INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER TERTIUS. PARS I. De Signis in Genere. SECTIO 1. De Signorum
Differentiis et Fontibus. CAPUT I. Dethodi Semioticae Necessitate Et
Utilitate; Et Quid Signum.
POstquam hactenus quid sit sanitas, et in quibus consistat, tum quae sit rerum praeter
naturam differentia, explicavimus: recta jam ad methodum medendi, tuendaeque sanitatis
accedendum, docendumque videtur, qua ratione sanitas conservari, et morbi tolli possint.
Verumenimvero cum artes versentur circa singularia, Medicusque non curet hominem in genere,
sed Petrum, Paulum etc: methodus acvia prius explicanda, qua praesens cujusque hominis tum
sani tum egri constitutio agnosci, latentes in singularibus et individuis morbi per signa
investigari, et quid de exitu morborum sperandum sit, cognosci queat, methodusque semiotica
proponenda est. Methodi semioticae utilitas. Quae etsi non sit necessaria ad
cognitionem curationis; cum possimus cognitionem curationis affectus acquirere, etsi, qua
ratione cognoscendus sit, nondum cognitum habeamus: tamen cum necessarium sit, si ad
operationem et curationem descendere animus est, ut perspectam habeamus rationem cognoscendi
affectus, affectumque non cognitum curara non possimus: merito hîc methodus se miotica
praemittitur. Patetque hinc, quae sit methodi semioticae necessitas et utilitas. Etsi enim, ut
dictu, necessaria non sit ob cognitionem curationis: ob curationem tamen ipsamnecessaria est. Ea praeterea etiam est methodi hujus utilitas, quod dum aegri ea,
quae sibi eveniunt, jam Medico cognita vident, non solum Medicinam extollunt, sed etiam Medico
magis fidunt, et magis obediunt: atque ita non solum ad curationem necessaria est, sed etiam
ad Artis autoritatem facit methodus semiotica. Id quod Hippocrates, initio
prognostic. monet: . Adde quod Medicus praevidens ea, quae
aegris sunt eventura, tempestive iis potest occurrere. Hac quodque instructque Medicus vulgi
calumnias facilius evitare potest, dum, quae futura sunt, praedicit, nec optima medicamenta,
quae pluribus profuerunt, infamat, iis ea exhibendo, in quibus nulla salutis spes superest.
Quapropter et nos, ne in hac parte deficiamus, methodum semioticam hoc loco subjungemus, et de
signis, indicantium methodi curatricis precipue, agemus, ac, qua ratione indicantia cognosci
possint, explicabimus.
Signum quid. Signorum autem appellatione intelliguntur omnia ea, quae rem
aliquam significant; seu omnia evidentia, quae rem ignotam et occultam patefaciunt; seu, ut
autor definitionum Medicarum loquitur, Signum est . Capiturque vox
signi hic latius, quam in Logicis. Logici enim effectus solum pro signis habent, et
demonstrationem a signo illam appellant, quae ab effectu est; Medici vero hîc omne id, quod
aliquod eorum, que in methodo medendi indicat, significare et monstrare, notumque reddere
potest, signum appellant. Qua ratione et caussa inter signa recensetur, et ex caussis, quae
praecesserunt, aut praesentes sunt, affectus signa petuntur.
CAPUT II. De Signorum Differentiis.
Signorum geneta. Signorum autem quaedam sunt differentiae. Et primo quidem pro
varietate corporum et ipsa dicuntur alia salubria, alia insalubria, alia neutra. Salubria
dicuntur, quae salubritatem aut sanitatem; insalubria, quae insalubritatem; Neutra, quae
neutram dispositionem ostendunt.
Deinde dicuntur quaedam demonstrantia seu demonstrativa, quae
praesentem constitutionem, seu secundum naturam, seu praeter naturam ea sit, demonstrant:
quaedam , quae futura praenunciant: quaedam , quae eum, qui jam praeteriit, corporis statum in memoriam
revocant.
Praeterea signa alia sunt propria, alia communia. Propria sunt, quae uni solum affectui
coveniunt: Communia vero sunt, quae in pluribus etdiversis
reperiuntur. Propriorum rursum plura sunt genera. Galenus, l. de febrium
different. cap. tria eorum genera constituit, atque alia inseparabilia, alia propria,
alia inseparabilia et propria simul nominat. Inseparabilia illa appellat, quae affectum
significant, et ab effectu separari non possunt, et omni, sed non soli competunt, a quibus non
licet argumentari affirmative, sed solum a negatione talium signorum ad negationem affectus
procedere. Exempli gratia; incepisse a caussa aliqua manifesta, est a diaria inseparabile
signum, et sequitur: Haec febris non incepit a caussa manifesta: Ergo non est diaria. Non vero
sequitur: Haec febris incepit a caussa manifesta. E. est diaria. Propria sunt, quae soli, sed
tamen omni non conveniunt. Propria et inseparabilia sunt, quae soli et omni conveniunt.
Ex hac divisione aliae oriuntur signorum apud Medicos differentiae. Nominantur enim apud
Graecos , apud Latinos inseparabilia, assidentia, comitantia,
supervenientia, mox seu post apparentia: quae quomodo differant, non omnes satis explicant.
Commodissime autem ita distingui posse videntur. Signa . sunt, quae morbi essentiam consequuntur, et cum eo
necessario cohaerent, ideoque necessario mox in principio morbi adsunt, et â morbo separari
non possunt, ac omni tali et semper conveniunt; et ubi sunt, affectum illum ad esse necessario
significat. Verum cum rarissime ex uno signo proprio affectum cognoscere liceat: plerumque
signa pathognomonica constituuntur ex pluribus conjunctis, quae si seorsim sumantur,
pathognomonica non sunt. Ita nec respiratio difficilis, nec tussis, nec febris continua per se
et separatim sumta sunt signa pleuritidis: verum respiratio difficilis, febris continua,
tussis, dolor pungens, pulsus durus et serrinus, ut loquuntur, si simul appareant, pleuritidis
signa pathognomonica sunt.
Signa . , id est,
assidentia sunt, quae a mordo inseparabilia non sunt, neque ejus essentia necessario
cohaerent, neque semper adsunt, sed : interdum, praeter
pathognomonica, mox a principio apparent, interdum postea succedunt, quandoque etiam nullo
morbi tempore adsunt, ut Galenus, 1. aph. 12. docet: ideoque ipsum morbum, ejusque speciem non
indicant, sed conditionem aliquam ejus significant, et efficiunt,
qualia sunt in pleuritide, quod aeger facilius decumbat in latus affectum vel oppositum, quod
dolor adscendat ad jugulum, vel hypochondria.
Signa Sub his et forsan
complecti liceret. , ut Galenus ait: et sunt nonnulli, qui , , et pro eodem
signorum genere habeant: tamen ab autoribus artisMedice disjungi
videtur. enim, ut dictum, sunt, quae ipsum morbum non indicant,
ejusque essentiam non consequuntur: familiaria tamen morbo sunt, ejusque aliquam conditionem,
et differentias manifestant. vero, et
sunt, quae neque morbi naturam ac speciem, neque ejque conditionem
significant, sed ejus mutationem solum indicant. Suntque haec triplicia: alia enim sunt signa
coctionis et cruditatis: alia, quae salutem et mortem significant: alia seu decretoria, quae solutionem morbi praenunciant, ut Galenus, 1 de
crisibus cap. 14. et. 3. de cris. cap. 4. docet.
CAPUT III. De Signorum Fontibus.
Signorum fontes. 1. Essentia liter inhaerentia. SIgnorum autem fontes etsi
plures sint: ad tres tamen redigi posse videntur. Primo enim sumuntur signa ab ipsa rei natura
et essentia, sei, ut Galenus loquitur, cap 8. artis med. , id est,
ab essentialiter inhaerentibus, sive res illa sit morbus, sive caussam sive simptoma. Saepe
enim res ex se, seu ex propria natura manifestae sunt, atque earum magnitudo, color, figura
atque alia, quae ipsis essentialiter inhaerent, manifesta sunt, et visui sese offerunt, ut
aliis signis opus non sit. Quorum vero naturae non ita in propatulo positae sunt, ex aliis
signis cognoscuntur; et quidem duabus viis ad quodvis demonstrandum et cognoscendum progredi
possumus, a caussa nempe, et ab effectu.
2. Effectus. Secundo itaque petuntur signa ab effectibus, id est, omnibus, quae
sanitatem, morbum et caussas morborum insequuntur, accidentibus et symptomatibus, sive sint
laesae actiones, sive excreta et retenta mutata, sive qualitates corporis mutatae. Quas res
nonnulli speciatim considerant, atque, ita plures signorum fontes constituunt.
3. Caussa. Tertiô â caussis, sive sint externae, sive internae, sive per se,
sive per accidens, sive quaecunque aliae. Huc pertinent quaedam, quae quia signa manifestiora
exhibent, nonnulli pro peculiaribus signorum fontibus ea habent. Talia sunt habilitas seu
dispositio corporis, et hinc facilis vel difficilis in hunc vel illum morbum lapsus. Ille enim
monstrat similem temperiem, hic contrariam. Homo enim natura calidus facile morbis calidis
corripiturm difficulter frigidis. Hic etiam referenda ea sunt, quae juvant et nocent. Ea enim,
que morbum augent, argumento sunt, morbom habere convenientiam cum re, quae morbum augent. si
aliquid juvat et prodest aegroto, contrariam morbo naturam ei inesse indicio est. Homo enim
sanus gaudet similibus, laeditur contrariis: aeger contra gaudet contrariis, laeditur
similibus.
His signorum fontibus addunt nonnulli similia et dissimilia. Per simile vero et dissimile
intelligitur vel corpus, quod alteri corpori, aut sibi ipsi confertur; vel pars, quae
alteriparti, aut cum seipsa comparatur. Nonnullis tamen videtur, quod
similitudo et dissimilitudo non peculiaris signorum fons sit, sed ratio potius alia signa apte
inter se conferendi. Atque id est, quod Hippocrates, in lib. de iis, qua in
Medicatr. fiunt, l. 1. praecipit: similia an dissimilia sint, a
principio inspiciendum. Ut autem recta fiat comparatio, requiritur praecipue, ut ejus,
cum quo fit comparatio, certa habeatur notitia, et ut Galenus, in comm.
docet, aegrorum Medicus cognita habcat. Nisi enim id, quod
comparatur cum alio, notum sit, nullum certu signum similitudo aut dissimilitudo exhibere
potest, atque in comparatione decipi facile est: ut illi Empeirico accidit, referente Galeno,
commento. 1. in loc. allegat. qui contendebat, humerum non esse
luxatum; quia alteri humero similis plane apparebat, ignorans, alterum quoque humerum luxatum
fuisse. Ita si aeger aliquis habeat nares acutas, oculos cavos, tempora collapsa, non mors mox
praedicenda est: sed videndum, an non naturalis sit ea aegri facies. Unde patet, plus fidendum
esse ei Medico, qui saepius cum aegro versatus est, quam alii, cui plane ignotus est. Ad hunc
signorum fontem etiam referuntur communiter vagantia mala. Gomparantes enim hunc aegrum cum
aliis plurimis, qui communi aliquo morbo aegrotant, eum etiam eodem malo laborare non sine
caussa suspicamur.
LIBRI TERTII PART. I. SECTIO II. De cognoscenda corporis humani et
praecipuarum ejus partium Temperio. CAPUT. I. De signis corporis
saluberrimi.
POstquam haec in genere de signis tradidimus, jam ad species accedendum. Et cum corpora sint
duplicia, sana et aegra, corporisque sani, quod neutra sub se complecticur, quaeda sit
differentia et latitudo: Primo qua ratione sani corporis ejusque partiu costitutiones varie
cognoscedae sint, dicedum. Idque summe et maxime necessarium est, ut inde recessum a naturali
statu in morbis colligere, et cuique convenientia remedia Medicus praescribere possit.
Sani et agri differentia. Primo vero hominem sanum ab aegro discernere non
difficile est. Omnes enim, ut recte Galenus scribit, tum se sanos esse judicant, cum omnes,
quae homini conveniunt, actiones obire possunt. Et proinde natissimum hîc signum est, quod ab
actionibus sumitur, terminusque, qui sanum et aegrum distinguit, est operationum laesio
sensibilis.
Signa corporis saluberrimi. Cum vero magna sit sanitatis latitudo, primo
optimae constitutionis corporis humani, quae reliquorum velut norma sit, signa proponenda
sunt. Laudabant quondam homines, ut Galenus, 1. de temp. cap. ult. scribit, quandam Polycleti
statuam, Canonem appellatam, quae ita artificiose facta et fabrefacta erat, ut summa omnium
partium inter se esset harmonia. Ita et Medico hîc optima quaedam corporis constitutio
deseribenda est, ad quam omnium tatum, sexus, regionum, conditionum, naturarum homines
comparandi sunt, et inde, quales sint, temperati an intemperati, aestimandi.
Galenus autem in aestimandis corporis constitutionibus e duobus precipue fontibus, in arte
Medica cap. 5. signa petit, primo , quae secundum essentiae
rationem ipsis insunt: secundo, ex iis, quae ex necessitate haec sequuntur, operationibus et
accidentibus. Utrumque genus plura sub se complectitur. Primo enim cum partes sint duplices,
similares et dissimilares, in similaribus recta ex Elementis suis compositio, et hinc
dependens temperies, per quam omnes partes ad naturales actiones obeundas aptae sunt,
requiritur. Is igitur homo optimam constitutionem partium similarium obtinet, in qua eae omnos
optimam, quam debent, temperiem obtinent. Quae quidem Atemperie. temperies non
pondere ac mensura contrariorum Elementorum est metienda, sed in qua talis est elementorum et
qualitatum proportio, secundum quam, ut Galenus loquitur, quodlibet , optime se habet, in prorpria natura. Neque enim omnium partium constitutio eadem esse
debet: sed ut diversarum partium sunt diversae actiones: ita et temperies; Calidior nempe
cordis, quam Epatis; Epatis, quam cerebri; siccior ossium et membranarum, quam carnis.
A confon mationt. In dissimilaribus vero et Organicis partibus requiritur
certus partium constituentium numerus, magnitudo, figura, conveniens situs et cum aliis
connexio. Ergo homo optimae constitutionis et saluberrimus, praeter optimam temperiem, omnium
partium convenientem numerum habeat, totius corporis statura et singularu partium magnitudine;
partes omnes rite conformatae et figuratae sint, suumque locum et situm obtineant;
respondeantque ad proportionem partes partibus; dextre sinistris, magnitudo capitis
amplitudini thoracis, manus brachiis, pedesque cruribus sint commensurati.
An corpus parbum possit esses aluberrinum. Sunt quidem nonnulli in ea
opinione,corpus optime constitutum et saluberrimum esse posse, quod
minoris paulo staturae est. Nimirum sicut Artificum sigilla non minus interdum admiramur, quam
Colossos: ita vitium corpori nullum adscribendum censent, in quo vis formatrix delatam ad se
materiam quantamcunque digestam suis locis applicat, et parti cuique, quantum satis sit, ex ea
tribuit, eamque ita in totius corporis efformationem absumit, quaecunque etiam inde exsurgat
ejus magnitudo; modo omnia alias numeris suis absoluta sint.
Verum enimvero certiora longe sunt reliqua corporis optime constituti et temperati signa,
ubi etiam justa ejus statura et magnitudo observatur. Nimirum arguit hoc justam materiae
copiam, sicut minor statura materiae defectum, aut major statura majorem, et quam natura satis
regere non possit, materiae copiam. Alia tamen etiam de caussa moderata in corpore optime
constituto statura requiritur. Si enim ingens corporis moles sit, ab anima semper rite regi
non potest. Nempe cum anima non solum corpus alere debeat, sed et secundum meliorem sui partem
alia officia exercere, si nimia sit corporis moles, vix utrique sufficere potest, et propterea
ad alterum conversa et patiore desiderio capta, maxime nutriendo corpori intenta est,
reiquumque munus negligenter tractat; unde quidam mentis torpor ationesque ingenii minus
perfectae deprehenduntur. Contra si anima nimis parvo corpore, quas claustris, coarctetur,
commotis spiritibus igneum veluti corpus reddit, et cum se ad rerum contemplationem transfert,
studio nimio corpusculi vires debiliores saepe attenuat, et fervore quodam superandi lites
excitat et et litigiosos reddit.
Ab Unitate. Praeter haec in utrisque tam dissimilaribus, quam similaribus
requiritur unitas. Nam non satis est, ut corpus bonam obtineat temperiem et eleganter sit
conformatum, sed praeterea omnes partes pulere invicem unitae et conjunetae sint, oportet.
Ab Actionibus. Verum enimvero cum haec quidem sensu in exterioribus percipi
possint, in interioribus vero lateant: recte , ex iis, quae
necessario ista consequuntur, de totius corporis constitutione judicium sumendum. Inter illa
autem et consequentia sunt primo actiones, et proinde cum actiones
de constitutione corporis testantur, homo optime constitutus praestantissimas edit actiones.
Quae autem actionum sit differentia, supra, libro 1. dictum. Homo ergo optime sanus actiones
has omnes probe obit, et nullus in iis defectus est. Excrementa naturalem suam substantiam,
qualitatem, quantitatem, tempus et locum convenientem, per quem ejiciuntur, observant. Neque
etiam temperatissimus homo multum vorat, sicut ii, qui fame canina laborant, sed, ut Galenus,
cap. 1. lib. 2. de temperamentis scribit:Hominis temperati deseriptio. Homo temperatissimus moderate edit et bibit,
concoquitque optime cibos, non in ventriculo tantum, sed in venis etiam totoque corporis a
bitu. Idem sensuum functionibus mentisque actionibus optimis erit praeditus. Idem medius erit
inter somnolentum et pervigilem: Idem concupiscendi et appetendi vim ita castigatam habebit,
ut rationis imperio obsequatur, neque tamen plane torpeat, ideoque non semper corporeo
instinctui satis faciet, sed quod superior facultas jusserit, id aget, et propterea nec helluo
erit, nec tamen obtusi plane ad objesta illa omnia sensus; non ardelio erit et subito reum
quarumcunque desiderio rapietur, nihil vero perficiet. Idem nec iracundus erit, nec lentus,
sed mitis non crudelis, nec temere nimis misericors, sed humanus; non temerarius aut edax, nec
timidus, sed fortis; non cunctator, nec praeceps, sed maturi consilii. Erit idem . Mediocritatem etiam servabit in tristitia et hilaritate.
Per actiones autem non tantum agendi vis hîc intelligenda, sed etiam resistendi caussis,
quae morbos in corpore producere possunt. Temperatissimum enim corpus minime morbis est
obnoxinm; caussis tamen violentis exceptis.
a Qualita. tibus eorporis. Deinde consequuntur optimam corporis consticutionem
accidentia quaedam, seu qualitates quaedam externis corporis partibus ab optima corporis
constitutione ejusque caussis imprimuntur, quae variae sunt Primo in optima constitutione
color faciei, imo totius corporis fere, optimus, roseus scilicet ex albo et rubro mistus est.
In caliditate et frigiditate, in mollitie et duritie, in levitate et asperitate, corpus optime
constitutum mediocritatem obtinet. Pili et ipsi mediocres sunt, et corpus optime constitutum
nec glabrum nec hispidum et nimis pilosum est; ac pili in juvenili aetate ad flavedinem, in
virili ad nigredinem tendunt. Corporis habitus est , inter nimis
corpulentum et gracilem medius, sicut et statura, ut dictum, decens est. Ex quibus omnibus
atque ex ista rerum, ad corporis constitutionem necessariarum
totius corporis pulcritudo emergit. Et quidem ista omnia evidentius apparent, corpusque tale
temperatissimum, quod Canonis loco sit, in aetate media tantum conspicitur. In prima enim
aetate corpus adhuc nimis humidum est, nec justam assecutum staturam unde nec ea actionum
omnium, qualis in aetate media, perfectio: suis camen etiam se notis tum prodit. In aetate
vero senili etsi prioris roboris, vigoris et pulcritudinis vestigia appareant: ob caloris
tamen decrementum de iis ommbus mulitum remittit.
Atque ut haec omnia in summam contrahamus, corpus optime constitutum et saluberrimum est;
quod est temperatissimum et optime conformatum; quod in omnibusactionibus expeditissimum et felicissimum est; quodque externis injuriis minime obnoxium, ac
tandem in omnibus accidentibus modum ac decorum obtinet,
An actiones corporis tempetati sint perfectissima. Duo tamen hîc ab Auctoribus
disceptari solent Primum: An omnes actiones corporis saluberrimi sint perfectiores, quam in
minus temperatis. Deinde, an corpus temperatum fortius resistat omnibus caussis morbos
gignenribus, quam intemperatum. Primam quaestionem quod attinet, recte statuitur, corporis
temperatissimi et optime constituti actiones esse perfectissimas et optimas. Nam cum ut
actiones nunc recte, nunc vitiose edantur, vel plane intermittantur, non anima in culpa sit,
quae semper eodem modo se habet, easdemque facultates obtinet, sed caussa in organis sit:
facile hiac colligere est, quod corpus quo perfectius et melius constitutum est, eo nobiliores
et perfectiores actiones edit, Licet enim in intemperatis quaedam actiones alicujus partis
fortiores videantur: tamen si integrum alicujus partis usum, et multo magis si totius hominis
officium et finem consideres, ad omnes actiones obcundas homo temperatus promptior est.
Cerebrum quidem huinidius facilius recipit imagines; sed easdem non fideliter retinet.
Cerebrum siccius difficilius recipit; sed receptas imagines firmius retinet. Cerebrum vero
recte temperatum ad omnia sese recte habet, et non solum prompte recipit imagines, sed et
easdem fideliter conservat; immo ad omnes reliquas actiones obeundas accommo datissimum est.
Ita ventriculus frigidior vehementius appetit saepe quam temperatus, et non raro plus, quam
possit concoquere. Verum cum ventriculus non fslum sit factus, ut cibum appetat, sed ut eundem
quoque retineat et concoquat: ad totum hoc officium exsquendum ventriculus temperatus aptior
est. Neque is ventriculus oprimus est, qui copiosius appetit, neque qui amplius et solidius
concoquit, saepe enim is quoque alimentum corrumpit: sed qui in omnibus modum servat. Sic
Melancholici plerique adrerum cognitionem et inventionem apti sunt: quia vero homo non tantum
ad contemplandum, sed etiam ad agendum natus est, et ut recte Penpatetici dixerunt, ut sit , actiones reliquae in Melancholicis
minus perfecta sunt, et plerique in moribus deficiunt et sunt invidi, suspiciosi, duri,
timidi.
An corpas temperata maxime resistat omnibus caeussis morbisicis. Alteram vero
quaestionem quod attinet, statuendum existimamus, corpora, temperata omnibus caussis morbosis
simul maxime resistere; quoniam ab omnibus excessibus aequaliter distant, et minus apparatus
morbifici gignere, atque inde ex sua natura minus in morbos incidere. Licet vero intem perata
uni alicui extremo fortius resistant, calida scilicet frigido, frigida calido: tamen facilius
apparatum morbificum cumulant,mulant, et calidum fasile laeditura
calidis, frigidum a frigido: corpus vero temperatum omnibus extremis aequaliter resistit.
CAPUT II. De Signis Corporum ab optima constitutione
deflectentium.
COgnito hoc modo saluberrimo corpore, non difficile est corpora a perfecto isto statu
deflectentia cognoscere: quae duplicia sunt, aegra quaedam, quaedam adhuc sana. AEgra â sanis
actionum laesione discernuntur, terminusque, qui sana et aegra corpora discernit, sensibilis
actionum laesio est. Quae autem actiones nondum sensibiliter laesas habent, ea omnia adhuc sub
sanis comprehenduntur. Eorum tamen magna latitudo est. Quaedam enim in similarium temperatura
ab optimo statu deflectunt; quaedam in Organicarum compositione; quaedam in utrisque: et
quidem vel in aliquibus, vel in omnibus; rursusque defectus ille nunc magnus, nuc parvque
est.
Et primo temperiem quod attnet, auctores in tem peramentis illis ab optimo statu
deflectentibus describendis variant nonnihil. Quod enim ab aliis humidum et calidum, illud ab
aliis sanguineum; quod calidum et siccum â quibusdam, illud ab aliis biliosum, quod frigidum
et humidum, ab aliis pituitosum; quod frigidum et siccum, ab aliis Melancholicum nominatur.
Qua de re quid sendendum sit, supra lib. 1. cap. 4. dictum. Tolerari nimirum istae
appellationes possunt, si recte explicentur, et non ab humoribus excrementitiis, sed
alimentariis, et ipsa sanguinis in variis corporibus diversitate sumantur. Ideoque hisce
nominibus postea, rem potius spectantes, sine discrimine utemur, et signa temperamentorum ab
optima corporis temperie deflectentium explicabimus.
Corporis calidi, in bumiditate et siccitate temperati signa. Corpora calidiora
ergo, in siccitate vero et humiditate fere moderata, talia se tactui ostendunt, pilis abundant
in toto corpore, et his flavis ac crassioribus; sunt graciliora, quantum ad pinguedine, et
pinguia non sunt. Sciendum enim quod duplex est crassities, quae
dicitur, id est, carnosae substantiae abundantia; altera, quae , id
est, habitus pinguis crassusque nominatur. Ad motum sunt alacria et robusta, ad iram prona;
faciei color est rubicundior, quam temperati corporis; a caussis calidis facile laeduntur.
Corporis calidi et sicci signa. Si calori siccitas conjungatur, quos Biliosos
appellant, corpus erit calidum, durum, gracile, macilentumque, tam quo ad carnosam
substantiam, quam quoad pinguedinem, pilosum, pilique erunt nigri et crispi: pulsus arteriarum
erit magnus, venaeque magnae. Iracundi sunt tali temperie praediti, pertinaces, rixarum
amantes, pauca appetunt, etsi plura concoquere possent: ad generationem masculorum
aptisunt.Calidi et bumidi. Si calori humiditas jungatur,
quod temperamentum sanguineum nominant, erit corpus calidum et molle, multo sanguine abundans,
latis venis praeditum, carnosum: atque hoc temperamento praediti in juventute frequenter
haemorrhagiam narium pati solent: et si humiditas nonnihil excedat, ad morbos quoque e
putredine ortos proni sunt.
Frigidi. Si corpus sit frigidius, id tactu tale apparebit, erit pingue, segne
et tumidum, ac molle, glabrumque: frigidis facile laeditur, thoracem obtinet angustum et
glabrum, venasque angustas, quae vix apparent: timidique sunt ac subtristes tali temperamento
praediti, color ad albedinem vergens: plus apperet, quam possit concoquere; et si frigus valde
excedat, corporis color erit lividus, pili sunt albi, tenues, et exigui plerumque
incrementi.
Frigidi et bumidi. Si jungatur frigiditati humiditas non multa, nec ipsa
frigiditas sit magna, corpus erit colore album, pingue, crassum, molle, pili ruffi, qui ad
pallorem vergant. Si vero frigus cum humiditate sit intensius, corpus erit crassum, colore
lividum, valde giabrum, capillus planus, venae delitescentes. Tali qui temperamento sunt
praediti, hebeti sunt ac tardo ingenio; et fere ad omnia ignavi minusque expediti, simplices
et ad iram minime proni.
Frigidi et sicci. Si frigiditas siccitati copuletur, corpus tale tactu
deprehendetur, erit macilentum, giabrum, pallidum. Talique praediti temperamento incessu sunt
tardi, vultu demisso, oculis constantibus.
An melancholici sint ingeniosissimi. Verum hîc dubitatio non contemnenda
occurrit. Nam cum supra dictum sit, in corpore temperato omnes actiones perfectissimas esse: a
plurimis tamen constitutio melancholica, quantum ad ingenium, praefertur. Ita enim habet
problema primum Sectionis 30. apud Aristot. Cur
homines, qui ingenio claruerunt; vel studiis Philosophicis, vel in Republica administranda,
vel in carmine pangendo, vel in artibus exercendis, Melancholicos omnes fuisse videamus, et
alios ita etiam, ut vitiis atrae bilis infestarentur, ceu inter Heroas de Hercule
fertut?
Corporis temperati actiones perfectissima. Primo autem id, quod supra dictum,
omnino verum existimamus, corporis temperati actiones omnes esse perfectissimas, simul
scilicet sumptas, et proinde animales quoque in temperato esse optimas, hominemque temperatum
vi sentiendi, imaginandi, menorandi ac ratiocinandi valere, et has omnes functiones recte
exsequi, esse acutum, sagacem, docilem, ingeniosum, prudentem, veritatis amantem. Nam cum
beneficio Spiritus animalis istae actiones fiant, quo ille est purior et melior: eo etiam
omnes actiones redduntur elegantiores. Optimus autem est in corpore temperato. Etsi vero in
intem peratis aliquae actiones nonnunquam superare videantur: tamen in aliis est quidam
defectus. In uno Phantasia plurimumvalet; sed memoria parum viget: in
alio viget memoria, sed phantasia infirmior est: in alio intellectus vacillat. Imo ipsae
intellectus actiones in, omnibus non aeque felices sunt: alius subtiliter contemplatur et
invenit; alius facilius ab aliis tradita discit et arripit; alius judicii dexteritate valet,
et de omnibus rebus dextre judicat. Haec vero emnia si conjungantur, felicissimus est
temperatus, qui solertia, inventione, ingenio, discendi facultate et judicio et opinionum
dexteritate ac consilio valet. At ex intemperatis singuli in uno valent: in reliquis parum
passunt, ut postea, ubi de signis temperierum cerebri dicetur, patebit. Quid vero jam de
Aristotelis problemate sic sentiendum, et quid melancholici in hoc genere valeant, dicendum.
Primo a. hoc observandum, per humore melanholicum hîc non intelligi humorem excremenritium,
sed quartam Melancho lici duplices. sanguinis partem. Deinde sciendum, et
respectu humoris naturalis et alimentarii melancholicos esse duplices. Primo enim dicuntur
melancholici, qui a natura frigidum et ficcum sanguinem habent, et proinde respectu partis
temperatissimae sanguinis bono sanguine minus abundant. Et de his problema Aristotelis accipi
non potest. Tantum enim ab est, ut hi ingeniosissimi et ad artes omnes aptissimi sint, ut
potius sint ingenio obtuso et stupido, coloreque corporis livido et plumbeo: neque sine
caussa. Frigida enim et sicca humoris hujus temperies motum spirituum animalium hebetat,
animum timore replet, et ad actiones ingenii ineptos facit.
Qui inganiosi. Deinde melancholici dicuntur ii, qui natura bono et copioso
sanguine abundant; cui pars tamen quaedam crassior et siccior permista est, quae licet ipsa
absolute calida et humida sit, atque ipsa formae sanguinis particeps: tamen respectu partis
temperatissimae sicca dicitur. Nonnulli eam feci vini comparant, neque plane inepte. Sicut
enim robur suum vinum a parte illa crassiore, quam Tartarum appellant, non parum habet: ita et
crassior haec sanguinis pars robur quasi sanguini addit reliquo, inprimis cum attenuatur et
veluti funditur. Unde et ipse Aristoteles, loco allegato, vino Melancholiam
confert, cum utrumque sit. Hinc videmus nonnullos, ubi paulum vino
incalescunt, multo felicius versus scribere, vel in concione loqui, quam jejunos.
Nam ad exercendas artes, quae magis natura, quam doctrina constant, qualis est Poesis,
natura est multo alacrior, quando Spiritus incalescunt et funduntur quasi, intra certos tamen
limites: id quod optime fit in humare melancholico. Hic enim incalescit et quasi in Spiritus
resolvitur a vino: biliosus vero sanguis ab eodem nimis effervescit, Spiritusque nimium
incalescunt. Habet nimirum se res, ut in Spiritu vini, qui ex vino Malvatico, alioque generoso
longe praestantior, quam ex alio minus generoso vel etiam minuscalido
elieitur. Talis humor vero non generatur, nisi in corpore, in quo antea bonus sanguis abundat;
unde sanguinei procedente aetate fere plurimum hujus humoris cumulant, atque ita ex sanguine
bono et humore hoc crassiore sit mistura actionibus ingenii exercendis valde apta. Ex quibus
patet, tales, de quibus loquimur, Melancholicos ab optimo corporis habitu multum non abesse,
et longe majorem boni sanguinis copiam habere, quam vel pituitosi vel biliosi habent. Docuit
hoc ipsum Hippocrates, lib. de statib. t. 39. ubi scribit: Nihil inter omnia, quae in corpore sunt, ad prudentiam conferre, quam sanguinem,
inprimis cum in constanti habitu persistit. Nam qualis sanguis, talis Spiritus; qualis
Spiritus, talis animus: ex optimo vero sanguine optimus et purissimus Spiritus.
Hinc caussam reddere non difficile est, cur Melancholici ad actiones ingenii obeundas
reliquis temperamentis sint promptiores; nimirum propinqui sunt bono corporis habitui, et
sanguinem ita constitutum habent, Spiritusque copiosos et puros et omnino ad actiones ingenii
aptiores, quam biliosi vel pituitosi. Et si sanguis, quatenus nimirum calidus et humidus est,
et ab optima temperie abest, simplices et stolidos facit, seu ut Galenus, 1.
de nat. human. t. 39. habet, , cum humiditas intellectui
officiat et animus prudens sit in sicco spiritu: a crassiore hac et sicciore parte sanguis in
melaneholicis temperatur. Praeterea studiis et animi intentione spiritus et sanguis
exsiccatur, unde Plato anjmumtum efflorescere, cum corpus deflorescit, dicebat. Atque ita
Melaneholica haec constitutio magis, quam reliquae temperaturae, ab optima deflectentes, ad
disciplicas et artes est apta. Cum enim intelligentem Phantas mata speculari oporteat,
accidit, ut dexteritas in intelligendo a phantasiae praestantia no parum dependeat. Phantasia
vero plurimum valent melancholici. Etenim humoris melaneholici natura est, ut sit et magnam spirituum copiam suppeditet. Interea tamen, quod antea
diximus, si omnes intellectus operationes respicimus, temperatissimus homo eas omnes feliciter
expedit: in quibusdam vero Melancholici, et inprimis phantasia valent; cum haec sit hominis
melaneholici conditio, ut rectorem actionum principium mentem ingenti phantasmatum varietate
afficiat.
Ideoque melancholici in iis artibus et disciplinis plurimum valent, quae expeditiorem et
pertinaciorem phantasiam potius, quam subtiliorem intellectum postulant. Et melancholici non
semper caeteris sapientiores aut omni ex parte ingeniosiores sunt, sed fere prudentiores et
majores cunetatores. Nam et hoc hisce, quae dicta, addendum, Melancholicos in disciplinis ea
quoque de caussa praestiantiores reddi, quod laborum sunt patientes; quod quantum in ommbus
rebus possit, extracontroversiam est, ut Galenus, 3. de decretis Plat. et Hippocr. cap. 2. testatur, dum probo ingenio praeditum non
exercitatum inepto exercitato pejorem esse dicit. Et ut quaestionem hanc cum Aristotele, e quo
eam produximus, concludamus, ejusque authoritate confirmemus: In quibus
(inquit Aristoteles) multa et frigida bilis est atra, hi stolidi sunt et
ignavi: in quibus permulta et calida, ii perciti, et ingeniosi, amasii, propensi ad omnem
excandescentiam et cupiditatem, nonnulli et loquaciores: quibus vero calor ille remissior,
temperatior et ad mediocritatem quasi redactus est, ii sunt longe prudentiores; et quanquam
aliqua in parte minus excedunt, aliis tamen in rebus caeteris sunt praestantiores; alii in
studiis literarum, alii in artibus, alii in Republica.
Porro cum supra, lib. 1. cap. 4. quandam corporum differentiam secundum numerum Planetarum
ab Astrologis petitam adduxerimus, atque ea non nemini arrideat: earum etiam differentiarum
signa secundum ordinem Planetarum addemus.
Saturnini. Saturnini igitur sunt pallidi et fusci, cutem habent siccam, nigros
pilos, atque ipsi rebus nigris delectantur, oculos habent parvos, pulsum parvum, incessum
tardum et lentum, sunt timidi, maesti, solitudinem amant, sunt cunctatores, avari, res graves
et tardarum molitionum, ac alia studia tractant, in quibus non corporis levitate et agilitate
opus est, sunt taciturni, paucorum verborum, laboriosi, somnia habent terribilia, obscura, de
cadaveribus, sepulcris, tenebris, Daemonibus, rebus nigris. Atri nimirum in iis humoris
abundat copia, Spiritus sunt minus agiles, sed sixi et pauciores; lien inter viscera potens
est. Unde alii, ut dictum, omnia, quae Saturninis attribuunt Astrologi, a Melaneholia
deducunt.
Jovialei. Joviales sunt formoli, facie rosea, adspectu jucundo, venerabili ac
omnino majestatem aliquam et dignitatem prae se ferente. Oculi eorum plerumque sunt nigri,
corporis hasent justam staturam, pulcram, omniumque membrorum aptam compositionem, habitus
corporis est , atque inter pingues et macilentos medius, sanguine
abundant et spiritus copiosos lucidos habent. Hinc sunt mites, laeti, ingeniosi, benefici,
moderati, amicorum amantes, justi, moresque omnes ad venustatem compositos habent: in
cessusque eorum est moderatus.
Martiales. Martiales bile abundant, corpus macilentum potius habent, quam
pingue, faciem rubram et subsuscam, oculos minaces et flagrantes, pectus latu, erectam
cervicem. Sunt ad iram propensi, contentiosi, audaces et saepe praecipites, periculorum
contemtores, seditiosi.
Solares. Solares sunt colore subflavo aut croceo ad rubedinem tendente,
capillos habent flavos, aureos, et erispos, oculos nigros protuberantes, faciem pienam,
incessus est mediocris nec tardus, nec celer. Sanguinem habent calidiorem et Spiritusfortes. Hinc sunt homines tales compositi ad humanitatem, sapientes,
aperti et nonesti, ac ad honestatem omnia dirigentes, fortes, magnifici et ad alta
adspirantes, et quadoque superbiae spiritu inflati.
Venerei sunt pulchri et venuiti, ad foemineam tamen pulcritudinem et mollitiem accedentes,
delicati; locor iis est rubeus vel ex candido in nigrum deflectens, oculi sunt flagrantes,
scintillantes et quasi lascivientes, supercilia et labra subtilia; sunt mansueti, laeti,
conversatione jucunda, joc s, choreis, cantu, musica delectantur, lascivi sunt, corporisque
inprimis mundiciem et ornatum amant.
Merturiales. Mercuriales sunt macilenti et graciles, corpore potique porvo quam
magno, facie subpallida, parvos habent oculos, eosque intra orbes reconditos, subtilia labra
et nasum, faciem etiam in aetate virili juvenilem, raram barbam, vocem expeditam, spiritus
lucidos. Unde homines sunt sagaces et intelligentes, subtiles, rerum secretarum et subtilium
studiosi, memoria valentes, facundi, sed inconstantes, et si Mercurius sit infelix, astuti,
fallaces, versuti, mendaces, et qui faciunt candida de nigris, et de candentibus atra.
Lunares. Lunares tandem sunt corpore magno, pingues, crassi, albi; instabiles
et qui modo hac modo illa re delectantur.
Verum ista omnia de constitutionibus corporum simplicibus sunt intelligenda: accidit tamen
non raro, ut mistae quaedam, constitutiones corporis sint, quae ex mistis signis dignoscuntur.
Atque id maxima parte pendet ab inaequali membrorum principalium temperie. Non enim semper
temperatura partium sibi mutuo respondet, sed quaedam est inaequalitas. Et quae hactenus
diximus, clariora fient in sequentibus, in quibas de signis partium corporis in specie
agemus.
CAPUT III. De Signis Temperaturae Cerebri.
ET ut a cerebro incipiamus, Galenus, Artis Med. cap. 10. fontes sex
constituit, e quibus signa temperiei cerebri peti possiunt. 1. totius capitis, dispositionem.
2. Sensitivarum operationum. 3. Practicarum, id est, motus voluntarii virtutem et vitia. 4.
virtutem et vitium actionum principum, scilicet quae ad mentem et intellectum pertinet. 5.
Actiones naturales, et tandem alterationem, quae cerebro ab extrinsecus accidentibus, aere
ambiente, odoribus etc. accidit. Verumenim vero fontes hos ad supra propositos facile reducere
possumus, nim. ad ea quae secundum essentiae rationem cerebro insunt; deinde ad ea, quae
necessario haec consequuntur, qualia sunt actiones et quaedam accidentia, atque inprimis
capillorum capitis constitutio.Etsi enim quod primum fontem attinet,
cerebrum lensibus externis obvium no sit: tamen quia ejus magnitudo et conformatio magnitudini
et conformationi cranii respondet: magnitudo et figura capitis de magnitudine et conformatione
cerebri testantur: ideoque prio petemus signa ex magnitudine et conformatione capitis: deinde
de signis agemus, quae suppeditant ejusdem actiones, quarum aliae cerebro propriae sunt, quae
partim in cerebro terminantur, ut ratio, memoria, phantasia, sensus communis, sonmus, et
vigiliae; partim a cerebro prodeunt et in aliis extra illud membris excentur, quales sunt
actiones sensuum externorum et motus voluntarius: aliae vero communes cum aliis partibus, ut
actiones naturales, nutritio scilicet et excrementorum expulsio. Ad actiones has pertinet
etiam vis resistendi actionibus causarum extrinsecus occurrentium. Tertio de signis, quae ex
capillis petuntur, agemus.
Magnitudo capitis quid indicet. Haec ergo ut ordine videamus, Prius de signis
quae ex magnitudine et figura capitis sumuntur, dicendu. Et primo magnitudinem. quod attinet,
magnum et parvum caput dicitur respectu caeterarum corporis partium, quarum excedit talis magnitudo capitis. Nam
partium omnium corporis esse debet, et corpus bene constitutum si sit magnum, ei etiam
magnitudo capitis respondet; si vero corpus minus sit, itidem ei proportione caput respondet.
Si ergo corpus Caput parvum. sit magnum, caput vero parvum, malum indicium. est.
Nam cerebrum in tali capite etiam parvum erit, et proinde spirituum animalium generationi
minus sufficit; qui tamen in corpore bene constituto, et inprimis magno, satis copiosi sint
necesse est, in tot usus scil, destinati. Inserviunt enim spiritus animales, et cerebro
subministrantur omnium sensnum externotum organis, oculis, auribus, naribus, linguae, tactui
per totum corpus. Deinde per eosdem partium omnium motus administrantur, et variis actionibus
plurimi absumuntur; iidem imaginationi, memoriae, ratiocinationi inserviunt. Esse igitur in
hornine bene constituto cerebrum satis amplum oportet, e quo, tanquam e promptuario, omnium
actionum organis spiritus suppeditari possint. Aut si omnino satis copiosi generentur
Spiritus, in angusto tamen cerebro satis bene moveri non poterunt, sed vel coarctati
haerebunt, vel concitati impetuosius movebuntur. Unde plerique parvo capite praediti
instabiles sunt et multa inconsiderate agunt. Praeterea e corpore vastiore sursum missi
spiritus libere discurrere. seseque animae idoneum instrumentum praebere nequeunt, unde virtus
animalis corpori regerido par non erit, et actiones omnes imbecilliores minusque expeditas
exsistere necesse est Male etiam temperatum cerebrum caput parvum significat. Nam cum
virtusformatrix, seu potius calor, quo tanquam primo instrumento anima
utitur, imbecillior fuerit, quam ut satis materiae attrahere potuerit, aut materia ipsa ita
cruda et crassa, ut trahenti virtuti non obtemperaverit: utrumque cerebri inteniperiem,
inprimis siccitatem, arguet.
An caput parbum semper maium. Atque ita Galeno parvum caput pro reliquo
corporis modo semper malum est. Avicennas tamen parvum caput, si figuram concinnam habeat,
laudat; atque reperiri omnino talis figura capitis potest, siquidem materia per se proba sit
et virtus formatrix et calor fortis, materia vero pauca. Et Aristoteles, 30,
sect. problem. 3. Homines esse scribit. Verum cum homini
cerebrum majus, quam brutis, ad plures et nobiliores actiones obeundas darum sit: merito caput
respectu reliqui corporis parvum suspectum est. Cum enim in homine, utpote ratione praedito,
plures actiones a cerebro proveniant, officinam quoque ampliorem esse oportet. In parvo autem
capite, ut dictum, parum cerebri est, et pauci Spiritus continentur; aut si copiosiores sint,
angustia loci vim sua perdunt et quasi suffocantur aut clausi excandescunt et exuruntur. Neque
figura concinna istum magnitudinis et loci defectum compensare potest. Quod vero Aristoteles
homines esse dicit, id ita accipiendum. Quibus caput parvum est,
iis Sbiritus propter loci angustiam celeriter moti discursus quide prom ptitudinem efficiunt;
firmitas vero ratianis, cogitationis et memoriae, tanta in iis non est, caeteraeque actiones
animales imbecilles esse solent. Galenus autem bonitatem constitutionis cerebri ex omnium
actionum integritate et perfectione aestimat. Vel laudat Aristoteles caput parvum, non
simpliciter collatum cum magno, sed cum magno, quod simul humidum est, in quo propter
spirituum crassitiem et torporem, actiones omnes segnius et ineptius obeuntur; sicut hoc in
pueris apparet, qui postea tamen, ubi humidum superfluum aetate exsiccatur, prudentiores
fiunt. Si vero accedat, ut, ubi adoleverint, caput grandius, et excrementosum retineant,
stolidi manent.
Magnum vero caput non semper bonae constitutionis signum est: quia copiosior materia non
semper in concinnum ordinem redigi potest, neque etiam spirituum vitalium, e quibus animales
generantur, quantitas sufficiens semper transmittitur: sed tum bonum est indicium, cum
concinnam figuram habet, et annatas partes, utpote cervicem, spinam et totum nervosum genus
respondentia. Partes enim, quae quocunque modo a cerebro pendent, aut ab eo aliquid accipiunt,
considerandae. Ex occipite autem quasi truncus collum prodir. Ergo si id amplum sit,
magnasque, quibus constat, habeat partes, ossa, musculos, tendines, ligamenta, ipsi insideat
pars capitisposterior itidem magna: tum omnia mutuo sibi respondent,
cerebrumque bene constitutum significant. Indicio enim hoc est, virtutem formatricem validam
fuisse, quae materiam etiam copiosam recte informare et elaborare potuerit, neque materiae
copia quasi victa et obruta in corpore succubuerit, et materiam ipsam bonam ac tractabilem
fuisse, quae ductum virtutis facile fecuta fuerit. Arguitque caput homines sensuum vigore
praeditos, ingenio et judicio volentes, et ad quaevis peragenda aptissimos. Si autem ista
fefuerint, materiae tantum copiam significat, virtutem vero imbecillem, quae materiae tantae
impar fuerit, et propterea bonae constitutionis capitis indicium esse non potest. Et tales
plerumque sunt stolidi et indociles.
Figura capitis. Figuram capitis quod attinet, naturalis et quae optima sit
capitis figura sphaerae assimilatur, ad latera utrinque leniter compressae, ita ut compressio
illa ab auribus versus anteriora porrigatur. Haec enim figura usibus cerebri accommodatissima
est. Nam cum tot actionum, ut ante dictum, cerebrum fons et officina esse debuerit, merito
figuram capacissimam requirebat, in qua copiosi spiritus generari, contineri, libereque et
expedite moveri possint. Imo et ad speciem et pulcritudinem et ad robur figura haec
capacissima et aptissima. Comprimi autem in lateribus anteriora compressionem vergere, quoniam
sensuum organa eo dirigi oportuit, quo progressus fit animalis. Qui ergo hanc figuram capitis
habent, ii vigorem et alacritatem sensuum obtinent, pollent ingenio, judicio et memoria, et
robore corporis praestant.
Quae vero capita ab optima ista figura recedunt, ea generaliter
a Galeno nominantur, in quibus scilicet vel anterior vel posterior vel utraque eminentia de
est, ut vel retro solum, vel ante, vel sursum fastigiata talia capita appareant. Nam sciendum
de hoc vocabulo, qui. in
genere dici, qui acuminato sunt capite et fastigiato, in quamcunque etiam partem eminentia
promineat: in specie autem dicuntur, quibus altera eminentia
deficiente, reliqua admodum est fastigiata et turbinata. Galeno
nominatur. Et ii, qui caput hoc modo figuratum obtinent, imprudentissimi sunt, petulantissimi,
fraudulenti et aliis vitiis turpissimi, multis quoque morbis, quos Hipp. 6.
epid. c. 1. recenset, obnoxii.
Variis autem modis caput acuminatum reddi potest. Primo enim fieri potest, ut priori
eminentia non deficiente, posterior tamen paulo major sit, quod per se malum signum non est.
Potissimus enim ventriculorum cerebri ibi continetur, et radices inde agit spinalis medulla.
Itaque si cervix tota, imo reliqua ossa huic respondeant, multum bonae materiae adfuisse
indicio est, ex qua caput formatum sit; si tamen etiamfiguram
concinnam habeat. Si autem in gracili, praelongo et invalido collo occiput tantum emineat
magnitudine, aut deforme sit: malum signum est, et materiae tantum inutilis copiam, facultatis
vero formatricis debilitatem significat.
Ita et de syncipite res se habet. Nam et illud, non plane deficiente posteriore eminentia,
eminentius esse potest. Idque si bonam habeat figuram, visus, gustus, olfactus sese bene
habeant, indicio est, materiam licet quodammodo abundantem i valida tamen virtute in partis
illius augmentum recte dispositam et elaboratam fuisse. Contra vero si cum figura informi et
indecora sit conjuncta ea magnitudo, sensusque sint debiles, facultatem imbecillem, quae
copiosam materiam recte elaborare non potuerit, lignificat.
Deinde fieri potest, ut vel anterior eminentia desit et posterior emineat, vel posterior
desit et anterior emineat, vel utraque deficiente caput acuminatum quasi et faitigiatum sit.
Itaque quibus anterior eminentia deest aut depressum est synciput, ii sensus omnes imbecilles
et stupidos habent, sed memoria et robore corporis non raro valent; quoniam nervi motorii a
parte posteriore cerebri propagantur. Quibus contra posterior eminentia deest, sensus externos
et internos integros habent, sed memoria et robore corporis destituuntur. Qui utraque
eminentia destituuntur et caput sursum valde extuberans habent, ii ad actiones omnes sensuum,
rationis, judicii, memoriae sunt inepti, et robur corporis imbecillum habent, propter cerebri
angustiam, nervorumque exilitatem, quale caput Thersitae Homerico attribuitur, et tum, exprimitur.
Ut autem anteriore et posteriore eminentia deficiente caput ad latera prope aures extuberer,
eam figuram reperiri Galenus negat, aut si reperiatur, quod Petro Apponensi, Conciliatori
dicto, et Vesalio compertum est: talem tamen hominem, cum monstrosus sit, vitam diu ducere non
posse censet, 9. de usu partium cap. 17. aut si diu vivat talis homo,
certe ad actiones animales erit ineptissimus. Nam cum naturaliter quidem caput versus
anteriore et posteriora extuberet, si extuberatio illa non nihil augeatur, malum adeo signum
non esse potest. Verum cum caput naturaliter in lateribus sit compressum, si conformationis
vitio accidat, ut caput versus latera dextrorsum ac sinistrorsum protuberet, fieri no potest,
quin statim una contentarum partium situs ordoque perturbetur. Itaque et materiae ad
conformationem ineptae, et facultatis formatricis imbecillis talis figura indicium est.
Capitis bitiosa figura. Atque ut ista in summam quasi contrahamus: Vitiosum
semper caput est, quod sive una parte, sivepluribus magnitudine et
eminentia justa destituitur. Magnum quoque et quacunque parte eminens bonum signum non est,
nisi virtutis validioris, quae etiam copiosam materiam claborare potuerit, signa
adfuerint.
Signa ab actionibus animalibus. Secundo actiones animales de constitutione
cerebri signa praebent. Cum autem illae, ut diximus, sint variae, certissima signa suppeditant
actiones prineipes dictae. Cum enim cerebri ipsius sint propriae, nec mediantibus aliis
organis fiant, ficut actiones sensus et notus: hae actiones per seipsas principii sui signa
sunt: sensus vero et motus a solo cerebro non obeuntur, sed per nervos, musculos et sensuum
instrumenta administrantur. Etsi vero actiones principes alii aliter numerent: vulgatissime
tamen tres recensentur; Phantasia, memoria et ratiocinatio: quarum virtutes et vitia de
constitutione cerebri testantur. Primo autem loco nominat Galenus ,
id est, sagacitatem ingenii, quae Aristoteli, in fine prior. Analyticor. quaedam est, , id est, perspicacitas cito
medium seu caussam rei colligendi et inveniendi. Atque hanc ingenii solertiam tenuitaris
partium substantiae cerebri signum esse Galenus docet.
Tenuitas Cerebri quid. Verum quid per tenuitatem intelligendum sit, non satis
explicat, neque idita planum est. Reprehendit primo hic Galenum Argenteriae, quod alibi solis
qualitatibus primis contentus ad eas solum actiones referat, hic vero praeter qualitate illas
tenuitatem. substantiae addat, neque tamen quid per tenuitatem intelligendum sit explicet.
Verum enimvero Galenus facile excusari potest, Etsi enim maxima primarum qualitatum omnium vis
sit: praeter as tamen aliquid etiara in partibus reperiri, quod facile explicari no potest, et
vel nomine modi substantiae, vel venit, negari non potest. Deinde
et conformatio ac organica compositio ad partium comstitutionem requiritur. Non male ergo hic
Galenus etiam tenuitatis mentionem facit. per quam quid intelligendum sit, videndum. Quidam
hîc per tenuitatem spirituum tenuitatem intelligunt. Verum etsi spirir tuum renuitas quoque
ada multum faciat: tamen Galenus expresse hîc ipsius substantiae
cerebri tenuitatem, non spirituum tenuitatem nominat; Alii per tenuitatem intelligunt
luciditatem, puritatem ac aeream quasi naturam aemulantem dispositionem, ob quam et ipsi
spiritus tenues et puri in indagandis rebus sine impedimento permeare, discurrere, resque
cogitatione comprehendere possint; cujus contrarium in crassa cerebri substantia, veluti in
turbulento et caliginoso aere, accidat. Si enim in serena aeris constitutione homines ad omnes
actiones aptiores sunt, quam in crasso, nebuloso et caliginoso aere, atque homines, propter
locorum et aeris diversitatem, alii aliis subtiliores perhibentur: multo magis domesticaet inteina cerebri constitutio aeri vespodens ad hanc remplurimum facier.
Verum luciditatem quod attinet, an ea in cerebri corpore opaco admitti possit, valde dubito:
puritas rectius admittitur. Omnino enim ex puriore materia conformatum cerebrum ad omnes
actiones aptius esse, probabilius est; et tandem illud probabilissimum, per tenuitatem,
substantiae modum substantiae et organicam compositionem hîc intelligi, quae ut aliis
partibus, ut alia cordi, alia Epati, alia renibus, alia pulmonibus, ita et cerebro sua est, et
quae etiam secundum individua nonnihil differt. Etsi enim, ut Argenterius scribit, cerebrum
viscidum, frigidum, crassum, terrenum et grave in mortuis videatur: tamen in viventibus procul
dubio latis constitutio ejus est, ut spiritus sese in omnes partes ejus penetrare facile
possint; sicut et per nervorum medullam spiritus animales in omnes partes influunt: etsi in
mortuis nulli meatus manifesti appareant. Atque ista cerebri conformatio procul dubio alia est
in aliis: et qui talem habent cerebri conformationem, ut spiritus animales libere et sine
impedimento moveri et discurrere possint per omnes partes, ii procul dubio tenuem cerebri
substantiam habere dicuntur: quibus contrarium accidit, ii crassius habent cerebrum.
Aristoteles, 2 part. Animal. cap. 4. cum so lertiam ingenii ex
tenuitate et puritate sanguinis deducit, idem dicit. Nam sanguinem omnia in corpore
aemulantur, et si sanguis sit purus et tenuis, inde etiam puri et tenues spiritae generantur,
et substantia cerebri etiam naturam sanguinis repraesentat. Optima tamen etiam cum tenuitate
debet esse temperies. Immoderatior enim calor sanguinis et spirituum usum rationis et ingenii
turbat. Corpora tamen talia robore raro excellunt, eo quod quantum solertiae anmi accedit,
robori corporis decedit. Quibus vero sanguis est crassior et fibrosus, ii quidem robore
corporis valent, sed ingenio fere hebetiore sunt.
Deinde est , id est, facilitas
quid significte. discendi vel apprehendendi res ab aliis traditas, quae mollem
substantiam cerebri significare creditur, in quam rerum species levi negotio imprimantur; cum
contra dura cerebri substantia aegre rerum formas suscipiat. Memoria firma stabilem cerebri
substantiam indicat, quae eadem et mediocriter dura et sicca sit. Oblivio fluxam, molliorem
humidioremque significat. Quod enim nimia humiditate diffluit, si forsitan rerum formas
suscipit, eas tamen diu retinere non potest. Sicut quod nimis duru et siccu est, haud ita
facile imagines suscipit, susceptas tamen diu retinet et coservat. Per stabilem et fluida
cerebri substantiam, non intelligenda est, quae in eode statu permanet et no permanet, et quae
incremento vel decremeto variatur; sed stabilem intellige illam, quae sic ciore temperiem
habet; fluidam, quae mollior et humidior est.
Et haec est, ut Scaliger, Exerc. 307. s. 28. ait, Communis omnium sapientumsententia, nimirum, quibus cerebrum durius est, iis difficilem apprehensionem,
retentionem pertinaciorem esse; quibus sit mollius, eos facile recipere, retentione uti minus
fideli. Verum quî hoc fiat, valde obscuru est. Nam quae de impressione imaginum, quasi
sigillorum, dicuntur, suis difficultatibus non carent. Cum enim memoria nostra pene infinita;
quibus spatiis contineantur illa simulacra, quibus sedibus ita disposita atque etiam ordinata,
ut et unum quodque separatim et cuncta confertim, et singula ordinatim promere, statuere,
digerere possimus, explicatu pene impossibile est. Ipse Scaliger caussam potius in spirituum
motum refert, qui in sicciore cerebro facilius fieri possit. Verum, ipso Scaligero teste,
haeremus hic in eodem luto, id est, naturae tenebris universo generi humano communibus.
Existimat quidem Argenterius, structuram ipsius cerebri, ut est pars organica, plus conferre
ad facilitatem et difficultatem discendi, quam temperie: verum qualis illa sit, non explicat,
et eo ipso fatente, nemo satis explicabit, qua ratione cerebrum rerum imagines recipiat et
retineat. Nobis ergo hic satis sit, scire, facilem apprehensionem cerebri mollioris et
humidioris: pertinacem retentionem cerebri siccioris esse indicium.
Facilis mutatio opinionis calidam cerebri temperiem; contrarium, frigidam arguit. Calidum
enim est; frigus vero tarditatem efficit. Quorum igitur cerebru
calidius est, ii sunt, vel facile ab una opinione in aliam
labuntur, sententiam mutant, prout posterior ratio verisimilior apparet, quam prior. In pueris
vero alia mutabilitatis sententiae caussa est, eorum videl. imperitia, qua rationes et merita
rerum non expendunt, negligentiusque omnia aestimant, ideoque ut citius pronunciant, ita et
facile a pronunciato recedunt. Et hinc Aristoteles, juvenes non aptos ad philosophandum in
moralibus esse dicit; cum plerumque non stabiles sint in opinione propter calorem.
Cerebri temperati signa. Cerebrum primo temperatum quod attinet, dicitur tale
(quod et de aliis partibus omnibus, de quibus postea dicetur, observandu) non quod aequalem
omnium qualitatum mistionem habet, sed tale est ad justitia, seu quod eam temperiem habet,
quae cerebri functionibus est aptissima. Est autem cerebru respectu reliquarum partium frigidu
et humidum: in istarum tamen qualitatu temperie suam habet. Talen.
cerebru optime constitutum omnes actiones bene edet; nisi tamen in sensuum externoru organis
sit vitium. Nam cum sensuu actiones per peculiaria organa exerceantur, si illa vitiosa sint,
actio non recte fiet, licet cerebrum se recte habeat, et spiritum animalem subministret. Eadem
ratio de motu est.
Idem etiam externis caussis facile resistet. Non enim cerebrum temperatum magis calidis,
quam frigidis; vel humidis, quam siccis offenditur, sed aeque omnibus illis resistit; cum
reliquae temperaturae, ut quibusdamexcessibus magis resistunt, ita
similibus facile laeduntur. Monet hîc tamen Argenterius, in extrinsecus occurrentibus non
solum considerandam esse cerebri constitutionem, sed et cutis et ossium capitis. Nam qui
rariorem habent cutem et ossa capitis, eos, quamcunque etiam cerebri temperiem habeant, facile
ab externarum caussarum occursu laedi, probabile est.
Per externa autem occurrentia non sunt hîc intelligedae solum qualitates primae in aere, si
excedant, sed et odores omnes, flatus, crapula, alimenta, et quaecunque cerebrum quocunque
modo afficere valent; quae omnia cerebrum debilius et intemperatum facilius offendunt, quam
temperatum et bene constitutum.
Excrementa quoque in omnibus moderata erunt in cerebro temperato. Primo enim nec nimis cruda
aut fluida erunt, nec nimis adusta et exsiccata, quorum alterum frigoris, alterum caloris
nota. Deinde nec multa nec pauca erunt. Praestat tamen pauciora esse, quam nimis copiosa.
Significant enim alimentum esse optimum, et sacultatem concoctricem recte se habere, quae non
plus attrahat, vel expellat, quam opus. Tertio non salsa erunt aut acria; non citrina, non
viridia, aut alio colore infecta, quae omnia qualitatis alicujus excessum notant. Locus ipse
quoque conveniens erit, scilicet palatum, nasus, aures, oculi. Ac inprimis palatum excrementis
cerebri dicatum, et aliqua ex parte nares.
Pertinent huc et somnus et Vigiliae, quae sensus comunis affectiones sunt. Nam homines
teperati cerebri moderate dormiunt, moderate vigilant; quorum contrarium in aliis temperaturis
accidit: cum frigidi et humidi multum, sicci parum dormiant, ut in pueris et senibus videre
est. Pueri plus dormiunt, senes parum.
Tandem pilos quod attinet, quibus temperata est cerebri constitutio, iis in infantia capilli
sunt , pueris subflavi, adultis flavi, figura media inter crispos
et rectos, nec cito per calvitiem decidentes.
An ex pilis signa temperatura cerebri peti possint. Verum antequam ad alia
accedamus, quaedam hîc addenda. Etenim non solum in dubium vocat, sed plane negat Argenterius,
ex pilis temperaturarum cerebri signa peti posse; idque ideo, quod excrementum illud, seu
materia, e qua nascuntur pili capitis, nec nascatur in cerebro, nec per cerebrum transeat, nec
cutis ipsa capitis aliquid commune cum cerebro habeat. Primo in cerebro excrementum hoc non
generari ideo statuit; quod cerebrum frigidum et humidum tantum excrementi generare non
possit, quantum requirat pilorum multitudo in capite et barba. Mirum enim, inquit, et
perpetuum in cerebro oportet esse ardorem, qui tantum fuliginum excitaret; reliquaeque
corporis partes, quae calidiores et sicciores sunt, et majorem substantiae molem habent, quam
cerebrum in cute sibi subjecta et subtensa pilos gignere deberent. Et ipse Galenus alibi
materiam pilorumcapitis magna sua parte a toto corpore consurgere et
loca illa superiora corporis petere ait. Deinde per cerebrum non transire materiam, e qua
capilli generantur, probat. Nam si (inquit) cerebrum transirent ista excrementa, fierent in eo
tumores, deliria vel certe ardor sentiretur. Et si per cerebrum transirent, cum nulla alia via
ad cutem detur, quam per sutusras, pili solum in capitis ea parte, quae suturas tegit,
generari deberent, aut certe abundare, nec ibi calvities fieri; cum tamen in occipite et circa
tempora plurimi sint capilli, et qui nunquam decidant; contra ubi est recta et coronalis
sutura, rara et lata, pauciores sunt pili, et calvi ea parte maxime fiunt homines. Tandem nec
curem cerebri naturam sequi statuit. Fieri enim illam duram, mollem, ratam, crassam, tenuem,
pro natura sanguinis, quo nutritur et pro sua temperie.
De pilorum generatione. Verum ut haec recte explicentur, primo aliquid in
genere de pilorum ortu, materia efficiete et loco disquirendum. Etsi enim proprie hujus loci
non sit ista doctrina: tamen ut haec clariora fiant, obiter quasi eam inserere libet. Vulgata
sententia est, generari pilos ex vapore fuliginoso et lentore aliquo praedito, qui tertiae
costionis et ultimi alimenti est excrementum, per poros corporis transpirante. Efficientem
caussam esse calorem fuligines ejusmodi de exeremento ultimi alimenti excitantem et ad cutem
propellentem, cujus rei signum sit, quod libidinosi, qui propter copiam seminis calore
naturali abundat, pilosi magis sint. Atque ita ex vulgara sententia pili generantur, dum
expulsa ad cutem perforatam fuligo semper jnxta radicem pilorum nova alia succedit, priori ob
lentore cohaerens, eamque e profundo continenter protrudens ut ejusmodi teres et longum corpus
exsistat. Atque ita cutis locus piloru est; cumque cicatrix cutis proprie non sit, pili in ea
homini non nascuntur.
Verum diligentius paulo explicanda haec videntur. Nam etsi calor, facultas expultrix, et
motus ille materiae excrementitiae ad cutem, ad caussas efficientes pertineant, locusque, in
quo generantur pili, cutis sit: tamen hoc modo noudum primaria generationis pilorum caussa
exprimitur, neque ratio datur, cur in certis solum partibus in corpore pili generentur, et cur
viri in mento capillos habeant, quibus carent foeminae. Praeterea cur in quibusdam corporis
partibus, ut capite et mento, pili ita augeantur et tam prolixi fiant, in aliis vero locis, ut
in palpebris, superciliis, aequalem semper magnitudinem Galeni de Dei potentia
opinio. observent. Disputat hac de re Galenus contra Mosen, lib. 11.
de usu part. cap. 14. et de oculorum pilis et superciliis ita scribit. Num igitur nostri opifex solis his pilis aequalem servare magnitudinem praescripsit: hi autem
sive imperium metuentes praescribentis, sive DEVM ipsum praecipue reveriti, seu melius hoc
esse facere persuasi observant id, ut mandatum sibi fuerat? Certe quidem Moses ita de natura
ratiocinabatur. Postea vero potentiam DEI limitibusnaturae circum
scribit, imo DEO quasi naturam praeponit, dum affirmat; non satis esse, DEUM hoc vel illud ita
velle facere, nisi sit in naturae potestate; tandemque concludit: Affirmamus
quaedam a natura fieri non posse, eaque DEVM ne aggredi quidem. Et paulo post de pilis in
palpebris: Affirmamus, eos, etiamsi millies voluisset, nunquam tales
futuros, si ex cute molli producti fuissent Verum enimvero in bis Galeno assentiri non
possumus. Primo enim impudenter naturae limitibus, quae DEI tamen opificium est et ministra,
DEI potentiam coercet, et quod nihil sapientius inveniri possit, quam quod nobis jam ita
videtur.
Verum quidem est, ut scribit Galenus, DEUM id, quod melius est, in ipsis opificiis eligere,
tum etiam materiam deligere; sed in talibus non a natura, quod oportet, accipit, sed naturae,
quod vult, dat et praescribit. Ideoque vel in ipso naso, addo et hoc audacius, hac ipsa nasi
constitutione pilos creare potuisset, si voluisset, atque ex usu vel ornatu hominis esse
videtur.
Pilorum caussa effiriens est facultas formatrix. Ergo de generatione et natura
pilorum aliter, quam vulgo docetur, sentio et statuo. Pilos alii in partium corporis numerum
referunt, alii ab eo excludunt: et possunt sane pili corporis partes dici, vel non dici, pro
ut quis vel strictiorem Fernelii, vel latiorem Galeni, l. 1. de usu part.
cap. 1. et lib. 2. de adm. anat. cap. ult. definitionem secutus fuerit. Ac referantur
sane in partium numerum, eum toti cohaereant, suam circumscriptionem habeant, et ob certum
usum facti sint: quivis tamen facile animadvertere potest, longe aliam capillorum rationem
esse, quam reliquarum corporis partium, carnis, membranarum, ossium, cutis, quas sine damno
corporis, ut pilos, abscindere vel abradere non licet; et propterea partes corporis
ignobilissimas esse, et cum ungulis ac cornibus animalium in eandem classem reponendas.
Atque haec cum ita sese habeant, non principaliter procreantur saltem a calore et facultate
expultrice excrementa fuliginosa ejiciente per cutem. Hinc enim ratio demonstrativa nulla dari
potest, (etsi allegato loco id tentarit Galenus) cur foeminae barba careant; cur non in fronte
naso et aliis locis, eodem modo atque in capite, palpebris, mento, pili crescant. Sed
principem caussam generationis pilorum statuo esse facultatem formatricem, quam Creator pro
sua sapientia certis partibus indidit, et ei in iis necessaria instrumenta indidit, ut ex
conveniente materia pilos generet; quae etiam, licet hoc Galeno ridiculum videatur, ut
ministra, sicut in aliis partibus aliarumque partium formatione, Dei praescribentis et
jubentis imperium exsequitur. Atque ut id credam, vel ungues primo arguunt, qui nec ipsi
caeteris partibus viventibus aequiparantur, et in hoc cum pilis conveniunt, nec tamen solum
caloris et facultatis expultricis opus sunt, sed a facultate formatrice, quae solum digitismanuum et pedum insita est, effinguntur. Unde etiam in aliis corporibus
aliter efformantur, et ex imaginationis vi natura interdum in conformatione turbatur, ut opus
suum non recte exsequatur, et solum dimidium unguem vel aliud vitiosum producat. Idem cornua
et ungulae in animalibus docent, quae non solum caloris vi protruduntur, sed a vi formatrice
ex materia quadam superflua et excrementitia formantur, ut id extra dubium est. Nam alio modo
formantur ungulae et cornua in bove, aliter in cervo, aliter in alce. Idem persuadent pennae
in avibus, quae sine facultate formatrice fieri non possunt. Ergo procul dubio ita etiam se
res habet in pilis, et facultas formatrix pilorum certis partibus indita eos format, et ad
usum et ornatum ejus partis, ut debebat. Idque vel inde etiam patet; quod color pilorum et
pennarum in quadrupedibus et avibus vi imaginationis variari potest, ut historia Jacobi et
quotidiana experientia testatur. Et quidem ista facultas pilos in aliis corporis partibus
aliter generat, pro cujusque, ut dixi, et ornatu et usu; in cujus rei causa reddenda frustra
se torquet Galenus. Sicut enim facultas ossium formatrix illa tria ossa auditus non
proportionaliter auget cum ossibus in reliquis partibus: ita nec pilos in palpebris et ciliis
tantum auget, quantum in reliquo capite et barba. Interim non negandum, pro subjecta cutis et
materiae conditione capillos variari, et prout materia copiosa vel pauca est, plures vel
rariores capillos gigni, et pro materiae ratione, mollitie, duritie et calore differre.
Facultas enim formatrix in subjectam materiam agit, cujus conditionem opus, quod effingit,
aemutatur; nisi, ut dixi, vi imaginationis in actione sua turbetur. Et huc pertinent, quae
Galenus, d. l. de generatione pilorum scrupulose disputat. Ea enim
omnia saltem materiam pilorum explicant, vel cutis, in qua generari debent, conditiones
describunt. Cutem videlivet vult Galenus esse in suo genere temperatam, quae neque nimis
humida, neque nimis sicca sit. Haec vero caussa saltem sine qua non est. Praecipua caussa vero
effectrix est vis formatrix pilorum, quae ex reliquiis alimenti, inserviente calore et
facultate expultrice, in cute disposita, pilos generat.
Materiae pilorum. Materiam autem pilorum quod attinet, etsi ex mero excremento
eos generari non facile dixerim: procul dubio tamen ex viliore et ignobiliore humorum parte,
et quae reliquis partibus alendis idonea non fuit, et fere excrementi naturam habet, formatur.
Solet enim natura id, quod maxime alimentosum est, et optimum, respectu corporis nutrendi, in
partium nobilium formationem et nutrationem ab sumere; ex reliquo, quod nobilioribus partibus
alendis ita non convenit, ignobiliores formare et nutrire; ut in ungulis et cornibus ac pennis
animalium videmus, quae procul dubionon ex optima sanguinis parte, sed
eo, quod aliis partibus alendis non conveniebat, formantur. Atque ex tali etiam pilos generari
credibile est: unde accidit, ut pili non semper colori cutis respondeant, sed nonnunquam, qui
colore cutis sunt roseo vel alba, nihilominus nigros capillos habeant; et per morbos pili, in
barba praecipue, mutantur, et nunc flavi, nunc nigri crescunt; natura, quod optimum est, in
cutis alimentum transmutante, reliquo, quod fere excrementitium est, in pilos abeunte. Atque
hoc modo cum pilorum materia sese habeat, naturam ejus alimenti, quo cutis alitur, sequuntur,
qualisque est color humoris in corpore, aut potius ejus, quod fere excrementum est in humore
nutriente, talis etiam coloris sunt pili: ideoque pili tum cutis, tum partium subjectarum
temperamentum sequuntur. Et de cute res manifesta est in maculosis animalibus brutis, quorum
cutis prae se fert vestigia ejus coloris, qui in pilis cernitur. Simul tamen calor
considerandus est, materiam plus vel minus urens ex epatis et cordis intemperie. Non
excludenda tamen hic est facultas formatrix, quae ut aliarum in foetu dispositionum, ita et
procul dubio coloris pilorum primaria caussa est, ut ex historia Jacobi Genes. cap. 31. patet. Denique etiam a caussis externis, ut ab aere et aliis pilorum
color mutatur, quod ex mulierum notum.
Figura alii recti sunt, vel simplices, alii crispi, alii quasi inter hos medii.
Crispitudinis caussa est vel siccitas temperamenti, vel meatuum cutis obliquitas, quae est vel
a conformatione, vel imbecillitate vaporis fuliginosi, qui sibi viam rectam per cutem moliri
nequit, aut a cutis ipsius duritie, quae robustum etjam vaporem ad latus inflectit, aut ab
utroque. Diversitas caussarum harum hoc modo deprehenditur, si crispitudo est a siccitate
vaporis, pili tum sunt duri. Si a radicis tortuositare, sunt molliores nec asperi. Hinc quales
in radice pili finguntur, tales perpetuo postea sunt in sui productione.
Calvities in hominibus est simile foliorum lapsui in arboribus,
ex defectu materiae, qua pili nutriuntur. Quapropter resinosae arbores, ut pinus, Abies,
Laurus et similes, folia non amittunt; quoniam plus humidi pinguis a natura obtinent. Et haec
etiam caussa est, quod in homine casus pilorum ad senectutem differtur. Nam abundare hominem
copioso pingui humido, tum longaevitas vitae prae multis animalinbus, tum sanguinis et innati
caloris copia testatur. Non autem quemadmodum arbores quotannis denuo frondescunt tempore
verno, redeunte tum, quod hyeme deficiebat, pingui humido, ita pili homini renascuntur; quia
non reditus est homini ad juventutem a senectute, sicut arboribus ab hyeme ad aestatem. Capite
autem calvescit homo, quod parum pinguis humidi continet, idque citius exsiccatur, praesertim
iis, quiVeneri magis indulgent, quorum cerebru etiam impensius
refrigeratur.
Ex quibus omnibus, quid de Argenterii sententia supra proposita statuendu sit, colligi
potest. Facultatem formatricem quidem principalem pilorum caussam statuimus, quae certis
partibus indita beneficio caloris eos efformat. Verum cum necessario subjectâ utatur, eosque
ex tertiae coctionis cujusque partis superfluo, materiaque, e subjectis membris ad quamlibet
partem exhalante (ut in pectore videre est) producat: hinc planum evadit, materiae, e qua
formantur, conditionem pilos referre, et propterea negandum non esse, etiam de temperie
cerebri pilos testari posse. Cum enim cutis capitis siccior sit, quam aliarum partium, in
quibus pili generantur, ipsique cranium, non caro, subjectum sit: facile apparet, tantam
pilorum multitudinem ex solo cutis capitis excremento provenire non posse, sed bonam partem a
cerebro, membro satis humido et spirituum animalium officinâ, exhalare et cum tertiae
coctionis in cute superfluo misceri, et hinc pilos generari. Et fuliginibus illis satis viae
ad cutem patet, cum per futuras cranii, tum per ipsum cranium, quod omnibus poris in corpore
vivente destitui credendum non est. Qualis ergo sanguis, quo cerebrum alitur, qualisque
cerebri substantia, tales etjam fuligines inde exhalantes, pilisque aliquam materiae partem
praebentes.
Verum ut ad institutum nostrum Calidi cerebri signa. redeamus, signa
temperaturarum cerebri pervestiganda sunt, et quidem primo simplicium temperaturarum. Calidum
ergo cerebrum qui habent, ii mutabiles sunt in opinionibus, celeres in motu, et alacres et
acuti sensibus, somno utuntur brevi et non admodum profundo. In calido enim cerebro vapores
humidi, qui ad somnum inducendum faciunt, partim absumuntur et discutiuntur, partim non ita
infrigidantur, ut in humorem quasi condensari, somnumque inducere possint, caliditasque
mobiles spiritus parit et ad vigilandum promptos. Excrementa capitis pauca sunt et concocta,
ob excessum caloris dissipantis multa, et reliquam ad justam consistentiam reducentis; ita ut
excrementa illa primo moderate crassa sint, deinde bene copacta, humido scil. cum sicco a
calore dominante optime misto. Sicciores itaque iis nares sunt, sicci oculi, auresque,
parumque per os sputi reddunt. Id vero eousque verum est, quamdiu in diaeta nullus error
committitur: quando vero in victus ratione peccatur, talis cerebri constitutio sanitatem
admodum inaequalem gignit. Modo enim per sanitatem capite leves sunt, modo pleno et repleto
capite graves et afflicti.
Iidem a calidis extrinsecus occurrentibns et intro sumtis, ut ventis calidis, odoribus, cibo
potuque calido, facile laeduntur. Nam a simili qualitare similis augetur et intenditur, et a
calido cibo ac potu cum per se multi vapore attolluntur, tumsponte a
capire attrahuntur; cum caput calidum, ut est apud Alexand. Trallian. cap.
de Cephalaea, cucurbitulae instar a toto attrahat; imo per meatus in cerebro calido
amplos et patentes facilior vaporibus ascendentibus transitus datur.
Facies rubicundior est. Licet enim praecipue ab Epate, sanguinis officina, calor ille
pendeat: auget tamen illum cerebrum calidum. Illud enim cum copioso alimento indigeat, plus
sanguinis et spirituum sursum aettrahitur per venas amplas a calore laxatas, cerebrumque
calidum sanguinem attractum magis fundit. Ideoque soli huic signo fidendum non est, sed
reliquorum signorum conjungenda. Eandem ob caussam venae in oculis
sunt manifestae; quoniam sanguine magis turgent, et in alba oculi tunica apparent.
Argenterius quidem nullius momenti haec signa, quae sumuntur a colore, esse putat. Salubrem
enim calorem cerebri undique ossibus septi nihil conferre posse ad rubedinem et colorem faciei
et aliarum externarum capitis partium existimat. Praeterea cerebrum per externas venas, quae
sunt in cute, ubi fit calor et rubor, suum non trahere alimentum, sed ex partibus inferioribus
cibo potuque infectis spirituosam consurgere substantiam, cum sanguine tenuiore, ex quibus
externae partes levi calore et rubore suffunduntur.
Verum etsi negandum non sit, ruborem facici maxima parte ex Epatis et hinc provenientis
sanguinis constitutione dependere: tamen, negandum nec hoc, eundem nonnihil augeri posse a
cerebri calore. Et si duo eandem Epatis constitutionem habeant et utriusque facies rubeat:
rubicundiorem tamen illius futuram, qui cerebrum habet calidius (intra tamen sanitatis
limites) quam qui habeat cerebrum temperatum. Cerebrum enim, ut dictum, calidius sanguinis
plus attrahit, eum magis fundit, et spiritus animales calidiores reddit, quae omnia ad
rubedinem faciei inducendam plurimum faciunt.
Capilli tandem in iis citius nascuntur, quod calorcutis porosstatim aperit et materiam
capillis suppeditat: color eorum ad nigredinem tendit ob ustionem. Iidem sunt robusti et
densi, ob materiae copiam et meatuum cutis amplitudinem. Crispi etiam sunt, calore eos
exsiccante et intorquente. Quod si cerebrum paulo minus calidum sit, capilli in prima aetate
flavi sunt, quoniam a pituita admixta color diluitur, qui postea, paulatim absumta pituita,
nigrescere incipiunt. Citius quoque calvescunt, quibus cerebrum est calidius; quoniam calore
materia et nutrimentum pilorum absumiur et cutis vehementius exsiccatur.
Frigidi cerebri signa. Frigidiore cotra cerebro qui sunt, in iis sensus sunt
tardiores et imbecilliores, et ingenium, imaginatio et memoria obtusior, corporisque motus
minus alacris et expeditus est: Mediocriter somnolenti quidem, quia calor non est tam fortis,
ut humores,et vapores caussam discutere possit. Mediocriter tamen
solum somnolenti sunt: unicam n. tantum habent caussam somni, scil. frigiditatem; Potissima
vero caussa deest, humiditas, quae in simplici ista temperatura est mediocris et non
excedit.
Excrementorum copia perpetua est, etiam non repleto cerebro. Ob frigiditatem enim cerebrum
superflua rite concoquere et discutere nequit, et omnis materia, quae a calore non vincitur,
utpote imbecilliore, pituitosa fit.
Ab extra occurrentibus frigidis, aere, cibo, potu facile laeduntur; inprimis a vento Borea,
qui pituitam e cerebro, taquam e spongia, exprimit et multam intus cumulat: unde
destillationes et gravedines excitantur. Quae circa caput sunt, nec tangentibus calidiora, nec
intuentibus rubra apparent, et venae, quae sunt in oculis, non ita conspicuae. Capilli recti
sunt, et media aetate, quando temperatis sunt flavi et calidis nigrescentes, frigidis sunt
ruffi. Materia enim, e qua fiunt pili, nullo modo est adusta et torrida, sed pituitosa
quodammodo. Iidem tardius gignuntur, propter inopiam caloris, qui vix procedente aetate
materiam pilorum colligit; stabiles tamen sunt: Frigiditas enim non absumit materiam
capillorum, nec cutem exsiccat. Primo sunt tenues; quia ex humore frigido et crasso calor
languidior parum et tenuius saltem resolvit; pro cedente vero aetate, quando calor plus
resolvit, capilli fiunt robustiores.
Sicci cerebri signa. Sicciore qui sunt cerebro, sensus acres, perspicaces et
subtiles habent. Nam organa omnibus excrementis vacua et pura sunt et spiritus subtiles et
sinceri, qui ad sensuum tum externorum, tum internorum actiones expediendas, ipsumque motum
obeundum sunt aptissimi. Unde Heraclitus siccam animam sapientiorem esse dixit. Licet vero
senes etiam sicci sint: tamen siccitas illa cum defectu caloris nativi conjuncta est.
Vigilantiores quoque sunt, ob defectum humiditatis in cerebro. Excremeta in usitatis cerebri
emunctoriis non apparent, et adhuc minus excernitur in sicco, quam in calido cerebro: cum
calor etiam mediocriter copiosam materiam secum patiatur, siccitas vero minime. Capillos
robustissimos habent, ex copia et siccitate fuliginum. Cum enim calor mediocris cum siccitate
sit conjunctus, materiam non resolvit et dissipat: unde citissime nascuntur. Citius tamen
etiam senescunt; cum cutis citius siccescat. Crispi sunt frequentius, ob pororum
tortuositatem, et quod cutis dura et sicca erumpentibus resistat. Interdum tamen et recti
sunt, ob pororum rectitudinem; cum in temperatura calida semper crispi sint, ob crassitiem
materiae.
Humidi cerebri signa. Humidius tandem qui habent cerebrum, iis sensus sunt
obtusiores et turbulenti: quoniam eorum organa multo humore imbuuntur, ipsique spiritus
crassiores sunt. Somno multoprofundo utuntur, ob humiditatem cerebri,
excrementa cerebri habent copiosa. Capilli sunt simplices, molles, albicantes et durabiles,
nec tales calvescunt, vel certe difficulter, cum perpetuo materia pilis suppetat et ob
humiditatem non resolvatur, cutisque non exsiccetur.
Atque haec signa temperaturarum simplicium sunt: e quibus compositarum notae facile
elucescunt. Easdem tamen addere breviter, necessarium est, cum in compositis effectus quidam
deprehendantur, qui in simplicibus non ita anim advertuntur. Ubi in genere notandum. Primo in
compositis temperaturis vel utramque qualitatem intensam esse vel remissam, vel alteram
intensam et alteram remissam. Secundo signa compositarum differentiarum alia ambas qualitates
sequi, alia unam tantum: posterius cum accidit, signa hic non opus est peculiaria recensere,
cum sint eadem, quae in simplicibus temperaturis sunt exposita.
Cerebri calidi et sicci signa. Et primo quidem calidum et siccum cerebrum quod
attinet, siccitas caliditati conjuncta vires ejus auget, et altera alteram fovet, et in sicco
calor magis elucet, viresque suas potentius exserit, et siccitas calore adjuta adhuc
vehementius siccat. Itaque in calido et sicco cerebro omina, quae in sicco et calido separatim
conspiciuntur, clariora et evidentiora sunt. Sunt nimirum tales ingeniosi, prompti, in
tentandis et agendis rebus industrii; sentiendi vis in iis est exquisitissima. Calidi et sicci
spiritus ad motum promti ac plane apti sunt; sicut ipsa quoque organa. Mobiliores tamen sunt
fere, quam oportet. Unde etiam vigilantissimi sunt tales, somnumque habent brevissimum.
Cerebri etiam excrementa gignunt paucissima. Calidus et siccus aer ipsis minus commodus est.
Tangentibus caput apparet calidum. Facies usque ad aetatem consistentem tubicunda est. Hinc,
inclinante jam ad siccitatem temperamento et calore deficiente, pallida; secus quam in
sanguineis et calidis et humidis, qui etjam per aetatem declinantem retinent caloris humidi
nativi notas, atque in ipsa senectute coloris rosei in facie reliquias.
Calidi et humidi cerebri signa. Calidum et humidum cerebrum quod attinet, sicut
siccitas conjuncta caliditati ejusde effectus et opera omnia ciariora reddit: ita humiditas
eadem obscurat. Unde in contrarium prope tendunt signa. Humiditas enim, ut dicetur, facit, ut
multo plura excrementa procreentur, quam in cerebro calido, vel calido et sicco. Caliditas
tamen, quae concoctionis autor, efficit, ne eadem cruda maneant, sicut ubi humiditati
frigiditas conjungitur.
In hac differentia inaequalitas, de qua supra dictum, maxime conspicua est, potestque
caliditas et humiditas intensa esse; potest utraque esse remissa; potest etiam utraque esse
mediocris. Si ergo caliditas et humiditas parum excedat, excrementa capitis plura sunt, quam
intemperie calidaet sicca. Licet enim calor humori junctus bene
attrahat, concoquat et apponat nutrimentum: superflua tamen ita probe discutere non potest,
calorque humiditate obtusus superflua ita feliciter non resolvit. Facile laeduntur, qui hanc
temperiem habent, a calefacientibus, atque â cibis, potibus, odoribus, vaporibus replentur et
gravantur capite, atque id multo magis et multa excrementa cumulant, si etiam humectentur.
Color capitis est bonus, id est, candidus, rubore persusus, venae in oculis sunt magnae:
capilli recti sunt, ob humiditatem; cum crispi fiant per siccitatem: subflavi sunt, quia
materia non aduritur, humiditasque adustionem moderatur. Nec facile decidunt; quia humiditas
materiae absumtionem prohihet, et; cutis indurationem impedit.
Si autem utraque qualitas multum excedat, sensus non admodum acres sunt, obs spiritus minus
puros et humores copiosos, quibus sensuu instrumenta inquinantur. Tales non diu vigilare
possunt, ob vaporum humidorum abundantiam. Somnus tamen non est placidus et continuus. Fit
enim lucta quaedam inter calorem et vapores somnum inducentes, calorque intensus vapores
discutere conatur, eos tamendi scutere nequit, vaporesque quidem et humiditas somnum inducunt;
sed caliditas, utpote adimotum apta, rursu excitat a somno. Deinde somnia habent varia, ob
vaporum multorum ascendentium turbulentam agitationem, patiunturque aliquid simile ebriis et
febricitantibus. Cum enim in somno sensus interni non otientur, sed imagines prius coceptas
depromant, et varie inter se componant, atque in cerebro calido et humido Spiritus sint
turbulentiores, et sensuum instrumenta impuriora, et vapores multi adscendentes calore agitati
per cerebri vias meent remeentque spiritusque agitent, qui varie sibi occurrentes plurimas
easque confusas species imaginationi objiciunt: ac cidit, ut rerum imagines minus expresse et
exquisite, sed confuse ac perturbate intueantur. Prout tamen, vel caliditas vel humiditas
superat, ita hic quaedam diversitas pervipitur. Nam sicut qui cibo et potu nimis replentur,
somnia primis somni horis non habent, quod imaginatio abundante humore obruatur, ut id
officium, quod in somnis formandis requiritur, exercere nequeat; post vero discussis ex parte
vaporibus somnia oriuntur: ita si humiditas multa praevaleat, vix somniant tales. In quibus;
vero humiditas calorem ita non obruit, iis plura somnia occurrunt. Iidem caput habent multis
morbis obnoxium et facile in aegritudines incidunt. Cum enim humiditas semper plurimorum
excrementorum mater sit, plura excrementa colliguntur, quam a calore discuti possunt.
Laeduntur calefacientibus et humectantibus, inprimis vero ab Austro, qui humectando caput
gravat, sensusque hebetat. Boreas vero ipsis salubrior est: Nisi tamen vehementiores,ejus flatus sint tunc enim exprimendo genitos in cerebro humores
destillationum auctor est, subjectasque partes fluxionibus replet.
Si vero una qualitas alteram superet et cerebrum sit justo calidius, paulo vero solum
humidius, calidae temperaturae signa supra proposita manifeste se exhibent. Obscuriora vero
sunt humiditatis signa. Quod si contra cerebrum sit multo humidius, paulo vero calidius,
conspicua erunt humiditatis signa; Caliditatis vero obscuriora. Id quod etiam de reliquis
intemperaturis accipiendum est. Quando enim aequales sunt qualitates, aequaliter utriusque
qualitatis signa apparent; ubi vero altera alteram superat, unius notae evidentior, alterius
obscurio eff.
Cerebri frigidi et sicci signa. Qui Cerebrum fridum et siccum habent, praecoci
sunt ingenio, atque in iis in aetate tenera sensus sunt acres satis, actionesque eorum vitio
carent. Non enim sunt multi vapores humidi, qui spiritus et organa sensuum inquinent,
facultatemque turbent, calorisque etiam in ista constitutione satis est in prima aetate ad
aciones istas Ingenia praecocia. obeundas. Progressu vero aetatis, quando alii
sapere incipiut, et omnibus sensibus vigent, in iis sensuum acrimonia remittit. Calor enim ad
sensuum opera efficienda necessarius ob paucitatem cito deficit, et cerebri substantia quasi
terrea et ad imaginationem reliquasque actiones animales minus idonea redditur. Unde natum
proverbium videtur: Praecocia ingenia raro ad frugem pervenire, Nam quae ad ingenium,
sapientiam, omnesque actiones accommodata esse solet in vigore aetatis cerebri temperiees, eam
ii in prima aetate, in qua defestum temperiei aetas, quae calida et humida est, compensat,
obtinent, atque ita non raro nos in sui admirationem trahunt: postea vero progressu aetatis
calor paulatim deficit, et quod allis vix multo annorum spatio intercedente accidit, id his
multo citius, et saepe in prima juventure obvenit, nimisque cito vigor ille omnium actionu
labascit, tandemque perit: ita ut non solum actiones ingenii languere incipiant, sed et ante
tempus senectus adveniat, et immaturâ morte tales exstinguantur, conceptamque de se spem
fallan: inprimis si cum cerebro reliquorum quoque viscerum cordis et Epatis temperies
consentiat. Si tamen reliquum corpus frigidum et siccum non sit: in eo etiam senectutem non
ita mature sentiunt, quae se in cerebro nimis citoprodit. Caeterum iidem sanitate fruuntur
instabili. Etenim quam diu externa laesio ab est, tam diu sani degunt: cum ob siccitatem plura
excrementa non cumulentur, quae alias ob humiditatem cumulari solent. Si vero ab externo
frigore laedantur, longe deterius habent, inprimis si incommoda victus ratio accedat, unde tum
multa excrementa colligunt et diuturnis fluxionibus sunt obnoxii.
Caput tangentibus frigidumest, nec colore bono praedita facies, nisi aliunde, ex cordis
scilicet et Epatis calida teperie facies coloratior evadat.Signa enim
ista, quae a partibus vicinis sumuntur, non sunt tam certa, ac ea, quae vel ab essentialiter
inhaerentibus vel necessario consequentibus petuntur. Nam saepe accidit, ut virtus formatrix
seminis partes inaequaliter digerat, ut non mutua sibi temperie respondeant, ex. gr. Epar sit
calidum, Ventriculus frigidus. Saepe quoque evenit, ut vapores, Spiritus et sanguis ab una
parte ad alteram mittantur, a quibus ista afficiantur, ita ut naturalia ejus signa
obfuscentur. Venae quoque in oculis non apparent ob sanguinis paucitatem. Capilli tarde iis
crescunt, exilesque sunt, quoniam neque materia eorum in promptu est, neque calor, qui eam
evocet. Iidemque ob frigiditatem ruffi sunt. Et quod calvitiem attinet, si frigiditas
siccitatem superet, non calvescunt; cum calor, qui deest, fuligines pilorum materiam absumere
non possit. Si autem siccitas frigidatatem excedat, calvescunt.
Cerebri frigidi et humidi signa. Tandem qui cerebrum habent frigidum et
humidum, ingenio sunt tardo et hebeti, sensusque minus acres habent. Humiditas enim spiritus
ac sensuum organa impuriora reddit. Unde actiones animales omnes hebetantur, et excrementa
multa cumulantur; cum frigiditas male concoquat, inprimis humiditati conjuncta. Graviter et
multum dormiunttali cerebri temperie praediti. Vapores enim in cerebro a debili concoctione ob
calorem debilem et humiditatem generati crassi et multi sunt, et a reliquo corpore ad caput
adscen dentes facile et multum incrassantur et in organis sensuum tenacius haerent, somnumque
ita et multum et profundum inducunt. Frigiditate et humiditate aeris facile laeduntur,
frigiditasque et humiditas interna ab externa augetur. Unde caput habent repletioni et
fluxionibus valde obnoxium, et catarrhis et gravedine perpetuo laborant. Capillos longos et
molles habent, et in infantia et pueritia pene albescentes et argenti colorem referentes. Non
calvescunt; quia calor et siccitas, quae materiam absumunt, ab sunt: atque in hoc prope
foeminarum, quae non facile calvescunt, temperamentum aemulantur viri.
Verum conclusionis loco illud hîc monendum; signa, quae ab actionibus cerebri sumuntur,
ubique locum habere, et esse multo certiora, quam quae a capilis et externis ejusmodi
petuntur. Quae n. a pilis sumuntur signa, vix in alia, quam teperata regione locum habent;
atque externa aeris costitutio non raro capillorum colorem mutat. Deinde interdum humores
quidam in abdito corporis latent, atque a partium solidarum temperamento discrepant,
capillosque variant, utpote qui ab excrementitia humorum parte et oriuntur et augentur: sicut
videmus non nullos colore cutis plane nitido et colore facies plane roseo habere nihilominus
barbam et capillos nigros, ob atrabilarium aliquem humorem in corpore latitantem.
CAPUT IV. De Signis Temperaturae Cordis.
Partium temperies quo respectu talis dicatur. POstquam signa temperaturarum
cerebri explica vimus, proximum est, ut cordis temperies signa proponamus. Quod autem de
cerebro dictum, id etiam de corde, ut et reliquis membris dicendum, vocari scilicet cor
calidum, humidum, frigidum, siccum, non absolute, sed respectu ad idem specie, et quidem
temperatum. Est in omni partium genere aliquid symmetrum et temperatum constituendum, non
quidem tale, quod aequalem omnium qualitatum mistionem habeat, seu, ut loquuntur, quod tale
sit ad pondus, sed quod ad justitiam tale sit, et ad actiones debitas et naturales obeundas
optime constitutum. Alias vero, si quae illa temperatura conveniens cuilibet parti sit,
explicandum est, fit hoc collatione ad cutem, quae inter partes omnes temperatissima est, et
ad illam aequalitatem, quae pondere quasi mensuratur, proxime accedit.
Sicut ergo, si absolute loquendum sit, cerebrum in corpore vivente calidum et humidum est:
tamen hoc respectum cutis scilicet, frigidum et humidum dicitur, et illud cerebrum temperatum,
appellatur, quod convenientem cerebri actionibus perficiendis temperiem obtinet exactissime,
hujusque respectu cerebrum dicitur calidum, quod temperato illo cerebro calidius est; frigidum
quod frigidius: Ita etiam de corde se res habet. Cor enim sua natura etsi, si cum reliquis
membris, inprimis cute, conferatur, calidissimum est omnium membrorum in corpore nostro, imo
caloris et spiritus influentis focus et officina: Idemque si cum plerisque membris conferatur,
ut Epate, Liene, siccum est, atque inde etiam iner siccas partes ab Avicenna collocatur: Quia
tamen cute humidius est, a Galeno humidum constituitur. Atque ita cor, quod hanc temperiem
habet et optime ad actiones cordis ob eundas est constitutum, temperatum in sua specie
dicitur, illud vero, quod ab optima hac constitutione versus calidum declinat, dicitur
calidum; quod versus frigidum, frigidum; quod versus humidum, humidum etc. Etsi omne cor in
quovis homine et omnibus animalibus sit calidum, et suo modo humidum.
Cognoscuntur autem temperies cordis rectissime ex ejus operationibus, deinde et aliis
quibusdam, quae temperiem quamlibet sequuntur. Sunt autem actiones cordis triplices: 1. Motus
ejus. 2. Motus arteriarum seu pulsus. Et 3. Actiones : quo etiam
pertinere videtur respiratio. Etsi enim cor respirationis caussa immediata non sit: tamenidem
eam non parum variat, et quae dam ejus constitutio eam citat, quae dam moratur, haec majorem,
illa minorem respirationem efficit; eodem modo, ut in pulsu.
Cordis temperati signa. Si enim cortemperatum sit in suo genere, in motu
ejusdem, arteriarum pulsu et respiratione mediocritas observatur. Calor enim ejus in suo
genere temperatus est, et fuliginum expellendarum inde mediocris copia generatur. Unde et
motus ejus et arteriarum et respirationis mediocritatem sequi necesse est. Deinde qui tale cor
habent optimis moribus praediti sunt, nec effoeminati, nec furibundi quasi, neciracundi, sed
humani et comes; non avari, nec prodigi, sed liberales; non blandi et simulatores, nec
superbi, sed calidi absque fuco et fastu, benigni, temperantes; non praecipites, nec
cunctatores, sed in consiliis maturi, non invidi, sed bonorum studiosi.
Calidi cordis signa. a pulsu et respiratione. Calidi vero cordis signa haec
sunt; Primo motum cordis, pulsus et respiratione quod attinet, cum omnes hi motus cordi
inserviant, ac cor et calor in omnibus membris moderate refrigerari postulet, id quod
attractione aeris frigidi praestatur, et inspiratione et cordis dilatatione, et arteriarum
perficitur; Deinde etiam opus sit fuliginum, quae in officina ista
caloris, spirituum et sanguinis vitalis, imo in toto arterio so genere producuntur, et
continentur, expulsione; id quod exspiratione et cordis contractione ac arteriarum in reliquo corpore praestatur: Quo calidius cor fuerit, eo
magis refrigerari postulat. Quod perficitur magnitudine, celeritate et frequentia, cum
respirationis, et motus cordis, tum pulsus. Nam quo magis pulmo, thorax, cor, et arteriae
dilatantur et attolluntur, et quo celerius et frequentius moventur, eo plus aeris attrahitur.
Quo magis eadem contrahuntur et celerius et frequentius, eo plus fuliginum expellitur. Itaque
magnitudo motus, modo viers consentinut, id quod in sano homine praesupponitur, magnitudinem
aloris ostendunt; et cum, qui temterato est corde, satis caloris habeat, virtutemque ipsam
moventem robustam, etiam qui corde sunt temperato, satis magnum cordis motum habent, satisque
magnos pulsus edunt; sed cum in calido corde calor sit auctior, major adhuc inde plusus
provenit.
A Calore totius. Verum cum motus cordis, pulsus et respiratio non sui gratia
fiant, sed primariae illi actioni, quae est spiritus vitalis et caloris influentis generatio,
inserviat, etiam a calore totius corporis de temperatura cordis nonnihil judicare licet. Cum
enim ab eo, tanquam foco, per arterias in universum corpus calor et spiritus adffundatur, quo
major est calor cordis, eo etiam calidius corpus percipitur, nisi forsan Epatis temperies
obstet. Cum enim Epar sanguinis totius corporis nutrimenti officina sit, si duo haec membra,
Cor et Epar, consentiant, mutuas operas tradunt et major in corpore calor excitatur. Si vero
cor calidum quidem sit, Epar vero frigidus, minor, quam si utrumque calidius esset, calor in
corpore deprehenditur.
Ab animi affectibus. Postea seu morales actiones
dictae de temperie cordis testantur, utpote quod in ira, dolore, laeticia, metu, caeterisque
hujus generis perturbationibus evidenter impelli atque affici deprehenditur, etsi a facultate
superiori gubernari debeat. Postquam enim objectum externum per sensus externos et communem
receptum phantasiae offertur, atque ab ea quid sit cognoscitur, et commodum et gratum vel
noxium et ingratum esse deprehenditur, mox cognitionem hanc sequitur appetitus sensitivus, rem
gratam delectabilemque apprehendendi, noxia vero fugiendi; atque hinc animi perturbationes
amor, odium, ira, iracundia, metus, et similes excitantur: qui tamen in homine a rectae
rationis judicio gubernari debent. Appetitus enim et sensuum internorum motiones menti
offeruntur, et ab ea vel reprobantur, vel approbantur. Et hîc saepe fit pugna vel contentio
inter appetitum sensitivum et rationalem, atque ille tandem, qui vincit, est motus principium,
facultatique motrici motum imperat. Ut vero facilius vel difficilius appetitussensitivus
rationali cedat, et affectus ratio moderari possit, ad id non parum facit tem peries cordis.
Eorum enim, qui cor minus temperatu habent, mores sunt diversi, sicut diversae sunt ipsae
temperaturae. Qui enim corde sunt cali diore, animosi sunt, ad suscipienda negotia alacres et
impigri, et in periculis subeundis audaces. Et si calor major sit, gignit , suntque tales iracundi, praecipites et temerarii. Cum enim calor ad
motum sit aptior, spiritus et humores in calido corde facile commoventur; et hinc fit, ut
fervente quasi in corde sanguine ac spiritibus temerarie saepe et nimis concitate ad objecta
ferantur rales, et rationem dominari, tesque quales sint, satis perpendere non permittant;
unde appetitus sensitivus rationalem vincit. Unde accidit, ut ira potius mentis
imbecillitatem, quam cordis calorem sequatur. Qui enim rationem appetitu inferiorem habent,
ideo facile irascuntur, quod res satis non perpendunt, et res etiam minimas non raro ira
dignas esse existimant.
Verum hic sibi parum constare videtur qui. Galenus,
quod , frigi dioris naturae esse dicit, qui ex levi caussa facile
excandescunt, mulierum more, et qui sunt. Verum sciendum, Galenum
non simpliciter inter signa cordis calidi referre, sed . Nam in genere dicuntur omnes animi
impotetes, qui nulla justa causa in iram erumpunt, quales sunt foeminae plerumque et pueri,
qui levi de causa commoventur, neque iram moderari possunt. Atque his opponuntur , qui sunt, viriles et magnanimi, resque
parvas contemnunt, et non nisi justa et magna de caussa irascuntur, gravius tamen vindictam
persequutur; et tales sunt temperati, vel potius paulo calidiore corde. vero et calido et frigido corde esse possunt. Si enim sit magnus
caloris in corde excessus,oritur , quam
Galenus vocat. Et qui tali temperamento praediti sunt, sanguine nimis fervente rationi non
obtemperant et in iram praecipitantur, et furiosi quasi temerarie et cum vehementia vindictam
aggrediuntur. Qui vero corde frigidiore sunt praediti, sunt, neque
generoso et virili animo, et ipsi quidem facile concitantur, verum facilime affectibus
imperant et animum ad moderata flectunt.
A pilis pectoris. Hispidum quoque et hirsutum pectus calidi corde habent,
interdum ad hypochondriorum loca usque; ipsumque cor interdum hirsutum repertum est. Ita enim
refert Plinius, lib. 11. nat. hist. cap. 37. et Valer. Max. lib. 1. cap.
8. de Aristomene Messenio, qui 300. Lacedaemones interfecerat, et aliquoties captus astu
elapsus erat, quod ei capto cor exemtum, hirsunum et pilis refertum inventum est. Simile de
latrone quodam refert Benivenius, cap. 33. de abditis; et de aliis
alii. Vide Amat. Lusit. cent. 6. obs. 65. et Ant. Muret. lib. 12. variar. lest. cap. 10. Ex calido enim corde plures fuligines
attolluntur, et potius in anteriorem, quam posteriorem thoracis partem exeunt; cum anterior
thoracis pars rarior sit et minus ossibus munita, quam posterior.
a thomcis magnitudine. Sunt vero et alia signa, quae utplurimum, sed non semper
et perpetuo calidum cor indicant; inter quae est Thoracis latitudo et altitudo. Cum enim
calidum cor multo aere ad refrigerationem sui indigeat: Virtus formatrix, modo justa materiae
copra adsit, etiam amplum thoracem magnae respirationi necessarium, parabit; et majore motu,
qui in calido corde necessarius est, thorax dilatartur. Simpliciter tamen ex magnitudine
thoracis de cordis calore pronunciandum non est, cum non a calore simpliciter, sed a vi
formatrice et materiae copia pendeat. Sed simul conjungenda est capitis consideratio. Nam in
corpore bene constituto, capitis magnitudo, vertebrae et spina dorsi et hinc thorax proport
one respondere debent. Quantae enim sunt vertebrae, tanta est spina, quae ex iis constat; et
ad spinam reliquae thoracis partes conformantur, et conjunguntur. Sicut enim qui carinam primo
parat magnam, is quoque magnam navem exstruit: Ita vis formatrix ad spinae quasi carinae
magnitudinem reliquum thoracem conformat. Et si vertebrae longae sint, longa fit spina;
spinaeque longitudinem sequitur thoracis longitudo, reliquamque vertebrarum crassitiem costae
quoque, quae iis inseruntur, sequuntur, et hinc thoracis amplitudo sequitur. Ideoque quando
amplitudini thoracis capitis magnitudo respondet, non simpliciter inde de calore cordis
pronunciandum est, sed alia quoque signa ex motu cordis, respiratione, pulsu, etc. conjungenda
sunt. Si vero thorax amplus et latus sit, caput vero non magnum, maximum et satis certum
indicium est caloris in corde, utpote qui a primo ortu auctior necessario thoracem extederit
et dilatârit.Si vero pectus sit angustum, caput vero magnum, cordis
frigiditatem notat, utpote cujus calor debilior materiam suppetentem dilatare et extendere non
potuerit.
An calor cordis ad thoracis amplitudinem aliquid faciat. Sed non placent haec,
quae hactenus ex mente Galeni dicta sunt, Argenteria, qui nihil ad thoracis amplitudinem
cordis calorem conferre existimat. Nam inquit: Cor non est, quod format et figurat partes; sed
formatrix vis, quae in semine est, et parentum naturam sequitur. Magni enim parentes magnos
generant, parvi parvos, et monstrum est aut adulterina proles, si ex utroque parente magno
parvus generetur foetus. Confert ad hoc etiam mater, quae materiam vel copiosam vel minus
copiosam suppeditat. Cordis ergo calori hoc competere non posse statuit, neque in prima
generatione, ubi cor vel nondum factum est, vel exi guam magnitudinem et vim parvam habet,
neque post generationem; cum alias his, qui frequenter febribus laborant, ob vehementissimum
calorem thorax cresceret; idemque deberet fieri in epate et cerebro.
Verum facilis ad haec responsio est. Verum quidem est, calorem cordis non primario facere
aut formare thoracem, sed hoc praestare facultatem formatricem. Fortiorem tamen calorem multum
facere ad amplitudinem thoracis, negandum non est. Primo enim facultas formatrix recte agens,
ubi partes seminis digerit et disponit, membraque format, cuilibet membro dat magnitudinem et
reliquam constitutionem convenientem. Itaque si cor, quod formatur, sit calidius et propterea
majore refrigeratione opus habeat, idem addet justam magnitudinem thoracis, quae huic usui
conveniens sit. Deinde etiam calor ad dilatationem thoracis jam formati non parum facit. Sicut
enim multos, qui a natura aequalem corporis magnitudinem habuerunt, nihilominus ob vitae genus
diversum, inaequaliter augeri videmus: ita etiam in thorace se res habet. Nam eae partes
imprimis roborantur et majorem molem acquirunt, quae plus exercentur; ut in pistoribus et
fabris videre est, qui digitorum molem majorem habent, quam ii, qui minus laborant et
exercentur manibus. Idem in thorace fieri, rationi consentaneum est. Quo calidius enim est
cor, eo plus aeris ad refrigerationem requirit, atque ut is attrahatur, thoracem margis
dilatari necesse est. Ex qua continua dilatatione amplior redditur proculdubio thorax. Quod
vero de febribus affert Argenterius, nullius momenti est. Neque enim perpetuum id est, et non
a primo ortu accidit, sed saepe ii, quibus jam solidiores redditae sunt omnes partes, ut
multum dilatari non possint, febribus corripiuntur: tantumque abest, ut febres frequentiores
calorem nativum augeant, ut eum potius debilitent. Epar vero non movetur. Ergo nec ventrem
dilatare potest.
Cordis frigidi signa. Frigidum cor calido contraria signa habet. Primo n. cum
calor, spirituset sanguis, qui in corde frigide generantur, et in
totum corpus per arterias diffunduntur, non tam calidi sint, ac in corde calido: etiam totum
corpus minus calidum erit, nisi forsan temperies Epatis calida id compenset. Deinde motum
cordis, respirationem et pulsum quod attinet, cucor frigidius multa respiratione opus non
habeat, ac in eodem non tot fuligines ac in calido corde generentur, inde nec motu nec
respiratione, nec pulsu magno celeri et frequenti opus habet Et quidem pulsus, ut et
respiratio, minor sempet in corde frigidiore; non tamen necessario tardior et rarior: cujus
rei alii aliam rationem reddunt. Alii putant, id accidere, quod vis pulsandi interdum
imbecillior sit, aut arteria a circumstantibus partibus comprimatur, aut angustior sit, ut
arteria, quantum satis erat, dilatari, pulsusque ad justam magnitudinem pervenire non queat.
Verum imbecillitas virtutis in corpore sano, de quo hic sermo, locum habere non videtur, ut et
arteriae compressio vel angustia. Nam naturae cordis proculdubio etiam respondent arteriae.
Probabilius est, ex gradibus, caloris in corde hoc provenire. Magna siquide est latitudo
cordis frigidioris. Potest n: a temperata cordis constitutione parvus saltem ad frigiditatem
esse recessus: ubi ventilatio sufficiens esse non posset, si pulsus esset simul rarus, parvus
et tardus. Ergo tum saltem parvus erit, atque eo unico a pulsu temperato distabit: in reliquis
erit frequens et velox, aut certe mediocris. Quod si major fuerit recessus ad frigiditatem,
minore adhuc venti latione opus erit: et propterea pulsus fient parvi et rari: inter veloces
autem et tardos mediocres. Quod si maximus (qui quidem fieri possit in homine sano) sit a
calore recessus, pulsus erunt parvi, tardi, rari; quia minima refrigeratione opus habent.
Eadem est ratio respirationis, quae est pulsui : modo thoravis
constitutio consentiat. Nam si thorax major sit, quam frigiditas cordis requirit: Respiratio
et tarda et rara erit. Cum enim calor parvus magna ventilatione opus non habeat, semel
attracto aere copioso, et capacitate pulmonum repleta, non opus erit iterata saepius
respiratione, nec necessarium erit, thorax cito et crebro moveatur. Si vero cor quidem
frigitius sit, thorax tamen adhuc minor, quam ut calori cordis ejus amplitudo ventilando
sufficiat: vero consentaneum est, cum calor, licet parvus, semel inspirato aere ob pulmorum
angustiam satis ventilari et refrigerari non possit, iterata saepius respiratione opus esse,
velocemque propterea et crebram respirationem requiri.
Inter actiones morales signa sunt , id est, ad iram lentitudo;
, metus, id est, timor impendentis mali, quod qui frigido sunt
corde nimium et interdum frustra metuunt; , diffidentia rei sive
assequendae sive fugiendae; , segnities; , seu cunctatio in actionibus suscipiendis, quae etiamex timiditate
provenit: unde tales sunt effaeminati, gloriae et honoris contemtores.
Pectus quoque frigidis corde pilis nudum est; quia cor frigidius paucam materiam pilorum
generat. Parvitas thoracis quomodo signum sit cordis frigidi, antea jam dictum; nimirum si
caput magnum sit et thorax parvus, id satis certum frigiditatis cordis signum est. Nam
materiae copia quidem significatur, sed caloris debilitas, qui illam extendere, dilatare et
digerere non potest.
Cordis sicci ligna. Siccioris vero, quam temperato convenit, cordis signa sunt,
pulsus durus. Durities enim siccitati conjuncta est. Ad iram quidem tales non sunt prompti;
quia cor densum et siccum prompte calorem non suscipit, et motum, quem injuriae species animo
concepta secum adfert: Postquam vero ad iram concitati sunt, ea est fera et implacabilis.
Accensus n. in corde denso et sicco calor non facile refrigeratur, siccitasque est lima quasi
caloris. Iidem etiam iram magis dissimulare possunt. Ratio enim multis vaporibus sursum elatis
ita non perturbatur, ut in humidis. Sunt quoque pertinaces et avari. Corpus universum magna ex
parte siccius est; nisi forte siccitatem illam Epatis humiditas moderetur, sanguinem,
humidiorem cum pro nutritione totius corporis tum cordi ad generandum spiritus vitales
suppeditando.
Cordis humidi signa. Tandem humidioris cordis signa sunt, pulsus mollis. Ut
enim cum siccitate durities: ita cum humiditae mollities conjungitur. Ad iram tales sunt
proclives: minus tamen, quam qui calidi sunt corde; cum calor praecipuum sit irae
instrumenmentum, sed facile iterum placantur, inprimis si prudentia usu comparata accedat,
quae facit, ut animus motum, quem injuriae species affert, non sinat ad cor transferri, cum
agnoscit eam non tanti esse momenti; ut et mollia facile alienas impressiones recipiunt, ita
easdem facile amittunt.
Cordis calidi et sicci signa. Atque haec simplicium temperaturarum cordis signa
sunt; proximu est, ut compositarum differentia rum signa explicentur. Calidi igitur et sicci
cordis signa sunt: pulsus duri, magni, veloces, frequentes, et respiratio magna, velox,
frequens; quae multo, magis ad velocitatem et frequentia vergunt, si thorax proportioni cordis
non satis respondeat. Caliditas nimirum magnitudinem affert. Licet enim siccitas per se
arteriae dilatatiottem prohibere videatur: tamen juncta calori siccitas, ita necessitatem
refrigerationis auget, ut dilatationem arteriae in omnes ejus dimeniones, quantum possibile,
fieri necessarium sit. Duri fiunt pulsus ob siccitatem arteriae, ut dictum; eademque
frequentiam auget. Cum n. siccior arteria non tam apta sit ad extensionem, ac humida semel
aeris, quantum colori ventilando opus est, attrahere non potest; ideoque frequentia, quod
deest, resarcitur.
In respiratione quoque si amplitudo thoracis calori cordis respondeat,thorax semel tantum aeris attrahit, quantum sufficit ad calorem vehementiorem ventilandum;
et propterea tunc respirationis celeritate et frequentia non tam opus est. Si vero angustia
pectoris paulo major, quam cordis caliditas ferat, aut certe non minor, iteratâ et crebrâ
respiratione opus erit. Cum enim semel tantum aeris, quantum cordi refrigerando satis sit,
attrahi non possit, crebro et parvâ interjectâ morâ respirandum est.
Tali vero corde qui praediti sunt ad actione suscipiendas et peragendas promti, animosi et
audaces sunt. Calor enim ad promtitudinem, siccitas ad constantiam in agendo conducit. Et quia
calor solus ad iram proclives reddit, siccitas perseverantes in ira: qui calidi et sicci sunt
corde, et ad iram propensi sunt, et in ea perstant. Sunt quoque invidi et superbi. Quod si
calor et siccitas plurimum excesserint, evadunt homines nonsolum concitatae et praecipitis
irae, sed et tyrannicis moribus praediti, id est, feroces, crudeles, immisericordes, nullique
parcentes. Hirsuti sunt iidem, maxime in pectore et hypochondriis. Na in tali constitutione
copiosissime fuliginosa materia attollitur. Totum quoque corpus calidum et siccum erit, nisi
epatis temperies repugnet; et thorax latus atque amplus, nisi capitis parvitas obstet, ut ante
dictum.
Cordis calidi et humidi signa. Calidi et humidi cordis signa sunt pulsus
molles, magni, celeres et frequentes. Molles ob arteriae mollitie et humiditatem. Magni ob
calorem auctum et instrumentum, scilicet arteriam, ad majorem dilatationem aptum. Celeres et
frequentes et propter calorem auctum et propter humiditatem, quae multa excrememta fuliginosa
exhibet. Respiratio pulsui respondet, modo calori cordis thoracis amplitudo respondeat. Minor
enim thorax, ut dictum, minus aeris attrahit, atque ideo frequenter attrahere cogitur. Major
contrarias ob caussas et rariores facit respirationes et tardiores. Qui tale temperamentum
cordis habent, sunt industrii et promti ad actiones ob calorem: Non tamen feroces. Caloris
enim acrimonia ab humiditate quasi obtunditur. Ad iram quidem sunt promti: ea tamen non est
acerba et pertinax, sed placabilis.
Quod reliqua in hac temperie attinet, calida et humida temperies, si modum non multum
excedat et calor humiditati valde dominetur, ad vitam diutius protrahendam accommoditssima
est. Si autem humiditas ita calorem superet, ut vapores, qui colliguntur, discuti non possint,
et transpiratio et caloris libera ventilatio prohibeatur, facile putredo excitatur et febres
putridae gignuntur. Quando enim retentis exhalationibus calor amplius humiditati dominari
nequit, humiditas ab externo calore corrumpi incipit, atque ita ista temperies putredini
maxime obnoxia est.
Cordis frigidi et humidi signa. Qui frigido et humido sunt corde, pulsus edunt
molles, ob humiditatem et mollitiem arteriae, parvosquoque, tardos et
raros. Parvus enim cordis et hinc pendens totius corporis calor multâ refrigeratione opus non
habet: eandem ob caussam respiratio parva, tarda et rara est. Qui tale temperamentum obtinent,
non sunt audaces, sed meticulosi et diffidentes, effaeminati, segnes. Nam et frigus per se
torporem et segnitiem in omnibus actionibus adfert et ipsa humiditas calorem obtundit: Unde
neque ad iram proni sunt, et si ad ira concitentur, facile placantur. In corde enim frigidiore
non ita facile humores effervescunt, ut ira accendatur. Si tamen accidat, ut ad iram
concitentur, non vehemens est et facile placatur. Etenim cor per se est minus calidum, et
humiditas calorem accensum temperat. Sunt quoque clementes, verecundi, in rebus adversis
desperantes, et omnino molli et muliebri animo praediti. Pectus pilis nudum habent. Utraque
enim qualitas ad pilorum generationem necessaria deest. Totum corpus, et thoracis amplitudinem
quod attinet, habet se ea, ut ante in simplicibus temperamentis dictum est.
Cordis frigidi et sicci signa. Tandem qui cor frigidum et siccum habent, in iis
deprehenditur in pulsu durities, parvitas, raritas, tarditas. Duri sunt pulsus, ob
siccitatatem arteriae; parvi cum ob parvum calorem, qui magnam refrigerationem non desiderat,
tum ob arteriae duritiem, quae ita libere in omnem dimensionem distendi non potest. Eandem ob
caussam, quod scilicet calor exiguus magnâ refrigeratione opus non habeat, sunt tardi et rari.
Ex respiratione, cum nullum certum signum temperamenti cordis sumi possit, nisi simul
consideretur pectoris amplitudo, ea et hîc consideranda. Nam cum cor officina caloris vitalis
sit, et cor hîc ut frigidum consideratum, nihilominus omnibus membris aliis calidius sit:
etiamsi cor sit frigidius, modo pectoris quatitas temperamento cordis respondeat, nec
tarditas, nec raritas in respiratione apparebit. Si vero pectoris amplitudo major sit, quam
calor cordis necessario postulet, tum demum tarda et rara respiratio apparebit. Semel enim in
pectore amplo attractâ aeris frigidi copiâ majore fere, quam calor ventilandus requirit, ad
aerem iterum attrahendum et tardius et rarius pulmonem moveri satis est. Iidem ad iram minime
propensi; concitati vero et ad iram quasi coacti, iram diutius retinent. Iisdem tribuitur
avaritia. sunt quoque omnium maxime nudi pilis in pectore; quia materia pilorum ob siccitatem
et calor caussa efficiens deest, frigiditasque cum siccitate juncta parum fuliginum
generat.
Atque haec de signis temperierum cordis dicta sunt. Conclusionis loco cum Galeno hoc
monendum, ea, quae de signis ex actionibus moralib. petitis hîc dicta sunt, non de moribus seu
bonis, seu pravis ex institutione vel consuetudine comparatis, sed congenitis intelligenda
esse. Observandum enim, mores in genere ita dictos Mores du Splices. esse
duplices, quosdam nativos,quos Plato ingenitos, Galenus appellat, qui a primo ortu a parentibus contra huntur; quo Avicennas
non sine caussa etiam lac nutricum refert. Non raro enim accidit, ut infantes non minus
nutricum, quam parentum mores, referant. Deinde alios adscititios, qui a disciplina et
consuetudine cum aliis proveniunt. Saepe enim usu venit, ut qui optimis moribus a natura est
praeditus, mala educatione et consuetudine malorum evadat pessimus. Et contra, qui pravos â
natura obtinuit mores, bona educatione et cum bonis conversatione fiat probus. Ex Nativis ergo
solum moribus signa de temperamentis cordis sumere licet. Et proinde ne in temperamento cordis
agnoscendo fallamur, videndum, an mores nativi sint, an adscititii; Et alia quoque signa
adjungenda.
An mores sequantur temperamentum corporis. Ex quibus facile illa controversia,
quae inter Medicos et Philosophos agitatur: An scilicet mores sequantur temperamentum
corporis, decidi potest. Si nimirum, ut jam dictum, distinguatur inter mores nativos et
adscititios. Omnia enim, quae nonnulli Philosophi contra sententiam Galeni et aliorum, qui
statuunt, mores sequi tempera mentum corporis, afferunt, de moribus adscititiis, disciplina,
consuetudine et conversatione comparatis vera sunt: et per se planum est, mores illos
temperamentum non sequi. Interim nativos mores a temperamento corporis pendere, certissimum
est. Et quamvis negandum non sit, mores in specie a Philosophis dici, quod more et adsuetudine
comparentur: tamen et illae ac inclinationes ad peculiares
virtutes et vitia mores saepe dicuntur; atque ipse Aristoteles, 6. Ethicor.
c. 13. dicit: Singulis hominibus mores quosdam per naturam competere.
CAPUT V. De Signis Temperaturae Epatis.
COr succedit Epar, Officina sanguinis. In Epate enim Chylus a ventriculo coctus et per venas
mesaraicas transmissus atque ab iisdem aliquomodo alteratus in sanguinem, universi corporis
nutrimentum futurum, convertitur, simulque a superfluis et inutilibus in eo purgatur,
transmissis et ablegaris iis in vasa vicina Epatis tempermentum. huic usui
destinata. Est autem Epatis temperamentum nativum calidum et humidum, cognatum nimirum
sanguini, qui in eo generatur. Epatis tem perati figna. Atque id temperamentum si
Epar obtineat, et optime constitutu sit, id ex totius corporis habitu et carne cognoscitur.
Neque n. tali temperamento Epatis praediti sunt nimis carnosi et graciles, sed medio corporis
habitu. Color corporis est roseus, et reliqua, quae in temperato corpore signa reperiuntur, in
hac Epatis constitutione apparet pleraque. Urina etia est optima. Cum n. urina seu in Epate
generetur, seu amplius elaboretur, atque ab eo proxime secernatur, si optima fiat in eo
cococito, optima quoque urina erit.
Epatis calidi signa. Epatis vero calidioris signa sunt, Bilis flavae
abundantia, consistente vero aetate etiam bilis atrae seu sanguinis biliosi. Ita enim flavae
bilis, ut et atrae aetate consistente abundantiam explicandam censemus. Neque enim, ut supra
lib. 1. cap. 9. dictum, humores excrementitii in corpore sano et recte
se habente in venis continentur, sed pro diversa temperaturarum ratione nunc sanguis calidior,
nunc frigidior, nunc siccior, nunc humidior generatur, qui sanguis biliosus, pituitosus,
Melancholicus dicitur. Ita ubi Epar est calidius, a calore Epatis sanguis plus caloris
concipit et calidior redditur, quem vulgo biliosum vocant, quod multas partes calidas, quae
caliditate et siccitate cum bile excrementitia conveniunt, atque in eam facile convertuntur,
habeat. Progressu vero aetatis, ubi humido imminuto calor fit siccantior et acrior, sanguis
magis adhuc aduritur et plures partes adustae cumulantur. Interim non negamus, in Epate
calidiore, praesertim ex calidis alimentis, plurimum bilis flavae excrementitiae generari,
quae tamen in suum receptaculum, fellis vesiculam, amandatur; sicut progressu aetatis
sanguinis calidi progressu aetatis sanguinis calidi partes crassiores in atram bilem
abeunt.
Quia quoque Epar venarum suo modo principium est, atque ab Epate per venas sanguis
diffunditur: Si Epar sit calidiusm venae erunt latae et amplae; cum calor distendere et in
amplitudinem deducere materiam aptam soleat. Et quia sanguis universi corporis alimentum est,
si Epar sit calidum, et in eo calidior sanguis generetur, universum corpus calidius apparedit.
Neque hic, quod quidem monet Galenus, cor multum obstare potest. Cum enim cor etiam frigidum
in homine sano sit Epate calidius, et sanguis arteriosus in sano homine sanguine venoso
calidior: nullo modo caliditas sanguinis venosi obtunditur a temperamento sanguinis arteriosi
et spiritus vitalis. Hoc tamen verum est, corpus apparere minus calidum, ubi saltem in Epate
calor excedit; non vero etiam in corde quam si cor simul sit calidius.
Sunt quoque in iis, qui Epar habent calidum, venter et hypochondria hirsuta; cum Epar multa
fuliginosa excrementa suppeditet. Et cum Epar ad concupiscentias voluptatum cibique appetitum
non parum faciat, ii, qui Epate sunt calidiore, ad voluptates praecipue ex cibo et potu
capiendas feruntur. Iidem calidis cibis et potibus, ut et aere, offenduntur. Juvant vero eos
aer et cibi potusque frigidiores. Alvum insuper habent sicciorem. Sunt siticulosi; nisi
frigiditas et humiditas ventriculi obstiterit; calidis quoque morbis facile sunt obnoxii.
Epatis frigidi signa. In frigido vero Epate omnia sunt contraria. Venae nimirum
sunt angustae, sanguis frigidior, quem vulgo pituitosum vocat, id est, in quo plurimae partes
crudiores adhuc et frigidiores continentur. Hinc totumcorpus, quod
tali sanguine nutritur, apparet frigidius; nisi cordis caliditas obstiterit. Hypochondria
quoque et ventrem habent glabrum; cum ob frigiditatem pauciores fuligines attollantur.
An venarum amplitudo Epatis tem periei signa exhibeat. Caeterum quod inter
signa Epatis calidi venarum amplitudo et latitudo; inter signa Epatis frigidi, venarum
angustia a Galeno ejusque interpretibus ponitur, id reprehendit Argenterius. Venae enim,
inquit, ex sanguine parentum, antequam Epar sit factum, generantur, et illis postea affunditur
Epatis substantia. Et proinde si venae prius sunt factae, quam Epar: magnitudinem et materia
multa, e qua sunt factae, non a calore Epatis habent. Etsi calor aliquis ea in re aliquid
potest, in calori, qui est in semine et utero, tribuendum est, non ei, qui in carne Epatis
insitus est.
Verum enimvero quod supra de cordis signis dictum, id hîc etiam locum habet. Verum quidem
est, magnitudinem venarum a copia materiae et facultate formatrice earum robusta procenire.
Est tamen hoc etiam verum, quod natura recte agens, dum seminis partes digerit et disponit,
cuilibet membro tantum materiae apponit, quantum ejus naturae ratio postulat. Et proinde si
Epar sua natura sit futurum calidius, et quod copiosum sanguinem sit generaturum, eidem tales
ac tantas venas apponit, quae sanguinem illum capere possunt. Contra si pars seminis, e qua
Epar est formandum, sit jam in sua conformatione frigidius, venas quoque tales effingit, quae
isti Epatis temperamento respondeant. Deinde et hoc negari non potest, sanguinem calidiorem
esse magis spinituosum, quam sit sanguis frigidior: et proinde si sanguis sit calidior, magis
venas dilatabit, quam si sit frigitior.
Epatis sicci signa. Sicci Epatis signa sunt sanguis paucus et crassus, venae
durae, totius corporis habitus gracilis. Quale autem nutrimentum, sanguis scilicet in Epate
genitus, talis corporis constitutio. Neque cordis, visceris scilicet sua natura siccioris,
humiditas unquam tanta est, ut Epatis siccitatem emendare possit.
Epatis humidi signa. Epatis tandem humidi signa sunt sanguis abundans, isque
tenuis et dilutus, et totum corpus humidius. Sicut enim sicca Epatis temperatura serosas
humiditates absumit, ita humida easdem congregat.
Epatis calidi et sicci signa. Atque haec simplicium Epatis temperaturarum signa
sunt; ê quibus signa compositarun; temperaturaru conjungi possunt. Calidi et sicci Epatis
signa sunt venarum amplitudo et durities, sanguisque crassior et siccior. Licet enim caloris
proprium sit attenuare: tamen cum idem tenue resolval, hoc modo sanguis incrassatur,
crassitiemque siccitas adjuvat, quae humiditates absorbet. Hypochondria in iis, qui tale
temperamentum obtinent, sunt valde hirsuta. Sanguis est biliosus; qui in aetatis vigore propte
in atram bilemabit, et proinde totum corpus est calidius et siccius.
Epatis ealidi et humidi signa. Si vero Epar sit Calidum et Humidum, sanguis
generatur copiosior. Calor enim inprimis ad sanguinis generationem facit, humiditas cero ad
ejus copiam. Reprimit enim calorem, ne multum de genito sanguine absumat ac dissipet. Ac
praetea humiditas facit, ut partes alimenti exactissime misceri, et calor in onnes ejus partes
suas vires exserere possit. Sanguis etiam mediocris est consistentiae. Etsi enim propter
humiditatem fluidior et aquosior esse debeat: tamen calor superans eum ad justam et mediocrem
crassitiem deducit. Venae sunt magnae, latae et molles, totiusque corporis habitus humidior et
mollior. Calor enim humiditati junctus materiam facilius extendere, et in omnes partes
dilatare potest, quam si sit in materia sicca. Hirsuta quoque sunt hypochondria, sed minus,
quam in temperamento Epatis calido et sicco. Calor enim siccitati junctus magis adurit
humores, quam sociatus humiditati. Unde manga fuliginum copia gignitur, e quibus pili
generantur. Si vero utraque qualitas, caliditas et humiditas, valde excedat, tali temperamento
praediti in multo ex putredine morbos incidunt; et praesertim si humiditas magis, quam calor,
excedat. Nam a redundante humido calor quasi suffocatur, et ob humiditatem excrementa plurima
cumulantur, quae a calore vinci non possunt: et calor exiguus humido copioso dominari no
potest. Si vero calor plurimum sit auctus, humidum vero minus, minus quoque tale corpus
cacochymiae et putredini est ob noximum; cum calor humiditatem vincat atque excrementa
disspare et ejicere possit. Et quidem Epatis constitutio calida et humida plus facit ad morbos
ex putredine genitos, quam cordis. Epar enim humorum officina est, et alimentum toti corpori
suppeditat.
Epatis frigidi et humidi signa. Si Epar sit frigidius et humidius, sanguis
generatur pituitosus et crudior; venae sunt angustae, et totum corpus, nisi cor resistat, est
frigidius et humidius. Hypochondria quoque pilis nuda sunt; quia utraque qualitas pilorum
generationi obstat.
Epatis frigidi et sicci signa. Tandem Epatis frigidi et sicci signa sunt;
sanguis paucus. Nam frigiditas ad omnia naturae opera ineptissima est: atque ideo in tali
constitutione nec coctio nec nutritio selix est, unde nec pilorum copia succrescit, totumque
corpus est frigidius et siccius; nisi forsan cor frigiditatem Epatis emendet. Siccitatem vero
Epatis cor ipsum, scilicet natura siccius, emendare non potest.
De biscerum. Caeterum quia hactenus saepe facta
mentio inter Epar et cor, atque aliquoties dictum, eam temperiem,
quam cor toti corporis habitui communicat, aliquando ab Epate mutari et corrigi posse; et
contra eam, quam corpus totum ab Epate accipit, a corde emedari: Conclusionis loco explicadum
videtur, quae qualitas magis vel minus oppositam sibi qualitatem e temperie alterius horum
viscerum emanantem ob tundere et mutare possit. Primofrigiditas Epatis
a caliditate cordis facile superatur et emendatur. Cor enim vitalis caloris fons omnes partes,
etiam frigidas, facile calefacit, et cor in activis qualitatibus longe potentius est, quam
Epar, ut pote ex quo spiritus vitalis, res calidissima et efficacissima, in omnes partes de
rivatur. Minus vero facile caliditatem Epatis a frigiditate cordis emendari posse censent.
Verum supra dictum, impossibile nobis videri, ut Epatis caliditas seu calor ab Epate in toto
corpore proveniens a corde temperetur. Cum enim cor quodvis, etiam frigidius, Epate quovis
calido sit calidius, et eadem sit ratio sanguinis venosi et arteriosi; et sanguis arteriosus
semper, etiam respective frigidior, quovis sanguine venoso sit calidior: ut caliditas Epatis a
corde, utpote calidiore, temperetur, fieri non potest. Ita nec cor humidum siccitatem ab Epate
provenientem humectare potest. Cum enim et ipsum cor succum suum ab Epate accipiat, et cor
natura semper siccum sit, si cum Epate conferatur, ejusque naturalis caliditas magnam
exsiccadi potestatem habeat, quamvis cor respective humidum sit, non tamen potest siccitatem
Epatis vel siccitatem partium, quae ab Epate provenit, moderari, nec unquam in homine sano cor
a naturali suo tempermento ita deflectere et ad humiditatem declinare potest, ut siccitatem
totius ab Epate provenientem humectare possit. Et per se siccitas difficilius tollitur, quam
humiditas. Rursum caliditas cordis difficulter tollitur ab Epatis frigiditate, et si hoc
facere debeat, vehementet eam obsistere oportet. Frigiditas cordis etiam non facile superatur
et corrigitur a caliditate Epatis: sed facilime humiditas cordis ab Epatis siccitate: cum cor
alias etiam, cum humidum dicitur, satis siccum sit.
Caeterum quae de cordis et Epatis dicuntur, non tam de ipsarum
harum partium, quam de totius corporis mutatione, quam in eo Epar et cor faciunt, accipenda
sunt. Cor enim et Epar in omnia corporis membra per arterias et venas sanguinem ac Spiritus
transmittunt, quibus membra nutriuntur et foventur ac simul alterantur.
CAPUT VI. De Signis Temperaturae Testium.
NAtura hominem, quem produxerat, immortalem esse, si fieri potuisset, optasset; sed cum per
mutabilem et caducam quatuor elementorum contrariorum naturam, e quibus constabat, id non
liceret, generationis immortalitatem excogitavit, atque ita elegit
id, quod melius fuit, lib. 14. de usu part. cap. 2. verae religionis et
caussae generationis ignarus, scripsit Galenus. Etenim non solum mortalitatis, quae ex peccato
primi hominis provenit, subsidium futura, sed et homini non morituro ad propagationemet multiplicationem sui inservitura fuerat generatio. Plurimum autem ad
eam testes faciunt; neque id tantum praestant, sed et virilitas quaedam ab iis in universum
corpus emanat, totiusque corporis habitus ab eorum constitutione noparum afficitur; et pro
varia testium constitutione alii planê steriles sunt, alii ad mares, alii ad faemellas
generandas apti. Itaque et de signis testium aliquid addere, operae pretium omnino fuerit.
Testium temperatorum signum. Primo cum temperata partis cujusque constitutio ad
omnes actiones, quae parti alicui propriae sunt, obeundas sit aptissima: merito qui temperatos
ad justitiam testes habent, sunt foecundissimi. Sunt quidem nonnulli, qui majorem in calido et
sicco temperamento testium foecunditatem statuunt, quam in temperator. Quemadmodum enim,
iuquiunt, ex duabus ventriculi functionibus coctio in calido melior fit, quâm in temperator,
eo quod calore promovetur coctio: Sic quo majore calore coctum est semen, eo ad foecunditatem
aptius. Verum iis non adsentimur, neque concedimus, meliorem coctionem fieri in ventriculo
calido, quam in temperato. Licet enim forsan crassiores et duriores quosdam cibos ventriculus
calidior felicius concoquat: tamen contra cibos coctu faciliores aduret et corrumpet, cum in
omnibus actionibus se rectê habeat ventriculus temperatus. Quamvis etiam Galenus calidos et
siccos testes foecundissimos esse dicat: id tamen saltem de collatione cum aliis
intemperaturis, non vero de temperata testium constitutione accipiendum. Imo sunt alii, qui
calidam et humidam testium temperaturam, utpote quae naturali eorum constitutioni sit
vicinior, pareferant.
Testium calidorum signa. Qui autem calidos teste habent, salaces sunt, et in
Venerem, ac quidem mature prompti. Cum enim veneris appetitus in animalibus ideo proveniat, ut
semen, quod turget et ad excretiones stimulat, excernatur: si semen sit calidius, maturius ac
valide, naturam ad excernendum stimulat. Caliditas enim acrimoniam semini conciliat. Sunt
quoque foecundi, cum multum seminis gignant, idque calidum et potens. Et propterea masuclorum
procreatorres sunt. Isdem quoque celeriter partes genitales, et quae crica eas sunt, pilis
vestiuntur.
Testium frigidorum signa. Frigida testium temperies contraria signa habet, ex
contrariis caussis. Qui nimirum frigidam testium temperiem habent, in Venerem proclives non
sunt, nec foecundi, et si generant, foeminas potius, quam masculos, procreant; partesque
genitales glabras et minus pilis vestitas habent.
Testium humidorum et siccorum signa. Qui humidos testes habent, multo semine
abundant et aquoso. Sicca testium temperies parum seminis, procreat, idque mediocriter
crassum. Quidam etiam, nec abs re, ex barba indicia sumunt, statuuntque, calidos cito,
frigidos autem tarde vel nunquambarbatos fieri: Sic humidos parum,
siccos multum. Et videmus eis, qui ante pubertatem castrati sunt, pilos quos post genitos
Aristoreles appellat, non exire post pubertatem; castratis decidere, exceptis pilis pubis.
Testium calidorum et siccorum signa. Compositas temperaturas quod attinet,
calida et sicca crassum semen generat, et cum Galeno a plerisque foecundissima statuitur, et
quae celeriter et mature ad venerem stimulat. Verum enim vero si semen justam crassitiem
habeat, generationi satis aptum est. Potest tamen et tam crassum esse, ut non sit aptissimum
generationi. Ita, ut dictum, temperata constitutio ubique optima et ad generationem aptissima.
Si autem aliqua intemperies valde exedat, tum contrariae misceri debent, ut semen sit
foecundum, unde calidum et siccum nimis semen justam generationi materiam non exhibet. Si tame
paulo calidiores et sic ciores sint testes et inde seme, faecundior est ea costitutio, quam
frigidior et humidior: quoniam multa seminis materiam attrahit, concoquit et partes
excrementitias absumit, et quia semen calidius et siccius est acrius, citius et prope ab
ineunte aetate ad Venerem stimulat. Humidum vero prima aetate obtusum quasi est, ut ad venerem
ita stimulare no possit. A venere tamen calidi et sicci magis laeduntur, ob nimiam, quae a
Venere fit, exsiccationem: cum contra calidi et humidi non tam facile a Venere lae dantur, sed
ab ea excessus ille quasi ad mediocritatem redigatur. Monet tamen hic Argenterius, noxam, quae
ex Venere percipitur, potius ab intemperie totius percipitur, potius ab intemperie totius
corporis et maximê Epatis, quam testium tantum provenire. Nam si humores in corpore abundent,
Venus proderit; oberit vero, si corpus calidius et siccius sit, quacunque temperie testibus
affectis. Si enim Epar sit calidum et humidum, a quo plurimum boni sanguinis generatur, testes
vero calidi et sicci: nihil incommodi percipiet corpus ex frequenti Veneris usu: majus vero
damnum sequetur, sit Epar et universum corpus sit siccius, licet testes sint calidi et humidi.
Qui calidos et siccos testes habent, masculos procreant; nisi insigniter repugnantem mulieris
naturam nacti sint. Et talis procul dubio fuit Hercules, quem ex numerosa 72. liberorum prole
unicam suscepisse foeminam ferunt. Calidis et siccis etiam celerius pili erunpunt in genit
libus, et omnibus, quae circa ea sunt. partibus, sursum quidem in locis circa umbilicum,
deorsum vero usque ad media semora.
Testium calidorum et humidorum signa. Qui calidos et humidos habent test,
semine magis abundant. Nam calor attrahit materiam et semen generat; humiditas vero eam
conservat prohibendo dissolutionem. Unde quidem non tantum appetunt Venerem, ut calidi et
sicci; cum humiditas in semine calorem obtundendo illud blandum reddat et minus acre, ut copia
potius, quam qualitatestimulet. Ferunt atem Veneris usum facilius, ob
seminis abundantiam; si tamen, ut dictum, Epatis et reliqui corporis temperies consentiat. Imo
si paulo magis caliditas et humiditas aucta sit, jam nec sine damno tales continentes sunt, et
si a poris sentiunt, ob nimiam seminis redundantiam. Quando enim seme superfluum in corpore
retinetur, facile aliquam pravam qualitatem, concipit, et alias calida et humida ad putredinem
aptiora sunt, unde nonni aquam gravissima Symptomata, Epilepsia, Melancholia, Syncope,
suffocatio uteri et similia oriuntur, de quibus Galenus, 6. de locis
affectis cap. 5. Iidem tam ad masculos, quam generandas faemellas apti videntur, et minus
etiam, quam calidi et sicci, circa nartes genitales hirsuti sunt.
Testium frigidorum et humidorura signa. Qui frigidos et humidos teste habent,
tarde Venere uti incipiunt, neque ita, ut calidi et sicci proni sunt in Venerem. Tarde enim
semen in iis gignitur, atque ipsum tenue est, et aquosum, et ideo ad stimulandum, minus
idoneum. Semen eitam est, infoecundum; aut si foecundum sit, ad foeminas potius, quam mares
generandos aptum. Etenim si major frigiditatis in testibus sit excessus, semen plane
infoecundum est; Si vero is monor sit, tantum ad foeminas generandsas aptum.
Testium frigidorum et siccorum signa. Tandem frigida et sicca testium
temperatura crassius semen generat, sed omnino paucum. Unde hi magis adhuc a concubitu
laeduntur, quam frigidi et humidi. In humidis enim major est seminis copia, quam in
siccis.
CAPUT VII. De signis Temperaturae Ventriculi.
PArtes, quarum signa hactenus recensuimus, praecipuae sunt, e quibus totius corporis
temperamentum pendet, utpote ex quibus toti corpori nutrimentum, calor et spiritus
suppeditatur. Utile est tamen et reliquaru partium, quae vel principibus vel toti corpori
inserviunt et publici usus gratia factae sunt, temperiem perspectam habere. Et ut a Ventriculo
incipiamus, ejus temperies primum ex actionibus cognoscitur. Sunt autem ventriculi duae
praecipue actiones, appetitus et coctio, qua cibus in chylum convertitur. Appetitus duplex
est, fames et sitis. Secundo ex ciborum noxa vel salubritate. Tertio ex foris
occurentibus.
Ventriculi temperati signa. Primo ergo temperatus ventriculus in omnibus se
mediocriter habet, tantum appetit, quantum potest cocoquere; et quidem bene cocoquit: neque
cibos molles et coctu falciles corrumpit; neque duros crudos relinquit, neque a cibis oblatis
facile laeditur.
Ventriculi calidi signa. Calidus vero ventriculus melius concoquit, quam
appetit. Nam coctio est opus caloris: frigus autem ad appetitum excitandum facit nonquidem per se, sed contrahendo et cogendo tunicas ventriculi; unde suction
et corrugation in orificioventriculi oritur. Sciendum autem, in appetitur haec ordine sese
consequi. Primo fit inanitio partium totius corporis; deinde seu
naturalis appetitus ejus, quod deest: Tertio fit attractio seu suctio, qua membra reliqua a
venis et Epate, Epar vero a ventriculo alimentum appetit: Quarto sensus ejus tractionis et
suctionis in orificio ventriculo, quod ordine untimum est et sentiendi vim ob plures nervorum
surculos ariorem habet: Ultimo est seu appetentia animalis, quae
ex sensu suctionis in orificio ventriculi orta, animal ad quaerendum cibum stimulat. His ita
se habentibus appetitus in calido ventriculo non est magnus: Cum calor partes solidas laxet,
minusque idoneas ad ventriculum sugendum et vellicandum reddat; preaterea humidum fundendo
efficiat, ut spatia membrorum vacua expleantur. Deinde ventriculus calidus duros, et qui non
sacile concoquuntur, cibos felicius concoquit, contra vero cibos molles et coctu faciles
corumpit, ac in bilem vertit, unde morsus ventris et ructus nidorosi oriuntur, et biliosi
quandoque vomitus, ac dolores capitis. Hinc tales ventriculi carnes bubulas melius, quam
pisces faxatiles et ova, concoquunt. Proptio enim inter calorem coquentem, et id, quod
coquitur, esse debet. Alid enim id, quod coqui debet vel crudum et imperfectum relinquitur vel
corrumpitur. Potest quidem multum in hac re victus ratio consueta, et experientia testatur,
eos, qui carnibus fumo duratis, aliisque cibis durioribus assueti sunt, non bene habere, sed
in morbos in cidere, si pullos gallinaceos, carnes vitulinas, ova sorbilia et similia
comedant. Praecipua tamen caussa hujus differentiae est ventriculi constitutio, quae ob
caloris robur duriora melius, quam mollia concoquit. Delectatur etiam ventriculus calidus potu
et cibo calidiore, eoque potius tali , ut pote naturae suae amico
et cognato: a frigidorum tamen occursu tam non laeditur, ut eorum moderato usu ab ulteriore ad
caliditatem lapsu praeservetur. Sitis denique est major, quam appetitus cibi.
Ventriculi frigidi signa. Frigidior autem natura ventriculus, avidius quam
appetit, quod possit concoquere: et inprimis cibi frigidi et coctu difficiliores a tali
ventriculo non bene coquuntur, sed in eo facile acescunt, unde ructus acidi eduntur, et post
cibum paulo copiosius sumtum gravitatis sensus in eo percipitur et quasi pondus circa
ventriculum, fluctus item, et nauseae inanes, quandoque etiam vomitus contingunt.
Ventriculi humidi signa. Humidus ventriculus non falcile fitit: Humor enim, qui
sitim prohibet, copiosus non facile absumitur: deinde largiore potu, utpote temperaturae suae
cognato, non facile laeditur, delectatur etiam cibis humidis, ut potenaturae cognatis, famem sacile tolerant.
Ventriculi sicci signa. Siccioris ventriculi signum est sitis; nisi ea fiat ex
membro aliquo vicino, ut corde et pulmone. Cum enim cor et pulmo non longe ab orificio
ventriculi absint, si viscera illa calida sunt, sitis caussa erunt; licet mediata. Ergo
dispiciendum, unde sitis proventiat, de quo postea in signis pulmonis dicetur. Quod autem
sicci ventriculi facile sitiunt, caussa est, quo humidum eorum statim absumitur: modico tamen
potu sitis illa sedatur. Ut enim paucus humor cito absumitur: ita etiam pauco potu reparatur.
Laeduntur vero tali ventriculi temperie praediti a potu copiosiore. Cum plus, quam opus sit,
assumitur, natura illud superfluum, ut noxium respuit, unde fluctatio in ventriculo excitatur,
cum ventriculus potum illum, ut molestum arcte non complectitur, aut per summa in ventriculo
innatar, unde saliva frequens et copiosior colligitur. Utrobique autem potus crudus et
imperfecte coctus relinquitur. Appetunt tales, quamdiu ista temperies in naturali statu
permanet, cibos siccos, utpote naturae suaesimiles.
Id quod omnibus (ut regulam hanc communem tadit Galenus) partium temperaturis commune est.
Cum enim omnes partes se consevandi desiderium habeant: id fit similia appetendo, dissimilia
vero et sibi contraria fugiendo. Itaque congenitae dyscrasiae similibus qualitatibus gaudent,
calidae, calidis, frigidae, frigidis, et aversantur contrarias. Ex morbo autem contractae
intemperanturae contrarias qualitates postulant, ut quod praeter naturam est, expellatur, et
pars suo naturali statui restituatur: id quod fit per contraria; cum contrariorum sint
remedia.
Atque haec vulgata secundum Galeni mentem de signis temperaturarum ventriculi doctrina est,
in qua An intempemti similia bel cortraria appetant. tamen aliqua in dubium vocat
Argenterius, quae praetereunda non videntur. Primo quidem illud, quod cum Galeno omnes
Interprestes statuunt, intemperaturas scilicet a temperata constitutione recedentes seu omnes
congenitas dyscrasias, quam diu sunt in naturali statu, guadere similibus; ea vero solum, quae
praeter naturam sunt, appetere contraria, ab Argenterio non admintritur. Primo enim cum
Medicinae partes praesevatrix et curatrix in quanto, non in quali differant, ita scilicet ut
pars conservatrix saltem minora emendet, pars vero curatrix majora, calorem scilicet exignum
et qui nodum sanitatis limites egreditur, pars medicinae conservandae sanitati dicata,
febrilem vero calorem pars medicinae curatrix tollat: non appetit natura in uno statu similia,
in alio dissimila et contraria cûm haec qualitate et specie differant. Neque sine caussa fieri
videtur illud ipsum. Cum enim conservatio, sed et excessuum leviorum emendatio:
neccessariumest, ut tum fiat mutatio, mutatio autem fit per contraria.
Evacuatum nempe corpus conservatur per id, quod contrarium est evacuationi, repletionem scil.
seu alimentum; Repletum conta, fame atque inanitione. Ita si friget sanus, calefacinetibus
conservationem sanitatis petit. Atque id ipsum alibi Galenus innuere videtur, cum scilicet de
oculorum temperaturis, in arte Medica, scribit, eas a similibus suae temperaturae causis
facile offendi, recreari autem a modico contrariorum usu, idque commune esse in omni cujusque
partis temperatura. Et de ipsis signis temperaturum ventriculi scribit; calidum ventriculum a
frigidis nullam noxam percipere, si ipsis moderatê utatur. Et de pulmone inquit, maximum
frigidi pulmonis esse indicium, inspiratione frigida laedi, caliditatem autem ipsi esse
amicam. Et cum ventriculus siccus siticulosus sit, certe non gaudebit siccis cibis, sed potius
himidis delectabitur. Et res ipsa idme testari videtur. Post modicam enim exercitationem. in
qua calor est auctus moderate, nemo ad sanitatis conservationem appetit potum calidu, sed
frigidum. AEstate etiam omnes frigida appetunt, non calida; et qui Epate sunt calidiore, omnes
potius gaudent potu frigido, quam calido. Praeterea non videtur esse ratio alia ciborum, et
eorum, quae extra occurrunt. Utraque enim ad conservandum naturalem statum comparata esse
debent. Cum vero Galenus scribat, frigidum ventriculum frigida extrinsecus occurrentia non diu
tolerare, quemadmodum neque calidum calida; etiam intus assumta frigida non tolerabit bene
ventriculus frigidus, sicut neque calidus calida. Tandem etiamsi concedi possit, in genere
similia similibus conservari, et proinde calida calidis gaudere, frigida frigidis, humida
humidis, sicca siccis, quatenus scilicet talia, id est, elementorum qualitates sunt, et ut res
naturales sui conservationem postulant: tamen in corpore humano non cosiderantur solum
qualitates hae, quatenus tales, et Elementorum qualitates sunt, sed quatenus corporis humani
et partium ejus, ex. gr. ventriculi, qualitates. At ventriculus sui conservationem postulat,
quando mediocritatem affectat, cum qua perfectio: At si in eo aliquis excessus est, atque
appeter adhuc similia illi excessui, jam sui corruptioinem et statum praeternaturalem
appeteret.
Atque haec sunt, quae contra Galeni sententiam affert Argenterius, quae omnia non sunt de
nihilo. Nam ut ultimum saltem repetamus, cum quaelibet pars sui perfectionem desideret, maxime
mediocritatem et statum optimum in suo genere affectabit. Et cum omnes intemperaturae, licet
sint intra sanitatis terminos, catenus tales denominentur, quatenus ab optima, quae parti
convenit, temperatura deflectunt: manifestum evadit, si similes cibi et potus ipsis
exhibeantur, intemperiem illammagis augeri, et majorem a mediocritate
versus morbosum statum recessum fieri: Si vero moderate contraria ipsis exhibeantur, excessum
imminui, et ad mediocritatem reduci.
Ergo ut haec concludamus, si ad statum optimum corpora intemperata, aut partes corporis
intem peratas reducere, animus est, sensim ad contraria assuefacienda. Si vero talia corpora
ad meliorem statum reducere, vel animus vel otium non est, similibus, sed moderatis, conser
vanda, qua de re lib. 4. part. 2. c. 6.
Deinde et hoc reprehendit Argenterius, quod vulgo dicitur, a frigida intemperie ventriculi
fieri appetitum majorem, et quidem ideo, quod frigidi vis sit constringere, repellere,
constringendo exprimere et exprimendo evacuare ventriculum. Nam, in quit, ventriculus, qui
dicitur frigidus, est actus calidus, ac plus habet in se caloris, quam frigoris, et calore
vivente abundat et actionibus suis, coctione scilicet, satis de calore suo testatur. Frigidus
vero is solum dicitur ventriculus, qui minus caloris habet, quam conveniat temperato
ventriculo, atque sic ventriculus frigidus etiam, cum sit calidus actu, non potest comprimere
et constringere, quod solum actu frigidi officium est. Verum enim vero ista potius contra
quosdam interpretes, quam contra Galeni sententiam militant. Etsi enim facile concedimus, in
corpore sano non posse esse tantam frigiditatem actualem, quae constringere et constringendo,
quod in partibus est, exprimere possit, et proinde in reddenda caussa hîc plerosque
interpretes lapsos esse: interea tamen hoc nec ab ipso Argenterio negari potest, frigidiorem
ventriculum avidius appetere, quam calidum. Cum moderata enim frigida temperie magis servatur
tonus et robur ventriculi, quam cum calidiore, a qua substantia ventriculi laxatur. Deinde et
hoc accidere potest, ut acidus aliquis humor, pituitosus, aut melancholius aufferus in
ventriculo haereat, qui quidem non frigiditate, sed austeritate, appetium augeat: sicut acetum
et austeros fructus ad appetitum excitandum facere videmus. Atque haec signa simplicium
temperaturarum ventriculi sunt, e quibus facile compositorum temperamentorum signa colligi
possunt.
CAPUT VIII. De signis Temperature Pulmonis.
Pulmonis calidi signa. lib. 4. part. 2. c. 6. CAlidi pulmonis signum primo
respiratio suppeditat. Nam quibus calidior est, quam par erat, pulmo, ii pectus magis dilatant
et plus aeris attrahunt, quam quibus pulmo et cor tempertum ets, et in cotrahendo pectore mora
magis trahunt; cum copia major sit fuliginum.
Sitis a pulmone et ventr[?] quomodo discernenda. Deinde qui calidos pulmones
habent, siticulosi sunt: Venrum cum, ut supra dictum, ex ventriculo siccoquoque sitis oriatur, qua ratione sitis a ventriculo et pulmone, ut et a corde orta,
distinguenda sit, videndum.
Primo ex respirationis diversitate signum sumitur. Primo enim spiritus multus et longa
exspiratio cum siti cordis et pulmonis caliditatem arguit: sitim vero ex stomachi intemperie
nihil tale sequitur. Deinde si in thorace calor sentitur. Deinde si in thora calor sentitur,
sitis est a pulmone vel corde vel ab utroque: si in hypochondriis, a ventriculo: Tertio sitis
ex ventriculi intemperie facile potu sedatur, sed eam, quam pulmonis aut cordis caliditas
parit, non nisi longiore tempore vinci experimur. Nam potus rectâ in ventriculum fertur, et
proinde stomachi intemperiem statim alterare potest: ad superiora vero viscera tarde et non si
per longas ambages potus pervenit. Illud vero, quod frigidum de potu roris modo per communem
cum oeso phago tunicam ad pulmones descendit, plane exigumm est. Praeterea sitim ex ventriculo
ortam facile sedant humida, eam vero, quae ex pulmone, saltem frigida. Imo ne frigidus quidem
potus sitim ex caliditate pulmonis ortam statis sedat, sed magis frigidus aer, qui facile ad
pectus transit. Aer vero sitim ex siccitate ventriculi ortam non facile tollit; cum parum de
aere frigido inspiratione adducto ad ventriculum perveniat: sed aer etiam saepe sitim illam
auget. Argumento sunt hi, qui aperto ore dormiunt: fere enim siccitatem oris contrahunt.
Pulmonis frigidi signa. Frigidi contra pulmonis signum primum petitur ab aeris,
qui inspirando attrahitur, qualitate. Frigidi enim pulmones maxime offenduntur aeris frigidi
inspiratione. Ac proinde qui tale temperamentum pulmonis habent, ab Aquiloniis flatibus maxime
offenduntur; nisi naribus et ore opertis aer nonnihil temperetur, antequam ad pulmones
admittatur. Respiratio etiam est parva; quia non magna refrigeratione opus est: nec sitis
urget. Deinde licet propter cor, quod simpliciter calidum, licet respective frigidum dicatur,
aliqua refrigeratione indigeant: tamen respectu ejus refrigerationis, quae in pulmone calido
requiritur, haec minus frigida est; et proinde calidam inspirationem, id est, minus frigidam
pulmonibus frigidis amicam esse dicitur. Et cum crudi et pituitosi humones frigiditatis
soboles sint, in frigido pulmone plura excrementa cumulantur, quae nunc per tussim nunc per
simplicem screationem rejiciuntur: per tussim quidem, ubi confertim erumpunt; per screatum
vero, quando paulatim adscendunt et in faucibus coeunt.
Pulmonis sicci et humidi signa. Sicci pulmonis indicia ab excrementis sumuntur,
quibus non abundat, et proinde nec tussi, nec screatu ad rejicienda ea multo opus est. Contra
humidi pulmones plura excrementa cumulant. Ut enim pituitae primaria caussa generationis
frigiditas est: ita humiditas secunda. Unde qui siccos pulmones habent, longamorationem, et quidem altavoce, sine impedimento habere possunt. Qui vero humidos
habent, plurimum inter perorandum exscreare neccesse habent. Cum enim humiditas motu pulmonis
moveatur, cum vehementius et acutius loqui conantur, materia mota adscendit atque iterum
delabitur, quae voccem impedit et non nisi magno difflatu rejicitur.
A voce de temperie pulmonis petita signa. Verum cum vox inprimis de pulmonis et
tracheae temperie testetur, peculiariter de signis pulmonis et una tracheae a voce petitis
agendum. Quae ut clariora fiant, primo notandum, vocem, quae, ut est apud Aristot. 2. de anima cap. 8. est percussio aeris Vox quid. inspirati,
facta ad tracheam arteriam et laryngem, ab animae virtute Vocis differentia.
mortrice in illis, partibus, cum intentione aliquid significandi, inprimis tres habere
differetias, quae hîc considerandae sunt, vocemque aliam lenem, aliam asperam; aliam altam,
Voxmagna quid signisicet. aliam gravem. Primo ergo vox magna tracheae
amplitudinem et efflationis vehementiam, qua aer multus, isque ad laryngem per virtutem
validam celeriter et fortiter allisus Parva vox quid signisicet. emittitur,
significat. Parva vox contrarium significat, id quod in musicis instrumentis videre est. Nam
clangor tubae magnus duabus ex caussis oritur, primo ex magnitudine tubae et robore tubicinis
eam vehementer inflantis. Amplitudo vero tracheae et robur musculorum et pulmonis caloris
indices sunt. Calorem enim magnum omnia in prima corporis formatione ampliora reddere, et
deinde mox a primo ortu dilationem partium adjuvare, supra dictum est. Atque ita vox magna et
prava temperiem tracheae et pulmonis calidam aut frididam significat, non primo et per se, sed
per accidens et secundario, id est, mediante tracheae amplitudine aut angustia et virtutis
earem elidentis robore vel debilitate, Haec tamen de nativa et â primo ortu congentia
calditate et frigiditate accipienda sunt, non de adventitia. Caliditas enim â morbo, regione,
anni temperie et similibus demum post ortum contracta, angustiam a frigiditate naturali in
prima conformatione ortam corrigere nequit. Atque ista ita se habere, foeminae et pueri
argumento sunt: foeminae enim vocem minorem viris, et pueri minorem puberibus edunt. Viri enim
foeminis calidiores sunt, et pubertatis tempore instrumenta vocis non solum majora evaserunt,
quam in pueritia erant, sed et calefiunt et exsiccantur, praesertim humida et frigida, in
quibus calor humida quasi submergebatur.
Lenis vox quid significet. Deinde signa temperaturae pulmonis et asperae
arteriae ex lenitate et asperitate vocis petuntur. Lenitas enim et asperitas vocis ex tracheae
constitutione nascitur. Aspera quidem facta est arteria, ut et nomen habet, ut vox in ea magis
articularetur, et spiritus repercuteretur. Sed rursum hanc asperitatemquadam humiditate oblini oportuit, ne vox omnino dura, sed paulo lenior redderetur. Hanc
itaque mediocrem constitutionem si arteria obtineat, et moderate secundum omnes qualitates
habeat, lenis Aspera vox quid signis ficet. vox oritur. Aspera contra siccitatem
sequitur et defectum humoris membranam asperae arteriae illinentis, eamque planam et
aequabilem reddentis. Si nem is deficiat, trachea inaequalis redditur, et aer in eminentiorem
tracheae partem illisus sonum inaequalem efficit, pruout partes illae mollitie et duritie tum
magnitudine inaequales sunt. Exemplum est in lima, quae asperum edit sonum ob partium
inaequalitatem ferrum percutientium. Et quidem vox aspera a siccitate orta cum claritate
conjuncta est. Deinde etiam cox aspera redditur, sed cum obseuritate, a copioso humore
tracheam imbuente, sicut in catarrihis fieri solet, quam quidem raucedinem Latini, Graeci appellant. Lenis ergo vox temperatam constitutionem tracheae, in
caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate indicat. Aspera vero inprimis siccitatem, a qua
durities et inaequalitas cartilaginum tracheae et membranarum eas investientium, significat.
Quae vero asperitas et raucedo a catarrho oritur, potius ad praeternaturalem quâm naturalem
statum pertinet.
Vox grabis et acuta quid significent. Tandem vox gravis et acuta aliquid etiam
de temperie asperae tracheae significat. Fit autem vox acuta Laryngis aut capitis asperae
arteraie angustia. Gravis contra a Laryngis amplitudine oritur. Exemplum praebent lingulae
tibiarum. Sicut enim lingula angustior acutiorem reddit sonum, potentior graviorem: Ita quo
Larynx est angustior, eo fit acutior vox, quo amplior, gravior. Et in eodem homino vox
secundum acutum et grave variatur, quando musculorum laryngis ope vocis organum, atque
inprimis varie contrahitur et attemperatur. Et ut gravis vox
magnae est proxima: ita utraque amplum organum postulant. Sed in hoc videtur differentia
constituta, quod in magnitudine vocis totius tracheae amplitudo requiritur: In voce autem
gravi et acuta formanda pracipue Laryngis, proximi scilicet vocis Organi, amplitudo et
angustia requiritur.
Ex his ergo ut temperamenti signa colligamus, Acuta vox angustiam laryngis, et consequenter
frigiditatem asperae arteriae nativam indicat. Gravis contra Laryngis amplitudine, et proinde
calorem ab ortu fortem significat. Hinc pueri et foeminae vocem acutam edunt, ob organi vocis
angustiam; in senibus et a morbo convalescentibus vox acuta est, ob virutem imbecillam, quae
vocis intrumentum valde dilatare non potest.
Atque haec de signis temperamenti praecipuarum partium dicta sint. Non autem necessarium
est, reliquarum similiter parium privatarumtemperiem seorsim
inquirere, cum fere naturam principium viscerum sequantur. Sed neque facile est, earum
differentiam cognoscere; cum fere intus contineantur, neque alibi se prodant. Quemadmodum et
privatorum hominum privata vitia intra privatos parietes continentur; Primatum vero vitia
divulgantur, atque
Omne animi vitium tante conspectius in se Crimen babet, quanto major, qui peccat, habetur.
Reliquorum tamen signa commodissime petuntur e duobus fontibus. Primo a juvantibus et
laedentibus: secundo ex actionum naturalium virtute vel vitio, quae sunt attractio, retentio,
concoctio, expulsio: quo pertinent et excrementa, quae a qua libet parte excernuntur. In omni
enim, ut ante dictum est, recessu a mediocritate commodus est medioeris contrariorum usus,
quibus scilicet pars magis ad perfectione et optimum statum deducitur; noxius vero est
similium usus, praesertim niimius. Calidum nimirum temperamentum in qualibet parte calidorum
usu; frigidum frigidorum, humidum humidorum, siccum siccorum usu laeditur: Contra calidi
temperamenti indicium est a frigidorum; frigidi, a calidorum; humidi, a siccorum, sicci ab
humidorum usu bene habere. An vero omnes actiones naturales in qualibet parte recte obeantur,
inprimis excrementa in dicant. Nisi enim recte actiones adminstrentur, plura in ipsi
excrementa cumulari necesse est.
Deinde circa actiones et hoc notandum, aliud temperamentum attractioni, aliud concoctioni,
aliud caeteris magis deberi. Calidum enim et humidum temperamentum inter omnia felicissime
concoquit; difficilius autem retinet: Siccitas vero inprimis ad retentionem facit; humiditas
contra lubricas vias reddens retentioni adversatur. Attractrix seu Expultrix magis calore
gaudet; frigus vero ad omnes actiones est ineptissimum, cui si conjugatur siccitas, omnium
pessime concoquit et nutrit; ad expellendum tamen et retinendum quandoque suo modo conferre
potest. Igitur ex eo, quod singulae partes melius ac deterius attrahunt, retinent, coquunt
alimentum, et excrementa expellunt, quaenam qualitates in qualibet praevaleant, colligere
est.
LIBRI TERTII PART. I. SECTION III. De Urinis. CAPUT I. De Abusu
inspectionis Urinarum.
POstquam haec de corporis sani constitutione cognoscenda explicata sunt, jam de morborum et
caussarum morbificarum, ac locorum affectorum signis dicendum. Quia vero inter fontes signorum
eminent Urinae et Pulsus, et ex iis praecipue plurima signa, quibus morbi et caussae eorum
cognoscuntur, peti solent: hoc loco, antequam ad reliqua accedamus, de Urina et Pulsu agemus.
Mentionem tamen aliquam etiam aliorum, quae signa morborum et caussarum orbificarum
sppeditant, faciemus.
Et primo Urinas quod attinet, Cum cujuscunque partis in corpore superfluitas eam, quae illi
inest, dispositionem ostendat, ut recte docet Galenus, 1. de Crisibus cap.
7. inter signa, quibus in affecti loci atque ipsorum affectuum et moborum, ac caussarum
morbificarum notitiam pervenimus, non immerito, ab eodem Galeno, lib. 1. de
loc. aff. cap. 5. excreta recensentur. Vulgi de urinae inspectione falsa
opinio. Quo in genere cum primum locum fere teneant urinae, Medicus earum
considerationem atque inspectionem non negligat in iis morbis, in quibus aliquod signum
exhibere possunt. Nam ut hoc silentio non praetereamus, de Urinarum inspectione falsa mentibus
multorum tam alte insedit opinio, ut quis AEthiopem facilius dealbaverit, aut purpuream e
veste tincturam eluerit, quam hanc ipsis opinionem exemerit. Quamvis enim plurimi et
praestantissimi Medici, et voce et scriptis hac in re laborarint: tamen ad hunc usque diem id,
quod volunt, ob tinere non potuerunt. Hinc videmus adhuc hodie non solum de vulgo, sed fere
omnes cujuscunque conditionis homines, impostorum artibus et consuetudine prava seductos, si
quis aegrotet, urinam, neglectis interim veris et certis morborum indiciis, saepe non
integram, sed exiguam ejus partem, ante diem unum atque alterum nonnunquam exceptam, non in
vitro semper, sed in fictili, ve alio, nescio quo antea liquore imbuto, vase, ad Medicum
mittere; et saepe quidem per eos, qui eagrum nec viderunt, nec ex aliorum sermonibus quicquam
de eoperceperunt: adeo, ut si Medicus ex lotore, cujus sit urina, quid
mali aeger partiatur, quae rat: nihil audiat, nisi hoc: aegri cujusdam esse; cujus sit, se
nescire. Ab alio enim sibi traditam esse, et ea de causa ad Medicum mitti, ut quid malisit, ex
eo audiatur, et hac inprimis cognoscatur, an aegro ex ho morbo moriendum sit, an vero vitae
aliqua spes supersit. Aut si urina ei, qui aegrum familiariter nonvit, committitur: ipsi tamen
severe interdicitur, nequid de aegri natura, conditione, sexu aetate et similibus apud Medicu
hiscat. Id n. vulgus sibi falso persuasit, ex solius urinae inspectione, omnem omnino aegri
conditionem, et quid non solum intus et in corpore, sed et extra patiatur, an lapsus, an
percussus sit, an digitus, an calcaneus doleat, an venenum hauserit, an vir, an foemina, an
virgo vel nupta gravidave sit, cognosci posse. Ad cujus voluntatem si Medicus divinandi aleam
jaciat, et vel casu et fortuito, vel solertia quadam seu aliunde sumta conjectura, variisque
interim percunctando observatis, hariolando aliquid eorum, quae audire gestit, vel oblique
saltem innuat: hem quam pro perito, et digno, cui aeger sese committat, Medico proclamatur, et
omnibus de optima nota commendatur. Quod si quis, cui mens generosior, ad hanc servitutem, et
fallendi potius, quam praedicendi artem sese nolit demittere, sed ad aegrum se vocari postuet,
ut coram ex ominum signorum consigeratione naturam morbi investigare queat: hic pro imperito
atque ignaro habetur, ut qui ex urinis divinandi artem non Medici de vinatores.
calleat. Cui rei ansam non parum praebent Medici nonnulli, qui vel lucri caussa, vel ne quid
eoru, quae vulgo scire creduntur, ignorare; vel ut plus etiam, quam alii, sapere videantur, ad
matulam, aegro non viso, nihilque aut parum de ejus statu et conditione certiores redditi,
quasi ex tripode, multa vaticinantur, atque, ut popularem auram captent, siquid, quasi aliud
agentes, de natura morbi expiscati sunt, longam symptomatum (quod etiam non inspecta urina
facere possent) telam texunt, aut in genere et ambigue de multarum partium affectibus multa
dicunt: interim tamen id unice agunt, ut videantur, haec omnia ex urina persicere. Atque ita
artem arte deludunt, et mundum, qui vult decipi, decipiunt, deceptumque et delusum apud animum
procul dubio salse derident. A quorum instituto ut Medicus verus est quam alienissimus: ita
nec urinarum inspectionem et considerationem plane negliget, sed in memoriam sibi revocabit
illud, quod Hippocrates, 1. aphor. 12. habet: . Et propterea operam dabit, ut, quod artis est, non temere negligat, nec artis etiam
limites transiliat. Quod cum nemo facere possit, nisi qui et urinae generationem, et
differentias, et caussastot differentiarum in urines cognitas et
persectas habet: merito de his inquiri debet. Verum de generatione et matria urinae satis, lib. 1. cap. 9. dictum est, monstratumque, urinam esse excrementum secundae
coctionis, constans materiâ potulentâ, seu a quosâ et serosâ, quod a sanguine utili in epate
et venis secernitur, atque a renbo potissimum per venas emulgentes attrahitur; et hinc per
ureteres ad vesicam transmittitur, tandemque per meatum urinarum e corpore expellitur, cui
tamen alia etiam in statu praeternaturali corporis ex crementa et colliquanenta miseri et
excerni solent. Itque hîc mox ad ipsas differentias accedimus.
CAPUT II. De Urinarum differentiis, et primo de Urinae Substantia
ejusque affectionibus.
URinae vero non in omnibus ejusdem generis apparent, sed maxima Substantia
mina. in iis conspicitur diversitas. Ut vero omem earum numerum comprehendamus,
sciendum, praecipue et proprie substantiae ratione duo in urina considerari, ut est in lib. de urinis authoris innominati,,
liquorem, et quod liquori inhaeret seu contentum, atque illud, quo cum sero in urina
invenitur. In liquore rursum duo considerantur; , consistentia et
color; quibus postea aliae multae differentiae minus principales et accidentales adduntur,
quae mojoris vel minoris momenti sunt, prout magis et minus longe a principalibus et primariis
illis recedunt; videlicet quantitas, odor, et si quae sunt similes. In contentis quaedam
accidentales differentiae considerantur. Nam quaecunque liquori aliunde generationem
suscipientia inhaeraent, ut sunt grumi sanguinis, ramenta, pili, squamae, arenulae et similia,
non propriae substantiae ratione insunt urinis; unde ex illis accidentales differentiae
sumuntur. Quas differentias omnes ut complectamur, primo agemus de differentiis, quae sumuntur
a seu consistentia urinae: deinde tractabimus differentiae, quae a
colore, odore, quantitate, et si quae sunt hujusmodi, desumuntur: ultimo de contentis
agemus.
Urinae consistentia. Primo igitur, quod substantiam sive consistentiam urinae
attinet, urinae aliae sunt crassae, aliae tenues, aliae moderatae et mediocres; quae
differentiae facilius monstrantur, quam definiuntur. Vix enim quenquam, quid tenuis vel crassa
urina, sit, definire Urina crassa et tenuis. animadverto. Nam quae de tenuitate
et crassitie ex Aristotele, s. 11. probl. 16. et Galeno, 2. aph. 54. affert Mercurialis, de urinis cap. 4.
plane praeter et contra mentem autorum affecrt. Aristoteles enim et Galenus his in locis
loquuntur de magnitudine corporum, definitque ibi Aristoteles seu
tenue, quod unicam dimensionem habet; crassum vero, quod plures
dimensionesobtinet. Similiter Galenus, quod in latum et profundum
legitimam proportionem excessit, magnum corpus quandoque nominari, cum proprie crassum
nominari debeat, docet: Quae urinis non competere qui non videt? Urina enim crassa et renuis
non ratione magnitudinis et dimensionum dicitur: sed dari possunt duae urinae ejusdem secundum
latitudinem et profunditatem atque omnes dimensiones magnitudinis, quarum tamen alia sit
tenuis, alia crassa. Alii illud ex Galen, lib. 1. de cris. c. 12.
afferunt, urinam tenuem esse, quae nondum in liquorem versa est, hoc est, quae substantiam,
qualis urinae naturalis liquoris esse debet, nondum adepta est.
Sed ut clarius rem hanc explicemus, urina Tenuis ea proculdubio est, quae fere ex aquosa et
potunlenta materia constat; serosi vero et salsi illius, quod in epate et venis secernitur,
vel etiam alterius humoris, nihil aut parum admistum habet: Crassa vero contra, quae multum
serosae salsae humiditatis aut aliorum etiam humorum admistum continet. Mediocris aut
mediocrem crassitiem habens urina est, quae tantu illus serosi excrementi aquosae humiditati
permistum obtinet, quantum fere, in nuturali corporis constitutione admisceri solet. Haec enim
ita sese habere, aliarum rerum cosideratio docere potest. Vinum, quo est aquosius, eo tenuius:
quo potentius, eo crassius: quod medio modo sese habet, mediocrem etiam consistentiam obtinet.
Ita lixivium, quo minus salis continet, eo est tenuius: quo plus salis habet, eo est
crassius.
An eadem sit urina turbida et crassa. Deinde urinae aliae sunt clarae, aliae
turbidae aut turbatae. Quia vero plurimi hanc differentiam cum priori confundunt, hoc loco
discutiendum est: eade sit urina turbida et crassa. Qui urinam turbidam et crassam pro eadem
habent, inter quos Fr. Vallesius, lib. 3. contr. cap. 23. praecipue
autoritatibus Galeni et Hippocratis nituntur. Galenus enim, 1. de Crisibus
cap. 12. manifste urinam crassam et conturbatam pro eadem habet, et omnem, quae mediocri
crassior est, conturbatam statuit. Quod praecipue haec ejus verba testantur: Quae optime cocta est urina, mediocrem crassibitiem habet. Quae vero hâc ipsâ est crassior
aut tenuior, coctione imperfectam signigificat. Siquidem aliera nondum in humorem est
conversa, altera vero adhuc conturbata est. Et alibi etiam nullius alterius crassitiei
meminit, quam quae est ex contubatione; et ubi Hippocrates urinam crassam nominat, no
conturbatam, Galenus, de mediocri substantia interpretatur, ut 4. aph. 76.
et 77. Et alia loca ex Hippocrat. epidem. allegant, quibus crassa urina pro conturbata
sumitur.
Verum contraria sententiae verior Multa dantur tenuia, qua non sunt clara, et contra
crassa, quae sunt clane. est. Nam cum clarum sit, quod perspicuum est et externum lumen
admittit: turbidum cero, quod visus penetrare non potest; experientia testatur, dari multos
liquores tenures, qui non sunt clari, sed turbidi: contra vero etiam multos crassos, qui nihil
lominus sunt clari et perspicui; quode variis vini et olei generibus
manifestum evadit, in quibus dantur crassa et clara, et contra tenuia turbida. Agnovit hoc
Avicennas, lib. 1. Fen. 2. doctr. 3. cap. 1. ubi docet, claritatem et
turbulentiam in eo consistere, quod visus urinam penetrare vel non penetrare poteset; et
differre hoc genus a tenuitate et crassitie: quoniam detur substantia crassa et clara, sicut
est albumen ovi, gluten piscium, contra res tenuis turbida, sicut aqua turbida.
Hoc cum negara non possit Vallesius, et experientia ipsa testetur, dari multas res crassas
claras; et contra tenues turbidas: fatetur id, et concedit in aliis rebus; sed existimat
deceptum fuisse Avicennam, aliarum rerum differentias in substantia et perspicuitate ad
differentias uriniarum trasferentem. Verum in uriâ unicum esse accidens dicit, crassum et
turbidum; tenuae et perspicuum; atque existimat, urinam aliter crassescere non posse, nisi per
crassorum admistionem seu potius confusionem. Crassum enim, ait, perfecte misceri, ut
confundi. Si perfecte misceatur, elaborari concoctione, ac proinde esse naturale et mediocre:
Si confundatur, et crassam reddere, et conturbare. Unde concludit, non aliam inveniri extremae
crassitiei caussam, quam conturbationem. In qua Vallesii sententia adhuc est, quod desideres.
Nam primo quod docet, in urinis, ut in aliis rebus non differte crassitiem et turbulentiam;
tenuitatem et perspicuitatem: id falsum esse, experientia docet Saepissime enim offeruntur
urinae, quae a mediocritate ad crassitiem non parum declinant, et crassae sunt, ac nihilominus
sunt clarae, et perspicuitatem ac claritatem, antequam turbentur, aliquandiu retinent, et
turbulentiam postea demum ac quirunt. Neque unquam demonstrabit Valesius, omnes urinas, quae
extra demum turbantur, vel tenuis, ve mediocris consistentiae suisse. Secundo nec hoc concedi
potest, omne crassum, quod perfecte (suo modo) miscetur et concoctione elaboratur, esse
naturale et mediocre. Hoc quidem verum est, turbidas uniras fierit, quando crassum liquori
solum confusum est, claras vero, cum eidem perfectius a natura permiscetur: sed non sequitur,
nox ejusmodi urinas naturales esse. In suo genere quidem sunt mediocres et perfectae: sed si
cum vere perfectis (quod hîc faciendum) et sanorum urinis conferantur, imperfectae et rvera
crassae sunt. Neque nuturae insuetum est, etiam res praeternaturales non solum confundere, sed
quantum potest elaborare, et ad eam, quam recipere possunt, mediocritate et perfectionem
reducere; uqod in puris et aliorum excrementeorum concoctione quoque videmus. Si tandem de
urinis extreme crassis loquitur, et has non alia via, quam per conturbationem generari posset
statuit: nondum id obtinuit, quod vult. Nam inter mediocres et naturales, ac extreme crassas
multaeadhuc sunt interjectae, aliae magis, aliae minus crassae, revera
temen tales, et quae neque in tenuium, neque in mediocrium et naturaliu, sed crassarum
urinarum classem referendae sunt: quales cum saepe claras mingi experientia restetur, frustra
contra experientiam laborat et conatur defendere Valesius, non differe urinam crassam a
turbulenta.
Quantum vero Galeni loca attinet, optandum foret (ut candide dicamus, quod res est) Galenum
praecipue lib. i. de crisib. cap. 12. res diversas distinctius
proposuisse: non tamen ubique Galenus urinas crassas et tur bidas distringuit.
hoc discrimen eum neglexisse, patet ex. 3. epid. comm. 1. t. 5. ubi
urinas ejus aegri crassas, quae non subsidebant, ex conturbatis et turbidis fuisse dicit;
atque ita agnoscit, non eandem specfiem, sed diversas esse urinas crallas et turbidas. Quod
etjam fecit Hippocrates, 3. epid. comment. 3. t. 72. ubi aegrum
reddidisse scribit urinam, crassam illam quidem, caeterum turbatam: hoc ipso innueris, crassam
esse posse, quae non sit turbata
Urina autem clara vef mingitur clara et permanet clara, vel mingitur clara et postea
turbatur. Urina turbida vel talis redditur et talis permanet, quam vulgo subjugalem nominant
quod urinae jumentorum similis sit; vel rurbida mingitur, et postea clara evadit.
Colores urinarum. Altera urinarum differentia, quae colores concernit, varia
est, et varia a diversis autoribus recensetur. Autor Graecus lib. de urinis sex colores
recenset, 1. album; 2. , pallidum; 3.
, flammeum seu fulvum, 4. , flavum, 5.
rubrum, 6. , nigrum colorem. Actuarius,
de urinarum differentiis c. 8. novem constituit urinarum in colore
differetias, dicitque urinas alias esse albas, alias spiceas, alias aureas, alias croceas,
alias rubeas, alias vineas, alias passeas, alias fuscas, alias nigras, quibus postea in
explicatione etiam alias addit, quod et alii autores faciunt. Sed sufficere possunt sex illae
priores differentiae, quas etjam fere retinet Galenus, 1. de crisibus c.
12. ad quas, si quae sunt, aliae reduci possunt.
Alba urina. Primo itaque est , albus. Ad hunc
Galenus, allegato c. 12. lib. i. de crisibus, referf aquosam urinam, et illam, quae vini tenuis atque albi mistam ideam
refert, similisque est aquae purae, in quam parum ochrae aut bilis injeceris. Acctuarius vero
dividit hunc colorem in colorem intensae seu summae, et remissa albedinis. Ad summam refert
crystallinas, et quae aquae purae colorem referunt. Alii etiam niveam, quae nivis candorem
refert. Adremissae urinae albedinem refert lacteas, glaucas et .
Glaucum colorem esse dicit, qui cornu pellucidum refert, aut similis pilis est subalbidis
cameli. Sed dubitant nonnulli, an glaucus et caesius seu color
urinis attribui possit, cum proprius oculorum fit, ut ex Galeno, 3. Epid.
com 3. t. 70. videre est.
Pallida urina. Secundo est seu pallidus color,qualis in ochra, peculiari terrae genere, apparet. Galenus ad hunc etiam
refert , suppallidum, qui in aquâ ochra tincta conspicitur. Nam si
ochrae parum aquae purae admisceatur, ita ut aquae color quidem exacte non servetur, sed
remissae albedinis fiat, potius tame aquae quam ochrae color superet: nondum is color , id est suppallidus, sed adhuc albus appellatur. Quod si tantum ochrae
aquae purae admistum sit, ut ab ejus colore aquae color superetur,
seu suppallidus, ut vertunt, nominatur. vero color in ipsa ochra
est. Actuarius appellat has urinas spiceas et subspiceas, postquam enim urina jam aliquam
tincturam accipit, subspicea, et hinc spicea appellatur. Plurimi hunc colorem comparant
colori, qui in paleis antiquis conspicitur.
Fulva urina. Hunc sequitur flammeus, igneus, seu
fulvus qui et ipse suos gradus habet. Comprehenditur enim sub eo ,
subigneus seu subfulvus, qui remissior est, quam flammeus vel igneus color. Uterque in citro
apparet, et in igne clare lucente atque ardente, a quo etiam appellationem accepit. Actuarius
has urinas aureas, et subaureas videtur appellare. Subaureas quidem eas, quae non usque adeo
similes sunt auro puro: aureas vero, si colorem, puri auri referunt.
Flava urina. Proximus fulvo eique maxime cognatus est , flavus: qui duo colores, docente Galeno, lib. de crisib. c 12. ita
differunt, quod est id est, magis ad
album. accedit; seu flavum , id est.
nitidius et splendidius Unde sicut in igne et clara, flamra esse
diximus: ita colorem, quia est,
astrorum colori, vel splendori cognatum esse statuere possumus. Quanto videlicet fulvum seu
flammeum flavo est albidius: tanto albidius est pallidum seu
fulvo: et quanto flavum magis ab albedine recedit: tanto etiam magis ab albido recedit
rubicundum, quam flavum. Habet et hic color suos gradus, et ad eum pertinet subflavus, qui flavo dilutior est. Apparent hi colores in foerninarum
capillis et maturis frugibus Actuarius hos colores subcroceos et eroceos nominat; et
subcroceum quidem colorem in carthami floribus, croceum vero in croci floribus apparere dicit.
Sed ipso monente Actuario, hoc non accipiendum est de coloribus, qui apparent in ipsis
carthami et croci floribus (Subrubei enim, et hi rubei potius sunt) sed decoloribus, qui in
aqua cui flores carthami et croci triti admisti sunt, apparet.
Rubea urina. Quinto loco est color . Galenus, comm, 2. prorrb. t. 25. tres hujus gradus constituit, atque seu rubeum in medio id est impense rubentis, et id est,
subrubentis constituit. Subrubeum in bolo armeno et terra Lemnia esse docet: rubeum vero
apparere inrasis et malis. Alii quatuor faciunt rubei coloris
differentias, et primo ponunt colorem dilute rubeum, qualis in capillis illorum, qui rufi
appellantur, conspicitur. Qui tamen in gradus etiam quosdam distingui potest, in rufum
simpliciter et subrufum, qui a rubro magis versus flavum tendit. Secundum gradum constituunt
roseum colorem, qui in rosis conspicitur. Tertius est purpureus. Quartus sanguineus.
Color quis. Hoc loco reprehendit Mercurialem
Hercules Saxonia, de urinis cap. 2. Quod rusum colorem ad rubeum
referat; ea de caussa, quod, lib. 1. De crisib. cap. 12, Galeno rufus
color minus sit intensus flavo et propterea ante flavum, non post flavum inter rubeos poni
debeat. Sed sciendum, alio modo alios autores, alio Galelum et medicos , quod plerique rufum vertunt, accipere. Galeno color proprie minus flavo tinctus est, ut expresae ex loco allegato
apparet. Et dubito, an rufus, ut fere omnes interpretes verterunt, nominari debeat, ac non
potius flammeus vel igneus, qualis in candela ardente aut lucida flamma apparet: Cum rufus
vulgo apud autores pro rubeo colore accipiatur. Si quis tamen
rufum vertere velit, sciat, non esse accipiendum rufum colorem de illo, qui in capillis eorum
apparet, qui rufi nominantur, sed de eo, quem diximus. Si enim rufus color pro eo, qui vulgo
ita nominatur, accipiatur, recte is inter rubros a. Mercuriali refertur, et proinde immerito
reprehenditur ab Hercule Saxonia.
Vines urina. His subjungit Actuarius , vineam
urinam, quae vini, quod, quam rubrum est, nigrius, epatisque colorem refert, colorem obtinet.
Huic addit passeam urinam, quae sit similis colore passo id est musto, ut habet Actuarius, ad
tertiam usque partem decocto, seu, ut Dioscor. lib. 5. Cap. 7.
explicat, quod ex uvis Sole siccatis in area aut insarmeto torrefactis exprimitur. Actuarius
hunc colorem colori cerasorum ad nigredinem inclinantium comparat.
Nigra urina. Ultimo loco est color niger. Sub quo alii plures colores, viridem,
lividum, artum et similes comprehendunt. Viridis in herbis innumera apparet differentia: duas
hîc praecipue constituunt. Prasinum, qui in foliis porri conspicitur, et aeruginosum, qui
aerugini similis est. Lividus est, qui plumbi colorem refert, unde nonnulli plumbeum nominant.
Eundem colorem putat esse fuscum. Mercurialis, et ad eum quoque refert violaceum. Verum
lividus et fuscus non partum differre videntur. Si n in homine vel exsangui et male valente,
aut ictibus contuso color lividus appareat, deformis est: fuscus vero nonnihil gratiae habet.
Non bene etiam ad lividum violaceum, qui in violis purpureis conspicitur, referre videtur.
Sicut nec commode coeruleum, qui coelo sereno apparere videatur, ad atrum refert. Sunt enim ab
atro et nigro hi colores diversi. Quapropterrectius fecisse videntur,
qui viridem, caerulaeum, nigrum, et si qui sunt similes, ut disjunctos colores, non ut coloris
atri gradus proponunt. Actuavius vero post passeum colorem habet fulcum, quem interpretes male
reddiderunt venetum aut coeruleum. Quem enim colorem intelligat, ipse explicat, dum dicit, eum
ex puro albo atque nigro aequa ratione mistis gigni; ut si albissimam calcem atramento vei
simili rei aequali portione miscueris. Post hunc ponit colorem viridem: deinde oleagineum, de
quo postea seorsim: hinc lividum, in quo scilicet nigrum ad album in mistione dupli rationem
habet: et tandem nigrum enumerat. Verum, ut dixi, magna est colorum varietas: sed qui
praecipuos noverit, facile reliquos ad suas classes referre poterit.
Oleaginosa arina. Inter has differentias urinam quoque oleaginosam referri
diximus. Verum non satis liquet, an oleaginosa urina dicatur talis ratione coloris, an vero
ratione substantiae; quae quaestio integre hoc loco, caussis non cognitis, explicari non
potest. Sufficiat hoc interim ex Galeno, 3. epid. com. 3. T. 72. scire,
urinam oleaginosam pro pingui accipi a quibusdam: Verum probabilius esse urinam oleaginosam
illam tantum dici, quae olei colorem et crassitlem refert. Unde apparet non solum coloris, sed
et substantiae ratione oleagnosam urinam dici. Sed qua de caussa tales urinae fiant, postea
dicetur.
Atque hae ex substantia et coloresunt differentiae: quae inter se complicatae compositas
faciunt didderentias, prout varii colores cum diverso substantiae modo conjunguntur. Urina,
quae moderatam habet substantiam, et ipsa in colore est moderata. Urinae vero crassae et
tenues cum variis coloribus conjungi possunt. Autor libri de urinis septem combinationes
affert: Tenuem et albam, tenuem et pallidam, tenuem et flammeam seu fulvam, crassam et albam;
crassam et rubram; crassam et nigram. An dentur urinae crassa, pallida, fulva, flava:
item isnues, nigra rubra. Nam quae aliae posse videntur esse complicationes, nimirum
tenues et rubrae; tenues et nigrae; crassae et pallidae; crassae flammeae crassae flavae, has
impossibiles esse idem autor flatuit: quod nimirum caussae harum urinarum et colorum illorum
contrariae sint, et proinde simul consistere non possint, ut suo loco dicetur. Sed contrariu
statuere videtur Hippocrates, qui urinam nigram et tenuem observavit, 1.
epid. comm 3. aegr. 3: tenues subnigras, ibidem, aegroto 7. Et 4. De
vict, ratione in acutis text. 50. ait. Urinae crassiores pallidioresque meliores;
tenuiores vero et nigriores, magis pemiciosae sunt. Verum autores hos conciandi ansam praebet
Galenus, qui, in com. in alleg. modo locum, ita scribit: crassiores, dixit tenuibus, non vero naturalibus compaerans. Unde colligi
potest, quando apud Hippocratem et alios autores nominantur urinae crassae pal idae vel
fulvae, vel flavae, non semper simpliciter tales intelligendas, neque cum moderatis
conferendas esse, sedcum aliis tenuioribus; ut ita crassiores potius,
quam crassae proprie dicantur. Ita quando tenues nigrae vel rubrae dicuntur, non cum
moderatis, sed cum aliis crassioribus conferendas esse; unde tenuiores potius, quam tenues
dicendae sunt. Etsi enim, ut Galenus hac de re, 4. aphor. 76. scribit,
proprie quidem superlationum et extremorum oppositiones ita dicantur: per abusionem tamen
etiam symmetro interdum tribuuntur extremorum nomina, nobis id, quod symmetrum est, ad summe
quidem crassum, tenue, ad summe vero tenue, crassum appellantibus. Itaque quae Galenus, 1. epid. comm. 3. aegr. ult. de urinis tenuibus et boni coloris scribit,
dum ait: quatenus valet bonus urinarum color cum tenuitate conjungi; eatenus interpretari
debemus eum, cum dicit. urinam perpetuo boni coloris, sed tenuem fuisse: id etiam hisce
applicandum: nimirum nigras et rubras cum tenuitate; pallidas. fulvas et flavas cum crassitie,
conjungi quantu tenuitas et crassities cum his coloribus conjungi valet. Quantum autem
conjungi possint, ex caussarum explicatione patebit.
Odor urinarum. Sunt deinde praeter has, quae circa urinae substantiam
considerantur, aliae etiam differentiae, quae ab aliis circumstantiis et qualitatibus
petuntur. Ab odore primum quae petitur differentia haec est: quod urinae aliae fere nihil
olent; aliae parum olent, et eum odorem, qui urinae naturalis est, habent; aliae valde
foetent. Quae tamen hene oleant, nullas dari statuit valesius, do urint.
cap. 2. quod deurinarum odore, quem ex sua substantia obtinent, concedi potest. Verum
experientia testatur, ex rebus quibusdam comestis urinas odoratas fieri, vulgatumque apud
Medicos, ex rerebinthinae usu violarum fere odorem acquirere.
Huic subjungunt nonnulli differentlam a sono, quod quaedam urinae, dum emittuntur, nullum
sonum edunt, eodem modo, ut olea; aliae vero sonum reddunt, sicut vinum vel aqua. Quod ad
quantitatem; urinae aliae mediocri copia, aliae parcius, aliae copiosius redduntur. Quod ad
modum, aliae sine difficultate et dolore; aliae guttatim, aliae confertim emitruntur.
Caput III. De Contentis in Urina.
PRaeter liquorem ad urinam per, tinere etiam , contenra,
Contentum in urinis quid. mox ab initio diximus. Est autem contentum omne illud,
quod corpulentum urinae liquori admiscetur.
Contenta in urinis quotuplicia. Dividuntur autem haec contenta a nonnullis non
incommode in essentialia et accidentalia. Essentialia contenta ea vocant, ea vocant, quae fere
in omnibus urinis sanorum, et pluribus etiam aegrotorum apparent: Accidentalia vero, quae
neque semper, neque frequenter in urinis conspiciuntur.
Essentialia ratione sitûs seu loci, in quo in urina haerent, tria sunt: , sedinementum: , suspensio; et vel nubes: Altitudo enim corporis urinae totius in tres quasi partes
divideda est, in fundum seu imam regionem matulae, in supremam regionem urinae, et quae inter
haec duo extrema medium locum occupat.
Sedimentum urinae. igitur, sedimentum seu
subsidentia est, quod in urina versus fundum descendit, et in urina subsidet.
Enaeorema. suspensio seu sublimamentum, quod in media
parte urinaecontinetur, et in medio, ac ab utroque extremo aequaliter remotum quasi
suspenditur.
Nubecula urina. Tertio seu nubes ac nubecula est,
quod in urinae parte superiore nubeculae instar eminet. Notandum tamen ab Hippocrate nubeculae
appellatione. Etiam interdum, seu suspensionem includi, cujus rei
exemplum est, 2. Progn. t. 29. Nam eo loci ex voce , Galenus, in commento colligit per nubeculam
sublimamentum Enaeorema nubilosum quid. intelligi. Facit quoque Hippocrates, 3. epid. com. 1. t 4. suspensionis nubilosae mentionem: per quam quid
Hippocrates intelligat, ita Galenus, in comm. eplicat: Nubis nomen
inquit, solent medici ab aere ad urinam transferre, sive Hippocrates primus
hoc nomen pro aliqua, quae pendet in urinae specie, sive alius his attribuerit. Vt ergo in
aere interim tempestas fit, ubi nubibus condensatus sit atris, caliginosa; interim purus
apparet et serenus, videnturque nubes per eum quedam disjectae ac tum aer nubilosis dicitur;
quo quidem tempore nubium ceminum colorem, non exquisite atrum nec lucidum, sed inter hos
medium: Haud aliter urinas mihi et suspensiones appellare Hippocrates nubilosas videtur, quae
neque colore sunt albo, neque nigro plane, caeterum horum medio. Haec hîc Galenus, quid
per intelligat, explicans. Quid si per
suspenfionem, quae ad nubeculae naturam fere accedit, intellexisset? Neque enim, ut recte
Actuarius, c. 13. de differ. urinar. monet, omnium horum contenrorum
fimpliciter est eadem plane ratio: sed adhuc quaedam in iis apparet differentia, quae ad
judicium non parum facit. Sedimentum enim aliud occupat plane naturalem locum, ut neque totum
tangat matulae fundum, neque etiam ab eo recedat: aliud totum fundo haeret: aliud vero ab eo
recedit, quasi locum proprium declinans, et ad enaeorema deflectens. Ita etiam enaeoremata
alia exacte modium locum observant, alia superius paulo adscendunt, alia versus inseriora
normihil descendunt. Sic quoque nubes alia parum a superficie abest: alia eam tangit: alia
nonnihil versus locum descendit.
Contentorum in urina disserentia. In his tribus contentis aliae deinde
considerantur differentiae. A substantia dicitur contentum vel crassum vel tenue, vel aequale
vel inaequale. AEquale est, cum omnes partes contenti sunt ejusdem tenuitatis vel crassitiei:
Inaequale est, cum pars alia est crassa, alia tenuis. Aequalia tamencontenta Galenus, lib. 1. de crisib. cap. 12. duabus conditionibus
definit; quod nulla parte divulsa sint, et omni tempore talia. Planum et leve contentum
appellant, quod partium contiuitatem observat; sicut quod minime continuum est, divulsum
appellatur. Ita enim Actuarius, c. 14. de urinar. differ. laevia
contenta definit, quae sunt continua sibi et coacta, tanquam unum et continumm corpus, cujus
partes non videntur esse veluti rugis inter se conjunctae et constrictae, neque a se invicem
divisae. Colorem quod attinet, tot fere colorum possunt incontentis differentiae animadverti,
quot in liquore notantur; sed plerumque et magna ex parte trium colorum aliquis in iis
conspicitur, atque sedimentum, suspensio et nubecula, vel albo, vel nigro colore, vel etiam
rubro, vel certe his vicino tingitur. Ratione quantitatis contentum dicitur esse vel paucum,
vel multum vel mediocre. Hae differentiae varie quoque complicari, et diversi colores cum
diversis, a loco, substantia, et quantitate petitis differentiis conjungi possunt.
Differentiae item ex liquore et contentis inter se complicantur. Sed compositas differentias
facile inveniet is, qui simplices noverit. Exempli gratia, potest dari sedimentum album
aequale; potest dari album inaequale; datur rubrum aequale; rubrum inaequale; invenitur urina
tenuis flava cum sedimento albo inaequali.
De horum contentorum materia et generatione multa inter autores disceptantur: verum cum
sinecaussis illa controversia dirimi non possit, ad eum locum hanc tractationem rejicimus, et
reliquas contentorum differentias subjungimus.
Differentias itaque accidentalet quod attinet, quae praeter naturam in urina continentur,
vel anaturalium contentorum natura degenerant, alia in fundo, alia in medio, alia in
superficie haerent, alia marulae lateribus adhaerescunt, alia etiam cum urina
confunduntur.
Sediminta farinacea. In primo genere sunt sedimenta illa, quorum Galenus cum
Hippocrate, 2. Progn. t. 28. tria genera constituit. Ita enim
Hippocrates: , sedimenta farinacea ( enim crassam farinae parte, quae exactiorem molae confectionem fugit,
appellant) mala sunt: deteriores Sodimenta solicaces. vero sunt
quae squamas referunt, vel foliacea seu laminea sedinenta
( enim laminam, folium, et omnia, quae longitudinem habent et
latitudinem, non vero magnam profunditatem, nominant:) Sedimente furfuracea. Pessima vero sunt furfuracea sedimenta. Autor libri de urinis, cap. 26. Et Actuarius, de urinar. differ. C. 15.
addunt , orobea feu orobi Sedimenta orobea. similia
sedimenta, quae videlicet referunt grana orobi vel ervi, quorum etiam facit mentionem Galenus,
4. aph. 76. Verum proculdubio Hippocrates sub farinaceo sedimento
orobeum complexus est. Si n. in eo quod hippocrates farinaceum appellat, sedimento partes
crassiores et rubieundiores semini ervi, vel orobiappareant similes,
orobeum illud sedimentum appellari potest.
Praeter haec eriam in unna interdum subsident grumi sanguinis, arenulae, calculi,
carunculae, pus, vermes.
Pili in urinis. In medio urinae innatant, et interdum quoque fundum aut
superiora petunt corpuscula atomis, filamentis et pilis similia, refertque Galenus, 4. aph. 76. se vidisse quendam, qui pilos et corpora tam longa mingebat,
quae dimidium aequabant cubitum. Arenulae Adhaerent etiam nonnunquam matulae
lateribus arenulae pluri mae, aut materia tartarum referens esque varii coloris.
In superficiei vero urinae praecipue quatuor praeter naturam apparent; bullae, spuma,
corona, pinguedo. Bullae in urina. Bullae sunt exiguae quasi vesiculae in
superficie urinae apparentes, similes illis, quae in aqua fervente conspiciuntur. Sunt aliae
magnae, aliae parvae, aliae in una, aliae in pluribus superficiei partibus consistunt.
Spuma in urina. Spuma nihil aliud est, nisi plures bullae conjunctae et
complicatae. Ob servandum autem hîc, non eas bullas, aut spumam intelligi, quae, dum urina
emittitur, generatur, et mox iterum evanescit, sed illam, quae diutius permanet. Ex hac enim
sola aliquid praesagire licet.
Corona in utina. Corona quid sit, non omnes eodem modo, nec satis perspicue
explicant. Hercules Saxonia, de urinis cap. 11. Coronam nil aliud esse
dicit, quam circulum illum circumferentiae vasi urinario inhaerentem, bullis quibusdam seu,
vesiculis plenum Verum errare in eo videtur, quod bullas in definidone coronae ponit: neque
enim ad eam pertinent: rectiusque sentit Actuarius, de urinar. differ. c.
18. qui bullas interdum in corona apparere, non vero eam constituere docet, dum ita
scribit: bullae aliae per omnem superficiem urinae cunt, aliae per solam
coronam, et vel per totam coronam vel per aliquam ejus partem, vel plures partes dispersae,
vel per coronam et mediam urinae superficiem, vel per solam medietatem superficiei; aut
inordinato ac alio modor complicato tam per superficiem quam per coronam innatant.
Actuarius, ibidem, ita definit coronam, quod sit linea adumbrata, quae
circum currit per ambitum superficiei urinae. Atque in genere definiri potest, circulus urinam
ambiens. Verum, cap. 19. ejusdem lib. alterius coronae, quae
proculdubio majoris est momenti, facit mentionem, quae non sit solum circulus, aut adumbrata
quaedam linea, sed circumferentia humoris corporisve urinae: atque appareat maxime, cum
extimae partes, quae liquoris superficies et circunferentia sunt, alia colore tinguntur, quam
reliquus humor. Hanc coronam qui agnoscere cupit, eum jubet Joan. Montanus decocta pullorum
inspicere: in iis enim evidentissime circa vas apparere coronam istam, quae non faciat
pinguedinem. Verum vix fieri potest, ut extimae urinae partes alium colore habeat, quam
reliquus humor. Itaque in genere corona videtur nihil aliud esse, quam umbra vellumen per urinalis circumferentiam transiens, in ambitu urinae recepta. Quod vero
corona non sem per ejusdem modi apparet, accidit, quia urinae superficies lumen internum per
vitrum recipiens non semper eodem modo sese habet, tum quia etiam circulus ille nunc in
elatiore nunc humiliore atque capa ciore vel angustiore urinalis sede apparet.
Pinguedo in urina. Ultimo loca est pinguedo, quae in superficie urinae interdum
supernatat, eaque nunc copiosa nunc paucior, ita ut in superficie urinae puncta olei nunc
pauca, nunc plurima, nunc tenuia, nunc crassiora, veluti in re pingui refrigerata, innatare
videantur. Huc pertinent etiam proculdubio liquamenta quaedam aranearum telis similia, illis
scilicet continuis, atque velamini similibus, qua les parietibus annectere solent. Sed haec
omnia qualia sint, ex caussarum, ad quas jam accedimus, explicatione clariora evadent.
CAPUT IV. De caussis Urinarum Tenuium, Mediocrium et Crassarum;
Clararum et Turbidarum.
POstquam jam omnes, quae a consistentia, colore et similibus, ipsisque contentis in urina,
differentias exposuimus: proximum est, ut jam omnium differetiarum caussas investigemus. Iis
enim cognitis finem, quem propositum habemus, rectissime assequemur, et quid ex qualibet urina
praedici possit, discemus. Utautem eundem, quem in differentiis proponendis observavimus,
ordinem retineamus: primo agemus de caussis variae urinarum consistentiae; deinde de caussis
colorum et singulis affectionibus qualitatum: tandem de caussis varietatis contentorum.
Primo itaque ratione diximus, alias urinas esse tenues, alias
mediocres, alias crassas; quae urinae differentiae unde ortum habeant, non An omnis
urina suapte natur et sit teuuis. omnes eodem modo explicant. Argenterius, de urin. cap. 5. arbitratur, urinas semper suapte natura tenues esse; fieri
autem crassas aliorum humorum permixtione. Aquosum enim humorem, sicut et aquam, per coctionem
solam inspissari et crassescere non posse. Verum parum consentanea suis principiis loquitur
Argenterius. Nam si urina omnis ex se est tenuis; et urina, quod praecedente capite docet, est
aquosus humor, seu aquosum excrementum; Aquosus autem humor coctione solâ carassior reddi non
potest: omnis sanorum urina erit tenuis. Quod cum falsum sit, patet hinc falsitas illius
opinionis supra etiam refutatae, quâ statuitur, materiam urinae nihil aliud esse, nisi aquosum
excrementum. Et proinde Urinae mediocris corsistentiae caussae. necessario supra
statuimus, ex alio adhuc, praeter aquosum excrementum, urinam constare, quod ipsi naturalem
illam et moderatam crassitiem largiri credimus. Hoc autem nihil aliud est, nisi serosum
sanguinisexcrementum. Facultaten. coctrice, et omnibus illis, quae ad
secretionem et excretionem serosi illius excrementi requiruntur, in corpore recte costitutis,
illud, quod serosi seu salsi in sanguine superfluum est, ab epate expellitur, a renibus
attrahitur, et in vesica transmissum per meatum urinarium excernitur. Quod cum in corpore sano
in mediocri sit quantitate, inde etiam urina mediocrem crassitiem acquirit, et neque plane
tenuis est, ut pura aqua, neque tam crassa, ut ea urina, cui alii etiam vitiosi humores
admiscentur.
Ab hac optima urina deflectunt tenuis Urinae tenuis caussae. nimis et crassa.
Tenues urinae, quae serosi illius excrementi parum habent admistum (ex quo enim alio tenuitas
aestimari possit, non video) ex variis caussis ortum habent. Galenus, lib.
1. de crisibus cap. 12. tenuiorem, quam debebat esse, urina fieri, quando nondum in
humorem conversa est, et coctionis imperfectionem signifirare, dicit. Itaque prima caussa
urinarum renuium statuitur coctionis debilitas. Si enim coctio non recte sese habeat, sed
debilis sit, aquea humiditas, ut vulgo loquuntur, non permutatur; seu potius in coctione
languida materia non recte elaboratur partesque serosae illae, et alendo corpori inutiles, non
fecernuntur atque ita humori aqueo non permiscentur. Spectatur autem debilitas coctionis hîc
praecipue in Epate, et venoso genere, utpote in quibus sanguis elaboratur, et serosum
excrementum ab utili secernitur. Ventriculi tamen quoque affectus frigidos, et debilem
coctionem urinam tenuem, efficere plurimi statuunt. Etenim si prima in ventriculo coctio non
recte sese habeat, impossibile est, ut secunda in epate recte perficiatur. Hinc etiam cibi
potusque nimia copia urinas tenues reddit; quia naturam gravat, ne coctionem recte absolvere
possit. Atque inprimis potus multitudo in caussa est urinarum tenuium et aquosarum. Propter
copiam enim potulentae et aquosae materiae non potest tam diu in epate permanere, donec coctio
et sanguificatio sit absoluta, et serosum exerementum secretum. Coctionis autem debilitas,
quae urinae tenuis caussa est, praeter errorem externum, et cibi ac potûs nimiam copiam, de
quo jam diximus, fit ab intemperie tum frigida, tum calida, seu ut Actuarius, lib. 1. de causs. urinar. cap. 12 loquitur, quia caliditas naturalis
excedit ab eo, quod convenit aut quia superata est ab aliqua potente frigiditate, aut quia
extranea aut corruptrix caliditas aliqua occasione praecedens occupat caliditatem naturalem,
ita ut obscuretur et ab actione propria prohibeatur. Calor enim, ut ad coctionem aptus sit,
moderatus esse debet. Itaque sive deficiat, sive excedat, ad coctionem legitime perficiendam
ineptus es.
Deinde ex Avicenna, lib. 1. fen. 2. doctr. 3. cap. 3. inter caussas
urinae tenuis v referunt renum intemperiem frigidam, ob quam debiles redditi, serosum
excrementum non attrahunt, nec a sanguine separant.
Tertio idem Avicenna aliique autores plurimi inter caussas urinae tenuis ponunt
obstructionem et angustiam vasorum, perquae urina effluere debet: et ipse Galenus, lib. 1. de loc. aff. c. 1. urinae tenuitatem ad obstructionem refert:
ipsaque testatur experientia, in obstructionibus viarum, per quas urina defluit, urinam saepe
reddi tenuem et aquosam, quibus postea reseratis crassa promanat.
An urinae tenues fiant ex obstructione vasorum Verum vocant hoc nonnulli in
dubium, atque ansam dubitandi ipsis praebuit id, quod Galenus, 4. aph.
69. scripsit, urinas crassas paucas fieri, quod renes aegre permeent. Nam si urinae, quae
tam crassae sunt, ut vix penetrare vias consuetas possint, et propterea pauciores reddantur,
nihilominus crasse et non tenues minguntur: non videtur obstructio obstare, quo minus crassae
reddantur. Et si extra corpus hominum res alias consideramus, observamus res, quae exacte
mistae sunt, colatione tenuiores fieri non posse. Nam si vinum crassum, vel lixivium clarum et
depuratum, sed crassum, decies vel saepius coles, nihil tenuius Urinae tenues dupliciter
dicutur. efficies. Sed ut hoc dubium solvatur, sciendum; urinas duobus modis tenues
dici posse, primo cum illam, quam naturaliter ex coctione et permistione humoris serosi habere
debent, crassitiem non habent deinde cum crassos humores, a quibus crassiores reddi solent,
admistos non habent. Posteriori autem solum modo, cum humores sicilicet crassi permiscentur,
ex obstructione potest fieri urina tenuior. Tales enim humores cum non sint exacte liquori
permisti, sed cum eo saltem consusi, facile in angustis viis haerere possunt: sicut videmus
colatura lixivium impurum, aut vinum, aut alium liquorem reddi clariorem, etsi non tenuiorem,
Prior vero tenuitas, quaes ipsi ex propria substantia competit, colatura et obstructione
viarum illi accidere non potest; sicut nec vino, nec lixivio, aut ulli liquori naturali
crassities colatura admitur. Itaque si urina alias sit mediocris substantiae permisceantur
vero illi crassi humores, unde crassior reddatur: ob obstructionem viarum, posterior
crassities ili adimi, prior vero non potest. Si contra sit cruditas in ventriculo, epate et
venis, urina erit tenuis, sive adsit obstructio aliqua, sive non adsit.
Addunt tandem his caussis et hanc, materiae in alium locum motum et conversionem. Nam si
materia, quae urinae permisceri debebat, alium locum petat, urinae fiunt tenuiores: de quo
Hippocrates, 4. aph. 72. Quibus, inquit, pallidae et
albidae sunt urinae, malum; maxime vero si in phreniticis appareant: quod scilicet, ut
Galenus habet, in comm. et magnam cruditatem, et praeterea totius bilis
flavae motum sursum in caput esse factum denunciant.
Crassaram urinarum caussae. Crassae vero urinae, quae ex altera parte a
mediocritate deflectunt, in, genere cenlentur ex materiae alicujus crassae permistione ortum
habere. Materia autem illa diversis decaussis misceri potest. Primo
enim crassae fiunt urinae ob crudorum humorum in venis copiam, qui a reliquis jam secernuntur,
et a natura, quae iis gravatur, per hanc viam expelluntur. Deinde crassae urinae redduntur,
ubi ex liene, epate, renibus et aliis partibus aperta obstructione, aut rupto abscessu materia
crassa urinae permiscetur. Tertio etiam urinae crassae redduntur ob illius humoris serosi t
salsi copiam. Ut enim lixivium, quo plus salis e cineribus ipsi permiscetur, et quo saepius
per cineres percolatur, crassius fit: ita etiam urina crassa redditur, si multum illius salsi
humoris ipsi permiscetur.
Urinae claerae et turbidae caussae. Sed quae urinarum crassarum sit diversitas,
et quotuplices caussae, ex iis, quae jam de urinis turbidis et claris dicenda sunt, magis
patebit. Urinae etenim crassae, tam turbidae, quam clarae esse possunt. Claras esse diximus,
quae perspicuae sunt, et quas visus penetrat; rurbidas vero, quae sunt opacae, et per quarum
medium non videmus. De perspicuitatis vero et opacitatis caussis in genere multa a Philosophis
disputantur, quae tamen pleraque non satisfaciunt, nec in quo animus acquiescat, monstrant,
neque ad judicium ex urinis petendu multum faciunt. Itaque illis missis hoc, quod hujus loci
proprium est, et majorem utilitatem nobis ostendit, de Urinarum clararum et turbidarum
diffetentiae. urinis inquiramus, cur urinae aliae turbidae sint, aliae clarae, et cur
aliae clarae mingantur et post turbentur; aliae clarae mingatur, et tales permaneant; et cur
aliae turbidae reddantur, et tales permaneant; aliae turbidae reddantur, et post clarescant:
de cujus rei caussis non omnes Medici idem plane sentiunt.
Capivaccii opinio. Alii, in qua sententia est Capivaccius, de
urinis cap. 11. et alii plurimi, in flatus urinae permistos seu flatulentum spiritum
urinae permistum caussam rejiciunt, quod urinae sint turbidae. Fieri autem flatus e materia
cruda et crassa, in quam calor nativus agit, statuunt. Unde harum urinarum differentiis ita
sentiunt. In morborum initiis (intelliguntur utplurimum febres) quando natura nondum
aggreditur materiam morbificam, non sunt urinae turbulentae, sed crudae, aquae instar: postea
vero cumnatura nodum quidem omni conatu agit in materiam, sed mox aggressura est concoctionem,
aut sensim jam sese ad eam accingit, et quasi quoddam vestigium coctionis adest, suscitantur
flatus qui quia non sunt copiosi, urina redditur clara. sed postea, dum flatus exitum
quaerunt, ratione hujus commotionis turbatur, et quo citius turbatur, eo flatus copiosiores
sunt, et proinde calorem magis agere in materiam arguunt. Progrediente morbo, dum calor magis
agit, et major fit inter materiam morbificam et naturam pugna, materia morbifica a calore
nativo magis agitatur, producunturque copiosiores flatus, et urina turbida redditur et
excernitur. Quae si non clarescat, fit hoc ob copiosos flatus, crassos et valde permistos, ob
quos materia descendere et fundum petere nequeat: si autem clarescat,flatus sunt attenuati. Unde recte Galenum, 1. de crisibus, cap. 12.
dixisse existimant, pejorem esse illam urinam, quae clara reddatur, et postea turbetur; cum
saltem inchoatae coctionis adsit vestigium: non ita malam esse, quae turbida redditur,
talisque permanet; quia natura tum sit aggressa coctione: minus adhuc malam, quae reddatur
turbida, et postea clarescat. Atque hanc sententiam plerique alii sequuntur.
Marcurialis sentontia. Hieronymus Mercurialis, de urinis cap.
6. aliam caussam affert urinarum turbatarum, videlicet admistionem corporum crassorum et
obscurorum, quae si viscida et lenta sint, et exacte commisceantur, urinas semper turbidas
reddi: sin autem corpora illa neque perfecte misceantur, neque sint viscida, urinas
clarescere; quoniam ialla corpora aut propria gravitate fundum petant, sicque substantiam
urinae puriorem et lucidiorem relinquant, aut beneficio caloris externi vel ignei separentur,
atque in aliquam speciem contentorum abeant. Quae autem claura est, et postea turbatur, eam
statuit fieri vel cruditate, quae replet multis vaporibus crassis
urinam, qui postea in aquam densati, turbent illius perspicuitatem; vel a calore
praeternaturaram, quo postea abeunte etiam amittatur illa perspicuitas.
Verum etsi de hisce opinionibus non pauca dubitari queant, et quis de priore (ut de
Mercurialis, quae in multis non minus dubia videtur, nihil dicamus) ambigere posset: an semper
flatuosus spiritus ille in urina contineatur: cur copiosus non citius erumpat, quam paucus: et
an non potius ex defectu spirituum turbetur urina, quam ab ipsis spirtibus, atque alia in hac
opinione defiderari possent: tamen hanc sententiam, quae proculdubio ex lib.
1. de crisibus cap. 12. ubi Galenus perturbari urinas ob permistionem flatuosi spiritus,
velut in vinis novis fervescentibus, docet, petita est, plane rejicere, et Hieronymum Cardanum
imitari nolumus, qui, 4. aphor. 70. in comm. Galenum insectatur, atque
existimat, eum nullius partis medicinae, quam hujus, magis expertem fuisse; sed sententiam,
quae nobis in re obscura veritati maxime consentanea videtur, praecipue ex Joan. Bapt.
Montano, qui de hac re diligentissime scripsit, proponemus. Conclusio. Primo
autem hoc praemittendum vel repetendum: non male a nonnullis, quod etiam fecit Laurentius
Joubertus, Urinarum turbidarum genera. de urin. cap. 9.
Urinas turbulentas dividi in turbatas, quae clarae minguntur, et postea vel per se, vel ab
externo frigore turbantur, atque a calore externo splendorem pristinum recipiunt. Deinde in
turbidas, quae tales excernuntur, atque a calore externo splendorm non accipiunt, sed sponte
subsidentibus partibus crassioribus, postea clarescunt; quas comparant non incommode vino
alias claro, sed ob permistione fecum turbido reddito, quod tamen posteasubsidentibusfecibus sponte clarescit. Tertio in urinas, quas vulgo confusas nominant,
quae turbidae minguntur, et neque externo calore clariores evadunt, neque etiam sponte crassas
partes deponunt et clarescunt, quaeque similes sunt vino, quod in vappam degenerat, aut quod a
tonitru mutatur. Vel secundum Herculem Saxoniam ita distingui posse Materia, quae urinae
admiscetur, eamque crassam et turbulentam reddit, vel miscetur urinae jam genitae et elabor,
vel cum elaboratur. Si urinae jam elaboratae per miscetur materia aliqua, sive ex renibus,
sive ex vesiea, sive ex capite, sive ex pulmonibus, sive aliunde: tunc quidem urina crassa
mingitur et turbata; verum crassities illa et turbatio mox cessat, ubi urina nonnihil
quiescit, postquam videlicet quod grave est, et non exacte permistum urinae, in sundo
subsidet, et sediment um aut contentum praebet. Sin autem urina reddatur crassa et turbida,
quia in ipsa generatione urinae alii humores ipsi permiscentur: variis modis hoc accidere
potest, ut ex sequentibus jam patebit.
Ubi coctio in corpore nostro sese recte habet, non solum ipsum alimentum optime, et ut
corpori alendo sit quam convenientissimum, elaboratur, sed et ipsa excrementa, quantum potest,
natura elaborat et optimas, quas quidem recipere possunt, qualitates iis inducit, quod in
puris etiam et aliorum excrementorum coctione videre est. Hinc. urina optima non solum
substantiâ mediocris, colore aurea, sed et itae exacte mista est, ut clara et perspicua
evadat. Itaque cum urina turbida Urinae turbidae caussae. est, calorem coquentem
sese recte non habere, neque bonam coctionem fieri indicio est. Nam si coctio bona fieret,
etiam excrem enta naturali modo sese haberent. Urinam tamen hîc turbidam intelligo, cum
materia crassa in ipsa coctione urinae permiscetur; non eam, cum jam elaboratâ aliqua materia
aliunde effunditur. Sed quodnam in coctione vitium sit, ulterius perpendendum
Vrinae clarae, quaepostea in sanis turbatur, caussae. Itaque primo si urina
clara mingatur, et postea turbetur, videndum est; an a sano, an ab aegroto talis urina
mingatur. Si a sano talis urina excernatur, signum est, eum ab optimo sanitatis statu
deflectere, et in morbum, praecipue febrem, incidere posse. Est enim, ubi talis urina in sano
apparet, aliqua caussa praeternaturalis, et humor crudus in venis, qui coctione indiget; quem
quidem natura jam aggressa est, et aliquo modo in eum agere, illumque ad formam et claritatem
urinae naturalis redigere caepit, nondum tamen perfecte concoxit. Unde urina migitur clara, et
aliquamdiu clara permanet, quamdiu scilicetaliquem calorem et partes calidas retinet. Coctio
enim aequat omnia, ita ut quamvis aliquid vitiosi sero permistum sit, perspicuitatem tamen non
tollat. Verum ubi urina ab aere refrigerata fuirit, calidae partes evanescunt, et inde urinae
turbatur.An spiritus urinam reddant claram. Ubi tamen
observandum, in eo vix recte sentire Joan Bapt. Montanum, quod statuit, urinam reddi claram et
lucidam, ob spiritus, qui sunt lucidi et clari. Hoc enim ipsum adhuc dubium est, an spiritus
proprie dicti sint in urina, an non potius vapores quidam calidi: de quibus tamen etiam dubium
est, an aliquam lucem obtineant, et vix hoc probari poterit. Ideoque magis probabile est,
luciditatem illam ab aequili partium urinae mistione provenire: quam in turbatione urina,
patibus seorsum secedentibus, amittit, dum vero in calore externo calefit, eam iterum
recuperat. Ex quo patet, calorem praecipue materiam ita elaborare et aequare. Unde etiam
caussa, cur urina, quae clara mingebatur, et postea turbatur, haec potius est, quod ea urina
nondum perfecte a calore elaborata est. Ideoque aliquandiu saltem clara manet. Postea vero
quilibet humor ad pristinam naturam redit, atque ita urina turbatur.
Vrinae claerae, quae postea turbatur, in aegro caussa. Quae eadem etiam aegris
fere applicari possunt Nam si urina ab aegro clara mingatur, et postea turbetur, significat
aliqam coctionem, et cumaquosa substantia jam aliquid materiae vitiosae permistum esse. Verum
cum mistio illa non sit adeo exacta, postea ob externum acrem aliquam occasionem nacta vitiosa
illa materia a reliquo humore separatur, atque ita urina turbatur. In aegris tamen ubi tales
urinae apparent, distinotione aliquâ opus esse putat Joan. Bapt. Montanus, atque eas urinas
hoc modo distinguit. Si in principio morbi clara reddatur, et postea turbetur, non videtur
caussa claritatis calori naturali adscribi posse (cum calore naturalis non mox aggrediatur
crudam materia) sed calori potius praeternaturali et igneo materiam claram reddenti. Si post
principium appareat talis urina, aliorum etiam signorum consideratio adjungenda, et videndum,
quomodo substantia, color, et quantitas urinae sese habeat. Si enim haec recte sese habeant,
indicio est, calorem naturalem jam incipere materiam elaborare, atque eam hoc modo disponere.
Quod si reliquae urinae conditiones malae sint, significat, augeri materiam morbi et
putredinem, caloremque inde ortum; qui quamdiu durat in urina tali, clarae permanet, postea
vero cum evanoscit, redditur turbida.
Hîc tamen non immerito quis dubitare potest de eo, quod claritatem in urinis aegrotorum
interdum asscribit calori praeternaturali; turbari vero, postquam calor ille evanescit. Falso
enim illo fundamento nititur haec opinio, a spiritibus igneis per se lucidis urinae claritatem
concliari. Deinde vix probabile est, calorem illum igneum urinam praeservare, ne turbentur, et
turbari illas urinas, ubi alor ille evanuierit; cum potius exsua natura, quam quod sint
destirutae calore illo praeternaturali, turbentur. Itaque haec sententia hoc modo commode
explicanda videtur. In morbis, in quibus urinaeclarae minguntur, et
postea tubantur, respiciendum est non modo ad claritatem, sed ad reliquas ejusdem conditiones,
et inprimis ad cosistentiam. Urinae claerae mediocris consistentiae. Ban su
yrubae ocnsistentia bene sese habeat, indicio est, claritatem illam proficisci a calore
naturali, jam elaborante materiam, et crudos humores coquente. Verum quia postea turbatur
talis urina, significat, coctionem nondum ita perfectam, neque materiam ita elaboratam et
aequatam esse, ut etiam extra corpus aliquandiu clara persistere possit.
Urinae clarae tenues. Si vero urina sit tenuuis et simul clara, tum illa
claritas non potest esse indicium coctionis, sed potius cruditatis. Urinae enim tenues et
clarae sunt aqueae, quibus scilicet adhuc nihil humorum, coctione et secretione nondum
inchoatâ, permistum est; et si quem habent alium, quam aquae, colorem tales urinae, illum a
biliosis plerumque crudis humoribus permistis obtinent, qui cum humori aqueo nondum exacte
permisti sunt, postea ab eo secernuntur, atque it urina trurbatur.
Circa haec et ista monet Capivaccius, de urin. cap. 11. et urinas in
febribus distinguit in bonas et malas. Bonum esse dicit, urinam, quae prius non turbatur,
turbari, si hoc fiat non praecipue ab ambiente aere, sed a caussa interna, id est, ex aliqua
jam inchoata cotione. Antea enim tales urinae non turbabantur; quia plane reant crudae: nunc
vero turbantur, quia jam coctio incepit. Quod si urina, prius turbari non solita, turbetur ob
ambientem aerem, non est bonum signum. Indicat enim calorem fieri bebilem, qui amplius
ambienti aeri resistere non potest, sicutantea. Turbari autem urinam a caussa externa vel
interna, ita distinguere, docet. si a caussa externa turbetur, hoc potissimum fit in aere
frigido: sin vero ob internam caussam turbetur, fit hoc in aere quoque calido.
Urinae turo bidae, quae postea clarescit, caussa. Sin vero urina mingatur
turbida et postea clarescat, id acciditideo, quoniam naturalis calor incepit aggredimateriam,
eam concoquere et agitare, sed nondum tamen partes separavit. Unde urinae redduntur turbidae,
clarae tamen postea fiunt, postquam calor naturalis in urina jam etiam excreta materiam
amplius coquit, et segregat, ut suam propriam formam et locum convenientem acuirat. Posset
tamen hîc alia caussa hujus rei afferri, haec videlicet; quod fervor et calor, qui urinam
confundebat, jam cesset quodammodo, unde eo evanescente, sponte secernutur partes heterogeneae
et subsident.
Urinarum turbidarum caussa. Tertio si urina reddatur turbida, significat magnam
umorum agitationem et confusionem fieri in venis â calore non vecte coquente. Et quidem si
appareat talis urina in principio morbi, quo nulla adjuc coctio a calore naturali fieri solet,
a calore praeternaturali et igneo humores in venis agitate et conturbant fieri indicio est.
Quod si urina in principio non fuerit turbida, sed clara; postea autem fiat turbulenta: morbum
indeterius labi, et calorem praeternaturalem materiam agitantem
augeri, statuit Montanus. Quod si primo fuerit turbida, postea etiam turbulenta, seu magis et
plane turbida reddatur, reliqua signa etiam considetanda sunt. Nam si virtus sit fortis,
indicat calorem naturalem in venis jam aggredi humores vitiosos, eosque superare et materiam
valde agitare: Verum quia nodum coctio est ab soluta, excrementa quoque suam naturalem formam
nondum obtinent, et urina adhuc manet turbida. Quod si ex signis aliis cognoscamus vires esse
debiles, est indicium, augeri putredinem, et caorem igneum ac praeternaturalem inde ortum
magis turbare, agitare, et consundere materiam.
An ruinae tantum ob externam caussam turbentur. Inter haec, quae diximus, ex
sententia praecipue Joan. Bapt. Montani, de caussis urinarum clararum et turbidarum, tum alia,
tum hoc inprimis improbat Joan Argenterius, de urin. cap. 15. quod de
caussis urinarum, quae clarae minguntru, et postea foris conturbantur, et corrumpuntur, dictum
est; statuitque urinas tantum externas corruptionis caussas habere, non internas. Tamdiu enim
claras manere, quamdiu ab interna caussa reguntur. illâ autem deficiente, et adsumtâ eâ, quam
dedit aer ambiens, corrumpi. Ideque ex eo probat, quod non solum urinae aegrotantium, sed et
sanorum, si diu in aere afferventur, tandem corrumpuntur, sed citius in frigidiore. Qua in re
cum iis fere sentit, quorum opinionem affert et refutat actuarius, de
urinar. differ. cap. 10. his potissimum rationibus. Si solum et praecipue aer externus
esset in caussa, cur urinae turbarentur, duae urinae eidem expositae aeri eodem modo turbari
deberent; quod tamen nonaccidit: sed duabus matulis eidem aeri expostis, urina unius turbatur,
alterius minime. Deinde quaedam urinae citius congelantur a frigore, quam turbantur. Praterea
ejusdem hominis urina in eadem aeris constitutione hodie turbatur, cras non nturbatur. Ideoque
etsi concedamus, urinas omnes tandem, si diu satis in aere asserventur, turbari: tamen cum
videamus, alias mox, alias tardius, alias tardissime turbari in eodem aere: caussam non solum
rejicere possumus in externum aerem, sed in peculiaerem etiam urinae constitutionem. Nam urina
sanorum quia optime elaborata, naturalem illam constitutionem diutissime conservat: et quo
melior est, eo diutius: Quae vero clara mingitur, et postea turbatur, aliquo modo quidem
elaborata est, sed non adeo perfecte, ideoque cum calor postea et spiritus evanescunt,
turbatur et corrumpitur.
CAPUT V. De Caussis Colorum in Urina.
POst ipsam liquoris consiste ntiam secundo loco colores ejusdem considenrados esse diximus.
Ideoque jam etiam secundo loco earum caussae investigandae sunt. Non autem generalemde caussis colorum tractationem, quae hujus loci non est, instituemus: sed
suffecerit, si de caussi saltem colorum, qui in urinis apparent, An colo urinae mutari
possie sine sub stantiae novae accessione? agamus. Hîc vero mox in principio sese
offert quaestio, quam etiam tractar Valesius, l. 3. cont. c. 30; An
colo urinae possit mutari sine novae sbstantiae accessione; seu, an sola alteratio sufficiat
ad colorem in urina progignendum vel mutandum, an vero necessarium sit, aliquid substantiae
admisceri. Fernelius, de urin. c. 13. non solum alieni humoris
permistionem, sed et viscerum corpotisque calorem effectrices colorum caussas statuit, et
citrinum urinae colorem temperato moderatoque calori asscribit; citra hunc quicunque subsistit
color, cum imminuti caloris et cruditatis esse sobolem: qui autem supramedium sunt usque ad
rubrum, ab excedente calore provenire. Cui sententiae favisse videtur Galenus, qui, 1. de crisib. c. 12. docet, colorem lividum tantum esse frigiditatis
effectu, et nigrum etiam ex refrigeratione provenire posse. Cui et ipsa experientia
adstipulari videtur. Fames enim, exercitatio, aestus, febris et aliae caussae corpus
calefacientes urinam tingunt, eoque magis, quo vehementiores sunt. Ita etiam quae urina
diutius in corpore remanet, magis tincta est, et quae mox a cibo mingitur, pallida est; quae
autem longius ab illo, rubicundior. Alli contr statuunt, ex humorum mpotius permistione urinas
colorari, et colores naturam humorum, tanquam umbram corpus, sequi, humorumque redundantium
notas esse colores. Unde Hippocrates, 6. epid. com. 5. t. 14. linguae
colorem, cujusmodi urina sit, indicare ait, et ut Galenus explicat, et linguam et urinam
succorum affectiones detegere. Itaque si color linguae, qui urinae nota duntaxat est et
character, humorum affectiones detegit: quanto certius ex ipsa urina humores licebit
agnoscere, utpote, quae ipsis humoribus permista antea fuit, et postea ab ipsis secreta
excernitur. Verum non difficile est vel autores hoc conciliare, vel saltem controversiam hanc
dirimere, si ea, quae de materia urinae diximus, perpendantur. Nam cum urinae duplex sit
materia, una aquosum illud et potulentum excrementum; altera potulentum excrementum; altera
serum sanguinis, et si alii humores in aegris urinae admiscentur: ab aqua color proficisci non
potest, neque aqua ex nuda inteperie ulla colorem potest acquirere; sed color omnis ex sero,
et aliorum humorum admistine proficiscitur. Et proinde posterior opinio vera est, quae ex
admistione humorum potius, quam ex nuda aliqua intemperie colores urinae mutari docet, si hoc
de potulentae et aquosa materia intelligamus, et per humores admistos ipsum etiam serum et
alios humores in aegris potulentae materiae admistos accipiamus. Verum cum ipsum serum alteram
quasi urinae parteni esse dixerimus, et inaegris alios etiam humores, qui admiscentur, ab
urina excludendosesse non censeamus; serum vero sanguinis, atque alii
humores ex variis intemperiebus varie in coloribus immutari possint: prior etiam sententia
plane rejicienda non est; sed hoc sensu admittenda, quod intemperies colorem urinis
conciliant, quatenus hunc vel illum humorem generant, atque tale vel tale serum faciunt: et
hoc sensu verum est, quod de inedia, aestu et aliis corpus calefacientibus dictum est.
Generant enim tales colores talia in urinis, quatenus concurrunt ad generationem humorum his
coloribus tinctorum.
Coloris aurei in urinis caussae. Verum in specie jam colorum caussas
consideremus. Et primo colorem aureum seu citrinum quod attinet, qui medius est, et urinis
sanorum competit, hunc omnes fere adscribunt portioni alicui bilis flavae, quae urinse liquori
permiscetur. Hoc enim excrementum cum inter reliquos humores solum hunc colorem obtineat, et
vel flavum, vel pallidum, vel rubrum sit; si hujus modica portio urinae admisceatur, accidit
ut urina citrino vel aureo colore tigatur; tingatur; qualis color apparet in sanis, et qui
sint temperati ac aetate florentes. In his enim cum nec bilis nimis calida sit, nec majore
copiâ generetur: fit, ut urinae, quase a talibus minguntur, colorem aureum et citrinum
obtineant.
Quam sententiam etsi non improbamus: cum et illa ipsa bilis non parum participet: tamen hoc
saltem veritatis studiosis perpendendum relinquimus; annon ab ipso sero et salso humore, qui
altera urinae pars est, et genuinum sanguinis excrementum, hic color deduci possit. Nam ut
diximus supra, dum omnia in corpore sese recte habent, et omnes cotiones recte perficiuntur,
non solum ipsi humores alendo corpori destinati suam naturalem constitutionem, atque inter
caetera etiam colorem, habent, sed et ipsa excrementa suum naturalem colorem et reliquas
conditiones obtionent, et utilium humorum conditiones aemulantur. Non igitur video, quid
peccaret ille, qui in naturali corporis constitutione colorem aureum urinae a seroso et salso
excremento proficisci diceret, et in homine sano ac temperato aqueum illud excrementum cum
salso ita misceri staturet, ut hinc aureus ille color resultaret, et plerumque urinas ob seri
admistionem et colorem colorari diceret. Sicut alias aquam a cinerum mediori quantitate hoc
colore tingi, dum lixivium fit, videmus. Et quomodo a sale coralliorum aliisque salibus
Spiritus vini et alii liquores colorentur, Chymicis notissimum est. In quam sententiam vel eo
quis adduci potest, quod urinae sanorum (imo et igneae saepe urinae) linteamina et res alias
non tingunt, et in ipso liquore detenta suum naturalem colorem obtinent; quod fieri vix
posset, si flavedo illa a bile proficisceretur flava: cum videamus, si bilis flava urinae
interdum, ut in ictero, permiscetur, linteamina et res alias flavo colore tingi. Alia vero
postea ratio est coloris.urinarum in ictericis, et in febribus, ubi
facile concedimus a bile admista colores illos provenire. Chymici id sulphure adscribunt, ut
et febres a sulphure deducunt. Hinc videmus etiam lixivium, quod aqua cineribus affusa, multo
magis tingi, quam aquam, in qua sal purus resolvitur, quod fit ob partes adustas sali adhuc
adhaerentes. Quales si quis etiam seroso et salso urinae humori adhae rere statuere velit, cum
eo non pugnavero. Coloratior n. etiam sanorum urina videtur, quam utâ puro et puto sale
provenire possit.
Albarum urinarum caussa. Ab hoc optimae urinae colore alii colores deflsectunt,
vel in defectu, vel in excessu. Inter eos, qui in defectu a citrino colore recedunt, primo
loco et in extremis est albus, et eae, quae ad eum pertinere diximus, differentiae, quales
praecipue sunt aquea urina, Alba urina duplex. crystallina, lactea. Joan. Bapt.
Montanus commode omnes urinarum albarum differentias ad duas referre videtur, dum docet,
albedinem duabus de caussis provenire. Vel enim urina fit alba, quoniam ipsi nihil admiscetur,
quod tingat eam, unde permanet pura et alba, eodem modo ut aqua vel aliud corpus : vel redditura alba urina, quod ejus perspicuae humiditati aliquod
corpus album admiscetur, qualis est
Urinae aquosae caussae. Prions generis alba seu aquosa urina variis de caussis
fieri potest. Primo omnes fere eam a cruditate et caloris nativi imbecilitare provenire
statuunt, qui cum nequeat alterare humores, et bilis ac humorum calidorum parum generet,
relinquitur ille color, qui aqueae substantiae est proprius. Qui a sero urinas tingi
existimant, itidem in cruditatem aqueae urinae caussam referre possunt. Nam dum est cruditas
in corpore, et coctio non recte perficitur: ut ipsi humores alimen tarii, ita et
excrementitii, atque inter hos serosi, non recte elaborantur, vel certi â reliquis non
separantur. Secunda caussa est obstructio, quando videlicet viae per quas materia urinae
transfluere solet, obstruuntur, ut materia, quae urinam crassam, simulque coloratam reddere
solet, non possit penetrare, sed solum illa aquositas. Terriam caussam plerique statuunt, si
bilis ad alium locum feratur, unde in phrenititde inter du urinae albae et aquosae redduntur.
Quod tame praecipue, de iis urinis intelligendum est, quae antea bile tinctae erant, quâ
postea ad alium locum fluente, post tinctam urina subito aquea et alba redditur. Nam alias in
acutis talibus morbis, et in principio inprimis eorum, tales urinae potius a cruditate
proficiscutur. Quarto talis aquosa urina mingitur ob potûs copiam, quae tmadiu in corpore
retineri nequit, ut illi vel bilis vel serosum excreentum permisceatur, sed copiâ suâ nturam
mox ad excretionem stimulat. Quinta caussa esse potest caliditas renum ac epatis, quae potum
copiose ad se trahunt, sed non concoquunt, unde profluit ut aqua, quod in diabete accidere
traditur.Addunt sexto locolapidem in vesica vel renibus, etsi non
obstruat; et allegant locum ex HIppoc. l. de arere, aquis et locu, ubi
ita scribit Pueri calculo (vesicae intellige) laborantes, limpidissimam urinam reddunt. Cujus rei caussam Cur calculosi urinam
aqueam reddant. Hier. Cardan. 4. aph. 72. hanc reddit: quod ob
irritationem urina non contineri, non contenta non coqui possit, et proinde cruda maneat.
Verum in calculosis saepe satis diu retinetur urina, et nihil ominus alba mingitur; neque
etiam in vesica urina suam elaboratione habet, sed potius in venis et renibus. Itque potius
hîc assentimur ipsi Hippocrati, allegato loco hanc hujus rei caussam reddeti, quod scilicet
crassissimum in vesica subsistat, concrescat, et intophum durescat: quod vero tenuissimum et
purissimum est, transeat. Quam caussam valde probabilem esse, ex iis, quae suo loco de
generatione calculorum diximus, patet. Nimirum serosum illud salsum, et ut Hippocrates
nominat, , ut recentiores appellant, concrescit et in lapidem
coagulatur; reliquum aquosum et quod coagulari et concrescere non potest, effluit, unde urinae
fiunt aqueae. Aliam adhuc, sed quae ad ultimam hanc forsan non incommode reduci potest,
caussam affert Hipp. cod. lib. alvi scilicet adstrictionem et ardorem,
qui vesicae communicatur; ex quo fit, ut hujus ardore partes biliosae condensatae in vesica
retineantur, subtiliores autem solummodo emittantur, ex quo urina splendidissima fit.
Urinarum lacte arum caussae. Alterius generis urinae albae fiunt tales ob
substantiae alicujus albae admistionem, sive illa sit pituita, sive pus, sive semen, quales
urinas lacteas ferê appellamus. Sed tales urinae cum plerunque sint turbidae, et postea
resideant: ubi quieverunt, quis isit naturalis liquoris color, et quae materia furerit, quae
albedinena inducebat, facile apparet.
Reliqui colores jam ab albo recedunt, atque alii citra medium illum colorem, alii ultra
consistunt. Quo autem plus ab albo recedunt, eo plus humoris tingentis, aut, ut Argenterio
placet, humoris magis tincti admitum habent, qui praecipue ad rubedinem usque bilis est.
Notandum tamen hîc, bilis nomine et serosam coloratam humiditatem, de qua antea dictum,
comprehendi posse; quam et ipse Galenus ad tingendam urinam admisit, cum, 1.
de cris cap. 12. ita scribit: ac subslava est, velut si extra etiam
tale quid facere velles, sanguinis serum ac bilem rufam aquae permisceas. Ubi flavum
colorem expresse etiam a sero sanguinis proficisci posse statuit. Deinde nec hoc
praetereundum, bilis aliquot esse differentias, aliam esse pallidam, aliam flavam, aliam
rubram; et praeter has vitellinam, porraceam, aeruginosam, et isatidi similem. Haec enim
nomina â quibusdam Medicis reperta sunt, et a coloribus, quibus quoque bilis infecta est,
indita, teste Galeno, lib. 6. eoid. com. 5. t. 14. Non omnes autem hae
bilis specieseodem modo urinas tingere possunt, sed plus in tingendo
potest rufa, quam flava; flava rursus plus, quam pallida.
Urinae subpallidae caussae. Hinc seu suspallidus,
qui primum urinae tinctae gradum constituit, colorfit, quando bilis pallida, in sufficiente
quantitate vel flavae parum omnino urinae admistum est, ita ut urina paleae herdei
Pallidae urina caussae. similis, appareat. Si vere jam multum pallidae bilis, aut
flava in mediocri quantitate urinae admisceatur, inde Flavae urinae caussae.
color f seu pallidus oritur. Reliqui postea colores per gradus
oriuntur, prout bilis, sicut est apud Actuar. l. 1. de causs. urin. cap.
8. aut qualitate aut quantitate intenditur. Cui Argenterius etiam, de
urin. c. 9. affentitur, qui non incommede statuit, urinas capere colorem vel a simili
humore, vel ab eo, qui intensiorem habet colorem, in minore quantitate admisto. Hinc facile
colligere est, pallidam bilem, cum sit colore remissiore, nunquam vel fulvum vel flavum, vel
rubrum colorem urinae inducere posse; sicut et ochra quacunque etiam quantitate admisceatur,
nunquam aquam colore croceo, aut rufo tinget. Contra manifestum est, intensioris gradus
colorem aqua dihitum remissiorem colorem inducere posse. Atque ita bilem flavam in parva copia
aquasae humiditati admistam facere urinam pallidam; rufam minore quantitate admistam fasere
flavam. Interdum tamen etiam praeter has caussas internas, caussae externae urinam tingentes
ac accidere possunt, quae perpendendae ac inquirendae sunt, ne quis decipiatur, et a caussa
interna urinam colorari existimet. Ita rhabarbarum, crocus, folia senae, et similia alia, ipsa
expenentia teste, urinas tinguns.
Urinae cruuentae caussae. Rubeus vero color cum suis gradibus et a bile, et a
sanguine ortum habere potest. Si urina tingatur a sanguine, non splendet, et preprie cruenta
dicitur habetque colorem, qualem aqua fere, in qua recens mactatorum animalium carnes
abluuntur, et mingitur, cum vaswe aliquo laeso sanguis urinae admiscetur. Quod fieri potest
tum ex vehementi corporis agitatione et motu, quo vena aliqua aperitur vel rumpitur, tum ex
renibus calculi attritu laesis et vulneratis, tum ex urteribus a calculo transeunte laesis,
aut exulceratis, vel osculis vasorum laxioribus redditis, et hiantibus, et per ea sanguis
excidere possit. Idem interdum ab epatis et renum debilitate contingit, ob quam sanguinem
continere et sibi assimilare nequeunt, et tum serosus sanguis cum urina redditur. Ut enim,
sicut Galenus, 1. prorrhetic. com. 1. t. 31. docet, ventris valde rubra
proluvies affecto epate fieri potest: ita etiam praerubra urina ex renibus suo perperam
fungentibus muner fieri potest. contigit etiam alquando abudantem in universo corpore
sanguinem cum urina, statis temporeum intervallis excerni, sine molestia, imo ut inde bene
habeant. Sanguis autem, qui admiscetur urinae, vel tenuis est, vel crassus. Si tenuis est, fit
urinarubra et subrubra: si vero crassus sit, et multus admisceatur,
fit urina valde rubra; si autem minore quantitate admisceatur, fit urina vel rubra
simpliciter, vel subrubra.
Quae autem a bilis copia et bile Urlnae rubrae caussae. coloratiore et
rubicundiiore ortum habet urina rubra, a cruenta urina non difficile discernitur, praecipue si
splendeat et flammea quasi appareat. Tales autem urinae ortum habent a bile flava magis adusta
et rubicundiore redditâ. Saepe etiam urina ob bilis permistionem rubra et crassa redditur,
instar vini ex rubro nigrieantis, ob copiosam bilis rubrae admistionem; talesque apparent in
epatis inflammationibus et vesiculae fellis magna obstructione, et inde orto ictero: et tali
urinae si linteum immergatur, flavo et croceo colore tingitur.
Haec, quae ex Acturio et plerorumque Medicorum sententia de urinae rubrae caussis diximus,
reprehendit Leo Roganus, lib. 2. de urinis, cap. 4. atque negat. urinam
rubram ex bile fieri, existimatque hoc adversari Galeno, qui, 6. epid. com.
5. t. 14. scribit, non cogitari posse, ab alio abundante humore ulla in parte rubrum
colorem fieri, quam a sanguine; statuitque, flavum, dum a nimio calore aduritur, priusquam ad
nigredinem convertitur, medios colores plures suscipere, qui omnes virides videntur, aut certe
porracei, aeruginosi vel caerulei.
Verum quod ad Galeni locum attinet, facile concedimus, nullam corporis partem ab alio
humore, quam sanguine, rubro colore tingi posse; cum vix alius humor rubicundus in parte tanta
copia abundare possit, ut ipsi colorem rubrum conciliet: sed nihil prohibet, bilm rubram
copiosius in venis generari posse, urinaeque misceri, ut illi hunc colorem tribuat. Flavum
autem colorem etiam in rubrum degenerare posse, et proinde bilem rubra ex flava fieri,
experientia testatur; et falsum esse, flavum solum per viridem in nigrum degenerare, res
multae docent: ut si crocum vel mel quis torreat, animadvertet, non mox nigrescere aut
virescere, sed prius rubescere.
Urinae bineae et passeae caussae. Ad hanc differentiam etiam , id est, urinam vineam et passeam referri ab Actuario in differentiis
diximus. Urina vinea ex admistione bilis coreruleae, vel isatidis colorem referentis, in quam
humores nimio calore assati et coversi sint, generatur. Passeam ex admistione flavae bilis
valde assatae, atque in colorem veluti violaceum mutatae, adeo, ut in atram fere bilem
degenerare videatur, generari, docet Acturius, lb. 1. de caussis urinar.
cap. 11. Saepe tamen ex bile rubra copiosa et crassiore vineas quasi urinas reddi videmus
in ictericis; in quibus urinâ turbatâ nihil coeruleum vel similis coloris, sed flavum ac
rubicundum quid subsidet.
Ultimam in coloribus differentiam diximus esse urinarum nigrarum, ad quas nonnulli virides
et lividas, et si iquae his cognatae sunt, referunt:sed rectius inter
rubras et nigras hae quasi intermediae et peculiares differentiae ponuntur; quod et Galenus
facit, qui, lib. 1. de crisibus cap. 12. ita scribit: colorviridis fit in transitu ad nigrum, et veluti quoddam principium nigri est. Nam si morbus
malignus fuerit, et vomitibus, et alvi excrementis, et urinis viridibus postmodum nigrae
superveniunt.
Viridis urinae caussae. Viridem seu virescentem colorem Actuaribus, lib. 1. de causs. urin. c. 11. docet fieri ab excessu pravissimae bilis,
aeruginosae scilicet vel porraceae. Cum enim ex calore adurente, vel etiam peculiaribus
alimentis, quae facile in hunc humore degeneran, bilis illa aeruginosa vel prasina generatur,
colore suo urinam inficit. Capivaccius hac de realiter sentit, dum, de urin.
c. 18. ita scribit, viridem colorem non solum esse principium nigri, 1.
de crisib. cap. 12. sed etiam lividi; et proinde dum est principium nigri, fieri a calore
exurente, dum est principium livide, fieri a frigore. Dum enim, ait, caussa exsiccans et
calefaciens adest, color viridis degenerat in nigrum absque medio livido: si occurtat caussa
refrigerans et imbecillitas caloris, tum color viridis degenerat in nigrum colorem per medium
lividum. Verum utra opinio verior sit, ex his, quae jam de urinis lividis et nigris, (quas
solum gradibus differre, et caussas etiam habere secundum magis et minus discrepantes
statuimus) dicentur, patedit.
De livido colore in urinis autores Prinae livide et nigrae caussae. non eodem
modo docent, et controversum est, ex quibus caussis internis nigrae et lividae urinae reddi
possint. Nam de externis nihil dubbii est, ex rebus quibusdam assumtis, urinas nigro colore
infici posse. Ita testatur Mercurialis, de urin. cap. 6. se observasse
clysteres factos ex sapa sola urinas atras reddidisse; Et Avicenna ac Rhasses referunt, si
quis lugustri albi fructu corpus oblinat, urinas nigras reddi.
De caussi vero internis ita docet Galenus, lib. 1. de crisibus cap. 12.
Ipsarunt urinarum color niger ad duas caussas refertur, calorem scilicet immoderatum, aut
mortificatione ex refrigeratione vehementi: Et paulo post; color autem
lividus est tantum frigiditatis effectus. Ex quo loco nonnulli evincere volunt, ex solo
calore vel frigore citra alicujus materiae admistionem generari posse urinas nigras; et
lividas ex solo frigore. Verum supra in genere diximus, quid intemperies ad urinae colorem
conserat, nimirum varium serum generare, et ad variorum humorum generationem conferre, qui
urinae postea admisti eam tingunt. Ideoque Actius hoc recte explicat, tetrabib. 2. serm. 1. cap. 44. ubi docet, non ex frigiditate vel caliditate simpliciter
urinam fieri nigram, sed quod ex caliditate vel frigiditate generatur materia nigra, quae
urinae admiscetur, atque tres urinae nigrae caussas adducit: primo humorem melancholicum, qui
expurgatur; secundo ipsam atram bilem, tum quae ab assatione; tum quae a frigiditate facta
est.
Primo enim interdum urinae nigrae minguntur ab iis, qui habent debilemsplenem, aut dum alias Natura humorem melancholicum evacuat, ob cujus admistionem urirae
nigrae redduntur, quae periculosae non sunt, sed etiam nonnunquam cum commodo emittuntur.
Deinde fit urina nigra, si bilis ita exuratu[?]t in atram bilem abeat, et tanta ejus copia
generetur, ut etiam urinam tigere possit.
Quomodo ex frigiditate fiat urinae nigra. Detertio modo res intricatior est, et
quomodo ex frigiditate aliquis hjmor niger urinae admisceri possit, non ita planum est.
Aetius, loco allegato, dicit, esse bilem atram, quae ex frigiditate
fiat: quem sequitur Capivaccius, qui quoque statuit, calorem ita remissum esse posse, ut
generet ita remissum esse posse, ut generet atram bilem, pessimum illum succum. Verum cum
bilis atra sit humor calidus et siccus, impossibile videtur, ut ab insgni frigiditate generari
possit. Unde Argenterius, de urin. cap. 12. et Mercurialis, de urin. c. 6. solum duas caussas admittunt urinae nigrae, humorem
melancholicum, et bilem atram exustam, et contra eos, qui ex frigiditate insigni urinam nigram
fieri statuunt, disputant. Ajunt enim, etsi partes externae a caussis actu grigidis livorem et
nigritiem contrahero possint: tamen in partibus internis id fieri impossibile est, cum
internae partes, quimdiu vivit animal, caleant. Nam ungues et extremitas nasi cum nigrescunt,
quod interdum in princiopio paroxusmorum in febribus accidit, si tangantur frigidae apparent:
ast urinae etiam nigraes, dum minguntur, calidae vel certe tepidae sunt. Verum commodissime
hac tertiam urinarum nigrarum caussam explicant Joan Bapt. Montanus et Hercules Saxonia, de urinis c. 12. ubi statuunt, non aliquam atram bilem ex simma frigiditate
nasci, aut frigiditatem urinas simpliciter tingere posse, sed extincto calore nativo et
spiritibus sanguinem non minus in venis, quam in partibus externis nigrescere, et postea
permistum urinae eas lividas vel nigras reddere. Non enim impossibile videtur, sanguinem eodem
modo, ut in gangraena in partibus externis, ita etiam in venis in morbis pessimis et
lethalibus corrumpi, et extincto calore nativo putrescere posse, qui urinis communicatus eas
nigras reddit; quae propterea pericoulosissimorum morborum sunt indicium.
CAPUT VI. De Caussis Urinae Oleaginosae.
SUpra inter urinae differentias etjam numeravimus urinas oleaginosas appellatas, diximusque
dubitari; an dicantur tales ratione substantia vel coloreis: controversiam tamen illam sine
caussis explicari non posse: et proterea eam ad hoc caput rejecimus, in quo etiam nunc merito
in quirimus, quaenam sint urinae oleaginosse et quae earum caussae.
Urinae Oleaginosae caussae. Autor libri de urinis, cap.
5. Oleaginearum urinarum tres differentias recenset, cum scribit, ,Oleaginarum urinarum quaedam olei colorem
referunt, quaedam olei splendorem habent, quaedam nomine generis oleosae appellantur. Primas
dicit initium colliquationis esse; secundas paulo accuratiorem adeptas esse mistionem olei.
Oleagineas aurem urinas totas simul et in colore, et in cosistentia merum quasi oleum esse, et
summum vigotem colliquationis indicare. Tales tamen urinas etiam ex renu adipe tabescente
prodire. Actuarius et Aetius idem fere sentiunt, et procul dubio ex autore hoc Graeco
innominato suam sententia hauserunt. Actuarius, de urinar. diff. c. 8.
urinarum oleacearum ita communicer appellatarum alias apperentiam habere olei, alias esse
coloris olei, alias oleaceas et generi cognomines dicit; additque de colore primae speciei
haru trium amgigi, an aqueus, an oleaceus sit, ob tenuitatem coloris tingentis humorem. In
secunda vero specie colorem olei esse evidentem urinae colorem intendentem; oleaceam vero
urinam colore oleo esse similem.
Aetius, tetrab. 2. serm. 1. cap. 31. docet, Febres pindguedinem primo
et ipsa solida corpora; et pinguedine aut renum, aut totius corporis liquefacta, oleosas
urinas excerni: in principio autem colliquationis ita oleosas fieri urinas, ut ambiguum sit,
an a quosae sint, an oleaginosae. In augmento vero oleosas fieri, ita ut notabiliorem oleosi
mixturam habeant: in vigore autem colliquationis totas urinas per totum tum in colore, tum in
substantia velut oleum esse.
galenus vero, 3. epid. com. 3. t. 27. refert, alios oleosam urinam
intelligenre illam, quae liquescente pingue dine per morbus fervidum et adurente fit: alios
vero eam intelligere, quaes colore et crassamento oleo sit similis, testaturque, saepius se
vidisse urina talem nullo detrimento aegri redditem, imo vero interdum plane e contrario cum
morbi cococtione. Haud tamen ita visa esse prorsus, ut oleu, pinguem. et paulo post addit: Nos Pinguede tantum innatat ruinae, nonci permiscetur. pinguedines
fluitantes vidimus supernatare, verum nunquam excretam talem urinam, neque in medio pinguia
pendere, multo minus subsidere. Nam ita comparatum est omne pingue, ut reliquis humoribus
invehatur. Neque alterius pringuis urinae facit Hippocrates mentionem. Nam 2. prognost. t. 35. scribit. Si pingue desuper natans
aranearum speciem veferat, damnandum est; indicat enim consumptionemm. Et, 7. aph. 35. quibus, inquit, in urina adipalis superficies
est et conferta, iis nephriticum et acutum morbum adesse significat. Atque ita hoc loco
Galenus non definit urinam oleosam, quae oleum admistum habeat, sed quae oleo colore et
crassitie similis sit. Ut autem oleum non est unius exquisite coloris neque crassitudinis: ita
nec oleosam urinam, pallidam quidem omnino existentem, sedaut plus aut minus, statuit. Et
quidem quicquid ipsius ad candidiorem tendit colorem, exsoluti colore pallido, humorum
denotare cruditatem; quod vero vehementer pallidum est, ut ad flavum accedat, biliosum
humoremdenotare docet. Et revera in eo, quod statuit Galenus, urinas
oleosas ex admistione olei non dari posse, rectius sentit, quam iis, qui existimant. oleosum
quid ipsi substantiae urinae permisceri posse. Ea enim pinguedinis et olei est natura, ut cum
aqua permisceri non possint, sed etiamsi agitata nonnihil confundantur: tame mox, jubi aqua
vel quicunque liquor aqueus quiescit, pingue omne ad superficiem fertur atque innatat.
Urinae oleaginosae duplices. Atque ex Galeni sententia urinae oleaginosae ad
duas classes referuntur, quarum aliae tantum in superficie pinguieine innatantem habent; aliae
etiamsi nonsint pingues, Urinae, tui pinguedo innatat caussae. oleum tamen
substantia et colore referunt. Priorem differentiam ex eo, quod continetur, seu ex contentis,
non ex substantia, esse existimat valesius, lib. 3. contr. cap. 37.
Hercules vero saxonia, lib. de urinis, cap. 3. non solum hanc
differentiam in contentis, sed et in colore esse existimat. Nam statuit, pinuguedinem
colliquatam, sive pauca sit, sive mediocris, sive multa, urinae supernatantem illi aliquem
colorem tribuere, non solum in superficie, verum etiamin tota substantia. Colorem enim viridem
repraesentatum in nsuperficie urinae, dum ex refractione luminis ad aliud corpus impingit,
esse caussa, ut idem color repraesentetur in tota urina, non aliter, ac si vas urinarum herbis
virentibus admoveretur. Verum haec opinio Hercul. Saxoniae valde dubia videtur. Hoc quidem
verum est, mulsos liquores accipere colores apparentes a rebus vicinis, ut herbis virentibus,
pannis rubris et similibus; sed necessarium est, ut color ille, a quo apparens ille color
proficiscitur, sit satis intensus. Sed videmus plerumque pinguedinem illam innatantem non adeo
multam esse, neque tantam habere viriditatem, ut toti urinae liquori illam communicare possit.
Ideoque probabilior videtur Vallesii sententia, qui statuit, illas urinas, quae colliquatam
pinguedine in superficie habent, ad differentias in contentis referendas esse.
Urinarum, quae substantiae et colore oleis referunt. caussae. Alterum vero
genus harum urinarum, quae colore et substantia tantum oleum referunt, unde oriatur, non ita
planum est. Fernelius, de urin. c. 14. has urinas fieri docet, cum vel
phthisi, vel hectica febre, vel hydrope corpus liquescit. quem impugnat Herc. Saxonia. Nam si
intelligatur colliquatio pinguedinis, militat contra Fernelium ratio Galeni, quod scilicet
pinguia humiditati aquosae non permiscentur, sed cidem supernatant. Si autem intelligit
colliquationem carnis: colliquatio carnis faceret sedimentum orobi granis simile et praeterea
potius colorem fulvum vel rubeum, quam ad viridem deflectentem. Sicut enim colliquata caro, ex
sententia Galeni, 8. de comp. med. secund. loc. c. 4. facit excrementum
alvi fulvum vel rufum: ita eade colliquatio faceret in urina eundem colerem. Hercules vero
Saxonia approbat sententia sabini, quam Galenus, 3. epid. com. 3. t.
72. recenset, existimatque, oleosam urinam reddi ex admistionesubstantiae alimentalis, quae in venis continetur, et unicuique membro deputatur. Quia sicut
oleum est materia ignis in candela: ita hoc alimentum est materia et pabulum calidi innati in
partibus solidis, facitque urinam crassam, et propterea oleo non disimilem. Solet autem haec
fieri colliquatis ipsis humoribus a calore febrili.
Hieronymus Reusnerus, in VVillich. de urin. c. 14. et ipse ab
alimentali substantia urinam oleaginosam reddi putat. etsi enim id, quod de partium solidarum
colliquatione dicitur, impugnat, atque existimat, solum pinguia, non vero carnes et partes
solidas colliquari posse; cum ea, quae a calore concrescunt, non liquescant calore, sed
evaporante humiditate potius exsiccentur: urinas tamen oleaginos ex substantia alimentali
admista reddi statuit hoc modo. Calor vehemens non solum illud roridum alimentum, et quod ab
officio cambium nominarunt, in partibus absumit, sed et omnes actiones enervat ac debilitat.
Partes autem nutrimento destitutae, et calore nimio labefactatae valde debilitantur unde
alimentum non possunt attrahere, neque quod ad ipsos defertur, retinere. Sinunt itaque exire
cum urina partes alimenti utiles, quae reddunt urinas oleosas.
Argenterius, de urinis cap. 13. Urinas has oleaginosas, quae non sunt
pingues, sed substantiâ et colore referunt oleum, neque ex pinguedinis, neque ex carnis, neque
ex sanguinis colliquatione, neque ex substantiae alimentaris admistione fieri statuit, sed ex
portione bilis pallidae et atrae, et ob id esse periculosos morbos, in quibus excernutur tales
urinae: eo quid bilis atra, quae pessimos morbos parit, admista sit. Admisceri tamen et
pituitam statuit, atque hinc habere urinam cruditatem cum quadam viriditate, ut oleum. Eam
enim agitatem a calore, undiquaque urinae misceri; unde etiam talis urina longos et difficiles
morbos interdum significat, qualis fuit ille, cujus in allegato 3.
epid. loco fit mentio. Atque inta in tali urina tres humores admittit Argenterius, bilem
flavam atram, et pituitam. A bile flava urinam habere flavedinem quandam statuit; ab atra vero
lividitatem conjunctam cum splendor: crassitiem cum quadam visciditate ab agitatione magna in
pituita facta.
In hac sententiarum discrepantia veritatem invenire non facile esse, quilibet agnoscit. Hoc
principio verum est: urinas non posse fieri tales ex materia pingui admista, ob caussam
saepius jam allatam, quod scilicet pinguia aquae nonmiscentur, sed innatant. Deinde quod
attinet colliquationem carnis aut colliquatione substantiae alimentalis, quae in venis
continetur, ex cujus admistione urinas oleosas reddi existimat Hercul. Saxonia, vocatur id a
recentioribus plane in dubium, de quo tamen hîc non disputabimus. Hoc saltem hîc Urinae,
quae subst antia et colore oleum refaerunt, ab ex colliquatione fiant? perpendendi
cuilibet reliquimus, quod supra ex galeno 3. epid. com. 3. t. 72.attulimus: urinas has interdum nullo aegri detrimento reddi, imo interdum
plane e contrario, hoc est, cum commodo in morbi concoctione: quod certe nullo modo fieri
posset, si ex colliquatione sive carnis, sive sanguinis haec urina proveniret. Nunquam enim
utiliter et cum commodo aegri, sed potius cum detrimento colliquatur, et per utinam excernitur
substantia alimentalis. Et si ab aliqua colliquatione tales urinae provenirent, potissimum in
febribus hecticis conspici deberent. Quae eadem etiam contra Hier. Reusn. sententiam faciunt.
Et praeterea non videtur probabile, illum su: cum alimentalem per urinas excerni. Cum enim sit
familiaris naturae, et naturae sanguineae, retineretur potius in venis cum sanguine, quam
excerneretur. quapropter probabilius videtur, cum argenterio in humorum excrementitiorum
admistionem talem ruinam referre: quod ipsum confirmare videtur locus antea etiam allegatus ex
Galeno, in quo statuit, quicquid ipsius ad candidiorem tendit colorem, humorum denotare
cruditatem; quod vero vehementer pallidum est, ut ad flavum accedat, biliosum calorem. Atque
ita Argenterii verbis in hac ipsa materia hic concludimus; haec ratio videtur dictare:
afferant meliora, qui possunt, de caussis harum urinarum.
Porro differentiam in substantia et colore coniungi posse, supra diximus in differentiis, et
quas combinationes possibiles habeamus, etiam proposuimus: id vero cum ex caussarum
explicatione clarius futurum promiserimus, aliquid de eo hoc loco addendum est. valesius, lib. 3. contr. cap. 5. praecipue de quatuor coloribus disputat, de nigro,
subrubro, pallido et subrufo: et primo quaeritur; an urina tenuis nigra esse possit: Deinde an
tenuis subrubra esse Tertio an detur urina An urinae tenuis nigra esse possit.
crassa subrufa. Et primo colorem nigrum quod attinet, diximus supra, negari ab autore
innominato, hunc colorem cumm renuitate conjungi posse, et quâ ratione loca illa, in quibus
apud Hippocratem mentio fit urinarum nigrarum tenuium, accipienda sint, explicavimus. Sed
Valesius revera tenuibus et citra mediocritatem consistentibus urinis nigredinem conjungi
posse statuit, idque probat experientiâ et pictorum documento. Colores enim extremi, et
praecipue qui ad nigredinem accedunt, etiam in minima quantitate multum tingunt, adeo, ut si
in vas aliquod satis magnum aquâ plenum pauxillum atramenti injicitur, tota aqua colore nigro
inficiatur, sed inde non crassa reddatur. Fieri ergo posse existimat, ut portio atri humoris
incidat in urinae liquorem, quae valeat illum tingere, sed non crassiorem reddere, unde urina
fiat tenuis nigra. Verum enimevero hoc, quod de coloribus dicitur aquae permistis, negari non
potest. Sed quis non immerito dubitare posset; an dentur in corpore humores tam atri,ut attamentum? Deinde etsi darentur tales humores: tamen non sequeretur,
quod exigua earum portio mox totam urinam tingere posset. Neque enim pmne atrum tingendi alia
vim habet. Exigua pars atramenti aqua infusa nigredinem parit: Sed carbones atri, nisi
sufficiente quantitate aquae permisceantur, ita ut etiam crassam eam reddant, atro colore non
tingunt. Itaque etsi ater humor detur: tamen nonn habet colorem suum in tenui portione in
totam urinam diffundendi, sed tum demum urinam nigram reddit, cum satis magna ejus quantitas
toti liquori urinae permiscetur, unde urina talis crassa redditur.
Urina tinuis subrubra. Subrubrum colorem quod attinet, quo etiam tenuem urinam,
exiguâ portione sanguinis permistam, tingi posse statuit: in eo facile assentimur Valesio, et
non negamus, vase aliquo aperto, ut sanguis effluat, ab exigua portione sanguinis urinam
quoque tenuem subrubro colore tingi posse. Sed cum duas esse caussas urinae rubrae dixerimus,
sanguinem et bilem: ut de sanguine concedimus: ita de bile negamus. Nam sanguis, quocunque
morbi tempore, si vas aliquod aperiatur, et dum urina adhuc tenuis est, permisceri potest: Sed
bilis a natura urinae non miscetur, nisi praesente coctione, aut si miscetur, non habet vim
tingendi urinam subrubro colore, nisi tanta copia adsit, ut urinae aliquam crassitiem
conciliet.
An detur urina emssa et subrubra. Quantum vero ad urinas crassas, et an urina
crassa et simul subrufa esse possit: existimat Vlesius, possibile esse, ut hi colores cum hoc
substantiae modo cojungatur. Si enim, inquit, urinae crassae et albae portio flavae bilis
admisceatur, prodibit inde urina crassa et pallida; si addatur plus bilis, ex pallida subrufa
fiet. Hîc cum praesupponat Valesius, urinas tales fieri posse, si primo sint albae et crassae,
et postea iis bilis admisceatur: in memoriam nobis revocare debemus id, quod, cap. praecedente, de caussis urinae albae diximus, eam videlicet duobus
modis fieri posse, vel cum nihil ipsi admiscetur, quod eam tingat, ita ut aqueum colorem urina
retineat; vel cum ipsius perspicuae humiditati aliquis humor albus, ut puta semen, pus,
pituita, admiscetur. Priores urinas albas quod attinet, quae aquam fere repraesentant, illae
cum sint tenues, si tantilla solum bilis portio admisceatur, ut fiant pallidae, manent adhuc
tenues: sed si tanta copia effundatur, ut inde fiant crassae, etiam colorem, quam pallidus
est, intensiorem recipiunt. Verum de alterius generis urinis albis, quae scilicet ex
permistione humoris albi tales evadunt, si hoc humoris albi tales evadunt, si hoc intelligit:
his si aliquid bilis postea permisceatur, tum non negarim, illas ipsas urinas crassa ante
albas jam pallido colore tingi. Sed tamen qualis humor, qui urinam reddit albam, sit,
perpendendum est. Si enim ex crudorum humorum copia talis fit: quis non immerito dubitareposset; an cum iis etiam bilis, quae urinam tingat, generari quaet.
CAPUT VII. De Caussis Odoris, Quantitatis et Similium
Acidentium.
URinarum in odore quaenam sint differentiae, supra diximus. aliae videlicet parum olent, hoc
est, eum, quem naturaliter obtinere solet urina, ex coctione habent odorem; aliae vero nihil
olent; aliae nimis olent; et quidem aliae bene, aliae male. Quae illum naturalem odorem
obtinent, significant nativum calorem sese recte habere, et coctionem bene perficere. Nam cum
urina sit excrementum, vix fieri potest, quin aliquem foetorem habeat, sed tamen illum minus
molostum; cum Natura recte agens omnia ad mediocritatem quadam redigere, et etiam ipsa
excrementa, qua fieri potest optime, elaborare soleat.
Urinae nihil olentis caussae. Si vero nihil, et minus quam urinae sanorum
solent, oleat urina: indicio est, calorem nativum esse debilem et coctionem nullam fere fieri,
nec serosum atque excrementitium humorem urinae permisceri, sed aquam fere saltem ac materiam
potulentam per urinam excerni.
Urinae bene olentis caussae. Urinam vero odoratam seu bene olentem quod
attinet, nulla talis naturaliter ex caussis internis evadit, sed si quae talis reperitur,
odorem illum bonum ex cibis vel medicamentis assumtis acquisivit; ut ex usu terebinthinae,
quae urinam odore violae inficere solet.
Urinae fatiodae caussae. Urinae foetidae ex pluribus caussis ginuntur. Primo
nonnulla, quae incibo, potu, et medicamentis assumuntur, urinas foretidas reddere solent. Ita
ex usu anisi, allii, putris casei urinae foetidae dicuntur fieri. Verum et cibi ac potus, qui
alique foetore urinis conciliant, in aliis magis, in aliis minus id praestant, prout in illo
melius, in hoc pejus concoquuntur. Jo. Bapt. Montanus existimat, si quis comederet res
foetidas, fieri inde urinam odoratam; si quis contra comederet res odoriferas, gignis in de
urinam foetidam: ut si quis ederit an sum, eddi inde urinas foretidas: contra si quis
terebunthinam comederit; fieri inde urinam odoratam. Verum falsam esse hanc sententiam, ipsa
experientia tostatur. Nam carduus nullum habet insignem odorem, et reddit excrementa quoque
foetida. Terebinthina vero non habet, quod existimat, foetidum odorem, sed potius suavem, aut
certe non ingratum. Argenterius itaque aliter hac de re sentit. Ea, quae assumuntur, inquit,
alia difficulter mutantur, et paucam secum materiam trahunt, et eam, quae non habet vim
conciliandi malum odorem; et tum urinae redolent odorem rei assumtae, quod iis accidere
diximus, qui terebinthinam sumserunt, ut et illis, qui allium comederunt: alia vero facile
alterantur; etpraeterea multos secum humores trahunt, a quibus urina
odorem acquirit. Ita carduus, cum crassos humores comoveat, et ad vias urinae ducat, foetidas
reddit urinas. Altera caussa urinarum foetidarum est cruditas et ciborum non bona coctio. Nam
si cibus non bene coquatur inventriculo, postea etiam in epate non bonus inde generatur
sanguis, et ipsa excrementa majorem, quam debent, foetorem acquirunt. Tertia et praecipua
caussa est putredo. Unde in febribus malignis, et iis, in quibus magna est putredo; etiam
insignis foetor in urinis percipitur. Ita etiam si pus foetidum ex abscessu rupto urinae
permisceatur, aut ulcus in viis sit, per quas transit urina, redduntur urinae foetidae.
Quarto, si urina diutius in vesica detineatur, foetorem concipere solet.
Cofiderant etiam nonnulli sonum urinae, existimatque Hercul. Saxonia, de
urinis cap. 13. urinas, quae, dum minguntur, clarum reddunt sonum, indicare abundantiam
caloris nativi, facultatemque expellentem validam, clarumque sonum fieri ex forti collisione
urinae ad matulam. Quae vero obscurum habet sonum, eam indicare aut caloris et spiritûs
defectum, aut ipsiusmet substantiae urinae oleositatem et crassitiem. Sed haec non magni
momenti sunt.
Quantitatas urinae caussae Plus utilitatis habet considerare urinae
quantitatem. Urina naturaliter potui fere respondere debet. Itaque si potu multo alssumto
urina copiosa; vel pauco hausto urina paucior reddatur, id nihil singulare portendit: sed si
respectu potûs urina vel copiosior vel paucior reddatur, id consi dereandum est.
Urinae copiosae causae. Redditur autem urina multa non solum, ut dictum est, a
potu copiosiore, sed et ab omnibus, quae aquosam humiditatem copiosorem subministrare possunt,
qualia sunt olera, fructus plurimi, et similia. Deinde redditur urina multa, si aquosum et
serosum exerementum, quod vel motu discuti, vel per alias vias expurgaria consuevit, in
corpore retinetur, et ad vias urinae convertitur. Hinc post otium multum et somnu urina
copiosior reddi solet; et mictio noctu plurima paucam dejectionem significat, ut est apud
Hippocratem, 4. aph. ult. Tertio saepe ex aliis partibus, vel ex toto
corpore Natura vitiosos humores per urinae vias expurgat; sicut hoc interdum in criticis
evacuationibus, nonnunquam et symptomaticis accidere videmus. Ita Fernelius, lib. 3. cap. 11. refert, se quendam obesum novisse, qui ex multa et copiosiore mictione
diebus circiter octo mirum in modum extenuatus sit. Et Gattinaria, cap. de
involunt. exitu urin. refert. puellam quandam singulis diebus minxisse pocula 16. per
dies sexaginta; cum tamen illud, quod in potum et cibum sumebat, non ascenderet ad quantitatem
trium poculorum. Narrat quoque Laur. Joubertus, de urin. cap. 13.
mulierem quandam per annos 20. sterilem, multos serosos humores in ventre cumulasse, undeventer sensim intumuit, ut per totos novem menses conteptus spem foverit:
quae tamen postea nihil nisi serosum et aquosum humorem reddidit. Copiosissima vero urina fere
reddi solet in affectu, quem Diabetem nominant, qui ut admirandus, ita ratissimus est, et quem
Galenus tantum bis vidit, ut ipse testatur, 6. de loc. aff. cap. 3. in
quo non solum urina copiosa redditur, sed et talis materia, qualis assumta fuit, excernitur,
renibus nimium, ut plerique existimant, calefactis, ut undique humores ad se attrahant. Tandem
etiam redduntur urinae multae, si medicamenta et vim humores
attenuandi, et ad vias urinae ducendi habentia, assumta fuerint.
Pauca contra urina ex caussis contrariis oritur. Primo non solum ex potu parciore sumpto,
sed etiam si reliqua, quae cibi loco assumuntur, sicciora fuerint et parum humiditatis
obtinuerint. Deinde paucior Urinae pauta caussa. redditur urina, si materia illa
aquea ab sumatur; quod in ardentibus febribus fieri solet, motu nimio atque exercitiis, et
aliis, quae humores absumendi et discutiendi vim habent. Tertio si urina ad alias partes
vertatur, ut ad alvum, ad ventrem in hydrope. Frequentissime vero ex vasorum et viarum, per
quas urinae excerni debent, angustia urina paucior redditur; imo interdum plane
supprimitur.
CAPUT VIII. De Caussis Contentorum in urinis Sanorum.
QVaenam sit contentorum in urinis differentia, supra, cap. 3. dictum
est. Interea autem occurrunt primo illa tria, quae in omnibus fere tum sanorum, tum aegrorum
urinis reperiuntur, et propterea essentialia a nonnullis appellantur, et pro ratione loci, in
quo haerent, diversa sortiuntur nomina. Si enim in fundo vasis haeret contentum, nominatur, Latinis sedimentum: si in parte superiore urinae innatet,
nubecula: si neque fundum petat, neque in summo natet, sed quasi
in medio suspedatur, , Latinis suspensum aut sublimamentum
appellatur. Quae tria fere ratione materiae et caussae efficientis conveniunt, et pro agentis
minus vel magis perfecta actione discrepant: ideoque unâ fere operâ de iis agi potest. De his
vero contentis tanta est inter autores dissensio, ut non sine caussa Herc. Saxonis, de urin. cap. 5. scripserit; vix ullum inveniri, qui cum altero consentiat,
et proinde, nisi hujus veritatis inventio multum conferret ad paesagium, omitti non sine
caussa posse longas hac de re disputationes. Sed quia non cum parva utilitate harum
quaestionum explicatio conjuncta est, nec nos eas praetermittemus.
Demateria contentorum in urinis Galeni sententia. Primo vero hoc discutiendum
occurrit, quaenam sit materia et generatio contentorum in urinis sanorum. Ut ab antiquioribus
incipiamus, Galenus, 1. de crisib. cap 12. ad sanguinem seu humorem
crudum et inconcoctum referre videtur, dum ita scribit. Si urina colorem
exquisite servaverit, subsidentiam vero albam, laevem ac aequalem et multam fecerit: sic
quidem etiam coctionis signum exquisite fecerit; plus autem de humore, qui crudus vocatur,
evacuari demonstrat. Praeterea et in pueris omnibus fere et perfectam aetatem habentibus, qui
otiosam vitam degunt, aut quovis alio modo repleti sunt, satis multam urina habet
subsidentiam, quoniam in his omnibus plus est de incofecto et crudo humore; his quidem propter
desidem vitam; illis vero propter satietatem; pueris vero ob satietatem (voratiores enim sunt)
et ob id etiam, quod ventriculi operatio non potest duobus simul sufficere, augendo scilicet
atque nutriendo. Et 1. progn. t. 42. haec habet. Quicquid alimenti in sanguinis generatione naturae refugit confectionem, subsidet in urina,
neque ut sanguis ab ea mutatum, neque ut pus praeter naturam caussa particeps.
Actuarii. Actuarius, de caussis urinae, lib. 1. cap. 14.
statuit, contenta esse excrementa sanguinis concocti in venis. Quicquid enim non mutatum est
in meliorem mutationem atque alterationem, id in hanc speciem mutari a virtute naturali
vincente.
Don. Anton. Altimari. Donat. Anton. ab Alto mari, l. de
sedim. in urin. cap. 2. pluribus de sedimenti generatione disserit, quorum haec summa
est. Sanguis in venis, etiam jam serosis et excrementitiis humoribus purgatus, non omnino est
, sed aliae partes magis, aliae minus perfecte sunt elaboratae,
prout quaedam ad suscipiendam formam sanguinis magis aptae, quaedam minus. Partes minus
elaboratae et quasi semicoctae etsi ob familiaritatem, quam cum sanguine perfecte cocto
habent, per venas et arterias distribuantur; et a venarum insita vi alterentur, et album illum
colorem acquirant: tamen in alimentum verti nequeunt. Ideoque postquam assimilari non possunt,
ab earum facultate expultrice, tanqua onus et quiddam inutile, excernuntur; et cum alia
convenientior via non adsit, quam ad renes et vesicam: quo tempore renes serosum excrementum a
venis attrahunt, ipsa quoque vasa hoc excrementum excernunt; quo fit, ut cum urina ad vesicam
descendat. Tandemque consludit, proximam sedimenti materiam esse quandam semicocti illius
alimenti portionem, quae omnino in verum ac perfectum sanguinem commutari non potuit, dum ipse
generaretur. Hanc sententiam etiam alii plerique interpretes et Medici sequuntur, et plurimi
concedunt, sedimentum in urinis esse reliquias alimenti, seu partem aliquam, quae coctionem
subterfugit.
In hac tamen sententia aliquid Argenterii. adhuc desiderare videtur
Argenterius, de urin. c. 18. Primo enim, inquit, hoc adhuc dubtum est,
quaenam sint illa, quae refugiunt coctionem, anomnia excrementa, quae
assimilari non possunt. Sic enim bilis utraque, quae post sanguificationem expurgatur a massa
humorum, praeberet materiam his contentis. Refugit quoque coctionem cibus ingestus totus, cum
ob naturae infirmitatem, vel materiae copiam, vel qualitates vinci nequit, nec fieri sanguis
bonus potest: ubi tamen tota illa cruda materia non praebet contentis materiam. Praeterea si
succus crudus esset contentorum materia, subsideret semper ob crassitiem et gravitatem, nec ex
eo fieri posset. Ipse itaque aliam materiam contentorum affert,
nimirum humorem pituitosum. Solam enim pituitam inter alios humores viscidam esse et
visciditatis caussam: viscida autem oportet esse hujusmodi contenta. Fieri etiam haec contenta
alba, cum proprius pituitae color albus sit: unde etiam in morbis biliosis, qui maxime sunt
contrarir generationi pituitae, nec nubecula, nec , nec sedimentum
conspicitur; quod et in iis, qui inediam patiuntur, aut laboriose exercentur, accidere
solet.
Fernelii. Fernelius de urin. c. 17. Hypostasin docet
esse urinae partem crassiorem, insiti caloris vi secretam atque in imum depulsam. Quicquid
enim in emissa urina crassioris inest substantiae, licet non protinus aspectabile sit, mox
tamen secerni atque coire, ac plerumque subsidere, perinde ut fex in aqua rosarum stillatitia,
idque insiti caloris beneficio, cujus est vis heterogenea secernere.
Hierenymi Reusneri. Hieronymus Reusnerus, in VVill. de
probation. urin. 4. cap. 1. materiam sedemeti putat esse pituitosum et melancholicum
excrementum. Cum enim in venis contineantur quatuor humores, ex his aliquid necessario urinae
permisceri, quod sit materia sedimenti, existimat. At sanguis hoc non faciet. Est enim partium
nutritioni destinatus. Neque etiam bilis flava: haec enim colligitur in vesiculam fellis. Ergo
erit pituita et melancholia: quae etiamsi reperiuntur in vasis: totâ tamen substantiâ sunt
excrementitia, et nutritioni partium non idonea, et proptere per emulgentes in renes, et ex
his per ureteres in vesicam secernuntur.
Conclusio. Verum non est quod a communi sententia, quâ materia sedimenti et
contentorum dicitur esse pars aliqua alimenti, quae subterfugit coctionem, recedamus. Itaque
ut et clarior ea fiat, et quae hactenus dicta sunt, magis explicentur, porro inquirendum,
cujus coctionis fit excrementum hoc, de quo autores non conveniunt.
Cujus coctionis excrementâ sit materia sedimenti. Alii enim secundae coctionis
excrementum esse dicunt (aut si locu, in quo secundum horum opinionem generatur, contentum
esse in urinis reliquias alimenti seu portionem chyli, quae in sanguinem mutari non potest. In
qua sententia est Hieronymus Mercurialis, qui, de urinis. c. 4. docet,
materia sedimenti esse partem chyli nihil vel parum mutatam.Cui et
Hieronym. Capivaccius, de urinis cap. 4. adstipulatur, et Hercul.
Saxon. de urinis cap. 7. qui omnes docent, chylum, in quem cibi in
ventriculo mutantur, non plane ejusdem naturae esse, sed partes alias in sanguinem abire
posse, alias esse impuriores et imperfectiores, quae in sanguinem mutari non possunt. Atque
has partes, quae videlicet neque in sanguinem mutari possunt, neque etiam bilis, pituita aut
melancholia fiunt, materiam sedimento suppeditare statuunt; idque eo probant, quod conceditur;
sedimentum urinae naturale esse id, quod subterfugit sanguinis coctionem: tale autem esse
succum crudum. Deinde ex eo, quod in quibus corporibus non reperitur crudus succus, non
reperitur sedimentum in urinis: contra vero in quibus reperitur crudus succus, in iis etiam
hoc sedimentum invenitur: in sanis enim corporibus tenui victu utentibus sedimentum non
reperitur, sicut et in morbis biliosis. Contra vero qui in otio et intemperanter vivunt, in
iis sedimentum est copiosius.
Impugnat hanc sententiam Donatus ab alto mari, tractat. de sedimen. in
urin. cap. 2. Impossibile enim esse autumat, ut pars aliqua chyli per venas ad epar usque
transiens adeo a sanguinis natura sit aliena, ut in viis primo nullam recipiat alterationem,
et demum ab ipso epate aliquando saltem immutetur et assimiletur. Quamvis enim, quod objici
potest, sit cruda quodammodo: tamen tam crudam vix esse posse existimat, ut nullam mutationem
suscipiat. Cum enim tale sedimentum sit signum bonae coctionis, certe calor tam debilis esse
non potest, ut, si non potest mutare chyli hanc partem in sanguinem, ipsi saltem colorem
aliquem novum non inducat, et non ita planê inalteratam relinquat. Et si esset pars cruda
chyli sedimentum, potius cruditatis, quam optimae coctionis signum esset. Hic itaque, et qui
eum sequuntur, existimant, sedimentum hoc neque in prima, neque in secunda, sed in tertia et
novissima coctione, quo scili cet tempore sanguis pro arteriarum et venarum nutritione
apponitur, agglutinatur, et assimilatur, generari, atque ejus materiam propriam esse quandam
semicocti alimenti illius portionem, quae omnino in verum et perfectum sanguinem commutari non
valuit, dum ipse generaretur. Hanc enim simul cum sanguine per venas et arterias permeare, et
ab earum ealiditate innata quodammodo evictam et assimilatam sedimenti suscipere formam, et
quae ad eam consequuntur, colorem scilicet et figuram; quae in jecore prius suscipere non
valuerat. Differre etiam a pituita (aut sanguine potius pituitoso) hoc modo docet Antonius ab
Altomari, quod illa sit quasi ex dimidio coctum alimentum, magis tamen utilis, pro sanguinis
perfecti generatione, utpote in quam ulteriore coctione mutatur: cum sedimentum neque in
sanguinem exquisiteelaboratum, neque in vasorum nutrimentum; cum ex
deteriori et crudiori alimenti parte fuerit genium, mutari valeat.
Sedimenti materia est alimenti pars, quae in partium nutrimentum mutiri non
potest. Verum etsi pluribus hac de re disputent autores: tamen si ad diversa
respiciamus, non adeo multum dissentire videntur. Nam hoc omnes concedunt, sedimenti materiam
esse eam alimenti partem, quae neque in sanguinem perfectum, neque in partis alicujus
nutrimetum potuit mutari. Negari etiam vix potest, excerni demum post secundam, imo tertiam
conctionem. Nam cum hae partes non plane sint excrementitiae, ut bilis et serum, sed aliquam
cum sanguine convenientiam habeant: Natura, quasi sperans adhuc posse hoc imperfectum alimetum
in partium nutrimentum converti, id cum reliquo sanguine in venam cavam distribuit, et quidem
illud aggreditur, et quantum fieri potest, immutat: verum cum ad alendas partes inutile sit,
et nullo modo in alimentum converti possit, iterum expellitur, et cum urina a renibus
attrahitur, et per vesicam excernitur. Atque hinc illi non male statuunt, qui tertiae
coctionis excrementum esse dicunt, et tum excerni docent, postquam in vena cava in perfectum
sanguinem et partium alimentum mutari non potuit. Interim tame nec illi reprehendendi adeo,
qui paulo aliter sentire videntur, et chyli portionem crudiorem esse dicunt. Nam hoc certum
est, illam partem, quae sedimento materiam suppeditat, jam eam in chylo habuisse naturam, et
ita fuisse dispositam, ut neque in sanguinem perfectum, neque in partis alicujus nutrimentum
abire potuerit.
An omnis sanorum urina sedimentum aliquod habeat. Huic quaestioni alia
succedit; an in omni sauorum urinâ contentum aliquod apparere debeat. Argenterius, de urin. cap. 18. id concedit de iis tantum, qui sunt temperati, aut
temperatis frigidiores. Temperati enim, ait, nequeunt agere nisi temperate, et propterea non
possunt absumere penitus pituitam (quam ille sedimenti materiam esse statuit) frigidiores vero
plurimum illius necessario relinquunt. At calidiores, praesertim si cum calore conjuncta sit
siccitas, vincunt, assimilant, et dissipant pituitam: quare vel nullum relinquunt contentum,
aut certe perexiguum.
Alii, qui ex succo crudo sedimentum fieri credunt, non concedunt in omni homine sano
necessario reperiri sedimentum; cum humor crudus non necessario in omnibus reperiatur, sed in
iis tantum, qui non sunt exacte sani in victum peccant. Verum istis et experientia, et ratio
adversatur. Nam ipsa experientia testatur, vix dari urinam, etiam hominis optime sani, in qua
non contentum appareat. Et generatur illud necessario tum ratione caussae efficientis, tum
ratione materiae. Nam vix datur ullum corpus ita exacte sanum, et tam exacta sanitate
praeditum, ut nil talis excrementi generet; et si daretur tale corpus, quodinstar regulae Polycleti omnia exacte sana obtineret: tamen nullum datur alimentum,
quod sit plane simile, et quod non aliqua excrementa seu partes quasdam, quae non verti
possunt in substantiam nostri corporis, habeat, atque inter eas etiam tales, quales contentis
et sedimento materiam suppeditant.
Sedimentorum diversitas unde. Unde pro diversitate ciborum, et pro narurarum
etiam diversitate, quaedam in copia sedimenti sese offert diversitas. Et verum est, si ad
veram materiam accommodetur hoc, quod dicebat Argenterius, temperatos aliquid necessario de
materia, quae in alimentum verti non possit, relinquere; plus adhuc, qui temperatis sunt
frigidiores; sed qui sunt calidiore corpore et sicciore, cum plus absumant humoris, et fortius
in eum agant, nihil vel parum de humore illo crudo relinquere, et propterea vel nullum vel
paucum habere in urinis sedimentum; quod et in iis accidit, qui se valde exercent, et qui cico
calido sicco, aut etiam parciore utuntur. Sed de copia sedimenti postea.
Contentorum diversitas unde. Porro contenta in omnibus fere urinis diximus esse
triplicia. Aliud enim inforiorem locum occupat, et dicitur sedimentum; aliud medium, et
appelatur enaeorema; aliud summum, et dicitur nubecula. Nam etsi optimum contentum subsidere
debeat; tamen cum sit magna sanitatis latitudo, neque omnes illa exactissima sanitate
fruantur, et valetudine aut cibis optimis utantur: neque reliqua contenta plane sunt
rejicienda. Illa tamen maxime laudantur, quae ad optimi naturam proxime accedunt. Contenta
autem haec in sanis habent eandem materiam, sed differunt tamen secundum materiae conditiones,
et caloris ac coctionis diversitatem. Capivaccius, de urin. cap. 4. ad
materiae conditiones caussam diversitatis refert. Non enim est, inquit, ut quis dicat,
suspensum vel nubeculanon esse secundum naturam, suspensumque idcireo fieri, quoniam materia
suspendatur, nec subsidere possit ob flatus. Non enim locum habent flatus in quocunque
suspenso et nubecula, sed tantummodo in aegrotantium urina: Verum in sanorum urina possunt
fieri diversa contenta, ob varietatem aliementi, quo utuntur homines, prout scilicet alimentum
crassius, vel minus crassum est; unde interdum magis subsidet, interdum magis ascendit. Alii
etiam calorem addunt, et docent, pro varia caloris conditione apparere diversa sedimenta, et
calorem, si validus sit, sparsam materiam in humore urinae cito segregare, colligere, in
inferiores partes deponere, et sic in unum cogere, ut nihil divulsum, nihil asperum appareat:
Si vero calor non sit ita validus, hoc praestare non potest, sed in partibus superioribus
materia saepe nonnihil dispersa manet.
Albi sedimenti caussae. Reliquas differentias et conditiones contentorum, et
primo colorum quod attinet, docet Hippocrates,2.
progn. t. 26. in urina optimum sedimentum candidum esse debere. De cujus coloris caussa
autores dissentiunt. Galenus, 1. progn. in fine, tradit, sedimentum in
urina reddi candidum eandem ob caussam, ob qua pus redditru candidum; pus autem reddi
candidum, quod assimiletur corporis partibus solidioribus, quae sunt conceptaculorum tunicae,
nervi, ligamenta, membranae, cartilago, ossaque. Hier. Capivaccius, de urin.
cap. 4. contentum dicit esse album, quoniam non confici potest in jecore; cum sit cruda
portio chyli, quae non potest verti in sanguinem: cum quo consentit Hor. Augenius, qui lib. 10. epistolar. et consultat. med. ep. 6. statuit, eandem caussam esse
sedimenti albi in urina, quae est coloris albi in chylo. Jo. Argen. de urin.
c. 18. ex sua sententia sedimentum esse album dicit, quia pituita sit alba. Herc.
Saxonia, de urin. cap. 7. peculiarem habet opinionem, et albedinem in
sedimento fieri posse docet ex facultate vesicae alteratrice. Nam si mammae, inquit, mutant
sanguinem in lac, quid mirum erit, si vesica quoque, proprium seri receptaculum, illud
alterare, atque illius sedimentum in album commutate colorem possit? Verum haec Hercul.
Saxoniae sententia vix fidem meretur. Nam si eo modo a vesica colorem album acquirit
sedimentum, quo suam albedinem lac in mammis, cur non tota substantia urinae alba redditur,
sicut totum lac album efficitur in mammis? Argenterii opinio de pituita, materia sediment,
ferri etiam non potest. Vix etiam fieri potest, ut chyli aliqua portio in epate tamdiu
contineatur, et nullam saltem mutationem in colore acquirat, sed plane chyli naturam retineat.
Cum etiam ab epate ipsum accipere non queat, Galeni sententiam retineamus, et statuamus, a
venis et partibus solidioribus, quae ribus, quas immutant, album colorem inprimant, sedimentum
hunc colorem accipere album. Cum enim illae partes sedimentum elaborare sibique assimilare
conentur: illud tamen ob materiae ineptitudinem praestare non possint, saltem colorem hunc
album illi communicant.
Caussa aqualitatis contentorum. Diximus praeterea supra, optima contenta
aequalia et laevia esse debere, hoc est, omni parte obtinere eandem crassitiem et tenuitatem,
esse continua, non divulsa, atque omni tempore apparere talia: cujus rei caussa etiam a calore
coquente et materia dependet. Nam si calor coquens sese recte habeat, et materia sit obediens:
calor ita subigit etiam hoc excrementum, ut non sit unâ parte tenue, alterâ crassum; unâ
album, alterâ rubrum; sed ipsum aequaliter elaborat, et alterat, ut undiquaque sit simile.
Praeterea etiam ita praeparat, ut sibi sit continuum, nec divulsum et dispersum. Quod si calor
sit debilior, non aequaliter materiam elaborat, sed hâc in parte crassam relinquit, alterâ
tenuiorem efficit, hanc partem albam reddit, illam rubram vel flavam relinquit.
Cur sedimentum habeat firam pyramidalem. Sedimentum etiam bonum figuram
pyramidalem obtinet: quae fit in urina, cum aliae partes fundum occupant, aliae loco paulo
altiore consistunt, aliae superstant in cacumine. Cujus rei caussa probabilior haec videtur
esse, quod etiamsi ad sensum omnes partes videtur aeque crassae, ut jam dictum est: tamen
revera aliae sunt crassiores, aliae tenuiores. Et vix fieri potest, quin aliae magis, aliae
minus attenuatae sint. Tenuior itaque pars, et quae vere ad vaporis naturam accedit, parte
superiore consistit; hinc sensim reliquae subsident, atque ita pyramidalis haec figura
constituitur.
Sedimentum cur alias sit coprosius, alias paucius. Copia quoque in sedimento
attendenda. Alias enim sedimentum est copiosius, alias paucius: quod fit praecipue ob succi
illius crudi, qui sedimento materiam suppeditat, copiam vel paucitatem. De quo Galenus, lib. 1. de cris. cap. 12. scribit, quod in pueris comnibus fere, et aetatem
perfectam habentibus, qui otiosam vitam degunt, aut quovis alio modo repleti sunt, satis
multam habent urinae subsidentiam; quoniam in his omnibus plus est de inconfecto et crudo
humore; his quidem proter disidem vitam; illis vero propter saciretatem. Et, 2. progn. t. 26. scribit, quod urina sedimentum nullum habeat, si tenuiter vivitur;
copiosum vero, si largius; exiguum vero, si modice vivitur. Quae ratio etiam est sexus et
temporum anni. Nam foeminae plus frigidorum et crudorum humorum habent, et propterea plus
sedimenti. Viri vero, quia sunt calidiores, crudorum et frigidorum humorum, et sedimenti minus
habent. Ita quoque in aestate sunt urinae cum pauciore sedimento, quam in hyeme. Addunt tamen
et alii caussas, ob quas in sanis sedimentum paucius vel deficit; obstructionem scilicet vel
potum multum ac tenuem, qui antea distribuitur, quam ullam cum cibo permistionem aut coctionem
acceperit. Fit vero etiam in sanis copiosum sedimentum ex supressa alvi, menstruorum,
haemorrhoidum, aut alia naturali evacuatione: paucum verô contra omnia ea efficunt, quae
multum substantiae nostrae absumunt. Eodem modo, ut propter convenientiam materiae haec
addamus, habet se res urinis aegrorum. Nam, ut Galenus, lib. 1. de cris.
cap. 12. scribit, qui ex otio et repletione febricitant, si sanitati
restitui debent, necessario plurimum subsidet: minus vero in iis, qui ex inedia et labore
aegrotat, et sufficit in his nubecula vel bonum, Et, 2. progn. t. 26. sedimentum, inquit, habet copiosum
urina, quoties morbus ex crudis humoribus fatigat. Nullum vero aut omnino minimum, quoties ex
biliosis oritur, sed satis erit, si habet enaeorema. Quod vero in morborum initiis, et
incrementis contenta deficiunt, caussa est vel alteratrix imbecilla ex intemperie; vel
impedita ex morbis instrumentariis, aut ex humorum multitudine et crassitie, ut propterea eam
non possit alterare, nec expellere. Quam primum enim calor naturae vincit, atque imminuiturplenitudo, et expugnatur morbus, tum sedimentum hoc tanquam materiae jam
concoctae indicium apparet.
CAPUT IX. De Caussis Contentorum in Urinis AEgrorum.
An sit eadem materia sedimenti in urinis sanorum et aegrorum. PRimo autem hîc
sese offert illa quaestio: An eadem sit materia sedimenti, quod in sanis, et illius, quod in
aegris conspicitur? Galenus, l. de different. febr. cap. 6. materiam
putrescentem in febribus materiam sidimento praebere, videtur docere his verbis: Quotcunque in abscessibus putredinis sunt differentiae: totidem et in febribus,
quae ex putredine accenduntur, sunt eorum, quae in urinis apparent formae. Optima vero urina,
quae a putrescente humore, concoctionem a continente vase suscipiente, perficitur est, quae
album, laeve et aequale, ac minime foetidum sedimentum habet. Eandem sententiam sequitur
Donatus ab Altomari, tract. de sed. in urin. cap 3. in quo statuit,
quemadmodum ex putrescente in inflammationibus et abscessibus materia pus generatur: ita eodem
modo ex materia intra vasa putrescente naturam superante, id fieri, quod in urina subsidet,
Diversam esse materiam statuentium rationes. sedimentum. Et hinc porro docet,
sedimentum in urinis aegrorum non tantum differre secundum efficientem caussam, verum etiam
secundum materiam; atque eos reprehendit, qui statuunt, etiam in aegris sedimentum esse
superfluitatem alimenti, humoribus permistam, et pluribus, loco allegato cap. 3. hanc suam seritentiam declarat. Idem statuit Mercurialis, de
urin. cap. 4. et quidem his de caussis. Primo existimat, quia colores et alia accidentia
in urinis sanorum et aegrorum sunt diversa: eodem modo et contenta diversa esse debere.
Deinde, quia si eadem essent utraque contenta, non possent Medici ex contentis peccantium
humorum naturam agnoscere. Tertio, quia in aegris fit multa perturbatio humorum, impossibile
esse putat, nihil eorum urinis permisceri et in iis subsidere.
Eandem esse materiam sentientium rationes. Alii hoc negant, et non concedunt,
sedimentum esse partem humoris putridi. Inter quos est Fernelius, qui, de
urin. cap. 17. hoc dogma inprimis perniciosum medicinae commentum appellat. Utitur autem
his inter alias rationibus. Non, inquit, ardentis
febris materia, quae cruda bilis est, in pus aut quid simile puri coctione converti potest,
neque eadem est hujus atque phlegmones ratio. Neque febris materia in statu cocta, etiamsi per
alvum aut vomitum ejiciatur, alba apparet, sed plane flava, biliosa et crocea. Quomodo igitur
sedimentum, quod in statu ardentis febris conspicitur, pars ejus materiae, quae computruerat,
et quae post coctionem adhuc flava apparet, et nunquam albescit, esst potest? Addunt alii
et hoc, quod saepe materia morbum efficiens per sudorem evacuatur, et propterea longe tenuior
est, quam illa, ex qua sedimentum constat. Itaque hi eandem esse materiam sedimenti in aegris
etsanis statuunt. Tam enim, inquiunt, debent nutriri aegrori, quam
bene valentes: sed cum non possint bene nutriri, ob sanguinem crudum et nutrimentum malum,
relinquuntur talia excrementa, quae postea materiam sedimento praebent. Unde quamprimum in
acutis febribus apparet sedimentum, indicat caloris et naturae dominium atque victoriam, quae
putridos humores non ita pridem ferocientes tum repressit ac domuit, et quae jam ad pristinas
muneris functiones redit.
Ut autem quisque inter hos de materia sedimenti in sanis sentis: ita etiam hîc de materia
sedimenti in aegris statuit, et alii quidem existimant, sedimentum esse in aegris partem
chyli, quae non potuit mutari in sanguinem, alii esse illam materiam, quae tertia in venis
coctione assimilari non potuit.
Conciliatio. Verum rectissime facere iividentur, qui utramque sententiam
conjungunt. Nam cum etiam aegri nutriantur, si sedimentum constat ex parte alimenti crudiore,
quae in nutrimentum partium abire non potuit, procul dubio etiam in aegris tale superfluum
quid colligetur, et materiam sedimento praebebit. Interim tamen hoc negandum non est, crudo
huic succo vel imperfecto alimento, aut quomodunque appellare libeat, alios quoque humores
admisceri; qui morbum excitent: imo interdum tales humores solos materiam sedimento praebere.
Quid enim absurdi est, partem vitiosorum humorum per urinas excerni, et aliquid ex iis
contenta etiam efficere? Et si sedimentum nihil humorum, qui febrem excitant, habet: unde
flava vel rubra, vel alterius coloris esse sedimenta, et hoc vel illud significare possent?
Neque refert, quod illa, quae per sedem aut vomitum in febribus interdum rejiciuntur, non ita
alba sunt, ut sedimentum, sed flava et crocea. Nam non semper ex venis, sed saepe ex primis
viis, et vicinis locis materia illa rejicitur. Et etiamsi in venis contineretur: toto tamen
illa ejus copia non ita coqui potuit, sicut illud paucum, quod sedimentum evasit. Et quamvis
materia in venis febrem excitans ita elaborata fuisset, ut aliquam albedinem acquisivisset:
tamen ex biliosi humoris admistione, cum per alvum descendit, aut vomitu rejicitur, potest
tingi colore flavo. Ita saepe vitiosus humor per haemorrhagias narium a Natura evacuatur: qui
tame ob admistionem sanguinis rubei vix, cujus coloris sit, animadverti possit.
Sed dicet quis, si etiam in aegris sedimentum ex imperfectio alimento, seu eo, quod in
nutrimentum partium mutari non potest, constat: qui fit, quod, ut modo dictum est, Cur
non omni morbi tempore contenta appareant. interdum soli vitiosi humores contento
materiam praebent? Atu cur non omni tempore morborum contenta conspiciuntur: cûm tamen
probabile sit, hominem, quam diu vivit, semper nutriri? Ad quod responderi potest, sanguinem
in principiismorborum plerumque esse crudum, et parum nutritioni
aptum, naturamque, propterea in eo maxime occupari, ut cruditatem et vitia humorum corrigat;
eamque ob caussam parum nutritioni partium intentam esse. Hinc videmus in febribus corpora
extenuari. Atque ea de caussâ, quia scilicet natura vix vacare potest nutritioni, illud
excrementum, quod alias est paucum, et coctionem subterfugit, paucum conspicitur. Postea vero
et cruditas illa tollitur, et natura iterum nutritioni partium in ipit incumbere, et postquam
sanguinem in meliorem statum reduxit, iterum quoque excrementa generari incipiunt.
Quomodo autem cognoscendum sit; an contenta in urina aegrotantium sint ejusdem naturae cum
contentis sanorum, an diversae: id docet Mercurialis, aliegato loco,
hoc modo: Consideranda sunt errata aegrotantium in victu commissa. Si enim certi sumus, in
victu nullum erratum committi: tum certo pronunciandum est, ea contenta esset humorum
putrescentium partes. Quod si aliquando, ut contingit, aeger plus cibi capiat, quam par est:
tunc suspicandum est, contenta apparentia potius esse ex cibis, et ejusdem naturae cum sanis,
quam partes putrescentium humorum. Verûm haec tantum de copia sedimenti accipienda esse, non
sine caussa videtur. Nam ubi natura, caussâ morbificâ nonnihil superatâ, iterum ad consueta
redit munia, et nutritioni partium iterum se accingit: nihil prohibet etiam tum aliquid
superflui et imperfecti alimenti, ut in sanis, si non totam, partem tamen materiae sedimenti
praebere.
Contentorum in urinis aegrorum caussae. Sed jam caussas contentorum in urinis
inquiramus. Contenta in aegris, seu constet ex parte illa aliemti, quae ob imperfectionem
assimilari non potuit, seu constent ex materia morbifica, quo magis similia fuerint sedementis
sanorum, id est, ut est apud Hippocratem, 2 progn. t. 26. candida,
laevia et aequalia per omne tempus: eo meliora sunt, et ipsius materiae benignitatem, et
naturae robur arguunt. Reliqua, quae ab iis secedunt, pejore sunt, sive hoc fiat in colore et
aliis qualitatibus, sive etiam in substantia.
Contentorum ruforum caussae. Rufa contenta non sunt ita prava, sed ab aliquo
calore praeternaturali proficiscuntur: qui calor quo magis intenditur, eo contenta sunt
pejora. Verum cum contenta rubra, livida, nigra easdem fere caussas habeant, quas liquorum
illae in coloribus differentiae, pluribus de iis hîc non opus est dicere. Summa haec est: ex
humore, ex quo constant, suos colores sedimenta accipiunt.
De caussis vero diversae substantiae sedimentorum, seu cur alia sint farinacea, alia
foliacea, seu squamosa, alia furfuracea, alia orobea, alii aliter sentiunt. Galenus et
plerique medici has differentias sedimentorum a calore adurente fieri statuunt, et pro varia
materiae dispositione in varias mutari formas existimant.
Farinacei sedimenti caussae. Farinaceum enim sedimentum Galenus, 2. progn. t. 28. tale reddi statuit assato sanguine crassiore, vel
consumtis inaequaliter carnibus; quoties scilicet calore igneo, quae tenera et nuper concreta
est caro, in ichorem resolvitur; duriuscula vero iis, quae friguntur in sartagine, subsimilis
exsiccata constiterit. Atque ea de caussa malas has judicat esse urinas, ut quae non exiguam
et parvam, sed insignem jam colliquationem significant, quae non solum adipem, verum et
carnem; non solum teneram et nuper concretam, sed et duriusculam absumat.
Squamosi contenti caussae. Squamosum autem sedimentum, ibid. fieri statuit, cum solidae partes inaequaliter consumuntur, atque ita squamosae
particulae cum urina excernuntur.
Furfuracei contenti caussae. Ita furfuraceum sedimentum a flammea et consumente
febris caliditate Galenus deducit. Et, 4. aph. 77. docet, sanguinem et
quemvis alium humorem crassum vehementis perustum et frictu, furfuracea sedimenta efficere.
Quibus addit et venarum quandam scabiem; ut Hippocrates etiam vesicae scabiem, dum inquit: quibus cum urina crassa furfurosa quaedam exeunt, his vesica scabie laborat.
Quemadmodum enim, inquit Galenus, cutis superficies tenue et squamosum
per lepram et scabiem abjicit: sic cum pars quaepiam interna simili aliquo, quo cutis, vitio
laborat, et vel vesica, vel venarum tunicae tale quid deperdunt, per urinas id redditur, et
sedimentum furfuraceum efficitur. Hinc Capivaccius, de urin. cap.
31. triplex hujusmodi contentum constituit, unum, quod vitio vesicae fit, quando
abraditur corpus vesicae: aliud, quod fit, ex absumtione partium solidarum totius: tertium,
quod non fit ratione colliquationis totius, sed ratione caussae exurentis sanguinem.
Orobei sedimenti caussae. Orobeum quoque sedimentum a colliquatione proficisci
docet Galenus, 6. epid. comm. 5. t. 15. et partes aliquas ervum vel
hordeum referentes, si cum urina exeant, a jecore proficisci statuit, sicut carnosiora a
renibus. Et postea addit: hordeacea magnitudine et duritie, sed non albida,
colliquatae carnis nota sunt, sicut et nigra lienis magis: Actuarius, de causs. urin. cap. 20. orobeam substantiam fieri docet, cum febris ad carnem usque
processit, ut eam liquefaciat, jam antea consumto pingui. Tum enim in matulae fundo subsidere,
quantum de substantia carnis depastum est.
An ex colliquatione farinatea et orobea sedimenta fiant. Caeterum
vocantur haec a recentioribus in dubium; neque forsan immerito. Herc. Saxonia enim, de urin. cap. 17. se non assequi posse scribit, quomodo per colliquationem
talia sedimenta generentur. Siquidem ex carne molli colliquata tenuior humor exprimitur, qui
urinae permistus potest quidem colorem et substantiam immutare; sed carnis formam et
substantiam nunquam aemulabitur: qui duritiem contrahere non potest. Et c.
praeced. 16. scribit, in vivente animali tunicas venarum interiores nunquam et nusquam
posse esse adeo sanguine vacuas, utigneus calor prae nimia siccitate
possit eas ita exsiccare, ut quid decerpatur, et scabies et lepra quasi iis inducatur. Et ipse
Galenus, 10. meth. med. in fine, nunquam animali vivente partes
fibrosas et membranosas posse colliquescere docet. Addit Argenterius hoc: si ec partibus
solidis colliquatis fierent talia sedimenta, perpetuo apparerent in iis, qui hectica febri et
colliquantibus morbis aliis pereunt. Unde Saxonia tandem statuit, ex carne duriore et vasis,
nisi separetur per modum ulceris, nihil posse colliquari, quod ad urinas descendat. Et
propterea cum Hippocrate, 4. aph. 77. et 81. sedimenta furfuracea et
squamosa ex vesica scabiosa et ulcerata provenire existimat. Et quam vis Hippocrates, 2. progn. t. 28. haec duo sedimenta ut pessima proponat: tamen non ideo
talia esse statuit, quod colliquationem significent, sed quod in morbis acuris et febribus
talem indicent caliditatem et humorum acrimoniam, quae possit etiam brevi temporis spatio
ipsam vesicam scabiosam et ulcerosam reddere; quod fieri posse concedit etiam Galenus, qui,
decibis boni et mali succi, scribit, in quadam pestilentia humores
acres vesicam exulcerasse.
Joan. Argent. de urin. cap. 20. sedimenta, quae farinae formam
referunt, fieri statuit ab humore crudo vocato, qui in venis acervari solet; orobeum, si
nigrescat, docet habere materiam humorem melancholicum; furfuraceum vero squammosum et
foliaceum vesicam exulceratam sequi putat.
Non autem praeter naturam solum haec contenta, quae farinam, squamas, aut orobi grana
referunt, subsidere diximus in differentiis horum contentorum, sed et calculos, arenulas,
grumos sanguinis, pus, carunculas, vermes.
Arenulaerum et calculorum in urinis caussae. Arenulae et calculi qua ratione
generentur supra, lib. 2. part. 2. cap. 9. diximus, nimirum ex materia
crassa, viscosa et feculenta, quae non principaliter a frigore concrescit, aut a calore
coagulatur, sed quae habet internum in se coagulationis principium; et ad quam cogendam vel
levis aliqua occasio sufficit: sicut videmus ad matularum latera talem materia, quae vixk vi
avelli potest, accrescere, et in doliis vini ob insitum salem tartarum concrescere. Plurimi
calculos in urinis apparentes calculi intus latenis indicium esse putant. Sed quid de eo
sentiendum, videatur Practic. Medic. lib. 3. cap. de calculque.
Grumi sanguinis in urinis. Grumi sanguinis in urina conspiciuntur cum vel ex
ulcere, vel aliâs ex laeso, rupto, aut hiante vase in partes, per quas urina transit, sanguis
emittitur.
Pus in urinis. Eadem de caussa etiam fere pus in urina conspicitur: ex sanguine
enim pus generatur. Itaque ubi pus apparet, aut abscessus aliquis, vel ulcus in renibus,
vesica aut aliis viis, per quas urina transit, latet. Sed nec ex his solum, verum ex partibus
quoque superioribus natura interdum per vias urinarias evacuat, ut ex pulmonibuset similibus. Unde Galenus aphorismum illum, 73. sect. 4. ab
interpretibus quibusdam cum copulandi particula in hunc modum legi scribit: si quis sanguinem et pus mejat, renum, aut vesicae exulcerationem significat: quia si
alterum horum, pus scilicet, solum mingatur, non modo renum et vesicae exulcerationis, sed
superiorum etiam partium signum esse possit.
Carnunculae in urina. Exiguas carunculas ulceratorum renum substantiae partes
esse docet Galenus, 4. aphor. 76. Quanquam se nullum talem casum
vidisse confiteatur, quem tamen viderunt posteriores.
Redditur et interdum mucosum quiddam, seu crassa et tenax pituita, instar muci narium, cujus
etiam caussa hic reddenda est; nisi quis forsan as farinaceum vel simile sedimentum eam
referre velit. Haec pituita aut hic mucus si cum lore emingatur, vesicae calculum, aut vesicae
fordidum ulcus denunciare putat Fernelius, cap. 16. de urin. Talem enim
affectum vesicam, quia frigida et membranosa est, cumulare, et calculi molem fovere: sed quae
nullo dolore fluit, e crudo renum aut circumpositarum partium ulcere vel abscessu provenire.
Turpiterque illos hallucinari exitimat, qui pituitam hanc vel e cerebro, vel e crudiore
ventriculo in vesicam permeare statuunt. Neque enim per venas illam puram, nec sanguine
tinctam, nec perfusam defluere posse in renes. Paulo post tamen dem Fernelius docet, materiam
illam pituito sam plerumque a renibus profluere, et postea vesicae vitio et imbecillitate
concrescere circa calculum; idque eo probat, quod talis materia plerumque manet etiam exemto
calculo.
An pituitosum excrementum in urina tantum ex vesica excernatur. Verum huic
Fernelii experientiae suam opponit Laurent. Joubertus, de different. urin.
cap. 1. et se de hoc affectu, utpote sibi metuendo et haereditario, valde solicitum in
non paucis, 24. annorum observationibus dicisse, praesente calculo frequenter mucum cum urina
ejici, qui mox a lithotomia fluere disinat. Unde colligit, a partibus superioribus in
calculosis mucum illum non fluere, sed vesicae calculosae proprium excrementum esse.
An cum pituita cadolore mirgitur, semper vesica calculum aut cervicis ulcus
significet. Hoc etiam in Fernelii ista opinione inprimis consideratione dignum est; an
cum pituita cum dolore mingitur, semper vesicae calculum aut cervicis ulcus denunciet? Et an
adeo, ut Fernelius statuit, absurdum sit, statuere, e locis etiam ultra renes sitis materiam
talem renes affluere et per urinas excerni. Ego certe, nisi me omnis sensus et medicus fefellit, salva vesica, salvis renibus, cum maximo in mejendo
cruciatutalem materiam per aliquot septimanas continuo tanta copia cum urina ejici vidi, ut
impossibile esse existimaverim, illam saltem a renum vel vesicae ulcere profluere potuisse.
Docuerunt alia etiam materiam illam crudam fuisse, et cacochymiae in partibus ultra renes
sitis sobolem,quam Naturae hanc viam evacuare placuit. Quod et
eventus, ac curatio docuit, post quam nec in vesica, nec renibus ullius prioris mali vestigium
apparuit.
Vermes in urina. Vermes quidem rarius, nonnunquam tamen etiam in urina
apparent. Plurimos albos, breves, tenuissimos, qui nec pediculi dimidium aequabant, et diu
vivebant, se enimxisse testatur Cardanus, in comm aph. 76. sect. 4. et
6. de loc. aff. cap. 3. Ortum autem habent ex corrupta et sordida
materia.
Filmentorum et pilorum in urinis caussae. Praeterea conspiciuntur in urinis, et
modo in medio natant, modo fundum, modo superficiem petunt, ut in differentiis contentorum
diximus, corpuscula atomis, filamentis, telis aranearum et pilis similia. Hippocrates, 4. aph. 76. ad renes caussam referre videtur, quando inquit: Quibus cum urina crassa exiguae carunculae aut veluti pili exeunt, iis a renibus
excernuntur. Galenus, in comm. ita hac de re scribit: Exiguas carunculas renum substantiae quidem notas esse et indicia; illud vero,
quod veluti pili excernitur, renum substantiae indicium nullo modo esse posse: neque enim
fieri posse, ut in talem substantiae forman ren dissolvatur: sed neque exesa vesica hoc fieri
posse. Ille igitur (ita enim affectum hunc Graeci Medici
nominant, et ipsis est mingere) refert ad humores in renibus
siccatos et torrefactos. Sexto tamen libro de loc. affect. cap. 3. sibi
probabilius videri dicit, hujusmodi res invenis generari. Verum maxime probabile videtur,
ubicunque haec materia cumuletur, sive in venis, sive in renibus, formam capillorum accipere,
ut docet Actuarius, lib. 1. de caussis urin. cap. 21. in iis vasis,
quae a renibus ad vesicam tendunt. Quanta enim est longitudo horum vasorum: in tantum etiam
longitudinem humores in iis excrescunt.
Bullarum et spumae in urinis caussae. In suprema parte conspiciuntur bullae,
spuma, corona, pinguedo. Bullae et spuma constant ex eadem materia. Spuma enim nihil aliud
est, nisi multae bullae aggregatae et cohaerentes. Generantur autem bullae a flatu in viscida
materia incluso, qui cum exhalare nequeat, materiam in tumorem attollit. Dum enim flatus in
materiam tenaci agitantur, neque facile transire possunt, bullae proveniunt; atque quo humor
is est viscidior, et flatus crassior, eo diutius bullae et spuma durant. Docuit haec Galenus,
7. aph. 34. et 2. aph. 43. dum inquit: spumae
generatio omnis a duarum substantiarum mistura proficiscitur, quarum spirituosa una est, altea
humida. Hae autem partes permiscentur invicem in multas partes fractis utrisque et comminutis,
atque plurimas inter collidendum bullas parvas excitantibus. Aut si â flatu urinae
permixto quis bullas originem habere neget, et urinam spumosam ab aeris externi, dum mingitur,
permixtione potius fieri dicat, is tamen hoc concedat necesse est, materiam illam urinae, cui
aer includitur, viscidam esse. Mercurialis, de urin. cap. 16.statuit omnes bullas et spumam esse albam, arbitraturque, ea omnia, quae
de colore spumae Actuarius habet, falsa esse. Verum ipsa experientia testatur, aliter se rem
habere. Videmus enim manifeste in sanguine emisso spumam saepe esse flavam. Ita etiam in
urinis bullae possunt esse diversi coloris, pro natura humoris, in quem flatus inclusi bullas
excitant, ut manifeste in ictericis apparet.
Corona in urinis caussae. Coronam quod attinet, de ea autores varie sentiunt.
Fernelius, de urin. cap. 16. scribit: coronam docere, qualis in valis
majoribus sanguis habeatur. Nam tenuem et albam dilutum sanguinem, et sero tenui persusum
ostendere; crassam et albam, pituitosum; citrinam, naturalem; corceam bile multa eaque flava
conspersum; rubram, ardentem fervidum et accensum; viridem, bile prasina et aeruginosa:
caeruleam et lividam, vel naturali melancholia, vel atra bile inquinatum.
Joan. Bapt. Montanus, in tract, de urin. docet substantiam, quae
facit coronam, esse humidum existens in solidis, quod vel est substantificum, vel alimentale,
colliquatum a calore igneo, seu, ut mox addit, substantiam aliquantulum crassam, et viscidam
in se continentem aliquam levitatem, propter illam naturam accedentem ad pingueinem. Hanc
sententiam reprehendit Argenterius, de urin. cap. 23. experientiamque
testari scribit, in plurimis sanis, et Ievioribus morbis, maxime circa autumnum tales apparere
circulos. Ipse vero humoris melancholici tenuiorem partem, et ichorem quendam, humoris
melancholici portionem, circulum hunc constituere statuit, idque ea de caussa: quod circulus
ille ut plurimum ad nigrum vel viridem vergat colorem, et sit depressior urinae superficie:
quod sine aliqua gravitate fieri non possit. Hercules Saxonia ex melancholia et pituita mistis
coronam deducit. Verum cum et hi proximam caussam reddere non videantur, nos in re obscura
interim maxima ex parte retinemus sententiam Fernelii. Cum enim corona variis sit coloris, ut
docet, Actuarius, de differentiis urin. cap. 19. pro varietate et
diversitate humorum, coronas varios colores habere statuimus, et existimamus cum Fernelio,
multa in superiore parte urinae, atque illo circulo de substantia et colore oculis subjici,
quae in reliquo humore cerni non possunt. Magis enim visui obvia et pervia est illa pars
superior. Et si quae videtur coronae in colore a reliquo liquore differentia, quae hunc
circulum constituit, forsan ad id aliquid facit radiorum illa per vitrum refractio. Nam si
quemcunque liquorem in vitrum infundas pellucidum, semper circulus aliquis in parte superiore
apparebit; sed diversus, pro diversitato coloris, quem habet humor in vitro contentus. Lumen
enim in superficie liquoris aliter refringitur et recipitur, quam in medio. Sed quod non
semper animadverti potest corona, ideo fit, quod, ut recte docet Fernelius,quae aequabilis et ubique similis (addo etiam non nimium tincta) est urina, in ea vix
potest dignosc[?] circulus hic: facile vero in ea, cui partium dissimilitudo quaedam inest,
aut humorum exagitatio; aut color aliquis magis tinctus.
Pinguedinis in urina caussae. Tandem si pinguedo urinis supernatat, provenit ex
colliquatione adipis. Haec autem omnis fit a calore. Verum pro copia et conditione pinguedinis
in corpore in aliis facilius et sine periculo, in aliis majore cum periculo liquatur. Qui enim
habent plurimum adipis mollioris, in iis etiam levi de caussa aliquid pinguedinis, praecipue
circa renes, colliquatur, et urinae innatat. In aliis vero corporibus, in quibus minor est
copia adipis, non nisi graviori de caussa adeps liquescit. Ideoque cum continuo telas
aranearum referens pingue urinis innatat, indicat consumptionem et colliquationem corporis, ut
est apud Hippocratem, 2. progn. t. 35. Fernelius hoc insuper hîc monet,
de urin. cap. 16. se animadvertisse, nonnunquam ex epoto oleo quasi
puncta olei in urina natare.
CAPUT X. De Caussis Commutationis Urinarum.
GAlenus, lib. 3. de causs. puls. postquam praecedente libro omnes
continentes et proximas pulsuum caussas recensuisset, eas caussas subjungit, quae non per se
plane, sed quod mutent primas, caussae pulsuum sunt. Hunc secuti Medici in doctrina de urinis,
etiam post hactenus enumeratas urinarum proximas caussas tales caussas recensent, qua urinas
neque generant, neque corrumpunt, sed mutant citra morbum: quas idcirco caussas commutationis
nominant: quales sunt temperamentum, sexus, aetas, anni tempus, somnus, vigiliae, extercitia,
animi affectus et similia.
Calidorum urinae quales. Primo temperamentum quod attinet, Calidi naturâ urinam
habent colorationem, et tenuiorem, paucique sedimenti, aut pro sedimento saltem enaeorema vel
nubeculam. Omnia enim sedimenta in talibus absumuntur fere et sunt leviora. Qui vero sunt
frigidiores, ii habent Frigidorum urinae. urinas minus coloratas, et patum etiam
contentorum, nisi crudi succi, qui in debiliore coctione proveniunt, urinae permisceantur. Tum
enim copiosiora in urinis apparent contenta.
Puerorum urinae. Ratione aetatis ita differunt urinae. Pueri habent urinas
albidas, crassiores cum copioso sedimento. Nam ob humiditatis abundantiam, et quod voraciores
sunt, et copiosiore saepe, quam par est, alimento utuntur, urinae minus coloratae redduntur,
et crudum succum multum continent; unde urinae fiunt et crassiores; et habent multum
sedimenti. De quo intelligi potest illud, quod Hippocrates, 2. progn. t.
33. scribit: in mulietibus, inquit, et viris
urina nigra, in pueris aquosa deterrima est. Cum enim, ut addit Galenus, in comm.maxime naturae contraria perniciosissima
habeantur; crassa vero urina naturalis sit: illa, quae tenuis, et aquosa est, in pueris pro
pessima, ut naturae maxime contraria habetur.
Juvenum urinae. Non vero ita â juvenum natura urina tenuis aliena est. Nam
juvenum urinae substantiae tenuioris sunt, et contentum paucius habent; sed sunt coloratiores.
Juvenes enim, utpote calidiores, materiam magis attenuant, et ob humorum biliosorum aut bili
cognatorum majorem proventum, majorem colorem inducunt urinae.
Senum urinae. Senes habent urinas albas, tenues et sine contentis. Verum quia
senes multa excrementa coacervant, si illa cum urinis permisceantur, accidit, ut urinas
crassas et cum copioso contento Mediorum Urinae. mingant. Qui medii sunt inter
has aetates, medias habent urinas. Qui inter pueritiam et juventutem medii, cum calorem sere
moderatum habeant, etiam reddunt urinas colore, substantia, contentis mediocres. Qui vero
inter senectutem et juventutem sunt medii, habent urinas nec juvenum, nec senum urinis plane
similes, sed medias, non tamen plane moderatas.
Virorum urinae. Ratione sexus quoque in urinis aliqua differentia conspicitur.
Virorum urinae mulieru urinis sunt longe coloratiores, tenuiores, et pauciora habent contenta;
seu, ut Avicenna loquitur, urinae mulierum sunt majoris crassitiei ac albedinis, et minoris
pulchritudinis. Cum enim viri non solûm naturâ sint calidiores, sed et vitae genus plerumque
habeant, quo plus exercentur, quam foeminae, et hinc plus incalescunt: urinae eorum colore
excedunt urinas mulierum, et sunt tenuiores ac cum pauco sedimento.
Mulierum urinae. Mulierum vero urinae sunt pallidiores, et ob crudorum humorum
copiam crassiores, et cum sedimento copiosiore. Addunt nonnulli et hanc caussam, quod
plerumque etiam ex An ex Urina sexus cognosci possit. utero aliquod urinae
misceatur. Nonnulli vero eo progressi sunt audaciae, ut putent, se ex urinae inspectione
judicare posse, an urina viri vel foeminae sit. Cui rei Arabes et superiorum seculorum Medici
nonnulli occasionem praebuerunt. Ex Rhase et Avicenna Nicol. Florent. tract.
5. doct. 3. c. 38. docet, urinas virorum, quando moventur, turbari, et quidem versus
superiora; urinam vero mulierum esse subtilem, et, quando movetur, non turbari, et in
superficie ejus spumam esse rotundam, ob admistionem unctu ositatis propter gulositate, ut
loquitur, et viscositatem materiae. Verum haec experientiae proculdubio non respondent: et si
omnino quid in mulierum urinis plerumque conspicitur, id tamen tale est, ut etiam in urinis
virorum, praesentibus illis caussis, non raro inveniri possit. Unde ex sola urinae inspectione
tale quid colligere An ex urinis cognosci possit mulicrem esse gravidam.
tenierariu est. De urinis utero gerentium major est difficultas, et an peculiares aliqua sint
urinae gravidarum, seu an ex urina cognosci possit, mulierem esse gravidam, nec ne, inter
autores ambigitur. Medicorumquidem nonnullorum culpâ apud vulgus prava
radices egit opinio, ut existiment, non solum sexum, sed inprimis an mulier gravida sit, ex
solius urinae inspectione cognosci posse. Qua de caussa etiam cum de conceptione dubiae sunt
mulierculae, non raro hoc solum fine urinas ad Medicum afferunt, ut ipse ex urinae inspectione
patefaciat, an conceperint nec ne. Ubi se Medicus quis cordatior non ad libitum ipsis
respondeat, accidit interdum, ut ea de caussa, sed immerito, pro minus docto habeatur. Cui
errori non parvam ansam praebuerunt, et adhuc praebent ii, qui, ut apud vulgus in majori
precio habeantur, multa hac de re promittunt. Arabes in hac divinatione fuerunt audaciores, et
ex sedimento gossypio carminato simili, et nescio quibus aliis conditionibus, an mulier
gravida sit, agnoscere docuerunt. Alii Medici plerique contra docent, non esse peculiares et
proprias urinas utero gerentium; et statuunt, ex solius urinae inspectione, an mulier gravida
sit, perspici non posse. Neque enim si certum aliquod signum ex urinis hac de re peti posset,
Hippocrates, alias in signis ex urina recensendis diligentissimus, id praetermisisset, et
proculbudio, quinta aph. sect. in qua, aph. 51. et
61. signa ocnceptionis, et alia multa in aliis aphorismis de gravidis proponit, hoc
signum proposuisset. Vetum ut ex hac controversia breviter nos expediamus, id quidem negandum
non est, aliquam mutationem in urinis fieri in gravidis. Nam cum menstruus sanguis, qui
sungulis menfibus evacuari solet, in gravidi retineatur; neque tamen, praesertim primis
mensibus, in foetus adhuc exiguinutritione absumi possit: hinc non parva fit in corpore
mutatio, coctio ventriculi turbatur, atque appetitus laeditur, unde crudi succi et excrementa
multa in corpore cumulantur, atque adeo ipse sanguis impurior evadit; quod color faciei
mutatus, atque alia symptomata testantur. Mutato autem sanguine et statu corporis, fieri non
potest, quin etiam urina mutetur. Verum quod urinae illae tales sint, ut ex iis solis, an
foemina gravidia sit, certo cognosci possit, concedendum non est. Nam urinarum illa, quae in
gravidis fit, mutatio, cum ex suppressione menstruorum, et crudorum ac vitiosorum humorum in
corpore coacervatione ortum habeat, proprium signum non est conceptionis; sed commune, quod in
aliis etiam foeminis, quibus vel ob mensium suppressionem, vel alia de caussa, multi vitiosi
humores in corpore cumulantur, apparere potest. Unde eos, qui ex solius urinae inspectione
judicant, an foemina sit gravida, nec ne, fallere et falli necesse est.
Mutateo urinae secundum anni tempora. Variantur et urinae secundum anni
tempora. Vere enim medio cujuscunque generis urinae sunt moderatae; ut et in autumni medio.
Quo magis vero versus aestatem annus accedit, eo magis color urinae intenditur, ac crassities
et contenta imminuuntur. In aestate autem sunt uriane coloratiores,tenuores et pauca habent sedimenta. Nam tum temporis corpora nostra bile magis abundant. De
autumno alii aliter docent. Nonnulli statuunt, Autumnum cuncta diminuere, colorem, substantiam
et contenta; alii vero, ut Mercurialis, probabiliter statuunt, colores urinarum remitti et
tenuitatem. Nam bilis jam in autumno imminuitur, et ob fructuum crudorum usum, et alias
caussas, multi humores crudi cumulantur, ob quos color urinae remittitur, et sedimenti major
copia cumulatur. Ita et de hyeme non idem statuunt. Alii docent ineunte hyeme urinas fieri
minus coloratas, tenues et pauca habere contenta. Mercurialis vero docet, urinas hyeme ad
optimum statum proprius accedere. Cum enim eo tempore corpora sint calidiora, et coctio fiat
melior, et calor, et substantia, et sedimentum urinae a naturali statu non multum
recedunt.
Mutatio urinarum secundum coeli statum. Cum secundum regiones et coeli statum
in corpore nostro a calore et frigore, humiditate et siccitate, humores afficiantur: urinis
quoque aliqua inde inducitur mutatio. In calidis enim regionibus et calidiore coeli statu
urinae redduntur coloratiores, tenuiores et pauci sedimenti: in frigidis regionibus fieri
urinas coloratas, et saepenumero perturbatas, docet Mercurialis; quod a frigore externo intus
cohibitus calor augeatur, et auctus urinam efficiat coloratam, intusque etiam urinam agitet et
conturbet. Verum quis non immerito dubitare posset, an calor naturalis ita ab externo et
ambiente frigore augeri possit, ut etiam urinam conturbare, ejusque colorem intendere
valeat.
Urina post labores. Sunt et aliae, praeter has, caussae, ob quas urinae
mutantur. Ii, qui modice exercentur et laborant, bene coctas urinas, et in colore, substantia,
ac contentis moderatas reddunt. Exercitationes enim moderatae calorem nativum augent. Qui
autem immodice exercentur et laborant, in iis priimo color augetur ac crassities: et contenta
imminuuntur. Nam quae diutius durant exercitationes, vires resolvunt. Qui vero in otio
vivunut, urinas habent non multum coloratas, et praeterea crassas, et cum multis sedimentis.
Nam in otio vires et calor languent.
Vigiliae et somnus quales urinas pariant. Gignunt et vigiliae, et somnus
mutationem alquam. In vigiliis immoderatis principio color eodem modo, ut in exercitiis,
augetur; sed si diutius durent, remittitur. Somnus si moderatus sit, urinae secundum
substantiam, colorem et contenta moderatae et bonae redduntur. In somno enim revocatur calor
ad partes interiores, atque hinc optimae coctiones et urinae fiunt: si vero, jam absoluta
coctione, quis amplius dormiat, initio calorem intus detentum, et supra modum alimentum
permutare, et colorem urinae augere, contenta vero et substantiam imminuere statuunt: postea
vero cum non amplius agit in alimentum, nec foras etiam fertur, otiosum evadere
imbecillumquereddi, et hinc urinas a perfecta coctione deficere.
Non secus ab animi affectibus et perturbationibus urinae nonnihil mutantur. Qui leves et
breves sunt, illi non magnam urinas mutnadi vim habent; qui vero sunt graviores et
diuturniores, ii non leviter urinas immutant. Cum autem affectus alii calorem augeant, alii
imminuant, de quo alibi dictum, secundum caliditatem et frigiditatem, quam corpori inducunt,
urinas alterant.
Tandem et cibi urinas immutare valent. Nam cibus moderare sumtus mediocre suppeditat
sedimentum, copiosus copiosum, tenuis nullum. Ut jam nihil dicamus de iis cibis, sicut et
potu, et medicamentis, quae magnam vim colorem et odorem urinae mutandi habent.
CAPUT XI. Quae observanda sint in urinae Inspectione.
POstquam jam omnes urinarum differentias et differentiarum caussas explicavimus: unicum hoc
restat, cujus gratia haec tractatio instituta est, ut jam videamus, quem usum habeant urinae
in agnoscendis morbis et morborum caussis, et quid ex iis praedici possit. Antequam tamen id
faciamus, praemittendum videtur, quae observanda sint in urinae inspectiione. Multa enim
possunt intervenire, quae, nisi observentur, judicium corrumpunt.
Quando urina excipienda. Primo autem observandum, quo tempore urina excipienda
sit. Nam etsi non inutile sit, omnes quocunque tempore exceptas urinas inspicere: tamen non
omnes significandas corporis dispositiones vim eandem habent. Quae enim mox sumto cibo
emittuntur, certi nihil significant, (praecipue vero si copiosius quis biberit) quia nondum
absoluta est concoctio et excrementorum separatio. Itaque perfecta concoctione demum urina
excipienda est. Laurent. Joubertus, de urin. c. 1. tempus hoc non longe
ante horam prandii esse dicit. Verum nimis longus hic videtur terminus. Circa tempus matutinum
enim plerumque coctio absoluta est, et urinae satis tum ad inspectionem sunt idoneae.
Nonnulli existimant eam urinam quoque (quod non inutile est) quae ante coenam et post cibi
in prandio sumti coctionem excipitur, inspiciendam esse: quanquam tam certa indicia exhibere
non possit, ut matutina; cum noctu fiat melior concoctio. In febribus etiam ad paroxysmos
respiciendum. Nam secundum hos urinae quoque variari solent, atque experientia docet, alio
modo tempore paroxysmi, alio extra paroxysmum urinam sese habere; id quod ob materiae
morbificae, quae tempore paroxysmi fit, expulsionem accidit.
Secundo videndum, an caussae aliquae praecesserint, et loco cibi, potus, vel medicamenti
quid assumptum sit, quo urina mutari possit: exempligratia ex cassia
sumta urina nigra; ex rhabarbaro flava redditur, ex terebinthinae usu violae odorem acquirit.
Medicus itaque cognitum habeat, an tale aliquid praecesserit, ne in judicando decipiatur.
Tota urina una vice emissa excipienda. Tertio tota urina unâ vice emissa simul
excipienda; neque pluribus vicibus emisse miscendae sunt. Nam nisi tota urina excipiatur,
neque substantia integra, neque ipsa conrenta satis apparent. Si autem quae pluribus vicibus
emissae sunt, uno vase excipiantur, diverso substantiae et contenta confunduntur, neque certum
judicium inde peti potest.
Urina antequam inspiciatur, quiescat. Quarto etsi non inutile sit, ubicunque
datur occasio mox redditam urinam inspicere: tamen integrum judicium serendum non est,
antequam subsederit, et contenta propria loca occupaverint. Nam si urina mox excepta
inspiciatur: tantum color apparet; consistentia vero urinae et contenta atque bullae ita
exacte agnosci non possunt. Nam quamvis in urina statim reddita aliquae bullae appareant:
fieri tamen potest, ut postea omnes evanescant. Contenta quoque non statim apparent, sed demum
ubi urina quieverit. Et saepe initio apparent nubeculae, quae tamen sensim postea ad medium
matulae, atque hinc ad fundum descendunt. Separatis jam et ad fundum segregatis contentis, tum
demum vera urinae consistentia patefit. Saepe enim, dum contenta adhuc cum liquore
permiscentur, urinae substantia crassior apparet. Avicenna tempus, post quod observari debet
urina, horâ fere definit, et post horam sextam urinam inspici non vult, cum tanto spatio jam
corrumpatur. Verum spatium ita exacte definiri non potest. Dantur enim saepe urinae, quae non
solum per sex horas, sed per totum diem integrae conservantur. Dantur contra et aliae, quae
vel intra horae spatium conturbantur. Hae itaque urinarum conditiones animadvertendae
sunt.
Quo loco asservanda urina. Quinto cavendum, ne urina aere frigido, vel ventis,
praecipue vase aperto, asservetur, atque eorum patur. Ut veor nimirum frigus est vitandum, ita
et nimius calor, et proinde urina neque igni aut fornaci admovenda est, nec radiis solaribus
objicienda. Nam a calore nimio non minus, quam a frigore mutari potest.
An urina turbata inspicienda. Sexto cum autem non raro accidat, ut urina
diligenter etiam asservata suâ naturâ turbetur: quaeritur quid cum ea agendum sit? Nonnulli,
inter quos est Mercurialis, de urin. cap. 9. urinae semel turbatae non
multam fidem habendam censent; quod igne vitiari atque extenuari urinam credant: et, ut
Mercurialis ratio habet, cum id, quod semel corruptum est, idem numero amplius redire non
possit. Verum etsi melius sit, urinam inspicere, antequam turbatur: tamen si turbari
contingat, usitatum est, turbatas ad ignem aut potius in aqua calida iterum solvere, ut ad
pristinum statum redeant: solutae autem aliquandiu quiescere debent, ut contentaomnia locum naturalem petant. Et testatur experientia, colorem, substantiae modum et
contenta, quae in turbatis omnia turbata erant, iterum conspicienda exhiberi. Neque violentus
aliquis calor adhiberi debet, qui urinam possit vitiae et corrumpere, sed lenis et blandus,
qualis est aquae calidae. Ludit vero in vocabulo corruptionis Mercurialis. Nam quamvis verum
sit, quod semel corruptum est, idem numero redire non posse: tamen in urina, quae saepe mox
atque emissa est, turbatur, nullam talem corruptionem concedimus, sed saltem aliquam
alterationem et mutationem, quae levi calore emendari et facile tolli potest, ita ut urina
plane ad pristinum statum redeat. Cujus rei exempla quoque saepe offeruntur in aliis
liquoribus, qui eandem numero essentiam retinentes in locis calidis sunt clari et perspicui,
in frigidis turbantur.
An ex urinais turbatis, antequam clarescunt, quid cognosci possit. Sed
quaeritur et istud hoc loco; an urinae turbatae, antequam iterum solvantur, inspiciendae sint.
Vallesius, de urin. cap. 3. multo minus ex perturbatâ frigore, quam ex
solutâ igni perspici posse statuit; cum in perturbata neque substantia urinae, neque quod
contineatur, agnosci possit, color vero omnino obscure. Argenterius, de
urin. cap. 3. refert, Joan. Bapt. Montanum, solitum fuisse urinas turbatas, antequam ad
ignem reciperent, quam prius habebat, naturam, inspicere, idque sibi saepe risum, dum Patavii
cum ipso aegrotos communi operâ inviseret, movisse. Nam quid, inquit, ostendete possunt tales
urinae corruptae a frigore, vel a calore externo? Quandoquidem videmus omnes urinas, et
tenues, et crassas, et albas, et pallidas, et alias quascunque tandem ita corrumpi, perturbari
et confundi. Verum enimvero non caussam habet sufficientem Argenterius, cur virum hunc
diligentem et peritum rideat. Nam etsi verum sit, urinas omnes tandem turbari: tamen falsum
est, omnes urinas tenues et crassas, albas et pallidas, aut alias quascunque, ubi turbatae
fuerint, ejusdem naturae apparere. Sed conspicitur longe maxima in turbatis urinis
differentia: et saepe urinae, quae non turbatae fere convenire videntur, ubi turbantur, maxime
differunt: et in turbatis urinis ea saepe urinae materia sese exhibet, quam vix in claris cont
neri quis credidisset. Quapropter inutile non fuerit, turbatas urinas, antequam iterum igne
solvuntur, inspicere.
Septimo, Matula quieta contineatur et non agitetur. Quamvis enim usitatum fuerit barbaris
Medicis, ut scribit Vallesius, ut urinas moverent, et matulam circumducerent, antequam eam
inspicernt: [?]en prava haec est consuetudo. [?]m cuncta hoc modo turbantur, ut neque
substantia urinae, neque color, neque contentum recte agnosci possit.
Vas, in quo urina inspicienda, quale esse debeat. Octavo, et vasis, in quo
inspicienda est urina, habeatur ratio. Inprimis autem vas sit clarum, perspicuum et omnis
coloris expers. Nisi enimsit plane perspicuum et omnis coloris expers,
neque substantia, neque color urinae recte percipi potest, sed color vitri colorem urinae
mutat. Deinde sit eâ figurâ praeditum, qua illa vasa vitrea vulgo parari solent.
Quo loco urina inspicienda. Nono, Neque in loco nimis umbroso, neque luminoso
plerique Medici urinas inspicere jubent: cum lumen nimium fallat et alios colores inducat;
locus vero obscurus colores obscurare soleat. Quomodo se gesserit hac in re Valesius, scriptum
reliquit, de urin. cap. 3. Si, inquit, adsit Solis
splendor, transfero matulam a Sole in umbram, et rursum in Solem: si quid variegatum, aut
insigni colore affectum, moveo, et rursus eo versus reduco, idque ter aut quatuor facio, ut
res videtur exigere, quousque non possit me fallere, quid id, quod circumstat, faciat aut non
faciat, et proinde quid proprium, quid alienum sit urinae. Neque quidem ita me fugit
quicquam. Quaedam enim melius in loco umbratili, quaedam in Solis splendore videntur.
Colores in umbratili, nisi omnino obscurus sit, melius percipiuntur: an vero contineatur
aliquid, in Sole rectius cognoscitur. Et ipsa testatur experientia, commodius esse, vitrum cum
urina non in uno saltem loco fixum retinere, sed situm et locum mutare: ne tamen moveatur
urina. Alia enim in alio loco, ut diximus, commodius conspiciuntur. Ne vero lumen incidens
quem fallat, aut colorem aliquem in urina mentiatur, manu vel brachio interjecto lumen
intercipere jubent Medici nonnulli.
Decimo tandem etiam praecipiunt nonnulli, ne nimis longe amoveatur urina, sed ita prope
retineatur, ut etiam odor, si opus sit, aliquo modo percipi possit. Ita enim a vino a aliis
liquoribus rectius discerni potest urina.
Qua ratione urina hominis ab aliorum animalium urinis vel aliis liquoribo discerni
possit. Verum cum vulgus nonnunquam, Medicos decipiedi gratiâ, alios quosdam liquores,
vel aliorum etiam animantium urinas pro humana urina ad Medicos mittat: qua ratione fraus illa
animadverti possit, a nonnullis docetur. Primo nonnulli, ut Argenterius, de
urin. cap. 27. monent, in urina semper aliquid sursum deorsumque ferri, more atomorum,
quod in aliis rebus non fiat. Verum recte Mercurialis, de urin. cap.
ult. hoc signum pro incerto habet; cum sint multi liquores, quibus hujusmodi corpuscula
miscentur, et exempli loco adducit vina, quae aqua Tyberina temperantur. Deinde falsum est, in
omni urina talia corpuscula conspici. Saepe enim urinae tam clarae sunt, ut nihil talium
corpusculorum vel ascendere, vel descendere videamus.
Secundo, hoc modo alios liquores ab urinis discernere docent. Alii liquores omnes ex syrupo
acetoso, aqua mellis, aqua croco tinctâ, et similes, quo propius oculis admoventur, eo
clariores et tenuiores apparent: quanto vero longius ab oculis removentur, eo crassiores
apparent, atque eo magis eoru claritas imminuitur. Vinum excipiunt, ut quod et propinquum, et
remotum semper suit tenuitatem ostendat. In urina vero contrariumaccidit. Nam quanto majore distantia ab oculis removetur, eo clarior et tenuior apparet; si
vero propius oculis admoveatur, crassior, et minus clara redditur. Optime autem odor urinam ab
aliis omnibus liquoribus discernit.
Ab aliorum vero animalium urinis hominis urinam discernere hoc modo docet Avicenna, lib. 1. fen. 2. doct. 3. sum. 2. cap. 11. et qui eum sequuntur. Urinas
asinorum ajunt esse sicut butyrum liquidum, turbidas et crassas: Boum autem equorumque urinas
urinis asinorum esse similes, sed magis citrinas et parte superiore clariores, inferiore
turbidas. Urinas ovium esse albas, propinquas urinis hominum, ad citrinum colorem inclinantes,
sed habere substantiam (forsan intelligit consistentiam crassiorem) et eorum sedimentum esse
sicut oleum aut amurca: urinas capreoli urinis ovium et hominum similes esse, et neque
substantiam habere, neque sedimenta, sed esse clariores.
Verum forsan haec non ita exacte urinam ab aliis liquoribus et urinis discernunt, ut quis
etiam, cum maxime cavet, decipi possit, et si quis Medicum fallere velit, non adeo difficulter
id praestare queat. Sed seipsos maxime decipiunt, qui hoc modo Medicos decipere cupiunt. Danda
autem est opera Medicis, ne quam tale quid tentandi ansam praebeant vulgo: quod fiet
rectissime, si ex inspectione urinae non plura promittant, quam in potestare artis est. Nam si
candide vulgum monerent, quid ex urina praedici possit, neque facile aegro non viso et ad
cujusvis ignotae fallacis et subdolae mulierculae libitum multa ex urina vaticinarentur: vix
unquam tale quid tentare auderet.
CAPUT XII. Quid ex urina perspici et praedici possit.
ETsi ex praecedente de caussis urinarum doctrina satis pateat, quid quaelibet urina
portendat: tamen in specie quaedam explicare non inutile est. Primo autem videndum, quousque
sese extendat hoc ex urinis judicium, ne Medicus plus, quam in artis potestate est,
polliceatur, et cum artis dedecore omnia sese ex urinis agnoscere posse temere jactitet. Falli
enim tales omnino existimamus, ex caussis, quae mox dicentur, qui omnes omnium partium
affectus, ex urinae solius inspectione, aegro etiam absente, certeque et sufficienter totam
morbi naturam sese cognoscere posse existimant, et inspecta sola urina, etsi aliunde nullam
morbi cognitionem habeant, medicamenta cum aegri periculo praescribere audent.
Urina suufficientia omnium affectuum signa non exhibet. Primo enim, nisi alia
signa conjungantur, urinae sufficientia signa non exhibent, neque omnes morbi et affectus ex
sola urina perspici possunt; cum dentur multarum partium morbi, qui nihil urinam alterant, et
de quorum caussis urinae nihil permiscetur.Et ut hoc jam solum
dicamus, potest quis morbo maxime bilioso laborare, ita tamen, ut nulla bilis in urinâ signa
appareant, si videlicet bilis cum urina non excernatur, sed ad alias partes feratur, exempli
gratia, si tota ad caput moveatur, ut docet Galenus 4. aph. 72. Unde et
Hippocrat. citato aphoris. pellucidas et albas urinas malas esse
scribit, maxime sin in phreniticis appareant. Deinde patet ex iis, quae capite praecedente
diximus, magnas ex cibo et potu, medicamentisque, ut et aetate, sexu, tempore anni, vitae
genere posse fieri urinarum mutationes, quae si ignotae sint Medico, neque aegri naturam et
alias circumstantias cognitas habeat, plurimis modis errare potest. Facit et ad errandum illud
non parum, quod urinae ad eos, qui hac in re vulgi applausum quaerunt, et ex praedictione ex
urinis famam captant, multis modis corruptae, negligentius asservatae, in vasculis non mundis,
sed alienâ qualitate imbutis exceptae afferuntur. Ex quibus nihil certi cognosci posse,
quilibet facile perspicit.
Epatis et venarum dispositio ex urina cognosci potest. Sed his, missis jam
videamus, quid ex urina cognosci et praedici possit. Primo eam, quae in jecore et venis est,
dispositionem indicare urinam, extra controversiam est. Docuit Galenus id multis in locis. 2. progn. t. 26. haec habet: Facultatis in ventre indicia
agnoscuntur ex iis, quae quotidie dejiciuntur: facultatis vero in jecore et venis, ex
uvina. Et, 1. de cris. c. 7. ait: inferioris
ventris concoctionem excreta; venosi generis urinae; instrumentorum autem, quibus spiramus,
sputa coctionem ostendunt. Et, ibid. Coctionis, quae in spirandi
instrumentis fit, sputa; ejus vero, quae in venis, urinas: illius autem, quae in ventre, alvi
excrementa signa esse statuere oportes. Et in febribus omnibus ad urinas praecipue attendere
oportet. Quod repetit. 3. de. cris. cap. 3. Non aequa, inquit, omnium signorum dignitas est exisitmanda, sed in moris quidem thoracis, et
pulmonis praecipue sputamina sunt animadvertenda; non tamen urinarum contemplatio negligenda,
sed et alvi excrementa sunt inspicienda. Si vero tantum febricitent sine visceris alicujus
passione aut cunc inflammatione epatis, vel venum, vel vesicae, vel splenis, maxime urinis
animum ad hibere oportet Neque haec sine caussa statuit Galenus, sed fundam menta hujus
rei habet, 1. de loc. affect. cap. 5. ubi inter signa, per quae simul
locus affectus et dispositio deprehenditur, excreta etiam recenset. Et, 1.
de cris. c. 7. ubi monstrat, cujusque partis in corpore superfluitatem eam, quae illi
inest, dispositionem ostendere. Quales enim intus humores sunt, et qualis coctio in qualibet
parte, talia quoque excrementa ejiciuntur.
Renum, meatuum urinariorum et vesicae affectius significat urina. Secundo est
et hoc extra controversiam; quod Galen. secundo loco addit, 1. de cris. cap.
7. Urinas quoque renum et meatuum, per quos urina defluit, et vesicae ac penis affectus
significare. Nam si quid in viis, per quas urina transit, p. n. contineatur, id facile urinae
permisceri potest. Unde et Hippocr. 2. progn. t. 37. postquam de urinis
quaedam dixisset, concludit: Non te fallat, inquit, si ipsa vesicaaegrotans aliquam talem urinam
reddiderit. Non enim totius, sed ipsius per se vesicae indicium est.
An prater epatis, venarum, et viarum, per quas fluit, affectum aliud etiam significet
urina. Tertio, an vero praeterea quid ex urina cognosci possit, Medici dissentiunt.
Nonnulli enim nihil praeter epatis et venarum dispositionem, ac meatuum, per quos urina
transit, hinc agnosci statuunt: citantque pro se Galenum, qui, comm. 2.
prorrh. ad t. 2. ubi Hippocrates haec habet; multoque magis, si urina
in sublime elata sit, et quaecunque alia in ea fiunt desipientiae signa, haec addit: memoriâ tenere tyrones oportet, nullum in urina esse signum, quod delirium
portendat. Nempe haec partium epatis, renumque et vesicae affectionem significat, vasorumque
sanguinem continentium, et virtutis succos generantis tum robur, tum imbecillitatem.
Affectionum vero cerebrialia sunt tum symptomata, tum signa.
Alii vero longe latius extendunt hoc ex urinis prognosticum. Actuarius, de
urin. judic. l. 2. cap. 25. cerehri, membranarum cerebrum succingentium, lienis,
pulmonis, colli et aliarum partium affectiones ex urinâ cognosci posse autumat. Latius etjam
videtur hoc judicium extendere Hippocrates, qui, 4. aph. 70. scribit:
quibus per febres urinae sunt turbidae, qualis jumentorum, vel dolor capitis
adest, vel aderit. Et invenias Medicos, qui nescio quae ex urina praedicant.
Verum enimvero si rem aequâ lance expendamus, animadvertemus, hoc ex urinis judicium neque
nimis late extendendum, neque etiam nimis arcto contrahendum. Nam hoc certum est, ex urina de
nullius partius affecta posse ficri judicium, nisi aliquid caussae morbificae, quae affectum
illum generat, urinae permisceatur, vel ipse partis affectus quocunque etiam modo urinam
immutet. Cum autem urina venosi generis excrementum sit, hinc manifestum evadit, eas partes
affectas, quae vel nihil ad venas mittunt, vel sanguinem in venis non mutant, etiam ex urinis
cognosci non posse.
Quousque sese extendat ex urinis judicium. Quarto, quam late autem extendi
possit hoc prognosticum, haec docebunt. Primo cum non solum illa materia, quae in venis
continetur, sed et aliis quae in partibus, urinae permisceri possit, credibile est, illarum
etiam partium, e quibus materia in venas mittitur et urinae permiscetur, affectiones urinam
significare posse. Deinde cum materia, quae in venis continetur, ad alias partes ferri, easque
laedere possit, et de illaru partium affectibus aliquid judicabit urina. Tertio cum multarum
partium affectus cum venosi generis affectibus conjungi possint, etiam de partium illarum,
quae unâ affliguntur, conditione et statu aliquid significabit.
Ex quibus partibus aliquid materie urinae permisceri possit. Primo enim negari
vix potest, non solum materiam, quae in epate, venis et renibus continetur, urinae permisceri,
sed et aliunde non raro affluere. Nam totius corporis excrementa ad veficam et ad alvum
confluere posse recte scripsit Galenus, 2. progn. t. 37. et epid. comm. 2. t. 41. Ita ex capite pituita in venas fluere, et hinc cum
urina permisceri potest. UndeSpumosa urina quid
significes. spumosas urinas capitis plenitudinem, et ab eo descensum pituitae in partes
subjectas significare docet Argenterius, de urinis cap. 25. Idem docet;
cum pituitae generatio fiat in epate, non solum vitio epatis, sed et quando ventriculus non
satis concoxit, nec praeparavit alimentum epati, id etiam posse urinam significare existimat;
Aquosae urina quid significet. et proinde stauit, ubi aquosae minguntur urinae,
raro aberrare Medicos, si debilem ventriculi coctionem inde colligant. Eodem modo et ex aliis
partibus materia ad renes et hinc ad vesicam mitti potest. Hippocrates, 6.
aph. 44. scribit: quibus â stranguria ileus supervenit, intra septem
dies moriuntur; nisi febre superveniente copiosa urina fluxerit. Et, 4.
aph. 73. tormina intestinoru et hypochondriorum, urina quoque multa profluente, solvi
posse existimat. Sic testatur experientia, aquas hydropicorum interdum evacuari per vesicam;
pus in pulmone et thorace collectum per urinas interdum expurgari statui Galenus, 6. de loc, affect. cap. 4. Quanquam autem hae viae difficiliores esse
videantur: tamen certum est, materiam ex venis in omnia corporis loca posse penetrare; quod
non solum partium nutritio, sed et alia docent, et contra attenuatam in easdem refluere posse
et remeare.
Quae cum ita sese habeant, non solum substantia, contenta, et omnia accidentia urinae
diligenter sunt consideranda, sed aliarum partium Symptomata et affectiones perpendendae. Nam
si aliqua pars peculiariter afficiatur, et, mutatâ urina, etiam in parte affecta peculiaris
aliqua fiar mutatio, indicio est, ex parte illa ad renes et vesicam fuisse transmissam
materiam.
Secundo accidit et hoc interdum, ut ad alias partes humores ex venis ferantur, et varia
symptomata inducant; ut si ad caput tendat, delirium et phrenitidem gignat. De urinis
turbidis, quales sunt jumentorum, dolorem capitis significantibus, allegatus jam est
aphorismus 70. sect. quartae, ubi est et alter aphorismus, 72. quibus pellucidae et albae fiunt urinae, malae; maxime vero si in
phreniticis appareant: cum ut Galenus, in comm. addit, totius
bilis flavae motum sursum ad caput factum esse denunciet, et comm. prorrhet.
t. 4. inquit: Vrinae in turbulentis vigilibusque nigrae sublime
petentes, phreniticae. Et, 2. prorrhet. t. 1. si quippiam in urina
sublime petierit, occultato coxae dolore, delirium portendit.
Urinae phreniticae Verum de his urinis observandum est, quod habet Galenus, in commento allegati modo lici ex prorrhet. t. 4. Phreniticorum ea signa sunt
certissima, quae perpetuo et solis insunt phreniticis. Deinde ab his, quae perpetuo quidem,
sed non solis, quae in suis tractatibus a nobis sunt tradita, demonstratumque, neque in
urinis, neque in dejectionibus, neque in sudoribus, neque in sputis, neque in vomitibus
phrenitica signa esse. Nam neque turbatae, neque tenues urinae, neque enaeorema habentes,
perpetuo tale quid significare; cum etiam ex aliis caussis ortum habere possint. Itaque
sciendum,tales urinas non per se, sed per accidens tales affectus
significare; et propterea consultissimum fuerit, non solum ad urinas respicere, sed quomodo se
actiones animales et aliarum partium habeant, investigare. Nam si ingruentia symptomata, verbi
gratia, instrante delirio, capitis dolor, vigiliae, oculorum rubedo et similia adsint, et
consentiant cum his urinae: tum forsan delirium aut similem morbum praedicere licet. Alias
verum est, neque in dejectionibus, neque in urinis certa phreniticorum signa esse. Docuit hoc
etiam Galenus, 3. epid. comm. 3. aegrot. 12. sect. 83. cum ait: Quia etiam in aliis aegris cum dixerit; suspensiones elatae, statim subjecit, deliravit, innuens, quod ejusmodi
suspensiones deliria comitantur in praesagiis, ubi omnia, quae accidunt urinis, est
persecutus, nullum fecit praesagium ex eis delirii. Quare signum hoc videtur per seipsum
delirium nunquam denunciare, sed casu nonnunquam commonstrari, quia flatuosionem esse sanginem
significat.
In omnibus morbis, quibus febris conjungitur, urina considerand. Tertio cum
multarum partium affectibus febres et venosi generis affectus conjungi possunt. Quapropter
etsi tunc urinae illum ipsum partis privatae morbum primo non indicent: tamen non inutile
fuerit tum urinas considerare, et salutis et mortis signa inde petere. Quod ipsum monuit
Galenus, 1. prorrh. t. 4. Quae de urinis, ait, dicta
sunt, a phreniticis quidem separata sunt, sed ad inspiciendum, utrum perniciose aut salubriter
aeger habuerit, conducunt. Itaque etsi ipsa luxatio, fractura, vulnus, aut tumor alicujus
partis ex urina cognosci non possit: tamen cum febres non raro conjungantur talibus
affectibus, non inutile est, urinas inspicere. Ex urinae enim inspectione cognosci potest, an
febris conjungatur, nec ne, et cujus conditionis febris sit: unde colligi potest, quam
periculose aeger decumbat. Melius enim semper est febre in talibus vacare, quam febrem
conjunctam habere: et ipsa febris conditio majus vel minus periculum denunciabit. Monuit hac
de re Galenus, 1. de cris. c. 7. in fine, his verbis: In iis, qui laterali morbo afficiuntur, primo quidme sputamina, secundo loco urinas attendere
oportet; quoniam is morbus omnino cum febribus conungitur: in passionibus autem ventris, si
sine febre fuerint, sola alui excrementa inspicere oportet; si autem cum febre, etiam
urinas.
Latius si quis urinae inspectionem extendat, non videmus, quo modo et quibus de caussis ei
assentiri possimus.
An intemperies partium privatarum venis non communicata ex urinis perspici
possit. Conatur quidem Hercul. Saxonia de urin. c. 18.
defendere, intemperiem quoque partium determinatarum (verbi gratia, nervorum, pulmonum,
cerebri) etiam venis non communicatam posse ex urinis agnosci; atque hujus rei hanc affert
rationem, quod serum accedat ad partes determinatas, ut sit vehiculum sanguinis, ac proinde
accipiat qualitates partium illarum. Unde existimat, si postea regurgitet, et per urinas
emittatur, illarum partium affectus posse ostendere. Verum enim vero longe petita videtur haec
ratio. Nam etsi negari nonpossit, aliquid serosi humoris cum sanguine
per venas distribui, et forsan in exiguis venis sanguini vehiculi loco esse: tamen illud
pauxillum est, et per sudores, ac insensibilem transpirationem discutitur. Et si omnino ejus
aliquid per vesicam expurgetur, cum majore quantitate reliqui humoris serosi et potuilenti
permixtum, vox potest aliqua peculiaria partium determinatarum et longe remotarum exhibere
indicia.
Sed quae in specie ex urinis cognosci possint, pluribus recensere opus non est; ne actum
agamus. Nam qui cognitum habet ex superioribus, ex qua caussa quaelibet urinarum differentia
proveniat, ille eâdem operâ intelliget, quid quaelibet urina significet. Exempli loco saltem
aliquid de uno fere colore, ex cap. 5. afferamus. Cum enim eo loci
dictum sit, urinam tingi a bile seu sero bilioso et tincto, et in corpore temperato bilem nec
nimis calidam, nec majori copia generari, seu serum non nimis a duri et coloratum reddi, atque
hinc urinas ex moderata bile seu seri biliosi admistione accipere colorem aureum: facilem
quivis inde colliget, ubi est urina bene colorata, ibi moderatam esse coctionem. Si vero urina
sit alba ex admistione substantiae alicujus, quales sunt lacteae, ex eodem capite colliget,
pituitam vel pus admisceri; quod quale sit, ubi urina subsederit, facile agnosci, et aliis in
corpore symptomatis consideratis, ex qua parte proveniat, investigari poterit. Si vero sit
alba et aquosa, et nulla sit suspicio obstructionis, neque etiam bilis ad alium locum feratur;
quod ex eo colligi potest, si consideretur, an urina antea colorata fuerit, nec ne, neque
etiam quis copiosius biberit: ex eodem capite discet, a cruditate tales urinas ortum habere,
dum scilicet in epate et venis praecipue calor nativus ob imbecillitatem suum officium non
facit, sanguinemque non recte elaborat, et serum hiliosum et salsum humorem non separat; sive
haec imbecillitas proveniat a frigiditate, sive calore nimio. Ab utro autem ortum habeat, ex
eo colligi potest, quod scilicet febris adest, vel non adest. Verum reliqua de his suo in
loco, in speciali de signis doctrina, proponentur.
LIBRI TERTII PART. I. SECTIO IV. De Pulsibus. CAPUT I. Quid sit Pulsus.
Pulsus nomen antiquis quomodo usuro patum. PUlsus nomen, qui Graecis , antiquioribus Medicis non eâ plane significatione, quâ nunc,
usurpabatur. Nam ut Galenus, 4. de rat. vict. in ac. t. 26. docet,
tantum de motionibus, dolorem in membris inflammatis excitatibus, de palpitationibus quoque,
et praeterea de vehementi arteriarum motione, seu, ut idem annotavit, in
lib. uqod animi mores temperam. cororis seq. cap. 8. non de omni arteriarum motu, sed de
sensibili solum et qui ipsi homini prorsus vehemens esset, nomen pulsus veteres accipiebant.
Quem loquendi modum ipse etiam Hippocrates retinuit, dum, 2. epid.
scribit: cui vena, quae in cubito est, pulsaverit, is iracundus et furiosus
evadit. Id enim de conspicua, vehementi et celeri arteriarum pulsatione saltem
intelligendum.
Pulsus nomen quomodo hodie usurpetur. Verum idem Hippocrates primus omnium, ut
Galenus, 1. de diff. puls. cap. 2. annotavit, omnem arteriarum motum
pulsum nominavit. Quem posteriores Medici omnes, inprimis Erasistratus, Herophilus et
Praxagoras secuti sunt, qui omnes perpetuum illum arteriarum motum pulsum nominant. Nimirum,
ut Galenus, 4. de diff. puls. cap. 2. habet, quibusdam in partibus
corporis percipimus motum quendam, non modo si attingamus, sed interdum oculis etiam. Hic in
omnibus valentibus multis corporis partibus cernitur, de quibus est carpus manus; atque primo
quidem animadvertimus quiddam de profundo ascendere et nos ferire, ab ictu interdu aperte
iteru recedere, inde requiescere: interdu primo statim species ostenditur requiescentis, ac
deinde ascendentis, iterum ferientis, atque mox reprimentis se rursum atque quiescentis. Eum
motum omnes homines pulsum appellant. Quem si definire placet, Ets motus
cordis et arteriarum dilatatione et constrictione constans, a facultate vitali, ad symmetriam
caloris nativi conservandam institutus.
Verûm enimvero ut natura et definitio pulsus clarior reddatur, quatuor, quoru in definitione
mentio facta, ordine consideranda sunt; primo instrumenta seu corporis partes, quibuspulsus perficitur; secundo, facultas seu caussa efficiens, quae organa
illa movendo pulsus autor est; tertio usus; quarto partes pulsus.
Instrumenta pulsus. Instrumenta pulsus sunt cor et arteriae. Nam cum animalium
vita et actiones sine spiritu et calore vivifico persistere et perfici non possint: cor
conditum est, quod caloris et spiritus vitalis, fons, domicilium, focus atque officina sit.
Cum vero spiritus vitalis calidae naturae sit, et, ut conservetur, refrigeratione et
ventilatione perpetuo opus habeat: ita comparatu est cor, ut perpetuo motu, sese dilatando et
contrahendo, moveatur, quo et aerem frigidum a plumonibus per respirationem attractum et
admissum ad sese attraheret, et fuligines calidas expelleret. Arteriarium usus.
Et quia calorem vitalem non sui gratiâ solum cor generat, sed ut totum corpus eo quasi
vivificaret: canalibus opus fuit, quibus e corde, tanquam fonte, calor hic vivificus in
universum corpus derivaretur; atque isti canales arteriae sunt. ut
est in lib de corde, . Hae sunt naturae humanae
fontes, hincque flumina excurrunt, quibus corporis alveus irrigatur. Atque haec vitam homini
conferunt, et si resiccata fuerint, homo perit. Cum vero calor iste per totum corpus
diffusus, non minus quam in corde, refrigeratione atque ventilatione opus habeat, et ipsas
arterias, itidem ut cor, moveri, et motu aerem frigidum attrahere, ac fuligines, quae calorem
suffocare possent, expellere oportuit.
An eodem tempore cor et arteria dilatentur ac constringantur. Hoc loco illud
non praetereundum, quod a quibusdam in dubium vocari solet: An eodem tempore cor et arteriae
dilatentur et constringantur, an vero corde dilatato constringantur arteriae, et constricto
corde dilatentur arteriae? Verum cum temerarium sit his, quae sensibus percipiuntur, non
acquiescere, non est cur negemus, cor et arterias simul atque eodem tempore dilatari, et simul
etiam constringi. Nam non solum ex vivorum anatomia, ut monet Galenus, 7. de
administr. anat. c 14. sed ex eo quoque percipi potest, cor et arterias simul atque eodem
tempore moveri, quod, si una manus imponatur cordi, altera vero arteriae, simul atque eodem
tempore pulsus percipiuntur. Quod vero nonnullos, ut contrariam sententiam foverent, et
statuerent, cor, quando arteriae constringuntur, dilatari, et contra, quando dilatantur,
constringi, adduxit, istud est praecipue. Cor et arteriae, du constringuntur, expellunt; dum
vero dilatantur, attrahunt. Si igitur, quo tempore cor constringitur et expellit, etiam
arteriae constringantur; sequeretur, neque ipsas posse recipere, quod eo tepore cor
transmittit, neque cor posse expellere; cum arteriae, quae comprimuntur, id non possint
recipere: et contra, si, quo tempore cor dilatatur, et arteriae dilatentur, cor non posset ab
arteriis trahere, nec contra;quoniam mutuae tractiones sese mutuo
impedirent. Verum tantum ab est, ut aliquid incommodi ex eo, si cor et arteriae simul
dilatentur et comprimantur, sequatur, ut etiam id ad sanguinis et spiritus vitalis in corde
elaborationem commodissimum sit. Nam etsi arteriae simul cum corde constringantur: tamen non
ita comprimuntur et clauduntur, ut plane nihil possint recipere, sed sufficiens adhuc in
contractis est cavitas ad id, quod cor transmittit, recipiendum. Diende cor et e pulmonibus
trahit; neque arteriae solum ex corde, sed etiam ex vicinis partibus et venis in dilatatione
trahere possunt; et qui cordis ac valvularum cordis structuram perpendit diligenter, facile
animadvertit, hanc sententiam nihil absurdi includere.
Caussa efficiens pulsus. An pulsus a peculiari facultate proveniat. Deinde post
organa Caussa efficiens pulsus inquirenda est, videndumque, quae ea sit, quae organa ista
moveat. Ubi sese mox quaedam opinionum divortia offerunt, disputaturque; An pulsus a peculiari
aliqua facultate excitetur, an vero alia caussa sit, quae sine peculiaris facultatis ope
arterias moveat? Aristoteles, de respir. cap. 20. statuit, quod seu tumefactio, quae fit ex alimento per calorem, pulsum faciat;
exemplumque affert ebullitionis, quae fit, cum inflatur humidum a calido. Elevatur enim
propterea, quod amplior fiat moles. Quem etiam alii nonnulli sequuntur, qui patant cor
arterias ideo distendi, quia replentur. Repleri autem cor et arterias ob sanguinis quasi
ebullitionem et Nam quia ob talem ebullitionem major moles fit,
arterias et cor dilatari necesse est. Subsidere vero, ubi illa effervescentia, et quasi
ebullitio cessat; quod fit aeris frigidi, qui fervorem sanguinis compescit, attractione. Ex
qua sententia sequitur, pulsum non ab aliqua peculiari facultate edi, sed tantum â sanguinis
et spiritus effervescentia. Et licet alii aliter hanc Aristotelis sententiam explicent: in eo
tamen omnes conveniunt, cor et arterias dilatari, quia implentur.
Verum fidem haec sententia non meretur, neque pulsus pro accidentario solum motu habendus,
sed protali, qui a natura ad finem aliquem est ordinatus, et animalibus secundum naturam
ipsorum competit. Etenim a principio ad mortem usque anmalis durat, et si intercipiatur,
animal moritur. Et si repletio solum atque sanguinis vitalis est
caussa dilatationis: sequeretur, hunc motum potius esse violentum, quam naturalem. Neque hinc
sufficiens caussa reddi posset, cur; moto corde, simul omnes capillares arteriae, et quidem
eodem motu, moveantur. Etenim non sunt tam durae, ut corde elevato ipsae ob continuitatem
simul eleventur; neque etiam par est omnium arteriarum ratio, sed quae cordi sunt propiores,
sanguinem et spiritum ferventiorem habent, quam quae in remotioribus partibus. Multorum quoque
pulsuum rationes reddi non possunt. Nam si solum a atque inflatione organorum vitalium pulsus fieret, nulla a facultatis peculiari
constitutione daretur pulsuum differentia; cum tamen certum sit, pulsum vehementem a facultate
forti; debilem a debili ortum habere: adestque interdum in pestilentibus febribus maximus
fervor atque aestus; cum tamen pulsus ob debilitatem virtutis sint languidi. Sicut et illud
absurdum est, motum tam certum, et in quo tam exactus ordo et harmonia observatur, et multa
praesentia et futura cognosci possunt, solum a caussa accidentali dependere. Quibus omnibus
ipsa experientia et sensus suffragatur. Si enim vivum animal aperiatur, atque cor eximatur,
aliquandiu adhuc videtur moveri; etsi sanguis jam effluxit. Quapropter cum Galeno et Medicis
statuimus, cor et arterias non dilatari, quia implentur, sed impleri, quia dilatantur.
Dilatatur autem cor a peculiari facultate sibi insita, quam vitalem et pulsificam nominant,
quae qualis sit, alibi dictum.
An arteria insitam habeant facultatem pulsificam. Atque hanc vim et potentiam
cordi inesse manifestum est: sed an et arteriae talis vis insit; an vero aliunde eam arteriae
accipiant, controvertitur. Nam ut de ea opinione, quae jam refutata est, nihil dicam, quae
statuit, ob sanguinem fervidum, qui in arteriis continetur, arteriarum pulsum fieri, aliqui in
ea sunt sententia, arterias vim seu pulsificam insitam habere,
quae tamen facultas a spiritu e corde effuso excitetur atque in actum deducatur. Atque hinc
accidere, ut, si spiritus e corde non influat, et pulsus non edatur, neque ulla vis pulsandi
moveat. Alii et plerique Medici Galenum secuti vim pulsificam primo cordi competere statuunt,
atque hinc eam in arterias influere, iisque communicari, et quidem non per cava, sed per
tunicas earum; quod inde colligunt, quod pars arteriae vinculo intercepta non pulsat, quod non
fieret, si facultatem in se haberent arteriae.
Verum hac de re prolixiûs disputandum non censemus. Nam si facultates omnes ab animae
essentia per emanationem simplicem fluunt; in organis vero idoneis, ut subjecto, recipiuntur;
arteriae autem et ipsae non solum animatae sunt, sed non minus, quam cor, pulsandi organa:
quid absurdi est, staruere, ipsis etiam arteris aliquam vim pulsandi in esse? Interim tamen
facile conceditur, arterias moveri non posse, nisi recte sint dispositae, calidoque vivifico a
corde perfusae. Unde Galenus, 8. de placit. Hipp. et Platonis cap. 7.
ab insito calore arteriarum motus caussari scribit: non quod calor praecipua pulsus caussa,
sed tantum instrumentum sit. Sicut et id concedi potest, esse quidem in arteriis facultatem
, sed cum dependentia a corde. Cum enim omnes quidem partes, atque
inter has arteriae quoque animatae sint, sed ita, ut anima in corde quasi radicetur, atque
hinc in omnes corporis partes sese diffundat; facultates vero ab anima dependeant: eo modo,
quo anima acorde communicatur et dependet, etiam facultatem pulsificam
a corde communicari arteriis concedimus: sed an facultas sola absque anima a corde in arterias
influere possit, non sine caussa dubitatur.
Usus pulsus. Tandem quod usus et partes pulsus, quae conjunctim commodissime
explicantur, attinet, usus pulsus in genere est, conservare
caloris nativi, seu ut Avicenna, l. 1. fen. 2. doctr. 3. c. 1.
loquitur, regere spiritum. Qui generalis usus alios sub se complectitur, nimirum
refrigerationem, ventilationem et nutritionem spiritus et caloris nativi, ac fuliginosorum
excrementorum expulsionem. Idque docet Galenus, 8. de placit. cap. 8.
Arteriae. inquit, dum distenduntur per capita, quibus cutem adeunt,
exteriorem aerem in corpus attrahunt; atque id tribus de caussis, ut refrigerent, ut
ventilent, ut spiritum animalem gignant. Dum contrahuntur vero, quicquid in ipsis fuliginosum
fumosumque creatum fuit, id expellendo elidunt. Primo enim cum viventium calor sit
fervidior, quam plantarum, quae ob id etiam pulsu et respiratione opus non habent, aere non
solum per inspirationem (quae fit per pulmones) sed et transpirationem (quae fit per poros
cutis) attracto opus fuit, qui calorem internum temperaret, ne nimium effervesceret.
Deinde ventilationem praestar pulsus, id est, separationem fuliginum a calida substantia.
Cum enim aeris motu quaelibet flamma fervidior reddatur, deinde eo fumi, a quibus extingui
poterat, auferantur ac separentur, et flamma ad alimentum remittratur, ut nutrita quasi
reviviscat et vividior reddatur; animalium vero calor in reconditis corporis partibus
delitescat, aerisque externi beneficio frui non possit ne a suffocatione periclitaretur,
Creator istud artificium corpori indidit, et arterias constituit, quarum pulsu aer attractus
calorem internum ventilaret. Etsi enim et per respirationem aer attrahatur: tamen universi
corporis et partium a corde remotarum calor per eam gubernari non potuit, sed haec per poros
cutis aeris attractio adjungenda fuit.
Tertio pulsum ad generationem spirituum animalium facere, alleg. loc.
docnuit Galenus. Ubi commodius dictum putarem, ad generationem spirituum simpliciter, vel ad
generationem spiritus vitalis: nisi quis forsan in generaliori significatione per etiam vitalem spiritum intelligere velit. Nam motus tam cordis, quam
arteriarum non proxime ad generationem spirituum animalium, sed vitalium destinatus est. Licet
n. per respirationem quidem aer etiam per nares proxime ad cerebru attrahatur: tamen motus
cordis et arteriaru cerebro proxime aerem non communicant, sed per illos attractus aer
spiritus solum vitales reficit, qui postea animali materia suppeditant. Nutriri enim, seu
potius generari spiritus vitales etiam ex aere attracto, negandum non est; quod tum ex aliis,
tum ex isto patet, quodpro constitutione aeris spiritus puriores et
impuriores generantur. Docuitque Galenus idem, 12. meth. med. cap. 5.
ubi spiritum in corde et arteriis cotineri, et tum ex sanguine, tum ex respiratione nutriri
scribit. Et 7. de placit. Hipp. et Platonis cap. 3. inquit: spiritus,
quin in arteriis continetur, vitalis et est, et dicitur, et in in arteriis ac corde gignitur,
materiâ generationis ex inspiratione et humorum exhalatione sumta. Quod et ipsum docuit
Hippocrates, lib. de aliment. : alimenti
spiritus principium, nares, os, guttur, pulmo reliquaque perspiratio.
Tandem etiam per pulsum fuliginosa excrementa, quae in generatione spiritus vitalis et
sanguinis arteriosi proveniunt, expelluntur.
Partes pulsus. Hos vero usus praestat pulsus per geminum illum motum, ex quo
ceu partibus componitur, nimirum per , seu arteriae dilatationem et
contractionem. Cum vero hi duo motus sint oppositi: etiam duae quietes intercedant necesse
est. Cum enim motus ad suum terminum pervenit, necessarium est, ut ibi quiescat; neque potest
res moveri ad oppositum, nisi prius quiescat. Atque ita necessario inter hos motus oppositos
duae quietes intercedunt; una, quae diastolen; altera, quae systolen sequitur: et nisi hoc
fieret, idem moveretur moribus oppositis, et ex oppositis motibus unus continuus motus fieret;
quod est impossibile, ut monstrat Aristoteles, 8. phys. cap. 7. t.
62.
Ut autem hi motus sunt oppositi, et ad oppositos terminos fiunt: ita non ad eundem finem
destinantur, nec eundem usum habent. Dilatatione Dilatationis usus. quidem fit
attractio, ad caloris refrigerationem, ventilationem et Contractionis usus.
spirituum generationem. Contractio vero inprimis ad fuliginum expulsionem facta est. Cor
quidem, dum dilatatur, attrahit sanguinem, spirituum vitalium sanguinisque arteriosi materiam,
et aerem ex pulmone per arteriam venosam. Arteriae vero a venis vicinis aliquid sanguinis
tenuioris alliciunt, praecipue vero aerem per oscula sua in poros cutis attrahunt, ad
spirituum generationem, refrigerationem et ventilationem. Per systolen autem seu compressionem
inprimis fuliginosa excrementa expelluntur, deinde et spiritus, et sanguinis arteriosi aliquid
singulis partibus communicatur. Atque hinc accidit, quod, ubi in febribus est magnus calor,
multique fulginosi vapores ascendunt, quod fit praecipue in principio paroxysmi, contractio
fit major, quam dilatatio: cum vero postea calor est in summo, dilatatio fit major, quia
majore refrigeratione et ventilatione tum opus est.
CAPUT II. De Simplicibus Pulsuum Differentiis.
PUlsuum differentiae plurimae ab autoribus recensentur; sed ab aliisaliter: quae tamen omnes commodissime in tres classes redigi possunt. Primo enim
differentiae aliae sunt absolutae, aliae relativae. Absolutae differentiae sunt, cum pulsus
quamque differentiam absolute et in sua natura, nullâ ad aliam differntiam facta comparatione,
consideramus. Respective vero differetiae illae sunt, quae ex pulsuum comparatione inter se
oriuntur. Absolutae rursus sunt duplices, simplices et compositae. Quae tria pulsuum genera,
simplices, compositos, et relativos, ordine videbimus; initio facto a simplicibus pulsuum
differentiis.
Quae in pulsu sint consideranda. Cum autem ad motum localem quinque
requirantur, Movens; spatium, per quod fit motus; Tempus; et, si motus ex contrariis est
compositus, Quies inter duos oppositos motus intercedens; et tandem Instrumenta, per quae
motus perficitur: pulsus vero motus localis sit: etiam haec quinque in eo consideranda sunt,
primo spatium, per quod fit; secundo tempus, quod consumitur in spatii transitu; tertio quies,
quae motum utrumque sequitur; quarto movens; quinto instrumenta.
Pulsuum simplices differentia. Atque hinc differentiae pulsuum simplices
petuntur. Etsi enim in unoquoque pulsu quinque haec requirantur: tamen quaelibet simplex
differentia unum horum praecipue respicit, et simplices differetiae sunt, quarum quaelibet uni
caussarum pulsus respondet. Primo enim, respectu spatii seu quantitatis distensionis, in
spatio aestimatur magnitudo et parvitas pulsus; atque hinc dicitur pulsus alius magnus, alius
parvus. Tempori, quod arteria in motu consumit, respondet qualitas pulsus, ut pulsus alius
dicatur celer, alius tardus. Quantitati quietis respondet crebritas et raritas pulsus, et
prout parum vel diu in quiete moratur, dicitur creber vel rarus. A motore pendet vehementia et
debilitas; atque hinc pulsus alius dicitur vehemens, alius debilis. Tandem ab organo pulsus,
quod est arteria, quae nunc est mollior, nunc durior, oritur differentia, quod pulsus alius
est mollis, alius durus. Atque Pulsuum simplices differentia quot. ita simplices
pulsus decem erunt, magnus, parvus; celer, tardus; creber, rarus; vehemens, debilis; durus,
mollis: aut si inter oppositos pulsus moderatum seu mediocrem in suo genere interjiciamus,
quindecim erunt pulsus simplices, quos jam in specie considerabimus.
Etsi vero nonnulli alias etiam differentias addant: tamen sunt vel incomprehensibiles (cum
tactu non percipiantur) vel inutiles, et propterea merito praetermittuntur. Neque sine caussa
dixisse videtur Joan. Baptista Montanus, consil. 256. ea, quae alii de
aliis dicunt, forsitan esse imposturam; et inprimis quod minores differentias illas, in quas
enumerata pulsuum genera ab autoribus dividuntur, attinet, de iis ingenue fatetur idem
Montatus, consil. 257. se eas cognoscere non potuisse, et Galenum hac
in re nescio quid Graecihabuisse existimat, atque se credere ait,
Galenum, cum ista scriberet, et pulsuum genera ad minima divideret, risisse. Utut autem sese
istae differentiae habeant, et ratione atque intellectu colligi possint: tamen procul dubio
omnes tactu perceptibiles non sunt, ut suo loco dicetur.
Pulsus magnus et parvus. Primo pulsum magnum et parvum dici diximus respectu
spatii, per quod transit et movetur arteria, seu magna ea sit, seu parva. Etsi enim arteriae
aliae sint majores, aliae minores; et proinde aliae majus, aliae minus in motu spatium
occupent: tamen cuique suum et definitum, in quo naturaliter moveatur, spatium attributum est;
quod si arteria motu saltem occupet et permeet, pulsus est moderatus, atque inter parvum et
magnum medius: quod si id excedat, est pulsus magnus: contra, si illud non totum pervadat,
erit pulsus parvus. Cum vero in spatio longitudo, latitudo et profunditas considerari possit:
pulsum magnum et parvum nonnulli in alias tres differentias dividunt, scilicet longum et
brevem; altum et profundum; latum et angustum: quibus si moderatus addatur, novem inde fient
genera. Atque si isti modi inter se conjungantur, viginti septem differentiae, quae pulsus
octoginta et unum complectuntur, emergunt; quas qui volet cognoscere, legat Galenum, 1. de diff. puls. c. 5.
Celen et tardus. Secunda differentia est a tempore, quod in motu consumitur,
seu a qualitate motus petitur; atque hinc pulsus alius celer, alius tardus, alius moderatus
dicitur. Celer pulsus est, cum arteria brevi tempore spatium suum percurrit; tardus, cum
longo; moderatus, cum mediocri tempore spatium id emetitur. In motu enim celeri et tardo
definiendo non solum temporis quantitas, sed et spatium, per quod fit motus, respiciendum est.
Isque est motus celer, qui aequali tempore majus spatium, vel minori aequale conficit: Tardus
vero, qui aequali tempore minus spatium, vel majori aequale conficit. Exempli gratiâ, si duo
currant, atque alter duodecim horis sex miliaria conficiat, alter tria horis sex: neuter
altero tardius vel celerius movebitur; etsi alter duodecim horas, alter sex saltem insumserit:
quia utrobique est eadem ratio temporis ad spatium, nempe dupla. Si vero alter duodecim horis
quatuor, alter duodecim horis sex miliaria percurrat: celeritate et tarditate motus
discrepant; etsi uterque idem tempus insumserit: quia impar est ratio temporis ad spatium; ibi
tripla, hîc dupla. Unde et pulsus moderati non immerito sunt dicendi, qui aequali, et quod
naturaliter usitatum est, tempore aequale spatium conficiunt; qui vero idem spatium minore,
vel aequali tempore majus spatium percurrunt, celeres; contra, qui majori vel pari tempore
minus, tardi sunt appellandi. Verum quia non omne spatium, quod arteria transit, tactu
cognoscere licet: Medici in definiendo et dignoscendo pulsu celerivel
tardo ad ipsam motus qualitatem inprimis respiciunt; An nimirum is incitatus vel remissus sit.
Ut enim in aliis corporibus, quae moventur, ea, quae a locis, a quibus discedunt, sese facile
explicant, celeriter moveri judicantur: tarde vero ea, quae in locis morantur, et nec facile,
nec leviter sese ab iis explicant: Ita etiam inter pulsus ii habentur celeriores, qui a locis
suis sese facile explicant, atque in iis motam non faciunt; tardi contra. Cum enim celeritas
non sit differentia, sed qualitas motus: ex effectu potissimum cognoscitur. Effectus autem
celeritatis est, cito transferre corpus de loco in locum; tarditatis vero lente. Hippocrates,
6. epid. com. 2. t. 10. celeritatem et tarditatem in respiratione
extensionem et urgentiam nominat. Extendens enim, ut Galenus, 3. de
difficult. respir. c. 3. explicat, spiritus tardus est, urgens autem velox. Idem docuit
Galenus, in libello de puls. ad tyr. cap. 3. Proprie, inquit, ad motum pertinent celeritas et tarditas; quorum haec est motus remissus, illa
incitatus: de quibus faciendum est judicium ex comparatione naturlais pulsus.
Frequens et rarus. Tertia differentia sumitur a tempore quietis. Cum enim
pulsus ex duobus contrariis motibus constet, dilatatione nimiru et constrictione, geminam
quietem, ut dictum, in eo reperiri necessum est; unam post diastolen ante systolen, alteram
post systolen ante diastolen. Non enim Natura alium motum inchoat, nisi prius sedato
contrario. Cum autem quietis tempus non semper unum sit, haec oritur inde pulsuum differentia,
quod alius dicitur frequens seu creber, alius rarus. Frequens seu creber est, qui brevi quiete
interposita perficitur; Rarus, qui longâ; Mediocris, qui medio modo sese habet. Etsi vero cum
quies gemina in pulsu sit, inde etia duplex crebritatis et raritatis pulsuum possit statui
differentia, una in quiete externa, in qua si non diu pulsus immoratur, fit pulsus in externa
quiete creber; et si diu immoratur, fit pulsus in eade quiete rarus: altera in quiete interna,
ob quam etiam pulsus fit creber vel rarus, prout parum vel diu in ea pulsus immoratur: tamen,
ut Galenus recte monet, in libello de puls. ad tyron. cap. 4.
consultius est, si tyrones hic, quasi insensibilis sit omnino cotractio, sese exerceant, et in
pulsucrebritatem et raritatem ex toto eo tempore, quod contractionem et geminam quietem
complectitur, aestiment. Unde dividit pulsum in ictum et intervallum. Ictum nominat arteriae
motum tactui occurrentem: Intervallum vero interpositum tempus inter duos ictus, quo
contrahitur distenditurque arteria, quod quo brevius vel longius est, eopulsus dicitur esse
frequentior vel rarior.
Vehement et dobilis. Quarta differentia sumitur a virture arteriam movente,
quae ut fortis est vel debilis, ita etiam pulsum efficit vehementem vel debilem. Vehemens enim
pulsus est, qui tangentis manu valde et cum renisu percutit, et quasi tactum evertit: Debilis,
quidebiliter manum serit. IN vehementi nimirum pulsu est vehemens et
quasi tactui resistens arteriae motus: debilis vero non vehementer tactum afficit, eique
facile cedit. Etsi vero vulgo apud autores seu vehementiae nomen
dicatur , de contenta seu forti, simulque celeri actione; et
homines ii dicantur, qui , qui
contentam et celerem edunt actionem, ut habet Galenus, 3. de diff. puls.
cap. 5. et propterea idem Galenus, ibidem, scribat, si vocabula
medica constituendi potestatem haberet, sibique liberum esset nomina pulsibus imponere,
simplicem qualitatem ac differentium , renitentium ac tactum
evertentium pulsuum, se nominaturum , vim vel robur, vel
contentionem, vel simile quid: differentiam vero ex hac et celeritate compositam seu vehementiam se appellaturum. Veruntamen quia nomen seu vehementiae maxima pars Medicorum de una e simplicibus differentiis
usurpat, et illud retinendum nec mutandum censet. An vero moderatus quoque pulsus hîc
adjungendus sit, non immerito dubitatur. Cum enim sani ac temperati corporis actiones omnes
fortes ess debeant: etiam pulsus ejus debet esse , et non inter
vehementem et languidum medius, qui jam aliquam debilitatem includere videtur. Et revera si
vehementem pulsum debili opponamus, hominis sani pulsus vehemens esse, atque ab omni
debilitate recedere, neque moderatus esse debet, si medio critatem cum vehemeti pulsu
conferamus. Verum cum quaedam latitudo sit vehementiae, atque alio modo vehemens sit pulsus in
corpore naturaliter et recte sese habente, alio vero, et longe vehementior in corporibus, qui
sese exercuerunt, aut ita concitati sunt, aut qui vino sese repleverunt: si hi pro extremis
habeantur, illi quodammodo pro temperatis et moderatis haberi possunt; ipsi tamen etiam
vehementes, verum inter debiles et vehementes illos, qui a caussa non naturali proveniunt,
medii.
Duri et molles. Ultima differentra pulsuum simplicium sumitur a qualitate
arteriae. Haec enim aut dura est et resistit tactui, aut est mollis et flaccida, eique cedit,
atque hinc pulsus dicitur alius durus, alius mollis. Etsi vero inter pulsum durum et
vehementem, ac mollem et debilem magna sit convenientia, et tam in duro, quam vehementi sit
quaedam violentia, quae abest a molli et debili: tamen non ita difficulter discerni possunt.
Vehementia enim pulsuum consistit inprimis in impellendo et evertendo; durities in premendo et
contundendo: et vehemens pulsus quod agit, id impetu et vi agit, per quam quasi tactum
evertit, et prementis digitos rejicit: Durus autem non vi et vehementia agit, quod agit,digitosque non a se pellit, sed eorum pulpas comprimit, etquasi
ingreditur. Id quod etiam in aliis rebus videre est. Actiones leonum, taurorum, ventorumque et
fluviorum decursus sunt vehementes, et quaecunque renituntur, evertunt vehementia, non
duritie: lapides et ferrum dura sunt. Finge itaque manum rapido aquae fluctui occurrere: finge
eandem occurrere lapidi, qui sensim admoveatur: ex aquae rapido fluctu manus impellitur et
evertitur non duritie, sed impetu; exlapide premitur, sed non inapellitur atque evertitur. Cum
vero durities non ejusdem modi semper esse videatur, et alia sint dura, quia tenduntur, ut
vesica inslata; alia, quia conreverunt, ut glacie; alia ob siccitatem, ut ossa, lapides,
lutum: etiam pulsuum durerum non eadem est ratio. Praecipue et proprie ii pulsus dicuntur
duri, qui ab arteriae siccitate proveniunt: deinde qui tales evadunt ob tensionem, seu ea fiat
ob plenitudinem vasorum, ut in inflammationibus accidit, seu convulsionem morbosarum
partium.
CAPUT III. De Compositis Pulsuum Differentiis.
QVi pulsuum simplices differentias perspectas habet, facile etiam campositas differentias
invenire poterit, easque omnino plurimas, et tam varias, ut si quis omnes recensere velit,
obscuritatem fere aliqua huic doctrinae allatlirus sit. Quapropter danda opera, ut utiliores
ac usui medico magis ac commodatae saltem enumerentur. Inprimis vero cavendum, ne ut Graeci appellant, hoc est differentiae, quae simul consistere non
passuut. inter compositos pulsus referantur. Exempli gtatia, pulsus magnus cum debili
subsistere non potest. Virtus enim languida arteriam per magnu spatium non distendit et
attollit, sed ut pulsus magnus fiat, naturae robur requiritur. Ita pulsus. magnus et durus
conjungi non possunt. Durities enim obsistit magnitudini: neque possibile est, ut arteria
durior tantum distedatur, ut possit efficere pulsum magnum. Hae itaque praecipue sunt pulsuum
compositorum differetiae:
Magnus, Celer, Creber, Vehemens, Mollis.
Magnus, Celer, Modernus, Moderatus, Moderatus.
Magnus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.
Moderatus, Celer, Creber, Vehemens, Durus.
Moderatus, Celer, Rarus, Debilis, Mollis.
Moderatus, Moderatus, Creber, Vehemens, Durus.
Moderatus, Modertus, Moderatur, Vehemnes, Moderatus.
Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.
Mederatus, Moderatus, Moderatus, Debilis, Mollis.
Moderatus, Moderatus, Rarus, Debilis, Mollis.
Moderatus, Tardus, Rarus, Debilis, Mollis.
Parvus, Celer, Creber, Vehemns, Durus.
Parvus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.
Parvus, Tardus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.
Parvus, Tardus, Rarus, Debilis, Durus.
Et quae septimo loco posita est differentia, eam Autores pro norma quasi et regula
reliquorum pulsuum constituunt, et proptera quadratu seu nominant,
quod corpori optime temperato, quod Medicis et quadratum
appellatur, sit peculiaris. Verum qui pulsus simplices conjungi et quide utiliter possint,
clarius ex caussis pulsuu patebit; quae ad tria potissimum redigi possunt, nimirum facul
tatem, usum, et instrumenta; quae quia varie inter se implicantur, variae etiam oriuntur
pulsuum compositorum differentiae. Implicantur autem aut omnes simul, aut usus et instrumenta,
aut usus et facultas, aut facultas et instrumenta: quae omnia rursus variis modis possunt sese
habere. Potes enim facultas esse firma, usus mediocris, instrumenta mollia: potest esse
facultas infirma, u sus magnus, instrumenta mollia: quae omnia plures pulsuum differentias
pariunt.
CAPUT IV. De Pulsu AEquali et INaequali.
REspectivae seu relativae pulsuum differentiae tressunt. Vel enim respectus fit ad
aequalitatem, et in aequalitatem; vel ad ordinem; vel ad proportionem seu
AEquales et inaequales pulsus quotuplices. Primo aequalitatem seu
inaequalitatem quod attinet, nihil aliud est aequalitas et inaequalitas, quam unius rei in
pulsibus cum alia collate convenientia vel diserepantia. AEqualitatem aute et inaequalitatem
Medici primo dividunt in aequalitatem vel inequalitate simpliciter et absolute talem; vel
aequalitatem aut inaequalitatem secundum quid, quae in quodam Absolute et qualis
pulsus. salte genere est. Absolute enim et simpliciter eaqualis pulsus dicitur, qui
neque in magnitudine, neque in celeritate, neque in frequentia, neque in vehementia, neque in
mollitie Absolute inaq qualis pulsus. immutatur. Si vero in nullo horum
aequalitas servetur, et neque eadem quantitas distesionis, neque qualitas motus, neque quies,
neque vehementia, neque arteriae status permaneat, vocatur pulsus absolute et Pulsus
secundum quid inaqualis. simpliciter inaequalis. Si autem non in omnibus his pulsus
aequalitatem servat, neque tamen etiam in omnibus inaequalis redditur: secundum quid, et in
quodam inaequalis esse dicitur, denominatione ab eo desumta, in qo aequalitate non servat. Ita
potest dici inaequalis in magnitudine, in celeritate, si in his solum quaedam inaequalitas
observentur, in reliquis vero maneat aequalitas.
Inaqualitas systematica. Deinde has inaequalitates rursus dividunt in
systematicam seu collectitiam, et singularem. Inaequalitas systematica est, quae in pluribus
pulsibus observatur; seu, est primi pulsys ae reliquorum insequetium inaequalitas. Haec rursus
duplex est nimirum inaequalitas aequaliter, et Inaequales aqualiter. inaequalitas
inaequaliter. Inaequales aequaliter pulsus sunt, cum sicut se habet in mutatione primus ad
secundum, ita se habet secundus ad tertium, et tertius ad quartum, et Inaequalis
inaqualiter. sic deinceps. Inaequales vero inaequaliter sunt, qui non aequaliter sese
habent in mutatione, nec sicut primus habet sese ad secundum, secundus se habet ad tertium, et
tertius ad quartum. Neque alicui hoc mirum videri debet, rem eande dici aequalem simul et
inaequalem. Quatenus enim pulsus propria natura permutati aequalitatem amittunt, dicuntur
inaequales: sed quatenus semper aequalem faciunt mutationem, dicuntur aequaliter inaequales:
sicut si faciant inaequales mutationes, inaequaliter inaequales nominantur. Exempli gratia,
sit secundus pulsus paulo minor primo; et tertius tanto minor secundo, quanto secundus fuit
minor primo; et rursus quartus tertio tanto minor, quanto tertius fuit minor secundo; atqua
ita deinceps: haec pulsuum series est quide inaequalis, sed quia semper aequalem facit
mutationem, appellatur inaequalis aequaliter.
Pulsus seu decuruti. Atque hos pulsus hoc modo se
liabentes Graeci a similitudine cuadae muris appellant; nonnulli
decurtatos nominant. Ut enim muris vel soricis cauda ab aliqua crassitie sensim et aequaliter
in cacutu tendit: ita pulsus hic in magnitudine sensim et aequaliter imminuitur, sequensque
ictus semper minor est priore.
Myuri deficientes. Horum autem pulsuum Medici porro aliquas differentias
constituunt. Quidam enim perpetuo imminuntur, donec tandem plane in quietem desinant, et
pulsare amplius cessent, quos Graeci myuros deficientes nominant.
Quidam vero minui tandem cessant, at non plane in quietem desinunt. Utrique rursum non sunt
unius generis. Alii enim parvitatem, ad quam gradatim pervenerunt, servant, qui proprio nomine
carent: alii non perseverant in ea parvitate, sed iterum augentur, et ad magnitudinem redeunt,
quos Graeci decurtatos reciprocos recurrentesve nominant. Et hi
rursus varii sunt. Qui enim iterum augetur, vel ad pristinam redeunt magnitudinem, vel ad
minorem vel ad majorem; et quidem ambo iis excessibus augentur, quibus immutati sunt, vel
majoribus, vel minoribus. Idem etiam de deficientibus accipiendum est. Alii enim ex his
reciproci sunt alii non.
Decurtati reciprosi. Inaequaliter vero inaequales pulsus et ipsi varii sunt, in
magnitudine distensionis, in celeritate et tarditate, et raritate et crebritate, in vehementia
et debilitate, in duritie et mollitie. Qui tamen omaes peculiaribusnominibus carent, praeter paucos, quibus nomina indiderunt antiqui, atque alios appellarunt
intermittentes, alios deficientes, alios intercurrentes, intercidentesve.
Intercurrens. Intercurrentis nomen ei, quae in crebritate est, inaequalitati
convenit. Intermittens. Intermittentis vero illi, quae in parvitate et raritate:
vel, ut Galeno magis placet, intermittentis nome ei proprie convenit inaequalitati, quae fit
in sola rari??te; cum, qui in parvitate habent inaequalis fit ob nimiam raritatem, deestque ei
una, vel duae, vel tres pulsationes. Arteria enim in quiete illa immoratur, ut pulsatio aliqua
inter duas deficere videatur, et pulsus tam fit rarus, ut cessasse plane ab omni actione
videatur, unde postea rursum motum aggreditur. In deficiente autem pulsu arteria postquam
inaequales fecit pulsationes, plane deficere in motu et cessare videtur, ut prae nimia
parvitate arteria putetur esse Desiciens reciprocus. motu omnino destituta. Hic
si ad pristinum redit motum, deficiens reciprocus nominatur. Etsi vero intermittens et
deficiens convenire videntur: tamen non parum differunt. Deficiens enim reciprocus post longum
intervallum, quo homo videtur pulsu destitui (solum enim ad sensum, non revera tum puieseit
arteria) redit: intermittens vero ad summum post quinque pulsus intermissos revertitur, aut si
diutius moretur, mortis praemincius est et jam pulsus ablitionem significat. Intermittens enim
pulsus fit a facultate ob debilitatem quiescente, et ab actione cessante: deficiens vero a
facultate diminute agente, et pulsum tam parvum efficiente, ut tactu amplius percipi non
possit: etsi revera plane non cesset: ideo deficiens pulsus saltem spectat parvitatem;
intermittens vero raritatem. Intercurrentes seu intercidentes intermittentibus sunt oppositi.
Nam sicut intermittentes post aliquot pulsationes una atque altera pulsation deficiunt: ite in
intercurrentibus post quasdam pulsationes una vel plures pulsationes interveniunt, quae
inaequalitatem crebritatis inducunt, sicut illae raritatis. Nonnullis tamen placet, etiam hac
in specie inaequalitatem in celeritate reperiri. Nam ea pulsatio, quae inter duas
medinitercurrit, celerior est iis, inter quas media existit. Quapropter detrahit natura a
quietibus, quod in hoc intermedio motu temporis cosumit; atque ob id quieres esse breviore
oportet, pulsusque crebriores. Pulsus quotuplices.
Hoc tamen loco obsrervandum, ne quis hac in re turbetur, autores pulsus non solum in systematica inaequalitate, quae in pluribus puisibus
deprehenditur, constituere, verum etiam in inaequalitate simplici atque in uno pulsu. Atque
hic nominant eos pulsus, quando tangentibus pulsum quatuor
digitis, pulsus, qui apparet sub digito qui tangit arteriae partem cordipropiorem est major caeteris; sub secundo vero est minor; adhuc minor sub tertio; et adhuc
sum quarto minor. Nam et hic pulsus aemulatur eaudam muris. Verum de inaequalitate pulsus
singulari, et quae in uno pulsu fit, jam dicendum est.
Inaequalitas singularis. Est autem Inaequalitas sigularis seu simplex pulsuum,
quae in uno arteriae ictu deprehenditur. Atque haec vel est in una parte arteriae, vel in
pluribus, sive sub uno digito, vel pluribus, vel omnibus. Inaequalitas in una parte arteriae,
seu sub uno digito est, quando in dilatatione, vel constricitione diversitas quaedam in
celeritate reperitur, ita ut unius motus pars alia celerior, alia tardior percipiatur. Atque
hanc inaequalitatem Autores in tres differentias dividunt, pulsum nimirum intermittentem,
imparem citatum, et seu bis pulsantem.
Intermittens in uno pulsu. Intermittens in uno pulsu est, quando dilatatio
arteriae, antequam ad terminum suum et externam, quietem pervenit, in medio quasi motu
interrumpitur, et quiete interpolatur, ita tamen, ut non. maneat in quiete, sed motum
perficiat, et ad consuetum terminum, quietem externam perveniat. Cujus Autores nonnulli plures
differentias constituunt, inter quae praecipua est pulsus Graecis
Latinis caprizans dictus, cum scilicet diastole quasi media quiete intetrumpitur, ita tamen,
ut post quietem facultas fortius insurgat, motumque perficiat: unde in caprizante pulsu est in
una diastole quasi duplex ictus, et quidem posterior priore celerior. Nomenque hic pulsus
accepit a saltu caprarum, quae, cum aliquem adoriuntur, inter saliendum quasi sublimes
haerent, et antequam motum perficiant, quiescere videntur, sed mox majore impetu et celeritate
motum absolvunt et perficiunt.
Impar cistatus. Deinde impar citatus, qui Graecis
dicitur, est, quando motus quidem est continuus, nullaque quiete interruptus, verum pars
distensionis alia est tardior, alia celerior: ut si motus distensionis tarde incipiat, et
postea celeriter absolvatur; aut contra celeriter incipiat, et postea tarde desinat.
Dierotus. Tertius est pulsus Graecis dictus, quod est bis pulsare, qui accidit, quando arteria incipit moveri, sed
antequam motum perficit, retro cedit, et exigua factâ contractione, iterum affurgit ad motum
perficiendum, et secundo ferit, ut ita duplex appareat pulsatio, quae tamen unicâ distensione
constat. Altera enim distensio nova non est, sed prioris complementum; cum non separentur et
discernantur cognoscibili quiete. Nam licet arteria recurrat: nulla tamen apparet quies
(quamvis adsit quae inter motus illos interveniat, eosque discernat. Hujus pulsus naturam
respiratio nobis nonstrare potest. Nam accidit saepe, ut qui aliquid meditantur, aut affectu
aliquo tentur, loco unius in respirando distensionis parvâ interpositâcontractione, duas quasi faciantuequod et in pueris flentibus, dum anhelant, videre est.
Atque horum pulsuum nonnulli plures differentias ponunt, quas qui cognoscere cupit, legat
Galenum, lib. de differ puls. cap. 14. 15. 16. Combinationes enim tales
facile institui posunt: sed an cognosci queant, id non ita planum est, de quo postea
dicetur.
Secunda vero inaequalitas etsi quoque in uno pulsu contingat: tamen non in una parte
arteriae accidit; sed in pluribus, cum nimirum in una diastole pulsus duos, tres aut quatuor
digitos plusus aliter percipiatur, quam in alio; idque duplici modo. Vel emim est motus
interruptus, ita ut aliqui digiri motum sentiant, aliqui non: vel est motus continuus, et
arteria sub aliquibus digitis movetur celerius, sub aliquibus vero tardius. Et quod exempli
loco de celeritate dictum est, idem etiam de reliquis generibus, de quantitate distensionis,
de vehementia, de mollitie dici potest. in uno pulsu.
Et quidem qui ob magnitudinem in hoc genere fiunt aequales, eos in
uno pulsu appellari, jam supra diximus; cum scilicet pulsus sub primo digito est major, minor
sub secundo, adhuc minor sub tertio. Si vero pulsus sub mediis digitis sit. major, sub
extremis utrinque minor, nominant pulsus prominentes, eminulos et prominulos, Graeci in utramque partem Archigenes
circumnutantem, sive circumnuentem pulsum appellat.
Ex his porro simplicibus inaequalitatis differentiis aliae compositae oriuntur. Possunt enim
simplices inaequalitates varie conjungi; et vel inaequalitas syltematica cum simplici, vel
syltematica cum systematica, vel singularis cum singulari complicari: unde variae pulsuum
differentiae constitui possent. Verum pleraeque nomine carent, paucisque tantum ab antiquis
nomina indita sunt. Ex quibus praecipuae sunt caprizans, undosus, vermiculans, formicans,
serratus, hecticus.
Caprizans. De Caprizante jam antea dictum est, quod fit in una pulsatione, et
in una parte arteriae, cum diastole quasi media quiete intercipitur, sed postea celerius et
vehementius perficitur. Unde in caprizante pulsu est; duplex inaequalitas, in celeritate, et
vehementia. Altera enim pars motus est celerior et vehementior priore.
Undosus. Undosum pulsum constituunt duae potissimum inaequalitates, magnitudo
nimirum diastoles, diversa in diversis partibus arteriae, et crebritas diversa, cum sc,
arteria quidem continuo ac motu non interrupto movetur, verum inaequaliter, ita ut magnitudo
appareat primo sub primo digito, deinde sub secundo, hinc sub tertio, tandem sub quarto, ad
modum undarum sese attollentium et fluctuantium; unde et nomen accept.
Vermicuslans. Ab undoso pulsu sola magnitudine differunt vermiculans, et
formicans. Nam vermiculans, ut et formicans, eodem modo hanc inaequalitatem habent, ut pulsus
major primo deprehendatur sub primo digito, hinc sub secundo, postea tertio, tandem quarto:
sed in vermiculante arteria minus et tardius attollitur, quam in undoso: estque gressui
vermium similis, qui, sese inflectendo et contorquendo, lente et paulatim progrediuntur,
exhibetque speciem quasi arteriam perreptantis vermis; unde et nomen sortitus est.
Formicans. Vermiculante adhuc minor et tardior, sed frequentissimus est
formicans; soletque fieri trasitus ab undoso in vermiculantem, a vermiculante in formicantem,
ita dictu a gressu formicae, quae quide crebros gradus facit, sed parvos, crebroque pedes
mover, sed parum promovet, et paru spatii etiam longiore tempore emetitur.
Serratus. Serratus est quando una pars arteriae magis attollitur, digitosque;
magis ferit, altera minus attollitur, digitosque minus pulsat.
Hecticus. Hecticus pulsus a similitudine febris hecticae dictus videtur. Ut
enim febris hectica nullam fere in calore habet mutationem: ita et hic pulsus semper in eadem
inaequalitate persisitit, sive magnus sit, sive parvus; sive celer, sive tardus; sive vreber,
sive rarus; sive dibilis, sive vehemens, sive durus, sive mollis.
Tremens. Tremens tandem seu tremulans ac palpitans pulsus habet inaequalitatem
in pluribus pulsibus, in magnitudine, crebritate et vehementia, eo modo, quo in cordis
palpitatione id videre est. Atque istae sunt praecipuae pulsuum inaequalium differentiae.
CAPUT V. De Ordine ac Rhythmo in Pulsibus.
SEcunda pulsuum relativorum differentia constituitur, dum ad ordinem fit respectus. Haec
autem differentia solum competit pulsibus inaequalibus, atque ordo et ordnis perturbatio in
pulsibus solum in pulsibus inaequalibus spectatur. Pulsus ordinatus. Inor
dinatus. AEquales enim semper ordinati sunt. Est autem pulsus ordinatus, qui etsi sit
inaequalis, ordinem in pulsando aliquem servat. Inordinatus vero est, qui et inaequalis est,
et ordinem nullum in pulsando servat, seu, ut Galenus in lib. de puls. ad
tyron. cap. 6. loquitur, cum pari semper numero paribus pulsibus intercurrit unus impar,
aequalitate quidem corrumpit. sed proportio circuitum quendam ordine. n conservat, Est autem
circuitus ejus rei, quae fit, in se ipsam conversio seu reditus. Itaque si accidat, ut arteria
quatuor efficiat pulsus aequales, quintus vero ab aequalitate desciscat: pulsus circuitus
quidafactus dicitur. Quod si alter circuiquatuor efficiat pulsus aequales, deinde iterum
succedat quintus, qui ab illa aequalitate deflectat, dicitur pulsus ordinatus. Licet enim sint
inaequales:tamen qui pares circuitus observant, et quintus semper in
ordine reliquis inaequalis, dicitur pulsus esse ordinatus. Exempli gratia, sint primus,
secundus, tertius, quartus pulsus magnitudine aequales, quintus vero minor sit, et a
magnitudine praecedentium deflectat: pulsum talem inaequalem esse manifestum est: sed an
ordinatus vel inordinatus sit, reliqui pulsus monstrabunt. Nam si sextus, septimus, octavus,
nonus, aequales sint, et primo secundo, tertio, quarto respondeant; decimus autem minor iis
sit, ac quinto respondeat: pulsus est ordinatus. Quod si primus et secundus pulsus sint
magnitudine aequales, tertius vero minor; quartus, quintus, sextus, iterum magnitudine
aequales, et septimus minor est pulsus inordinatus. Non enim habet circuitus pares. Nam in
primo circuitu post duos pussus aequales unus impar intercurrebat: in fecundo vero circuitu,
post quatuor demum aequales unus inaequalis. intervenit. Eodem modo, sese res habet, si post
plures pulsatiunes idem ordo observetur. Nam si pulsus decem sint magni, undecimus parvus, et
rursus. decem magni, atque iterum undecimus minor, est ordinatus. pulsus. Quod si primo decem
magni sint, et post hos parvus, et post parvum quinque saltem magni, est pulsus inordinatus.
Ac, quod exempli loco de magnitudine diximus, etiam de celeritate, crebriate, et vehen entia
accipiendum est. Si enim in aequales circuitus observentur, est pulsus ordinatus; si non,
inordinatus.
Inordinatorum pulsuum differentia. Inordinatos nonnulli rursum in ab solute
inordinatos, et non absolute inordinatos, seu inter ordinatos et inordinatos quasi medios
dividunt. Plures enim circuitus considerare jubent, atque si sequentes circuitus nullo modo
primis respondeant, absolute inordinatum. pulsum nominadum censent. Quod si posteriores
circuitus, licet inter se impares, primis respondeant, non absolute inordinatos, sed medios
inter ordinatos atque inordinatos esse existimant. Exempli graria, sit primus et secundus
magnus, tertius parvus; quartus, quintus, sextus magni, septimus parvus; octavus, nonus,
decimus, undecimus magni duodecimus parvus; decimus tertius, decimus quartus magni, decimus
quintus parvus; decimus sextus, decimus septimus, decimus octavus magni, decimus nonus parvus;
vigesimus, vigesimus primus, vigesimus secundus, vigesimus tertius magni, vigesimus quartus
parvus. Est quidem hîc quaedam inordinatio, nec omnes circuitus sibi sunt pares: sed tamen in
hac etiam quidam ordo reperitur; cum quartus circuitus sit par
primo, quintus secundo, sextus tertio, atque ita hic pulsus inter ordinatum et inordinatum
quasi medius constituitur.
Rhythmus in pulsibus. Ultima pulsum retativosum disserentia respectu ad
proportionem seurhythmum constituitur. Rhythmi autem nomen a Musicis.
ad Medicorum scholas translatum est, nihilque aliud est, quam temporum inpullibus ad se
invicem proportio. Proportio autem est duarum unius generis quantitatum ad se invicem
habitudo. Aliter vero de rhythmis docuerunt Antiqui, aliter Galenus. Antiquorum de rhythmis
opiniones Antiquoru de rhythmo in pulsibus opinio. tres erant. Primo enim quidam.
contractionem percipi posse negabant, atque hi conferebant tempus distensionis cum tempore
intervalli, quod, ut supra dictum, comprehendit quietem externam seu superam contractionem, et
quietem internam seu inferam, et ex proportione diastoles cum intervallo thythmum aestimabant.
Alii vero contractionem sentiri posse docebant, atque hi rursus in duas sectas dividebantur.
Alii enim conferebant tempus systoles cum tempore dilatationis; Rhythmusque his nihil aliud
erat, quam proportio temporis diastoles ad tempus systoles. Alii vero quietem adjungebant, et
diastolen cum quiete externa conserebant cum contracitone cum quiete interna, rhythmumque ex
proportione diastoles ac quietis externae cum systole ac quiete interna aestimabant.
Inter istas. autem sententias potior fuit secunda, eorum scilicet, qui tempus systoles cum
tempore diastoles conferebant: secundum quos
Rhythmorum in pulsu differenda. duae praecipue sunt
differentiae. Rhythmus enim alius est aequalis, alius inaequalis. Aequalis est quando tempus
cotractionis aequale est tempori distensionis. Inaequalis vero, quando diastoles tempus majus
vel minus est tempore contractionis. AEqualis sanorum hominum est proprius. Cujus tamen est
magna latitudo, sicut etiam sanitatis est magna latitudo. Alii enim homines sunt calidiores,
alii frigidiores, alii temperati; alii pueri, alii juvenes, alii viri, alii snes alii mares,
alii mulieres; vivunt. nunc in aestate, nunc in hyeme, in regione calida vel frigida: secundum
quae hythmi habet nunc tempora longiora, nunc breviora.
Pulsus Pulsus igitur secundum horum sententiam, qui
proprium temperamento, eatati, sexui rhythmum servet, dicitur;
vero, qui a proprio aetatis, temperamenti, sexus rhythmo
deslectis. enim pulsus non privationem
plane significat, sed vitium ejus. Vitii autem hujus tres differentiae constitui possunt. Nam
pulsus dum a proprio rhythmo mutatur, vel deflectit in proximum aetatis vel temperamenti
rhythmum, et nominatur,
vel non proximum, alium tamen in eodem genere, et appellatur. Nam
si plane a totius generis rhythmo deflectat, dicitur. Ut de aetate
solum, quasi exempli loco dicamus, eatas quaelibet proprium rhythmum in pulsu habet: exempli
gratia, se puerorum motum pulsationis comparamus minimae, juvenum semibrevi, virorum brevi,
senectutisnectutis longae: si hunc rhythmum pulsus observet, dicitur. Si vero pulsus pueri degeneret in pulsum juvenis, ut
viciniorem, dicitur si in pulsum aetati senili proprium, nominatur
pulsus si autem destectat in pulsum, qui nulli aerati est
proprius, ut si diastole sit instar semibrevis, systole instar longae, dicitur pulsus
Galeni de rhythmis sententia. Verum cum fieri nequeat, ut tactus arteriae
motum, cum se intro recipiti, integre cognoscat et percipiat: si ex collatione partium pulsus,
quae sensibus obviae sunt, de toto conjecturam facere velimus, decipi facile possumus. Galenus
itaque rhythmum non ex collatione temporis contractionis cum tempore distensionis constituit,
sed potius ex collatione qualitatis motus, seu celeritatis et tarditatis, quas facilius est
inter se conferre: ut ita illi rhythmus nihil aliud sit, quam qualitatis diastoles et
systoles; contractionis et distensionis inter se proportio, et pulsus sit, in quo systole ac diastole aeque celeres sunt; autem, in quo systoles et diastoles est inaequalis celeritas. Horum
autem rhythmorum inaequalitatem in novem differentias dividere possumus. Nam diastole vel est
celeris, vel moderata, vel tarda; systole itidem celeris, moderata vel tarda: quae varie inter
se conjungi possunt. Etenim diastole vel celeris, et systole celeris; vel diastole est
celeris, et systole moderata; vel diastole est celeris, et systole tarda; vel diastole est
moderata, et systole celeris; vel diastole est moderata, et systole moderata; vel diastole est
moderata, systole tarda; vel diastole est tarda, et systole ceieris; vel diastole est tarda,
et systole moderata; vel diastole est tarda, et systole tarda.
Arque haec, ut Galeni verbis, ex libello de puls. ad tyron. cap. 8.
utamur, tyronibus de pulsuum differendis sufficere existimamus: imo forsan pauciora
suffecissent. Etsi enim plures proponi possent, et ab aliis proponantur: tamen pleraeque non
tantum sunt difficiles, et conjectura potius, quam sensu constitutae ac comprehensibiles,
verum etiam, ut plurimi doctissimi Medici censent, non solum tyronibus, sed et veteranis
inutiles: plurimique, ut habet Herc. Saxonia, l. 1. depuls. cap. 32.
eas differentias, quae ad Artem nihil conferunt, proponunt, non quod ipsi sensu eas
cognoverint, sed ut Galeni mentem, alioquin obscuris verbis involutam, quoad fieri potest,
plenius aperiant, aut nihil, quod, a Galeno aliquando propositum fuerit, neglexisse
videantur.
CAPUT VI. De Requisitis quibusdam ad Pulsus cognoscendos
necessariis.
ALtera pars doctrinae depulsibus complectitur rationem dignoscendi pulsus eamque maximi
momenti, et Medico summopere necessariam.Etsi enim ratione et discursu
multae differentiae possint colligi, et multa de pulsibus constitui: tamen nisi tactu agnosci
et comprehendi queant, Medico parum sunt utilia. Pulsus cognoscere difficilimu.
Ut vero summe utilis haec est doctrina: ita non parvam difficultatem conjunctam habet; ita ut
nonnullis vix verisimile videatur, Galeni illas cogitationes immensas a quoquam unquam ad usum practicum revocatas esse, aut revocari posse:
quidam etiam censeant, nonnullos de pulsuu. quorundam diguotione multa jactare, eo sine
potius, ut non minus, quam Galenus et alii Medici sapere videantur, quam quod revera eos
agnoseant. Ita enim Joan. Baptista Montanus, consil. 257. refert de
quodam Medico, qui cum dixisset, aegrum habere pulsum serrinum, atque alter doctio eum se
deprehendere negaret, tandem et ipse professus est, nec se deprehendisle; hoc tamen ideo
dixisse, ne, si forte alter eum cognovisset, ipse minus scire videretur. Ipse vero Montanus,
parte 2. Medicinae p. 534. ingenue fatetur, se nunquam potuisse
percipere constrictionem, neque se cupere, quod multi in rebus difficilimis faciunt, ut
excellere videatur. Ac Galenus ipse, lib. 1. de dignosc. puls. cap. 1.
scribit, se quidem a primis aetatis temporibus, et quamprimum Medicis coepit opera dare,
mirificam cupiditatem pulsus cognoscendi habuisse, nondum tame usque ad eum diem, quo ista
commentatus est, omnem artem se assecutum esse. Fatetur etiam multos annos, an dignosci tactu
clare arteriae contractio possit, se incertum fuisse, et in profunda haesitatione volutatum
fuisse: tandem vero cum acrius in investigationem incubuisset, speciem contractionis tactui
aperte repraesentatam esse. Itaqueut Joan. Baptist. Montanus, allegato loco,
scribit, vel difficulter cognoscitur contractio, vel impossibile est illam pereipi. Quomodo enim, inquit, illam penipies, cum Galenus, qui subtilis fuit ingenii, de
se narret, quod viginti annis non potuerit illam exquisite dignoscere? Exercuit enim se in
tangendu puisibus per continuos annos viginti, ut omnino illam perciperet tandem se illam
agnovisse dicit. Verum idem, pag. seq. addit: Deus scit, an quisquam reperiatur, qui illam cognoverit. Atque ego, ait, de Galeno etiam
dubitaverim, qui ob id se illam percepisse fortassis dixit, ut maximus omnium videretur. Solet
enim de se gloriosius loqui, in his praesertim rebus, quae videntur aliquid novi
habere.
Verumenimvero difficultas ista quantum potest, studio superanda est Nam ut Galenus, 1. de dignosc. puls c. 1. scribit, quidam in inquirendo clam inducitur habitus,
ususque, comparatur, qui progreditur pedetentim, neque dum absolutus sit, unquam cepisse
apparet. Simul ac completus est, cumulate feret omnium exhaustorum laborum quam citissime
fructum, adeoque cum ipsa usura. Ut autem ista exercitatio recte instituatur, et exacte,
quae pulsuum differentiae congnosci possint, perspiciatur, primo quaedam, quae requiruntur ad
exercitationem in tangendis pulsibus, et principia quaeda ad dignoscendos pulsus necessaria
congnoscenda sunt.
In Medico adpulsuum cognitionem necessaria. Primo ergo, ut pulsus recte
percipiantur, quaedam in Medico, quaedam in aegro requiruntur. In Medico requiritur primo, ut
habeat tactus sensum exquisitum manumque mollem, peaecipue in pulpa extremi gigitorum
articuli, quam pertem pro pulsus exploratione arteriae applicare oportet. Si enim molles sunt
gigiti, cedunt, et facile in se arteriam recipiunt. Eadem de causa Medici manus nec valde
calida sit, nec valde frigida, sed temperata. Secundo Medicus non mox, ut ad aegrum ingressus
est, arteriam attingat, ne forsan, aegro vel reverentia erga Medicum, vel alia de caussa ob
adventum Medici turbato, pulsus sit immutatus; atque ita Medicus in pulsu dijudicando
decipiatur: sed exspectet aliquantisper, donec aegrum animo tranquillo et pacato esse
intellexerit. Tertio attigere debet arteriam in loco patenti et obvio, hoc est, in carpo
alterutrius brachii. Quarto videndum, ut digiti recte applicentur Qua ratione applicada
manus ad arteria. arteriae. Primo quatuor aut tres digiti arteriae apponantur, ut
plures differentiae pulsuum possint apprehendi. Deinde debito modo applicanda est arteriae
manus. Potest vero triplex manus applicatio ad arteriam esse, comprimens, suspensa, et media,
ut nominant. Comprimens applicatio est, quando gigiti arteriam quasi comprimunt, suspensa est,
quando manus leniter et ut tantum cutem sine ulla compressione tangat, arteriae applicatur.
Media est, quando medio modo, seu cum aliqua compressione applicatur. Neque parum refert, quo
horum modarum manus arteriae applicatur. Prima enim applicatio aliquid demit de spatio, in quo
naturaliter movetur arteria, ita ut arteria si tam fortis sit, in pulpas digitorum quasi
penetret, et in eas sese in, sinuet, ut satis spatii pro motu proprio habeat. Ita ad
contractionem, si. potest, cognoscendam magis conveniens est, ut et pro vehementibus pulsibus,
qui manum quasi repellere possunt. In languidis vero pulsibus compressio magna ex parte pulsum
ausert. Suspensa applicatio spatium arteriae motuiae destinatum integrum relinquit, et
propterea pulsus vehementes per eam non fatis percipiuntur. Tertius modus medio modo sese
habet. Hic n. nec ut in vehementibus lenis contrectatio, nec ut in languidis compressio, motum
obscurat.
Quae in agro ad cognoscendos pulsus requirantur. Ex parte vero aegri ut pulsus
recte percipiatur, etiam quae dam attendeda sunt. Primo, de quo antea etiam dictum, videndum,
ut aeger, quo tempore pulsum tangit Medicus, sit liber ab omni animi affectu et pertur
batione, ne eae; quae ex animi affectu accidunt, pulsus mutationes Medico imponant. Neque
etiam pulsus explorandus mox post corporis motum, ne et hac de caussa decipiatur Medicus, sed
exspectandum, donec, quae a motu provenit, in corpore perturbatio omnis sit sedata. Secundo,
manus aegri situm rectum habeat. Neque enim manum quomodo libetsitam
tangere licet, sed ut pulsus recte percipiatur, manus sit ab omni motu voluntario libera,
aegerque digitos non flectat multum aut disetndat, sed in media et maturali forma retineat.
Manum quoque aeger suis viribus non elevet, ne tremat, pulsumque variet. Interest etiam, an
manus sit supina vel prona, et an Medicus supra vel subter arteriam tangat. Supra autem
applicari manus dicitur, quando supina locatâ manu aegri supra ipsam Medici manus imponitur:
Subter vero, quando brachium pronum situm habet, ut quodammodo ab ipsa arteria pendeat manus.
Et si autem uterque situs pro diversis pulsibus cognoscendis sit necessarius: medius tamen
frequentissime usurpatur, qui iminimum etiam pulsuum variat.
Pulsus hominum temperatotorum primo explorandi. Secundo principia quaedam
fundamenta quasi praesupponenda sunt, quibus praecognitis Medicus facilius in. cognitionem
differentiarum pulsuum perveniet. Primum autem prinoipium hoc est, Principio corporis
temperati pulsum est cognoscendum ut ad illum quasi ormam reliqui pulsus conferantur et
aestimentur. Cum enim pulsus alii dentur magni, alii parvi, alii celeres, alii tardi: alterius
respecut ita nominari necesse est. Itaque primo danda est opera, ut in hominum, qui corpore
sano, quadrato et temperato videntur praediti, pulsibus explorandis sese exerceat, et qualem
tales homines in magnitudine, celeritate, frequentia, vehementia, mollitie pulsum habeant,
exploret; ad quam, quasi regulam, postea aliorum hominum pulsus examinet, et quantum ab eo
deflectant, investiget. Non solum vero pulsus aegrarum ad hominum optime temperatorum pulsum
expendere oportet sed quoque si fieri potest, cujusque aegri pulsus cum proprio ac naturali
pulsu, quem habeat, ante quam in morbum incideret, conferendus est. Verum cum fieri non
possit, ut Medicus omnium hominum, qui curandi offeruntur pulsus exploratos habeat: danda est
opera, ut communis cuiquie generi natura perspecta habeatur. Cum enim alius pulsus sit marium,
alius foeminarum alius, puerarum, alius virorum alius senum, alius corporum gracilium, alius
obesorum, alius calidorum, alius frigidorum: Medicus in id incumbat, ut menti pulsum, qui
cuique generi communis est infigat, ad quem postea cujus que individui pulsum conferre
poterit. Ubi et hoc non praetereundum, quorundam hominum esse quasi monstrosam pulsuum
constitutionem a primo ortu; in quibusdam etiam pulsum depravari ob vulnera accepta,
similesque cassas. Accidit enim interdum, ut quidam arterias in carpo profundissime latentes,
et multâ carne tectas habeant. Observatum etiam est, nonullis vitiosum arteriae fitum a natura
obtigisse, ob quem pulsus non in consueto loco percipitur; nonnullos quoque naturaliter
habuisse pulsum intermittentem. Ita interdum post artenarum vulnera, ob cicatrices relictas,
aut ob tuberculaeirea arterias pulsus depravatur et mutatur: quae nisi
Medico perspecta sint, aut referantur, facile fieri potest, ut in praedictione ex pulsu eret.
Non solus ictus arteria percipitur, sed et distensio. Alterum principrum est,
tactu non solum ictu percipi posse, sed etiam distensionem arteriae, hoc est motum arteriae in
logum, latum et prosundum. Nam nisi distensio percipiatur, multae differentiae pulsuum
cognosci non possent; cum ictus pluribus pulsibus communis sit, in quibus tamen distensio
aliter atque aliter se habet. Animadverti autem distensio non solum visu in corporibus
gracilibus sed et tactu percipi potest. Sentimus enim differentiam inter pulsus magnos et
parvos, et pulsus magni vel parvi apparent, ob majorem vel minorem distensionem arteriae: quod
et in aliis differentiis lo cum habere potest.
An systolo eactu percipi possit. Tertium principium a plensque constituitur
hoc; Arteriae contractionem sentiri posse. Verum non solum ex antiquis multi id negarunt, sed
et a recentioribus idem in dubium vocatum. Ioan. Baptistam Montanum ingenue fassum esse, se
nunquam systolen percipere potuisse, antea dictum est. Idem fatetur Hercules Saxonia, lib. de metibus arteriarum cap. 7. statuitque systolen vel nullo modo, vel
difficilime compreheradi posse, et propterea consulit, ne in indaganda systole, vel
distinguendis duabus illis quietibus tantum studiuim, tantusque labor adhibeatur; inprimis cum
systoles comprehensio adeo insignem utilitatem non habeat. Nam cum, ut Galenus, lib. 1. de
dign. puls. cap. 5. docet, systole non possit sentiri, nisi in vehementibus et maximis
pulsibus; pulsus vero vehementissimi et maximi vel in sanis cantum sint, vel in levioribus
morbis, in quibus pulsus exploratio tam necessaria non est; in pulsibus vero languidis, nec
admodum magnis, quales sunt in gravioribus morbis, contractio cognosci non possit: non adeo de
ejus cogn tione laborandum censet, sed totum ilIud tempus, quod est inter unam et alteram
diastolen pro intervallo, cum Galeno, in libello de puls. ad tyrones, accipi
jubet. Idem etiam de puls. lib. 2. cap. 5. multa in eandem
sententiam profert: tandemque concludit, Galenum hac in re nimium proprio tactui credidisse,
et mente potius, quam tactu systolen cognovisse.
Modus cegnoscendi systolen secundum Galenum. Verum ne quenquam ab industria et
studio hîc avocare videamur, modum viamque agnoscendi systolen, qui a Galeno ejusque
interpretibus traditur, proponere libet. Cum autem a nonnullis systole ea de caussa
insensibilis putetur; quod ea tantum, quae contingimus et palpamus, tactu perceptibilia sint,
ea vero, quae amplius nos non attingunt, atque a contactu nostro discesserunt (id quod in
contractione arteriae fieri videtur) sentiri non possint: initio distinguendum est inter ea
quae se contingunt, seu inter modum potius contactus. Nam corpora, quae se invicem tangunt,
vel leviter saltem atque superficierenus se contingunt, vel impetu ac impulsuquodam id, quod validius ac durius est in alterum, quod mollius est ceditque jquasi
penetrat. et ingreditur. Quae primo modo sese contingunt, citissime discedunt, et temporis
momento alterum ab altero separatur, ut discessus tempus sub sensum cadens nullum animadverti
possit. Quod vero cum impetu acquodam impulsu aliud tangit, ejus recessus sub sensum cadens
tempus animadverti potest: neque illud, quod in aliud impetu quasi penctravit, ab eo subito et
insensibiliter recedit. Etenim inter primum discessus initium et illud mamentum, quo corpora
ista se tangere amplius desinunt, intercedit tempus mediu, quo scil, ab eo loco, in quem ex
durioris impetu mollius redactum est pervenit ad eum terminum, quem occupabat, antequam a duro
impelleretur. Videre hoc est in multis rebus, ut in utribus, follibus, vesicisque inflatis et
similibus. Tale enim corpus si quis leniter et superficietenus digito contrecter, momento
etiam temporis digitus ab eo iterum removeri potest; neque ullus cum in applicatione digiti,
tum in retractione ejus fit, motus: verum si fortius digitu imprimas, follis vel utris partem,
quae digito premitur, et in applicatione, et in retractione digiti moveri, digitumque qui
impellebat et imprimebatur, comitari, usque quo ad priore statum redeat, videbis. Quod si
eorum alteru, mollius scilicet, sensu esset praeditum, alterius corporis abeuntis motu
perciperet. Unde Galen. 1. de dign. puls. c. 4. coparat arteriam
digito, et vasi corpus quod arteriam contingit, vasique sensum in esse fingit Verum fictione
hic opus non est; cum in corporibus sentienibus hujus rei exemplum haberi possit. Si quis enim
carnosiorem musculum vel etia abdomen pressius tangat, et digito comprimat, digitumqae paulo
tardius ab eo iterum removeat: manifeste nun solum compressionem, quae digito fit, sed et
digiti recessum, et musculi vel abdominis compressi dilatationem percipiet. Eodem modo seseres
habet in pulsu. Si enim arteria debiliter et leniter moveatur: digitos saltem superficietenus
pulsabit, neque eorum pulpas comprimet, et propterea ejus recessus et contractio sentiri non
poterit, neque tempus erit quo quis dicere possit, illam recedere, sed solum recessisse dicere
poterit. Verum si arteria vehementer et quasi cum impetu movetur, ac pulpas digitorum
comprimat: digitus non solum arteriae impetum, et compressionem ab impellente arteria factam
sentiet, sed et eam amoveri ac recedere perciplet, ut quis non solum arteriam recessisse, sed
et jam recedere dicere possit.
Qui pulsus ad systolen cognoscendam utiles. Ex quibus jam per se liquet, non
omnes pulsus ad dignotionem contractionis esse utiles, sed tantum vehementes, et quo
vehementior est pulsus, eo facilius contractionem sentiri posse; in languidis vero
contractionem percipi non posse. Ad contractionem commodius percipiendam magnitudo quoque
facit. Quo enim altius adscendit arteria: eo longius addescensum
tempus requirit. Quod si tarditas insuper accedat, exactius adhuc sentietur: quia in motu
longius tempus consumit.
Initium distensionis et finis cotractionis sentiri non: potest. Huic principro
quartum subjungunt, nimirum initium distensionis, et finem contractionis sentiri non posse. Ut
enim arteriarum illarum, quae prosundiorem. situm habent, et carne multâ teguntur, motus non
sentitur, quod digitum contingere non possint: ita eadem de caussa diastoles initium, et
systoles finis percipi non potest. Nam cum arteria cutem ita arete non attingat, sed aliquid
habeat spatii, in quo naturaliter moveri possit: is motus arteriae, qui sit, antequam cutem
attingat, percipi nom potest. Eadem ratio est finis contractionis. Siquidem in. quo spatio
movetur arteria in principio diastoles, in eodem movetur in fine systoles: ad quod cum tactus
noster penetrare non possit. illam quoque percipere: non potest. Quibus tandem et hoc addunt
externam quietem integram possecognosci, si quis apte manumi applicet: cum, quando abestmotus,
sentiatur quies.
CAPUT VIP. De Cognoscendis Simplibus Pulsuum Differentiis.
Qui pulsus facilius percipiatur. HIs prasmissis, ad ipsas pulsuum differentias
agnoscendas accedimus: et primo quidem simplices. Nam in his, qui in pulsuum exercitatione
prasicere vult, primo exerceri, oportet, et inprimis in pulsu magno forti, duro. Cum enim
pulsus tactu percipi debeat: ii pulsus facilius percipiuntur, qui fortius movent, quales sunt
magnus, fortis, durus, qui majorem compressionem faciunt. Pulsus vero debilis, si fortius
arteria prematur, ne percipitur quidem; atque ita nec diastole, multo minus vero systole
deprehendetur.
Pulsus masgnus et parvus quomodo cognoscatur. Primo autem quod pulsus magnos et
parvos attinet, pulsus magnos et parvos dici non respectu. 'magnitudinis arteriae, sed
respectu magnitudinis motus, ex differentiis supra propositis, notum est. Pulsus enim magnus
est, quando arteria in spario, in quo movetur, valde distenditur: parvus quando parum; sive
arteria sit: magna, sive parva. Cujusrei exempla et in aliis corporibus habentur. Ita vesicam
etiam parvam valde inflatam distentam dicimus: contra saccum, qui etiam multas vesicas capere
posset, laxum nominamus, si non, valde distentus sit. Eodem modo sese res habet in arteriis.
Earum enim sive magnae sint, sive parvae, tunicaesi valde distendantur; ut vix ulla pars laxa
relinquatur, pulsus magnus dicitur: si vero parum distenditur, ita ut multo magis distendi
possit arteria, pulsus parvus dicitur: si medio modo sistenditur; moderatus. Ita puer ersi
multo minores habeat arterias, quam senex: tamen pulsus habet maiorest Puerorum enim parvae
arteriae, magis distenduntur, quam senum. Ut vero, quanta sit distensio, cognoscamus, ad
optimam natura. semper. respiciendum,et ad magnitudinem arteriae, quam
tangimus. Si enim animadvertamus arteriam plus, quam debe bat naturaliter, distendi, et valde
dilatari: et propter distensionem magnam repellere quasi digitos, aut foveam iis imprimere:
quasi digitor, aut foveam iis imprimere: pulsum esse magnum censebimus; si parum, parvum:
Advertendum tamen hîc, an corpus sit gracile, an vero carnosum. Nam in corpore gracili
magnitudo pulsus magis apparet: in carnosis vero corporibus pulsus etiam magni moderati
videntur. Potest autem in magnitudine pulsus considerari longitudo, latitudo et profunditas.
Verum non omnis dimensionis quantitas exactes sentiri potest. Moles enim corporum, quae, ut
omnis artetiae distensio non percipiatur, in caussa est eadem prohibet, ne omnis magnirudo
percipiatur. Ita que danda opera; ut is tangendi modus adhibeatur, qui ad omnem dimesionem,
quantum fieti potest, percipiendam commodissimus est. Ad longitudiem autem perciplendiam
leniter saltem applicare digitos oporet. Etenim pulsus vehemens, etsi nihil prematur, tamen,
quantus sit, percipitur. Se vero pulsus parvos et languidos premamus, maxima pars motus
obscurabitur. Ad latitudinem vero et profunditatem integre percipiendam si tactus non satis
facit, ratione supplendum, quod sensus non assequitur; et quidem hoc modo. Leniter
contrectemus arteriam, et si pluribus vel paucioribus partibus occrrit, inde coligere licet,
magam vel parvam esse distensionem. Cum enim arteriae teretes sint, et cylindri quasi figuram
obtineant: ea major est sistensio, quae majore circulo comprehenditur; minor, quae minore.
Itaque cum arteria partes quasdam habeat supremas, quasdam obliquas, quae ex utroque sunt
latere: si obliquae illae, et quae ad latus arteriae sunt, partes magis appareant, talis.
pulsus latus est; si vero abliquae illae et ad latera positae partes nihil aut parum
appareant, pulsus est angustus.
Pulsus celer et tardus quomodo agnoscatur. Secundam differentiam constituit
celeritas et tarditas, celerque pulsus dicitur, quando arteria cito deloco in locum transit;
tardus, quando tarde. Cognoscitur autem celeritas et tarditas comparando pulsum ad hominis
temperati vel cujus cunque hominis naturalem pulsum. Se enim aril madvertatur, arteriam de
termino ad terminum celeriore et citatiore, quam in homine temperato vel sano fieri consuevit,
impetu moveri: pulsus is celer est: si vero spatium suum tardiore quasi gressu permeet
arteria, tardus est.
Frequens et rarus quomodo deprehent datur. Frequetes et rari pulsus quomodo
agnoscendi sint, in libiris de dignosc. puls. non tradidit Galenus; idque ea de causs, quod
tota crebritatis et raritatis ratio a tempore quietis dependet. Ita que quietis cognoscendae
modo perspecto, facile etiam pulsus frequens et rarus cognoscitur. Duplicem autem esse
quietem, unam. externam, alt eram internam; et propterea etiam hîc frequentiam et raritatemconsiderari posse, supra dictum est. Se enim arteria diutius moratur in
loco, ad quem per diastolen pervenit, antequem iterum contrahi incipiat: pulsus rarus secundu
quietem externam dici potest: si non diu in eo moretur, frequens. Eodem modo sese res habet de
quiete interna. Galenus, lib. 1. de dignosc. puls. cap. 10. quietem
externam sentiri posse integram affirmat. Verum cum contracito difficulter, neque in omnibus
pulsibus percipiatur; et quies externa nisi cognita contractione percipi non possit; neque
alias quies externa, licet revera intercedat, praecipue in pulsu celeriore, ita facile
animadverti possit; quies vero interna saltem per ratiocinationem passit collgi, cum media sit
inter finem contractionis, et principiu, distensionis, quorum utrumque percipi non potest:
rectissime secerint tyrones, si, quod supra quoque proposuimus, Galeni consilium, in l. de puls. ad tyron. cap. 4. sequantur et, omne illud, quod inter duos
ictus intercurrit, quietem scilicet externam, contracitonem, quietem internam, adeoque etiam
principium distensionis, pro intervallo et quiete habeant, et hinc pulsuum crebritatem et
raritatem aestiment, comparando nimirum pulsus cum hominis temperati et sani pulsu. Si enim
cognoverit quis, quodnam in homine temperato aut sano intervallum sit inter unum atque alterum
ictum, atque cum hoc alios pulsus comparaverit: facile intelligere poterit, qui pulsus sit
frequens, qui rarus. Namsi intervallum inter unum atque alterum ictum sit longius, pulsus erit
rarus: si brevius frequens.
Vebement et debilis quomodo percipiatur. In quarta differentia seu pulsu
vehementi ac debili cognoscendo videndum, ne pulsus magnus, celer, durus et vehemens
confundatur. Omnes enim hi pulsus quodammodo in hoc coveniunt, ut tactum, hoc est, digitorum
pulpam, qua arteriam contrectamus, validius afficiant. Verum si cautio adhibeatur, non ita
difficulter discerni possunt. Pulsui n vehementi soli hoc peculiare est, reniti et sese
opponere quasi manus comprimenti applicationi: id quod reliqui pulsus, nisi simul vehementes
sint, non faciunt. Nam etsi pulsus magni, duri, aut etiam celeres tactum evertant: tamen hoc
solummodo faciunt in leni et suspensa manus applicatione: si vero manumpressius applices,
tactui amplius non resistunt, sed cedunt, et propterea vehementes non sunt. Solus vero
vehemens compressioni manus resistit, tactuique renititur. Si vero magnus aut durus, aut celer
simul comprimenti manus adplicationi renitatur, tum pro vehementi quoque habendus est.
Durus et mollis quomodo cognoscendus. Ultima superest differentia, quae pulsus
duros et molles complectitur. Est autem magna pulsus duri et vehementis cognatio, et propterea
ne confundantur, diligenter attendendum est. Uterque enim pulsus, ut ante etiam dictum, durus
scilicet et vehemens, tactum evertit in ictu, sinequo uterque non
percipitur. Differunt autem secundum Galeni et plerorumque Medicorum sententiam, quod vehemen
proprie ac motum pertinaet, arteriaeque motum sequitur: durus vero etsi sine ictu non
deprehendatur, non tamen a motu proverut, sed ab arteriae duritie et mollitie. Molles n.
arteriae humidae sunt, carnosae, et digitis cedunt: durae vero siccae sunt instar corii, et
rigidae, digitosque primunt. Ac propterea licet uterque pulsus tactum evertat: vehemens: tamen
solum evertit tactum, et quidem vehementer impellendo; durus vero praeterea premit: sicut
videmus ventum et aquae rapidae fluctum hominem et obvia quaeque impetu ac violentia evertere,
sed sine compressione, dura vero praeterea comprimere et contundere. Verum cum vehementia
etiam duritiem habere, et propterea etiam comprimere possit: ut certius adhuc pulsus durus et
vehemens distinguantur, tenedum; duritiem nunquam cum magnitudine, neque vehementiam
cumparvitate, licet vehementia cum duritie, et durities cum parvitate conjungi possit, ut in
causs. puls. dicetur, conjungi. Itaque si tactus evertatur quodammodo in pulsus verum is
pulsus sit parvus: hinc colligere licet, pulsum enum esse proprie duru, non vero vehementem;
id quod in pleuritide observari potest, in qua nonnunquampulsus duri sub falsa vehementiae
specie Medicis illudunt, a cautioribus tamen ob parvitatem deprehenduntur. Sin contra pulsus
sit magnus, tactumque evertat: magnitudo indicat adesse veram vehementiam, non duritiem. Ex
quibus nonnulli hos pulsus ita discernunt; quod pulsus durus, si leniter tangatur artiria, non
occurrit digitis, quemadmodum vehemens; si vero fortier comprimatur, non ita fortier resistit,
ut vehemens.
CAPUT IIX. De Cognoscendis Rtespectivis Pulsuum
Differentiis.
POstquam qua ratione pulsuum simplices differetiae congnosci posint, dictum: jam de
compositis et respectivis congnoscendis dicendu. Verum de compositis differentiis cognoscendis
peculiaribus praeceptis opus non est. Qui n. simplices congnovit, eadem operâ etia compositas
deprehendet; et qui congnoscere potest pulsum magnum, pulsum celerem, pulsum frequente,
vehemente: is facile simul cognoscet pulsum magnu, celerem, frequentem, vehementem.
Eodem modo inaequales atque inordinati pulsus facile cognoscuntur si simplices differentiae
perspectae, habeantur, et ea, quae supta de differentiis pulsuum inaequalium ac inordinatorum
dicta sunt, nota sint. Quapropter primo inpulsibus simplicibus cognoscendis diligentissime
sese exerceat Medicus; cum sine horum cognitione pulsus inaequales atque ordinati cognosci non
possint. Primo autem pulsuum inaequalitatem inunica pullatione, atque
sub uno digito deprehendere, inter reliquos difficilimum fere est, et pene impossibile.
Inaequalitas singularis sub uno digito vix sensibilis est. Nam cum haec
inaequalitas in una distensione spectetur, si agnosci debet. necessarium est, ut omnes partes
distensionis cognoscantur, quod tamen nulla manus applicatione in omnibus pulsibus fieri pot
est. Etenim si comprimente manus applicatione utaris, posterior pars motus plerumque observari
non poterit: si suspensam manus applicationem adhibeas, solum ictum, non vero inaequalitatem
percipies: quod si mediam applicationem usurpes aliquas differentias pulsuum percipies,
aliquas non Itaque si inaequalitas ista singularis percipi potest, solum in maximis et
vhementibus pulsibus congnoscetur, qui compressionem sustinent. At in parvis et debilibus eam
observare impossibile est. Sit enim, exempli gratia, reverâ in pulsu parvo et debili diastoles
initium celerius, medium ejusdem motûs tardius, finis rursum celerior: tamen in tantillo
spatio, in quo tum movetur arteria, motum ad sensum ita in tres partes dispescere impossibile
est. Cui et hoc accedit, quod si comprimentem applicationem adhibeas, arteriae motus
obscuratur et succumbit. Quin imo et in pulsibus maximis ac vehementibus vix agnosci potest
haec inaequalitas singularis; atque ut melius cognoscatur, quantum quidem potest, vario modo
manus applicanda est, et nunc comprimente applicatione utendum, mox suspensâ, interdum
mediocri, et quidem prout cujusvis pulsûs natura fert et requirit. Quandoquidem maximus et
vehementissimus pulsus sustinet comprimentem applicationem; reliqui eam non ferunt; et prout
quilibet a vehementia et magnitudine magis deflectit, eo magis suspensam applicationem
requirit. Praeterea nunc unus, nunc duo, nunc tres, nunc quatuor digiti applicandi, ut si
forsan sub uno aut omnibus digitis inaequalitas non percipiatur, sub aliquo tamen
deprehendatur. Se enim sub uno digito diastole aut interrumpi, aut finem pulsationis
aprincipio diversum esse tactu deprehendatur, pulsus in dicitur inaequalis, et quidem ea
inaequalitas singularis ac in uno ictu, et sub uno gidito appellatur.
Quomodo inaequalitas singularis sub pluribus digitis cognoscatur. Si vero
inaequalitas. unius ictus sub variis digitis exploranda, est, quatuor digitos arteriae
applicare oporter. Nam si pulsus maxime appareat; sub digito. versus cor atque originem
arteriae, sub reliquis sensim et consequenter minor, est pulsus myurus. Qui si iterum a
parvitate ad magnitudinem redeat myurus reciprocus nominatur. Quod si subtrahas digitos, atque
iterum applices, nihil tamen de pulus percipias dicitur; quae in
eo apulsu deficiente differt, quod pulsus deficientes tum solum quiescere videntur, cum
digitis onerantur: si vero digitos amoveas, iterum sentiuntur. In
vero neque si manum imponas, neque si subtrahas, neque in porno, neque in sumpinomanus situ ullus motus percipitur. Si in unâ manus applicatione post unum
atque alterum pulsus defectum iterum pulsus tactui occurat, est intermittens: si vero in una
manus applicatione pulsus non revertatur, sed tum demum, ubi manum submoveris atque iterum
applicaveris, est pulsus deficiens reciprocus.
Ordo quomodo cognosicatur. Deiade ad ordinem atque ordinis perturbationem
cognoscendam diu turniore manus applicatione opus est. Si enim in longa pulsuum serie aliqua
pulsuum diversitas observetur, ea tamen talis, quae aliquem ordinem, de quo supra in
difforenriis dictum, retineat, pulsus is ordinatus est: verum si in pulsibus quidem appareat
diversitas, sed inter pulsus illos diversos nullus ordo observetur, nominatur pulsus
inordinatus.
Rhythmi quomodo cegnescantur. Tandem quod rhythmorum cognitionem attinet, ea
procul dubio, si acquiri debet et potest, accurara diligentiâ opus habet. Nam ut de antiquorum
rhythmis nihil dicamus, quos, quos, ut tactu non perceptibiles, ipse Galenus, rejicit, utpote
ad quorum cognitionem notitia temporum disentionis et contractionis requiritur, quae tamen
investigari non possunt: ipsius Galeni rhythmi difficultate, ut cognoscatur, non carent. Cum
enim tota rhythmorum illorum cognitio pendeat a cognitione systoles ac diastoles, ac horum
motuum inter se collatione; systolem vero in pulsibus omnibus cognoscere si non impossibile,
tamen difficile sit; in quibusdam vero plane impossibile sit eam deprehendere, ut quae non
nisi in vehementibus pulsibus perceptibilis habeatur: patet hinc, rhythmum, qui ex horu motuum
inter se collatione oritur, facilem cognitu non esse. Ex iisdem manifestum, alia ad rhythmos
cognoscendos necessaria non esse, quam quae ad pulsus celeres cognoscendos requiruntur.
CAPUT IX. De Caussis Pulsuum in genere.
CUm tota haec de pulsibus tractatio eo fine instituatur, ut Medici et praesentes corporis
affectus inde cognoscere, ac futura praesagire possint: id vero sine caussarum cognitione
fieri non queat, caussae pulsuum Caussa pulsuum quotuplices. jam investigandae
sunt. Dividuntur autem caussae pulsuum a Medicis in caussas generationis et caussas
mutationis. Genemtionis. Generationis caussas eas nonminant, quae pulsum
efficiunt, ejusque naturam quasi continent, et propterea hoc est,
continentes Commutaetionis. nominantur: commutationis vero caussas eas appellant,
quae pulsum non efficiunt, sed alterant atque immutant. Alii has caussas nominant immediatas
seu proximas, et mediatas; Immediata et primaria. alii primarias et secundarias.
Immediatas, proximas seu primarias appellant, quae proxime ad pulsuum generatione faciunt et
necessariae sunt, et quibus positis, ponuntur pulsus ablatis cessant. Mediatae.
Mediatae seu secundatiae sunt, quae continentibus intermediisContinentes pulsum caussae. pulsum mutant. Continentes caussae pulsuun, ut ex
iis, quae supra de natura pulsus dicta sunt, colligere est, sunt tres, facultas, vitalis
nimirum, quae est autor et caussa efficiens pulsus, instrumenta, et usus seu finis, cujus
gratia facultas motrix per instrumenta Commutationis pulsuum caussae quotuplices.
pulsum efficit. Mediatae seu secundariae, seu commutationis caussae sunt plurimae, quae tamen
ad tria capita redigi possunt, ad res scilicet naturales, non naturales, et res praeter
naturam. Naturales sunt temperamentum, sexus, aetas, habitus corporis. Non naturales sunt
illae vulgo notae, aer, cibus, potus, motus, quies somnus, vigiliae, excreta et retenta, animi
Praeter naturam sunt morbi, caussae morbi, symptomata. Caussae
continentes pulsuum singulae duas habent differentias. Facultas enim vel est fortis. vel
debilis; usus est auctus vel imminutus; instrumenta sunt mollia, vel dura. Quibus potest et
mediocritas adjungi. Atque ex bis hoc vel illo modo sese habentibus oriuntur illae primae
pulsuum differentiae, sed non eodem modo. Pulsus proprii et inseparabiles. Alii
enim pulsus ex una saltem caussa perpetuo oriuntur, quos Galenus
necessario consequentes, alii proprios et inseparabiles vocant. Tales pulsus saltem facultatem
et instrumenta consequuntur, non vero usum. Usus enim nullum proprium habet pulsum, sed cum
reliquis caussis continentibus communes. Facultatem proprie et insepa rabiliter, atque consequuntur pulsus fortis et debilis; fortis quidem facultatem fortem,
debilis debilem. Arteriae faciunt pulsum durum et mollem, durusque solum arteriam duram,
mollis mollem necessario sequitur, adeo ut pulsus hi cum caussa sua sint convertibiles. Licet
enim dicere: facultas est fortis, ergo pulsus est vehemens; et contra, pulsus est vehemens,
ergo facultas est fortis: facultas est debilis; ergo pulsus est languidus: et contra, pulsus
est languidus; ergo facultas est debilis.
Pulsus familiares. Alii vero ex pluribus caussis oriuntur, seu ut fiant, semper
duas, vel etiam tres caussas requirunt, atque hos seu familiares
nominant. Licet enim tales pulsus magis fiant ab una caussa continente, quam illa: ab illa
tamen sola non proficiscuntur, sed alias quoque concurrere orportet. Familiares fortis
facultatis pulsus sunt; magnus, celer rarus: debilis, parvus, tardus, creber: usus adaucti
pulsus familiares sunt, magnus celer; creber; diminuti, parvus tardus, rarus. Arteriae molles
familiares pulsus habent, magnos, celeres, raros; durae parvos; tardos, crebros. Nominantur
autem hi pulsus familiares, quod uni aut alteri caussae plus vel minus cognati et familiares
sunt. Magnos celeres et frequentes pulsus usui aucto familiaris est diximus; idque ita sese
habere ex eo cognoscere licet, quod, licet facultas et instrumenta nihil mutentur, ex sola
usus mutatione tales pulsus oriuntur, primo quidem magni, deinde celeres.tandem etiam frequentes. Non enim in pulsu solum, sed et in respiratione una harum
actionum id, quod ab altera praestari non potest, supplere et compensare solet. Nam ubi calor
augetur, primo magnitudo cum respirationis, tum pulsus augetur: verum si calori temperando
magnitudo non satisfacit, celeritas accedit: si nec celeritas sufficiat, adjungitur
frequentia. Natura enim recte agens primo semper agit id, quode est optimum. Optimum vero id
est, quod finem maxime assequitur. Melius autem calorem attemperat aer multus in magno pulsu,
ut et magna respiratione attractus, quam celeriter saltem attractus. Ita melius est, aerem
celeriter attrahere, quia citius ad membra alteranda pervenit; quam frequenter solum et
crebro. Itaque natura rectissime aucto usui primo magnitudine, deinde celeritate, tertio
frequentia subvenit. Istud tamen accipiendum est; si antequam usus augeri incipiat, hae
pulsuum differentiae recte et naturaliter sese habeant. Nam cum natura maxime naturales
differentias observare soleat: si aliqua differentia a statu naturali defsexerit, eam prius,
quam quae naturales sunt, mutat natura naturalesque tam diu retinet, donec praeternaturales ab
mediocritatem reduxerit. Exempli gratiâ, si usus augeri, calorque augmentum sumere incipiat,
cum pulsus in aliquo corpore est moderatus, verum tardior et rarior naturali. tum pulsus primo
murabitur in celeritate, deinde in tarditare, et tertio demum, ubi illae duae differ entiae ad
naturalem statum redactae fuerint, etjam magnitudo augebitur. Contrario modo sese res habet
decrescente usu: primo imminuitur frequentia, deinde celeritas, tandem magnitudo; atque ubi
frigiditatis incrementum sumit, primo pulsus rani fiunt; si plus augetur, tardi, et si adhuc
magis augetur, tandem, parvi.
Facultati robustae eae differentiae familiares et accommodatiores sunt, quae usum melius
complent. Talis autem est magnitudo et celeritas: frequentia vero est familaiaris debilitati,
per quam natura supplet magnitudinis et celeritatis defectum. Id quod exemplo senum et
puerorum illustrari potest. Senes enim et pueri nec multum progredi possunt, nec celeriter,
etsi id usus et necessitas requirat; quo facultatem, quae motum ciere debet. debiliorem
habent.
Arteriae molles prompte moventem facultatem sequuntur, et multum, ac celeriter distenduntur:
durae autem ad distensionem sunt ineptiores, et valde dilatari non possunt: ut in vesica
videre est, quae si sit mollis, facile, multum et cito distenditur; si vero sit dura, nec
multum, et celeriter distendi potest, licet quis id praestare conetur. Et proinde ad pulsum
magnum aptior est arteria mollis; pulsus vero parvus arteriae durae familiaris est: et quia ob
arteriamduram pulsus sit parvus, necesse est, si caeterae caussae
consentiunt, ut idem pulsus fiat celer et creber.
Etsi vero tam celer, quam magnus pulsus facultati forti et mollibus instrumentis sit
familiaris: tamen familiaris magis iisdem sunt magni, quam, celeres; quod facultatis robur, et
instrumentorum mollities plus faciant ad motus magnitudinem, quam ejusdem celeritatem. Id quod
vel ex ea colligi potest, quod ubi usus imminuitur, firma manente facultate, plus. de
celerirate quam de magnitudine remittitur, et quod mollia primo apra sunt, ut in omnem partem
distendantur, deinde ut celeriter moveantur: quodque dura non ita inepta sunt ad celeritatem
motus, quam ad distensionem.
Cae ussarum pulsus compli atie. Atque haec caussarum istarum ad pulsus
efficiendos vis est, si seorsim et solae considerentur. Verum cum saepe non solum una caussa,
sed et reliquae simul mutari possint: jam, quae caussarum istarum complicatarum ad pulsus
efficiendos vis sit, videndum. Galenus et Medici plerique duplicem acaussarum istarum
complicationem faciunt. Vel enim duae tantum caussae complicantur, ut usus et facultas; aut
usus et instrumentum; aut facultas et instrumentum; vel omnes simul, facultas scilicet, usus,
et instrumentum. Esti vero Hercul. Saxonia, de motibua arter. cap. 10.
ultimam faltem complicationem retineat, reliquas vero ut supervacaneas atque inutiles
rejiciat: tamen caussa, cur id faciat, vix sufficiens videtur. Quia enim non potest pulsus
magnus, celer vel frequens, aut oppositi ex solo usu et facultate, aut solo usu et
instrumento, sed semper haec tria necessario concurrunt: idcirco eam saltem complicationem,
quae omnes tres caussas complectitur, retinenda censet. Verum licet ita res sese habeat et ad
omnem pulsum hae tres canssae requirantur: tamen non necessario in omni pulsu praeter naturali
omnes tres necessario mutantur, et praeter naturam sese habent; sed fieri potest, ut unâ sese
recte habente, reliquae duae a naturali statu deflectant. Exempli gratiâ, potest instrumentum
esse naturaliter constitutum, virtus vero et usus a mediocritate deflectere: Id quod jam in
singulis complicationibus videbimus.
Facultas cum usu mutato ques pulsus faciat. Primo enim si facultas et usus
complicentur, et utraque caussa a naturali statu recedat, instrumenta vero naturalem obtineant
constitutionem, hi pulsus oriuntur. Facultas fortis et usus auctus faciunt pulsus magnos,
celeres, frequentes, et praeterea vehementes. Facultatem enim fortem semper et necessario
pulsus vehemens sequitur, ut supra dictum. Facultas fortis et usus imminutus edit pulsus
magnitudine moderatos, tardiores, raros, vehementes tamen. Nam sicut magnitudo forti facultati
familiaris: sic parvitas usui diminuro; ex quibus complicatis fit mediocritas. Tardiras vero
est infra mediocritatem. Nam tarditas magisfamiliaris est usui diminuto, quamforti virtuti celeritas. Insignis vero est raritas, cum per eam usui per omnia
satisfieri possit. A facultate infirma, atque usu modice aucto provenit pulsus in magnitudine
et celeritate moderatus, cerber, languidus. Facultas enim non extreme debilis ab usu stimulata
nonnihil magnitudinis et celeritatis retinet. Se vero valde sir debilis virtus, pulsus est
parvus, tardus, creberrimus, debilis. A facultate debili et usu imminuto proveniunt pulsus
parvi, tardi, crebri, languidi, et si magna sit infirmitas, minimi, intermittentes,
deficientes.
Usus mutatus et instrumentum quos pulsus efficiant. Secundo si usus et
instrumentum simul a naturali statu deflectant, hi producuntur pulsus. Usus auctus cum
instrumento molli facit pulsus magnos, celeres, in frequentia moderatos, au si magnus fuerit
excessus, frequentes, molles. Usus auctus et iinstrumenta dura edunt pulsus minores, celeres,
crebros, si durities superet; si vero usus, majores. Se mediocris utriusque sit exceslus, in
magnitudine mediocres, celeres, crebros. Cum enim usui aucto familiaris sit magnitudo;
instrumento duro parvitas: si usus vincat, et nimium excedat, magnus fieri pulsus debet; si
instrumenti durities, parvus: quod si ob duritem arteriae usui satis fieri non potest,
celeritatem et crebritatem accedere necesse est. Usus imminutus cum instrumento molli efficit
pulsus moderatos magnitudine, tardos, raros molles. Usus imminutus cum instrumento duro reddit
pulsus minores tardiores, crebriores, duros: et excedente duritie instrumenti pulsus in
parvitatem magis, quam in tarditatem deflectunt; cum potius ad magnitudinem, quam ad
celeritatem inepta sint instrumenta dura. Contrario modo sese res habet, si refrigeratio
excedat. Nam caloris defectui primum raritas, hinc parvitas succedit.
Facultas et instrumentum quos pulsus edant. Tertio si facultas et instrumentum
complicentur, hi fiunt pulsus. Faultas fortis et instrumenta mollia faciunt pulsus mamfesto
majores, aliquantum tardiores et rariores ac molliores. Cum n. facultas et instrumentum usui
satisfacere possint, celeritatem et crebritatem accedere opus non est. Facultas fortis et
instrumenta dura edunt pulsus parvos, crebros et plerumque celeriores si scilicet excedat
durities. In aequali vero utriusque caussae recessu pulsus in omnibus moderati, hoc excepto,
quod sint duriores. facultas vero debilis cum instrumetis mollibus facit plerumque pulsus in
magnitudine et celeritate moderatos et molles. Se enim par est utriusque recessus, isque
modicus, facultas etsi parum imbecilla fuerit: tamen si instrumenta non obstiterint, retinebit
et motus quantitatem et qualitatem. In recessu vero immodico erunt parvi, tardi, crebri. Quod
si facultas valde infirma sit, pulsus parvi et tardi fiunt, et cum hoc modo usui non
satisfiat, crebritas necessario accedit. Se tandem facultas sit infirma cu instrumeto duro,
pulsus oriuntur parvi, tardi, crebri et duri.
Facultas, instrumentum et usus auctus quos pulsus faciant. Nonnunquam vero
omnes tres caussae complicantur; Idque pluribus modis. Primo enim complicari possunt facultas
fortis, usus auctus, et instrumenta mollia: et tum fiunt pulsus magni, celeres, frequentia
moderati, vehementes, molles. Secundo si complicetur facultas fortis, usus auctus, et
instrumenta dura, atque durities sit parva, usus vero valde auctus: pulsus justo majores,
celeriores et crebriores fiunt. Si vero nec instrumenti durities, nec usus sit valde auctus,
pulsus magnitudine moderati, celeriores et crebriores eduntur. Tertio si facultas sit fortis,
usus imminutus et instrumenta mollia: pulsus magnitudine moderati, tardiores, rariores,
vehementes, molles; et si usus multum imminuatur, aperte minores, tardiores et rari. Quarto si
facultas sit fortis, usus imminutus, et instrumenta dura, fiunt pulsus minores, celeritate et
crebritate moderati, vel etiam si magnus sit usus, et instrumenti a mediocritate recessus,
minores, tardiores et rariores. Duritie vero instrumenti superante magnum usus â natura
recessum, erunt parvi tardiores, crebrique. Quinto si facultas sit debilis, usus auctus, et
instrumenta mollia, pulsus fiunt magnitudine et celeritate moderati, crebriores tamen.
Moderati in magnitudine et celeritate fiunt; quia arteria mollis facile dilatatur: usus vero
auctus urget facultatem ad dilatandum, quae licet infirma sit, moderate tamen dilatat, et qua
potest celeritate movet. Cum vero hoc modo usui satisfacere non possit, frequentia id supplet:
si tamen virtus valde sit debilis, pulsum efficit parvum, tardum et creberrimum. Sexto si
facultas sit debilis, usus auctus et instrumenta dura, fiunt pulsus parvi, tardi, crebri.
Facultas enim debilis non potest arteriam duram multum extendere: ob usum tamen auctum facit
pulsum satis frequentem, et, nisi sit maxime debilis, celeritate moderatum. Septimo si
facultas sit debilis, usus imminutus, instrumenta mollia: fiunt pulsus minores, tardiores,
crebritate moderati, vel etiam rari. Tandem si facultas sit languida, usus imminutus, et
instrumenta dura: pulsus eduntur parvi, tardi, crebri; non tamen semper ejusdem parvitatis,
tarditatis et frequentiae, sed pro caussarum excessu minores, tardiores et frequentiores.
De quo in genere hîc notadum. Primo, vires et potentiam potius caussarum aestimandam esse,
quam numerum; cum una potentior plus possit in mutandis pulsibus, quam plures debiliores.
Tanto vero caussarum quaelibet potentior habetur, quanto longius a statu naturali recedit.
Secundo duritiem arteriae semper resistere pulsus magnitudini; cum arteria dura dilatari non
possit: celeritati vero et frequentiae non ita resistere. Tertio ad pulsus parvos nullam esse
efficaciorem caussam, quam virtutis debilitatem. Cum enim facultas inter pulsus caussas sit
efficacissima, ex nulla alia caussa pulusmagis imminui potest, quam ex
virium debilitate.
CAPUT X. De Caussis Simplicium Pulsus Differentiarum.
ETsi ex his quivis colligere possit, quae pulsuum simplicium caussae sint: tamen, ut in
specie haec clariora fiant; et quia praeter enumeratas caussa continentes interdum etiam
quaedam alia, quae concaussas nominant, concurrunt, praeter ea, quae hactenus dicta sunt,
quaedam adhuc addere libet. Sunt autem concaussae illae, quae commoditatem aliquam ad pulsuum
generationem praestant, et sine quibus illi non fiunt, ac recensentur a Medicis quinque;
nimirum crassities corporis, gracilitas, locus circa arteriamvacuus, gravitas superjacentium
corporum, et formationis partium proprietas.
Magni pulsus caussae. Magni pulsus continentes caussae sunt virtus fortis, quae
possit dilatare arteriam; usus seu necessitas, calorque auctus, qui naturam ad magnam
dilationem cogat, et tandem aptitudo arteriae, quae ob mollitiem virtuti dilatanti facile
cedat. Itaque pulsus magnus a sola facultate, licet robusta, non editur, nisi conspirantibus
reliquis Parvi pulsus caussae. caussis. Pulsus parvus fit praecipue ob
debilitatem virtutis, quae dilatare arteriam non potest: interdum etiam caussa parvitatis est
usus, cum scilicet magna refrigeratione opus non est; et durities instrumenti, quod ad
dilatatione magnam est ineptum. Et quidem si facultas sit fortis, ususque auctus, ac simul
locus circa arteriam amplus, fit pulsus simpliciter magnus.
Alti pulsus caussae. Alti vero pulsus caussa est virtus fortis, ususque auctus,
accedente crassitie corporis mediocri, et circum arteriam loco stricto et angusto. Nam cum
usus auctus magnam postulet fieri dilationem; facultasque fortis eam praestare possit: locus
vero ob crassitiem corporis sit angustus; nec arteria locum, in quo libere distendatur,
habeat, quam versus cutem: pars ejus superior, quae cuti proxima est, extenditur liberius,
atque ita fit pulsus altus.
Humilis pulsus caussae. Humilis pulsus est humilior, quod natura profundiore
loco arteriam recondiderit, ut vix tactu percipi possit.
Lati pulsus caussae. Latus pulsus fit a virtute non admodum debili,
accedentibus ut concaussis loco apto et gravitate superjacentium corporum. Cum enim virtus non
sit admodum debilis, et amplum sit circa arteriam spatium; superior autem arteriae pars a
gravitate in cumbentis seu carnis, seu rugosae cutis, ut in senibus, seu madore et humore, ut
in hydropicis, deprimatur: quantum ab altitudine detrahitur,tamtum in
latitudinem sese extendit Gracilis pulsus caussae. arteria. Gracilis pulsus
caussa est facultas debilis, atque arteria dura. Concauffae vero sunt corporis gracilitas, et
cutis tenuitas ac siccitas. Hae enim caussae si concurrant, efficiunt pulsum instar fili seu
chordae exilis et tenuis.
Celeris pulsus caussae. Celeris pulsus caussa est usus auctus, virtus
mediocriter fortis, et in strumentum molle. Cum enim usui aucto virtutis robus plane satis
facere non possit, per celeritatem id, quod de est, compensat. Quod si usus sit auctus, et
facultas debilior, augobitur celeritas.
Tardi pulsus caussae. Tardi pulsus caussa est vel virtus debilis, vel usus
imminutus, vel utraque harum caussarum concurrens.
Frenquentis pulsus caussae. Frenquentis pulsus caussa est usus auctus vel cum
debilitate virtutis, vel cum duritie arteriae. Et enim sive ob duritiem arteria non possit
multum dilatari, sive virtus ob debilitatem val de vel celeriter attollere eam non queat:
necessarium est, ut adjungatur frequentia.
Rari pulsus caussae. Rarus pulsus provenit a robore virtutis cum usu imminuto.
Cum enim usus non urgeat, facultas post unum motum absolutum diutius quiescit, moramque
nectit, antequam alium motum inchoet.
Vehementis seu fortis pulsus caussa Vehamentis et debilis pulsus caussae. est
virtutis robus, sive ex naturali constitutione, sive ex accidenti, ut in iratis. Debilis
contra pulsus fit ob virtutem languidam, quacunque etiam de caussa virium et nativi caloris
debilitas proveniat.
Mollis et duri pulsus caussae. Mollis pulsus provenit â mollitie arteriae.
Durus ab ejusdem duritie; seu illa fiat propter tensionem, ut in inflammatione, aut caussa
convellente; seu ob siccitatem et humidi absumtionem, ut in hecticis.
CAPUT XI. De Caussis Respectivarum Differentiarum in
Pulsibus.
HAE sunt caussae simplicium differentiarum: rentiarum: proximum est, ut jam, qua ratione ab
iisdem caussis respectivae pulsuum differentiae fluant, Inae qualitatis pulsuum
caussae. perpendamus. Primo inea qualitatem quod attinet, aliunde, quam a tribus istis
caussis, peti non potest. Verun ex usu solo inaequalitas in pulsu non oritur. Neque enim tam
subito calor augeri vel minui, atque usus tam cito immutari potest, ut hinc aliqua fiat in
pulsu inaequalitas. Hinc in febribus ephemeris et tertianis, quia nihil fere insigniter
praeter usum mutatur, pulsus inaequales non percipimus. Inaequalitas autem ista solum
intelligenda est, quae tactu deprehendi potest. Alias enim si pulsus multos ratione inter se
conferamus, exempli gratia, primum cum tricesimo comparemus, aliqua inaequlitas etiam
occurrere potest. Cum igitur ex usus mutatione tum solum fiat inaequalitas, cun ad contrarium
permutatur; hoc vero in momento et subito fieri non possit: inae qualitatis caussa in
facultate et instrumentis potissimumquaerenda est. Eacultas quidem
inaequalitatis caussa est, cum debilis est, vel sua natura, vel onere pressa, atque humorum
copia gravata. Instrumenta vero inaequalitatis caussa sunt, cum vel obstructa, vel compressa,
vel nimis mollia aut dura fuerint. Ex his itaque caussis petenda omnis in pulsu inaequalitas,
sicut in specie jam videbimus.
Dictum autem est supra, inaequalitatem esse duplicem; singularem, et systematicam;
singularem rursum esse, vel in una parte arteriae, vel in pluribus; atque in una parte
arteriae, seu sub uno digito esse inaequales pulsus vel intermittentes, vel continuos, sed
motus celeritate impares; Intermittentis pulsus caussae. vel recurrentes.
Intermittentes primo quod attinet, quando facultas a motu inchoato desistit, eunque paulo post
continuat, et ad finem perducit, eorum caussa haec est, quod usus quidem dilatationem poscit,
et facultas etiam prompta ac parata est, ut usui satis faciat, verum vel humorum copia atque
onere gravata, vel compressis aut obstructis instrumentis impeditur. Cum enim usus motum
postulet, facultas etiam bene valeat, recte et prompte motum inchoat; sed quia humorum onere
premitur, vel quia propter obstructionem aut compressionem aer de est, qui arteriam distentam
compleat, facultas a motu quaso quiescit. Verum, quia, ut dictum, et usus motum flagitat, et
facultas eum sequi potest, iterum a quiete motum aggreditur, et interruptum quasi
absolvit.
Deinde Inaequalitatis in motus celeritate et tarditate, cum scilicet in uno continuo motu
arteria non eâdem celeritate movetur, eaedem caussae sunt, verum leviores. Nam facile
conjicere est, non tam magnu incommodum facultati inferri, cum saltem motus celeritatem
mutare, quam cum motu interrumpere quasi cogitur. Itaque inprimis talis pulsus fiet a
facultate non per se debili, sed onerata, et instrumentorum obstructione, repletione et
compressione.
Tertio seu bis ferientis pulsus caussam plerique cum Galeno
referunt in cordis vel arteriarum inaequalem intemperiem seu facultatem, ob inaequalem
intemperiem vitiatam, quae motum perficere non potest, sed a contraria caussa urgente in medio
itinere contrarium quasi inchoare cogitur.
Dicroti pulsus caussae. Inaequalis vero sub pluribus digitis, seu in diversis
partibus arteriae pulsus proveniunt vel a facultate debili, vel ab humorum copia, vel
arteriarum mollitie. Facultas enim debilis non aequaliter omnes partes arteriae movet, sed
alias celerius, alias tardius, alias plus, alias minus; ac tales pulsus simul sunt parvi ac
debiles. Deinde etiam fit talis inaequalitas ab humorum copia, quae facultatis impetum
remoratur, et quasi interrumpit. Hoc ubi fit, licet pulsus sint inaequales, aliquando tamen
sunt vehementes et magni. Tertio hujus inae qualitatis caussa, referunt in arteriae mollitiem,
quae simulin omnibus partibus elevari nequeat.
Myuri pulsus caussae. Atque ab his caussis proveniunt pulsus myuri, et eminuli
atque prominuli seu prominentes, quod appellant. Myuri enim ex facultatis debilitate
proveniunt, quae cum a corde seu influat, seu dependeat, quo remotior est a corde, eo
languidiores motus efficit. Quod si contrarium contingat, et pars arteriae cordi vicinior
motum minorem atque debiliorem edat; remotior vero majorem et vehementiorem: in arteriae situm
hujus rei caussam referendam censent Autores, cujus scilicet pars a corde remotior magis in
superficie et propatulo sita sit, cordi vero propior in profundum magis demersa lateat.
Prominentis pulsus caussae. Prominentes pulsus ex arteriae inaequali situ, et
inaequali intemperie, tum ex imbecilla facultate fieri scribunt. Cum enim facultas sit
imbecillis, non potest movere omnes partes arteriae, sed eas, quae ad motum magis dispositae
reliquis, facilius; quae ad motum minus sunt dispositae, difficilius movet. Posse enim, ajunt,
in aliqua parte nulla, vel omnino paucam, in alia multam carnem superjacere; posse etiam
arteriam in diversis partibus siccam esse et humidam. Hercules tamen Saxonia, de motibus arteriar. c. 14. illud pro mero figmento habet. Neque animo
concipi posse existimat, quomodo unum corpus arteriae in una particula mollius, in aliis
duabus, et quidem tam brevi intervallo, sit durius. Et posito, quod talis sit dispositio
arteriae, quomodo fieri potest, ut Medicus mox medio digoto incidat in partem molliorem,
extremis vero in duriores? Et nonne potest applicationem variare, ac nunc digitos magis versus
carpum, nunc versus cubitum admovere?
Post singularem inaequalitatem inaequalitatis systematicae videndae sunt. Hujus autem
inaequalitatis caussa est facultas et instrumentum. Facultas debilis est, et quidem tribus de
caussis. Vel enim opprimitur et gravatur: vel distrahitur; cum scilicet ad plura et diversa
opera eodem tempore simul edenda avocatur, quod etiam fit in animi affectibus, ob quos
facultas vitalis saepe subito contrariis motibus agitari incipit: vel irritatur facultas a
caussa aliqua mordente, ut extra institutum quasi aliquid agere cogatur; quod fit, ubi humores
vel vapores non copia, sed qualitate molesti circa cor haerentes facultatem irritant.
Instrumenti vitio haec inaequalitas accidit, cum arteria vel comprimitur, ubi scilicet
spatium, in quo moveri debet, aut ab humoribus, aut a tumore aliquo occupatur; vel obstruitur
a crassis et viscidis humoribus; vel repletur ab humorum copia. Si enim spatium, in quo moveti
debet arteria, occupent humores eo diffusi, vel arteria ab inflammatione, scirrho, aut
quocunque tumore alio, aut plenitudine vicinarum venarum, addo etia onere incumbentium
digitorum comprimatur, ut arteria non satis, etquantum opus est,
dilatari queat; dilatatio vero requiratur et necessaria sit: natura insurgit interdum, et
pulsus aliquos a prioribus diversos edit. Ita etiamsi humores crassi arterias, et praecipue
earum orificia obstruant, ut nec spiritus libere moveri, nec aer attrahi, nec vapores expelli
possint: varia inaequalitas nascitur ex pugna naturae cum caussis arterias
Inaequalitlitais systematicae caussae. obstruentibus. Quod ex repletione
arteriarum accidit. Atque ex his caussis omnis inaequalitas systematica ortum habet.
Principio, pulsus, qui inaequaliter inaequales sunt, a facultate offensâ saepe proveniunt. Nam
sicut facultas recte sese habens omnes motus pares atque aequales efficit: sic offensa
aequalitate illam servare non potest. Non tamen hîc facultas per se debilis accipienda est,
sed potius onusta, et humorum copiâ pressa; cum quae suapte natura debilis est, potius faciat
pulsus parvos et debiles, interdum tamen etiam inaequales. Deinde inaequalitatis hujus caussa
sunt instrumenta male affecta. Nam si arteriae vel ab incumbente corpore, vel humore; vel
inflammatione, vel alio tumore comprimantur, inaequales pulsus generantur. Siquidem natura
etsi recte valeat, tamen quia ob angustiam spatii minorem, quam par est, diastolen efficit,
ut, quod in ea de est, suppleat, interdum impetu quasi facto et summo conatu aliquos pulsus
gignit majores, celeriores, vehementiores. Nonnunquam ad hanc inaequalitate facit abundantia
sanguinis in arteriis vel venis. Venae enim cum arteriis sint proxiamae, eas comprimere
possunt; et arteriarum extremitates ac foramina si copia obstruantur, aerem nec libere
excipere, nec fuligines expellere possunt.
Inaequales vero aequaliter pulsus ex facultate infirma fiunt. Licet enim facultas debilis
maxima ex parte pulsus faciat debiles et languidos: nonnunquam tamen inaequales quoque edit;
si scilicet aliquid adhuc accedat, quod ipsam magis gravet. Recte enim Galenus, 2. de praesag. ex pulf. cap. 4. in firmam facultatem nunquam, nisi onere
gravatam, pulsus inaequales reddere scribit. Quandoquidem si per se solum facultas debilis
sit, semper facit pulsum uniformem et debilem, pro modo facultatis; neque fieri potest, ut
temperamentum, ex quo illa debilitas dependet, tam cito, et tam parvo spatio, in quo ista
inaequalitas accidit, mutetur. Sicut autem ex humorum copia facultas gravari potest: ita et
digiti, si arteriae admoveantur, facultati antea non satis firmae oneri esse possunt. Unde
ista pulsuum oritur inaequalitas. Talis autem inaequalitas est multiplex, et peculiares
aliquae pulsuum differentiae Myuri reciproci caussae. inde oriuntur, quae supra
enumeratae sunt. Myuri reciproci ex facultate minus debili proveniunt, quam deficientes.
Facultas enim cum non plane sit debilis, vires Myuri deficientis caussae. quasi
colligit, et ad pristinam redit magnitudinem. Deficientes vero a facultate magis debili
proveniunt,quae eo infirmitatis devenit, ut amplius arteriam vix
movere possit. Ex quibus colligi potest, hos pulsus myuros, tam deficientes, quam reciprocos,
a facultate languida, ut caussa propria, et cum qua convertuntur, fieri; quamvis nunc magis,
nunc minus debili: ut quoties occurrit pulsus myurus, liceat certo inde colligere,
Intermittentis et intercurrentis pulsus caussae. facultatem esse languidam. Ex
iisdem caussis, nempe facultate debili, instrumentis compressis vel obstructis, proveniunt
pulsus intermittentes, et intercurrentes. Magis tamen laborat facultas in pulsu intermittente,
quam intercurrente. Cum tamen facultas motrix ad ea, quae molesta sunt, expellenda movetur,
pulsus intercurrens fieri solet: cum autem fere succumbit, intermittens.
Caprizantis pulsus caussae. Inaequalium vero pulsuum compositorum caussas quod
attinet, Caprizantis pulsus caussa est facultas alias quidem satis fortis: verum gravata a
copia humorum, aut imedita ab obstructione. Cum enim virtus sit fortis, primo valide movere
incipit: verum cum ob impedimentum objectum non possit illum motum perficere, in medio tarde
movetur, vel etiam quiescere videtur. Sed cum usus ad motum absolvendum urgeat, et ipse fortis
sit, ultimo majore impetu motum absolvit.
Undosi pulsus caussae. Undosi pulsus, ut Galen. 2. de causs.
puls. cap. 8. do cet, caussae sunt, facultatis imbecillitas, vel copia humorum, vel summa
instrumentorum mollities. Cum enim, qui a corde in singulas arterias influit, atque aequali robore totam arteria attollere non possit, propinquiorem
cordi partem prius movet atque attollit, remotiorem tardius. Facultas autem hîc est gravata,
atque onere pressa quasi vacillat.
Vermiculantis et formicantis caussae. Ex iisdem caussis provenit pulsus
vermiculans, eo tamen discrimine, quod sicut pulsus undosus provenit a facultate onere
oppressa et gravata; ita vermiculans ex imbecilla. Formicans pulsus cum sit parvus, tardus,
debilis et valde creber, aliam caussam habere non potest, quam facultatem extreme languidam,
urgentemque usum, concurrente mollitie instrum enti.
Serrini caussae. Serrini pulsus caussa est facultas fortis, ususque auctus, cum
arteriae duritie. Nam cum usus urgeat, et virtus sit satis fortis, attollit arteria; verum
quia arteria est durior, non potest omnes partes aequaliter movere, atque ita sub hoc digito
motus percipitur, sub illo vero vel minus, vel plane non percipitur: et familiaris est hic
pulsus internarum membranarum inflammationi, quibus contractis, et arteriae contrahuntur ac:
tenduntur ac tenduntur, ut in pleuritide accidit.
Trementis caussae. Tremen pulsus fit, dum vel ad tremorem partis pulsus aut
delitescit, aut tremens evadit; vel dum cor tremit, afflectumque illum arteriis communicat, et
pulsus inaequales, celeres, crebriores et vehementiores efficit. Hectici pulsus
caussae. Hectici tandem pulsus caussa est aliquid fixum et stabile in partibus solidis
haerens; virtutisque de bilitas,unde similis semper et stata
inaequalitas in pulsu provenit, ut in hectica febri, phthisi, et similibus morbis accidit.
Rhythmorum caussae. Denique rhythmorum caussas quod attinet, rhythmus non
mutatur, nisi mutatâ magnitudine et celeritate systoles ac diastoles: systoles vero ac
diastoles magnitudo vel celeritas non mutatur, nisi mutato usu. Itaque omnes rhythmorum
caussae pendent ab usu. Nam cum arterias distensione frigidum aêrem attrahant; contractione
vero fuliginosa excrementa expellant: facile hinc apparet, ubi par est contractionis atque
distensionis necessitas, aequalem quoque rhythmum futurum, et contractionem ac distensionem
aequales: ubi vero alterius necessitas magis urget, contractionem distensione, vel
distensionem contractione futuram celeriorem. Si enim dilatatio celerior fuerit, quam
contractio, major adest caliditas, et major refrigerationis, quam expulsionis fuliginosorum
excrementorum necessitas: quod in febribus epheneris accidit, et in putridarum febrium vigore,
praecipue earum, quae a bile proveniunt. Si vero contractio sit celerior et major distensione,
magis necessaria est vaporum et fuliginum expulsio, quam refrigeratio: ut in putridis febribus
fieri solet, et inprimis initio paroxysmorum, ubi calor sese habet, sicut flamma sub lignis
viridibus. Quod si utriusque sit par excessus, et dilatatio ac constrictio naturali sit
celerior, id provenit ex calore aucto, simulque magna vaporum copia.
CAPUT XII. De Mediatis seu Commutationis Pulsuum Caussis.
ATque hoc modo a caussis continentibus variae pulsuum differentiae proveniunt: nunc quomodo
Temperamentorum pulsus. reliquae illae atque secundariae caussae pulsus mutent,
videndum. Et primo quod res naturales attinet, atque inter eas temperamentum, calidi natura
pulsum habent majorem, celeriorem, crebriorem. Idque ex usu adaucto potissimum provenit, cui
magni, celeres et crebri pulsus familiares sunt. Temperamenti frigidi pulsus sunt contrarii.
Cum enim minore refrigeratione in eo opus sit, pulsus fiunt minores, tardiores et rariores.
Siccorum et gracilium pulsus sunt majores, rarioresque multo, et vehementiores paulo. Nam
sicut in crassis corporibus, cum arteriae multa carne tegantur, et proinde libere distendi non
possint, pulsum paulo minorem reddi, et cum magnitudini distensionis aliquid decedat, augeri
crebritatem necessarium est: ita in corporibus gracilibus cum libere dilatari arteriae
possint, pulsus major redditur, et quantum accedit magnitudini, tantum rursus decedit
frequentiae, unde pulsus fiunt rariores.
Sexum pulsus. Sexum quod attinet, viri mulieribus pulsum habent ut plurimummajorem, vehementiorem, paulo tardiorem et rariorem. Cum enim mares
foeminis sint calidiores, et laboribus atque exercitiis vitale robur atque calorem augeant:
necessum est et usum in maribus esse auctiorem, et facultatem fortiorem: unde pulsus, qui
hisce caussis continentibus conveniunt, a viris eduntur. Dictum autem est supra, facultatem
fortem pulsum proprium habere vehementem familiarem, magnum, qui et usui aucto familiaris est:
quibus accedit, ut concaussa, amplitudo spatii, in quo movetur arteria. Foeminae contra habent
pulsus minores: verum defectum hunc complet celeritas et frequentia. Atque id utplurimum fieri
diximus. Accidit enim interdum, ut foemina aliqua sit gracilis, nigra, hirsuta: mas vero
pinguis et carnosus, albus, glaber. Talis foemina cum sit tali viro calidior, etiam pulsus eo
habebit majores et vehementiores.
Puerorum pulsus. Quod ad aetatem puerorum, pulsus est magnus, celerrimus,
creberrimus, in vehementia medius. Nam cum pueri sint calidi et humidi, et ob auctionem, et
calidi innati copiam multo utantur alimento, ac propterea excrementis maxime abundent: et aere
copioso ad augendos et refrigerandos spiritus indigent, et expulsione fuliginum opus habent.
Arteriae quoque ipsorum molles sunt, quae facile distendi possunt, virtusque ad pulsus edendos
satis fortis est: et proinde magnos habent pulsus. Et quidem in pueris maxime urget
contractionis necessitas. Nam plura excrementa in pueris congregantur, quam in juvenibus et
aliis aetatibus. Quia vero arteriae inprimis in pueris sunt parvae, atque ea de caussa
distensio, licet suo modo magna, usui satisfacere non possit, accedit celeritas et frequentia,
et quidem maxima, ut hoc modo usui satisfiat. Quantum vero ad vehementiam, pulsus est medius;
cum virtus ad edendum pulsum in pueris sit minus fortis, quam in juvenibus. Licet enim pueri
calido innato abundent, et propterea ad omnes actiones obeundas promtiores alicui videri
possint: tamen nihil absurdi est statuere, pueros juvenibus in quibusdam actionibus edendis
esse inferiores ac debiliores. Nam cum actiones quaedam sint, in quibus trahendum vel
retinendum, vel impellendum, vel quocunque modo aliquid movendum est, quas Galenus appellat; quaedam, quae sine omni impetu ac partium motu, sola
adhaesione perficiuntur, quas nominat: corpora moderate sicca et
nonihil duriora, multo rectius illas priores actiones obeunt, quam mollia et humida. Qualia
cum sint puerorum corpora, non mirum est, in plurimis actionibus edendis eos a juvenibus,
quorum corpora sunt sicciora, vinci et superari.
Juvenum pulsus. Juvenum ergo pulsus sunt maximi et vehementissimi; in
celeritate et frequentia moderati. Cum enim calor in juvenibus sit acrior, ususque propterea
urgeat, et refrigerationem majorem requirat; instrumenta admotum sint
apta, facultasque ipsa fortis: pulsus maximos et vehementissimos in juvenibus fieri necesse
est. Cum autem per pulsum magnum usui satisfiat: in celeritate et frequentia pulsum mutari
opus non est, qui ob id naturalem mediocritatem obtinet.
Senum pulsus. Senum pulsus sunt minimi, tardissimi, rarissimi et maxime
debiles. Cum enim senes sint frigidissimi, et propterea nec magna refrigeratione opus habeant,
nec calidas fuligines multas generent, languidique ac debiles sint, alios pulsus, quam
minimos, tardissimos, rarissimos, et maxime debiles edere non possunt. Etsi vero plures
aetarum differentiae enumerentur: tamen reliquarum aetatum pulsus peculiariter recensere opus
non est. Nam prout aetas aliqua ad enumeratarum aetatum aliquam magis accedit: ita et in pulsu
cum ea magis conveniet.
Temporum anni pulsus. Mutatur et pulsus ratione temporum anni. Medio Vere
pulsus fiunt majores et vehementiores, quam aliis anni temporibus; in celeritate et frequentia
moderati. Nam cum Vere medio sit aer temperatissimus, corpora saluberrima, facultasque
fortissima: etiam eo tempore magis, quam aliis anni temporibus, fiunt pulsus magni et
vehementes; quibus cum usui satisfiat, in celeritate et crebritate non fit mutatio, sed
mediocritas servatur. Istud tamen de corporibus bene constitutis accipiendum est. Nam si
corpus aliquod sit calidius vel frigidius, citius vel tardius, atque in ea anni parte, quae
suae constitutioni est convenientior, pulsus optimos efficiet. Ver autem declinans nonnihil de
magnitudine et vehementia detrahit, celeritatemque ac crebritatem auget: posteaque in aestate
fiunt pulsus languidi, parvi, celeres, crebri. Cum enim ob immoderatum aestum facultas
reddatur debilior; calor vero crescat, atque ita usus augeatur: decrescit magnitudo et
vehementia, et quod magnitudine expleri non potest, suppletur celeritate et frequentia. Minus
tamen decrescit magnitudo, quam vehementia. Nam licet facultas sit debilior: quia tamen usus
urget, et ad dilatationem majorem stimulat, quantum potest, magnitudinem in dilatando natura
servat. In Autumno pulsus sunt debiles, magnitudine, celeritate ac crebritate inaequales. Nam
cum vires calore aestivo debilitatae sint, et propter subitam inaequalitatem, quam natura
citra incommodum perferre nequit, quando scilicet eâdem die modo calor, modo frigus
percipitur, magis debilitentur: pulsus fit languidus, et ob eandem inaequalitate, huic tempori
peculiarem, pulsui accidit inaequalitas. Pro aeris enim mutatione, et prout usus postulat,
nunc majores, celeriores et frequentiores, nunc contrarios pulsus edit natura. Hyeme pulsus
sunt parvi vel mediocres, tardi et rari, et debiles: minus tamen languidi, quam in aestate;
atque ob id, etsi usus minus urgeat, quam in aestate, tamen quia debilitas tanta non est, ut
in aestate,virtutis robur pulsus minores non fert. Haec tamen omnia de
temporibus anni naturalem constitutionem observantibus intelligenda sunt. Nam si aliqua pars
anni suam naturalem temperiem non observet, sed alterius anni partis temperamentum habeat;
etiam pulsus, qui illi anni tempori familiaris est, observabitur. Ac quod de anni temporibus
dictum est, de regionibus quoque accipiendum. Temperatae enim regiones habent pulsus, quales
Vere fieri solent; calidae, quales aestate; frigidae, quales hyeme.
Cibus et potus quomodo pulsum mutet. Non parum quoque mutant pulsum Cibus et
Potus. Moderatus quidem cibus efficit pulsus magnos, celebres, crebros, vehementes. Auget enim
calorem et robur. Si vero cibus nimis copiosus assumatur, fiunt pulsus inaequales atque
inordinati; cum ob ejus copiam facultas gravetur atque oneretur. Inedia reddit pulsus minores
et debiliores; sed tamen non mox tardos et raros, imo in principio celeriores et crebriores.
Cum enim media humores adurat, caloremque primso augeat: quanto pulsus fiunt minores, tanto
fiunt celeriores et crebriores. Verum si diutius toleretur inedia, usus cum facultate
imminuitur, fiuntque pulsus non solum minores et debiliores, sed et tardiores ac rariores.
Vini usus pulsum mutat, partim ut alimentum, partim fere ut medicamentum calidum, facitque
pulsus magnos, celeres, crebros, et vehementes. Et quia mutatio, quae a vino provenit, citius
fit, et citius recedit, quam quae a cibo: idcirco et cirius pulsus immutat vinum, et immutatio
ab eo facta citius recedit. Plus tamen augetur magnitudo et celeritas, quam crebritas. Certum
enim est, vinum plus calefacere, quam cibum: unde pulsus in magnitudine et celeritate augetur;
quae cum majore ex parte usui satisfaciat, crebritatem ita augeri opus non est. Eodem modo ex
potu cerevisiae, pulsus mutatur. Est tamen ut vinorum; ita et cerevisiarum magna varietas.
Quaedam enim sunt calidiores, quaedam minus calidae; aliae sunt crassiores, aliae tenuiores.
Quae itaque sunt calidiores et crassiores, magis calefaciunt, et majorem in magnitudine et
celeritate pulsus mutationem, et quidem durantem inducunt; quae vero sunt renuiores et minus
calidae, minorem mutationem et non diu durantem efficiunt.
Ratlone somni et vigiliae pulsus mutatio. Somnus naturalis et ipse pulsum
mutat. Initio fiunt pulsus minores, debiliores, tardiores, rarioresque. Postea fiunt majores,
vehementiores, tarditatemque et raritatem pedetentim augent. Tandem si somnus diurius, quam
par est, protrahitur: iterum ad parvitatem et debilitatem redeunt, ac tarditatem et raritatem
retinent. Etenim per somnum, animali facultate a suis actionibus cessante, naturalis facultas
eo valentius suis actionibus incumbit, et proinde initio naturalis calor ad interiora
revocatur, atque alimento, quod concoquere tentar, quasi obruitur et imbecillior redditur, vel
potius naturaalimenti coctioni incumbens alias actiones minus valenter
perficit, unde fiunt pulsus minores, celeriores, tardiores et rariores. Postea vero alimento
concocto iterum fortior redditur. Quod si somnus diutius protrahatur, etiam confecto alimento
calor intus detineatur, quasi marcescit et torpescit; ex quo pulsus ista, quam diximus,
mutatio provenit. Cum excitatur homo, pulsus incipiunt fieri majores, vehementiores,
celeriores, crebriores: aequaliter quidem, si paulatim homo excitetur a somno; inaequaliter
vero et turbate, si repente: paulo post tamen pulsus iterum mediocritatem assequitur. Nam cum
post somnum calor iterum emergat, atque ad membra exteriora sese extendat, ut meatus et
arterias a fuliginibus, quae per somnum fuêre collectae, expurget, et corpus perspirabile
reddat natura: postquam homo primum evigilat, magni celeres, et crebri pulsus fiunt. Postea
caussâ illa cessante, atque usu amplius non urgente, ad naturalem mediocritatem redeunt.
Vigiliae longae faciunt pulsus parvos et debiles; celeres tamen et crebros: quae si omnino diu
protrahantur, et modum plane excedant, tandem calore exstincto, et facultate debilitata,
tardos et raros.
Motus quomodo pulsum mutet. Non idem etiam est pulsus in Motu et Quiete. Motus
atque exercitatio mediocris facit pulsus magnos, vehementes, celeres, crebros. Constat enim
per motum augeri calorem, et ob urgentem usum facultas omne robur adhibet. Si vero exercitatio
sit nimia et laboriosa: fiunt pulsus parvi, languidi, celeres, crebri. Usus enim augetur,
facultas debilitatur. Tandem si exercitatio et labor plane supra modum continuentur, fiunt
pulsus parvi tardi et rari. His subjungimus balnea. Balnea enim calida moderata cum vires
recreent, et calorem modice augeant, faciunt pulsus, quales ex usu aucto et facultate forti
pro venire solent, nimirum magnos, celeres, crebros, vehementes. Quod si modum excedant,
calorem immodice augent, virtutemque debilitant, unde pulsus fiunt parvi et languidi, et
necessario celeriores ac crebriores.
Animi affoctus quae ratione pulsus mutent. Nec minorem pulsus mutandi vim
habent animi affectus, ira, laetitia, tristitia, timor; cum ab iis calor ac spiritus varie
moveantur atque agitentur, et proinde usus varietur, et facultas ipsa interdum laedatur. Ira
facit pulsus magnos, celeres, crebros, vehementes. In ira enim nativus calor accenditur, et
foras sese effundit, facultasque impendente necessitate omnes vires suas exserere cogitur.
Laetitia reddit pulsus magnos, raros et tardos, vehementiâ mediocres. Nam per laetitiam calor
in universum corpus effunditur, quo motu etiam quodammodo incrementum sumit, unde pulsus
magnitudo augetur: quia vero illa agitatio non magna est, usui magnitudo satisfacere potest,
nec opus est accedere celeritatem et crebritatem. Et cum facultas nec robustior reddatur,
necvires suas exserere cogatur, retinetur in vehementia mediocritas.
Si tamen laetitia sit nimia et effusa, oppressa facultate, inaequales atque inordinati pulsus
fiunt. In tristitia fiunt pulsus parvi, languidi, tardi, rari. Cum enim in tristitia calor ad
cor revocetur, atque ibi quasi suffocetur, ac inde facultas debilitetur, necessario tales
pulsus fiunt. Eaedem caussae cum in timore inveterato reperiantur, non alii pulsus in illo
inveniuntur, quam in tristitia: recens autem timor pulsum reddit celerem, vehementem,
inordinatum, inaequalem: quia subito revocatur spiritus et sanguis ad cor. Tandem evacuationes
si modicae sint, quia corporis et facultatum robur tuentur, magnitudinem et vehementiam pulsus
servant. Si vero sint immodicae, qui facultatem debilitant, pulsus efficiunt facultati debili
proprios.
Res praeter naturam quomodo pulsum mutent. Ultimum superest caussarum pulsus
mutantium genus, res scilicet praeter naturam, quae variae sunt, et varias in pulsu mutationes
efficiunt, quas tamen omnes cum Galeno, in initio cap. 11. in lib. de Puls.
ad tyr. ad capita quaedam revocare possumus. Caussae enim istae omnes praeter naturam,
sive morbi sint, sive morborum caussae, sive symptomata, vel usum immutant, vel instrumenta,
vel facultatem afficiunt. Atque inprimis ex facultate affecta multae pulsuum mutationes fiunt.
Facultas autem vel dissolvitur, vel oneratur ac gravatur. Dissolvunt et labefactant
facultatem, quae spiritus ac solidas partes, e quibus Medici robus facultatis aestimant,
dissolvunt, quod fit a morborum pravitate, magnis intemperiebus, dolorum vehementia, ac
diuturnitate, alimenti inopia, ac nimiis evacuationibus. Atque tales caussae omnes faciunt
pulsus primo parvos, celeres, crebros, debiles: deinde parvos, tardos, crebros, languidos:
postea minimos, tardissimos, creberrimos, languidissimos: tandemque facultate vel pene
exhausta, vel admodum resoluta, intermittentes, deficientes, myuros, vermiculantes,
formicantes. Gravant vero atque onerant facultatem humorum copia, instrumentorum morbi, ut
inflammationes, aliique tumores. Neque onim sufficit facultatem esse salvam, sed et objecta,
circa quae versatur, moderata esse; atque instrumenta, quibus utitur, recte sese habere
oportet: aliâs, gravatis viribus, actiones non recte obeuntur, atque hinc oppressâ atque
oneratâ facultate omnia pulsuum inaequalium atque inordinatorum, seu peculiaria nomina
habeant, seu iisdem destituantur, genera ortum habent. Et haec per omnia affectuum praeter
naturam genera discurrenti manifestiora evadent. Hoc loco unum atque alterum quasi exempli
loco in specie considerare libet.
Febrium pulsus. Febris primo omnis, quâ febris, pulsus facit magnos celeres, et
crebros. In febri enim, quatenus febris, nihil nifi usus augetur. Verum cum febri multa
accidere possint, hi pulsus non in omni febre observantur.Nam si
facultas sit tam debilis, ut arteriam non satis atrollere possit, aut arteria tam dura, ut
satis distendi non queat, non fient pulsus magni, sed celeritas solum atque frequentia
augebitur. Ephemera quidem febris pulsum habet naturali proximum; nisi quod major et celerior
est diastole. Cum enim in febri ephemera tantum sint spiritus inflammati, calorque auctus:
magnitudo quoque et celeritas in dilatatione augetur. Cum vero tantum in spiritibus sit
incendium, nec adsit magna fuliginum copia, systole non mutatur. In febribus putridis initio
fiunt pulsus parvi et inaequales. Opprimitur enim calor innatus; unde fit pulsus parvus:
calorque frigori est permistus; unde inaequalitas. In omnibus etiam putridis systole est
velocior; quam diastole, inprimis per augmentum; cum multa fuliginosa excrementa in febribus
putridis abundent. Verum ut non est unum putridarum febrium genus: ita nec pulsus in omnibus
ejusmodi. Pulsus tertianarum, cum paroxysmi invadunt, sunt quidem parvi, debiles, tardi ac
rari: non tamen parum a pulsibus quartanarum differunt. In quartanae enim principiis arteria
videtur esse quasi alligata, atque ad interiora retracta. Et quamvis aeger sit juvenis: tamen
talis est motus arteriae, qualis in senibus. Increscente paroxysmo in tertiana pulsus magni,
vehementes, celeres ac crebri, omnisque inaequalitatis, praeterquam febrilis, expertes sunt,
ob materiae tenuitatem, quae facile inflammatur. In quartana vero pulsus rarus est toto morbi
progressu, et nulla febris ex omnibus est quae pulsus tam tardos ac raros habeat, quam
quartana. Etsi enim, dum increscit paroxysmus, fiant pulsus velociores et frequentiores: tamen
si eos cum pulsibus tertianae comparaveris, longe tardiores ac rariores animadvertes, quam in
tertiana. Hectica tandem febris, ob facultatis vitalis debilitatem, pulsum magnum et
vehementem habere non potest: cui accedit instrumentorum durities, quae commode distendi non
possunt. Unde pulsus necessario parvi, frequentes, imbecilli, dutri et aliquomodo celeres
oriuntur.
Inflammationum pulsus. Inflammationes et ipsae pulsum mutant, inprimis internae
et magnae. Inflammatio omnis, ut Galenus, de pulsu ad tyron. c. 11.
docet, habet communem pulsum, veluti serrantem, ut alia pars arteriae attolli, alia non
videatur; cum illa scilicet videatur durior. Habet etiam vibrationis aliquid hic pulsus, ac
celer quidem et creber est, non tamen perpetuo magnus. At vero cuique est proprius: nascenti
quidem justo major et vehementior, et celerior et crebrior: Augescenti adhuc, cum illa omnia
increscunt, tum clare jam durior et et magis vibratus. Vigescenti autem manifestior est,
duriorque et vibratus magis: sed minor est, quam dudum; non tamen languidior, nisi facultatem
excedat affectus, quo casu crebrior fit, et celer.Adest enim in
inflammatione calor nimius, ob quem usus augetur, naturaque cogitur, ut pulsus faciat magnos,
celeres, frequentiores: cui etiam dolor accedit. Deinde reperitur in inflammatione tensio,
obquam fiunt pulsus duri. Quibus omnibus concurrentibus, necessarium est pulsus fieri
serrantes. Irritata enim natura dolore et usu aucto cogitur, ut faciat pulsus magnos: verum
arteria dura ob tensionem ad extensionem inepta est; et quia durities illa non ita aequalis
est, sicut illa, quae ex siccitate provenit, fiunt inde pulsus serrantes: cum scilicet partes
durae ex tensione non attolluntur; reliquae, quae minus tenduntur, altius elevantur. Verum ut
Philosophi istud scimus, et necessario hunc pulsum in inflammationibus reperiri credimus:
licet raro hujusmodi serrantem pulsum tactu deprehendamus; ut loquitur Lud. Mercatus, de Causs. Puls. cap. 25: id quod fortassis de aliis nonnullis pulsibus
quoque verum est. Cum autem varia in inflammationibus accidere possint, fit saepe, ut hae
pulsuum differentiae non in omni inflammatione reperiantur. Sit enim facultas debilis, tum
imminuitur magnitudo, et crescit frequentia. Ita pro partium inflammatarum ratione pulsus
mutantur. Quando membrum est mollius, etiam pulsus est minus durus; pars, quae nervis abundat,
facit pulsus duros: quae contra nervis non abundat, etsi arteriis abundet, minus duros: cum
facilius intendantur nervi, quam arteriae. Copia vero arteriarum ad inaequalitatem, facit,
quam gignit magna arteriarum obstructia. Omni quoque internae parti inflammatae accidit febris
continua, et prout pars est calidior vel minus calida, cordi vicinior vel ab eodem remotior:
ita fiunt pulsus majores. Ex quibus, qui omnium inflammationum pulsus sint, colligere non ita
difficile est, quos qui in specie cognoscere volet, consulat Galenum, in
fine libri de pul. ad tyr. Exempli gratiâ hac saltem annectimus, pulsus pleuriticorum et
phreneticorum sunt duriores; lethargicorum, peripneumonicorum, in inflammatione ventriculi,
uterique, molliores: quod illae partes sint duriores, hae molliores. Peripneumoniae pulsus non
est durus, sed valde inaequalis; inflammationis diaphragmatis, pleurae est serrae similis; cum
pulma careat nervis, pleura vera et diaphragma corpiosis nervis contexta sint.
Doloris pulsus. Inter symptomata, quae pulsum mutant, praecipue est dolor.
Facit autem dolor pulsus initio majores, vehementes, celeriores. Facultas n. rei dolorificae
praesentia irritata cupit id, quod molestum est, expellere, et sanguis ac spiritus a motu
incalescunt; unde et usus augetur, ac sacultas majori conatu actionem obire cogitur. Si vero
dolor augeatur et continuetur, ut vitalis facultatis robur dejiciatur, filunt pulsus minores,
debiliores, celeriores tamen et frequentiores, tandemque ex dolore, facultate pene dissoluta,
extreme parvi, debiles et formicantes.
CAPUT XIII. Quid Pulsuum simplices Differentiae significent et
praesagiant.
REstat ultimum, nimirum ratio ex pulsibus affectus p. n. cognoscendi, morbique eventum
praedicendi. Etsi vero facile ex caussis pateat, quid quilibet pulsus significet: tame qua
ratione distingui illae caussae possint, et quantum periculi portendant, in specie explicandum
est.
Magnus pulsus quid significet. Magnum primo pulsum provenire posse a facultate
forci, instrumento molli, et usu aucto, supra dictum est. Ex quo manifestum est, magnum pulsum
inprimis familiatem esse usus accretioni, deinde facultati forti et instrumento molli; atque
hinc in aegrotantibus calidum morbum significare. Nisi enim calor esset auctus, ususque
urgeret, natura ultra mediocritatem ateriam non attolleret. Ac propterea magnus pulsus, nisi
impediatur, omnes febres sequitur. Impeditur autem vel ab imbecillitate facultatis, ut in
malignis febribus fieri solet, vel a duritie instrumenti, vel â caussis hisce conjunctis. Et
cum arteria valde dilatari non possit, nisi virtus fortis sit, vel certe non debilis, pulsus
magnus simul etiam virtutis robus, vel mediocritatem significat. Si fuerit virtus fortis,
pulsus simul est vehemens. Si vero non sit vehemens, usum magis auctum indicat, cum quo tamen
virtus moderata, et instrumentum ad dilatationem aptum concurrat. Ac proinde pulsus magnus in
omnibus febribus bonum signum est. Etenim pulsusmagnus fieri non potest, licet usus urgeat,
vel arteria sit mollis, nisi quoque tale virtutis adsit robur, quod arteriam valde dilatare
possit.
Parvus pulsus quid significet. Parvus vero pulsus aut facultatis debilitatem,
aut usus remissionem, aut instrumentorum duritiem arguit. Facultas enim debilis arteriam valde
dilatare non potest, licet usus urgeat, et instrumentum aptum sit. Instrumentum durum dilatari
valde non potest, quamvis usus urgeat, et facultas ad distendendum satis roboris habeat. Nisi
vero usus urgeat, Natura, quae nihil frustra agit, arteriam valde non distendit. Ex quibus
vero harum caussarum pulsus parvus proveniat, hoc modo distinguendum. Si pulsus parvus simul
languidus fuerit, a facultate debili parvitatem provenire indicio est: si pulsus sit parvus et
durus, ab arteriae ducitie proficisci indicat: si nec debilitas, nec durities in pulsu
deprehendatur, ab usu imminuto dependere argumento est, et vel calorem imminutum, vel spiritus
dissipatos esse significat, quod ex praecedentibus facile distingui potest. Ex quibus patet,
pulsus parvos non semper idem indicare, sed varia, pro varietate caussarum, a quibus pendent.
Parvi enim cum facultate debili, mortem reliqui parvi longos et difficiles morbos plerumque
significant.
Celeris pulsus indicia. Celer pulsus usum auctum, et vires adhuc fortes, aut
certe non admodum debiles significat. Primo enim omnino usum auctum indicat. Nam si Natura
magnitudine usui posset satisfacere, non opus esset adjungi celeritatem; verum, quia
magnitudine non valet usui satisfacere, defectum illum celeritate complere conatur. Usus tamen
solus ad celeritatem inducendam non sufficit, sed ut celeriter moveatur arteria, moderate
virtute robusta, aut certe non debili opus est, cum languida facultas celeriter movere non
possit. Quamobrem sola celeritas nunquam reperitur, sed illi vel magnitudo, vel mediocritas,
vel crebritas adjungitur. Magnitudo solet antecedere celeritatem, quae id, quod de est
magnitudini, complet: quae si nec ipsa sufficit, adhuc adjungitur crebritas. Interdum et sola
frequentia celeritari adjungitur. Cum enim usus urget, facultas vero ex aliqua caussa
debilitatur, ut usui satis facere non possit, magnitudo imminuitur; et quantum de magnitudine
decedit, tantum frequentia iterum supplet. Unde in sanis pulsus magnus et celer calorem ex
motu atque exercitiis, balneis et similibus caussis excitatum, qui tamen vires nondum
debilitarit, significat: pulsus vero celer et creber sine magnitudine, indicat motum nimium
atque exercitationem, vel balnea, quae vires, jam debilitarint, ut magnum pulsum edere amplius
non possint, sed loco illius crebritatem adjungere necesse habeant. In aegris vero pulsus
celer affectionem calidam significat, et, ut Galenus, 3. de praesag. ex
puls. c. 3. habet, jure censuerunt plurimi et praestantissimi Medici, celeritatem
febricitantium pulsibus perpetuam esse; certiusque est febris signum celeritas, quam magnitudo
aut frequentia. Et quidem si adjungatur magnitudo, usum auctu significat, sed ita, ut illi
magnitudo viresque in dilatando sufficere possint. Si vero frequentia sine magnitudine
adjungatur, affectum calidum indicat, qui vires debilitari, ut, quantum satis, est, arteriam
dilatare, usuique satisfacere non possint. Quod si usus urgeat, veru instrumenti durities
distensionem impediat: durities ea tactu percipitur.
Tardi motus indicia. Tardus contrarium indicat, caloris scilicet inopiam et
necessitatem refrigerationis non magnam; viresque non satis firmas. Si â facultate debili
provenit tarditas pulsus, simul est languidus: si vero ab usu imminuto, solum est tardus.
Frequens pulsus quid significet. Frequens pulsus usum auctum valde, vel
facultatem imbecillam, vel instrumentum durum significat. Si a solo aucto usu provenit pulsus,
non est languidus, neque durus, crebrumque pulsum tum antecedit magnitudo et celeritas, et
tunc maxima in corporibus aegrotantibus caliditas, quae omnem in pulsu mediocritatem evertit,
significatur. Si â debili facultate proveniat, ipsa debilitas in pulsu percipitur, sicut et
arteriae durities, ob quam, quia pulsus magni fieri non possunt, frequentes eduntur.Adjungiturque fere omnibus parvis pulsibus frequentia; cum natura id, quod
deest magnitudini, primo celeritate, deinde et frequentia compensare soleat.
Rari pulsus quid indicent. Ravi vero pulsus flunt vel ob facultatem fortem et
instrumentum molle, vel ab usu imminuto. Nam si facultas sit fortis, atque instrumentu aptum
distensioni: tantum distendit natura, quantum usus requirit, ut neque celeritate, neque
frequentai opus sit. Ita si usus non valde urget, neque calor sit magnus, naturaque illi
refrigerando magnitudine distensionis satis facere possit, non addit celeritatem vel
frequentiam. Unde in sanis corpotibus temperamentum frigidius pulsus rarus indicat: in
aegrotis vero, ubi pulsus ad naturalem cujusque hominis pulsum compara tur, raritas morbum
frigidum indicat, crodisque et contentorum in eo frigiditatem significat, et proinde suspectus
pelrumque est, et pro malo signo habetur.
Vehemens et debilis pulsus quid significent. Validus ac vehemens pulsus
facultatem fortem monstrat, et quo fortior est, eo majores vires significat. Si tamen plane
naturae limites excedat vehementia, no tantum virtutis robur, sed et iritationem magnam
significat. Languidus contra vires dejectas indicat, et quo languidior est pulsus, eo majorem
viriu imbecillitatem arguit Cum vero facultas non uno, sed pluribus modis debilis reddi
possit: distinctione quadam opus est. Vel enim facultas debilis est ex spirituum dissipatione
ac resolutione, et tunc pulsus sunt debiles ac parvi; et si usus non urgeat, tardi: vel
facultas opprimitur humorum copia; idque indicant pulsus inordinati atque inaequales.
Pulsus durus et mellis quid indicet. Tandem si pulsus sit mollior, arteriae
mollitiem proprie indicat, et proinde in corpore sano vel potum immoderatum et cibum
humectantem, vel balneum, vel otium significat: in aegrotis vero humidum corporis habitum,
qualis est in hydropicis. Duriores contra pulsus arteriae duritiem vel ex tensione vel ex
siccitate indicant. Tensio fit a convulsionibus, vel tumoribus, aut repletione vasorum aut
humoribus vel flatibus. Exsiccatio fit in febribus ardentissimis et malignis; vel febre
hectica ac marasmo, qui exsuccum corpus reddit, vel ex Melancholia, et Quartana febre. Faciunt
idem et aquae sulphureae, ac medicamenta exsiccantia, si quis iis diu utatur: item victus
exsiccans, et atrophia, in quâ arteriae nutrimento destituuntur, fames, labor, sudor nimius,
sollicitudo, vigiliae, tristicia: quas caussas e praecedentibus et praesentibus facile
distinguere licet.
CAPUT XIV. Quid reliquae Pulsuum Differentiae significent et
praesagiant.
AEqualitas et inaequalitas pulsus quid indicet. REliquas pulsuum differentias,
et primo aequalitatem atque inaequalitatem quod attinet, pulsus aequalis in aegris etiamsi
materiae dispositionemsitionem fixam significet: tamen malam spem non
praebet, quod naturae ad morbum concoquendum firmitatem declarat. Inaequalitates vero omnes
pejores sunt, et vel vasorum obstructiones, aut compressiones, vel humorum abundantiam
virtutemque oneratam significant. Et quidem inaequalitas signularis periculosior est, quam
systematica; cum caussa, quae unicum pulsum vitiat, graviro proculdubio sit, quam quae plures
vitiat. Unde pulsus in uno pulsu inter mittentes perniciosiores sunt, quam in pluribus
intermittentes; cum periculosius sit, ne unum quidem ictum integrum perficere posse, quam
inter plures aliquando intermittere: modo utraque intermissio a debili facultate proveniat.
Nam si vitio tantum instrumenti in uno pulsu intermissio fiat, etsi facultatem non parum
offendi atque impediri significet: tamen periculosa semper non est; ut in caprizante pulsu
accidit, ubi motus quiete solum interpolatur, et in duas quasi partes dividitur. Impares
itaque citati, myuri et dicroti valde mali sunt: quamvis inter eos aliqua videatur esse
differentia, quod impar citatus minus praesagiat periculum, quam intermittens in una
pulsatione. Indicat enim facultaem quidem debilem, aggravatam tamen, et minus imbecillem, ac
propterea conantem expellere id, quod molestum est.
Intermittens pulsus quid signisicet. Inae qualitas systematica ex quibus
caussis fiat, supra dictum. Ex quibus colligi potest, inae qualitatem systematicam
inaequaliter factam esse minus periculosam, quam inaequalitatem aequaliter factam; cum illa
plerumque instrumenti vitio, haec vero ab imbecillitate facultaris accidat. Intermittentes
proveniunt vel ab instrumenti vitio et obstructione, vel a facultatis debilitate. Si ab
instrumenti vitio fiat intermissio, magnitudinem et vehementiam pulsus vix plane amittit:
verum si a facultatis debilitate proveniat intermissio, omnes pulsus debiles erunt, qui omnino
sunt periculosi, alii tamen minus, alii magis. Periculosi sunt, quorum intermissio non excedit
tempus unius pulsus: quod si diutius quiescat, tanto sunt prioribus periculosiores, quanto
diutius quiescunt. Qui vero duorum pulsuum tempora intermittendo transigunt, omnium sunt
periculosissimi; et eo periculosiores, quo plures ictus et quo diutius intermittunt;
existimatque Galenus, 2. de praesag. ex puls. cap. 4. si duorum pulsuum
tempore arteria quiescat, vix superstitem hominem esse posse. Minus tamen senes, quam juvenes
periclitantur cum pulsu intermittente; et mox ab illis pueri, ut idem, allegato loco, docet; observatumque est senes, qui in febribus et asthmate pulsus
habuerunt intermittentes, convaluisse pueros item cum tali pulsu supervixisse. At juvenes cum
tali pulsu aegrotantes vix evadunt; nisi talis pulsus, sit alicui naturalis, qualem refert,
fuisse in quodam juvene Galenus, in fine lib. de praesag. ad Posthum.
Imbecillae enimfacultates a parvis quoque occasionibus offenduntur: at
firmae tantum dejiciuntur a maximis. Adhuc periculosior est pulsus deficiens: majorem enim
imbecillitatem arguit nihil movere posse, quam per intervalla tantum movere posse.
Intercurrentes. Intercurrens vero pulsuum omnium inaequalium est securissimus.
Licet enim oneratam virtutem indicet: tamen eam adhuc validam esse, integram, et cum caussa
morbi pugnantem significat, et proinde victoriam promittit.
Reciproci deficientes. Reciproci deficientes ut intermittentibus sunt cognati,
ita etiam magnum facultatis imbecillitatem, et magnam naturae laborem, cum pugna tamen quadam
adversus caussas praeter naturam, indicant.
Myuri. Myurus et ipse facultatis imbecillitatem consequitur atque indicat.
Vermiculantes. Vermiculans quoque facultatem insigniter debilitatam
significat.
Formicantes. Formicans facultatis adhuc magis dejectae indicium est; et si in
febribus morbisque diuturnis percipiatur, mortis certum signum est. Pulsus hos facultatem
prostratam significantes complexus est Galenus, 2. de praesagiis ex pulsib.
cap. 3. his verbis. Quare oratione summatim repetita sermonis hic finem
faciamus: omnes pulsus, qui longe a naturali mediocritate discesserunt, non sunt boni.
Languidissimus vero, et tardissimus, rarissimusque, omnium pessimi sunt; ab illis minimus,
mollissimus, in de creberrimus: at non celerrimus, vel maximus, sed sunt hi modice
periculosi.
Undosus. Undosus et ipse interdum facultatem oneratam et gravatam ac
debilitatam significat. Et malum signum est, cum in vermiculantem mutatur: interdum tamen
virtutem non mediocriter validam, arteriasque humore madentes, et propterea decretorium
Serratus. sudorem significat. Serratus pulsus nec ipse bonum signum est, et
internam inflammatione magnam indicat, a qua, nisi fortis sit virtus, aeger non facile
evadit.
Ordo quid indicet in pulsibus. Ordo fixam et perpetuam quodammodo caussam
significat: perturbatio vero ordinis variantem. Itaque ordo si pulsus alias est commodus,
virium firmitatem indicat. Inordinatus vero facultatem imbecillam, eamque a fuliginosis
excrementis oppressani significat. Verum ubi ordo cum incommoda pulsus ubi ordo cum incommoda
pulsus inaequalitate invenitur, non solum non virtutis robur, sed et summam debilitatem
significat, fixamque et permantentem caussam indicat, et malum signum est; ordinisque
perturbatio in optimis pulsibus non tam malum signum est, quam in malis ordo constans.
Rhythmus quid significet. Tandem rhythmum quod atttinet, cum praecipua
variationis rhythmi caussa sit usus mutatio, rhythmi mutatio usus variationem significat.
CAPUT XV. Qui Pulsus Salutem vel Mortem Crisimque
praesagiant.
EX quibus omnibus facile apparet, qui pulsus facultarem fortem vel debilem, et consequenter
salutem vel mortem indicent. Quae ut summatim quasi complectamur, facultatem fortem
significant pulsus magni, celeres, vehementes, dicroti, undosi. Inter extremos vero solum
vehementissimus robustam facultatem indicat.
Facultatem fortem et debilem significantes pulsus. Inter pulsus vero facultatem
fortem significantes primum locum habent omnes vehementes; post eos est pulsus magnus; hinc
celer, undosus; postea dicrotus. Vehemens n. pulsus semper a facultate robusta provenit; et
quo est vehementior, eo majus naturae robur indicat. Languidas vero vires significant pulsus
parvi, languidi, intermittentes, myuri omnes, vermiculantes, formicates, atque omnes pulsus,
qui a mediocritate ad extremum deflexerunt, excepto vehementissimo, quem semper virtutem
fortem significare diximus. Et quidem ostendunt hi pulsus facultatem vel ex se imbecillem, vel
vitio aut multitudine humoru gravatam. Qui ex se ipsa facultatem imbecillam ostendunt,
aequales sunt: qui vero ab onerata et gravata facultate proveniunt, inaequales sunt: nonnulli
facultatem et per se debilem, et ab humoribus adhuc magis oppressam significant. Hinc
vermiculantes, formicantes, intermittentes, et myuri deficientes mali sunt; et quo pulsus est
languidior et minor, eo majorem virium debilitatem arguit.
Qui pulsus salutem significent. Cum autem omnis de morbi eventu praedicenti
ratio pendeat ex collatione virium cum morbo: facile hinc patet, pulsus, qui salutem in aegris
promittunt, aut certe salutis spem non adimunt, esse eos, qui parum a naturali et sanorum
statu declinant, et sunt aequales, ordinati, magni, vehementes: inter languidos vero, parvos,
inaequales atque inordinatos illos, qui minus languidi, majores, aequaliores, atque
ordinationes evadunt. Tales enim pulsus virtutis robur augeri significant. Inprimis vero
pulsus vehemens et magnus bonam salutis spem praebent, et omnium maxime, si in differentiis
probam observant aequalitatem.
Illud tamen, quod dictum fuit, pulsus eos esse optimos, qui sanorum pulsibus similes sunt,
de iis solum morbis accipiedum, qui nullam malignitatem conjunctam habent. Saepe enim accidit
in febribus plane malignis et pestilentibus, ut sicut urina, ita et pulsus sanorum pulsibus
fere similes appareant, etiam cum mors prae foribus est. Ideoque alia signa tum perpendenda
sunt, et soli pulsui in hisce morbis non fidendum, atque illi ipsi pulsus ideo suspecti esse
debent, quod aliquam debilitatem fere conjunctam habent. Neque enim illi pulsus praeter
naturamomnes sanorum conditiones habere possunt; ac, qui sanis similes
in caeteris esse dicuntur pulsus, languidiores tamen sunt, et quandoque etiam minores.
Qui pulsus mortem pranuncient. Contra pulsus languidi, parvi, tardi, atque
alii, qui faculatem debilem indicant, mortis periculum portendunt; si una quoque alia mal
signa appareant. Hîc enim diligenter notantum, ex pulsibus malis solum mortem non facile esse
praedicendam. Deinde et hoc attendendum, an aliqua externa atque evidens caussa, quae pulsum
mutaverit, praecesserit, ne, quae aliunde provenit pulsus mutatio, eam morbo adscribamus. Mali
quoque sunt omnes pulsus, qui ad extremitatem, excepto vehementissimo, perveniunt, atque inter
illos minimi, languidissimi, tardissimi et ratissimi omnium pessimi habentur. Proveniunt enim
tales pulsus ab ingenti debilitate, et frigiditate, quae cor, vel spiritus, vel sanguinem
occupavit. Ex inaequalibus vero minus periculosi sunt, in quibus plures pulsus magni ac
vehementes reperiuntur. Valde vero periculosi sunt ex inaequalibus, formicans, vermiculans,
intermittens, intercurrens, myurus. Formicantes sunt longe pernitiossimi, virtutemque ad
extremam debilitatem pervenisse arguunt, et in febribus, quae temporis diuturnitate vires jam
exhauserunt, certum sunt mortis indicium. Intermittentes et ipsi alii planê exitiales sunt,
alii summum periculum portendunt. Et quia alii in uno pulsu, alii in pluribus intermittere
dicuntur, qui in uno pulsu tantum intermittunt, eos periculosiores esse iis, qui in pluribus
intermittunt, antea dictum est, et praesertim si sequens motus priore sit minor. Ubi vero in
pluribus pulsibus fit intermissio, quo quies atque intermissio est diuturnior, eo majus
periculum indicatur. Atque in pulsu intermittente senes ac pueros minus periclitari, quam
juvenes, jam supra dictum. Juvenibus enim hos pulsus plane exitiales statuit Galenus.
Observarunt tamen recentiores, aegros quosdam, in quibus pulsus ultra septem ictuum spatium
intermisit, evasisse: verum id rarum est. Sunt et illi pulsus intermittentes valde periculosi,
in quibus motus posterior priore languidior est. Facultatem enim magis magisque dejici
indicatur. Ex hoc genere sunt pulsus myuri, et inprimis deficientes atque intermittentes, qui
eousque decrescunt, ut arteria tandem plane quiescere videatur.
Eventus morbi quomodo ex pulsibus cognoscatur. Tandem etiam ad eventus modum
cognoscendum aliquid pulsus faciunt. Pulsus enim, qui sunt imbecilliores, tardiores ac
rariores, per crisin morbum non desiturum significant, sed potius per solutionem paulatim
factam; pulsus vero inaequales, vehementes, magni, celeres et frequentes potius per crisin
solutum iri morbum indicant; et quidem instante crisi pulsus inordinatos atque inaequales
fieri necessecesse est. Nam cum in crisi fiat naturae cum morbo pugna,
ea sine motibus inordinatis atque inaequalibus fieri non potest. Et quidem si pulsus ex
languidis fortes, ex parvis magni flant, proximam crisin significant. Ac bonam crisin
praesagiunt ii pulsus inaequales, in quibus plures sunt pulsus magni, quam parvi; plures
celeres, quam tardi; plures moderati, quam crebri; plures vehementes, quam languidi.
CAPUT XVI. De signis e lingua petendis.
ATque hi quidem praecipui fontes sunt, e quibus signa morboborum et caussarum morbificarum
petuntur. Diligens tamen Medicus in urina et pulsibus non plane subsistit, sed et sudores,
sputum, linguam et alia cosiderat; ut ex sequentibus in specie patebit. Verum cum de
sudoribus, sputis, alvi excrementis jam aliquid dictu sit, de differentiis
et caussis symptomatum, hic saltem aliquid de lingua addemus.
Lingua morborum signum. Lingua plurima et certa satis, praecipue in febribus,
signa exhibet, ita ut morbi natura, et mutatio ex lingua saepe non minus, quam ex urina,
cognosci possit. Docet hoc ipse Hippocrates, 6. epid. sect. 5. aph. 13.
. Lingua humorum serum quale sit indicat.
Pallidae quidem seu lutea linguae ex bilis redundantia fiunt: Biliosum autem â pingui.
Rubicundae vero â sanguine: Nigrae ab atra bile: valde resiccatae ex succensa fuligine et
utero: Albae ex pituita. Et aphor. 15. . Lingua humorum dominium colore refert. Ideoque per hanc ad humorem dignotionem
pervenimus. Et quoties vel colloris vel saporis in lingua mutatio sponte accidit: toties
in corpore mutationem aliquam fieri certum est. De quo etiam Hippocrates, ib. aph. 16. Carnes gustanti salsae supervacaneam quandam humiditatem indicant. Cum
autem omnes linguae, quae morbosam affectionem significant, sanorum linguis sint dissimiles,
sciendum primo, quae linguae hominis sese recte habentis sit constitutio. Linguae
naturalis constitutio. Est autem hominis sani lingua nec sicca nimis, nec humida; nec
densior, nec rarior; nec aspera, nec laevis nimis, colore rubicundo, pura, nulla humiditate
aliena obducta, ad sapores omnes percipiendos apta.
Ab hac naturali constitutione si declinet, morbosae constitutionis indicium est, et qualis
sit humorum in corpore constitutio, indicat. Cum enim lingua carnem habeat raram et
spongiosam, ac insignes venas, facile ab humoribus, praecipue eorum sero et fuliginibus ab
inferioribus adscendentibus mutatur. DuaeCausae mutata
linguae enim praecipue caussae sunt, quae naturalem linguae constitutionem mutant,
nimirum humorece venis et arteriis linguae ex sudantes, et linguae tunicam praecipue
inficientes; deinde fuligines et humores ex partibus inferioribus, ventre praecipue et
thorace, adscendentes. Quibus tamen interdum humores e capite defluentes conjunguntur.
Coloris linguae mutatio. Principio autem colorem linguae mutatum, et quidem
album colorem quod attinet, eam â pituita provenire, et in omni febre putrida talem fieri
nonnulli statuunt, pituita a febrili calore in capite liquata. Verum cum non semper in capite
pituitae abundantis tum adsint indicia, magis probabile est, salivam, quâ lingua semper madet,
ac qua praecipue ejus tunica humectatur, a calore febrili exsiccari, et mutari, ac ita simul
colorem tunicae hujus et linguae mutari. Id quod docet Hippocrates 7.
epid. in historia Pythodori: Lingua, inquit, ex
somno si non collueretur, subalba praesiccitate. Atque idem testatur experientia. Color
vero albus, postea fere in luteum vel nigrum mutatur, dum humores alii linguae communicantur,
et tunica illa externa praecipuê â fuliginibus febrilibus mutatur. Unde et natura et tempora
febris linguae color indicare potest. Nam, ut Hipp. 3. de morb. habet;
Pincipio lingua alba est vel flava: progressu temporis nigrescit; et si in
principio morbi nigrescat, citius morbus finitur, sin posterius, tardius. Ideoque dum
lingua diu manet alba, vel pituitae abundantiam significat, vel tardum morbi motum, et humorem
linguae superinfusum non multum a calore febrili alterari indicat. Contrarium accidit, si
morbi motus sit velox, et statim extremos labores habeat. De quo etiam Hippocrates, in Coacis: quibus pleuriticis linqua in pincipio biliosa fuerit, septimo die
judicantur. Non ergo linguae color niger, semper extimescendus; cum si reliqua signa bene
sese habeant, potius morbi brevis sit indicium: cum contra lingua diu alba vel flava manens,
cum signis aliis non bonis, morbum diuturnum vel periculosum significet. Ut enim humores,
quorum serum et pars tenuior salivae permiscetur et linguae super infunditur, sese habent, et
mutantur: ita etiam linguae tunica, quae humorem illum imbibit coloratur. Eaque porro â
fuliginibus calidis ascendentibus ita saepe corrumpitur, ut planê abscedat. Coctione vero
procedente et febre declinante, etiam color linguae ad naturalem statum redit, et humor
linguae superinfusus absumitur, et quod corruptum est separatur. Et quidem ea mutatio in
extremitate linguae primûm apparet; hinc etiam reliqua lingua sensim pura redditur; ultimo
radix. Et si quis quotidie linguam aegri diligenter inspiciat, morbi decrementum non minus
certo, quam ex urina, inde cognoscere poterit.
Sapor in linguae. Non solum autem color, sed et sapor, qui in lingua
percipitur, humorum in corpore statum indicat. A bile nimirum fit sapor amarus, âpituita dulci, dulcis; a salsa, salsus, ab humore acri, acidus.
Sicca etiam saepe et aspera lingua redditur, ut historias agrorum in libris epidem.
Hippocratis percurrenti, et quae in aegris quotidie fiunt observanti facile innotescit. Fit
autem lingua arida ex humiditatis, quae a calore febrili absumitur, defectu. Aspera redditur,
ob quandam partium inaequalitatem, ex siccitate nimirum. Unde aspera lingua majorem adhuc
humiditatis defectum arguit, quam sola siccitas. Imo saepe lingua rimas agit et finditur. Unde
tales asperae linguae febrilem ardorem ex ichoribus biliosis genitum significant.
LIBRI III. PARS II. De Signis Diagnosticis. CAPUT I. De Signis caussarum in Genere.
SEd ut ad speciem accedamus, Cum tria sint signorum genera, ,
praecipuê de Diagnosticis et Prognosticis agemus. De anamnisticis haec saltem monemus,
caussas, quae antecesserunt, cognosci vel ex effectis, quae reliquerunt, vel ex commodo aut
incommodo, quod afferunt, quae adhibentur. Et primo signa diagnostica quod attinet, Principio
qua ratione corpus aegrum â sano discernendum sit, inquirendum, et morbus seu imminens seu
praesens cognoscendus. De Imminentis morbi signa. imminentis autem morbi signis
generalis haec regula sit, omnem mutationem in actionibus, in accidentibus, et excrementis,
quocunque modo praeter consuetudinem et citra externam caussam evenientem, morbum minari. Cum
enim ista omnia secundum naturalem constitutionem sese habetia sanitatis signa sint, quam
primum in iis aliquid â naturali statu mutari incipit, â sanitate ad morbum delapsum
significat. Exempli gratia, si, qui antea corpore erat crassiore, emaciari incipiat; si quis
calor in corpore toto vel in parte percipiatur; si gravitatis sensus et lassitudo spontanea
suboriatur; si horror percipiatur; si dolor caput vel crura infestet, vel totum corpus
perambulet; si somnus interrumpatur; si pustulae ac aliena in corpore efflorescant; si sudor
praeter solitumerumpat: haec omnia jam imminentis morbi indicia sunt,
et vel plethorae vel cacochymiae praesentis, aut jam etiam putredinis incipientis signa
exhibent.
Morbi prasentis signa Eadem signa si cumulantur et augentur, morbum jam
praesetem indicant. Non enim specie, sed magnitudine saltem signe ista discrepant. Ut si qui
absque manifesta caussa externa plus sitire incipiat, morbum merito suspicamur; si quis vero
sitim intolerabilem patiatur, morjam ad esse indicio est.
Sed cum non sufficiat nosse homini morbum imminere aut jam etiam aegrotare, ses scire opus
sit, quo morbo laboret: morborum, caussarum morbificarum, et locorum affectorum, ut et
symptomatum, signa proponenda sunt. Et cum inter signa, quae nos in morborum notitiam
deducunt, etiam caussae morbificae sint: meritio signa caussarum praemittuntur. Etsi autem
fontes signorum supra propositi hîc omnino etiam adhibeantur et locum habeant: tamen signa,
quae inde petuntur, non ejusdem necessitatis, verum alia vix topica sunt, neque certi aliquid
ex iis de humore latente concludere licet: alia vero majorem in morbis indicandis necessitatem
habent.
Signa autem illa necessaria et convertibilia sunt duplicia, alia proprias, alia communia,
sed per syndromen collecta, et subjecto propio Signa propriae bumorum.
determinata. Propria sunt sapor, color, e motus humorum. Sanguis enim est dulcis; pituita
aquosa insipida; bilis, amara; pituita salsa salsum habet saporem; melancholia acidum, sicut
et pituita acida; melancholia adusta ponticum. Sanguis est rubeus, ut et bilis rubra; pituita
alba habet album, bilis pallida pallidum, flava flavum, porracea porraceum, aeruginosa
aeruginosum; melancholia nigrum turbidum, atra bilis nigrum splendidum colorem habet. Et cum
unus sapor vel color duobus humoribus competit: ex sapore et colore conjunctis possumus
humorem cognoscere. Ita ex albo colore et acido sapore acida pituita; ex acido sapore et nigro
colore melancholia; ex sapore pontico et nigro colore cum splendore atra bilis colligitur.
Tandem etiam humores suos determinatos motus habet. Singulis diebus movetur pituita: alternis
diebus bilis: melancholia de quarto in quartum movetur. Si talis motus absit, sanguis peccat.
Neque solum in febribus hi motus observantur, sed et diligentius attendenti in aliis morbis
occurrunt. Ita dolores capitis, arthritis, aliique morbi statis temporibus suas periodos
habent, easque non solum respectu dierum, sed et horarum observant. Bilis enim plerumque circa
meridiem movetur, vesperi melancholia, noctu pituita. De quo Galenus, 12.
meth. med. cap. 5. Qui ex crudis succis laborant, hos quotidie accessiones exercent, praecipue
ad vesperam et noctu, non mane, nec usque ad meridiem. Neque etiam tantum periodi, sed et
velocitas et tarditas motus morbi abhumoribus pendet, eosque indicat.
Morbus enim velox ab humore tenui, calido, et bilioso dependet: tardus a lento et crasso.
Singa communia seu syndrome signorum. Verum quia humores in penitioribus
corporis partibus latentes non semper licet per sapores et colores cognoscere; fieri etiam
potest, ut periodi occultentur, aut a Medicis, qui perpetuo aegris assistere non possunt, non
observentur: plerumque syndrome signorum communium Medicis instar propriorum signoru est,
atque iis ad cognoscendas etiam caussas morbificas utuntur. Licet enim, si singula separatim
considerentur, nihil certi ex iis de morbo concludere liceat: tamen si conjunctim sumantur,
atque ita determinentur, necessario Medicum in latentis humoris cognitionem deducunt. Talia
autem signa suppeditat fons caussarum et effectorum, seu antecedentia et consequentia.
Antecedentia omnia ad duos fontes pertinent, primus omnes caussas externas atque evidentes,
seu res non naturales; secundus corporis dispositiones complectitur. Consequentia vero sunt
omnia symptomata, et quae prosunt ac nocent.
Primo quod attine res non naturales, seu ea, quae assumuntur, geruntur, retinentur et
excernuntur, et foris corporis incidunt: res eae saltem corpus et viscera ad hujus vel illius
humoris generationem disponunt, prout corpus vel calefaciunt, vel refrigerant, vel alias in eo
mutationes efficiunt. Quas autem mutationes in corpore efficere possint res non naturales,
supra, lib. 2. part. 2. cap. 2. de causs. morb. dictum est.
Deinde maximam in humoribus generandis vim habent, et propterea in indicandis humoribus
plurimum possunt dispositiones, sine quibus caussae illae evidentes et res non naturales parum
possunt in producendis humoribus. Hinc enim fit, ut etsi plures in eodem aere calidiore
versentur, non omnes tamen in febrim incidant; aut qui eodem cibo vel potu intemperato
utuntur, non mones morbo corripiantur. Possunt aute illae dispositiones ad quatuor capita
redigi: primum est haereditaria aliqua dispositio. Secundo aetas. Senes enim frigidis, juvenes
calidis humoribus abundant. Tertio corporis constitutio. Macileti enim et graciles calidos
potius humores, quam frigidos; obesi contra frigidos potius, quam calidos habent. Quarto,
intermissa aliqua consueta evacuatio. Cujus n. humoris evacuatio consueta omissa est, illam
abundare, et facile augeri posse indicio est.
Consequentia. Verum cum signa, quae caussae praecipue particulares suppeditant,
non semper certa sint, nisi plura concurrant, neque semper in hyeme pituita abundet, sed etiam
quis febre ardente corripi, eademque etiam senex laborare possit: praeter haec effectus et
subsequentia considerare utile est, quae rectissime humores redundantes produnt. Subsequentia
vero sunt symptomata, et inter ea primo omnium actionu laesarum genera; deindeexcreta et retenta; tandem qualitates corporis mutatae. Huc etiam referunt nonnulli
morbos ab humoribus ortos. Ita febris ardens bilem, quartana melancholiam, phrenitis bilem
indicat. Deinde juvantia et laedentia.
CAPUT II. De Signis Caussarum et Humorum in Specie.
Plethorae signa. ET ut in specie secundum hos fontes singularum caussarum signa
inquiramus, sanguinem abundare et plethoram quoad vasa colligimus, si caussae eae
praecesserint, quae supra, lib. 2. par. 2. c. 3. enumeratae sunt.
Habitus corporis est carnosus et firmus, halituoso vapore perfusus, venae sunt editiores, et
praecipue ab exercitatione et aestu turgent, et musculi distenduntur, cum prae copia venae
majores se in minores exonerant; unde et musculosas partes repleri accidit. Virium robur cum
fanguine proportione quadam incrementum sumit. Et si sanguis omnem venarum cavitatem nimis
repleat, ut satis difflari non possit, crassescit, et prae pondere magis partes inferiores
affectat. Hinc tibiarum musculi repleti laboriosius moventur, et lassitudo gignitur.
Respiratio quoque ex minimo labore difficilior redditur. Nam musculi thoracis sanguine quasi
onusti ac pigri difficilius moventur, omniaque vasa tumida ac plena sunt, ut respirationis
instrumenta libere dilatari non possint. Animi mores sunt hilares et jucundi, discursus et
memoria hebetiora, seu, ut Galenus, 1. de nat. hum. 7. 39. scribit,
. Somnus est profundior et diuturnior, vaporibus multis a toto
corporo in cerebrum ex halantibus; et blandus cum jucundis insomniis, de rebus rubris, ac
sanguine. Motus difficilior et minus expeditus. Pulsus magnus, fortis. Naturales actiones
maxime perficiuntur; cum et uberius homo alatur ac tenera quoque aetate plurimum augescat, et
magis idoneus sit ad liberos procreandos. Urina est copiosior, colore et substantia mediocris,
contentumque in ea paulo copiosius. Totius corporis, atque inprimis faciei color rubicundus
est et roseus, oculoru venae rubent: cutis calida tangitur; calor tamen lenis est: Facile
ferunt sanguinis evacuationes, sive fiant manifestae per venae sectionem, sive obscurae per
inediam, laborem, vigilias; cibi paucitas lassitudinem tollit, et sitim estinguit, ut est, 6. Epig. com. 3. t. 28. Laeduntur vero a calidis et humidis, et omnibus
quae calorem augent, nocet otium et cibi sanguinem augentes. Plethora vero ad vires
cognoscitur ex corporis gravitate, pulsu inaequali, cruditatum, et saepe incipientis
putredines signis.
Pituitae signa. Ex iisdem fontibus peti possunt signa, quibus pituita abundans
cognoscitur. Nam primo omnia illa praecesserunt, quae ad pituitae generationem facere possunt,
quorumsupra, lib. 2. part. 2. cap. 4. facta est
mentio. Deinde ii, qui quibus pituita abundat, in omnibus actionibus lenti sunt, torpidi ac
segnes, tardi ad motum, stupidiores sensibus, et tarde tradita percipiunt, quae tamen
aprehenderunt, firmius retinent; ad somnum sunt propensi, dormiuntque profundius; somnia
habent de pluviis, aquis nivibus, grandine, glacie, sub mersione. Mores quod attinet, sunt
insulsi, non facile irascuntur. Pulsus est parvus, tardus, rarus et mollis. Siti non vexantur:
appetentia est languidior. Corripiuntur morbis frigidis et humidis, ut hydrope, lethargo:
morbi, quo patiuntur, sunt chronici, et tardioris motus. Per nares, os, tussimque plurima
pituitosa excrementa rejiciunt, salivaque abundant. Urina est alba, pallida, nunc tenuis, nunc
crassa et turbida. Cruda itam et pituitosa est dejectio: sicut et sanguis, qui quocunque modo
ê corpore effluit. Totum corpus est album, crassum, molle, et ad tactum frigidius. Cibi
potusque calidi, et omnes caussae calefacientes et siccantes prosunt: Facile quoque ferunt,
quae vim pituitam incidendi, attenuandi, evacuandi habent: ferunt etiam facile jejunium:
nocent contra refrigerantia et humectantia, incrassantia, quaeque pituitam retinent et augent.
Atque haec signa pituitam naturalem et dulcem abundare demonstrant. Si acida vero pituita
abundet, omnia figna modo enumerata sunt vehementiora.
Salsa vero pituita cognoscitur, si praecesserint caussae et pituitam, et serosam humiditatem
generantes: si adsit sitis, sapor salsus, mordicatio; quae excernuntur, cruda sunt, sed simul
mordacia. Quae juvant non simpliciter calida sunt, sed talia, ut aliqua ex parte etiam
refrigerent, ac temperent illam salsedinem. Necent quae nimis siccant, sicut et quae nimis
calefaciunt aut refrigerant. Actiones animales minus torpent. Cutis minus frigida sentitur,
quam ubi alia pituita redundat.
Bilis signa. Tertio Billis peccare cognoscitur, si ante cesserint caussae et
dispositiones corporis, quae ad generationem bilis faciunt, quae itidme supra, lib. 2. par. 2. cap. 9. expositae sunt. Si homo non sit sommolentus, sed
vigil; somniet deigne, tonitru et fulgure, litibus; sit agilis in motu, et in consilio
praeceps; facile irascatur; pulsus sit vehemens, velox, freques, durus et magnus; nisi tanta
bilis copia fuerit, et adeo fervens, ut cordis vires debilitet; Si coctio magis depravetur,
qua imminuatur vel auferatur, cibusque facile corrum patur in ventriculo, et nidorem exhalet:
si appetitus cibi quam potus minorsit: si morbi, affligant calidi et sicci; ut docet Galen.
4. aph. 2. ut febres tertianae, sive intermittentes, sive continuae, et
qui velocem habent motum, inflamationes sine magno tumore et pondere, herpes, erysipelas,
pleuritis, phrenitis, similesque affectus calidi, qui varia habent symptomata, prout in varias
partes incidunt. Nam si in cerebrumirruat bilis, fiunt, deliria cum
iracundia et rixis, vigiliae; si in ventriculu, sitis, nausea, oris amaritudo; si in
intestina, dysenteria; si in cutem, pustulae erodentes et biliosae. Eadem cognoscitur, si
urina sit flava e spledida, excremeta multum tincta; snguis sive sponte effluat, sive
mittatur, biliosus appreat, corporis habitus siccus, macer et gracilis, acreque et mordacem
calorem prae se ferens; venae sint amplae, color coporis flavus. Delectantur et juvantur tales
frigidis ac humidis, ut et bilem detrahentibus, prodestque iis acetum, 3. de
rat. vict. in. ac. t. 38. laeduntur calidis et siccis, jejunium non ferunt. Et prout
caussae et effectus, seu antecedentia et consequentia sunt vehementiora: eo etiam bilem magis
adustam, et proinde hanc vel illam ejus speciem denotant.
Meianchotia signa. Succus Melancholicus itidem cognoscitur ex caussis et
dispositionib. antecedentibus, quae etiam supra, lib. 2. part. 2. cap.
6. explicatae sunt. Consequentia vero, quae praesentem arguunt, haec sunt: In quibus
abundat humor melancholicus, sunt taciturni, cogitabundi, stabiles et constantes, vel etiam
pertinaces, tardique ad ira, quae tamen inveterata fertur in odium, neque facile sedatur;
somnum habent turbulentum, cum insomniis ac imaginibus horrendis ac terribilibus, rerum
nigrarum, fumi, cadaveru, mortis, ac similium: sunt moesti, tristes ac meticulosi sine
manifesta caussa: pulsum habent parvum, tardum, rarum ac subdurum. Color lividus, fuscus,
subniger est. Cibum quidam et venerem immoderatius appetunt, sitis expertes sunt, et saliva
abundant, lib. de plenit. c. 11. Sanguis e corpore quomodo libet
efflues crassior et nigrior conspicitur. Urinam emittunt copiosam, et quidem si nihil
melancholiae ura evacuetur, tenuem, alba; si vero aliquid ejus una effluat, crassam, lividam,
nigram: sudoribus quoque copiosis in somno madefiunt. Abundant enim seroso humore
Melancholici. Haemorrhoides, quae turgere, et sanguinem nigru emittere solebat, supprimuntur:
flatus in corpore sunt multi, ructus acidi; habitus corporis est macilentus, asper et durus,
color lividus: Spleniis interdum tumet vel indurescit, varices apparent et haemor rhoides,
corripiuntur et aliis morbis melancholicis.
Atrae bilis signa. Atra vero bilis, quae ex adustis humoribus nascitur, et de
bilis et melancholiae natura quasi participat, mista etiam signa habet, apparentque ei peccate
quidem melancholiae indicia, sed cum manifestis caliditatis et fervoris signis conjuncta: unde
ex ea oriutum mania, cancer, elephatiasis, scabies prava, et similes affectus.
Serosi humoris signa. Serosorum autem et aquosorum humorum abundantia
colligitur non solum ex caussis antecedentibus, puta cibis humidis, potu liberaliore, vita
otiosa, tempore hyberno, regione humida, coeli statu simili, sed etiam ex corpore subhumido et
pallido, urina cruda et aquosa. Si sanguis evacuetur, multum seri innatat.
Flatuum signa. Tandem flatus, ab iis caussis et dispositionibus, quae supra,
lib. 2. par. 2. cap. 7. enumeratae sunt, geniti sese produnt, dum
fluctuationes, et rugitus in intestinis et hypochondriis sentiuntur, doloresque tensivi sine
gravitate hinc inde per corpus vagantur et discurrunt, ac cito oriuntur et cito desinunt:
aurium sonitus et tinnitus percipitur, partium corporis palpitationes, ructus deprehenduntur,
flatusque per alvum excluduntur, et excrententa alvi cum strepitu exeunt; urinae sunt
spumosae. Morbi, qui ex seroso humore proficiscuntur, sunt hydrops, hydatides, tumores aquosi,
dolores vagi, arthritici, diarrhaea.
Signa quibus humores maligni et pestilentes, atque inde orti similes morbi, cognoscantur, de
febribus diximus: hîc saltem venenorum signa in genere proponemus, quae tamen alia aliis, pro
venenorum diversitate, accidunt. Hausti, quidem veneni signa sunt, si alicui sano aliâs post
sumtum cibum vel potum morsus in ventriculo et intestinis accidit, alvus et vomitus movetur,
et color intra sex horas sit aurigionosus et maculosus. Et si statim hoc eveniat, et extrema
frigeat, aeger morietur. Si vero appareat iste color postquam incaluent, spes aliqua salutis
superest. Si accidat syncope, palpitatio corporis, tumor. Siquis vero ab aliquo animali morsu
vel aculeo, vel sputo laesus sit, atque pars laesa emoriatur, putrescat, inflammetur atque
intumescat, dolor magnus adsit, praesertim si alia etiam ex modo dictis accedant symptomata,
venenosum illud animal fuisse indicio est.
CAPUT III. De Signis Morborum.
COgnitis caussis, genera morborum cognoscere non adeo difficile est: imo saepissime non
solum caussarum et effectuum, sed et sensuum adminiculo proxime cognoscuntur. Estque res
facilis negotii agnoscere aliquem vulneratum esse, calore aut frigore affici, numerum,
magnitudinem, aut figuram in parte depravatam esse. Ideoque in specie morborum signa non
enumerabimus, sed in genere signa illa ex caussis praecedentibus, tum consequentibus,
morbumque comitantibus affectibus; seu, quod idem est, tres illos fontes, nimirum caussas,
essentialiter inhaerentia, et effectus proponemus. Inprimis cûm in genere omnium morborum
signa, nisi ad partem aliquam restringantur, recenseri vix commode possint.
Caussa morborumquos morbos indicent. Primo quae caussae morborum signa
suppeditent, et quos morbos significent, pluribus hic docere opus non est, cum cuilibet libri
praecedentis partem secundam legenti id manifestum fiat. Ibi enim explicavimus, quae cujusque
morbi caussae sint. Caussa itaque aliqua si adsit vel praecesserit, morbi, quem efficere apta
nata est, indicium est: et si de morbi natura dubitetur, quatuor caussaru genera, ea nimirum,
quae assumuntur,quae geruntur, qua foris adhibentur, et quae
excernuntur et retinentur, perpendenda sunt. Vix enim fieri potest, quin, si haec diligentius
examinentur, morbi latentis natura innotescat.
Dispositiones corporis quos morbos significent. Non autem solum caussae morbos
efficientes considerandae, sed etiam caussae disponentes, id est, corporis constitutiones ad
hoc vel illud genus morbi facilius suscipiendum perpendendae sunt. Calida enim corpora
facilius in calidos, frigida in frigidos, humida in humidos, sicca in sicos morbos incidunt.
Sivero corpus in contrarium suae naturae morbum incidat, morbu magnum significat. Validissima
enim caussa sit necesse est, quae hominem in morbum constitutioni corporis plane contrarium
conjiciat. Inclinatio autem et dispositio illa variis a caussis pendet. Nam alia aetas aliis
morbis est obnoxia, ut libro praeced. parte 1. cap. 11. dictum fuit.
Ita ob sexus, et ob vitae genus victusque rationem aliud morbi genus magis sunt propensi. Ita
iracundi, macilenti, vigiles, coloris citrini, magis sunt morbis calidis obnoxii: obesi,
pigri, pusillanimes in frigidos morbos facilius incidunt. Neque praetereunda sunt hîc juvantia
et nocetia. Si enim prosunt calida; nocent frigida, morbus frigidus significatur: contrarium
si fiat, calidus. Si juvant sicca, nocent humida, morbum humidum adesse significatur; siccum,
si contrarium fiat. Idem judicium de reliquis morbis esto.
Essentialiter inhaerentia quos morbos indicens. Deinde morbi ex propria ipsorum
essentia, seu essentialiter inhaerentibus, facile cognoscuntur in partibus externis, ut alia
signa adhibere non sit opus. Sic intemperiei, figurae, superficiei, magnitudinis auctae et
imminutae, numeri, situs, et solutae unitatis morbi partium externarum sensibus patent.
Internarum tamen etiam partium morbi ex essentialier inhaerentibus cognoscuntur: verum non
immediate, sed mediantibus aliis. Sic tumor epatis, lienis, vesicae, cognoscitur mediante
cute, quae a partibus subjectis tumidis et ispa in tumorem attollitur.
Effectus et symptomata quos morbos arguant. Tertio effectus et symptomata,
scilicet actiones laesae, excreta et retenta praeter naturam, et qualitates corporis mutatae,
plurima etiam morborum signa subministrant. Inter actiones autem frustratas seu laesas solum
eae pro signis haberi possunt, quae ob morbum aliquem proveniunt: eae vero, quae ab errore
externo pendent, locum hîc non habent. Cum enim hae morbos non sequantur, etiam morbum non
significant. Actiones laesae quos morbos significent. Actiones igitur laesae, si
non sint ab errore externo, morbum adesse significant; eumque varium, pro ratione instrumenti,
quod ad illam actionem necessarium est. Aliae enim sunt partium actiones, quatenus similares;
aliae, quatenus organicae. Atque actiones quaedam magis calore, ut coctio; quaedam frigiditate
aliqua, ut appetitus, gaudent. Plerumque tamen actionum ablatioaut
imminutio intemperiem frigidam, et diminuta quidem non admodum morbum frigidum, ablata vero
valde frigidum morbum significat: depravata autem actio utplurimum caliditatis argumentum est.
Neque solum actiones ablatae aut diminutae morbum significant, sed etiam modus laesionis morbi
speciem prodit. Nam cum intemperies non ita subito fieri aut disinere possit, sed alteratio
tempus justum requirat: ideo actio, quae subito tollitur, et subito restituitur, ut in
apoplexia et epilepsia accidit, non morbum intemperiei, sed organicum significat. Si autem
statim actiones auferantur, et diu ablatae maneant: vel obstructio a crassiore materia, vel
intemperies frigida, ut quae siquitur nimium fluxum sanguinis, significatur.
Excreta quas morbos indicent. Excreta etiam atque retenta, sive per alvum, sive
per vesicam, sive aliam quamcunque regionem corporis excernantur, etiam sua praebent morborum
signa. Excreta enim, ut urina et feces, nimis colorata calidum morbum significant: eundem
feces siccae. Viscida vero, crassa et alba frigidum.
Qualitates mutatae. Inter symptomata denique qualitates corporis mutatae etiam
quaedam signorum nomen habent. Sic mollities humidam intemperiem significat: color corporis
albicans frigidam: rubicundus calidam intemperiem significat. Qualitates tamen hae potius et
caussas morborum, quam morbum significant. Colores enim, odores, et similes qualitates corpori
ab humoribus communicantur.
Morbi magni signa. Hoc vero majori operae atque momenti est, speciem, locum
affectum, conditionemque morbi agnoscere posse. Primo morbum magnum indicant caussae, quae
praecesserunt, praesens morbi constitutio, seu propria ipsius essentia, et affectus. Nam si
caussa magna praecesserit in quocunque morbi genere, magnamque aliquid vel alterandi, vel
vulnerandi, vel rumpendi, vel alium morbum excitandi vim habeat, procul dubio generabit morbum
magnum. Ita bilis atra, aliique humores, in quibus magnus a naturali statu est recessus, quos
morbos excitant, magnos esse simul significant. Essentia vero, et propria morbi natura facile
seipsam prodit, et quam magna sit, ostendit, et praecipue per signorum pathognomonicorum
magnitudinem. Quo enim signa pathognomonica majora vel minora fuerint, eo etiam morbum majorem
vel minorem significant. Ita calida frigidaque intemperies, figurae vitia, vulnera et alii
morbi ex sua essentia, et pathognomonicis signis, quam magni sint, cognoscuntur. Huc pertinet
et partis, cui morbus inhaeret dignitas. Sic vulnera ligamentorum, nervorum, tendinum,
ventriculi, thoracis, vesicae, licet ad sensum parva sint: tamen merito pro magnis habentur,
quia partem nobilem, vel eas, quae partes nobiles in cosensum trahere possunt, affligunt,et magna protinus attrahunt symptomata, ejus magnitudinem vel parvitatem
denotant; qualia sunt dolor, sitis, inappetentia, vigiliae, deliria, sopor, inquietudo,
pulsus, urina, excreta, qualitates corporis mutatae. Quo enim magis increscunt talia
symptomata, et a naturali statu magis recedunt: eo morbum majorem indicant. Quibus et hoc
accedit, si exquisitis et magnis remediis morbus nihil vel parum cedat.
Maligni morbi indicia. Deinde mos et malignitas morbi similiter ex
antecedentibus morbi, ipsius natura, ac sequentibus effectibus et symptomatibus cognoscitur.
Nam si ex insigni putredine, ustione, et humoru ac partium corruptione, ex aeris constitutione
vitiosa, ex potu et cibo vitioso, aut venenatis medicamentis ortus sit morbus, malignitatis
participem esse indicio est. Deinde nonnulli morbi sua ipsius natura malignitatem produnt, ut,
modo ipsi cogniti sint, peculiaribus signis ad malignitatem cognoscendam opus non sit. Sic
morbus Gallicus, elephantiasis, carbunculi, cancer, ita ob malignitatem infames sunt, ut eorum
natura cognita, mox simul malignitas prodatur. Tertio effectibus satis sese patefacit
malignitas. Nam cûm nullum quidem periculosum aut vehemens adest symptoma ac signum, nihilque
aeger, quod valde molestet, referre potest: nihilominus est inquietus et debilis: cum morbus
post levem remissionem celeriter et vehementius exacerbatur; ubi scilicet in materiam et
humores praesentes amplius se propagat et diffundit malignitas: cum ex sudoribus atque
excretionibus aeger nihil levaminis percipit; praesertim si frigiditas extremorum, vigiliaeque
accesserint, morbi maligni, et naturae jam succum bentis indicium est. Nec minoris mali signum
est, si â principio aegro somnus gravior detineat: si dolores adsint, qui sine excretione aut
abscessu remiserint, qua ratione febres malignae saepe pleuritidem simulare solent: vel qui
neque excretione neque medicamentis leniuntur. Si aeger sine caussa horreat, incalescat,
sanguinem stillet, caetera vero febris lenta, et quasi cum signis salutis videatur: tumor mox
in principio, non conveniente loco, minor, quam pro natura morbi, erumpat: fauces
exasperentur; cum linguae nigredine atque asperitate aeger non sitiat: si pulsus respectu
caloris febrilis insolitam parvitatem cum inaequalitate et frequentia habeat: a levi occasione
accidant animi deliquia: haec morbum malignum arguunt. De quibus in specie plura de signis
febrium malignarum dici solent.
Acutorum morborum signa. Acuti morbi ex eo praecipue cognoscuntur, quod
celeriter moventur, et mox a principio ac circap rimos dios gravia symptomata habet. Id quod
Hippocrates, l. aph. 7. docuit, Cum, inquit, morbus peracutus est, extremos protinus labores habet. Humoresenim in acutis sunt calidi, tenues, mobiles et mordaces, et mox naturam ad
pugnam lacessunt: quos cum Natura diu ferre non possit, et ad pugnam descendat, mox a
principio gravia excirantur symptomata, vehementes capitis dolores, sitis magna, vigiliae,
deliria, dolores corporis, inquietudo, cibi fastidium et similia, eaque quodtidie sensibilter
crescunt, fiuntque majora, quo magis morbus ad statum properat. Et licet forsan etiam in aliis
morbis non acutis talia symptomata apparere possint: tamen contrahuntur ad acutos per
vehementiam magnam ac tempus, in quo apparent. Nam ut sint morbi acuti indicia, mox a
principio intra tres primos dies, aut certe paulo post appareant, et incrementum suscipiant
necesse est.
Etsi vero hoc loco et temporum morborum signa investigari possent: tamen cum temporum
cognitio inprimis ad praesagiendum inserviat, signa ista ad partem prognosticam rejicimus, et,
quod restat, ad locorum affectorum signa accedimus.
CAPUT IV. De Cognoscendis Locis Affectis.
NOn satis est, Medicum in eo laborare, ut cognoscat, quo morbo aegen afficiatur, sed et hoc
cognitum perspectumque habeat oportet, quae pars argrotet, ut medicamenta debito modo adhibere
sciat; cum partium affectarum diversitas curationem non parum variet, quas Hippocrates et
Galenus loca affecta appellant. Quanquam, ut J. C. Scaliger, in in librum 1.
de planis, monet, si pura atque inculpata locutionis ratio attendenda esset, potius loca
male affecta appellari debuissent. Est enim , id est, affectus et
affecotio nomen , et rvet potest esse tam secundum naturam, quam
praeter naturam, ut valetudo. Sunt autem loci alii externa, seu in superficie corporis positi,
qui, cum sensi bus obvii sint, signis non admodum indigent: alii vero in prefundo corporis
latent, nec sensibus patent; ideoque signis et artificiosa conjectura Signorum fontes,
quibus loca effecta cognoscuntur. inquirendi sunt. Signorum fontes, ex quibus loca
affecta cognoscuntur, Galenus quinque enumerat, lib. 1. de loc. aff. cap.
5. Actiones laesas, excreta, positu seu situm, propria accidentia, et proprietatem
doloris. Sed cum sub fontibus supra propositis et hi contineantur, novos hic fontes signorum
non proponemus, sed supra enumeratos retinebimus.
Caussae. Primo itaque a caussis sumuntur locorum affectorum signa. Ea, quae
assumuntur, quod attinet, si aqua fuerit intempestive pota, ventriculum, epar, aut lienem
affectum arguit. Si post lac assumtum aeger male habeat, vel obstructum erit epar, vel lac
corruptum, unde febres accendi possunt, vel in ventriculo coagulatum, unde suffocationis
metusimpendet. Si cantharides sint assumtae, laesam vesicam esse
signuficat; si lepus marinus, pulmones. Ad ea, quae geruntur, pertinent artes et vitae genus.
Sic iis, qui argentum vivum tractant, ut aurifabris, plerumque nervi laeduntur. Coementariis
et latomis, ob pulverem, pulmones afficiuntur. Platerus tamen, tract. 3.
prax. lib. 2. cap. 8. id. potius disruptioni vasorum in pulmonibus ob summum conatum, qui
in lapidibus loco movendis adhibetur adscribit. Si quis vocem valde intendat, et post male
habeat, vas in pulmone ruptum esse significatur. Somnus et vigiliae, ubi modum excedunt,
cerebrum praecipue laedurit. Ira fervorem affert universo corpori, sed potissimum cordi. Aer
intem peratus inter alias partes maxime pulmonem laedit. Quae retinentur, magis eam partem
laedunt, in qua versantur, ut mentruus sanguis uterum, et excrementa alvi intestina. Sic ex
iis, a quae foris adhibentur, signa peti possunt. Si quis sub radiis solaribus diu versetur,
atque inde non recte valere incipiat, caput procul dubio laesum est. Si quis inunctionibus
mercurialibus usus sit, partes nervosas laesas esse probabile est. Quod communiter vagatur
malum, eam partem affectam significat, quam constat in aliis aegrotantibus laborare. Quadam
enim tempestate pulmo maxime afficitur, aliâ ventriculus, aliâ epar, aliâ intestina.
Essentialiter inhaerentia. Deinde essentialiter parti affectae inhaerentia
signa loci affecti suppeditant. Per essentialiter autem inhaerentia intelligi debent et partis
proprietas, et morbi ipsi inhaerentes. Etsi enim morbi no sint de essentia partis, quatenus
pars: tamen quatenus affecta est, seu quatenus aegrotat, morbi ipsi essentialiter inesse
videntur. Itaque si pars aliqua ad tactum intemperata percipitur, illa ipsa aegrotare
significatur. Sic magnitudo aucta locum affectum indicat. Tumor in abdomine, aut musculis
abdominis, aut ventriculu, aut epar, aut lienem, aut vesicam, aut aliam in abdomine partem
affecta esse significat. Quae autem ex his laboret, situs et natura tumoris manifestabit. Si
in dextro hypochondrio tumor durus apparreat, epar proculdubio affectum erit; si in sinistro,
lien. Si tumor magis sit superficialis, erit in musculis abdominis: qui si in longitudinem
ventris exporrigitur, in rectis est abdominis musculis. Tumor in pube cum vesica laborare et urinae copia distetam esse denotat. Situs etiam alia
signa locorum affectoru suggerit. Ex intestinis in scrotum delapsis peritonaeum ruptum esse
indicatur. Sic quod ad figuram, gibbositas spinam laesam esse demonstrat. Proprietatem autem
partium quod attinet, haec etiam locos affectos montrare potest; cum sint quidam affectus
partibus quibusdam proprii, et quibusdam locis solis hic illeve morbus accidat. Sic si
calculos cum urina reddi videmus, renes aut vesicam procul dubio laborare conjicimus; cum hae
praecipuepartes vim calculos generandi habeant.
Effectus. Ab effectibus vero seu consequentibus symptomatibus sic locus
affectus innotescit. Inter symptomata autem primum locum habet actiones Actiones laesae
quae loca quae loca affecta indicent. laesae. Actio itaque laesa membrum illud affectum
esse significat, a quo perficitur; nisi laedatur ab errore externo. Nam antequam de loco
affecto pronunciemus, diligenter perdendum est, an actio laesa a morbo aliquo, an vero solum
ab errore externo proveniat. Ab errore n. externo cu provenit, sicut neque morbum aliquem, ita
neque locum affectum significat. Si autem absit error externus, recte ex actione laesa in
partis affectae notitia venire possumus. Ubi opus est partium omnium in corpore actiones et
usus cognitos perspectosque habere, ut ex earum laesione in partis laesae notitia venire
possumus. Sic laesa ratiocinatione, imaginatione, memoria, aut non recte sese habentibus sommo
et vigilia, aut laeso motu totius corporis, cerebrum affectum esse significatur: Laesa visio
affecti oculi; auditio, auris; olfactio, narium; gustatio, linguae affectae indicium est. Sic
si si urina suppressa sit, caussa in renibus, ureteribus, vesica, aut meatu urinario quaerenda
est. Si bilis flava non expurgetur e sanguine, vesicam bilariam affectam esse recte
ronunciamus.
Dolor. Huc pertinet etiam dolor, qui Galeno ultimum signoru fontem constituit;
cum ad partium sentientium symptomata pertineat. Dolor enim ubi adest, partem aliquam
sentientem affectam esse docet. Diversus tamen diversarum partium affectarum est indicium.
Dolor pungens seu punctorius membranarum inflammatarum proprius est, teste Galeno, 2. de loc. aff. c. 5. quos ita solet afficere, tanquam si ex centro, quo
puncto fieri videtur, in ambitum diffundatur. Qualis sentitur in pleuritide. Pulsans dolor fit
in partibus inflammatis sensu praeditis, et arterias continentibus. Arteriae enim dum pulsant,
partes vicinas sentientes inflammatas, ob loci angustiam, comprimunt, atque ita dolorem
excitant. Ex quo apparet, pulsatorium, qui prae ceteris evidentissime percipitur et
frequentissime, dolorem praecipue musculosis partibus competere. Dolor gravis seu gravans est,
in quo quasi gravitatem quandam, seu pondus premens aegri sentiunt: et competit parenchymati
seu substantiae, viscerum, pulmonis, epatis, lienis, renum, etc. Cum enim ipsa horum viscerum
caro et substantia sensum non habeat: tamen si praeter naturam afficiatur et distendatur,
propter membranam investientem quasi pondus quoddam premens ac gravans aegri sentiunt. Dolor
profundus quasi partem frangens et contundens, membranas ossium affici significat; unde etiam
illi dolores appellantur, quia dolentibus intus q. ossa dolere
videntur, qui saevissimi sunt, et ab illis, qui morbo Gallico, aut etia febri quartana
laborant, sentiuntur. Dolorlatus et circumcirca se diffundens
membranarum affectarum indicium est, angustus, tensivus, nervorum. Galen. 6.
aph. 5.
Laesis actionibus vitalibus, cor laborare significatur. Atque huc pertinet doctrina de
pulsibus, quae supra seorsim explicata est.
Actiones denique naturales cum omnibus partibus insint, laesae etiam in quacunque parte,
ejus affectae notam exhibent: sed in privatis partibus obscurius; manifestius in publicis, ut
epate et ventriculo. Chylosis enim laesa, modo externus error absit, ventriculi affecti:
haematosis, epatis laborantis indicium est.
Extreta quas partes affectas indicent. Secundum symptomatum genus est
excretorum, quod etiam plurima signa suppeditat. In excretis autem plura considerari possunt,
species scilicet, qualitas, modus excernendi, qualitas, modus excernendi, quantitas, ordo.
Species et substantia excretorum duplex est. Primo enim aliquid de substantia partis alicujus
excretum partem illam affectam esse significat. Si enim quaedam tunica aut caruncula ore
rejiciatur, pulmonem, asperam arteriam, epiglottidem, oesophagum, aut ventriculum erosum esse
significat. Quodnam autem horum laesum sit, natura excreti, et modus excretionis indicat. Quae
enim ex thorace veniunt, tussi rejiciuntur; quae ex ventriculo, vomitu. Et si ea, quae tussi
rejiciuntur, sint bronchia parva, vasa magna, caro mollis et rara, pulmonem erosum esse
indicio est: Si autem bronchia sint magna, vasa parva, asperam arteriam laesam esse
significatur. Sic si per alvum membranae excernantur, intestina procul dubio exulcerata sunt:
quae quidem si crassae sint, crassa intestina laesa sunt; si tenues, tenuia. Ita membranosa
hypostasis cum urina excreta, vesicae ulcus significat, furfuracea, ejusdem scabiem: carnosa
autem substantia renum ulcus significat. De qua re videatur Hippocrates, 4.
aphoris. ab aph. 75. ad finem libri. Non solum autem substantia partium excreta sedem
affectam, monstrat: sed etiam, si quid excernitur, quod in parte continetur, gignitur, aut
illi familiare est. Cibus, potus aut chylus per vulnus ejectus, ventriculum perforatum esse
indicat. Chylus tamen etiam ex tenuibus intestinis perforatis rejici potest. Distinguere
igitur hîc opus est. Nam ex ventriculo laeso si fluit chylus, plurimum eructant aegri; cum ex
intestinis, flatus et crepitus per sedem exeunt. Urina per vulnus aut ulcus profluens,
vesicam, ureteres, renes laesos esse significat: quae autem harum partium affecta sit, situs
vulneris indicabit. Sic feces per vulnus ejectae, aut odor stercoris in vulnere perceptus,
intestina, praecipue crassa, laesa esse monstrat. Si ex vulnere thoracis pulmonis pars
exseratur, ostendit cum musculis thoracis laesam esse membrana succingentem costas. Si ex
vulnerato abdomine omentum, intestinum aliquod, epar aut pars aliqua alia ibi contenta
promineat, peritoneumPerforatum esse significatur. Si calculus cum
urina excematur, renes aut vesicam affici indicat. Si capiti vulnerato fungus adnascatur,
indicat membranam affectam esse. Pus etiam, sanguinis grumus et similia ex aliqua parte
excreta, earu partium, ad quas ea via tendit, aliquam laesam esse significat. Quae cum saepe
plures esse possint, qualitas rei excretae, et modus exeundi perpendenda sunt. Nam sanguis
tenuior, calidior, magis floridus, cu diastole saltu exiens, arteriam discissam demostrat. Si
autem sit crassior, et sine saltu profluat, venam affectam indicat. Sanguis per alvu instar
loturae carnis profluens; epar laborare arguit. Si sanguis, qui exspuitur, tenuis apparet, et
puniceo colore, ex trachea arteria: si spumosus, tenuis, floridus aut flavus. ex pulmonibus
provenit, 5. aph. 13. Et quidem â carne et substantia pulmonis, si
totus sit spumosus. At e vasis pulmonis non semper spumosus est, sed aliquando rupta aut exesa
vena emittitur non spumosus. Quod si et inde sit spumosus, no tamen ex toto spumosus est, sed
plurimum salte, et talis et est potius â caussa et propter agitationem in inspirando aerem et
exspirando. Vid. Hollerius et Liebaut. in alleg. aphoris. Si quid
exspuitione solum excernitur, os, aut partes ori proximas affectas esse indicat; nisi forte ex
capite in osper foramina palati influxerit: si per screarum, fauces aut laryngem: si per
tussim, asperam arteriam et pulmones: modo non ex capite defluens in fauces taussim excitet:
si per vomitum, gulam et ventriculum, ut etiam paulo ante monuimus, ita tamen, ut qui vomitu
rejicitur, sanguis non semper ex ipso ventriculo proveniat, sed saepe in ventriculum ex
hepate, liene, aut aliis vicinis partibus confluat. Quantitas etiam excretorum signa praebet.
Si tussi multus sanguis rejiciatur, pulmonis affecti indicium est; si paucus, asperae
arteriae. Aliquando tamen ex pulmonibus paucus primum, postmodum facta erosione copiosus
rejicitur. Plura enim et majora sunt vasa in pulmone, quam in arteria. Sanguis qui ab
exulcerato pene profluit, purus est et paucus: qui ab exulceratis renibus et vesica venit,
urinae permistus est. Sed qui a renibus manat, copiosior: qui a vesica, paucior. Plura enim et
majora vasa sunt circa renes; quam vesicam. Ordo quoque in excretis loci affecti indicium est.
Nam si prius sanguis, deinde feces excernantur, anum vel intestinum inferius laborare
significatur. Si prius feces, deinde sanguis, intestina tenuia, aut partes his superiores
affectas esse commonstrat. Sic si pus, quod cum urina fertur, antecedat, monstrat, ulcus esse
in cole; si sequatur, ulceratas esse partes superiores. Attenditur etiam mistura in iis, quae
evacuantur. Nam si cum dejectione sanguis exeat parum mistus, denunciat locum affectum esse in
inferioribus intestinis; si valde mistus sit, in superioribus. Potuit enim longiore itinere
commisceri.Attenditur et tempus, quod sequatur expulsio. Nam si statim
a dolore ventris sequatur dejectio, notat intestina inferiorea affecta esse, si multo post,
superiora.
Quaelitates mutatae quarum partium affectarum sint signa. Qualitates denique
mutatae etiam quaedam locorum affectorum signa suggerunt. Color rubeus maxillarum
inflammationem pulmonum significat. Color corporis, et faciei praecipue, albus, seu pallidus,
mollitiesque in toto corpore, epatis affecti signum est. Color flavus vesicam fellis se non
recte habere significat. Sic caro et cutis livida, ossa subjacentia corrupta esse indicat.
Odor foetidus ex naribus exhalans, partes intra nares affectas esse indicat; ex ore, dentes,
fauces, pulmonem aut ventriculum: sicut foetor in vulnere ab dominis intestina vulnerata.
Durities dextri hypochondrij signum est jecoris affecti; sinistri vero lienis. Ad effectus
denique pertinent morbi quidam alior loci affecti morbos consequentes, qui propterea
symptomatici plerumque appellantur. Sic febris continua, quae alternis diebus exasperatur cum
dolore lateris et difficili respiratione, pleurae affectae: hydrops epatis male habentis
fignum est.
Quomodo pars primario et per consensum affecta discernenda. Hic autem illud
diligenter notandum, partem laesam saepe partes alias in consensum trahere, imo satis
frequenter actionem laesam non tam in parte affectâ, quam illâ, quae per consensum afficitur,
manifeste conspici. Ideoque videndum, ne in loco affecto per actionem laesam cognoscendo
erremus, atque eam, quae per consensum affecta est, partem pro primario affecta habeamus, et
empeiricorum errorem erremus, qui semper eo in loco, ubi symptomata vident, affectum curandum
censent. Ne autem in hunc errorem incidamus, inprimis corporis humani anatomia et functiones
notissimae sint oportet, ut sciamus, qui nervorum et musculorum ductus, situs et officium sit,
et quae partes per quos mutuum consensum habeant. Saepe enim accidit, ut morbus uno in loco
sit, eo scilicet, e quo nervi vel musculi ducunt exordium, actio vero laesa in alia appareat,
ea nimirum, in quam inseruntur. Id quod ex historia a Galeno, l. de loc.
affect. cap. 6. annotata videre est. Occurrit enim Galeno quidam, qui medicamentum, alias
satis conveniens, triginta diebus, digitis tribus, qui sensum amiserant, frustra adhibuerat.
Cum vero Galenus comperisset, neque inflammationem, neque refrigerationem, neque ictum
praecessisse, sed ipsum paulatim sensum amisisse; e vehiculo vero decidisse, et dorsi initium
fuisse affectum: inde conjecturam fecit, in primo exortu nervi, post septimam vertebram
prodeuntis, partem quampiam ob ictum fuisse inflammatam, ac nunc scirrhosam habere
dispositionem: et propterea idem medicamentum illi spinae parti, quae affecta erat, adaptavit:
secutaque est res, ut adspicientibus videbatur, et admirabilis, et inopinata, quod digiti
manus,adhibitis spinae medicamentis, essent curati. Talia quotidie in
copore humano obvenire possunt. Itaque si in membro aliquo sensus vel motus laedatur, non
solum ad illam ipsam partem respiciendum, sed si illa nihil mali passa sit, videndum, qui
nervi in eam inserantur, qui musculi eam moveant, et unde nervos musculii illi accipiant;
inquire dumque an partes illae, unde musculi et nervi oriuntur, aliquid mali passae sint. Ita
enim rectissime in loci affecti cognitionem perveniri potest, nec opus est partem, in qua mali
origo non haeret, frustra medicamentis fatigare.
Et quod de sensus ac motus per consensum laesionen dictum, etiam de aliis per consensum
affectibus accipiendum est, videndumque, quae membra quibus compati possint; id quod ex situ,
connexione, offici genere et similibus patet. Laeso nervo, vitium facile communicatur cerebro;
arteriarum mal cordi, venarum epati communicantur. Publicum est cordis, epatis, cerebri,
ventriculi officium. Itaque his partibus affectis, malum etiam in alias partes redundat:
cerebroque affecto, sensus et motus; corde, actiones vitales; epate, nutritio labefactatur.
Ventriculus et pulmo obsitum facile capiti compatiuntur, et ab eo defluentem materiam
suscipiunt. Caussae quoque, quae non facile communicantur, et deloco in locum moventur, ut
humores frigidi, crassi, morbum per essentiam ferê significant: contra, quae facile ex una
parte in aliam transferuntur, ut flatus, vapores, humores calidi et tenues, morbum per
consensum plerumque monstrant.
Ut autem sciatur, quae inter partes, quae aliquem quacunque de caussa consensum habent,
primario, quae per consensum afficiatur, hi signorum fontes perperdendi sunt. Primo caussae
praecedentes inquirendae sunt. Nam si pars, quae afficitur, a nulla caussa evidente laesa sit;
pars vero, cum qua consensum habet, aliquid mali passa sit: per consensum partem illam affici
probabile est. Id quod in exemplo ex Galeno, 1. de loc. aff. cap. 6.
supra proposito, patet. Ita si quis in capite percussus bilem vomat, non ventriculum, sed
cerebri meninges primario affici, facile colligere est. Vel si quis ex ventriculo, vel utero,
diu laboraverit, et caput dolere incipiat: suspicio est, a ventriculo, vel utero, ad caput
mitti doloris caussam. Secundo si affectus aliquis cum alterius membri affectu ita cohaereat,
ut ad ejus augmentum augeatur, ad ejusdem decrementum imminuatur, ipsoque cessante et ipse
desinat: per consensum excitatum fuisse talem affectum, indicio est. E qua etiam parte prius
recesserit morbus, eam per consensum affectum indicat; per essentiam vero, in qua diutius
manserit. Tertio affectus per consensum non continuo infestat, sed per intervalla. Ita
deliria, vel capitis dolores, qui in febribus accidunt, evanescunt,
dum febres declinat vel intermittit. Delirium tamen ab inflammato diaphragmate fere continuum
est. Galenus, 5. de locus affect. c. 3. Quarto si duae partes simul
afficiantur, atque ex adhibitis uni juvantibus vel nocentibus altera vel laedatur vel juvetur,
per consensum eas affici argumento est. Atque hos signorum fontes si quis in conspectu habeat,
ad omnium locorum affectorum, et particularium affectuum notitiam pervenire potest. Id quod
signa particularium affectuum a Practicis descripta monstrant, quae omnia ex his fontibus
petita sunt.
Ut tamen in specie quaedam, et exempli gratia addamus, primo cerebri Capitis affectis
signa. rebri affecti signa petuntur fere ex actionibus ejusdem laesis et excrementis.
Sunt autem actiones capitis, ut supra dictum, variae. Primo sunt actiones principes dictae, ut
Ratiocinatio, Imaginatio et memoria. Atque actiones hae vario modo afficiuntur, quando
scilicet abolentur, imminuuntur, deprarvantur. Abolentur istae actiones in fatuitate, memoria
deperdita, veterno et similibus: Imminuuntur in stultitia, Memoria debili: depravantur in
deliriis omnibus, phrenitide, Melancholia, Mania. Ergo ubi horum quid accidit, cerebrum affici
indicatur, De inde cum cerebrum sensui et motui voluntario obeundo, spiritum animalem omnibus
membris communicet, sensuum externorum, et motus laesiones saepe etiam de cerebro affectio
testantur; quales sunt, hebetudo visus, auditus. Non tamen hoc signum necessario concludit,
cum cerebrum non sit immediata caussa sensuum externorum, sed praeter ipsum proprium et
proximum organu requiratur, in quo saepe caussae actionis laesae haerent. Motus praeterea
laesus in Apoplexia et Epilepsia et similibus affectibus cerebrum laedi demonstrat: Dolor
etiam de sua sede in capite testatur. Quanquam enim cerebrum ipsum sensum nullum habeat; tamen
membranae ejus exquisite sentiunt. Tandem excrementa per emunctoria cerebri emissa cerebrum
affectum indicant. Quanquam enim excrementa illa ab emunctoriis proxime emittuntur: tamen
illorum origo in cerebro est; unde de cerebri affectibus indicium sumi potest.
Verum ex his ipsis non solum caput affici, sed ipsa pars, quae in eo afficitur, ostendi
potest. Alias enim membranae, alias cerebrum; alias rursum cerebri substantia, alias ejus
ventriculi, alias iterum cerebri pars prior, alias posterior, alias utraque afficitur. Exempli
gratia, ut dictum, dolor capitis membranas cerebri, aut pericranium affici indicat, quae
rursum doloris diversitas discernit. Nam qui in pericranio residet, fere tactu exploratur;
verum qui in interioribus est membranis ad oculos usque derivatur et frequenter sensus una
afficit, ut neque lumen, neque sonitum aegri, ferre possint.Rursum
dolor, qui supra cranium est, lenior plerumque est, sed qui internas membranas occupat, levi
ex caussa recedit et rursus exacerbatur. Doloris etiam diversitas caussarum varietatem prodit.
Acris et perforans dolor humores ac vapores tenues ac biliosos; Gravans, pituitosos; distentes
flatuum copiam; pulsans, putrescentes humores et inflammationes generantes significat.
Cordis affecti signa. Cordis affecti signa pauciora sunt. Pauciores enim sunt
affectus cordis. Nam partes cor constituentes pauciores numero sunt et fere omnes ejusdem
naturae, praeter cordis capsulam. Rariores etiam affectus cor patitur. Est enim viscus maxime
nobile et optime munitum; et raro capsula cordis tuberculum contrahit, raro cordis caro,
rarius adhuc ventriculi pravam et malignam materiam admittunt. Imo nec morbis sine materia
multis cor subjectum est. Cum enim sit calidissimu et valde siccum, rato intem periem frigidam
incurrere potest; rarius adhuc humidam. Solis autem calidis et siccis morbis est obnoxium: et
quidem siccos affectus incurrit in febre hectica aut pulmonis exulceratione; caliditatem
frequentius patitur in febribus humoralibus.
Signa autem cordis affecti sumuntur fere ex actionibus vitalibus et qualitatibus corporis
mutatis. Nam actiones morales vix aliquid de mor bis cordis testantur; cum sequantur femina
naturalis temperamenti, quae vix unquam penitus tolluntur. Primo ergo respirationem quod
attinet, etsi cor respirationis organum non sit: tamen cordis gratia respiratio instituta est.
Quando ergo respiratio omnibus thoracis musculis perficitur, significatur ignea in corde vel
pulmone caliditas vel in aliquo spirandi instrumento angustia vel debilitas facultatis
thoracem moventis. Ex aliis ergo signis discernendum, An Respiratio talis accidat ob cordis
calorem, an ob diaphragmatis, musculorum thoracis, cerebri aut spinalis medullae affectum.
Secundo certum signum cordis affecti est ejus palpitatio, quae est immoderata cordis
concussio, vehementi systole et diastole molesta. Tertio certum etiam affecti cordis signum
exhibet pulsus, de quo supra satis dictum. Dolor ad signa cordis affecti parum facit, quod in
ejus panniculo solum consistat, et cor dolorem non diu toleret. Plerique enim, quos vulgus
cordis dolores vocat, oris ventriculi, aut partium in sinistro latere cordi vicinarum dolores
sunt. Deinde et corporis qualitates mutatae affecti cordis signa praebent. Cûm n. cor vitalis
caloris e spirituum, â quibus omnis caloris vigor in corpore pendet, officina sit, calore
cordis debilitato, iste etiam mutatur, et prout cor se habet, ita calor et color in toto
corpore se habet.
Epatis affecti signa. Epatis affecti signa primo ab operationibus ejus
summuntur. Est autem Epatis munus et officium sanguificatio. Apparet autem sanguificatiolaesa primo ex urina et fecibus alvi. Ubi enim Epar sanguinem minus, quam
par est, coquit, urina dilutior; ubi vero multa caliditate eum corrumpit, biliosa apparet.
Alvi excrementa quoquesi aquae, in qua nuper mactata caro abluta est, similia sunt, epatis
affecti signum sunt. Deinde eadem vitiata ex habitu corporis et sanguinis in venis penuria
agnoscitur. Sanguinis enim defectus et paucitas Epar male affecturm docet. Idem indicat color
malus totius corporis, qui alius atque alius alium atque alium humorem copiosius in Epate
aliter atque aliter affecto gigni significat. Interdum tamen etiam Lienis vitio, aut ob
excrementa in venas aliunde regurgitantia color totius corporis mutatur. Sed hoc tempus facile
distinguit. Nam excrementa in venas regurgitantia statim habitum vitiant; alteratio vero
alimenti in Epate tardius id afficit. Tertium signum est mutata praeter naturam nutrimenti
distri butio et excrementorum expulsio. Defectus distributionis ex totius corporis tabe
cognoscitur, deinde etiam ex ventris fluxu. Neque enim venter potest esse siccus, ubi
distributio cibi impeditur. Quarto grabitatis sensus in dextro hypochondrio Epatis affecti
signum est, qui si pondus quoddam trahens referat, non tantum Epatis inflammati, sed et
obstructionis venarum, quae tam a porta, quam a cava ortum ducunt, nota est. Quod si tensionis
sensus exhibeatur, a flatu est exitum non habente. Distinguendum igitur est utrum inflammatio
sit, an obstructio, et utrum in gibba; an sima Epatis parte. Imo ipse tumor sine
inflammatione, scirrhusque Epatis sua figura et circumscriptione Epar affici significat, qua
ipsa ab ejus loci tumoribus aliis discernitur. Non enim solum Epar, sed musculi dextro lateri
incumbentes, rectus, obliquus, transversus, eosdem tumores pati possunt, qui ex figura
inprimis ab Epatis discernuntur tumoribus. Plura de Epatis affecti signi videantur apud
Galenum, 5. de loc. affect. c. 7.
Ventriculi affecti signa. Ventriculum affectum ex actionibus ejus laesis etiam
vulgus hominum fere agnoscit. Si enim non recte appetant, vel male concoquant, ventriculum
incusant. Et quidem appetitus laesus per se cognoscitur. Concoctionem autem laesem ex aliis
actionibus colligunt, quod scilicet vel dolorem a cibo sentiunt, vel inflationem, ructum,
nauseam, vomitum. Ista enim omnia cibum a ventriculo non bene ferri significant. Nam saepe
homines gravantur ita a cibo in ventriculo, ut alii cibum mox vomitu rejiciant, alii paulo
post; quorum priores ventriculum plane imbecillum habent, posteriores paulo firmiorem, qui
propterea cium non statim rejiiciunt, sed ubi concoquere incipiunt: tum enim inflatio quaedam
suboritur. Quod si minor imbecillitas fuerit, sola nausea vel ructus sequitur. Sunt etiam
quidam, qui extra ullum cibum nauseam, ructum, vomitum, singultum patiuntur, ob humoresscilicet aliunde influentes vel ibidem collectos, qui ita a prioribus
distingui possunt, quod his non solum a cibo, sed et antecibum hoc evenit, et cibi mutatio
parum juvat. Pars etiam in ventriculo affecto discerni potest. Nam quae evomuntur, in ventris
spatio continentur; nauseam movent, quae adhaerent; singultum, quae in ipsis tunicis
continentur. Licet quoque ex ventris dejectionibus ventriculi vitia cognoscere. Nam si citra
ullum Epatis vitium tardio vel citior fiat dejecto, ventriculus suspectus est. Tardam enim
coctionem tarda sequitur excretio, neque excretio justum tempus anticipat, nisi vel retentio
sit laesa, aut caussa quaedam ad excretionem stimulans sit in ventriculo vel intestinis.
Thomcis affecti signa. Thoracis affecti signum primum est respirandi
difficultas. Cum enim respiratio proprie actio thoracis sit, laedi non potest, quin thorax vel
per se, vel per consensum aliquid patiatur. Itaque respiratio difficilis sequitur pleuritim,
peripneum oniam, isflammationem diaphragmatis ac musculorum thoracem moventium, crudum item
tuberculum pulmonis arteriis innatum easque obstruens, quae adhibitis aliis signis discernenda
sunt, de quibus egit Galensu, 4. de loc. affect.
Secundo. Ut nausea, vomitus, singultus ventriculi affecti signa sunt: ita tussis thoracis.
Ut enim ex ventriculo per nauseam, singultum, vomitum quidquid molestum est ejicere tentat:
Ita quicquid spirandi organis molestum est, illud natura valida ista exspiratione, quam tussim
nominamus, excutere conatur.
Tertio. Dolor ipse thoracem affectum denotat, et quidem partes thoracis affectas idem dolor
distinguit. Dolor enim in membranis et musculis est acrior; ubi vero caussa est in ipso
pulmone, sensus gravitatis et angustia potius percipitur.
Tandem omnia, quae e thorace per tussim ejiciuntur, eundem affectum significant, humor
scilicet, sanguis, pus, quae nunc alio et alio colore praedita vel sincera vel inter se mista
sunt. Ita initio inflammationis thoracis sputum tenue: pulmone affecto sanguis recens et
spumosus: e thorace autem ob viae longitudinem niger et concretus ejicitur.
Tracheae affectae signa. Tracheae vero affectae signa ex iisdem petuntur. Vox
affecta inprimis tracheam affectam significat, sed et pulmonem. Quod tamen ex eo distinguitur,
quod ubi pulmo affectus est, tussis etiam sequitur et spirandi difficultas. Solâ autem asperâ
arteriâ affectâ vox solum mutatur, et nunc rauca est, nuc parva, nunc omnino intercepta:
Aliquando tamen tussis conjungitur. Tussis enim tracheae vitio accidit, quando aliquid
molestum in ea haeret, aut quando exasperata est magno clamore, aut perfrigerat ab inspirato
frigido aere.
Verum plura, et magis particularia ac specialia e practicorum libris petantur.
CAPUT V. De Cognoscendis Symptomatibus.
Signa symptomatum latentium. SYmptomata etsi plerumque sensu seu uno seu
pluribus, et quidem vel aegri vel Medici et adstantium, cognoscuntur: quaedam tamen etiam
latent, et signis opus habent. Sumuntur autem ex iisdem locis seu fontibus, e quibus sumuntur
signa morborum et caussarum, nimirum ex caussis et effectis. Caussae, a quibus oriuntur, sunt
vel morbi, vel caussae morbificae, vel etiam symptomata. Effectus itidem sunt vel morbi, vel
caussae, vel symptomata. Quamvis n. re ipsa symptomata sint effecta: tamen effectum unum
alterius caussa esse potest.
Symptomatum facultatis naturalis signa. Nutritio quidem quomodo perficiatur,
sensus latet: ex effectu vero colligitur. Etenim si nutritio sese recte habeat, corpus et
omnes ejus partes pristinum habitum retinent, neque extenuantur: sin minus, extenuantur, et
contabescunt. Si auctio recte perficitur, corpus et omnes ejus partes conveniente modo
incrementum sumunt: sin minus, non angentur. Si facultas generatrix suum opus recte perficiat,
liberi sani generantur: sin minus, nulli vel debiles. Attractionem non recte fieri, ostendunt
caussae praecedentes, refrigeratio; effectus et quae consequuntur, ut quod partes non aluntur
ob alimenti inopiam, et quod ejiciuntur ea, quae attrahi debebant, ut sanguis. Eodem modo
Retentio ablata vel imminuta ex effectis praecipue agnoscitur, et inprimis iis, quae
expelluntur, si vel modum superant, vel tempus consvetum antevertunt. Depravata ex eo, quod
cum dolore fit. Coctio quidem patest ext emperie aegrotorum, et caloris dispositione, ab iis
quae assumta sunt, juvantibus, et nocentibus, ut et ex effectis et iis, quae evacuantur. Ita
coctio in ventriculo ex fecibus alvi cognoscitur; quae fit in epate et venis urina; quae in
thorace, ex sputo. Tandem expultricem laesam esse cognoscitur, si ea retinentur, quae expelli
debent.
Symptomatum matumfacultatis vitalis signa. Eodem modo facultatis vitalis actio
laesa ex effectis cognoscitur, pulsu nimiru cordis et arteriarum. Ablatus enim ad sensum
cordis et arteriarum pulsus, actionem ablatam et cessante significat; idem imminutus,
imminutam vel debilem; depravatus depravata, cum hi motus aliter fiunt; quam secundu naturam
fieri debent.
Symptomatum facultatis animalis signa. Denique actionem animalem quod attinet,
cognoscit Medicus faculcatum principum depravationem ex effectis, dictis et factis puta, quae
a decoro et congruo aliena sunt. Cum vero interdum ut hanc, ita alias actiones laesas nonnulli
simulent, ne Medicus decipiatur, caveat. Sed difficilis est diuturna simulatio; et qua ratione
morbum simulantes agnosci possint, docet Galenus, de praesagiis ad
posthumum, et lib. proprio, quomodo simulantes morbum
deprehendantur.Eodem modo memoria laesa facile ex effectis
deprehenditur. Sensum communem affici, ex somno et vigilia laesis patet.
Sensus externi cum auferuntur aut imminuuntur, id rectissime ab aegrotantibus percipitur: si
vero depraventur, hoc ipse aeger discernere nequit; cum sensus depravatus non sit idoneus
judex, sed ratiocinando id cognoscat necesse est. Cum n. animadvertit, quae alii se dicunt
sentire, se non percipere, colligit sensum esse laesum. Motus symptomata sensibus
subjiciuntur, nec signis opus habet. Ita et symptomata, quae in qualitatum sensibus obviarum
mutatione consistunt, omnes etiam sensibus cum aegri tum Medici et astantium percipiuntur, nec
signis opus habent.
Ita et ea, quae retinentur et excernuntur, sensibus quidem obvia sunt, sed quantum a
naturali statu recedant, ratiocinando Medicus colliget, conferendo ea, quae sunt praeter
naturam, cum eo, quod naturaliter sehabere solet.
LIBRI III. PARS III. De Signis Prognosticis. CAPUT I. De Signorum
Prognosticorum Generibus.
Quot in aegro praecognoscenda sint. REstant tandem signa prognostica, per quae
futura, quae accident aegro, cognoscimus. Tria autem praecipue in aegro Medicus praecognoscere
debet: primo, quisnam sit futurus morbi eventus seu exitus: secundo, quo tempore morbus fine
sit habiturus: tertio, quo modo Antequam autem, quomodo in specie morbi exitus, exitusque
tempus et modus praevideri possit, tradamus, in genere aliquid de signis prognosticis,
simulque de temporibus morborum, quae cognoscere et praevidere summopere utile est,
cognoscendis dicemus.
Signorum prognosticorum genera. Est autem omnium signorum, ut passim ex Galeni
libris de crisibus, atque aliis locis patet, haec differentia; quod alia signa sint cruditatis
et octionis, alia mortis ac salutis alia Cruditatis et coctionis signa. seu judicatoria. Cruditatis et coctionis signa sunt urinae, alvi
excrementa, sputa et exscreationes: quibus et materiam catarrhosam addere licet; cum
cruditatis et coctionis, quae in cerebro praecipue fit, signa Mortis et salutis
signa. exhibere possit. Mortis et salutis signa sunt, quae cum urinis et alviexcremerttis excernuntur. Sudores item, facilis et difficilis spiratio,
levis vel difficilis morbi tolerantia, pulsus, facies et decubitus decens, et similis consueto
vel his contraria; de quibus passim Hippocrates in libris Critica signa.
prognosticorum. Critica tandem signa sunt, quae subitam mutationem ac turbationem ostendunt.
Et sunt ex his quaedam tanquam caussae et signa, ut vomitus, alvi excrementa, multitudo
urinarum, sanguinis e naribus fluxus, sudores, parotides, decubitus humorum ex uno loco in
alium, quae quod morbum solvant, Hippocrates nominat, in Coacis t. 146. in codice Foesiano, cum scribit: quae
febres neque criticis diebus, neque cum signis solutionis
desinuunt, recidivam patiuntur. Quae autem illa sint, compendio collegit, ibid. t. 150. Acuti, inquit, morbi judicantur, effluente
e naribus sanguine, idque die judicatorio, ac sudore copioso exorto, urinaque purulenta ac
vitrea confertim reddita, in qua subsedit laudabile sedimentum, aut abscessu effatu digno, et
alvo mucosa deticiente, et de repente prorumpente, vomitibusque non pravis sub judicationem
contingentibus. Quaedam tantum signa sunt, ut delirium, vigiliae, sopor, dolor capitis,
difficilis sensus, inquietudo, difficilis spiratio, tenebrae quasi oculis obortae, aurium
sonitus, splendores oculis obversantes, lacrymae involuntariae, nox absque ratione molesta,
labri inferioris agitatio, vehemens rigor, facies et oculi rubescentes, hypochondrioru
retractio, nausea, aestus, et sitis vehemens.
Non autem eadem horum signorum vis est. Coctionis signa nunquam mala sunt, quocunque etiam
tempore appareant: critica vero interdum mala sunt. Neque enim unquam nisi in statu apparere
debent, et si in principio aut augmento appareant, bona non habentur. Nam nec sudores, nec
vomitus, alvi profluvia, tumores post aures, si in principio appareant, per morbos solvunt, etsi alias, ut caussae, morbum solvere possunt. Ita
nec, quae haec indicare solent, in principio bona sunt. Sic nimirum deliria, vigiliae,
dolores, difficultates spirandi, tenebrae ob oculos obortae et similia, si primo morbi
tempore, quando morbus adhuc crudus est, accidant, boni aliquid non significant, sed pessimae
constitutionis signa sunt. Coctionis autem signa, etiam si ipsa accessionis prima hora
appareant, bona sunt; imô, quo citius apparent, eo meliorem spem praebent.
Coctionis signorum differentiae. Signa vero coctionis quod attinet, alia uni
morborum generi sunt propria; exempli gratia, in morbis thoracis sputum est: alia multis
morbis et febricitantibus communia; qualia Hippocrates, l. aph. 12.
enumerat, urinam, alvi excrementa, sudores. Alvi excrementa, de ea coctione, quae in ventre
fit, signa praebent; sicut urinae de coctione in venoso et arterioso genere; cum arterias hoc
nomine, se ipso teste, etiam complectatur Galenus. Quanquam vero et urinae partium, per quas
transeunt, ut renum, ureterum, vesicae, penis,jecoris signa propria
exhibent: tamen illa ab his ut communia distinguenda sunt, cavendumque, ne in morbis
universalibus et acutis decipiamur particularibus illis renum, vesicae, et similium partium
vitiis. Qua de re nos monuit Hippocrates, 2. Prognost. t. 37. qui, cum
de signis ex urina petendis praecedentibus aphorismis egisset, addit: nec te
fallat, si ipsa vesica aegrotans talem aliquam reddiderit urinam. Non enim totius, sed ipsius
per se vesicae indicium est. Quod autem de vesica dicit, etiam de renibus, ureteribus,
meatu urinario intelligendum est: nimirum jubet, ut Midicus sit cautus in distinguendis iis,
quae a toto corpore et venis proveniunt, et quae a determinata et privata aliqua parte. Nam ut
cum sani sumus, excrementa totius venosi generis per urinam excernuntur: ita cum aegrotamus,
etiam de toto venoso genere excrementa per urinam ejiciuntur: et praeterea illa quoque, quae
praeter naturam in renibus, ureteribus, vesica et meatu urinario haerent. Quippe non raro per
urinam crassa quaedam, purulenta, acria, biliosa, foetida et graveolentia, furfuracea,
squamosa et similia per urinam excernuntur, ut docet Hippocrates, 4. aph.
75. 76. 77. 78. 79. 80. et 81. Quae si Medicus venoso generi attribueret, atque inde
excerni putaret, valde deciperetur. Quod autem de urinis dictum est: id etiam de exerementis
alvi dici potest. Et enim ut Galenus, in com. allegati aph. 37. e 2.
Prognost. scribits; Commune est trique excretioni, totius corporis
recipere excrementa, atque etiam illarum partium, per quas transeunt et excernuntur.
An alvi excrementa inter signa communia numeranda. Duo autem hîc scrupulum
alicui movere possunt. Primo enim dubitare quis posset; An recte inter symptomata et signa
illa et communia numerentur alvi feces; cum a Galeno, 1. de Crisib. cap. 4. dicatur, alvi excrementa saltem de coctione, quae in
ventre fit, signa suppeditare. Sed sciendum, verum quidem esse in statu naturali, et dum omnia
recte sese habent, saltem illius coctionis primae, quae in ventre fit, excrementa esse alvi
feces: verum saepe non solum vicinorum intestinis viscerum, ut epatis, lienis, mesenterii, sed
et totius venosi generis excrementitii humores fluere in intestina, et vel mixti fecibus vel
sinceri excerni solent: unde tum non solum, de coctione in ventre, sed etia de vicinis
partibu, adeoque toto venoso genere, ex illis incrementis indicium capi potest. Addo et hoc,
coctionem, quae fit in ventre inferiore, totius corporis alendi gratia institui, atque ex hoc
ventre totum corpus alimentum sibi petere: unde si illa coctio sese recte non habeat, minor de
salute in morbis spes est; et quata illa melior est, tantô etiam meliorem, morbi exitum
sperare possumus.
An sudores inter coctionis signa numerandi. Deinde admirari aliquis posset; Quî
fiat, cum Hippocrates saepius allegato aph. 12. sect. 1. urinas, alvi
feces et sudores conjungat, quod Galenus lib. 1. de Crisib. cap. 7. et
8. sudores praeterit; cum tamen etiam aliqua, et non levia signa exhibere possint. Verum
animadvertendum, etsi sudoribus homines saepe a multis morbis liberentur, et multa de morbo e
sudoribus conjici possint: tamen illa, quae hîc quaeruntur, coctionis signa suppeditare non
possunt, sed de ipsis sudoribus, quales sint, ex aliis signis judicatur. Boni enim sudores
sunt, qui accidunt signis coctionis apparentibus; mali sunt, qui fiunt nondum adhuc
accidentibus signis coctionis. Quae cum ita sese habeant, ex iis decoctione judicari non
potest; sed potius ex signis coctionis, et cruditaris de sudore judicium fertur. Et sunt hujus
generis plura alia, quae quidem indicia quaedam praebent de morbo, ex quibus tamen coctionis
signa sumi non possunt, sed de quibus ex coctionis signis judicatur, an bona vel mala sint.
Talia sunt haemorrhagiae narium, tumores juxta aures, vel humorum in alias partes defluxus et
decubitus; quae, si tempore fiant oportuno, prodesse possunt; intempestiva autem et tempore
non oportuno nihil juvant.
Et ut cum Galeno, 1. de Crisib. cap. 7. paucis haec omnia
complectarmur; Coctionis; quae in spirandi instrumentis fit, sputa; ejus
vero, quae in venis, urinas; illius autem, quae in ventre, alvi excrementa signa statuere
oportet. Et in febribus omnibus, quoniam venosi generis sunt passiones, (quo genere et
arterias comprehendimus) ad urinas praecipue attendere oportet. In iis autem, qui laterali
afficiuntur morbo, primum quidem sputamina, secundo loco urinas; quoniam is morbus omnino cum
febribus conjungitur. In passionibus autem ventris, si sine febre sint, sola alvi excrementa
inspicere oportet: si autem cum febre, etiam urinas.
CAPUT II. De Signorum, quibus Tempora Morborum cognoscuntur,
Generibus.
Statum morbi praecognoscere utile est. SUmme utile esse, tempora morborum, et
praecipue statum cognoscere, certum est. Nam nisi statum praecognitum habeat Medicus, etiam
utrum crisis futura sit, et quando, et qualis, cognoscere non poterit. Optimum enim, ut l. 1. de Cris. cap. 1. dicebat Galenus, praenotionis crisis principium est,
quod etiam futuri status: statusque veltuti norma est, secundum quam de crisi judicium fertur.
Etenim crisis non fit, nisi appareant signa coctionis. Signa autem coctionis perfecta non
apparent, nisi in statu; et proinde tum solum bonae fiunt : aut
nisi appareant signa coctionis, bona crisis non fiet, aegerque morietur in statu. Deinde et
propter victum et medicamenta statum praecognoscere utile est: de quo Hippocrates, 1. aph. 8. cum in vigore morbi tenuissimo victu uti jubet: et seq. aph. etiam victumrespectu status futuri
moderari docet: quod facit, aph. 10. et alibi in statu quiescere
praecipit.
Signa temporum morborum. Recensent autem Temporum morborum signa alii aliter.
Verum sequemur hîc Hippocratem, quem etiam Galenus, 1. de Cris. secutus
est. Is autem, 1. aph. 12. ita scribit: Accessiones
vero et constitutiones morborum indicabunt tum morbi ipsi, tum tempora anni, tum periodorum
proportionis inter se observatio, sive ea quotidie, sive alternis, sive majori intervallo
fiat. Sed ex iis, quae postea apparent, judicium sumitur: veluti in pleuritide sputum, si
initio appareat, brevem fore denunciat; si vero posterius conspiciatur, longam. Quin etiam
urinae, alvi feces, sudores et judicatu faciles, aut difficiles, et breves, aut longos morbos
fore, cum superveniunt, demonstrant. Quo aphorismo omnia illa signa petuntur primô a
morbi forma, essentia et idea; deinde a tempore anni, aliisque similibus; tertio a morborum
accessionibus et circuitibus, incrementis et decrementis; quarto a morborum symptomatibus; seu
a morbi essentia atque idea, caussis et morbum antecedentibus; sympto matibusque, atque iis,
quae morbum comitantur.
Morbi idea quomodo tempora morbi monstret. Primô morbi forma seu idea, cum
illam ex totius morbi temporibus compositionem significet, recte etiam tempora morborum
monstrare potest. Talem vero ex tem poribus morborum compositionem hîc intelligere
Hippocratem, colligi potest ex 1. Epid. 3. t. 10. Sunt autem morbi alii
breves, longi alii. Quanto igitur motus morbi velocior est: tanto propius statum adesse,
morbumque breviorem futurum, indicio est. Quanto autem tardius morbus movetur: tanto remotior
erit status. Qui autem morbii velocissimum, qui velocem, qui tardum habeant motum, ex
particularibus de iis tractationibu [?]otum est. Febris ardens, pleuriris, p[?]neumonia,
cholera, angina, conv[?]o, omnes sunt morbi acuti, et proinde breve habent principium, et
statum non remotum. Morbi vero diuturniores sunt quartana, hydrops, tabes, arthritis; et
propterea suum principium non uno percurrunt paroxysmo, statumque habent remotiorem. Atque ita
morbus, qui septem finietur diebus, potest forte mox post prima invasionem principium et
augmentum percurrere, et ad statum properare. Verum qui aliquot mensibus finietur, longius
habebit principium, et tardius ad statum perveniet.
Anni tempus quomedo mordorum tempora indicet. Deinde etiam tempus anni,
aliaeque caussae ac praecedentia consideranda sunt. AEstate enim qui accidit morbus, habebit
statum propinquiorem: Hyeme vero qui invadit, remotiorem. Ita in temporibus pluviosis febres
sunt longiores; acutiores vero in Regio. tempore sicciore. Quibus conjungi potest
Regio. Nam in calidis regionibus morbi sunt acutiores et breviores; in frigidis vero
longiores. Corporum temperies. Idem de natura et constitutione corporis dici
potest. Naturae n. calidio res calidioribus, et hinc brevioribus affectibus subjiciuntur;
frigidae frigidioribus et diuturnioribus.
Ad morbos vitandos illa constitutio est optima, in qua plurimum est calidi innati. Concoquit
enim et absumit celeriter noxios succos, atque idcirco morbum longe superat citius et
celeriter vincit: ubi vero calidum innatum est paucum, etsi vincere interdum morbum queat, non
tamen cito vincet, sed tarde; cum non possit celeriter coquere et discutere succos vitiosos.
Ita habitus corporis rarus ad discussionem humorum vitiosorum facit; densitas vero et
adstrictio pororum affert morbi diuturnitatem.
Victus ratio. Quod de victus quoque ratione, quae antecessit, dici potest.
Victus enim calidior et seccior calidum corpus reddit, et calidos humores cumulat; frigidus
vero et humidus corpus frigidum et humidum reddit, et pituitosos humores auget. Hinc in
corpore calido, et quod abundat calidis humoribus, genetantur calidi morbi, qui breviores
sunt: contra in corpore frigido et humido, et quod scatet humoribus pituitosis, facile
excitantur morbi frigidi, qui tardiorem motum habent. Quae omnia in cognitionem caussae
morbificae nos ducunt, et propterea inprimis materia morbi, et virtus considerari et conferri
debent. Quo enim mareria est tenuior et calodior, morbus erit bervior et acutior: quo crassior
et frigidior, diuturnior. In morbo non lethali virtus fortior morbum brevem, et statum in
propinquo esse significat. Nam virtus fortis caussam morbificam citius vincit et expellit: si
autem virtus sit debilis, statum longius abesse, et morbum longiorem significat; tardius enim
superabit materiam morbificam. Si vero morbus sit lethalis, virtus fortis, longitudinem morbi
indicat; virtus enim fortis diutius impetum morbi sustinebit. Si vero virtus sit debilis,
status erit propinquus, et morbus brevis. Nam virtus debilis citius succumbet et
prosternetur.
Paroxysmi quomodo tempora morborum monstrent. Tertio paroxy smorum mutationes
et perpendendae sunt. Conferendae vero sunt paroxysmorum
mutationes et motus in tribus: in hora, qua revertuntur morbi: in tempore durationis; et in
symptomatum magnitudine vel vehementia. Neque enim an morbus augeatur, ex eo tantum quis
colligere potest, quod accessiones anticipant, sed tria haec conjungenda sunt. Si enim
paroxysmi citius revertantur, ita ut secundus anticipet horam primi, tertius horam secundi,
atque ita aliquot deinceps: deinde si secundus longius durat, quam primus, et tertius, quâm
secundus: tertio si secundus sit vehementior primo, et tertius vehementior secundo: indicio
est, morbum augeri et ad statum properare. Contra, si paroxysmi postponant, id est, tardius
invadant, brevioritempore durent, minusque sunt vehementes: indicio est, morbum declinare:
verbi gratia, si paroxysmus quintus tardius invadat, quâm quartus; et sextus tardius, quam
quintus;septimus etiam tardius, quam sextus: duret etiam breviore
tempore quintus, quam quartus; et sextus iterum breviori, quam quintus; et rursus septimus
brevior, quam sextus; sit tandem quoque quintus mitior, quam quartus, sextus mitior quinto,
septimus sexto: declination morbi significatur. Anticipatio vero sola sufficiens signum non
est: cum in quibusdam febribus, quae . id est, anticipantes habent,
id peculiare sit, ut ab initio ad finem usque antioipent, atque ideo anticipatio in iis neque
augmenti, neque declinationis signum sit. Ita contra sunt febres quaedam, quae , id est, tardantes, aut postponentes, ut loquuntur, habent, quae a
principio usque ad finem postponunt, in quibus etiam ipsa postpositio neque augmentum, neque
declinationem significat.
Anticipatio et post positio paroxysmorum quid significet. Si quis tamen
paroxysmorum recursus, et , ut Hippocrates, 1.
aph. 12. nominabat, id est, periodos inter se conferre velit, atque hinc aliquid de
tempore morborum colligere: is hoc modo praestare poterit. Paroxysmi interdum aequaliter
invadunt, ita quidem, ut ea hora, qua primus invasit, revertatur, etiam secundus, tertius,
quartus et sequentes, sive id fiat singlis, sive alternis diebus, sive longiore intervallo.
Idque ubi accidit, fere morbus longus significatur; quod etiam apud Hippocratem, 4, aph. 30. traditum est: Quibus, inquit, accessiones fiunt, quacunque hora febris dimiserit, eadem si postero die
repetat, judicatu difficilis esse solet. Ubi enim accessionum caussa firma est et
stabilis, cundem servat tenorem; quae autem firmata sunt, magnam vim ad expulsionem
expostulant. Aliquando non aequaliter invadunt, neque eandem horam observant, sed diversas;
idque varie. Aliquando enim anticipant, ita ut secundus aliquot horis accedat ante tempus, quo
primus invaserat, et tertius iterum aliquot horis praevertatur tempus secundi, et ita reliqui.
Nonnunquam postponunt, ita ut secundus paroxysmus aliquot horis tardius accedat, quam primus
invaserat, et tertius aliquot horis post tempus secundi revertatur. Atque haec anticipatio vel
postposito est vel aequalis, vel inaequalis. AEqualis, quam nonnulli anticipationem et
postpositionem absolute nominant, est, cum morbus in anticipando et postponendo aequale semper
tempus observat; verbi gratiâ, si paroxysmus primus invasisset cira meridiem, secundus vero
adveniat hora decima ante meridiem; tertius hora octava ante meridiem; quartus hora sexta ante
meridiem; et ita sequentes singuli duabus horis anticipent: aequalis anticipatio esset. Aut si
primus paroxysmus accidisset circa meridiem, et secundus adveniret hora secunda pomeridiana;
tertius hora quarta pomeridiana; quartus hora sexta pomeridiana; aequalis postpositio esset.
Inaequalis autem anticipatio vel postpositio est, cum morbus inanticipando vel postponendo aequale tempus non observat: verbi gratiâ, si inchoasset morbus
circa meridiem, alter autem paroxysmus accideret hora decima ante meridiem, tertius hora
decima ante meridiem, tertius hora septima, quartus hora secunda; inaequalis anticipatio est.
Aut si morbus invasisset primo quidem circa meridiem, secundus autem paroxysmus accideret hora
secunda pomeridiana, tertius hora quinta pomeridiana, quartus hora nona pomeridiana inaequalis
postpositio est. Aliquando paroxysmi interdum aequaliter invadunt, interdum anticipant,
interdum postponunt.
Si itaque paroxysmi aequaliter invadunt et stati sunt, indicio est, statum adhuc longius
abesse, et morbum futurum longiorem. Se vero inaequaliter invadunt paroxysmi, significant
statum esse propiorem. Deinde si paroxysmi anticipant, quam diu anticipatio est aequalis, rum,
non apparentibus signis coctionis, est principium. Si vero anticipario incipiat augeri, et jam
pluribus horis anticipet morbus, quam antea, est augmentum. Si iterum aliquandiu est aequalis
anticipatio, est status. Tandem ubi incipit imminui tempus anticipationis, est declinatio. Si
vero morbus aliquis seu tardantem vel postponentem typum habeat:
si postpositio est aequalis, et signa coctionis non appareant, est principium morbi: cum
postpositio incipit fieri minor, est augmentum: cum aequalitatem observat, est status: cum
tandem iterum incipit mutari postpositio, est declinatio. Si vero ordo paroxysmorum est
varius, ut modo aequaliter invadant paroxysmi, modo anticipent, modo postponant, ubi paroxysmi
aequaliter invadunt, non apprentibus signis coctionis, ad est principium: cum anticipant,
augmentum: cum vero non amplius anticipant, est status: cum postponunt, declinatio. Hoc tamen
si eodem morbi tempore accidat, et quidem ex diversitate materiae proveniat, statum adhuc
remotiorem esse, et morbum longum significat: si autem hoc accidat ob virtutis debilitatem,
quae non possit regere materiam, morbum significat brevem, sed periculosum, et qui cito ad
interitum aegrum sit ducturus.
Longitude et magnitudo paroxysmorum quid significet. Verum enimvero tutissimum
est etiam reliqua, quae proposuit. Hippocrates, signa conjungere, et ipsam quoque
longitudinem, et magnitudinem paroxysmorum, quaeque his affinia sunt, considerare.
Considerandum videlicet est, an illa multa, diuturna, valida et magna; an contra pauca, brevis
temporis, et parva fuerint: quibus adjungenda etiam est intermissionis et declinationis
consideratio. Si enim declinationis vel intermissionis tempus breve sit, neque tolerabile
plane, neque omnino a symptomatibus liberum: augmenti indicium est. Contra si declinatio vel
intermissio sit longa, toleratu facilis, et ab omnibus symptomatibus libera: indicatur
praesensdeclinatio. Sed hoc non praetereundum, saepe ex his signis
haec tempora adeo exacte distingui non posse; cum in morbis saepe tempora omnia vix sensibilia
sint, et plura brevissimo tempore cursum suum absolvant. Accidit enim interdum, ut quarto
paroxysmo, adhuc praesentibus signis augmenti, quintus adveniat paroxysmus declinationis
principium. Quod scilicet status brevis et momentaneus fere fuit, adeo, ut cum adesset,
agnosci non potuerit, sed postea demum ex declinationis principio agnoscatur. Ita accidit
nonnuquam, ut cum praecedens paroxysmus habuerit adhuc figna principii, posterior jam signa
declinationis exhibeat: quod scilicet primus paroxysmus complexus fuerit principium, augmentum
et statum: prima sui parte principium, in altera augmentum, in tertia statum. Quod tamen in
priore paroxysmo ita exacte agnosci non potuit, sed deinde ex sequenti paroxysmo cognitum
fuit. Verum cum hoc etiam vulgus postea agnoscat, Medici est, diligenter in id incumbere, ut
praecognoscere haec possit, antequam accidant, non demum agnoscere, ubi acciderunt.
Coctio et cruditas quomodo tempra morborum monstrent. Verum enimvero ad certam
et exquisitam temporum morbi cobnitionem non plane sufficiunt haec. Aliquam quidem
artificiosam conjecturam ex iis petere possumus; verum ex iis solis non plane exquisitam: sed
maxime in his morbis consideranda sunt coctio et cruditas. Quandocunque enim coctionis signum
mox apparet, brevem et salutarem morbum futurum ostendit: cruditatis autem signum vel longum,
vel etiam lethalem morbum monstrat; seu ut Hippocrates, 1. Epid. 2. t. 45.
et 46. scribit: Coctiones celeritatem portendunt judicii,
securitatemque satubrem: cruda vero et intoncocta, atque in malos abscessus conversa, aut , aut dolores, aut diuturnitatem, aut mortem, aut recidivas. Cum
enim morbi solvantur et salutares fiant, si Natura caussas morbificas vincit; contra vero
morbus vel lethalis, vel periculosus, vel diuturnus evadat, si Natura caussam morbificam
vincere nequit: Natura autem caussas morbificas superet coctione; superior vero sit caussa
morbifica, quamdiu cruda manet: certe coctio et cruditas fidissima signa exhibebunt de futuro
morbi statu et exitu. Coctio nimirum naturam robustam, et caussa morbifica superiorem
ostendit: cruditas naturae debilitatem. Ex quo facile signa reliqua et symptomata discernere
possumus. Exempli gratiâ, si quis morbo angatur, deliret, aut simile quid pariatur,
distinguere licet, an in aegri pernitiem, an vero ad salutem tendat. Nam si cum signis
coctionis fiant, neminem talia turbare debent: si vero sine signis coctionis, et cum cruditate
contingant, merito terrori sunt, et periculum portendunt.
CAPUT III. De Signis Temporum Morborum in specie.
Principiimorbi signa. ATque ut in specie aliquid, qua ratione tempora morborum
cognosci possint, addamus, principium morbi est, quamdiu crudus est morbus. Etsi enim et alia
principii morbi suit signa, morbi nimirum idea, tempus anni, regio, aetas, et natura
aegrotantis, victus ratio, paroxysmoru inter se collatio: tamen certissimum Augmenti
signa. signum sumitur ex coctione. Et quidem perfecti et absoluti jam principii signum
cerrissimum est evidens et manifesta concoctio. Neque enim habetur exquisita principii
absoluti cognitio, antequa incipiat augmentum: sicut neque augmenti absoluti cognitio habetur,
antequam incipiat status. Fuisse autem hanc mentem Hippocratis, clarum est ex aphorismo 22. sect. 1. ubi inquit: concocta maturaqua
medicari ac movere oporter, non cruda, neque per initia, nisi materia turgeat: id quod perraro
fieri solet. Et 4. de rat. vict. in ac. t. 23. Quicunque ea, quae
inflammantur, statim inter morborum initia medicamento solvere conantur, ii non solum ab
incensa instammataque parte nihil educunt, cum non cedat, obsequaturque, quae adhuc cruda est,
affectio, sed etiam quae morbo resistunt et sana sunt, colliquescere faciunt. Ex his enim
locis manifestum est, ab Hippocrate totum illud morbi tempus, in quo morbus crudus est,
nominari principium. Nam cum aphor. 22. sect. 1. cocta, L tosta, solum
purgare jubet: mox illi unicae coctioni opposuit, quae cruda sunt, et
in principio: quasi idem sit, crudum esse
morbum, et in principio; et allegato loco c. 4. de
rat. vict. in ac. mani feste dicit, in principio morbum adhuc crudu esse.
Status signa. Eodem fere modo, sicut coctione et angmenti praesentia principiu
terminatur: ita finis incrementi status praesentia definitur. Quae autem status sint indicia,
docuit Hippocrates, 2. aph. 30. ubi scribit; circa
initia et finem morborum omnia esse remissiora, in statu vero vehementiora. In principio
enim morbi natura adhuc contra caussam morbi non pugnat: per augmentum autem omnia increscunt,
et pugna inchoatur: In statu sunt omnia vehementissima, et pugna inter naturam et morbum
acerrima; unde etiam symptomata, anxietudo, dolores, et similia ingravescunt et cumulantur.
Fit autem hoc interdum citius: interdum tardius. Peracuti morbi protinus extremos labores
habent, ut docet Hippocrates, 1. aph. 7. Et nunc ad statum tardius
adscendunt morbi et augentur; nunc etiam status diutius, nunc breviore tempore durat.
Nonnunquam enim duo, paroxysmi aequales fere status tempus circumscribunt: nonnunquam unicus
saltem paroxysmus omnibus praecedentibus est vehementior, et proinde solus status tempus
complectitur. Ad tres vero aut plures paroxysmos in acuris status vix extenditur: verum in
diuturnioribus morbis status non solum per tres, sed saepe plures paroxysmos durat.
CAPUT IV. De Signis, e quibus Morbi Eventum seu Salutem et Mortem,
praesagire licet in genere.
POstquam haec in genere quasi de prognosticis dicta sunt: jam tribus illis, quae praesagiri
solent, nimirum de morbi exitu, seu salute et morte, de tempore exitus, et de modo in specie
dicendum; Et primo quidem de morbi eventu. Cum vero morborum alii aegru interimant; alii
rursum desinant, ut aeger ad amissam sanitatem postliminio redeat; alii neque aegram occidant,
neque etiam in certam sanitatem mutentur, sed aegrum ad morbum usque comitentur: alii in alium
morbum, et nunc quidem deteriorem, nunc mitiorem mutentur; quad uplex omni. no erit morbi
eventus.
Eventus morbi unde cognoscatur. Cognoscitur autem eventus morbi ex collatione
roboris, seu virium naturae et morbi; id quod Galenus docuit, 2. pognost. t.
6. Summa, inquit, totius praesagitionis in morituris convaliturisque
est, quoties vis morbi cum aegri facultate conferatur. Haec enim duo cum duoru athletarum
instar confligant et pugnent, penes utrum sit futura victoria ex artificiosa virium utriusque
collatione inter se et comparatione â Medico prudenti et sagaci praedici potest; et ex naturae
robore aegri salus; ex ejusdem infirmitate et morbi robore aegri interitus; ex paribus viribus
morbi perseverantia colligi potest.
Ut vero cercius de pugna inter naturam et morbum fiat praesagium, et tertium perpendum est,
et praeter naturae ac morbi vires etiam longitudo morbi, seu futurus status praenoscendus est.
Perinde enim ut scire non possum, an aliquis onerialicui ferendo, sufficiat, nisi ejus vires,
oneris gravitatem, et viae longitudinem considerem: ita an aliquis morbum superare possit,
scire non possum, nisi ejus vires, morbi magnitudinem et longitudinem seu statum perpendam.
AEger enim portanti onus apte comparatur; morbus oneri; tempus autem ad statum morbi, viae
longitudini, ut Galenus, 3. de cris. cap. 5. docet. Statum autem morbi
si aeger transeat, amplius ut ex illo morbo mortis periculum metuat, opus non est; cum post
statum et in declinatione nemo vi morbi moriatur. Non enim possibile est, ut, postquam Natura
superavit caussam, et materiam morbificam evicit ac concoxit, aeger moriatur.
In declinatione morbi nemo vi morbi moritur. Status igitur morbi praevidendus,
et cogitandum, an ad illud tempus morbi, quo natura morbum vincere, et materiam morbificam
concoquere solet, durare possit, et quomodo tunc se sit habitura, Haec enim nisi sciamus,
neque de victu quid certi statuere possumus, neque salutem, vel mortem praedicere, neque de
crisi, an futura sit, nec ne, et si futura, quando et qualis, aliquid praesagire. Statum
igitur morbi anteomnia cognoscere oportet. Verum de eo jam supra
aliquid dictum, et plura postea de tempore eventus praesagiendo dicentur. Quamobrem hoc loco
saltem de morbi et virium robore cognoscendo, atque ex earum collatione de salute vel morte
praesagienda dicemus.
Virtutis fortis vel debilis signa. Primo vircutis fortis vel debilis signa quod
attinet, petuntur ea potissimum a caussis et effectibus. Roborit autem naturae proxima caussa
una est, plures remotae. Proxima est naturalis partium constitutio. Haec itaque quanto in
temperie, in compositione et unitate, natutali propior est, eo virtutem firmiorem significat:
quanto remotior, tanto debiliorem. Temperies tamen ad robur plus facit, quam compositio vel
unitas; et ad imbecilitatem plus valet intemperies, quam vitium compositionis et soluta
unitas. Ubi etiam consideranda est aetatis et sexus differentia. In. masculis enim et
juvenibus vires sunt firmiores: in foeminis, senibus, ac pueris imbecilliores. Remotae autem
caussae omnes sunt, quae vires interventu naturalis constitutionis imminuunt, augent, aut
conservant: qualia sunt ea, quae assumuntur, geruntur, foris adhibentur, et evacuantur ac
retinentur. Haec n. si omnia moderata praecesserint et adsint, vires robustas esse
significant: si autem eadem sint immoderata, imbecillitatem monstrant; et quidem quo
immoderatiora, eo majorem imbecillitatem. Inter effecta sunt primo actiones, quarum quanto
plures et quanto magis secundum naturam servantur, tanto magis ipsam valere significant:
contra quanto plures aut nobiliores, et quanto magis laeduntur, tanto magis languere indicant.
Secundo sunt excreta, quae naturam validam esse significant, cum subitantia sua, quantitate et
qualitate, id est, odore, colore, et reliquis maxime sunt similes naturalibus, et per
sanitatem excerni consuetis: contrario modo si se habeant, contrarium significant. Qualitates
denique mutatas quod attinet, hae etiam quanto fuerint qualiratibus sanorum propiores et
similiores, tanto majores aegri vires indicant; quanto magis ab iis discrepant, tanto majorem
imbecillitatem. Ubi meminisse oportet, eas etiam per sanitatem in singulis corporibus variari,
et proprerea, ne in praedicendo fallatur, nota esse debere Medico hominis, dum esset sanus,
vultum et constitutionem, ut, quantum ab iis recesserit, scire possit, et inde de virium
robore aut imbecillitate rectius judicium facere.
Morbi roboris signa ex essentialit er inhaerentibus. Morbi autem robur
similiter ex essentialiter inhaerentibus, caussis et effectibus, seu consequentibus
symptomatibus cognoscitur. Essentialiter igitur inhaerentia, seu ipsam constitutione praeter
naturam si spectemus, per se futura non indicat, cum nullus morbus specie sua lethalis, vel
salubris sit, et ex quovis egrummori, et convalescere contingat: sed
differentia, quae vel morbi formam, vel caussas, vel subjectum insequuntur, signa de eventu
suppeditant. Sic morbus magnus periculum et mortem indicat, parvus salutem. Quot modis autem
morbus magnus sit, praecedente libro, part. 1. c. 11. explicatum est.
Hoc saltem hîc addimus, cum quilibet morbus propria symptomata habeat, quae ejus ideam
detegunt, et pathognomonica ob id dicuntur: illorum etiam magnitudo et vehementia, vel
debilitatem indicare possunt. Quo enim pauciora vel leviora sunt symptomata: eo minus etiam
morbi robur, minorque contra naturam pugna indicatur: quo vero plura vel majora illa sunt: eo
etiam major morbi vehementia significatur. Exempli gratia, pleuritidis symptomata
pathognomonica, quae ejus ideam nobis manifestant, sunt; febris continua, tussis, respiratio
difficilis, dolor pungens, pulsus durus et serrinus. Haec itaque symptomata quo graviora
fuerint, eo majorem vim morbi: quo minora et mitiora, eo morbum debiliorem et mitiorem, et
quem Natura facilius superabit, significant. Eadem ratio est et in aliis morbis. Maxime autem
semper suspecta esse debet malignitas Ideoque licet morbus interdum placidus videatur,
appareantque concoctionis aliqua signa: tamen fieri potest, ut ob malignitatem aeger solum
pereat. Ita saepe fit, ut nonnulli febricitent; febris autem appareat plane miris, ut vix
febricitate putentur; urina etjam atque alia excrementa cocta sint: ob malignitatem tamen,
quae se in pulsu debili, linguaque arida, aliisque signis morbi maligni, quae supra explicata
sunt, sese prodit, paulo post vitam cum morte commutent. Ita magnitudinem ratione partis
praestantis quod attinet, ulcus in pede non facile lethale est: in pulmone tamen aegro mortis
caussa esse solet. Sic vulnus in brachio, sui tamen generis, non facile aegrum interimia: in
cerebro tamen et corde lethale est.
Quomodo caussae robus vel debilitatem morbijndicent. Deinde et alter fons, qui
a caussis antecedentibus sumitur, robur et vehementiam seu debilitatem morbi indicat. Sunt
autem vel caussae efficientes morbum, vel dispositiones, quae eum praecesserunt, vel juvantes,
seu morbum tollentes. Efficientes rursum vel internae, vel externae. Internae sunt corpora
solida et fluida. Morbi igitur, qui ortum habent a materia solida, ut lapidibus, tophis,
praecipue jam magnis, plerumque insanabiles sunt, nec ab ullo naturae robore, ut nec ab arte,
superari possunt. Humores autem si morbum efficiant, quales sint, ut saepe in peste fit et
febribus malignis, periculaum et mors utplurimum indicatur. Deinde humoris putrescentis
substantia, quantitas, qualitas, et locus etiam perpendenda. Quo enim humor putrescens minus
naturae adversus, in minori copia, et qualitateminus noxia et molesta,
in loco minus nobili, et a nobilibus visceribus remotiore subsistit: tanto morbum minus
periculosum significat: contrarius fi sit, contrarium indicat. Pertinet huc et coctio ac
cruditas. Quo enim humor crudior est, eo magis naturae adversatur: qui vero concoctus est non
ita viribus officit. Ex specie quoque humoris peccantis aliquid praedici potest. Nam si morbus
a sanguine proveniat (modo is non valde putrescat, aut nimia copia vires suffocet) plerumque
salubris est. Sic etiam morbi ex bile flava et pallida non adeo periculosi sunt: ex porracea
vero et vitellina plerumque lethales: Ex aeruginosa semper fere lethales; sicut etiam ex atra
bile oriuntur. Morbi quoque sunt periculosiores et mitiores, prout ab humore simplici vel
misto generantur. Qua in re qualitas humoris peccantis consideranda. Morbus enim exquisitus ab
humore valde pravo sincero periculosior est, quam si is cum alio mitiore misceatur. Ubi vero
plures humores vitiosi miscentur, periculosi ii sunt et difficiles, ac morbi spurii, qui a
pluribus humoribus mistis proveniunt, sunt periculosiores, quam qui ab humore simplici;
humoris tamen peccantis habita ratione. Periculosiores quoque sunt morbi, qui ab humore
turgente pro veniunt, quam qui a quieto; modo non parti principi quietus inhaereat. Caussas
autem externas seu evidentes potius quod attinet, de iis, cujuscunque etiam generis sint, hoc
in genere notandum, si diu et vehementer in corpus agant, et praeterea malignae sint, affectum
periculosum et plerumque lethalem significant; omniumque periculosissimum et maxime lethalem,
si non solum malignae sint, et vehementer agant, sed etiam in corpore, in quod agunt,
permaneant, qualis est aer pestilens in corpus attractus. Contra salutares et minus periculosi
morbi sunt, qui a caussis benignioribus, brevius et mitius agentibus, ortum habent. Hinc morbi
ab aere pestilente geniti, aut a venenis, aut a venenatis armis inflicta vulnera plerumque
periculosa et lethalia sunt. Periculosior quoque est morbus, qui diuturnum et frequens aliquod
in victu, aut aliis rebus non naturalibus, erratum sequitur, quam qui a levi aliquo peccato
proficiscitur.
De dispositionibus corporum Hippocrates, 2. aph. 34. ita scribit: Minus periculose aegrotant, quorum vel naturae, vel aetati, vel consuetudini,
vel tenipori fimitis est morbus, quam quibus horum nulli affinis cognatusque existit. Et
Galenus, 11. meth. 9. ait: si quando in frigido
ambiente vehementer uri aegrum contingat, exigua salutisspes est. Ita etiam febres
ardentes in senibus plerumque sunt lethales. Galenus, 1. aph. 14. 2. aph.
34. Nam cum frigidi sint, non facile in febres ardentes incidunt: si autem incidant,
magnam caussae vehementiam adfuisse necesse est. AEtas firma, sexus virilis, robur majus
indicant: senectus vero et sexus muliebris vires imbecilliores. Imprimisvero utero gerentes, si morbo acuto laborant, valde periclitantur.
Tandem juvantia, quid de morbo sperare debeamus, suggerunt. Nam si ea, quae juvare debent,
sive sint externa, sive interna, sive a natura fiant, sive ab arte, juvant: morbum salutarem
et non periculosum significant. Nocentia vero, cujuscunque etiam sunt generis, et quae quovis
modo nocere solent, si non noceant, monstrant naturam valere. Contra si eadem, quae juvare
debent, non juvant: morbum periculosum et lethalem praesagiunt. Exemplis rem declaremus.
Natura aliquam exeretionem tentet, sive per alvum, sive per sudorem, sive per haemorrhagiam,
sive alio modo, atque ea non solum non juvet, sed morbus etiam post eam augeatur et symptomata
crescant, morbi periculosi et lethalis id signum est. Itidem si Natura aggrediatur coctionem
manifeste, symptomata tamen non minuantur, sed augeantur, morbum malignum indicat. Sic si
somnus non juvet, morbi periculosi indicium est. 2. aph. 1. Idem etiam
dicendum est de medicamentis adhibitis. Haec enim si idonea adhibeantur, nullusque circa
aegrum error committatur et tamen nihil prosint; parvam de salute aegri spem relinquunt.
Contra autem si ea, quae juvare debent, juvent, morbusque per ea mitior et levior reddatur:
morbum salutarem fore indicatur.
Effectus et marbuntensequentia quomodo ejus magnitudinem indicent. Tertio
effectus, et, quae consequuntur morbum, symptomata, ejus morem et magnitudinem arguunt. Quod
enim antea de signis pathognomonicis dictum, idem etiam de assidentibus et post apparentibus
dici potest. Quo sunt leviora symptomata, eo morbus est mitior: quo graviora, eo vehementior.
De quo Hippocrates, 3. prognost. tex. 8 Qui convaliturus est, facilius
spirat, sine dolore agit, noctu dormit, et alia signa securissima habet. Qui vero moriturus
est, spirat difficulter, conflictatur, vigilat, et alia signa deterrima habet. Et, 2. prognost. tex. 56. de suppuratis ait: Bona haec sunt;
facile morbum ferre, bene spirare, dolore vindicatum esse, sputum facile extussire, corpus
aequaliter calidum videri, ac molle, siti non detineri, urinas, dejectiones, somnos, sudores,
singula intelligere bona, uti praescriptum est, succedere. At horum contraria, difficulter
tolerare morbum, spirationem magnam esse et crebram, dolorem non sedari, sputum vix extussire,
siti admodum conflictari, corpus â febre inaequaliter haberi, ventrem et costas calidas valde
esse, frontem autem, manus ac pedes algidos, urinas, dejectiones, somnos, sudores, mala;
malum.
Signorum vires diligenter astimanda. Verumenimvero hoc loco observandum est
illud, quod monet Hippocrates, 3. prognost. tex. 37. Oportet, inquit,
eum, qui sit recte praesensurus sanitatem ac mortem, et in quibus morbus
pluribus diebus fatigaturus est, et in quibus paucioribus, indicia ediscendo omnia
distinguere, aestimando vires eas inter se. Neque enim uni signo fidendum est, sed omnia,
ut idem, ibid. tex. 35. docet, scrutari convenit, ita ut nihil
praetereatur eorum, quae ad aegrotantempertinent. Nam et quae parvi
videntur, saepe sunt magni momenti, et ex multis parvis colligitur aliquando, quod est
maximum, et quae sola nos non movent, necessario, universa tamen atque connexa inter se movere
debent. Neque etiam pluralitas signorum semper attendenda est, signa plura paucioribus
praeferenda sunt; cum saepe unum signum fortius plus valeat in significando, quam multa
debilia. Qua in re annotanda diligentissimus fuit Hippocrates, qui non solum in prognosticis
passim docet, quae signa bona sint, quae mala, sed et gradus ac differentias signorum malorum
constituit, et peculiaribus appellationibus distinguit. Itaque necessum est, primo scire, quae
bona sint signa, quae mala, et quae interutraque simpliciter talia sint, optima vel pessima:
et quae inter bona et mala signa quasi media sint; et quae bonis propiora, quae malis. Deinde
comparare signa decet, tum cum viribus aegri, tum inter se. Quaedam enim signa meliora sunt
vel pejora, quatenus cum viribus vel fortibus vel debilioribus conjunguntur. Deinde et ipsa
signa inter se conferenda sunt, non solum bona cum bonis, et mala cum malis, sed et bona cum
malis, et videndum, quae ex his fortiora sint, et vim majorem signisicandi habeant.
Signorum vires. Dignitas autem signorum sive bonorum sive malorum praecipue
respectu vitae aestimatur, semperque dignissima ea habentur, quae facultatis vitalis robur vel
imbecillitatem indicant. Atque hoc si faciat Medicus, neque multum formidabit mala, quae
praeter rationem eveniunt; neque ipsi accidet id, quod vulgo et imperitis Medicis evenire
solet, qui saepe, ubi aliquod symptoma repente ingruit, terrentur; cum tamen metu opus non
esset: et contra, ubi aeger summo est in periculo, ipsum morbo liberatum iri credut, eique
victum liberiorem concedunt, aut alia agunt, quibus aegro summe nocent. Exempli gratiâ, si
quis laboret febri, quae mox ab initio bona signa habuit, et in qua coctionis manifestae et
constantis notae adfuerunt; accidat autem, ut aeger circa statum delirare incipiat, de dolore
capitis et anxietudine conqueratur, nauseet, et alia similia patiatur: hic vulgus terreri
solet, et de aegri salute desperare incipit: Medicus contra, qui omnem signorum naturam
perspexit, morbum salutarem et minime lethalem esse ex iis novit, crisinque jam instare
agnoscit, non tantum non turbatur, sed etiam optima quaeque aegrum sperare jubet, ipsique
certam salutem promittit. Etsi enim (qua ratione signa haec, quando bona vel mala sint,
discernere docet Galenus, 1. de cris. cap. 8.) si absque signis
coctionis appareant deliria, vigiliae, somni graves, et dolores, et lacrymae, et difficultas
spirandi, et tenebrae oculis obortae, et similia, pessimarum dispositionum sint indicia: tamen
si post coctionem adveniant, criticarum evacuationumsunt indicia.
Contra saepe, quod et antea dictum, accidit, ut febris aliqua placida et mitis videatur,
urînae sint bonae, aeger non sitiat, de calore nimio non conqueratur, atque alia bona signa
adsint; atque adstantes, quibus malignitas morbi incognita est, optima quaeque sperent: aeger
tamen paulo post intereat; quod ipsum ex signis malignitatis prudens Medicus jam ante
praevidet.
CAPUT V. De Salute et Morte ex Actionum Laesione ac vitiis
praesagienda.
ATque haec in genere de signis, quae virium et morbi robur îndicant, et proinde de eventu
morbi nos certiores reddere possunt, diximus. Cum vero signorum istorum magna sit varietas,
atque idem saepe signum et virtutis debilitatem ac morbi robur, aut contra morbi debilitatem,
ac virium robur indicet, exempli gratiâ, cruditas humorum, morbi robur, et virtutis naturalis
debilitatem; coctio contra, morbi debilitatem, ac virtutis robur arguant: in specie, quid ex
symptomatibus praesagiri possit, et quomodo quodlibet symptomatu genus morbum natura
debiliorem vel fortiorem, et proinde salutem vel mortem indicet, dicemus. Quorum omnium haec
quasi summa est: Quae naturae similia, maxime salutaria: quae dissimilia, maxime lethalia.
Actiones animales laesae quid praesagiant. Et primo quod actiones laesas ac
facultatem animalem attinet, scripsit de eo Hippocrates, 2. aph. 33. In
quovis morbo valere ratione, recteque ad ea, quae assumuntur, habere, bonum: contra se
Mentis actionis laesae quid indicent. habere, malum. Est autem mente
consatare, seu ratione valere, ea agere et loqui, quae rationi consentanea sunt, eaque omnia
decore et consueto modo agere: mente autem non constare dicuntur aegri, qui aliquam
voluntariam actionem recte non edunt, et praeter consuetudinem, vel parum, vel multum, vel
ferocius, vel absurda aut obscoena loquuntur; manus indecore movent, festucas colligunt,
corpus et obscoenas partes nudant, aut, ut est 2. aph. 6. qui aliqua
parte dolentes dolorem non setiunt. Quae omnia breviter complexus est Hippocrates, 2. Coac. sect. 1. aph. 10. vel aphor. 47. in cod. Foes. Praeter consuetudinem
aliquid facere, et velle aliquid prius non consuetum, aut contra, pravum et delirio
proximum. Inprimis autem mente constare bonum signum in iis morbis, quibus cerebrum
afficitur, vel in consensum trahitur, ut sunt cerebri, diaphragmatis, uteri, spinalis
medullae, nervorum et similium partium inflammationes. His enim inflammatis, mente constare,
praecipue cum aliis signis bonis optimum; sicut cotra vix quisquam, qui supra dictaru partium
inflamatione laborat, mente constans moritur. In aliaru v. partium affectibus, ut pleuritide,
peripneumonia, angina, epalienisqueaffectibus, licet mente constare
bonum signum sit: tamen ad salutem non sufficit, cum multi tali de caussa febricitantes mente
constantes moriantur.
In specie vero de actionum voluntariarum laesionibus, quae aegrum mente constare vel non
constare docent, et bonum vel malum portendunt, multi extant passim aphorismi apud
Hippocratem. 2. Coac. sect. 1. aphor. 14. seu aph. 51. in Cod. Foes. In
homine moderato ferox et audax responsio, malum. 1. prognoss. aph. 23. Qui a febre acuta, aut pulmonis, aut capitu dolore manus ad os fert, aut frustra venatur
muscas, aut colligit festucas, aut de veste avellit pilos, aut de pariete stipulas carpit: id
omne malum exitialeque. In Coac. aph. 6. Et. 2. prorrh. 30. Cum rigore
familiares non agnoscere, malum. Malum quoque oblivio.
Delirii praesagia. Etsi vero nullum delirium tutum est, ut Galenus, 2. aph. 53. scribit: tamen, ut, ibidem, Hippocrates
habet, delirium, quod cum risu fit, tutius: quod vero ,
periculosius; audax vero et temerarium, ut Galenus addit, omnium pessimum. Neque tamen ad
solum delirium respiciendum, sed ad alia etiam, quae tum adsunt, signa. Si enim cum bonis
signis adsit, minus periculosum est; praesertim, si non sit perpetuum: ac inprimis si tantum
per paroxysmos fiat. Non tamen illud unum ac solum sufficit ad tutius delirium denotandum; non
esse perpetuum: sed videndum etiam, an sit leve et parvum, aegerque in paucis actionibus
aberret; an vero magnum, vehemens et ferox. Desipientiae enim, ut est
1. prorrhet. t. 25. quae parvo tempore feroces sunt, ferinae sunt. Ne
tamen simulata delirii benignitas Medico imponat, cavendum. Interdum enim ob vires valde
languidas, et ut Galnus, 1. prorrhet. t. 33. ait, quod defatigata
virtute validissime moveri nequeant, quietiores aegri videntur, et qui sunt exitio proximi,
mitius delirare putantur. Sed periculum ex virium debilitate, et signis malis colligitur.
Itaque in delirio, ut et aliis praesagiis instituendis, tria praecipue, quae magni sunt ad
salutem ponderis, ut Galenus 3. epid. commen. 3. text. 80. docet,
attendenda, pulsus robur, respiratio inculpata, et appetitus salvus. Est et illud delirium cum
minore periculo, quod somnus excipit: quod et Hippocraaes docuit, 2. aph. 2.
Vbi somnus delirationem sedat, bonum. Vigiliae enim et delirium ab eadem caussa
proveniunt. Itaque si delirium somnus sequatur, indicio est, caussam delirii cessare. Deliria
vero pernitiosa ex ipsorum magnitudine, tempore et signis aliis periculosis, quae cum ipsis
conjunguntur, judicantur. Mala enim signa cum deliriis apparentia mortem minantur: lethalia
vero certum exitium denotant. De quibus passim plura apud Hippocratem extant prognostica. 1.
prorrh. aph. 9. et aph. 100. in Codic. Foes. Desipientia, quae jam admodum
fractis debilitatuque viribus succedunt, pessimae. 2. Coac. sect. 1. aph. 30. seu aph.
66. in Codice Foesii, In febribus insaniae vehementes,silente aegro, sed non privatâ voce, lethale est. 1. prorrh.
14. Mente ob melancholiam aberrantibus, tremores supervenientes
maligni. Et 3. Coac. sect. 1. aph. 22. seu aph. 97. in codice Foesii, in vehementi phrenitide tremores mortiferi. Et aph. 88. 93. 97. Foes. Qui cum his, quae supra dicta sunt, furiosa et vehementi mentis amotione tenentur, ti si
tremuli evadunt, maligne habere judicantur; et aph. 19. Vacillationes
mentis cum voce clangosa, linguaeque convulsiones cum tremore, et voces ipsae obtremiscentes,
mentis indicant abalienationem, duritiesque his pernitiosa. Tria enim praecipue aucto
delirio supervenire solent symptomata gravia, silentium, tremor, et tandem instante morte,
convulsio. 4. aph. 72. Quibus pellucidae et albae sunt urinae, mala: maxime
vero in phreniticis; nullumque, in quo talis fuerit urina, Galenus salvatum vidit, ut in comm. testatur. Et 1. prorrh. t. 13. Phreniticis alba
dejectio, mala. Et in Coac. aph. 91. codic. Foes. In phrenitide
albicans dejectio, ac torpor, malum denunciat. His succedens rigorpessimus. In Coac. aph.
81. Desipicutia cum difficultate spirandi, et sudore, lethalis est. Quin
etiam cum difficulatate spirandi et singultu mortem affert. Et aph. 98. desipientiae, quae circa necessaria fiunt, pessimae, et quae ex his ingravescunt, exitium
portendunt. Et aph. 12. in phreniticis in principio clementer habere,
sed crebro permutari; malum. Quam sententiam repetit, 3. Coac. sect. 1.
aph. 17. et 26. seu aph. 92. et 101. in Codic. Foes. idem
periculum atque exitium indicatur, si alia signa prava cum delirio appareant, quae qualia
sint, ex sequentibus manifestum evadet.
Memoria laesa quid praesagiat. De memoria vero laesa Hippocrates, 2. prorrh.
aph. 30. Ignorantia cum rigore mala: mala quoque oblivio. Quae enim
post magnum calorem, refrigerato cerebro, accidit, victum calorem nativum ab ea, quae
symptomatica est, refrigeratione significat, ac utrumque per se malum symptoma est; et si ambo
simul fiant, geminam perniciem indicant; ut Galenus, in comm. Quae
tamen cum delirio accidit oblivio, minus periculosa est; modo ipsum delirium, cum quo apparet,
non sit periculosum.
Somnus et vigiliae quid praesagiant. Somnus quoque et vigilia non parva salutis
vel mortis exhibent indicia. Si enim somnus et vigilia consueto modo sese habeat, aut certe
naturali statui sit similior: eo melior. De quo Hippocrates, 2. prognost. t. 11 et 12. De somno, quemadmodum ex natura et consuetudine est, interdiu vigilandum, noctu
dormiendum est. Si contra commutetur, pejor est. Minime vero offendit, si quis dormiat prima
luce ad tertiam diei partem. Qui vero ab hoc tempore somnus est, deterior est. Pessimum vero
est, si neque interdiu, neque noctu dormiat. Dolor enim ac labor vel desipientia ab eo
significatur. Et 2. aph. 3. Somnus et vigiliae si modum excesserint,
malum. Vigiliae tamen si ante crisin, coctâ materiâ, accidant, nihil mali denotant: cum
eo tempore non vigiliae solum, sed et alia symptomata ingruere soleant. Hinc Hippocrates, 2.
aph. 13. Quibus crisis fit, nox. quae accessionem praecedit, gravis. Et
3 prorrh. aph. 40. 43. 44. inter alia symptomata, quae sanguinis
profusionespraecedere solent, etiam recensentur vigiliae. Reliquae
vigiliae omnes sunt malae, et praecipue iis; qui corpore sunt sicciore, noxiae. Corpus enim
magis exsiccant et cosumunt, ac saepe convulsionem excitant, et phrenitidis caussae sunt;
cruditates praeterea in febribus sovent et augent. Somnus quoque, ut
est 2. aph. 1. si in morbo laborem afferat, mortiferum est: si vero
levationem, minime est mortiferum. Et ibid. aph. 2. ubi somnus
delirationem sedat, bonum. Et in Coac. aphor. 150 Somni profundi neque turbulemti firmum
judicium significant. Spiritus enim in somno instaurantur, calorque febrilis extinguitur
et humoris morbifici reliquiae concoquuntur atque absumuntur. Ut autem utilis hic somnus a
morboso et qui fit, cerebro pituita multa imbuto, aut vi maligna occupato, distinguatur:
profundus hic somnus non expergiscendi difficultate, sed longitudine aestimandus est. Nam
somnus gravis et eo praecipua a somno naturali profundo
discernitur, quod in aegri vix excitari possunt; somnus vero
naturalis profundus etsi sit arctior, tamen aegri facile excitari possunt. Coma vero, si in
principio morbi fiat, morbum periculosum significat. Tantam enim humorum multitudinem arguit,
ut ab iis cererbrum quoque occupetur. Morbi etiam lethalis indiciu est Coma, quod in vigore
morbum calidissimum et vehementissimum, aut facultatis imbecillitatem sequitur. Utrumque enim
horum extreme est periculosum; atque insanabilia sunt frigora, cum calidis et siccis morbis
succedunt, ut scribit Galenus, 3. Epid. com. 1. t. 7. Alia quoque
symptomata cum comate apparentia majus vel minus periculum portendunt. Si enim alia prava
symptomata comati conjungantur: majus malum significatur, cujusmodi Hippocrates, in Coac. aph. 180. exposuit. Qui comate oppressi,
inquit, ab initio exsudarunt leviter, urinis concoctis, cum magno corporis
aestis, citra judicationem refrigescentes, brevibus intervallis ardore redeunte, torpore,
sopore, aut convulsione tentati, perniciose babent. Circa somnum etiam illud Hippocrates,
6. aph. 52. moner. In somnis, inquit, etiam an de oculis aliquid subappareat, spectare oportet. Nam si quid non exacte
commissis palpebris de albo appareat, modo non ex alvi prostuvio, aut medicamenti potione
accidat, malum signum est, et valde periculosum. Aut enim ob palpebrarum ficcitatem, aut
propter virtutis ipsas moventis imbecillitatem accidit, ut Galenus; in
comm. addit.
E sensuum externorum lasione quid praedicerdum. Sensuum externoru laesiones
quod attinet, etsi visus laedi possit sine periculo, instante crisi: tamen id accidit cu
signis coctionis, et viriu robore. Sivero signa coctionis non paraecesserint, visus laesro
periculo. non vacat, et summe perniciosum est, si post crisin aliquam, praecipue malam, ut
sanguinis e naribus stillicidium, sudorem capitis frigidum, similesque aeger non videt, vel
tenebrae atque caligo oculis oboritur. Et ut 4. aph. 49. et in Coac. aph.
72. Hippocrates docet, in febre non in termittete, si labiu, aut
superciliu, aut oculusaut nasus pervertitur, si
non videt, si non audit, imbecillo jam corpore: quicqui horum acciderit, in propiquo
mors.
Auditus laesio etsi, ut iterum id repetamus, si ob crisin accidat, non semper mala sit,
perinde ut alia symptomata, deliria, tenebrae oculis obortae, anxietates et similia: tamen
citra hanc si accidat, mala est, et in acutis plerumque laesum cerebrum denotat, et lethalis
inprimis ea, quae exstinctâ factiltate fit, ut modo ex aph. 49. sect.
4. dictum. Est quoque surditas mala, quae â malis evacuationibus accidit; de quo. 3.
prorrh. 37. Post modicam sanguinis eruptionem, nigramque dejectionem, in
acutis morbis surditas mala est: atque inprimis si cum aliis signis malis accidat. Et in
Coac. aph. 175. Qui capite dolent, am aliqua surditate, nanuum tremore,
cervicis dolore, nigricantes reddentes urinas, et densas, ii, si nigra evomuerint, perniciose
habent. Omniumque pessima est, et maximê lethalis quae virbius jam labascentibus accidit,
ut est 4. aph. 49. et quae extincta facultate vi morbi oritur, in qua
facultate vi morbi oritur, in qua non leviter mens offenditur, et sentiendi facultas
extinguitur. De qua in Coac. aph. 190. Surditas in acutis ac turbulentis
morbis obveniens mala est. Quin et in logis morbis malum portendit, ac in his ad coxendices
dolores excitat. Sonitus et tinnitus quoque in auribus continuus, si cum signis
cruditatis, atque in die non critico, et viribus languidis accidat, phrenitidem lethalem
significat. Alias in morbi vigore, et diebus decretoriis accidentes, haemorrhagiam narium
significant.
Accidit etiam interdum, ut aegris omnes cibi potusque graviter olere videatur, quod quia
accidit ex summe putridis humoribus, vaporibus suis organum olfactus vitiantibus malum est. Ex
eo vero, quod saepe aegrotis omnia vel amara vel salsa apparent, saltem humoris peccantis
signum, non vero de eventu eviden aliquod indicium petitur. Hoc tamen malum et lethale signum
est, si aeger extincta facultate guslu privetur; id quod certius aliis ex signis malis
concurentibus cognoscitur.
Stupor quoque, qui in morbis accidit, malum signum est; cum vel vitiosi humoris ad cerebrum
delati, vel caloris nativi extincti sit indicium. De quo in Coac. aph. 14.
Rigores multi torporem inferentes, maligni.
Dolores quid prasagiant. Dolores vel mox in principio vel post apparent. Qui
mox in principio apparent, signorum pathognomonicorum rationem plerumque habent, et viscus
aliquod inflammatione correptum significant, inflammatoriique vocantur, quando nimirum dolor
cum febre, tumore vel tensione partem aliquam corripit. Beaum autem est, si dolores hi nec
nimium vehementes sint, nec continui, et brevi tollantur vel remittant, nullumque pernitiosum
signum conjungatur. Optimum vero est, si fideliter, seu cum ratione tollantur vel minuantur,
id est, si exbona, vel â naturâ, vel ab arte institutâ, evacuationes cessarint vel remiserint.
Qui autem diu durant, saepius abcessuspraenunciat, Qui vero procedente
morbo eveniunt, mali non sunt, qui crisin denunciant, et vel sanfuinis per aliquam partem
eruptionem, ve vomitum, vel aliam evacuationem denunciant. De quo Hippocr. 1. epid. com. 2. t.
55. In ardentibus autem caeterisque febribus, quos colli dolor, temporum
gravitas, caligo oculorum, vel hypochondrii contentioneque cum dolore coripit: his e naribus
sanguis proflait. Et 3. prorrh. 45. cervicis dorlores, impense rubri
oculi, sanguinis eruptionem ostendunt. Bonum quo que signum est, et maxime apparente jam
coctione, si dolores partes remotas, atque a visceribus longe dissitas, invadunt; idque
inprimis die decretorio. Indicio enim sunt, naturam materiam morbificam a membris nobilibus ad
ignobiliores depulisse; quod in quocunque morbo optimum est. De quo Hippocrates, in Coac. aph.
118. In longis febribus vel tubercula, vel labores in articulis fiunt et si
fiant, non inutile. Atque eo melius signum sunt, si iis copiosae evacuationes
conjungantur: aliâs enim cum materia ad partem aliquam ablegata caussam plane non tollat,
recidivae metus relinquitur. Mali vero sunt dolores omnes, qui principes partes affligunt,
inprimis si cum febre continua, aliisque malis symptomatibus conjungantur. Hinc Hippocr. 4.
aph. 65. In febribus circa ventriculum vehemens aestus et cordis morsus,
malum. et aph. 66. in acutis febribus convulsiones, et circa viscera vehementes dolores,
malum. Et 3. progn. aph. II. Capitis dolor vehement et cotinuus cum
febre, si quod ex indici isextiterit exitiosis, lethalis admodum est. Et 2. progn. aph. 70.
Dolores, qui cum febre affligunt circa lumbos et inferas sedes, si praecordia attigerint,
inferas relinquentes sedes, exitiales admodum sunt. Itaque consideranda alia siga sunt. Nam si
quod et horum pravum extiterit, desperandus aeger est. Si vero, ascendente in praecordia
morbo, alia signa non prava extiterint, talem fore purulentum admodum exspestabis. Et seq
aph. si vesica dura est, ac dolore vexatur, difficilis omnino et exitialis
est. Exitiosissima verb est, quaecunque cum febre continua contingit. Qui ex ipsa vesica
catigat dolor, interimere hominem sufficit. Et 7. aph. 16. In dolore
vehementi partium ad ventrem attinentium extremorum perfrigeratio, malum. Et omnino, quo
graviora vel plura mala symptomata alia cum dolore conjunguntur, eo majus periculum
portenditur.
Dolores vero partium ignobiliorum boni sunt, ut supra diximus, si post coctionem accidant,
partesque diutius affligant, et non mox evanescant, atque ab ipsis alia symptomata vel
cessent, vel mitiora reddantur, atque aegri melius habent. Si vero mox initio, cruda adhuc
materiâ, accidant, morbusque ab iis non minuatur, sed potius augeatur, aegerque magis
affligatur; vel mox evanescant, et sine caussa manifesta quiescant; vel a parte ignobiliore
incipientes ad nobiliores ascendant: malum indicium est. Materia enim vel dividitur, et plures
partes afficiere incipit, vel ob copiam et malignitatem, morboque increscente, plure partes
occupat, vel alio transmittitur; unde novorumsymptomatum accessio et
mortis periculum, nisi natura robustior aliqua insigni evacuatione aut abscessu materiam
vitiosam iterum a se propellat: de quibuspassim Hippocr. in Coac. aph. 30. Conruisi in febre, manuum pedumque dolor, maligna: malignus quoque ex femore doloris impetus.
Sed nec genuum dolor bonus. Quin et suturarum dolores maligni sunt, ac mentis emotio, tum
alias quoque, tum si in urina quid sublime innatet. Et 2. prorh. 1. Se
quippiam in urina sublime petierit, occultato coxae dolore, dilirium portendit. Malum
quoque esse dolorem in aliquea parte non sentiri, et iis, qui dolentes parte aliqua dolorem
non sentiunt, mentem aegrotare, supra ex 2. aph. 6. dictum est. 3.
prorrh. 5. Lateris dolores ex sputis biliosis si absque ratione evanuerint
in furorem aguntur. et ib aph. 78. dolores absque judicatione soluti, inutiles.
Eadem fere etiam est lassitudinum ratio. Nam quae cum signis coctionis, atque ex decubitu
humorum a partibus nobilioribus propulsorum ad partes externas et musculos fiunt, bonum signum
sunt, atque inprimis si post evacuationem, seu criticam, seu arte inssitutam, evanescunt. Si
vero sine coctionis signis, et cum aliis symptomatibus pravis conjungantur, neque evacuatio
minuatur, malum portendunt. Da quo 2. prorrh. aph. 3. Quibus alvus liquida,
lassitudo, capitis dolor, sitis, vigiliae, obscuritas, et impotentia fuerit, ut hi mente
moveantur, spes est. In Coac. aph. 35. Lassitudine detenti, caliginosi,
pervigiles, sopore detenti, desudantes, recalescentes, male habent; cujus generis etiam est
aph. 36. et. 45.
Ex motu quid praesaegire liccat. Caeterum et quae eirca Motum accidunt
symptomata, de salute vel morte multa exhibent praesagia. Corpora enim facile et recte moveri,
bonum: non vero recte aut difficulter moveri, malum. De quo Hipdocrates, 2 Progn. t. 6. et 7.
Qui morbo vexatur, facile convertaur, sitque resurgendo levis oportet. Se
corpus omne grave est, et item manus ac pedes, majori cum periculo est.
Ex decubitu quid praesagiendum. Huc referendus est aegri decubitus, cum et is
ab animali facultate dependeat. Optimus autem est decubitus, quem sanus usurpare consuevit, ut
est, 1. prognost. aph. 13. et in Coac. aph. 497. Solent autem sani in
alterutrum latus decumbere, manibus, cervice, et cruribus parum inflexis, corpore erecto, non
prolapso ad pedes. AEgrum itaque, ut Hippocrates 1. prognost. t. 13.
habet, cubantem offendi a Medico oportet in latus dextrum aut sinistrum, ac
manus, cervicem et crura paululum. retracta habentem, et omne corpus molliter positum. Ita
enim plerique ben valentium cubant. Hunc. autem naturalem decubitum aegri non servant,
vel quia ob virium debilitatem, aut instrumentorum vitium eum retinere non possunt, aut quia
nesciunt, qualis sit commodior decubitus. Debilitati enim et fracti viribus distentis cruribus
oblectantur, et moribund ad pedes devolvuntur; inquieti arque anxii nunc hoc nunc illo modo
decumbunt, nullamque decubitus formam servant; delirantes. e lecto seeprojiciunt, pedes, manus atque etiam pudenda nudant. De quo Hippocrates, 1. progn. t. 14, et
seqq. Supinum vero cubare, manibus et cruribus extentis, minus bonum est. Se
vero proclivior est, ac deorsum delabitur subinde ad pedes, majori repriculo est. Si vero
nudos habeat pedes, nec admodum calidos, ac manus, collum, et crura dispergat inaequaliter,
malum est. Significat enim inquietudinem. Exitiosum autem et hiantem dormire semper: si crura
quoque supini cubantis admodum reducta distractaque sint. Si quis cubet in ventrem, nequaquam
solitus ita dormire, quo tempere sanus fuit, molo est. Delirium enim, aut dolor circa ventris
sedem significatur. Si vero velit residere aeget in ipso morbi vigore, in omni morbo acuto,
malum; pessimum vero in pulmonia est.
Ad decubitum etiam pertinet inquietudo seu anxietas, quae ab Hippocrate per plures voces,
nimirum exprimitur; atque id symptomatis genus significat, cum
aegri in varias decubitus formas transinutantur, nec uno in loco, quiescunt, sed varie se
jactant ac movent, modo se attollunt, modo dejiciunt, modo in latus, modo in ventrem, modo in
dorsum decumbunt, nec ullam figuram servant. Anxietas autem haec si critica sit, mala adeo non
set, neque perse de salute aut morte aliquid certi. praesagit. Ita non raro â stoniacho
affecto fit anxietas, quae nausea et vomitu agnoscitur, et quae saepe vomitu tollitur. Sic
interdum in febrium ardentium vigore, ob calorem anxietas accidit, quae talium febrium
symptoma proprium est; et propreres minus metuenda, atque inprimis si crisis, circa quam omnia
turbulenta esse solent, sit indicium, quam postea rigor, atque hinc sudor, vomitus, alvi
dejectio vel haemorrhagia sub sequi solent, ut Galenus docuit, 2. prorrh. aph. 27. Si udicatorius, inquit, rigor ex inquietatione siat,
morbum solvit, spuervenientibus sudoribs, vel vomitionibus commodis, vel alvo subducta.
Reliquae inquietudines et anixietates omnes, ut est 2. prorrh. aphor. 27. malae sunt. Fiunt
autem vel propter visceris alicujus inflam mationem, aut humores summê putridos, in venis
circa praecordia aestuantes amit propter virium debilitatem. Atque inprimis malae sunt, quae
cum refrigeratione accidunt, ut est in Coac. aph. 2.
Ex convbulsione qui presagiendum. Eodem modo convulsiones, tremores, horrores,
rigores, quarundam partium resolutiones, quid de aegro sperare debeamus, indicant.
Convulsionem primo quod attinet, illa non solum febribus, sed et aliis pluribus morbis
supervenire solet; unde plurima etiam indieia exhibent convulsiones. Ea autem pericnlosior est
convulsio, in qua motus magis apparet depravatus, et contractio vehementior ac diuturnior:
quae etiam plures partes occupat, et cerebro viciniores. Perniciosa quoque est, quae respira
tione difficilem, interruptam, et suspiriosam reddit, musculis thoracis convulsis. Et a
copioso sanguinis fluxu, aut singultum aut
convulsionem malam esse docet Hippoc. 5. aph. 3. et 4. Et 5. aph. 1.
Convulsionem ab elleboro lethalent; Et 7. aph. 25. A medicamenti potione
convulsionem mortiferam esse dicit. Et 5. aph. 56. in specie, de muliebri profluvio
habetur, convulsionem aut animi defectum, si ei superveniat, esse malum. Convulsio quoque a vulnere perniciosa est, ut habetur 5. aph. 2. Si
ebrius quispiam derepente obmutescat, convulsus moritur, nisi febre corripiatur, aut qua hora
crapula solvitur, vocem recuperet. 5. aph. 5. Quae vero in febribus accidunt
convulsiones, omnes quidem gravem morbum et periculosum indicant, non tamen omnes lethalem.
Non minus periculosae sunt convulsiones, quae pueris accidunt, propter nervosi generis
imbecillitatem. Id quod docuit Galenus, 1. Epid. comm. 2. t. 24. Pueri,
inquit, propter nervosi generis imbecillitatem, convulsionibus sunt
oportunissimi. QUo facilius etiam parvis de occasionibus hoc iis mali accidit, minusque est
pernitiosum. Et Hippoc. in Coac. aph. 356. Convulsio febri succedens
lethalis; minime vero pueris. Minus etiam habet periculi convulsio, ubi critica aliqua
materiae motio ad caput aut nervosum genus facta est; aut quae propter morsum ventriculi ab
acrimonia humoris, aut medicamenti, aut a contentione in vomendo oritur, et non diu
perseverat. De quo convulsionum genere loquitur Hippoer. in Coac. aph. 156. Convulsio in febre
facta, siquidem eodem die conquiescit, bonum. et aphor. sea. Convulsio in febre suborta,
febrem solvit. eadem die, aut altera, aut certe tertia. Quod si tempus transgrediatur, quo
incepit, nec desinat, malum. De reliquis convulsionibus omnibus est iliud Hippocratis, in
Coac. aph. 269. Cum febre acuta convulsiones lethales: et 4. aph. 66.
In acutis febribus convulsiones, et circa viscera vehementes dolores,
malum. et seq. aph. In febribus per somnum pavores aut convulsiones,
malum. Et 2. aph. 26. Convulsioni febrem accedere satius est, quam
febri convulsionem. Et in Coac. aph. 357. Adultiores, et qui septimum
annum excesserunt, convulsione in febre non corripiuntur: alioqui lethale est. Et si
magna adsit virium debilitas, propinquae jam mortis signum est, unde Hippocr. 4. aph. 49. In febre non intermittente si labium, aut supercilium, aut oculus, aut
nasus pervertatur, si non videt, si non audit, imbecillo jam corpore, quicquid horum
acciderit, in propinquo mors est. Maxime vero exitialis est, quae phrenitidi succedit.
Nec quemquam ita convulsorum se sanatum vidisse, aut alium narrantem audivisse, refert Galeaus
12. meth. med. cap. 8. Ubi hoc addit. Saepenumero
convulsio accidit vel ex repletione partium nervosarum vel ex mordente et tenui humore, qui
nervosa corpora rodit; vel ex ingenti frigore, quod tale quippiam, quale gelu, efficit. Atque
hetres. convulsiones subinde percurantur. Sed quae exnervosarum partium siccitate provenit,
insanabilis est. Ab ileo quoque vomitum, et singultum, et desipientiam, et convulsionem
7. aph. 10. et propter vigiliam convulsionem aut desipientiam, ib. aph. 18. malam pronunciavit Hippocrates.
Singultus quid portendat. Convulsioni affinis est Singultus: qui quidem si
citra febrem ac alium morbum a potu aut cibo, vel frigido, vel calido, vel acri ortum habeat,
nihil insignis periculi portendit. Talis est singultus, qui pueris, cum se supra modum
repleverunt, accidit, ut habet Galen. 6. aph. 13. et 8. de compos. med. s
loca cap. 3. Talemque singultum vomitus curat, et sternutatio solvit 6.
aph 13. At post nimiam inantionem, et cum inflammationibus ac febribus singultus semper
periulosi sunt. Modoque dictum, singultum a copioso sanguinis fluxu aut
malum esse, secundum aph.
3. et 4. sect. 5 Et inprimis si senibus supra modum purgatis singultus
adveniat, non est bonum, ut est in 7. aph. 41. Cum enim immodicae purgationi superveniens
singultus omnibus hominibus malus sit: senibus gravior esse solet, propter aetatis
imbecillitatem. A vomitu quoque singultus et oculorum rubor, mulum. 7. aph.
3. Qui enim singultus fit humoribus totum nonnunquam ventriculum, saepius vero os ipsius
et stomachum, infestantibus, si vomitione illi expellantur, cessat. Quod si, humoribus iis
vomitu rejectis, singultus duret: vel cerebrum, vel ventriculum non parvam pati inflam
mationem, denunciat. Oculorum autem rubor utriusque partis inflammationem. sequitur; sed
cerebri magis. Est malus, singultus ab Epatis iustammatione. 5. aph.
58. et 7. aph. 17. Non vero semper ad inflammationem epatis singultus sequitur, sed ubi illa
in maximam molem excrevit. Ita et ab ileo singultus, malum, 7. aph. 10.
In omni vero febre singultus est periculosus; nisi sit criticus, et signa coctionis materiae
in morbo manifesta appareant. Sic enim indicat crisin vomitione futuram. Sunt vero quaedam
sebres, quibus hoc symptoma familiare est; ut fere per totum morbum singultus duret, cum febre
augeatur ac remittatur, quae idcirco seu singultuosae nominantur.
Suntque tales febres plerumque periculosae; et siunt ut plurimum inflamato tenui intestino aut
epate. Nonnunquam herniosis accidunt, acute sebrientibus, nisi reposito intestino. Verum ut
tam ex singultu certiora de mobi exitupossint sumi indicia, reliqua etiam signa perpendenda:
Quae si lethalia et pernitiosa sunt, certius etiam de morte aegri faciunt indicium, qua lia
signa sunt vomitus mali, sudores frigidi, extrema frigida non recalescentia. Hinc illud 1.
prorrhet. aph. 32. Aphoniae cum singultu pessimae. Et in Coac. Vemitibus sinceris, singultus malum, mala quoque convulsio. Et ib. aph. 45.
delassati, singultuosi, soporsi, male habere significantur.
Tremor quid significet. Tremor musculorum et nervorum affectio est, viriumque;
imbecillitatem significat, ut quae oneri ferendo pares non sunt. Itaque; si in principiis
morborum accidat tremor, qui nec a vigilia, nec inedia, aut lassitudine, vel venere, vel
simili evidenti caussa ortum habet, humorum multitudiemsignificat; et
propterea morbum non carere periculo, praecipue si longior vel gravior futurus sit, indicat;
cum virium debilitas. semper suspecta esse debeat. Eoque majus periculum denuciatur, si alia
gravia sumptomata conjungantur. Qui vero postea apparet tremor, si a critica humorum ab
interioribus ad musculos expulsione fiat, praecendentibus coctionis signis, nihil mali
denotat, sed solum instantis crisis signum est. Ita labri inferiori tremor; instante crisi,
vomitus indicium est. Tremor quoque paralysi succedens non malus judicatur: quoniam indicium
est naturae vel vincetis morbum, vel minuentis, ut abolitus antea motus iterum recuperari,
etsi aegre et dimintuê, incipiat. Reliqui tremores omnes sive in febribus ardentibus, sive in
cerebri inflammatione, sive quocunque modo laeso principio nervorum accidant, mali sunt. In
febribus ardentibus tremoribus delirium succedit, ut est 6. aph. 26. materiae facta e venis in nervos; sed cum aegri detrimento. Cum enim priori morbo succedit
alius perinde gravis aut etiam gravior, viribus hac ratione consumtis, exiguam tunc vitae spem
superesse necesse est. Et qui ad manum resiliunt, male habere
judicantur, in Coac. aph. 59. Aliquando enim, si manus aegri diligenter spectetur, aut
attingatur, intremiscentem illam revelli subito animadvertimus, qui morus est ex tremore et
convulsione mixtus, ac appellari potest, ex 3.
prorrh. aph. 13. Estque periculosa affectio; non tamen simpliciter. In longis enim
febribus, ubi multa cruditas est materiae, minore illa periculo accidit, nervis non tam
exsiccatis, quam humore madentibus, unde et muti evadunt. In acutis vero et ardentibus, ubi
incendio febrili nervi laesi sunt, lethale signum est, ac fere delirium et convulsio sequitur,
unde aegri moriuntur. In vehementi quoque phrenitide et melancholia ex bile flava in atram
exusta, tremores fiunt mortiferi, teste Hippocrate, 1, prorrh. aph. 14. in
Coac. aph. 88. 93. Tremor quoque in apoplexia vel lethargo accidens, malum signum est.
Indicat enim, quod virtus extreme oppressa exsurgere nititur ad expulsionem materiae, in quo
tamen conatu deficiens, extincto calore naturali, tandem succumbit.
Horror quid praesagiat. Horrores interdum criticas evacuationes antecedere
solent. Ideoque si in febribus continuis ea horâ, qua exacerbatio fieri solet, praecedentibus
signis coctionis, horror superveniat, indicium est futurae crisis, et bonus habetur idcirco,
si evacuatio aliqua bona sequatur, febrisque remittere incipiat. Alias, horrores in febribus
continuis boni non sunt. Nam si in principio morbi appareant, maximani humorum pravitatem
adesse significant, ob quam natura expulsionem quidem tentat, sed ob imbecillitatem persicere
nequit; et proinde mali habentur. Eodem modo mali judicantur, qui cum mala aut difficili crisi
fiunt. De quoHippocrates, 7. aph. 4. A sudore
horrores, non bonum. Et in Coac. aph. 46. et 2. prorrhet. 43. Qui
crebris levibusque horroribus desudant, difficili morbo laborant. Et in Coac. aph. 36.
Lassitudine laborantes cum horrore, judicii modo leviter exsudantes, et
celetiter incalescentes, male habent, tum praesertim, si eo tempore sangun e naribus
stillaverit.
Riger quid pranunciet. Rigores, qui in intermittentibus accuidunt, periodice,
eorumque quasi symptomata sunt, nihil mali significant, de quibus Hippocrates, 4. aph. 63. Quibus in febribus die certo rigores repetunt, eodem febres solvuntur. Nec
in continuis mali sunt, qui post signa coctionis accidunt, et criticarum evacuationum signa
sunt, et post quas corpus iterum incalescit, atque aliqua evacuatio critica sequitur, et
morbus vel tollitur, vel imminuitur; ut docet Hippocrates, 4. aph. 58. Si, inquit, febre ardente laboranti rigor superveniat, solutio fit. Reliqui rigores,
qui fiunt cruda adhuc materia, â quibus corpus non incalescit, quos nulla aut mala evacuatio
nec morbi remissio sequitur, et cum aliis malis signis apparent, omnes mali sunt. Hinc
Hippocrates, 4. aph. 29. Febricitantibus, si sexto die rigores fiant,
judicationem habent difficilem. Et 2. prorrhet. aph. 31. Ex rigote
refrigerationes, quae non recalescunt, malae. Caloris enim nativi languorem
extinctionemque significant, ut habet Galenus, in comm. Et, in comm. aph.
35. scribit: Rigor inmorbis postea apparens, si judicationem non intulerit, deterrimum
existit. Et 4. aph. 46. et in Coac. 9. Si Rigor in febre continua aegro jam debili incidat,
lethale est Et 2. prorrh. 30. Ignorantia cum rigore mala; mala quoque obltvio. Ibid. aph.
57. In coculorum perversione cum febre et lassitudine rigor, peruiciosus;
comatosique in his male habent. In coac. aph. 1. Qui ex rigore
perfrigescunt, cum capitis ac cervicis dolore, vocis defectione ac levi sudore, ii ubi vires
quasi resumsisse videntur ac voce edita moriunur. Et ibid. aph. 7. Rigores cum sopore aliquando lethales sunt. Et facies incensa cum sudore malignitatem
significat: iisdemque posteriorum partium refrigeratio convulsionem accersit. Ac omnio
posteriorum partium refrigeratio convuisionem minatur.
Torper qui prasagiat. Porro Torpor, qui quaedam parva paralysis est, et sensus
ac motus difficultas, perpetuo malum signum est. Praeter id enim, quod citra febrem apoplexiam
praenunciat, in febribus etiam, cum caloris nativi exstinctionem, cerebrique refrigerationem
significet, insigne periculum portendit; de quo in Coac. aph. 14. Rigores
multi torporem inferentes, maligni.
Tandem inter vitiatos partium peculiarium motus maxime vitia vocis sunt conspicua, et
plurima salutis vel mortis indicia exhibent, Vox autem vel vitiatur, vel aboletur. Viriatae
voces sunt, tremulae, clangosae. Vox claugosa, quae a gravi tono inchoata in acutum desinit,
qualis gruum est, periculum minatur; cum summam exsiccationem vocalium instrumentorum denotet;
eamque malam esse pronunciatur, 2. prorrhet. aphoris. 12.Et 1. prorrh.
aph. 17. Ex vomitu gravi, fastidioque vox clangosa, oculique concretum
pulvisculum habentes, vesaniam ostendunt. Et aph. 19. habetur: Vacillationes mentis cum voce clangosa, linguaeque convulsiones cum tremore, et voces ipsae
obtremiscentes, mentis indicant alienationem, duritiesque his perniciosae, Et in Coacis
aph. 257. Vox acuta et lugubris et oculorum hebetudo convulsionem minatur.
Daloribus autem ad inferiora versis fit, ut aegri facile ferant. Et aph. seq. Cum voce tremula, alvi praeter rationem solutio, in iis longiore tempore
perseverante malo, lethale.
Aphonia quid significet. etsi nunquam bona sit, aut
periulo careat: tamen non semper lethalis est. Talis est, quam critica evacuatio sequitur. De
qua in Coac. aph. 77. Qui in febre continua muti jacent, et oculis
conniventibus nictantur, si e naribus sanguis effluxerit, et vomuerint, atque ex eo loquantur,
et ad seipsos redeant, servantur. Quod si nihil berum accidat, cum spirandi difficultate, cito
moriuntat. Cui cognata est illa, de qua Hippocrates, 5. aph. 5. Si
ebrius quispiam repente obmutescat, convulsus moritur, nisi febre corripiatur, aut qua hora
crapula solvitur, vecem recuperet. Periculosa quidem eitam est a cerebri laesione: non tamen semper lethalis. De qua Hippocrates, 7. aph. 58. Quibus occasione aliqua cerebrum vehementer fuerit concussum, mutus protinus
fieri necessum est. Et in Coac. aph. 499. Quibus cerebrum concussum
fuerit, et doluerit, percussis, aut aliter lapsis, statim privatur voce, non vident, non
audiunt, ac fere moriuntur. Et quo brevius durat, eo cum minore est periculo: quo
diutius, eo majus periculum significat. Reliquae vero fere omnes
sunt malae et lethales; atque eo pejores, quo perniciosioribus signis conjunguntur. De iis in
Coacis, aph. 245. Vocis defectiones cum virium exsolutione pessimae.
Ibid. aph. 247. Quos vox cum febre absqua ulla judicatione deficit: ii
tremuli intereunt. Et aph. seq. qui etiam habetur 2. prorrhet, 19. Quae
in febribus aphoniae convulsorio modo fiunt, in mentis amotionem cum silentio transeuntes,
lethales sunt. Et utrobique seq. aph. Quibus ex dolore aphoniae
accidunt, ii tandem cum gravi cruciatu moriuntur. In Coac. aph. 254. Insaniae vehementes cum vocis interceptio ne, lethales. Ibid. aph. 252. In vocis defectione respiratio velut iis, qui suffocantur, commotis sursum
scapulis, malum. Qui aphorismus et 1. prorrhet. 24. habetur, ubi Galenus per explicat, ubi scilicet aegri, dum
inspirant, scapulas movent totas, ita ut per vestimenta motio conspicue appareat, tanquam
valide ipsi superioribus thoracis partibus operentur. 1. prorrhet. 23. Aphoniae cum singultu pessimae.
Facultatis vitalis robur unde aestimandum. Secundo facultatis vitalis robur
atque infirmiras maximi ad salutem vel mortem praedicendam momenti est. Si enim haec morbi
impetum ferre potest, nullum de vita periculum est: Si vero eadem morbi vehementiae succumbat,
aegrum mori necesse est. Innotescit autem hujus facultatis robur inprimis ex pulsu; et deinde
ex respiratione. Verum quid pulsus indicent, supra dictum. Hoc in summa quasi hîc addimus.
Pulsumomnem, qui a naturali symmetria recedit, bonum non esse.
Languidissimus tamen, tardissimus et rarissimus est omnium pessimus: post hos est minimus, et
mollissimus, et durissimus: postea frequentissimus, at non celerrinus neque maximus. Solus in
extremis optimus est vehementissimus. Ex solis tamen pulsibus judicium facile non ferendum
est. Sed et alia signa conjungenda sunt; et ad illud quoque attendendum, an pulsus ex morbo,
an vero ob caussam aliquam externam, atque evidentem tales evaserint.
Cordis palpitatio et lopothymiae quid arguant. Huc pertinent et cordis
palpitationes, lipothymiae, et syncope; quae sacultatis vitalis dejectionem, et summum
periculum indicant, si accidant ob ipsius cordis affectionem. Nam si cor solum per consensum
afficiatur, licet et illud non bonum sit, non tamen ita periculosum est. Eacile enim
reficiuntur spiritus, si leve saltem aliquod dispendium passi sint.
Respiratio quid praessegiat. Respirationem vero quod attinet, spirationis
facilitatem perquam magnam vim habere ad salutem in omni morbo acuto, qui cum febre infestat,
et quadragesimo die judicatur, docet Hippocrates, 1. prognost. aph. 25.
Nam, ut Galenus, in com. addit; si respiratio secundum naturam sese
habeat, neque thoracem, neque cor ac pulmonem, neque praecordia, doloris quandam habere
affectionem, quin etiam neque partes iis adjunctas, significat: atque eo magis, si alia etiam
bona signa adsint. Contra vero respiratio praeternaturalis etsi semper lethalis non sit: tamen
semper mala est; pessima vero, si cum aliis malis signis conjungatur. Unde Hippocrates, 4.
aph. 50. Vbi in febre non intermittente difficultas spirandi et delirium
acciderit, lethale. Sunt autem respirationum praeternaturalium plures differentiae. Magna
et velox respiratio, ob usum urgentem fit, et magnam fuliginosorum excrementorum copiam
significat; organa tamen sunt prompta, et facultas integra ac fortis aut parum immutata, ut
est 1. de diffic. respir. c. 20. Magna vero et tarda solis mente motis
contingit, ut ibid. Galenus docet. Magna respiratio et frequens, ut est
1. progn. aph. 24. alicujus ex instrumentis respirationis, ut sunt cor,
diaphragma, pulmones, pleura, musculi, dolorem aut inflammationem significat. Cum enim non
possint, ut opus est, dilatari, respirationis frequentia id compensari necesse est. Quia vero
cum facultatis robore hoc fieri solet, salutis spem non adimit. Si vero spiratur spiritus
magnus, multoque intervallo, delirium indicat, ut, ibidem, Hippocrates
habet. Parva et velox respiratio fuliginosi excrementi copiam significat, verûm cum dolore aut
inflammatione alicujus ex organis respirationi dicatis. Parva et tarda non multum fuliginum
cum dolore aut inflammatione alicujus organi respirationis significat, et cum malis signis non
parum periculi portendit, quod facultatem debilem indicet. Parvus spiritus atqueobscurus, ita ut aegrum vix respirare videamus, perpetuo malus est, virtutisque
exsolutionem significat: cui si accedat frequentia, dolorem aut inflammationem in parte aliqua
respirationi necessaria indicat, et propterea in acutis morbis periculum denotat, idque eo
majus, si cum aliis pravis signis conjungatur. Parva vero et rara omnium est pessima; quod
facultatis summam debilitatem atque exsolutionem significet: unde et tunc spiritus fere
frigidus exspiratur; de quo Hippocrates, 1. prognost. aph. 24. Si spiritus
frigidus de naso et ore spiratur, admodum exitialis jam est: et spiritus frigidus per
nares redditus inter signa mortifera, et quae in morti proximis apparent, recensetur, 6. epid. com. 4. tex. 30. Est etiam pessimus et morti proximus, ut est in Coacis aph. 260. Spiritus extendens, urgens et obscurus; talis scilicet
respiratio, quae sublimis est, in qua thorax maxime dilatatur, et aliquando etiam scapulae et
pinnae narium moventur; quod vero inspiratur, paucum est, ut vix sensu percipiatur,
densissimum tamen et frequentissimum, ob urgentem maxime necessitatem. Pessima quoque
respiratio, quae fit cum stertore. Plerisque enim morientibus accidit, ut aliquando ante morte
in gutture quidam strepitus, stertor, et quasi ebullitio audiatur. Et proinde talis cum
stertore respiratio plerumque lethale signum est, inprimis si alia signa pernitiosa
conjungantur. Etsi enim idem nonnunquam in principiis morborum, ob catarrhorum ad fauces et
pulmones defluentium copiam, fiat, et tales non semper lethaliter stertant, sicut et
asthmatici quidam: tamen talis stertor paulo post; excreto per tussim humore, cessat; cum
lethalis ille stertor continuo magis augeatur.
Naturalis facultatis symptomata quid praesagiant. Tandem etiam naturalis
actionis symptomata aliquid de salute et morte praenunciant. Actionum autem naturalium
plerarumque integritas maxima ex parte per opera, de quibus postea dicetur, cognoscitur. Hic
igitur saltem de cibi et potus appetentia dicere libet.
Ex appetitu quid praecognoscere liceat Bene cibum appetere, idque a caussa
naturali, nimirum penuriae sensu, bonum signum est. Facultatem enim naturalem sese recte
habere significat. Quod ipsum docet Hippocrates, qui 2. aph. 33.
scribit; bonum esse in omni morbo facile ferre, quae offeruntur; et 2. aph.
32. eos, qui initio morbi sortiter cibum aversati sunt, cibum postea appetere incipiunt,
invaletudine facilius liberari. Interdum tamen accidit, ut aegri, adeoque ipsi moribundi
appetant: qui tamen appetitus nullam salutis spem praebent, sed potius exitium metuere jubent.
Id quod fit vel ob vitiosum et acidum humorem ad ventriculum delabentem, aut ob maxima
corporis a morbo resolutionem. Ita in febribus ardentibus sitire quidem per se adeo malum
signum non est: intensissima vero sitis laudanda non est, sed magnum in visceribus incendium
significat. Appetentiae tamengradus quidam sunt. Primo enim optimum
signum est, aegrum : deinde : tertio
aliqua appetere et edere, ea scilicet, quibus per sanitatem delectabatur; alia vero aversari:
quarto parum appetere, parum assumere: quinto appetere quidem, sed oblata aversari. Contra
ciborum appetentia dejecta mala est. De quo Hippocrates, 7. aph. 6. In morbo
diuturno cibi fastidium et sincerae dejectiones, malae. Et 6. aph. 3. In longis dysenteriis cibi fastidium malum, et cum febre pejus. Quandam enim, ut Galen.
in com. habet, per consensum mortificationem advenisse ventriculo
indicat. Nec minus mala inappetentia in morbis acutis, inprimis si alia signa perniciosa una
appareant. Non sitire quoque in calidis et ardentibus morbis, in quibus lingua est squalida,
arida et nigra, perpetuo malum. Etsi enim interdum etiam in morbis acutis sitis adeo non
infestet, ob humorem a capite in ventriculum delabentem, eumque humectantem; idque per se
nullum periculum certu portendat: tamen tum lingua est humida et mollis. Verum si lingua sit
arida et nigra, vel delirium significat, ob quod aegri sitim non sentiunt, vel exsolutionem
facultatis appetentis, vel utrumque. De quo est illud 2. prorrh. aph. 22. Sitis, quae non ex ratione in acutis morbis solvitur, mala est. Cum enim, ut Galenus,
in comm. id explicat, neque per vomitum, neque per urinam, neque per
sudorem, neque per dejectionem, neque etiam per abscessum judicatorium sitim solvi cotingat:
non quod affectio sedata fuerit, sed quod sensus elanguerit, indicio est: idque si fiat,
signum bonum non est. Quod si et linguâ siccâ manente, urinisque crudis manentibus, sitis
tollatur, certius adhuc malitiam affectionis dignoveris: atque adhuc certius, si Medicus nihil
tum refrigerantium, tum humectantium exterius adhibuerit. Prorsus autem in acutis morbis
malum, si sitis perfecte tollatur.
Ut autem non sitire malum est, sitire vero in morbis calidis non malum est: ita immoderatius
atque nimium sitire etiam bonum non est. Maximum enim, ut dictum, circa interna viscera
ardore, atque ita morbum magnum significat. Exitii tame et mortis, nisi alia mala symptomata
conjungantur, signum non est.
CAPUT VI. De Signis Salutis et Mortis, quae ab Excretis ac Retentis
sumuntur.
INter excrementa reliqua maxime urinae observari solent, et non parvi ad prognosin
instituendam momenti sunt. Cum vero in genere supra, part. 1. sect. 2 cap.
12. de iis multa dicta sint, et ex caussis differentiarum in urinis, quid sperandum sit,
conjici possit: hîc tamen in specie breviter, quae urinae salutem, quae morte portendant,
complecti libet. Vrina autem optima, ut Galenus, 1.
de crisibus cap. 12.Praesagia ex urina. docet, est substantia mediocris, colore subrufo vel subfl. ivo, cum sedimento albo,
laevi et aequali. Seu, ut, ibidem, rem brevissime complectitur,
quae est sanorum similima. Cum enim pro varia corporum temperie,
aetate, sexu, vitae genere, aliisque circumstantiis variae sint urinarum differentiae: optima
est urina, quae recte valentium urinis quam similima apparet. Vrina
itaque, ut docet Hippocrates, 2. prognost. 26. optima est, si candidum
fuerit sedimentum, laeveque et aequale per omne tempus, dum morbus judicatur. Si vero
urina, ut ibidem habetur, aph. 27. fuerit subrubra, ac sedimentum
subrubrum et laeve, diuturnior morbus est, sed admodum salutaris. Minus bona est, quae
salte habet enaeorema; adhuc minus, quae tantum nubeculam. Aliquando tamen etiam enaeorema
saltem, vel nubecula ad salutem sufficit; inprimis si color bonus sit. De quo Hîppocrates, 2.
prognost. 29. Nubecula, quae invehitur in urina, si candida est, bona
est: Et aph. 36. Consideranda in urina et nubecula est, utrum sursum
fuerit, an deorsum, et item color, quem obtinet. Si enim deorsum feratur cum colore, qui
dictus est, bona, commendandaque est: si sursum cum colore, qui dictus est, mala, damnandaque
est. Deinde substantiae bonitas cum colore bono salutem promittit. Tenues vero cum colore
bono, salutem quidem pollicentur, morbum tamen, qui longius ad coctionem tempus requitat,
indicant, Dum autem urina tenuis fuerit ac rufa, crudum mordum
significat, 2. prognost. 30. Et ubi diuturnus morbus fuerit, talis vero
urina excernitur, periculum est, ne durare aeger possit, quoad morbus concoquatur. ibid.
aph. 310. Si enim, ut Galenus in explicatione addit, morbus diutius inconcoctus permaneat,
periculum imminet abolitionis, nisi facultas morbo resistens quam maxime valeat. Crassae, quae
post principium minguntur, quoque bonae sunt, si prius tenues fuerint. Excrementa enim
coctione crassiora reddi solent. Multae quoque urinae si die decretorio appareant, bonae sunt.
Interdum non solum copiosae, sed et acres ac cum dolore utiliter excernuntur urinae. De quibus
Hippocrates, 1. epid. com. 2. tex. 42. Solum vero, inquit, bonum maximumque inter signa, quae fiebant, quodque multos a maximis periculis
liberavit, hoc fuit, quibus ad stranguriam diverterent, et in hoc abscessus fierent. Et
seqq. text. Erant his urinae copiosae, crassae, variae, rubentes, purulentae
cum dolore. Atque hi superstites omnes fuerunt, nec horum quenquam periisse cognovi.
Turbidarum autem urinarum triplex est differentia: quia vel cum tales mictae
fuerint paulo post resident; vel semper similes permanent; vel purae quidem minguntur, postea
vero conturbantur: prava quidem exdictis tertia, mitis autem prima, media vero inter utramque
secunda, ut docet Galen. l. 1. de crisib. c. 12 Quoniam, quae statim
quidem residet, parum aliquid inaequalis turbulentiae superesse demonstrat; quae vero semper
manet similis, vigere adhuc, quae in sanguine est, agitationem, ostendis; quae vero extra
conturbatur, debet incipere concoqui: quare jure optimo ea pessima est. Nam et longiori
tempore, et virtute forti indiget ad coctionem etc.
Quae inter turbidas urinas sint pessima. Verum enimvero etsi hic Galenus urinas
turbidas non clarescentes meliores iis, quae postea turbantur, statuerit: Hippocrates tamen
turbatas, quae non resident, nec clarescunt, maxime damnavit, et claris, quae postea
turbantur, pejores esse statuit: Ita enim de uxore Philini, 1. epid. com. 3.
aegr. 4. Vrinam reddebat una cum convulsionibus affatim multam, raro admonentibus, crassam,
albam, qualis est, quae in matellis diu stetit, cum agitatur, non subsidebat, color et
crassitudo similis jumentorum urinis. Et ibid. aegrot. 11. de
Dromeadai uxore. Vrinae crassae, albae, turbidae, cujusmodi sunt, quae in
matellis diu steterunt, cum agitantur, non subsidebant. Et ipse Galen. 4. aph. 70.
scripsit: Genus turbidarum urinarum non residentium, siquidem vires
constent, longum fore morbum; si earum imbecillitas adsit, aegri mortem denotat. Et ratio
idipsum suadet. Nam urinas non clarescere, indicio est, eas adhuc a calore praeternaturali
turbari, naturamque a morbo superari. Verum si clarescant urinae, proculdubio claritas illa a
calore naturali, coctionem jam inchoante, provenit; etsi cum sit adhuc imbecillior, illa diu
persistere non possit.
Quantum colores attinet: boni sunt, subrufus, subcroceus, subluteus. Nec subrubram cum
sedimento subrubro ac levi damnat Hippocrates, 2. prognost. 27. Contra
vero urinae pellucidae et albae malae sunt, maxime vero si in phreneticis
appareant. 4. aph. 72. atque eo periculosiores sunt, si post principium appareant, et diu
perseverent. Cum enim summam cruditatem significent, ad quam superandam longo tempore opus
est, si morbus sit vehemens, viresque non validae, certum exitium indicant. Urinam autem
tenuem ac rufam crudum morbum significare, 2. progn. t. 30. Hippocr.
scribit: et propterea peri culosum, inprimis si duret; cum metuendum sit, ne aeger tam diu, ut
morbus concoquatur, durare possit. Nigra vero urina in acutis, nisi critice excernatur, semper
maximum periculum denotat. Id quod Hippocr. docuit 2. prognost. t. 32. Exitiosior, inquit, est urina, si aquosa, foetida, nigra, crassaque
est. Et aph. seq. In mulieribus et viris nigra; in pueris aquosa
deterrima est. Et Galenus, lib. 1. de cris. cap. 12. Pessima
omnium, ait, est urina tota denigrata; adeo, ut neminem unquam servatum
viderim ex iis, qui talem urinum reddiderunt: Minus vero periculosa, si solum, quod subsidet,
nigrum fuerit; atque adhuc minas, si id quod in medio jacet; ac multo minus, si nebula.
Quod tamen ego hac aestate viderim, referam. Vir quidam in itinere incidit in febrem continuam
satis ardentem, et cum huc ad nos circa quintum morbi diem venisset, urinam mihi monstravit
plane nigram et turbidam, ac si aquae limosae atramentum miscuisset. Duravit ea per dies fere
quatuor, sensimque postea et nigredo et turbulentia remisit, urinaque clarior et flavior fieri
incepit. Febris tamen nondum plane desiit. Intumuit postea illi pes sinister cum insigni
dolore. Remisit febris: tandem etiam dolor et tumor, ac convaluit. Post nigras oleosae
pessimaesunt, de quibus Hippocrates, 2. prognost. t.
35. Si pingue desuper natans aranearum speciem referat, damnandum est. Indicat enim
consumtionem. Sunt quoque malae lividae et virides. Et virides quidem, si in sanis subito
appareant, cum cordis morsu, veneni hausti indicium sunt, mortemque instare significant. In
febribus vero lethale signum sunt. Et quidem pessimum, si mox a principio appareant. Damnat
quoque Hippocrates, 3. epid. com. 3. t. 4. urinas tenues multas; sicut
et multae crassae non residentes ac nihil juvantes damnantur. Omnesque omnino urinae multae in
principio morbi improbantur; cum tum adhuc materia cruda sit, neque a natura utiliter
excernatur, sed ab acrimonia humorum ad excernendum irritetur. Malae quoque paucae urinae in
acutis febribus. Nimio enim aestu calorem absumi indicant: nisi forsan humor aliquis crassus
exitum prohibeat, vel affectus aliquis praeter naturam sit ex partibus origini excretioni
inservientibus. Mala quoque est urina pauca, si ad aliam partem ejus materia fluat. Hinc est
in Coac. aph. 456. Aqua intercutem laboranti cum febre urina pauca
purulentaque, lethale.
Quantum ad contenta, malae sunt urinae, quae non sedimentum, neque enaeorema, neque
nubeculam habent; nisi aeger inediam passus sit, aut vigilaverit, aut laboraverit, aut corpus
valde biliosum sit. Sunt quoque periculosae crassae urinae absque sedimento. Et si in urina sedimentum speciem referat farinae crassioris, malum est. Deterius
vero, si squamularum more consistit. Si vero tenue et candidum admodum est, vitiosum est;
furfuraceum vero deterius est. Hippocr. 2. prognost. 28. et ibid. aph.
29. Nubecula, quae invehitur in urina, si candida est, bona est: si nigra, vitiosa est.
Malum quoque est, ut habetur 1. prorrh. text. 28. urinam aegris non recordantibus atque insciis reddi.
Alvi dejectiones quid significent. Secundo alvi dejectiones quid significent,
maxima ex parte docuit Hippocrates, 2. prognost. Et quidem duobus modis
signa suppeditant alvi dejectiones, primo quatenus ventriculi et intestinorum praecipue
coctionem indicant; deinde quatenus humores ex aliis partibus ad intestina confluentes
manifestant. De bona quidem, aph. 13. haec habet. Dejectio optima est, si mollis constansque est, et eo tempore secreta, quo secunda valetudine
assuevit, si copia ex ratione ingesti cibi est. Si enim talis excernatur, inferior venter bene
valet. Et aph. 16. Corpulenta reddatur dejectio, morbo eunte in
judicationem, oportet. et aph. 17. Subrufa vero, nec admodum graveolens
esto: et aph. 19. In quovis morbo venter mollis corporatusque sit,
necesse est. Dejectiones vero, quae ex humoribus ad ventrem aliunde decumbentibus fiunt,
bonae sunt, si sunt criticae; quod cognoscitur ex eo, quod cum signis coctionis, in morbi
statu, dieque decretorio, accidunt, aegrumque morbo levant. De quo Hippocr. 1. aph. 2. In turbationibus alvi et vomitionibus, quae sponte fiunt, si qualia oportet
purgentur, confert ac facile ferunt. Et 2. aph. 14. In fluxionibus alvi
excrementorum non in deteriora facta mutatio juvat. Et 4. aph. 28.Quibus dejectiones sunt biliosae, superveniente surditate, cessant; et
contra, quibus surditas adest, biliosorum dejectione finiuntur. Mala contra dejectiones,
et quae exitium portendunt, a bonis recedunt substantia, quantitate, colore, odore, tempore,
in quo apparent; neque fiunt cum atque aegri tolerantia. De
substantia est aph. 6. in 1. prorrh. Si intercepta alvus parva, nigra et in
spiras circumducta ad necessitatem dimiserit, et per nares eruptio fiat, malum. Quod enim
sicca et in spiras circumvoluta sunt, accidit, quod longiore tempore retineantur, propter
copiam igneae caliditatis: si autem praeterea nigra quoque fuerint, flagrantem ardentemque
circa medium corporis affectionem esse declarant, atque ob id mala existunt. Liquida admodum
mala non est, si habeat praeterea alias conditiones bonae dejectionis. De quo Hippocrates, 2.
prognost. 14. Dejectio madens ex usu est, si nec stridet, nec crebro aut
paulatim excernitur. Frequens enim desidendi labor insomnium facit. At si universim et saepe
dejiciatur, periculum defectionis animae imminet. Aquosa vero pejor est: â majore enim
cruditate ortum habet, crudorumque humorum copiam significat, quae non nisi longo tempore
coqui potest. Et propterea in morbis biliosis et vehementibus lethalis est, si una urinae non
bonae appareant: in mitioribus vero longum morbum significat. Hinc Hippocrates, 2. prognost.
aphor. 20. Aquosa admodum, aut candida, aut admodum crocea, aut spumans
dejectio, mala censetur. Et 2. prorrhet. aphor. 3. habetur: Quibus
alvus liquida, lassitudo, capitis dolor, sitis, vigiliae, obscuritas et impotentia, ut mente
moveantur spes est. Damnatur et exigua, glutinosa, candida laevis dejectio, 2. prognost. 21. ut et sequenti aphorismo pinguis et opima, ac foetida.
Tales enim dejectiones fiunt a calore vel solam pinguedinem, vel etiam ipsas solidas animalis
partes colliquante. Etsi enim etiam â cibis pinguibus aut lentis interdum talia excernuntur:
tamen quae â colliquatione fiunt dejectiones; eo ab iis differunt, quod illae copiosiores
sunt, atque non semper albae; hae paucae, viscidae, albae. Laeve vero, quod alias malum,
perniciosum est. Ut enim, sicut Galenus, in comm. habet, quicquid
salubre est, id omne salubrius redditur, quoties aequale est: ita quicquid malum est, id omne
evadit deterius, si aequale existat. Utrumque enim per omnem materiam apparet, quae aut
naturae comptum accepit, aut turpitudinem pravitatis. Unde sincerae dejectiones in acutis
damnantur, recteque dictum, 2. prorrh. t. 15. Dejectiones in spumosas
sincerasque desinentes exacerbant. Et ib. aph. 18. In acutis biliosis
albicantes spumosae et pericholae dejectiones malae censentur. Spumosae enim dejectiones
vel â capite, si albae sunt, materiam defluere significant, de quo 7. aphor. 30. Quibus per diarrhoeas spumosa sunt alvi excrementa, iis â capite fit
defluxus: vel indicant copiam crudorum humorum, cum flatuum admistione, et, quod pessimum
est, ac in acutisfebribus accidere, et colliquantis morbi indicium
esse solet, vehementiam caloris fervidi cum aestuoso spiritu.
Eodem modo periculum portendunt excretiones, quae a naturali colore desciscunt, albae,
rufae, cruentae, aquosae, virides, lividae, nigrae, versicolores; nisi critice excernantur.
Primo enim, albae dejectiones, nisi ob cibum assumtum tales sint, in morbis acutis, maximeque
in cerebri inflammationibus malae sunt; sive tales reddantur ob meatus, per quem bilis ad
intestina descendit, obstructionem; vel epatis, cerebri, aut alterius ex partibus superioribus
incendium, ob quod bilis ad illa rapitur. Hinc illud, 1. prorrh. aph. 13. 21. In phreniticis alba dejectio, malum. Et 2. prorrh. 18. In
acutis biliosis albicantes spumosae et pericholae dejectiones, malae. Biliosas et
cruentas excretiones damnavit Hippocrates, 4. aph. 47. Excretiones,
inquit, in febribus non intermittentibus lividae, cruentae, foetidae,
biliosae, omnes malae: commode tamen si prodeant, bonae. Eadem quoque est eorum, quae per
alvum et urinam excernuntur, ratio: si quid vero, quod non juvet, per haec loca excernatur,
malum. Communis enim, ut Galen. in comm. addit in omnibus ratio
est, malas vacuationes affectionum pravarum signa exsistere. Sunt autem malae, bene et commode
fiant, id est, nisi coctio praecesserit, et seu mali per materiae
noxiae vacuationem levatio sequatur. Et in Coacis aphor. 43. Quibus
prodeunte egestione Rubrae alvi dejectiones quotuplices. alvi biliosa ad pectus
morsus ac amaritudo sentitur, malum.
Rubrarum dejectionum sunt quinque genera. Unum est, quando sanguis, sola quantitate peccans,
repente aperto vasis osculo effunditur, quod fit in suppressis mensibus, in mutilatis, et ab
exercitiis et laboribus consuetis ad otium conversis. Altorum genus, quod aquae, quâ recens
mactata caro abluitur, simile est, fit ab intemperie epatis frigida. Tertium accidit
exulceratis intestinis. Quartum fit a jecoris caliditate, ob quam vel etiam diuturniorem in
aliquo loco moram sanguis aduritur. Quintum est, cum interdum haemorrhoides aperiuntur. Tot
itaque cum sint rubrarum egestionum differentiae, diligenter distinguendae sunt, ne mali
specie decepti, tales evacuationes perpetuo malas putemus. Quapropter memoriâ omnia, quae
praecesserunt, complecti debemus, et si videamus, et ex omnium collatione agnoscamus, signa
coctionis praecessisse, etsi perniciosa excernantur, post naturae victoriam: tamen potius spem
propinquae salutis, (quoniam ab expultricis robore, corpus vitiosis humoribus liberantis,
vacuationem prodire ex signis coctionis praegressis cognoscimus) meriro concipimus, quâm
aliquid mali metuimus. Interdum vero sanguis in intestinorum sinuosis anfractibus, et exilibus
illis venis ita assatur, ut nigrescat, et picem plane referat.
Sanguis niger, humor melancholicus, et atra bilis quomodo discernenda. Itaque
discernere haec tria, sanguinem nigrum, humorem melancholicum, et atram bilem, utile est.
Sanguis enim niger et concretus non semper male excernitur, sicut nec humor melancholicus.
Atra vero bilis exquisita nunquam excerni e crisi quidem, ob summam malignitatem; nisi illa ab
aliorum humorum permistione mitigetur. Distingui autem haec tria ita possunt: sanguis ater in
anfractibus exilibusque venis concrescit, neque ut atra bilis, aut succus melancholicus
liquidus est. Intincta quoque lintea ab eo rubescunt: Et plerumque praecessit, vel tales
dejectiones comitatur cruenta vomitio, sanguinis per alvum dejectio, haemorrhagia narium. Atra
bilis ab aliis humoribus facile discerni potest. Splendet enim, vehementer adstringit, acidum
foetet, terram fermentat, nec a muscis gustatur; estque substantiâ quam humor melancholicus
tenuior, calida et acris, instar aceti mordax et erodens.
Viridis autem et aeruginosa dejectio bilis aeruginosae est indicium, quae ad atram bilem
tendit, et caliditatem atque acrimoniam conjunctam habet, et proinde morbum calidum et siccum
arguit. Inprimis autem perniciosi morbi argumentum est, si a parte aliqua praecipua, et
viscere, erysipelate laborante, excernatur. Nonnulli etiam virides dejectiones fieri volunt a
colliquatione, cum caro pinguis ab ardentibus febribus liquescit et resolvitur. Tunc enim
humor saepe infra et supra erumpens bili flavae similis est, a qua tamen differt odoris
foeditate, et rusus magis est, et viscosus, et oleosus: qualia excrementa in pestilentibus
morbis nonnunquam apparent et conspiciuntur, teste Galeno, 4. aph. 21.
Livida si appareant excrementa, partium inferiorum vehemens frigus, et veluti mortificationem
quandam significant. Sunt quoque malae versicolores dejectiones, ut docet Hippocrates, 2.
prognost. aph. 23. Si versicolor est dejectio, diuturnior quidem est, sed
nihilominus exitialis. Et 4. aph. 21. quo colores ipsorum pejores
plures fuerint, eo sunt deteriores: Malae quoque sunt foetidae, omniumque pessimae. Et
pauci servantur, quibus in febribus acutis fiunt dejectiones foetidae, liquidae, pingues,
flavae, quasi quis in jure pingui luteum ovi dissolutum cum magno foetore injecerit.
Colliquationem enim summamque putredinem ac virium debilitatem indicant.
Verum in his omnibus dejectionibus dijudicandis semper cibi ratio habenda est, et videndum,
num ex cibo assumto illa qualitas ortum habeat. Ut enim urinae assumtorum ciborum, et potus
qualitates nonnunquam referre solent: ita et alvi foeces easdem nonnunquam retinent. Unde ex
aliis cibis assumtis excrementa flaviora, nigriora, foetidiora, quam ex aliis dejiciuntur.
Atque ita omnia, quae apud Hippocratem passim extant ab excrementis prognosticaita accipienda sunt, si ob morbum et praeternaturalem constitutionem in corpore talia
sint, non vero propter assumtum cibum.
Vomitus quid praesagiat. De vomitibus etiam generale est illud Hippocratis, 1.
aph. 2. In turbationibus alvi et vomitibus, qui sponte fiunt, si qualia
oportet, purgentur, confert, et facile ferunt: sin minus, contra. In specie vero, 2. prognost. aph. 38. docet, vomitionem utilissimam esse, si pituita ac
bile maxime permista sit, si non multa, non crassa sit. Sinceriorem enim esse deteriorem. Et
omnino boni sunt vomitus, qui caussas morborum recte expurgant, seu, qui critice fiunt, id
est, materia jam coctâ, diebusque decretoriis accidunt, et naturae morbi respondent, morbumque
vel tollunt, vel imminuunt. Contra vero mali omnes sunt, qui in principio, et materia nondum
coctâ accidunt, materiamque morbificam ac morbum non tollunt. Atque tales vomitus eo sunt
pejores, si alia quoque perniciosa signa adfuerint. Tales sunt vomitus sinceri, ut jam ex
Hippocrate, 2. prognost. aph. 38. dictum. Quod etiam habetur, 2. prorrh. 28. ubi vomitiones sincerae atque implacidae pro malis
censentur. Si vero fuerit vomitio porracea, aut livida, aut nigra, quicunque
ex his fuerit color, malum esse censendum est. 2. prognost. 39. Et seqq. aph. Si idem homo omnes vomit colores, exitiale admodum est. Ocyssimam vero perniciem
indicat vomitio, si grave olet. Et omnis subputris ac foetidus odor in omni vomitione malus
est. Et 2. prorrh. aph. 26. Vomitus cum varietate; mali, tum alias, tum
si sese mutuo consequantur. Et 4. aph. 22. Morbis quibusvis
incipientibus, si atra bilis sursum aut deorsum exierit, lethale. Pessimus quoque est
vomitus ab ileo. De quo Hippocrates, 7. aphor. 10. Ab ileo vomitus,
singultus, desipientia, convulsio, malum. Mali quoque sunt vomitus exigui biliosique, tum
alias, tum si aegri supervigilaverint, narisque in his stillans, mala est, ut est, 2. prorrh. aph. 47. Nihil enim eorum, quae decretoria sunt, exiguum secerni
oportet. Sed si id fiat, vel debilitatem naturae indicat; vel materiae copiam, quae tolerari
nequit. Si enim parum evomatur, nausea vero vehemens sit, duplici ratione malum est, et ut
caussa, et ut signum. AEgrotanti enim ventrem valde cocutit, et succi judicantur valde
glutinosi ac pertinaces ori ventriculi inhaerentes, ita ut excludi et ejici minime possint. Si
evomatur sanguis, si sine febre id accidat, salutare est, si cu febre malu, Hipp. 7. aph. 37.
Sudores quid portendant. Sudores quoque saepe in morbis accidunt, et ipsi etiam
salutem vel mortem praenunciant. Boni sunt, qui coctine jam factâ, die decretorio, et
plerumque praecedente rigore accidunt, et calidi ac copiosi ex toto corpore fluunt, morboque
levant. De quibus passim exstant aphorismi Hippocratis. 4. aphor. 36. Sudores febricitantibus boni, qui manare caeperint die tertio, quinto, septimo, nono,
undecimo, decimo quarto, decimo septimo, vigesimo primo, vigesimo septimo, tricesimo primo,
tricesimo quarto: ii enim sudores morbos judicant. Et 1. progn. 26. Sudor optimus est per omnes acutos morbos, siper diem evenit decretorium, et integre sedat febrim. Bonus est, si ex toto corpore prodeat,
faciatque, ut aeger facilius ferat morbum. Ex quibus facile est colligere, qui sudores
mali sint, qui scilicet accidunt morbo adhuc crudo, signisque coctionis nondum apparentibus;
qui quantitate peccant, et vel nimis copiosi, vel pauci sunt; qui frigidi, qui non ex toto
corpore exeunt, aegrumque a morbo non levant, aut morbum salte non imminuunt. Primo enim si
citra signa coctionis sudor accidat, malus est, et vel cum aliis signis perniciosis mortem,
vel morbi longitudinem denotat; inprimis, si tantum in capite, cervice, collo aut thorace
erumpat, aut sit frigidus, paucus, vel nimius. Multus v. sudor in febribus, si morbus eo non
minuatur vel tollatur, malus: magna n. copiam, materiae, et propterea morbi longitudinem, et
non raro in acutis, in quibus natura impetum morbi diu sustinere non potest, mortem
significat. Unde Hippocrates, 4. aph. 42. Sudor multus, frigidus, calidusve
semper fluens, frigidus graviorem, calidus minorem morbum significat. Ostendunt enim, ut
Galenus, in comm. docet, utrique materiae copiam; sed alteri frigidam,
qui sunt pejores; alteri calidam, qui illis minus sunt perniciosi. Et 2. prorrh. aph. 23. Sudor multus, si cum febribus acutis fiat, inutilis. Pauci quoque sudores
mali sunt; cum significent naturae debilitatem, et expultricis irritum conatum. Maxime vero
perniciosum signum est , paucus scilicet tenuisque sudor, vel toto
corpore apparens, vel solum circa caput et thoracem, aut etiam circa frontem et cervicem, sed
omnino nihil conferens. Copiam enim materiae, vel retentricis imbecillitatem, et humidi
alimentaris solidarum partium colliquationem significat. Atque deterior est, ubi in nobiliori
parte apparet, capite et thorace. Damnaturque hic sudor tum alibi, tu in Coacis, aph. 32. Qui in febre non intermittente tenuiter et crebro sudant, cum hypochondrii
tensione, ii utplurimum maligno morbo laborant. Periculosi quoque sunt frigidi sudores,
et ut Hippocrates, 4. aph. 37. docet, cum febre quidem acuta mortem; cum
mitiore vero morbi longitudinem significant.
Cur frigidi sudores mali. Cur autem frigidi sudores tam perniciosi sint,
plerique caussam esse putant, materiam frigidam rebelem, quae neque a calore febrili superari
et calefieri possit. Alii vero vix febres acutas ex humore tam frigido atque rebelli fieri
posse existimant; ideoque sudores frigidos fieri statuunt a calore naturali partium solidarum
pene emortuo; cum nimirum sudor ob calorem febrilem intus ferventem erumpens in partibus
exterioribus calore naturali jam destitutis refrigeratur. Et quidem ejusmodi sudores semper
mali sunt, quomodocunque erumpant, seu copiosi, seu pauci; seu ex toto corpore, seu ex capite,
collo, pectore: perniciosiores tamen, qui circa caput solum aut extremas partes conspiciuntur.
Imo in genere sudor saltem circa caput, vultum, et cervicemerumpens,
malus est, ut docet Hippocrates, 1. prognost. aph. 26. licet frigidus
non sit. Minatur enim syncopen. Si vero et circa tales partes, et frigidus appareat, pessimus
est: quippe qui non imminere solum, sed jam incipere syncopen indicet, ut addit Galenus, in comm. Atque ita fere idem periculum denotat sudor frigidus ex toto
corpore, et calidus ex solo capite, et cervice. Nam, ut, ibidem,
Galenus ait, si fuerit febris acuta, prorsus afferet mortem frigidus sudor, licet ex toto
corpore prodeat; et item si circa caput, cervicemque calidus eveniat. Si vero mitior febris
sit, poterit facultas non absumta prius ab acuta febre spatio temporis pravos humores
concoquere. Qualiscunque autem sit sudor, si aegrum non juvat, inutilis est, ut est 2. prognost. 26. longumque morbum significat, vel etiam lethalem: id quod
et 4. aph. 56. docuit Hippocrates, dum inquit: Febricitanti sudor superveniens, febre aegrotum non deficiente, malum. Prorogatur enim
morbus, et plus humiditatis inesse significat. Tales sunt sudores, de quibus 2. prorrh.
aph. 37. Si ex perfrictione sudantes recalescunt, malum. Et 1. prorrh.
7. Qui in hypochondrio refrigerata febre ardores relinquuntur, tum alias,
tum in sudoribus, mali sunt. Tandem etiam sunt mali sudores, qui cum malis signis aliis
accidunt. De quo in Coacis, aph. 12. Qui saepius inhorrescunt capite dolent,
et subinde sudant, maligne habent. Et aph. 13. Qui saepius inhorrescunt
multumque sudant, aegre sanescunt. Et 3. prorrh. aph. 33. sanguinis ad
latus diversum eruptiones malae; ut si cum lien magnus fuerit ex dextranare fluat: atque res
in hypochondriis ita habet: cum sudore dexterius id existit.
Haemorrhagia narium quid indicet. Solent etiam saepius in acutis morbis
haemorrhagiae ex naribus, ex haemorrhoidibus, utero accidere: verum frequentissime ex naribus:
quarum quaedam morbum solvunt, salutemque praenunciant; quaedam etia periculum et perniciem
portendunt. Bona, et quae salutem significat, haemorrhagia accidit cum signis coctionis; unde
Hippocrates, 4. de rat. vict. in acut. t. 10. Si e naribus stuxerit sanguis,
solvitur morbus; atque si sudores supervenerint judicatorii legitimi, cum urinis albis,
crassisque et levibus subsidentiis. Verum enimvero etsi optimae sint haemorrhagiae, quae
cum signis coctionis atque in statu accidunt: tamen et illae, quae in augmento vel etiam
principio apparent, non semper damnandae sunt. Id quod confirmat historia Metonis, 1. epid. comm. 3. t. 24. ubi Galenus haec addit: Hic aegrotus confirmat
illum : Largum de naribus sanguinis profluviu liberat utplurimum.
Sane enim a solo sanguinis profluvio et judicatus et servatus: quamvis non omnino tuta signa
haberet. Neque sine caussa haemorrhagiae, quam aliae excretiones, sine signis coctionis
videntur esse tutiores atque utiliores. Nam sanguis ea, quam alii humores, praeparatione non
indiget; quare et a Medicis mox in principio acutorum cum commodo venâ aperitur: praeterea
sanguinis evacuatio universumcorpus refrigerat, et transpirabile
reddit. Vetuntamen, ut prosit haemorrhagia talis, larga esse debet. Imo haec est secunda omnis
bonae haemorrhagiae conditio, ut sit larga: modo etiam non sit nimia: quod ex eo
deprehenditur, si fiat cum , febrisque symptomata minuantur. Terrio
die critico accidere debet. De quo in Coacis est aph. 152. septimo,
nono, decimo quarto, fluxus sanguinis e naribus utplurimum febres exsolvit. Quarto si in iis
morbis atque corporibus accidit, quorum naturae atque conditioni sanguinis excretio convenit.
Conveniunt autem sanguinis evacuationes in morbis acutis cum febribus, inprimis synochis, in
inflammationibus pleurae, diaphragmatis, hepatis, lienis, in phreneticis, in corporibus, qui
calido sanguine abundant. Tandem et hoc Medici in bona haemorrhagia requirunt, ut e directo
partis laborantis accidat. Et in summa, bona est haemorrhagia narium, quae morbum aut tollit,
aut minuit.
Contrario modo quae se habent haemorrhagiae, malae sunt. Primo enim etsi interdum etiam sine
coctionis signis haemorrhagiae utiliter accidant: tamen longe tutiores sunt, quae cum signis
coctionis fiunt. Et quae sine coctionis signis accidunt, nisi alia bona signa adsint, judicium
difficile indicant; et si cum pernitiosis signis apparent, exitium praesagiunt. De quo in 3.
Prorrh. aph. 34. Vbi sanguis ex naribus effluit, cum tenuibus sudoribus et
totius corporis perfrictione, morbi malignitas et pernicies denunciatur. Et aph. 35. Post sanguinis eruptionem dejectiones nigrae, malae: pravae autem et intense
rubrae. Et 7. aph. 9. A sanguinis profluvio desipientia, ut et
convulsio, malum. Deinde quia in bona atque utili haemorrhagia requiritur, ut sit larga:
parcior evacuatio, et proinde stillicidium sanguinis malum portendere videtur.
An stillicidium sanguinis e naribus perpetuo malum. Verum an stillicidium
sanguinis e naribus perpetuo malum signum sit, in controversia positum videtur. Plurimi quidem
Medici plane periculosum et lethale signum esse existimant, sanguinis e naribus stillicidium;
idque autoritate Galeni et Hippocratis, rationibusque quibus illi utuntur, persuasi. Ita enim
Galenus, 1. Prorrh. comm. 2. t. 47. ad verba Hippocratis: naresque in his stillans malo est, haec addit: Excerni
pauca in aegris unum quoddam ex signis est, quae ex toto pravitatem habent. Nihil enim eorum,
quae decretoria existunt, exiguum secerni convenit. Sed quae ita evacuantur, omnia duorum
alterum subeunt. Nam vel quae non queunt tolerari ob copiam ab affectis effunduntur partibus:
vel imbecillitatem ostendunt naturae, quae proponit quidem superflua excernere, sed
nequit. Et, 3. Epid. com. 3. t. 35. super verba Hippocratis. Nares pauca stillantes, haec habet: Hoc in comitibus est
malignarum ardentium febrium, ut sanguinis profluvia levium. Et ut breviter dicatur: omnis de
naribus stilla pravum est signum. Et 1. Epid. com. 2. t. 75. stillasse
nares, perniciosum est signum, cum in aliis, tum maxime in febribus ardentibus. Docuit
idem Hippocrates, in Coac. praenot.t. 56. sec. dist. Anut. Foesii, 57. 179. 334. Caussasque ejus reddidit
Galenus, supra alleg. loco, 1. Prorrh. com. 1. t. 47. tum 4. de victr. in ac. t. 67. dum ita
scribit: Novimus, quod sanguinis e naribus stillationes malum quippiam
semper esse ait, propterea, quod natura quidem cupiat, quod superfluum est, excernere, sed ob
imbecillitatem nequeat, vel sanguinis crassitiem, vel densitatem, vel quaedam ex his, vel
propter omnium concursum.
Verum contrarium etiam videtur docuisse Hippocrates, dum, in Coac.
praenot. t. 87. in codice Foesiii, haec habet: . Quae
sententia etiam habetur, 1. Prorrh. comm. 3. text. 40. Atque idem ex
historia Metonis, lib. 1. Epid. comm. 3 text. 24. patet, cui die quarta
de nare sanguis paulatim fluxit, postea vero affatim profluente sanguine et sudore adveniente
judicatus est.
Et omnino non ita absolute et simpliciter stillicidium sanguinis e naribus pro lethali et
pravo signo habendum est, sed cautione et distinctione utendum. Nam si ex materiae pravitate,
multitudine, virium imbecillitate, aut his omnibus accidat, caussisque supra ex Galeno
allegatis: omnino malum signum est. Et praecipue si in initio, aut quarto die id accidat, ut
est in Coac. praen. t. 179. et initio Prorrh. aut undecimo, ut est in Coac. praen. t. 337. et 1. Prorrh. comm. 3. t. 54. Signa enim,
quae diebus criticis, aut praenunciis apparent, firmiora sunt, quam aliis: et proinde si ea
mala sunt, talibus diebus deteriora sunt. Si itidem sanguis, quo nares stillant, niger sit,
merus ac sincerus, 1. Epid. comm. 3. t. 18. Si vero futurae crisis
indicium sit: malum signum non est. Idque plerumque accidit, cum signa coctionis
praecesserunt, morbusque per se salutaris est. Nam cum morbi acuti judicentur, sanguine ex
naribus fluente, vel sudore copioso, die indicatorio, ut est in Coac. t.
150. Epid. comm. 2. t. 63. et 66. Galen. in com. et 3. de Cris. c.
2. accidit interdum, ut futuram haemorrhagiam praecedat, et significet stillicidium
sanguinis. Ut enim die indicatorio interdum Natura quasi se accingit ad sudorem; levemque
aliquem sudorem provocat, postea vero die critico copiosius eum propellit: ita etiam
haemorrhagiae narium quasi praenuncium praemittit stillicidium sanguinis. Accidere tamen etiam
potest, ut vel ob loci naturam, unde effluit, et ob partium densitatem, vel aliquam adhuc,
sine tamen ustione, sanguinis crassitiem, mox copiosius profluere non possit. Stillare tamen
quoque possunt nares interdum sanguine, atque exhibere copiosioris haemorrhagiae indicium, ubi
coctionis signa non praecesserunt. Cujus rei exemplum nobis exhibet historia Metonis supra
allegata. Nam cum a natura quaedam excretiones etiam sine coctionis signis non utiliter
instituantur, si talem praesagiat stillicidium sanguinis e naribus, pro malo signo habendum
non est. Quapropter morbi natura perpendenda, et videndum, an per
sanguinem judicari aptus sit; considerandumque a qua caussa stillicidium illud provemat, et
quae alia signa adsint.
Ut vero nimis pauca sanguinis evacuatio mala est: ita non minus noxia nimis larga. Sive enim
ex utero sanguis, ut docet Galenus, 2. aph. 22. sive ex haemorrhoide,
sive vulnere copiose profluat: quibus ista acciderint, omnes actiones, aut certe maxima earum
parte labefactari necesse est: nec vero sola ea incomoda sequutur, sed in aquam quoque
intercutem ex his nonnulli inciderunt.
E sputis quid praedici possit. Porro et sputa in affectibus thoracis, ut
pleuritide, peripneumonia, magnam judicandi vim habent. Quid autem , quod alii sputum, alii screationem vertunt, significet, docuit Hippocrates, 2. Prognost. ab aph. 43. ad 48. Sputum, inquit, in omni
dolore, qui affligit circa pulmonem et costas, cito prompteque screetur necesse est; permista
appareat flava bilis admodum sputo oportet. Si enim multo post ab initio doloris screetur
flava aut rufa, aut multam inferens tussim, aut non admodum permista, deterior est. Sputum
enim flavum si sincerum est, cum periculo est: candidum vero, glutinosum ac rotundum, inutile
est: si viride admodum et spumans; malum est: si ita sincerum fuerit, ut nigrum appareat, hoc
difficilius est, quam illud. Quam sententiam repetit, in Coac. praedict. t. 390. in C. Foês. cum scribit: In omnibus autem laterum
et pulmonum morbis sputum prompte ac cito exscreari necesse est, flavumque sputo permixtum
esse necesse est; quod si multo post dolorem flavum, aut non commixtum rejiciatur, nec non
sine multa tussi, vitiosum censetur. Omnino autem pravum flavum, si sincerum est et
glutinosum, et candidum et rotundum, itemque vehementer ex virore pallescens, quodque spumosum
est et lividum, et aeruginosum. Aliquanto vero deterius, quod sic est sincerum, ut nigrum
quoque videatur. At flavum, cui paululum sanguinis permixtum est, initio quidem salutem
pollicetur; quod vero septimo die, aut longiore spatio tale apparet, non adeo tutum. Admodum
autem sanguinolentum, aut quod statim initio livescit, perniciem prae se fert. Nimirum si
sputum coctum , hoc est, , intra tres
dies, ut Philotheus, imo aphorismus 385. in Coacis praedict. exponit,
appareat, et prompte ac facile breviore temporis tractu, ac sine insigni dolore, et magna
tussi ejiciatur: morbum breviorem futurum significat, et qui ultra septimum diem non
extendetur. Si autem crudum et tardius appareat, et cum magna difficultate ejiciatur, vix
decimo quarto, aut vigesimo die aegrum liberatum iri significat: si nihil exspuatur plane,
longus vel lethalis est morbus. Nam si cito et intra terrium aut quartum diem aeger coeperit
exspuere; indicio est naturam esse forte, et materiam facilem, quae propterea cito vincetur,
atque ita morbus brevi tempore finietur. Idem quoque significatur, si , prompte, sine dolore, et facile sputum ejiciatur. Nam quod brevi
temporis spatio et sine dolore etmolestia magna actio perficitur, ipsa
instrumenta esse expedita, neque obstructa; ac materiam obsequentem, et ad excretionem aptam,
minus crassam ac lentam, neque ita tenuem, ut non facile sursum attolli possit, significat. At
si multo postquam dolor et morbus coeperint, ut post septimum demum diem, aeger expectorare
incipiat, exspectari judicium vix potest ante diem decimum septimum aut vigesimum. Nam in tam
longo tempore multum periculi ipsis imminet. Primo enim vires succumbere possunt, et, ut
Hippocrates, 1, de rat. vicit. in acut. t. 36. ait, prius, quam dolor
solvatur, pereunt: deinde multi errores vel ab aegris, vel ab adstantibus, vel etiam rebus
externis committi possunt.
Vult deinde Hippocrates, ut bilis flava admista sit sputo. Quaelibet enim inflam matio ex
alicujus praecipue humoris abundantia gignitur, teste Galeno, 6. aph.
33. Pleuritis autem maxime et frequenter ortum habet a sanguine bilioso; et proinde
sputum flavum, aut rufum proveniens, signa salutis aut mortis praebere potest. Sed tamen et ex
aliis humoribus admistis ortum potest habere pleuritis, quorum notae e sputis sumuntur, et pro
diversitate materiae spem salutis aut mortis ostendunt. Flavus itaque humor si sputo exacte et
vehementer misceatur: tum inchoatae jam coctionis et naturae validae signum est, tum acrimonia
materiae mitigatur, ut minus molesta sit. Si vero in excrementisquid sincerum sit, aut seorsim
expurgetur, ut si una parte a bile flavescat, alia ob pituitam albicet: sacultatis
concoctricis imbecillitatem, et morbi pravitatem declarat. Omne nimirum sincerum, inprimis
flavum, magis viride, maxime nigrum, malum est. Colores enim varii. nascuntur ob vehementiam
caloris et malignitatem, terminusque est in atra bile, quae omnium perniciosissima est:
reliquae vero media sunt ad eum terminum, et propterea quod tenuior et magis alba est, eo
minus calidam bilem denotat; quo vero magis crassa est, et ad nigredinem magis accedit, eo
calidor est, et materiae, unde gignitur, et loci, unde emanat, vehementiorem calorem denotat,
et magis prava est, partisque, quam erodit, majorem dolorem excitat. Solet et in talibus
inflam mationibus interioribus, quae cute dinsa non teguntur, sanguis sputis permisceri, quia
tenuis quaedam humiditas initio coctionis exsudat. Si igitur inprincipio, seu per primos
quatuor dies, aut certe anteseptimum id accidit, salutem pollicetur, et citam morbi solutionem
significat. Si autem post septimum aut tardius appareat, longitudo morbi significatur, a qua
salus aegri facile in discrimen adduci potest. Sed sanguis is non multus permisceri debet: si
vero sputum sit valde cruentum, periculum denotat, et vel ab
erosione vasorum, quae a bile acri et erodente ortum habet, vel a ruptione,ob vehementem thoracis compressionem, quae nihil ex inslammatione excludere atque
exprimere potest, provenit.
Abscessus quid significent. Cum vero, secundum Hippocratem, 1. Epid. comm. 2. tex. 44. non solum excrementa, sed et decretorii abscessus
considerandi sint: tandem etiam quid abscessus, seu ea, quae in cute erumpunt, de salute vel
morte praesagiant, videndum. Sunt autem abscessus boni, qui cum signis coctionis, aliisque
bonis signis apparent, in die deretorio erumpunt, naturâ boni sunt, a loco a visceribus et
membris nobilioribus remoto; qui perseverant, suppurantur, aegrosque juvant. Nimirum cum
coctiones securitatem judicii portendunt, etiam ab scessus boni sunt, si cococto morbo; eoque
meliores, si in die critico erumpant. Naturam vero et coditionem bonorum abscessuum describit
Hippocrate 56. Epid. comm 1. t. 13. Tubercula, inquit foras extumescentia,
et acuminata, in turbinemque gracilescentia, aequaliter mature scentia, non circumdura,
declivia et non bifida, meliora: contraria vero mala; et si quamplurimum contraria,
pessima. Deinde et quam longissime a parte. quae inprimis afficitur, absistere, et in
parte ignobili erum pere, colore rubro, aut flavo esse debet, magnitudine mediocri, quae scil,
copiae materiae respondeat, corpus vacuare, et sufficientem materiae morbificae quantitatem
evacuare valeat, nec tamen major sit quam sustineri queat.
Contra mali sunt, qui erumpunt sine signis coctionis, et cruda adhuc materia, aut die non
decretorio. Tales enim non a naturâ vincente morbum, sed coactâ, atque ante tempus irritatâ
fiunt. Si etiam nimis magni vel parvi sunt, damnantur abscessus. Si enim nimis magni sint,
praeterquam quod dolorem excitare possunt, metuendum est ne aliquid adhuc materiae intus in
parte aliqua lateat. Nimis vero parvi abscessus non tollere possunt universam materiam. Unde
etiamsi abscessus, qui ad extremas partes erumpunt, boni sint: tamen si partes minores, ut
manuum aut pedum digitos occupent, periculosi sunt. Vel enim metus est, ne cum partes tales
totam materiam recipere non possint, ea refluat, vel si recipiat eam, totam concoquere non
possit, et propterea ob exstinctionem ealoris nativi pars gangraena et sphacelo conrripiatur.
mali quoque sunt tumores, qui conditiones ex Hippocrate, 6. Epid. comm. 1.
t. 13. enumeratas non habent; qui non boni sunt coloris, sed liventes vel nimis rubentes,
nigricantes. Nec minus mali sunt abscessus, qui sine ratione, et sine praecedente aliqua
evacuatione retrocedunt et evanescunt. Vel enim recidivam, vel pericula et mortem denotant. De
quo Hippocrates, 2. Progn. aph. 68. Si abscessus evanescit, ac retrocedit,
nequaquam egrediente screatione, ac febre detinente, difficilis morbus est: Periculum enim
delirii, mortisque imminet. Ita et illi abscessus mali et periculosi sunt, qui prope
viscera et membra nobilia erumpunt; undeparotides semper suspectae
sunt. Mali tandem sunt abscessus, qui non bene suppurantur; atque pessimi, qui corrumpuntur,
et in caussa sunt, ut pars, quam occuparunt, pereat, vel universum corpus in periculum
conjiciatur.
CAPUT VII. De Signis Salutis et mortis, quae ex qualitatum corporis
mutatione petuntur.
REstat tandem, ut videamus, quaenam signa salutis vel mortis qualitates corporis mutatae, et
externarum corporis partium inspectio exhibeat. Hoc fine autem vel totum corpus consideratur,
vel partes aliquae saltem, ut facies, oculi et aures, maxillae, nasus, labia, dentes, lingua,
fauces, hypochondria, extrema. E corporis habitu quid praesagindum. Primo
universum corpus quod attinet, etsi magnum malum non fit, corpus aegri sano dissimile reddi,
cum a morbo illud mutari necesse sit: tamen, si habitu et colore sano non multum sit
dissimile, melius est. Nihil tamen fere mutari, etiam bonum non est; id quod docuit
Hippocrates, 2. aph. 28. cum ait: Non leviter
febricitantium corpus sibi constare, nec minui, aut etiam plus aequo colliquefieri, malum. Hoc
siquidem virium imbecillitatem, illud morbi diuturnitatem significat. Non vero sine
caussa dicit Hippocrates, malum esse Nam si febris magna sit et
vehemes, corpus sit facile resolubile, caussae corpora extenuantes, quas Hippocrates, 1. Progn. aph. 8. enumerat, praecesserint, si alvus resoluta admodum fuerit,
homo vigilaverit, vel famem atque inediam passus sit: non mirum est, corpus extenuari. Malum
quoque est in morborum declinatione corpora extenuata, etiam si cibum sumant, non refici:
fiquidem humorum adhuc redundantiam, et proionde recidivam significat: id quod docuit
Hippocrates, 2. aph. 31. Si a mobo, inquit, bene comedenti corpus non
proficiat, malum. In hecticis vero, phthificis, peripneumonicis corpora carnem non
recipere, pessimum est, et qui febribus ardentibus diu laborarunt, et carnes non recipiunt, et
ad febres marasmodes accedunt, pessime. habent. Ut vero corpora nimis extenuari malum: ita non
minus malum, corpora in acutis morbis inflari ac tumescere; quod plerumque ob calorem epatis
debilitatum, et vitiatam sanguificationem accidit. Hinc Hippocrates, 2. Prognost. aph. 1. Aqua intercutem omnis, si ex acuto morbo existit, mala est. Non enim sedat
febrem, sed dolorem admodum infert ac mortem. Verum hic alia etiam signa consideranda
sunt. Nam interdum etiam sine periculo, corpus, atque inprimis peds, tam in acutis, quam
longis morbis intumescunt. In acutis quidem natura humores critice ad pedes detrudente: in
diuturnis vero calore longitudine morbi debilitato; quo postea instaurato, materia illa
discucitur, tumorque evanescit.
Colores corporis quale judicium sint. Colores corporis peculiaribus in morbis
etiam varie mutantur, et ipsi etiam aliquid de salute vel morte praesagiunt. De reliquis mox
in privatarum partium Qualitatibus mutatis dicetur: hic saltem de ictero dicemus, qui interdum
morbis supervenit.
Icteri Prognosticon. Fit autem Icterus, vel quia bilis non debito modo a
sanguine separatur, et per convenientes vias expurgatur, propter meatuum vesiculae fillis
angustiam; vel quia majore, quam par est, copia in epate generatur. Et quidem nunc bonum, nunc
malum signum est morbis superveniens. Bonum signum est icterus in febribus, si fiat natura
humorem biliosum critice ad ambitum corporis cutemque expellente. QUod ubi accidit, coctionis
signa praecesserunt, neque, ut alias in ictero, si ab obstructione vesiculae fellis, vel apate
obstructo aut inflammato, accidere solet, urinae corceo colore valde tinquntur, ve feces
alibicant, aut tumor vel calor in hypochondrio dextro pereipitur, sed morbus solvitur vel
minuitur. De quo Hippocrates, 4. aph. 64. Quibus per febres morbus regius
die septimo, aut nono, aut undecimo. aut decimo quarto, supervenerit, bonum; nisi dextrum
hypochondrium durum sit: alioqui minime bonum.
An icterus ante septium in febribus malus. Contrario modo qui se habet icterus,
pro malo censetur. Unde Hippocrates, 4. aph. 62. Quibus per febres morbus
regius supervenerit ante diem septimum, malum. Quae Hippocratis sententia, an simpliciter
vera sit, non immerito dubitatur. Nam frequeti experientia comprobatum est, plurimos febre
laborantes, quibus ante septimum diem icterus obortus est, evasisse. Id quod et Plin. lib. 26. cap. 12. hist. natural. annotavit, minusque recte Hippocratem,
icterum ante septimum diem mortiferum signum esse, docuisse putat. Verumenimvero Hippocrates
icterum ante septimum febri superveniente non mortiferum esse dixit, sed malum. Neque n.
ignoravit, etiam quosdam, ictero ante septimum superveniente, servatos fuisse: id quod ex 1.
Epid. com, 2. tex. 65. videre est; potestque fieri, ut etiam ante
septimum humor biliosus maxima ex parte concoctus sine damno expellatur; sicut et per id
tempus interdum per ventre, vomitumque aut etiam aliis modis expelli solet. Verum cum raro
ante septimum hic humor probe coquatur, et proinde utiliter expelli non possit: septimum diem
terminum non sine caussa constituit Hippocrates, ante quem pro optimo signo vix haberi potest
icterus, et vix ante septimum utilis esse potest; inprimis cum signis aliis non bonis et nisi
alia accedat evacuatio.
Facies quiae significer. Singularum vero partium qualitates mutatas quod
attinet, principio, ut Hippocrates, 1. Prognost. aph. 5. praecipit, per
morbos acutos faciem aegroti, sitne similis benevalentium, potissimum sui, considerare
oportet; eo, ut Galenus, in comm. addit, quod quae in vultu existunt
indicia, inprimis appareant, et vim obtineant maximam. Optima autem
estfacies, quae similis est benevalentium: si
vero quam maxime contraria simili sit, vitiosissima est, ut Hippocrates, allegato loco:
ut et 6. Epid. com. 2. t. 34. ubi haec habet: In ingentibus malis si facies sit optima, fignum
optimum; in parvis autem contraria honae significationi significans malum. Faciei nimirum
sanorum similis optima est, et signum salutis certum exhibet, viresque maxime constare arguit;
cum aliâs, calor et spiritus in facie, vel a levi etiam motu, evanescere et mutari soleant:
atque ideo si id non fiat, in acutis morbis optimum signum est: etsi interdum morbi
longitudinem denotet; cum in morbis nihil minni morbi longitudinem significet.
Facies, autem sanorum dissimilis multis modis fieri potest Vel enim, colore sanis,
dissimilis redditur, vel distensione, vel extenuatione; et quo magis ac pluribus modis a
sanorum facie recedit, eo majus malum denatat. Cuae omnia signa collegit Hippocrates in
descriptione faciei, quam vulgo Hippocraticam nominant, quae a sanorum facie maxime recedit,
atque exstat, 1. Progn. aph. 6. et 7. Facies Hippetratica. Nasus acutus, cavi oculi, ad stricta tempora, aures frigidae contractaeque et fibrae earum
inversae. et item cutis circa fiontem dura, intenta, arida, et color totius vultus viridis aut
niger. Quae faciei mutatio maxime lethalis, inprimis in principio morbi; nisi, quod in
sequenti aphorismo monet, vigilaverit aeger, alvus resoluta admodum fuerit, vel famem aut
simile quid perpessus sit. Tum enim minori cum periculo est. Judicatur autem, ut idem docet
Hippocrates, per diem et noctem, si ob has caussas talis suerit vultus. Se enim ab exteriore
solum aliqua caussa talis vultus evaserit, emendationem per diem et noctem adipiscetur. Se
vero ex affectione in corpore, aut permanebit talis, aut etiam deterior erit; atque signum
exitiosum erit. Coloratior quoque facies saepe malum signum est. Nam etsi interdum tantum
haemorrhagiae narium, aut abscessus post aures futuri sit indicium: nonnunquam tamen malum
signum ess. De quo Prorrh. com. 2. aph. 14. Faciei color bonus et moestitia
multa, malum. Si enim, ut Galenus explicat, florida quidem apparuerit facies, aeger autem
valde tristis fuerit, quaedam in cerebro valde. calida affectio esse videtur, quae sanguinem
exurit, eamque ob caussam bilem atram procreat gignitque Itaque si facies est rubra, alia
etiam attendenda, quae si mala sunt, ut ferox delirium aut signa phrenitica, malum, et saepe
lethale signum exhibet. Hinc est illud 2. Prorrh. 56. et in Coac. aph. 162. Qui capite dolent firmiter, delirantes, alvo suppressa feroci aspectu rubore in facie
efflorescente, in posteriorem partem convelluntur.
Oculi quid indicent. Inprimis vero in facie oculi perpendendi. Nam ut est in 6.
Epid com. 4. tex. 28. Oculi ut valent, ita corpus, atque inprimis caput Nam si oculi sunt
similes bene valentibus, colorem naturalem habeant, sint pleni, splendidi, lumenque sine
molestia ferant, palpebras recte aperiat et claudantsine lacrymis et
sine excrem entis: bonum signum sunt, et non levem futurae salutis spem exhibent. Variae autem
in oculis mutationes animadvertuntur, quas fere omnes Hippocrates complexus est, 1. progn.
aph. 10. Si lucem effugiant oculi, aut nolentes allacryment, aut
pervertanttur, aut alter altero fuerit minor, aut candidum rubidum habeant, aut lividas aut
nigras venulas, aut pituita apparet circa obtutum, aut sublines tumidive oculi, vel cavi ad
modum fuerint, vel totius vultus color evariet, haec omnia mala esse, atque exitiosa censendum
est. Primo enim si lucem oculi refugiunt, alias nihil mali patientes cerebrum laesum,
spirituumque dissipationem, et facultatis videndi impotentiam, quae a sensibili etiam non
excellenti laeditur, significat, et majoris morbi, viriumque debilium, inprimis capits,
argumentum sunt. Deinde cavantur oculi, absumta, quae orbitam oculi replet, substantia, ob
morbi calorisque sebrilis magnitudinem: quod ubi fit, mali qui metuendum est. Pessimum vero,
si aeger non videt, non audit; et si aeger non videt, non audit; et si imbecillo jam corpore
hoc accidat, in propinquo mors est, ut docet Hippocrates, 4. aph. 49.
Malum quoque signum est, siaegripraeter voluntatem et rationem, oculo scilicet nullo peculiari
affectu laborante, illacryment. Certam enim virtutis retentricis debilitatem indicat. De quo
Hippocrates, 4. aph. 52. Quibus in febribus, aut aliis morbis voluntarie
illacrymant oculi, absurdum non est. Quibus vero praeter voluntatem, absurdum. Si vero
pervertantur oculi, convulsionem, et hinc maximum periculum, si febri ardenti supervenerit,
significant, ut supra jam dictum: inprimis, si alia signa periculosa conjungantur. De quo 3.
prorrh. aph. 57. In oculorum perversione cum febre et lassitudine rigor
pernitiosus; comatosisique in his male habent. Et 4. aph. 49. In febre non intermittente, si
labrum aut supercilium, aut oculus, aut nalus pervertitur, si non videt, si non audit,
imbecillo jam corpore: quicquid horum acciderit, in propinquo mors est. Et 1. progn. 12.
Si pervertitur, aut lividae est palpebra, aut nasus, cum aliquo alio signo,
mortem prope esse sciendum est. Malum etiam est, oculos assidue moveri atque instabiles
esse, quod ex musculis, oculi tremore, propter mordicationem a bilis fervore, vel cerebri
inflammatione, vel â delirio provenit. Si alter altero minor fiat, indicat exstingui
facultatem regentem eum, ut Galenus explicat. Malum quoque est, si candidum oculi evadat
rubrum, ut per temulentias, aut lippitudines alias fieri soler; nisi criticum signum sit.
Copiam enim et fervorem sanguinis in cerebro et membranis, vel inflammationem significat.
Pejus vero si venulae redduntur lividae, vel nigrae. Malorum enim humorum copiam, eosque ad
cerebrum ascendere, calorisque nativi extinctionem significat. damnatur et pituita circa
oculos concerscens non solum allegato e prognosticis loco, sed et 6. epid.
comm. 1. text. 23. ubi inquit, Malum est et inarescens veluti
spuma. Nec bonum est, si oculitumidi reddantur, et quasi
promineant. Ved enim musculorum resolutionem, vel copiam humorum, vaporu, ac spirituum
confluentium illuc, cerebrique inflammationem significat. Considerare etiam
convenit, ut monet Hippocrates, 1. prognost aph. 11. suspectiones
oculorum per somnum. Si quid enim candidae partis apparet sub calusis palpebris, nec alvi
fluor aut medicamentum in caussa est, aut non ita dormire consuevit vitiosum admodum signum ac
lethale est. Vel enim musculi oculorum convelluntur, vel facultas adeo debilis est, ut
palpebras claudere nequeat.
Verum, quod saepius jam monuimus, videndum, ne critica signa pto lethalibus habeamus, et
quod Hippocrates. 1. epid. conim. 2. text. 80. (dum inquit: Quibus in febribus acutis, atque adeo ardentibus spontane et erumpunt lacrymae,
si reliqua non sint, exitialia, narium profluvium exspectandum. Qui vero incommode habent, his
non sanguinis e ruptionem, verum mortem portendunt,) de lacrymis involuntariis monet,
idem etiam de aliis signis plerisque, quae in oculis apparent, accipiendum est. Saepe enim in
oculis aliqua mutatio apparet, quae tamen non est mala, sed criticae evacuationis signum. Id
quod ex eo cognosci potest, si figna coctionis praecesserint, et alia mala signa non
affuerint.
Sunt et malum signum aculi feroces et horridi, delirantium ac phreniticorum proprii, qui
plerumque convulsionis, vel etiam mortis cum aliis malis signis sunt indicia: ut et fixi, quos
concretos et stabiles nominant. De quo 2. prorrh. 11. Hebetatus oculus
vitiatusque et concretus, immobilisque et tenebrosus fuerit malum. Concretus enim oculus,
ut Galenus, in comm. explicat, fit propter moventim oculos musculorum
immobilitatem. Immobilitas autem ea propter omnium ipsiu musculorum vel resolutionem, vel
aequam, et quae in neutram partem vergat, tensionem proficiscitur, vel propter exctam moventis
musculos potentiae imbecillitatem.
Nasus quid indicet. Signa, quae ex naribus petuntur, quod attinet: damnari ab
Hippocrate nasum acutum, jam dictum est, utpote qui virium naturalium magnamimbecillitatem
significat. Malum quoque signum est, et convulsionem indicat, si nasus pervertatur, aut
quomodocunque retorqueatur. Si pruriant nares praeter consuetudinem, nisi imminentem sanguinis
fluxum indicet, futurum dilirium significat, propter vaporum humorumque ad caput ruentium
copiam.
Aures quoque si lividae, nigrae, contractae, et frigidae spectantur, lethale signum sunt, ob
calorem nativum extinctum.
Maxillae quid arguant. His signis adjungi etiam potest faciei et maxillarum
color viridis, aut lividus, aut niger, qui coloris nativi extinctionem et dissipationem
significat. Et ut caetera signa in facie; ita etiam colores, tanto majus periculum denotant,
quanto citius apparent, et quidem absque evidenti causa. Vehementissimus enim morbussit oportet, qui intra triduum ita vires dejicit, quantum vix longi morbi
diuturniore tempore dejicere possunt.
Dintes. Dentium quoque stridorem inter mala signa rerulit Hippocrates, 1,
prognost. aph 21. Si quis, inquit, dentibus strideat
in febribus, non consuetus a pueritia ita afficere, insanta signisicatur ac mors: sed in
utrisque futurum praedicere periculum necesse est. Se vero mente commotus ita afficiat,
admodum exitiosum jam est. Humor quoque glutino sus dentibus adhaerescens, notat humores
crassos ac lentos esse, ac febrem validam, unde vires dijici necesse est.
Lingua quid significet. Lingnam porro quod attinet, et ipsam sanorum linguae
simile esse in acutis, optimu est. Indicio enim est, humorem vitiosum neque adeo multum esse,
neque adeo calidum, putridum et malum, ut suis vaporibus linguae calorem mutet. Malum vero
portendit lingua, si sit viridis, nigra et valde sicca, scissa, scabra, et quasi usta. De quo
1. prorrh. aph. 3. Densae linguae atque ardiae, phreniticae. Et in
Coacis, aph. 229. Lingua, quae in principio horrida, in eodem vero calore
permanet, progressu autem temporis exasperatur, et livescit, et rumpitur, mortem denunciat.
Quod si admodum nigrescat, decimo quarto judicationem fieri promittit. Periculosissinia autem
nigra, et ex virore pallescens. Inprimis vero aridae, durae, et nigrae linguae periculum
indicant, si cum aliis malis signis appareant; atqua omnium maxime, si ubi ligua aspera et
sicca est, aeger non sitiat. Vel enim delirii, vel extinctae facultatis, et proinde mortis
signum est; si id non ex pituita in fauces dela bente, et sitim compensante accidat.
Fauces quid arguant. Post linguam merito et Fauces considerantur. De faucibus
autem scribit Hippocrates, 3 progn. 15. Quod fauces ulceratae cum febre
difficiles sunt. Et si aliud quoque signum ex praedictus fuerit pravum, praedicendum, quod cum
periculo morbus sit. Fauces enim exulceratae, ut Galenus, in comm.
habet, labem indicant erodentis humoris. Et 1. prorrh. 11. In acutis morbis
faucium sine tumore dolores et pusilli, et strangulantes, atque cum aeger hiaverit, non facile
os tum cogere, tum claudere, mentis alienationem portendunt; ex his phrenetici fiunt, et
perniciose habent. Et 4. aph. 35. Si sebre detento repente collum
intorquetur, ac vix deglutire queat, nullo existente tumore, mortiferum.
Ex hypechondriis quid colligendum. Exhibent et quaedam indicia Venter et
Hypochondria. Ilia enim, ut est, 1. prognost. 27.
saluberrimasunt, si dolore vacant, si mollia, et aequalia sunt dextia et sinistra parte.
Et 2. prognost. aph. 19. In quovis morbo venter mollis corporatusque sit
necesse est. Et 2. aphor. 35. In quovis morbo partes ad umbilicum et
ventrem infimum pertinentes extenuatio et tabes malae. Interdum tamen tensa etjam
hypochondria mala non sunt, sed crisin futura significant. De quo 3. prorrh. 35. Hypochondrii tensio cum capitis gravitate ac surditate, et quae consequenter
fatigant, sanguinis denunciant profusione. Sed tum, ut aphorismo isto innuitur,
hebetudines oculoru oriuntur. splendores oculis obversantur, caputgraye est, surdi fiunt aegri, faciesque coloratior redditur. Contra vero, ut etiam 1. progn. aph. 27. Hippocrates docet, malum est, si
hypochondria inflammatione vexantur aut dolore, aut intenta sunt, aut inaequaliter affecta
dextra ac sinistra parte. Et aph. 66. ait: In acutis febribus circa
viscera vehementes dolores, malum. Et 2. aph. 35. Hypochondriorum tabes
et extenuatio mala esse pronunciatur. Aut enim ingentem quandam siccitatem, aut flatum,
aut inflammationem significat, et proinde vel ventriculum, vel epar, ve septum transversum
affectum esse indicio est; quae si in febribus acutis graviter afficiantur, malum signum sunt.
Veruntamen certa mortis signa vix exhibent: quare et reliqua consideranda sunt, quae si mala
sunt mors eo certius praesagiri potest. Interdum et pulsus in hypochondriis percipitur. De
quibus Hippocrates, 1. prognost. aph. 18. Si vero pulsus in ileis insit,
perturbationem significat, aut delirium. Verum oclos talium conspicari oportet. Si enim crebro
obtutus movetur, exspectanda insania est. Nisi enim talis pulsus crisin praecedat, id
quod alia signa critica monstrant, malus est; inprimis si alia prava signa concurrant. Acci,
dit enim aut propter septum transversum inflammatum, aut propter hum orem effervescentem, ex
quo flatus multi elevantur, atque in caput ascendunt.
Tandem etiam extremitates corporis, ut aures, nares, manus et pedes hîc signa et prognosin
suppeditant, Qualia sun, 4. aph. 48. In febribus non intermittentibus, si
partes externae algent, internae uruntur et sitiunt, lethale est. 7. aph. 1. In morbis acutis, frigus partium extremarum malum. 2. progn. 4. et. 5. Si caput manus ac pedes frigidi sunt, ventre costisque calentibus, malum
est: Optimum vero est, si corpus omne aeque calidum molleque est. Et aph. 6. 7. 8. 9. Si corpus omne grave est, et item manus ac pedes, majore cum periculo est. Si
vero praeter gravitatem ungues quoque ac igiti lividi sunt, exspectanda mors continuo est. Si
digiti ac pedes ommino nigrescant, non minus pestiferi sunt, quam si liveant: sed alia signa
consideranda sunt. Se enim facile ferre malum appareat, et aliquod aliud signum salubre
affuerit, morbum vergere spes est ad abscessum, ita ut aeger sit convaliturus, corporis vero
nigredo casura. Si genitale testesque convelluntur, dolor vehemens ac mors significatur.
Ad qualitates corporis mutatas pertinent etiam odores, qui exspirante corpore aegrotantis,
qui, ubi secundum naturam sunt, robur monstrant: ubi praeter naturam, imbecllitatem: et
praecipue si valde sint foetidi. Summam enim declarant putredinem, cui, vires succumbunt.
CAPUT IIX. De Longitudine et Brevitate, atqueventus morbi tempore
praenoscendo.
CUm vero, ut de morbi exitu certiora habeantur indicia, non solom vires naturae et morbi
considerandaeet conserendae sed etiam status ac longitudo morbi
perpendenda sit, videndumque, an ad illud tempus morbi, quo natura morbum. vincere, ac
materiam morbificam concoquere solet, vires durare valeant; atque aliâs secundum sit, quod
Medicus praecognoscere cupit, Morbi longitudo: jam commodissime de statu ac longitudine et
brevitate cognoscenda agemus; etsi jam supra quoque aliquid hac dere dictum sit.
Longitudo et brvit as morbi unde cognoscatur. Quanquam autem longitudo et
brevitas, atque tempus eventus morbi ex aliis quoque signis investigari possit: tamen inprimis
ex coctionis et cruditatis signis, morbique vehementia, celeritate aut tarditate cognoscitur.
Haec enim duo si diligenter perpendantur et conferantur, mox initio morb cognosci potest, an
intra secundum quaternarium morbus finem habebit, an vero longius extendetur. Qui morbi
primo quaternario finiantur. Nam si prima die, qua quis febre acuta laborat, nullum
signu periculosum conspiciatur, et sit urina consistentiâ mediocris, et moderate crassa, bene
colorata, habeat etiam et maxime si habeat bonum sedimentum: jam
Medicus inde colligere potest, morbum hunc circa primum quaternarium finitum iri, tertia,
quarta, vel quinta die. Tertiana nimirum continua si talis sit, et celeriter moveatur, tertia
die: si non adeo celeriter, quinta die finietur. Febres autem synochae, et quae ex sanguine
ortum habent, quarta magis die finiri solent. Si contra febris sit acutissima, nullaque
coctionis signa appareant, sed omnia sint eruda: indicio est primo quaternario moriturum
aegrum. De hoc Hippocrates, 3. prognost. t. 2. Simplicissimae sebres,
inquit, et signis firmatae securissimis, quarto die aut citius desinunt:
deterrimae vero, ac signis afstigentes difficilimis, quarto die aut citius interimunt.
Simplicissimae autem seu benignissimae potius Hippocrati, sunt,
quas nulla gravia comitantur sympromata, ac quibus nulla saevities et malignitas conjuncta
est. Deterrimae autem, maxime malignae, quibus saeva, horrenda ac
pessima conjunguntur symptomata.
Qui morbi ad secundum quaternarium extendantur. Quae his proximae sunt febres,
ad secundum quaternarium extenduntur. Nam si primo aut secundo die coctionis signa non
appareant, nec morbus sit benignissimus, sed ex eorum, numero, quos Hippocrates simpliciter
nominat, id est in quo non omnia tutissima, sed saltem tuta signa
apparent, ad secundum quaternarium morbus extendetur. Ita si quis febre acutâ laboret malignâ,
sed non malignissimâ, nec cum gravissimis symptomatibus, non mox quarto die morietur, sed ad
secundum usque quaternarium vivet. Quamdiu vero tales febres durare possint; an nimirum decimo
quinto, vel vigesimo die convaliturus sit aeger, aut quando moriturus, prima die vix sciri
potest. Sed quando id cognosci possit, docet Hippocrates, 3. prognost. t.
6. dum inquit: A die primo animadvertendum est,derandumque singulis additis quaternariis, nec latebit, quonam
vertetur morbus. Scilicet, ut status exactum tempus, morbique mutationes cognoscamus,
singuli quaternarii consideradi sunt, et signa coctionis in iis, qualia sint, videndum, eaque
cum vehementia morbi conferenda sunt. Duviditur enim quaelibet septimana in duos quaternarios:
et quartus dies est index, ut est apud Hippocratem, 2. aph. 24. Itaque
si in febribus illis, quas primo quaternario non solvi posse diximus, die quarro signa bona
appareant, conspiciaturque in urina nubecula, vel sedimentum album et aequale, et urina
caetera recte sese habeat: indicio est, materiam esse coctioni aptam, morbumque septimo die ad
finem perventurum. Si vero in febre, quam malignam simpliciter appellari diximus, die quarto
non solum nullum coctionis signu appareat, sed etiam signa mala augeantur: aegrum jam in pejus
ruere, et circa septimum mori posse, argumento est. Circa septimum dixi. Solent enim
mutationes hae tam ad bonum, quam ad malum nonnihil anticipare, vel tardius venire interdum.
Nam si error aliquis committatur, fieri potest, ut quae septimo futura erat morbi solutio, in
nonum protrahatur. Ita quae ad mortem mutatio septimo die timebatur, ob vehementiam morbi,
quam natura amplius sustinere non potest, vel vim accessionis, vel errorem aliquem, die sexto
contingere potest.
Quod si quis morbus ab initio non adeo celeriter moveatur, et signa longioris temporis
adsint, hujus statum in principio praedicere possibile non est. Hoc quidem praedici potest,
quod ultra quartum extendetur: quousque vero, nondum constat, sed in dierum decretoriorum
sequentium periodis perspicuum fiet. Itaque in talibus diuturnis morbis signa coctionis
diligenter perpendenda sunt, et quamdiu nullum apparet manifestum coctionis signum, totum
illud tempus pro principio morbi habendum: postea, ubi apparere incipiunt signa coctionis,
videndum, quantum absint adhuc ab optimae illius coctionis, qua circa statum fieri solet,
signis, unde; quantum absit Qui morbi ultra tertium quaternarium extendantur.
status, conjici potest. Si itaque primo die urina plane aquea sit, febris vero debilis;
colligitur inde morbum satis diuturnum futurum: quamdiu vero sit duraturus, ex sequentibus
cognoscitur. Etenim si cruditatis signa etiam quarto vel septimo die permaneant, etiam ultra
tertium quaternarium morbus durabit: an autem die decimo quarto ad finem sit perventurus,
undecima, quae index habetur decimi quarti, docebit. Si enim tum coctionis signa appareant, et
multo magis, si etjam ante quid tale apparuerit, decimo quarto die judicium contingit; aut si
morbus motum habeat tardiorem, aut aliud quid obstet, decimo Qui morbi ultra decimu
quartum progrediantur. septimo. Si vero undecimo die nondum sufficientia coctionis
signa conspiciantur, decimo quarto adjudicium morbum perventurum nulla
spes est; atque ideo reliqua signa perpendenda, et considerandum, an die decimo septimo, vel
decimo octavo, vel vigesimo, vel vigesimo primo ad crisin pervenire possit; et postea etiam
sequentes quaternarii perpendendi sunt. Si enim nondum coctionibus signa appareant, sed circa
vigesimum demum conspiciantur, et tum signa cruditatis remittant, ac magis magisque deficiant:
primo post vigesimum quaternario judicari posse morbum, spes est: quod si nulla mutatio adhuc
appareat, ad quartam septimanam extendetur. Qui vero morbi omnia cruditatis signa ad vigesimum
quartum usque diem retinent, neque tum etiam ullas, vel obscuras coctionis notas exhibent,
ante quadragesimum diem non judicabuntur. Qui autem ultra quadragesimum diem extenduntur, non
crisi finiuntur, sed lentis coctionibus, quas ex suis signis, et virium ac morbi comparatione
cognoscere licet. Nam si natura et materia morbifica quasi pares sint, plus temporis transit,
antequa alterutra vincat: sin v. sint inaequales, atque alter superior, morbus citius ad finem
perveniet.
Et ut breviter haec concludamus, si morbus sit exiguus et mitior, ac cu signi bonis
conjunctus, viresque fortes, facile a natura vincitur, et cito ad finem pervenit: si vero
morbus sit periculosus, et natura prostrata, cito aeger morietur; atque alii etiam morbi cum
viribus collati, citius vel tardius desinunt. Quae omnia rectius cogno scuntur, si et reliqua,
quae antea diximus, regio, anni tempus, et similia conjungantur. Nam si febris sit continua,
biliosa ac sanguinea, magna ac velox, caussaeque omnes ad bilis productionem conspirent, ut
regio calida, aestas, aetas juvenilis, natura calida et sicca: citius ad crisin perventuram
credibile est. Si autem febris sit pituitosa aut melancholica, tempus anni et regio frigida,
et omnia, quae ad frigidorum humorum proventum faciunt, facile conspirent: diutius protrahetur
talis morbus.
Brevitatit et longitudinis morborum pecteris signa. Neque solum in febribus, et
ubi fons morbi in venis haeret, ex coctionis et cruditatis signis de futuro morbi exitu quid
praesciri potest, sed et ex coctionibus, quae in privatis partibus fiunt. Ita spura de laterum
et pulmonis affectibus notas exhibent. Nihil enim in pulmonis et laterum affectibus exspuere,
periculosum est; atque inprimis, si non solum in principio, sed postea etiam in progressu
morbi nihil sputi ejicitur.
Nam nihil exspuere, sed tussim tantummodo siccam habere, tale quid est, quale in urinis
extreme crudum, quod aquosum nominamus, summamque cruditatem morbi significat, atque indicio
est, totam materia intus retentam corrumpi, atque a Natura vinci non posse. Deinceps sicut ab
urinis tenuibus ad suppallidas, et hinc coloratas fit transitus: ita in pleuritide a sputi
defectu fit transitus ad sputum liquidum et crudum, quod morbum ad finem principii tendere
arguit. Postea ubi jam pauca coctaapparent, ad augmentum pervenit
morbus: donec tandem in statu plura recte cocta, et facilius exspuuntur. Quorum copia si jam
imminuitur, et dolor ac symptomata omnia remittunt, indicatur declinatio. Haec igitur
coctionis signa, quo citius apparent, in pleuritide, eo citius ad statum pervenit: quo
tardius, eo etjam longiore tempore. Exemplum ejus rei habet Hippocrates, 2.
Epid. comm. 3. aegrot. 8. seu text. 79. de quodam, cui nomen Anaxion, quem pleuritis
invasit, primisque diebus nihil exspuit: habuitque urimas tenues, sed bene coloratas, et alia,
quae in textu videri possunt, et undecimo primum die quaedam liquida et cruda exspuere cepit.
In quo cum principium morbi usque ad undecimum diem duraverit, qui secundi temporis indicium
fecit; die vero decimo septimo ceperit quaedam pauca cocta exspuere: possibile fuit, die
vigesimo advenire; sed imperfectam. Nam ut procedente et diu
durante aegritudine secura et perfecta crisis accidat, oportet magnam mutationem fieri, et
perfecte cocta magis magisque exspui; quod cum non accidat die decimo septimo, vigesimo
integra crisis sperari non potuit: quod et accidit. Nam vigesimo die sudavit, et post crisim
febre liberatus est, et a judicio rectius habuit; siticulosus tamen mansit, neque a pulmone
bonae erant expurgationes. Ex quo facile conjici potuit, reversuram febrem; cum, ut est, 2. aphorismor. 12. quae a morbis post crisin relinquuntur, recidivas facere
consueverint. Itaque et vigesimo septimo rediit febris, et tussis, et plurima ejecit, et
urinae sedimentum fuit coctum et album: atque ita die vigesimo septimo integrae coctionis
signa fuerunt exhibita. Quapropter die tricesimo quarto morbum hunc integre ad finem
perventurum, perfectamque crisin secuturam sperari potuit: quod et evenit. Nam quarto et
tricesimo die sudavit per totum corpus, et per crisin perfectam morbus totus solutus est.
Hora exitus morbi quomodo cognosci possit. Nonnunquam vero non tantum dies, sed
etiam hora exitus morbi praedici potest: si nimirum accessiones particulares consideremus. Nam
si aliquem aliquo die morituru existimamus: pessimo paroxysmi tempore moriturum credibile est.
Hinc si quis in paroxysmi principio pejus habeat, illum etiam ea hora, qua principium ingruere
solet, moriturum praedicemus: si in statum mortem in statu obventuram judicabimus. Nonnulli
etiam in declinatione particulari moriuntur, status acerbitate, et symptomatum vehementia
viribus dejectis.
CAPUT IX. Quod sint Mutationis Morborum Modi; Et quid
Crisis.
Mutationes morbos rum quod sint. TErtium, quod a Medico praecognosci debet, est
modus eventusatque exitus. Sunt autem morborum mutationes variae.
Primo enim morbi duobus modis terminantur: vel integre finiuntur, quae proprie solutio
appellatur, vel in alios morbos mutantur, quae proprie non solutio, sed commutatio in alium
morbum nominatur. Deinde morbi vel ad salutem aegri terminantur, homoque pristinam sanitatem
recipit; vel ad mortem, homoque moritur, et vita decedit. Utraque mutatio, tam quae ad
salutem, quam quae ad mortem tendit, tribus modis fieri solet. Etenim vel subito fit, vel
paulatim, vel medio modo seu , mistim, quando subita ad melius vel
pejus fit mutatio, et postea vel ad salutem integram, vel ad mortem reliquum tempus absumitur.
Ex quo patet, sex omnino modis morbos solvi. Vel enim subito morbus perfecte solvitur,
aegerque integram sanitatem subito recuperat; vel subito fit ad melius mutatio, aegerque ex
statu pejori in meliorem transfertur, post quem tandem etiam sanitatem recuperat; vel paulatim
fit ad salutem morbi conversio, atque homo tarde et paulatim ad pristinam sanitatem redit; vel
contra aeger subito moritur; vel subito morbus in pejus mutatur, quam tamen mutationem etiam
mors excipit; vel paulatim aeger morbo consumitur, et lenta morte enecatur.
Hae morborum mutationes peculiaria quoque habent nomina. Quae enim ad mortem paulatim fit
morbi Marasu[?]. conversio, Marasmus nominatur: quae paulatim ad salutem fit
morbi mutatio, Solutio simpliciter dicitur. Verum de lentis illis morborum mutationibus hîc
nobis agere non est propositum, sed de subitis, quae Crises nominantur.
Crisis vocabulum quot modis usurpetur. Crisis vero vocabulum varie usurpatur.
Ut enim illud hoc loco praetereamus, quod ab Hippocrate, 1. aphor. 1. pro ratione, ut Galenus, in comm. explicat,
quae, tanquam arbitra quaedam de iis, quae gerenda sunt judicet; seu ut alii explicant, pro
dignotione insalubrium et neutrorum usurpatur; ut et illud, quod non solum pro morbi
depulsione, sed et pro quolibet naturae vehementi ac violentiori conatu ac motu ad rei
molestae cujuscunque depulsionem accipitur, ut ex Hippocrate videre est, qui, l. de septim. partu, mulieribus et foetuum conceptiones, et abortus, et
partus judicari dicit: Crisis vocabulum interdum generaliter non solum pro morbi solutione
accipitur, ut sit , hoc est, morbum
solvi; qua ratione et hecticae et ephemerae febres dicuntur , hoc
est, , solvi ac terminari, sicut hanc vocem hoc modo, 2. Progn. t. 26. interpretatur Galenus: sed et generalius adhuc pro
quacunque morbi mutatione interdum haec vox usurpatur; sicut ex lib. , sect. 5. pag. 77. in Codice Foesiano videre est, ubi haec
habentur: , hoc
est, Iudicari autem in morbis est, quando vel augentur morbi, vel
imminuuntur, vel mutantur in alium morbum, vel finiuntur.
Verum enimvero proprie vox non accipitur de lentis illis, et
quae paulatim fiunt, morborum mutationibus, sed de subitis, per quas aegri vel subito integram
sanitatem recuperant, vel subito ad meliorem statum traducuntur, vel subito ad mortem
properant, vel subito in deterionem statum conjiciuntur. Quae quidem mutatio cum per materiae
vel excretionem, aut e corpore evacuationem, vel per abscessum, aut materiae in alium locum
translationem fiat, sine insigni in corpore aegri perturbatione fieri non potest. Docet hoc ex
Hippocrate Galenus, dum, 2. aph. 23. inquit: acuti
morbi censentur, qui et magni sunt, et ad statum celeriter perveniunt. Vnde fit, ut brevi
tempore magnas faciant mutationes, quod perinde est, ac si judicentur dixeris. Siquidem
Hippocrates ipse ejusmodi mutationes, cum in morbis repente fiunt,
appellat.
Crisis undedicta. Quae vox derivata est: quod
verbum cum plura habeat significata, alii quoque aliter vocem
exponunt. Interdum enim secernere et excernere significat; unde
nonnulli quasi humorum vitiosorum secretionem et excretionem
dictam putant, citantque Galenum, qui, 2. aphor. 13. fieri dicit, , natura secernente ab utilibus
noxia, et praeparante ad excretionem. Nonnunquam significat
dimicare, seu potius pugnâ decretioriâ bellum dirimere; unde quidam dictam putant, quasi naturae morbique pugnam criticam et decretoriam, quâ de aegri salute
decertatur, et vel morbum prosterni, aegrum convalescere, vel naturam succumbere, aegrumque
mori necesse est. Quae significationes etsi subitas illas morborum mutationes non incommode et
inepte explicent: tamen cum frequentius judicare significet, etiam
a plerisque judicium vertitur, docetque Galenus, 3. Prognost. t. 1. et 3. de Crisib. c. 2. vocem e foro ad
Medicorum scholas translatam esse. Ut enim in judicio, quae Graecis est, utra que pars, tam actor, quam reus magno conatu suam caussam agit; alteram tamen
partem caussa cadere, alteram vincere, reumque vel absolvi, vel condemnari necesse est; quod
subito fit a judice lata sententia: Ita enim illae morborum mutationes, in quibus natura et
morbus confligunt, et per quas quasi de aegri salute decertatur, subitoque vel vitae, vel
morbi adjudicatur, seu judicia et judicationes nominantur.
Crisis quid. Atque ita a Galeno, 2. aph. 13. de finitur
, quod sit ,hoc
est, subita ae repentina in morbo mutatio ad salutem vel mortem. Ut
enim morbi mutatio dicatur, repente eam fieri, non sensim et
paulatim, eamque parvo tempore magnam, morbumque subito vel in melius, vel in pejus mutari nec
esse est. Hoc autem fieri non potest, nisi humores vitiosi, qui naturam gravant, moveantur et
agitentur: quod porro sine insigni perturbatione corporis, et vehementibus symptomatibus
accidere non potest: quorum catalogum quasi recenset Galenus, 1. de dieb.
decretor. c. 1. his verbis: In crisibus non mediocris praecedit in
aegri corpore perturbatio. Hic siquidem frequentem spiritum subito difficilius trahit, vel
delirat, vel caliginem, vel splendores ob oculos versari putat; vel lacrymas fundit; vel
oculos rubentes habet, vel tempora gravia; vel in cervice dolores pericipit: nonnunquam vel
capite dolet; vel nigra quaedam seu obscura oculis offundi queritur; vel oris ventriculi morsu
lahorat; vel inferius labrum quasi tremulum ac intro contractum habet; vel rigore vehementi
concutitur. Quin etiam plerisque praecordia attrahuntur; iidem inquieti sunt, exsiliunt,
frigidam expetunt, et uri se magis ac antea dicunt. Nonnullis accessio ipsorum citius quoque
incipit, et longior vehementiorque evadit. Adhaec somnus gravis, aut aliud quoddam symptoma
occupat. Unde nonnunquam crisis non solum pro ipsa mutatione morborum, sed et pro
perturbatione illa, quae mutationem praecedit, accipitur.
In quibus morbis crises accidant. Patet porro ex his, crises non fieri, nisi in
iis morbis, qui ex humorum vitio ortum habent; et quidem acutis, quorum scilicet motus sunt
vehementiores et celeriores, et in quibus parvo tempore magnae mutationes fiunt. Et cum atque in specie, et peculiariter ii solum morbi acuti dicantur, qui, ut
Galenus 2. aph. 19. docet, celeritati status magnitudinem conjunctam
habent, et oriuntur a materia putrescente, quae coctionem et expulsionem desiderant; tales
vero solum febres sint: ex eodem manifestum evadit, crises solum in febribus, et quidem acutis
potius, quam diuturnis accidere. Etsi enim in morbis diuturnis etiam crises fieri nonnunquam
dicantur: tamen tum vox crisis generaliori significatione accipitur.
CAPUT X. De Crisium Caussis, Differrentiis, Modo ac
Tempore.
UT autem, quaenam crisium sit caussa efficiens, rectius percipiatur: illud primo monendum,
crisin quasi quiddam compositum esse, et plura in crisi accidere; conturbationem,
evacuationem, et subitam mutationem ad salutem vel mortem. Quae res ut sunt diversae, ita
diversas caussas obtinent.
Conturbationis in crisi caussae. Conturbatio, quae est criticorum illorum
symptomatum congeries, ab agitatione et molestia humorum, quam corpori pariunt, provenit. Haec
autem fit vel a caussa externa, qualis est coeli astrorumque motuset
influxus, de qua postea dicetur; vel interna, cum naturam, tum materiam irritante, et
lacessente. Etenim Natura, dum obruitur et molestatur humorum copia aut malignirate, sese ab
iis liberare cupit, materiamque agitare, et utile ab inutili secernere incipit. Dum enim humor
inutilis utili et benigno adhuc permistus erat, nondum ita naturam lacessere poterat: postquam
vero jam suam formam accepit, natura illum secernit, et per vias inconsuetas, angustas et
sensiles ducit: quas suo contactu molestant, et afficiunt humores expellendi; tum quod jam ab
aliis humoribus, quorum benignitate diluebantur, sint secreti; cum quod aliquam malignitatem
atque qualitates molestas habeant. Nam licet humores cocti sint: tamen integre ad benignum
statum reduci non possunt.
Evacuationis criticae caussae. Evacuationis deinde caussa vis est expultrix,
quae vel copia, vel qualitate materiae irritata id, quod molestum est, critice expellit. Quo
in opere fibris partium, tum praecipue spiritibus et calore nativo utitur, eorumque beneficio,
quae noxia sunt, rejicit.
Crisium differentiae. Ex naturae vero caussarumque morbificarum varia
constitutione variae oriuntur crisium differentiae, et crises nunc aliter atque aliter se
habent, prout natura nunc fortior est, nunc debilior, et nunc materiâ vitiosâ magis, nunc
minus premitur. Quatuor generales differentias proponit Galenus, 2. aph.
23. docetque, aegros aut sanitatem pristinam ilico recuperare, aut subito mori, interdum
aegrum quandam ad salutem vel mortem mutationem subire, e vestigio tamen propterea non servari
aut mori. Easdem proposuit etiam, 3. Prognost. com. 1. cum inquit: Crisis, quae praecipitem in morbo mutationem significat, quadrifariam existit.
Aut enim statim vindicantur a morbis aegri, aut magnam obtinent in melius mutationem, aut
statim moriuntur, aut multo deteriores evadunt. Quas quatuor repentinas in morbis
mutationes ex Hippocrate accepit, qui, 1. Epid. com. 3. t. 16. eas his
proposunt verbis: Animadvertendum est et cognoscendum, quae sint in his
temporibus futura judicia ad salutem vel mortem, aut quae sit futura ad melius deteriusve
conversio.
Ex his quatuor crisium modis aut differentiis aliae postea oriuntur differentiae.
Crisis bona. Quaedam enim crises bonae sunt, quaedam malae. Bonae, quae
Mala. ad salutem aegri tendunt: Malae, quae ad mortem. Crisis rursum vel perfecta
Perfecta. est, vel imperfecta. Crisis perfecta est, que aegrum perfecte et
integre a morbo liberat, nihilque materiae morbificae relinquit, et absolute, simpliciter et
, ut Galenus, 3. de Cris. c. 1. nominat,
crisis; item bona, optima et perfecta crisis Imperfecta. nominatur. Imperfecta
vero est, quae aliquid materiae relinquit. Rursum Fida. alia crisis appellatur
fida, firma ac secura, quae morbum ita tollit, ut nullus recidivae metus sit:
Insidae. Infida seu Incerta, quae morbum quidem tollit, sed itam, ut recidiva
metuendaTuta. sit. Tuta porro crisis nominatur, quae sine
periculosis accidit symptomatibus: Periculosa. Periculosa, quae periculosa
conjuncta habet symptomata. Etenim etsi omnis crisis aliqua gravia habeat symptomata, et
crises, ut jam ex Galeno dictum, non mediocris praecedat in aegri corpore perturbatio: tamen
non ad omnia symptomata, muliercularum more, Medium terreri atque obstupescere, sed saepe,
etiamsi aegri delirent, aut simile quid patiantur, bene sperare decet. Sunt enim alia
symptomata aliis periculosiora. Periculosae ac difficilis crisis exemplum (quod et hîc
proponere libet) proponit Hippocrates, in Coacis praedict. aph. 77. in
Codice Foesii, dum inquit: qui in febre continua muti jacent, clausis
oculis subinde conniventibus, si e naribus sanguis fluxerit, et vomuerint, atque ex eo
loquantur, et ad seipsos redeant, servantur. Nam periculosa omnino crisis est, quae fit
per partem principem, cerebrum, et cum maxima illius partis actionum laesione, privatione
vocis, sensus et motus amissione. Eas enim actiones solum imminui aut depravari in crisi, ut
aegrum delirare, vigilare, subsilire convulsivo motu, splendores ob oculos obversari, aurium
tinnitus sentire, adeo periculosum none st: verum non loqui, non moveri, oculos non aperire,
summum periculum indicat, et maximum naturae robur ad crisin feliciter absolvendam requirit.
Quanquam enim in concoquenda materiâ quodammodo natura sufficere potuerit: tamen tot malis et
symptomatibus oppressa facile in excretione succumbere potest. Quaedam etiam . crisis est cum signis bonis, et
Graecis dicitur, quae praecedentibus diebus sui habet indicia: . , quae sine signis atque insperato quasi ingruit. Quae
tamen differentiae omnes magis praecipuas illas spectant, et in iis conjunguntur.
Optima crisis. Optima enim crisis est, quae humorem peccantem morbumque
producentem evacuat, quae nihil de eo relinquit, quae fida est et secura, quae vacat
periculis, quae per signa prius fuit indicata, et die critico accidit, ac potius per
excretionem fit, quam translatinem materiae. Contrario modo se res habet in malis crisibus.
Inter has quae sunt mediae, vel ad bonas, vel ad malas spectant, prout hujus vel illius
conditiones plures vel pauciores participant. Imperfecta enim crisis si non solum non jucat,
sed et morbum in deterius mutat, paulatim ad mortem ducit: si vero non nocet, parum tamen
confert, diuturnum morbum significat, atque eo diuturniorem, quo magis anticipat morbi statum.
Nam significat materiae copiam aut pravitatem, a qua natura irritata ad expulsionem se
accingit, sed eam perficere nequit. Si vero imperfecta crisis non solum non nocet, sed et
juvat, ea optimae crisi proxima est.
Crisium differentiae unde proveniant. Pendent autem omnes hae differentiae ex
tribus: naturae robore, morbi nutura, et materiae, quae expellidebet,
conditione. Ut enim omnibus modis perfecta et bona fiat crisis, natura robusta sit oportet,
corelumque favens habeat, morbus salubris sit, ac materia benigna ac facile mobilis. Reliquae
omnes crises ab hac deficiunt, atque unum vel plura ex his tribus iis de sunt.
Crises quot modis siant. Omnes autem crises duobus modis fiunt: vel , per excretionem, vel , seu , seu , per translationem materiae. Nonnulli
addunt tertium modum, per materiae concoctionem; id quod fit in pueris, qui interdum graviori
ac longo somno oppressi, crudos succos adeo perfecte concoquunt, ut non amplius molesti
sint.
Per excretionem fiunt crises, cum Crisis per excretionem. humores vitiosi e
corpore per vomitum, alvi dejectionem, sudorem urinam copiosius profusam, haemorrhagiam
narium, mensium et haemorrhoidum fluxus expelluntur. Et quidem locus, per quem natura
expellit, nunc unus est, nunc multiplex. Cum natura plurimum valet, expellit, quod molestum
est, per unum locum duntaxat, et idcirco optimam crisin efficit. Sed cum imbecilla est,
nititurque per unum locum expellere, idque non succedit, tentat id per alterum, et rursum per
alium, adeo ut multiplex fiat expulsio; quod ubi accidit, crisis longe molestior est, et
plurimum ab optima distat. Locus etiam, per quem fit expulsio, debet esse et e regione partis affectae. Si tamen pars in medio sita sit, veluti pulmo,
ventriculus, uterus, nihil refert ex utro latere exeat, quod expellitur.
Per translationem crisis fit, cum Per translationem materiae. materia non e
corpore expellitur, sed in alium locum transfertur. Translario autem haec vel fit ad partes
internas, vel externas; easque vel plures, ut cum in febribus materia per icterum in habitum
corporis diffunditur; vel in unam, unde bubones sub axillis et inguinibus, parotides post
aures, aliaeque abscrssuum species generantur. Prior crisis modus melior est. Nam materia
penitus e corpore ejicitur: in secundo vero modo materia adhuc in corpore relinquitur, atque
ita aegri non absolute a morbo liberantur, sed interveniente alio morbo; atque ita haec crisis
pro optima haberi non potest.
Crisis per translationem qua bona. Bona autem est, si fiat oportuno tempore,
et coctione jam perfecta, loco, ac justa quantitate. Eo vero pejor est, quo locus est
nobilior, et prioris morbis loco vicinior. Nam si crisis per translationem materiae bona esse
debet, requirit locum ignobilem et distantem. Quapropter si locus, ad quem pateria
transfertur, sit aeque praestans, ac prior morbi locus, vel etiam nobilior: tantum ab est, ut
cum aegri commodo hoc accidat, ut eum quoque in morbum aeque gravem vel graviorem conjiciat.
Hinc Hippocrates, 7. aphor. 11. a pleuritide peripneumoniammalam esse dicit, materiâ scilicet a parte externa ad interiores,
pulmones, conversa. Ita quoque angina in peripneu moniam conversa, mala est. Requiritur
quoque, ut locus sit distans. Nam si ab scessus sit vicinus sedi prioris morbi, saepe accidit,
ut ob debilitatem expultricis facultatis materia in pristinum locum recedat.
Debet etiam esse e regione partis affectae. Abscessus enim, qui fit in contrario latere aut
parum prodest, aut nihil. Eo etiam melior crisis est, quo qualitas translatae materiae melior.
Bonus est rubor, bona mollities: mala nigredo, mala itidem durities.
Cum porro natura materiam recte Crisis bonae quando fiat. expellere non possit,
ac soleat, nisi eandem prius vicerit ac concoxerit: crisis bona non accidit, nisi in status
fine, coctione jam perfecta praesente. In prioribus vero temporibus cum materia velomnino
cruda sit, vel imperfecte cocta: crisis bona ante statum fieri non potest. Et propterea quae
crisis ante statum in augmento accidit, crisis imperfecta est, atque eo deterior, quo longius
a status fine ab est.
In abscessu etiam attenditur tempus, quo permanet. Neque enim subito evanescere debet, ut
evacuatio, sed manere, dum vel in pus mutetur, vel paulatim discutiatur. Si autem subito
evanescat, periculum est, ne humor ad partes praestantiores recedat, et gravissimum periculum
adferat.
Verum cum in tempore crisium praecipue dies, qui critici dicuntur, spectandi sint, atque
etiam de crisi aliquid ex diebus conjicere possimus: antequam ad signa alia crisium explicanda
accedamus, prius de diebus criticis agemus, si unam tantum quaestionem, quae huc spectare
videtur, prius discusserimus.
An omnes ebacuationes in morbi principio malae sint. An nimirum omnes
evacuationes, quae in principio morbi fiunt, malae sint. Nam etsi dixerimus, bonam crisin non
nisi in statu fieri, concoctâ materiâ: natura tamen irritata, saepe etiam ante id tempus
materiam vitiosam expellere cogitur. Qua in re Imperatorem in bello gerendo imitatur. Ut enim
prudens Imperator, non, nisi commoda occasione, et cum spe victoriae, ac bene paratus ad
pugnam descendit, neque facile se dubio Marti committit: ita Natura etiam non quovis tempore
expulsionem materiae morbificae tentat, sed tum demum, ubi cum aegri salute et victoria id
praestare potest. Veruntamen, sicut interdum Imperator, nisi plane de salute periclitari
velit, coactus ad pugnam descendit: ita etiam Natura nonnunquam irritata a materia morbifica,
ante oportunum tempus, nisi de salute periclitari velit, ad expulsionemsese accingit. De hac igitur evacuatione, quae symptomatica, sicut illa, quae tempore
oportuno, et coctâ materiâ fit, critica appellatur, quaeritur; An omnis evacuatio
symptomatica mala. An omnis mala sit, an aliqua etiam bona. Malam esse omnem, ex eo
patere videtur, quod accidunt hae evacuationes symptomaticae faltem naturâ ab humoribus
vitiosis nimium irritatâ, qui intempestive, et antequam recte cocti sunt, cogunt et stimulant
naturam ad expulsionem mox in principio faciendam: Quo tempore cum humores boni et mali adhuc
permisti sint, fieri non potest, quin boni cum malis evacuentur. Atque ita ob bonorum humorum
evacuationes et ob difficultatem evacuationis aeger valde laeditur. Hac de caussa evacuationes
symptomaticae passim ab autoribus damnantur. Galenus, 4. aph. 22. de
hac evacuatione ita secibit: Cum morbus aliquis incipit, si quid excernatur,
id tunc naturae ratione et lege non excernitur, sed sunt omnia earum, quae preter naturam in
copore fiunt, affectionum symptomata. Quamdiu enim a caussis morbum facientibus gravatur
natura, et humorum adest cruditas, tum ut aliquid recte vacuetur, fieri omnino non potest.
Siquidem ut bona fiat crisis, coctionem praecessisse oportet, et secretionem secutam fuisse,
tandemque evacuationem.
Contra nihil videtur sequi incommodi, si vel in principio id, quod molestum est, et naturam
laedit, evacuetur, et e corpore ejiciatur. Etsi enim natura plerumque solet coctionem prius
absolvere: tamen si humores vel nimis pravi sint, vel copiosi natura matuius pugnam adversus
eos inire, illosque evacuare cogitur. Quod etiam absque ullo incommodo eam absol vere possit,
testatur experientia, quâ observatum est, naturam nullis adhuc apparentibus coctionis signis,
mox in principio non raro per haemorrhagias narium, alvi profluvium, sudores, vomitus et alias
ejus modi excretiones, evacuationes humorum vitiosorum instituisse, atque inde non solum nihil
laesam ese, sed et onere levatam, melius habuisse. Exemplum tale habetur, 1.
Epid. comm. 3. aegroto 7. qui quinta die haemorrhagia narium sine signis coctionis
judicatus est. Et 1. Epid. comm. 3. aegroto 13. seu text. 30. est
exemplum mulieris praegnantis, quae sine damno ac sine abortu, sine signis coctionis quinta
die sudore judicata est. Ita 3. Epid. comm. 1. text. 1. 4. et seqq. seu
aegroto 3. est exemplum aegri, in quo natura, cruda adhuc existente materiâ, saepius
judicium instituit. Qui etiam pertinet locus, e. 2. Progn. t. 67. ubi
Hippocrates haec habetL Abscessus si in cruribus erumpat in pulmonia
vehementi ac periculosa, omnis utilis est: optimus vero, si fiat, ubi screatio jam in
mutatione est, h. e. cum coctione, ut Galenus interpretatur, qui, in
com. hoc quoque clare addit; abscessum tale, etsi citra coctione fiat in cruribus,
vindicare aegru a morbo, et periculo in pulmonia imminente; quamvis articulus, in quemhumor decumbit, difficilius sanitati restituatur. Et omnino si licet,
turgente materiâ, initio eam per medicamenta purgantia evacuare, ut ex 1.
aph. 22. cur non natura illud aeque commode praestare possit? Et si Medicus tunc
coctionem exspectare non debet, cur Natura eam exspectet?
Controversiam hanc nonnulli ita dirimere volunt, dum statuunt, id, quod Galenus dixit,
impossibile esse, humores crudos commode evacuare, accipiendum esse de humoribus crassis et
viscidis: ad tenuium vero evacuationem nihil sequi incommodi. Imo nisi initio mox evacuentur,
accendi magis, putrefieri, aegrumque valde ab iis molestari; unde febris et omnia symptomata
magis ingravescunt. Verum cum responsio haec non sufficere videatur; quia tam tenues, quam
crassi humores coctionem requirunt, neque tenues in principio ab aliis secreti sunt: alia
quaerenda est responsio. Alii igitur distinguunt inter optimam,
pessimam, et non optimam, bona tamen. optimam esse dicunt, quae
cum signis perfectae coctionis accidit, nihilque de humore morbifico relinquit, et aegro
certam salutem affert. Pessimam, quae cum notis cruditatis ac mortis evenit, et in perniciem
aegroti tendit. Non optimam vero, bonam tamen, quae ante statum, et sine perfecta coctione ac
perfectae coctionis signis evenit. Atque talis accidit irritatâ naturâ a materiae copia vel
pravitate, vel aliquo extra occurrente; et in morbis acutis, in quibus salus est dubia, et cum
metu spes evenit: unde cum aliquid utilis humoris cum vitiosis evacuatur, cum absoluto aegri
commodo evenire, atque optima esse non potest, semperque est metuendum, ne periculosa sit et
infida. Si tamen fiat cum , seu facili aegri tolerantia, aegrumque
levet ac morbo liberet, bona dici potest atque utilis appellari; quamvis plane commoda non
sit, et commodum cum incommodo conjunctum habeat. Sed ut hanc rem sine ambagibus ad pauca
redigamus, sciedum: etsi omnis evacuatio, quae accidit nondum cocta materiâ, sit symptomatica:
Tamen eae symptomaticae evacuationes non sunt omnes ejusdem generis. Quaedam enim non solum
tempore, sed etiam qualitate humoris, qui evacuatur, symptomaticae sunt, in quibus scilicet
non, quam morbum parit, materia, sed alia evacuatur; quae evacuatio propterea semper noxia
est, et cohibenda. Nonnunquam evacuatio est nimia; quae et ipsa propterea sistenda. Imo
nunnunquam accidit, ut tempore, Quantitate et Qualitate vitiosa sit ac symptomatica evacuatio.
Si vero solum tempore symptomatica sit evacuatio, in qua scilicet nihil praeter naturam, nisi
quod ante perfectam coctionem circa morbi principia fiat: potest aliquando utilis esse, et
propterea non supprimenda est. Etsi enim per se non adeo bona, neque tam bona sit, ut perfecta
critica, quod aliquid utilis materiae, cum qua humores vitiosi adhuc permisti sunt.evacuet, et graviora habeat symptomata conjuncta, quam critica evacuatio,
quae fit post coctionem: tamen si duae conditiones adsint, nimirum si ii humores praecipue
evacuentur, a quibus morbus habet originem; et vires ferant eam evacuationem, pro male habenda
non est, sed pro bona. Per eam enim materiae morbificae copia minuitur, ut natura reliquias
facilius superare possit. Unde post eam sequitur aliqua morbi mitigatio. Docuit hoc nos
Hippocrates, 1. aph. 2. In turbationibus alvi, inquit, et vomitibus, qui sponte fiunt, si, qualia oportet, purgentur, confert, et
facile ferunt; sin minus, contra. Verum cum haec non semper
adsit, sed plerumque vires a vacuatione ante coctionem valde dejiciantur: natura plerumque
evacuationem differt post coctionem. Si tamen natura nimis irritetur, etiam ante coctionem
aggreditur hanc expulsionem: quam si vires facile ferre possint, accidit, ut evacuatis
vitiosis humoribus, morbus vel minuatur, vel tollatur. Itaque hîc non tâm ipsum motum humorum
ac materiae, quam vires considerare decet.
CAPUT XI. De Diebus Criticis.
DIes critici non parum ad acutorum morborum, in quibus proprie crises eveniunt, eventum
praesagiendum faciunt. Etsi enim judicia seu , morborumque
solutiones omnihus diebus accidant, ut confitetur Galenus, 1. de dieb
decretor. cap. 2: tamen peculiaribus quibusdam et determinatis die bus natura
frequentiores et meliores crises instituit. Qui dies ob id
dicuntur; reliqui vero dies, in quibus crises rariûs, vel non bonae accidunt, Dies
critici cur ita dicantur. non critici dicuntur. Non vero hoc nomen habent, quod ipsi
efficiant ; cum tota vis expellendi a facultate naturali pendeat:
sed quod figna saltem constantia vel inconstantia , vel ejus
caussaru habeant. Nam etsi quae perfecta est ad mortem mutatio quolibet die integre fieri
possit: tamen quae ad bonum futura est mutatio, et critica evacutio, non nisi certis et
statutis diebus firma, constans ac fida est.
Cornelius Celsus quidem hanc An Criticorum dierum aliqua vis. doctrinam taxat,
dum, lib. 3. c. 4. haec habet: Est, inquit, de diebus dubitatio: quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque
tanquam tum de aegris judicaretur, nominabant. Id Asclepiades jure
ut vanum repudiavit, neque in ullo die, quia par imparve esset, his vel majus, vel minus
periculum esse dixit. Interdum enim pejores dies impares sunt. Nonnunquam etiam in ipso morbo
dierum ratio mutatur, fiuntque graviores, qui remissiores esse consueverunt; et caetera,
quae ibi videri possunt. Et tandem concludit: Verum in his quidem antiquos,
tunc celebres admodum, Pythagorici numeri fefellerunt; dum hîc quicunque Medicus non numerare
dies debeat, sed ipsas accessiones intueri.
Verum Hippocratem atque antiquos illos Medicos Pythagorici numerimeri non fefellerunt, nec tanti viri numerorum solum quodam studio atque amore ista diebus
criticis tribuerunt; neque criticos esse dies statuerut, quia pares, vel quia impares sunt:
sed quia experientia et diuturna observatio rem non aliter sese habere ipsos edocuit. Quae
observationes etsi non omnes annotatae sint, aut si forsan annotatae fuerunt, ad manus nostras
non pervenerint: tamen aliquas consignavit Hippocrates, in libris epidemiorum, quas collegit,
et in unum congessit Galenus, 2. de dieb. decret. c. 3. et 4. Et
recentioru quoque Medicoru observationes et scripta legeti non pauca talia exempla
occurrut.
Critici dies quot generum. Verum costat equidem ex illis observationibus, dies
alios esse criticos, alios non criticos: seu, alios esse, qui bene et perfecte judicant,
alios, qui male atque imperfecte: Sed de hoc contraversia est, an dierum criticoru ab
Hippocrate assignatam rationem experientia plane comprobet? Profecto nemo, si ingenuus est
(verba sunt Magini, in comment. supralib. 3. Galeni de dieb. critic. c.
6.) dissimulare potest, criticos illos dies saepissime ab Hippocratis opinione discedere
et diversos esse. Nam non solum Cornel. Celsus Aschlepiadi Hippocratiscam horu dierum
observationem reprobanti subscripsit, sed multi praeterea non vulgaris doctrinae et
experientiae Medici in omnibus aegris veritaem horum criticorum fe agnoscere non potuisse,
fatentur.
Ideoque primo quidem Hippocratis et Galeni de diebus criticis doctrinam proponemus: quae
tamen postea de ea admonenda videbuntur, non Critici dies praetermittemus.
Critici dies trium sunt generum, alii, qui simpliciter, et critici
dicuntur, in quibus crises et meliores et frequentiores fiunt, qui omnes septenrio circuitu
definiuntur, et sunt septimus, decimus quarrus, vigesimus, vigesimus septimus, tricesimus
quartus, quadraesimus. In ua computatione non integri dies sumuntur (quamvis id fecerit
Archigenes, cui videsimus primus, vigesimus octavus, tricesimus quintus critici sunt) sed
breviores; de quibus postea, cu de caussis dierum criticorum agemus, dicetur.
Indices. Deinde alii sunt dies, qui , seu indices,
indicantes, et contem plabiles nominantur; a quibus monstratur
futura, et sunt cujusque septimanae medii seu quaternarii, ut quartus, undecimus, decimus
septimus vigesimus, quartus. A nonnullis dicuntur critici secundarii, su minus principales;
quia in illis fit levis pugna et cernuntur initia alterationis materiae ad bonu vel malum.
Intercidentes. Alii sunt intercidentes seu intercalares, Graecis , aliis provocatorii dicti, in quibus ex accidenti et contra natura, vel
ob paroxysmi et exacerbationis vehementiam, vel ob caussam externam natura irritatur, ut ad
intem pestivam expulsione fese accingat; vel in quibus ob errorem aliquem crisis differtur,
vel ob naturae infirmitate anticipat aut postponit: tales sunt tertius, quintus, nonus,
decimus tertius, decimus nonus,quibus nonnulli addunt decimum quintum
et decimu octavum. Nonnulli tamen provocatorios ab intercidentibus distinguunt, et
provocatorios esse dicunt, in quibus humor noxius movetur, et virtutem lacessit, et ad pugnam
provocat, talesque esse, in febribus biliosis dies, qui procedunt de tertio in tertium, in
melancholicis qui de quarto in quartum, in pituitosis singulos dies. Dies Vacui.
vero non critici seu vacui sunt, in quibus vel nulla, vel raissima et imperfecta ac mala
crisis accidit: tales sunt sextus, (quem tamen nonnulli ad intercidentes referunt) octavus,
decimus, duo decimus, decimus sextus, decimus octavus: Nonnulli addunt 22. 23. 25. 29. 30. 32.
33. 35. 38. 39. Qui dies et medicinales appellantur, quod in istis diebus tutius Medicus
prugantia medicamenta exhibere possit.
De quibus jam omnibus accuratius et in specie agendum est: sed antequam id praestemus, duae
quaestiones explicandae sunt. Prior, A quo die dierum criticorum numerus incundus sit: ad quam
etiam pertinet quaestio; An, si puerpera febri corripiatur, a partu; an vero a die, quo cepit
febricitare, dies critici sint numerandi. Altera, si crisis ad plures dies extendatur, quis
dies sit criticus.
A quo die dies critici numeramdi sint. Primae quaestionis explicatio necessaria
est. Nisi enim cognitum habeatur, quis primus dies sit, neque quis quartus, quis septimus sit,
scire possumus. Est autem non semper adeo facile determinare morbi principiu ut docet Galenus,
lib. 1. de dieb. crit. c. 6. Nam quamvis saepe morbi subito ac repente
cum rigore et dolore invadant; cum antea nulla sensibilis in corpore apparuisset mutatio:
tamen non raro etiam morbi sensim adveniunt, et ambulantes adhuc, et consueta officia
facientes invadunt, ac postea semper magis ac magis augescunt, ut homines tandem, malo valde
aucto, decumbere necesse habeant; quod tamen alii citius, alii tardius faciunt. Nam qui sunt
fortiores, et mali patientes, diutius obambulant, antequam decumbant: molles vero, imbecilies
ac timidi citius quasi victas manus praebent. Externa quoque, ut iter et alia civilia negotia,
nonnunquam in caussa sunt, ut nonnulli tardius decumbant. Ut ita quis dubitare possit, an a
lassitudine incipiente, an a decubitu, an vero aliunde initium morbi numerandum sit. Verum
Galenus, loco allegato, 1. dieb. crit. c. 6. ita hanc quaestionem
componit: Morbi initium tempus illud putandum est, cum manifeste febricitare
incipientes decubuerint: seu, si calrius dicere id libeat, morbi initium tempus illud
est, cum febris actiones manifeste laedit. Etenim febres acutae, in quibus crises fiunt,
tantae sunt vehementiae, ut vix horam latere possint. Sit enim aeger robustus et praesenti
animo: tamen hae febres ita actiones laedunt, ut aegri, si non decumbant, laboriosissime tamen
et cum molestia id faciant, et fateri cogantur, se aegrotare.
Febris principium in puerperis unde computendum. Ad hanc quaestionem ista
etiam, ut diximus, pertinet. An in puerperis initium dierum sumendum sit a principio febris;
an vero a tempore partus: cum saepe febres aliquot diebus post partum demum ingruant. De qua
quaestione apud Autores controversia est. Hippocrates, 3. prognost. cap.
10. ita hac de re scribit: Pari modo in mulieribus judicationes fiunt a
partu. Quod ita explicat Galenus: principium numerationis, inquit,
tibi fiat, non quo die caeperit febricitare, sed quo pepererit. In quibusdam
enim circa secundum aut tertium diem a partu incipiunt, ex quo multi numerant futuri
conjectationem. Sed res non ita se habet: sed ex quo peperit, numerationem oportet fieri
dierum. Atque hoc modo computat dies Hippocrates, 3. Epid. comm. 2.
tex. 8. et 9. seu aegroto. 11. et 12. Nec ratio pro hac sententia deesse videtur. Nam cum
ab eo die sit morbi initium sumedum, quo humores agitantur: certe a partu initium capiendum
videtur; cum in eo humores, qui in corpore delitescunt, exagitentur.
Contrarium tamen ipse Hippocrates sentire videtur, qui, 1. Epid. com. 3.
tex. 21. seu aegroto 4. in Philini uxore, quae decimo quarto a partu die febri correpta
fuit, a febre dies computat. Idem facit, ibid. 1. seq. 22. seu aegroto
5. ubi in Epicratis uxore etiam â die, in qua febris incepit, dies numerat, ut manifeste
ex his verbis patet: sexta, inquit, die, qua illam
febris corripuerat, sub noctem deliravit: septimâ omnia exacerbata. Idem quoque observat,
ibid. t. 28. ubi in uxore Dromeadae etiam â die, qua riguerat, et febri
correpta fuerat, facit numerationis initium. Atque id quoque cum ratione fecisse videtur. Nam
etsi in partu aliqua agitatio humorum fiat: tamen in eo partu, cui febris aliquot diebus post
supervenit, neque mox putrescunt, aut concoqui incipiunt humores, neque ille motus materiae,
qui fit in partu, est ille, qui fit in sebribus. Et si hoc in partu fieri deberet: aliae
quoque humorum agitationes in corpore, quae febres praecedunt, pro principio et termino dierum
criticorum essent ponendae, non vero ipsa febris sensibilis invasio. Unde etiam Avicenn. 2. quarti, tract. 2. cap. 1. scribit: Si pepererit
mulier, deinde ei accidat febris, tunc si non computetur ex febre, sed ex partu, est
error.
Hanc, quae in verbis Hippocratis apparere videtur, contradictionem conciliare, et
controversiam istam componere alii aliter contendunt. Nonnulli duas computationes faciunt;
unam a partu, alteram a principio febris. Sed haec gemina computatio ratione et autoritate
caret. Et Hippocrates semper unicam computationem observat, vel â principio febris, vel a
partu. Vallesius, lib. 10. controv. cap. 4. ita distinguit. Si partus
sit non naturalis, quem symptomatum gravitate, et expurgatione, quae non secundum praescriptum
naturae fiat, definit, ab ipso partu initium computationis faciendum esse. Si vero sit partus
naturalis, ab ipso febris initio numerandum esse. Verum commodior videtur esse HoratiiAugenii, epistolar. medicinal. l. 7. epist 7.
decisio, qui â partu numerandos dies censet, si febris non multo post partum incipiat. Cujus
rei ratio manifesta videtur. Nam si qui humores in corpore latitant, qui caussa febris esse
possint, agitantur in laboribus partus, incalescunt, et putredinem concipiunt, unde febris
generatur: quae etsi ob symptomata alia vehementia, quae in partu accidunt, non ita manifeste
se mox prodit: tamen postea tertio, aut quarto die, quando sanguinis in lac mutatio praecipue
contingit, sese magis manifestat. Nam si aliae caussae evidentes, aliique labores et dolores
vehementes putredinem in humoribus excitare valent: cur etiam non vehementissimi partus
dolores et labores id faciant? Unde et Hippocrates, colo allegato, 3.
prognost tex. 10. ubi observationes in regulam quasi concludit, omnia â partu numerare
jubet. Si vero post sextum, septimum, octavum diem, aut longiore post partum intervallo febris
oriatur: computatio a die febris inchoari debet. Neque enim credibile est, tam diu febrem
latitare posse, ut non sese prodat, aut illum, qui in partu facus est, materiae motum, ad
diem, ex. gr. decimum quartum sese extendere.
Eodem modo etiam de capitis vulneribus concludendum videtur, si iis febris superveniat. Nam
si paulo post superveniat febris, cum ei procul dubio caussam dederit vulnus capitis, a die
vulneris inflicti numerandume est.
An in recidivis a recidiva, vel priore morbo sit facienda computatio. Pertinet
huc quoque quaesio: An in recidivis computatio fieri debeat a die recidivae; An vero recidiva
cum priore morbo conjungenda sit? In qua quaestione hac distinctione autores utuntur. Si idem
morbus sit, qui revertitur, cum priore, et ex prioris reliquis ortum habeat, omnino
computatioe dierum conjungenda est, et conectenda cum priore morbo. Si vero novus morbus, et
ex alia caussa ortus sit: ab ipso morbi novi exortu dies numerandi sunt. Nam si ex reliquiis
prioris morbi recidiva fiat, continuus motus est, et propterea etiam dies continua serie
numerandi sunt. Etenim humores, qui febrium caussae sunt, saepe non plane ejusdem sunt
conditionis; sed pars alia est crassior, alia subtilior. Sicut ergo, dum natura coquit
humores, facilius ac citius subtiliores co quit, crassiores dificilius ac tardius: ita quoque,
dum humores puterdine corripiuntur, tenuiores citius accenduntur, quam crassiores. Natura
ergo, ubi humores illi tennes cocti sunt, saepe vel copia, vel qualitate eorum irritata, eos
expellit; licet reliqui vel non dum concocti sint, vel etiam nondum computruerint. Hinc
humores relictos aliquandiu sine febrili calote esse, non impossibile est. Iidem tamen, cum
sint praeter naturam, et morbosam in se dispositionem habeant, postea putredinem concipiunt,
atque ita recidiva excitaturnovusque quasi morbus oritur, qui ob
continuum illum motum merito cum priore conjungitur, et dies continua serie, ut in uno morbo,
numerantur. Hanc computandi rationem observavit Hippocrates, 1. Epid. comm.
3. aegroto 3. et 6. 3. epid. com. 1. aegroto 2. 3. epid. com. 3. aegroto 8.
Cui diei crisis sit attribuenda. Alteram vero quaestionem quod attinet, eam
quoque discutere utile est. Saepe enim cripicus motus plures dies occupat, atque incipit,
exempli gratiâ, fluxus alvi vel sudor, die sexto, et usque ad septimum, aut etiam octavum
extenditur. Tunc igitur abbigere quis posset, cui diei crisis attribuenda sit. Qua in re ad
tria praecipue attendendum est; ad ipsam accessionem, ad criticam evacuationem, et ad tempus,
quo febris cessavit. Nam si tria haec in unum diem concurrant, dubium non est, illi crisin
attribuendam esse. Si vero disjungantur: paroxysmorum ratio, dierum criticorum natura, et
temporum criticorum numerus considerandus est. Paroxysmos quod attinet, si aeger magis laboret
die impari: diei quoque impari crisis attribuenda; cum crisis plerumque fiat in paroxysmis.
Quod attinet dierum criticorum naturam, si crisis fiat septimo et octavo die, crisis modus
facile monstrabit, cui diei attribuenda sit crisis. Septima enim bonas et faciles crises
habet; octava vero imperfectas et laboriosas. Quantum vero ad tempora critica, quae sunt
decretorii paroxysmi inititum, decretoriae motionis principium, et finis seu morbi solutio: illi diei praecipue attribuenda est crisis, qui duo
talia tempora complectitur: ut, si octavo incipiat paroxysmus; die voro non sequatur excretio,
et solutio morbi: nono potius, quam octavo diei attribuenda est crisis. Si vero haec tria in
tres dies distribuantur: illi diei potius convenit crisis, in quo fit evacuatio, utpote
maximus naturae conatus. Exempli gratiâ, si perturbatio fiat die sexto, evacuatio critica die
septimo, solutio febris die octavo: septimo diei attribuenda est crisis. Consideranda etiam
hîc sunterrata aegrotantium. Nam si aeger aliquem notatu dignum errorem commiserit: non levis
est suspicio, eam crisin, quae bono critico die, exempli gratiâ, septimo die, futura erat, vel
anticipato tempore citius, vel motu retardato tardius, ut sexto vel octavo die, eventuram.
Criticorum dierum numerus. His ita praemissis, jam in specie de diebus criticis
agendum est. Et primo quidem criticos, quos simpliciter et ita
nominari diximus, in quibus scilicet et optimae, et frequentissimae crises eveniunt, quod
attinet, sunt ii: septimus, decimus quartus, vigesimus. Septimus. Inter quos
septimus primum locum occupat, non solum ordine, sed et vi ac dignitate, in quo plurimi in
acutis morbis judicantur, adeo quidem, ut ne omnes numerari possint, ut inquit Galenus, 1. de diebus decret. cap. 2.Decernit etiam hic dies
fideliter, tuto, manifeste et cum bonis signis, atque in summa perfectae et felices plerumque
crises in eo eveniunt, per quas aegri â morbis liberantur, ut docet Galenus, 1. de diebus decret. cap. 4. 5. Etsi nonnunquam aliqui in eo moriantur, vel in statum
deteriorem incidant, unde sequenti decretorio intereunt: cujus rei historiae aliquot exstant
in libris epidem. ut 3. epid. comm. 2. aegroto 8. in quo cum omnia
lethalia apparerent, ob aetatem juvenilem (nam vigesimum annum agebat) et quod viribus
valentior esset, ad septimum diem vixit, qui alias procul dubio citius mortuus fuisset, ut
scribit Galenus, in commento. Unde Galenus, 1. de
diebus decret. cap. 4. septimum bono regi comparat, sicut sextum tyranno. Ille siquidem
clementior, tanquam bonus aliquis princeps, iis, quos judicat, vel supplicii partem alimit,
vel illustrat victoriam. Hic contra vel pernicie ejus, quem judicandum accepit, gaudet, vel
salute dolet, quaeritque, ubi animum expleat, et male aegrum tractet, et longa punitione
exerceat. De cujus numeri etiam in aliis rebus vi et dignitate multa ab aliis dicuntut; de quo
videatur Gellius, lib. 3. cap. 10. et Macrobius, lib.
1. de som, Scip.
Decimus quattus. Septimo inter criticos simpliciter dictos succedit decimus
quartus, qui septenarii naturam imitatur, et secundae septimanae finis est, ac initium
tertiae; fiuntque in eo etiam bonae ac perfectae crises. Nam si septimo die perfecta crisis
non accidit, non est exspectanda ante decimum quartum.
Vigesimus. Atque hucusque dierum criticorum ratio extra controversiam est. Jam
qui sequuntur, aliter ab aliis numerantur. Hippocrates enim et Galenus tertium in hoc ordine
criticorum ponit vigesimum, Hippocratesque in historiis morborum criticos omnes â vigesimo
numerat. Unde scribit Galenus, 2. de dieb. decret. cap. 4. In tanto
aegrotorum catalogo, quos partim nominibus propriis additis, partim summa quadam
comprehendit (Hippocrates scilicet) in unoquoque aeris statu nullam ex
commemoratis diebus (decimum octavum scilicet, vigesimum primum, et qui ab his ordine
pendent) decretorium esse inventum, alterius ordinis (qui scilicet a
decimo septimo et vigesimo pendet) evidentem excellentiam indicat. Cum enim
ex hoc ordine multi sint perfecte, firmiter, bene, recte judicati; ex altero vero, ne unius
quidem in toto 1. epid. libro, qui tuto decreverit, nedum perfecte et salubriter, ut non
occidat, meminerit: insignem alterius esse eminentiam putabimus. Contra Archigenes et
Diocles praeferunt vigesimum primum, eumque et ipse Hippocrates, 4. aph.
36. admittit, nec eundem alii quoque Medici, qui Hippocratem et Galenum sequuntur,
rejiciunt; etsi vigesimum praeferant. Sed uter dignior sit, majoremque decernendi vim habeat,
ex iis, quae de caussis dierum criticorum dicentur, patebit. Nom enim dies, quatenus dies, aut
quatenus pares vel impares sunt, vim decernendihabent, sed quatenus in
hoc vel illo die quide evenit, quod naturam ad excretionem stimulat; de quo in caussis.
Atque hic est terminus acutorum, quorum motus ab initio non ita vehemens fuit, atque
vigesimus, aut ex Archigenis sententia vigesimus primus complet primum perfectum circuitum: et
quae ad vigesimuum usque perturbationes fiunt, proxime accedunt ad earum naturam, quae ad
decimum quartum habentur. Quae vero post vigesimum ad quadragesimum usque succedunt, paulatim
efficaciam vehementiamque amittunt, et morbis inveterascentibus mutationis brevitatem
amittunt, et ad duos vel tres dies extenduntur. Vigesimus septimus. Vigesimus
septimus igitur, secundum Hippocratem et Galenum, quartus septenarius est, et praefertur ab
iis vigesimo octavo: Contra Archigenes et Diocles anteponunt vigesimum octavum.
Trigesimus quartus. Trigesimus quartus quintus septenarius est; quem tamen
virtute praecedit quadragesimus: estque terminus quintae septimanae et principium sextae.
Quadragesimus. Quadragesimus sextus est septenarius, et sex septimanas complet.
Ut enim hoc semel dicam, Hippocrates et Galenus neque integros dies numerant, neque
septimanas, neque annos. Contra vero qui integras septimanas numerant, ut Archigenes,
quadragesimum secundum sex septimanas complere statuunt.
Post quadragesimum languent morbi, et lenta coctione atque abscessibus potius, quam crisibus
abscessibus potius, quam crisibus finiuntur. Accidit tamen interdum etiam post quadragesimum
crisis; sed rariûs, nec tantam habet vehementiam, et plerumque pluribus diebus
Sexagesimus, octogesimus, centesimus, centesimus vigesimus. absolvitur. Unde
nonnulli quidem post quadragesimum plures criticos admittunt: sed Hippocrates omnes
contempsit, praeter vicenarios, qui perfectum circuitum complextuntur, et tantum sexagesimum,
octogesimum, centesimum et centesimum vigesimum numerat.
Post hos morbi alii mensibus, alii annis judicantur, seu, ut docet Hippocrates, 3. aph. 28. alii intra septem menses, alii intra septem annos judicantur;
alii in binis annorum hebdomadibus vel ternis: unde illae in annis climactericis magnae in
corporibus, ut et morborum, qui â primo ortu contracti sunt, mutationes ortum habent.
Atque haec criticorum praecipuorum ex Hippocrate et Galeno enumeratio Cur Hippocrates
dies decretorios alibi aliter numeret. est ac series. Cum autem Hippocrates plures
criticos, atque eos alibi aliter numerare videatur, sciendum ex Galeno, 2.
de dieb. decret. cap. 6. Hippocratem alibi omnes omnino dies decretorios per seriem
conscripsisse; (insertis etiam indicibus et intercidentibus diebus) alibi eos saltem
enumerasse, qui maximam virtutem habent, et naturae suae ratione perfecti sunt, quibus etiam
adjunxit eos, qui non mediocrem usum ad futuri status judiciiquepraenotianem exhibent. Illud fecit Hippocr, 1. epid. com. 3. aph. 14.
ubi haec habet: Est autem primus decretorius circuituum, qui diebus paribus
judicant, quartus, hinc sextus, octavus, decimus, decimus quartus, decimus octavus, vigesimus,
vigesimus octavus, trigesimus, quadragesimus, sexagesimus, octogesimus, centesimus, centesimus
vigesimus. Circuituum vero, qui judicant imparibus atebus, primus tertius, post quintus,
septimus, nonus, undecimus, decimus septimus, vigesimus primus, trigesimus primus. Hoc
vero fecit 2. aph. 24. Index, inquit, ut verterunt, septimi est quartus: sequentis septimanae octavus indicium: spectandus quoque undecimus,
siquidem secundae septimanae quartus est. Rursusque decimus septimus spectandus. Is enim a
quarto decimus quartus est, et ab undecimo septimus. Et 3. progn. t. 2.
3. 5. ita scribit: Simplicissimae febres, ac signis firmatae
securissimis, quarto die aut citius desinunt: deteriores vero ac signis affligentes
difficilimus, quarto die aut citius interimunt. Secundus vero impetus ad septimum procedit,
tertius ad undecimuum, quartus ad decimum quartum, quintus ad decimum septimum, sextus ad
vigesimum. Postea vero eodem modo, et eadem ipsa adjectione primae circuitio quatuor et
triginta dierum est, altera quadraginta dierum, tertia sexaginta. Quibus in locis eos
solum decretorios enumerat, qui maximam vim habent, adjunctis indicibus, de quibus jam
dicendum.
Indicatorii. Secundo enim loco inter criticos numerantur dies, quos Hippocrates, 2. aph. 24. indices, indicatorios,
et contemplabiles vulgo nominant; quorum doctrina nonnihil obscura est, ob controversias, quae
â recentioribus circa illos moventur. Nam et de natura illorum ac usu, atque cur dicantur , et indices, controvertitur, et de numero eorundem non omnes
conveniunt. Prius quod attinet, Quid indices dies indicent. etsi hoc extra
controversiam est, quod indices dies nominetur, quod aliquid futuri indicent, et , quod ex eorum consideratione aliquid de futuro morbi eventu cognosci
possit: tamen illud controversum est, quodnam sit illud, quod indicant hi dies, seu quod in
iis cognosci possit. Galenus, et omnes omnino hucusque interpretes statuunt, diem quartum esse
indicem septimi (ita enim verterunt aphorismum 24 sect. 2.) seu diem quartum indicare, quid
sit futurum septimo; undecimum, quid in decimo quarto; decimum septimum, quid in vigesimo. Ita
enim Galenus scribit, 2. de diebus decret. cap. 8. Decretoriorum omnium
fortissimus est dies septimus: praenunciat eum dies quartus, haec duo habens, ut decretorius
minor sit, et septimi index. Deinde undecimus et decimus quartus eandem proportionem et
naturam invicem conservant, quam cum septimo quartus. Idemque explicans aph. 24. sect. 2. qui fundamentum hujus doctrinae videtur, indices dies eos esse dicit,
in quibus signum aliquod judicationis apparet alio quopiam ex diebus decretoriis futurae;
dicitque primum quaternarium septimi diei indicatorium esse, undecimum decimi quarti, decimu
septimum vigesimi. Et, 1. de dieb. decret.cap. 4 ait: quartus septimum utplurimum praenunciat. Nam
si urinae in illo, vel sputi, vel dejectionis, vel appetitus, vel mentis, vel sensus, vel
alicujus cujusdam similis manifesta contingat mutatio: similis in septimo judicatio
comitabitur; bona, si ad salutem; mala, si ad perniciom tendat.
Quartum septimi esse indicem ne gat Marsil. Cagnatus. Quam Galeni doctrinam
omnes, ut dixi, hucusque interpretes sequuntur. Solus, quanrum memini, Marsilius Cagnatus, in comm. in aph. 24. sect. 2. hanc doctrinam rejicit, et falsam atque
experientiae contrariam esse statuit. Exempla autem, quae in contrarium adducit ex Hippocrate,
haec fere sunt. 1. epid com. 3. t. 28. seu aegroto. 1. historia
invenitur Philisci, cui die quarto cuncta exacerbata suntimortuus tamen est die sexto ad
meridiem, non septimo. Eodem libro et com. t. 24. seu aegroto 7. Metoni
quarto cuncta exacerbata sunt, bis de nare dextra sanguis paulatim defluxit, nox gravis fuit,
dejectiones biliosae subrufae, urina subnigra. Die quinto e nare copiose proflucit sanguis
merus, sudavit, judicatus est. Sequens aegrotus, octavus scilicet, quartum diem molestissimum
habuit, quinto mortuus est. 3. epid. com. 1. AEgrotus tertius, qui in
Dealcis horto decumbebat, quarto vomuit pauca, biliosa ac flava, de sinistra nare aliquantum
fluxit sanguinis ineri: quadragesimo demum die absolute judicatus est. Idem de undecimo probat
his exemplis. 1. epid. com. 3. t. 21. seu aegroto 4. Philini uxor die
undecimo dormivit, unde aliquid boni sperandum videbatur: mortua est vigesimo. Se quens aegra
Epicratis uxor undecimo sudavit, minxit melius colorata, commodius habuit: quae tamen die 14.
melius non habuit, sed graviter aegrotavit, et die octogesimo demum liberata est. Ita etiam de
decimo septimo exemplum affert: 3 epid. com. 1. tex. 9. aegrotus
secundus die decimo septimo recidivam passus est; quod indicare videbatur pejorem diem
vigesimum: is tamen obiit vigesimo septimo. AEgrotus sequens, tex. 27.
qui in Dealcis horto jacebat, decimo septimo sudavit per totum, allevatus est, melius
spirabat, ut videretur die vigesima crisis exspectanda: sed demum quadragesimo die est
judicatus. Idem etiam docet exemplis a se observatis pluribus. Atque hinc ex vulgata doctrina
de indicibus diebus multa reddi incerta et dubia judicia dicit, et pugnantia ex ea sequi.
Saepe enim fieri, ut in aegro, cujus morbus pertingat ad vigesimum diem, vel ultra, indices
tamen dies contraria afferant indicia. Exempli gratiâ, 3. epid. com. 1.
aegrotus 3. de quo antea etiam dictum, quarto die sanguinem modicum, merumque de sinistra
nare emisisse dicitur, quo indicio mors die septimo portendebatur; cum tamen eo die nulla
crisis adfuerit. Die undecimo a febre liber exstitit. Itaque si undecimus est index decimi
quarti, quae undecimo apparebunt bona, decimo quarto debuissent esse meliora et perfectiora.
At contrarium evenit. Nam decimo quarto febris reversa est. Pugnate vero hanc doctrinam cumaliis alibi ab Hippocrate et Galeno traditis sententiis, ita probat. Nam
Hippocrates, 1. epid. comm. 3. tex. 13. docet; febres, quae diebus
paribus accidunt, paribus judicari; quarum vero fiunt in imparibus accessiones, imparibus
judicari. Quod evenire semper non potest, si quartus simpliciter septimi index est. Ita enim
semper die impari judicatio fiet, ubi die quarto signa ejus apparuerint. Tandem et hoc affert,
hanc doctrinam (nimirum quartam septimi, undecimam decimi quarti, decimm septimam vigesimi
esse indicem) non respondere verbis aphorismi. Nam etsi decimus septimus , id est, spectabilis, seu consideratione dignus dicatur: tamen non
vigesimi index dicitur; cum nulla omnino mentio vigesimi in aphorisimo fiat: nec alibi in
Hippocrate expresse exstet, decimum septimum esse vigesimi indicem. Ita etiam in aphorismo
haberi, undecimuum esse spectabilem, sed non indicem decimi quarti: et utrumque, quod scilicet
undecimus sit decimi quarti, et decimus septimus vigesimi index, conjecturâ tantum ab
autoribus fusse additum, ait. Conjecturam autem illam eos sumsisse ex prima aphorismi parte,
ubi in versionibus habetur, quartum esse septimi indicem. Verum hanc non esse versionem
genuinam statuit, et proinde interpretatione mala hanc conjecturam niti. Nam non significat septimum in singulari, sed septem in plurati, nec est numerus ordinis, sed cardinalis.
His itaque adductus Marsilius Cagnatus concludit et cocedit quidem, dies incices futuram
morbi constitutionem vel longam, vel perniciosam denunciare, et quae symptomata quarto,
undecimo, decimo septimo accidunt, futuros successus indicare: hoc vero negat, quod quae
quarto accidunt, futurum in septimo successum; et quae undecimo, eventura in decimo quarto; et
quae in decimo septimo, eventura in vigesimo indicent. Dies ergo indices dici statuit, quod
quae illis primis diebus in aegris apparent, de futuris successibus nos certiores faciant,
absque tamen ulla temporis definitione. Atque hoc porro ex ipso Hippocrate probare conatur.
Nam, 4. de rat. vict. in acut. aph. 66. scribit: Si
febricitanti quarto die lingua conturbata quaedam loquitur, et alvus excernit biliosa et
liquida, is delirabit: sed non addit, quo die hoc sit eventurum. Qualia etiam alia habet,
ubi septimum et undecimum quaedam praedicere scribit, sed non quo die; ut in Coacis, sanguinis stillationes undecima die contingentes, difficiles sunt.
Quomodo quatus septimi index sit. Verumenim vero contra haec, quae Marsilius
Cagnatus contra communem sentemtiam affert, non pauca responderi possunt ex Galeno, lib. 1. de dieb. decret. cap. 11. quorum summa haec est. Si morbus acutus
nullum periculosum signum referat, et quarta die evidentes quaedam notae coctionis appreant:
septimo die crisis futura est. Sed periculosis fymptomatibus praefentibus, una cumaliqua coctionis nota quarto die apparente, judicium, si paribus diebus
accessio fiat, sexto exspectandum est; quod si hunc excesserit, octavo: si in imparibus,
septimo. Animus etiam advertendus signorum lethalium tum magnitudini, tum copiae. Nam si multa
magnaque die quarto eveniant, accessionibus distinguendum fuerit de morte futura. Adhaec
cognoscendum, hominem sexto die moriturum esse, modo accessio diebus paribus futura sit: sin
imparibus, septimo. Interdum tamen sextus hominem jugulat, etiamsi accessiones contingant in
imparibus, propter morbi celeritatem et magnitudinem, ac symptomatum in quarto evenientium
copiam. Itaque etsi ex sua natura, hoc est, si nihil rari et magni incidat, vel extrinsecus,
vel ex ipsa morbi conditione, vel etiam aegrotantis habitu, quartus omnino septimum indicet:
tamen si quid extrinsecus praeter spem accidat, vel morbus vehementer aut obscure ad judicium
propellatur, et aegrotantis vires aut validae, aut imbecilles extiterint, attendendum est, an
aeger sit periturus ante septimum, an post hunc de ipso decernetur. Siquidem ubi malum aliquod
extrinsecus praeter spem evenerit, et morbus non simpliciter acutus, verum peracutus sit;
adhaec aegri vires imbecillae: signum malu, quod in quarto die apparuerit, septimum non
exspectat, verum sexto aeger hujusmodi morietur; praesertim si pares accessiones habuerit. Si
vero obscurum, excedet hunc quoque. Jam vero si accessiones paribus diebus contigerint,
octavo; si imparibus, nono aeger decedet. Errata autem, quae crisis diem turbare solent, alia
ab aegro committuntur, alia a Medico, quaedam etiam extrinsecus accidunt. Atque ex his
concludit Galenus: quartum esse indicem septimi, si nullus error committatur; Medicumque
inpraedicendo cautum esse, et hoc modo praedicere jubet: Huic morbus solvetur isto die,
primum, si victus ratione a nobis ordinatâ regatur: deinde si nihil ipse peccet, et faciat,
quae injunguntur omnia: postremo si nullus magnus extrinsecus error admissus fuerit. Interim
quia ad experientiam provocat Marsilius Cagnatus, et aliâs dierum criticorum ratio maximam
partem ab experientia pendet: suademus, ut ubicunque occasio offertur, quilibet diligenter
illas, quae die quarto, undecimo, et decimo septimo fiunt, mutationes observet, simulque
postea annotet, quomodo se decretorii habeant, et quibus diebus crises, et ea, quae ab
indicibus sunt judicata, fiant.
Quid 2. aphor. 24. significet. Tandem hoc diffiteri
non possumus, ea, quae ad textus aph. 24. s. 2. explicationem affert,
non ita absurda videri, neque vulgatam de mutuo respectu indicatoriorum et criticoru dierum
doctrinam satis firmum fundamentu in hoc aphorismo habere. Primo enim dixit Hippocretes, , quod si recte vertatur, non significat, septimi quartus est index: sed
septem dierum,seu, inter septem dies, seu, ex septem diebus, (prima
scilicet periodi, seu primae septimanae) quartus est index; vel quod vox Graeca frequenter significat, insignis, illustris, manifestua, et dignus, qui
observetur. Quod innuere et probare etiam videntur ea, quae de undecimo et decimo septimo
adduntur. Nam dicit: : quod non significat, undecimum esse decimi
quarti indicem, et decimuum septimum esse indicem vigesimi, sed undecimum esse contemplabilem
et spectabilem; rursum spectabilem et contemplabilem esse decimum septimum: id est, diem
undecimum et decimum septimum dignos esse, qui diligenter considerentur; cum ex eorum
consideratione et iis, quae in iis accidunt, de futura morbi constitutione judicium ferri
possit.
Quot sint dies Indicatorii. Altera quaestio, quae circa hos dies movetur, est
de numero eorum. Hippocrates enim, aphorismo modo allegato, tres tantum indices numerat, seu
ut ipse loquitur, . Sextum tamen etiam inter indices referre
videtur, 4. apht. 29. dum inquit: Febricitantibus si
sexto die rigores fiant, judicium habent difficile. Et, 4. aph. 64. scribit: Quibus perfebres morbus regius die septimo, aut nono, aut undecimo, aut decimo,
aut decimo quarto supervenerit, bonum. Atque alii etiam autores plures dies Indicatorios
admittunt, ut, vigesimum quartum, tricesimum primum, et tricesimum septimum.
Verumenim vero non facile alidies contemplabiles seu spectabiles admittendi sunt, quam tres;
cum nec in hoc aphorismo, nec alibi plures Hippocrates enumeret. Nec ratio deesse videtur. Cum
enim, quo longius producuntur morbi, eo vis criticorum fiat obscurior: non mirum est, si in
dicatoriorum dierum vis post vigesimum evanescat. Et quamvis Hippocrates alios etiam dies
interdum admittat, atque eos aliquid boni vel mali portender dicat: tamen inter ac , seu, ut vulgo nominant, Indices,
referendi non sunt, cum non in omnibus acutis, quod verorum indicatoriorum proprium est, sed
in certis ac peculiaribus quibusdam casibus aliquid indicent.
Indices aliquando sunt decretorii. Sed haec in genere de Indicatoriis diebus
sufficiant, si hoc tantum addiderimus: dies hoc geminum officium seu usum habere. Non enim
indices tantum sunt et futuri aliquid portendunt, sed etiam decretorii sunt aliquando ac
decernunt; etsi imperfectius hoc faciant, neque tantam vim habeant, ac veri decretorii.
Quartus. Jam in specie eos quod attinet, et primo quartum, is inter dies hos
indices primum locum habet, non solum ordine; sed et potentia ac dignitate, ut septimus inter
decretorios. Unde hunc solum Hippocrates , illustrem, insignem, ac
maxime contemplabilem; caeteros vero saltem nominavit. Et multa
loca exstant apud Hippocratem,e quibus diei hujus dignitas aestimari
potest. 4. aph. 71. Quibus septimo die futura crisis est, iis urina rubram
quarto die nubeculam habet, coeteraque pro ratione. Et ibidem aph. 74. Vbi spes est ad articulos absessum iri, abscessu liberat urina multa, crassa, et alba
reddita, qualis in febribus laboriosis quarto die quibusdam exire incipit. Quod si ex naribus
etiam sanguis profluxerit, brevi admodum solutio fiet. Qualia etiam loca in Coacis, 1. prorthet. com. 1. tex. 1. et alibi passim exstant. Neque solum
solutionis futurae ac salutis index est quartus, sed saepe etiam mortis. Nam si signa mala
quarto appareant, aegrum moriturum indicat, sive id fiat in sexto, sive septimo, sive octavo.
Etenim si vel morbus peracutus fuerit, et aliquid mali inopinato praeter exspectationem
acciderit, aegerque sit debilis, et signa mala die quarto appareant: non exspectabit septimum
morbus, sed sexto morietur; praecipue si per pares moveatur. Quod si morbus non sit adeo
acutus, nihilque mali extrinsecus accidat, malaque signa quarto appareant, septimo morietur.
Quod signum si fuerit obscurius, et morbus paribus diebus moveatur, mors ad octavum differri
poterit. Interdum etiam est decretorius; de quo Hippocrates, 3. prognost. tex. 2. Simplicissimae, inquit, sebres, ac signis firmatae
securissimis, quarto die aut citius desinunt. Deteriores vero ac signis affligentes
difficillimis, quarto die aut citius interimunt. Nam cum acuti morbi plerumque diebus
imparibus judicari soleant, crisin quarto die futuram tertius nonnunquam praedicit.
Undecimus Undecimus secundae septimanae quartus est, non solum seu index est, sed et decretorius. Et quidem vim judicandi quod
attinet, non tantam eam habet ac quartus. Sicut enim dierum decretorioru vis sensim imminuitur
et obscurior evadit: ita etiam indicantium. Vim autem decernendi proximam habet decimo quarto,
et ut Galen. 2. de dieb. decr. cap. 2. scribit, qui septimo non
desinunt, eos 11. die Natura solvere molitur, atque sic in ipso vel decernit, vel ipsi decimo
quarto praeparat.
Decimus septimus. Decimus septimus est quartus tertiae septimanae, ab undecimo
in virtute prope vigesimum ponitur, frequenter, firmiter, et recte decernens. Nam quamvis in
indicando debilior sit quarto et undecimo: iis tamen in decernendo potentior est, et inter
validos criticos numerari meretur. Verum Archigenes et alii, qui integros dies numerant,
potius decimum octavum pro decimo septimo admittunt: et ab hoc die initium est controversiae
de ordine dierum criticorum. Sed hos Galen. prolixe impugnat, 2. de dieb.
decret. cap. 4.
Intercidentes dies. Tertius ordo dierum est, quos ,
intercidentes, et intercalares nominant, quod ob erratum aliquod, aut materiae motum quasi
symptomaticum crisis in eos incidat, turbato legitimorum dierum Provecatorii.
criticorum ordine. A quibusdam etiam Provocatorii nominantur, quod ob errata commissa vel
materiae malignitatem Natura ante tempus adcrisin instituendam
provocatur. Atque ideo crises, qui his diebus accidunt, imperfectiores sunt, quod natura non
secundum suum instituru, sed coacta eas instituit, et saepe cocta cum crudis, bona cum malis
expellit.
Tertius. Inter hos est primus tertius, sed virtute quinto inferior. Et quia
impar est, atuqe in accessionibus fiunt plerumque judicia; accessionibus fiunt plerumque
judicia; accessiones autem plerumque fiunt in imparibus: hoc primo die natura irritata solet
molesta expellere, et eam, quam quarto instituere debebat, crisin hoc die absolvere.
Quintus. Quintus tertio potentior est, et in virtute post vigesinium ac decimum
septimum, atque in intercidentibus post nonum ponitur. Nam si natura die quarto debilis sit,
et quiescat: judicium ad hunc usque diem differri solet. Interdum tamen etiam septimo futura
crisis, irritatâ naturâ, mox in hunc diem incidit.
Nonus. Nonus inter coincidentes potentissimus est. Nam in hunc crisis, quae
septimo fieri debebat, aut undecimo futura erat, incidere solet. Siquidem si in septimo sit
absoluta coctio; Natura tamen ob imbecillitatem nequeat crisin instituere: die nono postea ea
solet absolvi. Saepius autem undecimo die futura crisis anticipato motu solet in hunc usque
diem decidere.
Decimus tertius. Decimus tertius, ut Galenus, 2. de dieb.
decret. cap. 8. scribit, maxime inter decretorios imbecillis est: omnium vero, qui non
decernunt, fortissimus, atque ita in medio quasi inter criticos et non criticos
constitutus.
Vacui dies. Tandem sunt dies, qui appellantur vacui, quod nec judicent, nec
indicent, nec provocent. Medici etiam nominantur, quod pharmaca in iis tutius, utpote naturâ
tum quiescnete, propinare liceat. Sed tamen et hos criticos appellare licet; verum cum
adjectione, malos. Nam tales dies neque perfecte, neque cum aegri commodo judicant; sed male,
infide, periculose: crisesque in his potius a materiae copia et pravitate, quam naturae robore
fiunt.
Sextus. Primus inter eos sextus dies est, qui naturam nullius alius, ut Galen.
1. de dieb. decret. cap. 4. et 5. habet, imitatur: Qui et ipse quidem
non raro decernit, sed male, infideliter, imperfecte, sine signis, periculose. Et omnes, qui
in eo judicantur, vel moriuntur, vel in summum periculum conjiciuntur. De quo Galen. alleg. c. 4. l. 1. de dieb. decret. haec habet. Incredibile est, inquit, quanta cum perturbatione, periculo et metu,
etiamsi ad bonum tendat, crisis sexto die accidat, quasi aeger statim fato sit defuncturus.
Nam si in catophoram incidant, sopori gravi quid simile ipsis; obvenit, fiuntque tum omnis
sensus, tum vocis expertes: et si quae excretio proveniat, omnes consternuntur, pulsus ipsorum
concidunt, color abit, tremunt, collabuntur: Maligna, acria, foetida magna ex parte cum
rejiciunt, tum vomunt: interdum parotides malignae, aut etiam arquatus, vel alius quidam
abscessus, alterum certamen, quo discutiatur, requirens, emergit: Vrinae crudae, sine colore,
tenues, boni nihil, quod subsideat, habentes,sed nunc quasi testaceum, nunc arenosum, in totum inaequale, incoctum, ipsa copia tantum in
sexto die, quibus apparet, conducens. Plurimos autem alios syncope corripit, vel exsolvit
larga sanguinis profusio, vel evacuatio parum moderata; item quosdam catoche vel mania corripi
videmus; alios in certam perniciem conjici. Unde supra diximus, Galenum hunc diem tyranno
comparare, sicut septimum bono regi. Haec tamen nonnulli solum de biliosis morbis, qui diebus
imparibus, et alias die septimo judicari solent, intelligi volunt; in sanguineis autem, qui
diebus paribus moventur, magis volunt esse sextum criticum, quam septimum.
Octavus. Octavus sexto similis est, non tamen adeo periculosus, solvunturque in
eo rarius morbi, et ii, qui diebus paribus moveri solent.
Decimus et duodecimus. Decimus etiam iis fere similis est. In duo decimo nullum
se judicatum vidisse, Galenus scribit.
Ordo dierum criticorum. Atque haec sunt dierum criticorum differentiae, quae
omnes secundum majorem et minorem decernendi vim Galenus in hunc ordinem redegit, 1. de dieb. decret. cap. 5. Septimus criticorum omnium primum est, non
numero et ordine, sed potentia ac dignitate. Septimi naturam maxime decimus quartus imitatur:
proximi his sunt nonus, undecimus, vigesimus: prope hos sunt decimus septimus et quintus: post
hos quartus. Hunc sequuntur tertius et decimus octavus. Sextus naturam nullius aliorum dierum
exacte imitatur. Si aliquando in octavum diem vel decimum subita morbi solutio incidat,
similis fere ei est, quae in sexto accidit. Eodem modo subito morbus non solvitur in
duodecimo, decimo sexto, et decimo nono: et quidem in duodecimo et decimo sexto nullum se
judicatum vidisse Galenus, 1. de dieb. decret. cap. 2. testatur. Medius
inter hos ordines dierum subito non solventium, octavi dico, decimi, duodecimi, decimi sexti,
decimi noni, quos jam retulimus, et tertii, quarti, quinti, sexti, septimi, noni, undecimi,
decimi quarti, decimi septimi, decimi octavi, vigesimi, decimus tertius videtur esse positus,
non scilicet ita rejiciendus, sicut priores, qui secundae sunt notae, nec ita solvere morbos
natus, sicut posteriores, qui primae sunt notae. Atque hic est ordo dierum criticorum in
primis tribus septimanis. cum autem progressu temporis crisium vehementia sensim langueseat
atque imminuatur: tot etiam post vigesimum diem critici non numerantur, sed ii solum, qui
perfectum dierum criticorum circuitum complent, qualis fit die vigesimo. Itaque qualis
numeratio ad vigesimum instituitur: talis instituenda est ad quadragesimum: post quadragesimum
vigesimus quisque, seu ultimus, qui tres septimanas claudit, est criticus. Licet enim
Cardanus, 1. contradict. tract. 3. contradict. 4. vigesimum,
quadragesimum, sexagesimum, octo gesimum, centesimum, centesimum vigesimum, Solis motui
ascribat:tamen caussam sufficientem, cur vigesimo quoque die Sol
insignem mutationem efficiat, non reddit. In quarta septimana Galenus vigesimum septimum
praefert; Archigenes vigesimum octavum vigesimo septimo, et vigesimum primum vigesimo, et
decimum octavum decimo septimo praetulit. Hinc quadragesimus vim ac potentiam judicandi notatu
dignam continet: post quem trigesimus quartus. His minus judicant vigesimus quartus et
vigesimus primus ex Galeni sententia. Multo his minus tricesimus septimus; ita ut dierum
decretoriorum, et eorum, qui non decernunt, in medio collocatus, et magis ex non decernentibus
esse videatur. Alii dies omnes inter vigesimum et quadragesimum nullam vim decernendi habent.
Post quadragesimum, solum sexagesimum, octogesimum, centesimum, centesimum vigesimum
Hippocrates numerat: reliquos omnes contemnit.
Atque haec quidem vulgata ex Hippocrate et Galeno de diebus criticis doctrina est. Verum si
experientiam consulas, docebit illa et docuit jam olim Asclepiadem, Archigenem, Celsum et
alios, non ita stricte crisin in diebus hisce evenire. Unde tertium criticum Hippocrates
vigesimum, Archigenes vero vigesinium optimum, Hippocrates quartum vigesimum septimum,
Archigenes vigesimum octavum constituit. Ideoque Astrologi non dies vel numeros simpliciter
attendunt, sed omnem dierum criticorum rationem ad motum Lunae referentes illos dies notant,
quibus Luna ad utrumque tetragonon et ad diametrum pervenit, respectu loci, in quo in choante
morbo reperitur, ut postea de caussis dierum criticorum pluribus dicetur. Ideoque cum primum
tetragonum Luna attingat saepissime quidem septimo, interdum etiam octavo, primus criticus
quidem saepissime erit septimus, interdum etiam octavus. Et cum ad diametrum perveniat
plerumque quidem decimo quarto, interdum etiam decimo quinto; secundus quidem criticus erit
plerumque vigosimus quartus, nonnunquam etiam decimus quintus. Et cum ad alteram quadraturam
perveniat alias die vigesimo, alias vigesimo primo, tertius criticus erit vigesimus aut
vigesimus primus. Ac tandem cum ad suam epocham alias vigesimo septimo, alias vigesimo octavo
revertatur, quartus criticus erit nunc vigesimus septimus, nunc vigesimus octavus. Hancque
rationem etiam probatiores medici sequuntur: Quin et Augerius Ferrerius eandem comprobat, et
de se ipso ingenue fatetur, experimento se saepius comperisse, morbos judicium distulisse,
donec Luna motu suo pervenisset ad quadratam vel oppositum stellae, cum qua fuerat, cum primum
aegritudo inciperet, aut idem omnino punctum attigisset: quod frequenter contigisse addit die
octavo et quindecimo, et vigesimo, et vigesimoprimo, et vig esimo
secundo, et caeteris indifferenter. Ut non mirum sit Hippocratem saepe 21. et alios, tanquam
decretorios observaffe; sed caussam agnoscere non potuit, quod suo tempore planetarum motus
non bene comperti essent. Ex Astrologia autem constat, tarditatem illam et velocitatem ad
tardiorem vel velociorem Lunae cursum ut plurimum referendam esse. Neque enim necesse est, ut
dies criticos vel maturiores vel tardiores semper copiae materiae peccantis, aut errori aegri
vel famulorum aegroto inservientium adscribamus. Hoc itaque modo determinati Hippocratis dies
decretorii ab Astrologis non omnino evertuntur, sed pro vario siderum, Lunae imprimis, habitu
determinantur et explicantur.
CAPUT XII. De Caussis Dierum Criticorum.
Astrologorum de diebus Criticis sententia. CUm ex capite praecedenti jam
constet, magnam dierum criticorum esse varietatem, atque alios majorem, alios minorem
decernendi vim habere, quaeritur, quae sit hujus differentiae caussa, et cur non omnes dies
aequalem decernendi vim habeant; seu, cur non in omnibus diebus aeque frequentes et bonae
crises accidant. Quod explicare longe difficilimum est, adeo quidem, ut Galenus concludens
hanc tractationem, 3. de dieb. critic. cap. 10. in haec verba eruperit:
Nos haec paucis plane, ipsisque invito scripsisse asserimus: Vos, ô Dii
immortales, novistis, vos in testimonium voco, haec me amicorum quorundam precibus vehementer
adductum scriptis mandasse. Difficultate tamen in re utili et jucunda nos terreri non
decet, tentan dumque est, quousque in veritatis investigatione pervenire possimus.
Pythagorici in numeros caussam Pybagoricorum de diebus criticis sententia.
rejecerunt. Sed eum haec doctrina dudum jam explosa sit, nolumus actum agere. Recte de hoc
Galenus, 3. de dieb. decret. c. 8. scribit: Ipsi dies
primariam decernendi vim non habent, sed per accidens aliquid sic evenit; et post: neque septimi, neque quarti numerus crisis autor est. Nimirum non dierum
numerus decernit; sed id, quod illa die accidit. Illud enim septimo et aliis diebus criticis
suam dignitatem tribuit: a numeris vero dies nullam mutuantur dignitatem, quippe, quorum nulla
est actio.
Unde dies critici suam vim habeant. Quid autem illud sit, quod in decretoriis
diebus eveniens hanc illis dignitatem tribuit, valde controversum est. In duas autem classes
omnes autorum sententiae redigi posse videntur. Alii enim saltem in corporibus nostris omnem
caussam quaerendam statuunt: alii his, quae in corpore nostro continentur, non contenti,
caussas etiam coelestes admittunt, sed utrique non eodem modo sentiunt. Primam opinionem quod
attinet, Hieronymus Fracastorius, Hieron. Fracastorii opinio. ut fuit vir
ingeniosus, novam ex humore melancholico caussam criticorumdierum est
commentus, quam ob viri celebritatem et autoritatem referre et examinare libet. Nititur autem
illa opinio aliquot hypothesibus. Prima est: Duo sunt, quae ad expulsionem criticam materiae
morbificae faciunt, unum est irirtatio, quae fit â materia corrupta, nonxiâ et naturae
molesta; alterum est materiae coctio, et ad expulsionem praeparatio. Neque enim humores
corrupti utiliter excernuntur, nisi sint cocti. Itaque cum haec duo concurrunt, nimirum
materiae concoctio est ab soluta, et ab ea Natura irritatur, tum maxime fit expulsio. Secunda
Hypothesis est: Raro fit, ut unus saltem humor vitium concipiat et corrumpatur; cum humores in
massa sanguinea commisti sint. Cum vero putrescere incipit humor, id quod corruptum est,
secernitur â reliquo, quod intergrum est, in qua secretione humorum particulae, quae ante
cofusae erant cum reliquis, cumulantur, et sensibilem copiam constituunt, quae postea cocta
per varias partes expellitur. Tertia Hypothesis est: Humores hos separatos alias unam massam
constituere, unumque motum habere, ac unu morbum producere, qui motum dominantis humoris
sequatur, a quo etiam nomen accipiunt morbi; alias vero non unum motum habere, unde compositi
morbi ortum habent. In prioribus morbis nullum criticorum dierum, septimi puta, decimi quarti,
vigesimi, habendam esse rationem, sed solum paroxysmos attendendos esse, secundum quos fit
morbi solutio. In posterioribus vero et compositis morbis, ubi scilicet humores solum cofusi,
non ad unam formam redacti, crisis maxima ex parte fiet. Tertiae hypothesi quasi corollarium
annectit hoc: accidere, ut cum plures ad unam formam non redacti peccant, unus illorum
manifestum paroxysmum officiat, alter vero latentem efficiat, ac obscurum motum habeat, quod
primis diebus vix agnosci possit, sed posterioribus demum innotescat. Et phlegma quidem unam
plerumque formam cum aliis humoribus, cum pauca sit quantitate, constituere, et aliorum motum
sequi. Hinc non parvam in diebus emergere diversitatem statuit. Nam in quibus nullus humor
movetur, eos esse quietos; in quibus unus saltem, eos esse acerbos; in quibus duo, acerbiores;
in quibus omnes, acerbissimos. Hinc concludit, crises in iis diebus fieri, in quibus omnes
humores moventur. Paroxysmos enim eos esse vehementissimos, et naturam ab omnibus humoribus
maxime stimulari. Hoc autem maxime fieri secundum motum humoris melancholici. Nam cum crisis
non fiat, nisi cocto humore; perfecta autem coctio fieri non possit, donec etiam id, quod
crassius est, coctum sit; crassum autem et coctu difficilimum esse humorem melancholicum:
crisin fieri non posse docet, donec et iste humor sit coctus, et proinde circa humoris
melancholici motus crises esse spectandasaffirmat. Tandem et hanc
ponit hypothesin: Morbos alios esse acutos, alios mediocres, alios chronicos. Acutos nominat,
in quibus prima die melancholia cum bile movetur, et qui decima tertia die finiuntur;
mediocres, quando secundo die melancholia putrescere incipit, et qui finiuntur vigesimo;
chronicos, in quibus tertia demum die melancholia movetur, et extenduntur ad quadragesimum et
ultra.
Ex his tali sumto exemplo suam sententiam deducere videtur Fracastorius. Sit, inquit, humor
principaliter peccans bilis, mistus tamen, et sub unam formam redactus cum pituita, cum
melancholia vero solum confusus: sit autem melancholia non multa, nec crassa valde, sed
quaecito attenuari possit. Itaque putrescente bile, simul eodem die putrescit melancholia,
atque ita paroxysmus primo die nonihil acutus erit. Secunda dies erit quieta, quia nullus
humor tum movebitur; cum ex hypothesi pituita sub unam formam cum bile sit redacta. Tertio die
bilis movebitur; non tamen crisis fiet, quia melancholia nondum est cocta, neque stimulus
adhuc est maximus. Quartus dies habebit motum melancholici humoris, sed latentem et obscurum:
quia ejus non magna est copia. Quinto rursum bilis movebitur. Sextus erit quietus. Septimo
vero omnium acerbissimus paroxysmus erit; quia jamdum coctus est humor melancholicus, et
utriusque humoris motus concurrit. Atque ita hoc saltem die crisis fiet, quae in aliis fieri
non potuit, cum vel digestio, vel stimulus de esset. Atque per hoc exemplum et humoris
melancholici motum etiam monstrat, qua ratione decimus, decimus tertius, decimus sextus,
decimus nonus, vigesimus secundus, vigesimus quintus critici sint. Qua ratione vero undecimus,
decimus quartus, vigesimus, vigesimus primus critici sint, his praesuppositis monstrare
conatur. Nimirum statuit, varios esse melancholiae modos et conditiones; nunc esse paucam,
nunc multam; interdum crassam, interdum tenuem: similiter se habere bilem. Ex qua diversitate
fiat, ut putrescente bile nonnunquam eadem die putrescat melancholia, modo in principio
paroxysmi, modo in medio, modo in fine; cum scilicet pauca, subtilis, calidior, et magis bili
admixta est. Interdum non simul et eodem die moveri melancholiam, sed secundo primum, tertio,
fortasse etiam quarto. In acutis enim morbis, utpote qui ex tenuiore, pauca et calida materia
oriuntur, utrumque motum fieri primo die: in tardis autem, ut qui a crassiore, multa, tenaci
ac frigida materia oriuntur, moveri melancholiam non nisi tertio die, fortasse etiam quarto:
in mediocribus melancholiam secundo die recipere putredinem. Ergo si primo die primum
putrescat melancholia, quod fit in acutis morbis, dequarto in quarum
erunt periodi, eruntique hic critici quartus, septimus, decimus, decimus tertius. Et quidem si
aegritudo sit acutissima, in quarto fiet crisis: si morbus acutus sit minus vehemens, ad
tertium protendetur crisis; si mediocriter acutus, septimus erit criticus. Atque hinc cum
mediocria saepius contingant, quam extrema, et ratiores sint morbi acutissimi, septimum maxime
esse criticum. Si vero prima die non putrescat melancholia, sed secunda, quod in mediocriter
acutis fit, tum quaternarii fient paroxysmi die secundo, quinto, octavo, undecimo, decimo
quarto, decimo septimo, vigesimo; Et critici erunt undecimus, decimus quartus, decimus
septimus, et vigesimus. Si enim materia non multa sit, et morbus acuto propior, undecimâ foet
crisis. Si vero materia sit crassior, et morbus chronico propior, die vegesimâ fiet crisis: at
si tertio demum die putrescere et moveri incipiat melancholia, quod fit in chronicis morbis,
in quibus materia est crassior et multa, circuitus fiunt tertio sexto, nono, duodecimo, decimo
quinto, decimo octavo, vigesimo primo, vigesimo quarto, vigesimo septimo, tricesimo;
criticique erunt vigesimus primus, vigesimus septimus et decimus quintus. Si enim materia
crassa sit ac tenax, pauca autem, decimo quinto crisis fiet: si vero crassa ac multa, vigesimo
septimo. Si mediocris, quod saepius evenit, vigesimo primo.
Ex iisdem fundamentis etiam caussam reddere conatur, cur aliqui dies non sint critici. In
sexto crises non fieri statuit, quia nec bilis, nec melancholiae motus in ea fit; nisi forsan
in periodis tertii, seu quando melancholia incipit tertio die putrescere. Sed tum crisis
longius protrahitur. Octavum propterea non esse, criticum dicit, quod nec bilis, nec
melancholia in eo moveatur; nisi forsan ubi melancholia incipit putrescere secundo die. Sed
nec tum octovo die esse coctum humorem melancholicum. Decimus bilis motum non habet, et
quanquam humoris melancholici motus in eum incidere possit: tamen is est latens et obscurus.
Eandem etiam rationem dicit esse sequentium dierum.
Fracastorii refutatio. Verum etsi haec ita â Fracastorio ingeniose et
scrupulose excogitata et concinnata sint: tamen multa sunt, quae docti viri in iis desiderant.
Et hoc quidem primo in opinione. Fracastorii desideratur, quod dierum criticorum periodum et
ordinem adeo certum ac constantem in materiam ejusque motum refert, tam variabilem in
paucitate, multitudinem, crassitie, tenuitate, tenacitate, frigiditate, caliditate; cum vix
tam ordinati motus, ut postea etiam dicetur, hinc peti possint. Deinde magna sunt illa
postulata, quae sibi conecdi cupit Fracastorius, quibusque postea suam superstruit sententiam.
Nam illa pleraque sine certa demonstratione, etpro libitu ponit, ac
sibi concedi postulat. Non in quavis febre plures humores putrescunt. Etenim
primo hoc concedi facile non potest, semper plures humores corrumpi ac putrescere, et nunquam
fere unum humorem putrescentem reperiri. Siquidem saepe unus saltem humor praeternaturalis in
corpore abundat, non plures. Errorque hic Fracastorii inde originem traxisse videtur, quod in
corpore naturlaiter in venis humores illos, bilem, pituitam, melancholiam, latere putat; quod
falsum est. In corpore enim sano saltem massa sanguinea in venis continetur; quae etsi
diversis partibus constat, omnes tamen illae sub forma sanguinis continentur, et corpori
alendo utiles sunt, non excrementitii humores. Quod si accidat, ut ex sanitatis statu homo ad
statum praeterbatyraken et nirbisyn deflectere incipiat: non est opus, ut mox bilis, pituita,
et melancholia simul cumulentur, sed in hoc corpore hic, in alio alius praeter naturam
colligitur, et caussa morbifica evadit. Unde non est necessarium, ut in quolibet, qui in
febrem incidit, tres humores praeternaturales reperiantur. Quod deinde de humoribus illis
vitiosis, aliis sub unam formam redactis, aliis confusis saltem, dicitur, etiam pro arbitrio
confictum videtur. Neque rationes dari possunt facile, quibus solide monstretur, ita hoc in
venis sese habere, ut proponitur. Sicut et illud eodem modo pro arbitrio constitutum videtur,
quod melancholia nunc in primo, nunc in secundo, nunc in tertio die; nunc in augmento, nunc in
statu, nunc in declinatione moveatur seu putrescat. Praeterea si crisis nulla fieri potest,
antequam humoris melancholici coctio sit absoluta: nunquam ante quartum diem, quo humor
melancholicus movetur, crisis evenire posset; quae tamen interdum etiam accidit in tertio et
ante quartum, uti docuit Hippocrates, 3. prognost. t. 2. Et cur non
potius humori, qui maxime peccat, et naturae maxime molestus est, qualis ferein omnibus acutis
est bilis, crisin, si humori saltem tribuenda est, tribuerimus, quam humori obscuro et lateni,
id est, qui parum peccat, naturamque valde lacessendi vim non habet? Insuper nec hoc concedi
facile potest Fracastorio, quod crisin in iis saltem morbis accidere statuit, qui ortum habent
ab humoribus in venis contentis; eum etiam in partium nonnullarum tumoribus calidis crises
observentur. Tandem contra omnem antiquorum et recentiorum experientiam est, quod novos tres
ordines criticorum dierum constituit, et quos antiqui experientia edocti conjunxerunt,
septimum, decimum quartum, vigesimum, disjungit, et alios contra, qui diversissimae sunt
naturae, in eundem ordinem conjicit.
Recentiores alii concedunt quidem Aliorum opinio, qui caussam lierum criticorum etiam
in corpore ponunut. coelum et astra crisium, ut et aliorum motuum omnium, caussam esse,
sed universalem tantûm:particularem vero et proximam, naturam seu
sacultatem corpus nostrum gubernantem: eamque ad crisin omnino sufficere; cum motibus
ordinatis et certo ordine utatur, humoresque malos a bonis secernat, secretos ad excretionem
praeparet, et tandem suo tempore, definitisque periodis expellat. Quod itaque tardior aut
celerior fit crisis, id acceptum referunt partim humori expellendo, partim naturae expellenti.
Nam si humor sit calidior, benignior, natura fortior, citius fiet coctio: si crassior,
frigidior, natura sit debilis, coctio fiet tardius. Paritatis autem vel imparitatis caussam ad
solum humoris motum referunt: pituita enim quotidie, bilis tertio, melancolia quarto die
movetur. Cur autem sili septenarii perfecti sint critici, totum efficienti caussae adscribunt,
statuuntque, naturam sibi definitum constituisse tempus, septimum nimirum quemque diem; cujus
etsi caussa facile dari non possit, experientia tamen id compertum haberi.
Eorum refutatio. Verumenimvero nec haec sufficiunt. Nam distinguendum est inter
caussam , et caussam dierum criticorum. Caussam esse facultatem expultricem, quae id, quod molestum est, expellit,
facile concedimus: sed caussas dierum criticorum investigare, non est quaerere, quid humores
vitiosos e corpore expellat, sed cur facultas expultrix non in omnibus, sed certis et statutis
quibusdam diebus, septimo nimirum, decimo quarto, vigesimo et similibus, quae sibi molesta
sunt, frequentius et facilius soleat expellere. Si ad humorum coctionem confugias, singuli
dies possunt esse critici, et proportio agentis ad resistentiam patientis potest multis modis
variari, atque, si crisce tum fieri dicantur, quando concocta materia est, crises in omnes
possunt in cidere dies; quod tamen non fit: sed natura expulsionem ad criticos dies differt,
et materima longe facilius die septimo, quam sexto aut octavo expellit. Si ad paroxysmos, qui
stimulant naturam quis confugiat, nec is se expediet. Nam morbi biliosi cum de tertio in
tertium diem semper moveantur, cur crises non potius die decimo tertio, quam decimo quarto
eveniunt? Praeterea ordo dierum criticorum non esset tam certus, quod paroxysmi saepe
anticipat et postponunt. Quod si tandem, quod plerique faciunt, ad id se quis convertat, et
dicat, septimum diem motibus naturae esse praefixum, seu, ut loquuntur, esse occultam naturae
proprietatem, ut progrediatur in septenariis: cur secundum Hippocratem et Galenum vigesimus
potius est criticus, quam vigesimus primus, et cur non septem dies, qui hebdomadam
constituunt, integre numerantur?
Caussam quidem hujus rei afferre conatur Andr. Laurentius, lib. 3. de
cris. cap. 14. hoc modo, quod nimirum crisis sit motus naturalis; motusautem naturalis sit in principio tardior, in fine velocior: sicut contra animalis in
principio velocior, in fine tardior. Deinde quod materia morbifica decimo septimo et decimo
quarto die jam attenuata sit, et quasi omnio devicta a Natura, ut vigesimum primum deinde non
exspectet, sed vigesimo die quasi sponte et nulla vi extrudatur. Sed nullius haec momenti
sunt. Nam quod dicitur de motu naturali, quod in principio sit tardior, in fine velocior,
accipiendum est de corporibus inanimatis, quatenus naturali elementorum motu moventur; non
vero id ad facultatem naturalem in corpore humano extendendum, quae etsi suo sensu, nimirum
quatenus sentienti et rationali opponitur, naturalis appellatur a Medicis: tamen et ipsa
corporis animati facultas est. Atque ipse, lib. 2. cap. 14. caussam,
cur vis indicatoriorum dierum immiuatur, hanc affert: quod natura, si incipiat coctionem
materiae quarto die, possit eam brevi intervallo totam domare. At si undecimo die coctionem
inchoet, debiliorem jam decimo quarto non semper posse excernere.
Coelestia sublunaribus ordinatiora. Quapropter cum haec ita sese habenat, et
sufficientes caussas dierum criticorum in corporibus nostris non inveniamus, illud nobis in
mentem revocare debemus, quod 2. de dieb. decret. cap. 2. Galenus
scribit: Haec inferiora etsi ordinem et artificium admirandum contineant:
superari in his longe a coelestibus, et omne pulchrum ac ordinatum a superioribus
provenire; proptereaque his inferioribus, minus stabilibus, stabile aliquod, quo
contineantur et regantur, circumdari, coelestesque caussas, quae ordinatissimae sunt, etiam
hic admittere non absurdum censere debemus. Idque eo tutius faciemus, si, quantum coelestia
corpora, inprimis Sol et Luna, in hisce inferioribus possint, perpenderimus, experientiamque
consuluerimus.
Luna in haec inseriora efficacia. Quantas Luna in conjunctionibus,
oppositionibus, et quadraturis mutationes efficiat, et quomodo hinc venti et tempestates
mutentur, sata et plantata felicius vel infelicius crescant, cancri et conchilia nunc plena
sint, nunc minus plena: satis compertum est nautis, agricolis, hortulanis, foeminis, quibus
menses secundum Lunae cursum fluunt, imo lippis et tonsoribus notum est, ut qui illud probare
velit, actum agere videatur. Percipiuntque illas mutationes satis, qui cum chronicis morbis
conflictantur, adeo ut non pauci, astrologas sibi manus esse, conquerantur, ac corpora sua
fere ephemeridum loco habere possint. Unde et Hippocrates, l. de aer. aq. et
loc. Anni temporum mutationes observare jubet, inprimis solstitia et aequinoctia; syderum
quoque ortus et occasus.
Coelestis influentia. Etsi vero ab Astrologis nonnullis multum in altera partem
sit peccatum, et multa vana ac superstitiosa astris vulgo attribuantur: tamen et hoc cavendum
est, ne in alterampartem peccemus, et in naturam, imo naturae autorem,
DEUM omnipotentem, qui nihil frustra, nihil otiosum fecit, injurii simus; neque credamus, quo
impudentiae nonnulli deveniunt, coelo stellas fere orantus tantum gratiâ inditas esse, non
secus ac coenacula emblematis ac tessellis exornantur; aut persuasum habeamus, paucissimos
esse coeli effectus, vel ignobiles, cum plurimi sint et praestantissimi. Neque enim dicendum
est, a Creatore tantum stellarum numerum frustra multiplicatum esse.
Sed de his in genere pluribus disserere hujus loci non est: quod nostri propositi est
persequemur; nimirum tam evidenti experientia, et tot mutationibus, quae â coelo, inprimis
Sole et Luna pendere videmus, persuasi, caussis his inferioribus facultatique expultrici
coelestes adjiciemus, caussasque conjungemus.
Caussa dierum criticorum Etsi enim, ut septenarii et quaternarii, qui antea
enumerari sunt, critici sint, id omne a motu Lunae pendeat, qui in quadris et intermediis
spatiis has mutationes efficere solet: tamen u thic vel ille inter eos criticus fiat, neque
lunae motus, nec caussa aliqua in corpore sola sufficit, sed ex plurium concursu quasi
composita caussa statuenda est. Nam cum ea, quae ab uno agente fiunt, semper eodem modo sese
habeant; quae vero a pluribus fiunt, nisi omnia debito modo concurrant, varie sese habeant;
atque in diebus criticis quidem uniformitas quaedam, quae tamen multis modis variatur,
appareat: ad plures potius, quam ad uncam caussam recurrendum est. Videmus enim non semper
septimum esse criticum, neque etiam semper decimum quartum: et nunc bonam, nunc malam crisin
fieri; nonnunquam etiam eodem die. Primo itaque Lunam dierum criticorum caussam ponimus;
secundo humorum peccantium conditionem et dispositionem; quibus tandem virtus expultrix
accedit, quae a Lunae influentia, humorumque in corpore dispositione stimulata, et tempus
expulsioni idoneum, criticum diem scilicet, nacta, sese expulsioni accingit, atque immediata
crisis caussa est.
Nam primo cum certum sit, ordinem Luna. dierum criticorum neque a facultate
corporis, neque â materia morbifica solum provenire posse, caussa coelestis adjungenda est.
Etsi vero sidera sint varia, et praecipue Solis ac Lunae influxus in haec inferiora sint
potentissimi: tamen Solis, qui motu suo annuum spatium describit, actiones magis in diuturnis
et longis morbis, qui intra annum desinunt, et Solis peragrationem per signa zodiaci
sequuntur, mutandis, solvendis ac finiendis conspiciuntur: sicut morbi longiores adhuc, et qui
ultra annum producuntur, Planetarum tardiorum Martis. Jovis, Saturni motum sequuntur. Critici
vero dies, quia in morbis acutis observantur; Luna autem in singulis quaternariis et
septenariis insignes faciat mutationes: ejus potius,quam Solis ac
reliquorum Planetarum motus ad dierum criticorum rationem quadrat. Itaque cum Galeno
statuamus, Lunam, ut in aliis rebus insignes efficit mutationes, prout alia atque alia coeli
loca motu suo occupat, et ob lumen a Sole mutuatitium varias nobis
ostendit: ita etiam in nobis insignes quasdam mutationes excitare in iis Zodiaci locis, quae
locum, in quo Luna initio morbi fuit, quadrato vel opposito radio adspiciunt, et cum cousque
progressa est, ut novam , et insignem luminis mutationem
habeat.
Quomodo Luna critices dies faciat. Nam cum Luna, ut et aliae stellae, non solum
lumine, sed et occultâ in fluentiâ in haec inferiora agant, ut alibi probatur; haec autem
variê agat, prout varios ad alias stellas habet aspectus, et haec vel illa signa occupat,
atque diversas habet: hae duae caussae conjungendae sunt; nimirum
motus et progressus ad signa quadrata vel opposita, atque mutatio.
Quas caussas si conjungamus, ex eo, quod plurimi contra hanc doctrinam objiciunt, nos expedire
poterimus. Existimant enim plurimi, si Luna caussa dierum criticorum statuatur, ob variam,
quam habet a Sole, illustrationem, et varium in Zodiaco positum, variosque aspectus, eos
tantum morbos in septimo et decimo quarto judicari posse, qui novilunio aut plenilunio
inciperent: alioquin nec septimum diem lunae dimidiae, nec decimum quartum plenae vel novae
responsurum: cum tamen fieri possit, ut hodie Socrates, cras Plato, tertio Dion aegrotare
incipiat, quarto alius; quorum tamen quilibet in septimo judicabitur. Cujus rei exemplum est
apud Galenum, qui unica aestate plures, quam quadringentos acuto morbo laborantes septimo die
perfecte judicatos vidit: qui certe omnes sub uno aspectu aegrotare non coeperunt, sicut nec,
cum judicarentur, Luna idem lume, eosdemque aspectus habuit. Verumenimvero, quocunque etiam
die quis in morbu incidat, septimo die ad quadratum, et decimo quarto ad oppositum ejus loci,
in quo in principio morbi fuit, Luna veniet. Ita etiam non solum a die conjunctionis ad
quadraturam, et hinc ad oppositionem Lunae mutantur, sed quocunque
etiam mensis die morbus incipiat, Luna decimo quarto die insignem luminis ac mutationem habebit, respondentem ei, quae a novilunio aestimatur, et
vel tantam partem, et quidem oppositam illuminatam habebit, quantam in principio morbi opacam
ostendebat, et contra tantum opaca erit, quantum ante dies quatuordecim in opposita parte
illuminata erat. Atque eodem modo aspectus etiam et mutantur in
septimo quolibet die. In primo enim morbi insultu conjunctio fit quasimorbi et lunae: circa
quartum diem fit sextilis; circa septimum quadratura; circa undecimum trigonus; in decimo
quarto oppositio; in decimoseptimo trigonus; in vigesimo quadratus; in
vigesimo quarto sextilis; inter vigesimum et vigesimum septimum altera conjunctio. Et licet
respectu menstrui motus Lunae, quo Zodiacum peragrat, et cum Sole conjungitur, principium
morbi possit variis diebus accidere: tamen respectu collationis inter morbum et lunae motum
iidem efficiuntur aspectus, diesque decretorii sequuntur motum Lunae non simpliciter, prout
menses describit, sed factâ collatione ad morbi principium. Exempli gratiâ, inciderit quis in
morbum die a novilunio quarto, quo tempore Luna est seu falcata;
sitque ex. gr. Luna in Libra: die ab initio morbi septimo, qui erat post novilunium circiter
undecimus, erit , id est, utrinque gibba, et Luna erit tunc in
Capricorno; die vero ab initio morbi decimo quarto, qui est a novilunio circa decimum octavum,
iterum erit , ut et die septimo erat ,
pars tamen opposita erit illuminata; et Luna erit in Ariete signo opposito: die ab initio
morbi vigesimo primo, seu a novilunio vigesimo quinto, iterum erit falcata, sed eornua in
partem contrariam, secus quam in principio morbi vertebat, convertet.
Eludere quidem hanc responsionem conatur. Fracastorius, de dieb. decret.
c, 5. Sit, inquit, ut hodie Dion aegrotet, cras, Callias, postridie Plato, in aliis alii;
omnes quidem eadem aegritudine: et ad septimum crisin factura per suam nitatur coeli quartam
Luna: unicuique crisin dabit, in septimo Dioni, in octavo Caliae, quae illi septima est, in
nono Platoni septimâ, et ita in aliis: atque ita singulis diebus eundem effectum edet Luna;
qui proinde eandem caussam habebit. Et sic, si a loco acquirit vim Luna, omnia coeli puncta
eandem vim habebunt, et per consequens tam in octavo, quam in septimo movebit. Praeterea
dicit; pene risu dignum esse, statuere, primum punctum Arietis primo puncto Librae respondere:
simplex enim coeli corpus, ac ejusdem naturae et virtutis per totum orbem. Verum ad haec
responderi potest: nos utramque caussam, nimirum motum et progressum ad signa quadrata et
opposita, et hinc influxus variationem atque mutationem
conjungere. autem mutationem quod attinet, septimo, decimo quarto,
et vigesimo primo sensibiliter lumen mutari, quocunque etiam die morbus incipiat, jam dictum
Motus Lunae ad signa quadrata et opposita mutationet efficit. est. Motum vero ad
signa quadrata et opposita quod attinet, hinc maximas mutationes fieri experientia docet.
Neque si singulis diebus in diversis aegrotantibus crisis caussatur, omnia coeli puncta eandem
vim habebunt, et proinde omnibus eadem die crisis fieri poterit. Perinde enim ut Sol eodem
momento aliis oritur, aliis occidit, aliis meridiem facit: ita etiam eadem Luna, pro varia
morbi origine et aspectu cum signo, in quo ante morbumhaerebat, eodem
die aliis crisin efficit, aliis non. Neque haec ex aspectibus diversitas effectuum ea de
caussa negari potest; quod coelum sit corpus simplex. Coelum enim tanta multitudine stellarum
constat, quas omnes nemo iisdem viribus praeditas esse dicet, nisi qui aliquid frustrâ factum
esse concedit. Itaque cum secundum illum in Zodiaco motum et progressum non solum ad alias
atque alias stellas Luna moveatur, sed et cum Planetis aliis diversos aspectus acquirat,
caussa etiam haec rejicienda non est, sed cum mutatione
conjungenda. Interim et hic verissimum videtur, Crises fortiores ese, ubi septenarii exacte
incidunt in Lunae Quadras. V. g. si quis aegrotare incipiat in ipso die conjunctionis Solis et
Lunae, quartus dies incidit in primam quadram, septimus in secundam, undecimus in tertiam,
decimus quartus in oppositum. Fortior itaque tunc crisis erit, (praesertim si accedat Naturae
et humorum dispositio) quam si aegrotare incipiat secundo vel tertio a conjunctione die, ubi
dies critici in quadras non incidunt.
Qua ratione Luna dierum criticorum caussa sit. Sed qua ratione, et quo motu
Luna dierum criticorum caussa sit, non adeo planum est. Galenus cum vigesimum potius, quam
vigesimum primum criticum diem esse, et tertiae septimanae terminum statuerit, nulli vulgarium
mensiu dies suos accommodare Mensis synodicus. proterat. Nam mensis synodicus,
hoc est, illud tempus, quod inter unam atque alteram Solis et Lunae conjunctionem intercedit,
est viginti nonvem dierum et tredecim horarum: atque ita tres septimanae non viginti, sed
viginti duos dies ac horas Perio dicus tres cum 3/4 constituent. Mensis
periodicus seu illud tempus, quo Luna ab uno Zodiaci puncto ad idem emenso Zodiaco redit, est
viginti septem dierum, ac horarum octo, atque ita tres septimanae dies viginti ac horas
duodecim efficiunt, crisisque potius in vigesimum primum, quam vigesimum incideret. Mensis
illuminationis seu apparentiae, seu intervallum a primo Lunae novae conspectu ad diem usque
evanescentis, est inaequale, nunc longius, nunc brevius, prout Luna nunc diutius, nunc brevius
sub radiis Solis latet: plerumque tamen viginti sex dies continet. Et proinde nec hic mensis
sufficit.
Mensis criticus Galeni. Quod cum Galenus animadverteret, et menses hos suum
numerum vel excedere, vel non complere cognosceret, peculiare mensem commentus est, ex
periodico et mense illuminationis conjunctis, hoc modo. Mensis periodicus est viginti septem
dierum, horarum octo: illuminationis dierum viginti sex, horatum duodecim. Utriusque summa est
dierum quinquaginta trium, horarum viginti. Cujus summae dimidium sunt dies viginti sex, horae
viginti duae, quos Galenus pro mense critico seu medicinali assumit: qui si in quatuor partes
seu septimanas dividatur, una septimana habebit dies sex, horas septendecim cum dimidia: atque
triu septimanaru finis erit post dies viginti,Mensis eritici
Galeni rejectio. horae quatuor cum dimidia. Verum hic mensis a plerisque rejicitur.
Neque sine caussa. Nulla enim ratione nititur, cur, si mesis periodicus et illuminationis
conjuncti dies quinquaginta tres et horas viginti constituunt, mediumhujus summae, viginti sex
dies, et horae viginti duae, mensem criticum constituere, debeant. Deinden niti videtur falsa
hypothesi, quod Luna per triduum semper sub radiis solaribus delitescat; cum tamen interdum.
ipso conjunctionis die iterum sub conspectum veniat, et eodem die nova ac vetus conspiciatur.
Praeter haec secundum hunc Galeni mensem finis tertiae septimanae incidit in vigesimi primi
diei horam fere quintam, et post viginti dies superfunt horae fere quinque, qui ad vigesimum
primum pertinent. Quod si Galeno absurdum visum non fuit: movum hunc fine fundamentis mensem
comminisci opus non fuisset; cum periodicus idem praestare possit. Nam si dies viginti septem,
horae octo, in quatuor partes dividautur: una septimana habebit dies sex, horas viginti; et
tres finientur diebus viginti, horis duodecim: at que ita secundum hunc mensem tantum septem
horis longius tres septimanae extenduntur, quam secundum illum commentitium Galeni mensem.
Mensis periodicus in diebus criticis observandus. Ita que mensem peragrationis,
ut naturalem, et secundum quem plurimas inmundo hoc inferiori mutationes fieri quotidie
observamus, retineamus, qui est viginti septem, dierum et octo horarum fere. A: que hic mensis
in quatuor septimanas dividi solet, quarum prima finictur diebus sex, horis viginti: secunda
diebus tredecim, horis sedecim: tertia diebus viginti, horis duodecim.
Verum in diebus criticis ad mensem hunc reducendis frustra laboratur, si ad numeros et dies
saltem respiciatur. Neque enim diesseu numeri, sed motus Lunae in debus, dierum decretoriorum
caussa est. Nam cum Luna peculia i suvi corpora nostra, et reliquorum sublunarium, gubernet ac
moderetur, variae fiunt humorum motiones ac mutationes in corporibus nostris, quando Luna in
iis Zodiaci locis versatur, quae locum, inquo initio morbi fuit, quadrato vel opposito radio
aspiciunt, et cum eo usque progressa est, ut novam et insignem
luminis mutationem habeat, ut supra dictum. Quocunquergo die quis in morbum incidat, in primo
morbi insultu conjunctio quasi fit morbi et Lunae, seu humores et corpus nostrum pro Lunae
positu influentiam Lunae tum suscipiut. Ubi autem tria Zodiaci signa, a signo, in quo Luna
versabatur, cum aegrotare quis coepit, Luna emensa est, hoc est, ubi nonaginta gradus
peragravit, primum quadratum tum attigisse dicitur, et primus fit dies Criticus. Ubi porro sex
figna seu 180. gradus peragravit, oppositum attigit signum, et tum secundusdies Critirus, incipit Ubi autem ab opposito signo ad secundum quadratum pervenit;
tertius Criticus initium sumit, si tamdiu extendatur morbus. Cum tandem iterum redit ad locum,
in quo initio morbi fuit, quartus Criticus incidit. Eodem modo quantum Lunae attinet, quocunque mensis die incipiat morbus, Luna ubi ad
oppositionem venit, insignem mutationem habet, et tantam partem,
ac quidem oppositam illuminatam habet, quantam in principio morbi opacam ostendebat, et contra
tantam opacam habet, quanta in morbi intio illuminata erat.
Eadem ratio est dierum Indicatoriorum. Quando enim Luna duo signa seu sexaginta gradus a
signo, in quo aegrotare quis coepit, attigisse dicitur, primus Indicatorius statuitur. Ubi
quatuor signa, seu 120. gradus a signo, in quo initium morbi fuit, Luna confecit, trigonus
fit, et secundus fit Indicativus. Sic etjam ubi ordine contrario ab opposito signo iterum ad
trigonum pervenit, tertius incidit Indicativus; quando denique a secundo quadrato ad secundum
sextilem progreditur, quartus est Indicatorius.
Quis motus Lunae in diebus criticis observadus. Verum hic dies non num erandi
sunt secundum Lunae motum diurnum medium, qui est 13. gr. 10. min. 35. sec, sed secundum Lunae
motum verum. Nam Luna nunc velox, nunc tarda est motu, neque aequalem numerum graduum singulis
diebus emetitur: unde nunc citius, nunc tardius ad quadracum vel oppositum signum pervenit.
Atque hinc procul dubio factum, ut Medici etiam praestantissimi in diebus criticis definiendis
varient, atque alii alios dies criticos numerent. Hippocrates equidem et Galenus vigesimum
diem pro Critico habent. Archigenes tamen et Diocles, eorumque sectatores, qui ipsius Galeni
testimonio, lib. 1. de diebus Critic. cap. 2. in artis operibus
diligenter admodum versati fuerunt, et in dierum decretoriorum varietate observanda
studiosissime laborarunt, vigesimum primum potius pro Critico habuerunt. Motum nimirum Lunae
verum Galenus et alii ejus temporis Medici, non sua, sed temporum culpa, ignoraverunt: ac
propterea mirum non est, quod in dierum criticorum computatione sese expedire non potuerunt,
et potius ad dies, quam ad Lunae motum respexerunt. Etenim si verum motum Lunae cognitum
habuissent, facile intelligere potuissent, nec ad septimum, nec ad decimum quartum, nec ad
vigesimum vel vigesimum primum, nec ad vigesimum septimum vel vigesimum octavum, dies criticos
ita stricte alligatos esse. Nam quando cunque venit Luna ad quadratum signum, vel ad
oppositum, tum dies critici constituendi sunt; sicut quando Luna venit ad sextilem, aut
trigonum, Indicatorii dies fiunt.At vero Luna non semper ad Quadratum
venit exacte die septimo, nec semper ad oppositum die 14. Sicut nec sextilem semper attingit
exacte die quarto, aut trigonum undecimo.
Criticos dies numerandi ratio Ut ergo paucis dies Criticos numerandi modum
comprehendamus, brevis modum criticos computandos ratio haec est Interrogetur aeger, quo die
ac hora decumbere incaeperit, vel quando tum robustus adhuc est, ut ambulet, quo die ac hora
sensibiliter morbum perceperit Quo cognito verus Lunae locus, quodl ex ephemeridibus facile
fieri potest, investigetur et computetur. Vero loco Lunae cognito statim patet, in quo signo
et gradu Lunam versare oporteat die quovis critico et Indicatorio. Exempli gratia, inceperit
quis aegrotare Anno 1624. die. 11, Febr. hora tertia pomeridiana. Verus Locus Lunae ad datum
diem et horam est 8. gr. 49. min. Y. Erit ergoprimus Indicatorius, quando ad sextilem Luna
pervenit, i. e. 60. gradus in Zodiaco peragravit, et ad 8. gr. 49. min II pervenit.
Primus vero Criticus, ubi primum Quadratum attingit, i. e. tria signa. seu 90. gradus.
Zodiaci, a signo, in quo Luna erat morbi initio, confecit, scilicet ad 8. gr. 49 min. [?].
pervenit. Secundus. Indicatorius erit Luna veniente ad trigonum, videlicet ad 8. gr. 49. min.
[?]. Secundus Criticus, quando pervenit ad oppositum signum, seu 8. gr. 49. min. [?] Tertius
Indicatorius erit Luna perveniente ad 8. gr. 49. min. [?] Tertius Criticus eadem progressa ad
8. gr. 49. min. [?] Quartus Indicatorius erit, Luna attingente 8. gr. 49. min. [?]. Quartus
Criticus eadem iterum perveniente ad 8. gr. 49. min. [?].
Ex quibus facile computare licet, (neque id hujus loci est tradere; cum vel Astronomiae
tyronibus illa computandi ratio sit notissima) quo die Luna adhunc vel illum locum ventura
sit, et quis proinde sit fururus dies Indicatorius, quis Criticus. Luna nimirum veniet ad 8.
gr 49. min. II. die 15. Februar. hora 21. 4. min. post meridiem, seu secundum vulgatum modum
numerandi, 16. Febr. horao 9. autemerid. atque ita Indicatorius dies erit a principio
morbiquintus, sive quando a principio morbi elapsi suerunt dies 4. horae 18. 4. min.
Ad 8. gr. 49. min. [?] perveniet Luna 21. Febr. hora 20. 5. min. p. m. seu communi modo
numerandi die 21. Febr: post horam 8. a. m. Atque ita secundus Indicatorius erit dies a morbi
principio undecimus, vel quod idem est, incipiet elapsis diebus 10. horis 17. 5. min. post
primum morbi insultum.
Ad 8. gr. 49 min. [?] veniet Luna die 25; Febr. hor. 14. 35. min. seu juxta vulgarem
computationem die 26. Febr. hor. 2. 35. min. a. m. Atque ita Criticus secundus erit dies a
morbi principio decimus quintus, vel quod idem est, exactis diebus 14. horis 14. 35. min.
Ad 8. gr. 49. min. [?], Luna perveniet die 29. Febr. h. 22. 57. m. p. m. seu vulgari modo
numerandi 1. Martii hor. fere 11. a. m. Atque ita tertius Indicatorius erit diesa principio
morbi 19. vel quod idem est, incipiet elapsis diebus 18. horis 20. fere.
Ad 8. gr. 49. min, [?] perveniet Luna die 3. Martii, paulo aute hor. 1. p. m. atque ita
tertius Criticus erit dies ab initio morbi 21, vel quod idem est, elapsis diebus 20. et 22
sere horis.
Ad 8. gr. 49. min. [?] Luna pertinget die 5. Martii hor. 2. 27: min. p. m. Erit ergo quartus
Indicatorius dies ab initio morbi 23. h. e. elapsis diebus 22. horis 23. et 30. min. fere.
Tandem ad 8. gr. 49. min. [?], iterum Luna perveniet die us. Martii, horae 11. 46. min. p.
m. Erit ergo quartus Criticus dies ab initio morbi 28. vel quod idem est, elapsis diebus 27.
hor. 8. 46. min.
Monendum tamen hic, Naturam non adeo stricte et exacte determinatum illud punctum observare,
quo Luna ad: perfectum a gradu, sub quo initio morbi fuit, quadratum, qui 90. gr. est, vel
oppositum, qui 180. gr. distantia constat, pervenit (aspectus hos partises vocant Astronomi)
sed saepe crisi antevenire et praevertere terminum illum, eamque instituere, quando Luna in
Zodiaco torgraedus, quot ad partilem aspectum. constituendum requiruntur, nondum peragravit;
et saepe Crisin procrastinare, ita ut eam instituat, quando Luna statum alias terminum jam
transgressa est, et plures, quam ad partilem aspectum, requiruntur, gradus confecit. Ubi
Platici Astronomis nominati aspectus sufficiunt.
Humorum dispositio et motus altera criticorum dierum caussa. Nimirum etsi Lunae
in diebus criticis constituendis vis sit maxima: tamen sola non fufficit: alioquin semper et
in omnibus aegris praecipue qui simul aegrotare incipiunt, sub eodem aspectu eaedem crises, et
quidem eodem modo contingerent: quod tamen non fieri ipsa experientia testatur. Accidit enim
saepe, ut plures eodem die aegrotare inciptaut, quorum tamen huic crisis septimo, alteri
decimo quarto, tertio vigesimo primo accidit: et quidem uni bona, alteri mala Itaque montus et
dispositio humorum adjungenda est. Haec enim in caussa est, ut crisis nunc citius, nunc
tardius, aliquando etiam intercalaribus diebus, aur aliquo indice accidat. Si enim humorum
coctio celerius vel tardius absolvatur, humoresque benignam vel malignam qualitatem
acquisiverint, et hoc vel illo die moveantur: naturam celerius vel tardius irritare
poterunt.
Tertia, natura corporis. His tandem accedit proxima crisis caussa, natura
corporis. Haec enim crises efficit; sed a Lunae motibus adjuta, et ab humoribus a Luna
conciratis irritata; quae cum majorem impetum morbi tolerare non potest, pugnam cum eo
aggreditur, et materiam morbificam expellit, et crisin efficit; et quidem nunc salutarem, si
potens sit, humoresque superaverit, concoxerit, et separaverit, coelumque favens habuerit:
modo infelicem, si debilissit coelumque adversum, morbumquesuperiorem,
vel utrumque sibi adversum experiatur.
Quae ad Crisin rectam necessaria sint. Ideoque ut tempus Crisis exactius
cognoscatur, haec omnia diligenter perpendenda et inter se conferenda sunt: ac propterea
notandum, primo Ne error aliquis committatur; quod fiet, si. Medicus sit prudens, aeger
obediens, astantes diligentes, extrinsece denique ad voluntatem Medici et aegri sese habeant:
quod nisi fiat, Crisis facile turbari potest. Secundo aegrotantis natura, viresque diligenter
perpendendae. Etenim virtus operantis variatur propter diversitatem recipientis. Itaque esto,
ut eadem hora duo incipiant eadem specie morbi corripi, verbi gratia, calido et sicco, et unus
illorum sit juvenis, alter senex, omnino diversa erit Crisis, et unus mori potest, alter
evadere; sicut saepe accidit, ut febres quaedam epidemiae senibus tantum non juvenbus, sint
lethales, quales erant quae anno 1616. hîc grassa bantur, a quibus e ducentis juvenibus vix
unus moriebatur, senes vero paucissimi evadebant. Esto quoque quod morbus et aetas duorum
aegrorum sit eadem, juvenilis scilicet: tamen et tum Crisis potest fieri dissimilis, eo quod
viversa sit natura et temperies corporis. unus enim calidus, alius frigidus esse potest, et in
aliis etiam differre. Esto insuper (quod tamen ipossibile est) ut sit plane una duorum
constitutio: nec fic tamen omnino eadem Crissis semper fieri potest. Superveniunt enim
quotidie res variae uni, quae alteri non eveniunt. Adduntque Astrologi et plurima alia, quae
in Crisibus consideranda sunt, nimirum positum Lunae in principio morbi in his vel illis
signis; augmentationem vel diminutionem luminis Lunae in principio morbi; Lunae accessionem ad
radios Solis, ejusque occultationem; aspectus Planetarum beneficorum vel malignorum, qui
tempore Crisis incidunt, et similia; ut et genituram seu thema aegri: de quibus plura
videautur in Jatromathematica Hermetis et apud alios Jatro mathematicae scriptores. Sed jam ad
signa Crisis accedamus.
CAPUT XIII. De Signis Crisis in Genere.
SUmme utile, et valde necessarium est scire, qumam sit futurus solutionis morbi modus. Nam
si hoc ignoratur, facile fieri potest, ut vel aeger, vel Medicus, vel adstantes aliquid
committant, unde instans crisis vel impediatur, vel tardetur, aut perturbatio, quae in
crisibus fieri solet, adeo angeatur, ut mortis periculum immineat. Praeterea cum instante
Crisi insolitae perturbationes praecedere soleaut, dolores, vigiliae, somni graves deliria,
respiratio difficilis, et similia, quae postea enumerabuntur: Medicus Crisi instante, vulgi
modo, his turbari non debet, ut monet Galen. 1. de dieb. decretor. c. 1. et.
3. de cris. c. 2.
Frunt autem et accidunt crises, ut etiam ex iis, quae supra dicta sunt, patet, folum in
magnis et acutis morbis; soletque ut Galenus, 2. aph. 3. scribit,
morborum magnitudini ac symptomatum vehementiae vel cito virtus succumbere, ita ut mali
expulsionem impetu sumto, natura superior evadat, bona crisis fieri: qui vero parvi sunt,
paulatim et sine critica evacuatione solvi solent. Sed hîc videndum, ne quis latente morbi
malignitate decipiatur. Saepe enim febres extra debiles apparent, neque ealorem magnum prae se
ferunt sub quo tamen latet malignitas, a qua vehementia symptomata, debilitas, vigilae, et
similia alia ortum habent. E quibus porro sequitur, Crisin saltem accidere in iis morbis, qui
a marteria, quae naturam lacessere et post pugnam facile evacuari possit, ortum habent, calida
sc. tenui et acri. Et si quoque interdum, et rarius in Quando in longis morbis crises
fiant. longis morbis subitae aliquae et criticae quasi evacuationes fiant: tamen si id
eveniat, necessarium est, ut aliquot dierum periodis antea morbi vehementes evadant, ac
velocitatem quandam acquirant, et acutorum quasi naturam induant. Quia autem acutorum quaedam
est differentia: quo acutior est morbus, eo vehementiores habet motus. Nam qui intra
quatuordecim dies finiuntur, et saepius crisi solvuntur, et majori cum impetu: at qui ultra
diem quadragesimum extenduntur morbi, rarius crisi solvuntur, sed potius conctione
terminantur; et si critice solvuntur, potius per abscessum, quam evacirationem, solvuntur, et
perturbatio adeo magna non est, nec subita solutio, sed imperfecta potius, et quae per aliquot
dies extenditur.
Deinde ut fiat crisis, vires suo modo robustae requiruntur. Nam si vires sint plane debiles
ac dejectae, tam vehementem motum ac periculosum certamen non aggrediuntur, sed in morbo non
lethali sensim morbum superant, in lethali vero paulatim succumbut: sed ad Crisin instituendam
talis virium constitutio requiritur, ut eae aut plane robustae sint, ac morbo superiores, et
causam morbificam salubriter expellere, legitimamque Crisin instituere possint; aut certe tam
robustae, ut etsi sint morbo inferiores, ei tamen sese opponere pugnamque cum morbo inire
valeant.
Praeterea ad crisin cogno scendam et praecognoscendam saciunt turbationes quae dam in
corpore, quae ante crisin oriri solent, et signa critica appellantur. De quibus Galenus, 3. de Cris. cap. 2. haec habet: Antecedit criticas
evacuationes et abscessus non mediorris perturbatio in corpore aegrotantis. Nam et difficiles
tolerantiae oriuntur, et vigiliae, et deliria, et graves somni; et difficiles anhelitus, et
vertigines tenebricosae, et difficiles sensus, et dolores capitis, colli, stoniachi, et
multorum aliorum membrorum. Nonnullis vero aurium sonitus oritur, et varii ante oculos
apparent splendores, et lacrymae involuntarie effiuunt, et urina retinetur, et labrum
agitatur,aut aliud aliquid tremulum fit,
oblivio et praesentium ignoratio, et vehemens accedit rigor, et plurimum paroxysmus consuetam
anticipat horam, et multus aestus, sitisque intolerabilis sequitur, clamant et saliunt sicut
furentes. De quo etiam, eodem lib. c. 10. haec habet: Futuram, inquit, praecognitionem habemus ex eo, quod
vehementer irritetur et urgeatur natur a morbo, atque ex subito praeter rationem circa corpus
factâ perturbatione. Omnino enim fit aliqua novitas, quando crisis futura est, vel circa
respirationem, vel circa mentem, vel visum, vel auditum, vel circa aliquid eorum, quae uno
nomine summatim critica accidentia aut signa nominamus. Verûm de his iterum aliquid
dicendum erit, ubi de signis temporis criseos agetur: Haec hîc in genere de signis criseos
sufficiant. Quia vero tria praecipue in crisibus spectanda esse diximus, differentiam, modum,
et tempus: de singulorum signis seorsim agemus.
CAPUT XIV De Signis Differentiarum in Crisibus.
Optima crisis signa. PRimo bonam et malam crisin quod attinet, optima crisis ex
eo cognoscitur et praecognoscitur, si signa illa quae diximus, critica praecesserint,
sequaturque deinceps sensibilis quaedam evacuatio, et, ut Galen. loco
allegato, 3. de Cris. cap. 2. scribit, repente multus sudor erumpat, aut vomitus aliquis
non parvus subsequatur, aut venter subito solvatur, aut copiosus fiat, fluxus sanguinis, aut,
haec omnia simul contingant.
Secundo necessarium est, si optima debeat fieri crisis, ut signa coctionis praecesserint, et
praecipue atque ante omnia, ut docet Galenus, 3. de Cris. cap. 3.
considerare oportet conctiones ex urinis et aliis excrementis et sputaminibus: testaturque ibi
Galenus, nullum se vidisse unquam intereuntem, qui coctionibus praecedentibus crisin
habuisset. In morbis thoracis et pulmonis praecipue sputa sunt consideranda: non tamen
urinarum inspectio negligenda: sed et alvi excrementa inspicienda. Si vero tantum febricitaret
aeger, sine visceris alicujus passione, aut etiam cum inflammatione epatis, renum, vesicae,
splenis, maxime urinas considerare oportet; sicut si circa ventriculum passio sit, primum
excrementa alvi inspicienda; deinde et urinae non negligendae. Quia vero optima crisis fit cum
signis coctionis, hinc sequitur, et hoc, optimam crisin vel in statu, vel paulo ante ipsum
fieri: tum enim omnia concocta sunt.
Tertio crisis bona in die indicatorio monstrata fuit.
Quarto optima crisis die judicatorio evenit; de quo Hippocrates, 4. aph.
36. sudores febricitantibus boni sunt, qui manare incipiunt tertio, quinto, septimo,
nono, undecimo, decimo quarto, decimo septimo, vigesimo primo, trigesimo quarto. Ii enim
sudores morbos judicant. Qui secus eveniunt, laborem et morbi longitudinem aut ejusdem reditum
significant.
Quinto bona crisis est, si naturae morbi conveniens excretio fiat: quod ex specie et idea
morbi cognosci potest, si nimirum in morbis biliosis biliosa, in pituitosis pituitosa
Haemorrhagia quos morbos solvat. evacuantur. Hinc haemorrhagia e naribus febres
ardentes, omnes inflammationes jecoris, lienis, quibus acutae febres solent conjungi, si fiant
, seu e directo, judicat: nonnunquam etiam phrenitidem. In lethargo
autem et peripneumonia haemorrhagia ita frequens esse non solet: inter quos affectus medium
locum tenet pleuritis. Rarius enim, quam febris ardens et phrenitis; frequentius autem, quam
peripneumonia et lethargus, haemorrhagia e naribus Quae evacuationes quos morbos
solvant. solvi solet. Sudores omnibus febribus familiares sunt, maxime ardentibus. De
quo Hippocrates, 4. aph. 36. sudores febricitantibus si evenerint
tertio die, et quarto et septimo, et nono et undecimo, et decimo quarto, boni sunt. Hi enim
sudores morbos judicant. Judicant et inflammationes calidas et acutas; sicut etiam quotidianas
febres cum vomitibus et dejectionibus pituitosis; et quartanas, si atra et varia simul
evacuantur; semitertianas etiam, si biliosa et pituitosa simul. Idem enim morbus variis
evacuationibus solvi solet. Febris ardens haemorrhagia, sudore, vomitu, dejectione biliosa;
tertiana vomitibus, dejectionibus biliosis, et sudoribus multis: phrenitis sudore bono,
calido, sc. et multo, per totum corpus, et praecipue circa caput et quidem die critico
emanante, interdum etiam haemorrhagia narium: omnes inflammationes calidae et acutae
haemorrhagia narium et sudore bono judicantur. Praesagium hoc ex natura et idea morbi desumtum
confirmataetas aegrotantis, antecedens victus ratio, locus, in quo decumbit aeger, anni
tempus, et praesens aeris constitutio: qua de re etiam multa Galenus, 3. de
Cris. cap. 3.
Tandem ex eventu de crisi judicatur. Si nimirum aegrotans post crisin febre liberetur,
symptomata remittant, facies meliorem colorem habeat. Unde et Hippocrates, 1. aph. 2. vult, ut aegri post evacuationes sponte factas facile ferant. Etenim si
humor, qui peccabat, evacuetur, aegrum, parte oneris levatum, vegetiorem et fortiorem fieri
necesse est: atque hinc, secundum Hippocratem, nox, quae crisin sequitur, magna ex parte
levior esse solet. In hac optima crisi cum omnes bonae criseos conditiones concurrant, et
crisis optima sit tuta, perfecta, fidelisque, non est opus tutae et perfectae criseos signa
peculiariter addere. Nam si materia sit optime notae appareant, et materia morbifica die
critico sensibiliter et copiose per convenientia loca evacuetur: sine periculo crisis
accidere, aegrumque a morbo penitus liberare solet.
Crisis ab optima declinantis signa. Sunt vero deinde crises, quae etsi bonae
sint, et ad salutem aegri tendant: iis tamen ut optimis Medicus fidere non potest: quae hoc
modo aboptimis discerni possunt. Crises tales non exquisitae coctionis
signa praecedunt, neque eveniunt in statu, aut paulo ante statum, sed in aug mento, et
tempore, quo coctio quidem incipit, nondum tamen plane absoluta est. Unde etsi bonae sint in
morbis non lethalibus: tamen non adeo fideles et tutae sunt. Nam si morbus sit salubris, et
omnia sese recte habeant, et ipse morbus ob magnitudinem non nimium festiner, errorque nullus
committatur: natura exspectat statum perfectamque coctionem. Si vero vel ob morbi
magnitudinem, motusque celeritatem, vel errorem aliquem, aut aliud natura irritetur: etiam
ante statum crisin instituere solet. Sed qui hoc modo convalescunt, aut recidivas patiuntur,
aut morbos longiores. Et quanto magis statum anticipat crisis, tantum ab optimae crisis naturâ
abest. Sed an omnes evacuationes ante coctionem malae sint, de eo sufficienter in fine capitis
10. egimus; statuimusque, etsi melius sit, ut coctio exspectetur, et nisi hoc fiat, plerumque
aegri evacuationibus talibus nihil juvantur: tamen si duae conditiones adsint, nimirum ii
humores evacuentur, qui peccant, et vires ferant, aegerque morbo levetur, tales evacuationes
non Inter sympousaticas evacuationes quae melior. simpliciter esse malas. Inter
caeteras tamen evacuationes, quae ante absolutam coctionem evenire solent, melior est
haemorhagia; adeo etiam, ut interdum nullis vel obscuris saltem signis coctionis apparentibus
larga sanguiais effusio morbos solvat: cujus rei exempla habentur 1. Epid.
comm. 3. aegroto 7. 3. Epid. comm. 3. aegroto 7. et alibt. Sed necessum est, ut tales
crises incertae, ex quibus aliquid boni sperari debet, non plane in principio, neque cum malis
signis appareant. Hoc enim si fiat, mortis potius, quam salutis indicium sunt. Insuper crises
illae imperfectiores a diebus indicibus semper non indicantur, vel non fiunt in die
decretorio, sed intercalari aliquo. De quo Hippocrates, 4. aph. 29. Febricitanti si sexto die rigor fiat, judicationem habet difficilem, id est, ut Galenus
explicat, parum firmam certamque, ita ut facile revertatur febris, vel in longum tempus
protrahatur. Dictumque etiam est supra de diebus criticis, sexto die cum magna corporis
perturbatione et gravissimis symptomatibus crisin fieri: cui fere similis est crisi, quae die
octavo aut decimo contingit. Praeterea in tali crisi evacuatio non plane respondet naturae
morbi, ut si morbus est biliosus, aegerque aestate decumbat, vomitu et per alvum multa
pituitosa dejici solent: nec excretio est satis copiosa, sed parca fit evacuatio, unde
metuendum est, ne morbos revertatur. Sin vero omnia fere sese recte habere videantur: tamen si
aeger non bene ferat illam evacuationem, pulsus non fiant meliores, aeger morbo non levetur,
et nox, quae crisin sequitur, quod in bona crisi fieri solet, non sit levior et tolerabilior;
aut si levari morbo aeger videatur, mox tamen febris redeat, et symptomata iterum omniaingravescant: nec haec crisis plane bona est. Non enim solum imperfectate
crises fiunt ob stimulationem materiae, sed et ob imbecillitatem naturae. Talem autem
imperfectam crisin cognoscimus ex eo, quod signa coctionis atque alia bona signa adfuerunt:
sed cum vires sint imbecilles, perfectam crisin Natura instituere non potest: quod ex pulsu
imprimis percipitur, et iis, quae praecesserunt, magna videlicet et vehementi corporis
perturbatione, quae aegrum valde debilitavit. Si tamen signa coctionis perseverent, aegerque
vel sponte, vel Medici industria vires colligat: sequente critico, vel etiam intercalari
reliqua crisis exspectabitur. Atque hae crises etsi saepe salubres sint: tamen non semper sunt
tales, sed saepe aegri ex iis moriuntur, si nimirum signa mortis accedant: et tunc tales
crises simpliciter pro malis habendae sunt, quarum haec sunt signa.
Mala crisis signa. Cognoscitur crisis mala ex signis optimae crisi contrariis.
Primo enim tales crises non exspectant tempus coctionis, sed ante statum, irritatâ naturâ a
materiae malignitate aut copia, instituitur, et subito hominem vel interimit, vel in statum
deteriorem conjicit. Secundo crisis mala est, quae talis in die Indicatorio fuit indicata;
exempli gratia, si quarto aut undecimo nubecula nigra in urina, aut aliud malum signu
appareat. Saepe tamen crisis mala non indicatur, sed repente ingruit. Atque talem crisin
praenoscere non ita facile est; cum aeget mori possit tam sine crisi, quam cum crisi. Verum
eventuram in morbo lethali crisin malam, ex eo cognosci potest, quod vires non sint plane
prostratae, sed tales, quae adhuc crisin tentare possint; morbus vero valde urgeat, et naturam
vehementer irritet. Quam jam instare docet subita aliqua facta in corpore perturbatio; de quo
supra diximus. Et si jam talis crisis accidat, non die decretorio eveniet, sed fere sexto,
octavo vel simili. Neque evacuatio Naturae morbi respondebit: ipsaque excretio per se mala
erit; aegerque non levabitur inde, sed vel morietur, vel in pejorem statum incidet.
Verum notandum hîc, accidere interdum, ut etiam in mala crisi aegri melius habere et
quiescere videantur; quae res Medicum incautiorem decipere posset. Sed Medicus prudes sit
memor ejus, quod habet Hippocrates, 2. aph. 27. Iis, quae praeter rationem
levare videntur, fidere non oportet; nec turbari, si quid temere gravius acciderit.
Istiusmodi enim multa sunt incerta, nec durare diu aut persistere solent. Nam si diligenter
talis crisis cum bona comparetur, non parva apparebit differentia. Nam in bona crisi aegri non
solum quietiores fiunt, sed et morbus ac symptomata remittunt, aut plane evanescunt, pulsusque
fiunt fortiores et meliores. In mala V. crisi etsi aeger nonihil quietior fieri videatur:
tamen incerta et instabilis est tota illa permutatio, aegerque mox adpejorem statum redit. Etenim saepe fic, ut calor febrilis cum calore nativo exspiret, atque
tum paulo post, si aeger sese paululum moverit, aut si etiam quieverit, animo deficere solet,
et pauco ac lento sudore effuso mori. Quapropter in istis suspectis crisibus et pulsus, qui in
malis crisibus languere, et inordinatiores reddi solent, atque alia mortis signa diligenter
perpendere decet, ne ei, quem paulo post mors occupabit, salus promittatur. Et omnino signa
lethalis morbi studiose cosideranda sunt, ut de natura crisis recte judicare possimus.
Interdum enim accidit, ut morbus sit lethalis, viresque firmiores, atque tum morbus non una
vice, ut in simpliciter lethalibus, naturam ex pugnare et prosternere potest, sed iteratis
viribus ipsam aggreditur, et tandem prosternit, unde pro una mala et simpliciter exitiali
crisi plures imperfecte malae, antequam aeger moriatur, eveniunt. Cognoscitur autem talis
crisis ex eo, quod vires robustiores sint, quam in crisibus simpliciter malis, et initia
quaedam ac rudimeta quasi coctionis interdum appareant, sed instabilia, ita ut hodie ea
appareant, cras iterum perfectae cruditatis signa conspiciantur. Natura enim robustior aliquo
modo vires suas exserere, et aliqua coctionis vestigia materiae imprimere conatur: sed quia a
materiae malignitate et copia opprimitur, signa coctionis non sunt stabilia, nec augentur, sed
iterum evanescunt, et humores ad priorem cruditacem redeunt. Talis crisis, lethalis
imperfectae exstat historia apud Hippocratem, 3. Epid. comment. 2. aegroto
12. de muliere, quae in mendacium foro decumbebat, quae huc transferri potest.
Crises mala incertieres. Conclusionis loco hoc in genere hîc notandum est ex
Galeno, 2. de cris. cap. 10. quod crisium ad mortem tendentium praecognitiones minus stabiles
sunt, et valde prudentem et arte instructum atque exercitatum Medicum requirunt, Sicut enim in
bonis crisibus scientia ac firmitas praevalet: ita in malis plurimum incertitudinis et
conjecturae est: cum determinati sint atque ordinati naturae motus, cum valida est, et
materiae dominatur, suisque propriis rationibus operatur; indeterminati vero atque inordinati,
atque adeo incogniti, quando succumbit. Quapropter signa salutis et mortis diligenter
perpendenda sunt.
CAPUT XV. Signa Crisis per Excretionem et Abscessum
futurae.
POrro cum crisis omnis duobus modis fiat, ut dictum est, vel materiae e corpore excretione,
vel ejusdem in alium locum transpositione: videndum jam est, quando per excretionem materiae
morbificae crisis, quando vero per abscessum speranda sit. Etsi vero hoc optime discerni
potest ex signis excretionum et abscessuum in specie: tamen etiam in generequaedam signa exhibere nobis possunt morbi species, motusque, tempus anni, aegri
natura et aetas. Nam si morbus sit valde acutus, ex tenui et acri materia ortus, et crisis
primis periodis sit futura, per excretionem crisis sperari potest. Materia enim talis facile
extra corpus propellitur, et biliosae febres saepe sudore aut vomitu solvi solent. Si quoque
sit virtus fortis, potius per excretionem, quam abscessum, speranda est crisis. Nam natura
fortis materiam potius penitus e corpore ejicit, quam in alium locum transfert. Pulsus etjam
altus excretionem significat. Si vero morbus non sit valde acutus, materia non valde tenuis et
acris, sed crassior, virtus non admodum robusta: per abscessum potius evacuatio speranda;
praesertim si longo tempore urinae tenues et crudae exerint. In Juvenibus quoque magis per
excretionem Crisis fieri solet; in senibus per translationem, Galen. 3. de cris. c. 11. Viae
quoque et aptitudo ac propensio corporis monstrat, an sit futura crisis per abscessum, vel per
excretionem. Nam si viae sint patentes, aegroque sudor aut vomitus familiaris sit: hoc modo
fere ab acutis morbis liberatum iri credibile est. Qui vero articulorum aut aliarum partium
doloribus vexantur: in his natura ad consuetum locum solet materiam deponere. Considerandum
quoque anni tempus. Hyeme enim, utpote quo tempore humores magis dominantur frigidi, et ob
aeris externum frigus ad motum ineptiores redduntur, magis abscessus, quam excretiones fiunt.
Si quoque excretio inchoata, sed non absoluta fuerit, reliquum in abscessum terminari solet.
De quibus videatur Hippocrates, 3. progn. t. 23. 24. 25. 26. 29: 2. progn. 34. 4. aph. 44.
Galenus, in commentariis in allegata loca, et inprimis cap. 11. l. 3. de cris. Ut summatim rem complectamur: Crises per
excretionem habent sua determinata indicia, de quibus mox dicetur: quae si absint, et neque
haemorrhagiae, neque vomitus, neque sudoris signa, neque similis excretionis conspiciantur,
abscessus, si crisis speranda est, futurus est.
Antequam vero in specie singularum crisium signa afferamus, prius illa generalia bonae et
malae crisis signa, quae supra enumerata sunt, hîc in specie quasi excretionibus et
abscessibus applicabimus, et monstrabimus, quae excretiones bonae, qui ite abscessus boni
sint; qui contrario Excretionis bonabel malae signa. modo sese habeant. In
excretionibus consideranda sunt ea, quae proponit Hippocrates, 6. epid. comm. 2. t. 33. Eae
evacuationes bonae sunt, cum evacuatur, ut convenit, et qualia, et quâ, et quando, et quantum
oportet. Itaque primo, si bona debet esse evacuatio, qualitas seu idea humoris recte sese
habeat. Humor enim, qui peccat, evacuari debet; et quidem victus a naturâ ac elaboratus, non
crudus. De quo Hippocrates, 1. aphor. 2. In turbationibus alvi, quae sponte
fiunt, si, qualia oporetet, purgentur, confert, et facile ferunt; sin minus, contraria.
Et passim. Hippocrates dejectiones, vomitus,aliasque excretiones, quae
male coloratae, foetidae sunt, et omnia non cocta et alaborata damnat. Secundo debita
quantitate evacuari peccans humor, totusque una vice excerni debet; siquidem si aliquid
relinquatur, recidivas facere consuevit, ut est 2. aph. 12. De quo etiam Galenus, 1. prorrh. com. 2. aph. 47. in genere ait; Nihil eorum, quae decretoria sunt, exigua
secerni debere. In specie stillicidium sanguinis e naribus passim ab Hippocrate
improbatur, de quo supra, c. 6. dictum. Vomitus exiguos damnavit, allegato
loco, Hippocrates. Eadem ratione etiam aliae excretiones, quae magnitudini morbi non
respondent, damnantur. Contra non minus malae sunt evacuationes quae nimis copiosae sunt, cum
vires dejiciant. Tertio, bona excretio fiat die critico. Nam si die non critico fiat, indicio
est, non a natura recte agente, sed a materiae copia, et malignitate stimulata eam institui.
Quarto justo modo, non sensim, sed confertim, et per loca confereutia fiat.
Abscessus boni bel mali signa. Abscessus vero quod attinet, ut omnes critici
motus boni sunt, si concoctâ materiâ fiat; mali vero et suspecti, qui eâdem crudâ adhuc
existente accidunt: ita et abscessus coctâ materiâ erumpunt. Docet hoc Hippocr. 1. Epid. comm.
2. t. 46. Cruda et inconcocta, aut in malos abscessus conversa, aut , aut dolores, aut diuturnitatem, aut morbum, aut recidivas
significant. Secundo, bonus abscessus habeat laudabilem substantiam, figuram, colorem,
maguitudinem. De hoc Hippocrat. 6. com. 1. t. 13. Tubencula foras
extumescentia, at acumvinta, in turbinemque gracilescentia, aequabiliter maturescentia, non
circum dura, declivia, et non bifida, meliora: contraria vero mala; et si quamplurima
contraria, pessima. Si nimirum tumor forâs non satis extumescat, non sit acuminatus,
neque in turbinem gracilescat, non equaliter maturescat, sit circum durus atque bifidus.
Colore etiam boni abscessus sunt rubro, flavo vel albo. Si vero sunt rubro, flavo vel albo. Si
vero colore sint admodum rubente, vel livido, vel nigricante, mali sunt. Et notissimum est,
exanthemata et variolas, si sint colore livente vel nigro, esse periculosiores reliquis.
Magnitudo sit mediocris: tanta quidem, quae materiam vitiosam capere possit: non major tamen,
quâm ut eandem sustinere queat. Nam si major sit abscessus, securus non est, me tusque est, ne
internam aliquam, partem obsideat. Perseverent quoque ejusmodi abscessus, si boni futuri sunt,
necesse est: si vero evanescant, antequam suppurentur, nulla praecedente evacuatione, mali
sunt, et non parvum ab iis imminet periculum. Docuit hoc Hippoctate, 2. prognost. t. 68. Si abscessus evanescit ac retrocedit, nequaquam egrediente exscreatione, ac
febre detinente, difficilis morbus est. Periculum enim delirii, mortisque imminet. Idem
abscessus si boni sunt, cito suppurantur. Unde Hippocrates, 2. prognost. t. 64. Quibus abscessus fiunt ex pulmonia, et circa aures, ac suppurantur, aut ad
inferiora loca, ac ad fistulam perveniunt, isti evadunt.
CAPUT XVI. Per que Loca sit futura Excretio, et ubi sit futurus
abcessus.
SEd jam in specie de excretionum et abscessuum signis agemus. Et primo videamus, per quem
locum et modum sit futura excretio, an per haemorrhagiam, an per sudorem, vomitum, per alvum,
urinam per haemorrhoides. Docet autem hoc humoris inclinatio. Nam circa eas partes. ad quas
humor expellendus a natura movetur, vel per quas movetur, sentitur quaedam mutatio, ut jam in
specie in singulis excretionum speciebus Haemorrha gia nariu signa. patebit. Et
primo quidem haemorrhagia narium quod attinet, signa ejus complexus est Hippocrates, 1. epid.
com. 2. tex. 55. In ardentibus caeterisque febribus, quos colli dolor,
temporu guvitas, caligo oculorum, vel hypochondrii etiam contentio non cum dolore corripit,
his e naribus sanguis profluit. Et. 3. progn. t. 37. Quibus per febrem
talem dolet caput, et pro tenebris ob oculos effusis hebetudines subeunt oculorum et splendor
obvertitur, et pro oris ventriculi morsu circa ilia, aut laeva parte, aut dextra aliquid
comtenditar, neque cum dolore, neque cum instammatione: sanguinem e naribus in his fluere pro
vomitione exspectandum est. Magis vero et hîc in adolescentibus sanguinis fluorem exspectari
oportet. Quorum etiam mentionem facit, 1. prorrhet. comm. 3. text. 50. 51. 53. 55. 56; In
Coacis praedict. t. 166. 167. 168. in codice Foesit. Quibus, t. 195. surditatem addit: prorrh.
text. 45. oculorum ruborem, ac, t. 44. vigilias. De quibus omnibus notandum, ex his quaedam
esse communia, vigilias, surditates, tinnitus aurium, quae cum aliis quidem conjuncta ad
praesagiendam haemorrhagiam faciunt, sed per se propria signa non sunt. Deinde signa haec non
semper omnia apparere; sed sufficere, si duo, aut tria conspiciantur. Quo tamen plura
conspiciuntur; eo certius futuram haemorrhagiam praedicunt. Sunt autem praecipua, capitis,
cervicis, temporum et colli gravitas, visus hebetudo, et caligo, aut splendor, rubedo
oculorum, tensio hypochondrii, et difficilis respiratio.
Primo enim hypochondria absque dolore (Nam si dolor adsit et conjungatur, potius
inflammationem ea parte subesse significat) tendi solent, ob sanguinis circa fontem suum, qui
est epar, et venarum radices, motum, qui postquam ad superiores partes viam affectat,
respirationis difficultatem atque angustiam quasi efficit; quae tamen non diu durat.
Conjungitur et dolor capitis; qui tamen non statim ab initio adfuit, ut morbi totius symptoma,
sed primum in perturbatione, quae crisin antecedere solet, ortus fuit. Praeterea et cervix ac
collum afficiuntur, materiâ sursum repente, et membranosas partes distendente. Posthaec solet
pulsus arteriarum in altu tolli et vehementior fieri, atque; ipsae in temporibus micare
conspiciuntur. Quibus adhuc alia accedunt signa. Nam facies et oculi sonent.rubicundiores fien, ob sanguinem ad superiores partes elatum, et jam exitum per nares
quaerentem. Oculi inviti lacrymas emittunt, et splendores iisdem obversantur, aut caligo
oboritur: quia magna spirituum aut vaporum cum sagnuine copia repente in partes superiores
irruit, meatusque nonnihil obstruit, et vapores in caput elati etiam in oculos erumpunt, atque
in humorem aqueum penetrant, ibique subsistentes imaginum extra oculum speciem referunt.
Afficitur et hîc interdum imaginatio et aegrotantibus quaedam tubra spectra obversari
videntur; Cujus rei exemplum affert Galenus, lib. 3. praecogn. ad posth. c. 13. de quodam, cui
antequam sanguis e naribus erupit, rubri coloris serpens per laquearia repere, et supra lectum
ferri visus est, unde aeger expavit, et e lecto aufugere voluit. Hinc jamjam imminente
haemorrhagia aegri digitis nares scalpere incipiunt. His accedit interdum delirium. Atque haec
signa sunt certiora, si aetas aegroti et natura, anni tempus, et praesens aeris constitutio
consentiant. Etenim si aeger sit adolescens aut juvenis, naturâ calidus, et sanguine repletus,
et ipsi alias seu sano seu aegro tantes hoc modo judicantur.
Sudoris critici sima. Per sudorem vero, qui frequentissime in morbis acutis
accidit, et quod inprimis ardentes rebres, ut et intermittentes, judicari solent, crisin
futuram praesagiunt urinae subita suppressio, atque hanc excipiens regor. Quae signa proponit
Hippocrates, 6. epid. comm. 1. tex. 10. Nimirum si alvi excrementa supprimantur, aut pauciora,
quam ante, reddantur; utinae quoque supprimantur, et absint signa haemorrhagiae, vomitus,
mensium ac haemorrhoidum: rigorem jam instare, et hunc sudorem secuturum indicio est; atque eo
magis, si aeger deliraverit: quem jam jam prorumpentem pulsus mollis, undosus et fluctuans,
exteriores partes calentes ac tubentes, cutis mollis, calidusque quidam vapor e corpore
erumpens significat. Nam cum urinarum et sudoris sit eadem materia, serosa scilicet, si illa
ad habitum corporis, sudoris materia futura, mittatur, urinam supprimi necesse est. Eadem
autem materia in universam molem corporis penetrans acrimonia sua nervosum genus vellicat,
utde rigor oriri solet. Sed quia a rigore, urinaeque suppressione aliquando haemorrhagia,
aliquando vomitus, aliquando alvi fluxus sequi solent, necesse est, ut horum signa adsint
Vomitus critici signa. Tertio per Vomitum crisin futuram monstrat motus humorum
ad ventriculum; unde omnia illa vomitus signa, quae Galenus, 3. de cris. c. 10. recitat, ortum
habent. Nimirum ventriculi morsus cum dolore capitis, vertigine, tenebrae oculis objectae,
agitatio labii inferioris, multum ac tenue sputum ex ore effluens, nauseaac fastidium. Nam primo ob exhalationes, quae ex humore ad ventriculum ruente in
caput attolluntur, cerebrum ejusque membranae afficiuntur et vellicantur, arque hinc dolor
acutus et mordicans, sicut in haemorrhagia instame tensivus, oritur. Iidem vapores et
exhalationes ad oculos delati caliginem, tenebras et vertigines excitant. Humor autem acris
dum ad ventriculum movetur, eum, ejusque os, praecipue superius, quod exquisito sensu
praeditum est, vellicat; unde fastidia, oris ventriculi dolor, tenuisque sputi copia provenit,
et ob communitatem tunicae, quae faucibus, gulae et ventriculo continua est, labrum inferius
concutitur atque agitatur. Solet et accidere rigor aut horror, et hypochondriorum frigiditas;
quae eveniunt ob motum humoris acris et biliosi per partes sencientes ac membranosas ad
ventriculum et partes supepiores, ob quem etiam calor nativus ad interiora contrahitur; pulsus
fit durus atque inaequalis, quod cor afficitur ab ore ventriculi: accedit difficultas
spirandi, ob musculos thoracis, quibus similiter impertitur affectus oris ventriculi.
Complexus est haec omnia Hippocr. 3. progn. text. 30. Si quis, inquit,
per febrem non exitiosam dixerit, se caput dolere, aut etiam tenebricosum
aliquid ob oculos obversari, aut si oris ventriculi mosus in eo extiterit, biliosa vomitio
adveniet: si algor quoque prehenderit, et interiores ilium partes frigidiores fuerint, adhuc
vomitus citius aderit: si quid vero bibat esitetque sub hoc tempus, per quam cito
vomet.
Excretionis albi critica signa. Si vero per excretionem alvi crisis furura est,
manifestum, exquisitum et proprium signum, ut docet Galenus, 3. de cris. cap. 11. nullum est,
sed ex eo, quod adsunt quidem crisis signa, desunt autem signa vomnitus, vel figuxus
sanguinis, vel sudoris, profluvium alvicolligere licet. Quanquam etiam, si nullum horum
signorum, adsit, nondum hoc tantum, sed etiam per haemorrhoides, et mulieri bus per menstrua
crisin fieri posse arguit: quae tamen distingui possunt per sua signa, de quibus postea
dicetur. Sunt etiam quaedam hîc signa, quae non immerito considerantur, qualia proponit
Hippocrates in Coacis, dum inquit: Quibus ructus, status, strepitus et
instatio ventris, his alvus perturbatur. Haec enim omnia humoris ad interiora et ad alvum
inclinationem monstrant. Ructusque et flatus et strepitus generatur et crassiore spiritu, qui
dum per superius orificium ventriculi extruditur, ructus excitat; dum vero per anfractus
intestiorum errat, nec erumpit, strepitus quidam excitatur; modo tenuis ac sonorus, dum per
tenuia intestina; modo cum murmure quodam, dum per crassiora atque ampliora intestina vagatur.
Ex eodem quoque spiritu crasso, dum non excernitur, venter attollitur atque inflatur. Et
quidem solitum illum, quem humor et flatus per crassa intestina excitat, ficta voce appellant, qui certissimum excretionis alvi signum est, et
excrementummentum humidum subesse significat. Quae omnia confirmantur,
si die indicatorio aliqua ad hanc excretionem naturae inclinatio praecesserit; atque aeger
etiam tempore sanitatis huic evacuationi sit assuetus. Addi his posse videntur ea, quae habet
Hippocrates, 4. aph. 20. Si citra febrem tormina adsint, et genuum gravitas, et dolor
lumborum, per inferiora purgatione opus esse significat. Etsi enim in hoc aphorrismo de iis,
qui citra febrem purgatione per alvum opus habent, loquatur: tamen ad febricitantes quoque
commode haec tracudi possunt. Nam biliosus humor copiosus per alvum dejici vix potest, quin
aliqua mordicationem et tormina intestinis excitet. Lumborum quoque dolor, genuumque gravitas
accidere solet, materiâ ad inferiora descendente. Quanquam enim tensio circa spinam, in
mulieribus menses, in viris haemorrhoides praesagire solet: aliquando tamen etiam alvi
dejectionem praesagire potest, ubi materia ad crassiora intestina fertur, quae in lumbis
vertebris connectuntur. Urina interdum etiam supprimitur, aut parcior redditur. Ut enim,
secundum Hippocratem, 4. aph. 83. mictus noctu plurimus parvam dejectionem
significat. Ita contra, si urinae supprimantur, aut parcius reddantur, copiosiorem alvi
dejectionem indicant. Potest tamen urinae retentio etiam sudorem significare. Quamobrem
spectare alvum oporter, qui ub laxa est, dejectionem; ubi adstricta, sudorem significari ab
urint retentione desponstrat.
Per urinam futura exeretionis signa. Per urinam futuram excretionem autores
eodem modo per absentiam signorum, quae alios crisium modos indicare solent, cognoscere
docent. Fiet nimirum per urinam crisis, si crisis speratur, et absint signa haemorrhagiae,
sudaris, vomitus, alvi dejectionis, haemorrhoidum, mensium, atque inprimis capitis,
hypochondriorum, ventriculi, intestinorum dolor absit; aegri non vehementer jactentur, nec
valde sint inquieti. Adsit vero quaedam hypochondrii gravitas, et circa vesicam inflationis
sensus; ac postea incipiat urina augeri, dejgectio vero retineri, et aeger, dum mingit,
ardorem quendam urinae percipiat.
Crisis per menses fuitura signa. Crisis per menses futura utagnoscatur, primo
videndum est, an aliarum evacuatianum genera, haemorrhagiae, sudoris, vomitus, alvi
dejectionis, absint. Tum enim, si de, crisi suspicio est, per mensium profluvium sperari
potest. Atque inprimis si tempus, quo fluere solent, adsit, et reliqua respondeant: praecipue
si concurrat lum borum aestus et gravitas, et hypogastrii tensio ac dolor, qui solet fieri ob
copiam sanguinis eo confluentis, et venam cavam, quae ad lumborum vertebras descendit,
distendentis. Quaerendum quoque est ex aegrotante de aliis symptomatibus, quae instante
mensium fluxu familiariter pati solet: cum aliis venter, aliis crura, aliis uterus, aliis
etiam os ventriculi doleat. Haec enim si postea, crisi instante, conspiciantur, magis
Medicumconfirmant, et indicant eam per menses futuram.
Per haemor thoides futurae crisis signa. Per haemorrhoides tandem rariores
fiunt crises. Quia non omnibus haec evacuatio familiaris est. Quibus tamen aliâs per
haemorrhoides sanguis fluere solet, in iis etiam crisis per haemorrhoides sperari potest si
reliquarum excretionum, quas jam saepius nominavimus, signa absint atque aeger aestum aliquem
circa spinam dorsi, aut dolorem, aut tensionem lumborum, vel dolorem in ab domine
percipiat.
Interdum tamen accidit, ut non solum per unam, sed et plures partes ac vias critica
evacuatio a natura instituatur: quamobrem danda est opera, ut tales quoque crises, quae per
plures excretiones fiunt, cognoscantur. Cognoscuntur vero ex signis plurium excretionum
concurrentibus. Exempli gratiâ, si adsit capitis et colli dolor, facies rubicunda evadat,
arteriae temporum micare incipiant, oculi caligent, hypochondrii fiat distensio, respiratio
subito reddatur difficilior, urina supprimatur, rigor vehementior exoriatur, pulsus fiat
undosus, cutis mollior et humidior; et alia signa, quae vomitum, alvi fluxum, mensesque et
haemorrhoides significare solent, absint: crisin per haemorrhagiam narium et sudorem futuram
indicio est. Eodem modo si sudor cum vomitu, aut mensibus, aut alia excretione conjungatur,
signa conjuncta apparebunt.
Jam etiam, in quem praecipue locum Quo loco sit futurus abscessus. Natura
materiam morbificam sit translatura, et quo in loco sit abscessus futurus, videndum est.
Scribit de hoc Hippocrates, 2. prognost. text. 66. Abscessus, inquit,
oriuntur, hi in locis inferioribus, in quibus calor quidam evidens ilia
fatigat; illi in supernis, in quibus ilia sine tumore et sine dolore perfestunt. Et, 4. aph. 31. scribit qui per febres lassitudinem sentiunt,
iis ad articulos et juxta mammillas potissimum abscessus fiunt. Et eodem in libro, aph.
33. Si quae ante morbum pars laboraverit, ibi morbi sedes erit. Addit
Galenus, 3. de cris. cap. 11. haec: ubi morbus non fuerit valde diuturnus, si subita
difficultas anhelitus aegroto superveniat, mox quiescat, eamque gravitas capitis ac dolor
subsequatur, et gravis somnus ac surditas; Huic in glandulosis carnibus post aures necesse est
abscessus fieri. Et de ab scessibus post aures, seu de parotidibus ha bentur plura, 3. prorrh. at. 62. usque, ad finem libri. Nimirum ex materiae vel sursum
vel deorsum inclinatione ad partes superiores vel inferiores abscessum, futurum conjici
potest. Et materia si sit tenuis, potius movebitur in partes superiores, quam inferiores. Et
si natura sit fortis, potius versus inferiora, et procul a visceribus, quam versus superiora
materiam depellet.
CAPUT XVII. De Tempore Crisis.
NOn vero sufficit scire crisin futuram esse, sed inprimis necessariumest, cognitum habere, quo tempore crisis futura sit. Ita enim Medicus rerum suarum rationes
rectius inibit, atque omnia circa aegrum melius ordinabit. Pendet autem tota fere de tempore
crisis praecognitio ex status praecognitione; de quo supra dictum. Quapropter maxime
Signa, e quibus tempus crisis cognoscitur. necessaria hîc saltem afferemus
Praecipua autem signa, e quibus tempus erisis cognoscitur, sunt signa coctionis et cruditatis.
Nam in morbo salutari non fiet crisis, nisi signa coctionis in aliquo die indicatorio vel
decretorio prius apparuerint: et quidem si coctionis notae sint evidentes, et plane de salute
spes sit, proximo septenario crisis instituetur. Quarto die crisis futurae signa.
Si itaque primo die signum coctionis manifestum appareat, et reliqua omnia nihil periculi
portendant, morbi solutio et crisis quarto die speranda est. De quo Hippocrates, 3. prognost.
aph. 2. Simplicissi mae febres et sigis firmatae securissimis, quarto die
aut citius desinunt. Si vero primo die non appareat manifestum coctionis signum, alii
dies consulendi sunt, et si signum in aliquo dierum decretoriorum appareat, proximo
quaternario crisis speranda est.
Septimo fulura crisis signa. Itaque si quarto die signa coctionis appareant,
speranda est crisis in septimo: quod docuit Hippocrates, 4. aph. 71. Quibus
die septimo futura est crisis, iis urina rubram die quarto nubeculim habet, et caetera pro
ratione. Atque ita deinceps. Quae autem sint signa coctionis, dictum est supra.
Deinde cum signis coctionis con jungenda sunt ea, quae morbi idea, magnitudo, motus et mos
suppeditat. Nam acutorum morborum non omnium est eadem ratio. Sunt quidam acutissimi, qui uno,
vel duobus, vel tribus, vel ad summum quatuor diebus judicantur: de quibus, allegato toco, Hippocrates; Simplicissimae febres ac signis firmatae securissimis,
quarto die, aut citius desinunt. Ut autem cognoscatur, quae febres mites sint, quae
mitissimae, quae malignissimae: vires signorum, quae salutem et mortem praesagiunt, perspectas
habere oportet.
Sunt deinde alii morbi, qui ad septimum usque diem extenduntur; alii qui ad decimum quartum.
Si quis enim acuta febre laboret, nullum autem adsit lethale signum: neque etiam ulla
conctionis nota: huic in quarto crisis non accidet. Quapropter videndum, an sicut nulla adest
coctionis nota, ita etiam nullum longi temporis signum adsit. Hoc enim si absit secundo
quaternario morbus judicabitur. Quod si longi temporis signa adsint, etiam septimum diem
excedet: quantum vero excendetur, non licet primis diebus cognoscere, sed sequentibus.
Singulis enim quaternariis signa sunt consideranda, et, ut Hippocrates, 3. progn. aph. 6. docet, a primo die animadvertere oportet, et singulis quaternariis
considerare. Ita enim non latebit, quo morbus vertetur. De quo legatur integrum c. 13. l. 1. de dieb. decret. Morbi motus etiam crisis tempus docet, cum
monstret,utrum crisis die pari vel impari sit futura. Nam, ut est apud
Hippocratem, 1. Epid. com, 3. t. 13. Quae paribus diebus accidunt, paribus
diebus judicantur: quorum vero sunt in imparibus accessiones, imparibus judicantur. Cum
enim natura, a materia morbifica stimulata, soleat eam expellere; magis vero irritetur die
paroxysmi: natura in paroxismis crises instituere solet; adeo, ut Galen. 3. de Cris. c. 3.
scribat, Archigenem in tota sua vita bis tantum observasse in die leviori crisin fieri, se
vero semel tantum.
Consideranda quoque ipsius morbi tempora. In salutari enim morbo crisis perfecta non accidit
ante statum: imperfecta vero etiam in augmento. Crises vero exitiales fiunt vel in principio,
vel in autmento. In principio quidem, si morbus sit vehementissimus, et vires valde debiles:
in augmento vero, si vires non adeo sint debiles. Tum enim aliquandiu se morbo opponunt, sed
tamen paulo post succumbunt. Ex his signis omnibus, quae nimirum a cruditate et coctione,
morbi ideâ, magnitudine ac motu desumuntur, conjunctis, adhibitâ etiam consideratione
temporis, anni, regionis, aetatis, temperaturae aegri et similium, qua ratione tempus crisis
investigari possit, docet Galenus, cap. 4. l. 3. de Cris.
Iam instantis crisis signa. Jam vero instare diem crisis, monstrant signa
critica dicta, quae supra etiam et Galeno, lib. 3. de Cris. c. 2. enumeravimus; quae reliqua,
quae hactenus recensita sunt, signa confirmant. Hinc, ut Hippocrates, 3. aph. 13. habet, Quibus crisis futura est, nox, quae accessionem praecedit, gravior esse
solet; quod si de die appareant talia, crisis in nocte speranda est. Quapropter haec
signa diligenter consideranda sunt. Nam si animad vertantur in aegro , vigiliae, deliria, graves somni, difficilis anhelitus, vertigines tenebricosae, difficiles
sensus, dolores capitis, colli et stomachi, et multorum aliorum membrorum, aurium sonitus,
varii ante oculos appareant splendores, lacrymae involuntariae effluant, urina retineatur,
labrum agitetur, aut aliquid aliud tremulum fiat, oblivio et praesentium ignorantia, vel
vehemens accidat rigor, accessio plurimum consuetam anticipet horam, et multus aestus,
sitisque intolerabilis sequatur, aegri clament ac saliant sicut furentes, neque possint in
eodem situ recumbere; atque signa future criseos precesserint: paulo post crisin futuram
indicio sunt. Ac post talia signa vel repente multus sudor erumpit, vel vomitus non paucus
insequitur, aut venter subito solvitur, aut abundans fit sanguinis fluxus, aut plura horum
accidunt. Si vero non statim tale quid eveniat: nunquam tamen ultra septimum, his signis
apparentibus, crisis differtur; quod docet Hippocrates, 3. Progn. tex. 31.
Si quis, inquit, coepit dolere primo die, quarto premitur magis,
septimo liberatur. Plurimi vero eorum incipiunt dolore vexari tertio die, quinto conflictantur
magis, deinde liberantur nonâ aut undecimâ.Quod
si quinto die incipiant dolore vexari, et alia quoque secundum rationem ipsis accidant, decimo
quarto morbus judicabitur. Nimirum crisis terminus fere longissmus ab eo die, quo
inceperint apparere signa critica, est dies septimus. Sed si appareat aliquod manifestum
signum, ex quo constet coctionem incepisse, et morbum jam augmentum attigisse: proximo
quaternario crisis fiet; cum natura in morbis salutaribus intra quaternarium reliquam
coctionem soleat absolvere.
Saepe autem non solum diem, sed Horae, quae futura crisis signa. etiam horam
crisis, morbique mutationes praesagire licet. Nam si ex praecedentibus cognitum habeat Medicus
diem futurae crisis, morbique exitus: videndum est, quâ diei horâ paroxysmus advenire soleat,
et quod paroxysmi tempus aegro sit gravius. Illud enim tempus praecipue observandum est.
Verum de toto hoc praedictionis genere illud conclusionis loco tenendum est; quod crisin
perfectam et optimam certius praecognoscere licet: omnia enim signa in talibus morbis statim
ab initio secura videntur. Reliquas vero crises artificiosâ saltem conjecturâ cognoscere
licet. Quapropter nisi quid firmiter et certo praesagire possimus, satius est, tacere, quam
temere praenunciantem falli.
Etsi enim impendentium aegro casuum, ac temporis, atque inprimis diei et horae, qua in morbo
mutatio futura est, praedictio divinitatis quasi cujusdam opinionem in animo vulgi parere, et
hinc Medicus, ut rerum ab ditarum atque obscurarum peritus, suspici et praedicari soleat, et
confidentiam in aegris erga Medicum pariat: tamen eandem etiam, si eventus praedictioni non
respondeat, imminuere potest. Non autem semper respondere posse, ipse monuit Hippocrates, qui,
2. aphor. 19. scribit: In marbis acutis non amnino certas esse mortis aut salutis
praedictiones.
Signa stabilis et instabilis mutationis morborum. Tandem etiam circa Crises et
morborum mutationes stabilitas eventus perpendenda: Saepe enim mutatio in statum meliorem
constans; Salus etiam et morbi terminatio adeo firma est, ut nihil mali amplius metuendum sit,
sed homo jam liberiori victu uti, et ad consveta negocia dimitti possit: interdum vero mutatio
instabdis est, ita ut levi de caussa morbus revertatur, et propterea ad hoc praecavendum
exquisita victus ratione opus sit.
Cognoscitur autem stabilitas vel instabilitas eventus ex morbo et natura. Natura enim
robusta stabilem salutem et in melius mutationem significat. Colligitur autem hîc natura robur
ex caussis, quae sunt calidi innati robur et bona corporis constitutio; et ex effectis, cum
scilicet et actiones omnes, et qualitates corporis, et excreta, ac retenta, secundum naturam
sese habent, neque aliquid praeter naturam restat. Si n. aliquid symptomatum supersit, utcibi fastidium, sitis, dolor: imbecillitatem naturae et recidivam
denunciant. Pertinet huc et Crisis conditio. Nisi enim omnes bonae crisis conditiones adsint,
morbi reditus metuendus.
Morbus ob humares praecipue, a quibus ortum habet, stabilitatem vel instabilitatem salutis
denunciat. Tenues enim et calidi humores cum facile vel evacuentur vel alio transferantur,
stabilem eventum significant: Frigidi vero et crassi, cum non facile toti excernantur, vel
alio transferantur, fed plerumque aliquid de relinquatur, salutem inconstantem et recidivam
praesagiunt, secundum 12. aphor. ses. 2.
Eodem modo mutatio in meliorem vel deteriorem statum ex collatione, ut modo dictum, naturae
et morbi colligitur: Natura enim fortis mutationem in melius constantem indicat: in deteriorem
vero statum mutatio stabilis indicatur, ubi natura debilis et morbus validus est. Quo etiam
faciunt dies Critici. Si enim mutatio morbi in melius vel deterius die Critico facta est,
stabilis judicatur: contra quae diebus non Criticis accidit, instabilis
FINIS LIBRI TERTII.
INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER QUARTUS. PARS I. De Rebus ad
Sanitatem tuendam necessariis. CAPUT I. Quae ad Doctrinam de Sanitate tuenda
pertineant: et quotnam sint caussarum ad sanitatem tuendam necessariarum genera.
IRES Medicinae partes, quae ad eas, quae Medicinae propriae sunt, ipsiusque finem, qui est
sanitas, proxime et proprie concernunt, viam quasi praeparant, hactenus pro instituti nostri
ratione explicavimus. Ipsamque artem Medicam trademus, seu rationem inveniendi ac
administrandi, et victu et remedia pro conservanda sanitate et expellendis morbis necessaria.
Nunc ergo ad illas principes, puta et ,
accedimus.
Antequam autem in specie de iis Aximota communia in methodo medendi. dicamus,
communia quaedam axiomata ac dignitates, tam in methodo tuendae sanitatis, quam in methodo
medendi observandas praemittere libet. Sunt autem hae.
I. Natura nihil temere agit. Cum enim illa sit ordinaria Dei
potestas, ut Scalig. eam, Exerc. 883 et 159. sect. 11. definit, et ab Hippocr. erudita et
justa, quaeque, semper, quod opus sit, efficiat, appelletur, et Gal. 3. de usu part. c. 15.
eam nunquam in necessariis deficere, aut aliquid supervacanei efficere scribat: etiam temere
eam nihil agere credendum est.
II. Naturae omne nimium est inimicum. . 2.
aph. 51. ut ex inedia, satietate, evacuationibus, repletionibus, somno, vigiliis, patet, et
loco alleg. apud Hipp. et lib. eodem aphoris. 3. et. 4. videre est.
III. Natura non facit subitas mutationes, et omnis subita mutatio est
periculosa, seu, ut aphor. 51. sect. 2. habet, semel multum et repente vel evacuare, vel
replere, vel calefacere, vel refrigerare, aut alio quovis modo corpus movere, periculosum:
omne siquidem nimium naturae inimicum, paulatim vero quod sit, tutum, cum alias, tum maxime
cum ab una ad aliud est facienda mutatio, et ibid. aphor. 7. Quae longo
tempore extenuata sunt corpora, sensim reficere oportet, quae vero brevi, repente.
IV. Natura est morborum medicatrix; Medicus vero naturae minister,
naturamque recte agentem Medicus imitari debet, ut est apud Hippocrat. l. aphor. 2. et.
21.
V. Consuetudo est altera natura, et consueta longo tempore, etsi deteriora
sint insvetis, minus molesta esse solent, 2. aph. 50.
Methodi tuendae sanitatis utilitas. His ita praemissi ab exordiri placet; doctrinâ longe utilissimâ. Etsi enim hodie in hac
morum corruptione a plerisque Ars haec negligatur, et quanta sit sanitatis dignitas, homines
vix agnoscant, antequam in morbos inciderunt, et tum denique sua bona intelligant, cum, quae
in potestate habuerunt, amiserunt: tamen viri prudentis est, potius cum aliqua cura
praestantissimum sanitatis thesaurum custodire, quam perditum atque amissum magno periculo et
labore requirere; praestatque morbum non admittere, quam admissum expellere. Quampropter
Medici etiam est, hanc Artis partem diligenter cognoscere, eique non minorem curam, quam , impendere.
Duobus autem membris commodissime Doctrina de tuenda sanitate quae
comprehendat. haec doctrina comprehendi potest. Primo enim earum rerum quae materia
quasi sunt sanitatis, seu caussarum salubrium, rerumque, ut vulgo nominant, non naturalium
cognitio requiritur, et quam singulae sanitatem conservandi, corpusque nostrum afficiendi vim
habeant, perspectum habere necessarium est. Verum quia caussae illae varie corpus nostrum
afficiunt, et non solum sanitarem conservare, verum etiam eandem evertere possunt, nisi justa
mensura, modo ac tempore oportuno adhibeantur; magnaque sit secundum aetates, sexum,
temperamenta, aliasque circumstantias, corporum diversitas, neque omnibus eadem commoda atque
utilia sint: secundo loco methodo tuendae sanitatis opus est, et perspectum habere oportet,
qua ratione rebus illis non naturalibus dictis utendum sit, ut sanitas sarta tecta
conservetur, et corpus humanum, quantum fieri potest, ad summam, sine paucissimis morbi,
senectutem perveniat. Quae duo et nos hîc explicabimus, et primo de caussarum salubrium vi et
facultate agemus: deinde methodum tuendae sanitatis, rationemque hisce omnibus, pro
conservanda valetudine, utedi proponemus.
Res ad sanitatem conserbandam necessariae. Prius quod attinet, caussae, quae ad
sanitatem conservandam sunt necessariae, plures sunt. Nam cum calor nosternoster in humidum perpetuo agat, atque illud depascatur et dissipet, ne immature
atque ante constitutum vite terminum corpus nostrum marcescat, calor exstinguatur, et mors
intempestive attrahatur: cibo ac potu assumto, aerisque inspiratione opus est, quibus id, quod
absumtum est, quantum fieri potest, resarcitur. Cum vero cibus, et potus corporis nostri
alimentum fieri non possint, nisi coctione immutentur, coctio vero calidi innati spirituumque
beneficio inprimis perficiatur: omma illa, quae calorem nativum, spiritusque seu conservare,
seu augere possunt, plurimum ad vitam producendam, sanitatemque inculpatam conservandam
faciunt; qualia sunt animi et corporis motus, somnus et vigiliae, ac similia. Quia porro
cibus, quem assumimus, totus, in corpotis nostri substantiam verti non potest: necessario in
coctione aliqua excrementa secernuntur, quae cum inutilia sint, ne corpus nostrum offendant,
excernenda sunt: si vero retineantur, illi non parum afferunt in commodi.
Res non naturales. Res autem istae omnes, quae alias sex rerum non naturalium
nomine veniunt, commodissime in quatuor classes distribui possunt; in ea quae assumuntur, quae
geruntur, quae foris corpori adveniunt, et quae excernuntur ac tetinentur. Eorum, quae
assumuntur, nomine comprehenditur primo aer; quem omnes necessario spiritu ducimus: deinde
cibus et potus. Quo etiam referri possint ea, quae tuendae sanitatis gratia assumuntur,
medicamenta. Ad secundam, classem pertinent ea, quae vel nos agimus, qualia sunt omnes animi
motus et corporis exercitia ac quies; sommis item ac vigiliae, venerea: vel quae alii circa
corpus nostrum moliuntur, ut cum frictiones adh bentur, cum curru vehimur, equitamus,
navigamus. Quae extrinsecus nobis occurrunt atque adhibentur, sunt aer ambiens, balnea, et
lotiones, unguenta et similia. Tandem sunt excrementa, ut feces alvi, urina, sudor, quae nunc
recte excernuntur, aliquando ultra debitum modum retinentur. Dicendum igitur inprimis de aere,
cibo et potu, animi affectibus, motu atque exercitiis corporis, ac quiete, somno ac vigiliis,
venere balneis, excretis et retentis.
CAPUT II. De Aere.
A Baere autem faciemus initium utpote cujus usus est summe necessarius atque inevitabilis,
adeo, ut sine eo neque in adversa, neque in secunda valetudine vel momento Aer quotmodis
corpora nostna afficiat. temporis vivere queamus. Duobus autem modis corpora nostra
afficit, vel quatenus ea extrinsecus ambit, et per cutis poros ac spiracula sese in illud
insinuat, vel quatenus inspiratione attrahitur. Utroque modo magnam corpora nostra alterandi
atque afficiendivim habet, dum suas qualitares ipsis imprimic et communicat caque vel in
naturali statu conservatvel ab eodem dejicit, prout convenientem vel
adversam ipsis constitutionem obtinet.
Aer autem optimus est, qui in Aer optimus. qualitatibus primis temperatus est,
purus, nullisque inquinamentis infectus, serenus, lenibus, et suaviter spirantium ventorum
flatibus agitatus, quique salubribu pluviis interdum irrigatur. Nam qui nimium ventis
praecipue aquilonaribus, agitatur, siccior est. Ubi vero per justa intervalla ventis
perflatur, atque interdum, non diu tamen, pluvius est, siccitas: pluviâ, et contra pluvia
siccitate temperatur: talis aer calorem temperatum conservat, spiritus illustrat et recreat
sanguinem attenuat, corpus in integra sanitate conservat, et ad actiones omnes alacre reddit,
omnique aetati et temperamento salubris est.
Aer bitiosus. Contra vero vitiosus aer est, qui stagnantium aquarum et paludum,
aut undecunque erumpentibus halitibus et vaporibus vitiosis inquinatus, et quocunque modo
impurus est; qui ventorum flatibus agitari nequit, qui turbidus est, aut nimis calidus,
frigidus, humidus, siccus. Talis enim aer corpora nostra a statu naturali dejicit, atque
excellentes illas, quibus praeditus est, qualitates ipsis inducit, ut supra de causs. morb. dictum est. Alia tamen aeris constitutio aliis magis, aliis minus noxia
est, ut postea dicetur.
Aeris constitutionem quae caussae mutent. Varias autem ob caussas constituitio
aeris variatur, neque ubique ac semper eadem est. Primo acris constitutio pendet a locorum
situ et natura. Locorum situs. Ad locorum sium autem pertinet primo situs versus
coeli plagas. Aliae enim regiones aliis calidiores, aliis frigidiores sunt, prout magis vel
minus a circulo aequinoctiali, vel cropico caneri apud nos remotiores sunt, majoremque vel
minorem latitudinem, ut appellant, habent. Nam quanto rectiores radios Solis regio aliqua
excipit et quo diuturnior Solis supra Horizontem mora est, eo regio est calidior: frigidior
vero contrariis decaussis.
Situs loci non sufficit ad aeris constitutionem producendam. Verum etiamsi ex
hoc situ varia aeris proveniat constitutio, atque aliud clima aliam aeris temperiem habeat:
tamen alia praeterea concurunt, quae in eodem etiam climate diversam aeris constitutionem
faciunt. Hinc non in omnibus sub eodem parallelo regionibus plane eadem est aeris constitutio,
et nusquam sub eodem parallelo, quam in AEthiopia, AEthiopes habitant, ob peculiarem loci
naturam. Nam ibi ad alias, quae omnibus sub illo parallelo habitantibus communes sunt, ealoris
caussas accedit loci natura arenosa et sabulosa, quae conceptum calorem diutius fovet et
retinet, atque inhabitantium corpora exsiccat atque adurit,
Terra et loci natura. Secundo itaque loco terrae facies propna ac natura ad
aeris temperiem constituendam facit: in qua spectatur, quae soli sit natura, an locus sit
editus et altus, vel humilis; quem montium ac convallium situm habeat: quos ventos â quibus
mundiplagis admirtat et frequenter accipiat, an mare vel lacus vicinos
habeat. Nam multum refert, an solum sit pingue, coenosum, glareosum, saxosum, arenosum,
macrum; an ferat metalla, an vero iis destituatur: multumque interest, an locus sit planus et
campestris, an montanus, humilisne vel editior. Etenim macrum ac arenosum solum siccum aerem,
contrarium humidum efficit: loca metallica venenosam saepe et malignam auram exspirant,
vicinisque urbibus morborum nonnullorum endemiorum non raro caussa sunt. Loca editiora
frigidiara fere sunt, ventisque magis perflantur: humiliora vero calidiora sunt, radiorumque
Solis repercussionem citius ac vehementius excipiunt, et qui ad radices montis meridiei et
orienti obversi habitant, longe majorem calorem sentiunt, quam qui post montem versus meridiem
ortumve situm habitant, quibusque septentrio et occasus patet, oriens vera et meridies monte
clauditur. Nam qui priorem loci situm habent, mox matutinos Solis radios excipiunt, ejusdemque
meridianis radiis et aestui objiciuntur: qui vero posteriorem situm obtinent, majorem diei
partem sine radiis Solis transigunt, atque interim septentrionali aurae patent, demumque Solis
ad accasum declinantis radios excipiunt.
Montium situs. Montium quoque situs facic, ut quaedam loca quorundam ventorum
flatibus magis vel minus exposita sint atque ita juxta ventorum, quos magis excipiunt, naturam
magis frigeant vel caleant. Nam si montes Boream arceant, admittant vero Austrum: accidit, ut
loca sint calidiora et humidiora: contra si ob montium situm Austro aditus intercluditur, et
Boreas admittitur, locus erit frigidior et siccior.
Venti. Magnas etiam venti in aere mutationes efficiunt. Orientales venti
temperatiores sumt, ut et occidentales. Hi tamen humidiores sunt. Ex oriente enim longi
terrarum tractus sunt, quos dum percurrunt venti, calidiore et sicciore diei parte plurimum
exhalationum siccarum secum trahunt. Occidentales vero et ingentes maris tractus transeunt, et
Sol in occasum vergens tantum, quantum oriens et meridianus, exsiccare non potest.
Septentrionales frigidi et sicci sunt, et vim corpora adstringendi et firmandi habent; cum
spirent a locis nive et glacie obsicis, Solique intactis. Meridionales sunt calidi et humidi.
Nam et vastum mare magnasque paludes, e quibus multae exhalationes attolluntur, et loca calida
trartseunt, unde corpora laxandi et resolvendi vim habent. Sunt tamen interdum quibusdam locis
venti velut privati aliqui et vernaculi qui non procul inde orti priccipalium ventorum naturam
immutant et alterant. Proutergo regio vel civitas huic vel illi vento magis exposita est, et
hujus vel illius venti flatum magis excipit: ita et hane vel illam aeris constitutionem
obtinet, estque calidior, frigidior,vel humidior. Quae enim Soli
orienti expositae civitates, salubriores iis sunt, quae ad septentrionem, et ventos calidos
obversae sunt; earumque incolae coloratiores sunt et vivaciores, morbique pauciores in iis
oriuntur. Calor enim et frigus temperate sese habent: deinde aquae, quae Solis ortum spectant,
omnes limpidas esse, odoratas ac molliores necesse est. At vero quae ad occasum sunt
expositae, et a ventis, qui ab oriente spirant, obtectae, tum a calidis ventis, tum etiam a
frigidis leviter perflantur eorum situm maxime morbo obnoxium esse necesse est. Neque enim
nisi in altum vectus Sol iis splendescit. Pet aestatem vero mane quidem frigidae aurae
spirant, et ros decidit, de reliquo vero ad ipsos Sol sese demittens maxime homines percoquit.
Ita etiam sua peculiaris constitutio est civitatibus, quae ventis calidis, et qui inter
brumalem Solis exortum et occasum perflant, sunt expositae; et quae contrarium situm habent,
ac ventos frigidos inter ortum et occasum Solis aestivum excipiunt. De quibus pluribus agit
Hippocrates, in lib. de aere aq. et loc. non procul ab initio.
Maris et lacuum vicinitas. Maris quoque et lacuum vicinitas ad aeris et loci
peculiarem naturam facit. Ex humidis enim et aqua multa scatentibus hujusmodi locis plurimae
humidae exha lationes attolluntur, quae sese aeri miscent, eumque humectant: idque eo magis,
si mare vel lacus a meridie positus sit, et flautibus inde ventis humiditas augeatur. Si vero
ad septentrionem aquae sint sitae, frigiditas procul dubio a ventris septentrionalibus
augebitur. At si lacus vel mare orientem specter, et quidem non procul absit: materia copiosae
humiditatis inde suppeditabitur, atque Sol exoriens facile secum in loca, ad quae rendit,
humidas exhalationes deducet. Si vero longior inter mare et locum versus orientem situm
terrarum tractus intersit, vapores, qui inde elevantur, a Solis radiis incalescunt atque
exsiccantur, et siccitatem locis, in quae perveniunt, inducunt. Minor autem humiditas oritur a
lacubus et aquis versus occasum sitis. Vapores enim humidi inde exhalantes ab occidente Sole
avehuntur, nisi ventorum flatus vehementior contrarium faciat. Haec tamen inprimis de locis
planis et campestribus intelligenda sunt. Nam si montes praeterea adsint, non parum istam,
quam diximus ex mari et lacubus provenire, aeris temperiem augere vel imminuere posunt. Etenim
si ante lacus vel mare situm sit, retro vero atque a tergo montes objecti: qualitatem aeris,
quam aquae vicinae communicant, augent, dumprohibent atque impediunt, ne vapores et venti, e
locis paludosis vel maritimis delati, ulterius tenderepossint, sed, obice quasi objecto,
collecti augeantur, et vires suas magis exserant. Ut si lacus, mare aut paludes versus
meridiem sitae sint alicui civitati vel regioni; eandem vero a tergo et septentrione montes
tegant: auster in tali situquasi conclusus longe majorem caliditatem
et humiditatem excitabit, quam in libero et patenti campo, in quo ulterius tendere posset. Ita
si ad orientem vel occidentem lacus vel mare situm sit, atque a tergo montes objiciantur: ad
sui generis temperiem efficiendam tum longe potentiores erunt venti, quam in patente
campo.
Fodinae metallica. Eadem ratio est fodinarum metallicarum. Foetidi enim, qui
exhalant plerumque, vapores aeri communicantur, et secundis ventorum flatibus in vicina loco
deseruntur; non parum ad eam rem faciente motium, ut modo dictum est, situ. Multo vero magis
specus et cavernae venenatam auram exhalantes aetem inficere possunt. Sylvae quoque nimis
densae Solis Lunaeque lumen auferunt, aerisque motum et agitationem, quae putredinem arcere
solent, impediunt.
Tempora anni quas in aere mutationes cieant. Tertio magnas in aere mutationes
generant tempora anni, quae Sol Zodiacu permeando efficit. Ea quatuor costittuuntur ab Astro
nomis, diviso in quatuor partes Zodiaco. Ver enim describunt tempore, quo Sol v 8 et II
peragrat: AEstatem, quo [?] permeat: Autumnum, quo in [?] versatur: Hyemem denique, quo [?]
emetitur. Atque ita aequalia haec quatuor anni tempora constituunt. Verum Medici cum non solum
ex Solis cursu, sed inprimis extemperie aeris haec tempora aestiment, Ver vocant, quando aeris
constitutio est temperatior; AEstatem quando eadem est calida et sicca; Autumnum, dum frigida
et sicca; Hyemem, dum frigida et humida. Neque in omnibus regionibus aequalia haec tempora
constituunt. In Thaso, ubi Hippocrates vivebat, Hyems definiebatur, ut est initio l. 3. de diaeta, a vergiliarum occasu, seu initio Novembris usque ad
AEquinoctium vernum: Ver autem ab ae quinoctio ad Vergiliarum exortum, hoc est, diem septimum
Maii circiter: AEstas a Vergiliarum exortu ad Areturi exortu, qui incidit in medium fere
Septembris: Autumnus ab Arcturi exortu ad Vergiliarum occasum. Atque hoc modo tribuuntur hyemi
quatuor menses atque dies decem: totidem aestati: veri duo solum menses atque aliquot dies:
autumno vix duo menses. Et in multis regionibus Septentrionalibus ver et temperatior illa
actis constitutio quâ nec frigore algemus, nec prae aestu sudamus, non moxcum aequinoctio
verno, sed post ad venire solet; cum saepe adhuc circa aequinoctium ob frigus rigeamus,
illudque hypocaustis calidis arceamus: aestas non quatuor integros menses durare; antumna,
lisque constitutio ante ortum Arcturi inchoare; hyemsque vix quinque mensibus absolvi
consuevit. In AEgypto ver atque anni tempus temperatum Januario atque Februario observari;
AEstatem Martio incipere et ad finem Augusti durare; Autumnum Septembri et Octobri; Hyemeni
Novembri et Decembri absolvi, scribit Prosp. Alpinus, de Medic. AEgypt. lib.
1. cap. 7.
Varis tyempeties. A temperic itaque aeris, ejusque in calore, frigore,
humiditate, siccitate, mutatione, quatuor anni tempora in quolibet loco definiunt Medici. Ver
enim ipsis est, cum nec prae frigore algemus, nec prae aestu sudamus: quod Hippocrates, 1, de nat. hum. t. 33. calidum et humidum esse dicit. Etsi vero Galenus,
1. de temp. 6. 4. ver calidum et humidum esse neget; cum illa
constitutio non solum non sit saluberrima, qualis est veris, teste Hippocrate, 3. aph. 9; sed
omnium insaluberrima, et potius temperatum esse affirmet: tamen hac in re Hippocrates et
Galenus multum dissentire non videntur. Ea enim solum constitutio calida et humida est
insalubris, et ad producendam putredinem aptissima, in qua est magnus caliditatis et
humiditatis excessus. Verum ubi moderate saltem caliditas frigiditatem, et humiditas
siccitatem excellit: ea est temperies ab antiquis non immerito laudata, hominique cujus vita
in calido et humido consistit, maxime congrua, et proinde pro temperata habetur, ut lib. 1. c. 4. dictum. Et talis maxima ex parte est verna temperies. Post
aequinoctium enim vernum calar post frigus hybernum augeri incipit, et inter calorem aestivum
et frigus hybernum medius est. Humidicas quoque per hyemem collecta a calore jam absumi
incipit: verum quia calor is moderatus est, non ita humiditas absumitur, sicut aestate.
Interim non negamus, quia, ab extrema frigiditate et humiditate ad calorem siccitatemque
summam per ver fit transitus, aliquo veris tempore ad absolutam mediocritate qualitates has
pervenire posse. Verum ea temperies vix diu durat. Talis cum sit veris constitutio, verno
tempore corpora, quae hyberno frigore constringebantur, laxari et rarefieri incipiunt, sanguis
augetur, spiritus recreantur, et post hybernas glacies ac algorem omnia quasi exhilarantur.
Unde Ver anni temporum habetur saluberrimum. Atque licet saepe verno tempore multi morbi
gignantur; eos tamen ver per se non producit. Ver enim ex propria natura nihil novat, sed si
corpus bon s humoribus praeditum reperit, illud in eo statu conservat: vitiosi vero humores
verno calore funduntur, et e partibus corporis profundis ad ejus ambitum expurgantur. Hinc
Galenus, 3. aph. 20. non inepte ver exercitationi comparavit, quae et
ipsa, ubi adhibetur in corpore excrementis vacuo, salubris existit: si vero corpus plenum
excrementis invenit, morborum fit caussa.
AEstatis temperiel. AEstas calida est et sicca, ob radios Solis ad verticem
nostrum accedentis directiores, moramque Solis supra Horizontem longiorem. Antiqui diviserunt
hanc anni partem in duas partes, priorem ab ortu Plejadum ad ortum Canis, nomine totius, , aestatem nominarunt: altera a Sirii ortu ad finem, . Hoc anni tempore corpora fiunt calidiora et sicciora, rarefiunt,
dissolvuntur, et imbecilliora redduntur, humores attenuantur atque accenduntur, etbiliosi ac acres humores cumulantur.
Autumni temperies. Autumnus Hippocrati siccus est, ex aeere aestivo; Galeno
. Mane enim et vesperi frigus viget, circa meridiem calor, mixtaque
ex calido et frigido est autumni constitutio, et diversis horis calor, diversis frigus
dominium obtinet, neque, ut in verna temperie, in unam temperaturam fracta remissaque coeunt.
Ob quam aeris inaequalitatem autumnus maxime est morbis obnoxius: imminuiturque hoc tempore
anni sanguis, et melancholia redundat, corpora densantur, meatusque clauduntur.
Hyemis temperies. Hyems frigida est et humida. Sol enim a vertice longissime
remotus obliquos jacit radios, et brevissimo tempore supra Horizontem versatur. Unde frigus,
quam aliis anni temporibus, majus, calor vero minor est: a quo cum humiditates superfluae
discuti nequeant, augetur pituita, corpusque fluxionibus obnoxium redditur.
Verum quae de temporum anni temperie dicta sunt, id intelligendum est, cum , seu tempora anni suam naturalem constitutionem servant, ut
Hippocrates, 3. aph. 8. loquitur. Saepe enim accidit, ut tempora anni sint , aestasque sit similis veri, 3 aph. 6. vel hyems
siccior et aquilonares, ver pluviosum et australe, 3. aph. 11. vel
hyems australis et pluviosa ac tepens, ver siccum et aquilonium, 3. aph.
12: aestas sicca et aquilonia, autumnus pluviosus et australis, 3. aph.
13. Atque tum varii morbi, pro diversis anni constitutionibus, oriuntur, quos allegatis
locis recenset Hippocrates.
Situs locorum saluberrimus. Ex his omnjbus non difficile est colligere, quis
locorum situs sit salubrior, et corpori nostro commodior, in quo scilicet ea aeris est
constitutio, ut siccitas et humiditas fere temperata sint, ad colorem vero nonnihil declinet,
et quae nec nimio aestu corpora torreat, nec frigore gelida reddat, sed moderate, calorem
refocillec, et spiritibus gignendis optimam materiam suppeditet, occursuque suo suaviter ac
blande corpora nostra afficiat. Ver sit temperatu: aestatis calor frugibus et fructibus
maturandis sufficiens: autumnus frigidior: hyems quidem frigida, sed quae tamen nimia
frigiditate corpora nostra non laedat. Talis ubi est aeris constitutio, ibi procul dubio soli
adest foecunditas, rerumque omnium copia, ibique reperiuntur statu corporis deboro praediti
homines, facie bene colorata, moribus nec feris, nec mollibus nimis, ingeniosi, atque ad omnes
artes excolendas apti, et proinde sanitatem majore ex parte inculpatam obtinent.
CAPUT III. De Cibo.
POst aerem merito proxime de cibo et potu, ac de alimentorum etpotulentorum facultatibus agimus, quae ad corporis conservationem, non minus fere, quam aer,
sunt necessaria. Cum enim corpus nostrum in perpetuo fluxu sit, ne dissolvatur, et ad
interitum intempestive properer, aliquid in locum ejus, quod absumtum, quotidie reponendum
est. Cibo igitur opus est, quo, quicquid solidioris subitantiae absumtum est, instauratur;
potuque, quo humida reficiuntur. Qua de caussa etiam naturâ omnibus animalibus vis id, quod
deest, appetendi inest. Estque haec pars Medicinae cognitu maxime necessaria. Nam de nulla
rerum harum, quae ad sanitatis conservationem sunt necessariae, homines magis, solliciti sunt,
quam de cibo et potu; nec in ulla magis et frequentius peccatur. Etenim aere reliquisque fere,
ut offeruntur, uti solent: at in cibo et potu magnum delectum habent, huncque illi praeferunt:
hîc condimenta, hîc obsonia quaerunt; neque semper cum valetudinis commodo. Dum enim gulae
indulgent, non semper salubertimos, sed plerumque palato gratissimos cibos usurpant.
Alimentum quid. Est autem alimentum, de quo jam dicendum, quod augere
substantiam corporis nostri potest; seu quod a calore nostro alteratum mutatumque in corporis
nostri substantiam verti ac cedere potest. Quâ ratione a medicamentis differt. Medicamenta
enim in corporis nostri substantiam non cedunt, sed illud alterant. Atque haec sunt alimenta
proprie dicta, quae solum corpus nostrum augendi et nutriendi, non vero simul Alimenta
medicamentosa. alterandi vim habent. Sunt enim quaedam alimenta, quae simul corpus
nostrum alterant, atque talia alimenta medicamantosa dicuntur; alimenta quidem, quatenus
familiaritate substantiae corpus nostrum nutrire possunt; medicamenta vero, quatenus idem
alterant. Sunt etiam quaedam medicamenta alimentosa dicta, quae quidem maxima parte corpus
nostrum alterant; aliquid tamen, quod in substantiam corporis nostri verti possit,
obtinent.
Alimenta unde petaxtur. Sumuntur autem ea, quae corpus nostrum alere possunt, e
duobus rerum generibus; vel a plantis ac terra nascentibus, vel ab animalibus. Et quae ab
animalibus petuntur, sunt duplicia, vel partes animalium, vel quae, etiamsi partes animalium
non sint, ab animalibus proveniunt, ut ova, lac, lactis serum, butyrum, caseus, mel, et
similia.
Alimentorum differentiae. Verum in his magna est: varietas, alimentorumque
horum magna differentia. Cibi enim alii sunt boni, alii mali nutrimenti aut succi; alii
facile, alii difficulter coquuntur; alii facile in ventriculo inter coquendum corrumpuntur,
alii minus. Cibus Cibus optimus quis. optimus is est, qui facile concoquitur,
plurimum nutrit, bonum alimentum suppeditat, non facile corrumpitur, aut pravam qualitatem
inducit, ac pauca excrementa relinquit. Cibus vero insalubris est, ex quo pravus succus
generatur.et qui facile putrescit. Alius etiam cibus dicitur firmus,
qui quidem multum alimenti suppeditat, sed magno caloris robore ad coctionem indiget, ideoque
magis lahori deditis, et calorem vegetum habentibus, quam otiosis, languidis et senibus
convenit: alius vero infirmus est, qui quidem prompte coquitur et facile nutrit, sed exiguum
et paucum alimentum, vel quod cito dissipatur, suppeditat.
Cibi e. Plantis.
Sed in specie jam hae alimentorum differentiae videndae sunt. Faciemus autem initium ab iis,
quae e terra nascuntur. Ant. quissimum enim hoc et familiarissinium alimenti genus.
Fruges. Primo autem loco fruges seu frumenta occurrunt, quae Graecis nomine veniunt, e quorum numero antiquis in usu fuerunt, et hodie etiam
inprimis in usu sunt; triticum, Zea, secale, hordeum, et reliqua cerealia ac legumina dicta,
ut oriza, milium, panicum, avena, frumentum Sarracenicum, fabae, pisa, et his cognata.
Triticum. Triticum est calidum et humidum, ac prae reliquis omnibus plurimum
praebet alimenti, idque firmum et perdurans, ac longe saluberrimum. Licet enim sit humidius,
ac praeterea visciditatem aliquam et glutinositatem obtineat: tamen praeparatione ea omnis
tollitur et corrigitur; inprimis in pane. Quamvis emim ex tritico varia eduliorum genera
consici soleant, pultes, bellaria, placentae, amylum, plurimaque alia tamen inter ea panis
optimus cibus Panis triticeus est. Optima n est tritici praeparatio, quae in pane
fit; siquidem fermento visciditas corrigitur, humiditasque, si nimia sit in eo, cocturâ
absumitur, ab qua rem non parum quoque salis mistura confert. Et fere tantum in praeparatione
panis non solum triticei, sed cujus cunque generis, quantum in materia ejusdem situm est. Etsi
enim frumentum sit optimum: tamen nisi panis recte et artificiose inde paretur, insaluberrimus
cibus fieri potest. Totum vero negotium inprimis in coctione et sermentatione situm est, atque
ingens discrimen est inter panem fermentatum, Panis fermentatus. et azymum.
Fermento enim crassiores partes attenuantur, et viscidae rarefiunt, leviores redduntur, et
aereae naturae nonnihil concipiunt, coctionique omnino redduntur Panis angmus.
aptiores. Azymus vero panis ponderosus derosus est, crassus, glutinosus, atque omnino
difficulter concoquitur, et crudis humoribus aptissimam praebet materiam. Et licet solidum
alimentum praebeat, et quod minus dissipatur: tamen non nisi solidis et athleticis corporibus;
et quae labo ribus gravibus exercentur, convenit, ut docet Galenus, de alim.
fac. c. 2. Panis optimus cibus. Panis proinde probe coctus optimus cibus
est, et qui omni eatati convenit, solusque, et cum aliis editur, omniumque ciborum quasi
materia est, omnibusque miscetur, carnibus, piscibus, fructibus, olenbusque, et sine eo vix
alii cibi sine valetudinisin comodo sumuntur. Est quoque ventriculo
gratissimus, reliquorumque mnium, si frequentius comedantur, nausea surripit: a solo pane sani
non abhorremus: aegrique ipsi fere omnium postremo panis appetentiam amittunt, primoque
sanitati restituti recuperant. Reliqua, quaecunque ex tritico conficiuntur, pani bonitate vix
aequalia sunt; cum in plerisque vel lactis, vel butyri, vel aliarum rerum admistione,
visciditas illa tritici non emendetur, sed potius augeatur; nec. etiam tam proba fermentatio
et coctio adhibeatur. Et quamvis talia bene nutrire valeant, neque pravum succum facile
suppeditent, si calorem satis fortem et valentem stomachum nacta fuerint: tamen cum vix
accidat, ut tota probe in ventriculo debiliore, et iis, qui calorem non plane validum habent,
neque multum exercentur, concoquantur, et facile aliquae partes coctionem effugiant: illas
succum crudum et viscidum procul dubio suppeditabunt, qui angustiores, inprimis epatis venas
obstruet, calculisque generandis aptam materiam suggeret, et totam corporis nutritionem non
parum turbabit.
Zea. Zea, quam vulgo speltam vocant, et quae in nonnullis etiam Germaniae locis
copiose seritur, tritico naturâ proxima est, et inter triticum et hordeum quasi media. Nutrit
enim plus hordeo, imbecillius vero tritico. EZea etiam fir alica, ut Plinius, lib. 18. cap. 11. scribit, quae multum, bene et tarde nutrit, crassum,
lentum, humidrus et frigidius alimentum praebet. Alica enim diutius in ventriculo manet, et
bilem comprimit, nec facile abilia corrumpitur, ut ex Galeno. 12. meth. med.
cap. 6. videre est.
Secali. Frequentissime etiam in Germania, et multis aliis locis utuntur pane e
Secali, quod vulgo notum est; etsi quo nomine antiquis appellatum sit, non satis notum sit.
Siligo certe vix est: cum qui ex siligine panis fiebat, fuerit candi dissimus; et Plinius, lib. 18. cap. 8. siliginem tritici delitias appellet. Calidius est hoc
frumenti genus, quam hordeum: minus tamen calidum, quam triticum. Conficitur ex eo panis no
malae notae, et triticeum non parum aemutans. Plus etiam in eo est alimenti, quam in
hordeaceo, illudque solidius ac firmius: difficilioris tamen nonnihil hic panis, quam
triticeus, est coctionis.
Hordeum. Tandem et ex Hordeo panis fit; verum is frigidior, et qui minus
durabile ac firmum alimentum suppeditat. Ex aliis frugibus vulgo panis fieri non solet: nisi
in annonae caritate, rerumque oumium penuria, ubi saepe, ad famem sedandam, furfures, fabae,
omnisque generis legunlina tritico, secali, hordeoque admisceri, atque inde panes formari
solent, qui tamen non commodum alimentum praebent.
Verum et aliis modis pleraque illa cerealia in cibu adhiberi solent: sed alia ad sanitate
conservandam aliis Ptisana bordeacea. utiliora sunt. Maxime inter ea ptisana
hordeacea, quae sive integra, sivepercolata, sive in jusculo
usurpetur, commodum alimentum est, praebetque bonum succum et aegris, et sanis, nihilque habet
viscidi et glutinosi, quemadmodum reliqua pleraque, et facile transit, neque ullibi in
meatibus haeret, sed eos potius abstergendi vim habet. Etsi vero sit frigidior, et ejus
ratione frigidis corporibus obesse posse videatur: facile, tamen et levi condimento, ut
pipere, zingibere, vel cinamomo, ubi opus est, corrigi potest. De cujus viribus plura cum
alibi, tum lib. de ptisana, cap. 5. et. 1. de rat. vict. in ac. t. 18.
habet Galenus. Etsi vero ptisana bonus cibus sit, et, ut dictum, nec malum succum procreet,
nec meatus obstruat facile, in quibus salubrium ciborum summa est; et licet ad saturitatem
quotidie quis ea utatur, nihil succorum bonitati officiat, ut scribit Galenus, de succor. bonit. et vit. cap. 7. 7: tamen alimentum paulo tenuius praebet;
unde ad vitae longitudinem minus commodum esse ptisanae usum, censet Cardanus, l. 2. de tuend. san. cap. 7. et Brasavolum, qui fere continuo ptisana
utebatur, nec primum senium admplere potuisse scribit. Cum enim, ut Hippocratres, 6. epid.
comm. 5. t. 81. habet, cibaria imbecilliora brevem efficiant vitam; ptisana autem imbecillis
sit, cum, quia non multum nutriat, tum, quia frigida: nimium ejus usum sanis corporibus ad
vitae longitudinem minus convenire, et praeterea in frigido ventriculo facile acescere
existimat.
Reliqua legumina et frumenta non tam utilem cibum praebent, sed alia aliis desunt. Triticum,
nisi ex eo panis conficiatur, etsi bene alat, tamen viscosum et glutinosum esse
Oryza. jam dictum. Oryza sicca est et calida, vel potius temperata; multum
nutrit, inprimis cum lacte cocta, et corpora humida pinguiora reddit, auget semen, non facile
putrescit, ventrem sistit: difficilius tamen coquitur, et alimentum praebet paulo crassius, ac
proinde juvenibus ac laboriosis magis convenit, creberque ejus usus obstructiones facile
parere potest. Quaproprer bene coquenda est, et potius cum jute carnium, quam aliis admistis,
sumenda.
Panicum et milium. Panicum et milium similem fere naturam habent, et frigida ac
sicca sunt, alvum sistunt, neque multum, neque satis commodum praebent alimentum, quocunque
modo sumta: et quidem magis panicum. Nam milium ad omnia utilius; facilius coquitur, magis
mutrit, et minus alvum sistit.
Avena. Avenam jumetorum potius, quam hominum cibo inservire nonnulli censent.
Ex ea tamen, cortice suo nudata et exsuta, in Germania frequentissime pultes ac juscula fiunt,
quae sanis et eagris exhiberi possunt. Ita sua non solum morum, sed et victus ratio singulis
pene nationibus peculiaris est. Est autem avena calidae naturae, alimentumque praebet
mediocris notae, sistitque alvum. De avena temperamento vid. Fuchsius, lib.
2. paradox. cap. 22.
Piumtotum Sarracenicum. Frumentum, quod vulgo jam Sarracenicum nominant, quo
nomine ab antiquis nominatum fuerit, non satis notum; sicut nec de eo satis constat, an in
alimenti usum antiquis venerit. Sic non solum in aliis rebus, sed et in alimentis alia in
desuetudinem venire, alia in usum trahi, atque entiam in victu quaedam vices esse solent.
Hodie multis in locis ex eo pultes fieri solent. Verum cibum hoc frumentum praebet hominibus
saltem labori deditis commodum. Est enim difficile coctu flatus gignit, oculis nocet, visumque
obscurat.
Fabae. Ex Fabis quoque in nonullis locis quaedam edulia parantur. Frigidae et
siccae sunt, flatulentaeque et difficilis coctionis, ac crudum et excrementosum alimentum
praebent. Unde noxiae sunt colicam patientibus, difficulter spirantibus, et cum capitis dolore
conflictantibus: sensum hebetiorem, et somnum turbulentum reddunt: atque ea de caussa
calefacientibus et attenuantibus corrigedae sunt, ut sale et origano: non tamen viseidum
alimentum praebent, sed abstergendi aliquam vim habet. Idoneae quoque sunt fabae, teste Gal.
l. 7. de simpl. medic. fac. e pectore et pulmone excreationibus. Ex
corticibus earundem destillatur aqua, quae summopere urinam ciet, et apprime diuretica est.
Vide Amat. Lusitan. cent 2. curat. 1. in schol.
Pisa. Pisa frequentius cibi loco adhibentur et viridia, et cruda, et cocta et
sicca: cocta per se, aut cum carne suilla, aut in pultem vel juscula redacta. Flatulenta sunt,
inprimis viridia; cocta vero minus flatulenta, atque minus flatulentum alimentum et melius
praebent, quam fabae, verum non adeo copiosum. Alias frigida et sicca sunt: quapropter
calidioribus commodiora sunt, frigidioribus vero incommodiora. Nervis quoque nocere
perhibentur. Jusautem pisorum melius est, quam ipsa ipsorum subtantia.
Cicer. Cicera magis medicamentosa, calida et ficca sunt, fabisque majorem vim
abstergendi habent. Urinas cient, calculos frangunt, menses movent, lienem ac jecur expurgant,
et nonunquam alvum movent, thoracem et pulmones expurgant, semen augent. Ad quos usus omnes
hodie plerumque jure cicerum potius, quam ciceribus ipsis, utuntur.
Lentes. Lentes tandem fere pessimi cibi sunt, frigidae et siccae crassi,
malique et vitiosi succi, ac difficilis coctionis: caput crassis vaporibus replent, oeulis
nocent. Sanguinem crassum efficunt, et inprimis melancholicis noxiae sunt: menses et urinam
sistunt. Atque haec illorum malitia vix ulla arte corrigi potest. Unde Amtus Lusitanus, in 2. Dioscor. in enarrat. cap. 101. et Cardanus, lib. 2.
de tuend. san. cap. 12. ita de iis scribit: In universum edulium hoc
mali atque improbi est succi, atque melancholici: nec satis mirari possum eorum Medicorum tam
stupidam coecitatem, ut dicunt, juvamento: cum saeva secum symptomata, quae
Dioscoridesrecenset, afferant; conenturque non
solum in morbis chornicis quam pluribus, ut quartana, scotomia, vertigine, cephalaea, sed etia
in acutis, ut plueritide, et variolis ac morbillis, tanquam preaestantissimum ac boni succi
cibum, in victus ratione dare, nec ullum Medicum rationis participem esse esistimamus, qui
lentibus aegrotantes pleuritide affectos alat: et si quis tam irrationalis repritur, qui
declinante jam morbo eas grotanti dedirit, et sequenti die obierit aeger, talem Medicum mortis
caussam fuisse censendum.Lentes an in variolis et morbillis prosint. Cardano
et Amato Lusitano alii quoque assentiuntur, inter quos Jo. Baptista Sylvatic. controv. 92. qui non solum lentes ut eibum damnat, et omnium pessimum
alimentum, quod crassum, terrestrem ac melancholicum sanguinum generet, esse statuit, verum et
eos reprehendit, qui medicamenti loco ad variolarum et morbillorum cruptionem promovendam
decocto lentiunt et licet ut alimentum lentes non probant: tamen ut commodum ad variolas et
morbillos expellendos medicamentum, Avicennam atque Arabes secuti, admittunt, atque
diligentiores Arabes, quam Graecos fuisse in viribus medicamentorum investigandis statuunt:
eosque, qui lentium in variolis et morbillis usum detestantur, in artis operibus non fuisse
exercitator scribit Horat. Augenius, de feb. lib. 10. cap. 9. Verum hi
ipsi (ut alias quoque de aliis lentium viribus Autores no consentiunt) de vi, qua in morbillis
et variolis prosint, no idem statuunt. Augenius enim atque alii totius sub stantiae
propprietate variolas et morbillos ad superficiem corporis ex pelli ab hoc medicamento
statunnt alii, inter quos Antonius Portus, lib. 4. de variol. et morbil cap.
21. ut adstringentia lentes adhiberi statuunt. Tragacanthum enim, lentes, et laccam in
decoto illo ad variolas usitato membra interna, principalia praesertim, roborare: quae
roborata a se ipsi ad cutim materiam expellere maxime valent; ad quod peragendum ficus inter
caetera non praum faciant. Alii lentes ebullitioni humorum nimiae resistere, sanguinisque
motum compescere existimarit. Cum itaque usus et facultas letium in variolis et morbillis apud
Medicos tim dubia sit; vis vero illa mentem turbandi, sanguinemque melancholicum generandi
nota, ob quam non immerito tanquam funebre edulium in cobo luctus tempore Judaeos accipere
lentes, allegato loco, scribit Amatus Lusitanus, pleuriticumque ob
eorum usum interiisse obfervaverit Galen. 1. de ras. vict. in acut. tex.
27. pueris inprimis, qui alias pavoribus in somnis, et horrendis imaginationibus obnoxii
sunt, caute exhibendae sunt; praesertim cum alia satis tuta, et de quorum viribus nulla est
controversia, ad expulsionem variolarum et morbillorum habeantur medicamenta.
Olera. Post fruges etiam cibi loco adhibentur olera her barumque folia,
germina, radices, earumque, ut et arborum, fructus, et similia, quae ex hortis promuntur.
Inter quae plurimanimis medicamentosum, et non satis commodum,
nonnulla etiam vitiosum alimentum praebent, neque frugibus succi bonitate conferri possunt.
Fruges enim pleraeque bonum praebent alimentum, et si quae ex iis sunt, quae aliquid vitii
habent, vix illud insigne obtinent. In hisce vero vix aliquid est, quod totum bonuni succum
praebeat. Sunt quidem ex arborum fructibus quidam, qui si recte in ventriculo concoquantur,
alimentum malum non praebent; vix tamen tam bonum, ut fruges. Ex oleribus sola fere lactuca
est, ex qua bonus et probae notae sanguis gigni dicitur; is tamen grigidior. Contra vero satis
multa sunt, in quibus insignis malitia reperitur, adeo ut nonnulla plane medicamentosa sint,
quaedam etiam a venenis parum adsint. Itaque vix ullum olus cibum perfecte bonum atque utilem
suppeditat.
Foliis utimur in cibis tum aliis, tum praecipue brassicae, lactucae, spinachiae, atriplicis,
betae, malvae: radicibus ceparum, allii, porri, raphani raporum, napi, petroselini, pastinacae
domesticae, betae rubrae: fructibus melonum, melopeponum, cucumerum, cinarae, fragis: pyris,
pomis, cerasis, prunis: nucibus, castaneis, ficubus, nucleis pini, amygdalis, uvis recentibus
et passis; cimis lupuli, asparagorum, et praeter haec fungis.
Lactuca. Lactuca sativa olerum omnium optimum habetur, et cum reliqua olera
pleraque malum succum praebeant, haec inter ea, quae bonum et malum succum praebent, quasi
media est, sanguinique generando plus materiae, quam alia olera subnimistrat: et cum sit
frigida et humida; humidior tame quam frigidior: sanguis quoque ex ea genitus est frgidior.
Ventriculi ardorem sedat, omniumque humorum acrimoniam reprimit; ac propterea aeris
constitutione calida, juvenibus, ac bile abundantibus, et ventriculum calidum habentibus
commode exhibetur: somnum conciliat, renum calorem temperat, atque ita gonorrhaeam sistit:
nimius tamen et intem pestivus usus etiam sua incommoda habet. Calorem enim naturalem. et
seminis copiam minuit, et hoc modo venerem admit. Nonnulli quoque sisui obesse scribunt.
Succum ex ea expressum duarum unciarum pondere potum, reliquorum venenorum frigidorum more,
interimere perhibent: si vero ipsius lactuae tanta copia edatur, e qua tanta succi copia
exprimi possit, vix aliquam noxam affert: cum lactuca tota diutius haereat in ventriculo;
succus vero cito ad penitiora pevadat. Cruda plerumque cum oleo, sale et aceto edisolet:
quibus tamen ventriculus est frigidior, iis commodius cocta exhibetur; cum omnia, quae cruda
bona sunt, cocta bonitate vix amittat, sed potius meliora reddatur.
Brassica. Brassica frigida et sicca a plerisque habetur. Cardanus tamen, et
nonnulli alii calidam esse statuunt: quod in succo amaritudo quaedam atqueacrimonia, alvum irritandi vim habens, percipiatur. Difficlis est coctionis,
paucumque suppeditat alimentum, idque crassum et melancholicum, ex quo fuliginosi vapores in
caput exhalant, qui mentem perturbant, somnosque turbulentos efficiunt, oculisque officiunt,
et visum debilitant. Leviter cocta vel jus primum, cui sal et oleum vel butyrum, aut alia
pingeudo sit addita, alvum mollit et laxat. Si vero bis coquatur, primumque jus abjiciatur,
alvum sistit. Ubi cum carnibus pinguibus corquitur, ejus malitia non parum corrigitur. Duo
ejus habentur genera, altera est capitata, altera foliis expansis. Capitata cum integra, tum
concisa, suo succo et muria quasi condita atque acida reddita, per aliquot menses asservari
solet. Deterior est capitata, quam quae foliis est expansis, inprimis eastate, et proinde iis
saltem, qui multum laore exercentur, edenda, et quidem cum jure pinguiori.
Spinachium. Spinachium refrigerat et humectat, frigidosque ac serosos humores
gignit, pectus expedit, et tussi medetur, pulmonesque moderate refrigerat, alvum movet: parum,
ut et alia olera, alimenti praebet; succum tamen minus, quam atriplex aut blitum, malum
suppeditat. Verum ventriculo, nisi pipere, sale atque oleo vel butyro ac aliis condiatur, non
est commodum, flatusque gignit.
Beta. Beta, Blitum, Atriplex et Malva vix commode pro solo alimento usurpari
possunt, sed commo dius sumuntur, ubi alvo laxiore, vel refrigeratione et humectatione opus
est. Beta diversam habet substantiam: succus vi detergendi, ac facultate nitrosa praeditus
est; quapropter alvum solvit: substantia vero alvum sistit. Calida et sicca est, jecoris, et
lienis obstructiones tollit, verum ventriculo mordacitas illa noxia est.
Blitum, Atriplex, Malva. Blitum, Atriplex, ut et Malva non nitrosa facultate,
sicut beta, sed sola humectatione alvum laxant, cito per ventrem descendunt, secunque reliquum
etiam alientum sub ducunt, parum nutriunt, succum aquosum, et cucubitae similem, non tamen
adeo frigidum, praebent, saporemque per se, et gratiam nullam fere habent, nisi oleo butyrove,
et condimentis additis aliqua iis gratia concilietur.
Asparagi. Asparagi et apud antiquos in pretio fuêre, et hodie apud mutos sunt,
nec calefaciunt, nec refrigerant manifeste, gustui grati sunt, et appetitum excitant; parum
tamen alimenti, idque non adeo probum, suppeditant. Vim habent detergendi, urinam movendi, et
renes mundandi, ac epatis aliorumque viscerum obstructiones aperiendi: plus justo tamen
comesti bilem generant, inquit Amat, Lusitan. cent. 2. curat. 3. in
scholio, ut nos ipsi compertum habemus et plures frequenter observarunt. Parantur
plerumque cum aceto, oleo, sale, et modico pieris. Brevem autem elixationem saltem sustinent,
et si diutius coquantur, amarescunt, et glutinosi ac viscosi fiunt.
Lupulus. His cognati sunt turiones seu prima germina lupuli, qui bonitate succi
facile caeteras herbas vincunt. Sanguinem mundant, viscera abstergunt, atque inprimis epar.
Parantur ut asparagi cum oleo et aceto, aliisque etiam additis, prius parum cocti.
Nasturtium. Usurpantur et cum cibis. Nasturtium et Sinapi: verum condimenti
loco; nullo vero modo alimentum esse possunt. Quaecunque enim plantae non multum caliditate
vel frigiditate excedunt, iis adhuc inter cibos locus aliquis relinqui potest, at quae ad
terium vel quartum usque gradum calida vel frigida sunt, non alimenti, sed solum medicamenti
loco usurpantur. Ita nasturium aquaticum, quo condimeti loco cum aliis cibis saepe utuntur,
calidum est, acrisque saporis, difficulter a ventriculo superatur, uniram ciet, renes mundat,
eorumque dolores sedat: crassos ac pituitosos humores attenuat, atque expulsioni aptiores
reddit. Itaque ubi nulli tales in corpore humores sunt, non prodest.
Sinapi. Sinapi. Sinapi calidum valde et siccum est, vimque igneam, acrem et
urentem habet: quapropter cum dulcibus, quae ejus acrimoniam temperant, commodissime miscetur,
atque inprimis cum musto, aut, in ejus defectu, succo pyrorum vel cydoniorum embammata et
coborum condimenta ex eo parantur, quae cum cibis frigidis humidisque; et crassae ac viscosae
substantiae, inprimis tempore hyberno, commode usurpantur. Alias nocet. Frequentior ejus usus
capitis dolorem nonunquam excitat, oculosque hebetat, ratione fuliginum et vaporum, quos
excitat.
Cepa. Inter radices et bulbos saepe in usum veniunt Cepae, quae omnes
acrimoniam quandam, atque vim calefaciendi, incidendi, abstergendi, et extenuandi habent; sed
tenuioribus illis partibus, in quibus vis incidendi atque attenuandi est, discussis, et jam
evanescentibus, crassum succum post se relinquunt. Crudae arusticis eduntur. Verum parum
alimenti praebent, ac succum incoctum generant, sanguinemque accendunt. Elixatae autem
amittunt acrimoniam, et plus alimenti, neque id ita crudum tribuunt, veneremque irritant.
Verum omnes mentem hebetant, capitis dolorem faciunt, somnia afferunt turbulenta, oculis
nocent, dentibus quoque et gingivis noxiae sunt.
Allium. In Allio crudo nullum fere; in cocto paucissimum alimentum est, atque
id pravum. Insignis vero in eo deprehenditur caliditas et siccitas, visque crassos et viscosos
humores extenuandi atque incidendi. Insignis quoque acrimonia, quae cocturâ tamen et conditurâ
nonnihil emendari potest. Humores in pectore tussim excitantes educit, puerorum vermes enecat,
etj ad toleranda frigora, aquarumque pravitatem corrigendam optimum remedium. Unde,
quibuscunque aqua non satis pura bibenda est, rectissime faciunt, si, antequa eam bibant,
allio quocunque modo eam corrigant. Alias quoque contra pestem ac aerem venenatum atqueimpurum antidote loco est. Hinc navigantes contra sentinae foetorem,
corruptasque aquas et cibos, nausseamque ex maris tempestate excitatam, ut et ad robur in
remigando conciliandum, allium utiliter usurpant. His itaque solum, qui crassis et viscidis
humoribus scaten, usus ejus non est incommodus: in bilioso vero corpore homores adurere atque
accendere potest. Omnibus autem, quocunque modo paretur, usus ejus frequentior noxius.
Inprimis vero ob foetorem molestissimu ac fere intolerabilem usus ejus valde incommodus,
dolorem capitis infert, oculis nocet, sensuumque omnium instrumentis, sitim excitat.
Porrum. Porrum pariter habet acrem saporem, vimque calefaciendi atque
extenuandi, ventriculumque a pituita expurgandi, aperiendi, urinamque ciendi. Verum et ipsum
caput gravat, mala insomnia inducit, oculisque nocet, ac flatulentum est.
Raphanus. Raphani radice tantum hodie, eaque cruda, utimur, sale conspersa:
potest et addi oleum, piper atque alia. Paucum alimentum praebet, et potius obsonii
medcamentosi loco est. Calefacit supra secundum gradum; saporis est acris, pituitam incidit,
extenuat, urinam movet, arenulas ex renibus pellit. Commodius autem sumitur prima mensa atque
ante alios cibos: etsi alius hic aliis nationibus mos sit. Alii enim prima mensa, alii in
fine, alii toto prandii et coenae tempore obsonii loco untuntur, quod calore suo adjuvare
voctionem credant. Qua de re vide Amat. Lusitan. centur. 2. curat. 1 et 2.
in scholio. Generat vero ructus olidos et foetidos, flatus generat, caput replet, oculis
nocet.
Raphanus sylvestris. Raphanus autem sylvestris seu rusticorum, quem appellant,
non nulli armoraciam, longe est acrior, ut saltem condimenti, nullo vero modo alimenti
rationem habere possit. Incidit, attenuat, renum calculos evacuat, lapidemque vesicae
atterit.
Rapum. Rapum et tardius coquitur, et ventrem inflat, crudum maxime. Qua propter
diligenter coquendum: ita enim facilius coquitur, satis alimenti corpori praebet, idque non
adeo malum, sed calidum et humidum. Unde ad quartanam, et morbos melancholicos utile est, cum
jure vel carne astrati inprimis.
Napus. Eadem fere est Napi natura: Gratior tamen est gustui, et melloris,
saporis, minusque crassi succi ac flatulenti, plurisque nutrimenti. Renes calefacit, et
pecturi magis convenit, venerem stimulat, visui etiam prodesse creditur.
Petroselinum. Petroselini non tantum folia, sed inprimis radix frequenter cum
cibis exhiberi solet. Est calidum, et siccum, urinam et menses movet, renes et viscera purgat,
obstructiones aperit: alimentum tamen exiguum suppeditat. Quapropter paucum et condimenti
saltem loco admisceri cibis debet. Si enim nimia ejus copia sumatur, crudos succos secum ad
epar et renes rapit, atque in partibus illis obstructiones gignit.
Pastinaca sativa. Pastinaca sativapaucum, calidum et crassum, neque satis bonum
praebet alimentum, venerem stimulat, urinam cicet, menses movet. Coqui multum debet: alias est
difficilioris coctionis.
Beta rubra. Beta rubra apud nos aceto, semine carvi, et radice sylvestris
raphani condita, acetarii potius, quam cibi loco, adhibetur. Parum enim nutrit, verum palato
non est ingrata, appetitum excitat, renes purgat.
Melones. Pepones. Melopepones. Fructus plantarum varii sunt. Primo enim
herbarum quarunda fructus in usus sunt, ut melones et melopepones, cucumeres. Sunt autem
plerique hodie in ea sententia, fructum, quem vulgo, Arabes praecipue hac in re secuti,
melonem nominamus. a Galeno peponem fuisse appellatum; et qui anobis pepones et cucumeres
dicuntur, antiquis esse melopepones. Cum enim pepones quasi maturi dicantur: melones solum
hodie maturi eduntur: pepones vero et cucumeres ante maturitatem comeduntur. Melones igitur
gustui sauvissimi sunt, et odorem quendam aromaticum spirant, si sint maturi et optimi: quae
res ad liberaliorem eorum esum interdum nonnullos, invitat. Verum habent aquosam, humidam, non
sine frigiditate, sub stantiam, sitim sedant in magno aestu et squalore, urinam movent, renes
detergunt. Sed non raro ex esu melonum homines in magna conjiciuntur pericula. Facile enim
corrumpuntur, et si corrumpuntur in ventre, veneni quasi naturam induunt, et malum, quod
choleram dicunt, excitant, vel febres generant, easque saepe malignas: annotatumque est ab
Historicis, plurimos Imperatores et viros claros ex eorum usu interiisse. Quapropter prima
solum mensa edi debent, ut, si quae omnino corruptio in iis accidat, facilius per alvum
descendere possint. Et post eorum usum cibus aliquis boni succi sumendus est, ut eorum malitia
quasi corrigatur, et corruptio caveatur. Quem in finem tutissime cum pane eduntur. Ad
corrigendam quoque malitiam eorum alii vino uti jebent, alii cum vino aeque nocere melones
censent. Verum hîc attendendum. omnino vinum esse malitiae et noxae, quae ex melonum esu oriri
possit, quasi remedium. Sed vinum id generosum sit, neque nimis parce bibi oportet, ut melonum
malitiam corrigere atque absumere possit. Si vero vinum paucum, vel minus genero sum ac
vinosum bibatur, pravitatem illam melonum corrigere non potest, sed solum crudos illos
corruptosque humores secum ex ventriculo ad partes penitiores deducit, atque ita noxam, quae
alias ex usu melonum provenire potest, auget. Contrarium tamen hic statuit Cardanus, de tuend. sanit. lib. 2. cap. 38. Lac vero et alii cibi, qui facile
corrumpuntur, periculosissime iis admiscentur.
Cucumeres. Cucumeres frigidi et ipsi sunt, verum minus humidi, minusque mali
succi, nec ita facile in ventriculo corrumpuntur: crassiorem tamensuccum praebent. Nam melones si probe in ventriculo coquantur, humorem adeo crassum et
crudum nogenerant: Cucummeres vero plus pituitae, et crudi ac crassi succi producunt, et ex
eorum nimio usu mali succi in venis cumulantur, et febrium putridarum variarum materia
acervatur. Commodissime sumutur immaturi adhuc in acetariis, prius conditi cum aceto et
pipere. Iis minus noxii sunt, qui calidiore sunt temperie, et fervidiorem habet ventriculum:
quibus vero is imbecillior est, omnino ab iis abstineant.
Cinara. Cinarae quoque fructus a multis in delitiis habetur, et cum jure pimgui
carnium ac pipere conditus estur. Calefacit et siccat ad ordinem secundum: coctioni est
difficilioris, atque alimenti non satis boni, ut reliqua olera. Flatulentus est, et venerem
stimulat, capitique non adeo commodus est: urina post ejus usum saepe multa et foetida
redditur. Quod tamen cinara, tubera terrae, et bulbi quidam, aliaque similia, quae pipere
multo condita eduntur, venerem stimulare creduntur, id nec sine caussa in dubium vocari
potest. Partim enim maeriae semini, et nec spiritus suppeditant, sed succi melancholici
plurimum: Sed piperi hoc potius tribuendum videtur. Hoc enim urinam acrem calidamque reddit,
quae postea vicinitate partes genitales, praesertim si semine turgeant, stimulat: et notum est
alias, urinam dum stimulat noctu, simul embri virilis erectionem caussare.
Fraga. Fraga frigida et humida sunt: quo tamen sunt maturiora, eo sunt
temperatiora, ventriculo bilioso utilia sunt, epar refrigerant, sanguinis ac biliosorum
humorum fercorem restinguunt, sitim sedant. Quapropter solum aetati juvenili, et constitutioni
corporis calidae sunt utilia, ventriculo vero debili nocent. Tenuem succum habent, renes
purgant atque urinam movent, lieni quoque commoda sutn. Facile tamen in ventriculo
corrumpuntur: quare cum vino et saccharo commodius eduntur; et quidem prima mensa, non vero
ultima, ut plerumque malê fieri solen Aquam ex iis destillatam sanguinis haemorrhagiam sistere
experientia observatum est.
Pyra. Arborum et fruticum fructus quod attinet, primo pyrorum plurimae sunt
species, et fere singulis nationibus peculiares, et peculiaribus nominibus insignitae. Alia
enim dulcia, alia austera, alia acerba sutn, alia aquosam quasi dulcedinem habent. Quapropter
neque eaedem plane omnium facultates sunt. Austera et acerba adstringunt et magis refrigerant,
ac ventriculo, intestinis et nervosis partibus noxia sunt. Dulcia magis sunt temperata: omnia
fere humidioris et frigidioris naturae. Quaedam tamen sutn calida et humida, ut muscatellina,
et propterea reliquis corruptioni magis obnoxia: Galenus, 6. de simpl. med.
fac. inaequalem secundum partes pyris tribuit intemperiem, atque una parte terrea, altera
aquea esse dicit. Vinceretamen in plerisque videtur frigiditas et
humiditas, et quositas dulcedinem et siccitatem superare. Ventriculo non sunt ingrata; primo
loco sumta alvum sistunt: post cibos vero reliquos eam solvunt, et os ventriculi claudunt,
inprimis quae aliquam vim adstringendi habent. Cruda iis, qui doloribus colicis obnixii sunt,
incommoda sunt. Saepe etiam corrupta choleram dysenteriamque excitant; praecipue non satis
matura, et quae humidiora sunt, qualia muscatellina esse diximus. Cocta omnia utiliora sunt;
et quae dulcedinem aliquam habent, plus alimenti praebent, idque non malum. Contra fungorum
venenum praesentissimum perhibentur esse remedium.
Poma. Pomorum non minor est differentia, quam pyrorum. Sunt enim quaedam
dulcia, quaedam acida, quaedam austera, quaedam acerba, quaedam ex his quasi mixtam naturam
habent, quorum omnium natura, prodiversitate saporis, diversa est. Acida enim frigidiora sunt
dulcibus, et minus flatulentae substantiae, tenuiorisque, quam austera, ac humores lentos in
ventre incidunt, si vero ventrem mundum reperiant, eum sistunt. Austera et acerba frigidiora
sunt, et crassioris substantiae, tardiusque per alvum descendunt, eamque sistunt. Coctione
tamen eorum vis corrigitur. Dulcia sunt magis flatulenta. Verum coctione et assatione ea
flatulentia tolli potest. Acidis igitur, austeris et acerbis utendum potius medicamenti loco,
quam alimenti; omnibus quidem, cum refrigerare cupimus; austeris vero et acerbis, quoties
adstrictione alvi opus; acidis, quoties humores lentos incidere optamus. Vitiosi tamen haec
omnia sunt succi, et ventriculo ac nervosis partibus non commoda. Nocentissima vero sunt, quae
aquosa, nulliusque fere saporis. Ob aquositatem enim facile corrumpuntur. Dulcia cum aromatico
sapore et odore optima sunt. Alimenti enim mediocrem quantitatem praebent, idque non malum;
coctioni non incomusodant, cor confortant, animum exhilarant, affectibus melancholicis sunt
utilia. In quem usum syrupus e succo pomorum in officinis paratur. Sitim tollunt, pectus
dilatant, sputum promovent, tussimque sedant. Habet quae libet fere regio, quae in hoc genere
praedicat, et reliquis praefert: apud nos Borstorffiana non immerito in maximo sunt
pretio.
Cydonia. Cydonia mala ante maturitatem maximam habet acebitatem: Dum vero
maturescunt, quaedam dulcia fiunt, quaedam acida semper manent. Omnia tamen frigida et sicca
sunt, adstringendique vim retinent, alia quidem majorem, alia minorem. Difficlioris sunt
coctionis, parum alimenti praebent, idque crassum et terrenum, et quod non facile transit;
ventriculum roborant, et vomotium sistunt, atque si â cibo sumantur, os ventriculi claudunt,
et ne vapores facile in caput exhalent, efficiunt, alvumquelaxant.
Ante cibum vero sumta alvum cohibent. Non tamen post cibum majori copia sunt sumenda, ne ex
nimia ventriculi superioris orificii adstrictione cibi ante perfectam coctionem ad inferiora
detrudantur, atque expellantur, doloresque colici excitentur. Bilem etiam coercent, cor
exhilarant, et venenorum vim frangunt. Cruda nervis nocent, et saepe dolores colicos ex
citant. Utilius vero sumuntur cocta, atque inprimis mele vel saccharo condita. Solent quoque
ex iis non solum sypupus, sed et varia condita parari, quae et ad ventris delitias, et ad
medicinam expetuntur.
Persica. Persica mala omnia frigida sunt et humida; facile corrumpuntur, et
parum praebent alimenti. Quapropter solum iis, qui calidum habent ventriculum, sunt sumenda;
et quidem ante cibum. Nam cito alvum hoc modo transeunt, minusque, nocent, et ventriculo
calido nonnunquam commoda sunt. Non vero post cibum sumenda, ne corrumpantur, et febres,
choleram, aliosque morbos graves inducant. Semper autem parce et caute edenta, neque iis aqua
vel potus aliquis frigidior, sed vinum bonum superbibendum. Siccata minus noxia sunt, et
ventriculi subversionibus ac vomitibus, et alvi fluxionibus valde utilia. Exsiccatione enim
aqueum illud superfluum, quod facilis corrputionis caussa est, absumitur, atque aciditas
quaedam, et vis adstringendi relinquitur. Inprimis vero cocta vino pravitatem, si qua habent
adhuc, exsuunt.
Armeniaca mala. Persicis cognata sutn mala Armeniaca dicta, verum bonitate, ut
Galenus, 2. de alim. fac. docet, Persicis superiora. Neque enim in
ventriculo, ut illa, ita facile corrumpuntur, et suaviora sunt, ac stomacho gratiora. Quanquam
enim hîc contrarium sentiat Pisanellus, de escul. et potul. fac. et vel
textum Galeni corruptum esse, vel gustu destitutum fuisse autorem scribat: tamen quibus
armeniaca et persica mala nota sunt, facile vident, immerito Galenum hac in re carpi. Persica
enim longe majori aqueae humiditatis copia scatent, et ob id facilius corruptioni obnoxia
sunt: haec vero sine minori periculo eduntur, quod ipsa experientia testatur. Hoc tamen de
omnibus hisce, ut et de aliis fructibus verum est, non esse multi neque absolute boni
alimenti, et propterea parcius edenda.
Mespila. Mespila frigida et sicca sunt ab arbore decerpta, et adhuc aceba edi
non possunt, sed mitia solum. Parum praebent alimenti, et tarde corquuntur. Alvum et omnes
fluxiones sistunt, vomitum sedant, et iis, qui biliosum habent ventriculum, magis conveniunt.
Reliqua poma, citria, aurantia, punica seu granata, omnia medicamenta potius sunt, quam cibi,
et propterea mensis non nisi condimenti loco apponuntur.
Cerasa. Cerasa non ejusdem generis sunt: quaedam enim acida sunt, quaedamdulcia. Acida vim habent refrigerandi; facile coquuntur, et per alvum
descendunt, ventriculum ac epar refrigerant, ac sitim sedant, appetitumque excitant: neque
corrumpuntur ita facile, nec mali sunt succi; et proinde a nonnullis omnibus fere autumnalibus
fructibus praeferuntur. Condiuntur quoque et sic siccantur, ac iterum coquuntur; et sanis
atque aegris no incommode exhibentur. Siccata autem alvum sistunt. Dulcia acidulis, ob
abundantem humiditatem, bonitate longe inferiora sunt, et facilius corrumpuntur, et putres
humores, lumbricos ac febres putridas generant.
Pruna. Prunorum quoque multa sunt genera. Olim laudabantur Hispanica et
Damascena: sed et ista jam in Europa passim coluntur. Hodie valde ferax prunorum est Ungaria,
unde vicinae regiones magnam prunorum copiam accipiunt. Verum non tam ex regione, quam ex
qualitatibus vires prunorum aestimandae sunt. Alia sunt dulcia, alia arida, quaedam etiam
austera nonnihil, quaedam mixti saporis, atque alia nigra, alia rubra, alia flava, alia
virescentia. Pruna omnia frigida, et humida sunt: dulcia tamen minus frigidae naturae: bilis
acrimoniam mitigant et sitim arcent, et propterea biliosis magis competunt: facile coquuntur,
et per ventrem descendunt; unde a quibusdam plerisque aliis fructibus horariis anteponuntur.
Recentia valentius quidem alterant, alvumque emolliunt in prima mensa sumta, sed
excrementitiaj multa humiditate scatent, et crudum, neque adeo bonum succum gignunt. Alia
tamen aliis meliora, aliis viliora sunt. Ea quae crudo ac aquoso succo magis abundant, pejora
sunt. Alba et cerea vilissima sunt, et reliquis minus bonum succum praebent. Optima vero
Ungarica et Damascena hodie dicta, et quae his cognata sunt: mediae notae sunt viridia, a
colore virescente nominata, quae valde succulenta sunt, et temperatiora. Sicca vero ad
autritionem sunt accommodatiora, et melius praebent alimentum. Iis, quis debiliore sunt
ventriculo, pruna commoda non sunt. Laxant enim ejus .
Mora. Mora humectant, refrigerant, sitim sedant, bilis aestum mitigant: parum
nutriunt, facile per ventrem descendunt: si vero retineantur, facile corrumpuntur et
putrescunt, ac malam naturam acquirunt, fere ut melones et pepones. Quapropter solum vacuo, et
non vitiosis humoribus scatente ventriculo assumenda sunt, ut quamprimum per alvum descendant,
neque vel corrumpantur, dum diu in ea morantur, vel vitiosam aliquam materiam nacta ab ipsa
etiam facilius corrumpantur. Urinam quoque movent, sed ob serosi potius humoris abundantiam id
facere putantur, quam quod vere diuretica sint.
Ficus. Ficus maturae calidae sunt et humidae, plus reliquis fructibus nutriunt,
facile e ventre descedunt. Penetrandi et abstergendi vim habent, pectusrenes purgant et calculos expellunt. Nimius tamen earum usus flatus generat, iis que, qui
colicis doloribus sunt obnoxii, minus commodae sunt. Pinguia corpora reddere dicuntur, sed
caro, quam generant, est nimis mollis et laxa. Aridae ficus calidiores sunt et sicciores,
abstergendique, aperiendi et attenuandi vim majorem acquirunt. Ipsae tamen etiam vetrem
molliunt, et quia dulces valde sunt, communi ratione dulcium omnium ciborum et potuum in
epatis et lienis inflammationibus minus commodae suntl; obstructis autem illis, ipsae ex se
nihil prosunt, nec obsunt, sed medicamentis incidentibus ac extenuantibus et abstergentibus
mistae, no mediocriter auxiliantur. Humores ad exteriora pellunt, sudores movent. Crebro et
copiosius sumtae sanguinem non adeo bonum, sed qui putredini facile sit ob noxius, gignunt;
unde et pediculos genrare creduntur. Noxa tamen illa corrigi potest, si cum amygdalis vel
nucibus edantur.
Uvae. Uvarum magna est diversitas. Aliae onim sunt dulces, aliae austerae,
aliae acidae, aliae, in quibus nullus qualitatum excessus percipitur, quae vinosae
appellantur. Dulcium succus est calidior, et ob id sitim excitant: acidae et austerae sunt
frigidiores: vinosae medium locum obtinent. Comeduntur vel recentes, vel passae. Recentes
pauci alimenti sunt et flatulentae, et si diutius. n vetre detineantur, corrumpuntur, et
ventrem distendunt, colicosque dolores excitant, lienem in tumorem attollunt, et ventriculum
ac epar crudis ac pravis humoribus replent. Alias ventrem solvunt: unde ante cibum sunt
edendae. Verum recentes potius voluptati, quam bonae valetudini inserviunt. Passarum otiam
quaedam ratione saporis et facultatis ese differentia. Aliae sunt austerae, j aliae acerbae,
aliae dulces, aliae mixtum quasi ex austero et dulci saporem habent. Austerae et acerbae sunt
frigidiores, et ventrem roborant ac adstringunt: dulces calidiores sunt, et plus alimenti
exhibent. Quae mixtum ex austeritate et dulcedine saporem habent, mistas quoque facultates
obtinent. Austeritate enim ventriculum roborant, dulcedine humores temperant et abstergunt, et
leviores ventriculi morsiones hoc modo tollere possunt. Atque inter has dulces, quae aliquid
asteritatis participant, prae caeteris commendantur. Ventriculo sunt amicae, epati vero adeo
gratae, ut totius substantiae proprietate ipsi prodesse dicantur, ejusque quasi anima
perhibeantur. Pectori quoque prosunt, tussimque, leniunt, et omnia naturalia membra cofortant.
Quae sine nucleis sunt, et Corithiacae hodie appellantur, magis alvum laxant; quae autem
nucleos habent, plus roboris ventriculo addunt. Omnino et ficubus et uvis recentibus earum
usus est commodior, nihilque ex iis incommodi facile percipitur.
Amygdala. Inter nuces optimae sunt Amygdalae dulces, temperate calide et
humidae,vel paululum ad siccitatem declinantes. Galenus, 2. de alim facult. c. 29. amygdalas corpus non multum nutrire scribit.
Verum experientia testatur, et tot ciborum genera, quae ex iis parantur, docent, amygdalas
copiosum praebere alimentum, idque succi boni et moderati. Etsi enim nonnihil a mediocritate
recedant: tamen nullam ob ullum insignem excessum nocendi vim habent; facultatem quoque
obtinent attenuandi et detergendi. Quâ de causâ corporibus emaciatis amygdala
convenientissimus cibus sunt: ventriculum, epar, lienem, pulmones, cerebrum, totumque corpus
convenienti et corruptioni non facile obnoxio alimento recreant, pectus purgant, ac sputum
promovent, vias urinae expediunt, somnumque conciliant. Stomachum tamen biliosum habentibus,
et febribus biliosis laborantibus, caute exhibendae, ne bili materiam suppeditent.
Nuces juglandes. Nuces juglandes calidae sunt et siccae, inprimis exsiccatae
jam. Recentes enim plus humiditatis habent, et minus calidae sunt. Itaque rercentes commodius
eduntur: siccae vero bilem generant, et bilioso ventriculo nocent. Quapropter magis senibus,
quam juvenibus convenire videntur. Verum quia os ventriculi, gulam, et asperam arteriam
laedunt, tussimque excitant, et dolorem capitis generant, nec iis satis utiles sunt. Contra
venena inprimis, cum ficubus, et ruta, loco remedii sunt. Vulgo post pices earum usus
commendatur, quod pituitae collectionem et humorum corruptionem, quae facile in ventriculo
post esum piscium accidere potest, caliditate et siccitate sua prohibent, et, si quae fortasse
piscibus, quod interdum evenire solet, venenositas aut malignitas insit, ei peculiari vi
adversari possunt.
Avellanae. Averllanae plus alimenti praebent, quam juglades, sed frigidiores
sunt; ipsae tamen etiam calidae et siccae. Difficilius coquuntur, crassumque succum et magis
terrenum, quam juglandes, praebent. Largibus comestae in ventriculo cibis supernatant, vomitus
et flatus ac capitis dolorem excitant. Recentes tamen siccis magis innoxiae sunt.
Castantae. Castaneae calidae et siccae sunt. Galenus cum fere reliquos arborum
fructus omnes aliquid mali succi habere statuat, castaneas excipit, et, lib.
de succor. bonit. et vit. cap. 4. eas nihil mali succi habere statuit, si probe in
ventriculo coquuntur. Difficilius autem coquantur, et tardius distribuuntur. Alimentum vero
praebent durabile, ventrem adstringunt, fluxus sistunt, et si copiosius edantur, flatus
pariunt, ac capitis dolorem gererant. Cruda onn parvam ad stringendi vim habent, et valde
flatulentae sunt: quapropter assae commodissime eduntur.
Fungi et terrae inbora. Tubera terrae et Fungi plerique frigidi sunt, insipidi,
aqueumque et crassum praebent alimentu: et quamvis cocti palato arrideant: conditurae tamen id
potius, quam eorum naturaeturae acceptum ferendum. Praeferuntur quidem
tuberafungis, quod, compertum sit, e fungorum esu non paucos interiisse, e tuberum vero
nullum: tamen omnia haec crassos et melancholicos humores generant, et immoderatur eorum usus
apoplexiam, paralvsin, dolorem colium, spirandi difficultatem, podagram et dysuriam inducere
solet, atque nimius eorum etiam fundorum esus, qui alias innoxii creduntur, non paucos
interemit, nonnullos vero venenum, quodquibusdam inest, juglavit. Itaque ab eorum esu vel
prorsus abstinendum est, vel parce sumendi, et quidem bene cocti et conditi, vinumque
superbibendum. Nullam enim est aetas, nullas corporis constitutio, in qua non plus plerumque
in commodi, quam commodi, ex usu tuberum et fungorum proveniat. Id quod facile origo docere
potest. Ex terrea enim et crassa ac vaporosa materia repente atque unica nocte reumpunt,
minimeque a calore vel interno, vel aeris amblientis, elaborantur. Cui accedit, quod saepe
exrerum vicinarum putredine, ex serpentum, bubonum, et animalium aliorum venenatorum afflatu
vel contractu venenum aliquod contrahere possunt. Ex quo patet vix sine periculo, et veneni
alicujus suspicione comedi, et saepe ubi maxime cavetur, satis caveri non posse.
Ileum. Tandem inter ea, quae a plantis inter alimenta sumuntur, non
praetereundum Oleum, quo saene in cibis usurpatur. Est autem oleum recens et ex olivis bene
maturis expressum satis temperatum, et fere naturae nostrae conveniens, ut proinde corpori
nostro temperatum alimentum suppeditare possit. Atque ea de caussa cibis plurimis admiscetur,
ut excedentes illarum qualitates corrigat et retundat, ac ad temperiem aliquam deducat.
Venenis quoque resistere perhibetur. Qua de caussa ad emendandam alimentorum malitiam, et
hebarum illam cruditatem hebaceam corrigendam aliis additur. Alvum etiam lubricitate sua
mollit et laxat, omnem asperitatem tollit, ruptis et fractis auxilliatur, dolores mulcet.
Cibi ex Animalibus.
Animalia cibum corpori nostro maxime familia: rem praebene. Secundo loco
animalia multa alimenta suppeditant, et quidem humanae naturae convenientissima, praecipue
terrestria. Nam cum nutrimentum nutriendo familiare, et, quam maxime fieri potest, simile esse
debeat: facile hinc apparet, longe familiarius corpori nostro praebere alimentum animalia
ista, quam plantas. Plantae enim a corporis nostri natura longius absunt, quam animalia, et
propterea in coquendis, et assimilandis alimentis, quae a plantis sumuntur, plus laborandum
ets calori nostro, quam in iis, quae animalia suppeditant. Nam animalia et substantia nobis
magis cognata sunt, et minorem in qualitatibus excessum habent, succumque minus vitiosum: quod
vel sapor indicat,qui in plurimis plantis insignem qualitatum excessum
arguit; in animalibus vero talis non reperitur.
Plura autem, genera esse alimentorum, quae ex animalibus petuntur, supra dictum est. Vel
enim cibi loco nobis sunt animalium partes, vel quae ab animalibus sumuntur, animalium tamen
partes non sunt. Atque ut a posterioribus incipiamus, sunt ejus generis lac, et quae ex lacte
fiunt, butyrum, caseus, serum ova mel.
Lac. Lac est frigidae et humidae, vel temperatea potius et humidae naturae,
sanguinis nimirum temperamento, ê quo levi mutatione perficitur, proximum; eo tamen paulo
frigidius. Praestat longe optimum alimentum; si recte inventriculo coquatur, et si delectus
habeatur speciei animalis, tum naturae ipsius individui, a quo lac sumitur, tum temporis
Lactis differentia. anni et victus. Differt enim non parum lac secundum animalium
species: bubulum nimirum ab ovillo et caprino, aliorumque animalium. Nec minus differt lac
animalis sani a lacte animalis aegri; vel foeti ab eo, quod longe post partum generatur, et
qoud aestate provenit, ab eo, quod hyeme; qua in re et alimentorum diversitas non parvam facit
differentiam.
Lactis partis. Sunt autem lactis partes tres, butyrum, serosa, et caseosa pars.
Butyrum oleosae et calidae est substantiae. Serosa aquosa quidem est, sed tamen salsi aliquid
admistum habens, ut acrimonia, quae in sero est, satis docet. Caseosa vero est frigida et
sicca, terreaeque naturae. Sed partium harum non eadem in omnibus animalibus est ratio. Atque
ut de bubulo, ovillo, et caprino saltem (nam aliorum animalium lac apud nos in usu non est)
dicamus, Bubulum lac pinguissimum est, et crassissimum, ac butyri plus, quam aliorum animalium
lac continet: atqueid circo plus nutrit, et pro lacte corpori nostro convenientissimo non
immerito habetur. Ovillum plus casei habet: Caprinum vero medio modo sese habet in omnibus, in
coctione et alendi viribus.
Non minor est differentia lactis, si animalia sint sana vel aegra. Ex aegro enim animali non
nisi vitiosum lac provenire potest. Variat et lac pro victu, quo animalia utuntur. Nam aridae
herbae crassius lac praebent; melius vero virides et succulentae: unde optimum lac est, quo
circa finem veris atque initium aestatis generatur, ubi pecora teneras et florentes herbas
depascuntur. Et quantum possit lactis naturam mutare cibus, vel ex eo patet, quod Hippocrates,
6. epid. comm. 5. text. 35. scribit: Similiter aut
capra elaterium, aut cucumerem sylvestrem ederit, infantibus est purgatio.
Lac aute quo est tenuius et magis serosum, eo facilius coquitur, celerius per ventrem
descendit, minus obstruit; verum et minus alit, quodque minus alit, magis ventrem laxat; et
quod plus alit, minus alvumsub ducit. Ac proinde nunc hoc, nunc illud,
prout res exigit, eligere licet.
Lac optimum. Lac itaque quod boni odoris est, saporis dulcis, et mediae
consistentiae, neque nimis crassum, neque nimis tenue, neque serosum, neque caseosum nimis
coloris candidi, nec viriditatem, nec livorem ullum participans, bonum alimentum idque
copiosum et satis constans preabet, carnemque auget, et corpora pinguia reddit, ac propterea
hecticis conveniens cibus est, atque ubi corpora emaciata et alimento destituta cito reficere
animus est, vix aliud invenitur alimentum huicrei tâm commodum ac lac: quod scilicet a calore
nativo tot coctionibus jam ante elaboratum, et naturae nostrae familiarissimum redditum fuit.
Verum ut facile concoquitur lac: ita in corporibus impuris facile corrumpitur. Si incidat
inventriculum frigidum, facile acescit; si in calidum, in nidorem et bilem vertitur,
capitisque dolorem excitat. Quapropter ejus usus febre putrida laborantibus, et caput
dolentibus est noxius, Hippocrates, 5. aphor. 64. ut et iis, qui oculorum affectibus sunt
obnoxii. Non commodum quoque est calculosis, epatis obstructionem, et hypochondria inflata
habentibus, de quibus Hippocrat. 5. aphor. 64. et Galen. in comm. Pessima vero ejus corruptio est, quando coagulatur; unde pessima
symtomata, et nonnunquam mors ipsa ortum habet. Istud autem praecaveri potest, si ipsi aliquid
salis, sacchari vel mellis addatur. Commodissime vero vacuo stomacho sumitur, atque ii
rectissime faciunt, qui postquam lac sumserunt, ab omni alio cibo tamdiu abstinent, donec lac
concoctum sit. Si enim alii cibi mox superingerantur, facile et lac, et cibus ille cum laecte
corrumpi potest. Inprimis vero vini post lac usum esse valde incommodum, observatum est. Nocet
quoque lac dentibus et gingivis, iisque corruptionem inducit: ad quod praecavendum post sumtum
lac vino os colluere convenit.
Non solum autem lac intergrum et tribus illis, sero, butyro et caseo constans, in usum
venit; sed partes haec facile segregari possunt, quod longe commodissimum est: cum nunc hâc,
nunc illâ magis indigeamus, unamque prae reliquis expetamus. Butyrum. Primo
Butyrum in hisce nostris septentrionalibus regionibus et ut condimentum, et ut cibum; in
calidioribus autem regionibus fere tantum condimenti loco usurpant. Galidum est et humidum,
atque ejusdem fere naturae cum oleo: oleo tamen plus nutrit, et condimenti loco ad multa
utilius, quam oleum adhibetur. Humectat enim et lenit, materiam in pulmonibus maturat, et
educit, fauces et asperam arteriam lenit, oleum vero, nisi sit purissimum et recens plane,
fauces et arteriam exasperat, tussimque tantum non lenit, sed etiam inducit. Est quoque gustui
gratum butyraum, facilecoquitur, multum nutrit, hacque praecipue
lactis parte ab infantia alimur, alimentumque, quod non facile corrumpitur, butyrum
suppeditat. Verum nec omnibus aeque, nec omni modo conveniens cibus est. Ventriculum enim
humidiorem et laxiorem habentibus non convenit: cum eum magis relaxet; praecipuesi majore
copia edatur, et cibis supernatet, ac nauseam conciliet. Quapropter etia longe commodius
butyrum ante reliquos cibos, quam post eos, sumitur. Calidis quoque naturis ejus usus on est
tam conveniens, ut aliis. Facile enim accenditur, et in bilem in bilosis ventriculis abit, et
in nauseam concitatem materiam convertitur. Commodissime editur cum pane. Tum enim optimum, et
nullo modo vitiosum alimentum praebet. Coctum vero jam deterius evadit. Habet et hoc commodi
butyrum, quod venenis resistit, praecipuê si ante ea sumatur: unde etiam in pestilenti
constitutione ad praeservationem mane cum pane sumtum plurimum commendatur; ut et ad
incommodum, quod ex venenatorum vaporum ê mineralibus cum spiritu, quem dicimus, attractione
percipi potest, evitandum. Ut enim de occultâ ejus vi non inquiratur, humiditate sua veneni
vim sopit, erosionemque prohibet, et lentore suo partes quasi munit, ne venena in eas facile
argere possint, eademque, ne ad interiora mox penetrent, remoratur, et ut facile vomitu
expellantur. juvat.
Lac aicdum. Ubi butyrum paratur, atque al lacte separatur, id quod relinquitur,
, lac acidum, vulgo lac ebutyratum nominatur. Galenus, 3. de alim. fac. cap. 16. illud ad caseosam potius, quam butyrosam lactis
substantiam refert, et quidem eam non ejus, cujus ab initio fuit, naturae, sed ad frigidius
conversae. Procul dubio tamen aquosae et serosae aliquid materiae continet. Quia autem est
frigidius hoc lac, ventriculis fridigioribus non convenit, sed calidioribus saltem, sive ab
initio rales fuerint, sive ab aliqua caussa hujusmodi evaserint. Hi enim a tali lacte nihil
laeduntur; sed etiam eo cum commodo aliquo fruuntur, praecipue aestate, et in magno aeris
aestu.
Caseus. Caseus difficulter coquitur, et crassum alimentum praebet. Plurimum
enim caseosae lactis partis continet. Itaque omnis caseus alvum sistit, meatus obstruit, et
calculo generando materiam praebet. Vetus vero pravum praeterea alimentum suppeditat: minus
vero mali succi recens est. Vetus enim caseus omnis recenti deterior, majoremque acrimoniam ac
quisivit, et calidus ac siccus evasit, siccumque et coctu difficile, et paucum praebet
alimentum. Qua de caussa ciborum assumtorum coctionem aliquo modo juvat, verum ipse
difficilius coquitur. Recens et mollis adhuc frigidus est et humidus, et flatulentae naturae.
Pessimus vetustissimus. Mediae aetatis, qui nec nimis durus, nec mollis est, moderate dulcis
et pinguis, is inter reliquos optimus est. Qualiscunque autem sit,
semper post cibos reliquos, et exigua quantitate sumendus est.
Caseorum differetia. Est autem magna caseorum differentia, pro ratione
animalium, quae lac praebent, locorum et pascuoru, ac parandi modo. Ovillus reliquis praestat,
facilioris est coctionis, et minus crassae substantiae. Et licet minus vaccino nutriat: quanto
tamen minus eo nutrit, tanto melius praebet alimentum. Ovillo vaccinus praestantia proximus
est: Caprinus vero utroque deterior. Parandi quoque modus no ubivis locorum est idem, et saepê
casei nonnulli non tam ob materiae peculiarem aliqua parestantiam, quâm ob diligentem parandi
rationem regioni alicui usitatam prae caeteris commendatur. Ea autem commodissima est caseos
parandi ratio, quando butyrosa et caseosa pars non separantur, sed simul in caseum coalescunt.
Talis enim caseus non ita multum a natura lactis recessit. Ubi vero butyrosa pars separatur,
casei, qui ex sola caseosa fiunt, crassioris et siccioris naturae sunt, atque omnino
deteriores. Saepê etiam ex praeparatione aliquid vitii caseus continet. Salsus enim nimis
materiam uberiorem praebet calculo, difficiloris est conctionis, humores adurit. Acidus epar
et ventriculum debilitat. Verum cum qua ratione paratus sit quilibet caseus, non semper obvium
sit, eos prae reliquis eligemus, qui mediocris sunt substantiae; teneriores potius, quam duri;
rari, quam densi et compacti nimis nec glutinosi nimis, nec friabiles saporis jucundi et
suavis; nec nimis salsi, nec sale prorsus carentes. Inprimis vero antiquos nimis et corruptos
cavere optortet. Atram enim bilem generant, et plurimorum morborum autores sunt.
Secrli lactis. Serosa lactis pars minime alit, estque potius medicamenti, quam
alimenti loco. Ad evacuandum enim serosos et adustos humores commodissimê usur patur;
praecipue si in eo aliquid fumariae maceretur, et non parca manu, sed vel ad libraru duarum
vel etiam quinque aut sex mensuram singulis diebus proponitur. Qua quantitate et ab antiquis,
et ab Amato Lusitano, cent. 2. curat. 16. et. 74. exhibetur. Verum de
qualitate ejus autores non consentiunt. Nec Galenus idem docuisse videtur, 4. de simp. med. fac. c. 17. serum frigidum et humidum esse dicit: 3.
vero de alim. fac. c. 16. scibit, oxygala calida et acrem qualitatem amplius non
retinere, quam lac a seroso humore habet. Sed haec non pugnant. Serum enim duabus partibus
constat, una salsa et acrimoniae, participe, atque omnino calida: cujus licêt minima sit
portio, quia tamen ejus vires atque efficacia in sero sese manifeste produnt, ob id non
immerito srum calorem participare dicitur. Altera vero pars aquosa est, eaque copiosior, ob
quam serum frigidum et humidum dicitur.
Ova. Ova pariunt quidem plura animalia: verum solum galinarum fere ova nobis in
cibo sunt. Constat autem ovum duabus partibus, vitello atquealbumine.
Illa moderate calida est atque humida, et longe optimum praebet alimentum Albumen vero
frigidum et siccum, plurimum quidem nutrimenti praebet, idque satis constans: verum
difficilius coquitur. Ova autem recentissima sunt optima, et plurimum ac cito nutriunt, et
bonum praebent alimentum, ideoque omni aetati, tempori et regioni conveniunt. Nullum enim
habet pravum succum, nullasque obstructione pariunt. Quod vero sunt antiquiora, eo sunt
deteriora: ac putredo et corruptio ovorum pessima est, ideoque i veteribus ovis, ut a veneno,
abstinendum. Etsi vero omnia bonum praebeant alimentum: tamen interdum non commda sunt. Quibus
enim ventriculus aut epar est referturm vitiosis humoribus, iis non conventiunt. Impura enim corpora quo plus nutriveris, eo plus laeseris, secundum
Hippocratem, 2. aph. 10. Et in biliosis et calidis ventriculis facile
corrumpuntur, et in bilem meram saepe convertuntur, a qua ardorventriculi et sitis oritur, ac
diarrhaea etiam saepe sequitur. Porhibentur quoque esse incommoda iis, qui calculum in renibus
vel vesica habent, aut qui apoplexiae, paralysi aut podagrae sunt obnoxii. Deinde licet ova
sunt optimum alimentum: tamen ratione pareparationis non parum diffierunt. Primum locum facile
ob tinent ova tremula et sorbilia, quae in aqua fervente ad tremulam et sorbilem consistentiam
coquuntur. Optinum enim et plurimum nutrimentum suppeditant; facile coquuntur et
distribuuntur, ac parum excrementi relinquunt; et inprimis iis, qui ex morbo convalescunt,
senibus ac infantibus, qui ex haemorrhagia aliqua debilitati sunt, et phthisicis optimum
praebent alimentum, praecipue eorum vitelli. Quae vero in cineribus coquuntur, non tam bona
sunt, quam quae coquuntur in aqua: facile enim majorem vim ignis sentiunt, et plus calidi
nativi et humidi amittunt. Coctis sorbilibus et tremulis nonnulli praeferunt suffocata dicta
ova, quae sic parantur. Ova franguntur, et putaminibus suis educta in ollam conjiciuntur,
quibus parum vini, aceti paucissimum, butyri pars quarta, tantundem quoque sacchari, si libet,
et salis, quod satis est, additur, omniaque miscentur, et vas operculo clauditur, atque in
cacabum vel aliud vas aqua calida planum imonitur, et sic in duplici vase ad mediocrem
consistentiam coquuntur. Quae autem vel in cineribus, vel in aqua, eo usque coquuntur, ut
indurentur, licet solidius alimentum praebeant: tamen quo diutius coquuntur, ac magis
indurantur, eo sunt deteriora. Omnium vero pessima sunt in sartagine fricta, atque inter haec
quidem deteriora, quae in oleo, quam quae in butyro friguntur. Frixa enim omnia, dum in
ventriculo concoquuntur, in nidotem abeunt, admistosque cibos corrumpunt, et pravum ac
putrescibilem succum parebent, et saepe in nonnullis colicos dolores excitant.
Mel. Tandem inter ea alimenta, quae ab animalibus proveniunt, animalium tamen
partes non sunt, Mel est. Id calidae et siccae naturae est, ordine secundo; quod tamen
albicat, minus calidum est. Est autem optimum mel colore flavo, odore suavi, nullum nec
herbarum, nec florum odorem referens, gustu jucundum. Verum flavum, quia est calidius, magis
est medicamentosum; sanis album videtur accommodatius. Omne tamen mel est alimentum
medicametosum, senibus et frigidis naturis commodum. Iis enim in optimum vertitur sanguinem.
Verum quia facile incenditur et in bilem abit, calidioribus naturis non est conveniens. Epati
quoque, quia dulce nimis est, et in bilem facile abit, non adeo utile est: pulmoni vero
utilius. Alias detergendi et putredini vim habet.
Saccharum. Saccharum, ut propter cognationem, quam cum melle habet, licet ex
arundinibus fiat, aliquid dicamus, est melle minus calidum et siccum: ideoque et calidis et
frigidis obsoniis miscetur commode; cum sese in omnem fere naturam vertat, et neque
caliditatem, neque friditatem augeat, sed eas potius temperet. Non tamen omnibus aeque
convenit. In calidioribus enim et ipsum facile in bilem abit. Aliâs vim abstergendi sine
acrimonia obtinet. Non autem parva est sacchari differentia secudum puritatem et impuritatem.
Quod ex prima coctione proventit, impurius et calidius est, majoremque habet acrimoniam et
abstergendi vim: quo purius autem repetita solutione et coctione redditur, eo minus calidum
evadit, atque aliquid de abstergendi facultate amittit.
Porro alimenta, quae ex partibus animalium sumuntur, plurima sunt. Differunt autem cûm
secundum speciem animalis, tum secudum eorundem partes. Partes animalium quod attinet, est
earum in alendo non parva differentia. Etenim longe aliud aliemtum praebent pedes, aliud epar,
aliud cor, aliud reliqua caro: et licet quidem in his quoque secundum species animalis sit
differentia, atque alius natuae sint pedes vitulini, alterius suilli, differatque epar vituli
ab epate haedi: tamen ejusdem generis partes etiam diversorum animalium non parum
conveniunt.
Pedes animalium. Pedes animalium quorumcunque frigidi et sicci sunt, paucaeque
carnis et exsangues, frigidumque praebent succum, et lentum ac glutiosum; ob quem et jus
coctorum pedum quasi congelatur.
Cor. Cor fibrosae, durae et siccae est naturae, neque facile coquitur: verum si
bene coquantur, nec malum succum, nec paucum praebet, eumque stabilem et firmum.
Epar. Jecur et ipsum difficilius coquitur, crassumque praebet alimentum, quod
tarde permeat; boni tamen succi et firmum. Verum magna est hac in parte varietas, non solum
secundum species et aetatem animalium, verum et ob pabulum etniorem
nutritionem. Animalia enim minus adulta delicatius et mollius epar habent: et quae meliore ac
pleniore pabulo utuntur, etiam epar majusm delicatius et succuluentum magis habere solent.
Lien. Lien parum; difficulter coquitur, et tarde distribuitur.
Plumol. Pulmonis substantia levis et rara est, minusque nutrit, qua epar vel
cor: facilius tamen coquitur: neque malum alimentum praebet. In genere autem hîc de
pulmonibus, liene, ut et epate notandum, saepe salva haec viscera in animalibus non reperiri;
sed vitio aliquo infecta: quapropter cautio in eorum usu adhibenda, et videndum, ne vitiosa
cibi loco usurpentur, atque inde aliquid periculi attrahatur.
Renes. Renes onn satis bonum, nec naturae nostrae convenientem succum praebent,
sed crassum. Teneriorum quadrupedum aut vitulorum renes melioris succi sunt, et facilius
coquuntur.
Lingua. Lingua et sua vitate saporis, et alimenti honitate reliquas partes
facile superat, facile etiam coquitur. Quapropter convalecentibus non incommodum alimentum
praebet.
Cerebrum. Cerebrum pituitosum et crassum succum spuppeditat, nec facile
coquitur, nec distribuitur, nauseamque concitat. Quamobrem prima potius mensa, quâm postrema
comedendum, et iis, quae calefaciunt et attenuant, ejus humiditas et lentor corrigenda.
Ventriculus et intestina. Ventriculus et intestina animalium sunt durioris
substantiae, et frigidioris ac siccioris naturae, difficilius coquuntur, et non nisi arobusto
ventriculo. Ac licet bene coquantur, tamen paucum sanguinem praebent, eumque frigidum et non
satis bonum
Caro musculosa. Ferquentissime autem cibi loco usurpatur musculosa animalis
caro, cujus magna est differentia in succi bonitate, copia et coquendi facilitate vel
difficultate, inprimis secundum animalium species.
Caro suille. Plerique Galenum secuti, omnium animalium carnibus, suillam
praeferunt, omnesque conditiones boni alimenti eam habere scribunt. Esse enim in primis
qualitatibus temperatam, vel vergere ad caliditatem et humiditatem, naturaeque nostrae esse
convenientem, succi minime vitiosi, sed copiosi et satis firmi acconstantis, facilisque
coctionis. Ideoque primas huic inter quadrupedes, imo inter reliquas carnes tribuunt.
Verumenim vero si conditiones illas, quae in alimento simpliciter bono requiruntur, nimirum ut
temperatae sit naturae, facile coquatur, bonum praebeat alimentum, et non facile alienas et
pravas qualitates inducat, ac pauca excrementa habeat, in suilla carne cosideremus: vix omnes
in ea inveniemus, et vix illam praerogativam carni suillae simpliciter concedere poterimus.
Neque sine caussa Jul. Caes. Scaliger, in lib. 1. de plant. circa
initium, eos Medicos vecordiae arguit, qui perdicibus etiamporcinam carnem praeferunt. Nam licet caro suilla fortassis sapore carni humanae sit
similima, cujus rei argumentum est, ut docet Galenus, 3. de alim. fac. cap.
2. quod quidam carnes humanas ab improbis hospitibus appositas pro suillis sine ulla in
gustu vel olfactu suspicione comederint: tamen ut recte Cardanus, de sanit.
tuend. lib. 6. cap. 61. scribit: in cibis magis substantia. quam sapor
desideratur; et quae ac qualia alimenta vocanda sint, experientia optime docet, atque ea
bona alimenta merito habentur, ex quibus nos bene alisentimus. Experientiam itaque si
consulamus, dari carnes animalium, quae meliorem, et quem omnes sine incommodo et detrimento
usurpare possint, cibum quam caro suilla, praebent, clarum est. Licet vero caro suilla
potentissime nutriat, et firmum praebeat alimentum, ac propterea hominibus aetate florentibus,
sanis, fortibus, et qui sese multum exercent, ut agricolis, fossoribus, messoribus atque id
genus operariis commodissimum alimentum sit: tamen omnibus hominibus conconveniens non est;
atque experientia, docet, a vulneratis, scabie laborantibus, aut alia ulcera habentibus,
carnes plurimas alias sine omni detrimento comedi posse, ex suilla carne vero non parum
detrimenti eosdem percipere. Abundat enim in ea nimia humiditas, crassumque et lentum praebet
succum, et qui hac frequenter utuntur, plurimam exrementorum copiam, nisi majoribus laboribus
illa discutiant, cumulant: et facile in obstructiones epatis, et renum calculum in currunt.
Cui accedit hoc, quod plerumque suillae carnes pinguedine abundant, quae ventriculum laxat,
appetitum aufert, et nauseam inducit, ac facile in biliem vertitur. Et quod magis constans ac
firmum praebet alimentum, quam aliae carnes: id insigni lentori potius, quam quod humanae
carni, quam vitulina aut vervecina, similior sit, adscribendum est. Ideoque licet, ut dictum,
concedamus, suillam iis, qui magnis laboribus exercentur, commodum cibum esse: tamen iis, qui
moderate exercentur, vervecina, ut jam de gallinis, perdicibus, pahsianis atque aliis, quae in
majore pretio sunt, nihil dicamus, longe commodius aliementum praebet, faciliusque, ab his
coquitur, et succum meliorem supeditat.
Aprugnae. Aprugnae carnes meliores sunt porcorum domesticourm carnibus: modo e
junioribus apris sint, non antiquis. Non enim tantum humiditatis excrementitiae obtinent, et
modoerate siccum alimentum suggerunt.
Agnina Caro. Alii itaque agninam et vervecinam inter quadrupedes longe suille
praeferunt. Agnus antequam annum compleverit, carnem habet humidam, muscosam et viscidam.
Itaque excrementosum et crassi succi, ac quod non facile distribuitur, alimetum praebet. Verum
ubi annum compleverit, optimum alimentum est, boni et copiosi succi, acrate constantis facilisque coctionis: et propterea ejus carne omnes homines, ac inprimis qui
moderate exercentur, post primos eatatis annos ad mortem usque commodissime vescuntur. Neque
facile ullus ex modico hujus carnis usu aliquid incommodi percepit, id quod ex suilla crebro
accidit. Qui tamen fortiter exercentur, et magnis laboribus dediti sunt, in iis facilius
discutitur atque absumitur, minusque solium ex ea Vervecina. fit alimentum. Quia
vero agni adultiores oves ineunt, et tum carnes non boni succi redduntur, sed hircum quafi
redolent: castrantur atque veveces fiunt. Quorum, qui juniores adhuc sunt, caro longe optima
est, facile coquitur, et bonae notae sanguine generat, ac propterea tam sanis quam aegris
convenit. Galenus quidem. lib. de succor. bonit. et vit. cap. 6. ut
suillam omnibus praefert: ita secundo loco haedinam, tertio vitulinam ponit; agninam vero ut
humidam, glutinosam, mucosamque timo loco: verum id saltem de agnis, qui non dum annum
compleverunt, intelligendum est. Et licet haedus lactens (majorem enim, quae in adultis est,
siccitatem tenerior illa aetas nondum obtinet) bonum praebeat succum, et facilius, quam
vervecina caro coquatur: tamen ubi agni anniculi vel vervecis caro probe coquitur, meliorem et
naturae humanae convenientiorem succum praebet.
Ovilla. Ovilla vero caro mala est, et temperaturae vitio, et sexus ac partuum
frequentia, difficulter coquitur, et malus ac lentus et viscidus succus ex ea generatur.
Vitulina. Agninae et vervecinae carni proxima est vitulina, et bonitate non
raro cum iis certat, imo palmam illis nonunquam praeripit. Temperata enim est, tenera, bonique
succi, suavis saporis, facilisque coctionis. Crassiorem tamen paulo succum, quam agnina et
vervecina praebet. Hoedinae certe facile praeferri potest. Haedi enim quam primum lacte
amplius no utuntur, statim aliquem foedum odorem, carnisque duritiem contrahunt: cum in
vitulis illa saporis suavitas et alimenti teneritas diutius remaneat, diutiusque in his
adolescentia quasi duret et continuetur. Et licet bos siccioris sit naturae forsan, quâm
caprinum genus: tamen hoc longe calidius est.
Bubula. Bubula caro crassa est, difficilis coctionis, et venas non facile
prevadit: Lentoris tamen et visciditatis non est particeps. Ejus usus frequentior crassos,
siccos ac melancholicos humores in corpore cumulat, et no raro lienis tumores generat. Et
quidem eo magis, si sit vaccina, aut bovis emaciati, aut qui aetate ac laboribus carnium et
musculorum siccitatem ac duritiem contraxerit, aut quae sale et fumo indurata est.
Praeter has inter quadrupedes vix aliae carnes sunt, quae commode cibi loco usurpari possunt
praeter sylvestrium aliquot. De apro jam dictum. Capreoli caro. Capreoli carnes
boni nutrimenti sunt, et facile reliquorum sylvestrium carnibus alimenti bonitate,
coctionisfacilitate, saporis suavitate, et excrementorum paucitate
praeferri possunt. Frequenti enim et veloci motu superfluae humiditates absumuntur, caroque
tenerior et coctu facilior redditur. Siccior tamen nonnihil est, et propterea aliquid humoris
melancholici generat.
Cervina. Cervina caro sicca est, difficilis coctionis, succumque melancholicum,
inprimis si adultior sit, generat, et nisi probe coquatur, epar, et lienem obstruit, et
propterea melancholicis ac senibus non conveniens alimentum est.
Leporina. Leporina caro quidem valde in delitiis habetur. a Medicis tamen inter
alimenta melancholium sanginem praebentia numeratur, atque his, qui corpus exsciccare volunt,
est commodior; iis vero, quorum corpora sunt sicciora, minus est utulis. Si tamen probe
coquatur, non mali succi est, floridumque faciei colorem conciliare creditur. Vid. Lang. lib. epist. 67. John. Pincier. l. 2. aenygm. 21.
Gallinacca caro. Avium multa genera in cibi usum veniunt. Primas autem non
solum inter aves, sed inter omnes carnes gallinaceum genus tenet; nullaque est caro, quam
bonitate non aequaet, vel etiam non superet caro gallinacea. Temperata enim es, facilis
coctionis, succi boni et paucorum ex crementorum, atque inde bonu et laudabilem sanguinem
procreat, et iis, qui laboribus minus exercentur, commodissimum cibum praebet, atque adeo
commendatur, ut nonnulli ingenii spirituumque animalium copiam, caloris nativi incrementum,
oculorum claritatem, seminisque ubertatem ex ejus usu promittant; praecique ex caponibus et
pullis. Est enim in hoc genere quaedam differentia. Primas merito obtinet caro caponis, quae
aequabile etm peramentum habet, et multum nutrit, ac optimum succum generat. Pulli his proximi
sunt, carnemque habent teneram; humidiorem tamen: Gallinae sunt sicciores. Itaque pullis assis
gallinis vero elixis commodius utimur. Gallorum caro durior jam est et siccior. Jus galli
decrepiti vim abstergendi, aperiendi, alvumque movendi habet. Iis tamen, qui laboribus magis
dediti sunt, et vehementius exercentur, no satis firmum alimentum praebet caro gallinacea.
Gallus Indicus. Non infrequenter hodie estur et gallus Indicus, qui si juvenis
sit, plurimum et laudabile dat alimentum, nec sapore, nec succi bonitate canonibus nostris
inferius, vires reficitn et convalescentibus utilis victus est.
Perdix. Perdicum caro temprerata est, nonnihil ad siccitatem declinans, facilis
coctionis, praestantissimique succi et multi nutrinenti, pauci vero excrementi. Unde
convalescenstibus et lue venerea laborantibus utilissimus cibus est: adeo ut Cadanus scribat,
lib. 3. de san. tuend. c. 19. si isto morbo infectus nullum aliud toto
morbo infectus nullum aliud toto anno intergro ferculum ederet, sed singulis diebus perdicem,
absque alio praesidio a tam perniciosa lue liberari posse.
Phasianus. Attagen. Optimi quoque alimenti phasiamus est, et Attagen,
saporisque suavitate gallinas domesticas vincunt: et propterea extenuatis, et aqui a morbo
vires recolligunt, ac qui languidam habent facultatem coctricem, cibus convenientissimus sunt.
Verum magno plerumque sunt in pretio, nec nisi magnatum mensis apponuntur.
Columba. Columbarum non prava est varietas. Meliores sunt montanea et
sylvestres; cum minus excrementorum habeant: atque domi aluntur, excrementis magis abundant.
Omnium tamen caro crassum et melancholicum excrementosumque dat succum, nec facile coquitur,
febribusque putridis generandis praebet materiam.
Anser. Anferes alii domestici sunt, alii feri, et in fluviis degunt.
Domesticorum caro magis excrementis scatet, quam eorum, qui in fluviis degunt, quo hi volatu
magis exercentur. Utrorumque tamen caro difficilioris est concoctionis succique non boni, sed
vitiosi et excrementitii, quique putredinem facile concipit. Si tamen validum ventriculum
nacta fuerit, et recte concoquatur, non parum nutrimenti praebet. Epar anserum, si saginentur,
in miram saepe excrescit magnitudinem, cibumque temperaturm, suavissimum, facilis coctionis,
boni succi, multique nutrimenti praebet.
Anas. Eadem fere natura est carnis Anatum. Calidior tamen est et humidior, et
omnibus domesticis avibus calidior, conconctu difficilis, succi excrementitii et pravi,
praecipue domesticarum, quae coeno et foedo plerumque cibo victitant. Quae vero in aquis
fluentibus vivunt, non solum saporis sunt gratioris, sed et ventriculum minus gravant.
Turdus. Sunt majores aves aliae multae adhuc, sed quia rarius pro cibo
usurpantur, eas praeterimus. Minorum quoque multa sunt genera: non omnes tamen comeduntur.
Turdus, cui inter aves, suo quidem judicio, Martialis primas tribuit, facile comcoquitur,
bonum praebet succum, et non excrementium, nutrimentumque satis firmum; maxime ubi uvis jam
maturis et baccis juniperi hoc avium genus victitat et pinguius redditur. De quo vid.
Matthiol. lib. 1. epistol. Laudantur ii magis, qui in montanis locis
vivunt. Imo in universum hoc de omnibus avibus et anim alibus accipiendum est; Ea, quae in
stagnis et locis campestribus vivunt, esse humidiora, et succum magis excrementitium praebere:
quae vero in locis montanis vivunt, esse sicciora, et minus excrementis factere.
Alauda. Alauda quoque optimum succum generat, et facile coquitur; ac galaritae
peculiari vinon solum a colica praeservare, sed eam etiam curare dicuntur.
Merula. Merulas nonnulli turdis fere aequiparant: sed turdorum caro non solum
longe est suavior, verum et faciloris coctionis ac melioris succi.
Coturnix. Coturnix calida est et humida, difficilis coctionis, mali nutrimenti,
multique excrementi, et febribus generandis aptam materiam suppeditat: unde frequentior earum
usus damnatur. Ferunt enim ex eo nonnullos in convulsiones et morbum comitialem incidisse; id
quod Galenus, 6. epid. com. 5. t. 35. in Doride, Boeotia, et Thessalia
omnibusque finitimis regionibus, imo et Athenis quibusdam accidisse scribit; quod scilicet
veratro ibi vescantur. Cum autem cotunicibus non ubivis locorum elle borus pro cibo sit: alii
potius ex propria et occulta quadam vi id evenire putant. Sed hoc diis non placet. Cum enim in
tam crebro apud plerasque nationes earum usu paucissimi hunc morbum inde sentiant: ab occulta
qualitate, quae sese, nisi impedimento aliquo objecto, semper prodit, non provenire posse
stantuunt: sed si vel convulsio, vel comitialis morbus ab earum esu aliquando proveniat, id
inde evenire existimant, quod ex frequentiore earum esu pituitosi, crassi ac viscidi humores
cumulantur, qui morborum horum caussa sint.
Pisces.
Tandem et Pisces cibum hominibus praebent: verum illum frigidiorem et humidiorem, quam
terrestrium animalium caro. Et vix in hoc genere reperias, quod tam bonum succum praebeat, et
ad naturae humanae temperiem tam prope accedat, sicut sunt nonnulla ex frugibus, quadrupedibus
ac volatilibus. Putredinem quoque facile concipiunt, neque a eorruptione tam diu, ut
reliquorum animalium caro, pisces asservari possunt, et si corrumpantur, non levem aliquam,
sed quae nostrea naturae adversissima est, corruptionem fubeunt.
Piscium differentia. Est autem piscium non minor, imo forsan major, quam
animalium tertestrium, varietas. Sunt enim quidam marini, alii fluviatiles, alii in stagnis et
lacubus degunt. Marionos pisces plerique reliquis praeferunt, quod sale aliquomodo quasi
exsiccati naturam minus excrementitiam habeant. Et ex his quidem eos esse meliores statuunt,
qui locum profundum inhabitant, et ventis agitantur: Litto rales vero minus bonos esse.
Marinis proximi sunt fluviatiles: illi tamen inter hos meliores, qui degunt in magnis fluviis,
et rapidiore cursu fluentibus; vel in aquis, quae per loca petrosa ac et saxosa fluunt. Qui
vero in parvis fluminibus vivunt, aut iis fluviis, qui excrementa magnarum civitatum,
latrinarumque et vestium sordes suscipiunt, mali. Pessimi autem omnium sunt, qui in lacubus et
stagnantibus aquis degunt, atque iis inprimis, quae aliunde fontanas aut fluentes aquas non
suscipiunt.
Verum ad differentiam alimenti, quod pisces suppeditant, costituendam non locus saltem
sufficit, sed inprimis natura piscium peculiaris est consideranda: cum qui inetiam aqua degunt et capiuntur pisces, alii melius, alii pejus alim mentum praebeant.
In universum autem si de iis dicendum: ii pisces sunt meliores, qui carnem friabilem vel
teneram habet, squamosi, non nimis magni, nec pingues nimis, qui in aquis limpidis vivunt,
quisque per petrosa ac arenosa loca fluunt.
In praeparatione tamen etiam aliquid situm est. Meliores autem fere sunt elixi: post hos
assi: tertium locum frixi obtinent. Verum cum alii pisces aliam praeparationem requirant, et
non omnibus locis iidem pisces familiares sint: quae sit optima cujusque piscis praeparandi et
condiendi ratio, cujusque loci incolae norunt, atque hoc loco illud describere nimis prolixum
foret de piscibus, quibus plerisque in locis familiarius in cibo utuntur, saltem dicemus. Nam,
ut dictum, quilibet fere fluvii, atque aequae quaevis peculiaria piscium genera alunt.
Salmo. Salmo primo est inter pisces, qui dulcibus aquis gaudent, et proterea ex
marinis in fluvios tranant: unde a nonnulli inter marinos, et ab aliis inter fluviatiles
pisces recensetur. Habet carnem teneram, palato gratissiman, facile coquitur, bonum praebet
succum: unde in optimorum piscium numero habetur. Sales etiam conditus, et fumo in duratus in
varias regiones portantur, cibumque satis gratum, et qui apperentiam excitat, praebet, non
tamen tam bonum, ac dum recens est.
Troctae. Troctae etiam e praecipuis piscibus sunt, ut oninum, qui in dulcibus
aquis generantur, fere praestantissimi, salmonique valde cognati, grati saporis; facilis
coctionis, multis, carnem non parum excrementitiam, pinguedinemque ac visciditatem habent:
minores meliores sunt, et prae caeteris commendantur, quae carnem rubicundam habent, et
maculas rubras plures, quas vulgo salmonotas vocant. Ex Troctarum hoc genere procul dubio est
Ausonii Purpureis salar stellatus tergora guttis: nonnulli salmerinos
et salmunculos nominant, Optimum est, ut diximus, hoc troctarum genus, et saltem in limpidorum
amnium ac rivulorum aquis vivit: habet carnem friabilem, nullius visciditatis et pingue dinis
participem, unde facilius concoquitur, citiusque descendit, minusque excrementitii succi
habet, et propterea inter pisces reliquos fere omnes maxime in delitiis habetur. Nonnulli,
quia frigidiusculum humorem sanguiniet epati calido temperando non inutilem generet, et id genus ardentibus febribus dicatum esse putant: verum cum troctae,
praecipue mojores, et quae in lacubus et et fluminibus degunt, viscidum et pingue aliquid
habeant, et praeterea, ut illi ipsi autores statuunt, cito putrescant et corrumpantur: alii
non sine causa febricitantibus troctarum usum non facile concedunt.
Solea. Inter marinos vero pisces valde commendatur, Solea, quae carnemhabet delicatam, falcilisque coctionis, unde a nonnullis perdix marina
nuncupatur.
Funduli. Inter monires pisces boni saporis, salubrisque plane alimenti, coctu
faciles, et qui diu in stomacho non morantur, atque voluptatem et sanitatem plane commodi, et
qui aegris etiam tuto cocedi possunt, sunt, quos vulgo Fundulos Schmerlen/ vel Grundling/ â fundo nominant; nonnulli
Jovios, vel gobios, vel gobiones fluviatiles dicunt. Quam tamen appellationem alii alteri
piscium etiam parvorum generi tribuunt, quod quidem et ipsum coctu facile est, et non mali
ntrimenti: fundulis tamen longe inferius et vilius, et praeterea squamosum; cum funduli
squamas non habeant: quos pisciculos alibi Kressen/ hîc etiam
Grundling nominant. Huc perinent et alii pisciculi, gobitides,
mordilapides, similesque, qui omnes alimentum tenue, concoctu non difficile, uod faclile
permeat, succumque non malum dat, praebent.
Lucius. Lucius piscis vulgo notus est: minor inprimis carnem habet friabilem,
non difficulter coquitur, facile distribuitur, et non multum excrementorum habet, ut etiam
aegris concedi possit, inprimis calida et sicca intemperie laborantibus, quibus intemperie
sua, quam cum piscibus reliquis communem habet, non solum nihil nocet, sed et commodum
affert.
Perca. Perca quoque teneram et friabilem carnem habet, nullamque pinguedinem et
glutinositatem, coctu facilis est, neque mali succi: imbecillius tamen alimentum praebet, et
aquod facile discutitur. Sunt autem inter eas meliores, quae spinas in dorso aculeatas gerunt,
et in puris aquis vivunt.
Cyprinus. Vulgatissimum quoque cibum praebet Cyprnus, ut qui brevi tempore
numerosa prole piscinas replet, carnem habet mollem ac humidam, succumque praebet non parum
excrementitium: ideoque non nisi ii cyprini, qui in aquis puris degunt, comedendi, et quidem,
ut pisces reliqui fere omnes, calidi, neventriculu nimis refrigerent et humectent. Inprimis
variis cibis non sunt miscendi, neque aqua, aut vinum aqua dilutum post eorum esum bibendum,
Alias si bene coquantur, satis bene nutriunt. Hisce vulgatis cyprinis cognati sunt, quos
cyprinos latos vocant, succique et alimenti bonitate vulgo notis cyprinis non inferiores.
Barbus. Barbus inter viliores pisces a quibusdam recensetur, et in proverbium
apud quosdam abiit, quod neque frigidus, neque calidus, neque elixus neque assatus bonus sit:
cui optinioni forsan occasionem dederunt ova ejus, quae non solum tormina ventris, sed et
vomitum cient, ac alvum turbant, choleramque excitant, et ea symptomata afferunt; quae a
venenatis et valenter purgantibus medicamentis excitantur. Quapropter etiam ab ovorum hujus
piscis esu plane abstinendum. Verum carnem ejus quod attinet, observatum esse nonmenimi, aliquem ex ejus usu aliquid damni percepisse. Est enim illa
candidissima, facilis coctinis et distributionis, alimentique et succi non mali.
Anguilla. Anguillarum caro quidem dulcis est, sed glutinosa pinguedine, et
humiditate multa scatens: succum pravum generat, et nec aegris, nec sanis, inprimis copiosior
paulo, ejus usus satis tuto coceditur. Praecipue stomachicis, calculo et podagrae obnoxiis
nocet, menseque foeminarum retardat. Et licet apud Athenaeum
dicantur: id tamen potius de suavitate et jucunditate saporis, atque alimenti copia, si recte
concoquantur, quam de succi bonitate accipiendum est.
Lampetra. Lampetra a plerisque inter nobilissimos et optimi saporis cibos
habetur, ac propterea in magnatum, mensis apponitur, et est grati ac delicati saporis cibus,
si recte praeparetur, vinoque, (quae consueta est ejus praeparandi ratio) enecetur,
aromatibusque condiatur: unde condimentum non minus gustui gratum fit, quam piscis ipse.
Lentorem tamen et glutinositatem nec hoc modo plane deponit: qua de caussa a Medicis inter
optimae notae pisces non recensetur, et inprimis podagricis, et nervorum morbis laborantibus
incommodus perhibetur.
Tinca. Tinca paludosis et coenosis plerumque locis vivit, et saepe lutum
redolet: nec grati saporis est, nec facile coquitur, nec bonum alimentum, sed succum pravum,
et qui facile corrumpitur, praebet, ac propter succum glutinosum non facile distribuitur, et
obstructiones in angustis meatibus parit; atque inprimis diebus canicularibus ejus esus noxius
putatur. Minus tamen malae sunt fluviatiles, et in puris aquis captea: ipsae tamen etiam non
plane laudandae, ac non nisi iis, qui magnis laboribus exercentur, cibus innoxius. Quae vero
in lacubus et coenosis locis vivunt, omnium pessimi sunt, duplicique nomine et ob naturalem,
et ob acquisititiam pravitatem damantur.
Halec. Halec piscis marinus, qui innumerabili copia in Oceano capitur, habet
carnem albam et friabilem, boni saporis, non difficilis coctionis, succi boni, non crassi et
glutinosi; sale conditur, et fumo induratur, atque inplurimas regiones transportatur: sed tum
difficilioris coctionis, minusque boni succi redditur.
Amia. Amia quoque ex marinis piscibus est, sed in flumina tranat, carnem habet
molliorem, succumque praebet satis bonum sed alimentum non adeo copiosum. Autumnali tempore
magis commendatur.
Acipenser. Acipenser, vulgo Sturio, carnem habet duriorem, pinguiorem,
glutinosamque, quae crassum praebet succum, non tamen malum, et non facile coquitur; ac
proterea his, qui ventriculum habent debiliorem, ut et arthriticis, et qui fluxionibus
infestantur, minus convenit; juniores tamen et gustui gratiores sunt, et facilius coquuntur,
et multum alimentipraebent. Habentur praestantiores qui influviis
degunt, quam ui in mari.
Solea. Passer. Rhombus. Solea, Passer. Rhombus candidam habent carnem, succum
bonum, et copiosum nutrimentum, quodque non facile corrumpitur, praebent. Siccati tamen hi
pisces duriores fiunt, et difficilioris coctionis.
Asellus. Id quod nulto magis etiam de Asello dici potest. Etsi enim recens ab
autoribus cum saxatilibus piscibus comparetur, et carnem friabilem, ac teneram, boni succi,
facilisque coctionis habere dicatur: tamen exsicatus tam durus est, ut, antequam elixatur,
sustibus et malleis prius tundendus, atque e qua macerandus sit. Unde non nisi crassum,
difficilisque coctionis alimentum suppeditat, et non nisi ab iis, qui valentiorem habent,
ventriculum, magnisque laboribus sunt dediti, sine noxia comeditur.
Ostrea. Ostreae a pluribus in magno pretio habentur. Omnes habent salsum
succum, et proterea ventrem ad dejectionem irritant, appetium excitant, venerem stimulant,
minus tamen nutriunt, et aliquid difficultatis in ventriculo, dum coquuntur, pariunt, atque in
ventriculo frigido pituitam cumulant, facileque obstructiones generant. Et propterca pipere ac
aliis aromatibus condiendae.
Cochleae. Cochleae terrestres, et Limaces quoque plurimis in delitiis sunt,
ventriculoque utiles, palato grati, plurimique nutrimenti esse dicuntur, ut passim a Medicis
iis, qui nectica laborant atque emiciati sunt, commendentur. Verum id non simpliciter de carne
earum accipiendium est, quae difficilioris est coctionis, valentemque requirit ventriculum:
unde et longiorem coctionem, variorumque condimentorum additamentum requirit, et quomodocunque
cocquatur, dura manet, et crassiorem ac atrum sanguinem generat, obstructionesque parit. Sed
illud, quod inprimis hecticis prodesse dicitur, in earum jure est, non tamen primo, sed
iteratae elixationis in quod longior coctio glutinosae et alimentosae substantiae plurimum
elicuerit; deinde in parte saltem posteriore limacum, quam Aristorelem, 4. de hist. an. cap.
4. , hoc est, papaver nominasse existimant, cui quiddam gultinosum
inest, caseosae substantiae paulo magis diratae simile, facile dissolubile, dentibus statim
cedens, tenerum, quod non difficulter concoquitur, et valde nutrit. Haec igitur pars ad eos
usus seligenda, vel jus tantum earum exhibendum, quod epati valde familiare et utile est,
ventriculoque gratum, cujus quoque dolores auferre dicitur. Est autem in limacum delectu non
parva adhibenda cura. Haerent enim et pascuntur non raro foedis, corruptis, et venenatis
rebus, fungis, serpentibus putrescentibus, herbisque venenatis, ut observatum sit, quosdam
comestis limacibus periisse. Unde Cardanus stultum putat, se temere tanto periculo exponere.
Si tamen ad easdemcogamur, in olla quindecim diebus alendas esse
censent, saepiusque locum alendas esse censent, saepiusque locum mutandum. Inprimis vero e
locis mundis colligendae sunt.
Cancri Astaci. Gammari. Cancros tandem et Astacos ac Gammaros nostraries quod
attinet, differunt quidem Cancri et Gammari: Cancrique cauda carent, corpusque habent
rotundum, et in Germania ac Septentria onalibus regionibus non reperiuntur, sed in Graecia,
Italia atque alibi: Gammari v. caudas habent, et magna copia in Germania atque aliis
Septentrionalibus regionibus capiuntur. Verum in viribus non magnam videntur habere
differentiam. Utrosque enim adversus canis rabidi venenum prodesse compertum habetur. Alendi
quoque facultate non multum differre videntur. Utrique enim difficilis coctionis sunt, et non
nisi a valido ventriculo bene coquuntur: si tamen bene concoquantur, multum nutriunt,
crassumque seccum gignunt, et ob id aliquo condimento calefaciente atque attenuante indigent,
ut eorum crassities emendetur.
CAPUT IV. De Potu.
Potus necessitas. NOn minor est potus, quam cibi necessitas. Ut enim cibo
siccior et solidior substantia, quae absumta est, restituitur: ita potu humidior instauratur.
Atque haec est praecipua potus utilitas, humidae substantiae, quae indies absumitur,
instauratio. Qua de caussa et sitim Natura concessit, qua humidum deficiens appetitur,
potusque desideratur, qui non solum actu, sed inprimis sacultate et potentia humidus sit, nec
calore quoque excedat. Alias enim humidum absumtum non restituet, nec sitim sadabit. Hinc
carnium juscula etsi forsan omnia alia, quae potus praestat, et ipsa praestare possint: tamen
sitim non exstinguunt, quod facultate siccum aliquid ex solidioribus carnium elixarum partibus
coctione extractum continent. Idem aqua marina multo minus praestare potest, quae ob salem vim
siccandi habet. Cum ista humectandi in potu vi si frigiditas conjuncta sit, longe potentius
sitim exstinguet, quam si calidus solum potus propinetur. Unde insignis etiam ex potu frigido
voluptas oritur, praecipue in calore ex aestu aeris vel laboribus contracto. Cum enim calor
adventitius corpus nostrum dissolvendi, humidumque dissipandi vim maximam habeat: ad id
praecavendum, viresque ex humidi dissipatione exsolutas recolligendas maxime valet potus
frigidae, et id praestat, quod calidus efficere non potest; cum humiditas in potu sola, nisi
ab activa qualitate adjuvetur, vix sufficiat. In hac re tamen mediocritas et conveniens
frigiditatis cum anni tempore, coeli statu, corporisque temperie analogia servanda.
Praeter hunc usum, instaurationem scilicet humidi, et sitis naturalis exstinctionem, alii
adhuc sunt potus usus, quos tamen etiam jusculaaliaque liquidiora
alimenta praestare possunt. Inservit enim potus ad deferendum illud humidum pingue crassumque
per angustos vasorum meatus. Deinde ad id quoque facit, ut cibi in ventriculo misceantur,
liquentur et fundantur, ut facilius undique coctionem suscipiant. Prohibet tandem, ne illud
pingue alendo corpori destinatum a calido inflammetur.
Potulentorum genera. Potum autem suppeditant aqua inprimis et vinum, et, quae
ad vini similitudinem ex tritico, hordeo et lupulo conficitur, cerevisia: aqua item mulsa ex
melle, et liquores quidam ex pomis, pyris aut similibus confecti.
Aqua. Aqua communis non solum reliquorum animalium, sed et multorum hominum
potus est. Esse autem aquam frigidam, et humidam, a Philosophis demonstratur: ab iisdem
porbatur, aqua, ut reliqua elementa, vix puram, nullaque alia re permixtam reperiri. Quamobrem
magna Aqua bonanota. est aquarum diversitas. Optima autem illa est, quae et visu,
et gustu, et olfactu pura ac sincera esse deprehenditur: quae nimirum visui apparet limpida et
pellucida, et nullius rei saporem vel odorem gustui vel olfactui offert. In qua re diju
dicanda maxime valent abstemii, qui aquarum differentias vel sapore solum non minus exacte
dijudicare possunt, quam alius quispiam vini vel cerevisiae differentias. Habentur et alia
praeter haec apud autores bonarum aquarum indicia. Eae enim aquae bonae esse judicantur, quae
et cito incalescunt, et cito refrigerantur, de quo Hippocrates 5. aphor. 26. Aqua, quae cito calefit, et cito refrigeratur, levissima. Quod enim foris ab externo
calore patiuntur, idem etiam â nostro calore passuras, et viscere non gravaturas, credibile
est. Quam ob caussam in aquis bonis carnes et fructus citius elixantur. Nonnulli quoque lance
levitatem et gravitatem aquarum examinant: alii lintei panni ejusdem ponderis duas vel plures
particulas diversis aquis madefaciunt, Solique exsiccandas exponunt, atque eam, quae citius
exsiccatur, pro levissima et tenuissima habent.
Harum optimae aquae notarum aliae aquae plures participant, aliae pauciores habent, pro
varia aquarum differentia. Est enim alia aqua fontana, alia fluvialis, alia pluvia, alia
lacustris, alia paludosa, alia nivosa.
Aqua fontana. Fonatana illas optimae aquae conditiones maxime habet; si optima
seligatur: non enim omnes aquae fontanae aeque bonae ac salubres sunt, sed eae sunt optimae,
quae conditiones illas jam enumeratas obtinent, quibus in specie et aliae addi possunt.
Hippocrates, lib. de aêre, aq. et loc. eas maxime commendat, quae
versus ortum Solis, praecipue aestivum, scaturiunt, cursumque habent; quaeque et ex terra
munda, et per terram mundam, minimeque lutosam vel argillosam, sed per arenam et lapiollos
fluunt, nihilque limi secum trahunt: quaeque hyeme sunt calidiores, aestate frigidiores: cujus
rei caussam inprofundiores ideoque puriores venarum scatebras
referunt. Quae vero aquae aliquem saporem habent, loci naturma, per quam fluunt, arguunt,
viresque mineralium, aluminis, sulphuris, vitrioli, similiumque secum vehunt, et propterea non
pro potu simpliciter, sed pro potu medicato habendae sunt.
Fluviorum aqua plerumque maxima parte fontana est: ex fontibus enim pluribus confluentibus
flumina oriuntur. Quoniam vero non omnes Aqua fluvialis. fontes, qui in eundem
fluvium confluunt, ejusdem plane naturae sunt, mixtam naturam habet aqua fluvialis: variam
tamen etiam naturam a terra, per quam longo saepe tractu fluunt, accipiunt, quae nunc
argillosa, nunc limosa, nunc arenosa est. Quandoque et ex nivibus in montibus solutis aquae,
vel pluviis copiosioribus collectae admiscentur. Hoc tamen commodi habere videtur aqua
fluvialis, quod, dum per longa terrarum spatia decurrit, cruditas ejus quasi frangitur, et a
Solis radiis coquitur. Observandum vero, ubi utendum est aquâ fluviali, ut prius quieta stet
in hydriis, ut, quicquid impuri secum vehit, id ad fundum deponat.
Aquae pluvia. Plerique aquas pluvias reliquis praeferunt, praecipue eas, quae
tempore aestivo cum tonitru descendunt, quippe qua sint levissimae et tenuissimae. Et verum
est, si sola levitas et tenuitas spectetur, facile has aquas aliis praeferri posse. Verum cum
ex terra per calorem varii vapores attollantur, pluviisque materiam praebeant: non plane
videntur purae hae aquae. Qua de caussa etiam facile putredini sunt obnoxiae. Atque idcirco
valetudini commodiores esse existimantur aquae fontanae purae.
Aquae putealis. Ex puteis aquae cum sint subterrneae, nec supra terram
attollantur, sed in profundo haereant, atque artis tantum beneficio in altum eleventur, crasse
sunt et graves, unde in visceribus diutius haerent, eaque laedunt.
Aquae stagnantes. Stagnantes aquae omnes et palustres longe pessimae sunt. Cum
enim stent, aut pigro saltem motu moveantur, facile putrescunt, sunt crassae et crudae, et
saepe malignae ac pestilentes. Unde bibentibus eas magna incommoda obveniunt, ventriculus
offenditur, viscera obstruuntur, humoresque corrumpuntur, et non raro putridae ac malignae et
pestilentes febres inde oriuntur.
Aquae nivosa et glaciales. Damnantur et aquae ex nive et glacie: sunt enim
crassae. Dum enim nix et glacies a frigore congelantur, tenuissimae partes exhalant, et
praeterea insignis quaedam in iis est frigiditas, quae ventriculum laedit et afficit. Etsi
vero juvenes robustiores ejus noxam non mox percipiant: ingravescente tamen aetate eam
sentiunt, et articulorum, nervorum, viscerumque morbos tales contrahunt, quos non facile
vincunt.
Aquarum vitia quomodo corrigenda. Ad omnia autem vitia corrigenda, imo
quamcunque aqua usui accommodatiorem reddendam commendatur decoctio; et cum Plinio, lib. 31. c. 3. plerique omnem decoctam aquamnon
decoctâ esse utiliorem sentiunt. Si enim is coctionis modus, qui ad majorem minoremque aquarum
malitiam suis signis deprehensam tollendam sufficit, adhibeatur, coctione non solum frigiditas
et cruditas emendatur, sed terrestres et vitiosae partes, quae insunt, et ante, ob exactionrem
mistionem, sensus nostros saepe fugiunt, separantur, quae postea calore evanescente subsident.
Improbant quidem nonnulli aquarum coctionem, quod putant, tenuiores partes per decoctionem
exhalare, crassas vero relinqui: verûm non opus est metuere, ut aqua coctione crassescat:
potius enim tota exhalat, quam ut crassior fiat: et quod exhalat, non est tenuior substantia
aquae, sed tota aqua; et quicquid crassi admixtum fuerit, illud post decoctionem per
subsidentiam a pura aquae substantia separatur. Destillationem tamen si quis adhibere velit:
is aquam procul dubio puriorem et non paulo meliorem reddet.
Vinum. Vino frequentius et utilius hominum pars pro potu utitur. Etsi enim ad
sitis exstinctionem non minus aqua, quam vinum, faciat: valetudinis tamen si recta ratio
habeatur, vinum procul, dubio praeferendum est. Non enim vino solum natura magis delectatur;
sed et coctio et distributio ciborum Vini temperamentum. eo magis adjuvatur. De
vini autem natura et temperie autorum sententiae discrepant. Calidum illud esse omnes quidem
consentiunt: sed an calidum sit et humidum, an vero calidum et siccum, dissentiunt. Ortum
autem habuit haec controversia ex diversis autorum, inprimis Galeni, sententiis, qui modo hoc,
modo illud hac de re statuere videtur. Nam 8. de simpl. med. fac. cap.
13. expresse scribit: Vinum ex secundo ordine est calefacientium: sed quod admodum vetus
est, ex tertio: sicut, quod mustum vocant, ex primo. Caliditati ejus ex proportione respondet
siccitas, quod ipsum ex Galeno sumtum repetit Paulus AEgineta, lib. 7.
Verum idem Galenus, 1. de tuend. san. c. 11. vino pueris interdicit,
quippe, quod haustum corpus nimium calefaciat et humectet: et paulo post; cum alterantibus
vinum numerat, quod ad bilis excrementa vel mitiganda, vel expellenda non sit inutile. Non
minime vero ad eam siccitatem, quae in solidis partibus, aut ex immodicis laboribus, aut ex
proprio aetatis temperamento provenit, idoneum esse vinum scribit. Humectat enim, inquit, et
nutrit, quicquid immodice exsiccatum est: tum bilis amarae acrimoniam mitigat ac frangit. Et,
5. de sanit. cap. 5. vinum ut pueris alienissimum, ita senibus
aptissimum esse docet. Et, 2. aph. 11. ubi Hippocrates scribit; facilius esse potu, quam cibo refici, adducit aliam, ex
lib. de alim. sententiam, ubi sic scriptum reliquit: Qui celeri
alimenti appositione egent, humidum ipsis optimum colligendis viribus remedium: atque
inter talia vinum recenset. Et, lib. 3. de causs. puls. cap. ult. de
vino ita scribit: Appositio, quam facit, celeris est; quod humidum sit et
calidum;atque iterum istam, ex lib. de
alim. sententiam vino applicat.
Ex hisce Galeni, quae in specie discrepare videntur, sententiis aliis aliam arripuerunt, et
rationibus probare conati sunt, quas hîc omnes recensere supersedemus, ac solum eam, quae
veritati magis consentanea est, sententiam proponimus, et cum iis statuimus, qui vinum vim
calefaciendi et siccandi habere existimant. Ac nisi aliud esset, quod vinum calefaciendi et
siccandi vim habere, et quasi igneae naturae esse probaret, illud unum sufficeret, quod
spiritus, a quo vinum omnem suam efficacia habet, arte Chymica ex eo elicitur, qui facile
flammam concipit. Ob hunc spiritum, atque igneam, calidamque et siccam naturam, vinum saepe
per plurimos annos incorruptum asservatur. Sed idem ejus effectus satis superque docent.
Vulneribus et ulceribus, quae exsiccatione opus habent, commodissime vinum adhibetur,
spiritusque inprimis vini in detergendis, et a putredine vindicandis sordidis ulceribus mira
vis est, ut pluribus in locis, in observ. med. annotavit Valeriola.
Vinum quoque si sit meracius et generosius, sitim excitat, vigiliasque inducit, atque aliis
etiam modis, tam ut alimentum, quam ut medicamentum, et calefaciendo, et siccando vires suas
prodit. Neque enim, ut nonnulli putant, siccat ut medicamentu, humectat ut alimentum. Nam
eande habet natura, easdemque vires exserit, sive ut medicamentum, sive ut alimentum
offeratur: et ut alimentu assumtum vertitur in sanguinem; sed sui generis, id est, calidiorem
et sicciorem. Est enim vinum ex eo alimentorum genere, quae non solum quantitatem sanguinis
augent, sed praeterea qualitates aliquo modo mutat. Siquidem si a temperatio bibatur, calidum
et siccum sanguinem reddit: si a calido et sicco, temperiem illam augebit, si a frigido et
humido, mutabit illam temperiem.
Quod autem Galenus vinum humidum esse dixit, id eo modo accipiendum esse dixit, id eo modo
accipiendum est, quo omne, quod alit, humidum dicitur, et quatenus liquidum et stuidum est. Et
hac ratione humidum accipitur in loco, quem Galenus, 2. aph. 11. e lib. de
alim. citat. Atque hoc modo et aqua marina, licet humida esse dicatur, vim siccandi
obtinet. Nihilque obstat, quin vinum, licet siccum sit potestate, cum sit actu fluidum, et
facile in totum corpus distribuatur, exsiccatas partes humectandi, id est, id quod absumtu
est, celeriter reficiendi atque instaurandi vim habeat. Ita ipse Galenus, 1.
de tuend. san. c. 11. humectandi vocabulum per adjunctam vocem vinum, sanguinemque et
humidum corpori alendo necessarium auget, eaque ratione humidum dici potest: sed sanguinis
humiditatem non auget, verum eum potius sicciorem reddit.
Est nimirum vinum alimentum medicamentosum, calidum et siccu; aliud quidem in primo, aliud
in secundo, aliud in tertio gradu. Ideo ut ad temperiem reducatur, corpusquequalitatibus suis minus immutet, plerumque vinum aqua dilui apud antiquos solebat.
Raroque antiqui sua vina non diluta bibebant. Qua ratione inprimis vis siccandi in vino
frangitur. Etsi enim et caliditas aliquo modo mutetur: tamen haec minus frigiditati aquae
cedit; facilius vero mutatur siccitas et ad temperiem deducitur: ut vinum dilutum quis non
immerito calidum et humidum appellare possit. Quo sensu accipiendus videtur ille locus Galeni,
1. de tuend. san. cap. 11. ubi pueris vino ea de caussa interdicit, non
quod solum facile nutriat, sed quod corpus nimium calefaciat et humectet.
Haec tamen, quae hactenus diximus, de vino maturo accipienda sunt. Cujuscunque enim naturae
et conditionis vinum, modo maturum sit, vim calefaciendi et siccandi obtinet: si vero
immaturum sit, atque sapore omphacium potius, quam vinum referat, a veri vini natura longe ab
est.
Vini differentiae. Interim quoque ipsius veri vini in siccando et calefaciendo
non parva est differentia, non solum secundum aetatem, quam differentiae rationem Galenus, 8. de simpl. med. fac. cap. 13. expressit; sed et ipsius vini naturam.
Aliud enim est , quod in diluendo parvam saltem aquae admistionem
fert; aliud vero, quod , vinum vinosum appellant, quod plus aquae
in diluendo ferre potest. , minus, quam reliqua, a temperato
recedit: reliqua quo vinosiora et generosiora sunt, eo sunt calidiora et sicciora.
Plures autem vulgo enumerantur vinorum differentiae, eaeque fere secundum accidentia,
saporem scilicet, odorem, colorem, substantiae modum, et similia: quibus tamen ad
Saporis in vino consideratio. qualitates investigandas utimur. Saporem quod
attinet, vina dulcia proprie dicta optime nutriunt, et cum non solum ori et palato, verum
etjam visceribus sint gratissima, avide ab iis accipiuntur et arripiuntur. Quia tamen sunt
crassiora, obstructiones in visceribus pariunt, et propterea epati obstructo, et lieni noxia
sunt, inprimis in scirrhosis affectibus, et phlegmone: ac hypochondria inflant, et facile in
bilem mutantur. Pulmonibus autem sunt utilia; fauciumque et gutturis asperitatem leniunt:
neque nimis calida sunt, neque caput tentant, aut nervos feriunt. Quae pleraque docuit
Hippocrates, 2. de rat, vict. in ac. t. 2. dum ait: Vinum dulce vinoso minus caput gravat, minusque mentem ferit, atque quovis alio per intestina
facilius descendit: lienem tamen, jecurque tumefacit, picrocholisque nullo pacto est idoneum.
Nempe his sitim facit, superius intestinum inflat. Vina austera inter omnia vina calorem
debiliorem habent, in ventre diutius morantur; neque facile venas permeant, et ad vias urinae
penetrant. Itaque ventris fluxionibus commoda sunt: modo non calorem ventriculi nimis
debilitet, coctionem laedat, flatus generet, et hoc modo ventrem conturbet: verum thoracis
pulmonisqueaffectibus incommoda. Sputum enim detinent. Optima vina
sunt, quantum ed saporem, quae media sunt, nec plane dulcia, nec plane austera.
Odor vini. Ratione odoris non parva est vinorum disserentia, atque odor bonus
et fragrans vinum non parum commedat, vinique boni et quod spiritus augere, vires collapsas et
languentes etiam olfactu recreare, et subito reficire, animumque exhilarare, et totum corpus,
omnesque facultates roborare possit, odor fragrans nota est. Tale vinum est, quod Graecis , vinum vinosum appellatur; caetera quidem optimum, et cordi valde
amicum, spiritusque recreans, atque inprimis senibus utile; nisi quod caput replet, nervosque
ferit. Inodora vero vina omnia viliora sunt, nec eam perfectionem, quam fragrantia, adepta
sunt. Quapropter a ventriculo nec ita avide arripiuntur, nec tam facile coquuntur, nec etiam
tam aptum alimentum, spiritibusque generandis materiam suppeditant, neque cordi tantum robor
addunt, neque corpus ita recreant. Quae vero alienum aliquem odorem habent, sive ex
corruptione, sive ex doliis, sive ex rei alicujus additiones, qualia sulphurata, omnia noxia
sunt.
Color vini. Ex colore quidem non ita evidenter de natura vini judicare licet,
ut ex sapore et odore. Aliquam tamen inde conjecturam sumere licet. Vinat enim alba fulvis et
flavis minus calefaciunt. Sed tamen alborum quaedam est differentia. Quaedam enim sunt aquosa,
et praeter albedinem substantiae habent tenuitatem, et minus potentia sunt. Talia minus caput
tentant, urinas movent, biliosisque naturis sunt convenientiora. Quaedam tamen inter vina,
quae alba sunt, reperiuntur, quae substantiae tenuitate ac claritate aquae tam similia sunt,
ut visu ab ea dignosci vix possint, quae tamen vina generosa sunt, et valde calefaciunt. Etsi
enim Galelenus, 3. de vict. rat. in ac. t. 6. ubi Hippocrates vini albi
vinosi meminit, nullum vinum album valenter calefacere posse scribat: tamen experientia
testatur, reperiri vina alba satis calida, et quae forsan non minus, quam quaedam flava
calefaciant. Albis opposita sunt nigra, quae omnia sunt crassioris substantiae, pleraque
dulcia, et maxime nutriunt; sanguinem tamen crassum minusque laudabilem gignunt, obstructiones
faciunt, diuque in visceribus haerent, et multis vaporibus caput replent; atque ideo iis,
quibus venae mesaraicae et epatis obstrui solent, minus commoda, omniumque fere vinorum nigra
insaluberberrima, praecipue si aetas accedat, atque vetustate magis crassiora reddantur.
Crassum enim sanguinem generant, mentem perturbant, et oculis nocent. Inter alba et nigra
media sunt fulva, flava, helvola, rufa. Fulva albis proxima sunt, et si tenuitas substantiae
accedat, optima sunt, qualia sunt Rhenana, cordi roborando, viribusque instaurandis aptissima.
Cretica quoque vina cor roborant, et colicisdoloribus ac ventriculo
flatibus molestato sunt utilia. Rubra vina plerumque non adeo magnam calefaciendi vim habent,
bonu sanguinem generant nec caput gravant. Si tamen crassioris paulo sint substantiae, epati
et lieni, propter obstructiones, quas parere possunt, non adeo commoda sunt. Inter vinum album
et nigrum, vel potius inter album et nigrum, vel potius inter album et rufum medium est
helvolum, quod et ipsum non adeo calefacit, nec capiti nocet.
Verum cum hisce plerumque peculiaris substantiae modus concurrit. Tenuitas enim inprimis
inest aquoso et albo; hinc fulvo et flavo: crassities nigro et rubro. Crassa quoque sunt
dulcia et austera. Non autem parum refert discernere tenuitatem et crassitiem in vino. Tenuia
enim facile penetrant, et ubi subita virium refectione opus est; commodissima sunt; meatus
aperiunt, sudores ac urinas movent, atque urinarios meatus purgant; paucioris tamen sunt
nutrimenti. Crassa vero plus nutriunt: sed et diutius in partibus detinentur, easque magis
calefaciunt ac siccant, ac saepe etiam obstructiones pariunt.
Vini differentia secundum aetatem. Non patum quoque vina secundum aetatem
differunt. Mustum crassum est et flatuosum, colicam gignit, urinaeque excretionem impedit:
alvum tamen laxat, atque nisi hoc faciat, eo magis noxium est. Vinum novum, et quod musteam
adhuc dulcedinem habet, non facile in corpus distribuitur, excrementosum est et fluctuationes
in corpore parit. Vetusta vero nimium nervos feriunt, caput tentant, ac plurimo vapore
replent, corpusque nimirum calefaciunt. Quod aetate medium est, ejus usus add omnia commodior.
AEtate enim calor vini sese magis semper exserit; minus efficax est in recenti, magis in media
aetate, efficacissimus in annoso. Qua in re tamen secundum naturam vini est magna differentia.
Quaedam enim sunt potentia et vinosa, quae vehementer calefaciunt, stomacho refrigerato sunt
utilia, coctionemque valde adjuvant, et pituitosam materiam absumunt; verum caput tentant.
Alia sunt imbecilliora, quorum vires in omnibus sunt debiliores. Alia medio modo sese habent.
Atque alia aetatem ferunt; aliorum vires citius expirant, et tandem acescunt, vel in vappam
abeunt.
Porro cum tot sint vinorum differentiae: facile hinc patet, non omnia aeque esse salubria;
neque omnia Vini optimi conditiones. omnibus aeque convenire. In universum tamen
ea vina optima sunt, quae saporem habent medium inter dulcem et austerum; sunt odorata et
fragrantia, clara et fulva nonnihil; neque crassa, neque tenui nimis, ad tenuitatem tamen
nonnihil accedentia; neque nimis potentia, neque nimis debilia; aetatis mediae.
Cerevisia. In iis vero locis, ubi uberior vini proventus non est, inprimis
Septentrionalibus, familiarissimus potus est Cerevisia, quae ex tritico vel hordeo, ac lupudi
floribus coquitur; quam idcirco inscriptio Epigrammatis, quod lib. 1.
epigram. Graec. exstat,, vinum ex
hordeo nominat. Etsi autem Julianus eo epogrammate cerevisiam exagitet; et verum sit, vinum
esse potum praestantiorem, quam est cerevisia: tamen experientia testatur, et hunc potum satis
commodum esse, ac populos, qui eo utuntur, robore, pulchritudine, corporisque bona
constitutione iis, qui tantum vinum bibunt, vix cedere. Etsi enim hordeum frigidum sit tamen
ex maceratione et fermentatione quasi, qua incalescit, ut germinet, deinde ex tostione, atque
inprimis ex lupulo addito calorem acquirit; quem et sapor arguit acrior, ac nonnunquam
amarior. Unde et cerevisia non minus inebriat, quam vinum, spiritusque ex ea calidissimus
destillatione elici potest. Crassioris est substantiae, quam vinum; sanguinem bonum generat,
etsi non ejus de praestatiae, ac is, qui ex vino generatur.
Nam quod eam nonnulli pravi succi esse scribunt, et quod de zytho scriptum reliquit Dioscor.
lib. 2. cap. 80. elephantiasin facere, id hodie cerevisiae magis
tribuendum esse nonnulli putant: vix tolerandum videtur: cum experientia testetur, in pluribus
regionibus, ubi cerevisiae potus est familiarissimus, vix aliquem elephantiasi laborantem
spectari. Et si aliquibus in locis, ub cerevisia potatur, plures elephantiasi laborant: id non
tam cerevisiae, quam victui pravo, vel aliis caussis adscribendum est. Nam unde succi
pravitatem contraheret cerevisia; cum vim nutriendi a tritico vel hordeo habeat, quae in
aquam, in qua coquuntur, omnem substantiam alimentalem deponunt, ut nihil nisi glumae
relinquantur, durabilitatem vero inprimis a lupulo accipiat, cujus vis ubi evanuit, et ispa
corrumpitur?
Cerevisiarum differentia. Verum in genere de cerevisiae natura vix multa dici
possunt, cum tam magna sit cerevisiarum disserentia. Aliae enim ex tritico, aliae ex hordeo,
aliae ex tritico et hordeo mixtis coquuntur: in nonnullis frumentum ad ignem torretur, in
aliis solum aestivo calore exsiccatur: alii plus, alis minus frumenti vel lupuli accipiunt:
alii recentem et quasi temporatia m. alii non nisi defecatam bibunt. Quibus accedit aquarum, e
quibus coquitur, diversitas: et coquendi ac parandi modus aliis alius; ac quod alibi in vasis
picatis, alibi in non picatis asservatur. Quae omnia non pauciores forsan cerevisiae, quam
vini differentias constituunt, atque inde varii prodeunt variarum cerevisiarum effectus, quod
aliae magis nutriunt et humectant, aliae minus; nonnullae urinas cient, aliae alvum laxant,
aliae obstructionos pariunt, aliae flatus gignunt.
Cerevisia triticea. Nam quae ex tritico coquitur, plus nutrit, quam quae ex
hordeo, atque etiam plus calefacit et humectat, praecipue cum triticeae cerevisiae plerumque
minus lupudi addi soleat, quam hordeaceae. Quia autem triticum viscidiorem succum habet, quam
hordeum: etiam cerevisia triticea succum viscidiorem generat,facilius
obstructiones parit, inprimis si non satis sit defecata, urinam Hordeacea non ita
ciet, sed alvum laxat. Hordeacea propter hordeum quidem minus calefacit, sed quia plerumque
plus lupuli ipsi additur, non parvam calefaciendi, praecipue vero siccandi vim acquirit, minus
nutrit, succumque praebet tenuiorem, magis est diuretica. Quae ex hordea et tritico mixtis
coquitur, mixtam habet naturam. Quae ex frumento non tosto, sed saltem calore Solis siccato
coquiquitur, plus humoris excrementitii obtinet, et non raro obstructiones in angustioribus
venis et asthma parit. Quo plus lupuli additur, eo plus ficcat, sed fere minus nutrit, non
facile obstruit, urinasque magis movet. Recens omnis insalubrior; inprimis si turbida sit.
Talis enim meatus obstruit, atque inprimis colicis et calculosis noxia est. Defecatior vero
salubrior est. Maximam autem diversitatem accipiunt ab aquis. Nam cum aquarum ubivis locorum
maxima sit diversitas; et cerevisia nihil aliud sit, quam aqua, hordei vel tritici, ac lupuli
viribus impraegnata: fieri non potest, quin aquae vis in cerevisia remaneat. Quapropter qui de
natura alicujus cerevisiae recte judicare vult, inprimis aquae, e qua coquitur, naturam
diligenter aestimet. Hinc etiam peculiares proprietates nonnullarum cerevisiarum procul dubio
ortum habent. Ad quam rem tamen nonnihil coquendi et parandi modus facit.
Hydromel. Hydromel antiquis etiam in usufuit, potus ex aqua et melle. Hodie
inprimis in Litvania ex melle potus genus conficitur, aromatibus additis, quod et Sarmatis ac
Muscovvitis in usu frequens est, quod Medonem vocant: quod tam vinosum non solum saporem, sed
et calefaciendi atque inebriandi vim non raro habet, ut cum praestantissimis quibusque vinis
certare possit. Imo plerumque plus calefacit et siccat, quam vinum, non solum ob mel, sed et
ob aromata addita. Facile vero ob mel in bilem abit, et proinde biliosis corporibus commodus
potus non est. Paratur et alibi hodie tale potus genus, sed id plerumque dilutius et
ignobilius est, minusque calefacit et siccat.
Tandem etiam non solum ex pomorum et pyrorum fucco potus quidam, vinum nonnihil aemulantes,
sed et in quibusdam locis ex aliis etiam rebus parantur; id quod cujusque loci incolas
necessitas et occasio docuit. Factum enim Creatoris singulari providentia, ut iis in locis,
ubi vites desunt, aliae fruges et plantae copiosius proveniant, quae non solum cibum, sed et
potum incolis suppeditant. Verum cum tales potus vel exoleverint, vel minus frequentes sint,
vel quibusdam tantum regionibus peculiares: pluribus de iis hic tractare operae pretium non
videtur.
CAPUT V. De Animi Affectibus, Corporisque Motu et
Exercitiis.
ANimi quoque perturbationes et affectus in conservanda sanitate non parvam vim habent; imo
tantam, ut non solum corpus a naturali statu in morbum conjicere, sed et repentinam mortem
interdum afferre quoant. Ac proinde Medici fuerit diligenter in eorum, quorum cura sibi
concredita est, affectus inquirere, et si quos vehementiores adesse animadvertat, eos, quantum
potest, corrigere, et si quid mali sanitati afferre possint, ostendere.
Etsi autem animi affectus in toto Cor inprimis in effectibus patitur. corpore
non parvam mutationem efficere possint: tamen illud membrum inprimis et maxime afficitur, quod
primo in affectibus movetur, et quod caloris nativi, quo facultas ,
ut instrum ento, in affectibus utitur, fons et officina est.
autem et animus sedatus ac tranquillus ad sanitatem tuendam
inprimis facit. In statu enim naturali corpus conservat, nihilque novat ac
vandium. mutat. Postea sanitati corporisque naturali constitutioni conservandae
aptissimus, corporique nostro inprimis amicus affectus est moderatum gaudium. Etenim cor,
spiritus, totumque corpus recreat. Nimium autem si sit, spiritus nimium dissipat et diffundit;
unde quosdam ex nimia laetitia subito exstinctos esse, historiae testantur. Deinde ad corpus
afficiendum, magnasque in eo mutationes efficienas, promptissimi et efficacissimi affectus
sunt tristitia, timor et ira, de quibus in caussis morborum dictum.
Motus corpori quid utilitatis afferat. Corporis motus atque exercitia, et his
opposita quies ac otium, non minorem ad sanitatem tuendam vim habent. Motus quidem tres
inprimis utilitates affert corpori. Primô membrorum quandam soliditatem et duritiem ex mutua
attritione affert: Deinde calorem nativum auget: Tertio spiritus movet et agitat. Ex quibus
alia sequuntur commoda, nimirum quaedam et talis corporis status,
qui non facile externis injuriis est obnoxius, sed ad omnes actiones obeundas aptus. Ex
caloris quoque augmento fit felicior nutritio: atque ex spirituum motu atque agitatione
vapores et excrementa discutiuntur, et per cutis meatus expurgantur. Contra quae in otio
vivunt corpora, mollia sunt ac tenera, et laboribus exercitiisve perferendis imparia.
Motus genera. Nomine autem motus omnis generis labores atque exercitia
complectimur, ut sunt saltus, cursus, pilae lusus, gestatio, vectio, equitatio, navigatio,
ambulatio concitatior, frictio et similia, quorum plurima apud antiquos in usu fuerunt; hodie
vero pleraque in desuetudinem abierunt. Nam de pulvere et oleo gymnastico ne vestigiu jam
reliquum.Neque etiam usitata satis est illa frictio, quae senibus, et
iis, qui sedentariam vitam agebant, loco exercitii adhibebatur.
Exercitiorum vis. Porro diversa exercitia diversam vim habent, atque alia alias
partes magis exercent. Cursu potissimum crura exercentur; ut et ambulatione: armorum
tractatione, ut et remigatione, brachia et partes superiores: cantus, vociferatio, clara
lectio thoracem et fauces magis exercent. Universum vero corpus, crura nimirum, brachia,
cervicem, caput, oculos, dorsum, commode exercet parvae pilae lusus. Quod exercitii genus
propterea, ut ad sanitatem conservandam aptissimum, valde commendat Galenus, libellumque
peculiarem de parvae pilae lusu scripsit. Non tamen idem plane lusus fuit parvae pilae, de quo
Galenus, cum eo, qui hodie usitatus est. In illo enim erant palaestrici complexus frequentes,
collique prehensiones, quorum neutrum hodie in nostro pilae lusu adhibetur. Optimum autem
exercitium est, et ad sanitatem tuendam commodissimum, quod omnes partes aequaliter exercet:
huic proximum, quo omnes quidem partes moventur, sed non aequaliter: levissimum est, quod unam
saltem partem exercet.
Est quoque secundum vehementiam et magnitudinem quaedam in motu diversitas. Celer densat et
attenuat corpus: tardus rarefacit et auget carnem. Vehemens extenuat corpus et gracile reddit,
simul tamen durum, vegetum et firmum. Motus nimius, et qui modum excedit, spiritus et
solidarum partium substantiam exhaurit ac dissipat, totumque corpus refrigerat, musculorum,
pervorum ac ligamentorum robur dissolvit, membranas interdum adeo laxat et distendit, ut
cedant partibus, quas continent, minoresque venulas non raro rumpit.
CAPUT VI. De Somno et Vigiliis.
UT viribus: ita ordine proxime succedit motui et quiori somnus Vigiliae. et
vigiliae: cum somnus nihil aliud sit, quam quies et cessatio sensuum; vigiliae vero actus et
exercitatio eorundem. Utitur autem anima in actionibus perficiendis spirituum opera; ac
proinde in vigiliis spiritus ab interioribus ad exteriora sensuum organa moventur. Hinc
moderatae vigilae quidem spiritus ac sensus excitant ac vegetiores reddunt; spiritus et
calorem in omnes corporis partes distribuunt, alimenti distributionem adjuvant,
excrementorumque propulsionem promovent. Immoderatae tamen si sint vigiliae, spiritus absumunt
et dissipant, inprimis animales, et universum corpus, inprimis cerebrum, exsiccant; bilem
augent, acuunt et inflammant, et morborum calidorum febriumque saepe caussa sunt. Tandem vero,
calore dissipato atque absumto, morbos frigidos excitant.
Somnus. Somnus vigiliis opponitur. Cum enim diurnis exercitiis atque laboribus
homo defatigetur, viresque dejiciantur, et continuis intelligendi, sentiendi, movendique
laboribus spiritus, inprimis animales, dissipentur: indulta est homini nocturna quies,
somnusque commo dissimum lassitudinis remedium. Ex somno enim moderato plurima redundant in
hominem commoda. Vires defatigatae refocillantur, spiritus laboribus diurnis dissipati
instaurantur, calor ad interiora revocatur, et, ut Hippocrates, 6. Epid.
comm. 4. text. 14. docet, evidenter vigilantes calidiores exterius, interius autem
frigidieres; dormientes contrarii apparent. Unde alimentorum crudorumque humorum in toto
corpore coctio feliciter perficitur atque in universum omnibus partibus, inprimis visceribus,
in somno bonum alimentum paratus, eorpusque suaviter humectatur; unde idem Hippocrates non
sine caussa scripsit, 6. Epid. com. 5. t. 10. somnum visceribus cibum
esse. Ex concoctis enim, recteque per somnum confectis cibis melior et copiosior sanguis
generatur: sanguine aucto calor augetur, atque ita totum corpus validius redditur et
roboratur: per eundem curae tolluntur, ita sedatur, animusque tranquillior et serenior evadit.
Idem immoderatas evacuationes, praeter sudorem, supprimit; senibus inprimis commodus est
somnus, et vix aliud est, quod senectutis siccitatem ita humectare possit, quam somnus. Atque
haec commoda non solum sani, sed et aegri percipiunt; siquidem per somnum vires valde
reficiuntur, alimentum coquitur, excrementitii humores elaborantur et separantur, dolores
sedantur. Immoderatus autem somnus corporii non parum nocet, spiritus obscurat et torpidos
reddit, mentique et memoriae quasi segnitiem et stuporem conciliat, caloremque, crudis
humoribus cumulatis, et superfluis cohibitis, evacuationibusque suppressis, obtundit, et quasi
ignem, qui nullo modo ventilatur, torpere facit.
Somnus etiam corpus exsiccat, et extenuat, atque inter vacuantia praesidia numeratur, qui
nimitum corpore seu medicamentis, seu inedia, seu balneo, seu exercitiis inanito initur.
Nativus n. calor per somnum ad interiora revocatus, si cibum, que concoquat, non inveniat,
utilem partium corporis solidarum humiditatem absumit, atque ita corpus exsiccat atque
extenuat. Hinc Galenus 13. method. med. c. 15. otiosis non statim a
balneo sed interposito somno cibum exhibere praecipit, de quo etiam 6. de
tuend. sanit. cap. 7. et de somno post inedia Hippocrates 2, de victus
rationes Somni, inquit, jejunum attenuant et refrigerant, humidum, quod
inest, evacuantes. Qui v. longiores sunt, pluscalefaciunt, carnem colliquant, et corpus
diffundendo resolvunt atque imbecille reddunt. Saturam a. calefacientes humectant, et
alimentum in universum corpus diffundunt. De somno v. post exercitium, ibid. scribit: A matutinis deambulationib. somnus omnium maxime
siccat.
CAPUT VII. De Balneis.
DE balneis seorsim hoc capite agere libet, quod eorum non minor, quam aeris ambientis,
corpora alterandi vis sit, hominesque iis non raro uti soleant. Romano populo adeo frequens
fuit balneorum usus, ut Imperatorum etiam curam praecipuam ad se traxerint; sumtusque in
balnea maximos Romani impenderunt. Plus autem artificii est in balneo, quam in aere. Aere enim
fere, qualis nobis offertur, uti oportet: aquae autem qualitates artificio temperare licet; et
prout varie temperantur, ita variam corpora nostra alterandi vim habent. Vis humectandi quidem
est in omnibus aquae dulcis balneo: sed in calefaciendo et refrigerando non eadem ubique
facultas. Temperatum aquae dulcis balneum Calidi balnei facultas. poros cutis
aperit, sese per eos insinuat, partesque emollit ac rarefacit, et si quid excrementi in ambitu
corporis fuerit, illud discurit, squaloremque et siccitatem partium emendat: unde lassitudinem
tollere, membraque ex labore defatigata reficere valet. Et cum membra humectare, ac humores
fundere soleat, ejus usu partes turgere incipiunt. Verum si diutius continuetur, illud, quod
liquatum quasi et fusum est, iterum discutit, unde partes rursum corrugantur, et proinde si
quis diutius tali balneo utatur, virium dissolutionem sentiet; et tandem quoque in animi
deliquium incidet, et quidem id multo magis sentietur a calidioris aquae balneo. Talium enim
aquarum balnea minus humectant, sed plus calefaciunt.
Tepidum balneum. Tepida autem si sit aqua, jam versus frigus vergit, corpusque
nonnihil refrigerat; neque eam, quam temperatae aquae balneum, partes rarefaciendi et
excrementa discutiendi vim Frigidum habet. Frigida vero aqua partes quidem, quas
attingit, refrigerat; ex accidenti tamen, poris conclusis, atque intro repulso et coacto
calore, calefacit. Vnde si ex dissipatione calor nativus periclitatur, frigida tempestive
adhibita eum recolligendi et conservandi non parvam vim habet, totumque corpus, et inprimis
carnosam musculorum substantiam firmat.
Balnea quibus noxia. Notandum autem, quod balnea non raro, atque inprimis
insuetos, saepe graviter laedunt; ut et plethoricos, et qui crudis humoribus referti sunt.
Sunt et iis noxia, qui catarrhis obnoxii sunt, et inflammationibus aut erysipelate
corripiuntur.
Porro balneis frequentius Romani utebantur, et saepe eodem die bis lavabant: unde et in
balneis construendis et apparnadis majorem adhibebant Balneorum partes. laborem
et diligentiam. Erant autem, ut ex Galeno, 10. meth. med. cap. 10.
patet, partes balneorum quatuor. Primo ingredientes balneum versabantur in aere calido; postea
in aquam calidam descendebant:mox ab hac egressi in frigidam, postremo
sudorem detergebant. Prima enim et ultima pars aerem calidum continebat: secunda et tertia
aquam; illa quidem calidam, haec frigidam. Hae quatuor partes tribus locis seu domiciliis
concludebantur. Prima domus seu primus locus erat , in quo
exsuebantur loturi, aeremque continebat hic locus tepidum. Hinc vestibus nudati ingrediebantur
in locum secundum, qui jam erat calidior, aeremque solum ex igne subjecto calefactum
continebat, Laconicumque appellabatur. In quo si aliquid etiam humiditatis expetebant, ex aqua
calida e solio effusa, ut loca omnia praeterflueret, id assequebantur. Hac in balnei parte
totum corpus calefiebat aere calido, non solum per inspirationem attracto, sed et per poros
corporis sese insinuante; humores fundebantur, cutis rarefiebat, et excrementa, si quae circa
eam erant, discutiebantur, sudoresque excitabantur. In tertia domo seu loco reliqua omnia
peragebantur. Nam in ea et calidâ et frigidâ utebantur; et tandem sudores abstergebantur, nisi
forsan in reditu ad secundum locum id factum.
Vnctiones in balneis. Adhibebant quoque unctiones et ante, et post balnea, ut
passim ex Galeno patet. De unctione ante balneum agit, 2. de simpl. med.
fac. cap. 24. in quo finem et modum ejus unctionis monstrat. Nam cum docuisset, oleum
viscositate sua meatus infarcire, et prohibere effluxum intus vaporosi caloris, corpotisque
exsiccationem, addit: has itaque vires ejus cum homines omnes experientia
compertas habeant, quos largius sudare volunt, sive a balneo, sive balnei expertes, iis non
protinus ab initio oleum admovent: verum in iis, qui morbo laborarunt, ubi sudare inceperint,
tum excalfactum perfundunt. In iis vero, qui etiamnum laborant, ubi abunde jam satis sudarint.
Porro in sanis sinis siquidem ex longo itinere, aut exercitatione, aliove quovis pacto corpus
ipsis exhaustum est, iis inungi et ante sudorem permittunt. Verum quibus cruditas est, aut qui
corpus plenum habent, quod vocant, his neque in balneo inungi
cocedunt. De inunctione vero post balneum scribit, 7. meth. med. cap. 6. ungendum oleo post lavacrum est, ne videlicet, quod intumuit, corpus plus justo
digeratur; sed obstruantur exigua cutis spiracula.
CAPUT. VIII. De Excretis ac Retentis. et Venere.
Medicina appositio et ablatio. NOn sine caussa Hippocrates, de flatib. dixit: Medicinam esse appositionem et ablationem; appositionem scilicet
eorum, quae desunt; ablationem vero eorum, quae excedunt. Cum enim indies aliquid de corporis
nostri substantia absumatur, cibo et potu opus est. Quia vero ea, quae eduntur et bibuntur,
talia plane non sunt, quale id, quod absumitur:coctione cibus et potus
elaboranda, atque in utilia corpori alimenta conventenda sunt. Tota autem in alimenta verti
nequeunt. Quapropter utilia ab inutilibus separanda; utilia retineri, excrementa excerni
debent. Quod si fiat, et, quae retineri debent, retinentur; quae excerni, excernuntur: in
naturali ac sano statu facile corpus conservantur. Si vero, quae in corpore retineri debent,
excernantur; aut si, quae excerni clitatur. Quapropter Medicus quoque , excretorum et retentorum (ita enim haec doctrina commodius, quam, ut
nonnulli appellant, de repletione et inanitione, nominatur) rationem habere debet.
Ut autem coctiones in corpore plures sunt, prima scilicet, quae fit in ventriculo; altera,
quae sit in epate; et tertia, quae in singulis membris perficitur: ita et plura generantur
excrementa, feces alvi, urina, bilis melancholia, fuliginosa excrementa, sordesque cuti
adhaerescentes, et saepe sudores, quae in publicis coctionibus generantur: et praeter haec
alia quaedam, quae in privatis conctionibus proveniunt, ut quae ex cerebro per palatum et
nares nonnunquam ejiciuntur. haec igitur si recte excernantur, non parum ad sanitatem
conservandam id facit: si vero vel retineantur, vel intempestive ejiciantur, non parum eam
immutant.
Excrementa quidem alivi, nisi debito Alvi excrementa. tempore evacuentur,
coctionem impediunt, dum, ex iis vapores putridi ad ventriculum vicinasque partes exhalant.
Caput quoque debile inprimis laedunt, et reliquis partibus molestiam creant: flatus inde
excitantur, doloresque colici et aliae mala oriuntur. Cita nimis alvi dejectio etsi saepe
commodi loco potius, quam incommodi habenda, dum natura, ubi levior aliqua in ventriculo facta
est humorum corruptio, mox sese exonerat, aut ex reliquo etiam corpore natura fortior vitiosos
humores per alvum sponte expellit, et multorum morborum caussas non raro avertit: tamen si
frequentius aut diutius tale quid accidat, (Nam ubi, Naturâ recte agente, alvus sponte laxior
est, non diu durat illa evacuatio, sed Natura onere libenata, mox a motu illo desistit) corpus
necessario alimento defraudatur et contabescere incipit, vires dejiciuntur, et non raro
intestina inde debilitantur atque abraduntur. Unde lienteria, dysenteria, tenesmus atque, alia
mala proveniunt.
Vrinae. Eodem modo si urina debito tempore excernatur, corpori id utile et
commodum est; si vero citius justo excernatur, atque inprimis si diutius retineatur: non parum
damni affert. Non enim solum vesicam partesque vicinas gravat, sed saepe vesicam adeo replet
et distendit, ut postea contrahi atque urina expelli non possit; unde interdum vesicae
inflammatiosequitur: imo mortis caussam hac ratione quibusdam fuisse,
ex intempestivo pudore in conviviis, urinae suppressionem diuturniorem, experientia docuit.
Quod si renes serosam humiditatem ad se non traxerint, permista cum sanguine manet, et in
totum corpus distribuitur, unde cachexiae et hydropi caussa suppeditatur.
Eadem ratio est reliquorum excrementorum. Haec enim communis Naturae lex est: Excrementa
esse ejicienda, ut alimentum corpori ex omni parte purum suppeditetur. Quod si fiat, nutritio
quoque recte fit, corpusque vegetum, bene coloratum, et omnino sanum evadit. Si vero eadem
detineantur: alimentum inquinatur, tandemque morbi excrementis suppressis cognati succrescere
solent.
Venus. Denique hoc loco non praetereunda videtur Venus, in qua seminis fit
excretio. Etsi enim semen excrementum proprie non sit: tamen suo modo ad excreta et retenta
referri potest, utpote, quod a corpore deciditur et emittitur. Oriuntur autem ex seminre in
tempestiva retentione quaedam commoda et incommoda; et propterea veneris, dum de tuenda
sanitate agitur, quaedam facienda mentio. Eam tamen hîc solum venerem intelligimus, quae ad
generis humani, legitimo et divinis legibus concesso modo, propagationem tendit. Neque enim
conservandae sanitatis gratia illegitima venere aut libidine opus est, sed simul uterque finis
coire et conjungi potest, ut scilicet et liberis opera detur, et sanitatis corporis habeatur
ratio: Nihilque sanitatis conservandae gratia tentare opus, quod legibus divinis sit
contrarium: Creatorque homini tantum et hac in re indulsit, quantum ad omnia, quae sanitati
obesse possunt, evitanda est necessarium. Cum enim semen intempestive retentum corporis totius
gravitatem et torporem inducat, et si corrumpatur, gravissima accidentia, qualia hystericis
foeminis evenire solent, excitet, tempestiva et legitima venere omnia ista evitare licet.
Venus autem nimia calorem nativum dissipat, corpus universum refrigerat et debilitat,
cruditates cumulat, nervos laedit, arthritidem generat, paralysin sensuumque et mentis
debilitatem inducit.
LIBRI IV. PARS II. De Methodo Tuendae Sanitatis. CAPUT I. De iis, quae omnibus ad sanitatem tuendam observanda sunt.
MAteria quasi sanitatis tuendae hactenus enumeratae fuit, methodus jam ac ratio tradenda,
monstrandumque, quomodo aere, cibo, potu, motu, quiete, caeterisque istis utendum, ut sanitas
sarta tecta coservetur, morbique praecaveantur. Qua in re duo praestanda videntur, primo ut
communia, quae omnibus observanda sunt, praecepta tradantur: deinde ut, quae peculiariter
secundum aetates, sexum et temperamenta observanda sunt, moneatur. Communia autem illa
praecepta pauciora sunt: cum, ut Hippocrates, de salubri diaeta,
scribit, ut sani sint homines, oporteat et ad aetatem, et ad tempus anni, et ad corporum
species ac habitus, diaetas constituere. Ideoque pauca quaedam in genere trademus: si quae
alia adhuc tradenda sunt, quae huc spectare videntur, illa in diaeta hominis temperati jam
adulti constituenda explicabuntur. Ut enim in aliis Medicinae partibus, ita et hîc homo
temperatus quasi regula constituitur, ipsique diaeta conveniens praescribitur. Ita enim
rectius postea, quâ ratione, qui ab illa temperata constitutione deflectunt, regendi sint,
perspici potest.
Communissima autem hic indicatio est, id quod secundum naturam est, esse conservandum. Cum
autem constitutio secundum naturam seu sanitas duplex sit, una exquisita, altera, quae ab hac
deflectit, quaeque neutra constitutio appellatur, ut supra lib. 1. cap.
3. dictum: exquisita similibus exacte conservanda, studendumque, ut nihil contrarii
extrinsecus adveniat, quo corpus naturali statu immutari possit. Quod vero exacte sanum non
est corpus, aliqua immutatione indiget; ea tamen parva esse, et paulatim ac moderate
contrariis fieri debet: si tamen genus vitae et negotia, quibus homo occupatur, id
permittat.
Communis sanitatis tuenda lex. Hac in re autem communissima atque omnibus
servanda lex est: mediocritatem semper esse tutissimam: et illud Hippocratis, 2, aph. 52. omne nimium Naturae inimicum. Licet
enim intemperatiper contrariam intemperiem ad statum naturalem
reducantur: mediocritas tame nulli nocet; quod vero nimium est, pluribus noxium. Quibus addi
potest et illud, 2. aph. 50. Consueta longo tempore etsi deteriora sint,
insuetis minus molesta sunt. Ad quae quasi communia principia rerum non naturalium
dictarum, usum moderari, atque in genere diaetam omnibus convenientem praescribere licet.
Sanitus quid inditit. Cum autem et sanitas, et sanitatis caussa, et sanitatis
accidentia peculiares indicationes suppeditent, quaedam de his in genere dicenda. Sanitate
ipsam primo quod attinet, cum illa in temperie totius corporis et singularum partium
similarium, earumque ineffa bili proprietate et ocultis qualitatibus, in organicarum
conformatione justa, et utraruque unitate consistat: sanitas ipsa indicat, ut totius corporis
et singularum partiu temperies, naturalis compositio et unitas conservetur. Ideoque corpus
temperatum, quia est calidum et humidum, in illo statu conservandum: minus tamen malus est
excessus modicus humiditatis quam siccitatis, sicut etiam minus malus ex his mediocris
caliditatis quam frigiditatis. In aetate tamen senili aliqua humectatione opus est; cum
senectus veluti morbus siccus sit in homine temperato.
Si vero corpus ab optimo statu recedat, tempries calida indicat calidum, ut in eodem statu
permaneat; frigida vero ut perfectior fiat. Eadem ratio est omnium partium: epar indicat
calidum et humidum; Occulta proprietate agentia qualia eligenda. cerebrum
frigidum et humidum, si recte valeat. Occulta proprietas indicat occulta proprietate juvantia.
Qua in re tamen, ut infra etiam lib. 5. part. 1. cap. 4. dicetur,
periculosus et perniciosus a multis committitur error, qui appropriata illa, ut vocant, seu
occultâ proprietate et vi juvantia medicamenta sine discrimine exhibent, primasque qualitates
nullo modo attendunt. Conservari enim non solum debet occulta proprietas medicamentis occultâ
proprietate et totâ substantiâ, ut loquuntur agentibus, verum etiam temperies conservari
debet. Itaque cum medicamenta illa occultâ proprietate agentia alia sint temperantia, alia
primarum qualitatum excessum manifestum habeant: temperata illa semper usurpari possunt; his
vero semper sine discrimine uti non licet. Cephalica equidem pleraque calida sunt et siccant,
et ad ipsius morbos, qui plerumque solent cerebro obtingere, frigidos et humidos, atque ubi
nullus adest morbus calidus, conveniunt. In phrenitide vero noxia et lethalia sunt. Ita
hyssopus, prassium pectoralia sunt: sed in sputo sanguinis noxia. In genere etiam omnes partes
principales inprimis vitales astringentia quaedam, ne tonus et robur membri exsolvatur,
requirunt.
Compositio et unitas, cum etiam sint servanda, vitanda praecipua ea quae ipsam possint
offendere.
Praeter haec omnia tamen ad sanitatempartium conservanda necessarium
est, ut ipsa partium substantia conservetur. Cum enim illa in continuo effluvio sit atque
aliquid continuo dissipetur: refectio et ejus, quod continue effluit instauratio per alimenta
necessaria est.
Eâdem ratione caussae sanitatis modo plane similia, modo paulum contraria postulant. Ideoque
Medicus det operam, ne quid extrinsecus accidat, quod substantiam, quantitate, qualitate et
motum naturalem spirituum, humorum et excrementorum immutare possit. Id quod praestabit, si
rectum usum eorum, quae corpori necessaria accidunt, instituet, aeris puta, cibi et potus,
motus et quietis, somni et vigiliarum, inanitionis et repletionis, animique pathematum.
Aer ad sanitatem tuendam commodus. Aerem primo quod attinet, etsi intemperatis
aer qualitati excedenti contrarius conveniens sit: tamen temperatis temperatus optimus est,
nullique constitutioni corporis noxius. Unde omnibus animalibus aura verna gratissima est, hoc
est, temperata; et ab Hippocrate, 3. aph. 9. saluberrima dicitur: etsi
secundum aetates aliis aliud anni tempus commodius sit; de quo Hippocrates 3. aph. 18. et Galenus in comm. Omnes quoque quantum fieri
potest, aerem purum, nullis inquinamentis infectu, nulloque modo corruptum, ut ad sanitatem
conservandam aptissimum, eligere debent. Aer vero impurus, et qui vitiosis halitibus
inquinatus, ac corruptis vaporibus quoquo modo infectus est, nulli commodus est, sed omnibus,
quantum possibile, vitandus. Inprimis si aliquo in loco aer perpetuo impurus est, vaporibusque
et exhalationibus pravis scater, nemo, qui sanitate integram conservare vult, sedem in eo
figat. Quod ipsum monet Columella, l. 1. de re rust. c. 3. ubi Porcii
Catonis sentetiâ in emendo inspiciedoque agro duo praecipue esse consideranda scribit;
salubritatem coeli, et ubertatem loci: neque sanum facere debere sumtus in cultura sterilis
loci monet; nec rursus pestileti, quamvis feracissimo et pingui agro dominu ad fructus
pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed etiam
vitam colonorum esse dubiam, vel potius mortem quaestu certionem.
Aer quomodo temperandus. In primis autem qualitatibus excessus omnes etsi plane
evitari non possint, sed necessario nobis ferendi sint: tamen aliquo modo etiam illi mutari ac
corrigi possunt. Aerem nimis frigidum accenso foco alterare licet; in quem finem fornacu in
nostris aliisque Septentrioni vicinis regionibus usus commodissimus est. Contra calidus nimis
temperari potest aquâ gelidâ de vase in vas transfusâ, vel per pavimentu sparsâ, vel linteis
aqua frigidâ madidis in cubili suspensis, stratis per aedes rosis, foliis vitis, salicis,
floribus nymphaeae, aliisque refrigerantibus herbis. Humidus nimis, foco accenso, et
suffitibus ex rebus calidis corrigi potest. Siccus aquarum irrigationibus, et herbis
humectantibus sparsis emendatur. Imprimis vero ut spiritus conserventur,cavendum ab aere impuro et venenato: qui si plane vitari non possit, emendetur gratis
odoribus et aliis, quae de peste praecavenda proponisolent.
Cibi et potus Qualitas. Secundo quantum ad Cibum et Potum, quamvis unus et idem
cibus omnibus non comperat, et cuique suus exhibendus sit, ut postea dicetur: quaedam tamen
omnibus, quibus sanitas sua curae est, necessario observanda sunt. Primo enim praevi succi
cibi omnibus noxii, nullique uriles sunt. Ita et diuturnus usus ciborum crassorum, viscidorum,
tenacium, srigidorum, durorum, praepinguium atque acrium omnibus vitandus. Ex talibus enim
cibis, cum non recte concoquantur, neque bonum alimentum suppeditent, excrementitii humores in
corpore cumulantur: unde varii morbi provenire solent. Et, ut Hippocrates, de prisca Medicina, scribit: Ex cibariis, quae in corpus ingesta
homini noxia sunt, eorum quodque aut amarum est, aut salsum aut acidum, aut alio quodam modo
intemperatum et vehemens. At edulia, quibus homines copiose et semper uti consuevere, hujus
intemperati et excedentis succi minimum habere solent. Itaque cibus bonus pravo
praeferendus. Delectationis tamen hîc aliqua habenda ratio, et memoriâ illud Hippocratis
tenendum, 2. aphor. 38. Paulo pejor, sed suavior cibus et potus, meliori, at
ingrato praeferendus. Cibos enim suaves ventriculus attrahit avide, recte complectitur,
et feliciter coquit, ac si quid vitii habent, corrigit. Cibi insuaves etsi boni sunt, nauseam
pariunt, neque vnetriculus eos recte complectitur et coquit, unde excrementa colliguntur.
Postea consuetudo quoque attendenda, ut idem monet Hippocrates, 2. aph. 50. Consueta, inquit, longo tempore, etsi deteriora sint, insuetis minus
molesta esse solent. Ac quod de cibo dictum, idem de potu quoque accipiendium.
Quatitas. Deinde et hoc omnibus observandum, ut ea solum quantitate cibi
assumantur, qua vires reficiantur, non opprimantur. Nam si justa quantitate cibus assumantur,
calidum innatum conservatur, unde sanitas firma et constans, homoque ad omnes actiones
expeditior evadit. Si autem ciborum copia calor obruatur, crudi humores cumulantur, et animi
ac corporis actiones omnes fiunt languidiores, sanitasque inconstans et morbi frequenter
oriuntur, et ut Hippocrates, 2. aph. 17. ait; Vbi
praeter naturam cibus copiosus ingestus est, morbum inde creari indicat sanatio.
Animi affectus. De Animi Affectibus hoc in genere praecipi potest, omnibus
dandam esse operam, ut timorem, pavorem, itam, effusum gaudium, similesque vehementes affectus
vitent, et contra moderatam laetitiam foveant.
Excreta. Excrementorum, quoque expulsionis omnibus habenda ratio est, et ut
sanitas conservetur, curandum, ut excrementa quotidie excernantur, neretenta calorem nativu
opprimant, putredinem et humorum corruptionem inducant, alimentorumque destributionem
remorentur. Dandaitaque opera, ut alvi feces quotidie bis vel semel
certe dejiciantur. Nam non parum commodi affert sanitati, si alvus sit paulo laxior, multique
morbi alvi laxioris beneficio praecaventur. Urina similiter, quoties excerni desiderat,
expellenda. De reliquis in genere vix multa moneri possunt. Neque enim infantibus, juvenibus,
viris, senibus eadem exercitiorum, somni vel reliquorum, quae recensuimus, ratio convenit. Hoc
saltem adhuc subjiciendum videtur: cavendum esse de Celsi sententia, ne in secunda valetudine
adversae praesidia consumantur: nimirum neque purgantibus, neque aliis medicamentis, quae
omnia a calore nostro non possunt superari, sed eum potius mutandi vim habent, temere utendum,
corpusque iis, ubi opus non est, turbandum vel molestandum: sed praestat corpus moderate
quotidie exercere, ne superflua colligautur; sed discutiantur. Et si quid morbi imminerere
videtur, utile est illud consilium Hippocratis: Quete et ab stinentia multi
morbi magni curantur.
De Indicatis vero, quae accidentia sanitatis et actiones partium suppeditant, quod addamus,
nihil fere habemus. Cum enim illa a partium naturali constitutione seu sanitate dependeant, eâ
servatâ, de quo antea dictu, et ipsa recte sese habebunt. Imprimis danda opera, ut calidum
innatum omnium partium servetur, quod fit moderate calidis, modice adstringentibus, et iis,
quae occultâ proprietate partis cujusque calidum innatum occultasque proprietates conservare
valent.
CAPUT II. De Cura Foetus nondum editi, et Diaeta
Praegnantium.
HIs itaque in genere praemissis; quae cuilibet sanitatis gradui diaetae ratio conveniat, in
specie explicandum. cum enim, ut supra lib. 1. cap. 3. dictum,
sanitatis quidam gradus sint, ita etiam methodi tuendae sanitatis plures partes sunt, nimirum
seu optimi corporis status conservatrix; nomine generis ita dicta, quae sanitatem a perfectissima quidem declinantem, consuetis
tamen actionibus sufficientem moderatur; , quae titubantem jam
(neutralitate decidentiae appellant) ne in morbum labatur, praeservat; et , quae a morbo imbecilles redditos (neutros convalescentiae nominant)
reficit: de quibus ordine dicendum:
Et primo quidem quod methodi tuendae sanitatis eam partem attinet, quae optimo corporis
habitui moderando praeficitur, explicanda est ea secundum aetatum differentiam. Ubi tamen
quaedam, quod antea etiam monui, inserentur, quae reliquis etjam sanitatis gradibus
accommodari poterunt. Placet vero ab ipsis vitae primordiis exordiri, atque ad senectutem
usque progredi.
Seminis vitia in sobolem derivantur. Principio autem hoc notandum, totius
sanitatis fundamenta in primaconceptione quasi jaci, et futurae
sanitatis, vel bonae vel malae principia a parentibus in foetum derivari. Neque enim ex
podagrico, epileptico, leproso patre vel matre alia facile proles, quam podagrica, epileptica,
leprosa generari potest. Quam ob rem, ut Fernelius, lib. 1. pathol. c.
11. scribit, si agricolae sementem facturi purum et foetum semen
seligunt, experti frugem malam e marcido percipi: quanto diligentius id in procreandis liberis
observandum.
Deinde ubi foetum in utero concepit mater, sedulam det operam, ne aliquid detrimenti foetui
accidat, et si omnia ad exactam normam facere non potest, nihil tamen insigne committat, quod
foetui noceat, sed curet, ut is salvus suo tempore in lucem edatur.
Gravidis quae virnanda. Aerem, quantum fieri potest, eligat temperatum, atque
inprimis foetidum vitet, sibisque a foetore candelaru exstinctarum, sulphure, castoreo,
similibusque foetidis, ut et odore herbarum nimis fragrantium, quales sunt metha, pulegium, et
similes, caveat. Cibos mali succi atque acres non edat; maxime allium: atque inprimis
medicatos eos, qui urina movere, et nauseam ciere vel sternutationem excitare possunt, vitet.
Aromata multa non usurpet: crocus tamen moderate usurpandus; et cina momum, inprimis sub finem
gestationis, commode gravidarum cibis admiscetur. Si quid vero ciborum pravorum, quod in pica
accidere solet, appetant gravidae, id non plane denegandum, sed aliquid de iis concedendum.
Danda tamen opera, ne de iis, quae ipsis commoda non sunt, nec de quibuscunque aliis cibis,
quorum copia non est, coram gravidis mentio fiat.
Quod si cibum aliquem expetat gravida, neque ejus particeps fieri possit, atque metuatur, ne
aliquid foetui inde accidat: foeminae ad id praecavendum aliquid mellis cum nuce moschata
exhibere solent. Alii in hunc finem commendant aquam e tenellis vitis foliis, mense Majo
destillatam. Alii ex corti cibus citri, aurantiorum, et radice poeoniae vino malvatico
madefactis, et per aliquod dies maceratis destillatum laudant.
Foetum confortantia. Solent et alia quaedam medicamenta gravidis, ad foetus
confortationem exhiberi, ut pulveres, rotulae, morsuli, vina medicata atque aquae destillatae,
ex fragmentis lapidum pretiosorum, margatitis, coralliis, rasura eboris, corticibus citri,
cinamomo, croco, ligno aloes, caryophyllis, pomis cydoniis, saccharo rosarum et similibus:
vulgoque in officinis in hunc usum parata habentur destillata, nomine Balsami puerorum nota.
Possuntque in eum usum trahi confectio de gemmis, diamargaritum calidum; nonnulli commendant
amygdalas dulces cu malvatico saepe comestas.
Abortum praecaventia. Prodest etiam vinum malvaticum cum pane ventri impositum.
Quae omnia si forsan abortus immineat, etiam usurpari possunt: atque extra tum adhibere utile
est unguentum Comitissae appellatum, atque alia, quae ad illum modum fieri posusnt. Inprimis
autem vitent gravidae corporismotus et labores vehementiores, et
praecipue primis mensibus, ne abortus concitetur, foetusque excutiatur. Non minus cavendi
vehementes animi affectus. Ex subitis enim pavoribus et consternationibus, similibusque
affectibus non minus saepe abortus concitatur, quam ex lapsu; percussione aut alia violenta
caussa. Otiosa tamen vita quoque non convenit, ob quam multa excrementa cumulantur, et calor
nativus obruitur: et quidem in primis conceptionis mensibus rarius, sub finem vero et instante
jam partu, paulo frequentius et curiosius sese movere atque exercere foemina debet.
An vena aperienda praegnantibus. Si purgatione vel venae sectione opus esse
videatur, sequendum praeceptum Hippocratis, 5. aph. 29. Praegnantes,
inquit, purgabis, si materia turgeat, quadrimestres, et usque ad septimum
mensem; sed parcius. Minore vero et grandiore conceptu cautius religiosiusque agendum.
Imo post quintum mensem venaesectio plerumque prohibetur. Verum ea in re peculiaris naturaru
proprietas observanda. Experientia enim docuit, quasdam foeminas adeo sanguine abundare, ut
nisi mox secundo mense sanguis mittatur, abortiant, et foetus immaturos, vel mortuos edant:
refertque Marcellus Donatus, de hist, med. mirab. lib. 4. c. 16. se
duas curasse mulieres praegnantes, in quarum altera abundantiâ sanguinis quatuor suffocati
fuerant foetus, mense octavo; in altera vero duo, mense sexto. Cum enim iis mense quinto
sanguinem copiose eduxisset, posthac non semel, sed aliquoties foetus salvos ediderunt.
Ubi vero evacuatione opus, vel alvus non satis respondet, vix utendum glandibus et
clysteribus, inprimis acrioribus, quae abortum conciliare, et uterum vicinum molestare
possunt. Medicamenta potius usurpentur lenia, manna scilicet in jure pulli dissoluta et recte
colata: neque inconveniens est rhabarbarum cum passulis drachmae dimidiae vel scrupulorum
duorum pondere assumtum.
CAPUT III. De Infantium Diaeta, et usque ad annum vigesimum
primum.
EDito in lucem infanti, antequam mammis admoveatur, aliquid mellis puri exhibendum. Nonnulli
corallia praeparata cum saccharo: alii saccharum penidium cum oleo amygdal. dulcium: alii
aliquid de pomo asso cum saccharo exhibent, quo feces et superfluitates per alvum educantur
atque abstergantur, et tum alia, tum illud infantibus familiarissimum malum epilepsia
praecaveatur. Videtur tamen ipsa natura hac in re infantium saluti satis consuluisse: Nam cum
lac, quod primis diebus sugendum suppeditatur infanti, serosius sit, est alimentum quasi
medicamentosum, quod excrementa e primis viis abstergit, infantesque leniter purgat.
An infans lact e materno vel alieno alendus Deinde lacte et quidem maternorectissime primo alitur. Neque caussa ulla evidens urget, ut a communi,
quam in omni disciplinarum genere docti viri huc usque secuti sunt, sententia recedamus, et
alienum lac materno praeferamus. Quo enim, quaeso, lacte comodius aletur infans, quam eo, quod
ex eodem sanguine, ex quo infans in utero formatus et nutritus est, generatur? Neque n. idem
est, sive matris, sive alterius nutricis lacte alatur infans, modo lacte alatur. Nam licet et
nutricis lac non minus lac sit, quâm matris: non minor tamen inter hoc et illud est
differentia, quam est constitutionis ac temperamenti matris et nutricis. Quapropter cum in
educatione hominis, in qua multo major, quam in aliorum animalium, quae saltem ob victum vel
alios usus educantur, educatione sit cura adhibenda: non saltem id alimentum est eligendum,
quod in universum generi humano convenit: sed id, quod cuivis individuo, et privatae cujusque
constituitioni est convenientissimu. Nullius autem nutricis lac cum infanctis temperamento
tantam potest habere convenientiam, quam maternum, quod ex eodem, ut diximus, sanguine
generatur, ex quo antea in utero foetus formatus et nutritus est.
Neque solum corporis constitutioni nativae servandae lac maternum magis convenit, sed et ob
animi mores est commodius. Cum enim parentes pii et probi liberos suos non solum faice et
forma corporis, sed et ingenio ac moribus sibi similes fieri cupiant: id felicius
consequentur, si matres suo lacte eos alant, quam si nutricibus lactandos committant. Nam
licet lac inprimis nutritioni inserviat, non animali facultati: tamen si qualis sanguis, talis
spiritus, et rursus animi actiones spirituum naturam imitantur; ut tum ex aliis, tum ex varia
actionum animalium, ob spirituum vitia, laesione id apud Medicos notissimum est: si alieno
lacte nutriatur infans, nutricis potius mores, quam matris imbibit. Ut non sine caussa Poetae
homini fero et immiti illud objecisse videantur; , Leaenae ubera suxit: et; Hircanae admorunt ubera
Tigres. Neque de nihilo est, quod caussam, cur Nohilium et splendidioris fortunae hominum
liberi saepe degenerent, nonnulli ex parte (nam solum nutrimentum hujus rei caussam esse nemo,
opinor, affirmat) nutricibus imputant. Nam bona, honesta et pia nutrix rara avis in terris,
sed plerumque meretrices sunt nutrices, bibulae, rixosae, lascivae, et quae multo minus, quam
honestae matronae, dum lactant, a venere sibi temperare possunt. Atque cum sint mercenariae,
ob mercedem saltem alunt infantes, et non tanta cura animi ac corporis motus, cibum, ac potum,
atque alia, quae infanti obesse possunt, quam matres, quibus salus liberorum vero cordi est,
vitant: Ac si a matribus de suo officio et infantis salute moneantur, etiam monendo plerumque
deteriores evandunt. Quae nutricum negligentia, improbitas, atque amorerga infantes, quos alunt, minus sincerus, adeo nota sunt, ut Graecis occasionem proverbii
suppeditaverint, quod exstat apud Aristophanem in Militibus: , quemadmodum nutrices pascis male. Qua de caussa Conditor sapientissimus non
solummodo pauperculis ob extremam necessitatem, sed et lautioris fortunae foeminis aeque
mammas dedit, ut, quae concipere, foetumque edere non alio modo, quam pauperes, solent, editum
suis uberibus alere possint. Quod ubi delicatulae, ubi nulla urget necessitas, nescio, quibus
de caussis, subterfugiunt, a communi quasi Naturae lege recedunt, atque eo efficiuut, ut
postea experiantur, liberorum, suorum, quos ipsae non aluerunt, amorem erga nutrices, quam
erga sese esse impensiorem.
Quae tamen omnia de matre sana, neque vitiosis moribus praedita accipienda sunt. Nam si
mater sit debilis nimis, aut aliquo morbo detineatur, corpusque habeat, quid faciendum sit, cuivis liquet. Neque obscurum est, si mater veneri dedita, aut
insigniter male morata sit, confultius esse, nutricem, si haberi potest, commodiorem adhibere,
atque ita cavere, ne vitia illa in infantem deriventur: sicut aliâs solemus corpora
intemperata victui contraria assuefacere. Unde Hippocratem, lib. de
aliment. scripsisse putamus: , lac alienum
probum, lac proprium noxium: lac alienum noxium, lac proprium utile est. Quod etiam de
primis diebus, ubi mater adhuc est debilior, atque aliqua humorum adest turbatio, atque lac
est impurius et aquosius, facile concedimus, neque refragamur, ut per aliquot dies honestae
alicujus foeminae vel nutricis vicaria opera adhibeatur. Neque paucorum dierum spatio insignis
aliqua mutatio in corpore infantis metuenda, Saepe matres, Dei beneficio, sat vegetae sunt, ut
maturius lac bonu praebore possint. Et cum possint, omnino facere debent, neque has molestias
detrectare, quae inter illas, dum gravidae sunt, et quas partus ac toto eeducationis tempore
sustinent, fortasse sunt minimae, et a matre, quae non est , facile
tolerantur. Alendus autem infans lacte ad biennium, Quamdiu lacte alendus infant.
vel certe ad menses octodecim; ad cibos tamen alios fensim assuefacere infantem, etiam dum lac
adhuc praebetur, non est inutile: modo ii tales sint, qui facile concoqui possint. Nostros
infantes pulmentis ex farina et lacto ali notissimum est. Quia autem, ut vulgo parantur,
plerumque viscida sunt, obstructionumque et multorum saepe morborum caussam praebent: plurimi
non sine ratione monent, vitandam, quantum fieri potest, visciditatem, ideoque commodiorem
infantibus cibum parari ex medulla panis cum jusculo gallinae alteriusve carnis, ovis
sorbilibus, aut certe farina nonnihil in furno prius exsiccata, ut humiditas illa superflua
absumatur.
Qui victus primo triennio conveniat. Deinde paulatim magis magisque
solidioribus cibis assuescat infans. Hoc tamen studiose observandum, ut victus ratio toto
primo triennio sit humidior, Hippocr. 1. aphor. 16. ac temperamento
aetatis conveniat, humidumque ac calorem nativum conservet et augeat, ac omnino corpus ad
servandam per universam vitam sanitatem aptissimum reddat. Cibis itaque bonis alatur;
ventriculus tamen eorum copia non gravetur, balneis frequentius utatur, corpusque crebro
mundetur. Sub septennii tamen primum finem rarior incipiat esse balnei usus. Non enim corpus
amplius ita humectari desiderat. Ubi lavandus est puer, non id mox a cibo et potu fiat. Si
tamen famem tolerare nolit (cum ea aetas famis sit impatientissima) panis aliquid ad fallendam
famem praebeatur, sed non bibat. Potu enim dilutus cibus facilius per balneum crudus e
ventriculo in reliquum corpus rapitur, Vino pueri abstineant. quam cibus sine
potu sumtus. Vinum infantes et pueri non bibant, de quo Plato, 2. de
Legib. ita scribit. Itaque lege sancimus, ut puer usque ad annum
duodevigesimum vini usum prorsus ignoret, docentes, non oportere ignem in corpus atque animam
suggerere, antequam viri effecti laborem subire incipiant. Furiosum namque habitum juventutis
cavere oportet.
Quo magis roboratur puer, et aetate crescit, eo magis non solum animus (de quo praecipere
alterius loci est) sed etiam corpus exercendum. Cavendum tamen, ne exercitia sint immoderata,
ne vel membrum aliquod distorqueatur, vel corpus motu nimio intempestive siccitatem et
duritiem aliquam contrahat, quae augmentum corporis impediat. Somnus quo magis aetas crescit,
ita instituendus, ut sensim aliquid de somno detrahatur, vigiliisque tempus detur longius. Qui
enim somno nimis indulgent, segnes ac torpidi redduntur.
Secundi et tertii septenarii diaeta. Secundo et tertio septennio cibi adhuc
solidiores praebendi. Videndum tamen, ne nimia siccandi vi humidum, cujus conservandi maximam
curam habere debemus, intempestive exsiccetur. Qua de caussa minor aliquando, quam vires
tolerare possint, corporis exercitatio esse debet. Et tertio quidem septennio victus ratio
cuique vitae generi conveniens inchoanda est, corpusque hac aetate iis laboribus ac diaetae,
quae toto vitae curriculo servanda erit, assuefacienda. Alia vitae ratio sit studiosi, aut
sedentarium aliquod opus facturi: alia militis, aut artem, quae cum magno labore conjuncta
sit, exercitaturi. Etenim horum jam tertio septennio plenior victus esse debet, iisque cibis,
qui etiam in non magna quantitate magnam alendi vim habent, assuefaciendi, corpusque majoribus
laboribus et exercitiis firmandum, ut postea ad quodcunque laborum genus, et quascunque aeris
constitutiones ferendas aptum sit: illis vero minor exercitatio convevit, victusque minus
plenus, minusque crassus.
Atque ex istorum genere ij inprimis, Studiosorum diaeta. qui ad literas animum
applicant, studiisque liberalibus dediti sunt, hac aetate spirituum animalium curam habere
debent, atque sedulo eniti, ut ij copiosi, puri, et nitidi gonerentur; quo in omnibus
cogitationibus, meditationibus, atque animalis facultatis actionibus expeditiores sint. Id
autem assequentur, si quantum fieri potest, versentur in aere subtili, puro, claro ac limpido.
Deinde si utantur victu tenuiore, cibisque non crassis, non viscidis, nec qui multa excrementa
gignunt, sed sanguini puro ac laudato materiam praebent. Ex puro enim et bono sanguine,
puroque ac subtili aere, puri ac subtiles spiritus generantur. Praeterea etiam danda opera, ut
omnia corporis excrementa justo tempore evacuentur; cum inprimis studiosorum intersit, corpus
excrementis, a quibus mentis actiones turbari solent, esse vacuum. Atque inprimis cavendum, ne
intempestivis studiis cruditates cumulentur, corpusque fragile ac reddatur, sed ita animus excolendus, ut et corpus salvum, sartum tectumque conservetur,
animaeque commodum domicilium praebere possit, cujus structura ubi perit, totus ille animi
thesaurus periclitatur. Sed haec cum et sequenti aetati communia sint, de iis postea plura
dicetur. Veneris ad hunc aetatis terminum usque nullus usus concedendus. Nam calorem nativum
intempestive dissipat, corpus enervat, frigefacit atque exsiccat, et justum augmentum impedit,
ac praeterea voluptatis illecebris mentem distrahit, ejusque actiones hebetat, et vitia in
omnem reliquam aetatem transfundit.
CAPUT IV. De Diaeta Mediae AEtatis.
Diaeta mediae aetatis. QUae tertium septennium sequitur aetas, per quatuor
succedentes septenarios, quartum scilicet, quintum, sextum et septimum, ab anno vigesimo primo
ad quinquagesimum, eam pro medio habemus. Et proinde de hominis, qui et ratione aetatis, et
temperamenti naturalis, medium quasi obtinet, diaeta jam dicendum. Nam quatuor horum
septenniorum fere una victus ratio est; nisi quod quarti septenarii pars dimidia prior, sicut
et septimi dimidia posterior, plus cum ejus, quam attingit, aetatis victu, quam aetas, quae
vere media est, convenit. Atque in hac aetate in cibo, potu, laboribus atque aliis maximi
errores committi solent, et plurimi sibi crapula et laboribus immodicis, animique affectibus
nimiis, et similibus mortem accelerant, vel certe molestam et difficilem senectutem accersunt.
Errata enim hujus aetatis senectus postea luit. Id ne fiat, diligens diaetae ratio
habenda.
Cibi et potus ratio. Primo cibum et potum quod attinet, (nam de aere, praeter
ea, quae hactenusdicta sunt, multum amplius dici non potest) in cibo
attendenda qualitas, quantitas, tempus sumendi, modusque et similes circumstantiae. Quae
ciborum sit differentia, et quas habeant facultates ac qualitates, parte Cibi qui
eligendi. priore monstratum est. Ex iis igitur, quantum fieri potest, ii eligendi sunt,
qui maxime sunt temperati, nostraeque naturae familiarissimi. Inter quos facile primum locum
obtinet panis bene coctus: huic succedunt, nobisque satis familiare alimentum praebent carnes
animalium, et quae ab animalibus petuntur naturae nostrae convenientia, de quibus supra
dictum. Mox sequuntur pisces, et hinc reliqua. E quibus semper temperati, et naturae nostrae
maxime convenientes cibi eligendi. Pravi vero succi, ut ante etiam monuimus, quantum
possibile, vitandi. Docuit id Galenus, 2. de alim. fac. cap 6. Illud,
inquit, perpetuo memoria teneto, quod etiam si quis eorum quidvis, quae
aliis concoctu sunt difficilia, coxerit, succus tamen, qui ex eo in corpus distribuitur,
eandem retinet naturam. Nam fieri non potest, ut succus, qui ex pepone distribuitur, crassus
ac terreus fiat, etiamsi is coctus plane fuerit; quemadmodum nec qui ex lente, aut bubula
carne distribuitur, evadat unquam aquosus et humidus, aut quem consistentia tenuem appellant.
Id autem plurimum habet momenti, non modo ad sanitatis custodiam, sed et ad morbi
declinationem. Et mox. Ob eam igitur caussam omnibus pravi succi
eduliis censeo abstinendum; etiamsi ea quibusdam coctu sint facilia. Nobis enim non
advertentibus pravus succus ex ipsis post longum tenipus in venis colligitur, qui postea
exiguam ad putredinem occasionem nactus febres malignas accendit.
Qui tamen a temperato recedunt cibi, aliis facilius, aliis non ita facile nocent, inprimis
ob consuetudinem, cum, ut supra dictum ex Hippocrate, 2. aph. 50.
consueta longo tempore insuetis minus molesta esse soleant, etsi deteriora sint.
Non omnibus iidem cibi aeque commodi. Itaque in universum observandum, in cibo
eligendo unam et eandem cibi ac victus rationem omnibus praescribi non posse. Et quamvis
cibus, quatenus cibus, nullum excessum habere debeat: tamen cum et cibi plane temperati
pauciores sint, et corpora varia, qualitates quoque et conditiones ciborum, pro variâ corporum
naturâ, aliisque circumstantiis, variae esse possunt. Nam a ventriculo ac epate robusto cibi,
qui a debilioribus male, bene coquuntur; confirmatusque calor ventriculi et epatis, visque in
eo quaedam quasi ignea, exercitio in primis parata, omnia concoquit, et a cibis durioribus, et
coctu difficilioribus parum offenditur; quibus si alius non assuetus per triduum utatur,
facile aegrotare incipiet. Unde Celsus monet, homini sano, et qui bene valet, nullum cibi
genus, quo populus utitur, fugiendum esse. Quod iis inprimis observandum, qui vitam variam
necessario agunt. Hi enim si uni ciborum generi saltem assuescant,facilius postea offenduntur, ubi aliqua mutatio facienda est.
An cibus simplex, an varius melior. Porro hic et illud explicandum; An
commodius sit simplici; an vero vario cibo simul uti. Plerique statuunt, victum simplicissimum
esse optimum, et vix aliud magis ad morborum generationem facere, quam varietatem ciborum in
una mensa. Nam diversorum ciborum diversa natura est, quorum alii citius, alii tardius
concoquuntur, et dum hi concoquuntur, illi corrumpuntur: unde varietas ciborum multa mala,
quae cruditates, vitiatamque coctionem, et humorum corruptionem sequi solent, inducit. Deinde
cum varietas delectationem aliquam conjunctam habeat, ad repletionem et plus, quam par est,
sumendum eâ hominem invitari quidam censent. Nonnulli tamen ciborum varietatem non plane
rejiciendam esse putant. Nam cum cibus simplex facile satietatem et nauseam pariat, varietas
vero delectet; quod autem cum voluptate sumitur, rectius comprehendatur et coquatur a
ventriculo: varietas non videtur esse incommoda. Deinde et magna partium in corpore datur
varietas, quibus varietas ciborum conveniens et utilis esse videtur.
Verum utrumque locum habere potest. Nam dum varietas ciborum noxia, et multorum morborum
caussa esse dicitur, de ea ciborum varietate id accipiendum, cum simul cibi diversae
substantiae, diversarumque facultatum offeruntur, quorum alii sunt crassi, alii tenues; alii
faciles, alii difficiles coctu; alii calidi, alii frigidi; ut si quis simul carnes, pisces,
lac atque alia ingerat. Ex tali enim ciborum varietate et coctionis difficultas, et ciborum
corruptio, ut dictum, ortum habet; et proinde quilibet sanitatis studiosus talem ciborum
varietatem caveat. At si cibi facultate et qualitatibus non multum discrepent, ut ad eorum
coctionem idem fere calor et tempus idem sit necessarium: nihil prohibet talium ciborum plures
una mensa sumere. Unde non veterum athletarum more pane seorsim, et carne seorsim vescimur;
sed panem omnibus cibis admiscemus, et praeter panem cibos, inter quos non magna est
disparitas, non incommode conjungimus. Nam talis ciborum convenientia pro quadam simplicitate
habenda est. Atque haec ciborum varietas majore cum delectatione sumitur; inprimis si
codimenta quoque talium ciborum naturae respondentia et covenientia accedant. Cavendum tamen,
ne copia peccetur: id vero, si fiat, potius hominum imprudentiae, qui facile voluptati
succumbunt, quam cibi naturae adscribendum est.
Cibi quantitas. Secundo ciborum quantitatis maxima habenda est ratio. Et, ut
ante dictum, cibi ea quantitas sumenda, quae vires instauret, non gravet. Quam, ut
Hippocrates, de prisc. Medic. scribit, neque pondere, neque numero
metiri licet, sed certitudinemexactam aliam non reperies, quam
corporis sensum. Et quidem post cibum coctum non difficile fuerit conjicere, an justus in cibi
et potus quantitate modus servatus fuerit. Nam si sex vel septem a cibo horis ventriculus
vacuus reperiatur, famesque sentiatur, et neque ructus, neque odor, neque gravitas aliqua
adsit; si somnus non sit turbulentus, nec infestent vigiliae, si Sole orto caput non sit
grave; nec homo somnolentus, sed ad omnia negotia promtus et expeditus, nullusque praeterea
peregrinus sapor in ore percipiatur: justam fuisse cibi quantitatem indicio est.
Unde justa cibi quantitas aestimanda. Verum unde justa cibi quantitas, dum is
adhuc assumitur, aestimanda sit, non ita planum est. Alii tantum cibi assumendum esse
existimant, quantum fami explendae sufficiat. Alii putant, ex illo Hippocratis, 6. epid. comm. 4. tex. 22. , sanitatis studium est,
non satiari cibis, et impigrum esse ad labores, cum reliquiis famis surgendum esse â
mensa, ut habet Avicennas, 3. primi, doctr. 2. c. 7. Verum haec in
genere ita definiri non possunt, sed in victus quantitate metienda ad tria inprimis
respiciendum, primo ad alimenti naturam, deinde ad naturam corporis vitaeque genus ac labores,
tertio ad tempus anni coelique constitutionem. Primo est magna ciborum varietas, cibique
difficiles coctu majore copia ingesti plus nocent, quam cibi facilioris coctionis. Postea
minus incommodi affert, si cibus solum copia peccat, quam si praeterea malam qualitatem
conjuncta habeat. Nam si cibus et malam aliquam qualitatem habet, et majore copia ingeritur,
vix fieri potest, quin noceat. Non parva tamen hîc ratio est habenda suavitatis. Nam cum cibum
suavem, palatoque gratum, ventriculus avide arripiat, amplectatur et coquat: etiam major ejus
copia facilius concoquitur, quam alterius ingrati longe minor.
Deinde naturae corporis vitaeque generis et exercitiorum habenda est ratio. Ventriculus
frigidior plus fere appetit, quam potest concoquere; ideô qui talem nacti sunt, fere minus,
quam appetunt, assumant, et cum reliquiis famis a mesa surgant. At qui calidiorem habent
ventriculum, cum fere minus appetant, quâm possint concoquere, non nisi abunde sedata fame, et
ut Poeta loquitur, postquam epulis exemta fames, a mensa surgant. Nisi enim hoc fiat, calorque
plus absumat, quam cibo instauratur, corporis moles imminuetur atque attenuabitur. Qui vero
temperatum habent ventriculum, cum non plus appetant, quam possint concoquere, appetitum
mensuram quantitatis cibi constituant, et quidem cibum, antequam fames advenit, non assumant;
ubi autem adest, tantum capiant, quantum appetit. Neque enim plus appetit, quam concoquere
possit. Semper tamen commodius est, ut calor paululum cibi quantitatem excedat, quam ut cibis quantitate calorem superantibus cruditates cumulentur; et semper
tuta est, atque utile est, ut homo quidem famem expleat, non tamen
exsaturetur, sed cesset, antequam ullus gravati ventriculi sensus oboriatur.
Tandem non eadem cibi quantitas iis, qui in otio vivunt, et qui laboribus exercentur,
convenit. Nam qui in otio vivunt, minus digerunt; plus, qui laboribus exercentur. Itaque iis,
qui literis dediti sunt, omnibus que, qui non multum exercentur, minor cibi quantitas, quam
appetitus postulat, convenit: iis vero, qui validius exercentur, cibi quantitas ea, quam fames
postulat, sumenda.
De anni tempore scribit Hippocrates, 1. aphor. 15. Ventres hyeme et vere
naturâ calidissimi, et somni longissimi. Per ea igitur tempora plus cibi dare oportet;
siquidem plus caloris habent: quo fit, ut copiosiore alimento indigeant. De quo et 3. de diaeta agit, docetque, hyeme esse plus edendum, bibendum autem
parcius; contrarium faciendum aestate.
Quapropter cui sanitas sua curae est, diligenter videat, quae cibi quantitas sibi conveniat,
ne immodica copia calorem nativum obruat, et intemperantia ac crapula morbos sibi accers. t.
Nam, ut ait Hippocrates, 2. aph. 17. Ubi praeter naturam cibus
copiosior ingestus est, morbos inde creari indicat sanatio. Et quilibet illud Hippocratis,
cujus antea facta est mentio, perpetuo animo infixum habeat: : sanitatis siudium est, non satiari cibis, et impigrum esse ad labores.
Error in cibi copia quomodo corrigendus. Quod si quis vel more pravo, vel
ciborum illectamentis hîc quid peccarit: id postea corrigendum inedia, aut victu parciore,
somno, quiete, vomitu. Hinc recte Celsus monet, lib. 1. cap. 2. Qui bene
concoxit, mane tuto surget: qui minus, quiescere debet, neque se labori aut exercitationi
credere. Hinc quoque utile est iis, qui plusculum interdum ingerunt, semel in septimana
coenam omittere, aut plane parcissime coenare. Ita enim cruditates collectae absumuntur, et
plurimorum morborum occasio praeciditur. Sicut et illud commodum est, si quis cruditates
praeter solitum sentiat, ut iterum parum boni cibi assumat. Natura enim novi alimenti, et
quidem boni atque utilis, adventu quasi ad coctionem invitatur, ut illud, quod vincere non
potuit, iterum aggrediatur et feliciter perficiat.
Tempus cibi sumendi. An semel vel saepius in die comedendum. Tempus quoque in
cibo capiendo observandum est. Ubi primo quaeritur; An sanitati utilius sit semel, an saepius
de die comedere; cum etiam hîc quaedam diversitas occurrere possit. Vel enim saepe et multum,
vel saepe et parum, vel multum et raro comedi potest. Saepe et multum comedere, qui athletarum
victus fuit, nec corpori, nec menti commodum est. Reliquos modos quod attinet, praestat
pluries, quam semel comedere. Nam ita nec unavice cibi plus ingeretur,
ventriculusque gravabitur, nec corpus contabescet. An autem bis vel pluries cibus sumendus
sit, et quando, de eo in genere hoc moneri potest; tantum tempus inter priorem et novum cibum
intercedere debere, ut prior cibus plane coqui et in corpus distribui possit, famesque,
optimum ciborum condimentum, iterum adsit. Dum enim fames nondum advenit, indicio est, cibum
adhuc in ventre contineri, aut in venis. Non tamen mox, quamprimum famis aliqua indicia
adsunt, cibus sumendus; neque contra fames diu toleranda. Utrumque enim noxium est. Et quidem
sub primum famis sensum mox cibum sumere, cruditates parit. Ventriculi enim orificium, propter
exquisitam sentiendi vim, facile afficitur, sensusque ejus excitatur, etiam dum adhuc aliquid
alimenti, quod nondum distributum, et partibus appositum est, reliquum est. Famem autem
diutius tolerare, ventriculum pravis replet humoribus.
Quoties de die edendum. Quoties autem edendum sit, si quaeratur, saluberrimum
est, ut homo mediae aetatis, bene temperatus, et qui sui juris est, bis de die cibum capiat.
Ita enim omnia, quae et ex famis diuturniore tolerantia, et crebra cibi ingestione, damna
advenire solent, praecaveri possunt. Neque bis de die saturum fieri ullo modo noxium: modo
tantum cibi assumatur, qui ventriculum non gravet. In caeteris condonandum est aliquid aetati,
temperamento, vitae generi, consuetudini et similibus. Pueri quidem saepius comedere solent.
Plurimo enim indigent alimento. Multum tamen simul conficere non possunt. Senes etiam extremi,
qui et ipsi vires languidas habent, et copiosum cibum non ferunt, partito cibo saepius
reficiendi sunt. Senes vero medii maxime omnium ferunt inedia. Mediae itaque aetatis homines
cum medio modo inter hos sese habeant, si bis quotidie cibum sumant, et famem explere, et
vires reficere satis possunt. Ratione temperamenti non minor est diversitas. Temperati, de
quibus praecipue hîc nobis sermo, medio modo sese habent. Qui temperie sunt calidiore, inediam
non tolerant: sed facile ex ea in animi deliquium incidunt. Saepius igitur alendi sunt:
praecipue ii, quibus bilis in ventriculum effundi solet. Frigidi vero temperamenti famem
diutius sustinent. Humidis quoque, ut est apud Hippocratem, 7. aph. 59.
fames ferenda est. Nam fames siccat corpora. Graciles item, et qui
corpus perspirationi et dissolutioni aptum, porosque amplos habent, saepius alendi sunt:
pingues autem, et qui poros angustos habent, rarius. Praeter haec ad exercitia et labores,
vitaeque genus respiciendum. Illis, qui laboribus paucis, vel mediocribus occupatur, satis est
quotidie bis cibum capere: qui vero laboribus frequentioribus et majoribus exercentur, etiam
jentaculum et merendam sumerepossunt; quod nisi faciant, vires
laboribus tolerandis non diu sufficient. Consuetudo inprimis hîc magni momenti est. Nam, ut
ait Hippocrates, 2. de rat. vict. in ac. tex. 22. tum iis, qui bis de die
comedunt, tum iis, qui semel, noxas et infirmitates pariunt repentinae mutationes: eosque qui
prandere non consueverunt, et prandent, statim infirmos reddunt, toto item corpore graves et
imbecillos, et desides. Quod si supercoenaverint, acidum ructant; alios alvi laevitas exercet.
Nempe ventriculus praeter consuetudinem gravatur, supersiccescere consuetus, non bis
tumescere, neque bis cibos concoquere. Deinde, ut ibidem habet, aph. 24. qui bis de die cibum capere consueverunt, ii, nisi pransi fuerint, imbecilles
fiunt et infirmi, ac patiuntur. Nempe his viscera pendere videntur,
calidum mingunt, stercusque exuritur: sunt quibus os amarescit, oculi cavantur, et tempora
saliunt, partesque extremae frigescunt. Plurimi quoque, ut aphor. seq. docet, qui pransi non sunt, coenare nequeunt: qui si coenaverint, gravitate ventris
afficiuntur, atque difficilius cibum coquunt; quam si pransi fuissent.
Qua hora comedendum. Porro cum homini mediae aetatis, temperatoque, nisi forsan
laborandi necessitas aliud ipsum facere cogat, commodissimum sit, bis in die cibum sumere: jam
videndum, quibus diei horis cibus sumendus sit. Cum autem dies naturalis 24. horas contineat,
non inconveniens videri posset; tempus hoc in duo aequalia spatia dividere, ut inter coenan;
et prandium horae 12. intercedant. Verum cum aliarum terum quoque, quae ad diaetam pertinent,
habenda sit ratio: communis quasi omnium consensus obtinuit, ut tempus inter prandium et coena
sit brevius, quam quod inter coenam et prandium intercedit. Cum enim somnus homini ad vires
recolligendas, et spiritus diurnis laboribus dissipatos atque absumtos instaurandos concessus
sit: atque eo tempore, facultate animali quiescente, vitalis ac naturalis vigeant, et ad
absolvendam coctionem, cruditatesque omnes absumendas plurimum possint: somno omnino aliquid
dandum est. Verum cum mox a cibo sumto, ut postea dicetur, somno non sit indulgendum: neque
matutinae actiones statim cibo sumto turbandae: illud, quod coenam et prandium intercedit,
tempus necessario longius est, quam quod est inter prandium et coenam.
An prandium vel coena largior esse debeat? An vero prandium vel coena largior
esse debeat, varie inter autores disceptatur. Alii enim censent, coenam prandio debere esse
copiosiorem, his de caussis: quod coenam quies et somnus sequitur, calorque ac spiritus intro
revocatur, sacultatisque animalis actionibus cessantibus naturalis maxime viget, et propterea
coctionem felicius perficit. Deinde intervallum inter coenam et prandium longe majus est, quam
quod inter prandium et coenam intercedit. Unde et Hippocr. 1. aphor.
15. quod hyeme ac vere plus cibi dandum sit, hanc caussam reddit, quod somni tum sint
longissimi.Atque ita calor post coenam non solum efficacior; sed et
diuturniore tempore agens, ad plusculum etiam cibi conficiendum sufficit. Plus vero in
prandio, quam in coena, cibi capere non parum videtur incommodi habere. Nam si cibus in
prandio paulo copiosior capiatur, ut brevi illo inter prandium et coenam intervallo non plane
coqui possit, atque in coena novus ingeratur cibus: cruditates cumulari, et sanitati male
consuli quivis facile intelligit. Si vero quis saltem tantum cibi assumendum in prandio putet,
quantum usque ad coenae tempus plane concoqui et distribui possit, ita ut nihil, coenâ
ingruente, cruditatis amplius supersit; atque is postea coenam prandio parciorem exhibeat, n
pericula atque incommoda non minora hominem praecipitabit. Nam cum cibi quantitas minor in
coena, quam in prandio, sumatur: caussae vero, quae cibum concoquere debet, sit longe majus
robur, tempusque ad operandum longius: aliter fieri non potest, quam ut cibus ille paucior
assumtus brevi tempore coquatur, atque in substantiam corporis mutetur. Quo tempore elapso cum
non parum adhuc spatii ad prandium usque supersit, ne calor otiosus sit: in corporis totius
humores aget, et membrorum solidorum nutrimentum absumet, corpus exsiccabit atque
extenuabit.
Quae rationes cum non infirmae videantur, eorum sententiam, qui coenam prandio largiorem
exhibendam censent, satis probabilem reddunt. Atque antiquis ista ita evidentia visa sunt, ut
non solum hac de re nullam controversiam moverint, sed et hanc diaetae rationem diligenter
observarint, atque parcius et frugalius pransi fuerint, lautius vero coenaverint. Ne tamen
illud, quod aliqua distinctione opus habere videtur, nimis generaliter et universim concludere
videamur, quaedam de eo monenda sunt. Primo quidem, quando coenam prandio debere esse
largiorem statuimus, id de homine sano et bene temperato, quique sui juris est, et non quid
fiat, sed quid fieri debeat, quaerat, atque omnino quod optimum est, eligere velit, accipi
volumus.
Deinde dum coena prandio plenior conceditur, id non ita intelligendu, quasi liceat in coena
cibo et potu ventrem onerare: sed is Medicorum in hac quaestione decidenda sensus est: si
cibus ille, qui homini sano in diem naturalem necessarius est, in duas partes dividatur,
majorem partem in coena, minorem in prandio capiendam esse.
Cibi alii commodius in prandio, alii in coena sumuntur. Praeterea et hoc hîc
notandum, nos in hac quaestione de cibi quantitate loqui; alias enim concedimus, esse quosdam
cibos, qui si naturam et qualitatem eorum spectes, commodius forsan in prandio, quam in coena
sumuntur. Nam ut Cardanus, 1. de tuend. san. cap. 3. hac de re scribit,
si quis de veneno sollicitus rutam edere velit, longe tutius et minore noxia id facit in
prandio, quam incoena. Ita si quis cepas vel vinum potens, vel alios
cibos, e quibus vapores acres aut foetidi generantur, sumere velit, itidem commodius id in
prandio faciet. Nam cum in die os pateat, calorque diei vapores magis discutiat, minus
laedetur ex prandio, quam ex coena: cum post coenam, (verba Cardani sunt) tetri illi vapores,
acres, torridi, amari, semiputridi, aut etiam putridi, maligni, venenosi, attracti a jecore,
caputque petentes, remissi per asperam arteriamin pulmones noxam in his quatuor membris
irreparabilem gignat. Sicut nec hoc negamus, eos, qui a sano statu deflectunt, caputque
imbecillum habent, et catarrhis, vertigini, atque aliis capitis affectibus obnoxii sunt,
parcius quam alios, quibus caput ita debile non est, coenare debere. Atque id omnibus etiam in
senectute constitutis observandum censemus; cum experientia ipsa testetur, senes omnes
largiori coena offendi, et si paulo liberalius coenent, male dormire. Consuetudinis tandem hic
etiam habenda est ratio, et consuetudinem servare optimum: cum consueta longo tempore, ut
Hippocrates, 2. aph. 50. habet, insuetis minus molesta esse soleant;
nisi quis consuetudinem sensim ad meliorem mutare velit.
Nostros autem mores et consuetudinem si attendamus, homines satis large prandere videmus.
Cum enim circa meridiem ad prandium accedunt, perfecta coctione, ac ventre vacuo, majore fame
premuntur. Appetitui igitur satis facientes, neq expediendorum negotiorum et futurae coenae
rationem habentes, pro ratione famis prandent liberalius. Quem cibum cum ob temporis
brevitatem non possint exacte concoquere, in coena non ita magnam famem sentiunt: et propterea
si valetudini suae consultum volunt, necessario parcius coenant: aut si non parce coenant,
noctem inquietam habent, et cruditates mane sentiunt. Atque ita cum bis eodem die cibo repleri
malum sit, hisce, quibus plerique vivunt, moribus, necessarium est, post prandium liberalius
et lautius coenam parciorem sequi, et aliquid de cibo in coena detrahere.
Contrariorum solutio Hoc modo si haec sententia, et eorum, qui coenam prandio
liberaliorem instituendam esse censent, opinio explicetur et limitetur, ad aliorum, qui
contrarium sentiunt, rationes respondere non ita difficile est. Nam primo, quod Solis calore
coctionem ventriculi adjuvari, atque ideo in prandio plus cibi sumendu censent: id facile
concedi non potest. Neque enim externus, qui a Sole in aere excitatur, calor calorem innatum
ventriculi auget; sed potiûs eum evocat ac distrahit. Deinde nec illud magni momenti est, quod
dicunt, majorem die, quam nocte, fieri corporis per calorem Solarem, exercitia, labores,
omnisque generis matus resolutionem, alimentique absumtionem, et proinde majore refectione
opus esse. Licet enim illud verum sit: tamen hinc non recte concluditur,cibi majorem copiam in prandio et inter exercitia sumendam esse; sed commodissime corpus
diurnis laboribus absumtum reficitur, si in coena major cibi copia assumatur. Etenim noctu
tantum alimenti conficitur, et relinquitur, quod etia in diem corpori et viribus conservandis
sufficere possit. Suntque diversa haec diei naturalis tempora ad diversa opera destinata. Dies
laboribus atque omnis generis exercitiis destinatus est, quibus etiam alimentum corporis
absumitur, minusque propterea eo tempore concoquendis alimentis Natura vacare potest. Noctu
vero et dissipatio minor est, et proinde coctioni, corporisque
instaurationi id tempus debetur. Quam ob caussam etia olim plurimi semel de die, tantum in
coena, cibum sumserunt; potestque in quibusdam alimentu ex cibo in coena confectum per totum
diem ad corporis conservatione sufficere. Verum quia in plerisque metuendum, ne si per totum
diem ad coenam usque nihil cibi sumatur, ventriculi et epatis venae alimento destitutae ex
vicinis partibus aliquid ad se tapiant, et reliquas alimento suo privent, aut vitiosos humores
ad se trahant, aut certe defectui alimenti in omnibus partibus nimis tarde subveniatur: haec
omnia facile praecaventur, si in prandio aliquid cibi, quod ad famem usque ad coenam mulcendam
sufficiat, assumatur.
Ordo ciborum. Tandem de ordine ciborum varie inter medicos disputatur, dum alii
strictum plane ordinem observari volunt, alii nihil referre putant, quo etiam ordine cibi
ingerantur. De quo ut breviter dicamus, aliquid referre hunc vel illum cibu priore vel
posteriore loco sumere, ipsa experientia quotidie monstrat, qua costat, et nauseam provocari,
et alvum sisti vel citari hoc vel illo cibo prius vel posterius assumto; allium, cepas et
raphanum minus vel magis olere, si hoc vel illo modo sumantur. Itaque primo loco sumenda sunt
ea, quae alvum emolliunt, et lubrica reddunt, quaeque succi non adeo boni sunt, facilius
coquuntur et descendunt e ventriculo, et facilius inventriculo corrumpuntur: his subjungantur
ea, quae alvum sistere possunt, minus facile coquuntur, quaeque tardius descedunt, succique
sunt melioris. Nisi enim hic ordo observetur, sed quae lubricitatem aliquam inducere possunt,
ultimo loco assumatur: os ventriculi superius iis laxabitur, et nauseam inde contrahet, atque
ad vomitu concitabitur. Iis vero, quae facilius coqui, et citius descendere solent, si exitus
quasi ab aliis cibis praecludatur: praeter tempus in ventriculo commorabuntur, atque a calore,
qui nunquam otiosus est, corrumpetur, vitiumque idem reliquis cibis omnibus communicabunt.
Idque multo facilius ea, quae corruptioni aliis sunt obnoxia, succique non adeo sunt boni,
facient. Si vero primo loco assumta fuerint, etsi forsan corrumpantur: tamen exitum facile
invenient, neque alios cibos corrumpent. Licet autem plane negandum non sit, cibosaliquo modo inter coquendum misceri: tamen ordinem assumtorum plane
turbari credendum non est. Sed si quae lubrica magis, aut coctu facilia, aut corruptibilia,
primo ingesta fuerint: ubi ea concocta fuerint, aut natura aliquem gravitatis sensum
perceperit, aut corruptionis noxam praesenserit, ad expellendum sese accingit, atque ita
priore loco ingesta prius facilius expellit.
Potus quantitas. Post cibum est potus ratio consideranda. Quae autem sint
potulentorum differentiae, supra dictum: ex quibus facile apparet, qui potus homini sanitatis
studioso eligendi sint. Quantitatem quod attinet, ad necessitatem, non ad voluptatem aut ad
intemperantiam bibendum, tantumque potus hauriendum, ne cibus in ventriculo natet. Nam sicut
modicus vini, cerevisiae, et si quae alia his cognata sunt potuum genera, usus corpus
humectat, spiritus fovet, vires roborat, coctionem distributionemque ciborum juvat, urinam
provocat, corporis habitum calefacit, adversus senectutis frigiditatem et siccitatem est
remedium, somnum conciliat, bilis acrimoniam frangit, mentem exhilarat, placidosque mores
efficit: ita immoderatus ejus usus et ebrietas ipsissima valetudinis et hominis pestis est.
Immoderato enim potu calor nativus obruitur, crudi ac pravi humores cumulantur, mens turbatur,
et furor quasi gignitur. Hinc eos, qui ad perdenda vina, ut Plinius,
lib. 4. hist. nat. cap. 23. ait, nati sunt, multa
comitantur incommoda. Nam tum avidi matronam oculi licentur: tum animi secreta proferuntur:
alii testamenta sua nuncupant: alii mortifera loquuntur: rediturasque per jugulum voces non
continent; vinoque veritas jam attributa est. Interea et optime cedat, Solem orientem non
vident, ac minus diu vivunt: hinc pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus,
et quae sit poena praesens, furiales somni et inquies nocturna, praemiumque summum ebrietatis
libido portentosa, ac jucundum nefas. Postero die ex ore halitus crudi, ac fere rerum omnium
oblivio morsque memoriae.
Tempus bibendi. Tempus bibendi commodissimum est inter edendum. Sic enim potus
ad coctionem cibi, et rectam ejus distributionem facit. Jejuno vero stomacho, et post cibum
bibere, commodum non est. Nam ventriculo vacuo si bibatur, caput nervique tentantur: si post
cibum bibatur, coctio turbatur, et cruditates generantur. Interdum tamen ad deferendum
alimentum post cibum bibere utile est. Sed hoc iis saltem convenit, quibus e ventriculo cibus
non facile descendit. Neque tamen tum bibendum, nisi post integram et perfectam coctionem:
aliâs enim cibus crudus in epar traheretur, et coctio turbaretur.
Vitandus quoque potus tempore somni. Inprimis vero post exercitia et balnea subitus frigidae
potus valde incomodus est. Quod ipsum monet Celsus, lib. 1. cap. 3. dum
ait: a labore sudanti adversissima frigidae potio: et Dioscor. lib. 6. cap. 33. dum inquit: aqua frigida abunde pota,
aut meracum vinumliberalius opotum, praesertim
a balneo, aut cursu, aut vehemente exercitatione, strangulatus et dolores infert.
Commodius quoque est potum, qui cum cibo sumitur, partiri, quam semel atque affatim eum
haurire. Ita enim rectius toti cibo potus permiscebitur, meliusque sitim sedabit. Si vero unâ
vice magna potus quantitas ingeratur, fluctuationem in ventriculo parit, quae et retentioni et
coctioni cibi plurimum obest.
Animi affectus. Animi affectus quantas in corpore mutationes efficiant, supra
dictu. Quapropter merito omnes operam dare debent, ut timorem, iram, effusum gaudium,
reliquosque affectus vehementiores omnes vitent, et contra moderatam laetitiam foveant. Idque
ut facilius praestare possint, animum bonis moribus instruent, ut ubi affectus vehementiores
ingruere animadvertunt, eorum impetum ratione ac prudentia tempestive moderari possint.
Corporis motus. Motus corporis atque exereitia omnibus omnia non conveniunt.
Gracilibus enim corporibus moderatior; robustioribus major motus convenientior. Sanis tamen
omnibus satis facit ad sanitatem tuendam deambulatio, frictio, et his cognata exercitia.
Sufficiunt enim ad calorem augendum, spiritus movendos, atque excrementa expellenda. Majora
vero quae sunt, corpus exhauriunt, et statum ejus aliquo modo turbant. Consuetudinis tamen et
hic habenda ratio, juxta illud Hippocratis, 2. aph. 49. Quotidianis
laboribus assueti, etsi sint invalidi et senes, insuetis, quamvis robustis et juvenibus,
facilius assueta ferunt exercitia. Respiciendum et ad tempus in motu. Nam aestate levior
et brevior exercitatio, eaque in umbra instituenda: hyeme vero major et diuturnior. Modus
quoque certus in exercitiis corporis servetur, et eo usque saltem corpus exerceatur, donec
color in corpore floridus appareat, corpusque aliquomodo intumescere, et sudor manare
incipiat. Hae enim notae si adsint, jam ab exercitio desistendum. Nam immodicus motus spiritus
dissipat, vires dejicit, corpusque languidum reddit; interdum et spiritus inflammat ac
incendit, praesertim in naturis calidioribus.
Suo etiam tempore motus instituatur, nimirum ubi jam in ventriculo et epate cibus atque
alimenta concocta sunt: quod et Hippocrates, 6. epid. s. 4. aph. ult.
suadet, dum ait: , labores cibum praecedant. Nam ita motus
excrementa illa, quae in meatibus angustis haerent, expellit. Si vero, antequam cibi cocti
sint, motus atque exercitia instituantur, coctio turbatur, et alimentum nondum recte
elaboratum in diversas corporis partes rapitur, atque ita humoris crudi copia in venis
aggregatur, variisque morbis occasio praebetur. Levis tamen motus sumtum cibum excipiat, ut in
fundum ventriculi, ubi coctio potissimum celebratur, promtius descendat. Ut vero commodissime
corporis exercitia inchoantur,ubi cibi jam exquisite concocti sunt:
ita non nimis diu post cibum, et ubi jam omne ex cibo priore confectum alimentum absumtum est,
jamque fames urget, corpus exercendum: id quod monet Hippocrates, 2. aph.
16. , fame urgente non est laborandum. Atque ita tempus
exercitiis commodum unica hac lege definiri potest: Ubi fames est, vel ubi cibi adhuc crudi
sunt in corpore, non laborandum. Quapropter commodissimum exercitiis tempus est matutinum, ubi
ventriculus vacuus est, excretis prius alvi et vesicae excrementis. Idem tempus studiis, et
laboriosae illi animi contentioni maxime aptum; unde et vulgo Aurora Musis amica dicitur. Nam
tum calor est vegetior, neque in ciborum coctione occupatur, spiritusque jam liberius ad
cerebru avocari possunt, qui et in somno restituti sunt copiosiores. Si vero mox a cibo
studiorum ineatur ratio, spiritus et calor a ventriculo avocatur, caputque vaporibus repletur;
unde cruditas, capitis gravitas et alia mala oriuntur. Habenda etiam ratio loci in exercitiis.
Exercitium sub Sole corpus plurimum calefacit, humores fundit et movet, atque his, qui caput
debile aut plenum habent, summe est noxium. In umbra vero facta exercitatio omnis tutior est.
Quies non minus, quam motus necessaria est. Haec enim est lassitudinis refugium et remedium,
et vires lapsas reparat. Quapropter rectissime omnia in corpore sese habent, ubi alternis
vicibus quies et motus sese excipiunt.
Somnus. Somno et vigiliis etiam suum tempus tribuendum. Aptissimum autem somni
tempus nocturnum est. Nam Deus opt. Max. ipse nocturnam hanc quietem homini indulsit, et ob
tenebras atque alta silentia, noctisque frigiditatem somno est accommodatissimum hoc tempus.
Itaque exercitia cibum praecedant, sequatur somnus. Non tamen moxa cibo dormiendum, sed una
atque altera hora a coena; alias caput vaporibus multis repletur. Diurnus autem somnus sanis
valde incommodus est. Nam cerebrum vaporibus, qui vigiliâ commodius absumi possunt, replet;
unde catarrhi, dolores capitis, aliique morbi plurimi a capitis repletione pendentes
proveniunt. Si tamen accidat, ut quis labore debilitatus sit, ac lassitudinis sensum
contraxerit, aut noctem insomnem et inquietam egerit, aliquandiu somno de die indulgere
licet.
Spatium deinde somni justum sit. Nam ut est apud Hippocr. 2. aph. 3. Somnus et vigiliae si modum excesserint, malum: dormiendum autem eousque, donec cibus in
ventriculo et epate sit concoctus, spiritusque absumti instaurati. Verum pro caloris innati
copia aut inopia spatium hoc in omnibus aequale non est. Brevius quam sex horarum temporis
spatium ad somnum vix sufficit: ultra autem novem horas somnus non extendendus: maxima ex
parte spatium horarum septem sufficit, ut is medius quasi dormiendi terminus sit.
In somno studiosis quae observanda. Verum hoc loco praecipue observandum, eos
inprimis, qui literis incumbunt, maxime delinquere, si post coenam diu vigilent, et contra
post ortum Solis dormiant. Ordinem enim sic Naturae pervertunt: cum dies vigiliis, non somno
tributus sit. Nam cum Sol ad nostrum hemisphaerium accedit, vel super eo versatur, corporis
meatus suis radiis aperit, atque humores et spiritus a centro ad circumferentiam evocat, atque
ita ad vigilias et actiones invitat. Cum vero recedit, corporis meatus clauduntur, humoresque
et spiritus intro revocantur, et sic ad quietem homo invitatur. Qui igitur mane, quando Sol et
mundus hominem excitant, et ad labores invitant, dormit; ad multam vero noctem, cum dormire
Natura et quiescere jubet, vigilat: is ordinem et in Universo, et in seipso invertit, et
corpus ac spiritus contrariis motibus labefactat, dum quando Natura omnia intro movet ad
quietem, ipse contra omnia ad externa revocat. Praeterea coctionem hoc modo valde laedit. Nam
ab aere diurno calidiore, et laboribus ac vigiliis, spiritus dissipati sunt, ut nova eorum
generatio et instauratio requiratur, quam, qui in multam noctem vigilant, impediunt, praecipue
si studiis incumbant, adeo, ut neque coctioni in ventriculo, neque meditationibus sufficere
possint: sed caput saltem vaporibus replent, et spiritus a coctione in ventriculo avocant;
unde cruditates multae cumulantur. Quare recte scribit Marsil. Ficinus, de
studios. san. tuend. c. 7. Eos, qui nocte contra naturam pro die, atque e converso die
pro nocte utuntur, tanquam noctuae, et in hoc vel invitos noctuas imitari, ut quemadmodum
illis sub Solis lucem caligant oculi, ita his mentis acies sub veritatis splendorem
caliget.
Decubitus forma. Est et decubitus quaedam forma servanda, nimirum cruribus et
brachiis modice contractis, capite nonnihil elevato, et corpore reliquo, quantu fieri potest,
mollissime posito, super alterum latus decumbendu est. Supinus n. decubitus valde nocet, et
fluxionum atque multorum morborum caussa est. Et primo quidem in latere dextro cubadum est, ut
coctio ventriculi a calore epatis adjuvetur. Non dormiendum est sub dio, nec sub radiis Lunae,
clausisque fenestris aer nocturnus arcendus est, cubiculumque omni foetore atque immudicie
carere debet: lectus sit mollis, et ad aeris frigiditatem arcedam quovis tempore accommodatus.
Materiam quod attinet, non omnibus nationibus eadem in usu est. Fiunt lecti vel culcitrae e
gossypio, lana, plumis. Utatur quisque ea, cui magis assuevit. Nam paru caute et sine ulla
ratione, ac contra experientia hac de re scribit Rodericus Fonseca, de
tuend. sanit. cap. 18. Caute observandum, inquit, ne dormiamus in culcitris plumeis, ut
in Germania fit. Nam iste decubitus calculos renum gignit, calore extraneu concitat, et ad
tabem praeparat. Quot enim millia hominum in Germaniaper omnem vitam
in talibus culcitris dormierunt, neque unquam quid tale passi sunt? Hoc tamen hîc monendum,
eos parum caute facere, qui decubituri caput vel panneis, vel pelliceis, vel plumeis
tegumentis involvunt, quibus prohibitâ transpitatione fluxiones et catarrhos sibi
attrahunt.
Vigilia. Porro ubi per somnum coctio jam absoluta est, et spiritus ac vires
refectae, mane surgere decet, atque ad expedienda negotia redire, non in multam lucem
stertere, et majorem vitae partem somno perdere. Imitandaque hae in re Demosthenis industria,
qui opificum sedulitatem et matutinos labores seu praeveniebat, seu imitabatur. Tamdiu enim
vere vivimus, quamdiu vigilamus. Sint tamen vigiliae et ipsae moderatae. Nam nimiae calorem
nativum absumunt, et spiritus dissipant, corpus exsiccant, cruditates pariunt, sensus
obtundunt, et omnes in corpore actiones laedunt. De quo Hippocr. 2. aph.
3. somnus et vigiliae si modum excesserint, malum.
Balnea. Balneorum ad sanitatem tuendam non levis est utilitas. Aquae enim
dulcis calidae balneum tollit lassitudinem, pectoris et dorsi dolores mulcet, articulos
emollis, capitis gravitatem ex biliosis humoribus profectam amovet, melancholicos juvat,
plenitudinem imminuit, flatus discutit, corpus calefacit et humectat, siccitatemque illam
fatalem remoratur. Recte tamen balneorum ratio instituenda est. Nam saepe gravissimi balneorum
usu errores committi solent. Si enim balnea vel nimis calida sint, vel diutina, calorem
dissipant, et latentem in corpore cacochymiam commovendi vim habent. Neque etiam sunt ineunda
balnea, antequam cibus in ventriculo sit concoctus: ne crudi humores in universum corpus
rapiantur. In balneo vero ab omni cibo et potu abstinendum. Ante fatigationem quoque
egrediendum, et caput ac totum corpus siccandum, atque â frigore defendendum, nec prius cibus
capiendus, aut bibendum, quam caliditas illa balnei exspirarit. Lotiones capitis etsi a
nonullis plane rejiciantur: tamen inutiles non sunt. Aperiunt enim poros cutis, ut fumi, qui
oppletis illis exiguis meatibus detinebantur, exhalare possint. Non tamen adhibeantur, cum vel
catarrhus, vel dolor capitis urget, sed differantur eousque, donec remiserint. Lotio autem
haec fiat vel mane, vel hora ante coenam, et a lotione caput exacte linteis tepidis
exsiccetur. Lotio denique pedum et ipsa no tantum ad sordes abluendas convenit, sed et ad
humores a capite avertendos.
Excreta et retenta. Tandem ad sanitatem conservandam utile est, ut excrementa,
quae quotidie cumulari solent, quotidie excernantur. Itaque danda est opera, ut mox a somno
feces alvi dejiciantur, ne diurnis laboribus exsiccatae Alvus qua ratione
laxanda. obstructiones alvi pariant. Si non satis respondeat alvus, humectada est uvis
passis, prima mensa aut paulo ante cibum sumtis, jure galli,decocto
cauliu, borraginis, buglossi, malvae, brancae ursinae, prunis sex aut septem in jure senae
decoctis, et semi hora ante cibum sumtis. Ita et secundae et tertiae coctionis excrementa
ejicienda sunt. Et quia tertiae coctionis excrementa omnia a natura fere non expelluntur,
quotidiano exercitio expellenda sunt. Propterea singulis diebus mane post somnum omnia sensuum
instrumenta mundanda sunt. Caput pectendum, os aqua eluendum, dentes et lingua mundanda,
aures, nares et palatum expurgandum, oculi faciesque tota aqua frigida abluenda, corpusque,
inprimis brachia et crura fricanda.
Quia vero facile fieri potest, ut in rerum harum usu aliquid peccetur, id in genere hîc
notandum, dandam esse operam, ut si quod erratum, commissum fuit, mox postero die contrario
suo emendetur. Exempli gratia, si corpus ex aere calido nimis incaluit, videndum, ut contraria
qualitate naturali statui restituatur. Si exercitia motusque corporis; si cibus, potus, somnus
et vigilia, ac reliqua modum excesserint, atque aliqua in corpore mutatio inde imminere
videatur; contraria caussa omnis illa inaequalitas mox tollenda.
CAPUT V. De Diaeta Senum.
QUanquam autem omni cura et diligentia corpus regatur: tandem tamen necessario ad interitum
vergit, et nobis fere non attendentibus senectus obrepit. Hujus aetatis diaeta quae moderatur
Medicinae pars nominatur; et ipsa valde necessaria. Nam cum hujus
aetatis calor sit debilior, viresque et totius corporis robur jam attenuatum: si quae in
praecedentibus aetatibus errata commissa sunt, in ea facile sese detegunt; et si quae in ea
committantur, non diu latent, et neglecta Senectutis initium et partes. indies
majora fiunt. Quare haec aetas diligentem diaetae rationem requirit. Incipit autem haec aetas
post septimum septenarium, anno nimirum quinquagesimo; et dividitur in tres partes. Prima
appellatur cruda senectus, quae ab initio octavi septenarii ad partem aliquam noni extenditur;
estque haec aetas laboribus obeundis nondum plane inepta. Deinde sunt medii senes, et qui
proprie nomine appellantur, â noni septenarii reliquo ad decimum
exactum. Tandem decrepiti senes sunt.
Diaeta senibus qualis conveniat. Quia vero in senectute corpus indies magis
exsiccatur, et calor nativus absumi soletrin genere omnibus senibus danda est opera, ut
siccitas praecaveatur, et calor, quantum fieri potest, conservetur: unde tota senum diaeta ad
calidum et humidum declinare debet. Aer itaque huic aetati convenit calidior et humidior; et
nisi per se talis sit, quaerendus et conciliandus est, quibus fieri potest, modis; autumno, et
hyeme inprimis, quae maxime infesta senibus est. Etsienim hyems
humidior sit: tamen vehementissime a frigore calori nostro inimicissimo laeduntur senes. Unde
Hippocrates, 3. aph. 18. scripsit: AEstate et autumno
usque ad aliquam partem optime valent senes.
Alimentum et ipsum calidum sit Alimentum senum. et humidum, boni succi,
facilisque concoctionis; cujus generis est panis bene fermentatus et bene coctus, pinguia
juscula, caro pullorum, gallinarum, caponum, vitulina, hoedina, ova, et similia, quae facile
in corporis nostri substantiam mutantur, corporique bonum et copiosum alimentum praebent,
atque in ventriculo non facile corrumpuntur. Plurimi inter haec mel etiam, ut senibus
commodissimum, commendant, ut quod et calefaciat, et ad absumendam in senibus pituitam
inprimis utile sit. Cibi vero crassi, duri, glutinosi, qui caput tentant, in ventre acescunt,
ac facile corrumpuntur, cujuscunque sint generis, vitentur. Aut si quid ex talium usu noxae
contractum sit, corrigenda ea usu diatrionpiper. diacalaminth. et similibus. Atque hae cibi
qualitates procedente aetate semper curiosius observandae sunt, vitandique magis magisque cibi
crassi, viscidi et difficilis coctionis, tandemque fere solis jusculis et sorbitionibus senes
alendi sunt: cum calor indies magis marcescat, dentesque ad cibos solidiores masticandos
deficiant. Non autem solum cibi boni alimenti senibus offerri debent, sed et de ejus
quantitate consueta aliquid detrahendum, partitusque cibus saepius exhibendus est. Nam calor
senum debilis est, ac vis coquendi imbecillis; et ut Hippocrates, 1. aph.
14. scribit, In senibus calidi inest parum, et propterea paucu fomentis
egent; siquidem multis exstinguitur. Itaque non solum bis de die cibandi, sed ter,
cibusque, qui ipsis exhibetur, in tres partes dividendus. Primo quidem jentaculi loco jusculum
aliquod, vel ovum, vel mel cum pane, vel simile quid exhibendum, quod trium horarum spatio
fere concoqui possit: postea prandium circa meridiem aut ante sumendum: tandem coenandum. Et
quidem danda est opera, ut senex in quantitate cibi nunquam delinquat, ut non sine caussa
Cardanus, de tuend. san. l. 4. cap. 5. censet: in qualitate vero cibi
aliquando mutationem facere non nocet, secundum Hippocr. 2. aph. 50. consueta longo tempore etiamsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent. Quare ad
insolita quandoque facienda mutatio. Et conceditur senibus, ut interdum cibos permutent,
et cibis non semper utilissimi alimenti, boni tamen, utantur.
Potus senibus convenientissimus Potus senum. est vinum, Deusque, ut Plato, lib. 2. de legib. habet, vinum hominibus quasi auxiliare adversus senectutis austeritatem pharmacum largitus est, ut
rejuvenescere videantur, et moestitiae nos oblivio capiat, atque ipse animi habitus mollis e
duro factus, ut ferrum igni impositum, tractabilior fiat. Unde et vinum lac senum
appellatur. Videndum tamen, ne nimia ejus copia assumatur, cujus calorhumidum citius absumere, vel caput tentare, catarrhos excitare possit. Eligendum autem vinum
naturae calidioris, tenue, fragrans, sapore bono, aetate medium, colore fulvum, vel flavum.
Crassa vero, quae obstructiones pariunt, aut vim adstringendi habent, aut urinas intercipiunt,
senibus non conveniunt. Et cum haec aetas plurimis morbis obnoxia sit, articulorum doloribus,
catarrhis, renum ac vesicae calculo, urinae stillicidio, et plurimis aliis: vina, quae tale
quid excitare possunt, vitanda. Utilis quoque est senibus mulsa, seu potus ex melle coctus,
qui ad vitam in senibus producendam non parum facit. Plinius, lib. 22. nat.
hist. cap. 24. narrat, Pollionem Romulum, cum annum centesimum excessisset, atque a Divo
Augusto hospite interrogaretur, quanam ratione maxime vigorem illum animi corporisque
custodiisset, respondisse: intus mulso, foris oleo.
Exercitiis levibus ante cibum utantur Exercitia senum. senes. Qui laboribus
assueti sunt, eos non omnino mox omittant, sed levioribus usque ad annum sexagesimum
incumbant; ita tamen, ut nulla inde lassitudo sequatur. Postea satis est deambulatio longior,
per intervalla tamen, et quiete media intercedente, ne vires dejiciantur. Nullus enim labor
vel exercitium senibus convenit, quod lassitudinem procreare, et molestiae sensum excitare
possit. Inprimis vero senibus frictio, et maxime matutina, commodissima est. Cum enim senes
aetatis vitio et coquendi et distribuendi facultatem imbecilliorem habeant: excitatus post
somnum matutinis frictionibus calor sese magis exseret, et cibi distributio corporisque
nutritio felicius peragetur. Frictio autem sit moderata, quae calorem faltem excitet, atque
alimentum attrahat, non vero attractum dissipet.
Somno senes utantur longiore. Somnus senum. Vix enim aliud senum corpora tantum
demulcet et fovet, quam somnus; et propterea a nonnullis somnus vita senum nominatur. Vigiliae
vero senibus adversissimae, quae siccitatem, qua nihil senibus nocentius, corpori inducunt.
Itaque danda opera, ut quantum fieri potest, somnus in senibus retineatur et revocetur.
Commendantur in hunc usum amygdalae dulces, lactuca item et anethum. Lactuca, quia frigida
est, prius cocta cum saccharo, ultima mensa sumi debet. Anethum autem non solum vi hypnotica,
sed et caliditate ac humiditate sua utile fuerit. Prosunt et lotiones pedum ac manuum ante
somnum cum aqua tepida, in qua flores nymphaeae, chamaemel, anethum, capita papaveris, folia
salicis et similia cocta fuerint.
Inprimis autem animi perturbationes vehementes vitent, quae facile vel calidum illud
debilius dissipare aut suffocare, vel humidum absumere, vigiliasque inducere atque illam
fatalem siccitatem ac frigiditatem accelerare possunt. Dent potius operam senes, ut honestis
oblectamentiscorpus atque animam recreent.
Tandem et id curent senes, ut excrementa recte excernantur. Ob calorem enim debilem in iis
generantur excrementa plurima; vis vero expultrix debilior est, corpusque siccius: unde alvus
saepius iis est adstrictior. Cibis igitur quibusdam, ubi opus est, alvus senibus humectanda;
quod aestate et autumno fieri potest, si aliquid fructuum maturorum, ut uvas, pruna, ficus
sumant. Hyeme idem beneficium ab uvis passis, caricis, prunis damascenis habere poterunt,
quorum vel jusculis, vel iis ipsis prima mensa uti licet. Mel quoque et mulsum e copiosiore
melle paratum idem praestant: sicut et herbae quaedam atque olera, ut brassica, mercurialis,
beta, ut et oleum dulce per se sumtum. Neque inutile est mel rosatum solutivum, quod ex rosis
vim solvendi, ex melle vim abstergendi obtinet. Galenus de tuend. san. lib.
5. cap. 9. resinam terebinthinam comendat, quae nucis ponticae unius vel duarum
magnitudine sumta non solum alvum citra noxam solvere possit, sed et omnia viscera, jecur,
lienem, renes, pulmones abstergere. Vehementiora vero et magis medicamentosa senibus danda non
sunt, nisi aliqua magna necessitas urgeat, atque, ut idem Galenus, allegato
loco, habet: si modo enumeratis alvus solvitur, etsi non quotidie, saltem alternis
diebus, nullum plane medicamentosum dari debet. In usu tamen istorum observandum primo, ut
monet Galenus ibidem, ista, quae recensuimus, varianda, neque unum
tantum eligendum, et perpetuo exhibendum esse. Nam cum uni assuefacta crebro usu Natura
fuerit, ejus vim tandem contemnet. Deinde ne nimis copiose sumantur, ita ut inde liberalius
alvus solvatur. Quo enim ex talium usu copiosius alvus evaeuata fuerit, eo magis sequentibus
diebus adstringitur.
CAPUT VI. De Intemperatorum et Neutrorum Corporum Diaeta.
ATque hoc modo temperatorum hominum a primo ortu ad senectutem usque diaeta breviter
explicata est. Quia vero longe maxima hominum pars vel a primo ortu, vel aliis de caussis ab
illo optimo temperamento declinat: de illorum diaeta instituenda ultimo loco dicendum. Dantur
autem corporum, quae ab optima temperie et sanitate deflectunt, duo genera. Primô sunt quaedam
corpora, quae quidem omnes actiones et vitae munia satis commode obeunt, et de quibus, ut in
morbum mox labantur, metus non est: ab optima tamen illa et exactissima sanitate absunt, et
vol calidiora, vel frigidiora, vel humidiora, vel sicciora sunt. Deinde sunt alia, quae
morbosae constitutioni, quam haec, propiora sunt: atque talia sunt iterum duplicia; neutra
decidentiaeet neutra convalescentiae, ut appellant.
Neutra decidentia. Neutrum decidentiae illud est, quod a statu temperato et
optimo versus morbum declinat, et nisi Medicus futuro incommodo obviam eat, facile in morbum
incidit; parsque methodi tuendae sanitatis, quae talia corpora regit, appellatur .
Neutra convalescentiae. Neutrum convalescentiae est, quod a morbo iterum sese
colligit; parsque methodi tuendae sanitatis huic dicata nominatur .
Differt autem haec ab ea, quae methodi curatricis pars est; quod
illa, quamvis praeservatrix dicatur, praesentis morbi caussas adimat, haec vero solum
imminentis. Atque ita duplex est praeservatio; una aegris propria, altera, quae sanis
competit.
Et quidem utriusque generis corpora a statu illo optimo deflectentia per sua signa cognita
habere utile est. Prioris generis signa, in arte Medicinali, Galenus
prolixe tradit, et qua ratione excessus qualitatum tum in toto corpore, tum in singulis
partibus deprehendi possint, monstrat, de quo etiam supra, lib. 3. part. 1.
sect. 2. Signa neutrorum decidentiae. dictum. Corpora autem a naturali statu
versus morbum declinantia cognoscuntur commodissime e triplici illo symptomatum genere. Nam si
actio aliqua in corpore mutetur, si fames, sitis, somnus; vigiliae, visus, olfactus, gustus
mutari incipiat, si dolor aliquis infestet, ??lassitudo percipiatur, vel alia in actionibus
mutatio: naturalem corporis constitutionem labi indicio sunt. Deinde idem ex eo cognoscitur,
si color corporis, vel alia qualitas, vel ejusdem moles mutetur. Tandem et excrementa
valetudinis mutationem significant, cum vel quantitate, vel qualitate, vel modo exeundi, vel
alia ratione a naturali modo deflectere incipiunt.
Et quidem primi generis corpora, quae a mediocritate deflectunt ratione temperamenti, talia
sunt, (scilicet calida, frigida, humida, sicca) vel a primo ortu; vel consuetudine, victu,
similibusque caussis talem habitum contraxerunt. Etsi vero talem constitutionem, quae nativa
est, aut in habitum degeneravit, et in naturalis fere constitutionis locum successit, immutare
sit difficile: impossibile tamen non est; cum quotidie videamus, non solum aetatis, sed et
victus aliarumque caussarum ratione corpora varie mutari, et ex iis, quae prius calida erant,
frigida, ex humidis sicca, et contra reddi. Veruntamen istud subito fieri non potest, sed ad
eam rem diuturna ac diligentiore cura sensim opus est: atque ut id assequamur, etiam otium
requiritur. Nam ut Galenus, 2. de tuend. san. cap. 3. scribit, qui in civilibus rebus versatur, et multis negotiis distringitur, huic tutius
est, ut ne tentet suum temperamentum mutare.
Quae in temperatis diaeta conveniat. Qua autem diaeta ac ratione haec corpora
gubernari ac regi debeant, inter Medicos controversum est. Atque alii similia, alii contraria
iis adhibenda censent. Verum ex iis, quae jam diximus, haec definire nonita difficile est. Nam si corpus tale aliquod ad meliorem statum reducendi vel otium, vel
animus non sit, similibus est conservandum, calidum calidis, frigidum frigidis. Qua in re
tamen observandum, ut non solum in genere, sed et in specie similia, seu, ut loquuntur, non
solum quantitate, sed et gradu similia adhibeantur; modo lapsus minor sit. Nam si lapsus et
declinatio a temperato major sit, similia gradu inferiore et minora usurpanda. Etenim si
superiore gradu atque excessum aliquem habentia intemperata corpora usurpent similia, facile
in morbum sibi cognatum, calida scilicet in calidum, frigida in frigidum incident. Ad statum
vero meliorem si talia corpora reducere libeat, sensim contrariis assuefacienda. Itaque si
calidiora corpora talia conservare libet, aer calidus ipsis est conveniens, non tamen aestuans
et valde calidus. In tali enim aeris constitutione facile in febres morbosque calidos
incidunt. Si vero calida in temperata mutare placeat, aer frigidus ad hoc
convenientissimus.
Hac tamen in re diversitatis temperamentorum habenda ratio est. Calida et humida temperies
naturae nostrae convenientior est, et proinde talis, cum non inducit morbos, nullo modo
mutanda; cum sit vitae longioris caussa: quae vero morborum caussa saepius fit, in pueritia et
juventute humidis minori gradu, in senectute humidis pari gradu conservabitur. Ad siccum vero
lapsa corpora semper, quantum fieri potest, toto vitae curriculo humectabimus. Verum haec in
specie paucis explicare libet.
Calidiorum diaeta. Calidi itaque, quia toto vitae cursu usque ad senectutem
calorem majorem habent mordacemque, inprimis in juventute et consistente aetate: plurima acria
excrementa cumulant, siccitatemque post adolescentiam indies majorem incurrunt. Quapropter
danda est opera, ne calidorum et siccorum usu illa intemperatura augeatur. Vitent ergo aerem
aestuantem, cibisque non mordacibus, acribus et aromaticis, quique biliosos humores gignunt,
ut sunt allium, cepe, sinapi et similia, utantur. Potus sit copiosior, sed dilutior. Talibus
corporibus cerevisia ea est convenientissima, cujus usu corpora pinguescere videmus, quales in
plurimis locis habentur quaedam triticeae, quae humectant, et moderate calefaciunt. Exercitium
sit moderatum, balneorum aquae dulcis calidae usus frequens. Fugiant hujus temperaturae
homines iram, et cogitationibus ac meditationibus non nimis diu indulgeant. Somnus iis
convenit longior; vigiliae nocent. Quod si non solum caliditas excesserit, sed et humiditas,
vel siccitas â mediocritate declinaverit, earum quoque habenda ratio est. Calidi et sicci
calidorum et siccantium usum vitent, caveantque, ne siccitas illa calore copioso intempestive
augeatur, atque praepropere frigiditas succedat, senectusque acceleretur. Aeris itaqueconstitutio calida et sicca, cibique tales, atque exercitia vehementiora
magis his, quam iis, in quibus vel sola caliditas, vel caliditas cum humiditate excedit,
nocet. Calida et humida constitutio, si utraque qualitas ultra mediocritatem non mul tum
excedat, homini maxime conveniens est, et ad vitam diuturniorem facit: si tamen paulo ultra
modum sese qualitates hae attollant, illa constitutio ad vitam diu producendam non quidem
incommoda est; multis tamen excrementis obnoxia, e quibus facile plurimi morbi, et inprimis
putredo excitari, atque ita saepe ex accidenti mors praepropera sequi solet. Danda itaque est
diligens opera, ut humiditas, si moderata sit, quantum fieri potest, conservetur, nulloque
modo absumatur, et senectus intempestive acceleretur; atque in eo elaborandum, ut potius
praecaveatur, ne quid amplius caloris et humiditatis accedat, et morbis occasionem praebeat,
quam ut caliditas et humiditas praesens refrigerantibus et exsiccantibus imminuatur. Naturae
enim cursu inevitabili tandem ultro omnes ad siccitatem et frigidum corporis habitum, et
propterea ad mortem ipsam pervenimus. Itaque fatales hi naturae nostrae hostes intempestive
accersendi non sunt, sed calidum et humidum, in quibus vita consistit, convervandum: Id solum
danda opera, ne modum excedamus, unde putredo atque alii morbi succrescant. Quapropter hi
vitent aerem nimis calidum et humidum, inprimis qui non libere perflatur. Cibi exhibeantur,
qui aliquam vim attenuandi habent, inprimisque cavendum, ut recte in ventriculo coquantur, ne
si aliqua eorum in ventriculo corruptio fiat, hinc putredo, morbique excitentur. Exercitia
sint talia, quae excrementa et superflua discutiant, partes tamen solidas non exsiccent.
Reliqua quoque omnia sint moderata, quae conservandi potius, quam mutandi hoc temperamentum
vim habeant. Inprimis attendendum, ut excreta per alvum et urinam, aliasque consuetas vias
libere excernantur. Fertque haec constitutio evacuationes facilius, quam ulla alia. Atque ubi
vel purgatione, vel sanguinis imminutione opus est tali corpori, mox primo vere instituenda.
Invalescente enim calore omnis generis morbi ex humorum abundantia haec corpora infestare
solent.
Frigidorum diaeta. Frigidi calidis cibis alendi sunt: utantur exercitiis, quae
calorem excitent solum, non absumant; excrementa pituitosa si colligantur, mature evacuentur.
Sicci utantur cibis humidis, ut et potu humectante, balneis aquae dulcis, quae humectent.
Infelicissima omnium est constitutio frigida et sicca, quae senectutis speciem quasi ab initio
refert, et ad eam celeriter properat, et nisi emendetur, toto vitae tempore actione paru
validas edit et valetudinarios reddit. Tales itaque omni diligentia et studio sunt
calefaciendi et humectandi,cibis calidis et humidis alendi. Frictiones
atque exercitia, quae excitare tantum et roborare calorem, non vero discutere valent, somnus
longior, balneum aquae dulcis calidae frequens iis conveniunt: venus est inimicissima. Frigida
et humida si sit corporis constitutio: frigiditas, quantum fieri potest, emendanda; humiditas
tamen conservanda. Ad quam rem inprimis facit exercitium moderatum, quod calorem commoveat
atque excitet, ut humori dominari possit. Et quia in constitutione corporis tali plurima
excrementa cumulari solent, videndum, ut tempestive et recte excernantur.
Neutrorum decidentiae diaeta. Atque haec corporum intemperatorum diaeta est:
jam de neutrorum decidentiae diaeta dicendum, quae â sanitate magis, quam haec, deflectere
incipiunt, et nisi prohibeantur, et ad mediocrem temperiem, statumque salubriorem deducantur,
paulo post in morbos incidere solent. Imminent autem morbi talibus corporibus a duabus
potissimum caussis, plethora et cacochymia. Hae itaque si morbum aliquem minari videantur, mox
tollendae, antequam corpus a statu naturali in morbosum praecipitent. Verum hîc notandum, non
semper opus esse statim ad medicamenta confugere: cum quiete et abstinentia multi magni morbi
praecaveri possint: satisque saepe est, si corporis motus et balnea omittantur, ciboque
aliquid detrahatur. Quod si major sit lapsus, et qui hoc modo corrigi non possit, ad duo illa
praecipue auxilia plethorae et cacochymiae opposita, venae sectionem et purgatiouem,
deveniendum, ac plethora imminuenda, cacochymia tollenda. Quod non solum de toto, sed et de
privatis partibus intelligendum est; atque si particulatim aliquid vitiosorum humorum in
corpore cumulatum sit, id tollendum. Qua vero ratione haec omnia perfici possint, in curatrice
Medicinae parte explicabitur. Est enim haec pars in confinio
curatricis posita, et multa praeservatrix, ubi opus, ex illa quasi mutuatur. Qua de caussa
plura de his hîc non addimus. Duo tamen monere libet: Primo vernum tempus ad praeservationem
commodissimum esse, ut docet Hippocr. 6. aph. 47. Quibus venae sectio,
inquit, aut purgatio prodest, hu vere vena secanda, et purgatio
imperanda. Hac ratione enim plurimi morbi, qui tum moveri solent, praecaveri possunt.
Commodius autem primo vere humores pituitosi et melancholici, qui per hyemem collecti sunt,
purgantur; sub finem vero veris biliosi, qui tum praecipue moventur. Est et commodum
melancholiam et humorem atrum sub autumnum evacuare, ac morbos, qui ex iis generari solent,
praecavere.
An aloes usus ad sanitatem conservandam faciat. Deinde et hoc monendum videtur,
a plerisque ad sanitatem tuendam aloen, et quod inde componitur, hieram, pieram, medicamentum
plurimum commendari. Galen. 6.de simpl med. fac. aloen gratum esse
stomacho medicametum, ut si quid aliud, dicit: hieram vero ad contentos in ventriculi tunicis
vitiosos corruptosque humores tollendos plurimilaudant. Mesue aloen de salubrioribus et
melioribus medicamentis esse scribit, quae habeat praetogativam super omnia medicameta. Cum
enim reliqua purgantia ventriculum soleant debilitare, et nembtis nocere: excipienda aloen
putar, quae non solum non noceat; sed et confortet. Imo censet, si quis continuo ea utatur,
eum nullum in corpore, vel instrumetis sensuum morbum percepturum, qui non sit sanabilis.
Verum hanc sententiam vehementer imptobat Cardanus, qui, de tuend. san. lib.
1. cap. 45. scribit, Galenum pessime dixisse, aloen esse amicissimam ventriculo, atque eo
errore infinitos homines, sperantes auxilio hoc se ad senectutem perventuros, hoc ipso
consilio ante maturam aetatem interfecisse. Esse enim amarissimam et ab ominandam; atque
propterea noxiam. Nam cum dulcissimum ventriculo sit gratissimum: odiosissimum et
inimicissimum esse amarissimum. Hieram quoque, etsi correctior sit, arque aliquando non
inutilis: tamen ipsam et ventriculo et vitae obesse statuit. Atque hinc putat Mesuen, dum
Galeno sese nimium credidit, non solum non ad decrepitam pervenisse aetatem, sed in inso
juventutis flore cum sua aloe exstinctum fuisse. Jecur ab ea offendi plurimi etiam docent:
quod ipsum et Jul Caes. Scaliger. exere. 160. sect. 3. testatur. Qui negant, inquit, aloe jecur offendi, experientiae
scutica digni sunt. Hoc per annos amplius quadraginta compertum habemus. Quamebrem Mesue
meipsum asscriptorem statai necessario. Nolo commemorare, quot non solum ab empeiricis et
pharmacariis, sed etiam Galenicis in pericula et morbos aloes usu conjectos exemimus e
pernicie manifesta. Et occurrunt hujus generis alia, ac de aloes viribus discrepantes
opiniones apud Manardum, Mantuum, L. Fuchsium, Al. Mundellam et alios superioris saeculi
Medicos. Verum ne dubium Lectorem dimittam, et meam etiam sententiam addam, Utrique non omnino
male, mihi sensisse, nec ita dissentire, quirt conciliari possint, videntur. Nam primo
concedendum omnino puto, aloes usum ad sanitatis conservati onem plurimum, facere; cum inter
reliqua ejus generis medicamenta ad exerementa, in intestinis haerentia, simulque humores
crudos, pituitosos biliososque eo loco, ubi plurimarum morborum. saepe materia colligitur et
cumulatur, haerentes detergendos educendosque (quod saepius et recte fieri ad sanitatem
conservandam multasque morbos praecavendos plurimum facit) tutissimum et efficacissimum sit
remedium et praeterea vim siccandi et putredini et corruptioni resistendi habeat, atque id eo
tutius peragat, quod vis ejus tantum ad simum jecoris, raro ad gibbum pertingit Secundo vero
nec hoc negandum,aloe epar offendi. Cum enim igneum quasi quendam
calorem obtineat, valde attenuat et siccat, sanguinemque fervidiorem et fluxibiliorem reddit,
ac substantiam epatis non solum non roborat, sed fundendo quasi sanguinem, ejusque nativae
constitutioni adversando, ei obest, venarumque orificia aperit. Licet extra adhibita
exsiccande sanguinem sistat. Unde accidit, ut ex aloes usu venae ani aperiantur, praecipue in
iis, qui ad haemorrhoides sunt dispositi, et sanguinem fervidiorem in venis iis continent:
quod qui negat, experientiae scuticâ dignus est, ut Scaligeri verbis utar. Ideoque si crebrius
vel nimia copia sumatur, epati aliquid damni attrahi potest. Quae cum ita se habeant, ea
cautio in aloes usu adhibenda, ut nec nimis crebro, nec nimiâ copiâ usurpetur, sed eâ
moderatione, quam humores et exerementa in primis viis praesentia monstrant, ut scilicet ea
nec saepius, nec ejus plus assumatur, quam quod primis viis mundandis sufficiat; et paulo ante
coenam sumatur, quo tempore sumta minus epati incommodat. Alias si vel crebrius, vel majori
copia sumatur, ut ad epar penetret, facile id offendit, praecipue in iis, qui naturâ sunt
sicciores, et epar calidius habent.
Neutrorum conbalescetia diaeta. Tandem diaetam Neutrorum convalescentiae quod
attinet, duo inprimis in eorum diaeta observanda. Primo ne rursum in morbum incidant: deinde
ut cito pristinum sanitatis statum recuperent. Primocum, ut est apud Hippocratem, 2. aph. 12.
Quae in morbis post crisin relinquuntur, recidivas facere consueverint: si aliquid adhuc
materiae superfluae adsit, sensim et per illud detrahendum,
partesque principes roborandae sunt. Si autem nulla amplius materia vitiosa adsit, corpus
studiosâ reficiendum. In corpore enim convalescente sanguis quadem bonus et spiritus animales
et vitales pauciores, partesque corporis solidae sicciores. Alimento igitur opus est humido,
et quod concoctu sit facile, ac boni nutrimenti. Ovorum itaque vitelli, juscula cum pane,
pulli, capon. es, pisces saxatiles iis conveniunt; tandem caro hoedina, vervecina, vitulina.
Concoctionem adjuvat somnus. Inunctiones ventrieulum roborantes ante cibum instituantur,
frictiones item, moderatae deambulationes, balnea aquae tepidae. In quibus illud Hippocratis,
2. aph. 7. observandum: quae longo tempore extenuata
sunt corpora, sensim reficere oportet, quae vero brevi, repente. Et cum magna in
convalescentibus appareat debilitas: ut ea inprimis tollatur, curandum, atque ea quae vires
roborare possint, usurpanda. Etsi itaque quae cordi grata et amica sunt, caloremque nativum
augent, his utilia sint: tamen non quaevis sine discrimine usurpanda, sed ad caussam
imbecillitatis respiciendum, atque ea Inprimis usurpanda, quae morbosis dispositionibus
praeter naturam reliquis resistere possint; ea vero, quaeintemperiem,
quae aegrum afflixit, revocare queunt, fugienda.
Atque ut haec omnia de tuenda sanitate breviter concludamus, duo omnino sunt hominum genera,
quorum sanitas conservanda est. Quidam firmam plane et constantem, habent sanitatem: alii
minus firmam, debilem et facile labentem. Hi, ni ex infirma et debili valetudine se plane in
morbos conjicere velint, omnino ex Medicorum praescripto vivant necesse est, et quae morboso,
in quem inclinant, statui sunt similia, vitent; quae vero eidem adversa, usurpent:
plenitudinem et cacochymiam, si quae vel in toto corpore, vel in parte aliqua suboriatur, et
morbum minari videatur, mature tollant. At qui firma et constante sunt valetudine, iis illud
Celsi, lib. 1. cap. 1. dictum est: Sanus homo et qui bene valet, et suae spontis est, nullis
obligare se legibus debet, neque alipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo
ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro: navigare, venari, quiescere interdum, sed
frequentius se exercere. Siquidem ignavia corpus hebetat; labor firmat: illa maturam
senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Prodest interdum balneo, interdum aquis frigidis
uti: modo ungi, modo idipsum negligere: nullum cibi genus fugere, quo populus utatur: interdum
in convivio esse, interdum ab eo se retrahere: modo plus justo, modo non amplius assumere: bis
die potius, quam semel cibum capere. Cavendumque tandem, ut idem Celsus, ibidem, monet homini sano, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.