384, image: s384

Liber. V. De Mineralibus et Metallis. Caput I. DETERRIS.

UT post meteora de corporibus perfecte mistis agamus, proximum est. Sunt autem corpora perfecte mista duplicia: quaedam inanimata, quaedam animata. Inanimata sunt metalla. Nam voce ista in genere omnia subterranea et fossilia accipi, ex praef. Dioscoridis, in l. 5. patet. Recentiores in genere etiam mineralia vocant. Fodinas enim minas appellant.

De natura autem istorum omnium hoc primum tenendum, multos quidem esse in ea sententia, mineralia ista et metalla nihil in se, praeter elementa, continere, et tantum mista simpliciter esse: Verum parum re cte. Sunt enim operationes ipsorum longe aliae, quam quae solum ex elementis deduci possunt.


page 385, image: s385

Ideoque recte Scalig. Exerc. 137. sect. 20: seribit: omnem formam cujuscunque perfecte mixti, etiamsi non est anima, ut in adamante, naturam esse quint am, longe aliam a quatuor elementis. Et Exercit 101 s. 14. Cardanum reprehendir, quod credat, sola elementorum permistione fieri posse, ut ferrum trahatur a magnete. Habent nimirum et ista suas formas et virtutes, ut sic dicam, seminarias, a Deo in prima rerum creatione inditas; nec demum post mundum creatum a vario elementorum concursu pugna genitae, sed a Deo creata sunt; et per istas formas perpetuantur, atque ab iis non solum formatio corporis singulorum, quae non minore admiratione digna est, quam quarundam plantarum, et vires admirandae, sed et propagatio et perpetuatio eorundem provenit. Est enim metallorum ac mineralium forma sui multiplicativa, habentque ista vim a Creatione inditam in materia disposita locoque apto sese multiplicandi. Id quod velnitrum satis docet. Etsi enim ex terra nitrosa semel sal coctione extrahatur: tamen ex matre Nitri, quam appellant, novum intrum regeneratur; idque non semel, sed saepissime; id quod nitri coctoribus hodie notissimum. Imo nec antiquis ignotum fuir, ut ex Plin. l. 31. c. 10. ubi scribit; spumam nitri fieri, cum ros concidisset, praegnantibus nivariis, sed nondum parientibus. Ob quam


page 386, image: s386

formam etiam fit, ut quanquam in mineralibus istis in forma externa fiat mutatio, et vel in liquores, vel pulveres, vel vitra reducantur: nihilominus in metallicum corpus facile redeant; quia forma interna salva manet, ut in Mercurio, Antimonio, Plumbo, et aliis videre est. Ideoque dum de generatione et principiis mineralium et metallorum quaeritur, non satis est, ad vapores illos, quorum in meteorologia fit mentio, recurrere, sed magis determinatis et ipecificis principiis opus est.

Quae autem haec sint, in genere satis explicari non potest. Est enim magna mineralium varietas, quae prius proponenda est. Dividuntur vero ab aliis aliter. Nobis hîc retinere placet Alberti Magni divisionem, qui tria genera constituit: lapides, metalla et media mineralia; quo nomine omnia reliqua quae mediam quandam inter lapides et metalla naturam habent, accipit.

Et ut ab ultimo genere incipiamus, complectitur in se multa; terras, lapides, sulphura, ae bitumina, et quaedam ex his mista et metallis propiora. Terras, quod attinet, non accipitur hac voce simplex elementum, neque etiam ea terra, quam ubivis agricolae colunt, et quae plantis serendis idonea est, quae etsi non simplex est, magis tamen ad naturam elementi terrae, quam terrae metallicae, accedit. Quamvis et hîc magna sit varietas, et alia de natura minerali


page 387, image: s387

nihil vel parum, alia plus participet. Patricipare autem terras multas aliquid de mineralibus, ex eo patet, quod dum uruntur, sulphureum vaporem, ut metalla et mineralia, expirant. Sed per terram hîc accipimus corpus fossile, naturae mineralis particeps, quod injecta aqua solvitur, et lutum fit.

Inter has autem terras vulgatissima est, et primum propterea locum habere videtur argilla, et terra, e qua opera sigulina fiunt: terra scilicet tenax, quae in partem quamcunque ducta non abrumpitur, neque exsiccata dehiscit. Hujus rursum est magna varietas, secundum quam et vasa, quae non solum ad culinarum, et alios domesticos, sed et aurifabrorum, ac eorum, qui metalla fundunt, ac Chymicorum usus fiunt, non parum differunt. Non enim ex quavis argilla quaevis fieri possunt, atque alia ignem magis, quam alia fert: alia item subtilius ac tenuius, quam alia ducitur. Unde nobilitas terrae figulinae aestimatur.

Post argillam et terras figulinas proxime est Marga. Est aute m Marga terra pinguis, et quasi terrae quidam adeps, appellatioque a Germanis indita est, nominaturque talis terra Steinmarck, quasi Saxorum medulla: reperiturque inter Saxa inclusa. Sunt autem ejus varia genera. Plinius sex recenset, Albam, Ruffam, Columbinam, Argillaceam, Tophaceam


page 388, image: s388

et Harenaceam. Singularum rursum multae sunt differentiae. Reperitur in multis Germaniae locis, et inter eas celebris est Marga Rochlicensis, qua loco boli Armeni utuntur.

Ad terras pertinet et Creta, quo nomine omnis terra accipitur, quae ad expolien dum, mundandum, fricandum aut illinendum et colorandum usurpatur. Ejus multa sunt genera, multisque in locis reperitur: tamen quia in Creta potissimum effoditur, ab ea omnes reliquae nomen acceperunt.

Sunt praeterea et alia terrarum genera multa, quae partim Medicis, partim aliis artificibus mechanicis in usu sunt, quae raritate, tenacitate, colore, sapore, usuque differunt. Et quantum ad usum medicum, aliae adstringunt, refrigerant, et siccant, ut Eretria, Samia, Lemnia, Armenica: quaedam cum adstrictione mordacitatem aliquam habent, aut ex nitro, ut Chia, Selinusia, Cimolia, Pignitis, quae abstergunt: aut ex alumine, ut Melia, et thermarum luta varia, quorum ad podagricos et maligna ulcera usus est: aut ex bitumine et sulphure quid obtinent. Sunt et quaedam terrae atramentosae, quae continent Chalcitin, Mysi, Sori, Melanteriam; quaedam plura horum simul continent.

Celebriores autem inter eas sunt terra Lemnia et bolus Armenus. Lemnia ab Insula, in qua reperitur nominatur. Sigillata autem a


page 389, image: s389

sigillo illi impresso. Testatur de ea Galenus fide oculata, collem quendam esse juxta Ephestiadem urbem, in qua nulla planta vivit, solo veluti combusto, colore rubro, a quo terra effodiatur. Esse autem tres ejus differentias: Unam esse colore ruffo, manus tamen non inficiente praestantissimam inter reliquas, quam solus sacerdos, ut rem sacram attingebat, et sigillo Dianae, quod caprae est, signabat: alteram esse rubricam fabrilem, quae manus tangentium inficiat; tertiam, mundandis vestibus usitatam, ob facultatem abstergendi. Hodie qui in Lemnum navigant, loco paludoso, sub canicula, colligi, sigillo seu characteribus quibusdam signari, et Imperatori Turcico mitti, ideoque raram esse, nec publice vendi, seribunt. Verum notas antiquae terrae Lemniae omnes haec non habet. Vim autem insignem contra pestem et morbos malignos terra Lemnia habebat.

Armenica terra seu bolus Armenus advehabatur ex ea Armeniae parte, quae Cappadociae finitima est, coloris erat pallidi, prompte in laevorem, calcis instar, folvebatur, mansus, ut butyrum, liquescebat: Desiccabat et astringebat; ideoque ad dysenteriam et alvi profluvia, et sanguinis exspuitionem, et catarrhos ac ulcera pulmonis adhibebatur; contra pestem etiam proderat.

Sunt deinde terrae aliae multae, Eretria, Samia,


page 390, image: s390

celinusia, Chia, Cimolia, Pignites, Melia, Rubrica et Sinopica, pleraeque a loco, in quo effodiebantur, nomen sortitae, de quibus vide Plin. l. 35. c. 16. et 17.

Verum enim vero antiqui utebantur iis terris, quae ipsis tum notae erant, etex vicinis locis convehebantur: cum autem de multis jam vix aliquid certi constet, et fodinae antiquae temporum injuriâ et regnorum mutationibo vel ignorentur, vel exhaustae sint, et passim hodie in aliis locis et nostris regionibus non absimiles reperiantur: praestat terrarum vires potius generi, quam loco adscribere, et quamque ex sua natura aestimare, terrarumque vires experimentis probare.

Habetur enim bolus Tockaviensis in Ungaria, quem instar butyri in ore dilabi, et omnes notas veri boli Armeni habere, atque ad catarrhum valde profuisse, scribit Crato, in Epistolis, et longe praefert bolo Armeno hodierno, etiam illi, qui Imperatori ex Turcia allatus erat. Eundem plurimis in peste Viennae profuisse, se reipsa comperisse testatur.

Deinde est terra sigillata Silesiaca Strigoniensis, quae terra Lemniae et Turcicae hodiernae prafertur. Experimentis enim multis jam probatum est, ejus insignes esse vir es contra pestem, febres malignas, venenatorum animalium morsus, diarrhaeam, dysenteriam. Chymici axungiam Solis nominant. Inventor ejus


page 391, image: s391

Johann. Montanus, Siles. qui scriptum de ea edidit, conversum esse aurum, Dei providaeque naturae ordinatione in praeeminentem praeparatum Medicinam transmutatumque peculiariter adversus venena utilem, non minus, quam medicamenta, quae magis sumptibus ex auro Ungarico conficiuntur. Quod si ita sese habet, miror, cur potius a Spiritu vitrioli, quam a Spiritu Salis solvatur.

Reperitur et alia circa Lignitium et Goldbergam Silesiae, candida, quam Chymici axungiam Lunae nominant: et multis aliis in locis aliae inveniuntur. Quapropter, ut dixi, terrae non tam exloco, quam suâ naturâ aestimandae sunt. Et quia ex metallis et mineralibus omnem vim habent: de terrae alicujus viribus judicaturi, cum quo minerali vel metallo cumprimis conveniant, inquirant. Proinde ad reliqua hujus generis accedimus.

CAPUT II. DE SALIBUS.

SAlem quod attinet, sunt ejus multa genera. Primo est Sal Communis. qui rursum


page 392, image: s392

triplex: Fossilis, Marinus, et qui ex fontibus salsis coquitur. Quam autem sal originem habeat, non ita planum est. Vulgo quidem dicitur, eum e succo aqueo et crasso terreo mistis generari: Verum id rem satis non explicat, nec caussa redditur, cur in certis tantum et definitis locis reperiatur. Probabilius et vero magis consentaneum est, salem, ut et reliqua mineralia et metalla, in prima mundi origme, creatum in terra esse, in qua adhuc vi a Creatore indita sese conservet ac multiplicet. Si enim elementa simplicia in tot mutationibus et vicissitudinibus rerum sublumarium se conservant et multiplicant, atque ita a mundi initio adhunc usque diem integra constant: cur hisce corporibus eadem vis denegari debeat, caussam non video. Quod nimirum de Nitro antea dictum est, idem etiam de sale communi verum est Ideoque non in omnibus, sed iis saltem locis generatur, ubi spiritus ille seu principium seminarium, si ita appellare liceat, praesens est; Sicut nitrum in ea terra tantum generatur, in qua Mater salis Petrae est. Atque ex hoc salino principio in terrae cavernis, ubi humiditas multa non abundat, sal fossilis nascitur. Et prout materia illa, quae a Salino principio et spiritu in corpus coagulatur purior est vel impurior: ita etiam sal fossilis iste nascitur purior, vel impurior, aliusque nigricans et


page 393, image: s393

opacus, alius candidus et instar Crystalli pellucidus, qui inde sal gemmeus appellatur.

Si vero illud salinum principium cum humiditate plurima et aquis per terrae cavernas labentibus misceatur: fontes salsi, ex quibus sal excoquitur, inde originem habent. Existimant quidem nonnulli, fontes salsos ex mari originem ducere. Verum marina aqua non tantum salis in se continet, quantum multi fontes salsi; quod probatio ostendit. Neque est, ut quis dicat, aquam, dum per terrae cavernas fluit, exhalare, et a calore sub erraneo absumi, atque ita fontes quosdam fieri salsiores ipso mari. Nam si hoc se ita haberet, fontes salsi, qui a mari sunt remotiores, plus salis continerent, quam propiores, quod tamen cum experientia non consentit. Alii putant, fontes salsos provenire ex aquis per cavernas terrae salem fossilem plurimum continentes labentibus. Verum etsi hoc plane negari non possit: tamen de eo ipso quaeritur, unde sal isse fossilis habeat suam originem et perpetuitatem. Si enim tantum ex aquarum per salem fossilem fluxu fontes salsi fierent: tot annorum seculis non perdurarent, sed sal ille fossilis aquis solutus absumeretur, et praecipue fontes illi non semper aequalem salis copiam suppeditarent; cum vicinis aquis praeterlabentibus sal alluvione liquatus elueretur. Addendus ergo omnino


page 394, image: s394

spiritus salis, generandi salis primarium principium.

Marinus ex aqua marina fit, Solis calore humidum absumente. Si tamen calor Solis non sufficiat, igne reliquum perficitur: et ut candidior et purior fiat, solutione et coagularione putgatur. Sunt et lacus quidam, qui aestivo Solis calore in salem abeunt in de sal Tarentinus et Phrygius.

Salis usus praecipuus est ad condiendos cibos, nullumque aroma sufficit ad cibos jucundos reddendos, si sal desit. Calefacit, exsiccat, abstergit, humiditatesque superfluas absumit, et proinde a putredine praeservat. Quamvis au[?]em a putredine defendit: non tamen convenit in febribus putridis; non solum quia calidus est, sed quia nimis exsic cat.

Praeter esculentum salem est deinde alius fossilis, qui Armeniacus seu Ammoniacus ab [gap: Greek word(s)] dictus, quod sub arena in laminas concretus in Cyrenaica regione inveniatur. Erat colore nigricans, sapore non admodum gratus. Ideoque hodie non usurpatur; sed loco ejus sale gemma utuntur. Qui vero hodie vulgo Armeniacus appellatur, et quo Chymiei utuntur, est factitius. Fit ex quinque partibus urinae humanae, et parte una salis communis, ac parte dimidia fuliginis lignorum simul coctis ad consumtionem humiditatis.


page 395, image: s395

Reliquum sublimatur, iterum solvitur et coagulatur.

Hic sal est summe volatilis et omnia fixa reddit volatilia, et proinde a Chymicis ad solutionem et sublimationem metallorum adhibetur. In plantis vero et animalibus cum etiam sal alius fixus, alius volatilis reperiatur: volatilis a Chymicis non raro Armeniacus nominatur. De sale videatur Plinius, lib 31. natuml. histor. cap. 7. et 9. Dioscorides, lib 5. cap. 85.

Tertio Nitrum et ipsum ad sales pertinet, naseiturque in terra sui generis ad muros, et petras, instarque lanuginis sponte efflorescit, unde et sal petrae appellatur. Sponte quoque nasci traditur in Asia in speluncis destillans, quod deinde collectum sole siccatur. Optimum Lydium, cujus probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore pene purpureo. Aphronitrum hoc genus vocatur, quasi spuma nitri. Ex aquarum concretione etiam sponte nascebatur apud antiquos in Macedonia, quod vocant Chalasticum, candidum purumque proximum sali. Arte et coctura ex terris nitrosis consicitur. Sal autem hic admirandae naturae est. Visui enim apparet candidus; tactui frigidus: in se tamen continet spiritum rubicundissimum, calidissimum, et maxime inflammabilem, ac plane igneae naturae. Anitro tota


page 396, image: s396

pulveris tormentarii vis provenit, qui a sulphure quidem, ut facile accendatur, habet: quia tamen sulphur totum in momento quasi non accenditur, sed per partes et successive deflagrat: nitrum vero postquam semelflammam concepit, subito totum cum impetu deflagrat, et quia inflammatum, quo prius concludebatur, loco capi nequit; ac praeterea nitrum et sulphur hostes quasi sunt: fulminei istius impetus caussa est. Chymici nitrum antea bene purgatum amplius purificant aopraeparant, super igne liquefacto injiciendo particulas sulphuris; nitrumque praeparatum et sal prunellae appellant, quod ejus insignis usus sit in ardentibus febribus, iis praecipue, quibus inflammatio faucium adjungitur. De nitro vide Plin. l. 31. natural. hist. cap. 10.

Quarto inter sales est Alumen, Graece [gap: Greek word(s)] , ob vehementem adstringendi vim. Omne enim calefacit, adstringit, expurgat ulcera putrida, humiditates exsiccat, carnem luxuriantem coercet, ac propteroa ad multa medicamenta ulceribus destinata adhibetur. Reperitur in suis mineris, et coquendo inde extrahitur. Et ubi alumen generatur, ibidem et vitriolum ac sulphur fere reperiuntur. Habent enim inter se haec magnam cognationem. Et dum coquitur, multum pinguedinis continet, quae non potest separari, nisi urinâ humana,


page 397, image: s397

quâ affusâ ad fundum praecipitatur. Dioscorides tria ejus genera recenset. Fossile, Rotundum et Liquidum. Hodie plura nota sunt. Primo est alumen Rupeum seu Rochae. Quae Graeca vox maximae Europae parti servit, ad rupem significandam, ut Scalig. Exerc. 104. s. 6. ait. Appellant etiam glaciale, quod instar glaciei coagulatum sit; Romanum item. Hoc pro naturalibus maxime in usum cessit, conficiturque in agro Romano ex cremato lapide. Modum integre describit Scaliger, loco allegat. Saccharinum, in formam metae sacchari formatum, fit ex alumine Rochae, ovorum albumine, et aqua rosarum, ad mulierum dealbationes. Squammosum seu scajolae (scaja n. et ScaIia crustam significat et sqammam, Scager Exercit. 104. sect. 7.) ex squammoso fit lapide, vitri modo praelucido, qui ustus in laminas dissilit, et gypsi modo albescit. Praeterea est alumen fecis, quod fit e vini fecibus igne combustis. Item Catinum, ex plantae kali seu sodae cinere. Verum hi sales plantarum artificiales potius sunt et compositi, quales ex omnibus plantis hodie a Chymicis parantur.

Ad alumina refertur et lapis Amiantus, alumen plumosum; quod tamen alumen proprie non est, nec easdem cum aliis aluminis speciebus vires habet. Crescit in fodinis metallicis, quasi lapidibus intertextum, quod tam fixum est, ut etiam ignem sustineat; unde a nonnullis


page 398, image: s398

linum vivum appellatur. De alumine vide Plin. lib. 35. nat. hist. cap. II.

Quinto inter sales est [gap: Greek word(s)] , Latinis Atramentum, quod eo pelles et alia nigro colore inficiantur, appellant: item Vitriolum, a vitri nitore appellatur. Est hoc salis genus mirabilis et igneae plane naturae et sulphur ardens in se continet; inde in metallis solvendis, tingendis et generandis plus praestat, quam aliisales; Spiritusque ejus ferrum in cuprum mutat. Continet autem in se duos spiritus, primo album, magni et notissimi in Medicina usus; Deinde alium adhuc rubrum; In terra tandem sal fixum remanet. Est autem vitriolum aliud nativum, in terrae cavernis concretum, aut destillans ex iis; aliud factitium, quod ex lapidibus quibusdam chalcanthosis autterra rubiginosa et aeruginosa, aut cinerea maculis viridibus ac rubris interstincta coquitur, quae tamen res essentiae parvam facit differentiam: Sicut sal fossilis, et qui ex fontibus salsis coquitur, essentiâ non differunt. Aliae potius differentiae, unde virium etiam differentia pendet, observandae. Etsi enim omne vitriolum aeris naturam participet, et propterca aqua vitriolata ferrum in cuprum vertit, quod fit in Ungaria, item Goslariae: aliud tamen plus de aeris seu cupri, aliud de ferri natura participiat; unde aliud est caerulei, aliud viridis coloris, ejusque saturi vel diluti. Caerulaeum


page 399, image: s399

cupri naturam participat; viride ferri. Estque praestantius, quod colore est maxime saturo et grato, ac perlucidum. Laudatur Cyprium, Romanum, Ungaricum; necignobile est, quod in quibusdam Silesiae locis reperitur. Praestantissimum hodie Chymici e cupro parant, colore caeruleo gratissimo: quod vitriolum Veneris appellant. Est et vitriolum, quod album nominatur. Calefacit autem vitriolum et astringit, humiditatem absumit, carnemque contrahit, exsiccat, humidasque carnes a corruptione praeservat. Antiqui etiam intra corpus 31 pondere exhibebant, ad vermes necandos, et adversus venena fungorum. Verum hodie, ut dictum, Spiritus inde elicitur, qui tutius exhibetur, insignemque siccandi et putredinem sistendi vim habet; unde ad febres putridas et pestilentes utiliter adhibetur. De chalcantho Plinius, l. 34. nat. hist. cap. 12.

CAP. III. DE BITUMINE ET SULPHURE.

TErtium genus subterraneorum seu mineralium esse bituminis ac sulphuris species diximus, omnia scilicet illa, quae oleosa et pinguia sunt, atque ideo cum oleo miscentur facile; sive sint liquida, sive sicca. Atque ut de omnium horum origine aliquid in genere diatur, vulgo quidem starnitur, ex calida et sicca


page 400, image: s400

exhalatione ista in cavernis terrae generari. Verum quod antea de terris ac salibus dictum, idem jamde bituminis et sulphuris speciebus, posteaque metallis dicendum erit, elementorum quidem commistionem in hisce non negari; Verum cum nullius corporis naturalis forma specifica sit, quae non autorem Deum in prima mundi creatione habeat, omnino statuendum, non demum post conditum Mundum ex vario elementorum concursu, pugna, tandemque mistione haec generari coepisse, sed ab omnipotente Deo in principio Mundi condita esse, mistionemque hanc, quam huc usque observant, et formam specificam ac vim se multiplicandi, et idoneam materiam in sui naturam commutandi ab eodem Autore accepisse. Unde accidit, ut licet in nullo loco elementa, quae misceri possint desint: non tamen in omni loco, ut sales et metalla, ita nec bitumen et sulphur generetur, sed eo saltem, in qua forma specifica bituminis et sulphuris reperitur, quae ubi novum bitumen et sulphur generatur, mistionis elementorum, quae tum accidit, princeps caussa et directrix est. Itaque licet concedamus, talia ex elementis constare: formam tamen ex iis habere, negamus, sed et hic illud Scaligeri, antea etiam allatum, ex Exerc. 137 sect. 20 usurpamus; omnem formam cujuscunque perfecte misti, etiamsi non est anima,


page 401, image: s401

ut in adamante, naturam esse quintam, longe aliam a quatuor elementis.

Etsi vero materiam bituminis et Sulphuris elementa esse concedimus: remota tamen saltem materia sunt: proxima vero materia, de qua omnis bituminis et sulphuris species participat, est corpus simplex et similare, inflammabile et pingue, quaeque in genere et absolute bitumen et sulphur, ut libet, appellari potest: cum qua postea ubi concurrunt sales, praecipue nitri, aquae atque aliae, seu spirituosae, seu fluidae, seu siccae et terreae concretiones metallicae, principio plastico ad certam formam dirigente, fiunt inde variae bituminis et sulphuris species. Nascitur autem bitumen et sulphur in terra, seu globo hoc ex terra et aqua constante. Quanquam enim nonnunquam ex aere tale aliquid decidit: tamen ex mineris specie halitus prius in aerem elevatum fuit, in quo ubi coagulatur, rursum decidit. Genitum autem in terrae cavernis vel in mare effunditur, atque ibi ejicitur; vel e terra seu solum, seu cum aquis fontanis effluit, vel effoditur. Et vix aliqua mundi regio est, in qua non aliqua bituminis et sulphuris species reperiatur. Est autem omnis bituminis propria inflammabilitas, et postquam semel flammam concepit, rapide ardere, effusaque aqua non copiosa non exstingui, sed magis inflammari. Cujus caussa haec est, quod bituminosa ejusmodi, postquam


page 402, image: s402

flammam concipiunt, non solum in summo, ut ligna et alia, sed tota penitus flammam admittunt, atque ignea evadunt. Hinc accidit, ut licet superficies exterior aqua perfundatur; intima tamen pars et ipsa flagrans aquam non admittat, sed potius in sese collecta intendatur, aquamque contrariam dissiper, magisque emicet. Atque hinc etiam evenit, ut misturae quaedam ex bituminibus sub ipsa aqua ardeant. Et incendia montium quorumdam, terrarum, et aquarum, a bitumine et sulphure proficiscuntur. Omnia autem bituminosa corpora vim calefaciendi et discutiendi habent, unde ad dissipandos humores frigidos in paralyticis, epilepticis, similesque affectus, thermae fontesque medicati, qui bitumen et sulphur ferunt, utiliter adhibentur.

Est autem magna bituminosorum ejusmodi differentia. Rediguntur tamen omnia ad duo genera, quorum aliud est liquidum, quod olei consistentia fluit; aliud coagulatum et condensatum, utriusque rursus multae species. Liquida, quae omnia [gap: Greek word(s)] nomine veniunt, sunt naphtha, petroleum, et bitumen liquidum in specie ita dictum, seu pix liquida nativa.

Naphtha primum, quae Bituminis Babylonii [gap: Greek word(s)] , liquamen seu colamentum est, bitumen liquidum est, calidum, siccum, et naturae plane spirituosae et igneae, cui tanta cum


page 403, image: s403

igne cognatio est, ut etiam ex intervallo flamma in illud transiliat, et calore Solis facile accendatur. Unde Plutarchus, in Alexandro, seribit, Naphtham a quibusdam pharmacum Medeae appellatam fuisse, qua coronam et peplum Creontis siliae inunxerit, atque hae arte combusserit. Quid si Hercules sacrificaturus ad aras accedens, veste naphtha illita flammam concipiente, combustus esset, et hic sit sanguis Nessi Centauri, quem Poetae fingunt? de quo Ovidius, lib. 9. metamorph fab. 3.

Controvertitur quidem inter autores, an bituminis, an Sulphuris, an olei nomine appellanda sit Naphtha. Verum cum haec nomina non semper eodem modo usurpentur, non peccaveris, sive oleum, sed nativum minerale, sive bitumen subtilissimum dicas. Revera est spiritus bitumineus: videturque se habere ad bitumen, sicut Spiritus vini ad vinum, et Spiritus rerebinthinae ad terebinthinam. Naphtha purissima et praestantissima candida est: inveniri tamen et quamdam citrinam, quamdam etiam nigram referunt.

Ob insignem inflammationem ab usu paene omni abest: alias inter omnes omnium bituminum species maxime calida, sicca, et penetrans est. Ideoque ad humores frigidos discutiendos inungi potest colicis, soporosis, apoplecticis, paralyticis. De Naphtha vide Dioscoridem, lib. 1. cap. 85. et Matthiolum atq


page 404, image: s404

alios, qui in Dioscoridem scripserunt commentarios.

Naphthae proximum est petroleum, quasi Petrae oleum, quod e petris odore validissimo exstillat. Est oleum bitumineum, non ita subtile, nec tam spirituosum, ut naphtha; unde nece distanti, nec tam subito flammam concipit. Coloris est varii; candidum, quod praestantissimum; flavum, rubrum, nigrum; quod vilius. Pertinet huc succinum liquidum et ambra liquida, quae nihil aliud sunt, quam Petrolei species. Reperitur in pluribus regionibus. In Italia in agro Mutinensi e petris stillat candidum et ruffum odore validissimo; In Sicilia fontibus innatat, quod oleum Siculum appellant, et eo ad lucernarum lumina instar olei utuntur, et ad scabiem jumentorum a Plinio laudatur. Verum in aliis locis plurimis reperitur; nec tam ex loco, quam natura aestimandum est. Omne autem calefacit, siccat, ob essentiae tenuitatem, penetrat, humoresque excrementitios discutit, atque ob id paralysi et aliarum partium, praecipue nervosarum, frigidis doloribus et morbis utile.

Tertio loco est bitumen liquidum, nomine generis ad speciem translato ita dictum, petroleo crassius est, quod admisto sevo axibus curruum inungendis adhibetur. Si ei pix nigra incoquatur, etiam picandis navibus inservit, et Pissasphaltus nominatur. Videntur autem


page 405, image: s405

haectria, Naphtha, Petroleum, et Bitumen liquidum, non origine, cum plerumque in una radice conveniant, sed partium tenuitate discrepare; ut id quod tenuius et spirituosius, Naphtha; medium et oleosum, petroleum; crassius et feculentius, bitumen liquidum in specie appelletur. Et horum bituminum differentia facile ex destillatione succini notari potest: in qua quod crassius in fundo remanet, axungiam bitumineam; oleum, petroleum; subtilissima pars, Naphtham refert, quae Naphthae instar etiam flammam ad se rapit.

Tandem inter bitumina est Maltha, licet non videatur bitumen merum, sed colamentum ejus limo argilloso mistum; cujus Plinius, lib. 2 natur histor. c. 104. facit mentionem. In Conagenes, inquit, urbe Somasatis stagnum est, emittens limum (Maltham vocant) flagrantem. Cum quid attingit solidi, adhaeret: praeterea tactus sequitur fugientes etc. In jungendis et ferruminandis muris calcis usum praebuit. Ad Babylonis muros exstruendos adhibitam fuisse, docet Vitruv. l. 1. c. 5.

Concreti et coagulati bituminis multa etiam sunt genera. Primum est Halosanthos, flos salis vel maris, a plurimis Sperma ceti dictum, pinguedo est quasi et spuma maris. Nihil quidem marinae substantiae est, sed aliunde influens materia, quae tamen a mari aliquid, imprimis salsum, contrahere queat. An eadem


page 406, image: s406

sit res halosanthos et sperma ceti, hic prolixe disputare locus non est. Videantur comment in Diosiorid. lib. 5. cap. 88. Hoc saltem monendum, nomen inditum esse satis noto jam medicamento a falsa opinione, quasi sit semen e vulva balaenarum elapsum: cum tamen revera sit pinguedo marina; unde a nonnullis non male ambra alba et succinum marin um nominatur. Spermatis ceti insignis in sanguine concreto dissolvendo efficacia etiam vulgo nota est: Adhibetur quoque utiliter ad humores crassos in pectore attenuandos, et asthmaticis prodest.

Deinde inter haec bitumina est ambra odorata. Ambrae autem nomen vulgo pro omni succino usurpant. In specie ab Arabibus hoc nomine significatur medicamentum quoddam odoratissimum, quod Latinis Ambarum et Ambracane. Hermolaus Barbaro primus succinum orientale nominavit. Etsi vero intricatissima sit de Ambrae natura et origine quaestio: tamen probabilior et pluribus rationibus probata illorum sententia, qui ad bitumina referunt. Est n. substantia quaedam pinguis, odoratissima, in mari, inprimis Indico et Aethiopico, vel litoribus ejus inventa, quae omnium quoque preciosissima est; nunc durior, nunc mollior, plerumque friabilis, ut tamen sub dentibus et unguibus etiam instar mastiches vel cerae dilatari possit. Color nunc uniformis,


page 407, image: s407

nunc puncta citrina aut alba interspersa habet. Quamquam vero in mari reperitur: tamen in mari originem non habet, sed est genus bituminis et olei ex suis fontibus manans, et in summo mari aêri expositum densatur et coagulatur, ut succinum. Testanturque historiae navigationum Indicarum, in aliquot Indiae locis oleum seu balsamum nobilissimum e fontibus manare. Odor ille gratissimus a nobilissimo sulphure est. Imo Crato sulphur esse, aut ambrae Chryseae [gap: Greek word(s)] , sulphur, inesse scribit. Insignem vim Spiritus animales et vitales roborandi habet: hinc cerebro et cordi convenit, et sensus omnes vegetiores reddit. Utile est senibus et natura frigidioribus; contra syncopen et melancholiam prodest.

Ambrae succedit Succinum, Graecis [gap: Greek word(s)] . Arabibus Carabe; Ambra item citrina, ad differentiam Ambrae, quae modo explicata est, et grysea vel chrysea appellatur; Gagates quoque et vernix. Hodie notissimum est, quod in litore Borussiae ad mare mediterraneum reperitur, forma massae seu glebae nullam certam formam habentis, durae solidaeque instar lapidis, aliquando purae et sincerae, aliquando remistae herbis, lignis, bestiolis, Chalcantho quodam nigro, aliisque sordibus. Hinc quaedam massae sunt perspicuae et pellucidae, quaedam opacae: color etiam varius; odor gratus sui generis. Panno ubi fricatur, paleas et scobes siccas


page 408, image: s408

ad se trahit, per exeuntem spiritum. Flammae admotum ardet, multumque fuliginis emittit.

De ejus generatione et natura variae sunt sententiae, dum alii quid vegetabile, alii minerale, alii partim vegetabile, partim minerale statuunt, quas omnes hîc recensere, et rationes, quae pro singulis opinionibus afferuntur, examinare, nimis prolixum foret. Ergo sententiam eam tantum, quam vero magis consentaneam putamus, proponemus: Succinum nimirum bitumen esse putamus. Proprietates enim ejus omnes obtinet, eruiturque e terrae mineris in Germania, Gallia, Italia, compertumque est, foris coagulatum et absolutum succinum fuisse, intus puram naphtham vel petroleum. Praeterea etiam succino annatam fuisse melanteriam, chalcitin, atque alia mineralia. Denique et arte Chymicâ inde elicitur oleum cum petroleo conveniens. Atque hoc bitumen, prout est album, citrinum vel rubrum, nigrum, purum vel impurum, ita tale succinum inde generatur. Non autem ex solo bitumine et petroleo constat, sed etiam spiritus aluminosus, nitrosus, et vitriolatus concurrit; inde in multis locis, ubi petroleum est, nullum succinum generatur, quia hi spiritus desunt. Primo vero succinum liquidum est, postea ubi in aquas effunditur, sine ulla partium exhalatione et divaporatione a spiritu nitroso, aluminoso et


page 409, image: s409

vitriolato, concurrente forsan et salsedine marina, coagulatur et concrescit. Et haec esse proxima succini principia, ipsa chymica resolutio ostendit. Nam spiritus vitriolatus, aluminosus, salsus cum phlegmate egreditur: ac praeterea sal collo Retor[?]ae satis copiosus adhaerescit. In rectificatione, si diligenter operatio instituatur, spiritus albus, Naphthae Babylonicae respondens, adscendit, flammam concipiens, ut tutum non sit candelas accensas, vasis, in quibus succinum destillatur, propius admovere. Oleum duplex elici potest, flavum et rubrum, perroleo respondens. Nigrae feces si ad siccitatem sinantur exstillare, concrescunt in bitumen Judaico simillimum.

Exsiccat et calefacit, capitis distillationibus, Epilepsiae, Apoplexiae, paralysi medetur, strangulationem uteri compescit, sanguinis rejectioni et tabi prodest, gonorrhaeae quoque, partum facilem reddit, urinam provocat: fumus adversatur venenatis animalibus, ac Epilepticos detegit.

Affinis est succino Gagates, ut a nonnullis pro eo dem habeatur: estque etiam ex bituminum genere, seu lapis bituminosus, plerumque niger; interdum tamen etiam pallidi vel flavi coloris. Celeriter accenditur, odorem bituminis reddit, suffitu comitiales detegit, vim habet emolliendi et discutiendi.

Est et adhuc aliud genus bituminis, sed concretum


page 410, image: s410

magis, quod nomine generis asphaltus nominatur, et, quia picis more nigrum est, a nonnullis pix terrae et miner alis appellatur. Quae durior est asphaltus, nihilque sordidum admixtum habet, compingitur solidius, dum frangitur, purpurae modo splendet, ponderosum est, validi odoris. In quo genere Sodomaeum primas tenet. Quod impurius est, nec ita splendet, nec tam graviter olet. Exsiccat et calefacit, discutit, emollit, vulnera glutinat: strangulationem uteri suffitu tollit. Vide Dioscoridem, lib. 1. c. 83. et seq. et commentarios Matthioli, et aliorum.

Tandem ad bitumina referenda sunt quaedam terrae et lapides bituminosi. Sive enim terras sive lapides dicas, non multum refert. Prima et praecipua origo est ex bitumine, cum quo ut plus terrae vel lapideae concretionis concurrit: ita hoc vel illud nomen accipit. Atque hinc fit, ut in bituminum natura magna occurrat difficultas, dum scriptores saepe ad locos natales, vel ad externam figuram respiciunt, de interna vero natura parum solliciti, vel res ejusdem generis segregant et discernunt, vel diversarum conjungunt et confundunt.

Est enim bitumen hoc, e quo terra et lapides ejusmodi constant, non sincerum bitumen, sed succis terreis, limo, argillae, venis metallicis, lapidibus mixtum. Hujusmodi est terra ampelitis, quae nigra est et carboniformis ac bitumini similis; oleo solvitur, vermibusque


page 411, image: s411

resistit, ut asphaltus siccat, mollit. Nonnullis terra ampelitis, et carbo fossilis seu lithanthrax, sunt idem, alii vero ea distinguunt. Si idem plane non sunt, cerre valde cognata sunt; unde etiam Germanis variae appellationes, schwartze Kreide, Kohlerde, Steinkohlen, Bergkohlen, dorff, et durpte. Haec enim seu terrarum seu lapidum genera, omnia eamdem radicem et matrem habent bitumen nigrum: fingularis differentia ex vario concretionis modo et rerum admistione provenit.

Quod enim Germani dicunt dorff et dürpte, cespites bitum inosi sunt, seu terra bituminosa, qua resiccata ligni vice ad ignem fovendum utuntur. Effoditur in Frisia occidentali, Geldria, Flandria, Brabantia, Seelandia. Reperitur et in Collao provincia Peruana, quam Monardes his verbis describit: In Collao provincia Peruana locus quidam omnino nudus est, in quo nec ulla arbor, nec planta crescit, quia terra bituminosa est, ex qua Indi liquorem eliciunt ad plurimos morbos curandos utilem. Ratio eliciendi haec est: Terram in cespites scindunt, quos loco aprico super perticas, aut crassiores arundines disponunt, vasis ad excipiendum aptis subjectis. Solis enim a[?]ribus hoc bitumen liquescit, seu succus terrae inclusus resolvitur et transsudat Deinde remanent cespites sicci, et sine oleoso liquore ad focum struendum apti; quoniam eo loco et


page 412, image: s412

arbores et struendo igni idonea desunt. Sed is ignis noxius est, et ob fumi densam nigredinem, et tetrum odorem, quem excitat. Nihilominus alterius materlae penuria, cespitibus jam dictis utuntur. Liquor exceptus multis morbis prodest, praesertim ex frigore prognatis. Nam dolores mitigat, et tumores frigidos discutit. Curantur eo vulnera et reliquae aegritudines, quibus Caranna et Tacamahaca sunt utiles. Color ei ruffus ad nigrum tendens, odoris gravis. In Saxonia, Misnia, Belgio, Scotia et alibi, cespites bituminosi et pingues reperiuntur: Germani vocant Motten.

[gap: Greek word(s)] , item carbo mineralis, vel fossilis, aut carbo lapideus, Steinkohlen, durior est et lapideae naturae, ex bitumine et succo lapidescente terrestri constans, niger, inflammabilis et ad focos ac opera fabrorum ferrariorum praecipue utilis. In Germaniâ, Bohemiâ, Scotiâ plurimis locis nascitur. Alius autem plus bituminis, alius plus succi lapidescentis habet: unde et alius flammam facile concipit, alius non nisi aliis carbonibus adhibitis et follibus inflammatur.

Verum qui de bituminibus plura cognoscere cupit, legat commentarios in Dioscoridem, et imprimis tertiam partem Singular. Andr. Libavij, in qua prolixe et erudite historiam et naturam omnium bituminum explicat.



page 413, image: s413

Succedit Sulphur, Graecis [gap: Greek word(s)] , succus mineralis constans parte unâ inflammabili et gravem odorem de se praebente, alterâ terrea, crassa, fixa, succum chalcanthosum admistum habente. Habetur pro agente et patre in generatione metallorum, mercuriumque coagulat, si spiritus metallicus et seminale principium accedat. Quo si destituitur, metalla destruit, consumitque volatilia. Est autem duplex, nativum seu vivum, [gap: Greek word(s)] seu ignem non expertum. Gignitur enim purum, solidum et glebosum, ut ad superflua separanda igne opus non sit. Describitur ab antiquis, quod sit pellucidum. Hodie vero tale raro invenitur, sed est colore subcineritio, intus, cum frangitur, subluteo. Factitium [gap: Greek word(s)] , ex effossa vena sulphuris coquitur. Factitii autem quaedam est differentia, praecipue a puritate et hinc dependente colore desumpta, aliudque citrinum, aliud pallidius est, quoddam etiam ad cinereum colorem vergit.

Ex sulphure cum hydrargyro fit cinabrium factitium. Ex fumo accensi sulphuris a campana excepto fit liquor acidus, instar spiritus vitrioli. Flores autem sulphuris nominantur id, quod purius et subtilius a sale, et vitriolo calcinato sublimatur.

Sulphur autem digerit, discutit et extrahit, prodest suspiriosis et empyicis in ovo sumptum. Extra pruritum corporis, cum butyro, vel axungia


page 414, image: s414

suilla, cum terebinthina lichenas cunat.

Vicinum sulphuri est Arsenicum, Auripigmentum et Sandaracha, quae naturae et facultatibus convenire, nec alio modo differre videntur, quam quod aliud minus, aliud magis in terrae visceribus excoctum sit; aut aliud plus vel minus hydrargyri et salis cum sulphure mistum habeat. Nonnulli Arsenicum loco generis usurpant, et Auripigmentum vocant arsenicum croceum; Sandaracham, Arsenicum rubrum, Risagallum, arsenicum album. Quod tamen hi arsenicum album nominant, hodie plerumque per nomen Arsenici absolute intelligitur, Auripigmentum scilicet toties cum sale sublimatum, ut fiat candidum; et crystalli modo pellucidum, unde et crystallinum appellatur: inter erodentia et putrefacientia venena validissimum. Est autem auripigmentum succus mineralis sulphureus, conjunctum habens hydrargyrum paucum et Spiritum salis. Omne causticum et erodens, partibus internis inimicum, quas erodit, humidumque radicale depascitur. Imo nec extra ob summam virulentiam et vim erodendi satis tuto adhibetur: Verum si per nitrum calcinetur, Mercurius volatilis et sulphur inflammabile tolluntur, ac relinquitur quaedam pinguedo butyracea, quae extra ad sistulas et ulcera difficilia usurpatur.



page 415, image: s415

Referamus hûc et Antimonium seu Stimmi et Stibium, quod etsi ad metalla propius accedere videtur, est tamen corpus minerale, plumbum quidem aemulans, sed fragile, ex sulphure et arsenico crudo et multo hydrargyro terreo, sed ijs omnibus volatilibus constans. Vnde halitum edit foetidum et noxium, qui maxima parte est mercurialis, aliqua etiam ex parte sulphureus et arsenicalis. Crudum extra adhibitum plumbi vires fere aemulatur, habetque vim adstringendi, meatus occludendi, refrigerandi, carnis excrescentiam prohibet, oculorum sordes aufert, et ulcera ad curationem perducit. Chymicis multum negotii facessit, qui varia medicamenta purgantia et sudorifera inde conficiunt; de quo integri Chymicorum libri exstant, qui consulantur.

Tandem medium inter Antimonium et plumbum est Bismuthum, quod ideo et plumbum cinereum nominatur, corpus minerale albicans cum livore, durum, fragile, Mercurio terreo et crudo, similique sulphure et arsenico, iisque omnibus impuris et volatilibus constans.

Et ut haec concludamus, varia ista, quae hactenus recensuimus, terrarum et mineralium genera, et si quae alia adhuc recenseri possunt,


page 416, image: s416

ex radicibus mineralium ortum habent. Accedunt enim in hisce etiam variae corruptiones. Etsi enim aurum et alia metalla jam excocta non putrescant, et incorruptibilia videantur: in prima tamen origine corrumpi possunt. Ita terra sigillata, cujus supra facta mentio, nihil aliud censetur, quam prima auri, argenti, vel alterius met alli (nam sunt ejus varia genera) materia corrupta, cum nimirum principia metallorum non unita manent, sed sulphur et mercurius separantur ac sublimantur, et vel alio transferuntur et propagantur, vel in auras disperguntur. Sic Antimonium nihil aliud videtur esse, quam aurum crudum, ante maruritatem corruptum; et Bismutum argentum immaturum corruptum.

CAPUT IV. DELAPIDIBUS ET GEMMIS.

INter mineralia durissima sunt Lapides. Cum autem sub hoc genere et lapides in specie dicti, et gemmae, nobiliores scilicet et praestantiores lapides, comprehendantur, prius in genere aliquid de lapidum generatione


page 417, image: s417

dicendum. Vulgo statuitur, ex elementorum concursu ac mistione, primis ac secundis qualitatibus cooperantibus, lapides et gemmas produci. Etsi autem non negandum sit, ad horum constitutionem elementa concurrere: tamen elementa sola non sufficiunt, et non nisi remota lapidum et gemmarum caussa sunt. Quocunque modo misceantur elementa; tamen absente primario agente nulla ex iis fit gemma.

Qui propiorem caussam reddere voluerunt, exhalationem materiam lapidum constituerunt: sed quae et ipsa nimis remota est, nec sola sufficit; nisi specialior determinetur. Avicennas et Albertus ergo, ut rem magis determinarent, lutum et succum materiam lapidum statuerunt: lutum scilicet lentum et tenax; ad cujus mistionem plus terrae, quam aquae confluxerit: succum vero aquam, quae terram sorbuerit, abraserit, vel tetigerit metallum. Hanc opinionem alii sequuntur, et ex luto seu terra humore quodam viscoso conglutinata lapides opacos; a succo autem perspicuo lapides pellucidos oriri statuunt.

Verum non solum aqua et terra, sed omnia elementa lapidibus, praesertim praestantioribus, insunt. Imo nec elementa sola sufficere putant Chymici, sed ut metalla, ita et lapides et gemmas, tribus illis principiis Mercurio;


page 418, image: s418

sulphure et sale constare dicunt. De qua sententia alibi dicetur.

Hoc saltem hoc loco monemus; valde cognatam et affinem esse metallorum ac lapidum et gemmarum materiam, quod non solum locus natalis, sed alia multa ostendunt. Exempli loco nobis sunt granati, e quibus et ferro tam similes tincturae eliciuntur, ut eas discernere facile non sit; et viliores, qui in Silesia et Misnia in magna copia reperiuntur, colore etiam ferrum referunt. Lapides etiam multi, si uruntur, sulphureos fumos, non secus ut metalla et mineralia, emittunt, et ex metallis vitra fiunt, quae gemmas quasdam maxime aemulantur. Unde non in commode ad communia principia gemmae et metalla reduci, et gemmae ad c erta metalla redigi posse videntur.

Magis adhuc haerent autores in caussa efficiente lapidum explicanda. Plerique hîc etiam ad calidum et frigidum recurrunt, et ultra qualitates elementorum nihil sapiunt. Ex quibus quidem eos, quos ex luto fieri statuunt lapides, per assationem a calido et sicco tantum coagulari putant: eos autem, quos materia aquea constare censent, a frigore vehementi coagulari, ut crystallos. Verum lapides tales opaci multi in mediis aquis et fontibus generantur, quorum coagulatio assatione a calido et sicco fieri non potest. Nimium


page 419, image: s419

vero simplices sunt, qui crystallos, Adamantem, et similes lapides a frigore coagulari putant: Cum in calidissimis regionibus, in superficie etiam terrae, Adamantes et aliae gemmae perspicuae generentur; necigne liquescant.

Chymici salem concretionis et coagulationis caussam esse statuunt: contra quam sententiam ersi nonnulli acriter disputant: tamen plane reijcienda non est; cum multa evi dentia documenta eam probent, ac certum sit, multa in humido coagulari et concrescere, ubineque exsiccatio, neque calor, neque frigus locum habent. Verumtamen cum duae concretionis sint species, quae accidunt, nulla parte materiae vel dempta vel addita: nullo modo illae confundendae, et distincte de distinctis coagulationis modis loquendum.

Prior concretionis modus in salibus, ut in sale communi, vitriolo, nitro, alumine, urina et salibus, quae ex plantis et animalibus fiunt, apparet, et salibus proprius est, qui natura sua ad talem coagulationem, ac quidem sub certa figura tendunt; ut illam diversitatem in nitro, vitriolo, alumine et aliis videre est.

Verum quia sales per se duritiem non hobent, fed facile franguntur et in humido liquescunt, gemmae vero et lapides non solum concrescunt, sed et solidi et duri sunt, nec in humido liquescunt: aliud a priore hoc genus


page 420, image: s420

concretionis est. Cujus concretionis caussam nonnulli quidem etiam a sale deducunt, duritiem vero ad terram admistam referunt: alii vero, et satis probabiliter, lapidescentiam, ut sic dicam, seu in lapideam duritiem concretionem, a succo seu spiritu lapidescente provenire statuunt, qui spiritus et succus lapidescens passim in terra et aqua reperitur, nec tamen sine sale est.

Atque ita proxima gemmarum et lapidum materia succus lapidescens, id est, materia suapte naturâ ad talem duritiem et soliditatem tendens, constituitur. Ut autem varii lapides et gemmae generentur, id a specifica cujusque forma proficiscitur. Habet enim quaevis gemma propriam et specificam formam, qua ab aliis omnibus discernitur, quam a seminali, ut sic dicam, sui generis principio nanciscitur. Quae non ex elementorum mistura provenit, sed, ut recte Scaliger nominat, essentia quinta est, a Deo opt. maximo in prima rerum creatione huic naturalium rerum generi indita. Quod seminale principium et spiritus architectonicus etsi in peculiariter distincto corpore, ut in plantis plerisque, non apparet, neque: etiam ejus essentia satis explicari possit: iccirco tamen negandum non est. Ut enim salix, etsi semen non gignat, ut aliae plantae: tamen principium seminale per totam arborem dispersum habet, et hinc per ramum amputatum


page 421, image: s421

propagatur: ita et seminale gemmarum ac lapidum principium in materia lapidifica latet; et in hac humanae mentis caligine ejus essentia nobis ignota est, ut reliquae formae omnes; et non nisi ex facultatum et operationum ac qualitatum diversirate illarum differentia cognoscitur. Ex hac enim formarum diversitate, accedente et materia idonea, colorum et figurarum externarum diversitas dependet.

Hinc crystallo et adamanti Hungarico et Silesiaco figura est hexagona; quadrangula, Smaragdis occidentalibus; globosam figuram habet granatus Bohemicus, et Geodes; aliamque aliae gemmae.

Colores autem gemmarum praecipue a metallorum sulphure deduci posse existimo. Carbunculi enim, rubini et granati tinctura cum Auro et Marte participant: Turcois Veneris tincturam habet. Possuntque per spiritum salis, urinae et alios liquores e metallis tincturae extrahi, quae gemmarum quarumdam colorem plane referunt. Atque ex iisdem caussis, formis nimirum et mineralibus principiis, aliae quoque lapidum et gemmarum qualitates, ut durities, pondus, et aliae, ut et earumdem vires ac proprietates fluunt.



page 422, image: s422

Locum natalem quod attinet, saxa ubique reperiuntur; gemmae in multis tum aliarum regionum, tum Germaniae locis, ut Misnia, S[?]lesia, Bohemia, et aliis. Nobiliores ramen gemmae praecipue in India reperiuntur. O[?]jus rei alii alias caussas assignant, et plerique in Solis positum et stellas supra Zenith caussam referunt. Verum cum in Africa, America, aliisque regionibus, quae sub eodem sunt climate, nec tanta copia, nec tam nobiles gemmae generentur: Potius in soli naturam, ejusque dispositionem et seminale principium in prima creatione inditum caussa referenda.

Sunt autem lapides alii vulgares, alii pretiosi, pro materiae, ex qua constant, puritate vel impuritate, et formae nobilitate. Vulgares enim lapides ex crassiore et impuriore materia constant, formamque ignobiliorem habent unde et effectus minus praestanres sunt: Pretiosi vero ex puriore et subtiliore materia constant, et formam nobiliorem obtinent. Habet enim lapis calcarius, atque alii vulgares lapides etiam suum sulphur, quod, dum uruntur, satis deprehenditur; sed longe crassius et impurius, quam rubinus, granatus vel amethistus.

Sunt autem lapides alii porosi, alii solidi. Inter lapides istos primo loco merito explicandus ille, qui vulgo pro Monocerotis cornu habetur; alii ebur fossile, alii cornu fossile appellant.


page 423, image: s423

In Thuringia enim, ut et Bohemia et aliis locis inveniuntur talia cornua; imo non solum cornua, sed et alia ossa: quae ad vulnera et ossa fracta glutinanda, ulceraque sananda utilia esse praedicantur. Inprimis autem cornua ista non parvum in Epilepsia, febribus malignis, peste, alvi torminibus in infantibus, aliisque morbis sanandis habere usum, experientia docuit; unde etiam vulgo pro cornu monocerotis venditantur. Verum a genuino Monocerotis cornu facile discerni possunt. Nam verum unicornu durum et solidum est, ut vix radi, multo minus teri possit: nec linguae admodum adhaerescit Hic vero lapis durus non est, sed quasi calcinatus, facile frangitur teriturque, et linguae admotus adhaerescit, instar terrae sigillatae aut margae alicujus.

De ejus generatione al[?] al ter sentiunt. Sunt qui putant ossa ista ex bestiailla Monocerote, diluvio seu alia quacumque caussa terra obtecta, reliqua esse, carnibus et alis mollioribus partibus vetustate consumtis. Verum rationi consentanea non est haec opinio. Unde enim in Thuringia et silva Hercinia prope Elbingrodam, item circa Heidelbergam, Hildeshemium, in Misnia, Silesia, Moravia, multisque aliis locis tanta monocerotum copia? Et cur in hisce potius, quam in aliis locis, in quibus monocerotes degere credibilius est, ista cornua inveniuntur? Praeterea


page 424, image: s424

non solum hujus bestiae, sed et quae aliorum animalium ossa referunt, lapides inveniuntur.

Probabilius ergo statuitur, minerales esse istos lapides. Quaenam autem sit proxima materia, explicare non ita facile est. Alii bitumen aut succinum corruptum, alii ut Anshelm. Boetius, lib. 2. cap. 242. margam, alij lapidem aliquem putrefactum corruptum esse statuunt. Hoc certum est, esse materiam mineralem, terrae sigillatae aut margae alicui non absimilem, seu succum mineralem cum terra tali mistum, et in formam cornu, dentis vel alterius ossis conformatum.

Nec est, ut quem forma ista externa offendat. Quamvis enim caussam conformationis nemo facile reddiderit; etsi in ea reddenda multi laborarint: tamen certum est, mira multa in terra efformari. Ut de aliis jam non dicam, quam variae figurae in lapidibus sossilibus Islebiae et alibi appareant, satis notum. Conspiciuntur enim in illis tabulis lapidum figurae variae plantarum et animalium, ranae, Salamandrae, serpentes, viperae, anguillae, cyprini, auratae, gobii: Imo Principum, virorumque illustrium imagines. Quae vero istarum figurarum caussa sit, nemo facile dixerit.

Vires hujus lapidis quod attinet, certum est, eas non esse exiguas ad epilepsiam ac morbos malignos, et propterea saepe non minore


page 425, image: s425

successu, quam cornu, quod animalis monocerotis habetur, usurpatur.

Sunt autem lapides vulgares duplicis generis; alii porosi, alii solidi. Porosi sunt, porus seu Tophus, pumex, lapis ossifragus, et osteo colla. Stalactites, et plerique lapides, qui in animalibus generantur.

Solidi sunt plures, saxum arenarium, saxum calcarium, silex, pyrites, cos, lapis lydius, smiris, quo vitrum findi solet. Marmoris varia genera, alabastrites, ophites, porphyrites, lapis fissilis, ceraunias, Belemnites; et alii plurimi.

Sunt deinde et alii lapides, inter vulgares ac crassos istos et nobiles gemmas quasi intermedii: de uno atque altero saltem aliquid dicemus.

Magnes primum lapis quidem sat notus est; ejus vero effectus plane admirandi, et in quorum caussa reddenda multi docti viri hactenus laborarunt. Sunt autem magnetis effectus vel solius lapidis, vel ferri Magnete fricati, vel utriusque, lapidis et ferri. Lapidis simplices effectus sunt, trahere ferrum, et versus mundi polos converti. Quod ferrum trahat, illud etiam antiquis plerisque non ignotum fuit: vis vero versus polos mundi se convertendi, ut hodie notissima, ita antiquis ignota. nec adhuc inventus, qui monstraverit, Aristoteli, Dioscoridi, Theophrasto, Lucretio, Plinio, vel


page 426, image: s426

ulli ex antiquis Graecis, Latinis, cognitam fuisse: sed ante pauca saecula primum haec ejus vis innotuit; etsi quo autore vel inventore incertum sit.

Quae vero hujus motus caussa, et an in coelo, an in terrâ quaerenda sit, valde obscurum. Ut tamen eam, quantum possibile, investigemus, hoc primum praesupponendum, magnetem in plerisque locis non exacte ad polos mundi, sed versus eos converti, et ab iis nonnihil declinare, in aliis plus in aliis minus. Quae declinatio a polis mundi magni omnino usus et momenti est. Cum enim antiqui, in quo mundi meridiano in mari versarentur, de die saltem ex Sole cognoscerent; et per stellas noctu elevationem poli, et in quo mundi loco secundum latitudinem degerent, invenirent: nunc beneficio magnetis locus etiam secundum longitudinem inveniri potest, et cum apud omnes Geographos antiquos in confesso sit, nihil difficilius esse in tota Geographiâ, quam inventionem longitudinum locorum, et eam ob caussam in celeberrimarum etiam urbium longitudinibus assignandis ita varient: unius magnetis beneficio facile et exactissime loci cujusque longitudo inveniri potest. Antiqui quidem gradus longitudinis ab Insulis Fortunatis numerabant, atque ibi globi hujus Mundani initium ac finem constiruebant. Recentiores vero Cosmographi cum animadverterent,


page 427, image: s427

polum magnetis et polum mundi in uno meridiano consistere in decimo gradu ultra Insulas fortunatas versus occidentem, circa Insulas Azores seu Flandricas: eo loci initium longitudinis, et quidem non ex arbitrio solum, sed naturali hac de caussa constituunt: Quod scilicet in isto Meridiano poli magnetis et poli mundi conveniant. Ab isto vero initio et Meridiano versus orientem magis et magis augetur declinatio, et ea vel major vel minor est, prout locus ab hoc primo meridiano vel magis vel minus declinat. In Germania, praecipue circa Noribergam, est declinatio 10. graduum; hîc Witebergae 9. circiter. Belgae, qui in Norwegiam et vicina loca navigarunt, versus orientem declinationem magnetis a meridiano 16. graduum invenerunt; et ad novam Zemblam 17. graduum in locis magis versus ortum sitis; modo exactis in observando instrumentis usi sint. Et probabiliter asseritur, si Hollandi iter illud versus orientem absolverent, quo magis in loca orientalia et Chinam versus penetrarent, eo magis declinationem magnetis a meridiano imminui eos observaturos, tandemque ad eum locum versus orientem venturos, in quo poli magnetis et mundi in uno meridiano essent, nullaque poli magnetis sit futura deflexio, in 180. gradu longitudinis opposito initio longitudinis in occidente.



page 428, image: s428

Est tamen vir quidam doctus, qui statuit, hac in re Hollandos deceptos esse. Cum enim in pixidibus nauticis observarent, eos non animadvertisse, pixides nauticas ita confectas esse, ut ferrum magnete tinctum non subjaceat praecise ipsi Lilio in rosa marina seu pixide nautica, sed distet ab illâ per aliquot gradus. Dum igitur Hollandi ad Lilium respexerunt, et illud viderunt recte monstrare septemtrionem, putasse, nullam ibi esse declinationem magneticam; cum tamen ferrum magnete tinctum aliquot gradibus distaret a lilio seu vero septemtrione. Itaque ipse in Insulis fortunatis seu Canariis cum antiquis primum meridianum constituit, eâ de caussa, quod eo loci, nulla penitus sit magnetis declinatio. Quâ de re experientia consulenda. Mihi tamen probabile non videtur, Hollandos, quibus constructio pixidum nauticarum notissima est, hac in re tam incautos fuisse.

Ut ut sit, hoc certum et multiplici experientiâ comprobatum, polum magnetis a polis mundi distare, et quidem 23. gradibus circiter.

Et probabiliter hinc a nonnullis colligitur, declinationem polorum magnetis a polis mundi, et declinationem polorum mundi a polis Zodiaci esse eamdem, et cum declinatio planetarum summa sit 23. graduum et aliquot minutorum, eamdem procul dubio quoque esse


page 429, image: s429

declinationem polorum magnetis a polis mundi.

Etsi vero poli mundi et magnetis distent: hoc tamen extra dubium est, dari meridianum, in quo poli mundi et magnetis conveniunt, et in quo acus magnetica cum meridiano exacte coincidet, sive is circa Insulas Azores et Flandricas, sive Fortunatas et Canarias sit.

Hoc vero dubium est, an caussa sit in coelo, an vero in terrâ, et ubi nam, sive sit in coelo, sive sit in terrâ. Sunt quidem nonnulli in ca sententia, esse quosdam magnetis montes sub polo, ad quos similitudine naturae moveatur magnes. Verum nec satis compertum habent, quales vel quanti isti montes sint; nec aliis mundi locis minerae magnetis desunt, sed plurimis in regionibus reperiuntur, praecipue in Aegypto.

Alii ad polum, alii ad stellas quasdam circa polum converti magnetem dicunt. Verum exacte et directe polum non spectat magnes, nisi iis in locis, ubi Meridianus per polum mundi et magnetis simul transit: in aliis omnibus declinat.

Deinde quod de conversione ad polum septemtrionalem dicitur, viri docti in dubium hodie vocant. Et alii quidem in magnete duo opposita puncta statuunt, quorum unum ad boream, alterum ad austrum dirigatur, si lapis liber et pendulus relinquatur. Quod etsi alii


page 430, image: s430

non negent plane: punctum tamen, quod versus austrum movetur, fortius esse illo, quod versus septemtrionem tendit, atque ita magnetem potius ad Austrum, quam ad septemtrionem moveri statuunt. Et quamvis nihil esset in magnete, quod sua natura ad polum arcticum converteretur: sufficeret tamen ad polum ostendendum, si tantum versus polum antarcticum converteretur. Nam cum polus Austrinus Arctico directe opponatur: si una pars magnetis aut indicis magnetici ad austrum vertatur, necessum est, ut altera polum arcticum monstret. Cujus rei illud insigne documentum est, quod pixidum nauticarum et horologiorum magneticorum fabri, ei parti indicis, quae meridiem spectat, non cruci, seu illi quae septemtrionem respicit, magnetem affricant; unde index magnetis versus austrum primario movetur, cujus pars opposita septemtrionem spectat et indicat.

Hinc ergo alii in eam veniunt sententiam, Magnetem verti versus Austrum; quia vis et operatio omnium planetarum sit a meridie, cum Planetae ab ortu per Meridiem versus occasum suos cursus peragant. Verum enim vero etsi in nostris regionibus ita sese res habeat: sunt tamen opposita loca, in quibus eccliptica ab Aequatore versus septemtrionem declinat, et planetae ab ortu per septemtrionem versus occasum suos cursus peragunt. Deinde planetae


page 431, image: s431

eodem in loco non consistunt, sed alius in alio; et praeterea non fixi haerent, sed singulis diebus coelum totum peragrant. Si ergo planetas spectaret magnes, unum locum, cum sint plures planetae, spectare non posset, nec quietus haereret, sed perpetuo moveretur et planetarum motum sequeretur.

Probabilior aliorum est opinio, qui statuunt, ut res aliae ad suum locum tendunt: ita magnetem, nisi impediatur, semper eum situm appetere, quem in suo loco natali obtinuit. Ubi tamen experientia consulenda et quomodo situs magnetis in fodinis metallicis sese habeat, inquirendum est.

Maxime vero probabilis illa est sententia, magnetem moveri versus suum in terrâ polum, qui a puncto polo mundi respondente 23. gradibus circiter distet: et quidem vel Australem solum, vel si duos polos magnes habet, et una pars ejus versus septemtrionem, altera versus Austrum vergit (de quo itidem experientia consulenda) praecipue tamen versus austrum tendere: quamcunque etiam cum suo loco, aut iis, quae sunt eo loci, cognationem habeat; Ac omnino in terra potius, quam in coelo, punctum, ad quod movetur magnes, constituendum. Etenim punctum illud fixum est; polus vero Zodiaci, aut quaecunque etiam stella circa illum locum constituatur, ad quem magnes moveri debeat, movetur, et 24 horis


page 432, image: s432

circulum absolvit; cum interim magnes perpetuo ad unum punctum tendat. Neque etiam deprehenditur, magnetem aut filamenta ferrea etiam subtilissima magnete tincta versus coelum tendere. Contra referunt autores non contemnendi, magnetem versus terram tendere, idque his experimentis probari posse scribunt. Aciculam vel ferrum in aequilibrio statui jubent, ut neutra parte nutet, et terrae propior sit; hinc alteri extremitati magnetem affricare: quo facto, extremitatem magnete tinctam terrae appropinquare ferunt. Deinde si ferrea silamenta librentur et ad pondus expendantur; postea magnete tingantur, atque iterum lanci imponantur, fieri scribunt, ut jam graviora sint et magis versus terram inclinent, quam antea. Atque ita cum duo poli magnetis in terra constituendi sint, unus a puncto polo mundi septemtrionali subjecto 23. gradibus circiter, versus locum, quem vocant hodie el stretto le Anian, distans, alter in parte Australi opposita, siti in Meridiano, qui transit per Insulas Azores seu Flandricas, Caput Viride et Caput Corvo, vel ut aliis placet, qui transit in Insulas Canarias: In omnibus locis, qui sunt in hoc meridiano, nulla est magnetis declinatio, sed acicula magnete tincta exacte cum meridiano coincidit: in caeteris omnibus totius terrae locis, acicula haec declinat a meridiano cujusque loci, nunc magis, nunc minus, nunc versus


page 433, image: s433

orientem nunc versus occidentem; quâ de re observationes Hollandorum videantur, in Hypomnematis Mathematicis Simonis Stevini, lib. 5. Geograph. Quid autem illud sit, ad quod magnes movetur, nemo facile dixerit: Sufficiat illud nobis, quod Scaliger, Exerc. 131. ubi et alia de magnete habet lectione digna, scribit: Concors, inquit, atque consentiens Natura sibi rerum omnium tum superiorum, tum nostratium connexionem admirabili serie hac, qua totum hoc unum est, perpetua necessitudine conjungit: Ita ut non solum sint in rebus tanquam gradus, aditus, recessus, separatis: verum etiam earum, quae sejunctae penitus videntur, substantiarum commistiones.

De vi vero trahendi ferrum, (Nam hic jam non disputo id, quod Scaliger, Exercit 102. s. 6. habet, An magnes trahat ferrum, an ferrum magnetem. Sive enim hoc, sive illud verum sit, una tamen caussa est,) non minor est controversia. Epicurus dicitur statuisse, a ferro et magnete atomos defluere, quae figura convenientes se amplexentur et impingant in ferri et magnetis corpora, unde reflexae ferrum trahant. Anaxagoras magnetem animatum, et potentia animali attractionem fieri statuebat. A quo non multum discrepat Cardanus, qui et ipse Magnetem vivere asserit; contra quem pugnat Scalig. Exerc. 102. sect. 5. Marsilius Ficinus, lib. 3. de Vim coel. comp. cap. 15 ab ursae


page 434, image: s434

sidere caussam petit, cui et magnes et ferrum subjecta sint, et ambo ordine ursam sequente claudantur, sed superrorem in ipsa ursae proprietate gradum teneat magnes, inferiorem ferrum; atque ita magnetem, ut in superiore gradu constitutum trahere ferrum, quod in inferiore gradu sit, existimet.

Verum enimvero si rem diligentius perpendamus, vix aliquid probabilius afferre licet, quam illum mucuum rerum naturalium confensum. Est nimirum, in quo jam fere omnes, qui magnetis naturam jam diligentius perpenderunt, docti viri consentiunt, magnes ferri quaedam vena, et ex eo ferrum generari potest.

Ubi notandum, non totum id, quod vulgo magnetis nomine ostenditur, magnetem esse; neque enim totus lapis trahit ferrum: sed magnetis substantiam in lapide suo quasi per venas dispersam esse; sicut et alia metalla raro sola et pura, sed in suis matricibus generantur. Ideoque lapis magneticus ea etiam parte saltem trahit, in qua est vena magnetica.

Ex quo alterum sequitur, causlam atiractionis potius esse in magnete, quam ferro. Ferrum enim jam fixum metallum est: Magnes vero nondum fixus est, ideoque vires suas et spiritus liberius emittere potest.

Andreas Libavius, parte 3. singul. lib. 1 cap 12. ubi de vi attractiva magnetis agit, caussam


page 435, image: s435

adhuc specialiorem reddere conatur, scribitque, bituminosam naturam esse principii in magnete hujus, quae ad singularitatem cum ferro redacta directaque sit similitudine conspirationis misturaeque, qua eadem principia in ferro coaluerunt: et esse ferreum spiritum bituminosumque communem utrique, sed non effluere continenter, tamque valide e ferro sicut e magnete, propter diversam coagulationem seu consistentiam. Ubi libenter quidem concedimus, sulphur quoddam aut sulphureum spiritum Magneti et ferro communem esse: quem si Libavio bitumen appellare libet, (Nam bitumen ipsi generalius quid sulphure est; et sulphur bitumini originem suam debere, scribit Libavius,) de nomine cum eo non litigabo: Quod autem bituminosa seu sulphurea tantum sese mutuo appetant, non video quomodo probet. Nec illud etiam monstrat, an ob sulphur saltem, an vero ob totam essentiam sese mutuo appetant. Quaecunque autem sit cognationis, quae inter ferrum et magnetem negari non potest, caussa; manet verum illud generale axioma, quod ibidem ponit Libavius: Natura appetit naturam, ferturque simile ad simile, quantum potest; maxime qua parte vis exoritur, et haeret, apprehenditque alterum sibi familiare.

Armati Magnetis, quem appellant, omnino hîc facienda mentio est, cujus multo major vis


page 436, image: s436

est, quam non armati. Magnes enim qui non armatus est, saltem acum majorem aut particulam ferri vix unius atque alterius drachmae: si vero armetur, uncias sedecim vel plures trahit. Artificium tale est. Inquirantur in massa Magnetis poli ejus, quod vel beneficio Indicis illius Magnetici in horologiis fieri potest. Polis inventis Magnes expoliatur, et in formam quamcunque corpus Magnetis suscipit, poliendo reducatur: (commodior tamen est forma quadrata oblonga) ita tamen ut axis ab uno polo ad alterum tendens, inter duas lineas parallelas medius interjaceat, et ab utraque aequaliter distet. Lateribus formatis etiam pars superior et inferior poliatur et laevigetur, ut et latera ad axis extrema. Hinc formentur duae laminae ex chalybe optimo, quarum latus alterum quod Magnetem tangit, planum sit, si latera illa ad polos plana sint; aut cujuscunque figurae sint, ad latera Magnetis lateribus exacte, ut nullum spacium inter chalybem et Magnetem relinquatur, respondeant, alterum vero latus sit nonnihil rotundum: parte vero inferiore lamina illa infra Magnetem nonnihil promineat, et quae prominet pars, reliquâ nonnihil crassior et quadrata sit instar columellae. Laminae hoc modo formatae polis utrinque applicentur, et ut firmiter contineantur, bracteis duabus argenteis vel orichalceis supra et infra Magnetem ambientibus annectantur.


page 437, image: s437

Bracteâ simili Magnes parte superiori tegatur, cui circulus inseratur, de quo Magnes ita armatus suspendi possit. Magnetis ita armati penduli columellis chalybeis prominentibus, chalybea lamina, quantam trahere potest, applicetur.

Deinde Lapis Bezoar non praetereundus, de quo passim multa in medicorum libris exstant; cum et preciosus ac rarus sit, et contra venena imprimis praedicetur. Dictum putant nonnulli a vocabulo Persico Pazar, vel Pazan, quod hircum significat. Alii deduci ab Hebraeo Bel, quod Dominum significat, et Zaar venenum, opinantur. Verum Arabibus Bedsoar alexipharmacum est, et hinc Arabes in genere Bezoartica medicamenta vocant omnia, quae contra venena valent. Unde lapis Bezoar dictus videtur, quod ejus insignis contra venena vis sit.

Lapis autem bezoar non fossilis est, sed in hirci, vel caprae potius cujusdam Indicae montanae, quae non procul a cervi figura absit, et propterea a nonnullis cervi capra nominatur, ventregeneratur. Forma sunt oblonga lapides, orbiculares, glandis interdum vel castaneae figura. Color nunc nigricans est, nunc flavescens, subviridis, subcinericius, plerumque spadiceus, aut ex viridi nigricans. Superficie est glaber et laevis. Non valde durus est, sed facile frangitur. Corticatim autem, ut sic dicam,


page 438, image: s438

et lamellatim generatur ex parvo initio, quod saepe palea est; cui humor quidam adhaerescit et agglutinatur, et hinc ex multis quasi laminis lapis iste coagmentatur, major in seniore, minor in juniore capra; omnesque laminae tam internae quam externae laeves sunt et splendentes.

Sunt autem hujus lapidis duo genera, unum orientale, quod ex Persia, Aegypto, China, Cathajo et vicinis regionibus adfertur, altero praestantius: alterum occidentale, quod ex America et Peruvia advehitur. Plurimum commendatur hic lapis ad omnia venena, exhibetur in febribus malignis, ad vermes puerorum expellendos, ad morbos melancholicos.

Putant nonnulli lacrimam cervi esse lapidem bezoar. Verum etsi, ut antea dictum, vox bezoar Arabibus in genere alexipharmacum significet; et lacrima cervi etiam insignem contra pestem et venena vim habeat: tamen res diversae sunt. De lacrima autem cervi, quam se in Musarum thesauris habuisse carissimam scribit, haec habet Scalig. Exerc. 112. Ante centesimum annum in cervo nulla est. Post eam aetatem accrescit ad oculi canthum, ipsis ossibus, atque in os protuberans concrescit, ea duritia, qua cornu superat. Qua parte prominet, rotunda est insigni nitore, coloris fulvi, non sine vestigiis atriorum venusarum. Tanta laevitate, ut paene


page 439, image: s439

tactum effugiat: ita enim sese subtrahit, ut propemodum seipsam movere videatur. Adversus venena remedium praestantissimum. Peste correptis datur cum vini momento. Unde tantus cietur sudor, ut paene totum solvi corpus credas. De lapide Bezoar vide peculiarem tractatum Casp. Bauhini.

Est porro et Corallium, [gap: Greek word(s)] , frutex marinus, qui ex aqua extractus lapidescit. Cujus rei caussa est, quod plurimum salis et succi lapidescentis huic plantae in est: id quod vel resolutio ostendit, qua corallia paene tota in salem abeunt.

Atque haec est vulgata omnium fere autorum de Coralliorum generatione sententia, statuentium, corallium sub aquis molle esse, in aere demum lapidescere. Eam tamen in dubium vocat, et falsitatis arguit Joh. Beguinus, tiroc. chymic. lib. 2. cap 10. refertque ex fide dignorum relatione et certis experimentis, corallium in ipsis aquis et sub mari aeque durum esse, ac postquam in aerem extractum est.

Triplex est ejus differentia. Rubrum, nigrum, et album. Optimum rubens, racemosum. Adstringit, refrigerat mediocriter, sanguinis fluorem et rejectionem, ac gonorrhoeam, in foeminis albos menses sanat. Epilepsiae auxiliatur, et cor roborat.

Pertinet huc et lapis Aetites, ita dictus, quod creditur, aquilam cum ad partum promovendum


page 440, image: s440

in nidum ferre. In se continet alium lapidem. Reperitur in pluribus locis: Orientales optimi sunt. Sed in Saxonia quoque, Misnia, et Silesia inveniuntur. Partum promovere et retinere creditur. Ut retineat, brachio alligatur; ut promoveat, femori.

Sunt et alii lapides, qui in animalibus reperiuntur, ut lapis Alectorius, Chelidonius, Bufonis, cancrorum oculi appellati, carpionum, percarum.

Supra, lib. 5. cap. 2. inter aluminis species facta est mentio lapidis Amianthi, qui vulgo alumen plumosum appellatur, et pro eo venditatur; sed potius ad hunc locum pertinet. Olim in fila aptabatur, mappaeque ex eo, tanquam ex lana fiebant: e quibus tunicae funebres Regum fiebant, ut crematorum cadaverum cinis a reliquo cinere separaretur. Verum modus texendi hodie ignotus est.

Hujus classis etiam est Haematites, ad sanguinis fluxus inprimis utilis.

Succedunt lapides et gemmae nobiliores. Primo in officinis pharmaceuticis nota et usitata sunt fragmenta quinque lapidum preciosorum: qui sunt Sapphirus, Hyacinthus, Sarda, Granatus, Smaragdus.

Sapphirus primo coloris est cyanei vel caerulei; qualis coeli sereni. Candidior Sapphirus foemina vocatur. Venenis resistit, et corroborat. Gestata Anthraces pestiferos nasci prohibet,


page 441, image: s441

et super anthracem posita, eum exstinguit, et ne venenati halitus ab eo ad cor ferantur, impedit. Gestata ab homine impuro et venere[?], gratiam ac nitorem amittit: Veneris tentigines prohibet: commendatur et ad oculorum affectus, eosque roborare dicitur.

Hyacinthus ex flavedine rubet, et quasi fulgorem aureum emittit, ignisque flammas imitatur. Ad pestem curandam annulo inclusa aut de collo suspensa commendatur. Somnum etiam conciliare et cor roborare dicitur.

Sarda seu sardius lapis, quod Sardibus primum repertus: item carneolus, quod loturae carnis, seucarni sanguinolentae colore similis sit, ita dicitur. Gestata sarda animum recreare, somnia tristia et timorem pellendi vim habere, dicitur; quo fine et electuario de gemmis additur; cum vino austero potus menses et sanguinem undecunque fluentem prohibet.

Granatus rubet, sed cum flavedine aliqua ignis instar, et minii colorem refert. Cor roborare, t[?]stitiae et melancholiae resistere perhibetur.

Smaragaus gemma est plane elegans, et inter virentes prestantissima ac jucunda sua viriditate oculos ecreat, et reficit. Exhibetur ad venena et venenatorum animalium morsus, pestilentesque febres. Coxae mulieris alligatus partum prcmovere: ventri impositus retinere dicitur. [?]enereas res aversatur, et sicutem tangat


page 442, image: s442

illius, qui Venerem exercet, disrumpiscribitur. Annulo inclusus aut a collo suspensus a morbo comitiali praeservat.

Sunt et aliae gemmae pretiosae multae Adamas, dictus quod nec ferro nec igni dometur. Omnium enim gemmarum durissimus est, aquae instar pellucidus. Adamanti insignes vires attribuuntur a multis, et contra venena ac incantationes, terrentia somnia, et incubum amuletum esse, et pestiferis caussis resistere perhibetur.

Carbunculus ab igniti carbonis colore nomen accepit. Vulgo in tenebris lucere creditur, sed hujus rei testis oculatus nondum inventus est. Viri ergo docti censent, si quae gemma est carbunculus, esse magnum et nobiliorem.

Rubinus, cujus nitor et rubor quasi flammeus prae reliquis lapidibus fulget. Vim habet Rubinus venenis et putredini resistendi, a peste praeservandi, tristitiam et tristia somnia pellendi, animumque exhilarandi.

Granati rubini sunt quasi impersecti et rudiores, de quibus antea dictum.

Amethystus sic dicta, quod ebrietati resistere creditur, colore est violaceo cum purpureo quasi permisto.

Opalus gemma est longe pulcherrima, quae una omnes reliquarum gemmarum colores obtinet. Inest enim illi, ut Plin. l. 37. c. 6. scribit, carbunculi tennior iguis, amethysi fulgens


page 443, image: s443

purpura, Smarag di virens mare, et cuncta pariter in credibili mistura lucentia. Unde, ut aliae gemmae, nullo modo adulterari potest. Et cum omntum gemmarum colores obtineat, omnium etiam vires habere putatur. Inprimis vero gestatus ad oculorum aciem conservandam laudatur.

Topasius, qui hodie Chrysolitus (quanquam nonnulli coloris splendore has gemmas discernant) a colore nomen accepit. Est enim gemma aureo colore, translucida. Commendatur ad cor roborandum et melancholiam depellendam: inprimis vero ad Epilepsiam curandam, et ad sanguinem sistendum vulneribus applicatur.

Beryllus colore maris quieti viriditatem aut Hyacinthum dilutioris coloris refert. Ad vulnera oculorum, si in pulverem subtilissimum redigatur, inprimis commendatur.

Crystallus quidem apud antiquos a glacie nomen accepit, ac proinde Crystallum in frigidissimis montibus ex glacie tandem indurari nonnulli statuunt. Verum falso. Nam etiam in Cypro, et aliis montibus, quibus calor nunquam deest, Crystalli generantur. Deinde igne non solvuntur, pro ut ea, quae frigore concreverunt, solent: sed igne in calcem, seu terram et sal redigitur: Et omnino a spiritu salino aut lapidescente succo coagulata fuit. Crystallus sub lingua pofita sitim restinguit. In tenuissimum


page 444, image: s444

pulverem redacta et cum melle, vino aut jusculo exhibita, lac a proprietate augere dicitur. Drachmae pondere cum oleo amygdalarum praesens remedium est contra Mercurium sublimatum haustum. Curat et dysenteriam, ac menses albos.

Jaspis colores varios habet et hinc varia ejus genera constituuntur. Rubicundus valde ad fluxum sanguinis e naribus, utero, haemorrhoidibus; imo etiam vulneribus commendatur: referuntque viri fide digni, sanguinis et uteri fluxum, qui nullo remedio potuerit sisti, jaspide femori alligato, ut et haemorrhagiam narium, aliis remediis incurabilem, jaspide e collo suspenso curatam fuisse. Commendatur et ad Epilepsiam curandam, si super os stomachi gestetur.

Ante annos paucos ex Hispania nova allatus est lapis, qui nephriticus appellatur, et non sine caussa ad jaspides refertur. Ejus superficies semper pinguis et quasi oleo illita videtur. Varia ejus secundum colorem sunt genera. Plerumque et ex albedine virescentem colorem habet. Commendatur ad dolores nephriticos; unde et nomen accepit; et brachio alligatus vim admirandam, experientia tamen comprobatam, habet calculos atterendi et per urinas expellendi: de quo passim Medici recentiores, qui de calculo scripserunt.



page 445, image: s445

Turcois, Turcosa, Turchina vel Turchesia gemmanon translucida est, colore tamen gratissimo ex viridi et caeruleo misto praedita. Coret spiritus roborare creditur. Inprimis vero admirandas vires contra casum illi tribuunt. Si enim accidat, ut quis casu quocunque modo periclitetur, facere hanc gemmam, ne geftans eam laedatur, ipsamque gemmam vel rumpi, vel de colore remittere atque expallescere nonnulli affirmant. Quod fieri quoque dicunt, si quis valetudine adversa conflictetur.

Lapis Lazuli Arabibus, Graecis [gap: Greek word(s)] et ipse opacus est, colore florum Cyani, aureisque punctulis exornatus. Insignem habet hic lapis vim humores melancholicos purgandi, et hinc morbis ab atro humore ortis auxiliatur. De quo Medicorum libri consulantur. Ex lapide Lazuli paratur color ille praestantissimus, ultra marinus dictus, ipso auro pretiosior. Ex eodem lapide et aurum elicitur. Et vel hic lapis docet, metallorum et gemmarum, ut antea dictum, principia esse communia: et metallorum materiam multas mutationes pati, atque inde varia mineralia generari posse, quorum quodlibet, cum metallo illo, ad quod gerierandum materia erat disposita, cognationem peculiarem habet: quod aliis diligentius perpendendum relinquo.



page 446, image: s446

Ei et colore et viribus cognatus est lapis Armenus. Verum lapis Armenus non tam durus est, ut lapis Lazuli, nec aureis punctis, sed maculis multis et viridibus et caeruleis et subnigris quibusdam interstinguitur.

Margaritae tandem claudant hanc de gemmis doctrinam: quae quidem ut aliae gemmae in terra non generantur; iis tamen non minus pretiosae et nobiles suut.

Generantur autem in conchis quibusdam, ex eo humore, e quo testa conchae concrescit. Praestantissimae reperiuntur in mari Persico, et in Chinarum ac Indiae regiombus: occidentales, quia argenteum illum nitorem non habent, in tanto pretio non habentur. Habent autem margaritae insignem vim cor roborandi et spiritus reficiendi; at que hinc venenis ac putre dini et pestilentibus febribus resistunt, animum exhilarant, contra syncopen, et melancholicos affectus auxilio sunt. Contra sanguinis et alvi fluxum utiles sunt, cerebrum ac nervos roborant. Collyriis admistae, oculorum nubeculas, eorumque sordes detergunt, et lacrimas fluentes absumunt.

Verum et haec de lapidibus et gemmis compendio dicta sufficiant. Reliqua ex autoribus, qui speciatim hac de re scripserunt, ut Francisco Rueo, Georgio Agricola, Johann Kentmanno, Andrea Baccio, et praecipue, qui de


page 447, image: s447

gemmarum et lapidum historia egregium opus edidit, Anshelmo Boetio de Boodt, petantur.

CAPUT V. DE METALLIS.

DE metallorum autem generatione variae autorum opiniones sunt Et materiam quidem metallorum quod attinet, Atistotelici, ut fossilia ab exhalatione fumosa, sic metalla omnia ex vaporosa ortum deducere, humiditaremque in iis praevalere, cum fusilia sint aut d[?]ctilia, statuunt. Et metalla generari docent, quando vapor subterraneus inclusus, praesertim in lapidibus, propter siccam exhalationem, quae sursum ducebat, coarctatur in unum et coagulatur, veluti ros, in minimas scilicet guttas, quod sine frigiditate fieri non possit: cum hac tamen differentia, quod in roris et pruinae generatione separetur dicta siccitas, quae sursum ducebat; in metallorum autem ortu segregatio illa non fiat, sed simul comprehendatur, et coaguletur sicca exhalatio.

Verum enim vero, nisi aliter explicetur, haec opinio admitti non potest. Nam materiam nimis remotam ponit, et de metallorum


page 448, image: s448

generatione quasi de meteoris loquitur. Ac mihi non aliter sentire videntur ii, qui hoc modo de generatione metallorum statuunt, ac qui de animalium generatione dicturus, non semen et sanguinem, sed exhalationem seu siccam seu humidam principium animalium constituat.

Rectius ergo Chymici, qui in generationem et resolutionem metallorum diligentius inquisiverunt, sulphur et mercurium principia metallorum constituerunt; quibus recentiores, non sine caussa, addidisse videntur salseu terram metallicam vel atramentosam aut chalcanthosam: ac his omnibus principium plasticum et vim seminalem a Deo Creatore initio mineris inditam, quae ut Scaliger, Exercit. 307. sect. 20. scribit, natura quaedam quinta sit, longe alia a quatuor elementis, quaeque e materia disposita metallum, ut principale agens, formet. Hinc nullibi, ubi istud seminale principium deest, ullius efficientis opera ex exhalatione seu sicca seu humida metallum sormatur.

Atque ita rem sese habere, ex fodinis metallicis, coctionibus, probationibus, ac relolutionibus metallorum, ipsisque metallorum proprietatibus constat. Nam in omnibus fodinis ista principia reperiuntur, et ex omni pyrite, in quo omnis generis metalla nascuntur, sulphur excoquitur. Metalla quoque


page 449, image: s449

in Mercurium vivum mutari, et ex mercurio metalla fieri posse, Chymicis notissimum Imo oculorum et narium judicio, quivis facile discere potest, sulphur metallis inesse; quoniam in calcinationibus, fusionibus ferri et cupri, flamma viridescens ac rubea, odorque Sulphuris percipitur. Et plerique morbi, cuum quibus metallorum fossores et coctores conflictantur, a sulphure et Metcurio ortum habent. Idem et resolutio testatur, quae non fit in elementa et exhalationes solum siccas et humimidas, sed in res metallis affines, suam naturam et proprietates in variis alterationibus et externis mutationibus retinentes. Plumbum enim in cerussam versum, etiamsi naturam plane exuisse videatur, si confletur tamen, in plumbum redit. Imo vitrum Antimonii non ita difficulter in Antimonium revertitur. Idem arguunt proprietates specificae metallorum, quae non e re sola elementorum commistione ea ortum habere testantur. Nam quod de magnete verum est, ut scribit Scaliger, nulla vi fieri posse, ut trahat ferrum: idem de multis metallorum proprietatibus et operationibus dici potest.

Et materia quidem Mercurialis praecipua est in constitutione metallorum; quae cum sulphure fixo vel volatili et sale seu terra atramentosa vario modo mista varia metalla constituit. Ac vulgo a chymicis Mercurius Mater et principium faemininum; sulphur Pater


page 450, image: s450

et principium masculinum appellatur. Cum sulphure vero vitriolum seu sal metallicum miscetur; et in sulphure vitriolum est, ac in omni vitriolo sulphur: unde evenit, ut ex utrisque spiritus affinis eliciatur.

Ut vero alii aliter hac de re sentirent, id imprimis facit, quod non semper eadem facie et formâ quam quidem ipsi animo conceperunt, principia ista in fodinis reperiuntur. Deinde quod non, ubicunque argentum vivum et sulphur inveniuntur, metalla reperire est. Tandemque, quod ista principia non satis in metallis perspicere possunt. Putant nimirum opus esse, ut in omni fodina metallica ista principia cum metallis inveniantur: et imprimis in Mercurij et sulphuris venis metalla semper reperiri debere: Et sulphur, si sit in metallis, ut flammam concipiat, opus esse, putant.

Verum nisi in tenebris ignorantiae chymicae caecutirent, facile in omnibus venis metallicis ista principia videre possent Etenim non semper eodem schemate et forma externa apparent; licet nonnunquam et ea ipsa forma in fodinis reperiantur: sed modo halitus et spiritus specie errant, modo succi, modo terrae aut alia forma coagulata consistunt. Imo ipsa metalla nunc fixa, nunc volatilia reperiuntur. Natura nimirum Mercurium spirituali modo generat; cui si accedat sulphur atramentosum, et principium formativum, in metallum


page 451, image: s451

coagulatur. Si vero sulphur et principium formativum desit, in sui generis materiam concrescit, et solus reperitur. Non enim unum horum ad constituendum metallum sufficit, sed omnia requiruntur. Ideoque in iis sodinis, in quibus unum adest, reliqua desunt, metalla non generantur. Ibi vero solum gignuntur metalla, ubi cum Mercurio Spiritus Sulphureus et Chalcanthinus fixatitivus in idonea ad suscipiendum metallum materia per minima miscentur. Corpora ista metalla non essiciunt, sed Spirirus per minima miscerinecesse est. In formatione vero ista, antequam plane solidescant, et exsiccentur, ac maturescant, saepe succi mineralis et immaturi metalli specie reperiuntur: tandemque in perfectum metallum coagulantur et solidescunt.

Qui vero inflammabilitate sulphuris offenduntur, sciant, non opus esse, ut metalla flammam ob sulphur concipiant, Aqua simplex madefacit: at non in mistis. Aer sursum ascendit; sed non in misto. Deinde ignorant illi, rem inflammabilem et volatilem ita figi posse, ut flammam amplius non concipiant. Scilicet [gap: Greek word(s)] esse, omnis sulphuris quidem proprium est: sed non semper: et quo magis figitur, eo minus flammam concipit ac quo fixius est sulphur, eo minus metallum comburitur. Hinc fit, ut ferrum et cupum comburatur et flammam etiam visu notabilem eratur


page 452, image: s452

et flammam etiam visu notabilem edat: aurum ob sulphur fixum ab igne non violetur.

Ex quibus etiam de caussa efficiente et principio agente in generatione metallorum judicare promtum est. Nam qui ex frigore solum metalla coagulari censent, suam aut simplicitatem aut imperitiam in metallicis produnt. Cum metalla jam internam coagulationis caussam obtinent, et a calore soluta sunt: frigus saltem occasionem coagulationis praebet. Si vero illa interna coagulationis eaussa desit: nullum frigus externum ad coagulationem sufficit. Id quod in hydrargyro videre est, quod a nullo frigore congelatur, spiritu vero plumbi coagulatur. Imo in ipso igne per coementationes et alias coctiones fit coagulatio et fixatio.

Metallorum igitur fossoribus, excoctoribus, probatoribus, Chymicisque de metallorum natura et origine fides potius habenda, quam otiosis disputatoribus, rerum metallicarum ignaris, qui odio Chymiae, nescio quibus rationibus aliud suadere conantur. Ideoque et ex Peripateticis doctissimi viri, qui in natura metallorum penitus investiganda laborarunt, hac in re opinionem Chymicorum sequuntur.



page 453, image: s453

Metallorum autem communes affectiones sunt fundi a calore, a frigore concrescere; duci et malleo extendi; argentum vivum imbibere; solvi aqua forti.

Fluunt ob Mercurium: ideoque ea, in quibus Mercurius praepollet, funduntur facilius; d[?]fficilius, in quibus siccitas sulphurea et sal praevalet. Et si Mercurii plusculum metallis jungatur, ita fiunt mollia, ut minimo calore liquefiant; contra quae igne saepius uruntur, sublata mercuriali humiditate, tandem difficulter funduntur; ut et si aluminosis et atramentosis ac fixatoriis aquis imbuantur.

Doctilitas itidem a mercuriali humiditate pendet. Et maxime duci ac dilatari possunt, quae mercurialem humiditatem habent cum sulphure analogo exactissime mistam. Contra in quibus plus sulphuris vitriolati, et salis et terrae metallicae est, minus ductilia sunt.

Combibunt vero metalla mercurium, quia una ipsis est radix et substantiae affinitas; sicut videmus olea oleosis, et aquam aquosis facile misceri.

Dividuntur autem metalla ab aliis aliter, Chymicis usitata est divisio in perfecta et imperfecta Perfectumque ipsis est, quod et substantia, et accidentibus est absolutum, et ad usum optime comparatum. Quod scilicet substantiam mercurialem subtilem habet, naturam pon derosissimam; quod[?]ignem, omniaque ignis examina sine detrimento vel eo minimo


page 454, image: s454

sustinet; Mercurio facile jungitur amplissime et facilime dilatatur. Quae notae omnes cum maxime auro competant, omnium gentium consensu, inter metalla habetur praestantissimum et perfectissimum. Qua de re tamen legi potest Mirandulanus, libro de auro.

Hic autem quaeritur, an metalla differant specie, necne, Plurimie Chymicis statuunt, specie non differre, sed tantum gradu perfectionis, atque omnia constare ex eadem materia; eandem habere caussam efficientem; eodem in loco generari in plumbo inveniri semper aliquid argenti; in aliquo aere aurum; et plura simul plerunque nasci; transmutari mutuo, ut ferrum in cuprum; ex omnibus fieri vitriolum; omnia in mercurium resolvi. Hinc procul dubio Chymicorum illae locutiones: plumbum est aurum leprosum: Interiora argenti sunt aurum.

Si tamen, quod mihi videtur, dicendum est, etiam specie metalla differre, puto. Quamvis enim omnia eandem habere materiam recte dicatur, non solum genericam ac remotam, sed et propinquam (qua ratione ab aliis rebus naturalibus differunt, et qua de caussa fit, ut transmutentur, et plura simulin eodem loco generentur) non tamen habent eandem materiam ultimam; sed illâ differunt Neque etiam solum accidentibus discernuntur, sed formâ substantiali et specificâ, aliaque est forma


page 455, image: s455

auri, alia ferri, alia plumbi, quae materiam illam communem pro sua natura disponit et elaborat, id quod ex operationibus et effectibus patet. Inde fit, ut licet omnia in vitriolum et Mercurium resolvantur: vitriolum tamen, quod ex cupro fit, non parum differat ab eo, quod ex ferro paratur. Ita Mercurius, qui ex plumbo paratur, non parum discrepat ab eo, qui fit ex ferro.

Neque alicujus momenti est, quod aliqui Chymici dicunt, Naturam perfectissimum semper intendere. Verum enim hoc est in uno quoque genere. In genere hominum intendit natura hominem facere perfectissimum; in genere vitis, vitem perfectissimam; in genere auri, aurum perfectissimum. Non tamen sequitur, quod, quia aurum inter metalla perfectissimum, tantum aurum intendat. Perinde enim est, ac si dicatur, Naturam in genere animalium semper intendere hominem, qui inter animalia est perfectissimus. Etisi natura semper intendit aurum, cur non copiosius reperitur? Metalla autem perfecta duo statuuntur, aurum et argentum: Imperfecta quatuor.

Aurum est metallorum perfectissimum e mercurio purissimo et petsectissime excocto et maturato, vi sulphuris rubei praestantissimi et maxime fixi, cum quo exactissime mistus et unitus est, constans, Hinc colerem citrinum obtinuit; podnerosissimum est, in igne durat;


page 456, image: s456

malleo maxime dilatatur, cum mercurio facilime prae reliquis omnibus metallis unitur. A Chymicis Sol appellatur.

Argentum est metallum perfectum, auro tamen inferius, constans mercurio paene fixo, ac sulphure albo, etiam paene fixo. Non enim tam grave, nec tam fixum; ut aurum. Ideoque etsi aliquo modo duret in igne, et in cineritio persistat: non tamen durat in coemento regali, antimonio, Sulphure. Dilatatur post aurum maxime. Chymici Lunam appellant.

Imperfecta sunt, quae principia non ita matura et bene excocta, nec ita fixa et pura obtinent: unde evenit, ut necfulmen plumbi, nec caementum, nec sulphur sustineant, sed in fumum ac favillas abeant, aut in scorias, vitra, lapides mutentur.

Sunt autem dura vel mollia. Dura sunt, quae ob terrestre su lphur et mercurium induratum igniuntur prius, quam funduntur: Mollia, quae ob mercurium humidiorem et minus excoctum funduntur, priusquam igniantur Plus habent dura sulphuris, quam mollia; sed illud terrestre est, et plus vitriolan succi continent. Ideoque facile in vitriolum convertuntur. Hinc accidit, ut igne detrimentum patiantur, nec examen perfectorum sustineant, sed in auras effugiant.

Sunt autem dura duo: Aes seu cuprum, et Ferrum. Aes est metallum imperfectum, durum,


page 457, image: s457

ex pauco mercurio et sulphure plurimo rubeo impuro, nondum plane maturatis, majore quidem ex parte, non tamen undiquaque fixis, constans, colore rubeo praeditum. Et hinc sulphur auro cognatum, et principia ac semina auri in se continere, ac coctione ad maturitatem et perfectionem quandam pervenire posse, creditur. Habet et cognationem cum argento; cum saepe in pyrite et lapide fissili una reperiantur: et solutum aes ac argentum utrumque colorem caeruleum habet. Chymici Venerem appellant.

Ferrum est metallum Imperfectum, ex pauco mercurio, et plurimo sulphure fixo constans, colore livido albicante praeditum. Hinc accidit, ut tardissime fundatur, et diu ignitionem sustineat; et calcinetur promte. Difficile etiam jungitur mercurio; cum ejus minus obtineat. Minus chalcanthi obtinet, atque hinc color ex albo est lividus. Chymici Martem nominant.

Mollia metalla sunt: plumbum candidum, quod stannum vocant; et plumbum nigrum, quod simpliciter etiam plumbum appellatur.

Plumbum candidum est metallum imperfectum, molle, album, ex mercurio multo, minus, quam in perfectis metallis, puro et fixo, quam tamen in plumbo nigro puriore et fixiore, ac sulphure albo impuro et minus maturo, constans. Auro et plumbo admistum ea


page 458, image: s458

tractabilia relinquit: sed reliquis adjunctum, facit, ut sub malleo frangantur. Chymici Jovem vocant.

Nigrum plumbum est metallum imperfectum, molle, coloris lividi, ex mercurio multo, impuro, crudo, ac sulphure pauco itidem impuro ac faetido genitum. Hinc in examine perfectorum adhibitum imperfecta absumit, et una per fumum abripit, aut in scorias convertit: omnium metallorum facilime liquatur. Chymici Saturnum vocant.

Tandem metallis affine est argentum vivum, liquor mineralis, mirabilis plane naturae, instar aquae fluens, nec tamen madefaciens. Inter mineralia omnium ponderosissimum, et nihil in se demergi sinens, nisi aurum. Constat autem ex aqua metallica, viscida, terraque sulphurea exacte mistis; metallisque miscetur, imprimis auro, hinc stanno, plumbo, argento; difficulter cupro et ferro. Chymici Mercurium appellant: quod sicut Mercurius omnibus planetis, ita hoc omnibus metallis sese associat; et quod ejus mobilis et versatilis natura est, quae hactenus multos Chymicorum satis exercuit, nec dum satis cognita est. Unde per compendium hîc de eo vix aliquid dici potest.

Hocloco, ut haec de metallis concludamus, praetereunda non est controversia de metallorum transmutatione. E qua ut breviter nos expediamus,


page 459, image: s459

cum, ut Aristotel. recte censet, infirmitas quaedam mentis sit, quaerere rationes et dimittere sensus: nullo modo quorundam chymiae imperitorum ratiunculas experientiae praeferendas censemus. Notissimum autem est, in Hungaria ad oppidum Smolnitium in monte Carpatho fontem esse, in quem ferrum conjectum in optimae notae cuprum vertitur. Idem fit hodie Goslariae. Neque hoc saltem aquae naturales praestant, sed et arte idem fieri potest. Etenim si ferrum in aquam vitriolatam conjicitur, pulvis ei adhaerescit rubeus, qui igne fusus cuprum evadit. Ita mercurius in plumbum non magno labore vertitur. Metalla etiam retiqua in aurum mutari posse, nostro seculo saepius probatum est: et quid ille Alexander, Sidonius, Scotus, Coloniae, Basileae, et aliis in locis praestiterit, notissimum. Qua de re videantur historiae transmutationis metallicae ab Ewaldo de Hoghelande descriptae, et scripta Andreae Libavii, quae pro defensione Alchymiae transmutatoriae edidit.

Cum ergo de experientia satis constet: non est, ut prolixe hac de re disputemus. Breviter hoc monemus. Non artificialem esse simpliciter metallorum transmutationem, nisi quatenus res naturales ad certam actionem obeundam applicat. Neque ex aliis principiis, quam mere naturalibus ars procedit, sed ea, quae natura generavit, certo modo miscer.



page 460, image: s460

LIBER VI. De Anima in genere, et de Vegetabilibus.

CAP. I. DE ANIMA IN GENERE.

QUandoquidem ordo monet, ut de Animatis agamus: primo de Anima dicendum est. Esse animam ex ipsius operationibus manifestum est. Nam videmus animata plures exsequi operationes, quas emortua edere non possent. Sequitur igitur, corpus ipsum hujusmodi operationum caussam esse non posse: sed in corpore aliquid inesse, quod hujuscemodi operationes efficiat. Cum autem omnis operatio sit accidens quoddam transiens, nec unquam in seipso firme subsistens: necessarium est, esse in corpore aliquam caussam, quae stabilis sit et constans causla actionum, qua praesente vita actioque


page 461, image: s461

omnis perficiatur, quaque decedente simul vita pereat: quam quidem caussam hujusmodi actionum Animam appellamus.

Animae vero essentiam quod attinet, varias antiquorum opiniones, quas et recensent et multis refutant Aristoteles, lib. 1. de Anima; Mars. Fic. lib. 6. 7. 8. Theologiae Plat. omittimus, Aristotelisque definitionem retinemus, quae 2. de an. cap. 1. t. 6. talis exstat; [gap: Greek word(s)] , id est, Anima est actus primus perfectioque corporis naturalis potentiâ vitam habentis, seu breviter: [gap: Greek word(s)] , corporis naturalis, cujus partes sunt instrumenta. Anima enim neque accidens est; cum id nec substantiae compositae, quale corpus vivens est, altera pars esse, nec primum omnium actionem principium esse, aut veram duarum substantiarum differentiam constituere possit: neque corpus; duo corpora enim simul esse non possunt: sed est [gap: Greek word(s)] , id est, Actus, seu forma substantialis, per quam corpus animatum revera est tale, hoc est, per quam insitam vim et facultatem habet omnes vitae actiones obeundi. Plura de voce [gap: Greek word(s)] , ex lib. 1. cap. 9. de Motu petantur, ubi genuinam hujus vocis significationem pluribus explicavimus.

Non autem Anima cujuslibet corporis perfectio et forma est: non artificialis, sed [gap: Greek word(s)] .


page 462, image: s462

Neque etiam naturalis cujusque. Nam non omne corpus naturale animatum est: sed illud tantum, quod potentiâ vitam, seu potestatem habet vitae actiones exercendi, et ita dispositum est, ut per illud, tanquam instrumenta propria, anima suas actiones exercere potest. Tenendum enim hic ex Aristotele est, 2. Metaph. comm. 31. actionem agentis non prodire a subjecto sine forma, neque a forma sine subjecto: alioquin subjectum et ejus forma duo essent in actu. Quod si actio fieri non potest a subjecto sine forma, neque a forma sine subjecto, multo minus ab instrumentis sine opifice fieri poterit. E quibus sequitur, actionem fieri a quodam composito ex materia, forma, et instrumentis, ita ut totum compositum dicatur, principium ut Quod; cum sit illud quod agit: forma vero principium ut Quo; cum agat beneficio formae: instrumenta denique per quod; cum per ipsa operetur. Est deinde etiam alia Animae definitio apud Arist. 2. de an. c. 2. tex. 18. talis: Anima est principium, quo vivimus, sentimus, movemur et intelligimus.

Cum autem animatorum genera plura sint: in differentiam cognitionem optime ex effectuum et operationum animae observatione deveniemus; cum omnis caussa suis effectis, et forma suis operationibus se prodat. Est autem propria Animae [gap: Greek word(s)] vita, quae, ut actus secundus,


page 463, image: s463

animae, ut actui primo, perpetuo comes et socia est. E distinctis ergo vitae modis distinctas animae et animatorum species constituere licebit. Vivit vero et homo, et reliqua animalia, et plantae, sed singula peculiari modo. Plantarum vita in nutritione et cuique propria actione solum consistit: non vero sentiunt plantae: animalium brutorum vita, praeter nutritionem et actionem, sensum quoque continet et quaelibet brutorum species sibi propriam actionem habet: homo denique, praeter haec omnia, etiam intelligit et ratiocinatur.

Tres igitur Animae distinctae species sunt; quae quidem omnes in materia sunt, et corpus animatum constituunt: earum tamen alia a materia magis absoluta est, alia eidem magis immersa; et quaedam species rerum spiritales atque immateriales, qua in re vis cognoscendi sita est, recipere potest; quaedam minime. Plantae nutriuntur, nihilque sapiunt: Animalia bruta aliquid possunt, recipiunt species immateriales, cum aliquibus tamen materiae conditionibus. Quae enim percipiunt, hîc et nunc sunt; cum sensus in singularibus occupetur. Anima vero rationalis species immateriales, etiam sine omnibus materiae conditionibus, recipit.

Cum autem anima variarum actionum caussa sit, variasque operationes in animatis edendi


page 464, image: s464

potentiam habeat, discipiendum, quomodo potentiae seu facultates Animae ad ipsam Animam referantur. Statuunt hîc nonnulli, potentiam animae esse ipsam animae essentiam, quae secundum varias actiones, quarum caussa est, varia sortiatur nomina: Aliqui contra sentiunt, potentias animae, ut et alias omnes, esse Qualitates secundae speciei, ac re ipsa et secundum essentiam ab anima differre. Quae posterior sententia potior est. Sunt enim potentiae seu facultates animae revera tantum proprietates, atque accidentia inseparabilia illius, et ab ea secundum essentiam distincta. Nam Anima substantia est: hae vero accidentia seu aptitudines et propensiones quaedam ad operandum; quae ab animae essentia, ut caussa prima, per solam emanationem fluunt, et pendent, et sine ullo medio in eodem corpore animato, in quo anima est, recipiuntur. Omnis enim potentia in secunda qualitatis specie reponitur: et cum ipsae animae potentiae inter se distinctae sint, etiam ab anima secundum essentiam differunt. Cum hac enim si idem essent, ipsae etiam inter se idem essent. Notandum tamen, facultates non esse agentia media, seu caussas medias inter animam et operationes, sed saltem condtiones et aptitudines ad operandum. Operationes enim sunt ab actu, non a potentia: neque inter omne agens et operationem necesse est


page 465, image: s465

medium quoddam agens intervenire. Alias n. nec medium illud posset esse caussa actionis sine alio medio: atque sic fieret processus in infinitum.

Animae hae diversae cum suis facultatibus ita se habent, ut superior facultas semper praesupponat inferiorem: inferior tamen possit esse sine superiore. Vegetans absque sentiente est in plantis: vegetans et sentiens sine rationali est in brutis animalibus: in homine omnes tres concurrunt. Quomodo autem in diversis viventibus facultates ad animam sese habeant: intricatae et difficiles inter Philosophos agitantur controversiae.

Primo enim quaeritur; an in quolibet vivente sit unica anima, an vero plures. Docent enim nonnulli, in quolibet vivente unicam tantum esse animam, eamque instructam omnibus animae inferioris facultatibus, nec in homine esse tres animas, intelligentem, sentientem, et vegetantem, sed unam, quae horum omnium viribus praedita sit, denominationemque a nobiliori facultate accipiat: Atque ita facultates, quae sunt in ejusdem speciei animatis, ab eadem specie anima proficisci, quae vero sunt in diversae speciei viventibus, a specie etiam differentibus animis oriri; etsi hîc et illic eadem nomina habeant, eaedemque operationes eas insequantur. Alii contra statuunt; non solum in diversis specie viventibus animas


page 466, image: s466

distinctas esse, sed etiam in eodem plures reperiri posse, atque in homine non solum inesse facultatem nutriendi, sentiendique, sed animam quoque nutrientem, sentientem, atque intelligentem; atque ubicunque est facultas, ibi etiam animam esse, cui ea primo competit.

Etsi vero utraque sententia viros eruditos, et claros sectatores habet: prior tamen, quae fere communis est, nobis probabilior videtur. Etenim cum cujuslibet rei una essentia specifica, et proinde unica forma sit: anima etiam, quae forma est, et essentiam principaliter constituit, cujusque animati unica erit. Deinde possibile non est, principia specierum disparate oppositarum, animasque specie distinctas posse coire, non unitis aut confusis specierum essentiis: vel etiam subordinari; cum semper disparate opponantur, ac invicem ex eodem subjecto sese excludant. Praeterea superfluum est, animas multiplicare; cum una anima pluribus potentiis instructa omnes vitae gradus dare possit, et anima superioris gradus ac nobilior, inferioris ac ignobilioris potentias includat; non secus ac quaternarius includit ternarium. Nec necessarium est, etsi dentur in intellectu per differentias subordinatas subordmati conceptus, quod etiam formae subordinatae dentur extra mentem. Non enim conceptus multiplices universales subordinati multiplicant essentiam et formam rei.



page 467, image: s467

Praecipua autem erroris caussa aliis haec fuit, quod putarunt, solam vegetandi vim esse peculiarem animam et plantam in specie constituere; sentiendi vim itidem peculiarem animam, quae animal in specie constituat: cum tamen multae et plantarum et animalium sint species; et plantae inter se, ut et animalia inter se, specie differant, et alia forma sit specifica rosae, alia violae, alia salicis; licet in omnibus vegetandi potentia deprehendatur: alia leonis, canis, lupi; licet potentiâ sentiendi conveniant. Habent quidem plantae omnes vim nutriendi et generandi, sed non solum, verum praeterea et proprium quid, quo viola a rosa et salice differt. Ita lupus nutritur, generat et sentit, sed haec non solum agit, verum proprium quid, quo a leone et cane differt, habet: et ab eâdem anima fluunt in cane vis nutriendi, sentiendi, et id, quod cani proprium est, et quo a reliquis animalibus differt, agendi. Nec in cane plures et diversae essentiae sunt, quod alterius sententiae patroni male praesupponunt. Neque enim vegetans et sentiens, aut vegetans, sentiens, et rationale peculiares quaedam et generales formae sunt, et tres essentiae, sed saltem generales conceptus ex comparatione et convenientia viventium orti et constituti, qui nullibi separatim existunt, nisi in mente; non secus ac ens substantia, corpus: ideoque non multiplicant rei essentiam.



page 468, image: s468

Quaestioni, quae jam discussa est, succedit alia: An Anima tota sit in toto corpore, et in qualibet parte tota; An vero tota in toto, et pars in parte. Sed primo ambiguitas, quae in hac quaestione latet, distinguenda est. Triplex enim totius ratio hîc iniri potest, e Substantia, e Quantitate, e Qualitate. Primum constituitur e partibus animae in eodem vivente; secundum e subjecto, ad cujus extensionem anima etiam extenditur, ut quanta fit; tertium e facultatibus, quibus instructa est. Primum Scholastici appellant, Totum essentiale, secundum Quantitativum, tertium Potestativum.

Primum quod attinet, cum cujusque animae essentia simplex sit, nec ex partibus essentialibus composita, ubicunque est, ibi tota est, et quidem in toto corpore tota est. Nec enim recipienda est illorum sententia, qui statuunt, animae substantiam tantum in una parte, quae princeps est, esse; reliquum vero corpus per effusas potestates gubernari. Hac enim ratione totum non esset animatum, sed illa tantum pars, in quâ esset ipsa animae substantia. Facultates enim, quibus, ex illorum opinione, reliqua membra gubernantur, cum sint accidentia, formae substantialis loco esse non possunt. Praeterea cum potentiae sint accidentia, per solam emanationem ab animae essentia fluentia, subjectum a forma diversum habere, aut in


page 469, image: s469

alio subjecto, quam in quo anima est, produci non possunt: et propterea ubi eae sunt, ibidem animae etiam essentiam esse, colligere licet. Quapropter statuimus, animae essentiam in omnibus corporis animati partibus esse, nec ullam eâ destitui.

Non tamen in omnibus animatis eodem plane modo suo corpori inest. In plantis enim et animalibus nonnullis nullum est membrum princeps, sed loco membri principis humor quidam per totum corpus diffusus est, per quem praecipue anima corpori jungicur: unde etiam partes a toto avulsae aliquando adhuc vivunt. Secus res se habet in anim alibus perfectis, in quibus aliquod membrum princeps statuendum est, in quo anima, tanquam in radice, quasi ingentia et vernacula, resideat, et ad reliqua membra et sese effundat. Unde membro illo principali laeso animal mox emoritur; reliquis non item; et membra a corpore avulsa statim emoriuntur.

Secundo, si quaeratur, quomodo anima secundum extensionem et Quantitatem sit in corpore, breviter respondemus: Omnem omnino formam, quae materiam informat, eique unitur et cum ea unum compositum constituit, extendi ad extensionem materiae. De qua re tamen notandum, solam materiam esse per se quantam et divisibilem; Animam vero per se nec quantam nec divisibilem esse. Interim quia totum corpus informat, toti


page 470, image: s470

corpori coextendi, et ubicunque corpus est quod vivit, ibi animam ejus recte esse dici. Hinc corpus proprie dividi, et majus vel minus fieri dicitur; et plantae eorpus ab exiguo germine in proceram arborem excrescit, vitulus in bovem; et corpus, quod contabescit minus fit, ut et arbor, cujus rami detrun cantur. Non vero ita sese res habet de anima, nec anima, quae est in exiguo germine, minor est per se, quam anima, quae est in procera arbore, nec anima vituli minor est, quam bovis, sed eadem manens in nutrimentum appositum sese diffundit; nec dum planta vel animal generat, sese communicando fit minor, vel dum arboris rami detruncantur anima ejus fit minor, et animal, quod contabuit, minorem habet animam, quam corpulentum est. Anima nimirum dimensionibus conjungitur, partim sicut colores, partim alio modo. Nam corpus dimensum et quantum informat, et ejus plenitudo ejusque replentia (liceat sic loqui) tanta est, quantum corpus ipsum, corporisque dimensio. Et si corpus ex crescere quantum libet intelligamus, ipsa nullo addito totum repletura est; et si quantum libet minuatur, non plus minusculo corpore replebit. Per se igitur anima quanta non est. Ratione vero dimensionum, quibus conjungitur, habet, ut non plus quantum corpus, sive parvum sive magnum, repleat. Ideoque etsi per accidens ejus plenitudo


page 471, image: s471

coercetur et continetur: tamen non dissecatur et imminuitur. Qua in re imaginem aliquam Dei Opt. Max. nobis exhibet, qui, ut J. C. Scaliger loquitur,

Regnat ubique sine loco, ? ? Extra omniaque omnis, sine partibusque totus.

Denique cum ab anima plures, variaeque potentiae fluant, quaeritur: An omnes eas Anima in omnibus corporis partibus simul habeat. Respondemus: In omni corporis parte omnes facultates esse secundum originem; Animamque in omnes corporis partes omnes facultates inferre: recipi tamen, ut in subjecto, peculiares in peculiaribus. Inest n. quidem in omnibus partibus anima, quae omnium facultatum est origoiea tamen est propriorum accidentium natura, ut a principio seu caussa certa exsistant; in subjecto autem certo insistant. Unde Scalig. Exerc 103. s. 37. Dubitare videris; an memoria insit in omnibus corporis part bus. Quin dico tibi: intellectum esse in pedibus. Una enim in nobis anima suis omnibus undique stipata potestatibus, nempe essentialibus sibi. Ubi vero instrumenta sint: ibi exeroere actum suum ipsam potestatem. Si enim oculus esset in digito: videret digitus per oculum, nulla accita accrebro potentia. Nimirum anima, quae est in toto corpore eadem, iisdem quidem ubique est instructa facultatibus; et in omnibus membris omnia, quae sibi propria sunt, agendi potentiam habet: per certa tamen organa certas actiones


page 472, image: s472

perficit; Videt per oculum, audit per aures, olfacit per nares.

Sed quia in principis partis mentionem incidimus, et praecedens quaestio sine controversia, quae de membro principe in homine et sanguineis aliis animalibus est, explicatione v x integre percipi potest, eam non omittamus. Eadem enim quaestio est, quaenam sit sedes animae, et quod membrum principale. Nam principatus illi membro deferendus est, in quo anima praecipue residet. Membrum autem principale constituendum esse, et Philosophi et Medici consentiunt, ac quodnam illud sit, acriter inter se certant: suadetque idem ratio. Nam cum anima non sit forma corporis homogenei, sed heterogenei et organici, quod multas et diversas partes habet: omnino inter illas ordo quidam statuendus, aliamque alia digniorem esse, credendum: et cum, ut dictum, manus, pes, aliaque membra abscissa, mox moriantur, reliquis vitam retinentibus, uni quam alteri animam magis vernaculam esse, sentiendum. Sed quodnam illud sit membrum princeps, Platonicis, quibus Galenus et Medici multise adjungunt, cum Peripateticis lis est.

Plato et Galenus tres praecipuas partes statuunt; Epar, Cor, et Cerebrum; cerebroque principatum, quod in eo sensus motusque principium sit, anima rationalis resideat, deferunt.


page 473, image: s473

Peripatetici contra Cor membrum principale constituunt.

Verum alii ad aliud in membro principali definiendo respicere videntur. Galenus ad act onum nobilitatem; Peripatetici vero ad animae, ut ita dicam, radicationem respiciunt. Medicis animales, quas dicunt, facultates nobilissimae sunt: Peripateticis actio cordis, utpote, a quo omnes reliquae foveantur et gubernentur. Ideoque etsi Medicis concedi possit, tria esse membra corporis praecipua: si tamen de principatu et animae radicatione quaeratur, Cum unica saltem sit anima in quolibet animali, non plures, et unum animal unam saltem habeat animam ac formam specificam; unicum etiam membrum praecipuum, in quo, ut arce resideat, eonstituendum est: Etsi in eo omnes operationes non exsequatur, sed definitas et distinctas in propriis et cuique actioni destinatis organis edat.

De hoc membro si jam quaeratur, Cordi cum Peripatericis principarum concedimus, atque in eo animam quasi in radice, haerere, arque ad omnia reliqua membra diffundi statuimus. Imo non solum radicationem Animae, sed et alias quasdam actiones, quas plurimi cerebro tribuunt, ipsae sacrae literae cordi adsoribunt. Et omnino antiqua est haec opinio Didicit, inquit Scaliger, in lib. 1. de Plantis, baec a sapientibus Aegypti Plato (qui [gap: Greek word(s)]


page 474, image: s474

in corde statuit) a Chaldaeis Aegyptii, quorum e decretis omnes sanctiores literae dimanarunt. Chaldaei namque id corde omnium nostrorum motuum principia, tanquam in principio posuere.

Esse autem corpartem, in qua anima tanquam radice haereat, et hac ratione princeps, ex multis patet. Nam illud est membrum princeps, non in quo, ut instrumento proximo, nobilissima actio exercetur; sed id, a quo omnium partium actiones, sive nobiles sint five ignobiles, dependent et gubernantur. Agens enim primum est praestantius secundario, atque instrumentario agente. Hinc inefficax est ratio Galeni, qui ita concludit: Illud est principium, a quo nervi, arteriae et venae oriuntur. Illud enim membrum fons et sedes facultatis videtur, a quo instrumenta oriuntur. At tria haec vasorum genera a tribus membris ortum habent; venae ab epate, arteriae a corde, nervi a cerebro. Ergo tria sunt membra praecipua: atque inter ea praestantissimum cerebrum. Distinguendum enim est inter principium operationis alicujus primum et praecipuum, et inter principium proximum et instrumentarium seu secundarium. Nec enim, quod est proximum actionis principium, est etiam semper primum et praestantissimum. Proximum sensus et motus principium est cerebrum: Non tamen Anima in ea radicatur.



page 475, image: s475

Neque majoris momenti est illud quod animae sentientis operationes laeduntur, laeso cerebro; cui etiam ea de caussa medicamenta applicantur. Agens enim primum sine instrumentis agere non potest. Quapropter iis laesis, actio etiam tollitur. Itaque quamvis cor primum agens salvum sit, si crebrum, quod agens proximum est, sit laesum, actio aboletur: Eodem modo laesâ manu, quamvis cerebrum sit salvum, apprehensio fieri non potest; quia proximum apprehensionis instrumentum est laesum.

Illud itaque principale membrum statuendum est, quod omnes totius corporis actiones gubernat; quod commune, et maxime familiare totius animae instrumentum, spiritus nimirum, generat. At hujusmodi cor est: quod praeter alia, etiam ex syncope manifestum est. in qua sensus et motus, omnesque omnino in corpore actiones [?]untur, ob spirituum e corde [?]uentium defectum.

Deinde illud membrum praecipuum est, cujus unitatem vel multitudinem sequitur unitas vel multitudo animalis. Quia enim animal per unam animam unum est; per duas, duplex: Illud membrum, quo duplicato animal fit duplex, animae sedes omnino est constituenda. Tale autem cor esse, docet Aristoteles l. 4. de gen. an c. 4. Nec falso. Testatur enim experientia, non cerebro, sed corde multiplicato,


page 476, image: s476

ammal duplex fuisse. Exempla afferam, quae collegit Joan. Schenckius, obser medic. p. 1. obs. 10. In oppido quodam Emaus, Theodosio Caesare imperante, puer narus fuit, qui umbilico tenus integer exstabar, supernae autem partes ejusdem, geminâ facie apparebant, ut duo pectora, totidemque capita essent, suis partibus acsensibus praedita. Nam et una pars aliquando cibis et potione utebatur, altera abstinebat. Sicitidem in quiete et somno varie ac differenter se habebant, ut vicissim lusitarent, et risu et lacrymis tenerentur, mutuisque plagis se caederent. Annis autem prope duobus vixerunt. Factum est deinceps, ut cum alter periret, qui superfuit, quatriduo post ex agnata tabe computrescens interiret. Deinde anno 1531. natus est quidam, et ad perfectam viri staturam excrevit, capite et humeris tantum geminus, ita ut caput alterum retro esset, mira inter se similitudine. Barbis etiam et oculis sese referebant mutuo. Idem erat cibi appetitas, fames eadem, vox similima, idem uxoris, quam habebat, et excernendi utriusque capitibus erat, desiderium. Ex quibus patet; in primo, in quo cor erat geminum, omnes animales actiones duplicatas fuisse; in altero vero, etsi ididem caput esset geminum, haec fuisse simplicia; et proinde principatum cordi deberi. Nam si sensus, motus et aliae animalis actiones a cerebro,


page 477, image: s477

non a corde primo pendent, cur tantum in priori erant duplices, in quo praeter cerebrum, erat etiam cor duplex, et non in posteriori, in quo etiam erat caput geminum?

CAPUT II. DE ANIMA VEGETANTE.

POST haec, quae de anima in genere dicta sunt, de speciebus animae agendum jam restat. Cum autem Anima vegetans omnibus viventibus communis sit, ab ejus consideratione faciemus initium. Est autem ea [gap: Greek word(s)] corporis organici, quâ vivit, nutritur, augetur, et sibi simile gignit. Sunt hujus animae facultates tres: Altrix, Auctrix, et Generatrix. Altrix est ad individui conservationem: Auctrix ad majoris quantitatis adeptionem: generatrix ad speciei conservationem. Altrix enim est, quae alimentum in viventis corporis substantiam convertit. Cum enim viventis corporis partes ab innato calore resolvantur, ne, si continua fieret resolutio vivens mox interiret, facultas altrix concessa est, quae id, quod ab sump tum est, resarcit, Durat autem haec resolutionis et nutritionis vicissitudo per totam vitam, [gap: Greek word(s)] .


page 478, image: s478

Nutritur animal, quo usque vivit, 1. de gen. et cor. c. 5. t. 41.

Ad nutritionem autem tria sunt necessaria, ut docet Aristoteles, 2. de an c. 4. t. 49. [gap: Greek word(s)] . Totam autem Nutritionis naturam sic complexus est Zabarell. l. de accret. et nutr. cap. ult. Nutritio est aggeneratio partium materiae in corpore vivente, ex alimento extrinsecus admoto, facta ab anima vegetante, per calorem naturalem, ut materia, quae effluxit, instauretur, et ipsum vivens servari possit ad illud usque tempus, quod est ipsi a natura praescriptum. Scalig Ex. 101. s. 17. eandem breviter sic definit: Nutritio est unio naturalis nutrimenti transmutati.

Facultates principales ministras alias potentias habent, quae tamen a principibus non oriuntur. Facultas enim facultatem non habet: sed omnes immediate ab anima pendent et fiunt. Facultas altrix quatuor ministras facultates habet: Attractricem, Retentricem, Concoctricem, Expultricem: addunt nonnulli Secretricem, quae noxia secernit. Attractix est, quae alimentum attrahit: Retenrrix, quae idem retinet, donec debito modo elaboretur: Concoctrix, quae illud alterat, et viventi idoneum


page 479, image: s479

efficit: Expultrix, quae supervacua, et quae ad nutritionem inepta sunt, ejicit.

In prima autem aetate non solum fit Nutritio, sed etiam Auctio, partesque, quae viventi adduntur, majores sunt iis, quae a calore absumuntur. Est autem Augmentatio seu Accretio, definiente Zabarell. de aecret. et nutr. c. 25. motus viventis corporis, quo totum et omnes partes secundum omnes dimensiones simul extenduntur ad majorem Quantitatem, factus ab anima vegetante, per calorem naturalem, ex alimento extrinsecus assumto, et in majores consumtis partibus partes substantiae converso, ut ipsum vivens debitam sibi magnitudinem assequatur, ad exercendas omnes operationes vitae. Accretio enim a nutritione subjecto, materiâ ex qua, et caussâ efficiente non differt. Nam idem subjectum est, corpus vivens, materia ex qua, alimentum; efficiens, anima: sed formâ et fine differunt.

Nutritio enim est alimenti aggeneratio, et potius ad generationem, quam ad motum pertinet: Forma vero accretionis est motus extensionis ad majorem Quantitatem totius et omnium partium. Finis etiam diversus. In nutritione enim est partis abfumtae saltem instauratio: in accretione majoris partis acquisitio. Hinc Arist ot. 1. de gen. et cor c. 5. t. 41. [gap: Greek word(s)]


page 480, image: s480

id est, Nutritio idem est, quod accretio: ratio tamen est diversae. Quatenus enim id, quod adjungitur, potentiâ caro quanta est, eatenus carnem augerepotest: quatenus vero caro potentiâ solum, eatenus nutrire.

Quia vero etiam multae improprie dictae sunt Auctiones, operae pretium est, ex Aristot. l. 1. de gen. et corr. cap. 5. t. 33. tres propriae accretionis conditiones, seu tria, quae ad accretionem necessaria sunt observare: [gap: Greek word(s)] , id est, 1. non solum totum corpus majus fieri debet, sed etiam quaelibet ejus pars. 2. ex aliqua extrinsecus accedente materia res debet fieri major. 3. id. quod augetur, idem numero debet manere postquam auctum st, quod antequam augeretur fuit. Primâ conditione exponitur propria accretionis natura. Etsi enim dubitant nonnulli cum plures mutationes in accretione concurrant, et non solum alimenti appositio, sed etiam extensio sit necessaria, in qua mutatione ejus natura consistar: Verior tamen est eorum opinio, qui utramque hanc mutationem coniungunt, et in materiae alimenti in substantiam viventis conversione, simulque in ejus extensione Accretionem positam esse statuunt. Accretio


page 481, image: s481

enim fit [gap: Greek word(s)] , 1. de gener. et corr. c. 5. t. 25.

Quomodo autem major Quantitas in vivente acquiratur, etiam non eadem est autorum sententia: alii putant, id fieri per pulsum, unamque partem pellere aliam, rursumque illam aliam eodem modo, ut in unguibus et capillis fieri videmus. Sed vero hoc non consentit. Rectius illi sentiunt, qui credunt, id fieri per extensionem; quando scilicet alimentum per omnes corporis partes, earumdemque omnes positionum differentias extenditur; quod fit, dum omnes pori replentur; quibus repletis, partes extenduntur: extensis atque auctis omnibus partibus, totum etiam augetur; eodem modo, quo spongiam in amplam molem extendi videmus, postquam in omnes ejus partes aqua se insinuavit. Ad extensionem autem corporis etiam anima extenditur: quam si quis sic extensam majorem appellare volet; is tamen et hoc teneat, formam per se nec magnam nec parvam esse. Hinc Scalig. ex. 101 s. 15. Forma cum se extendit in materiam novam applicatam, promovet se, non autem augetur. Non enim generat novam formam. Et sane formam qui majorem, aut minorem dicet, abutetur patientia sapientum.

Viventia autem non semper augentur, sed ad certum usque aetatis terminum: quod non


page 482, image: s482

fit ratione animae. Neque enim haec, neque ejus vires, quae ipsius essentiae propriae sunt, corrumpuntur, aut debilitantur; sed corpus tantum. Neque etiam caussa est in calore naturali. Hic enim in juvene tam fortis est, ac puero. Sed in corpore est impedimentum. Ossa nimirum, quae praecipua pars sunt, quae augetur, et ad quorum augmentum totum augetur, in juvene sunt humidiora et molliora, et ad extensionem apta, quae progressu aetatis a calore ita exsic cantur et indurantur, ut ad extensionem inepta reddantur. Quamvis autem in nonnullis caro et pinguedo saepe augeatur: non tamen tunc vera fit [gap: Greek word(s)] , quia totum non augetur, sed partes saltem molliores.

Generatrix denique est, quae per semen prolificum simile sibi generat: viventisque generatio, definiente Aristot. de vita et mort. cap. 10. est [gap: Greek word(s)] , id est, prima vegetantis animae cum calore participatio. Nam viventia sibi simile generare dicuntur, dum aliquid de sua materia, et de sua forma largiuntur, id quod fit dum semen exhibent. In semine enim est et materia, et forma futuri canis. Neque differt a cane canis semen, nisi sicut potestas ab actu, seminique nihil additur, quam organorum expressio, quae confusa prius erant, ait Scalig. Exer. 268. Et Exer. 6. s 5 et 7. Forma est in semine canino, cujus in potestate


page 483, image: s483

dicitur esse; quia semen est potens dare formam, quam in se continet; seu quia caret instrumentis expressis, quae postea et alterando totum et disponendo partes sibi ipsa anima fabricat, domiciliique sui ipsa architecta est. Et ibid. s. 10. Generat igitur arbor, cum producit semen. Non autem gener atur arbor, cum pullulat e semine; sed tunc generatum, quod er at imperfectum, perficitur. Sic canis non gignit, cum nascitur catellus, sed cum semengignit. Quia in ipso coitu multi obiere ante seminis ullam penitus in utero dispositionem, aut affectionem. Id quod in plantis luculentius videmus. Emortuâ enim amygdalo satum amygdalum amygdalus fit. Gignit autem animam anima suipromotione, eadem sane ratione, qua in accretionibus induit sese in alimenti materiam novam.

Obtinent autem hanc vim sese propagandi viventia e prima Dei creatione, dum viventibus omnibus benedixit, dicendo, Crescite et multiplicamini; Et; Germinet terra germen, herbam producentem semen, arborem fructiferam ferentem fructum juxta speciem suane, cui insit semen suum super terram. Et: Producat aqua reptilia animae viventis et volatile volet super terram in superficie expansionis coeli. Et: Producat terra animam viventem secundum speciem suam, jumenta et reptilia atque bestias terrae, secundum speciem suam.



page 484, image: s484

Est tamen varius propagationis animatorum modus. In plantis quidem si salicis ramus editus a matre ab eadem avellatur, dividitur anima ad divisionem materiae, et manet in ramo; unde ex ramo in terram condito arbor ejusdem speciei constituitur. Idem fit in aliis per radices, in aliis per semen, et in aliis per alios modos fit propagatio, ut apud rei rusticae Scriptores videre est. In quibus tamen omnibus id necessarium est, ut materia avulsa conveniens domicilium animae praebere possit; quod non in quibusvis plantis quodlibet praestare potest. Exempli gratia, per ramum avulsum terrae commissum propagatur, ut dictum, salix, sed non pirus.

In animalibus vero etsi quoque varius videatur propagationis modus, dum alia ova pariunt, alia vivos foetus: tamen in eo convenire videntur omnes, quod animalia per nullam corporis partem avulsam, sicut plantae, sed per semen, aut semini quiddam analogum generant.

Hoc enim, quod Epicurus, ut est apud Plutarchum, de placit. philosoph. lib. 5. cap. 3. [gap: Greek word(s)] dicebat, a corpore reliquo deciso, ad subjecti divisionem et ipsa anima dividitur, et aliquid ejus cum semine ab animali deciditur: quae cum ejusdem speciei sit cum anima, a qua


page 485, image: s485

deciditur, jam vero ob subjectum numero differat: ex semine ob hanc animam jam novum animal exoritur, dum anima in semine latens sese exserit et suas virtutes explicat, et operando sese manifestat, calidoque et spiritibus utens, omnia quae ad animalis constitutionem necessaria sunt, fabricare incipit, et subjectam materiam distinguit, disponit, ordinat, format, et effingit: ut ita integrum et aptum domicilium, simile illi, e quo decesserat, habere possit, atque instrumenta in promtu sint, quibus omnes suas vires exserere, actionesque naturales exercere possit; quod domicilium postea occupat, eodem modo, quo in accretionibus in materiam novam alimenti sese induit.

Est tamen inter plantas et animalia, praecipue perfectiora, haec differentia, quod plantae, quae semen generant, tale generant, quod ad similem plantam producendam solum sufficit: In animalibus vero perfectioribus quae sexum habent, neutrius parentis semen ad simile generandum sufficit, sed ut Plato ait, uterque sexus suum ad generationem confert [gap: Greek word(s)] , et neutrius sexus semen secrsim sumtum, sed utriusque conjunctum, et in utero foeminae unitum, est semen prolificum et foecundum.



page 486, image: s486

CAPUT III. DE PLANTARUM PARTIBUS.

CUm ergo tres vitae modisint, plantaeque vivant, nutriantur, augeantur, et generent; animalia bruta praeterea sentiant, et loco moveantur; homoque tandem praeter haec omnia quoque ratiocinetur: postquam de anima vegetante actum, antequam de anima sentiente et rationali dicamus, prius de plantis agendum est. Est autem Planta seu stirps, Graecis [gap: Greek word(s)] , corpus animatum, vegetans, seu nutriendi generandique facultate praeditum. Ubi hoc primum monendum, de quo antea etiam dictum, multos in ea sententia esse, plantarum omnes species, praeter vim vegetantem, quae totius generis communis, nullam amplius facultatem habere, sed finibus tantum quibusdam propriis genus idem restringi ad suae speciei propriam vim. In animalibus item brutis nullam, praeter vegetantem et sentientem animam requiri, sed eamdem animam finibus quibusdam propriis suae speciei determinari: in solo homine ad vegetantem et sentientem accedere animam rationalem.


page 487, image: s487

Verum falsa haec est sententia. Si enim ita se res haberet, nulla revera in plantis et animalibus daretur specifica differentia, neque rosa a quercu, aut mus a leone, nisi accidentibus quibusdam differret. Verum ita statuendum est: solam animam vegetantem nullam plantae speciem constituere, sed vegetans saltem seu genus plantae; nec animam sentientem bruti aliquam speciem, sed saltem animal, quod est genus brutorum et hominis: Plantarum vero et animalium species specificis formis, rosam nimirum a quercu, abietem a viola, canem a lupo, lupum a leone et homine differre. Et a formarum haec differentia diversitas actionum provenit, ut inter animalia alia aliis ingeniosiora sint. Frustraque a nonnullis anxie disputatur, an quaedam animalia praeter hominem rationalia sint. Actiones enim illae, quae in animalibus quibusdam, quae reliquis ingeniosiora videntur, non ab anima rationali, quae soli hominis propria est, sed ab anima illi speciei propria proveniunt. Nimirum ut alia anima est rosae, alia populi. et hinc aliae rosae; aliae populi sunt operationes: ita ut alia anima est ovis, alia suis, alia canis, alia vulpis, alia Leonis, alia Elephanti, sic quoque singulae hae animalium species et corporis structura et actionibus specificis differunt. Et quanquam in non nullis animalium speciebus actiones satis admirandae appareant: sola, tamen


page 488, image: s488

hominis anima propriam appellationem invenit et Rationalis nominatur: reliquae fere propriis appellationibus destituuntur. Sed ut jam de plantis dicamus, constat quaelibet planta anima propria, et corpore speciei isti conveniente.

De anima jam dictum: de corpore agendum restat. Prius tamen quaestio occurrit, an sexus uterque sit in plantis. Ad eam respondet Scaliger, in 1. de plantis: Sunt in plantis, inquit, maris ac foeminae confusa principia, idque optimo naturae consilio. Cum etenim generatio sit ab agente in patiente: Natura operi suo, cui simul et motum negasset et generationem tribuisset, generandi facultates proportionales indidit conjunctim. Id quod inde quoque potest colligi. Siquidem quarundam stirpium e semine alio mas, alio faemina proveniat. Id constat in cannabe. Ex eodem stipite funditur semen, quod partim evadatmas partim foemina.

Sunt autem partes plantarum aliae ad totius corporis constitutionem necessariae, aliae supervacaneae. Excrementa quaedam sunt dura, ut fungi et tubera annascentia; quaedam mollia, ut laerimae, et quidem horum alia manent liquida, alia solidescunt, ut gummi.

Inter partes ad corporis constitutionem necessarias, praeter succum istum per totius plantae


page 489, image: s489

substantias diffusum, quo aluntur, quique sanguini in animalibus respondet, simplicissimae sunt fibrae, nervi, et caro. Fibrae Graecis [gap: Greek word(s)] (quas tamen Scaliger, de Plantis, fila et villos appellare mavult: cum fibrae jecoris fissurae et radiculae exiliores sint) sunt partes illae praelongae, continuae, protensae, per totam plantam excurrentes, venis, nervis, arteriis et fibris in animalibus respondentes: quarum majores et succulentiores venae, item costae, nervi autem tenuiores et sicciores appellantur. Suntque cum ad nutrimenti in omnes plantae partes distributionem, tum ad earumdem firmitatem consistentiamque factae. Caro est reliqua plantae substantia, carni musculosae in animalibus respondens. Caro autem triplicis generis est, quaedam humida, qualis in cerasis, prunis et similibus fructibus est; quaedam paulo solidior, qualis piri, et mali pulpa; quaedam densioris et ligneae quasi substantiae.

Ex his fiunt aliae, quae et ipsae inter simplices ac similares numerantur, scilicet lignum, matrix, et cortex. Lignum in plantis est corpus durum, fissile, tenuioribus constans fibris. Media in ligno pars medulla seu [gap: Greek word(s)] , cor dicitur; Tunica ex fibris contexta lignum ambiens cortex appellatur; quae ubi tenuior est, in specie cutis appellatur, praecipue in fructibus, quorum caro cute semper obducitur: quae crassior, nomine generis cortex nominatur.


page 490, image: s490

Cortex tamen et ipse non simplex, sed in plerisque exterior et interior. Interior cortex tenuis Liber appellatur.

Compositas partes quod attinet, partes aliae constantes sunt, aliae vicissitudinariae. Constantes, radix, caudex, ramus, et surculus: vicissitudinariae, folia in plerisque, flores, fructus. Radix est ima pars plantae, cujus officium non solum est plantam firmare, sed et nutrimentum attrahere, unde ori in animalibus assimilatur; imo a nonnullis etiam coctio alimenti e terra attracti radicibus adscribitur.

Caudex, caulis, truncus, stipes, est ea pars plantae, quae a radice proxime assurgit. Quae quidem in herbis mollior est, et nomine generis caulis appellatur. In arboribus vero et cremiis lignosis durior et caudex dicitur. Caulis et caudex in ramos dispescitur, et qua parte rami enascuntur proprie nodus dicitur. Ramus in surculos et brachia: surculi sunt rami partes exiliores, Graecis [gap: Greek word(s)] : robustiores, brachia, [gap: Greek word(s)] . Praeter haec sunt stolones, [gap: Greek word(s)] , pullulationes arborum a radice, seu virgulta parva arbori adnata ex eadem radice.

Ex ramis et surculis prodeunt folia, flores, et fructus, in quibusdam et capreoli, claviculae, ac pedamenta, quorum ope surriguntur, et sustentantur. Foliorum partes sunt pediculi,


page 491, image: s491

unde pendent: quibus tamen quaedam plantae destituuntur, ut ficus Indica.

Flores quasi plantarum foetus sunt, qui in semine et fructu absolvuntur; Vel potius primum fructus involucrum. Constantque flores ex tenuissimo halitu et spiritu subtili, qui prorumpit, cum planta quaevis ad gignendum luxuriat et turget. Sine tali spiritu enim nulla fit seminis emissio, nec animae traductio, nec in plantis, nec in animalibus. Includit autem et intra se tuetur flos fructum primo erumpentem, donec ille paulo firmior et ad aêris injurias toler andas aptior fiat. Tum enim, et cessante jam ac deficiente spiritu illo, qui cum fructu, et in actu generationis erumpit, flos decidit. Non omnes tamen plantae florent: neque omnes, quae florent, fructum ferunt. Flores autem ex variis partibus componuntur. Constant enim foliolis quibusdam tenuissimis varie in variis plantis coloratis, figuratis et dispositis. Deinde est calix, cui foliola quasi basi insident, et eo tanquam theca concluduntur. Sunt etiam capillamenta, qualia in rosis et liliis luteum illud; demumque sunt pediculi, a quibus flores pendent.

Tandem est fructus, cujus nomine nunc semen saltem accipitur, nunc, praeter id, caro cum semine in specie fructus nominatur. Semen enim vel siliquis, ut pisorum, fabarum, aut thecis includitur, vel pericarpiis, ut in prunis,


page 492, image: s492

piris, cerasis. [gap: Greek word(s)] autem Graeci carnem illam seu substantiam, quae nucleum aut semen ambit, nominant. Et ex his partibus constant plantae, atque aliae quidem omnes habent, aliae non. Et harum quaedam unicam, quaedam plures. Tuberum tota substantia radix fere mera est. Quaedam contra radice carent, ut viscum, quod aliena radice nititur et alitur. Fungi etiam fere radicem non habent: sine ramis juncus est: sine foliis, cuscuta: sine flore, ficus: sine fructu, flos iridis: sine utroque adianthum.

Praeter has partes adhuc alias nonnullae plantae habent, quae ex humore excrementitio nascuntur. Talis est muscus arborum vetustarum; Spongiolae in rubo canino, et aliae in aliis arboribus excrescentiae.

CAP. IV. DE DIFFERENTIIS PLANTARUM.

DIviduntur autem plantae in quatuor genera [gap: Greek word(s)] , arborem; [gap: Greek word(s)] fruticem, [gap: Greek word(s)] , quod suffruticem Gaza novâ voce nominat, etsi J. C. Scaligero, Exerc. 139. non undiquaque ea arrident; et [gap: Greek word(s)] herbam. Qua ratione autem haec differant non ita planum


page 493, image: s493

est. Vulgo quidem per stipitem et perennationem fere distinguuntur: Sed non placet ista divisionis ratio Scalig. Exerc. 389. Nam et lingua cervina sine stipite perennat: et stipitem habet lactuca et brassica, quae herba. Ipse ergo et loco allegato et in 1. de plantis ita distinguit. Herba emittit ab radice folia, praeter ea bina, quae cunctis communia, illico e seminis pulpa transmutata prodeuntia: Procedente vero tempore etiam stipitem, quaedam nullum unquam. In arbore vero et cremio frutice non haec folia primum, sed scapus erumpit statim, et quidem unus aut plures; siunus aut magnus, et est arbor, aut parvus et est cremium; si plures, est frutex; arborisque est, ut non intereat et renascatur: Cremii et fruticis, ut aliqui tales sint, aliique intermoriantur, quod cum herbis commune habent. Atque ita conveniunt arbor et Cremium, quod utrique truncus singularis. Differunt vero magnitudine, aliquando etiam annuo interitu. Ab arbore vero frutex differt parvitate, in qua ei cum cremio convenit: Ab utroque vero stipitum frequentia. Perennare ei non est necesse, sicut nec cremio. Herba convenit cum cremio stipitis unitate aliquando, ut brassica: aliquando cum frutice stipitum multitudine, ut foeniculum; alias cum eorum neutro stipitis carentia.



page 494, image: s494

Verum rem omnem penitus explicasse non videtur Scaliger; atque inprimis de cremio seu suffrutice dubium haeret, quod ille cremium simplici caule constare statuit: cum alii cremio multiplicem esse, et ut videtur, non male statuant, cremiumque esse dicant, quod inter lignosas minimae sit altitudinis et crassitudinis, quales sunt ruta, salvia, hyssopus, althaea.

In universali plantarum natura investiganda, differentiae perquirendae sunt: quae omnino multae sunt, ut sit difficile, nihil omittere, nihilque inutilis et superflui afferre. Petuntur autem istae differentiae ab ortu, loco natali, a forma cum interna, tum externa seu figura, materiaque. Formae autem internae cum lateant, nec sensui per se innotescunt: viribus tamen et qualitatibus hinc prodeuntibus innotescunt.

Primo a propagationis modo, qui multiplex est. Primo enim quaedam plantae sponte proveniunt iis in locis, quae ab omnium hominum consortio sunt remota, nec ullum cultum patiuntur. Terra enim occulta plantarum semina, a primo mundi ortu, ac benedictione divina sibi indita habet, et gremio suo depromit; vel etiam per ventos, aut pluvias, aut aliis modis, aliunde accepta concipit ac fovet; qui tamen modus ad sequentem pertinet. Secundo enim quaedam plantae ex aliis proveniunt;


page 495, image: s495

qui modus rursus multiplex est. Primo enim quaedam plantae per semen propagantur; quaedam per radices, bulbos, ramos, et surculos: et quidem aliae uno, aliae pluribus his propagantur: aliae ex semine solum proveniunt, ut apium, majorana, hyoscyamus; aliae ex semine vix aut nunquam, ut ficus, aliae sero, ut poeonia; aliae ex sola radice, ut lupulus, acorus; aliae ex semine et surculis, ut rosmarinus. Et modus propagationis per surculos avulsos, rursum triplex est. Vel enim surculus aut ramus avulsus simpliciter terrae committitur. Ita salix, rosmarinus propagatur. Vel surculus alii trunco inseritur, quae Insitio vocatur; vel cum [gap: Greek word(s)] seu stolones a radice pullulantes avelluntur. Vel cum ramus prope suam radicem media sui parte inferiore terrâ obruitur, altera supra terram eminente. Tum enim ramus ille in terra radices agit: quod ubi factum post unum atque alterum annum ramus ille ab arbore abscin ditur et peculiaris fit planta: Vel ex una planta fiunt plures. Ita vinitores solent ablactare vites.

Deinde plantae aliae crescunt in locis humidis, aliae in siccis. Quae in humidis locis crescunt, vel in ipsis aquis nascuntur, aut prope, ut in ripis, vel ad parietes et rupes, aliisque locis, quae aquarum appulsu, aspergine vel halitu humectantur, ut lichen, adianthum. Quae in aquis, aut in summa aqua nascuntur, ut lenticula,


page 496, image: s496

aut ab radicibus. Item aliquae nunquam emergunt, ut algarum genera; aliquae exstant, ut Aquapium. Rursum aliae in rivis, aliae in fontibus, aliae in stagnis, lacubus et paludibus; aliae in mari crescunt; aliae in locis, ubi aqua fuit et non amplius est, ut xanthium. Terrestres rursus aliae in montibus, collibus, rupibus, in saxis, muris, parietinis, ad sepes, in arvis, in pratis, in vineis, in silvis crescunt: aliquae in planis, in locis terrenis, sabulosis, arenosis, argillosis.

Ad locum natalem pertinet et hoc, quod quibusdam plantis aliae plantae loco soli sunt, ut musco ac visco, qui in quercu, ilice, piro, corylo, tiliâ, betulâ, malo, pruno, abiete, pino, sambuco, castaneo crescit.

Veteres quidem plerique in ea fuerunt sententia, visci acinis a turdo comesis, pulpam concoqui, semen incoctum ab alvo dejici, sistique in arboribus iis, in quibus isti quiescere consueverunt, atque ex eo semine plantam novam generari. Verum rationi hoc consentaneum non est. Etenim non est probabile, semen ita cortices durissimos findere, ac ligna durissima subire posse. Et cur non in multo pluribus arboribus crescit, in quibus nihilo secius aves istae stabulantur. Neque in ventriculis atque intestinis turdorum visci baccis nutritorum ullum unquam granum invenitur. Vero igitur magis consentaneum est, viscum


page 497, image: s497

habete se quasi cornua ex ossibus animalium prodeuntia, et visci principia in succo sibi connaturali a calore interno fota, atque a calore externo adjuta in hanc plantam concrescere.

Praeterea quaedam celerrime crescunt et statum consequuntur, quaedam tardius, quaedam non nisi tardissime, ut haec differentia in alno, salice, persico, picea, et quercu manifesta est.

Rursum quaedam perpetuant, ut arbores et herbae capillares; quaedam non perdurant. Atque ex his aliae intereunt; non renascuntur, ut triticum, hordeum; aliae renascuntur, ut gentiana. Atque harum aliae perennant, ut agrimonia; quaedam ex his intra anni spatium intereunt, idque haud uno modo. Aliae enim unum, aliae duos, aliae tres menses durant: aliae vero biennium, aliae trienninm, aliae quadriennium durant. Aliae rursum perpetuo frondibus virent, ut abies, buxus; aliis folia decidunt, iterumque crescunt.

Aliae porro faecundae sunt, aliae steriles; aliaeque flores solum, aliae flores ac fructum ferunt; aliaeque semel tantum in vita, aliae saepius; et vel quotannis, aut alternis; aliaeque primo statim anno florent, aliae secundo, tertio, quarto demum.

In figura quoque ac reliquis qualitatibus parrim a forma oriundis, est magna diversitas. Aliae


page 498, image: s498

enim sunt rectae, aliae curvae, rotundae, angulosae, turbinatae, cavae, solidae, spinosae, nodo carentes. In substantia differunt, quae est rara, densa, mollis, dura, crassa, tenuis, pinguis, tenax. Aliae sunt temperatae, aliae calidae, frigidae, humidae, siccae; aliae leves, aliae asperae, aliae spinosae, hirsutae, lanuginosae. Sapore praeditae aliaesunt dulci, aliae amaro, acri, salso, austero, acerbo, acido; aliae insipidae sunt. Et quidem plantae aliae in omnibus partibus saporem habent, quaedam in quibusdam tantum. Odore aliae carent, aliae guavem, aliae suavem odorem, aliae vehementem, aliae obtusum, aliaeque totae, aliarum tantum partes quaedam olent.

Colorum non minor est varietas. Quanquam enim omnes plantae virides sint: aliae tamen plus, aliae minus virent; aliaeque viridi colore diluto, aliae saturato praeditae sunt, atque in aliis viriditas ad albedinem, in aliis ad flavedinem, in aliis ad rubrum colorem declinat: aliae maculosae sunt, aliae maculis destituuntur.

Praeterea et partium ratione, e quibus constant, magna in plantis occurrit differentia. Succus enim, quo aluntur, quique sanguini in animalibus respondet, in aliis aquam refert, in aliis lac; ut in esula; in aliis lac croco tinctum, ut in Chelidonio majori; in aliis oleum: et proinde coloris, saporisque ratione multum differt. Alius quoque salubris est, alius catharticus, alius venenosus.



page 499, image: s499

Fibrae deinde in aliis plantis sunt rectae, aliis obliquae, tenues, crassae, molles, durae. Caro in quibusdam est crassa, densa, in quibusdam rara, sapida, insipida, odore et colore quoque in aliis atque aliis variat. Cortex est carnosus, nervosus, viscosus, colore, sapore, odore, plurimum differens. Eaedem differentiae occurrunt in ligno. Matrix, aliis est solida, aliis est rara et fungosa vel spongiosa.

Radicum magna quoque varietas. Estque radix magna, parva, longa, brevis, perpetua, trunca, globosa, simplex et multiplex, fibrata, collecta, sparsa, profunda, superficiaria, crassa, tenuis, mollis, rigida, lenta, crispa, aequabilis, recta, flexuosa, densa, fungosa, carnosa, corticosa, lignosa, orbiculata, turbinata, singularis; hirta, laevis, scabra, muscosa, succulenta, sicca, lamellata, uniformis, friabilis, solubilis, coctilis, esculenta, gravis, levis, alba, lutea, rubra, nigra, beneodorata, foetida, dulcis, amara. Magna radix magnam, parva parvam gerit plantam; magna pusillam; ut in rapo: pusilla magnam, ut in pino: ut has differentias collegit et digessit, J. C. Scaliger, in 1. de plantis.

Caules alii oriuntur ante folia, alii cum foliis, in aliis sunt perennes, in aliis annui; aliis recti, curvi, jacentes, proceri, crassi, tenues, solidi, cavi, nodosi, alii nodis destituti, lignosi, herbacei, teretes, quadrati, triquetri, nervati, striati, aequales, scabri.



page 500, image: s500

Foliorum varietatem ita digessit J. C. Scaliger, in 1. de plant. A figura: folia orbiculata, ut umbicilicus Veneris, penorbiculata, cyclamino, chelidonio minori, asaro; oblonga, hyssopo; plana, maximae parti; teretia, semper vivo minori; orae continuae, aristolochiis; cristatae, lauro; serratae, ulmo; obtusis dentibus, scordio; dentata, cichoriis duobus; sinuata, tertio cichorio, quod caput monachi vocant; furcata, caucalidi; digitata, elleboro, aconito; pinnata, filici; capillata, foeniculo. A superficie: aspera, mordacia, aculeata, borragini, urticae, cinarae: Aculei aut a specie, perpetui, ut ilici; aut ab aetate in specie, ut soncho. Pro foliis spinae verae, ut corrudae; quasi spinae, ut junipero. Tenuia multis; crassa portulacae. Pediculo annexa maximae parti, recto, flexo, longo, curto; Prodeuntia sine pediculo, ut lilio. Item a locis plantae; a radice; a stipite; a ramis; in summo; in imo; Mucronata iridi; obtusa majori parte. A quantitate: magna, parva, lata, stricta: singularia, frequentia. A relatione ac situ: conferta, sparsa. A colore: viriditas poene omnibus, sed aliis alia, paucis pallida, ut atriplicis speciei; item rubra, ut alteri speciei et betae. Hinc natura nonnullis morbo sub autumnum interitura; rubo, viti, malis. A situ surrecta, pendula, panda, curva, crispa, convoluta, sinuata, ut lactucis. Striata, nervata, venosa, anfractuosis canaliculis. Et quae in superioribus


page 501, image: s501

omissa, ad ea referri debent, mollia, rigida, carnea, coriacea, lenta, fragilia, splendida, tristia, lanata, hirsuta, odorata, acida, amara, salsa, dulcia, aspera, insipida, continua, pertusa, aut quasi pertusa, ut hyperico. Tum affectus tremendi, cadendi, permanendi, et solstitialis inversionis. Ordinis quoque, quod alia turbato, alia certo ordine posita, quaedam alternatim, aequis intervallis ramum vestiunt, alia eamdem rami partem ex adverso posita ornant, sive bina, sive terna, sive quaterna, sive etiam plura instar coronae ramum cingentia, aliqua folium in folio gignunt.

Flores alii ante folia prodeunt, ut in persico; alii post folia; alii primo cum plantis prodeunt anno, aliae plantae secundo, tertio anno, vel serius quoque florent. Et quidem secundum anni tempus hic magna occurrit varietas. Quaedam enim in hyeme, ut elleborus niger: quaedam primo, quaedam ultimo vere, quaedam aestate florent: et quidem aliae quotannis semel, aliae bis, ter. Situs quoque et locus, equo exoriuntur flores, non estidem. Plerumque prodeunt e caule, aut surculo aut ramis; nonnunquam tamen e radice. Haerentque flores alii in pediculis, et quidem vel longis vel brevibus; alii ex uno sinu et calyce singulo, alii plures pullulant; et quidem alii racematim, alii spicatim, alii in umbella. In aliis flores plures, in aliis pauciores, atque alii pluribus, alii


page 502, image: s502

paucioribus foliis constant. Flores alii sunt fertiles, alii steriles, atque hi alii fructum ambiunt, alii insident fructui. In deflorescentibus quoque magna est diversitas, alii tardius decidunt, atque alii in pappos abeunt, alii contrahuntur, alii exsic cantur.

Eadem varietas in coloribus, odoribus, saporibus et figura occurrit, quae tota integre vix explicari potest.

In seminibus tandem et fructibus eamdem varietatem videre est. Plantarum enim aliae fructum ferunt, aliae non, ut lingua cervina. Quae fructum ferunt, aliae multum, aliae parum; quaedam singulis annis, et quidem quotannis semel; aliae singulis annis bis fructum ferunt, aliaeter; rursum aliae tertio quoque anno tantum fructum ferunt. Aliae rursum tempori, aliae sero: morus sero floret, ejus fructus citissime absolvitur: contra persicus tempestive floret, sero perficit fructum; rursus quaedam tarde florent, tarde fructum ferunt. Fructus quibusdam sine flore, ut ficui; flores quibusdam sine fructu, ut iridi; plerumque fructus e floribus proveniunt. Fructus alii unius generis, alii non unius generis, ut quercus. Fructum aliae ab radice e stipite, aliae ad ramos, aliae in ramis supra frondes, in frondibus, subtus frondes edunt; eumque surrectum, pendulum, affixum, sessilem, haerentem, cum petiolo, sine petiolo, singularem,


page 503, image: s503

numerosum, frequentem, sparsum, confertum, dissitum, rarum.

Semina alia nuda oriuntur, alia substantia aliqua concluduntur. Et quidem aliqua humore aliquo continentur, alia osse, alia folliculo cavo includuntur, et quidem nunc in uno fructu unum semen, nunc plura, eaque vel certo ordine, vel sine ordine continentur. In figuris non minor est diversitas, aliaque figura rotunda, alia oblonga, alia hoc vel illud referente praedita sunt. In folliculis vel siliquis, quibus semina concluduntur, eadem apparet varietas. Quaedam enim siliquarum sunt esculentae, grana non, ut ceratia. Quaedam non totae esculentae, ut cassia: aliquae nullo modo, ut fabarum, lupinorum, papaveris cornuti; aliquae coctae eduntur totae, ut phaseolorum: aliquarum sola superficies membrana relicta, ut pisorum et ciceris columbini. Item a figura multa differentia: Praeterea a granorum substantia, magnitudine, figura, numero, medulla, cortice, colore, situ, Scalig. in 1 de plantis. In fructibus quoque cortex, quo amiciuntur, alius est tenuis, alius crassus, alius durus, aut osseus aut ligneus, alius levis, alius asper, tegunturque omnes aut carne, aut cute, aut testa. Eaque aut tota obteguntur, aut semioperiuntur, idque non uno modo. Aliter enim glans obducitur, aliter avellana. Saporum quoque magna in fructibus est diversitas; imo in una parte fructus


page 504, image: s504

alius, in alia item alius. Fructus quoque alii esculenti sunt, alii non esculenti; et quidem aliis esculentum est intus, ut in amygdalis, aliis et nucleus esculentus, et exterior pulpa.

Istas autem plantarum differentias exemplis illustrare hic nimis prolixum foret. Factum hoc cum ab aliis, tum omnem istam varietatem, et quomodo plantae differant loco natali, radicibus, foliis, caulibus, floribus, seminibus et fructibus, collegit doctissimus rei herbariae scriptor, Andr. Matthiolus, in praefatione in Dioscoridem.

CAP. V. DE HISTORIA PLANTARUM.

CUm autem, quod J. C. Scalig. Exerc. 104. s. 6. scribit: Ex libris colligere, quae prodiderunt autores, longe est periculosissimum: Rerum ipsarum cognitio vera e rebus ipsis est; et in aliis verum sit, et in re herbaria verissimum: Plantarum cognitionem acquisituri ut ipsas plantas cognoscant necesse est. Etsi vero ad hanc rem nostro seculo typographia magna adminicula exhibuerit, dum non solum plantarum historia descripta in publicum a multis edita est, sed et elegantibus figuris plantae delineatae, et depictae sunt a multis doctis viris, inprimis Hieron. Trago, Andr. Matthiolo, Leonh. Fuchsio, Dalechampio,


page 505, image: s505

Petro Pena et Matthia Lobelio, Remberto Dodonaeo, Car. Clusio, Tabernae Montano, Bauhino et aliis; e quibus plantas, quam ex solis descriptionibus agnoscere multo facilius: tamen rectissime [gap: Greek word(s)] plantae cognoscuntur.

Cum vero hoc loco per compendium plantas omnes nec enumerare, multo minus describere possibile sit: ad plantas tamen cognoscendas summe utile sit, summa quaedam genera, ad quae plantae omnes rediguntur, cognita habere: classes aliquot hic et methodum quasi rei herbariae indicemque et Nomenclatorem praecipuarum proponere, et usitatissimarum quarumdam vires subjicere placet. Etsi enim nonnullos anxie laborasse sciam, ut omnia ad [gap: Greek word(s)] redigerent: quam tamen parum feliciter id praestiterint, res ipsa docet. Itaque hac in re Lobelium et alios, qui in classes saltem quasdam plantas distribuerunt, sequi malo. Reliquas et minutissimas divisiones et enumerationes e nominatis autoribus petere, icones et descriptiones apud eos inspicere, cuilibet facile erit. Hoc saltem moneo, non paucos in nominibus et differentiis plurimis recensendis esse plane superstitiosos: in viribus vero investigandis jejunos. Praestat, mea opinione, pauciores plantas cognitas, et simul earum vires perspectas habere, quam


page 506, image: s506

multarum nomina recensere posfe, quod vel e vulgo hortulani omnium literarum rudes multi feliciter praestant; potestates vero ac qualitates penitus ignorare.

CLASSIS I. DE TUBERIBUS ET FUNGIS.

CUm Natura, imo ipse naturae autor Deus nihil absque ordine meditatus sit atque efficiat: e in plantis quoque is maxime conspicuus est. Placet ergo a tuberibus et fungis, plantarum quasi rudimentis, incipere. Tubera intra terram nascuntur, absque caule, foliis, fibris aut capillamentis adnatis. Inter quae excellit boletus cervinus. Fungi alii ex terra oriuntur, alii arborum caudicibus adnascuntur, Qui ex terra oriuntur, alii praecoces mense Aprili, Germanis Morcheln: alii Autumnales et serotini sunt; quorum magna differentia a figura, colore et aliis qualitatibus; suntque alii esculenti, alii venenati. Singula genera apud singulas fere nationes peculiaria invenerunt nomina. Est peculiare etiam genus globosum, terrae, nullo pede aut cauliculo fultum, inhaerens, albidum, quod ubi exsiccatur pulvereum quasi redditur, sine morsu exsiccat, et propterea ad intertrigines, et sanguinem sistendum a Cheirurgis adhibetur.



page 507, image: s507

Inter fungos qui arboribus adnascuntur nobilissimus est Agaricus, qui candidus, rarus, gustu subdulcis, inprimis Larici adnascens, Medicis ad frigidos et pituitosos humores evacuandos notissinms. Igniarii ad ignem excipiendum et fovendum utiles et noti, et ipsi arboribus adnascuntur. Refertur ad fungos et pila, aut ut appellant Balla Marina, Halcyonium; item fungus ac spongia marina.

CLASSIS II. DE MUSCIS ET MUSCOSIS.

DEinde inter plantarum rudimenta sunt et musci genera et muscosa quaedam: inter quae tamen et quaedam perfectiores herbae sunt. Est autem muscus villosa quaedam substantia, caudicibus annosarum arborum, terrae item saxisque inhaerens, aut aquis innatans. Est I. muscus terrestris, quem lycopodium nominant, major, minor, minimus. II. Huc pertinent humiles quaedam herbae, ut muscus capillaris, et polytrichum aureum; ros Solis seu rorella. III. Muscus arboreus communis, et latifolius seu pulmonarius, quod ulcera pulmonum consolidat. IV. Lichen, in tenebrosis et humidis locis lapidibus adnascitur. Officinae hepaticam, alii hepaticam petraeam nominant, quod epatis inflammationibus et febribus ex bile prosit. Frigida enim et


page 508, image: s508

sicca est, aliquantum adstringens; unde haemorrhagias sistit, et oris inflammationes cohibet. V. Muscus marinus, cujus plures species. VI. Corallina, et ipsa muscus marinus est, quae vim siccandi et adstringendi habet, ac lumbricos necatac et admiratione eo ipso die expellit. VII. Fucus marinus. Cujus etiam aliquot genera; inter quae est quercus marina. VIII. Propter caulium similitudinem, quam cum muscis capillaribus habent, referri huc etiam possunt Adianthum nigrum Officinarum, seu capillus Veneris, item [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , pectori inprimis et pulmoni dicatum, cujus crassos humores extenuat: Calculos item frangit. IX. Ruta muraria seu adianthum album, nascens in locis humidis, in muris vetustis; Facultatibus Adiantho nigro simile. X. In hac classe recenseri potest lens aut lenticula aquatilis seu palustris, quae et ipsa quasi muscus est, lenti similis, aquis stagnantibus innatans, vim refrigerandi ac inflammationes sistendi habens.

CLASSIS III. DE GRAM INIBUS.

IN tertiam classem referimus grammina. Inter quae vulgare pratense primum, radicibus


page 509, image: s509

longis, candidis, geniculatis, dulcibus. Quarum decoctum renibus et vesicae prodest, eorumque ut et epatis obstructiones, reserat: lumbricos necat.

Ejus variae sunt species: Sylvaticum, typhinum, cyperoides, geniculatum, caninum, pictum, sorghinum, miliaceum, Canarium, ischaemon, mannae, esculentum, lucidum, avenaceum, alopecurinum, leucanthemum, phalaroides, bulbosum, arundinacium, Parnassi, aquaticum, fluviarile, junceum, paniceum, Marinum, floridum, eriophorum, leporinum, spartinum, holostium, garyophylleum, cauda muris, phalangium, sparg anium.

CLASSIS IV. DE ARUND IN ACEIS.

QUarta classis arundines et arundinacea complectitur. Arundo, Graecis [gap: Greek word(s)] , multas habet species. Est enim primo vulgaris seu [gap: Greek word(s)] , quae operien dis domibus et sepimentis utilis est; deinde solida sive plena, quam [gap: Greek word(s)] appellant, ac [gap: Greek word(s)] , quod ex ea sagittae fiant. Est etiam arundo syringias: Donax, quae a quibusdam Cypria appellatur: Indica latifolia seu Canna Indica. Pertinet ad arundines et Typha palustris,

Inter arun dines autem excellunt, Calamus aromaticus et arundo saccharina. Etsi enim


page 510, image: s510

hodie in Officinis pro calamo aromatico utuntur radice acori veri: tamen ea non est calamus antiquorum, qui non fuit radix, sed arundinea fistula; In Syria prope Libanum, item in Arabia et India. Qui calamus etsi hactenus paene incognitus fuerit: tamen hodie rursum innotuit, et jam passim apud pharmacopolas prostat. Calefaeit et siccat, leniter adstringit, parum acer est, et partium tenuitate meatus aperit, menses movet, spiritus reficit.

Deinde Arundo saccharina est fungosa et medullosa intusque succi dulcissimi plena, qui vel in ciso trunco, instar lacrimae, exstillat, vel ex medulla coctione elicitur, donec coctione liquor tandem in saccharum salis instar concrescit.

Ad hanc classem referri possunt et Iridis species, colore floris inprimis differentes, quae acolore variegato, quo iridem coelestem referunt, nomen aceeperunt. Duae autem species praecipuae in usu jam sunt; Una vulgaris, quae florem habet caeruleum; cujus radix, et inprimis succus ex radice expressus, potenter aquas hydropicorum educit: Ad quam pertinet et iris minor seu tenuifolia, item Chamae iris. Altera flore et radice est candida, atque odore violaceo suavissimo; unde et Germanis Violwurtzel appellatur, vimque habet aromaticam, calefacit, extenuat; cordi, cerebro et inptimis pectori grata. Occurrunt et aliae


page 511, image: s511

Irides, Dalmatica, Chalcedonica, biflora? Lusitanica etc. Ad Irides pertinet et spatula foetida, X yris, caule et foliis iridi similis, nigrioribus tamen et gravem odorem, unde et nomen habet, spirantibus, floribus quoque similibus sed minoribus, et purpureis, sed obscurioribus. Ut et Pseudoiris seu iris silvestris lutea, Gelbschwertel. Nec ab hac classe ex cludenda sunt, etsi ab aliis ad sequentem classem referuntur, gladiolus aquatilis, floribus purpureis, quem alii juncum floridum appellant, et gramen arundinaceum, platanaria Dodonaeo, Matthiolo sparganium.

In hanc classem etiam referendus Acorus vel acorum, quem vulgo in Officinis, sed magno errore, calamum aromaticum nominant. Atque hic est verus Acorus, pro quo interdum in Officinis perperam usurpant radices pseudoiridis luteae; cum non parum differant facultatibus: cum pseudoiris inodora sit, refrigeret et adstringat; acorus verus sit odore et sapore aromatico, calefaciat et ficcet, urinas moveat, ad tor mina prosit, lateris, thoracis et hepatis doloribus auxilietur. Item Cyperus longus, et rotundus, et pseudocyperus. Cyperi autem radices calefaciunt et exsiccant, ac nonnihil adstringunt, ac propterea ad cicatricem in ulceribus humidis inducendam prosunt. Incidunt etiam, unde calculosis, difficultati urinae, et mensibus provocandis utiles sunt.


page 512, image: s512

Item Galanga major et minor, quae calefacit et omnibus frigidis morbis ex pituita succurrit, flatus discutit, et colicis medetur. Efficacior autem est minor. A nonnullis huc et Costus, Zedoaria ae Zinziber refertur.

CLASSIS V. DE JUNCIS.

ARundinaceis proxime propositis affines sunt Junci, qui idcirco quintam classem constituunt. Sunt autem omnes absque foliis et loco foliorum caules rotundos, longos, enodes, in acumen desinentes edunt. Estque Juneus varius, holoschoenius, brevis, aquaticus. Schoenanthum cujusdam junci odorati flos est. Pertinere huc videtur Spartum. Nonnulli huc et equileti species referunt: cui quidem sunt juncea et tenuia ad genicula folia, verum nodis non destituitur. Ad equiseti species accedit et polygonum foemina, in locis humidis et juxta rivulos ac fluvios nascens. Accensetur his et asparagus, quae vox in genere tenerum et primo ena scentem cujusque plantae caulem signisicat: in specie plantam tales cauliculos esui utiles praecipue emittentem. Estque hortensis et silvestris; et sylvestris aliquot species dantur.



page 513, image: s513

CLASSIS VI. DE BUL BOSIS ET TUBEROSIS.

CUm inter bulbosa non pauca sint, quae cum quibusdam arundinaceis et junceis affiniratem habent: bulbosa sexta hac classe illis subijcimus: inprimis cum bulbosorum quaedam sint, quorum una saltem species bulbosa est; reliqua cum aliis juncis radice etiam conveniunt. Dicitur autem bulbus, radix quaedam brevis, rotunda, pluribus membranis et corticibus quasi constans. Primo est Asphodelus bulbosus Galeni. Deinde sunt adhuc alii Asphodeli, quorum radices non sunt vere bulbosae, sed oblongae, glandibus quodammodo similes, atque horum etiam plura genera. Est enim alius flore albus; isque major et minor, cui pro radicibus multae crassae fibrae demittuntur. II. Est bulbus leucanthemus, seu ornithogalum; ornithogalum luteum; ornithogalum Narbonense. III. Iris bulbosa, item trium vel plurium generum IV. Gladiolus simplex et utrinque floriferus. V. Sisynrichium majus et minus. VI. Hyacinthorum varia genera. Est enim orientalis major, minor; Botroides, duplex; comosus; Autumnalis major, minor, VII. Narcissus, cujus etiam multa genera


page 514, image: s514

occurrunt: Narcissus medio purpureus, medio luteus; atque is non unius generis, totus albidus, multiplex; juncifolius major et minor; silvestris luteus simplex, multiplex; autumnalis major, parvus, marinus. II X. Leucoium bulbosum, triphyllon, hexaphyllon, polyanthemum, autumnale. IX. Varia Tuliparum genera. X. Bulbus Eriopherus, et Tigridis flos. XI. L[?]liorum variae species, candidum, purpureum, et cruentum, cujus aliquot species sunt. Hemerocallis; Martagum; corona Imperialis. Quamvis vero varia liliorum dentur genera: tamen prae aliis in usu lilium album sive candidum, cujus insignis est vis in durioribus tumoribus emolliendis, maturandis, obstructionibusque auferendis: Ex cujus floribus oleum conficitur Anodynum elegantissimum. XII. Fritillaria. XIII. Colchicum, plerisque [gap: Greek word(s)] ; quod nonnulli hactenus male pro hermodactylis usurpant. Estque ephemerum seu Colchicum duplex. Primum strangulatorium et suffocando intersiciens: alterum, quod a nonnullis bulbus agrestis et crocus pratensis nominatur; quod non strangulat: ab utroque differt Hermodactylus verus. XIV. Lilium non bulbosum, lilium convallium, unifolium. XV. Crocus verus, cujus flores, qui in usu, sunt calidi et sicci, spiritus recreant, cor roborant, laeticiam


page 515, image: s515

gignunt, sensusque omnes vegetos reddunt, epatis obstructionem, ac icterum tollunt, menses movent, urinam cient, Venerem excitant. Nimius tamen ejus usus nocet. Crocus item silvestris; vernalis aliquot generum, et autumnalis. XVI. Scilla: cujus insignis incidendi vis est, et propterea ad frigidos cerebri et nervorum affectus commendatur. XVII. Cum scilla similitudinem habet Pancratium. XIIX. Moly angustifolium, latifolium, Indicum. XIX. Caeparum et porri genera; ad quae pertinet Schaenoprasum, ampeloprasum, allium sativum, et silvestris varia genera, ut tenuifolium, latisolium, seu ursinum, Alpinum. XX Multa orchidum genera, quae varias a figura appellationes acceperunt. XXI. Palmae Christi et satyrii species. Inter quae unum genus hodie est in usu, cujus radices in officinis pharmaceuticis saccharo condiuntur, et cum sint calidioris et humidioris naturae, phthisicis summopere prodesse, insignemque vim stimulandi Venerem habere creduntur. XXII. Ad quae refertur, orchidibusque annumeratur bifolium, quod ophris a plerisque nominatur; etiam duorum generum.



page 516, image: s516

CLASSIS VII. DE FRUMENTIS ET LEGUMINIBUS.

IN septimam classem referri possunt frumenta, et legumina: inter quae triticum primas obtinet, cui succedit zea, zeopyron, secale, seu rogga; hordeum, avena, frumentum Turcicum, omnia scilicet illa, e quibus panis conficitur. Legumina vero et cerealia appellari Galenus scribit, e quibus panis non conficitur. Qualia sunt oryza, milium, panicum, frumentum Sarracenicum seu fagopyrum. Quamvis ab aliis et ista inter frumenta recenseantur, etea solum legumina nominentur, quae manu leguntur. In quorum tamen classem multa ab autoribus referuntur, quae non in hominum, sed brutorum cibum veniunt, et quorum semen in usus familiares venit. Qualia sunt B [gap: Greek word(s)] na dicta, faba, phaseolus, pisi multa genera, aracus, cicer; idque multi generis, sativum, arietinum, silvestre; lens, ervum, lupinus, atque et is varius; vicia, sesamum.

Ad quam classem redigi possunt, quae cognationem aliquam cum his habent, aut frugum vitia sunt; quorum tamen quaedam etiam pabuli loco sunt: cujusmodi sunt Alopecurus, linum sativum et silvestr e, cannabis, quae ab aliis ad trifolia referuntur, sativa et


page 517, image: s517

silvestris, foenum graecumsativum et silvestre; hedysarum seu securidaca, et ferrum equinum, Galega, cujus vis contra pestem maxima; onobrychis, terrae glandes, astragalus et astragaloides, anthyllis leguminosa, stella leguminosa Lobelii, ornithopodium, aphace, craccae seu arachi species, Triticum marinum, Bromos, Alopecurus, Triticum vaccinum seu melampyron, ustilago, orobanche, et anblatum Cordi, crista galli, tribulus terrestris. Referunt huc nonnulli et cassutham seu cussutham, quae jecoris et lienis obstructiones tollit, ictero medetur, urinam movet, morbisque a bile et melnncholico humore ortis utilis est, capparem item fabaginem seu leguminosam.

CLASSIS IIX. DE TR IFOLIIS, QUIN QUE FOLIIS ET HIS COGNATIS.

TRifolii primo multa genera sunt: Pratense, fruticans, siliquosum, bituminosum, Americanum, cordatum, cochleatum, corniculatum, odoratum: pertinentque huc omnes loti, et meliloti species, cytisus et pseudocytisus, medica, Lagopi species, trifolium acetosum seu oxys Plinii, trifolium aureum seu hepatica aurea; trifolium palustre.



page 518, image: s518

Pentaphylli etiam variae species sunt: majus, cinereum, serpens, palustre, seu bacciferum. Quo pertiner et tormentilla, cujus radix putredini adversatur, contraque pestem valet, sudores movet; alvum, sanguinem, et menses sistit. Etiam lapsis ex alto, et quibus suspicio aliquid intus laesum esse medetur. Sunt deinde et aliae plantae, quae folia fere bina opposita habent, eaque hactenus enumeratis speciebus non absimilia, extremitate tamen ramorum trifolia referunt, quae et ipsae in hanc classem referri possunt. Quales sunt Anonis seu ononis, cujus radicis cortex urinam cit et calculos frangit: fragaria, glycyrrhiza silvestris et vera, cujus radix arteriam asperam lenit, thoraci et jecori convenit, sitim ex stinguit, vesicae scabiem et tenum dolorem sanat; Genista et genistella. Genistae autem semen vim quamdam habet alvum subsistentem laxandi et subducendi, urinam provocandi, calculosque tam in renibus, quam in vesica rumpendi. Hinc conserva ex ejus floribus parata, ad jecoris et lienis anfractus removendos utilissima: Hypericum, ascyrum, androsaemum. Ex hyperico oleum paratur, vulneribus consolidandis et sanandis efficacissimum. Habet haec planta etiam urinam ciendi et menses movendi vim.

Centaurium minus, quod vulnera, contusum recens et impositum, glutinat, et ulcera expurgat. Est amarissimum; unde et fel


page 519, image: s519

terrae nominatur, et propterea febres curat, et a febribus curandis apud Germanos nomen habet; lumbricos necat. Flos Solis cisto ac ledo similis.

Sena, quae hodie et Medicis omnibus, imo vulgo satis perspecta ac nota est. Insignem enim habet vim aperiendi, digerendi, detergendi, alvumque leniter solvendi, ac insuper quaevis membra totius corporis humani mire confortandi et corroborandi, ita ut sit purgans, omni aetati, omnique sexui convenientissimum, omnibusque morbis diuturnicribus et melancholicis aptissimum.

Habet foliorum cum hactenus recensitis aliquibus non parum cognationem Ruta, cum silvestris, tum domestica, quae est calida, sicca, tenuium partium, flatus discutit, crassosque et lentos humores incidit; et ob id respirandi difficultatem et tussis caussam frigidam tollit; urinas et menses movet, Veneris appetitum inhibet: Inter silvestres numeratur et Hermala.

Nec praetereunda hîc Fumaria, quae calida est, etsi ex accidente, subducta bile, refrigerat, et proinde a nonnullis refrigerare, sed falso, dicatur: aperit, heparque et lienem obstructione liberat, sanguinemque puriorem reddit, et urinas purgat. Ac propterea febribus, et omnibus morbis ab adustis humoribus natis medetur, et in scabie, atque in aliis cutis vitiis curandis


page 520, image: s520

efficacissima et tutissima; cum simul ventriculum, jecur ac alia viscera roboret. Addendum quoque thalietrum vel thalictrum majus et minus. Tandemque huc referenda Rubia: ad quam pertinent, Aparine, mollugo, gallium, asperula odorata, et aliae ejus species; cruciata.

CLASSIS IX. DE ANEMONIS, RANUNCULIS, GERANIIS.

HIs recte subjungimus Anemonas, Ranunculos, et Gerania. Anemonae multae sunt, foliis, radicibus, et floribus differentes. Est inter eas quaedam tuberosa; est polyanthos; est trifolia. Referunt huc nonnulli et florem Adonidis; ut et dentariam alabastritem sive violam dentariam, et pulsatillam. Accenseri etiam hisce posset radix cava major et minor, quam nonnulli male pro Aristolochia rotunda usurpant.

Deinde Ranunculi et ipsi multi sunt: Hortensis aliquot specierum; silvestris item non unius modi, tuberosus simplex, et flore multiplici, gramineus, Illyricus, Alpinus, Ranunculus lanceatus major, minor, atque alii. In hanc classem recenseri possent, Aconitum lycoctonum, luteum majus et minus; item purpureum ac caeruleum parvum, ut et Napellus et Anthora,



page 521, image: s521

Tertio Geraniorum multae sunt species; tuberosum, Robertianum, moschatum, Creticum, pes columbinus, Geranium supinum, Batrochoides, montanum, etc.

CLASSIS X. DECARYOP HYLLORUM, LYCHNIDUM, Violarum, et Lysimachiarum generibus, et cognatis quibusdam.

CAryophyllei flores, quos nonnulli Betonicam sive vetonicam, et flores Tunicis appellant, multi sunt et colore florum, et figura, aliisque modis differentes. Est maximus, minor, simplex, multiplex, albus, purpureus; plumarius, item silvestris et superba dicta. Et Armeniorum florum multae species; inter quas insignes est Caryophyllus Cartusianorum et Viscaria. Inter omnes autem hortenses in usu sunt, qui spiritus odoris suavitate mire reficiunt, cerebro, jecori, stomacho et cordi amicissimi sunt. Hinc ex eorum floribus Sirupus paratus cordi opitulatur, adversus venena et morsus animalium venenatorum prodest, et a recentioribus ad sanguinem augendum et epar roborandum commendatur.

Nec minor est Lychnidum varietas. Est enim primo Lychnis coronaria, cui varia a


page 522, image: s522

variis nomina attribuuntur: ad quam pertinet et flos Constantinopolitanus et Lychnis Chalcedonica. Est deinde silvestris, flore simplici et multiplici: cujus species est Ocimastrum a nonnullis dictum Pertinet huc et herba, quam vulgo papaver spumeum appellant. Nec a classe hac alienum est Nigellastrum seu pseudomelanthium: ut et Saponaria, Gentiana, et Cruciata.

Tertio in hanc classem reponi possunt violae purpureae, odorato flore, simplici et multiplici. Sunt istae violae frigidae et humidae, floresque internis inflammationibus pectoris utiles, fauciumque et tracheae arteriae asperitatem leniunt, caliditatem epatis, renum, vesicae, restinguunt, bilis acrimoniam mitigant, et hinc febrium ardorem et sitim tollunt, corroborant. Est postea silvestris inodora: item viola tricolor, seu herba Trinitatis.

Deinde est Leucoion sive viola alba simplici et multiplici flore. Item leucoium luteum, Arabibus Keyri dictum; cujus flores ut et semen menses movent, secundinas et foetum educunt, oleum ex iis paratum humoribus frigidis resolvendis, doloribus sedandis, et nervis roborandis utile est.

Quibus annumerantur viola matronalis, viola latifolia seu Lunaria Graeca; cui propinqua est viola Mariana, alias viola calathiana seu pneumonanthe: ut et flos Ambarvalis,


page 523, image: s523

vulgo polygalon. Quibus postea accedit Cervicaria major, media, et minima.

Sequuntur Digitalis species inprimis colore florum differentes. Imo his annumerari potest Aquilegia, et ipsa florum praecipue varietate distincta. Cujus semen [gap: Greek word(s)] j. pondere sumtum ictericis ad sudorem provocandum datur. Vulgo usitatum est ad variolas et morbillos evocandos.

Ad hanc classem redigi potest Lysimachium seu Lysimachia, cujus species sunt, lutea, purpurea; ejusque genera plura, quarum aliae flotes habent verticillatim caulem ambientes: aliae in siliquis, quae et inde siliquosae appellantur. Est et species, quam frutescentem non immerito dixeris. Inter pseudolysimachias et caerulea quaedam refertur. Sed ob florum affinitatem et aquatilia ac palustria quaedam subjungimus: ut violas aquatiles; ranae scilicet morsum, nymphaeam albam, luteam, ranunculum aquatilem, sagittam, caltham palustrem.

CLASSIS XI. DE ALIIS QUIBUSDAM plantis flore insignibus.

IN hanc classem multae plantae et variae referri possunt, inter quas floris magnitudine merito primas obtinet, Flos Solis seu Chrysanthemum Peruvianum. Deinde Helenium:


page 524, image: s524

cujus radix multi usus, valet contra venena ac venenatorum animalium morsus, orthopnoicis prodest, crassos humores in pectore incidit et tussi medetur, urinam ac menses movet, ventriculum et coctionem juvat.

Postea reliquae Chrysanthemi species, quae vulgo Buphthalmi nomine indigitantur. Cui cognatae sunt Chamaemeli species: Item Eranthemum seu flos Adonidis, quem ab aliis inter Anemones species numerari diximus.

Chamaemeli sat frequens in med cinâ usus; calefacit, laxat, discutit, dolores externos et internos lenit. Chamaemelo cognata et quasi silvestre chamaemelum est cotula foetida. Calendulae genera et ipsa ad hanc classem referenda sunt, ut et flos Africanus: Item cyani species variae: Tragopogon, Scorzonera.

Nec aliena ab hac classe est Nigella seu melanthium, cujus semen calefacit, exsiccat, incidit et extenuat: Olfactum crebro destillationes capitis siccat: Assumtum flatus discutit, pituitam incidit, menses movet, dyspnoeae confert: pyrethrum.

Referendae huc et bellides, hortenses et silvestres: Aster Atticus. Nec flore absimiles sunt Tanaceti species, vulgare, crispum, inodorum, minus seu album. Et quae huc pertinet, Matricaria, quas alii ad corymbiferas plantas referunt. Tanacetum autem calida et sicca herba est, amara: Vermes necat, urinas movet. Matricaria


page 525, image: s525

itidem calida est in 3. sicca 2. aperit, abstergit, utero prodest, faetus mortuos educit: Asthmaticis, melancholicis et calculosis medetur. Classem hanc claudit, quae et ipsa flore insignis est, Paeonia. Cujus radix inprimis efficax ad Epilepsiam arcendam, cerebrumque et nervos roborandos.

CLASSIS XII. DE PAPAVERE, HYOSCYAMO, SOlano, et Affinibus.

PApaver primo est sativum, idque multorum generum, inprimis flore, ut et semine differentium. Omne papaver vim refrigerandi et somnum ciendi habet; sed validiorem nigrum. Ex papavere fit opium, quod est succus ex nigri papaveris capitibus in regionibus calidioribus incisis exstillans et condensatus. Laudatur Thebaicum. Est autem amarum, odore gravi, soporiferum ac narcoticum, dolorum immanitatem sedandi aut sensus potius stupefaciendi vim habens. De ejus qualitatibus Medici inter se certant, dum alii frigidum in quarto esse statuunt, ob vim illam somnum inducendi ac stupefaciendi: alii calidum, ob amarorem et acrimoniam, quae in eo deprehenditur. Verum hodie non solum Chymici, sed et alii docti Medici statuunt,


page 526, image: s526

somnum conciliari et stuporem induci non tam a frigore, quam sulphure quodam narcotico, quod etiam in calidis rebus, ut spiritu vini, deprehenditur: atque a tali sulphure narcotico omnem etiam suam vim habet Opium; amarorem vero a sale amaro. Cujus rei vel hoc indicium est, quod largius sumtum veternum inducit, cum pruritu rotius corporis: et Turcae Maslac suo utuntur ad animositatem in praeliis conciliandam, eoque quasi ebrii redduntur. Deinde est papaver erraticum; item papaver corniculatum, aliquot generum: et Hypecoon.

Hyoscyamus et ipse multiplex, albus, niger, luteus; Peruvianus, quem Nicotianam et Tabacum nominant. Qui et ipse licet sit calidus et siccus in secundo ordine, nihilominus vim quamdam narcoticam habet: Fumus ore exceptus pituitam e cerebro elicit, succus robustis datus per alvum purgat, somno profundo sequente. Nonnullis aquam e foliis destillatam ante paroxysmum ad febrem tollendam exhibent. Unguentum ex eo conficitur, utile ad vulnera.

Solanum aliud est hortense; aliud vesicarium, quod Alkekengi et Halicacabum vocant; cujus species et quaedam peregrina est. Fructus Alkekengi vim habent insignem urinam movendi et sabulum e vesica et renibus detrahendi. Est et solanum somniferim acletale.


page 527, image: s527

Pertinet et huc Mandragora. Sunt et hujus classis poma amoris seu mala aurea, et mala insana atque Aethiopica; Item stramonia; et strichnodendrum.

CLASSIS XIII. DE INTYBACEIS, CICHORACEIS, LACTUCARIIS, ET COGNATIS.

PErtinet ad hanc classem Intybum sativum, cichorium latifolium et silvestre, dentis Leonis species, chondrilla: Quae omnia sunt frigida et sicca, subamara, unde aperiendi et abstergendi vim habent: et nonnihil simul adstringendi: unde viscera roborant. Atque hinc utilissime et frequentissime in epatis et viscerum obstructionibus aperiendis et humoribus biliosis extergendis usurpantur. Hieracia varia: Senecio seu erigerum: Jacobaea: sonchus laevis et asper: lactucae sativae et silvestris multae species. Lactuca autem omnis humectat et refrigerat, biliosum ventriculum juvat, somnum conciliat.



page 528, image: s528

CLASSIS XIV. DE ATRIPLICE, BETA, BRASsica, Lapatho, Eruca, Malva, Nasturtio, et cognatis.

PRimo atriplicis variae sunt species; hortensis, silvestris, marina, bonus Henricus et tota bona; quam tamen nonnulli ad Lapathi species referunt: pes anserinus. Deinde est blitum majus, minus, rubens, maculosum; ad quod pertinent amaranthi purpurei species.

Tertio Spinachia et Betae genera aliquot; atque inter ea beta rubra, cujus radix aceto condita in acetariis sumitur; item Brassica hortensis aliquot generum; item silvestris, cujus unam speciem nonnulli perfoliatam nominant.

Quarto potest in hanc classem referri Buglossum et Borrago; ad quae accedunt Anchusa et Echium. Habent autem buglossum et borrago, inprimis flores, vim cor roborandi maximam, et exhilarandi, spiritusque reficiunt ac recreant; unde ex iis conservae ac Sirupi conficiuntur, qui in affectionibus melancholicis, morbisque ab humoribus adustis valde utiles sunt.

Quinto Mercurialis, mas et foemina, Cynocrambe, et herba impatiens, seu Noll me tangere dicta, ac Parietaria, quae est humida et


page 529, image: s529

subfrigida, abstergit, ambustis et inflammationibus convenit; folia cataplasmatis modo cum oleo amygdalarum dulcium pubi imposita calculosis praesidio sunt, atque urinam suppressam provocant.

Sexto, Lapathi genera, ut lapathum silvestre, sativum, Hippolapathum seu Rhabarbarum monachorum, Lapathum rubens: oxalis seu acetosa, oxalis tuberosa, oxalis minima. Acetosa autem refrigerat et s[?]cat, putredinem inhibet, appetitum excitat, et hinc febribus continuis et pestilentibus confert.

Septimo, malva hortensis multiplici flore, quae et malva arborea ac rosa ultramarina appellatur: item malva crispa; malva silvestris; Althaea, Abutilon, Alcea vulgaris, Alcea vesicaria; Gossipium.

Octavo, hûc referimus ea quae saporem acrem habent. Inter quae primo Nasturtium aquaticum, et altera ejus species flos cuculi; anagallis aquatica seu Becabunga; Cochlearia: nasturtium hortense; Barbarea; nasturtium Indicum; sinapi sativum, silvestre. Nasturtia omnia calida ac sicca sunt, urinam provocant, calculum ac arenas expellunt, et propterea renibus et vesicae prosunt. Inprimis vero insignem vim contra scorbutum obtinent; atque in hoc genere excellit Cochlearia.



page 530, image: s530

Item Eruca sativa, silvestris: Quibus addi possunt Chelidonium minus; Draco herba, draco silvestris seu prarmica: Thlaspios varia genera; inter quae est Draba seu Thlaspi Candiae: Irio sive Erysimum; Iberis; Lepidium: Rapum, Napus, Rapistrum: Radicula sativa, Lampsana, quam alii ad hieracia referunt.

Addimus tandem huic classi Urticam, quae alia est urens, alia iners. Urens aliquas habet species: omnis sicca est et calida, abstergendo cocta alvum dejicit, urinam et calculum pellit; semen Venerem stimulat; crudos humores in thorace concoquit, et inde Orthopnoicis prodest: Contra cicutae venenum, ut et hyoscyami et fungorum malignitatem, praesentissimum est remedium. Inertis seu mortuae, ut appellant, Urticae et Lamii itidem plura sunt genera.

CLASSIS XV. DE MENTA, SALVIA, MARRUBIO, MELISSA ET COGNATIS.

MEntae primo sunt multae species: deinde est Mentastrum, Sisymbrium, Calamintha montana et silvestris, Menta cattaria, Balsamita seu Menta Sarracenica. Menta est calida et sicca; insighem vim habet ventriculum roborandi et coctionem adjuvandi;


page 531, image: s531

sistit vomitus: flatus dissipat, ac tormina sedat; alvum ac albos menses sistit: lac non sinit coagulari in ventriculo, conceptum impedit. Calamintha et ipsa calida ac sicca est, asthmaticis prodest, tormina sedat, uterum sanat, lumbricos necat, menstrua ducit, atque inprimis utero utilis est, conceptionemque promovet.

Secundo est Salvia major, et minor; quae calefacit et siccat, aperit, inprimis capiti et nervis prodest, ac sanguinem spuentibus, tussientibus, et adversus morsum venenatorum animalium utilis est. Salvia agrestis; Orvala seu Scarlea, et Horminum, quorum etiam aliquae species sunt.

Tertio, Marrubium seu Prassium album, nigrum. Marrubium autem calidum et siccum est, obstructiones epatis, lienisque aperit, thoracem expurgat, et ob id tabidis, modo febris absit, prodest; menses, [gap: Greek word(s)] et secundinas ducit, venenis et morsibus serpentum adversatur.

Quarto, Melissa seu Melissophyllon, et Mo lucca. Melissa calida et sicca est in secundo, cordi et cerebro inprimis amica et utilis, spiritus recreat, memoriam confortat: Contra venena utilis est, ac illita contra scorpionum, phalangiorum et canum morsus prodest: movet menses.



page 532, image: s532

Sunt et aliae herbae hisce odore affines, quae merito in hanc classem rediguntur, ut Ocymi seu Basilici species, quod tamen alii [gap: Greek word(s)] potius a suavi odore, quem spirat, nominandum putant. Illudque olfactum capiti ac cordi prodest: semen affectibus cordis medetur, animi moerorem ab atra bile ortum discutit, et hilaritatem laetitiamque gignit.

Pulegium calidum et siccum, cum amaritudine et adstrictione quadam, habet insignem vim obstructiones aperiendi, humores crassos incidendi; urinam ciendi, et menses praecipue movendi; calculosisque, hydropicis, podagricis et nervorum resolutionibus medetur.

Origanum verum et silvestre, calidum et siccum in tertio gradu; vim habet incidendi, attenuandi et detergendi maximam, venenis alexipharmacum laudatissimum. Hinc decoctum ejus asthmaticis, convulsis, hydropicis, et a serpente demorsis ut salutare medicamen utiliter propinatur. Ad Origanum pertinet et Tragoriganum.

Serpillum, Pulegio maxime cognata planta est, odorem spirat suavissimum et fragrantissimum. Menses provocat, urinamque copiose educit, capitis dolores a caussa frigida subortos mulcet, ventrisque tormina sedat, Lethargicis utilis.



page 533, image: s533

Stoechas Arabica, adversus omnes capitis e caussa frigida morbos efficacissima.

Polium item et hyssopus, qui calidus et siccus tertii ordinis, digerit, aperit et discutit. Hinc cum melle decoctus et epotus ad pituitam in thorace concoquendam et educendam plurimum confert, pulmonesque vitiosis humoribus infarctos liberat, tussi diuturniori opitulatur.

Thymbra, thymus, satureia, cognatae plan tae, eamdem fere vim obtinent, calidam et siccam; cibisque admistae ventriculi coctionem adjuvant, uterum flatibus distentum expurgant, paralysi, omnibusque affectibus soporiferis mederi creduntur.

Quibus addantur Lavendula, Spica, calidae et siccae, spirituosae, oleosae ac valde odoratae plantae, ad frigidos capitis morbos efficacissimae. Unde aqua ex iis destillata temporibus ac fronti illita hemi lexiae et comitiali morbo prodest; et ex floribus conserva ad apoplexiam et alios frigidos cerebri morbos efficax paratur.

Succedit Clinopodium; et Rosmarinus, qui calidus est et siccus, cum adstrictione aliqua, omnibus capitis et cerebri morbis frigidis medetur, cerebrum siccat, sensus et memoriam acuit, coryzae confert, nervosas partes roborat, uterum confortat, ejusque fluxus diuturnos juvat.



page 534, image: s534

Majorana, quae etiam calefacit et siccat secundo ordine, itidemque cerebri frigidis malis auxiliatur, naribus quocunque modo admota pituitam evocat, et sternutationem ciet, urinas ac menses movet.

Betonica itidem calida et sicca secundo gradu, incidit, epilepsiae obnoxiis, ac malis capitis frigidis prodest, pectus et pulmones expurgat, hepatis et lienis obstructiones aperit, ictero laborantes sanat, ventriculum roborat et concoctionem adjuvat, urinam movet, calculos frangit, renumque et vesicae doloribus utilis, menses movet, uteri suffo cationem sedat, adversus serpentum et venenatorum animalium morsus prodest, vulneribus et Ischiadicis auxiliatur.

Dictamnum verum seu Creticum pulegio facultate simile menses movet, secundinas, et foetum mortuum expellit, partum facilitat, contra venenatorum animalium ictus utile.

Scordium calefacit et siccat, viscera abstergit et expurgat, urinam et menses movet, crassos et purulentos humores e pectore educit, et ideo ad tussim veterem prodest.

Antidotis contravenena utiliter admiscetur.



page 535, image: s535

CLASSIS XVI. DE SCABIOSIS ET COGNATIS.

SCabiosae plura sunt genera, major, minor, media, Hispanica, maxima, Alpina. Est autem calida et sicca secundo ordine, attenuat, crassos et tenaces humores incidit; et hinc pulmones expurgat, difficultati respirationis tussique prodest; scabiei auxiliatur; adversus pestem, pestilentes febres, venenatorumque animalium morsus auxilium efficax; et ad sudores, in talibus morbis movendos, utilis.

Quo pertinet Stoebe, Succisa, Jacea nigra seu Aphyllanthe. His accensent nonnulli et Cyanos, quorum supra classe XI. facta mentio; item consolidas regias, seu florem regium; et Serratulam; Centaurium majus; Solidaginem Sarracenicam, Virgam auream, ad vulnera sananda utiles plantas. Admittat haec classis et alias quasdam herbas, ut Agrimoniam, quae vires habet attenuandi et aperiendi; et inprimis hepati prodest: Item Herbam Kunaegundis seu Eupatorium Avicennae dictam.

Veronicae genera; quae Epatis et lienis obstructionibus confert, urinas et calculum pellit; Scabiei, omnibus cutis vitiis, vulneribus, et ulceribus inprimis cancrosis medetur. Phthisicis quoque et purulenta exspuentibus auxiliatur.



page 536, image: s536

Verbenam, Chamaedryos et Teucrii ad Chamepityos species. Habent autem Chamaedrys et Chamaepitys cognatas vires. Chamaedrys epatis et lienis obstructiones aperit, hydropi medetur, menses movet, et contra serpentum morsus valet. Chamaepitys itidem viscerum obstructiones aperit, renes mundat, urinam et menses movet, nervos roborat, ischiadicis et aliis malis arthriticis conducit; unde vulgo Iva Arthetica, et herba Apoplectica appellatur.

Tandemque Euphrasiam, quae mira vi oculos confortat, et contra caliginem valet.

CLASSIS XVII. DE TOMENTOSIS PLANTIS.

INter plantas, quarum folia quasi lanugine obducuntur, est primo Gnaphalium. Deinde pilosellae species, Leontopodium Matthioli, Staechas citrina, Scorpioides tertium; Verbasci species, et Aethiopis. Ad quae et alia, etst lanuginosa non sint, referuntur, ut Blattaria, primula veris, quae et herba paralysis nominatur, quod ad articulorum et nervotum morbos prosit, utilis etiam censetur luxatis et ruptis, et ad renum ac vesicae calculos; Auricula ursi. Huc refertur a nonnullis etiam Cynoglossum, et Anchusa.



page 537, image: s537

CLASSIS XIIX. DE SEMPERVIVO.

AD hanc classem pertinent Sempervivi genera, arborescens majus, sedum seu semper vivum minus, tertium seu illecebra: Telephium et Crassula.

Aloe, ex qua fit succus notissimi in Medicina usus, qui bilem flavam educit, prodest ventriculo et cerebro, putredini resistit, haemorrhoides aperit, menses movet; vulnera mundat, et ad cicatricem perducit.

Portulaca, quae frigida et humida est et adstringit; dentium stuporem tollit, lumbricos puerorum necat, praesertim si febris adsit. Sangaims sputo efficaciter medetur, dysenteriamque et sanguims profluvium sistit. Referunt nonnulli huc et radicem rhodiam; ad capitis dolores imprimis utilem.

CLASSIS XIX. DE REPENTIBUS ET SERPENTIBUS HERBIS.

HUjus classis sunt, Bryonia, Vitis silvestris, Vitis alba, Dulcamara, Convolvulus niger, Indicus, Campana caerulea.

Scammonium, e quo notissimus ille succus, eodem nomine appellatus, ad purgandam bilem serososque humores efficacissimus colligitur;


page 538, image: s538

qui praeparatus et in Cydonio malo coctus, Diagrydium nominatur.

Smilax laevis major et minor, seu volubilis et convolvulus major et minor; smilax aspera, lupulus; Jasminum, periclymenon, hedera clematis, daphnoides, flammula; Alsine repens, hedera terrestris, Nummularia, Argentina, soldanella; Mechoacanna; quae antiquis ignota, hodie in satis frequenti usu est, pituitam ac aquosos humores educit, epilepticis, arthriticis, astthmaticis, colicis, hystericis prodest. Potest huc referri et Epithymum, polygonum mas, anagallis; Herniaria, ad hernias, a quo etiam nomen accepit, efficacissima; quam Urinam quoque ciere et calculos frangere tradunt. Nonnulli eam peculiariter ad visum confortandum commendant.

CLASSIS XX. DE CUCUMERE, CUCURBITA, ET COGNATIS.

PRopter caules sarmentosos, quibus reptant, hisce subjicimus cucumeres, citrullos, melones, angurias, pepones, cucurbitas: quorum omnium multa sunt genera. Quo pertinet


page 539, image: s539

colocynthis, charantia; Balsamina, quae vulneraria herba est, oleumque imprimis, in quo fructus, exempto semine, maceratus; quod combustis, ramici, doloribus et ulceribus mammillarum prodest.

CLASSIS XXI. DE SPINOSIS.

IN hac classe est Acanthus sativus, acanthium; carduus lacteus seu Mariae, qui epatis et lienis obstructiones tollit, hydropicorumque aquas ducit. Semen convulsis infantibus et a serpente dem orsis auxiliari scribunt; ad pleuritidem vero vulgatissime hodie usurpatur. Carduus sphaerocephalus, eriocephalus; carduus chrysanthemus, stellatus, cinara, chamaeleon, spina solstitialis, dipsacus et virga pastoris: Carduus benedictus. qui calidus et siccus est, expurgat et aperit, venenis resistit, viscera ab obstructionibus liberat, febres inveteratas curat, lumbricos necat, tormina sedat, sudores movet, calculosis prodest. Carduus silvestris, cnicus seu carthamus sativus et silvestris; eryngii et chrythmi species. Eryngium autem urinas ciet, et menses, tormina sedat, confert epaticis, nephriticis, Venerem excitat. Cyrsium.



page 540, image: s540

CLASSIS XXII. DE UMBELLIFERIS.

IN hac classe occurrit Foeniculum, cujus radices obstructiones solvunt, menses promovent, urinam cient. Semen ventriculum roborat, flatus discutit, visum confortat, lac auget, urinam et calculos pellit.

Anisum foeniculo valde cognatum, itidem flatus discutit, ad Venerem incitat, spirandi difficultatem lenit.

Anethum, cujus semen decoctum lac promovet, tormina sedat, singultum lenit, etiam odoratum.

Carum, cujus semen calefacit et siccat tertio ordine, flatus discutit, concoctionem juvat, urinam movet.

Cuminum, cujus semen itidem calidum et siccum in tertio, tumores et flatus discutit, tormina sedat, etiam foris impositum, potum pectori refrigerato prodest, haemorrhagiam narium sistit cum aceto tritum et odoratum.

Coriandrum, cujus semen praeparatum, id est, aceto maceratum et exsiccatum, post cibum ventriculi humiditatem exsiccat, salivam absumit, concoctionem juvat, lumbricos expellit, urinam movet.

Ammi, Meum, Daucus, Libanotis, Spondylium seu Branca Ursina, Panaces Heraclium, Asclepium.



page 541, image: s541

Levisticum, cujus radices cum vino bibitae coctionem ventriculi juvant, inflationes discutiunt sudores movent; semen utinas et menses cit, secundinas abigit, strangulationi uteri prodest, serpentum morsibus medetur.

Angelica, quae venenis et morsibus animalium venenatorum adversatur, concretum sanguinem dissolvit, thoracem expurgat.

Siler montanum; Pimpinella, calida et sicca in tertio, cujus radix movet urinas, calculos frangit, ciet menses, epar aperit, flatus discutit, colicos dolores sedat, venenis adversatur.

Imperatoria, ostrutium seu Astrantia, cujus radix calida et sicca in tertio, tenuium partium, frigidos humores concoquit, sudores et urinas movet, flatus discutit, colicis, nephriticis, hydropicis prodest.

Herba Gerardi; Ferula et Ferulago, Peucedanum: Apium hortense et palustre, Oreoselinum, Petroselinum, quod urinam et menses ciet, calculos pellit. Hipposelinum; Chaerefolium; Smyrnium; Caucalis, Myrrhis, Gingidium; Cicuta; Cicutaria.

Filipendula, quae calida et sicca est, aperit, abstergit, cum quadam adstrictione; decoctum radicum urinam et calculum pellit. Quidam pulverem ejus ad epilepsiam commendant,



page 542, image: s542

Ulmaria; Thapsia, pastinaca, Carotta: Valeriana, cujus radices ad venenatorum animalium ictus et pestem prosunt, stranguriam, tussim, flatus tollunt, oculorum vitia emendant, et visum confortant.

CLASSIS XXIII. DE CORYMBIFERIS.

IN hanc classem referre libet plantas corymbiferas. Cum enim corymbi sint racemi in orbem conclusi et redacti, ut in hedera: corymbiferae plantae sunt, quae in fastigio caulis tales corymbos aut racemos ferunt, ut sunt Artemisia, quae ad menses movendos valet, secundinas, foetum, urinas, et calculos pellit.

Millefolium, quod abstergit, cum adstrictione; Vulnera glutinat, sanguinem undicunque erumpentem sistit, menses reprimit, et dysenterias sedat.

Tanaceti species; cujus flores in vino vel mulso decocti vermes necant et ejiciunt, calculos dissolvunt, et sabulum expellunt.

Matricaria, quod et nomen indicat, foeminis, quae uterinis doloribus obnoxiae sunt, utilissima et assumta et extra adhibita, flatus discutit, uterumque mirifice roborat.

Ambrosia, Botrys, Abrotanum.



page 543, image: s543

Absinthium, vulgaris sed multiusus planta[?] calida et sicca, valde amara, utilissima ventriculo quem bilis molestat. Eam enim abstergendo per alvum et urinas educit. Ventriculum roborat, appetentiam excitat, epar confortat, ejusque obstructiones aperit, vitiosos humores per urinas expellit, et hoc modo ad diuturnas febres, praesertim tertianas, quae tandem cachexiam inducunt, cum insigni emolumento usurpatur.

Chamaemelum; cotula foetida: quae pleraeque supra etiam classe 11. enumeratae sunt.

CLASSIS XXIV. DE FILICEIS.

[gap: Greek word(s)] in genere alam significat; in specie plantam filicem: cui annumerari possunt omnes plantae [gap: Greek word(s)] , quibus folia in ramis alarum instar disposita sunt. Filicis primo sunt genera aliquot, mas, foemina; iisque affine polypodium majus et minus, quod crassos et lentos humores terget, digerit. Purgandi vim plurimi ipsi adscribunt; verum vel nullam vel omnino exiguamei inesse, experientia testatur: aliis tamen, praecipue humores atros purgantibus, utiliter admiscetur. Dryopteris.



page 544, image: s544

Phyllitis seu lingua cervina; cui etsi ab aliis aliae vires adscribantur: tamen experientia docuit, ad lienis affectus, cujus obstructiones tollit, duritiem et tumorem minuit, ut et hepatis similes morbos, utiliter adhiberi; Hemionitis.

Asplenium seu Scolopendrium verum, Officinis Ceterach. Cujus etiam vis insignis est ad lienem aperiendum et minuendum, icterum sanandum, calculos atterendos et expellendos; Lonchitis. Adjungi his potest et Lunaria atque ophioglossum.

CLASSIS XXV. DE LACT ARIIS.

PRaeter supra enumeratas plantas, quae lac ferunt, peculiares adhuc lactariae sunt; omnes scil. Tithymalli differentiae; characias, cum suis speciebus, Cyparissias, myrtides, paralius, Helioscopius, latifolius, tenuifolius, tuberosus, dendroides: deinde omnes Esulae et Pytiusae Species: lathyris, peplis, peplion, chamesyce. Purgant autem Esulae vehementer, et bilem ac pituitam educunt, vomitum movent, fauces exasperant, atque exulcerant.



page 545, image: s545

CLASSIS XXVI. DE NERVOSIS PLANTIS.

IN hanc classem reponi possunt omnes species plantaginis. Plantago autem refrigerat et siccat, adstringit et abstergit, mistasque vires habet, herpetes et inflammationes sanat, ad omnes fluxiones, etiam sanguinis, prodest, putredini resistit, partesque roborat; et ad venena utiliter adhibetur. Coronopus, Holostium, Paronychia.

Psyllium, cujus semen refr igerat ordine secundo; in humectando et siccando Galeno est [gap: Greek word(s)] . Mucilago ejus ardores intra et extra corpus mitigat, sitim sedat, exulceratis intestinis confert. Usus tamen frequentior ventriculo obest. Huc quoque a nonnullis refertur Cynoglossum: Herba stella seu cornu cervinum Dodonaei, Isatis; Linaria et Linosyris: bursa Pastoris, polygonum, Vince toxicum, quae, ut nomen indicat, venenis adversatur.

CLASSIS XXVII.

REliquas plantas, quae hactenus ita commode recenseri non potuerunt, omnes simul in classem ultimam concludimus, et quo referri, aut quomodo ordine digeri et dispohi possint, amplius perpendendum relinquimus.


page 546, image: s546

Et primo loco ponimus Elleborum album; cujus radix purgat vomitu, sed cum magna vehementia, foetus necat, mures interficit cum melle et polenta; pulvis naribus admotus sternutationem ciet. Elleborinam, Calceolum Mariae.

Elleborum album sequitur helleborus niger, qui humorem melancholicum purgat, et propterea maniacis, hypochondriacis, lienosis, quartanariis, epilepticis, et omnibus morbis ex atra bile ortis curandis adhibetur.

Ricinus calefacit et siccat: ejus grana bilem et aquas per alvum educunt.

Alchimilla et sanicula, quae vulnera sanandi vim habent.

Garyophyllata, ab odore radicis ita dicta, quae calefacit et exsiccat, ventriculo et epati prodest, sanguinem intus concretum dissolvit, morsis a venenatis animalibus auxiliatur.

Asari radices vomitum excitant, et crassos ac pituitosos humores expurgant: urinam et menses movent, jecoris et lienis obstructiones tollunt, atque inde ictericis et hydropicis auxilio sunt.

Aristolochia longa et rotunda, ita dicta, quod puerperis conveniat, et earum [gap: Greek word(s)] ducat, sicut et menses movet, et praeterea ad asthma et lienem prodest. Arum, cujus radix


page 547, image: s547

crassos humores in pectore et alibi incidit. Dracontium, Dtacunculus aquaticus.

Bistorta, cujus radix refrigerat et astringit, et ideo alvum ac fanguinem sistit, dysentericis auxiliatur, partes internas roborat, putredini et venenis resistit, gingivas fitmat. Cyclaminus: Herba Paris: hydropiper, persicaria.

Tussilago seu farfara, cujus folia virentia nonnihil refrigerant, ideoque ulceribus calidis imposita prosunt: Arida calida et sicca sunt, et modice acria, quorum fumus per infundibulum ore exceptus orthopnoeae medetur: adhibetur ad eumdem effectum, tussimque sedandam radix quoque; unde et nomen habet.

Perfoliata amara est et adstringens. Decoct um ejus aut herbae pulvis datur ruptis et lapsis ex alto: prominentem puerorum umbilicum reprimit.

Symphytum tandem, cujus aliquot species sunt; Magnum, quod refrigerat, contrahit et adstringit, hernias sanat, ossibus fractis medetur, sanguinis sputum et fluorem sistit, dysenteriam sanat, in vulneribus conglutinandis efficacissimum est.

Ad eam pertinet et symphytum maculosum, seu pulmonaria maculosa; ad vitia et ulcera pulmonis utilis. Bugula item et symphytum petraeum; ac denique Prunella, quae ad linguae nigredinem in febribus ardentibus commendatur.



page 548, image: s548

CLASSIS XXVIII. DE FRUTICIBUS.

FRutices sunt rubus, major, minor; Cistus, Ribes, Oxyacantha, tragacantha; Acacia, prunus silvestris, Rhamnus, Paliurus, Agrifolium, genistae species, Spartum, Tamarix, fraxinella, colutea, erica, vaccinia, myrtus, myrtillus, vitex, ligustrum, syringa, rhus coriaria, Buxus, virga sanguinea, frangula, Evonymus.

CLASSIS XXIX. DE ARBORIBUS.

ARborum multae sunt species: non tamen tot, quot herbarum. Sunt Malorum multa genera et vulgarium; et quae huc pertinent, malus medica seu citria, limonia, aurantia, punica seu granata, cotonea, Persica, Armeniaca; Amygdalus: pirus, cujus rursum genera multa sunt: prunus, cerasus, morus, ficus, mespilus, cornus, sorbus, ziziphus, castanea, juglans, corylus, pistacia ferens arbor, et nucem vesicariam, palma, olea, Laurus, Rhododendron, juniperus, Quercus, ilex, suber, fagus, fraxinus, ornus, cedrus, populus, ulmus, tilia, Betula, alnus, acer, platanus, salix, sambucus,


page 549, image: s549

ebulus, lotus, sabina, cupressus, arbor vitae, taxus, pinus, picea, abies, larix, terebinthus, lentiscus.

Atque hic praecipuarum plantarum Catalogus est: quem eo fine hîc proposui, tum ut omnes, et inprimis otiosi disputatores, qui in eadem et generalissima quadam materia semper haerent, et nihilominus egregii Physici sibi videntur, agnoscant, et in uno hoc plantarum exemplo videant, quanta naturae sit amplitodo; et quomodo ea, quae scimus, minima pars sint eorum, quae ignoramus: tum ut rei herbariae studiosi ansam cogitandi habeant, qua ratione et in reherbaria methodus aliqua observari, et quomodo plantae omnes ad certos classes redigi possint. Quam quidem licet hic non perfecerim [gap: Greek word(s)] tamen aliquam proposui. Ut de alus jam non dicam: Andreas Caesalpinus, in libris 16. de plant. operosam satis methodum molitur. Postquam enim primo arbores et frutices explicavit: secundum seminum varietatem inprimis herbarum differentias proponit. Et primo eas describit, quae solitaria ferunt semina sub singulis floribus, aut solitarium seminum conceptaculum: secundo loco, quae bina sub eodem flore continent vel semina, vel seminum conceptacula: Tertio quae terna; quarto, quae quaterna aut plura includunt: tandemque, quae nullum semen moliuntur.



page 550, image: s550

Verum etsi haec plantarum distinctio satis curiosa ac operosa videatur, et propterea a nonnullis commendetur: non video tamen, quid fundamenti habeat; cum in una classe saltem ob numeri seminum convenientiam ea conjungantur, quae nec signatura ulla, nec viribus. nec alio modo conveniant. Vlg in libro quarto, quae convenientia est valerianae, spicae celticae, cannabis, lupuli, betae, tritici et reliquorum frumentorum? in libro quinto, quomodo conveniunt cucumeres, cucurbitae, cum ebulo, solano, pipere Indico, lilio convallium? in sexto, quae similitudo lychnidis coronariae, rapi silvestris, numulariae, portulacae? Quod judicium et de reliquis esto.

Verum haec cuilibet pro libitu mutare et elaborare integrum est. Nec enim sum nescius, alios in hac methodo tradenda aliud respicere. Medici plantas secundum facultates, quas in usu medico habent, distribu. unt. Physici alia spectant; et quidem alii aliud.



page 551, image: s551

LIBER VII. De Animalibus.

CAP. 1. DE ANIMA SENTIENTE IN GENERE.

UT facultas vegetans omnibus viventibus communis est: ita omnibus animalibus inest sensus, isque tam brutis, quam homini competit, et [gap: Greek word(s)] , id est, sentiendi facultate animal a non animali secernitur ut art Aristot. de juv. et sen. c. 1. et desens. et sensil. c. 1 Quapropter, postquam et de anima in genere, et de Anima vegetante et plantis actum: jam ad sentientem nobis accedendum est, et de animalibus agendum.

Ubi mox in principio, quod antea etiam de plantis factum, monendum: Animae facultatem sentientem nullius animalis, etiamsi rationis expertis specificam formam esse, nec propter solum sensus principium equum esse equum: alias enim et lupus piscis esset equus, nec leo a cane differret. Quae tamen animantia forma specifica et hinc dependentibus operationibus


page 552, image: s552

specificis differre, manifestissimum est. Quae autem sint illae formae specificae, definiri facile non potest, sed e specificis actionibus innotescunt. Quas etsi, secundum specificas formas, mirandas plane bruta quadam edunt: non tamen sunt ejusmodi, ut ob id rationalia et de intellectu participare dici possint. Etenim, ut Scaliger. Exerc. 317. s. 5. recte probat, ea, quae rationis propria sunt, nullum animal praeter hominem agit. Et soli homini, ut pote ad imaginem Dei creato S. scriptura rationem, Eccl. 17. v. 16. 17. 18. et Psal. 32. v. 9. tribuit.

Sed ut de sentiente Anima in genere agamus: ejus facultates tres sunt; Cognoscens, appetens, et loco movens. Cognoscens exteriores sensus atque interiores dictos complectitur. Cognitionem appetitus sequitur: denique ad rem appetitam animal movetur Cum autem cognoscens reliquas praecedat, primo etiam de ea agendum est, et eadem de caussa, primo loco de sensibus externis. Notandum autem hîc, vocem sensus dupliciter usurpari, interdum pro anima ipsa aut ejus facultate, interdum pro operatione, quae ab anima sentiente proficiscitur, et alias sensio appellatur.

Ut autem fiat sensio, quatuor haec necessario concurrere debent. Primo, Anima sentiens: secundo Organum: tertio Objectum: quarto, Medium inter organum et objectum sensile


page 553, image: s553

interveniens. Primo enim etsi sensio toti composito ex anima et corpore, puta Animali tribuatur, animalque, ut Quod, sentire dicatur: Sensio tamen animam sentientem habet pro effectore primario, corpusque ratione animae sentit, animaque dicitur sentiens, ut Quo. Ipsa enim est [gap: Greek word(s)] , per quam corpus animatum sensibile extra se positum percipit, et [gap: Greek word(s)] actu tale reddit. Quapropter corpus mortuum, neque anima sentiente praeditum, amplius non sentit. Efficiens vero secundarium sensionis Instrumenta sunt, quae etiam necessario ad sensionem requiruntur. Quamvis enim anima secundum suam essentiam in toto corpore praesens sit: tamen nusquam sensus alicujus autor est, nisi ubi habet organum: et licet eadem animae essentia, quae est in oculo et aure, sit etiam in pede: tamen quia in pede neque videndi, neque audiendi est instrumentum; in pede nec videt, nec audit.

Instrumenta vero sensuum, ut verbis Scalig Exerc. 297 sect. 3 utar, duo sunt, spiritus propiore natura, atque affini magis ipsi potestati: et membra, propiora et similiora ipsi sensibili. Sunt enim spiritus adeo tenues, ut paene pro im materialibus habeantur. Ii recipiunt impressas species. Instrumenta vero sunt spirituum vehicula. Etsi vero organa sensuum ex multis constant partibus: tamen una prae reliquis


page 554, image: s554

sensionis praecipuum instrumentum est; id quod etiam Aristoteles, 2. de part. An. cap. 1. his verbis docuit: [gap: Greek word(s)] , id est, Sensus omnibus contingit per similares, scilicet propterea, quod quivis sensus unius generis certi est, fingulaeque sensoriae partes singulorum sensibilium generum capaces habentur.

Objectum autem est illud, quod sensu percipitur; Qualitates sensibiles scilicet. Quamvis enim objecta sensuum dicantur esse singularia, et substantiae corporeae: tamen substantiae non sentiuntur, quatenus sunt substantiae, sed quatenus sunt qualitatib. sensibilibus praeditae, et rationem formalem objecti sensibilis in se continent. Petrus enim, verbi gratia, videtur, quatenus coloratus; tangitur, quatenus calidus, frigidus, etc.

Sensile autem duplex est, unum per se, alterum per accidens. Sensile per se est, quod primo et per se, non interveniente alio, sensum afficit; ut color per se visu percipitur. Sensibile vero per accidens, quod per se sensum non afficit, sed alterius, cum quo copulatum et conjunctum est, beneficio. Exempli gratia, cum dicimus: video rem dulcem, puta lac. Quia videtur album per se, quod est oculi sensile proprium; quod cum dulce conjunctum est.



page 555, image: s555

Sensile per se duplex est, proprium et commune. Sensile proprium est, quod ab uno, et nullo alio sensu percipi, et circa quod error fieri non potest, ut color visu, sonus auditu, etc. Commune vero, quod nullius sensus proprium est, sed a pluribus percipitur. Sunt autem talia quinque: Magnitudo, figura, numerus, motus, quies, ut ea recenset Aristot. 2. de an. cap. 6. t. 64 Atque ad haec generalia capita omnia reliqua referri possunt, quae ab aliis recensentur; Remotio vel distantia, quam Scalig. Exerc. 66. sextum sensile commune facit; situs, continuatio, discretio, asperitas, laevitas et alia, quae solent recenseri.

Qua tamen ratione sensibilia communia sensus afficiant, inter autores controversum est, dum alii ab iis peculiares species sensibus imprimi affirmant, alii negant. Rectius tamen illi sentiunt, qui statuunt, communia sensilia nullas peculiares species sensibus objicere: sed tantum propriorum sensibilium species determinare, peculiaremque aliquem modum iis addere. Quia enim sensibiles qualitates non a suis subjectis abstractae, sed in substantiis atque in concreto percipiuntur, per unam speciem simplicem proprium cum communi in sensum incurrit; nonnihil modificatum tamen: alioque modo apparet color in corpore rotundo, alio in quadrato. Si vero sensilia communia proprias species emitterent, etiam sine


page 556, image: s556

propriis hoc praestare deberent. At non faciunt hoc, id quod patet in translucidis, cujusmodi aer est, cujus figuram non ab eo, qui nullus est, colore, sed continente corpore per imaginationem potius, quam sensu comprehendimus.

Non tamen percipi sensilia communia per accidens dicimus, sed per se, et secundario. Tria enim sensili per accidens competunt, quae sensili communi non conveniunt. Primo sensile per accidens nihil agit in sensum exteriorem, a quo percipi per accidens dicitur, sed tantum est conjunctum cum eo, quod per se afficit. Deinde sensile per accidens ab aliqua peculiari in sentiente facultate per se cognosci potest, sive illa sit sensus aliquis externus, sive internus, sive intellectus. Denique facile a propria potentia potest percipi.

Cum autem omnis actio per contactum fiat, objectumque sensile saepe longo intervallo ab organo sensus distet, quaeritur, quo medio objectum sensum afficiat. In hoc omnes saniores Philosophi conveniunt; qualitatem aliquam ab objecto emitti ad sensum. Sunt autem qualitates duplices, aliae reales, seu materiales, aliae spiritales seu intentionales, ut supra lib. 2. cap. 2. dictum, spiritalesque nihil aliud sunt, quam simulacra et imagines objectorum sensilium, ab his emanantes, puriores, tenues, et a materiae concretione liberae, quas dari


page 557, image: s557

ipsa experientia docet. Nam tempore aestivo, sub arbore cubantium vestes viridi colore a follis arborum pingi videmus; et juxta vitrum, vino rubro plenum, linteum positum rubro etiam colore tingitur; aliaque exempla affert Scalig. Exerc. 80. sect. 8. et Exerc. 298. sect. 3. Et in genere artificialia specula hoc docent, quae imagines visibiles etiam dissitarum rerum recipiunt. Idem etiam in aliis sensibus patet. Et omnino specierum sensibilium ac spiritalium longe aliam esse rationem, quam qualitatum materialium, multae rationes docent, quarum aliquas proponit Leo Hebraeus, Dialog. de amore, lib. 3. Prima est, quod omnes qualitates aliae successive se per subjectum suum diffundunt, lumen vero subito et in momento per diaphanum penitrat. Secunda: quod qualitas adveniens mutat naturalem dispositionem subjecti: lumen vero nullum in diaphano mutationem efficit, nisi quod illud illuminat. Tertia: quod qualitates aliae se per infinitum spacium extendunt, lumen vero in infinitum non diffunditur. Quarta: quod etiam sublata efficiente qualitatis caussa, nihilominus impressio aliqua in subjecto manet, remoto vero illuminante nihil de lumine relinquitur. Quinta: quod qualitates reliquae moventur cum suo subjecto: lumen vero ad motum aeris vel aquae non movetur. Sexta: quod multae qualitates ejusdem speciei in uno


page 558, image: s558

subjecto conjunguntur et miscentur: multa vero lumina non conjunguntur, sed duae lucernae faciunt duas umbras, tres ternas.

Primo itaque illud hoc loco quaeritur: An omnes sensus species rerum spiritales recipiant. Fuerunt quidem nonnulli in ea opinione, non in omnibus sensibus species spiritales esse necessarias, sed solummodo in visu; alios omnes sensus, praeter visum, per materiales qualitates a suis objectis affici. Sed falsa est haec opinio, omninoque omnes sensus a suis objectis per species spiritales immutantur. Cum autem omnium sensuum tactus maxime terrestris sit, materiaeque immersus, ejusque objectum materialibus qualitatibus maxime cognatum videatur, si hunc non per qualitates reales, sed spiritales affici probaverimus, idem etiam de omnibus demonstratum erit. Materialiter agere dicuntur, quae similem omnino qualitatem numero aliam in patiente producunt. At calor, ex illorum opinione, agit in tactum materialiter: Itaque in eo alium numero calorem producit, quod tamen falsum est. Omnes enim sensus idem numero objectum, a quo afficiuntur, percipere dicuntur; quod recte observatur in qualitatibus spiritalibus. Quamvis enim accidens seu objectum reale etiam a spiritali, si secundum se, seu suam naturam consideretur, numero differat: quatenus tamen, ut imago


page 559, image: s559

ejus, illud refert et repraesentat, idem numero dici potest, et sensus rei spiritalem imaginem percipiens, rem ipsam percepisse dicitur; nullo vero modo, qui qualitatem realem similem ab ipsa productam. Sic qui Aeneae imaginem vidit, Aeneam vidisse dicitur: qui vero Ascanium vidit, nunquam Aeneam vidisse perhibetur. Idem patet ex discrimine, quod est inter qualitatem materialem et spiritalem. Nam cum actio qualitatum primarum sit verus motus, et in tempore fiat, et raro in patiente qualitatem gradibus suae virtuti respondentem producat, ob qualitatum contrariarum resistentiam: sequeretur, sensum etiam fieri in tempore et cum mora. Praeterea, sensum raro sui objecti verum gradum, sed fere minorem percipere. Sed haec cum in sensu non fiant, tantum species spiritales, quae nullum habent contrarium, sensibus percipi statuamus: quam sententiam etiam Aristoteles, 2. de an. cap. 12. t. 121. professus est. Quod etiam maxime manifestum est in plerisque qualitatibus tangibilibus, quae si materialiter in tactum agerent, in illo qualitatem realem sibi similem producerent, et organum tactus, si rem duram perciperet, durum, si mollem, molle fieret: cum tamen hae qualitates talem agendi vim nullam habent; nihilque tale vel in tactu, vel in aliis sensibus deprehendatur.



page 560, image: s560

Hîc tamen notandum, omnes quidem species sensibiles, esse qualitates non materiales sed spiritales, atque imagines et simulacra objectorum sensibilium ab iis emanantia, ut loco modo alleg. supra dictum: earum tamen aliquam esse differentiam, atque alias materiae immersas esse, neque ab ea emergere, alias procul a corpore, e quo oriuntur, sese diffundere, et nulli materiae alligatas esse. Sensuum infimus Tactus est, cujus objectum nullibi sese extra materiam exserit, sed in materia latens, sese sensui oggerit. Ideoque nihil tactu percipitur, nisi quod immediate corpus sensile tangit. Eodem modo sese res habet de sapore, qui numquam ad distans, ut loquuntur, gustum afficit, sed quidquid gustum afficere debet, immediate linguam tangere et afficere debet. Species vero visibiles, lucem, naturam nobilissimam, imitantes, a materia absolutae sunt, et per longa etiam intervalla, nullo corpore, cui inhaereant, mediante, ad visum feruntur, eumque afficiunt. Eodem modo et Sonus ad longa intervalla diffunditur, et non solum aerem, sed metalla, minus tamen solidissima, penitrat. Inter has species, tactiles puta, sapores, et species visibiles, quodammodo medii sunt odores. Hi enim plerumque non equidem ut species visibiles, sine subjecto ad organum olfactus feruntur; interim nec opus est, ut corpus odoratum integrum naribus admoveatur,


page 561, image: s561

sed corpora odorata de se [gap: Greek word(s)] quasdam emittunt, quae quidem ipsae non sunt proprie loquendo odores, etsi id statuunt nonnulli Medici, sed in iis sunt odores, neque sine iis species odorabiles in loca distantia transferri possunt.

De ortu autem specierum sensibilium non est quod nos torqueamus, atque aliquem sensum agentem, qui ab objectis species sensibiles formet, introducamus. Ea est natura qualitatum proprie sensibilium, hancque vim obtinent, ut se multiplicare, sui specie emissa, possint: omninoque omnes formae sui sunt multiplicativae, aliae et realiter et spiritaliter, aliae spiritaliter tantum. Qua ratione autem id faciant, si quis quaerat, plus respondere non possumus, quam si dicendum nobis sit, cur calor calefaciat.

Medium etiam ad sensum necessarium est. Cum enim sensus ab objecto tantum per virtutem afficiantur; medium inter ea intervenire necesse est: quod etiam Aristot. 2. de an. cap. 11. t. 114. protulit, [gap: Greek word(s)] , ait, [gap: Greek word(s)] : et 2. de an. cap. 9. t 98. [gap: Greek word(s)] . Atque haec omnia, quae hactenus enarrata sunt, si sensio fieri debet, concurrant necesse est, et quidem recte disposita: quorum unum si absit, vel non recte dispositum sit, sensio vel cessat, vel vitiatur.



page 562, image: s562

In quo autem sentiendi ratio consistat, autores in diversas abierunt sententias, nec levis est controversia: An sensio sit mera passio, nihilque aliud, quam speciei rei sensibilis receptio: An vero praeter speciei receptionem etiam alia fiat ab anima actio. Aliorum sententias omnes, quae ab aliis prolixe exponuntur et refutantur, referre supersedemus, eamque solum afferimus, quae verior nobis videtur, et talis est. Species sensibilis, seu objectum speciem sensibilem emittens, non est agens vel activum sensionis principium: sentire enim est opus animae, et quidem immanens, nec rei externae, et quidem accidenti, tribuenda est: sed ut objectum proximum rem sensibilem sensui repraesentat et offert. Nec sensatio est tantum receptio: quod praeter alia, etiam ex eo liquet, quod saepissime, dum species sensibilis in organo recipitur, nulla tamen sit sensio; ea de caussa, quia anima aliis rebus intenta, species sensibiles non cognoscit: sed sensio etiam est quaedam actio. Sentienti enim facultati actio quae nobilior et praestantior est, quam passio, de neganda non est; cum vegetanti et accidentibus ea competat.

Non tamen duo sensus constituendi sunt, unus agens, alter patiens, realiter distincti: sed eadem anima et agere et pati dicitur, diverso respectu. Anima etenim quatenus judicat et agnoscit, eatenus agere dicitur: quatenus vero


page 563, image: s563

species in organo recipitur, eatenus anima quoque ipsa, quae in organo est, illudque informat, pati dicitur. Quapropter recipere speciem sensibilem est organi; receptam judicare animae: quia tamen vim recipiendi species anima organo tribuit, ipsaque est ratio recipiendi, etiam passio ipsi adscribitur. Sensio itaque hoc modo fit: Species spiritales ab objecto materiali productae in organo animato recipiuntur: Receptas deinde anima cognoscit et judicat, atque ita sentire dicitur: Denique actio in organo recipitur, totique communicatur.

Illud adhuc hîc explicandum restat, quantum fidei sensibus habendum sit, et an sensus circa propria sensilia errare possint. Epicurei tantum sensibus tribuebant, ut nusquam nos falli putarent, et omnia, quae discuntur, sensuum corporis regulis metienda esse censerent, ut ait August. de Civ. Dei, l. 8. cap. 7. et hinc Lucretius, l. 5. Solem caeterasque stellas ejus magnitudinis esse putat, qua nobis apparent Contra Academici quidam omnem fidem sensibus derogabant. Nos, ut quid hac in resentiendum sit pateat, haec observemus. Sensus tripliciter errare potest: Primo circa genus seu rationem communem sui objecti, ut colorem pro sono, sonum pro odore percipiendo. Secundo in specie et particulari objecti ratione, ut albedinem pro nigredine, amarum pro dulci.


page 564, image: s564

Tertio in applicatione ad objectum; cum sensibile quoddam ita apprehendit, ac si haberet in se aliquam qualitatem, quam revera non habet: ut cum gustus judicat cibum esse amarum, qui tamen revera amarus non est, sed videtur talis, propter amaritudinem bilis, qua lingua infecta est.

Hinc itaque rem sic concludimus: Sensus circa proprium objectum primo modo errare non potest. Visus enim nunquam percipit sonum pro colore: auditus odorem pro sono. Circa tamen communia sensilia hoc modo decipi potest. Illud enim, quod movetur, saepe quiescere putat: et illud, quod in multas partes divisum est, saepe continuum et unum esse judicat. Secundo vero modo circa particularem et specialem etiam proprii objecti rationem sensum decipi, impossibile non est; et saepe coeruleum e loco remoto nigrum apparet. Denique in applicatione tam proprii quam communis objecti decipitur. Sic res alba mittens sui imaginem per vitrum rubrum, ipsa etiam rubra apparet: quod etiam in Sole per nubem rubram conspecto accidit: tunc enim visus non errat in colore, sed in applicatione ejus. Rubedinem enim, quae in nube est, Soli attribuit. Itaque circa proprium objectum tantum posterioribus duobus modis sensus falli potest: circa commune omnibus tribus. Errores tamen hi etiam evitari possunt, prae.


page 565, image: s565

cipue in propriis sensibilibus, si observentur haeconditiones. Primo, ut organum recte sit constitutum, nec in eo aliquod sit vitium. Deinde, ut Medium etiam ita sit dispositum, ut sensus illud requirit, nec aliena aliqua qualitate sit affectum. Denique ut sit debita inter objectum et organum distantia.

Cap. II. De VISU.

Sed ut jam ad ipsos sensus externos, qui in exteriore corporis parte, res externas praesentes percipiunt, in specie accedamus, quinque eos agnoscimus. Experientia enim constat, nec plura esse sensuum organa, nec in homine, qui perfectissimum animal est, nec in aliis plures reperiri: totidemque et animalium utilitati sufficiunt, et intellectum ad substantiarum cognitionem introducere possunt. Plura de sensuum sufficientia, a fine, efficiente, subjecta materia, objecto desumta, petantur ex Scalig. Exerc. 297. sect. 2. 3. 4. A visu vero facia mus initium. Is enim omnium sensuum praestantissimus et nobilissimus est; cum praestantiora, plura et magis diversa, celerius, et in majori distantia, quam reliqui sensus, apprehendat; Scaliger, Exerc. 298. sect 6.

Est autem visus sensus externus, oculi beneficio rerum visibilium species percipiens et cognoscens.


page 566, image: s566

Visioque est visibilium specierum in oculo ab anima sentiente apprehensio. Organum videndi est Oculus, speculi instar species visibiles recipiens. Hinc illud vulgo circumfertur: Oculum esse naturae speculum: et speculumesse oculum artis, ut ait Cael. Rhod. ant. lect. lib. 3. cap. 28. Praecipua tamen organi pars est humor crystallinus, cujus gratia reliquae oculi partes a natura constitutae sunt.

Objectum visus est [gap: Greek word(s)] . Quidnam autem illud sit, dispiciendum. Etsi autem multa videri dicuntur: tamen proprium visus objectum quod attinet, praecipue de luce et colore videtur esse controversia. Nam praestantiores Philosophi alicubi primum visibile, et per se visibile, lucem esse asserunt: alicubi proprium et adaequatum visus objectum esse colorem, et omne visibile esse coloratum ajunt, Verum hae duae sententiae non sunt contrariae, sed si recte explicentur, veram de objecto visus opinionem includunt. Omnino enim visus adaequatum objectum est color, atque omne, quod videtur, sub ratione coloris videtur; unde et ipsa lux, quatenus videri dicitur, sub colore comprehenditur, estque instar albedinis. Sed observandum tamen est, aliud esse visibile, aliud actu videri. Omnis color sua natura actu visibilis est, nec ab ulla externa caussa visibilitatem accipit, et quamvis nunquam videretur, tamen sua natura visibilis esset,


page 567, image: s567

ait Scalig. Exerc. 325. s. 4. colorque, qui est in tenebris et in profundo rei, est actu color: ut tamen actu videatur, lumen requirit.

Definit autem Aristoteles, de sens. et sensil. cap. 3. colorem, quod sit, [gap: Greek word(s)] , vel: [gap: Greek word(s)] , id est, Perspicui terminari extremitas. Quae definitio ut recte intelligatur, notandum, Colorem omnibus rebus competere ratione perspicuitatis, et perspicuum terminatum colorum subjectum esse. Perspicuum enim si condensetur, ut non amplius transpareat, nec aliarum rerum imagines transmittat, fit coloratum, diciturque terminari. Visui enim limites et terminos praescribit, atque impedimento est, ne alias res, inter quas et visum interjacet, videre possit. Etsi vero etiam ille color, qui in medio et profundo rei, color est: tamen eum potius videtur definivisse, qui actu videtur, et est in superficie. Non enim, ut nonnulli male id explicant, color est superficies, sed est in superficie: Aliudque est extremitas corporis, quatenus corpus; aliud extremitas corporis diaphani, quatenus diaphanum. Terminus vero diaphani est, ubi sit opacum.

Color itaque ortum habet ex perspicui terminatione. Fit autem hoc duplici modo. Primo ex solius perspicui condensatione, sine alterius corporis admistione; qua ratione stellae videntur. Deinde generatur color ex


page 568, image: s568

commistione opaci cum perspicuo. Sic ignis, qui sua natura perspicuus est, si commiscetur cum exhalationibus et fumis, rubicundus apparet. Idem etiam fit in aëre et aqua. Tria enim haec elementa perspicua sunt; etsi vario gradu. Ignis enim maxime perspicuus est; post hunc aër; aqua jam aliquid opacitatis habere videtur: Terra vero plane opaca est. Ideo ex admistione partium terrearum cum reliquis elementis varii fiunt colores. Transit autem primo perspicuum in albedinem; et propterea perspicuum, lux, et albedo ejusdem fere naturae sunt: similiter opacum, tenebrae et nigredo etiam cognata sunt. Suntque hi primi simplices et extremi colores, qui etiam a primis simplicibus corporibus proveniunt; reliquique omnes colores horum commistione constant; quorum omnes species hîc recensere nimis prolixum foret; de quibus multa egregie Scaliger, tota fere Exerc. 325.

Apparentes autem colores fiunt ex colorum realium speciebus, cum aliis coloribus permistis. Hinc quando Solis lumen miscetur cum nubium coloribus, varii inde colores resultant. Itaque concludimus: visibile esse colorem: colorem tamen illuminatum seu splendentem tantum actu videri.

Ex quibus etiam caussa reddi potest, Quare quaedam non solum conspiciantur, sed etiam alia conspicua reddere possint, quaedam vero


page 569, image: s569

per se videri possint, ut tamen alia videantur, efficere non valeant: alia denique nec ipsa per se videantur, nec ut alia cernantur, quicquam conferant. Quaedam enim habent lumen internum et vernaculum: quaedam tantum adventitium. Connatum lumen quae habent, conspici possunt absque aliorum ope. Et quae illud habent copiosum et potens, ut Sol et Ignis, etiam alia conspicua reddunt; quae vero paucum lumen obtinent, et tantum solum, ut se in conspectum proferre possint, et quidem noctu tantum, aliis, ut videantur, nihil conferunt; ut sunt ligna quaedam putrida, cicindelae, et alia: quae vero nullum congenitum habent lumen, nec alia conspicua reddunt, nec se conspicienda praebere possunt, nisi ab alio illustrentur.

Quia autem Lumen ad visionem necessarium est, qua ratione concurrat, disquisitione dignum est. Alii statuunt, tantum requiri ad illuminationem objecti; alii ad medii illuminationem, alii ad utrumque alii non solum ad objecti et medii, sed etiam ad organi illuminationem. Objectum quod attinet, omnino id illuminari debet, ut actu conspiciatur; patetque id experientia. Nam quamvis totus aer, qui circa videntem est, sit illuminatus: si tamen ille, qui est circa colorem, non sit illustratus, color non videbitur. Colores enim ex se, nisi a lumine illustreneur, torpent quasi, ut sui imaginem


page 570, image: s570

producere non possint, lumenque est actus coloris, non quidem ut sit, sed ut videatur, ut Scalig. Exerc. 75. s. 7. ait. Ad medium vero etiam lumen requiritur: non tamen necessario universum debet illuminari, sed tantum ea pars, quae est conjuncta rei visibili: Et sic lumen non videtur necessarium Medio, quatenus medium; sed potius ratione objecti visilis, quod in eo consistit. Nam etiam in tenebris constituti, ea, quae in medio illuminato sunt, videmus, et in profundissimis puteis, quo nulla lux penetrat, stellae etiam de die cernuntur.

Organum vero quod attinet, asserimus cum Aristotele, de sens. et sensil, cap. 3. quod [gap: Greek word(s)] , id est, sicut intra sine lumine non videtur, sic nec extra: internum tamen potius, vernaculum, et congenitum illud lumen esse statuimus, quam externum; quod multorum animalium oculi de noctu lumen emittentes satis confirmant. Oculum vero, qui in profundissimis tenebris consistit, illuminari et illustrari a lumine tam debili, quod etiam res sibi proximas illuminare potest, verbi gratia, quod a ligno putrido emittitur, vero consentaneum vix est. Sicut etiam illud [gap: Greek word(s)] videtur, lumen coloremque exiguum et debilem, longissimo intervallo ab oculo dissitum, totum aerem usque ad oculos illuminare, quocunque etiam modo.



page 571, image: s571

Quia vero lumen omnino ad visionem necessarium est, quaeritur, An et ipsum videatur. Respondemus: lumen, dum est in perspicuo, non videri, ut Quod, sed ut quo; nec conspici per se, sed per accidens; quia ut colores actu videantur, facit: colorem autem cum videmus, perspicuum illuminatum esse judicamus.

Medium vero visionis est perspicuum; semperque illud, quod videtur, magis opacum est, quam medium. Hinc aquam in aere videmus, et eadem res colorata in aqua limpida et pura conspicitur, in turbida occultatur. Ideoque etiam res colorata medium visionis esse potest; modo non sit plane opaca, sed magis, quam [gap: Greek word(s)] , perspicua. Sic animalia in electro inclusa cernimus.

Modus visionis adhuc explieandus restat, de quo non exiguae antiquorum erant controversiae. Etsi enim in eo omnes consentiant, si debet fieri visio, necessarium esse, ut objectum cum organo conjungatur: quo tamen modo id fiat, non omnium eadem est sententia. Platonici, (Nam Platonem quod attinet, alii aliter ejus sententiam explicant, et Scaliger, locis ex Timaeo, et Menone citatis, Exerc. 325 s. 5. probare conatur, Platonem sensisse, visionem fieri speciebus a rebus ad oculos effluentibus) Optici plurimi, et antiqui Philosophi usque ad Aristotelem fere omnes statuebant,


page 572, image: s572

spiritus opticos radiosque ex oculis egredi ad objectum, atque id apprehendere.

Sed falsa est haec opinio, atque ab Aristotele castigata, ut non tam sint reprehendendi antiqui illi, quam corrigendi ii, qui post divini viri judicium, nugas illas sunt secuti, ut ait Scaliger, Exerc. 298. s. 16. Visio enim, ut alii sensus omnes, est actio immanens, ideoque in oculo, non extra oculum fieri debet. Et cum omne agens, quod extra se in aliud agit, operationis fructum et finem non in se recipiat; ut calefacientis operatio non recipitur in agente, sed patiente: visionis etiam, si emissione radiorum fieret, fructus esset in re visa, non in vidente: quod absurdum. Nam visionis finis in animali quidem est vitae commodum: In homine vero, praeter id, etiam cognitio Naturae, comprehensio Dei, beatitudo. Denique quodnam illud esse potest, quod e tantula pupilla, ad res tam varias, quas simul intuemur, tam distantes, tam subito effundi potest? Corporea substantia, quales sunt spiritus optici, tanta copia effundi non potest. Nihil enim datur, quod tot spiritibus reparandis sufficiat: nec in instanti ex oculo ad coelum usque moveri potest. Necetiam qualitas quaedam ex se hoc praestare potest: sed si hoc efficere deberet, anima in ea necesse esset. At subjectum animae est substantia, non accidens. Imo in genere


page 573, image: s573

quicquidegredi, et visionem efficere statuas, id ratione animae hoc praestaret. Ex quo sequeretur, aerem praeditum esse non solum una, sed multorum animalium animis. Atque haec eadem, et multo plura, quae affert Jacob Zabar. l. 2. de visu. cap. 4. 5. faciunt contra Galeni, aliorumque sententiam, qui statuunt, visum aliquousque progredi, et cum imagine rei visibilis uniri, et sic visionem fieri.

Quapropter cum Aristotele sentiamus, visionem fieri receptione imaginum visibilium intra oculos; statuamusque quemadmodum aquocunque puncto corporis lucidi in quodvis punctum perspicui medii lumen propagatur: ita a quavis parte corporis colorati imaginem ipsius in medium perspicuum emitti secundum lineam rectam, et in oculum recipi, atque a visu cognosci. Nam et intra oculi pupillam imagines receptae apparent: et excellens visibile laedit visum: receptionisque caussa ex tot partibus oculus constructus est.

CAPUT III. DE AUDITU.

VIsui Auditum subjicimus. Is enim post visum praestantissimus est, et cum eo de nobilitate certare videtur. Est autem Auditus


page 574, image: s574

sensus exterior, auris beneficio, [gap: Greek word(s)] , sonum scilicet, percipiens. Objectum enim auditus sonus est. Est autem sonus Qualitas, orta ex aere vel aqua, solidorum corporum subita et vehementi concussione percussis et fractis.

Ad generationem soni tria corpora sunt necessaria. Duo, quae se mutuo percutiant, aut certe unum, secundum duas partes duorum officium praestans. Haec autem corpora solida esse debent, ut aerem cogere et condensare possint, non multis poris praedita. Hinc spongiae et lanae si concutiantur, sonum nullum edunt; quia cum poris multis sint referta, aer percussus ab iis excipitur, et ita nulla ejus fit fractio. Deinde vehementer et subito collidi debent corpora solida. Quae enim sensim conjunguntur, sonum nullum edunt; cum ex lenta et tarda conjunctione nulla aeris fractio fiat. Praeter duo corpora solida, tertium etiam requiritur, quod inter illa duo solida concussa intercipiatur et frangatur. Illud autem est aer et aqua: cujus rei indicium est, quod etiam pisces audiunt.

Medium, quod sonum excipit, est [gap: Greek word(s)] , aer et aqua. Hinc aer et aqua duplici ratione ad auditum concurrere possunt: primo, ut sunt medium sonum excipiens: secundo ut


page 575, image: s575

sunt corpora, ex quibus inter duo solida collisa fractis sonus oritur.

De organo auditus est aliqua inter autores controversia. Vulgo aerem quemdam ingenitum praecipuum auditus organum esse statuunt. Alii recentiores contra, cum sensionis organum pars similaris animata esse debeat, aerem hunc rejiciunt: et principale auditus insttumentum Nervum quemdam in aure expansum esse sentiunt. Et certe prior opinio huic postponenda est; nisi eo modo forsam explicetur, quo Hieronym. Capivac cius eam explicat: qui docet, sicutc alidum innatum oculi est luminosum; ita calidum innatum auris esse aereum, ut a sono possit affici, et complantati aeris nomine vulgo indigitari. Non vero illud esse peculiari alicui cavitati inclusum, sed nervo expanso insitum et implantatum.

Non hîc praetereunda est Echo, quae est sonus reciprocus et reflexus ex loco laevi et concavo. Quemadmodum enim lumen speciesque visibiles, in corpus politum et tersum incidentes, reflectuntur: ita etiam sonus, si incidat in corpus aequale, laeve et concavum, in quo non frangatur, sed integre servetur, reflectitur. Sicut vero in genere, ut sonus audiatur, non necesse est, ut totus aer a loco, ubi primo


page 576, image: s576

fit sonus, usque ad aures continue frangatur; sed satis est, si species eo usque propagetur: ita etiam Echo non generatur ex nova fractione aeris; alias enim sonus hic reciprocus non esset articulatus. sed saltem ex prioris soni specie reflexa ad nos perveniente. Non autem tantum semel aliqua vox reflecti potest, sed pluribus vicibus: si nimirum vox repercussa in alia loca cava continua semper incidat. Sic Cyziciseptem turres acceptas voces numerosiore repercussu multiplicabant. Et in Olympiae porticu, quam ob id heptaphonon appellabant, eadem vox septies reddebatur, referente Plinio, nat. hist. l. 36. c. 15. Et Lucretius l. 4. sic scribit:

Sex etiam aut septem loca vidi reddere voces, Unam cum jaceres.

CAPUT IV. DE ODORATU.

ODoratus praestantia visui et auditui succedit, qui est sensus externus, odores, nasi, seu processuum mamillarium in eo, beneficio percipiens. Objectum enim odoratus est.

De odoris autem natura vulgo docetur, quod sit Qualitas, ex sicco sapido cum humido a calore permisto et temperato, in mistis


page 577, image: s577

orta. Est enim, ajunt, odoris et saporis ea cognatio, ut omne sapidum odoratum sit, et omne insipidum odore destituatur. Hinc mista saltem odorata sunt, non elementa, quae etiam saporem nullum habent: neque etiam mista omnia odorem obtinent, sed ea saltem, quae sapida sunt. Lapides enim odorem non habent; quia etiam sapore destituuntur: ligna vero et alia, quae sapore sunt praedita, etiam odorem habent. In eo tamen odor et sapor differunt, quod in sapore humiditas, in odore siccitas praevalet. Hinc nitrum est odoratius sale, et sal sapidius nitro; quia in nitro plus sicci, in sale plus humidi est: et res odoratae, si nimis humectentur, odorem amittunt. Eadem de caussa, si post sic citatem pluvia decidat, in principio odor quidam percipitur; quia sic cum cum humido permiscetur: tam diu vero saltem odor durat, quam diu siccitas humiditatem supert; si vero pluvia diu continuetur, ut ab humiditate siccitas vincatur, odor etiam cessat.

Effi cientem odoris caussam, ut omnium in mistis operum; calorem statuunt, qui siccum humido, more et modo debito, permisceat. Atque hinc caussam petunt, cur odoratae res pleraeque plus odoris emittant, si in calescant; cur quaedam nihil odoris spirent, nisi calefiant; et cur plus odoris interdiu, quam noctu, atque aestate, quam hieme, res plurimae emittant.


page 578, image: s578

Quando enim in misto humidum plurimum abundat, vel sic cum cum humido non est juste permistum: odorem vel nullum vel imperfectum oriri. Et proinde calore opus esse, qui vel nimiam humiditatem absumat, vel eam justo modo cum sicco commisceat, docent.

Verum cum, quod de sapore scribit Scalig. Exerc. 279. sect. 4. nihilo magis oriri a qualitatibus primis saporem, quam risum, etiam de odore longe sit verissimum: frustra laborant, qui odores a Qualitatibus primis deducere conantur: cum in qualitatum primarum potestate non sint, et ad propiora principia decurrendum sit. Ac Chymici longe probabilius e sulphure odores deducunt, ac primum odorabile sulphur esse statuunt; de quo alibi in tract. chymic. cum Aristotel. et Gal. cons. et diss. cap. 11. dicitur.

Odorum differentiae parum notae sunt: sed quia olfactus gustui affinis est, odoresque plerique saporibus valde cognati, saporum appellationes etiam odoribus tribuuntur. Sequuntur autem hi sapores alimentum, quod etiam per eos ab animalibus exploratur: atque ideo hi sapores per se voluptatem, aut molestiam non afferunt, sed per accidens solum, quatenus alimenti indices sunt. Hinc nidor carnium famellcis gratus: saturis ingratus


page 579, image: s579

est. Hos odores animantia bruta exquisite percipiunt, hominesque in eo superant.

Est tamen aliud odorum genus, quod alimentum non sequitur, sed per se delectat et gratum est, vel ingratum judicatur: cujusmodi est florum, aromatum, aliarumque multarum rerum odor. Atque bis odoribus, ut et colorum venustate, vel solum, vel potissimum homines afficiuntur: atque animalia reliqua, quam etiam exquisite reliquos odores percipiant, in his tamen ab hominibus longe vincuntur: et vel nullam ex odoribus hisce capiunt delectationem, vel, si quam capiunt, qua de re Scalig. Ex 303. s. 2. eam plane imperfectam et mancam, paucisque competentem esse, statuendum est.

Ex his non ita difficile est judicare, quodnam verum odoratus objectum sit, et quâ ratione odores ab odoratu percipiantur. Objectum odoratus odorem esse, ante diximus, nec est qui id neget: sed quâ ratione id intelligendum sit, non ita manifestum est. Heraclitus, teste Aristor. de sens et sensil. cap. 5. atque antiqui Philosophi plures, Galenus, de instrum. ol. fact. cap. 2. et ex Medicorum familia plurimi in ea sunt sententia, non solum odoratum a specie aliqua spiritali affici, sed quandam substantiam corpoream; aeream, tenuem, seu [gap: Greek word(s)] a rebus odoratis effluere, atque


page 580, image: s580

ab odoratu percipi. Peripatetici contra plurimi sentiunt, nudam odoris speciem a re odorata plane spiritaliter, ut imaginem a re vifibili emissam, ad organum olfactus deferri, et ab eo percipi.

Nobis verior videtur posterior sententia, modo recte explicetur: aliquid tamen veri etiam priorem includere negandum non est; quamvis aliqua in parte a vero aberret. Nam primo hoc omnino admittendum est, odores non esse substantias, nec quicquam corporeum. Sensus enim substantias non percipiunt, sed tantum earum accidentia. Deinde illud quoque antea monstratum est; Nullum sensum per qualitatem realem seu materialem, sed tantum ejus speciem, seu qualitatem spiritalem et intentionalem, ut vocant, affici. Quapropter etiam in odore idem admittendum, odoratumque nihil corporei, neque etiam realem qualitatem, sed ejus speciem percipere statuendum est.

Postea nec hoc negandum, aliquid e rebus odoratis effluere et exhalare, et per aerem deferri. Nam quotidiana experientia discimus, exhalationes odoratas variis modis cerebrum afficere, ipsiusque temperiem saepissime alterare, illudque nunc mulcere et temperare, nunc [gap: Greek word(s)] , ut est apud Hipp. 5. aph. 28. gignere. Imo hoc non solum fit in cerebro


page 581, image: s581

sed saepe ab exhalationibus odoratis, nares, oculos et faciem quasi rodi, et dolorem in iis conciliari percipimus. Praeterea videmus, res odoratas plurimas paulatim imminui et tabescere. Et oblata re odorata, manet odor saepe satis longo tempore in aere, quod fieri per species solum non potest, quae non manent in absentia objecti. Quae omnia docent, saepe a rebus odoratis exhalationem aliquam corpoream, quae vim calefaciendi, frigefaciendi, aliaque praestandi, quae nudis speciebus et imaginibus competere non possunt, obtinet, effluere. Itaque hoc quidem concedimus, a multis rebus odoratum quemdam vaporem exhalare, et vapores odoratos corporeos a rebus odorabilibus emanare: sed tamen ad odoratum spiritualem speciem omnino requiri et praesupponi asseveramus. An autem utrumque semper sit necessarium, et an odoris species, quae proprie ab odoratu percipitur, semper cum aliquo subjecto corporeo, vel vapore sit conjuncta, et sine ea ad organum olfactus deferri non possit, adhuc dubium est, et in eo cardo disputationis vertitur.

De specierum sensibilium differentia supra, cap. 1. diximus, concessimusque odores plerumque quidem non sine subjecto corporeo ad olfactum de ferri: hoc tamen perpetuo


page 582, image: s582

necessarium esse negamus, statuimusque illam [gap: Greek word(s)] , quae e re odorate exhalat, non s[?]mper usque ad nares pervenire, imo interdum nihil tale a corpore odorata egredi, et olfactum fieri qualitatibus spiritalibus, et speciebus odorum a re odorata ad organum olfactus pervenientibus. Si enim [gap: Greek word(s)] illa [gap: Greek word(s)] semper cum odore, ut ejus vehiculum, conjuncta esse deberet, pisces in aqua odores non perciperent, nec iis allecti escam quaererent. Cum enim odoratarum exhalationum natura in sicco a calore elaborato consistat, et exhalationum ea sit natura, ut sursum ascendant, quomodo exhalationes illae ad fundum aquae pervenient? aut si eo pervenerint, quomodo siccitatem, et suae naturae integritatem in aqua retinebunt, cum alias res odoratae humectatae odorem amittant? Deinde, quomodo a rebus odoratis rantum et tam diuturnum potest fieri effluvium, quod ad spacia amplissima explenda sufficiat? Non certe, si res odoratae, quae saepe minimae sunt, totae in vapores resolventur, tam vasta spacia explere possent. Imo videmus, res multas diutissime odores emittere, nihil tamen imminui, nihilque tabescere.

Potest ex his simul etiam quaestio explicari: An odores nutriendi vim habeant. Cum enim alimentum corporis corpus esse debeat, et ex iisdem nutriamur, ex quibus constamus; odores


page 583, image: s583

autem qualitates sint, vim nutriendi nullam eos habere statuimus. Quod vero dicitur, aegrotos saepe odoribus refici, et Democritum, in gratiam sororis, quam a festo Thesmopnororum abstrahere nolebat, triduum produxisse vitam solo panis calidi odore, id non odoribus, sed vaporibus odoratis e pane exhalantibus, spiritusque reficientibus acceptum ferendum est. Nec tamen ea nutritio vera est, quae ex similis substantiae, seu sanguinis in epate elaborati fit appositione; sed spirituum quaedam refocillatio.

Organum vero odoratus quod attinet, etsi in eo omnes consentiunt, Nares odoratus instrumentum esse: tamen, quaenam pars in ipsis praecipuum olfactus organum sit, inter Medicos et Peripatericos controversum est. Peripatetici enim plerique proprium organum odoratus statuunt esse nervos in naribus dilatatos. Galenus odoratum in anterioribus cerebri ventriculis fieri statuit, 8. de usit part. cap. 6. de olfact. instr. cap. 4. Medici alii a cerebro prope oculorum cavitatem ad perforata narium ossa derivari duos canales, quorum extr emitates mammillis non videntur absimiles (unde etiam procaessus mammillares, appellantur) atque in iis, ut proprio instrumento, odores percipi asserunt. Quae sententia veritati magis consentanea est, eamque plerique et praestantiores Medici sequuntur.


page 584, image: s584

Cerebrum enim nullius ext erioris sensus organum proprium est, sed commune, spiritum nimirum in organis sensuum exteriorum suppeditans. Nares vero quod attinet, verum quidem est, per eas tantum odores percipi, solasque has a natura vias datas esse, per quas odores ad olfactus instrumentum ferantur: Non tamen in iis fit odorum perceptio et judicatio, sed in processibus illis mammillaribus, qui ante cerebri ventriculos, tanquam odorum exploratores, collocati sunt. Nam sinaribus solis, nervisque in iis dilatatis, absque processibus mamillaribus, tribuenda est facultas odores percipiendi, quid obstabit, quo minus naribus salvis semper odores percipiamus? Testatur tamen experientia, obstructis illis processibus, ut in coryza fieri solet, odoratum laedi aut tolli, etsi in naribus nihil sit vitii. Deinde si in naribus fieret olfactus, etiam sine respiratione odores perciperemus: cum tamen quotidie experiamur, etiam rerum fragrantissimarum, naribus admotarum, odores non nisi attracto aere percipi: quod ideo fit, quia illi processus mamillares intra cranium collocati sunt, ita ut odor ad eos non nisi per aeris attractionem deferri possit.

Medium, per quod odores percipiuntur, est Aer et Aqua. De aere dubium nullum est. In aqua tamen etiam odores a piscibus percipi,


page 585, image: s585

illud argumento est, quod pisces odoribus escarum alliciuntur, quod pluribus exemplis probat Aristoteles, de hist. an. lib. 4. cap. 8. Haec de odoratu.

CAP. V DE GUSTU.

GUstus vero est sensus exterior, linguae opera sapores percipions. Hunc etsi quidam cum tactu confundunt, ejusque speciem saltem statuunt: omnino tamen errant, et peculiaris sensus gustus agnoscendus est. Nam quamvis tactus interdum generaliter sumatur pro potentia sensitiva, quae objectum remotum non sentit, sed saltem organo admotum, possitque hoc modo etiam gustus tactus nomine indigitari; et hac ratione Aristoteli quidam tactus dicatur: non enim res remotas, ut visus colores distantes, sed saltem sapores linguae admotos percipit: tamen ea significatio minus propria est, et quaestio est; an Gustus sit idem sensus cum potentia, quae qualitates tangibiles percipit: Quod negatur. Nam et objecto et organo differunt. Objectum enim tactus sunt qualitates tangibiles dictae; gustus vero sapores: salvoque tactu gustus potest in lingua aboleri. Quapropter organis omnino differunt, et quamvis in lingua est tactus, tamen non ubicunque


page 586, image: s586

est tactus, ibi etiam gustus est: sed solum in lingua, cujus caro rara, mollis et spongiosa, cui similis in toto corpore alia non est, proprium gustus instrumentum est.

Objectum gustus sapor est. De cujus natura et origine antiquorum Empedoclis, Democriti, Leucippi, atque Anaxagorae opiniones praetermittimus. Peripatetici ita de sapore docent. Nullum corpus simplex saporem habet, solumque mistorum affectio sapor est, et ad saporis generationem tria sunt necessaria: siccitas terrestris, aquea humiditas, et calor naturalium operum in mistis auctor. Cujus rei indicia passim obvia sunt. Nam aqua, quae per se insipida est, si per siccum terrestre percoletur, sapida efficitur, ut patet in fontibus, qui varios sapores ex partibus terrae, per quas fluunt, accipiunt: et aqua lixivii amara redditur, quia per cineres transcolata est. Saporis tamen natura magis consistit in humido, quam sicco: atque est qualitas gustum afficiens, ex permistione humidi aquei cum sicco terreo in mistis orta. Cum autem humidi cum partibus siccis varia sit permistio, et humidum aqueum cum sicco terreo permistum, quod saporum subjectum est, nunc sit crassius, nunc tenuius, calorque, qui saporum caussa est, nunc sit intensior, nunc remissior, varia etiam hinc oriuntur saporum genera, quae alii aliter recensent. Plerique septem praecipue sapores simplices


page 587, image: s587

agnoscunt, e quorum commistione alii vel oriuntur, vel ad eos referri possunt: Dulcem, acidum, austerum, acerbum, salsum, amarum, acrem, seu acutum. Considerari hi sapores possunt dupliciter, vel respectu ad primas qualitates, calorem et frigus, habito, vel ad gnstum, quem afficiunt.

Priori modo a Medicis potissimum considerantur, suntque iis utiles ad Medicamentorum qualitates agnoscendas, et dividuntur in calidos, et frigidos: in frigidos tres, acidum, austerum, acerbum: calidos in excessu tres, acrem, salsum, amarum, unumque, mediocrem caliditatem obtinentem, dulcem scilicet. Atque hoc modo acutus et acerbus Medicis extremi sapores sunt; ille calidissimus, hic frigidissimus. Philosophi posteriori modo eos potius considerant, et eorum differentias non sumunt a qualitatibus tactilibus, sed ab effectu, quo gustum afficiunt: atque hac ratione, quia effectus gustui inditus ab amaro, maxime contrarius est dulci sapori, hic maxime gratus, ille maxime ingratus: hi duo etiam extremi a Philosophis censentur; reliqui vero inter hos medii sunt.

Dulcis itaque sapor maxime gratus est gustui, oriturque ex mistione aquei humidi cum parte terrestri, facta a calore fere mediocri. Talis est in pane, lacte, uvis maturis, ficubus, glycyrrhiza, saccharo, melle. Quamvis in his


page 588, image: s588

etiam in caliditare gradus quidam observari possunt: alia enim aliis calidiora: ea autem, quae mediocritatem maxime observant, maxime ad hominem alendum sunt idonea.

Sapor acidus consistit in materia tenui et subtili, ortumque habet ex calore debili, vel quia in misto multae sunt partes aqueae, quae a calore vinci non possunt, vel quia e mixto partes calidae, praecipue puriores, aereae scilicet, exhalarunt. Talis est in aceto, aceto sa, succo limonum. Austerus sapor consistit in materia mediocriter crassa, ortumque habet a majore adhuc frigore, caloreque imbecilliore, quam acidus. Si materia adhuc crassior sit, calorque imbecillior, frigiditas autem fortior, Acerbus sapor oritur, qui est in pomis nonnullis immaturis, glandibus, gallis.

Salsus sapor est in materia terrestri, non subtili, sed crassa potius et terrestri: oriturque a calore, mediocritatem jam excedente. Itaque primum subjectum salsi saporis est siccum terrestre, per quod humidum aqueum percolatur, adustum, parumque in eo superest aquei humoris: ab ejus tamen parva portione magna aquae copia infici potest. In amaro sapore calor fere adhuc major est, materiaque ejus siccior et magis terrestris. Denique a maximo calore acris oritur, consistitque in materia subtili: unde eo praedita, urendi, penetrandi atque exsiccandi


page 589, image: s589

vim habent. Talis est in pipere, zingibere, allio, caepis.

Hoc, inquam, modo sapores ac saporum genera a qualitatibus primis deducere conantur Peripatetici et Galenici. Verum, ut antea e Scaligeri, Exerc. 297. s. 4. dictum, nihilo magis oritur a qualitatibus primis sapor, quam risus. Et quam irritus sit conatus, e qualitatibus primis solum sapores deducendi, erudite monstravit peculiari libro, de sapore amaro et dulci, L. Grillus. Chymici e salibus probabilius sapores deducunt, et primum sapidum sal esse, et e variis salium generibus varios sapores provenire docent, de quo alibi, in tract. de cons. et diss. Chymic. cum Aristot. et Gal. cap. 11.

Medium externum ad gustum non requiritur, sed si rei Sapor percipi debet, linguae applicanda est. Medium tamen internum est pellicula spongiosa seu porosa linguae obducta, et salivalis humiditas. Huic enim sapor primo communicatur, cujus postea species per poros linguae ad ejusdem carnem defertur, atque ibi anima sentiente percipitur. Haec de Gustu.

CAP. VI. DE TACTU.

ULtimus sensus exterior, isque maxime communis, Tactus est, qui qualitates tactiles


page 590, image: s590

percipit. De hoc non leves quaedam controversiae agitari solent. Primoque solet illud quaeri; An tactus sit unus numero sensus; seu, an sit una numero potentia tangendi, sicut una est videndi, una audiendi, una odorandi, una gustandi, an vero plures. Movet hanc quaestionem Aristoteles, 2. de an. cap. 11. dubitandique hanc rationem affert. Unus sensus est unius primae contrarietatis: Unusque sensus unum habet objectum proprium, ad quod omnia, quae percipit, referri possunt. At tactus non videtur unum commune habere objectum; sed plura. Percipit enim calidum, frigidum; siccum, humidum; grave, leve, durum, molle; viscosum, aridum; scabrum, glabrum; crassum; tenue; quae ad aliquod commune genus; eandemque rationem, secundum quam a tactu percipiantur, reduci non possunt. Hac ratione plurimi persuasi, plures tactus statuerunt; alii duos, unum ad frigidum, et calidum; alterum ad humidum et siccum percipiendum: alii tres, duos jam dictos, quibus etiam durum et molle, asperum et laeve attribuunt; et tertium, ad grave et leve percipiendum: Alii tot tactus esse statuunt, quot sunt [gap: Greek word(s)] , id est, differentiae et contrarietates tangibilium. Alii adhuc alios tactus plures addiderunt, ad sentiendum dolorem, voluptatem, delectationem, Venerem, famem, sitim. Nonnulli contra


page 591, image: s591

unicum tactum statuendum esse putant, qui etsi diversa objecta habeat, omnia tamen ea sub communi aliqua ratione apprehendat: eodem modo, ut visus, album, nigrum, rubrum, flavum, viride, sub communi coloris ratione percipit.

Etsi vero sit difficile hanc litem componere, doctissimique viri senserint, nihil hîc certi statui posse: tamen plurimis videtur probabilius, unam esse tangendi potentiam. Varias vero tangibilium differentias ad communem quamdam naturam alii aliter reducere tentant. Alii enim ajunt, etsi objectum tactus sit multiplex: sub uno tamen contineri genere communi; sed nomine illud carere. Esse autem qualitatem, quae primo sequitur corpus, quatenus corpus, seu quae a corporibus sublunaribus proxime dependet, elementorumque, et corporum ex his constantium formas necessario comitatur. Alii etiam qualitatibus tangibilibus unum modum tactum afficiendi tribuunt, eumque esse, immutare complexionem primarum qualitatum, atque hinc tactum sensum temperamenti dici: ideoque primas qualitates praecipuum tactus objectum esse, reliquas secundariâ ratione huc pertinere: quae vero ad hos reduci non possunt, esse communia sensibilia, quae peculiarem sensum nullum constituunt. Alii denique distinguunt inter sensibilia externa, ut sunt calidum, frigidum,


page 592, image: s592

humidum, siccum, durum, molle, etc. et inter interna, quae in ipso sentiente sentiuntur, ut sunt dolor, voluptas, fames, sitis. Externa unico sensu percipi putant. Etsi enim sint plura, ad unam tamen communem rationem reduci posse: et certe experimur, quod, qui tactu potest percipere unam illarum contrarietatum, etiam aliam potest per eamdem partem sentire: et contra, qui non potest unam ex iis sentire, etiam aliam non potest, ut fit in stupore. Famem vero, sitim, voluptatem, dolores corporeos, alia potentia percipi sentiunt; cum separentur hae potentiae et actus ita, ut in ea parte, in qua percipiuntur externa, non sentiatur fames, sitis, nec alia.

Organum vero quod attinet, illud ut reliquorum sensuum, invenire non ita facile est, et non solum antiquorum, sed et recentiorum hac de re maximae sunt cotroversiae: alii enim carnem, alii cutem, alii nervum, aliiquid aliud illud esse statuunt: Nos verum Tactus organum membranam esse sentimus. Nam ubicunque membrana est, ibi etiam tactus est; et ubi membrana non est, ibi etiam sensus tactus non est. Hinc cerebrum non sentit; nisi ratione membranarum: et remota membrana, quae ossa ambit, ipsa ossa amplius non sentiunt. Deinde, quia tactus sensus maxime communis est, et animali in toto corpore, ad externas injurias cavendas, concessus est, organum


page 593, image: s593

etiam ejus per totum corpus diffusum esse debet, et quidem tale, quod aliud in animali officium non habet. Quilibet enim sensus proprium habet organum. At siea, quae in toto fere corpore reperiuntur, consideremus, omnia, praeter membranam, peculiaria habent officia: nervi spiritum animalem deferunt, venae sanguinem, aliaque alios, ut notum est, usus habent. Quapropter iis hoc officium deferri non potest: sed reliquae sunt solum membranae, quae et similaris pars sunt, aliumque usum non habent, sed hac saltem de caussa animalibus datae, ut proximum tactus instrumentum sint.

CAP. VII. DE SENSIBUS INTERNIS.

POst explicatos sensus externos jam ad internos accedimus, qui circa sensibilia, per externos sensus oblata, versantur. Haec enim inter sensus externos et internos praecipua est differentia, quod externi ab objecto externo immediate afficiuntur; unde et externi dicuntur: interni vero non ab ipso externo sensibili immediate, sed per sensus externos moventur: unde etiam interni appellantur. De numero autem sensuum interiorum tanta est controversia, ut videre est apud Franc. Piccol.


page 594, image: s594

de sens. intern. cap. 3. 4. 5. 6. 7. Franc. Tolet. in l. 3. de an. c. 3. q. 6. Colleg. Connimb. in l. 3. de an. c. 3. q. 1. art. 1. 2. 3. ut ex ea difficilimum sit se expedire. Nos communem opinionem, quae inter caeteras probabilior est, retinemus, et tres sensus interiores, ex diversitate munerum et operationum, quae ab iis administrantur, agnoscimus, Sensum communem, Phantasiam seu Imaginativam, et Memoriam.

Communis sensus omnino ponendus est. Cum enim animalia cognoscant differentias inter variorum sensuum objecta propria, sensus autem externi hoc praestare non possint; cum quilibet tantum suum objectum proprium agnoscat: omnino aliquis sensus internus statuendus est, qui omnium sensuum externorum objecta apptehendat (unde etiam communis sensus appellatur) et a se invicem discernat, et colorem a sono, sonum ab odore, odorem a sapore, saporem a calido, calidum a nigro, etc. differre cognoscat. Praecipua enim officia sensus communis sunt, omnium exteriorum sensuum objecta mediis sensibus exterioribus percipere: Cognoscere et percipere, nos sentire: Differentiam inter diversorum sensuum objecta cognoscere: Privationem et absentiam objectorum, ut tenebrarum, silentii, etc. dijudicare: Movere phantasiam, eique species sensibiles offerre. Est itaque hic sensus quasi interstitium externorum et internorum


page 595, image: s595

sensuum, speciesque ab externis recipir, et reliquis internis communicat. Unde non inepte centro circuli comparatur, in quo quinque lineae concurrant.

Praeter sensum communem addenda etiam Phantasia. Cum enim in animalibus perfectis non solum sit neceslarium, apprehendere res praesentes, sed etiam illud, quod jam amplius praesens non est, diligentius perpendere, ut ad illud vel quaerendum vel fugiendum incitari possit: Inter sensus internos etiam Phantasia numeranda est, quae species sensibiles, a sensu communi perceptas, aut a se formatas, diutius retineat, diligentiusque examinet. Etsi enim Phantasiam omnino ab externo sensu primo moveri necesse sit: tamen postquam objectum semel percepit, ipsiusque imaginem memoriae credidit, postea, etiam absente objecto externo, quotiescunque libet, illam imaginem repetere et imaginari potest. Omnino autem Phantasia primum ab externo objecto moveri debet, nihilque possumus imaginari; quod non prius sensu externo percepimus. Et quam vis aureum montem, aut Chimaeram imaginemur, quae nunquam tota vidimus: tamen secundum partem ea percepimus. Et nisi aurum et montem conspexissemus, aureum montem imaginari non possemus: sic nisi leonem, capram, draconem vidissemus, Chimaeram imaginari impossibile esset.



page 596, image: s596

Denique inter sensus interiores referenda est Memoria. Quia enim Phantasia sine cognitione recipere species non potest: plura autem simul agnosci non possunt: ideo opus est facultate, quae ipsa non cognoscat, cognitioni tamen inserviat, id est, quae plures species sensibiles, a Phantasia cognitas, simul recipiat, et reservet, atque eidem eas, cum opus est, rursum suggerat et exhibeat. Ipsa etiam experientia testatur, in morbis sensuum interiorum unum sine altero posse amitti et destrui vel depravari: et in febribus saepe accidit, ut aegrotantes, salva memoria, tibicines, aut alia adesse existiment, festucas et floccos, qui nulli adsunt, legant, cujusmodi exempla passim apud Medicos obvia sunt: quod argumento est, Phantasiam esse distinctam a memoria facultatem.

Memoriam autem nonnulli duplicem faciunt; Sensitivam et intellectivam: verum satis videtur dicere, memoriam facultatem esse, quae homini cum brutis communis est. Qua ratione autem actus memorandi fiat, obscurissimum est. Vulgo statuunt, [gap: Greek word(s)] in cerebro seu organo memoriae imprimere simulacra quaedam, perinde ut in cera figura sigilli imprimitur, quae etiam amoto sigillo manet. Unde ajunt, quibus cerebrum siccius et durius est, iis difficiliorem apprehensionem, retentionem pertinaciorem: Quibus est humidius


page 597, image: s597

et mollius, eos facile recipere, retentione uti minus fideli ac diuturna.

Sed forsan consultius est fateri: nos hîc haerere in limo, id est, in Naturae tenebris, universo generi humano communibus, quam talia statuere: praecipue si illa perpendas, quae Scalig. Exere. 397. sect. 28. contra hanc opinionem affert. Si enim hoc modo fit memoria; cum paene sit insinita: quibus spaciis continebuntur tot imagines? quibus sedibus ita dispositae atque ordinatae, ut et unamquamque separatim, et cunctas confertim, et singulas ordinatim, promere, statuere, dirigere possimus? Cur autem cerebrum siccius ad memoriam sit aptius, novam caussam affert Scaliger, loco jam citato, quae inde peti potest.

Memoriae autem seu facultatis memorandi duo sunt actus: unus, qui facultatis nomine appellatur Memoria: alter Reminiscentia. Memoria definitur rei antea cognitae (memoria enim tantum praeteritorum est) ut cognita est, iterata apprehensio; seu ejus, quod antea perceptum erat sensibus, ut perceptum erat, repetitio, v. g. si interrogatus, quale regis Galliae sit nomen, prompte illud, ut aliquando nominari audivi, recitare scio. Reminisci vero est, ex unius vel plurium rerum, in memoria asservatarum, in alterius, quae non prompte occurrit, recordationem regredi: ut si cui aliquod nomen excidisset, et ille omnes vocales


page 598, image: s598

cum omnibus consonantibus ordine semel conjungendo, syllabasque singulas constituendo, ex initialis syllabae noritia in nominis rotius, quod exciderat, recordationem perveniret. Itaque plura requiruntur ad reminiscentiam, quam ad memoriam: et memoria brutis etiam communis est; Reminiscentia non item. Ad memoriam enim satis est, ut rem eodem modo quo eam percepimus, rursum apprehendamus: ad reminiscentiam vero requiritur, ut antea res exciderit, nec directe ejus recordemur, deinde ut aliam rem memoriâ comprehensam habeamus, et ejus ductu in ignotae notitiam rursum veniamus.

Plures sensus interni statuendi non videntut. Addunt quidem nonnulli Aestimativam ad discurrendum a noto ad ignotum in particularibus, seu ad percipiendum ea, quae sensus exteriores percipere non possunt, v. g. cum ovis solum colorem, magnitudinem, et figuram lupi visu et Phantasia percipiat, neque tamen propter haec lupum fugiat: addendam putant Aestimativam, qua ovis lupi inimicitiam, quae sub externos sensus non cadit, percipiat.

Sed vero consentanea haec opinio non videtur. Vis enim ratiocinandi et discurrendi solum homini competit: ad res vero sensibiles omnes apprehendendas sola Phantasia sufficit: neque propter inimicitiam, vel voluptatem, vel odium seu dolorem, quae animalia


page 599, image: s599

ex nonnullis rebus percipiunt, potentia peculiaris, quam aestimativam appellant, statuenda est. Sunt enim haec nihil in ipso objecto sensibili, sed passiones et affectiones rei perceptionem sequentes, et provenientes a proprio quodam naturali instinctu, qui concessus est animalibus, ut excitet appetitum vel ad apprehendendum vel ad fugiendum objectum. Nam in omnium sensibilium perceptione haec tria ordine fiunt: Primum, objecti sensibilis sub propria objecti ratione perceptio: secundo, voluptas vel dolor ex perceptione ortus: tertio, appetitus excitatio, qui objectum vel ut gratum sequitur, vel ut molestum fugit. Priora duo ad eamdem facultatem, sensum scilicet vel Phantasiam pertinent, cum quadam tamen diversitate. Apprehensio enim objecti sub propria ratione est sensus, quatenus sensus, et Phantasiae, quatenus phautasia; et objectum sub objecti ratione omnia animalia eodem modo percipiunt, et sensibus externis et phantasia: ut album colorem omnia animalia ut album, nulla ut nigrum cognoscunt. Sed apprehensio objecti, ut jucundi vel molesti, non est sensus quatenus sensus, neque phantasiae, neque omnibus animalibus eadem jucunda et grata apparent: sed est sensuum quatenus restringuntur, et determinantur a propria cujusque animalis forma; quae cum plerumque nos lateat, a nonnullis instinctus naturalis appellatur.


page 600, image: s600

Hinc conspectus lupi ovi dolorem affert, qui tamen nihil molestiae leoni, sed potius voluptatem, si esurienti offeratur, affert.

Istam quaestionem hoc modo Zabarella explicat. Potest eadem, eodem fere sensu, forsan nonnihil clarius, breviter sic solvi. In omnibus animalibus inest non solum anima vegetans et sentiens: sed etiam, ut antea quoque dictum, peculiaris quaedam forma specifica qua quodlibet animal ab aliis animalibus diversae speciei omnibus differt, v. g. qua leo ab homine, equo, bove, etc. discernitur. Haec in homine est anima rationalis: in brutis etiam quaedam peculiaris anima est; quae etsi rationalis non est, rationali tamen animae in homine respondet, ac in aliis est nobilior, in aliis ignobilior: atque huic omnes illae nobiliores operationes, quae ad sensus referri non possunt, et a diversis animalibus diversae eduntur, adscribendae sunt.

Itaque non recte docent ii, inter quos Piccolhomin. de sensib. inter. cap. 11. qui sentiunt inter Phantasiae officia esse, ad dere subnotiones, et judicare objecta, ut consentanea vel adversa; item esse principium variorum admirabilium operum, quae ab expertibus rationis efficiuntur, ut in hirundine, formandi nidum; in araneâ, ducendi retia; in ape formandi favum, etc. Utn. in homine Phantasiae non est rationari: ita in brutis etiam non Phantasiae,


page 601, image: s601

sed superiori facultati, quâ quodlibet brutum ab aliis brutis distinguitur, officium est, suae speciei propria agere.

Potest hinc facile decidi quaestio, quâ a nonnullis quaeritur; An bruta sint rationalia? Rationalia non esse, certum est: Cum non sint homines. Interim ut homo non per Phantasiam, sed per rationem â reliquis animalibus omnibus discernitur: ita cujuslibet bruti anima et forma specifica supra Phantasiam propriam facultatem habet, quâ ab aliis brutis differt. Atque hinc in actionibus et operibus brutorum tanta est varietas, aliaque aliis sunt ingeniosiora et astutiora; vulpes sue, bove, asino; apis muscâ Qua de re, qui recte judicare cupit, consideret ea, quae passim de Elephantorum, canum, bombycum, apum etc. operibus scripta exstant, et quotidie in rerum natura occurrunt.

CAPUT IIX. DE POTENTIA APPETITIV A et Loco motiva.

POstquam actum est de animae sentientis potentia cognoscente: agendum jam est de appetitu. Etsi vero varii sunt appetitus: et appetitus, ut Scalig, in lib. 1. de plant, scribit, [gap: Greek word(s)] dicatur, in igne ad occupanda loca


page 602, image: s602

superiora; in ferro ad sui con junctionem cum magnete; in planta ad hum orem augendum; in equo ad Venerem; in homine ad beatitudinem: tamen hîc solum de appetitu, quem sensitivum vulgo vocant, agimus; qui est vis animae, qua animal ad rem sensu perceptam inclinatur et propensionem habet. Objectum ejus est bonum, sensu apprehensum, sive id revera sit bonum, sive tale appareat. Appetitus enim ad finem tendit: Finis vero omnis boni rationem habet. Quamvis vero appetitus dicatur bonum sequi, malum fugere: tamen malum etiam ad appetitum pertinet sub ratione boni. Fugere enim malum bonum videtur appetitui. Ex appetitu, tanquam ejus actus, prodeunt passiones et affectus appellati.

Appetitum sequitur motus animalium spontaneus, Nisi enim animal potentiam, ea, quae appetitus cupit, exsequendi haberet: frustra esset appetitus animali datus; quod de Natura sentiendum non est: sed concessa est animali vis, quae sentientem animam sequitur, qua pro libitu vel setotum vel aliquam sui partem de loco in locum transferre potest.

Ut autem hic motus fiat, quinque sunt necessaria. I. Objectum, quod animal ad motum excitet, et cujus gratia animal moveatur. Non enim frustra movetur animal: sed ab objecto, ut fine, et bono appetitus incitatur.



page 603, image: s603

II. Necessarium est principium dirigens, a quo in animali exsistente prima fiat motio. Datus enim est motus spontaneus ad utilia investiganda, et ncxia vitanda animalibus: quod praestari non potest, nisi quaedam vis sit, quae objectum cognoscat, idque Appetitui offerat, et ad illud vel fugiendum vel sequendum incitet. Quapropter hoc principium cognitione destitutum esse non debet. Deinde quia animal non solum ad praesentia, sed etiam absentia movetur, non debet tantum percipere praesentia, sed etiam absentia. At hae conditiones nec nutrienti animae, nec sensibus externis, nec communi competunt: sed solum phantasiae. Quamvis enim et mens ad motum dirigere possit: tamen magis remotum motus est principium, nec sine phantasia movet; cum tamen phantasia sine mente movere possit: quod videmus in animalibus brutis, quae quamvis ratione destituantur, a phantasia tamen ad motum impelluntur.

III. Adhuc propius motus principium, et quod motum imperat, est Appetitus. Quia enim motus animalium fit ad quaedam utilia et commoda sequenda, et ad fugien da adversa et noxia: ad appetitum vero affectus, Amor et odium pertineant: omnino ab appetitu proxime movetur locomotiva, appetitusque motum imperat.



page 604, image: s604

IV. Praeter appetitum necessaria est virtus exsequens, quae motum ab appetitu imperatum et injunctum in actum producat, et exsequatur. Cum enim motus localis diversa operatio sit ab operatione appetitus, et operationes facultatis appetentis sint immanentes, motus vero actio transiens: alia potentia danda est, quae proxima sit motus localis spontanei in animalibus caussa.

V. Denique instrumentum, per quod motus fiat, requiritur. Experientia enim testatur, eos, quibus membrum aliquod laesum est, quam vis objectum adsit, et phantasia appetitum moveat, appetitusque motum imperet, movere se loco non posse, ob instrumenti ineptitudinem. Quodnam autem motus instrumentum sit, etsi nonnulla est apud autores controversia: musculum tamen id esse statuimus. Quod autem nonnulli anxie disquirunt, quaenam in musculo pars praecipuum motus instrumentum sit, an nervus, an tendo; non adeo necessario id facere videntur. Nam, ut est apud Aristotelem, 2. de part. an c. 1. [gap: Greek word(s)] , id est, vis sentiendi in similaribus sita est: actiones autem per dissimilares administrantur.

Motus itaque animalis spontaneus hoc fit modo et ordine. Primo ob jectum externum offertur, quod ut immobile movens per sensus


page 605, image: s605

externos et communem receptum phantasiae communicatur, atque ab ea, quid sit, cognoscitur. Deinde attentius et accuratius, an commodum sit, et gratum, vel noxium et ingratum cognoscitur. Cognitionem hanc sequitur amor vel odium, seu appetitus, rem gratam et delectabilem apprehendendi, noxiam vero fugiendi. Appetitum in animalibus brutis moxmotus sequitur.

In homine vero, antequam fiat motus, quaedam adhuc intercedunt. Appetitus enim et hae sensuum internorum motiones menti offeruntur, ut ab ea reprobentur vel approbentur. Si approbantur, et rectam esse sensuum appetitionem mens intelligit, statim motus sequitur: si vero, ut falsa, rejicitur, contentio et pugna oritur inter Appetitum sensitivum et rationalem, donec alter alterum vincat; atque ille, qui vincit, motus est principium, facultatique motrici motum imperat. Facultas motrix, omnibus totius corporis musculis insita, eos, quibus opus est, musculos contrahit: Musculi contracti tendines attrahunt: tendines attracti ossa: denique ossibus motis membrum, vel totum corpus, de loco in locum transfertur.



page 606, image: s606

CAPUT IX. DE SOMNO, VIGILIA ET SOMNIIS.

SEnsuum, qui hactenus explicati sunt, affectiones sunt vigilia et somnus. Vigilare enim aliquem deprehendimus ex sensuum externorum [gap: Greek word(s)] : Dormire vero, ex eorunmdem cessatione. Quapropter somnus videtur esse [gap: Greek word(s)] : et somnus et vigilia ad eamdem facultatem pertinent, sentientem scilicet: somnusque et vigilia sunt sensus affectiones, et solis et omnibus animantibus competentes. Hinc, quae inanimata sunt, seu quae animata anima sentiente destituuntur, ut plantae, neque vigiant, neque dormiunt. Deinde nullum animal vel semper vigilat, vel semper dormit. Quia enim omnia in suis operationibus defatigari necesse est, spiritusque per senluum operationes absumuntur: Somnus etiam necessarius est, ut vires reparentur, et spiritus instaurentur, Et quamvis illud in animalibus imperfectioribus, quae sensibus omnibus praedita non sunt, non ita manifestum sit: tamen perfectiora dormire, satis manifeste experientia convincit. Qua de re Aristoteles, 4. de hist. an. cap. 10. Plinius, l. 10. nat. hist cap 75.

Somnus autem non quaevis sensuum cessatio aut sentiendi impotentia est. Nam et in


page 607, image: s607

animi deliquiis, aliisque morbis sensuum operationes cessant: sed quando est [gap: Greek word(s)] . Somnus itaque est cessatio naturalis sensus communis et primi, et exteriorum sensuum, salutis animalium gratia facta. Seu, ut Aristoteles ait, de somno et vig. cap. 3. [gap: Greek word(s)] . De qua definitione vide Scaliger. Exerc. 289. Sensus autem communis praecipue in somno afficitur: hoc vero quiescente, etiam reliqui exteriores cessant. Reliqui vero sensus interninon necessario in in somno quiescunt: sed, si id contingat, ideo fit, quia externi quiescunt. Nam si phantasia in somno interdum non operatur, non id ideo fit, quod ejus affectio somnus sit, sed quia a sensibus externis nihil ad illam defertur, circa quod versari possit.

Quaenam autem sit caussa, quae sensus exteriores ita quasi vinciat, inquisitione dignum est. Caussa hujus rei alia non est, nisi quod spiritus animales e cerebro in organa sensuum non influunt. Quid autem impedimento sit, quo minus spiritus influant, nonnihil obscurum est. Aristoteles, de somn. et vig. cap. 3. statuit, hoc fieri, obstructa communis sensus via, per quam spiritus animales, tanquam commune


page 608, image: s608

animae instrumentum, ad omnium sensuum organa emittuntur. Obstructionem autem facere vapores, praecipue e ventriculo in cerebrum sublatos. Hi enim in quiete, per quam cerebrum nonnihil frigidius evadit, condensantur, et crassiores fiunt, gravioresque nonnihil facti, ad inferiora rursum descendere incipiunt, nervorumque meatus obstruunt, ne spiritus animalis ad organa sensuum possit deferri. Cujus rei multa sunt indicia. Nam post cibum, praecipue copiosum, somnolenti evadimus; et ebrii maxime dormiunt contra, qui diu inediam passi sunt, insomnes noctes agunt, et medicamenta soporifera dicta pleraque vapores multos in caput emittunt, aut cerebrum refrigerant, ut in eo vapores nonnihil condensentur, et hinc meatus obstruantur. Alii contra sentiunt, somnum non fieri e vaporibus, et nervos obstruentibus, sed ideo, quia anima ad sese spiritus retrahat et revocet, ne continua operatione animales vires destruantur. Hinc non solum post cibum nos dormire; sed etiam lassitudinem, cantus, tenebras, quietem, somnum conciliare.

Verum enim vero, utraque opinio conjungenda videtur, talisque est somni generatio. Composito ad quietem animali, anima virium quemdam languorem ex diurnis sensuum operationibus, spirituumque dissipatione,


page 609, image: s609

et vivifici Solis Luminis absentia percipiens refectionem quamdam et instaurationem virium spirituumque, salutis animalis gratia, meditatur. Et quia animales spiritus originem habent ex vitalibus, ut vitales prius instaurentur, cor ad se aliquid caloris, qui in exteriores partes sparsus est, colligit et revocat. Hinc extrema membra, et praecipue cerebrum, frigidius nonnihil evadit; quo etiam nocturni aeris frigiditas, et motus atque agitationum corporis, quae caloris caussa sunt, cessatio conspirat: calor vero circa cor et vicina membra augetur. Calor auctus ex alimento suaves quo sdam vapores excitat, qui ad cerebrum delati ejus frigiditate nonnihil condensantur, et rursum descendere incipiunt, nervorumque radicibus illapsi, eorum meatus replent et obstruunt, et in caussa sunt, ne et spiritus vitales calorque ex inferioribus in cerebrum influere possit, nec spiritus animales ad organa sensuum distribui: denegatis spiritibus membra concidunt, omnesque sensuum exteriorum operationes cessant.

Finis itaque somni est virium in animali instauratio. Quia enim per motum et sensuum externorum operationes multum spirituum absumitur, ne animalis salus in discrimen adducatur, ii instaurandi sunt. Addit Scaliger Exerc. 289. alium etiam finem his verbis: Somnus a Deofactus non solum, quod quidem recte aejunt, ad corporis resreationem, sedetiam ad animae


page 610, image: s610

libertatem. Qui enim, si ad officia spectes, propemodum plantae vitam vivamus dormientes: voluit, ut tum vere viveremus. Nam servus eo tempore liber est: atque etiam dominus evadit aliquando per insomnia Pravorum animi suppliciis afficiuntur per insomnia, bonorum atque sapientum, veritatis investigatione, laudabilium officiorum functione, divinae mentes fiunt per insomnia. Solutae namque non a corpore, sed a corporis penso, suas agunt res. Seipsas enim movent, atque etiam promovent ad effigiem sui finis, quae sunt olim coram contemplaturae.

Somno opponitur Vigilia, quae nihil aliud est, quam sensus [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] . Animal autem duplici modo a somno expergiscitur, vel sponte, vel a quadam caussa externa turbatum atque interpellatum. Prior modus maxime naturalis est, et fit, quando calor, qui intra se abdiderat, ad alimenti coctionem, et spirituum refectionem, coctione jam absoluta, spiritibus instauratis, sese rursum exserit, et ad externa diffunditur, vaporesque qui spiritibus obstaculo erant, discutit, ut spiritus ad organa sensuum liberum transitum habeant. Quanquam vero interdum etiam ex se animal expergiscitur, antequam coctio est absoluta, si vapores acres ex humoribus vitiosis ad cerebrum ferantur; vel etiam aliis de caussis: tamen modus is, quem tradimus, maxime communis et naturalis est.



page 611, image: s611

Excitatio vero a somno per res externas, ut si quis clamore vel tactu excitatur, fit ex perceptione externorum sensilium. Quanquam enim in somno spirituum defectus sit in instrumentis sensuum: tamen non plane spiritibus animalibus organa carent, sed adhuc in iis aliqui supersunt, qui ad sensilia v[?]hementiora percipienda sufficere possint. Itaque anima sentiens in somno ab objecto externo vehementi incitata et lacessita ad sentiendum se convertit, et primo quidem obscure rem percipit, postea subinde, ut eam clarius cognoscere possit, majorem spirituum copiam subministrat: qui ad sensus, qui afficitur, organum aditum quaerentes, sensus communis viam perrumpunt: atque ita ad omnium sensuum organa via patefit, et somnus cessat. Hinc quibus meatus sensuum in somno a pluribus, iisque crassis vaporibus magis sunt obstructi, quod ebriis accidere solet, ii plane difficulter excitantur, nec spiritus facile viam inveniunt: Qui vero non ita crassis vaporibus abundant, il facilius excitantur. Eadem de caussa primus somnus profundior et arctior est; quia vapores in prima coctione sunt copiosiores et crassiores, qui postea paulatim absumuntur et attenuantur.

In somno accidunt Somnia. Non autem somnium est passio senluum exteriorum. Nam


page 612, image: s612

dormientibus, quibus solis somnia accidunt, omnes sensus externi vincti et ligati sunt. Neque etiam animae rationalis. Nam praeter hominem etiam canes, et alia animalia somniant. Sed sensuum interiorum, Phantasiae praecipue, affectus somnium est: definiturque somnium, quod sit [gap: Greek word(s)] dormientibus apparens.

Quia vero in somniantibus phantasia occupatur, ipsique aliquod [gap: Greek word(s)] objicitur; non vero solum ea, quae de die egimus, aut quae in corpore nostro latent, somniemus, sed etiam ea, quae maximis locorum intervallis a nobis sejunguntur, et quae neque unquam vidimus, neque audivimus, neque ullo sensu percepimus; imo quae nondum facta, sed post futura sunt: quaeritur, quomodo rerum absentium, sensibusque nunquam perceptarum, et quae nondum sunt, imagines phantasiae objici possint. Epicurei, ut patet ex Lucret. l. 4. statuebant:

? ? rerum effigies tenuesque figuras Mittier a rebus, summo de cortice earum, Quae quasi membranae, vel cortex nominanda est, Quod speciem, ac formam similem gerit ejus imago, Cujuscunque cluet de corpore fusa vagart.

Has dormientibus objici, et significare, quae futura sunt, credebant. Sed dudum haec opinio rejecta est.

Non multo melior est Caelii Rhod. opinio, qui l 27. antiq. lect. cap. 11. simulacra illa Epicureorum, quae volitare ultro citroque et vagari per


page 613, image: s613

auras possint, negat: tamen motiones aliquas esse concedit, quae nos simulacrorum vice exerceant: Illas ex initiis quibusdam earum rerum prodire, quae dicendae nobis mox agendaeve sint, aere primum mutato. Tum deinde, per aurium foramina et narium meatus transmissas ad cor, facere, ut in somniis futurarum rerum exitus praenoscere videamur. Has vero motiones non posse alio tempore sensum sui, quam noctu, ampliorem invehere. Sed quaenam rerum, quae nondum sunt, motiones esse possunt? aut quomodo res absentes per 50. vel 100. milliaria aerem continuo afficere possunt? aut cur illae motiones non quosvis obvios dormientes afficiunt, sed eos tantum, quorum eam rem scire interest?

Nos omnia ea somnia, quae de rebus, quas nunquam ante sensu percepimus, vel ex caussis, quae in nostro corpore non latent, ortum habent, ad [gap: Greek word(s)] referimus. Itaque somnia ita dividenda esse censemus.

Somnia alia sunt [gap: Greek word(s)] seu Naturalia: alia [gap: Greek word(s)] seu divina. Naturalia sunt, quae ex naturalibus caussis proveniunt. Dividuntur haec rursum a nonnullis in Animalia, et Naturalia, sic in specie appellata. Animalia appellantur, quae circa res, quae vigilantibus oblata sunt, occupantur. Sensibus enim internis species quaedam sensibilium externorum imprimuntur, quae etiam absentibus sensibilibus


page 614, image: s614

manent, et somnia excitant. Hae etsi in vigilantibus, circa alia sensibilia externa occupatis, non semper apparent: in dormientibus tamen, quando sensus a suis operationibus vacant, eadem rursum emergunt et phantasiae se offerunt. Haec somnia non semper eo modo res ut gestae sunt nobis offerunt: sed nihil tam absurdum, ineptum, monstrosum cogitari potest, quod non in somniis interdum nobis offeratur. Anima enim a rebus externis non excitata, rerum antea oblatarum species revolvit, et quamlibet cum qualibet, ut quaelibet obvia est, conjungit, et ex multis diversisque rebus unam componit; rerum quoque ordinem et circumstantias miris modis confundit. Huc quoque vaporum vitiosorum copia facit. Ut enim vapores et humores vitiosi in vigilantibus, ut melancholicis et delirantibus, cerebrum turbando, absurdarum cogitationum caussa sunt: ita idem in dormientibus praestant: ut recte dicatur; somnia esse dormientium deliria; et deliria esse vigilantium somnia. Hinc Melancholicis, et iis, qui nimio cibo se repleverunt, somnia absurda et terribilia eveniunt. Eadem de caussa ebrii, et qui primum ad somnum se composuerunt, plerumque nihil somniant: quia tanta vaporum in iis est copia, ut cerebrum repleatur, omnesque imagines obruantur, ne apparere possint. Sub lucem


page 615, image: s615

vero et post cibi coctionem somnia sunt clariora, quia vapores, a cibis exhalantes, attenuati, et magna parte jam discussi sunt.

Naturalia vero sunt, quae â caussa, in corpore latente, ut humoribus, temperamento, aliaque affectione oriuntur. Si sit enim talis caussa vehementior, potest aliquem etiam in somnis sensum externum afficere, suique speciem phantasiae offerre; eam tamen raro distincte, sed per similis alterius speciem, aut cum similis specie conjunctam. Sic, ut refert Galenus, de praesag. ex insomniis, cum quidam somniasset, crus alterum sibi evasisse lapideum, paulo post, praeter opinionem, ejusdem cruris Paralysi correptus est.

Ad hyperphysica vero somnia omnia ea referimus, quae a caussis superioribus, et externa nobis immittuntur; sive a Deo id fiat, sive ab Angelis, sive a Daemonibus Quae a Deo et Angelis bonis immittuntur, in specie solent divina appellari, quorum aliquot exempla in sacr sliteris exstant. Solet enim Deus Opt. Max. vel novas species hominibus in somniis objicere, vel eas, quae antea praesentes sunt, ita ordinare vel conjungere, ut rerum futurarum sint indicia. Angeli vero easdem species, spiritus, vel humores, qui sunt in corpore, excitare et apte disponere solent, ut de re utili et necessaria hominens ad moneant. Diabolica vero


page 616, image: s616

eodem modo, quo ab Angelis, fiunt: sed fine diverso Diabolus enim hominum perniciem meditatur, eosque etiam per somnia superstitionibus vanis imbuere conatur; quod oracula per somnia facta demonstrant, quorum exempla quaedam narrant Tertull. l. de an. Cael. Rhodig. antiq. lect. l. 27. cap. 14. vel impiis et obscoenis somniis ad libidines et voluptates allicere tentat.

Ex his itaque constat, quomodo etiam res absentes et futurae nobis per somnia objici possint. Platonici ad suos genios, et daemones, quos singulis hominibus adjunctos putant, eosque de multis rebus monere statuunt, multa somnia referri posse opinantur, et rectius multo Theologi ad Angelos, quos singulis hominibus additos plurimi existimant. Illud tamen superioribus addendum videtur ex Tertull. qui in l. de an. ita scribit: Somniorum divinorum liberalitas solet et in prophanos destillare, imbres etiam et Soles suos peraequante Deo justis et injustis. Siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat. Sicut vero Dei dignatio et in Ethnicos: ita et tentatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat, qua potest; si vigilantibus non p[?]est.



page 617, image: s617

Ex his facile etiam colligere est, quid de divinatione per somnia sentiendum sit. Sunt enim somnia vel [gap: Greek word(s)] , quae aliquid praesagiunt, vel [gap: Greek word(s)] , quae significationem nullam habent. [gap: Greek word(s)] rursum sunt [gap: Greek word(s)] , quae speciem rei eventurae clare et sine ambagibus exhibent: [gap: Greek word(s)] vero, quae rem figuris et ambagibus involutam atque adumbratam repraesentant. Haec explicare non cujusvis est, sed optimi somniorum conjectores ii sunt, qui similitudines et convenientias rerum aptissime possunt perspicere: qua de re agunt libri [gap: Greek word(s)] .

Somnia, quae a Deo et bonis angelis immittuntur, omnino aliquid praesagiunt: ea tamen omnes explicare non possunt, nisi quibus hoc a Deo concessum est. Diabolica pleraque vana sunt, et ad alliciendum homines in peccata comparata: vel, si quae vera sunt, (Nam et diabolus interdum futura vel ex superiore caussa cognoscit, vel ex signis colligit) iisdem tamen etiam homines ad falsam religionem perducere conatur. Naturalia vero, quae ex corporis nostri constitutione ortum habent, de eadem etiam indicia praebent: solentque ea observare Medici, et quae somnia quam corporis affectionem prodant, docet prolixe Hippocr. de insomniis, et Galenus, de praesagiis ex insomniis. Illa vero, quae ex praeteritis actionibus oriuntur, [gap: Greek word(s)] pleraque sunt. Haec autem


page 618, image: s618

cum sint frequentiora, recte Ecclesiastes, cap. 5. ait: Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt v anitates, et sermones innumeri. Tu autem Deum tuum [?]ime.

CAP. X. DE DIFFERENT. ANIMAL.

POstquam de forma bestiarum seu brutorum actum, jam de corpore etiam dicendum esset. Verum enim vero cum homo omnium seu animalium seu animantium (neque enim an haec distinguenda sint, hîc laboramus: de quo Scaliger, Exerc. 216.) perfectissimus sit: in omni autem genere imperfectiora ex perfectissimo, tanquam mensura unica, judicanda sint: Praeterea omnium animalium partes exacte nondum cognitae et descriptae sint; in hominis vero partibus describendis ea ab Anatomicis adhibita sit diligentia, qua vix major potest; quae de partibus animalium in genere dicenda essent, ex Anthropologia petenda, et in quibus aliorum animalium partes ab hominum partibus discrepent, considerandum. Potius ergo jam de animalium differentiis hîc agemus; ubi tamen etiam quaedam de partibus occurrent. Et cum animal omne anima et corpore constet, praecipuas, quae cum ab


page 619, image: s619

ma, tum a corpore, et a toto ex his constituto fluunt, differentias perpendemus.

Et primo facultatem vegetantem quod attinet, spectantur in ea communiter tria: Nutritio, Augmentatio et Generatio. Ac quantum ad nutritionem ac augmentationem, nullum prorsus datur animal, quod non utatur alimento. Ex his vero quaedam vescuntur carnibus, ut Lupus, Tygris etc. qnaedam pluribus rebus promiscue utuntur, ut Canes; quaedam graminibus ac frugibus, ut equi et cervi; quaedam vermibus, ut aves plurimae; quaedam piscibus. Ex his vero iterum quaedam vivunt ex venationibus adeoque aliorum praeda, ut Grocodilus, Leo, Lupus etc. quaedam aestate alimenta recondunt, ut formicae; quaedam noctu et die simul praedam ac cibum sibi acquirunt.

Generationem vero quod attinet, habent omnino bestiae seu bruta vim, quam divina benedictione in prima creatione acceperunt, multiplicandi sese, mediante quodam semine, sive illud sit proprie dictum, sive analogum in iis, quae vulgo aequivoca generatione produci dicuntur. Experimur enim insecta et similia, quae aequivoca generatione produci dicuntur, non in quavis, sed peculiari materia generari. Non enim scarabaeus ex quavis, sed definita materia generatur. Hinc etiam fit, quod bestiae genitae ex substantia putrida, semen tamen


page 620, image: s620

idoneum continente, non differre deprehenduntur a caeteris ejusdem nominis animalculis. Praeterquam enim quod figura et forma plane conveniunt, easdem insuper possident proprietates, easdemque edunt operationes et sibi similes progenerare valent.

Tribus enim omnino animalia producuntur modis. Nonnulla ex mutuo congressu maris et foeminae: nonnulla ex putrefacta corporis corrupti materia, quae tamen semper semen propagandae bestiolae analogum continet: nonnulla vero utroque modo, tam coitu, quam ex putredine oriuntur, ut mures, locustae, scarabaei, muscae.

Iterum varie generant animalia, quaedam more hominum producunt viva, unde dicuntur vivipara, ut Cervi, Canes, Delphini, Viperae; quaedam ova edunt, e quibus calore benigno fotis producuntur pulli, ut aves, pisces: Quaedam denique pariunt vermem.

Ovum definit Aristoteles, quod ex ipso animal existat, non quidem toto, sed altera tantum ejus parte, reliqua in alimentum convertenda. Vermem vero, quod ex ipso toto crescente evadat animal. Atque ita ovum in duas partes dividit Aristoteles: quae quidem in animalibus perfectioribus etiam colore differentes aperte distinctae apparent; in minus vero perfectis distinctae non conspiciuntur, sed ambae confusae in unam substantiam coeunt.



page 621, image: s621

Ex qua parte autem ovi animal fiat, controversum est. Hippocrates, seu autor libri de natura pueri, ex luteo generari dicit: Aristoteles ex albo. Experientiam si consulas, ita sese res habet. Si ovum, quod sub incubante gallina est, secunda, tertia aut quarta die aperias, atque accurate intuearis, cor esse membrum princeps, facile animadvertitur. Nam foetum primo formari, et in eo primum cor, et cor in principio duas venas emittere; post foetus autem generationem membranas foetui inservientes concrescere, manifeste cernitur. Et quidem die octavo cor non solum ipsum constat, sed una cum venis colore similimis, rubro nempe, conspicitur et aperte micat seu movetur. Quarta die membranarum corpora jam confirmata et densiora facta minus perspicua esse incipiunt: Septima autem propter concretionem omnem fere foetum obscurant seu contegunt: cor tamen ob colorem rubrum conspicuum, ut vena etiam, atque ob motum videtur. Interea jecur nondum apparet, sed septimo demum die primum liquor seu mucor quidam luteus conspicitur cordi subjectus, qui jecoris concrescentis initium est, et sequentibus diebus in jecoris corpus concrescit; quod ad tempus multum luteum adhuc permanet, etiam in exclusis pullis. Atque in hoc jecoris loco totis novem diebus a prima formatione sanguis nullus videtur; corde tamen


page 622, image: s622

interea maxime sanguinis pleno et sanguine affluente ac turgente; ut et vena amplissima infra cor toto corpore protensa. Ex quibus omnibus clarum evadit, animam in corde, quasi radice, haerere, et cor primum esse, quod vivat, et quasi animalis rationem habeat.

Verum ex qua ovi parte pullus fiat, et ex quo generatus alatur, non ita planum. Hoc tamen modo sese res habere videtur. Media fere ovi longitudine in extremo ovi ambitu, quo luteum cum albo superius committitur, altera ab incubatione die consistit initium quoddam albescens, reliquo albo magis concretum, et quasi per vitrum species pulli, tenuissimae nubis modo, consistere videtur, capite potissimum conspicuo, et juxta caput puncto rubro sese identidem dilatante et constringente. Diebus proximis, ab eo puncto rubro vena admodum rubra per totum pulli dorsum indies longius protenditur: ex qua deinde venae ad pelliculas circa luteum ductas procedunt. Juxta venam demum jecur luteo colore concrescit. Ex quibus colligere licet, pullum ex albo primum formari: alimentum vero in sanguinem vertendum e luteo fieri, et pervenas ad pelliculas circa luteum protensas advehi, et in epate confici; quod epar etiam cum luteo similitudinem habet. Si quis tamen statuat, luteum sanguini et partibus sanguineis: album vero albis ex se genitis et


page 623, image: s623

sibi similibus alimentum praebere, donec epar ad id roboris pervenerit, ut omnibus partibus alimentum praebere possit, atque ideo locum conformationis in confinio lutei et albi datum esse, cum eo non pugnaverim.

Caeterum inveniuntur quaedam animalia, quae non tantum saepe, sed etiam multa simul gignunt, ut sues, lepores, columbae etc. quaedam vero pauca gignunt, insuperque rarius. Haec autem omnia in plerisque mediante utroque sexu, nec in ullo animantium genere sexus confunduntur, foeminaque fit mas aut mas foemina: quod quidam de leporibus affirmare non dubitant. Licet concedi forsan posset, Hermaphroditas hîc occurrere frequentius, quam in speciebus reliquis.

Secundo et secundum facultatem sentientem in animalibus est differentia. Non enim omnis sensus omnibus animantibus conceditur: omnibus tamen animalibus tactus tanquam primus conceditur. Et quae reliquis sensibus destituuntur hoc vero solum praedita sunt animalia, [gap: Greek word(s)] appellantur. Reliqua omnia animalia plures sensus obtinent. Quin ipsi talpae visum denegandum non censemus. Ad quod enim oculi ipsi dati essent, si videndi potentiam non haberet? Etsi enim visu opus non habet, ut sub terra videat: eum tamen obrinuit, ut lumen, et aerem lucidum, qui supra


page 624, image: s624

terram est, evitet. De qua videatur Scaliger, Exerc. 244.

Sed tamen sensibus aliis alia animalia magis vel minus valent: quaedam visu, quaedam odoratu, aliis alia non tantum externis, sed et internis sensibus antecellunt.

Tandem et secundum locomotivam in animalibus magna occurrit varietas. Omne enim animal loco movetur, sed alia aliter. Quaedam ex parte tantum, ut jam de zoophytis dictum; quae licet uni loco semper adhaereant, tamen sese contrahunt et dilatant. Quaedam vero toto corpore locum mutant: atque alia aliter. Aliae enim bestiae gradiuntur, et quidem vel pedibus duobus vel quatuor, vel sex, vel pluribus, ut Araneae; aliae natando sese promovent, ut pisces et quaedam amphibia: aliae volando, ut aves: aliae saltando, ut cicadae: aliae denique reptando, ut serpentes et vermes, qui corpore contracto atque iterum dilatato alium atque alium locum subinde occupant.

Deinde ratione partium magna occurrit in animalibus varietas. Nam ut Aristoteles, 1. de histor. animal. cap. 2. habet: [gap: Greek word(s)] : Partes animalium sunt eaedem, et diversae vel forma vel specie, vel exsuperantia, vel analogia, vel situ. Primo quidem partes, per quas capiunt alimentum


page 625, image: s625

et in quas recipiunt, omnibus animantibus communes sunt. Necessitas enim alimenti ipsis cum stirpibus communis est: quod quidem terra stirpibus suppeditat: ideoque in terra haerentes sat alimenti habent. Animalia autem cum plantis perfectiora sint, lautior cibus ipsis conveniebat, quam qui a terra suppeditaretur. Ideoque non solum ad explorandum cibum gustus ipsis datus est, sed et membra, quibus assumeretur, et in alendo corpori utilem succum converteretur, os scilicet et venter.

Alimentum autem hoc assumtum in aliis atque aliis animalibus aliter mutatur in alimentum proprie dictum seu humorem, qui proximum corporis alimentum est, qui ubi seu natura ipsa, calore temporis progressu eum depascente, seu vi, ut in morbis et aliis casibus consumitur, vita exstinguitur. Hic autem humor proximum corporis alimentum in aliis est sanguis, in aliis sanguini respondens pinguis quaedam et cruenta, instar saniei, humiditas; sicut et pars, qua continetur alimentum hoc, in aliis vena est, in aliis fibra. Hinc animalia alia dicuntur sanguinea, alia exanguia. In animalibus perfectioribus actionibus nobilioribus natis, et hinc calore majore indigentibus, humoris ruber est, et sanguis appellatur. Est tamen in quibusdam animalibus exsanguibus ruber quidam humor, sed non sanguis, verum excrementum, ut in purpura.


page 626, image: s626

Animalia vero alia, quorum corpora imperfectiora sunt, imperfectiore etiam alimento egent; si humidiora albo, si sicciora obscuro magis: qui humores cum propria appeilatione careant, ichoris, id est, saniei nomine indigitantur, suntque sanguis quasi imperfectus et inchoatus. Sicut et in animalibus sanguineis, ubi sanguis minus recte elaboratur, ichoris naturam quasi induit, ut in cachecticis videmus.

Caput similiter omnia habent animalia, excepto polypo, qui loco capitis gerit alveum. Artus in quibusdam insectis desiderantur; in quibusdam pedes priores sunt loco digitorum. Vice manus Elephanti est promuscis ex ore demissa. Collo et cervice pisces carent. Cauda eademque diversa pleraque sunt praedita animalia, qua homo caret. Loco dentium aves habent rostrum osseum, quo cibos conterunt; loco narium obtinent bina foramina; ut et loco aurium duos meatus. Oculus talpae occultiores habent; iis tamen non plane carent. Vice linguae multa animalia habent carneum quid intra os, multa etiam aculeo externo fungoso et cavo simul gustant et cibum attrahunt. Cutem habent omnia animalia sanguinea. Cerebrum in omnibus sanguineis et capite proprie dicto constantibus, et quidem parre priori, bipartitum invenitur. Nervi visorii, auditorii, et gustatorii cum reliquis partibus


page 627, image: s627

totum organum fensus constituentibus, animalibus perfectis competunt omnibus. Cor vero, saltem analogum, in nullo bestiarum genere desideratur. Pulmo in piscibus non reperitur: loco membrorum generationis habent pisces et serpentes meatus quosdam semini dicatos. Intestina et viscera in perfectis apparent pleraque, in imperfectis autem non exacte cum partibus corporis humani congruunt, magnaque ex parte in piscibus et serpentibus discrepant. Pisces loco ossium acceperunt spinam. Insectis peculiaris prorsus est conditio. Habent siquidem carnem fissilem directam in obliquum adeoque intermedium quippiam, inter nervos et carnem, quod est loco ossium et spinarum. Spiritus cuivis animali attribuuntur proprii, quibus immediate anima ad sensitivas actiones exercendas utitur.

Sunt porro aliae a loco vitae et actionibus differentiae. Primo enim animalia quaedam in unico tantum elemento habitant, atque ex eo vivunt: aere, manucodiata; aqua, apua; terra, Bufo. An autem animalia sint, quae in igne vivant, autores dissentiunt. Salamandram et pyraustas in igne vivere, nonnulli, ut Aristoteles, Plinius, Aelianus, et Augustinus, statuunt. Salamandras quod attinet, tantum abest, ut ignibus delectentur, ut nusquam nisi in locis frigidis et humidis reperiantur, et carbones ardentissimos seu frigiditate suâ seu lentore


page 628, image: s628

restinguant, priusquam urantur. Pyraustas in igne vivere acriter defendit Scaliger, Exerc. 9. 23. 194. s. 4. Alii vero nullum animal esse, quod ignibus non uratur et intereat, statuunt, et pyraustas quidem circa fornaces in cavernulis gigni et foveri, nusquam tamen in ignibus versari, sed in ignem conjectas uri. Quod probabile. Quaedam in duobus manent, atque utrinque cibum nanciscuntur, ut vespertilio, qui et in aêre culices venatur, et in terra suillas pernas populatur.

Haec omnia rursum tribus generibus concludi possunt, Avium, Piscium, Terrestrium; quae ita rursum dividuntur. Avis in solo aêre, Manucodiata: Avis in solâ aquâ, in Oceano Brasiliae marini anseres, colore atro, qui nunquam evolant: et in Oceano Sur, Chinam versus, aves apodes, quae nunquam exeunt e mari. Avis in sola terra, Struthiocamelus. Avis in terra, et aqua, Ardea. Avis in aere et terra, vespertilio. Avis in tribus vitam, sed non victum habens, Cycnus.

Pisces in aqua et terra, polypus, cancri. In tribus sunt iidem, qui in duobus; quippe in aere, aqua, terra, qui in terra et aqua. In terra enim esse nequeunt extra aerem.

Terrestrium, quae [gap: Greek word(s)] nominat Aristoteles, non ita facile Latine reddenda voce, quaedam in terra et aqua, et utrobique victum capientes, ut lutra; quaedam piscium avidissima


page 629, image: s629

aquarum contactum exhorrent, ut feles: quaedam tantum in terra.

Alio modo animalia sic dividuntur. Ob escam animalia quaedam sunt aquatica, quaedam terrestria. Aquatica aquam recipiunt, vel non recipiunt. Aquam recipiunt pisces branchiis muniti. Quae non recipiunt, aêrem captant, vel non captant. Captant pedibus nitentia, ut lutra, crocodilus; pedum expertia, hydrus; pennis nitentia, mergus. Non captant, urtica, ostracoderma. Terrestria vero aêrem admittunt, omnia sanguinea et quae pulmonem habent; non admittunt, vespae, apes, et insecta omnia.

Rursum terrestria animalia, sunt quaedam volucria, ut aves, apes; quaedam [gap: Greek word(s)] seu pedestria, quae scilicet itinere terrestri solo utuntur, quod pedare antiquis, sive id pedibus, sive alio quovis efficiatur.

[gap: Greek word(s)] seu pedestria sunt vel gradientia, vel serpentia, vel se trahentia [gap: Greek word(s)] . Gradientia pedibus utuntur, ad quae pertinent [gap: Greek word(s)] , hoc est, salientia. Serpentia vero longi corporis flexione utrumque bino nisu corpus impellente utuntur, non aliter ut quadrupedia binis utrumque pedibus idem praestant. Trahentia tandem sunt, quae prioribus partib. prorsumactis, posteriores inde antrorsum identidem adducunt, et ita corpus transferunt.



page 630, image: s630

In vitae actionibus et moribus differentias quod attinet, bestiae quaedam gregales sunt, quaedam solitariae, quaedam ancipites, et in utrumque paratae. Gregales volucres sunt columbae, grues: solitariae uncinatae omnes, quarum nulla gregalis est. Inter pisces gregales sunt, Cursores, Thunni, Pelamides, Amiae. Vivunt autem solitarie animalia ob victus necessitatem. Quanquam enim omne animalium genus alieni generis bestias fugiat, et tutius se cum suis vivere putet ac similitudine alliciatur: Bestiae tamen, quae victus penuria laborant, praedamque raram habent, ut aves uncinatae, cum multis sui generis esse non possunt. Sicut enim aliae, quibus victus copiosior facile invenitur, ut columbae, gregales sunt: ita his propter victus penuriam, solis et robur corporis et animi feritatem natura dedit, et praedandi necessitatem victus raritas imposuit.

Rursum sive gregales sive solitariae quaedam eamdem regionem perpetuo incolunt, quaedam de una in aliam migrant, remigrantque.

Gregalium rursum [gap: Greek word(s)] , seu gregalium quaedam vitam civilem colunt, quaedam perse nulla civili necessitate res suas administrant. Civilis ratio, ut opus publicum ordine quodam ab omnibus administretur, requirit, et utilitatum communicationem postulat; id quod faciunt


page 631, image: s631

apes, formicae, columbae; passeres non faciunt. Licet enim istae aves gregatim volent: tamen quaeque separatim suam vitam curat, nihil pro tota societate laborat; quod apes et formicae faciunt.

Rursum alia animalia sunt carnivora, alia herbivora, alia piscivora, alia vermivora, alia [gap: Greek word(s)] seu omnivora, alia propria esca vescentia, ut apes, ut supra est dictum.

Iterum alia libero et aperto coelo utuntur, quaedam in domiciliis vivunt. Aliaque ea habent supra terram, alia subter terram: alia rursum, quae domiciliis sub terra utuntur, domicilia sibi effodiunt, alia in factas foveas se abdunt. Quae supra terram domicilia habent, eorum quaedam in muris et rupibus habitant, quaedam peculiaria do micilia et nidos exstruunt. Rursum quaedam in domiciliis suis interdiu se continent, noctu vero exeunt et pabulantur, luce adventante intra casas suas se rursum abdunt: alia contra in luce et interdiu sua peragunt, et noctu se abscondunt.

Iterum animantes quaedam cicures seu mites sunt, quaedam ferae. Et quidem, quaeferae sunt, quaedam semper sunt; quaedam non semper sunt tales, sed mansuelcere possunt.

Vocis etiam ratione multum differunt animalia. Vocem enim edunt alia, alia vocis expertia sunt. Quibus sonus aut vox data est, in eum finem data est, ut affectus exprimant,


page 632, image: s632

aut necessitatem significent. Differunt autem haec tria; Sonus, Vox, [gap: Greek word(s)] seu locutio. Sonus communissimum est. Vox vero non omnis sonus est, sed is solus, qui in animalibus beneficio pulmonum, thoracis, asperaeque arteriae, et in hac ejus capitis, quod proximum vocis instrumentum, perficitur. Vox autem alia est literis expressa, et articulate distincta, alia quae literis notari non potest. Haec simpliciter vox, illa [gap: Greek word(s)] seu locutio appellatur; quae solius hominis propria est. Quanquam enim bruta et animalia rationis expertia, fremitu, stridore, latratu, hinnitu, aut quocunque alio modo hilaritatem, metum, dolorem, cupiditatem exprimant: solus tamen homo voce, literis articulate distincta, omnes animi sensus exprimere, et cum aliis, ad quorum consociationem natus est, communicare potest.

Caeterum cum tot animalium sint differentiae ad certa tamen genera, ut ex iis, quae dicta sunt, patet, redigi possunt. Sunt alia imperfecta: alia porfecta: et haec rursum trium generum, alia terrestria, alia aquatilia, alia volatilia. Si de singulis dicendum esset, ab imperfectis ad perfecta progrediendum esset: donec tandem ad hominem, qui omnium creaturarum complementum est, perveniatur.

Primum locum inter animalia obtinent [gap: Greek word(s)] seu plantanimalia, ut Graecam vocem


page 633, image: s633

reddidit Hermolaus Barbarus, quod inter plantas et animalia quasi media sint, et in corporis conformatione et figura ad plantas quidem accedunt; tactu vero et motu quodam cum animalibus conveniunt. Ex sensibus enim tactum habent, et tacta sese vi contrahunt. Licet vero de loco in locum sese non transferant: dilatanditamen et contrahendi sese potentia praedita sunt.

Ex his quaedam plantarum more terrae perpetuo inhaerent, ut arbor, quae oritur in provincia Pudifetam, quae rerum accessum videtur sensu percipere. Appropinquante enim homine aut animali ramos constringit; recedentibus pandit. Qua de caussa nominant incolae arborem pudicam. Cuiarbori affinem herbam prodidit Apollodorus Democriti discipulus, quam iccirco Aeschynomenen appellabat; quia admotam manum refugeret foliorum contractione: ut Scalig. Exerc. 181. s. 28. scribit.

Quaedam itidem perpetuo vel saxis vel arenae adhaerent, ut pulmo marinus, urtica marina, spongiae, holothuria. Quaedam veroradicibus et fibris stirpium tamdiu cohaerent, quoad justam magnitudinem assequantur, ut Mytuli, qui in caulibus algarum germinare dicuntur, iisque primo tenacissime adhaerere, atque incrementum et justam magnitudinem adepti


page 634, image: s634

decidere e caulibus, non vero ut caetera ostracoderma, per se generari.

Haec insequuntur et maxime imperfecta sunt reptilia, quae animalibus adnascuntur, vel extra, ut scirus, qui et Acaris, pediculus, pedicillus, Pulex, Ricinus vermis canibus infestus, quem tamen canibus non adnasci, sed in silvis generatum canibus in venation e adhaerescere tradunt: de quibus Scalig. Exerc. 195. s. 7. vel in animalibus ac non solum in intestinis, sed et in aliis partibus, e quibus fere nulla datur, in qua non aliquando vermes genitos fuisse, Medici observarint.

Huc pertinent ea insecta et animalcula, quae ex aliorum animalium cadaveribus, ut et ex plantis generantur, vermes, vespae, muscae, Crabrones, gurgulio, cossus, teredo, tinea, blatta, cicindulae, cimex, cantharis, bruchus. Quibus affinia sunt araneae, phalangia, tarantulae, scorpiones et similia.

Inter ista autem animalia nobilissima sunt apes, et bombyces, quarum illae mel dulcissimum et utilissimum conficere; hae sericum, quo ditiores superbiunt, nere solent.

Sequuntur haec locustae, quibus Johannes Baptista vescebatur. Nec enim est, ut vocabulum [gap: Greek word(s)] vel arborum summitates, vel fruticem aliquem, vel cancros fluviatiles, significare dicamus; cum et antiqui scriptores doceant, locustas quibusdam gentibus


page 635, image: s635

in cibis esse, ut Strabo, lib. 16. in descript. Arabiae, qui etiam modum capiendi eas describit, et Plin. lib 11. cap. 29 qui Parthis gratas esse dicit, et lib. 6. c. 30. quosdam Aethiopiae populos non alio cibo vivere, quam locustis, easque in hunc usum sale et fumo durare referat: et ex recentioribus Clenardus, in epistolis, scribat, Fessae et Maroci integra plaustra locustarum interdum esse venalia.

His subjicienda sunt varia serpentum genera, ranae, bufones, salamandrae, locustae. Quibus et nominibus et figura proxima sunt insecta quaedam marina, Muscae, scolopendra, cantharis, stella marina, et similia.

Quibus succedunt ostracoderma, seu duo cochlearum genera, quarum aliae restam habent patentem anfractuosam, ac in gyros quosdam figuratam, quales sunt purpurae, et turbinum innumera genera; aliae vero testas quasi valuas ita concludunt, ut sine vi maxima aperiri non possint; cujusmodi sunt ostreae, et id genus alia. Quibus cognata sunt crustacea illa piscium genera, Cancri, gammari, astaci, locustae marinae et similia.

His subjunguntur reliqua piscium genera, laeves et squammis carentes; squammosi; aculeati; Marini, fluviatiles, palustres. De piscibus videatur inter alios etiam Scaliger, Exerc. 218. tota, et Exerc. 223. 226.



page 636, image: s636

His succedunt amphibia, quae partim in aqua, partim in terra versantur, ut testudo, salamandra aquatilis, scincus, Crocodilus, cordylus, Hippopotamus, Castor, cancer fluvialis, mus aquatilis. Inter quae tamen nullum est, quod revera altera sui parte piscem, altera quadrupedem referat, praeter Castorem.

Post pisces explicandae aves. Est autem avis non quodvis animal volans, sed quod simul sanguineum est, rostratum et pennatum. Hinc muscae, scarabaei, apes et similia non sunt aves; ut nec vespertilio, qui inter mures et aves mediae cujusdam naturae est, ut mus alatus dici possit.

Sunt autem avium variae differentiae, quas collegit Scaliger, Exerc. 227. Primo autem loco occurrunt Hirundines, avium omnium celerrime volantes; quarum etiam quaedam differentia est. Cum autem fere cibo sint inutiles, nec ipsae cibum, muscas, et id genus alia animalia in aere volantia, hieme habeant: post finem aestatis et muscis jam deficientibus, ex his Germaniae, ut et Galliae regionibus, ad oras maris Baltici avolant, et sub altissimis rupibus mari imminentibus mutuis complexibus haerentes, ad Aequinoctium vernum usque delitescunt, ac ventis Aviariis flare in cipientibus suam quaeque patriam repetunt.

Hirundinibus succedunt passeres, pici, fringillae, ac pari, atque aves oscines, Luscinia,


page 637, image: s637

Alauda, carduelis, turdi, ficedula, rubecola, rudicella: item garrulae, ut Psittacus, Merula, pica, sturnus, graculus, monedula.

Has sequuntur columbae, cum domesticae, tum silvestres, palumbi, turtures, et aliae.

Has porro, gallorum et gallinarum genera, et his cognatae aves, phasianus, perdix, attagen, coturnix, struthio, pavo.

Post has sunt aves aquaticae, tum planipedes, ut olor, anserum, et anatum species, onocrotalus, corvus aquaticus, mergus, sulica planipes; tum non planipedes, ut Ardea, Alcedo, et reliquae.

Tandem sunt aves rapaces, graculi, cornices, corvi, vulturum, et accipitrum species, milvius, bubo, noctua; et denique Regina avium Aquila. De avibus vide Scaligerum, Exerc. 227. et sequent, usque ad eexrc. 224.

Inter aves et quadrupedes mediam naturam obtinet, et alatus quasi mus est, vespertilio, in nonnullis locis mirae magnitudinis. Scribit enim Scaliger, Exerc. 236. s. 3. ad Catigan insulam maris Sur, Vespertiliones, quanta Aquila, esitari ab indigenis, Gallinae sapore. In specubus Atlantis montis esse vespertiliones, quarum corpora Columbos nostros aequant.

Hoc loco Basilisci montio non omittenda Esse serpentis genus, quod Basilisci nomine appellatur, patet ex sacris, Provorb. 23. v. 32.


page 638, image: s638

Esaiae, 11. v. 8. et 14. v. 29. et 59. v. 5. Ferem. 8. v. 27, ut et Plinio, lib. 8. cap. 2. et lib. 29. c. 4. Solino, cap. 30. Lucano, lib. 9. Dioscorid. lib. 6. c. ult. Galeno, de theriac. ad Pison. Aêtio, tetrab 4. serm. 1. cap. 33. Etsi autores in eo describendo non consentiant.

An vero Basiliscus, qui ex ovo galli decrepiti excludatur, detur, dubium est. Habetur id quidem a multis pro fabula. Vulgo tamen fertur, Viennae in Austria quondam talem fuisse, ejusdemque imaginem in pariete cujusdam domus exstare; ut et Basileae, et Zvviccaviae, ut Georg. Agricola, lib de animantib. subterran. refert. Memorabilis vero est historia, quam ex relatione D. Mosani, Archiatri Gassellani, refert Jo. Pincier, aenigmat. lib. 3. aenigm. 23. quae quia forsan omnibus obvia non est, integram hîc adscribere lubet. Warsoviae in Polonia, Anno 1587. accidit, ut machaeropoei cujusdam filius vicinique civis filia, quinquennes ambo, cum aequalibus, pro aetatis more cessationis impatientes, exercitatione ludicra tempus fallerent, latebrasque, in quibus a colludentibus haud facile invenirentur, quaererent. Fuit haud procul ab eo loco, in quo ludebant, cella quaedam subterranea, ob incendium, quod ante triginta citciter annos superstructum aedificium absumserat,


page 639, image: s639

desolata: in quam per semiputridos gradus utcunque repi poterat. In eam cum ambo se dimitterent, in imis gradibus conciderunt et exspirârunt. Ut coenae tempus appropin quavit, matres de suo quaeque infante sciscitatae, ecquis ubi essent, sciret; nihil resciscere potuêre. Itaque uxor machaeropoei ancillam emisit, quae diu quaesitos in gradibus cellae, quos dixi, jacere conspexit, moxque exclamavit, ecce, ibi jacent. At vero neutro sese vel minimum. commovente, supicari caepit somno correptos esse, claraque voce nunc hunc nunc illam nominavit; si forte eos expergefacere hac ratione posset. Postquam vero vel ad ravim clamando nihil se proficere, sed operam ludere animadvertit, ipsa quoque in cellam descendit, cogitans vellicando somnum dormientibus, ut opinabatur, excutere. Quid fit? protinus et ipsamet juxta infantes concidit et extinguitur. Ingredientem in profunda cellae ancillam hera fuerat conspicata. Ut vero eam diutius aequo morari videt,

Nec revocare gradum superasque evadere in auras,

attonita ad cellam accurrit, ancillamque cum infantibus humi prostratam cernit. Itaque et ipsa clamorem edit, altaque voce modo infantes, modo ancillam appellat. Qnum


page 640, image: s640

vero et hoc incassum fieret, neque jacentium quisquam aut responderet, aut sese commoveret, exanimatos esse colligit. Extemplo sit rumor, cives concurrunt, nec tamen quid facto opus sit, sciunt, donec de tristi hoc casu ad Consules et Senatum referretur. A quibus mandatum, ut cadavera uncis incendiariis extraherentur. Ea extracta tympani instar turgebant, labia et linguam tumor obsederat, color erat fuscus, oculi extra suas cavernas ad dimidii ovi gallinacei magnitudinem prominebant. Accessit ad hoc triste spectaculum, consulis rogatu, Palatinus N. et senex quidam Archiater Regius Benedictus nomine. Hujus conjectura fuit, serpentem veneni praesentissimi in deserta illa cella stabulari, cujus pernicioso halitu aer in ea conclusus inquinetur; eum autem infirmam hominis naturam perferre non posse. Quamobrem credibile esse, hune infantibus et ancillae exitium attulisse. Fieri etiam posse, ut ibi latibula habeat Basiliscus, quem naturae rerum indagatores ex ovo galli a bufonibus excluso nasci perhibeant, cujus tanta sit virulentia, ut, qui in oculos ejus offenderint, subito moriantur. Interrogatus, quâ ratione rei veritas explorari queat; respondit, esse aliquem in cellam mittendum, eumque circumquaque speculis aversis muniendum. Basiliscum enim, si suam


page 641, image: s641

ipsius imaginem videat, protinus emori. Fuêre illic sub id tempus duo rei capitis supplicio intra triduum afficiendi; quorum alter Polonus, alter Silesius; atque huic nomen Johanni Jaurero. His conditio oblata est, uter eorum in cellam descenderet, serpentemque illum venenatum venaretur. et quaereret, ei capitis supplicium remitteretur. Conditionem Johannes statim accepit. Itaque toto corpore corio indutus est; perspicilia oculis obligata, quae visum tamen haud impedirent; una manus instructa ferreo rutabulo; altera face ardenti; denique cunctis corporis partibus ante et retro specula annexa fuêre. Sic adornatus cellam ingreslus est, spectantibus plus quam duobus hominum millibus. Postquam vero per horae spacium omnes cellae rimas omnesque angulos perquisivisset, neque serpentem ullum invenisset, ut alia nova fax in cellam dejiceretur, postulavit. Esse enim juxta cellam, in qua erat, aliam, sed aditum ruderibus esse interclulum, operam daturum se, ut in eam ingressum sibi paret. Dum vero id agit, oculos forte sinistrorsum flectit, et diu quaesitam bestiam gallinae figura in quodam muri foramine jam exanimatam jacere ex inopinato conspicit. Quod, cum is', qui foris erant clamore significasset, Archiater monuit, ut ferreo rutabulo sublatam e cel ae


page 642, image: s642

tenebris in apertam lucem exportaret; idque ilico in oculis atque congregatione magnae hominum multitudinis factum. Archiater bestiam visam Basiliscum protinus judicavit. Magnitudo ei mediocris gallinae: capite ad galli Indici figuram accessit; crislâ coronae aemulâ, partim flavo, partim coeruleo colore conspersâ; palearia codem modo colorata fuêre. Dorsum habuit multis maculis eminentibus, oculosque bufonum adsimilantibus consitum, interjectis passim coloribus virulentorum animalium, utplurimum autem flavo. Iidem colores etiam alas extrinsecus occupaverant. Sub alis totus flavus fuit, nec non sub ventre, ubi tamen flavo coeruleum et viride et alii miri colores interpositi fuêre. Cruribus fuit oblongis, galli cruribus simillimis, cydoniorumque malorum flavedine proximis. Ante et post haec crura utrinque duo alia prodierunt, bufonum cruribus et brevitate et figurâ respondentia. Cauda illi fuit incurvata, ac sursum reflexa, maculisque superius, quales in dorso emcuisse diximus, plena; inferius flava, in extremo bufoni concolor. Plura de Basilisco, apud Jo. Pincierum, loco allegato, videantur.

Ultimo loco sunt quadrupedes bestiae, quae proxime ad hominem cum corporis


page 643, image: s643

partibus, cum facultatibus animae sensitivae accedunt. Inter haec autem sunt, quae ruminant, hoc est, cibum mansum jam, et in unum stomachi sinum delapsum, per gutrur revocant, iterumque mandunt, et ad alterum stomachi sinum melius attritum et praeparatum ad concoctionem exquisitiorem transmittunt. Quod enim natura in superioribus dentibus denegavit, hoc per duplicem masticationem restituit.

Deinde omnes tegumentis loco vestium sunt donatae, nonnullae quidem pilis; hae pluribus, illae paucioribus, nonnullae villis, nonnullae lanâ, nonnullae vero setis, Rursum quaedam habent pedes solidos, quaedam dissectos.

Infimum autem gradum obtinent et imperfectissima inter has sunt, talpae; mures, marmota, quae describit Scaliger, Exerc. 203. Perfectiores sunt mustelarum species, erinacei, feles, Canes, (de quibus vid Lipsius, cent. 1. Epist. ad Belgas, epist. 44.) Lupi, oves, caprae, arietes, lepores, vulpes, asini, sues, boves, simiae, cervi, ursi, elephanti, (de quibus Scaliger, Exerc. 204. et J. Lipsius, Cent. 1. Epist. miscell. Epist. 50.) Equi, alces, cameli, pardi, Rhinocerotes, monoceros atque alia, et tandem bestiarum acbrutorum quasi Rex Leo.



page 644, image: s644

De Monocerote saltem aliquid dicam, de quo variae variorum sunt sententiae. Ambrosius Paraeus, Chirurgiae lib. 20. cap. 39. ubi multis hac de re disputat, postquam aliquot autorum narrationes de hoc animali adduxit, easque non consentire animadvertit, tandem concludit: unicornu haud esse proprium animalis existentis in rerum natura nomen, sed rem plane commenticiam, a pictoribus, et rerum naturalium scriptoribus ad legentium et spectantium voluptatem pro arbitrio effictam.

Verum enimvero absurda plane est haec opinio; et id negatur temere; quod tot docti viri affirmant, atque ipsae sacrae literae, Job. c. 39. v. 9. Esaiae, 34. v. 7. Deut. c. 33. v. 17. Psal. 22. v. 22. Psal. 29. v. 6. Num. c. 23. v. 24.

Hoc potius ex discrepantibus illis narrationibus et descriptionibus patet, non unum esse saltem animal, quod unum cornu gestet, sed revera plura. Esse enim animal aliud a Rhinocerote unicornu ex sacris patet. In locis enim allegatis, ut ferum, ad saltum et cursum agile et expeditum introducitur, quod Rhinoceroti animali crasso et brevibus cruribus non competit. Praeterea cornu Rhinocerotis multo est exilius, quam quae passim ostentantur. Caesar quoque, libr. 6. de bello Gallico, meminit in silva Hercynia bovis, cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu exsistat celsius. Et


page 645, image: s645

omnino quinque sunt talia animalia, quae unum cornu habent. Bovis unicornis silvae Hercyniae jam ex Caesare facta mentio: et tales etiam in India reperiri, Plin. l. 8. c. 21. tradit. Secundo idem Plinius, eodem in loco, ita Monocerotem describit. AElian l. 16. de animal. c. 20. Tertio Rhinocerotem, qui unum cornu gestet in fronte nigrum, brachii ad conum crassitie describit, cujus cornu insignis contra venena usus sit. Quarto est Asinus Indicus, qui et ipse unum cornu gestet in fronte, de quo Aristot. 2. de hist. animal. c. 8. et 3. de part. animal. c. 2. AElianus, l. 4. de animal. c. 52. Plinius, l. 11. c. 37. et 41. Quinto, ibidem Aristot. et Plin. Orygis unicornis mentionem facit. Ut jam dubitandum non sit, esse animalia, quae unum cornu gestent: Sed hoc potius perpendendum sit, quorum ex his animalium sunt cornua quaelibet, quae passim ostentantur. Neque enim unius animalis esse, varietas ostendit. Unde etiam quod contra venena efficax sit, non nisi ex effectu facile judicari potest. AElianus potius Asini Indici, quam Monocerotis, cornu vires ad plurimos morbos et venena tribuit.

Verum omnia animalia per compendium vel recensere possibile non est; tantaque hîc iterum occcurut Naturae amplitudo, ut ad eam perlustrandam nullius hominis ingenium


page 646, image: s646

sufficiat. Et ut titulos pro epulis convivis apponamus, quod in Plinio taxat Scalig. Exerc. 207. instituti nostri ratio facit. Rerum naturalium studiosus hac de re consulat Aristotelem, inl. de hist part. et gen. animal. Conradum Gesnerum, de animal. Edoardum Wottonum, de differ. animal. Rondeletium, de pisc. Ulyssem Aldrovandum. Et qui in specie de quibusdam scripserunt; ut Andr. Libavium, l. de Agno vegetabili Scythiae: ejusdem Bombycior. libr. duos, secunda parte singular. libros Batrachiorum duos, parte quarta singular. Bald. Angelum Abbatium, de viperae natura et facultatibus, aliosque qui de animalibus scripserunt autores plurimos.



page 647, image: s647

LIBER IIX. DE HOMINE. CAPUT I. DE ANIMARATIONALI.

REstat tandem Homo, qui cum sit regula ac mensura omnium animantium; et sic caeteris animantibus con fetatur, [gap: Greek word(s)] quodammodo dici possit, eo quod quibus dotibus singulae animantium species sunt donatae atque dotatae, has universas unus homo in se continoat: in ejus consideratione huic de rebus Naturalibus tractatui finem imponemus.

Constat autem Homo, ut et reliqua animalia, Anima et corpore. De Anima primo loco dicemus. Cum autem quaelibet anima duplici respectu possit considerari, primo ut principium, et pars altera compositi, seu ut forma corporis: secundo, ut efficiens operationum: utroque etiam modo de ea agemus, et primo dispiciemus, quomodo ad corpus hominis se habeat anima rationalis: deinde quas operationes edat.



page 648, image: s648

Animam rationalem hominis esse formam, nemo saniorum philosophorum est, qui neget. Sed cum duplex sit forma, una, quae in formans appellatur, quae est principium et altera pa s compositi, et rei dat Esse specificum, eamque tanquam differentia, ab omnibus aliis separat: alia assistens appellata, quae non dat rei [gap: Greek word(s)] , id est, Esse specificum, sed rei jam constitutae et specisicum Esse habenti, supervenit et adjungitur, ad nobiliores aliquas, quas propria vi exsequi non potest, operationes edendas; qualis forma est nauta respectu navis, qui navi non dat [gap: Greek word(s)] , sed jam perfectae adjungitur, ut navigationis, quam navis ex se edere non potest, autor sit: Quaeritur; An anima rationalis sit forma hominis informans, alteraque ejus pars; an vero tantum assistens, quae homini jam perfecto, et formam specificam habenti, adjungatur, et nobilioris in eo operationis alicujus, puta intellectionis, caussa sit.

Avenrois in ea fuit sententia, Formam hominis esse cogitativam, quam ita appellat, et a phantasia diversam facit, et per hanc hominem certam animalis speciem constituere:animam vero rationalem esse tantum formam assistentem. Latini tamen plerique sentiunt, Animam rationalem esse veram hominis formam, ejusque, alteram partem; quam sententiam, ut veriorem, retinemus. Si enim anima


page 649, image: s649

rationalis non esset forma hominis informans, homo nullo jure posset appellari rationalis; quemadmodum et navis, etiamsi nauta, qui in ea est, ratiocinatur, non potest intelligens et rationalis vocari; quod absurdum. Seu, quod idem est, illud, quo primo aliquid operatur, est forma ejus, cui attribuitur operatio. Nihil enim agit, nisi per actum et formam. Sed homini, quatenus homo, attribuitur intellectio. Ergo anima intelligens est forma corporis. Nec sufficit, quod dicunt, intellectum jungi hominiper phantasmata. Habent enim phantasmata se ad intellectum, ut colores ad visum. Sicut itaque colores non vident, nec subjectum coloris: ita nec phantasmata, nec subjectum phantasmatum intelligit: sed potius intelliguntur. Itaque sic concludimus. Illud, per quod una res specie ab alia differt, est forma ejus. Sed per animam rationalem homo differt ab omnibus aliis animalibus. Igitur illa est forma hominis. Ejusdem etiam sententiae videtur fuisse Aristoteles, ut patet, ex. 2. dean. cap. 1. t. 7. 8. cap. 2. t. 24. 25. 26. cap. 4. t. 36. 37. ut latius docet Zabarell. de mente hum. cap. 7.

Ex hujus quaestionis explicatione facile etiam alterius solutio peti potest: Annimirum anima rationalis in omnibus hominibus sit una numero; An vero in singulis peculiaris. Nonnulli, qui animam rationalem formam assistentem esse statuunt, eam non multiplicari secundum


page 650, image: s650

hominum numerum putant, sed in tota humana specie esse unicam, quae in omnibus hominibus intellectionis caussa sit. Verumenimvero haec opinio multis modis veritati contraria est. Omnis enim forma informans, qualem animam rationalem esse jam monstratum, multiplicatur ad individuorum multiplicationem. Et si esset una numero anima in omnibus hominibus, omnes homines essent unus homo: haberent enim unam formam. Deinde operationes atque intellectiones, seu actus secundi multiplicantur in hominibus secundum individuorum numerum, atque alia est mea, alia alterius intellectio. Ergo etiam anima, actus primus, est multiplex. Diversitas enim operationum pendet a diversitate formarum. Denique in uno intellectu esient opiniones contrariae. Hic enim hac de re illam fovet sententiam, ille aliam. Sed in re manifesta pluribus non est laborandum.

Cum autem animam rationalem veram hominis formam esse dixerimus, oritur hîc quaestio: An eadem sit immortalis, seu; an possit sine sui interitu a corpore separari. Nos quod attinet, ex religionis nostrae institutis tenemus, animam nostram esse immortalem: immortalitasque animae constituta est inter cardines, super quibus versantur praecepta religionis Christianae. An tamen idem etiam rationibus


page 651, image: s651

Philosophicis probari possit, et quaenam Aristotelis fuerit hac in re sententia, anxie a multis quaesitum est.

Principio autem illud tenendum, ex Scaligero, Exerc. 61. sect. 5. et Exerc. 307. s. 20. solum Deum esse vere immortalem atque incorruptibilem. Itaque duplex esse immortale, unum quod nullo modo interire potest: quia est simplicissimum et ex se suum Esse habet, atque a nullo dependet: et talis est solus Deus, ejusque respectu omnia alia corruptibilia appellari possunt. Quamvis enim angeli et anima rationalis, quae secundo modo immortalia dicuntur, quod actu nunquam corrumpantur, non habent contrarium, et sunt absoluta a subjecto: quia tamen non sunt absoluta a caussa, et non habent caussam essendi a se, sed sunt per aliud, et ab alio possunt e natura non esse. Omne enim dependens ab eo, a quo depender, si est voluntarium principium, mutari potest, et a primi principii nutu deponi potest ab ea essentia, in qua est ab illo constitutum. Non corrumpuntur autem quaedam, quia Creator non vult, qui in ipsis nihil contrarii, a quo corrumpantur, condidit, nec eas materiae immersit, ut extra eam nec subsistere, nec operari possint. Atque in horum genere etiam animam rationalem esse, eamque a corpore sine corruptione posse separari, pluribus probare conantur Mars. Ficinus, de immort. an. l. 5. Tolet. lib. 3.


page 652, image: s652

de an. cap. 5. quaest. 16. Franc. Piccol. l. 2. de hummente. Colleg. Conimbr. in tract. de an. separ. disp. 1. art. 3. aliique.

Nos rem breviter sic concludimus: Quaelibet res ex suis operationibus cognoscitur, omnisque forma, qualis sit, suis operationib. se patefacit. Quapropter cum actiones hominis ita sint nobiles, ut substantiae mortali, in materia penitus immersae, competere non possint: animam rationalem, a qua prodeunt, immortalem esse, et a materia separabilem, non obscure inde colligi. Intellectus enim res a materia abstrahit et secernit, et sine conditionibus materiae, sine quantitate, sine figura cognoscit; intelligit res a materia liberas; non offenditur multitudine et vehementia objectorum, ut sensus; infinita potest capere, et quamvis plurima cognoscit, semper potest plura cognoscere, numerumque quantumvis magnum potest augere; in se ipsum reflectitur, et non solum res intelligit, sed etiam semetipsum, atque intelligit, se intelligere, quod intelligat, se intelligere; potest velle et nolle; insatiabilem habet appetitum aeternitatis, scientiae, beatitudinis, qui cum in hac vita non expleatur, alium statum ejus restare credendum est, in quo ille appetitus explebitur, operationes sine instrumentis corporeis edit. Vide Franc. Piccol. de hum. mente cap. 6. Neque etiam ab hac sententia alienus videtur fuisse Aristoteles,


page 653, image: s653

ut patet, Exerc. 7. Phys. cap. 3. t. 20. 1. de an. cap. 3. t. 49. cap. 4. t. 64. 65. 66. 2. de an. cap. 2. t. 21. 3. de an. cap. 4. t. 3. 4. 7. 12. cap. 5. t. 19. 20. 1. de part. anim. cap. 1. 12. metaph. t. 17. De quibus vide Franc. Piccol. lib. 2 de hum. mente, cap. 2. et seq.

Dictum hactenus, quomodo anima rationalis ad corpus sese habeat: explicanda nunc ejusdem natura, quatenus est principium operationis. Exprimit autem hanc ejus naturam Aristoteles, lib. 3. de anim. dum ait, quod anima rationalis sit [gap: Greek word(s)] , immista. Duplici autem modo immistam oportet esse animam: Primo, ab objectis, ne illorum naturam in sua essentia habeat, sed potestatem saltem illa recipiendi obtineat. Quia enim objecta cognoscere debet; cognoscit vero ea recipiendo: necesse est, eam ab iisdem liberam, inaffectam, et immistam esse; cum nihil recipiat id, quod jam habet, et intus apparens prohibeat alienum. Atque haec immistio, ut sic loquar, animae rationali cum sensibus communis est, qui itidem actu objecta sua in se non habent, sed potentiam saltem illa recipiendi: praeterquam, quod hi secundum quid inaffecti et immisti sunt, scilicet a quadam specie Entis, verbi gratia, visus a colore, cum non circa omne ens versentur: Anima vero rationalis penitus ab omnium aliarum rerum naturis absoluta est, utpote quae ad omnes res dirigitur, et omnia intelligere debet.



page 654, image: s654

Deinde vero peculiari modo anima rationalis etiam ab organo est absoluta, nec cum eo permista, id est, cum operatur intelligendo, vel volendo, non utitur corpore, sed absque eo munia sua exsequitur. Nam quia ad actiones, quae in corpore et per corpus fiunt, requiritur certa aliqua temperies qualitatum (cum non quodlibet corpus quocunque modo temperatum et affectum quamlibet rem recipiat) et per consequens certum itidem organum; cum diversarum corporis partium diversa sint temperamenta: Anima autem rationalis neque qualis sit, seu certae temperiei primarum qualitatum alligata, nedum qualitatibus afficiatur, neque ullum ejus proprium organum in corpore reperiatur: Omnino ratione suarum operationum eam a corpore non dependere, neque cum illo hoc modo mistam esse, credendum est.

Ex altera hac immistione colligere licet, qualesnam sint animae rationalis operationes. Nam cum in agendo nulla prorsus ratione misceatur corpori, nihilque cum mentis actione communicent actiones corporis: manifestum est, intellectum et vosuntatem esse potentias inorganicas, et per se ipsas agere, ita, ut intelligere et velle sint actiones mentis propriae, neque mens per corpus, aut organum corporis, ut per medium Quo, intelligat. Opus quidem habet phantasmate; cum anima, dum


page 655, image: s655

est in corpore, nunquam sine phantasmate intelligat, lib. 3. de an. cap. 7. sed eo, non ut organo, verum ut objecto utitur; quia oporter materiam intelligibilem menti per sensus suppeditari. Quare si omnino aliqui asseruerunt, actiones mentis esse organicas, et animam rationalem ministerio cerebri, spirituum et sensuum tanquam organis corporeis uti, id non nisi hoc sensu admittendum est, scilicet: Animam, dum est in corpore, citra praecedentem organorum corporis operationem non intelligere, et ante operationem propriam: seu in operationibus suis subordinatis uti organo, et indigere cerebro et spiritu: Inter operandum autem eo dum per se operatur, seu dum pure intelligit, et pure vult, minime, neque per organa intelligere, sed solam animam esse subjectum intellectionis, ut et actus volendi, quem barbari nostri Volitionem, tam nove, quam necessario, ac scite vocant, ut ait Scaliger, Exerc. 307. sect. 3. et sect. 9.

Et quamvis laeso cerebro depravatur ratiocinatio: tamen id fit, non aliâ de caussâ, quam quia facultates administrantes seu subordinatae, quae organicae sunt, et dependent a cerebri constitutione, laeduntur.

Etsi vero anima humana, omnibus facultatibus, quas hactenus animae vegetanti et sentienti tribuimus, pollet: tamen duas adhut proprias et peculiares facultates habet,


page 656, image: s656

quibus plantis et reliquis animantibus antecellit. Intellectum, quo res apprehendimus et cognoscimus; et Voluntatem, qua ad ea, quae sub ratione boni cognovimus, ferimur. Atque harum facultatum discrimen manifestum est, cum aliud sit cognoscere, aliud rem cognitam appetere; et duo haec diverso operandi modo fiant; illud quidem patiendo et recipiendo species, ita, ut res ad mentem ferantur: hoc vero persequendo, ita, ut mens ad objectum feratur, et trahatur. Objecti denique diversitas potentiam cognoscendi a potentia volendi secernit; cum res cognoscamus, quatenus Entia; appetamus vero easdem, quatenus bonae.

Intellectus itaque nullum est ex reliquis entibus actu: ea tamen omnia recipere spiritaliter et cognoscere potest. Quanquam vero quoad suum Esse idem sit, et unus, utpote pars animae inorganica, quae nullam habet varietatem ex organis: tamen respectibus quibusdam in varias dividitur differentias. Et primo quidem Aristoteles intellectum alium agentem, alium patientem facit, existimans in mente nostra praeter id, quod aptum est fieri omnia, scilicet intelligendo, quodque materiae locum obtinet, esse aliquid formae rationem sustinens, quod aptum sit omnia facere, scilicet actu intelligibilia.



page 657, image: s657

Quid autem sit intellectus agens, maxime in Philosophia obscurum est. Sunt plurimi, qui intellectum agentem vel Deum, vel alium ali quem daemonem seu intelligentiam homini assistentem statuunt. Verumenimvero et ab Aristotele et a veritate horum opinio aliena videtur. Propositum enim est Aristoteli in lib. de an. de intellectu humano agere, idemque aperte, lib. 3. de an. c. 5. intellectum agentem appellat differentiam in anima. Deinde intellectio, quae ab intellectu agente proficiscitur, in nostra facultate posita est, neque proxime a Deo, vel ab aliqua intelligentia prodit. Denique cum Deus in fabrica intellectus nostri potuerit illi, quantum satis est, lucis insinuare, non cogitur amplius ei assistere praesens ministerio, tanquam praefectus quidam praetorio, ut ait Scalig. Exercit. 307. sect. 19. Sed intellectus agens est, ex sententia Philosophi, differentia animae nostrae nos informantis, quae ex potestate intelligibilibus actu intelligibilia facit. Ut enim ad effectum naturalem agens ejusdem generis requiritur, et ad effecta artificiosa opus est arte: ita ad opus mentis, intellectionem scilicet, requiritur agens, non ab anima sejunctum, sed quod sit pars vel differentia aliqua animae.

Et quamvis hic intellectus agens aliquibus minus necessarius, et e Physicis eliminandus existimetur: tamen omnino necessum, ut videtur,


page 658, image: s658

ponere intellectum agentem, ex eo; quia omne quod fit, in aliquo fit, et ab aliquo, sed alio. Universalia fiunt intellectu patiente. Ergo oportet praeter hunc aliam aliquam vim esse, quae faciat universalia. Nam cum omne patiens requirat aliquod agens et nihil in natura seipsum e potestate ad actum deducat: Intellectus autem noster sit in potestate ad actum inrelligendi constitutus, et recipiendo intelligibilia actn patiatur: Manifestum est, posito intellectu patiente, simul poni agentem, et sublato hoc, illum quoque tolli. Intellectus itaque agens hac de caussa necessarius est, ut omnia faciat, scilicet quoad Esse intellectuale, hoc est, ut objectum de ordine in ordinem transferat. Nam cum objectum sive phantasma materiale sit, atque ita sub opposita conditione potentiae intelligentis, quae abstracta est: ab intellectu intelligi nequit, nisi fiat intellectui proportionatum, abstractum et immateriale: id autem fieri minime potest, nisi a virtute abstracta et a natura intelligente.

Ex quibus patet, officium intellectus agentis esse agere, id est, trahere de potestate ad actum, et ex potestate intelligibilibus actu intelligibilia facere. Officium hoc intellectus Aristoteles exprimit per analogiam, quae illi est cum Arte, Natura, Habitu, Lumine. Est n. tanquam oculus et acies mentis, habetque se


page 659, image: s659

ad phantasmata, sicut lumen ad colores. Nam phantasmata conditionibus materialibus, quae sunt instar tenebrarum, ac intelligibilitati, ut loquuntur, obsunt, involuta, illustrat, ut naturam intelligibilium induant, et ad intellectum patientem diffundantur: sicut colores, luminis beneficio, imaginem sui ad visum emittunt. Illustratio tamen haec phantasmatum non fit formaliter, ita, ut im primatur ipsis aliqua qualitas: neque objective solum, sed effective; quia intellectus agens, tanquam lux externa, radii sui consortio active elevat phantasmata ad producendam speciem intelligibilem. Neque solum pro objecto requiritur intellectus agens, sed et aliud illi incumbit officium, scilicet quoad intellectum patientem, ut in eo actum intelligendi producat, repraesentando illi objectum in specie intelligibili; id quod praestat, dum una cum phantasmate illustrato producit speciem rei intelligendae in intellectum patientem.

Unde colligere licet, in quodnam, et quomodo agat intellectus agens. Requiritur enim propter utramque actionem, tum ut in phantasma, tum ut in intellectum patientem agat. Diverso autem modo in haec agit. Nam phantasmatibus jungitur ante intellectionem, et quidem in phantasia adhuc exsistentibus, ubi eadem illustrans fit illorum forma, qua con[?]tuuntur objectum motivum intellectus patibilis:


page 660, image: s660

postea junctis phantasmatibus illuminatis agit in intellectum patientem, producendo in eo speciem intelligibilem, et per consequens ipsum actum intelligendi. Ipse autem intellectus agens, qua agens est, non intelligit; cum non recipiat species aut notiones intelligibiles, etsi eas producat, nec sit in potentia ad intelligendum; sed actus intelligendi inest in patiente, ut in subjecto. Hic ergo formaliter intelligens dicitur: ille non nisi effective, utpote qui intellectionem efficit.

Intellectus [gap: Greek word(s)] , id est, patiens, item patibilis, est veluti subjectum et materia, cui species intelligibiles imprimuntur; unde et patiens et patibilis dicitur: quia nimirum patitur recipiendo speciem interventu phantasmatum. Vocatur idem intellectus etiam possibilis, et mens potestate; quia potest omnia fieri, etiamsi nihil eorum actu sit.

Ubi primo tenendum, quod intellectus patiens respectu objecti quidem sit potentia passiva; cum in illud nihil agat: verum collatus cum intellectione est potentia tum Activa; qua scilicet intellectionem edit; tum passiva, qua eamdem recipit. Actio enim immanens ab eadem potentia, in qua recipitur, proficisci debet.

Deinde observandum, quomodo illud intelligendum sit; Intellectum intelligendo


page 661, image: s661

omnia fieri, quod pulcherrimis verbis Scalig. ex Exerc. 307. sect. 6 desumtis declaramus. Principio, inquit, nego tibi illud a Philosopho dictum esse; Intellectum nostrum esse omnia essentialiter, aut formaliter, ut loquuntur. Sed est omnia subjective, sicuti materia prima: quae non fit equi essentia, sub equi forma: sed remanet id, quoderat, substantia quaedam, ex qua et forma, fit bos aliquid. Alia tamen ratio in intellectus informatione. Ipse enim non est potentia pura, ut materia prima, quae reducatur ad hoc, ut actu fit hoc aliquid per formam. Sed ipse forma nostra est substantialis, separabilis, incorruptibilis, aeternus: ex quo tanquam ex subjecto essentialiter perfecto, et specie, quam recipit, fit intellectus informatus: non alius a seipso: nisi sicut Caesar edoctus, fit alius a seipso: propter receptas species accidentales. Non igitur fit intellectus simpliciter, nec fit ipsa species, sed sub specie. Haec Scaliger.

Atque haec de prima intellectus differentia dicta sint. Ubi illud iterum observandum: Intellectum agentem et patientem non realiter et essentialiter, sed ratione tantum distingui; cum duae formae internae non nectantur per accidentia nova; et ad actionem immanentem, qualis est intellectio, cum efficiendam, tum recipiendam requiratur principium essentiâ unum. Quare dicamus, unam esse mentis agentis et patientis essentiam, et unum,


page 662, image: s662

quoad Esse, Intellectum, qui quatenus facir intelligibilia, seu phantasmata illustrat, et eadem in patiente reponit, eatenus agens est: quatenus vero phantasmatum abstractorum est subjectum recipiens, patiens dicitur.

Praeter enarratas differentias, sunt et aliae notiones intellectus, ut intellectus in habitu, intellectus actu: qui quidem non sunt diversi intellectus, sed unus, qui plures habet gradus, quos Aristoteles differentias appellat. Intellectus enim in habitu est, qui habet phantasma reservatum in phantasia; estque in gradu perfectiori, quam intellectus possibilis. Hic enim est in potentia ad actum primum: ille vero est in potentia ad actum secundum, seu ad operari, eoque persimilis est habenti scientiam, et non contemplanti. Aliter tamen de hac re videtur sentire Zabarella, l. de specieb. intell. c. 8. hoc modo, scilicet mentem nostram nasci primo rudem, et ineptam ad rerum cognitionem atque intellectionem: postea tamen ex multiplicatis intelligendi actibus intellectum acquirere majorem quandam habilitatem atque aptitudinem ad res intelligendas, ita ut sine ullo labore possit se, quando vult, convertere ad phantasiam, remque statim intelligere: Atque intellectum hac habilitate praeditum, dici intellectum in habitu. Cum vero Intellectus patiens actu operatur, remque oblatam actu pereipit, dici[?]r Intellectus actu.



page 663, image: s663

Denique distinguitur intellectus in speculativum et practicum: quibus tamen terminis neque duae facultates inteiligendi constituuntur, neque ejusdem intellectus differentiae et gradus innuuntur: sed notatur utraque facultas animae rationalis; per [gap: Greek word(s)] quidem intellectus proprie sic dictus, per [gap: Greek word(s)] autem voluntas. Cum enim intellectus ratione apprehensionis rei, item quoad affirmationem vel negationem veri aut falsi non alio nomine, quam speculativus, appellari queat: necesse est, illud discnmen ortum esse, respectu tertii attributi intellectus practici, nimirum persecutionis et fugae, quae sunt voluntatis.

Operatio intellectus, ad quam omnia graduum illius munia tendunt, est intellectio, quae non idem est cum specie intelligibili, sed realiter ab ea differt, et rectius definitur per receptionem specierum intelligibilium (quo sensu etiam passio quaedam a Philosopho esse dicitur, 3. de an. cap. 4.) et per earumdem dijudicationem Duplicem enim intellectus circa suum objectum exercet operationem; quarum prior est simplex apprehensio et cognitio: altera vero compositio et divisio dicitur, estqueue apprehensio composita et judicium, quod consistit in assensu vel dissensu Atque hinc dicitur intellectionem esse duplicem: Simplicem, quando intellectus cognoscit simplex et incomplexum, ut vocant: et compositam,


page 664, image: s664

quando cognoscit propositionem veram aut falsam.

Objectum intellectionis, quod intellectum simul movet et terminat, est ens universaliter sumtum, complectens materialia et immaterialia. Cui tamen conditiones aliquas addere necessum est. Primo quidem universalitatem. Ut enim Ens ab intellectu percipiatur, debet esse abstractum a singularibus. Deinde intelligibilitatem seu abstractionem a conditionibus materiae. Denique veritatem. Hoc objectum, prout per intellectum agentem adaequatur et proportionatur menti, dicitur species intelligibilis: sicut id, quod sensus recipiunt, sensilis dici solet.

Sunt autem species intelligibiles phantasmata illuminata, id est, a materiae conditionibus denudata, et ab agente patienti impressa, et per consequens accidentia spiritalia et indivisibilia. Non enim ut Scaliger, Exercit. 303. sect. 7. ait, recipitur in sensum substantia, sed sola accidentia. Quare etiam sola accidentia speciem efficiunt in intellecut: inter quae et locus, et tempus, et unitas finita quantitatis. Quibus ablatis ipsius opere intellectus remanet species substantialis universalis: veluti si personatum aut armatum videas laliquem: arma prius deprehendas, mox, iis detractis, hominem ipsum.



page 665, image: s665

Cum autem jam asseruerimus, ea, quae intellectui offerri debent, et ab eo recipi, oportere denudata esse a materia et conditionibus singularibus, quaeritur; Quomodo intellectus singularia intelligat, an vero universalia tantum recipiat? Respondemus, Mentem humanam etiam singularia cognoscere. Cum enim omnes facultates cognoscentes subordinatae ita junctae sint, ut finis actionis unius sit principium alterius, et quicquid cognoscitur a facultate inferiore, cognoscatur etiam a superiore: sensus autem et phantasia cognoscant singularia: Mens quoque eadem cognoscat necesse est. Et ex hac cognitione fit, ut homo universale cum singulari conferre valeat, et ut mens propositiones singulares efformet, ex iisdem universalia colligat, et judicium sensuum de singularibus toties corrigat, quoties hi propter malam ad objectum dispositionem aberrant. Modus autem cognitionis singularium etiam fit per accidentia: quia ex accidentibus propriis singularibus elicimus notionem seu phantasma proprium singularium, sicuti ex notionibus propriis speciei elicimus notionem propriam speciei.

Intellectio autem dividitur vulgo in Rectam et Reflexam. Recta dicitur, quando tantum aliquid cognoscimus, nec amplius quid inquirimus, sed species Intellectum sistit, ut cum intellctus tanrum est in prima apprehensione,


page 666, image: s666

hominis, bovis, equi etc. Reflexa autem, seu geminata, et quasi reciproca dicitur, qua mens seipsam cognoscit, seilicetse cognoscere, et cognoscendi habere potestatem: vel cum intelligimus ipsam intellectionem, et intellectus intelligit, se esse intellectum, scilicet se esse essentiam, et quidem immistam, atque intelligit, seintelligere, quod intelligat, se intelligere.

Notandum autem hîc, quid sit abstrahere. Est autem abstractio separatio unius ab aliis, et apprehensio seu intellectio unius, non apprehensis seu non intellectis aliis. In abstractione enim non omnia, quae rei insunt, cognoscuntur, sed id tantum, quod abstrahitur, verbi gratia, abstrahere animal ab equo, est solam animalis naturam considerare, non considerata natura equi.

Voluntas denique, (ut de hac quoque paucissimis agamus) est Animae rationalis vis altera, qua ab intellectu cognita sequimur vel aversamur; seu, ut Scal. Ex. 307. s. 3. ait, voluntas est intellectus extensus ad habendum vel faciendum, quod cognoscit. Appellant eam alii appetitum rationalem Ut enim cognitionem sensus sequitur Appetitus sensitivus: ita mentis cognitionem etiam proprius appetitus sequitur, quem, ad differentiam prioris, voluntatem appellant, et differre hunc Appetitum rationalem


page 667, image: s667

scilicet a sensitivo, inde constat, quia saepissime invicem pognant.

Objectum voluntatis est Bonum ab intellectu cognitum, voluntatique objectum, et contrarium malum. Hinc bonum sequitur, malum fugit. Actio voluntatis est, velle et nolle. Sunt autem actiones voluntatis doplices, Elicitae et Imperatae. Elicitae, quas voluntas per se edit et elicit, non per potentias inferiores. Imperatae, quas inferioribus potentils exsequendas imperat et injungit. Habet autem imperium in Locomotivam et Appetitum sensitivum. Ad mentis enim et voluntatis jussa et imperium movemur, et quiescimus. Imperium vero, quod voluntas habere debebat in Appetitum sensitivum, valde labefactatum est per peccatum, turbataque illa harmonia inter utrumque Appetitum, adeo ut saepe appetitus sensitivus imperium voluntatis et rectae rationis excutiat, verumque sit illud: Fertur equis auriga, nec audit currus habenas. In vegetantem vero potentiam nihil imperii habet voluntas, planeque illanaturaliter agit, nec ad voluntatis nostrae arbitrium nutriri vel augeri possumus.



page 668, image: s668

CAPUT II. DE CORPORE HUMANO, EJUS QUE FUNCTIONIBUS.

HOminis autem anima, cum omnium paene regula sit viventium, ut Scalig. Exerc. 102. sect. 5. ait: corpus etiam nobilissimum habeat, necesse est. Ideoque, ut anima: ita et corpore reliquis omnibus praestat animalibus Homo: Quod jam, ut reliquorum regula, describendum esset. Verum cum rei dignitas, imo necessitas ad id cognoscendum plures moverit: tot de eo scripta sunt volumina, quibus et partes ejus accurate describuntur, et usus omnium explicantur: ut in compendium ea redigere impossibile sit. Ut paucos nominem: Galenus multos hac de re libros; de musculorum, de nervornm, venarum, arteriarum, vocalium instrumentorum, vulvae dissectione; de ossibus; de anatomicis administrationibus libros 9. de usu partium 17. et alios libros scripsit. Galeni doctrinam nostri seculi plurimi doctissimi viri, qui de Anatomicis diligenter scripserunt, emendarunt, et auxerunt. Atque inter eos praecipue Vesalius, Fallopius, Columbus, Sylvius, Piccolhomineus, Andreas Laurentius, F. Platerus, Bauhinus, Casserius, Fabricius, Riolanus, Spigelius


page 669, image: s669

et alii plurimi, quos omnes enumerare instituti nostri ratio non patitur. Nos ergo hoc loco breviter partes, per quas omnes et singulae actiones in corpore nostro perficiuntur, saltem nominabimus, quarum descriptio e nominatis autoribus, qui in omnium manibus sunt, peti poterit.

Ut vero corporis nostri partes ad actiones naturales obeundas aptae sint, recte dispositae sint, necesse est. Dispositio autem illa in tribus consistit. Cum enim partium corporis nostri vel ut similares saltem, vel ut dissimilares et organicae spectentur: in utrisque hoc commune requiritur, unitas, ac necessarium est, ut quaelibet pars sit una et integra. Deinde in similaribus in specie requiritur Temperies: in organicis compositio et conformatio ad actiones necessaria, quae pro varietate actionum edendarum in diversis partibus diversa est.

Temperamentum autem in genere quid sit, et quae ejus differentiae, supra, lib. 3. c. 4. dictum. Hominis vero temperamentum quod attinet, in eo, ut et in aliis animalibus, quorum ille quasi regula est, duplex temperamentum reperitur, unum corporis, quatenus simpliciter mistum, alterum corporis viventis. Nam dum homo moritur, temperamentum, quod viventi competebat, una evanescit: in cadavere tamen, donec putredine corrumpatur,


page 670, image: s670

partes aliquandiu suam ex elementis compositionem et temperiem retinent.

De temperamento misti, loco allegato, satis dictum: Temperamentum vero Hominis viventis, quod ex harmonia quadam omnium partium resultat, etsi sit calidum et humidum, et vita in calido et humido consistat; tamen partium magna est diversitas. Cutis temperatissima est, praesertim ea, quae est in manu.

Inter calidas primum locum obtinet cor: cordi succedit Epar, lien, cato musculorum, renes, pulmo, vena, arteria, pinguedo et adeps.

Inter frigidas primum locum habent ossa, deinde sunt cartilagines, ligamenta, tendines, nervi, membranae, spinalis medolla, cerebrum.

Humidae sunt, adeps, medulla ossium, cerebrum, spinalis medulla, testes, mammae, pulmo, lien, renes, caro musculorum, lingua, cor, nervi molliores.

Siccae; ossa, cartilago, ligamenta, tendines, membranae, arteriae, venae nervi duri.

Temperamentum autem hoc viventis corporis duplex est, seu ex duobus constat, caliditate innata, et influente. Caliditas innata calido innato inest. Per calidum innatum enim non nuda qualitas, sed qualitas cum subjecto intelligitur. Constat autem calidum innatum spiritu insito et humido primigenio: estque calidum innatum humidum primigenium


page 671, image: s671

insito spiritu et calore undique perfusum. Haec enim tria, calor, spiritus, et humidum radicale, seu balsamum naturale, ut nonnulli appellant, ita arcte conjunguntur, ut facile separari non possint. Hoc nimirum est illud [gap: Greek word(s)] , ut Aristoteles 2. de gener. animal. cap. 3. nominat, et per quod calida semina faecunda reddi, idem, ibidem, docet.

Calidum innatum hoc inest principaliter partibus spermaticis, quae [gap: Greek word(s)] appellantur. Praecipue tamen fundatur in corde, quod ideo Galenus [gap: Greek word(s)] , focum calidi innati nominat. Atque hoc calidum innatum est praecipuum animae instrumentum, quo omnes actiones obit et perficit. Prima aetate plurimum est: procedente autem aetate humidum radicale paulatim absumitur et exsiccatur, tandemque eo absumto, calor etiam exstinguitur, et mors naturalis sequitur.

Calidum vero hoc insitum fovetur et excitatur ab influente per spiritus: qui sunt corpus tenuissimum, calidum et mobile, ex tenuissima et maxime sincera sanguinis parte genitum; et cum calido innato juncti proximum et praecipuum omnium actionum edendarum instrumentum, et faciunt, ut animae facultatos ad actum secundum accedere possint.



page 672, image: s672

Spiritus hos facultatum esse vehiculum, et facultates perhos spiritus a partibus principibus in reliquas influere, vulgo quidem a pluribus docetur: sed falsa haec est opinio. Cum enim facultates animae inseparabiles proprietates sint; atque anima in omnibus corporis partibus insit: ubique suis instructa est facultatibus, nec aliunde eas mutuatur.

De numero autem horum spirituum a lii aliter sentiunt; atque alii unum saltem, alii plures statuunt. Plures merito esse statuimus. Etsi enim prima sit omnium materia, subtilior sanguinis pars: tamen diversam in diversis partibus formam accipiunt, et ad diversos usus sunt comparati.

Sunt autem spiritus tres, Naturalis, Vitalis, et Animalis.

De naturali multi dubitant. Nos etsi in numerum spirituum eum admittimus: tamen non parvam inter eum et reliquos spiritus differentiam agnoscimus; neque ita proprie ei nomen Spiritus, ut reliquis competere, nec idem officium habere, concedimus. Generatur autem in epate, et continetur in venis, ac tenuior ac spirituosior sanguinis pars est, seu corpus tenuius et subtilius ex sanguinis [gap: Greek word(s)] genitum, et materiam spiritibus vitalibus subministrat.

Vitalem spiritum omnes concedunt, qui ex tenuiore, sanguinis parte seu spiritu naturali


page 673, image: s673

ad cor influente et primum in dextro cordis ventriculo attenuato magisque elaborato, et aere per inspirationem et arteriarum dilatationem attracto in sinistro cordis ventriculo generatur. Hic spiritus non solum in ipso corde, cum calido ejusdem insito, actionum cordis praecipuum instrumentum est: Sed et per arterias in totum corpus diffusus, innatum singulis partibus calorem fovet, excitat, et auget, eique quasi perfectionem tribuit. Unde et calidum influens a nonnullis appellatur. Idem spiritus animali materiam suppeditat.

Animalem Spiritum quidem non pauci negant: Veruntamen eum non immerito admittimus; cum in peculiari membro cerebro elaboretur, nec spiritus vita lis eos usus praestare possit, quos animalis praestat, et in parte vitali spiritu perfusa nihilominus sensus et motus, ob animalium spirituum defectum, tollatur, ut in apoplexia, paralysi, stupore videre est.

Est nimirum hic spiritus sensus et motus proximum instrumentum; et generatur e vitalis spiritus parte purissima, per carotidas et cervicales arterias in cerebri basin, atque inde in cerebrum delata, et cum aere, inspirationis ope attracto, mista.

Organicis deinde partibus sua etiam et fingularis est constitutio: debita scilicet compositio


page 674, image: s674

et nexus partium similarium in unam formam actioni obeundae utilem. Requiruntur autem ad organicarum partium compositionem primo definitus partium componentium numerus: Secundo magnitudo earumdem: Tertio conformatio decens, quae complectitur Figuram actioni obeundae aptam, cavitates et meatus, ac superficiem, ut scilicet sit laevis vel aspera, prout natura partis requirit: quarto situm et cum aliis connexionem.

Haec de quibus hactenus diximus, cum omnibus partibus communia sint, et ad omnes actiones necessaria. jam porro per quas partes singulae actiones et quomodo perficiantur, breviter recensebimus.

Gum autem facultas vegetativa sit infima, de ea primo agemus. Continet autem illa sub se Nutritionem et Augmentationem, ac Generationem.

Nutritionem et augmentationem primo quod attinet, cum in iis alimentum corpori aliunde apponatur: Alimentum autem primo dissimile sit, pluribus coctionibus prius claborandum et corpori simile reddendum est.

Coctio autem haec duplex est: privata, quae fit in singulis partibus: et publica, quae in totius corporis usum communem instituta est, et in ventriculo ac liene praecipue peragitur.

Prima ergo coctio fit in ventriculo: atque ea de caussa ventriculo etiam duplex appetitus


page 675, image: s675

datur; Naturalis, quo sibi tantum alimentum appetit, Animalis, quo pro toto corpore.

Ab appetitu nimirum et fame homo stimulatus, ubi cibum sumsit, prima praeparatio sit in ore. In ore enim a dentibus cibus frangitur et conteritur: qui eam ob caussam (etsi et sermoni formando inserviant) plerumque 32. homini dati sunt; in utraque maxilla sedecim: ex quibus alii incisores, alii canini, alii molares dicuntur. Incisores seu anteriores quaterni in utraque maxilla: Canini bini: molares decem. Deinde simulsalivae permistione et calore oris alteratur cibus. Comminutus hoc modo et praeparatus ac alteratus in ore cibus, motu linguae per guttur hians in ventricuium detruditur. Quem ventriculus ministerio obliquarum fibrarum, amplectitur et retiner, doneca ventriculi facultate concoctrice et calore proprio in massam, cremori ptisanae non absimilem, quae Chylus appellatur, sit mutatus.

Chylus ventriculo elaboratus per inferius orificium ad intestina emittitur, et ab iis nonmihil adhuc elaboratur. Sunt autem intestina duplicia: tenuia tria; duodenum, Jejunum Ileon: crassa itidem tria, Coecum, Colon, Rectum.

Cum autem nullus cibus totus in alimentum verti possit, sed partes quasdam corpori alendo inutiles habeat: Natura inutilia in hac, ut in aliis coctionibus omnibus, separat, et duplex


page 676, image: s676

excrementum, alterum crassum, alterum aquosum generat.

Crassiora excrementa feces alvi sunt: quarum expulsio per alvum fit, partim intestinis per fibras circulares et transversas, quibus utraque eorum tunica praedita est, supra sese contrahentibus, partim ope musculorum abdominis, quibus abdomen comprimitur; atque ita excrementa deorsum protruduntur.

Excrementum tenuius et aquosum non mox excernitur, sed cum chylo wistum permanet, ut eo dilutus per angustas mesenterii et epatis venas facilius transire possit.

Coctione prima absoluta chylus a venis mesaraicis, quarum orificia ad intestina pertingunt, recipitur, alteratur et mutuatur nonnihil, et hinc ad venarum portae radices et epar defertur.

Ut autem sanguis in epate purior generetur, postquam in venis mesaraicis sanguis aliquod rudimentum accepit, quod crassius et feculentum in eo est, ex venarum mesaraicarum trunco, antequam ad epar feratur, per ramum portae splenicum a liene attrahitur: qui id, quantum potest et materia patitur, alterat, et sibi ac ignobilioribus in infimo ventre partibus alimentum inde generat. Atque ita lien et sanguinem defecat, et aliquem sanguinem, licet crassiorem et feculentum, generat.


page 677, image: s677

Quod vero plane excrementitium est, et in alimentum verti non potest, partim per venas haemorrhoidales et portae truncum, partim per arterias spleneticas evacuatur.

Chylus, postquam sanguinis rudimenta aliqua in venis mesaraicis accepit, atque ita a feculentiore parte beneficio lienis purgatus est, in epate perfecti sanguinis formam accipit: et hinc per venam cavam in totum corpus omnesque ejus partes ad eas alendas distribuitur.

Cum autem in omni coctione excrementa generentur, etiam in sanugificatione duplex excrementum provenit; Bilis flava, quae in vesiculam fellis colligitur, et inde per intestina evacuatur, quae etiam acrimonia sua ad excretionem stimulat: Et serosum excrementum, quod per venas emulgentes â renibus attrahitur et per ureteres ad vesicam transmittitur, et per eam ex cernitur, ac urina nominatur. Est enim Urina nihil aliud, quam aquosum illud humidum in chylo, [gap: Greek word(s)] , et sal in cibo superfluus atque alendo corpori inutilis. Quod non solum ex affectis, sed et ex eo patet, quod sal satis copiosus ex urina elicitur, aquoso illo humore separato.

Sanguis, qui in corpus totum ad illud alendum distribuitur, etsi unica forma contineatur, et totus alendo corpori utilis sit: ejus tamen partes non sunt plane similes, sed aliae


page 678, image: s678

temperatae, quae in specie sanguis appellantur, aliae calidiores et sicciores, quae sanguis biliosus; aliae frigidiores et humidiores, quae sanguis pituirosus; aliae frigidiores et sicciores, quae sanguis melancholicus; vulgo autem bilis, pituita, melancholia nominantur.

Atque ex his partibus nulla excrementicia est, sed omnes sunt corpori alendo utiles, atque in corpore sano nihil excrementitii, sed tantum sanguis alimentarius in venis continetur, omnesque corporis nostri partes solo sanguine aluntur.

Sanguis is in singulis partibus, pro cujusque natura elaboratur, et tandem partibus assimi latur. Cum autem in ista elaboratione sanguis aliquas mutationes subeat, a Medicis in tertia coctione quatuor humores secundarii generari dicuntur, quorum unus alterum sequitur, et per has mutationes sanguis in ipsam corporis alendi substantiam transit. Primus dicitur innominatus, Secundus Ros, tertius gluten, quartus Cambium.

In hac coctione generantur duo excrementa, unum crassius, seu sordes cuti adhaerentes: alterum tenuius. quod partim per [gap: Greek word(s)] , partim per sudorem discutitur. Ad quae excrementa, evacuanda cutis poros suos obtiten.

Porro ut homo se propagare et multiplicare possit, vim generandi a Creatore accepit. Generatio autem fit per semen, quod in testibus


page 679, image: s679

elaboratur, ad quos e reliquo corpore sanguinis pars optima, spiritus et calor per venas arterias et nervos transmittitur, atque ab iis in unam naturam seu corpus album, spumosum et spiritibus refertum, redigitur, quae semen nominatur, ac caloris et spirituum in toto corpore quasi compendium est.

Semen hoc et a mare et a foemina emittitur et ad generationem confertur. Nam cum foeminae eadem instrumenta semini generando et emittendo dicata habeant, quae mares; et libidine tentatae coneubitum appetant, et semen emittant: semen ipsas ad generationem conferre omnino concedendum est. Et quidem prolificum. Neque enim mas et foemina differunt specie. Neutrum tamen semen solum ad generationem sufficit, sed hic ordo a Creatore constitutus est, ut ex utroque semine, tanquam duabus partialibus caussis, unum principium et una totalis caussa emergat, a qua unus motus ad foetu, productionem, quodam tamen ordine sese habens, promoveat. Virtus enim et efficacia seminis masculini est major, minor foeminini.

Concepta in utero semina ab innata uteri vi foventur, et vis in semine latens excitatur, atque organorum expressio fieri incipit; et conceptio fieri dicitur, et tum conceptus seu [gap: Greek word(s)] appellatur. Formantur autem primo membranae foetum ambientes, quibus nobilior seminis


page 680, image: s680

pars ac spiritus concluditur; quae sunt duae, una quae [gap: Greek word(s)] appellatur, foetum totum ambit, vasa umbilicalia fulcit, eorum demque interventu utero tota adhaerescit: altera proxime foetum ambiens [gap: Greek word(s)] . Quae tunicae cum in partu quasi unam constituere videantur, secundina, quod post faetum edantur, appellantur.

Formantur autem primo partes spermaticae; et quidem simul omnes. Postea vero quaeque, pro dignitatis ac necessitatis ratione, ordine perficiuntur. Conspiciuntur enim primo quasi tres bullae, ac innumera fere filamenta solidarum partium stamina. Partes hae postea a sanguine materno incrementum sumunt. Atque hinc a Creatore constitutum, ut a decimo quarto plerumque anno, ad quadragesimum quintum usque, aliquid sanguinis, superflui quasi, in foeminis generetur et foetui in gravidis materiam praebeat: aut si foemina gravida non sit; singulis mensibus, ne foeminam gravet, aut corrumpatur, ad uterum mittatur, et per eum expurgetur.

Cum ergo omnia, quibus post primam ex semine delineationem opus habet, a matre foetus accipiat, facta sunt vasa umbilicalia, vena scilicet, arteriae duae, et urachus: quae circa umbilicum coeunt. Vena, venae portae, cui contigua est, propago est; infantis quasi nutrix: Arteriae duae rami iliaci descendentis aortae


page 681, image: s681

propagines sunt, quibus sanguis arterialis et spiritus infanti communicantur, et per quas spiritum ducit infans. Urachus a vesicae fundo ad umbilicum fertur. Infante in lucem edito, cum eorum hoc ministerio amplius opus non sit, coalescunt, et quasi ligamentorum vice funguntur.

Totum autem tempus a conceptu ad partum a Medicis in duas partes dividitur, in tempus formationis a conceptu, usque ad tempus quo moveri incipit infans, et tempus perfectionis, quod est a motu ad partum. Ab aliis tamen in tres partes, scil. in tempus formationis, quod Hippocrat. de natura puer. in foeminis quadraginta, in masculis triginta diebus definit: in tempus motus, qui in maribus tertio, in foeminis quarto mense fieri vulgo traditur; et tertium, quod est partus.

Partus autem tempus quod attinet, id in homine varium est. Ante dimidium tamen annum partum vitalem non edi experientia docet. Septimo mense qui nascitur, jam vitalis est: Octavo vero mense natus nullus unquam vivit, secundum Hippocratem; aliqui tamen et hunc esse quandoque vitalem statuunt. Maxime autem legitimum et frequentissimum pariendi tempus est mensis nonus, et plurimi partus eduntur a die decimo quinto noni mensis usque ad decimum quintum decimi mensis.



page 682, image: s682

Etsi vero et undecimestres et post undecimum mensem facti partus a Medicis annotati sunt: tamen tales partus inter ea, quae raro fiunt, referendi sunt.

Menses autem, secundum quos tempora partus numerantur, Solares sunt: a quibus tamen Lunares conjunctiones, dierum scilicet 29. et hor. 12. fere non multum discrepant. Neque operosa haec hominis fabrica ad tam minuta temporis spacia alligata est.

Post facultatem Naturalem est facultas Vitalis, et actionibus et organis peculiaribus e naturali et animali facultate distincta, quae in corde suam sedem habet. Facultatis autem vitalis nomine plures vires comprehenduntur, et corditres facultates [gap: Greek word(s)] , sanguinis ac spiritus et caloris vitalis generatrix, ac huic tandem inserviens vis pulsifica insunt.

Ab irascibili facultate omnes animi affectus prodeunt, ira, mansuetudo, audacia, timor, spes, animi dejectio, gaudium, moestitia, et id genus alii, qui hos sequuntur. Horum autem nonnulli fiunt materialiter, ut sic dicam, seu per modum caussae efficientis, per caloris, spiritus et sanguinis expansionem, ut ira, gaudium et similes; quidam per eorumdem concentrationem seu ad interiora revocationem, ut timor, moestitia et alii: formaliter autem omnes nihil aliud sunt, quam appetitus; motusque hi sequuntur appetitum vel


page 683, image: s683

prosequendi, quod delectat, vel fugiendi, quod noxium est; quorum illum insequitur caloris et sanguinis expansio, hunc vero eorumdem ad interiora retractio. Motus autem hi fieri non possunt, nisi per agitationem cordis et arteriarum et ferventis ac spirituosi sanguinis. Ex quo patet, cur facultas [gap: Greek word(s)] et viscere calidissimo, et praedito assiduâ agitatione, opus habuerit.

Situm autem est cor in media corporis regione, Thorace, ut ex eo tanquam fonte vitalis calor et spiritus in totum corpus prompte diffundatur. Habet autem cor duos ventriculos, dextrum et sinistrum: Dexter ventriculus e patenti venae cavae ostio per diastolen sanguinem haurit, quem excoquit et attenuat; cujus portio tenuior in sinistrum ventriculum cordis, per foramina illa, quae sunt in fepto inter duos ventriculos medio (quod tamen aliqui negant) transmittitur; reliqua vero, et maxima, per venam arteriosam ad pulmones transit, cujus pars aliqua in pulmonum nutrimentum transit, multo vero maxima per arteriam venosam in sinistrum ventriculum cordis fertur.

Perficiuntur autem haec cordis mirabili quodam et perpetuo motu, quo in diastole contrahuntur extrema, et mucro cordis ad basin rapitur, atque ita cor brevius evadit, sed latera dilatantur; in systole vero cor longius,


page 684, image: s684

sed angustius evadit. Cum vero ad spirituum et sanguinis arteriosi generationem et aere et sanguine opus sit, atque hae duae substantiae unico motu attrahi non possint: praeter ventriculos humorem sanguineum trahentes utrunque ad basin cordis duae civitates notabiles in superiorem ventriculorum partem desinentes, quae peculiari suo motu aerem ad spiritus refocillationem et caloris eventationem ad se trahunt, additae sunt, quas auriculas cordis vocant. Harum enim usum etsi alii eum statuunt, ut sint quasi promtuaria sanguinis et aeris irruentium, et venae cavae ac arteriae venosae munimenta: quidam tamen existimant, peculiari motu eas aerem attrahere; atque ipse Hippocrates, lib. de corde, follium instar cor refrigerare statuit.

Ne autem cor in suo motu impediatur, constitutum est ipsi domicilium amplum et membranosum, quod pericardium vocant, quod prohibet, ne quid cor premat et in motu impediat.

Caeterum cum nihil in cor ingredi, nihilque ex eo egredi posset, nisi certi ductus cordi additi essent: ea de caussa in basi cordis quatuor insignia vasa apparent, duo in dextro, totidem in sinistro sinu. In dextro quidem duo, vena cava, et vena arteriosa, in sinistro itidem duo, arteria magna, et arteria venosa. Vena cava ad dextrum sinum cordis est, sanguinemque ad sanguinis arteriosi et spiritus vitalis


page 685, image: s685

generationem, et pulmonis nutritionem in cor effundit. Alii tamen sanguinem in hoc sinu elaboratum per totum etiam corpus distribui censent. Deinde est vena arteriali, quae sanguinem e dextro sinu ad pulmones, pro eorum nutritione, et porro pro materia sanguinis arteriosi et spiritus vitalis generandi defert; Arteria venosa aerem extrinsecus advenientem et in pulmone praeparatum sanguinemque e dextro ventriculo cordis per venam arteriosam advecto in sinistrum ventriculum cordis defert, fumo sasque exhalationes expellit, et portionem vitalis spiritus in pulmones distribuit. Tandem est aorta seu arteria magna, quae spiritum vitalem et sanguinem arteriosum in sinistro ventriculo genitum, per totum corpus distribuit. Atque hi sunt, ut Hippocrates, lib. de corde, loquitur, [gap: Greek word(s)] .

Cum autem haec quatuor vasa singula duos usus habeant, exempli gratia, arteria venalis non solum aêrem e pulmonibus ad sinistrum cordis ventriculum attrahat, sed et spiritum vitalem et sanguinem arteriosum pulmoni communicet, ac fuligines expellat: ne substantiae cor ingressae per eadem vasa mox resiliant, antequam in eo suam perfectionem sint adeptae, aut quod e corde effusum fuerit, in idem remeare possit, valvae numero undecim vasorum orificiis additae sunt; tres singulis reliquorum


page 686, image: s686

vasorum orificiis, duae autem solum arteriae venosae. E quibus aliae foris apertae, intus clausae sunt, quae nimirum materiam ad cor deducunt; aliae intus apertae, foris clausae, quae e corde aliquid effundunt. In orificio venae cavae valvulae tres sunt, foris apertae, intus clausae; contra in venae arteriosae orificio totidem sunt, intus apertae, foris clausae: Arteriae venosae orificio duae perfectae sunt foris apertae, intus clausae; arteriae magnae orificio tres additae sunt intus apertae, foris clausae.

Quia vero cor universo corpori calorem et spiritus per arterias distribuit, ductus spiritui et sanguini arterioso per totum corpus deferendo facti sunt, rami scilicet arteriae magnae, qui et ipsi dilatantur et contrahuntur, et per cutis spiracula aerem extremum attrahunt, fuliginosa excrementa expellunt et toti corpori spiritum vitalem, calorem et sanguinem arteriosum communicant; qui cordis et arteriarum motus Pulsus appellatur.

Pulsus autem duobus motibus constat, sistole et diastole. Diastole seu dilatatione cor impletur, aeremque et sanguinem ex pulmonibus per arteriam venosam; arteriae vero per orificia sua, quae in cutem desinunt; ex ambiente aere aliquid attrahunt: sistole vero seu compressione cor per arteriam magnam spiritum vitalem et calorem in totum corpus distribuit, et fuliginosa excrementa ad pulmones


page 687, image: s687

per arteriam venalem expellit: arteriae itidem fuliginosa excrementa per orificia sua expellunt, quae actio [gap: Greek word(s)] nominatur.

Caeterum quia aêr, qui a corde attrahitur, priusquam ad cor penetraret, alterari debebat, pulmones dati, et Respiratio instituta est. Respirationis organum praecipuum est pulmo. Etsi enim thorax, aliaeque partes respirationi quoque inserviant: tamen primario a pulmonibus is motus perficitur, cui peculiaris vis sese dilatandi, iterumque contrahendi, eodem modo ut cordi et cerebro, concessa est: quem in vivorum animalium anatomiâ facile animadvertere est. Neque enim respiratio motus voluntarius est, et ad motum thoracis ratione vacui pulmo dilatatur; sed propria vi moventur pulmones, et simul pulmo et thorax moventur, quia in unum finem conspirant. Vi nimirum insita pulmo dilatatur: ut vero id commodius fieri posset, et locum, in quo dilatetur, inveniat, cum pulmo movetur, facultas animalis simul thoracem movet. Et quidem hi duo motus proportionem inter se servant. Neque etiam distenditur pulmo, quia repletur, ut vesica, quae inflatur, solet; cum aliunde aêr non infletur in pulmones: sed repletur, quia dilatatur, ad modum scil. follis.



page 688, image: s688

Respiratio autem duobus motibus constat, Inspiratione et Exspiratione. Inspiratione, dilatato pulmone et thorace, aêr per os et nares, pro cordis refrigeratione et spiritus vitalis generatione, attrahitur: Exspiratione vero et compresso pulmone et thorace fuliginosa excrementa per os et nares excluduntur. Hinc, et ut aer plurimus attrahi et in eo contineri possit, magnitudine omnia viscera pulmo superat; et substantiam raram et porosam habet.

Et cum aer ingressum et viam requireret, arteria, quae aspera nominatur, facta est: cujus truncus major aerem, partim per os, partim per nares exciperet; alii vero innumeri rami in omnes pulmonis partes distribuuntur, ut aêr totum replere possit; quem vasa, quae a corde ad pulmonem accedunt, ampla et magna satis, suis extremitatibus excipiunt, et ad ventriculos cordis deferunt.

Et cum aêre, quem spiritu ducimus, homo nunquam carere possit, ex annulis cartilagineis solidis arteria facta est, ut perpetuo hians ac patens conservetur.

Ne autem cibus ac potus, in transitu super tracheam arteriam, in ipsam, cum vitae discrimine, illaberetur: in suprema ejus parte mollis et mucronata cartilago, epiglottis dicta, prominet, quae in deglutitione prohibet, ne quicquam arteriam ingrediatur.



page 689, image: s689

Thorax vero cum partim munimentum partium vitalium, partim respirationis instrumentum esse deberet: nec totus carneus, nec totus osseus fieri debuit. Quapropter thorax costarum paribus duodecim constat, quae ut ad dilatationem et constrictionem pectoris invicem accedere possent, musculi sexaginta quinque thoracem distendentes et contrahentes facti sunt; e quibus 32. distendunt et totidem contrahunt.

Verum quia in inferiore parte pectoris costae non adsunt; ut pars esset, quae et ea in regione distenderetur et contraheretur, simulque organa vitalia a ventre inferiore sejungeret: paries quidam q. septum musculosum seu carnosum interjectum est, quod diaphragma appellatur, quod in exspiratione attollitur, laxatum vero dilatatur et deprimitur in inspiratione. Quia vero per diaphragma, prope dorsum, gula; arteria magna et vena cava transeunt, ne perpetuo diaphragmatis motu hae partes constringerentur et agitarentur, medium diaphragmatis est membranosum, nihilque carneae substantiae continet, ut licet musculosa diaphragmatis pars moveatur, ea tamen pars non contrahatur.

Postquam haec de vitali sunctione dicta, proximum jam est, ut qua ratione et quibus instrumentis sentientis facultatis operationes perficiantur, inquiramus. Tactus primo, qui


page 690, image: s690

sensus maxime communis est, instrumentum membranam esse, supra l. 7. c. 6. dictum est. Cutem vero quod attinet; verum quidem est, eam toti corpori circumdatam esse, non solum ut totum corpus vestiat, et partes alias ab externis injuriis defendat, et ut [gap: Greek word(s)] efficiat: sed etiam ut instrumentum tactus sit, atque externa objecta et injurias undecunque ingruentes percipiat. Recteque dixit Galenus, I. de temp. cap. 9. cutem, maxime, quae in manu est, omnium sensibilium normam esse, et tactus instrumentum prudentissimo animali proprium. Verumtamen et cutis, quod sentit, hoc praestat, quatenus membranosa est, seu villos et membranulas nervosas ex subjectis partibus recipit et participat.

Gustus instrumentum lingua est; cujus caro est rara, laxa et spongiosa, quam integit membrana tenuissima, ori et palato communis, in quam nervi tertiae et quartae conjugationis expanduntur. Nervorum autem paria tria lingua accepit: priora duo per tunicam disseminantur ac gustui inserviunt; postremum in linguae musculos ad motum linguae spargitur.

Olfactus organum processus mamillares esse, supra, lib. 7. cap. 4. dictum.

Auditus organum adaequatum quidem tota auris est. Quae autem praecipua in aure pars sit, non parum inter autores controversum


page 691, image: s691

est, dum alii aêrem implantatum, alii nervum quemdam proximum auditus instrumentum esse dicunt. Verum si rem diligenter perpendamus, conciliari aliquomodo hae opimones possunt, ut et lib. 7. cap. 3. dictum. Nam aêrem quemdam implantatum, seu [gap: Greek word(s)] substantiam ad auditum requiri, plane probabile est. Ut enim ad species visibiles recipiendas organum visus est lucidum: ita et ad sonos recipiendos aêreum esse organum auditus, credibile est. Verum cum sensionis organum pars similaris animata esse debeat, non simplex aêr organum auditus esse poterit: sed erit substantia quaedam aerea, ex purissima et aerea seminis et sanguinis materni parte genita, quae cum externo aere cognationem habeat, et sonos intra delatos recipiat. An autem in nervo expanso, an vero in cavitate aliqua hic aer insitus sit, vix definiri potest: Cum anato mia hîc parum subsidii afferat, et post mortem, quod visui obvium sit, nihil occurrat. Inde etiam fit, ut et alterum explicari ita facile non possit; an aêr hic saltem medium internum ad voces percipiendas et transmittendas ad verum auditus organum, quod sit extremitas nervi auditorii dilatata; an vero, quod Capivaccius vult, ipse hic aêr in nervo expanso situs sit auditus organum.

Reliquae partes auris omnes suum quaeque in auditione usum habent. Aures externae prominentia


page 692, image: s692

sua sonum excipiunt, et ut in auditorium meatum repellatur faciunt. Hinc quibus auriculae istae abscissae sunt, non exacte audiunt, sed instar fluctuantis aquae sonos percipiunt.

Ab aure externa sonus primo ad meatum auditorium pervenit, qui osseus est, et cute investitur tenui, densa et levi, ac ossi valde adhaerescente, ad sonum excipiendum commoda. In fine hujus meatus est membrana, quam alii tympanum, alii myringa nominant, eo fine facta, ne aer externus in auris cavitatem illaberetur, qui auditionem turbare posset.

Membrana autem haec siccissima est; ut sonos recte excipere possit. Ad resonantiam enim siccissima aptissima esse instrumenta musica docent.

Reliquarum auris partium, cavitatum, ossiculorum trium, mallei, incudis, et stapedis officium nemo facile explicaverit; cum non ea hîc adminicula suppetant, quae in instrumentis visus declarandis specula, perspicilla et similia suppeditant.

De Visu dicta sunt quaedam, lib 7. cap. 2. Ejus instrumentum est oculus: cujus multae partes sunt, quarum singulae suos peculiares usus habent. Prima est oculi cornea tunica, quae perspicua est et omnis coloris expers, ut species visibiles per eam, et quidem purae ac nulloalio colore infectae, in oculum admitti possint.


page 693, image: s693

Eadem est aêre densior, ut species ex aëre, medio tenuiore, in crassius pertingentes refringerentur.

Inter corneam tunicam et crystallinum humorem, medium locum obtinet humor aqueus, eadem de caussa, ob quam cornea, perspicuus et coloris expers. Rarior autem est cornea, ut itidem nova hîc fiat radiorum refractio.

Aqueo humori succedit uvea tunica: quae nigredine, qualis in nulla totius corporis parte apparet, praedita est, eo fine, ut species visibiles clariores fierent, et in crystallino melius apparerent. Lumina enim debilia in obscuro magis apparent, quam in luminoso. Videtur et alium finem habere haec tunica, scilicet ut lumen copiosum, quod per pupillam ingredi, oculum et visum offendere posset, per hanc nigram tunicam interciperetur.

In uvea est foramen, quod pupilla appellatur, janua quasi, per quam species visibiles oculum ingrediuntur. Hoc foramen, ut visio fiat perfectior et distinctior, longe minus est, quam corneae ambitus. In aliis tamen amplius est, in aliis angustius: et quibus illud angustius est, acutius vident; quibus latius, debilius.

Coarctatur autem et dilatatur pupilla, ac in loco luminoso angustior, in obscuro patior


page 694, image: s694

apparer. Cum enim lux nimia visum laedat; debilis vero etiam visui apta non sit, et in obscuro res visibilis non satis percipiatur: in ipso oculi aditu haec quasi fenestra facta est, quae et dilatari et contrahi, et dilatatione lucis debilioris, quantum requiritur, ad visionem admittere; contractione vero lumen copiosius, quod visum offendere poterat, excludere possit.

Atque ex hac uveae constitutione tres modi videndi naturales sunt: Unus perfectissimus, qui in indivisibili constitutus est, et quo res minimas distincte videmus. Alter est perfectus, cum res visibiles in debita distantia, cum earum distinctione videmus, e[?]si minimum cujusque non apprehendamus. Tertius est imperfectus et confusus, quo praeter ea, quae e directo perfecte spectamus, confuse etiam, quae ad latera sunt apprehendimus: atque ad hanc visionem latitudo corneae amplior est, quam uveae, ut scilicet uno intuitu plura intueri possimus; etsi non omnia distincte.

Caussa autem hujus differentiae haec est. Cum comprehensio rei visibilis fiat per pyramidem; certificatio vero per ejus axem; ac sola illa perpendicularis, quae axis dicitur, quaeque non refringitur, rem efficaciter et plane distincte repraesentet; alii vero radii, quanto sunt ei propinquiores vel ab eo remotiores,


page 695, image: s695

tanto sunt potentiores vel debiliores in repraesentando: hinc omnino fit, ut, cum pupilla est angustior, tantum perpendicularis in pyramide visionis, aut una radii, qui axi sunt propinquiores, ingrediantur; ubi vero pupilla est latior, plures radii obliqui et refracti cum perpendiculari ingrediantur.

Post uveam est humor crystallinus, qui non, ut nonnulli putant, in centro oculi situs est, sed in parte anteriore, et membrana ipsum ambiens oculum in duas partes inaequales secat, quarum anterior quadruplo minor est posteriore. De usu autem et officio crystallini autores non parum dissentiunt. Alii enim et plerique humorem crystallinum praecipuum visionis instrumentum esse, et tantum in crystallino specierum visibilium et receptionem et dignotionem fieri statuunt. Alii cum vitreum et ipsum perspicuum esse, ac crystallino longe majorem et post crystallinum positum animadvertant; in crystallino visionem terminari, sed species visibiles per crystallinum transmissas in vitreo recipi, et refractas in unum punctum colligi, et a nervo visorio recipi sentiunt. Quae sententia valde probabilis videtur. Cum enim refractio ad visionem sit summe necessaria: totus hic oculi apparatus, et in eo partium perspicuarum varietas facta est, ut variae refractiones siant. Atque


page 696, image: s696

hinc et crystallinus densior est humore aqueo, ut in eo nova fiat refractio.

Crystallinus hic humor in parte anteriore vitrei situs est, qui ita dictus est, quod vitro fuso sitnilis. Ejus substantia crystallino est mollior, aqueo vero minus fluida. Hujus quantitas tanta est, ut tres quartas cavitatis oculorum paene occupet. Hunc humorem ad crystallinum alendum factum esse Galenus et alii plurimi hactenus crediderunt: sed falso. Quorsum enim tanta humoris vitrei quantitas, si tantum alendi crystallini gratia factus est? et longe compendiosius, quam hoc modo, nutriri posset crystallinus; neque ista tam operosa vitrei conformatione opus esset, si solum nutriendi gratia factus esset. Neque exemplum ullum in corpore toto est, ut una pars alatur alia, sed omnes suum alimentum e venis attrahunt, sive albae sint sive rubrae. Verior igitur aliorum videtur sententia, qui humorem istum hanc conformationem, locum et quantitatem accepisse statuunt, ut in eo imagines visibiles seu radii e crystallino in vitreum, qui rarior est, quam crystallinus, refracti, in unum punctum coëant, et hoc modo visui offerantur.

Nervi optici a posteriore parte cerebri oriuntur, et ad anteriora longo ductu tendentes tandem in oculos inseruntur. Hi nervi postquam ab exortu aliquousque progressi sunt,


page 697, image: s697

simul copulantur, non per adhaerentiam aut decussationem, sed per unitionem omnimodam: mox tamen iterum separantur, et divisi dexter ad dextrum, sinister ad sinistrum oculum feruntur. Quod ideo nonnulli factum volunt, ne visibilia apparerent duplicata ob duplicitatem oculorum. Verum cum nervi isti non statim in exortu, sed via conjunguntur, probabilius statuitur, hoc ea de caussa factum esse, ut spiritus opticus, ubi opus, in unum oculum totus fere mitti, et ita visio fortius in uno oculo exerceri possit: quod fit, cum uno oculo clauso, altero rem acutius intueri cupimus.

Cum vero visio fiat per directum, si oculi essent immobiles, saltem directe opposita videremus. Ut ergo plura, eaque distincte visus percipere possit, oculis musculi dati sunt, quorum beneficio moveri possint. Et cum omnes motuum differentiae oculis competere non possint: eos, qui iis desunt, motus capitis compensat. Ne autem res una oculis geminis visa duplex appareret, ambo oculi secundum naturam semper ad easdem positionis differentias simul moventur: atque ideo nervi, quorum vi moventur, nascuntur ex anterlori parte spinalis medullae simul tanquam in puncto conjuncti, ut ita sibi in omni motu consentiant.



page 698, image: s698

Sunt praeterea et externae quaedam partes etiam ad visum comparatae, palpebrae scilicet geminae, superior et inferior: quarum tamen superior saltem mobilis est: quarum usus est, ut iis oculus contra externas injurias, aerem, ventos, fumos, pulverem muniatur. Addunt tamen nonnulli et alium usum, scilicet oculos purificandi. Cum enim visio diaphanum purum requirat; cornea vero ob humiditatem ex glandula resudantem, nec non externum aerem facile obfuscari possit: ubi oculus aperitur, palpebra omnes sordes a cornea abstergi censent.

Sensus exteriores sequuntur Interiores, de quibus, libr. 7, cap. 7. dictum. Instrumentum proximum, per quod et in quo exercentur, cerebrum est, quod ad has functiones obeundas substantiam peculiarem obtinet, cui similem in toto corpore reperire non est.

Cerebrum autem humanum, cujus substantia est mollis et alba, pro ratione molis totius corporis, est maximum; cum animalibus actionibus plus occupetur Homo, quam alia animalia, et propterea maxima spirituum copia indigeat, qui non nisi e multa materia et in loco amplo generari possunt.

Factum autem est cerebrum ad sensuum interiorum principisque facultatis actiones obeundas, et ad spiritus animales, qui actionum harum proximum instrumentum sunt generandos.


page 699, image: s699

Moveturque cerebrum motu quodam naturali et peculiari, propter spirituum animalium commodiorem generationem, et sicut cor in diastole materiam ad spirituum generationem attrahit, in systole spiritus ad organa sensuum effundit.

Dividitur autem cerebrum in partes tres Prima quidem a crassa menynge in partem anteriorem et posteriorem. Anterior, in qua praecipue spiritus generantur, totius nomen retinet, et cerebrum appellatur; posterior cerebellum dicitur. Deinde iterum cerebrum a crassa menynge in partes duas aequales dextram et sinistram dividitur. Habet et cerebrum suos ventriculos, aliasque partes, quae omnia diligentissime descripserunt Anatomici, nec hîc breviter recenseri, nec sine [gap: Greek word(s)] et figuris fatis intelligi poslunt.

Istud hoc loco primum inquiramus, in qua parte cerebri functiones animales peragantur. In ventriculis cerebri actiones istas perfici, vulgata et fere communis opinio est: in quibus otiam spiritus animales ex inspirato aere et per olfactus organum in cerebrum delato, vitalique spiritu a corde per arterias carotidas sursum misso generari, et ita spirituum animalium quasi promptuarium esse ventriculos cerebri plerique slatuunt. Verum cum cerebri conformationem Recentiores diligentius perpenderent, ab ista opinione recesserunt.


page 700, image: s700

Nam cum ad ventriculos cerebri nihil pertingat, praeter glandulas, et ipsi ad aliam partem non sint pervii, nisi ad infundibulum, ejusdemque glandulam pituitam e cerebro omnium contensione excipientem: facile hinc patet, insignes illas duas cavitates, quae ventriculi appellantur, excrementorum cerebri excipiendorum gratia factas esse: et propterea simul officinam et locum spirituum animalium esse non posse. Et proinde vero magis consentaneum est, in ipsa cerebri substantia spiritus animales generari, contineri, et animales functiones perfici.

Deinde et illud controversum est, an omnes illae, quae cerebro competunt, functiones, in una ejus parte; an vero distinctae in distinctis locis exerceantur. Alii quidem sedibus facultates sejungunt, et phantafiam in anteriore, Ratiocinationem in media, memoriam in posteriore parte cerebri collocant. Atque ut id statuant, eo persuadentur, quod laesa una actione, altera salva maneat. Alii has actiones omnes sedibus et locis non disgregant: cum circa eadem objecta versentur. Qui et ipsi non negant quidem, unam actionem laedi posse, salva altera: verum hoc non ideo accidere dicunt, quod sedibus disjunctae sint, sed quia quaelibet actio organum peculiariter dispositum requirit, unde accidere potest, ut una dispositio praeter naturam uni


page 701, image: s701

actioni plus officiat, alteri minus, v. g. humiditas plus obest memoriae, quam phantasiae.

Etsi vero hîc definire aliquid difficile, et omnino fatendum sit, ut in aliis rebus plurimis, ita et hîc, ut Scaliger, Exercit. 307. sect. 21. habet, Nos sicut vulpem elusam a ciconia lambere vitreum vas, pultem non attingere: tamen probabile magis videtur, sensum communem quidem in anteriore cerebri parte sedem habere; cum in hac parte omnes sensus externi, quorum ille quasi centrum est, concurrant. Reliquae actiones sedibus sejungendae non videntur; cum circa eadem objecta verse ntur.

Restat nobilissima ac maxime propria hominis actio, Ratiocinatio seu intellectio, quae omnino sine organis corporeis perficitur. Neque enim mons per corpus aut aliquam ejus partem, ut per medium Quo, intelligit. Opus quidem habet mens humana phantasmate; cum anima, dum est in corpore, nunquam sine phantasmate intelligat: sed eo, non ut organo, verum ut objecto utitur. Si enim certo alicui organo, quo mediante ageret, alligatus esset intellectus, omnia intelligere non posset: sed pro ratione determinata illius ageret, et saltem quaedam intelligeret: Sicut visus per oculum saltem colorata, non res alias percipit.



page 702, image: s702

Etsi vero hoc modo Intellectui sedes aliqua assignari non possit: per accidens tamen et consequenter ei sedes certa asscribitur, nimirum ea, in qua fit imaginatio; et Imaginatio et Ratiocinatio in una sede conjunguntur, ac Ratiocinatio potius in cerebro, quam pede vel epate fieri dicitur; quia in cerebro phantasmata, quae speculetur, ipsi objiciuntur, non in pede vel epate.

Post animae facultatem cognoscentem superest adhuc appetitus et motus localis, de quibus, lib. 7, cap. 8. actum. Ubi etiam dictum, Musculum esse spontanei motus instrumentum. Cum autem quatuor motus musculorum sint, et musculi vel contrahantur vel extendantur, vel transferantur, vel tensi maneant, ut Galen. lib. 1. de motu muscul. cap. 8. docet: tamen contractio, qua musculus versus caput et proprium principium trahitur, propria ejus actio est, per quam partes, quocunque opus est, flectuntur. Est autem musculorum pro partium movendarum et motuum edendorum varietate magnus numerus: moventqueue alii crura, alii brachia, alii manus, dorsum, pectus, caput, maxillas et alias partes.

Ab eodem autem principio motus fluit, a quo sensus, cerebro scilicet; ab ejus tamen parte posteriore, quod cerebellum nominatur: et nervi, qui ab eo oriuntur, sunt solidiores, et per musculorum substantiam diffunduntur.



page 703, image: s703

Ut autem corpus de loco ad locum transferri possit, data sunt homini crura, quae ad totum corpus sustinendum et transportandum ex ossibus robustissimis constant, quae ne nimis ponderosa essent, intus cava facta sunt.

Ut autem homo erectus et firmus staret, et in motu non vacillaret, pedes additi sunt in medio concavi, ita ut homo quasi quatuor fundamentis innitatur. Cum enim homo versus anteriora movetur, secundum priorem pedis partem in ambulatione firmius insistit.

Ut autem pedes varie moveri possent, articulationes diversae factae sunt. Genu enim inclinato humilia subimus loca; a decubitu vel sessione nos erigimus: quod fieri non potuisset, si crus esset continuum. Ita minorem pedem ante et pone dum ad altera convertimus, prout acclive vel declive calcandum est. Pedis insuper vola, dum per acuta aut alia inaequalia transimus, ceu manu ea comprehendimus; atque eo modo et scalas ascendimus. Unde et pes minor, sicut manus, in quinque digitos divisus est, qui in incessu, veluti unci quidam, humi infiguntur; ac praeterea faciunt, ut non solum per plana, sed et inaequalia ac salebrosa incedere possimus. In digitis autem pedum pollex reliquis quatuor non opponitur, ut in manu, sed omnes eodem ordine collocati sunt. Cum enim manus apprehensionis organum sint; pedes vero ambulationis:


page 704, image: s704

ut in apprehensione magna motus varietas: ita in ambulatione stabilimenti firmitas et securitas requiritur. Ut praeterea pedes varietati soli ac basis, cui insistunt, et in qua homo ambulat, sele applicare possint, praeter digitos e pluribus ossibus compositi fuerunt, quorum ratione modo curvantur; modo extenduntur.

Cum vero homo solus inter animalia praeditus sit ratione; solus etiam apprehensionis instrumentum manus, quae sunt [gap: Greek word(s)] , nactus est, quibus quidquid reliqua vel ad tutelam, vel ad tegumentum peculiare prae homine habere videntur, unice compensare potest. Manus autem geminae factae sunt, eo fine, ut si una quid continere non pot[?]st, altera in subsidium veniat. Deinde multipliciter distinctae sunt, ut magna, parva, et cujoscunque figurae corpora apprehendere possimus. Similiter in minori manu, reliquis quatuor ordine collocatis digitis, pollex oppositus est: cum omne id, quod firmiter compreh endere debet; aut circulo urgendum, aut e locis contrariis attrectandum sit.

Caeterum a motu voluntatis sermo habet originem, quo haec concludere libet: qui ut homini soli proprius; ita ad humanam societatem conservandam utilissimus ac summe necessarius est. Ut enim, quae deessent nobis,


page 705, image: s705

ab aliis peteremus; quae haberemus, ad ea communicanda declararetur animi nostri significatio, sermo datus. Estqueue, ut Scaliger, Exerc. 256. ex Aristotele ait, Ratio manus intellectus; Rationis, oratio: Orationis, manus. Manus enim jussa facit: jussa obediunt rationi: ratio vis intellectus est.

Vocis autem et sermonis instrumenta alia sunt remota et communia, alia propinqua et propria. Illa sunt respirationis instrumenta, pulmo et thorax, et quae ad haec pertinent, septum transversum musculi intercostales; quae vocem non efficiunt, sed spiritum ac aerem, qui ad vocis formationem necessarius est, communicant. Propinqua vero sunt aspera arteria, larynx, musculi laryngem aperientes claudentesqueue, recurrentes nervi, lingula, lingua. Quibus et alia quaedam inserviunt, ut palatum, gargareum. Inter propinqua autem proximum est larynx, et inprimis laryngis ligula: quae similis est sistulae alicujus linguae. Fistula enim absque lingua inutilis est, nec vox fieri potest, nisi transitus spiritus seu aeris angustior reddatur.

Requiritur nimirum ad formandam vocem Spiritus et aer, tanquam materia: necessaria sunt instrumenta, quibus expellatur, quae sunt pulmo et thorax: opus est instrumento, in quo collidatur, et in quo collisus aer resonet; quod larynx est, sujus orificium ubi coarctatur,


page 706, image: s706

aere colliso vox editur. Et cum res ita postularet, ut homo non perpetuo, sed pro libitu vocem ederet, musculi laryngis plures dati sunt, quibus pro voluntatis imperio rima laryngis constringatur ac dilatetur, ac ita variae voces edantur.

Verum cum in homine vox articulata esse debeat, ad animi conceptus significandos, lingua facta est, et suos, quibus movetur, musculos habet; quibus mota varie voci e larynge prodeunti sese opponit, et ita vocem articulatam format: cujus formationi et labia inserviunt, quae et ipsa vocise opponunt, motumque linguae motu suo praecedunt, comitantur aut subsequuntur, prout vocis articulandae ratio requirit.

SOLI DEO GLORIA.



image: s707

[gap: index]

image: s729

[gap: errata list]